Manuale Theologiae Moralis auctore LUDOVICO WOUTERS, C. SS. R. THEOLOGIAE MORALIS ET PASTORALIS PROFESSORE EMERITO CAROLUS BEYAERT, Editor Pontificius, ERUGIS (Belgii) Ht EXIMIO PATRI, ET DOCTORI ECCLESIAE Sancto Alfonso Mariae de Ligorio In Congregationis SS. Redemptoris Centenario altero hoc opus pie dedicatur. APPROBATIO NIHIL OBSTAT. Noviomagi, 15 Aug. 1932. W. Duynstee, C. SS. R. IMPRIMATUR. Buscoduci, hac 17 Aug. 1932. t A. F. Diepen. Episcopus Buscoducensis. Omnia iura reservantur. Abbreviationes in allegationibus. 1. Documenta ecclesiastica. 1. 2. 3. 4. A. S. S. A. A. S. C. I. C. S. R. C. 5. P. c. 6. Collect. = Acta Sanctae Sedis. = Acta Apostolicae Sedis. = Codex luris Canonici. = Sacra Rituum Congregatio. Cita­ tur Collectio, quae a S. Sede tanquam authentica approbata est. = Pontificia Commissio ad codicis canones interpretandos. = Collectanea S. Congregationis de Propaganda Fide. Citatur editio 1907. II. Opera S. Alfonsi. 1. S. Alf. Theol. Mor. I, 2 = S. Alfonsus, Theologia Moralis, liber I, numerus 2. Citatur editio critica vaticana Patris Gaudé. 2. S. Alf. Hom. Ap. tr. 3, a. 3 = S. Alfonsus, Homo Apostolicus, tractatus 3, numerus 3. 3. S. Alf. Op. Dogm. = S. Alfonsus, Opera Dogmatica. Citatur editio Walter. III. Diversa. i. Denz. Bannw. 2. Ius. pont. 3. Mon. eccl. 4. N. R. théol. 5. Linz. Quart.-Schr. 6. Eccl. rev. 7. N. Kath. St. = Intelligitur Enchiridion Symbolo­ rum et Definitionum, confectum a D ensiger. Citatur editio Bannwart. = Ius pontificium seu Ephemerides urbanae ad canonicas disciplinas spectantes. = II Monitore ecclesiastico. = Nouvelle Revue théologique = Theologisch - praktische Quartalschrift. = The Ecclesiastical review = Nederlandsche Katholieke Stem­ men. Prooemium. Liceat, Benevole Lector, paucis exponere rationes, quae me ad hanc Summam Theologiae Moralis edendam perduxerint. Praeter amicorum me ad hoc impellentium vota, duplex eam evulgandi potissimum mihi exstitit ratio. Prior in eo sita est, quod magna saepe utilitas iam inde Lectoribus obvenit, quod eadem doctrina diversimode a diversis auctoribus exposita reperitur. Ea enim hominum ingenii conditio est, ut quae hoc modo dicta obscura aliis, eadem aliis perspicua esse videantur. Magna autem me haec perpendentem tenuit spes, fore ut meus quoque dicendi modus pro aliquibus saltem Lectoribus non omni utili­ tate destitutus esset. Quae consideratio eo maiorem mihi animum addidit, cum eam confirmatam invenissem hisce S. Augustini: « Quisquis cum legit, dicit: hoc non bene dictum est quoniam non intelligo, locutionem meam reprehendat,... et forte vere potuit dici planius; verumtamen nullus hominum ita locutus est, ut in omnibus ab omnibus intelligeretur. Videat ergo cui hoc in sermone meo displicet, utrum alios in talibus rebus quaestionibusque versatos intelligat, cum me non intelligit, et eis potius quos intelligit, operam et tempus impendat. Non tamen propterea putet, me tacere debuis­ se,... Neque enim omnia, quae ab omnibus conscribuntur, in om­ nium manus veniunt; et fieri potest, ut nonnulli, qui etiam haec nostra intelligere valent, illos planiores non inveniant libros et in istos saltem incidant. Ideoque utile est, plures a pluribus fieri libros diverso stilo, non diversa (doctrina), etiam de quaestionibus eisdem, ut ad plurimos res ipsa perveniat, ad illos sic, ad alios autem sic » (lib. I. de Trinitate, c. 3. n. 5). Altera ratio fundatur in voto, quod mihi perlegenti auctores, qui de doctrina morali egerunt, saepius in mentem venit. Constat enim, claritatem ac perspicuitatem in docendo inde praecipue maius ca­ pere augmentum, quo diversi doctrinae tractatus eorumque capita diversa magis continuo nexu inter se cohaereant, magisque lucido ordine inter se subsequantur; quem intimum ordinis nexum in libris de doctrina morali scriptis saepius desiderari, attente legentem haud effugisse putavi. Ea de causa meum scribendi laborem ad hoc quoque dirigere conatus sum, ut ordo et coniunctio tum in variis tractatibus, tum in diversis singulorum tractatuum capitibus, tum in ipsa materiae pertractatione, quam maxime observaretur, sperans fore ut sic agens aliquod emolumentum afferre valerem. At vero, ut denuo verbis S.‘ Augustini utar, « memor sum non solum voluntatis, verum etiam infirmitatis meae. Ab his etiam, qui ista lecturi sunt, ut ignoscant peto, ubi me magis voluisse quam potuisse dicere adverterint, quod vel ipsi melius intelligunt, vel propter mei eloquii difficultatem non intelligunt: sicut ego eis ignosco, ubi propter suam tarditatem intelligere non possunt » (1. V de Trini­ tate. c. 1. n. 1). Scribebam Noviomagi, in Collegio S. Alfonsi, die 2 Aug. 1932. L. Wouters, C. SS. R. INTRODUCTIO. De notione, fontibus, historia, methodo et divisione theologiae moralis. I. Notio. Theologiae moralis — uti notio omnis scientiae — ex obiecto haurienda est. Cum enim scire sit actio seu directio mentis, omnis autem actio ex obiecto dirigatur, consequens est, ut scientia quae­ libet ex obiecti notione definiatur. Quibus spectatis, Theologia moralis definiri potest: Scientia, quae, quid in ordine ad finem ultimum supernaturalem praeceptum vel prohibitum sit, ex principiis supernaturalibus docet. Dicitur: 1. Quid seu quaenam actiones humanae praeceptae vel prohibi­ tae sint. Hisce indicatur obiectum materiale Theologiae moralis; quod constituunt actiones humanae, eaeque quidem quae sub praeceptum vel prohibitionem cadunt. Nimirum Theologia moralis stricte loquendo generatim docet, quomodo homo ad finem ultimum dirigatur. Verum ne ipsius materia in immensum excrescat, non in singulis vitae Christianae actibus immoratur, sed arctioribus limitibus contenta, ea (saltem impri­ mis) respicit, quae lege aut praecepto imponuntur vel prohibentur. 2. In ordine ad finem ultimum supcrnaturalem; quibus assignatur obiectum formale quod Theologiae moralis; quod constituunt actiones humanae quatenus in ordine ad finem ultimum supcrnaturalem praeci­ piuntur vel prohibentur. 3. E principiis supernaturalibus. Hisce indicatur obiectum formale quo Theologiae moralis. Scilicet dicta scientia actionum humanarum praeceptarum vel prohibitarum notitiam haurit ex principiis a Deo im­ mediate vel mediate edoctis. Attamen in decursu tractatuum non praeter­ mittemus principia naturali ratione innixa, ut ex fontibus sub II assi­ gnandis magis patebit. Ex dictis eruitur, Theologiam moralem différé: i° a Theologia dog­ matica, quae magis veritates speculativas respicit, dum Theologia mora­ lis in practicis immoratur. Utraque tamen unam scientiam constituit, quae Theologia dicitur; 20 a Theologia ascctica, et a Theologia mystica, quae respiciunt ea, quae non praecipiuntur sed supererogatoria sunt et XII ad perfectionem vitae Christianae spectant’; 30 a lure canonico, quod pertractat actiones humanas, quatenus directe ordinantur ad bonum commune Ecclesiae; 40 a Philosophia morali, quae innixa principiis naturali rationis lumine cognitis, considerat actiones humanas in ordine ad finem naturalem, II. Fontes. Ex obiecto formali indicato patet, fontes Theologiae mo­ ralis proprios esse revelationem, item magisterium atque disciplinam Ecclesiae, sive ea scripto consignata sive traditione aut usu tantum sanci­ ta sunt. Loquitur autem Ecclesia tum expressis suis edictis, tum docto­ rum doctrinam commendando, tum credentium docentiumve circa ali­ quam doctrinam consensu, si vere habeatur1 *5. Praeterea, uti iam sub I notavimus, non praetermittemus principia naturali rationis lumine cogni­ ta, tum quia plures in vita occurrunt obligationes, de quibus revelatio tacet, tum quia ipsa ratio naturalis iis, quae revelata sunt, plurimum luminis afferre potest. Atque ita fiet, ut tota Theologiae moralis aula duplicato divinae Sapientiae lumine, scilicet et supernaturali et naturali, continuo pulcherrime illustretur. III. Historia. In Theologiae moralis historia tres praecipue epochae distingui possunt. i. Prima ex Ecclesiae primordiis usque ad medium aevum percurrit. Patres saec. i* seu Patres Apostolici (S. Clemens Romanus, S. Ignatius, 1 Theologia moralis, ut diximus, vi vocis omnes quidem mores seu actiones huma­ nas comprehendit, verum ne materia eius nimis extendatur, ea tantum respicit, quae per Dei legem sub praeceptum vel prohibitionem cadunt. Cetera relinquuntur Theologiae asceticae aut Theologiae mysticae, prout de via ordinaria vel de via plus minusve extraordinaria sermo est. Quod attinet ad S. dlfonsum, is non solum Theologiae moralis, verum etiam et asceticae et mysticae Doctor exsistit. Theologiam asceticam continent cius opera spiritualia, non quidem systcmatice sed magna tamen cum sapientia atque rerum abundantia conscripta; in quibus caput est doctrina de diligendo atque imitando Jesu Christo, de assiduitate precandi, de invocanda B. Maria Virgine atque de methodo meditandi. Theologiam mysticam concinne et breviter, at quasi complete reperies in Praxi Confessorii, quae est in calce Theologiae moralis, cap. VII et maxime cap. IX.---- ’. Dicimus . — 8 — venialiter malus est, prout est vcl non est rcfcribilis in Deum (n. 243). Alii tamen aliter secundum dicta sub III. 14 V. Homo agens propter aliquem ultimum finem actum suum saltem virtualiter in illum finem refert, seu saltem virtualiter illum finem inten­ dit. Quocirca primum notes, intentionem distingui in intentionem actua­ lem, virtualem, habitualem et interpretativam ; et in intentionem explici­ tant et implicitam. Intentio actualis habetur, quando quis aliquem finem actu intendit seu vult. Intentio virtualis, quando quis aliquem finem actu voluit et vi volitionis praeteritae agit, quamvis de fine actu non cogitet. Intentio habitualis, quando quis finem intendit, nec intentionem revo­ cavit, sed tamen vi istius intentionis non agit. Intentio interpretativa, quando quis finem non intendit, sed intenderet eum, si de eo cogitaret; alii tamen nomine intentionis interpretativae eam intelligunt, quae ab aliis dicitur implicita. Intentio explicita habetur, quando aliquis finis distincte seu secundum proprium conceptum intenditur. Intentio impli­ cita, quando aliquis finis continetur in alio explicite volito. Quibus prae­ notatis, probatur propositio: Nemo vere agit propter aliquem finem, nisi intentio finis aliquo modo influxum in actum ex parte agentis exerceat. Atqui nec interpretativa nec habitualis intentio ad illud sufficiunt, suf­ ficit vero intentio virtualis, ut e notionibus traditis eruitur. TRACTATUS II. De motu in ordine ad ultimum finem seu de actu humano, spectato secundum esse morale. Exposito ultimo fine hominis, dicendum de motu in ordine ad finem ultimum seu de actu humano, spectato secundum esse morale. Verum quo magis clarescant, quae de eo dicenda sint, praevie agemus de actu humano considerato secundum esse physicum. DISSERTATIO I. (praevia) De actu humano, spectato secundum esse physicum. (S. Thom. i. 2, q. i, a. i ; q. 6-21 ; S. Alf. Theol. Mor. 1. V, I-XXXIII ; Hom. Apost. tract. 3, n. i-i8)‘. Exhibebimus primum doctrinam summariam actus humani physice spectati, deinde singula eius elementa seorsim spectabimus. Pars I. Doctrina summaria actus humani I. Notio actus humani. Actus humanus est actus, qui procedit a deli- 15 berata hominis voluntate. Etenim actiones « illae solae proprie dicuntur humanae, quae sunt propriae hominis, inquantum est homo: differt autem homo ab irrationalibus creaturis in hoc, quod est suorum actuum dominus; unde illae solae actiones vocantur proprie humanae, quarum homo est dominus ; est autem homo dominus suorum actuum per ratio­ nem et voluntatem ; unde et liberum arbitrium esse dicitur facultas voluntatis, et rationis; illae ergo actiones proprie humanae dicuntur, quae ex voluntate deliberata procedunt » (S. Thom. 1. 2, q. 1, a. 1, S. Alf. V. I). ’. Cfr. Ioannes a S. Thoma, In 1™ 2^, t. I; Caietanus, In ian» 2ae, q. 6-17; q. 22-48; Billuart, i a 2ac, De actibus humanis; Gonet, Clypeus Theol. Thom. 2a pars, tract. I, De actibus humanis; Suarez. In iara 2ae, De voluntario et involun­ tario in genere deque actibus voluntariis in speciali ; PèfiüES, Comm, franc, lit. de la Somme théol, t. VI et VII; Bouquillon, Theol. mor. fund, tract. 4, sect. 1, De actu libero; Frins, De actibus humanis; Walsh, Tractatus de actibus huma­ nis; Pesch, Praclcct. dogm. tom. Ill, tract. II, De Deo fine ultimo, sect. II, De actibus humanis in se consideratis; Lehu, Philosophia moralis et socialis; Walter Mc Donald, The principles of moral Science; Potters, Compendium Ethicae generalis; SwEENS, Theologia moralis fundamentalis.2. ΙΟ — Alii actus, qui procedunt quidem ab homine, non autem ex voluntate vel non ex voluntate deliberata, dicuntur actus hominis. Eiusmodi sunt V. g. prima intellectus cogitatio, desiderium beatitudinis, amor Sanctorum beatificus (S. Alt. V, II). 16 II. Principia intrinseca actus humani. Ut ex definitione tradita se­ quitur, principia intrinseca actus humani sunt intellectus et libera voluntas seu, ut alii malunt, intellectus, voluntas et libertas: intellectus deliberat, voluntas, posita deliberatione, libere eligit. III. Divisio actuum humanorum. Actus humani distinguuntur: 17 1. In actus elicitos et imperatos. Eliciti sunt, qui eliciuntur ab ipsa voluntate, ut actus amandi. Imperati sunt, qui eliciuntur ab alia facul­ tate, ex imperio voluntatis, ut actus ambulandi ; item actus eliciti a voluntate, sed ex imperio praecedentis actus voluntatis : huiusmodi actus dici possunt eliciti et imperati, ut si quis detestatur peccatum ex caritate Dei. 2. In internos et externos, prout solis internis potentiis perficiuntur, ut cogitatio; vel ad potentias externas progrediuntur, ut actus loquendi. 3. In praeceptos, prohibitos et liberos. Ex liberis autem alii simpliciter permittuntur, alii suadentur, alii dissuadentur. 4. In bonos et malos, prout conveniunt legi divinae vel discrepant ab ea (n. 60). Actus autem boni distinguuntur in naturales et supernaturales, prout solis viribus naturae vel auxilio gratiae eliciuntur. 5. In validos et invalidos, prout effectum ad quem destinantur, pro­ ducunt vel non producunt. Deinde ex validis alii irrescindibiles seu firmi, alii rescindibiles seu infirmi sunt (S. Alf. V, III et IV). Pars II. Elementa actus humani seorsum spectata. Ut actus sit humanus, duo requiruntur, nimirum ut sit voluntarius et liber. Hinc: SECTIO I. De voluntario. 18 l. Notio voluntarii. Voluntarium est id, quod a voluntate quomodo­ cumque procedit, sive est actuatio ipsius voluntatis, ut volitio ebrietatis ; sive est actuatio alius facultatis, ex imperio voluntatis, ut ebrietas com­ missa. Praeterea voluntarius dici solet effectus, ex actione vel omissione 11 secutus, qui poterat et debebat praecaveri, ut pollutio ex ebrietate secuta et praevisa. Cum voluntas sit appetitus rationalis, agere nequit nisi ex praevia cognitione rationis seu intellectus. Ceterum integritatis et claritatis causa advertas : i. Voluntarium differt : a) A volito, quatenus volitum latius sese extendit quam voluntarium Nam volitum est obiectum voluntatis seu id, in quod voluntas fertur, sive a voluntate pendet seu voluntarium est, sive non pendet ab ea, ut v. g. egregia tempestas, quae ab agricolis volita est, non tamen volun­ taria. b) A violento, quod est a principio voluntati extrinseco, voluntate repugnante vel saltem nihil conferente, ut motus a causa externa alicui illatus. c) A spontaneo, quod procedit ab appetitu sensitivo, ex cognitione sensitiva, ut ira bestiae. d) A naturali, quod procedit a principio intrinseco, absque cognitione, ut actus vegetativus (cfr. S. Alf. V, n. VI-VIII). 2. Cum voluntarium, ut diximus, praeviam scientiam requirat, ad sola cognita se extendit. Hinc ut « aliqua actio dicatur tota voluntaria, necesse est ut cognoscatur secundum omnes sui partes et circumstantias, quarum aliqua si ignoretur, actio non dicitur voluntaria quoad illam circumstantiam ignoratam. Sic, qui accedit ad mulierem, quam nescit esse nuptam, non committit peccatum adulterii, sed sim­ plicis fornicationis ; cum involuntarie se habeat quoad circumstantiam matrimonii, quam ignorat» (S. Alf. V, VIII). 3. Voluntario opponitur involuntarium, quod duplici sensu accipitur, negative et positive. Negative acceptum idem est ac mere non voluntarium seu significat illud, quod voluntas neque positive vult neque positive non vult ; positive acceptum dici­ tur illud, quod voluntas positivo actu non vult seu aversatur (S. Alf. V, XIII). II. Divisio voluntarii. A^oluntarium distinguitur: 19 1. In elicitum ct imperatum (n. 17). 2. In perfectum et imperfectum, prout cognitio et deliberatio ideoque consensus voluntatis satis perfecta vel semiplena sunt. Imperfecte vo­ luntarii sunt actus semiamentis, semidormientis, semiebrii vel alio dis­ tracti (S. Alf. V, 3). 3. In purum et mixtum seu secundum quid, prout voluntas aliquid eligit sine vel cum aliqua repugnantia rationali seu deliberata. Ita proiectio mercium, ne navis submergatur, est voluntaria secundum *quid . Ex 1 Alii tamen dictas voces alio sensu accipiunt. 12 — dictis patet, voluntarium secundum quid posse esse voluntarium perfec­ tum (S. Alf. V. IX). 4. In expression et tacitum, prout verbis vel signis aequivalentibus significatur, vel solum ex actu aliquo vel omissione colligi potest. 5. In explicitum et implicitum, prout aliquid distincte seu secundum conceptum proprium volitum est; vel continetur in alio explicite volito, ut si baptizaturus dicat cogitetve saltem confuse: Volo jacere quod Christus instituit, vel quod Ecclesia hisce intendit. 6. In actuale, virtuale, habituale et interpretativum, ut dictum est de intentione (n. 14), atque utiliter voluntario applicatur. Actuale est, quod pendet a voluntate actualiter influente seu quod a voluntate elicitur vel imperatur sub attentione mentis. Virtuale est, quod pendet a voluntate habita et virtualiter tantum influente, seu quod fit vi actus praeteriti, ut si sacerdos vult celebrare Missam et vi istius voluntatis celebrat, quin attendat ad ea quae peragit *. Habituale est, quod pendet a voluntate habita nec retractata, sed tamen virtualiter non influente, quamvis, utpote non retractata, moraliter perseverante. Ita susceptio Extremae Unctionis habitualiter voluntaria est moribundo sensibus destituto, qui ante voluit illud sacramentum suscipere, nec illam voluntatem retracta­ vit. Interpretativum diverso sensu accipitur. Alii nomine voluntarii interpretativi intelligunt voluntarium implicitum; ita secundum aliquos qui voluit vel vult media salutis, implicite voluit vel vult Baptismum. Alii voluntarium interpretativum nuncupant, quod voluntas nec actu vult nec voluit, sed tamen vellet, si de eo cogitaret (S. Alf. VI, 15). 7. In voluntarium directum seu in se et voluntarium indirectum seu in alio seu in causa. Directum est, quod in se intenditur, sive tanquam finis seu propter se, sive tanquam medium. Hinc, si quis se inebriat, ut pollutionem patiatur, tam ebrietas quam pollutio directe voluntariae sunt ; prior ut medium, altera ut finis intenta est. Ut ex exemplo allato patet, etiam effectus potest esse directe voluntarius. Indirecte voluntarium dici solet, quod in se non intenditur, praevidetur tamen secuturum ex alio (sive ex actione sive ex omissione), et permittitur, cum quis possit ’. Non desunt, qui voluntarium virtuale alio modo explicent, ita ut nihil aliud sit quam actuale inconscium. Ita v. g. Lugo (De sacr. in gen. d. 8, sect 5, el De poenit. d. 7, n. 40) docet, illud quo voluntas prius concepta in voluntate virtuali perseveret, esse « ipsum voluntatis actum nunc iam confusum et imperceptibilem, qui attentionem nostram vix non fugiat et cuius rationem reddere non possimus. > Lubentcr quidem concedimus, intentionem quae virtualis nominetur, saepe de facto talem esse, qualem eam Lugo describit, scilicet proprie actualem, sed inconscie. At conscientia pschychologica testari videtur, dari etiam aliam volitionem mere virtualem, quae actum non de facto includit, sed mere effectus ante volitus istius actionis est. — 13 — ct debeat actionem vel omissionem vitare, ut vitetur effectus. Ita si quis se inebriat, praevisa sed non intenta pollutione, pollutio indirecte volun­ taria est (S. Alf. V, IX, 3°). Alii quod sequitur ex actione vitanda, voluntarium in causa; quod ex omissione vitanda oritur, voluntarium indirectum nuncupant (cfr. S. Thom. i. 2, q. 6, a. 3 ; q. 77, a. 7). Obi. Quod praevidetur secuturum ex actione, id dici nequit permitti. Rcsp. Nego assertum, quia nihil impedit, quominus voluntas feratur in causam, puta in equitatum, non vero in effectum, puta in pollutionem secuturam (S. Thom. i. 2, q. 77, a. 7). Merito autem dicitur, illud quod ex actione sequitur, non mere permitti, quia ad illud saltem aliquo modo quis cooperatur. Id vero etiam dicen­ dum de eo, quod sequitur ex omissione, si omissio (puta neglectum praecepti) influxum moralem v. g. in peccatum proximi exercet. SECTIO II. De libero. Dicemus primum de libertate in se spectata, deinde de eis, quae in libertatem influunt, denique de sequela libertatis seu de imputabilitate. CAPUT I. De libertate in se spectata. Libertas generatim sumpta est immunitas a necessitate. Necessitas 20 autem duplex distinguitur; moralis, quae maxime e lege enascitur, et physica. Hinc duplex quoque libertas, nioralis et physica. Libertas mo­ ralis est immunitas a vinculo legis. Libertas physica iterum distinguitur duplex, libertas a coactione et libertas a necessitate. « Libertas a coac­ tione (seu spontaneitatis) est immunitas ab omni violentia contra volun­ tatis inclinationem illata » (S. Alf. V, XXX ; n. 27). De libertate a necessitate dicendum nobis est. I Notio libertatis. Libertas a necessitate seu indifferentiae est attri- 21 butum voluntatis, vi cujus, positis omnibus ad agendum requisitis, indif­ ferens est ad plura seu non determinatur ad unum, sed seipsam deter­ minare potest (S. Thom. 1. 2, q. 83, a. 4; S. Alf. V, XXX). Et cum tota voluntatis eiusque proprietatum ratio ex intellectu hauriatur, radix dictae indifferentiae, ut S. Alfonsus ait, est indifferentia iudicii, «quae nihil aliud est quam deliberatio boni aut mali quod in actione conside­ ratur » (Horn. Ap. tr. 3 n. 11). « Haec iudicii indifferentia, ita S. Alfon­ sus 1. c. pergit, non iam constituit libertatem sed ut dictum est, est radix libertatis, ut postea possit libere et indifferenter voluntas eligere quod sibi placuerit ». II Divisio libertatis. Libertas a necessitate triplex est. scilicet liber- 22 — 14 — tas contradictionis scu exercitii, quae est indifferentia ad duo contradic­ toria, ut velle et non velle idem, puta amare et non amare proximum ; libertas contrarietatis, quae est indifferentia ad duo contraria, ut amare et odisse; libertas specificationis, quae est indifferentia ad actus non inter se oppositos sed specie diversos, ut orare et ludere (S. Thom. De verit. q. 22, a. 6; S. Alf. V, XXX). Coroll. I. Ad essentiam libertatis sufficit libertas contradictionis. Sufficit enim ad libertatis essentiam, quod voluntas sit domina sui actus. Atqui eo ipso est domina sui actus, quod potest eum ponere vel non ponere. Coroll. II. Ad essentiam libertatis non requiritur indifferentia ad bonum et malum morale seu facultas peccandi. Etenim: i° Deus vere liber est. Atqui in Deo non habetur indifferentia ad malum seu facultas peccandi. 2° « Ad rationem liberi arbitrii, ita S. Thomas, non pertinet ut indeterminate se habeat ad bonum vel malum, quia liberum arbitrium per se in bonum ordinatum est, cum bonum sit obiectum voluntatis, nec in malum tendat, nisi propter aliquem defectum quem apprehendit ut bonum, cum non sit voluntas aut electio nisi boni aut apparentis boni ; et ideo ubi perfectissimum est liberum arbitrium, ibi in malum tendere non potest, quia imperfectum esse non potest » (S. Thom, in 2 sent. dist. 25, q. i, a. 1, ad 2; S. Alf. V, XXXIII)1. 23 111. Exsistentia libertatis. Homo etiam in statu naturae lapsae liber« tate indifferentiae seu libero arbitrio gaudet. Quae propositio est de fide ex Cone. Trid. \ « Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et exstinctum esse dixerit, aut rem esse de solo titulo, immo titulum sine re, figmentum denique a Satana invectum in Eccle­ siam, anathema sit ». Veram porro huius libertatis humanae indolem adversus novatores accuratius in luce ponunt damnatae a Summis Pon­ tificibus propositiones: «Quod voluntarie fit, etiamsi necessitate fiat, libere tamen fit » (39“ Baii, damn, a Pio V et aliis Pontif) *. « Sola vio­ lentia repugnat libertati hominis naturali » (66a Baii) 4. « Homo peccat etiam damnabiliter in eo quod necessario facit » (67s Baii) 5. Item lansenii propositionem 3am : « Ad merendum et demerendum in statu natu­ rae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione4 » damnavit Innocentius X. Statuitur: 1’ contra Fatalistas, Materialistas, Positivistas ; 2° contra Wiclef, Lutherum ct Calvinum, qui contendunt, hominem per peccatum originale libertate privatum esse ; 3" contra Baium et lansenistas, qui admittunt libertatem a coac­ tione, negant vero libertatem a necessitate. Docent scilicet, hominem delectatione maiori gratiae insuperabiliter ad bonum, delectatione maiori concupiscentiae insuperabiliter ad malum moveri. *. Leo XIII, Encyd. Libertas, 22 Jun. 1888.-----’. Sess. 6, can. 5; cfr. can. 6 et 4; Cone. Vatie. Constit. dogm. De Fide, c. 3. ----- ’. Denz.-Bannw. n. 1039. ----4 Denz.-Bannw. n. i ‘. Denz.-Bannw. n. 1067.----- ■·. Denz.-Bannw. n. 1094. — 15 “ Probatur: i° eS. Script. « Deus ab initio constituit hominem, et reli­ quit illum in manu consilii sui. Adiecit mandata et praecepta sua: si vo­ lueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem: ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum ; quod placuerit ei, dabitur illi 1 ». Accedunt 2° unanimis consensus SS. Patrum 30 consen­ sus generis humani ; 40 testimonium propriae conscientiae ; 50 absurda consectaria sententiae contrariae. Libertate negata, evanescunt discrimen inter virtutem et vitium, obligatio moralis et imputabilitas (S. Thom. i, q. 83, a. 1); 6° ratio intrinseca, quae ita proponi potest: Voluntas libera est seu, positis omnibus ad agendum requisitis, potest agere vel non agere, i. e. ipsamet ad alterutrum se determinare, si non determina­ tur ab alio, i. e. ab obiecto. Atqui nullum obiectum voluntatem determi­ nat. Etenim voluntas nequit determinari nisi ab obiecto adaequato, atque ut sic ab intellectu ipsi proposito. Atqui tale obiectum non habetur; siquidem eiusmodi non sunt neque bona particularia, neque bonum inde­ terminatum seu bonum in communi, neque bonum determinatum infi­ nitum seu Deus. Non bona particularia; haec enim non adaequant appe­ titum boni in universali, cuiusmodi est voluntas, quia sequitur cognitio­ nem intellectus universalem. Non bonum in communi, quod non est obiectum adaequatum, quia non est bonum determinatum, at vagum seu abstractum, ideoque voluntatem non quietat. Non- bonum infinitum de­ terminatum seu Deus, qui quidem est obiectum adaequatum, sed non ut tale voluntati proponitur, quia nondum videtur in se, sed tantum per speculum in aenigmate (cfr. S. Thom. 1. p, q. 10, a. 2). IV Extensio Libertatis. Homo viator quoad diversa bona liber est 24 prout sequitur: 1. Circa bonum in communi seu beatitudinem gaudet tantum libertate contradictionis seu excercitii, non autem contrarietatis. Ratio prioris est ipsa ratio intrinseca, qua numero praecedenti libertatem comprobavimus. Ratio posterioris est, quia bonum in communi seu beatitudo nequit ap­ prehendi sub aliqua ratione mali, qua voluntas possit illud aversari. 2. Circa bonum determinatum infinitum seu Deum homo plane liber est. Nam « quamvis Deus sit in se maius et eminentius universale bo­ num quam beatitudo in communi, tamen non est evidens et apparens nobis sub tali ratione, sicut beatitudo ’ ». 3. Circa bona particularia homo pariter plane liber est. Nani « quae­ libet particularia bona, in quantum deficiunt ab aliquo bono, possunt ’. Eccli. XV, 14-18; cfr. Gen. IV, 6.----- ’. Cfr. S. Bellarminus, De gratia et lib. arb. 1. V, c. 25.----- *. Caietanus, in 1, q. 82, a. 2. — ιό — accipi ut non bona, et secundum hanc considerationem possunt repudiari vel approbari a voluntate, quae potest in idem ferri secundum diversas considerationes » (S. Thom. i. 2, q. 10, a. 2). SCHOLION I. De actibus, qui concurrunt ad actum deliberatum voluntatis constituendum. 25 Ad integrum actum deliberatum voluntatis constituendum duodecim actus con­ currunt, quorum sex ad intellectum et totidem ad voluntatem pertinent. Primus actus intellectus est simplex apprehensio, qua bonum aliquod v. g. actum luxuriae apprehendit et voluntati proponit. Simplici apprehensioni respondet in voluntate volitio simplex, qua in bon uni sibi propositum affectivo amore inclinatur. Haec inclinatio non est libera, sed naturalis. Si volitio simplex efficax est’, voluntas applicat intellectum ad inquirendum, utrum bonum illud expediens sit et adeptu possibile. Hinc sequitur actus intellectus, qui dicitur indicium, quo intellectus bonum illud vehit possibile et conveniens voluntati proponit. Judicium sequitur intentio voluntatis, qua voluntas statuit bonum assequi mediis, quae ad illud conducunt Intentionem sequitur consilium primum intellectus; scilicet voluntas applicat intellectum ad inquirenda et voluntati proponenda media fini consequendo magis idonea. Consilium primum sequitur consensus voluntatis, quo voluntas media proposi­ ta in generali probat seu acceptat. Vi huius consensus intellectus movetur ad consilium alterum, i. e. ad discernen­ dum et voluntati proponendum medium aptius. Consilium alterum sequitur electio voluntatis, qua voluntas medium ut aptius propositum amplectitur et eligit. Electionem voluntatis sequitur imperium intellectus; scilicet vi dictae electionis intellectus intimat et denuntiat, quid per ceteras potentias agendum sit, ut voluntas assequatur quod eligit (S. Thom. 1. 2, q. 17, a. 3, ad 3). Imperium intellectus sequitur usus voluntatis, quo voluntas potentias sibi subiectas adhibet ad assumenda et exsequenda media. Per operationes potentiarum, quibus voluntas utitur, comparatur finis, ex cuius possessione sequitur fruitio voluntatis seu quies cius in bono possesso ; qua fruitione totus actus deliberatus completur. Disputatur tamen, utrum imperium sit formaliter actus rationis an voluntatis; de qua disputatione vide n. 72. ’. Saepius simplex apprehensio et simplex volitio inefficaces sunt, et transeunt, quin quidquam efficiant. — 17 — SCHOLION II. De distinctione actuum voluntatis, spectato defectu vel gradu delibe­ rationis. ’ Actus voluntatis, spectato defectu vel gradu deliberationis, distingui 26 solent : I. In motus primo-primos, qui sequuntur primam obiecti apprehen­ sionem, sed praevertunt omnem advertentiam ad actus moralitatem ; ut subitus motus irae. Eiusmodi motus ab omni culpa immunes sunt. II. In motus secundo-primos, qui fiunt cum aliquali sed imperfecta tantum seu semiplena advertentia ad actus moralitatem. Isti motus ve­ niale peccatum non excedunt. III. In motus secundos, qui fiunt cum plena ad actus moralitatem advertentia. Sunt igitur plene deliberati seu perfecte voluntarii, proindeque gravis malitiae capaces (S. Thom. De Malo, q. 7, a. 6, corp, ad 6 et 8; S. Alf. III, 3). CAPUT II. De eis, quae in libertatem influunt. Ex eis quae in libertatem influunt, alia eam impediunt — ut violentia physica seu vis illata facultatibus, quae voluntatis iussa exsequi debent, et ignorantia, qua radix libertatis, i. e. ratio in activitatis suae exercitio impeditur —; alia proxime vel remote ad impeditionem vel diminutionem libertatis concurrunt vel% saltem concurrere possunt, quatenus scilicet ad rationis lumen obscurandum proxime vel remote conducunt vel saltem conducere valent ; cuiusmodi sunt praesertim passiones, consuetu­ do, temperamentum, indoles, character et anormalitates psychicae. De singulis dicemus: Articulus I. De violentia physica. I. Notio. Violentia physica est motio physica procedens a principio 27 extrinseco, oontranitente vel saltem nihil conferente eo qui patitur. Quod ex violentia procedit dicitur violentum seu coactum. lam vero: i. Voluntas nequit pati violentiam in actibus suis elicitis, a. v. actus voluntatis eliciti nequeunt esse coacti. Actus enim eliciti non sunt nisi ’. Haec addere practicum videtur, quamvis dicenda logice potius ad alium locum remitterentur. 2 — ι8 — inclinationes voluntatis in aliquid, dum violentia supponit, eum qui patitur, reniti vel saltem non inclinari. Atque repugnat, voluntatem incli­ nari in aliquid et simul non inclinari in illud vel etiam ei reniti. Hinc ne Deus quidem voluntatem cogere potest, potest tamen « mutare volunta­ tem, et ex nolente facere volentem per gratiam efficacem. Sed tunc non est cogere, sed veteri inclinationi qua nolebat, novam suppetere inclina­ tionem, qua velit quod antea nolebat » (S. Alf. V, XIX). 2. Voluntas potest pati violentiam in actibus imperatis, per aliam potentiam eliciendis seu potius: actus imperati a voluntate sed ab alia potentia eliciendi subsunt violentiae. Potest enim alia illa potentia contra imperium voluntatis ab actu impediri vel ad eum moveri. Ita v. g. volun­ tas potest imperare locutionem et lingua per vim externam impediri, quominus verba proferat (S. Thom. i. 2, q. 6, a. 4; S. Alf. V. XIX). 28 II. Divisio. Violentia distingui solet absoluta et secundum quid, prout qui vim patitur resistit vel non resistit quantum potest et debet (S. Alf. V. XVI) 29 III. Influxus in voluntarium liberum. 1. Violentia absoluta tollit voluntarium, immo causât involuntarium. Etenim involuntarium est, quod non solum .non pendet a voluntate sed praeterea ab ea repudiatur; quod locum habet in violentia absoluta. 2. Violentia secundum quid non tollit voluntarium sed tamen minuit illud. Non tollit voluntarium, quia ubi voluntas non resistit quantum potest et debet resistere, ibi remanet aliqua ratio voluntarii. Minuit ta­ men voluntarium, quia, voluntate aliquatenus resistente, minus habetur voluntarii (S. Alf. V, XVIII). Articulus II. De ignorantia. 30 I. Notio. Ignorantia est habitualis carentia notitiae. Differt igitur ab inadvertentia, quae est actualis carentia notitiae in eo, qui habitualiter rem cognoscit. 31 II. Divisio. Ignorantia dividitur: i. Datione subiecti in negativam, privativam et positivam. Negativa est ignorantia in subiecto notitiae non capaci, ut in infante, in amente; dici solet nescientia. Privativa est ignorantia in subiecto notitiae capaci. Positiva est ignorantia coniuncta cum errore seu admissione falsi ; dicil. Haec tamen divisio non est divisio violentiae wt sic, quia resistentia non requi- — ig — tur simpliciter error' (S. /Mf. Hom. Ap. tr. 3, n. 13; cfr. S. Thom. 1. 2, q. 76, a. 2 ; De malo q. 3. a. 1). 2. Ratione obiecti in ignorantiam iuris et facti. Prior est, qua ignora­ tur sive exsistentia, sive sensus, sive extensio, sive cessatio legis. Altera est, qua ignoratur factum seu circumstantia aliqua, a qua applicatio legis pendet. Si quis ignorat, ieiunium ante S. Communionem inde ab hora I2a esse servandum, habetur ignorantia iuris. Si quis ignorat, se manducasse post hora I2am, habetur ignorantia facti (S. Alf. 1. c.). 3. Ratione influxus in actum in antecedentem et concomitantem. An­ tecedens est ea, quae est causa actus, adeo ut hic positus non fuisset, si ignorantia defuisset, ut si occidas hominem, putans esse feram. Conco­ mitans dicitur ea, quae actum concomitatur sed non est causa eius, ita ut, etiamsi defecisset, actus nihilominus positus fuisset, ut si paratus occidere inimicum, occidis eum ratus esse feram (S. Thom. 1. 2, q. 6, a. 8; S. Alf. 1. c.). 4. Ratione perfectionis in plenam et semiplenam prout veritas (v. g. malitia actus) nullatenus vel aliquatenus advertitur, puta si quis dubitat, num actus aliquis malus sit, vel num ex aliqua actione effectus malus sit secuturus. 5. Ratione potestatis eam expellendi in invincibilem et vincibilem, prout non potest vel potest morali diligentia superari. Invincibilis est ignorantia v. g. eius, qui ne cogitat quidem de aliqua re, puta de malitia actus. 6. Ratione culpae in inculpabilem et culpabilem, prout non debuit expelli, vel expelli debuit et non expulsa est. Ita v. g. qui ignorat officia status caque non addiscit, laborat ignorantia culpabili. Culpabilis distinguitur in affectatam et non affectatam. Affectata habetur, si ideo .non inquiritur veritas, ut liberius peccetur. Secus est non affectata. Haec autem dividitur in crassam seu supinam, simpliciter gravem et levem, prout quis omnino (vel quasi-omnino), graviter vel leviter ncgligens fuit in inquirenda veritate, quae inquiri debebat. III. Influxus in voluntarium liberum. 1. Ignorantia plena tolht 32 voluntarium liberum operis ex ea vel cum ea positi, atque excusat a culpa. Nam eiusmodi ignorantia excludit omnem cognitionem. Porro quod plane incognitum est, id nequit esse volitum secundum illud : Nihil ritur ad essentiam violentiae. ----- ’. Alii ignorantiam, quam nos diximus nega­ tivam, non dicunt ignorantiam proprie dictam sed nesciendam; ignorantiam autem proprie dictam distinguunt in negativam et privativam, prout est ignorantia noti­ tiae non debitae, ut iurisprudentiae in agricola : vel debitae, ut Decalogi in christiano. — 20 --volitum nisi cognitum. Adde propositionem 2am ab Alexandro VIII damnatam: «Tametsi detur ignorantia invincibilis iuris naturae, haec in statu naturae lapsae operantem ex ipsa non excusat a peccato for­ mali ’ ». 2. Ignorantia semiplena ita operatur: a) Si veritas inquiri potest, et nullatenus vel non satis inquiritur, non tollit voluntarium liberum operis ex ea vel cum ea positi, neque excusat a culpa. Nam qui ita agit admittit opus, qualecumque sit, atque teme­ rarie se exponit periculo faciendi quod prohibitum est. Attamen praedicta ignorantia passim minuit voluntarium et culpam, cum cognitio minus perfecta sit. Dixi passim, quia quoad ignorantiam affectatam disputatur, utrum augeat an minuat voluntarium. S. Thomas docet: «Talis ignorantia videtur augere voluntarium et peccatum» (i. 2, q. 76, a. 4). Attamen non videtur illud augere ratione sui seu qua falis — siquidem imperfectiorem notitiam involvit — sed arguit maiorem in actum malum propensionem atque sub hoc respectu maius peccatum. b) Si veritas inquiri nequit, vel satis sed frustra inquisita est, tollit voluntarium liberum atque excusat a culpa, prout ignorantia seu dubium de liceitate operis ope principii reflexi practice depositum esr vel non est dispositum ; ut magis exponetur in tractatu de conscientia. Ibi pariter dicemus, quanta diligentia in inquirenda veritate adhibenda sit. Nota 1. Nomine ignorantiae etiam intelligitur oblivio; item inadverlcntia, quae est ignorantia actualis in eo, qui notitia habituali gaudet. Nola 2. Peccatum cum ignorantia semiplena et, veritate non satis inquisita, commissum, eiusdem speciei est ac peccatum in eadem materia scienter commissum. Articulus III. De passionibus. Agemus primum de passionibus in genere, deinde de passionibus, quae maxime ad praxim spectant, scilicet de concupiscentia et metu in specie. § 1. De passionibus in genere. 33 1. Notio. Passio definiri solet: Motus (vehementior) appetitus sensi­ tivi ex imaginatione boni vel mali cum insueta transmutatione corporis. Dicitur: i. .Motus, i. e. actus, non autem facultas vel habitus. Additur vehe­ mentior, quia quamvis omnes motus appetitus sensitivi passiones dici queant, ex usu soli motus vehenientiores hoc nomine designantur. Denz.-Bannw. n. 1292. 21 2. Apfictitus sensitivi. Est igitur passio motus facultatis appetitivae — non cognoscitivac — atque quidem facultatis appetitivae sensitivae, non autem rationalis seu voluntatis. 3. Ex imaginatione boni vel mali; quibus indicatur modus, quo passio excitatur. 4. Cum transmutatione insueta corporis; quibus assignatur effectus passionis. Dicitur transmutatio insueta seu gravior, quia motus graviores, qui soli veniunt nomine passionum, transmutationes corporales graviores producunt (cfr. S. Thom. 1. 2. q. 22). Nota. Motus appetitus rationalis seu voluntatis dicuntur affectus, non autem passiones, quia ex se non producunt transmutationem corporalem, quae est passio quaedam. II. Principium eliciens passionem, ut ex definitione sequitur, est 34 appetitus sensitivus, i. e. facultas, quae prosequitur bonum vel fugit malum sensibile. Appetitus sensitivus duplex est, concupiscibilis et irascibilis. Appetitus concupiscibilis prosequitur bonum vel fugit malum sensibile simpliciter sumptum. Irascibilis prosequitur bonum sensibile ut arduum seu adeptu difficile, vel fugit malum sensibile ut arduum seu vitatu difficile (S. Thom. 1. 2. q. 23, a. 1.). III. Enumeratio passionum. Enumerantur undecim, scilicet: i. Ex parte appetitus concupiscibilis: a) Amor, qui est complacentia appetitus concupiscibilis in bono sensibili, abstra­ hendo ab eius absentia et praesentia (S. Thom. 1. 2. q. 26, 1 et 2). b) Desiderium, quod est motus appetitus concupiscibilis tendens in bonum sensi­ bile absens (S. Thom. 1. 2. q. 30, a. 2). c) Gaudium, quod est complacentia seu quies appetitus concupiscibilis in bono sensibili adepto (cfr. S. Thom. 1. 2. 9. 31, a. 1). Singula dilucidantur hisce 5*. Thomae: «s. Prima immutatio appetitus ab appeti­ bili vocatur amor, qui nihil est aliud quam complacentia appetibilis ; et ex hac complacentia sequitur motus in appetibile, qui est desiderium; et ultimo quies, quae est gaudium » (1. 2, q. 26, a. 2). d) Odium, quod est motus appetitus concupiscibilis, quo aversatur malum sensi­ bile, abstrahendo ab eius absentia et praesentia (cfr. S. Thom. 1. 2, q. 30, a 1.). c) Fuga, quae est motus appetitus concupiscibilis, quo aversatur malum sensibile absens (cfr. S. Thom. 1. 2. q. 30, a. 2, ad 3). f) Tristitia, quae est motus appetitus concupiscibilis, quo aversatur malum sensi­ bile praesens seu coniunctum (cfr. S. Thom. 1. 2, q. 35, a. 1-3). · 2. Ex parte appetitus irascibilis: a) Spes, quae est motus appetitus irascibilis, quo tendit in bonum sensibile futurum, arduum, possibile ad adispisccndum. « Circa obiectum... spei, inquit Aquinas, quatuor conditiones attenduntur. Primo quidem, quod sit bonum ;... et per hoc differt spes a timore, qui est de malo. — Secundo ut sit futurum; non enim 35 22 spes est de praesenti iam habito, et per hoc differt spes a gaudio, quod est de bono praesenti. — Tertio requiritur quod sit aliquid arduum, cum difficultate adipiscibile ; non enim aliquis dicitur aliquid sperare minimum, quod statim est in sua potestate ut habeat, et per hoc differt spes a desiderio... quod est de bono futuro absolute... — Quarto, quod illud arduum sit possibile adipisci ; non enim aliquis sperat id, quod omnino adipisci non potest » (i. 2, q. 40, a. 1). b) Desperatio est motus appetitus irascibilis, quo aversatur bonum sensibile arduum, quod videtur impossibile adeptu. « Obiectum autem spei quod est bonum arduum, habet quidem rationem attractivi, prout consideratur cum possibilitate adipiscendi ;... sed secundum quod consideratur cum impossibilitate obtinendi, habet rationem rcpulsivi ;... et sic respicit hoc obiectum desperatio, unde importat motum cuiusdam recessus ; et propter hoc contrariatur spei, sicut recessus accessui » (S. Thom. i. 2. q. 40, a. 4). c) Audacia est motus appetitus irascibilis, quo insurgit in malum sensibile terribile, ut hoc superet. Iam vero audacia consequitur ad spem. Ex hoc enim quod aliquis sperat superare terribile imminens, ex hoc audacter insequitur ipsum (S. Thom. i. 2. q. 45, a. 2). d) Timor est motus appetitus irascibilis, quo deprimitur propter malum sensibile arduum, imminens, vix possibile superatu. Dicitur imminens, nam ex una parte non est de malo praesenti, sed de futuro; qua in re differt a tristitia (cfr. S. Thom. 1. 2. q. 42, a. 3, ad 2); ex altera parte non est de malo futuro remoto et distanti ; < hoc enim propter distantiam imaginamur ut non futurum, et ideo vel non time­ mus vel parum timemus. Ut enim Philosophus dicit in 2 Rhetor, c. 5, n. 1, quae valde longe sunt, non timentur; sciunt enim omnes, quod morientur, sed quia prope non est, nihil curant » (S. Thom. 1. c. a. 2.). e) Ira est motus appetitus irascibilis, quo quaerit vindictam de aliquo nocivo, propter nocumentum allatum. ’. Si motui voluntatis neque respondet neque reluctatur motus appetitus sensitivi, habetur ariditas . * § II. De concupiscentia speciatim. I. Notio. Concupiscentia modo sumitur pro fomite cupidinum ex pec- 37 cato originali in homine lapso subsecuta ; modo pro una e passionibus appetitus concupiscibilis scii, pro desiderio. Hic autem paulo latius su­ mitur atque intelligitur quicumque motus appetitus concupiscibilis in aliquod bonum sensibile (S. Alf. V, XXIII). II. Divisio. Concupiscentia distingui solet antecedens et consequens. 38 Antecedens est, quae « antevertit consensum voluntatis eamque trahit et inclinat ad agendum » (S. Alf. V. XXIII). Consequens est, quae « sequitur consensum voluntatis, immo oritur ex praevio voluntatis consensu alicui rei iam praestito, ut cum v. g. homo vehementer desiderat aliquid, excitatur in eo passio vehemens concupiscentiae » (S. Alf. V. XXIII) ; « non enim potest voluntas in­ tense moveri in aliquid, quin excitetur aliqua passio in appetitu sensi­ tivo » (S. Thom. i. 2, q. 77, a. 6). III. Influxus in liberum. 1. Concupiscentia antecedens — quae hic 39 maxime attenditur — passim non tollit liberum, sed minuit illud. Ratio est, quia passim non tollit sed solum minuit indifferentiam iudicii, in qua liberum fundatur. Dixi : ’. Rom. VII, 23. ----- ’. Cfr. Potters, Compendium Ethicae generalis,’ n. 112 et 113. — 24 — a) Passim non tollit liberum, « quia passio quandoque quidem est tanta, quod totaliter aufert usum rationis, sicut patet in his, qui propter amorem vel iram insaniunt» (S. Thom. i. 2. q. 77, a. 7; S. Alf. V, XXV.). b) Minuit illud ; attamen concupiscentia ut plurimum tantam relinquit deliberationem, quae sufficiat ad liberum perfectum ideoque, positis ponendis, ad peccatum mortale (cfr. S. Thom. 1. 2, q. 77, a. 8); quan­ doque tamen ob defectum plenae deliberationis habetur liberum imper­ fectum tantum, quod non sufficit ad mortale. 2. Concupiscentia « consequens non diminuit peccatum, sed magis auget, vel potius est signum magnitudinis eius, in quantum scilicet demonstrat intensionem voluntatis ad actum peccati » (S. Thom. 1. c. a. 6; S. Alf. V. XXIII). § III. De metu speciatim. 40 I. Notio. Metus hic intelligitur quicumque motus appetitus irascibilis, consequens apprehensionem mali praesentis vel futuri. 41 II. Divisio. Metus dividitur: 1. Ratione intensitatis in gravem et levem, prout motus gravis vel levis est. 2. Ratione influxus in actum in antecedentem et concomitantem, prout actus ex eo vel solum cum eo ponitur. Viator ex metu pecuniam insidianti tradit, cum metu locos intutos transgreditur. 42 III. Influxus in liberum. Metus passim non tollit liberum operis ex metu positi, causât tamen, si ex solo metu agitur, involuntarium secun­ dum quid seu minuit voluntarium. Ratio prioris est, quia metus passim non omnino perturbat indicium. Ratio posterioris est, quia quod ex solo metu procedit, fit cum aliqua repugnantia ideoque minori affectu a voluntate eligitur (S. Thom. 1. 2, q. 6, a. 6; S. Alf. V, XXI). Nota. Quatenus metus damni ab observatione legis positivae excuset, alibi expo­ netur ; id enim non ex passione metus petendum est, sed ex (gravitate mali, quod imminet, quodque quis, ex legislatoris rationabili voluntate, passim subire non tenetur. 43 IV. Quaestio practica. Exposito influxu passionum in libertatem, subiungimus quaestionem satis practicam, nimirum, num sit obligatio positive resistendi passionibus, an sufficiat negative se habere seu non consentire ; quocirca notes : i. Tentatio ad peccandum ordinarie ita procedit : a) In phantasia fit imaginatio rei delectabilis, quam sequitur motus — 25 — appetitus sensitivi seu sensus delectationis; qui motus in se indifferens est. b) Intellectus advertit motum, prius ut delectabilem, deinde ut mo­ ventem ad actum malum. c) Voluntas vel positive consentit sive actui malo, sive soli sensui delectationis; vel positive resistit motui ; vel negative se habet ad motum. Positiva autem resistentia fieri potest directe vel indirecte; directe, puta impugnando motum sive per actum contrarium sive per actum simplicis displicentiae ; indirecte v. g. orando, de aliis cogitando, opus externum peragendo etc. 2. Quaestio respicit omnes passiones, i. e. omnes motus appetitus sen­ sitivi, qui tendunt in obiectum illicitum. lam vero qui negative se habet ad motus sensuales: a) Possim peccat non resistendo. Ratio est, quia passim peri­ culum habetur consentiendi. Scilicet cum anima secundum partem sen­ sitivam in obiectum illicitum mota est, facile voluntas libere idem illud obiectum amplectitur, nisi motui inordinato positive resistatur. b) Graviter peccat, si appetitus sensitivus fertur in obiectum graviter malum, et, nisi resistatur, periculum consentiendi grave est. Secus leviter tantum peccat. Porro periculum consentiendi tunc praesertim grave est, cum agitur de motu vencreo et vehementi, ut uberius dicetur in tract, de castitate (S. Alf. V, 6-9 ; Hom. Ap. tract. Ill, η. 41, 42, 44). Ceterum advertas, resistentiam indirectam practice saepe directae praeferendam esse; maxime, si motus appetitus sensitivi in illicita leviores, frequentiores aut diuturniores sunt. Articulus IV. De consuetudine. I. Notio. Consuetudo hic intelligitur dispositio quaedam, ex multipli- 44 catis actibus similibus acquisita, qua quis facile ad similes actus procedit. Dicitur etiam habitus acquisitus. Est autem bona vel mala, prout ad bonos vel ad malos actus disponit. II. Divisio. Consuetudo mala (de qua hic maxime sermo est) distin- 45 guitur in voluntariam et non voluntariam. Voluntaria est, quando quis consuetudinem — sive advertenter sive inadvertenter contractam — non pro viribus conatur exstirpare ’. Si quis illud pro viribus conatur, dicitur non voluntaria. ‘. Si quis consuetudinem advertenter contraxit, ncc conatur eam exstirpare, ex duplici capita dici potest voluntaria. - 46 20 - III. Influxus in liberum. Consuetudo seu habitus eatenus tollit vel minuit liberum, quatenus tollit vel minuit deliberationem intellectus. Auget tamen voluntarium qua tale, quatenus efficit, ut quis maiori pro­ pensione in actum feratur. Ceterum habitus, puta blasphemandi etc. pas­ sim aliquam advertentiam seu deliberationem relinquit, immo ut pluri­ mum talem, quae sufficiat ad voluntarium perfectum. « Quamvis, ut animadvertit S. Alfonsus, peccatores habitibus pravis irretiti, habeant cognitionem minus expeditam quam alii, semper tamen habent cognitionem aliquam suorum criminum sufficientem ad reddendos actus deliberatos et mortales; cum enim ipsi parvi pendant peccatum, non fit in eorum animis illa sensibilis et memorabilis impressio, quae fit in alio habente conscientiam minus depravatam, et hinc evenit, quod in eorum memoria non remanet vestigium actualis illius cogni­ tionis, quam satis habuerunt antea de peccato, aut vestigium est adeo leve, ut inter­ rogati de facili respondeant quod non adverterint; sed cautus confcssarius non debet ipsis fidem praestare » (S. Alf. V. 4). Quoad eos vero, qui habitum retractarunt atque pro posse impugnant, rite notat Reuter: «Contingit non raro, ut homo qui ante assuetus erat peccatis in materia venerea, aut cuius phantasia ex diuturnis tentationibus infecta est speciebus venereis, illico abripiatur in delectationem veneream putetque se consentire, mox autem se retractet atque horreat, timens ne consenserit. Verum ne iudicet se con­ sensisse. Licet enim appetitus sensitivus delectationem conceperit, et aliqua etiam connaturaliter voluntatis complacentia consecuta sit, haec non fuit libera. Habitus enim antiqui connaturaliter operantur primum motum, neque potest homo cum reprimere prius quam adsit... Ex eadem ratione notant auctores, saepe fieri, ut homo, qui coepit serio converti, diu inhaereat cogitationi, nec tamen consentiat, quia habitus acquisiti operantur, neque potest homo aliis intentus animum tam cito advertere ad resistendum. Concors quoque est multorum sententia, quod ratio per importunas incidentias saepe etiam in delectationem perveniat, idque satis longa mora antequam sui ipsius per maturam deliberationem plene compos fiat, et in tali re homines peccatum mortale metuere non debent. Si huiusmodi homines postea se examinent, et primo videantur sibi non consensisse, aut tantum dubitent vel timeant de consensu, praesumant se non consensisse, nec recedant ab hac reso­ lutione. 3»1 47 Quanti intersit, ut homo tenera aetate bonis habitibus induatur, neminem latere potest. Sine habitibus enim ad omne bonum anceps est, inconstans et ad omnem tentationis impetum labilis ; nec ipsi in dubio consensus favebit praesumptio. Cum habitibus vero rite radicatis, quibus quasi alteram naturam superinduit, stabiliter bonum operabitur, nec in dubio facile credendus est peccato cessisse. Quare pa­ rentes, magistri, confessarii orientes malos habitus exstirpare omni vi conabuntur; bonorum habituum mitia vigilanti sollertia, exhortatione, laude, praemio foveant. Articulus V. De temperamento, indole et charactere. Temperamentum, indoles et character magis remote influunt in volun­ tarium liberum. Quoad ea notentur haec: ‘. Neo-Confessarius, n. 261-268. — 27 — I. Temperamentum iuxta Galeni placitum olim oriri putabatur ex 48 praevalentia unius ex quatuor, qui in corpore humano exsistere diceban­ tur humores: nempe sanguinis, bilis, atrae bilis et pituitae. luxta hodier­ nos psychophysiologos rectius ortum habere dicitur ex praevalentia unius systematum, ex quibus in humano corpore functiones physiologicae praecipuae procedunt ; quae praevalentia efficit, ut speciales disposi­ tiones et affectus in singulis individuis oriantur. Complexus harum dispositionum et affectionum temperamentum· audit. Quot vero distingui debeant temperamenta, auctores non conveniunt. Cum autem tria syste­ mata functionum praevalentia esse possint, tres typi temperamentorum commode distinguuntur, qui tamen aliquas subdivisiones admittunt. Sunt nempe: i° Temperamentum sanguineum, 2° temperamentum nerveum ; 3° temperamentum lymphaticum. 1. Temperamentum sanguineum oritur ex praevalentia systematis circulationis et convenientis evolutionis organorum respirationis. Si notas quaeris characteristicas huius temperamenti : sanguinei facili intelligentia gaudere solent ; prompte et vivide sentiunt, non autem intenso modo neque constanti ; sunt vivaces, proclives ad oblectamenta etiam carnalia ; sunt urbani, facile affectibus indulgent, sunt liberales et benefici; facies eorum rubicunda, hilaris et animata. 2. Temperamentum nerveum oritur ex praevalentia systematis nervei, valde sensibili, cui omnes operationes subiciuntur. Nervosi intensius et constantius sentiunt, quam sanguinei, quamvis ex diversitate emotionum quamdam instabilitatem prae se ferant. Nimia sensibilitas ipsos inquietos reddit; et sat facile fastidiuntur, si res non prospere procedit. Ad voluptates sensuales propensi sunt ; amor ipsorum aliquando in aver­ sionem vertitur. Homines, qui temperamentum hoc ostendunt, solent esse macri, graciles et continuis musculorum motibus excitati. Triplici modo variari potest. a) Temperamento biliari, quod denominatur ex magna glandulae he­ paticae activitate. Homines ipso praediti faciem solent ostendere subfulvam, oculos vivaces, aspectum gravem et severum. Ad notas psychi­ cas quod attinet, praecipue irascibilitas, ambitiositas et dominandi desi­ derium enumerantur. Solent vivaci intelligentia et reflexiva gaudere, et animum firmiorem prae nervosis ostendunt. b) Temperamento erotico, quando apparatus sexualis magnam vitabilitatem et irritabilitatem manifestat. Quinam characteres specifici sint, sat difficile dictu est: aspectus lascivus non raro satis illud prodit. Per hereditatem a parentibus accipi potest ; saepe ex aliis causis externis magis evolvitur, uti sunt pravorum librorum lectiones, scenae inhonestae, vesani amores. — 28 — c) Temperamento melancholico, quod prae se ferre solet faciem pal­ lentem, aspectum inquietum, tristem, ingressum tardum. Nerveum sys­ tema praecipue affectibus tristibus afficitur, qui ex cogitationibus depri­ mentibus ortum ducunt. Huic tristitiae sensui sese complacent, ideoque solitudinem quaerunt, suntque misanthropi et intractabiles. Vehementi­ bus passionibus tamen aliquando sese abripi sinunt, quas antea celaverant. Ceterum bonis qualitatibus, quas temperamentum nerveum secum fert, uti intelligentia vivaci, sermonis calore, praediti esse solent. 3. Temperamentum lymphaticum, quod oppositum videtur nerveo et in multis etiam sanguineo, saepe dignoscitur ex vultu albo vel leviter rubro, ex oculis coeruleis, et magis adhuc ex incessu lento et difficili motu. Nullis vehementibus passionibus exagitantur, cumque irascuntur, facile compescitur ira. Passim lymphatici minus intense sentiunt et lente sed invicta constantia agunt. Notatu dignum est, temperamentum fere semper in individuo ex mix­ tura unius cum alio constitui vel etiam diversa temperamenta aequali proportione misceri : unde exoriuntur v. g. temperamentum sanguineo —nerveum, sanguineo — biliare. Nimirum cum systema nerveum et alia organa continuo varias relationes habeant cum rebus circumstanti­ bus, harum mutationes necessario excercere debent respondentes muta­ tiones in constitutionem et temperamentum. Adhaec in evolutionem certae complexionis et temperamenti influxum exercent nimia elementa, quae inter se in aequilibrio instabili sunt, unde exsurgunt temperamenta mixta, ut dicuntur *. 49 50 II. Indoles constitui videtur inclinationibus nativis, eisque maxime ex temperamento exortis .* Ex indole homines in tres praesertim species distingui possunt, i. e. in sensitivos, temperatos et frigidos. Sensitivi sunt, in quibus passiones magis quam ratio dominatur, ita ut istis potius quam hac dirigi soleant. Temperati sunt, in quibus ratio passiones quamvis intensas moderatur et regit. Frigidi sunt, qui passionibus vehementioribus vix obnoxii sunt. III. Character. 1. Character dicitur indoles quatenus frequentia ac­ tuum firmata vel modificata stabilitatem quamdam acquisivit. Antonelli, Medic, pastor. I, η. 328. ----- s. « Ex nativitate consequitur in corpore nati aliqua dispositio, turn ex virtute corporum coelestium, tum ex causis inferioribus, quae sunt semen et materia concepta, per quam anima quodammodo ad aliquid eligendum prona efficitur, secundum quod electio animae rationalis inclinatur ex passionibus, quae sunt in appetitu sensitivo, qui est potentia corpo­ ralis consequens corporis dispositiones. Sed ex hoc nulla necessitas inducitur ei ad eligendum, cum in potestate animae rationalis sit accipere vel etiam refutare pas­ siones subortas > (S. Thom. De verit. q. 24, a. 1, ad 19, cfr. Quaest. disp, de Pot. q. ni, a. 9, ad 7). — 29 — 2. Formatio characteris consistit in eo, quod animo imprimitur stabilis quaedam ad bonum directio eaque magis magisque fovetur. Quoad mo­ dum autem formandi characterem specialia quaedam notanda tam quoad infantes quam quoad alios1. a) Quoad infantes. Ad infantium characterem formandum non solum infantes, verum magis etiam parentes et magistri concurrant. Huc spec­ tant : 1° Cura sanitatis, qua systema nerveum firmetur; 2° evolutio sen­ sus moralis, quo infans sponte ad honesta trahitur, inhonesta aversatur; quae evolutio fiat tam exhortatiunculis quam enarratione eorum, quae a Christo et Sanctis peracta sunt; 30 instructio in rebus fidei et morum; 40 cultus studii et diligentiae religiose implendi officium, quo maxime corroboretur voluntas; 50 amandatio eorum, quae fidem vel mores peri­ culo exponunt; 6° usus mediorum supematuralium, maxime orationis et sacramentorum, quibus voluntas magis magisque firmetur. b) Quoad alios. Ad formandum characterem maxime conducunt : a) Cognitio sui, i. e. bonarum et pravarum inclinationum, comparanda tam examine conscientiae quam consilio amicorum fidelium, praecipue directoris spiritualis. Æ) Impugnatio motuum inordinatorum atque exercitium, etiam tem­ pore pacis, eorum actuum, qui pravis inclinationibus adversantur, quo fit, ut energia voluntatis, quae in tot hominibus languescit, exerceatur, acuatur, augeatur; ut homo discat sibi vim inferre et motibus inordinatis viam praecludere vel obortos validissime compescere. Hanc violentiam daemones horrent, ut ait Apostolus : « Resistite diabolo et fugiet a vobis » 2. 7) Adminicula vigoris moralis, quae sunt: repetita, utut brevior medi­ tatio, oratio, sacramentorum frequentatio, sapientis directoris spiritualis electio et usus; denique -ordo vivendi diurnus bene dispositus, atque quoad fieri possit fixus, quo animi aequilibrium foveatur vigorque vo­ luntatis roboretur. Articulus VI. De principalibus anormalitatibus psychicis'. Distingui possunt anonnalitates psychicae, quae oriuntur ex defectuosa et tarda evolutione facultatum psychicarum ; et anormalitates, quae ex earundem facultatum perturbatione morbosa oriuntur. '. Cfr. Guibert, Le Caractère; Dupanloup, De l’Education; Martin, Education du caractère; Spencer, Education. ----- a. lac. IV, 7. ----- ’. Cfr. Schim van ter Loeff et Barnhoorn, Zielszickten en hunne verpleging; Huber, Die Hemtnnisse der Willensfreiheit ; Beszmer, Storungen des Seclenlebens. — 3° — § I. Anonnalitates psychicae, quae ex defectuosa evolutione faculta­ tum psychicarum oriuntur. Harum tres distingui possunt pro gradu defectuositatis et tarditatis; quae sunt: 51 I. Idiotismus, qui est status, in quo evolutio potentiarum cognoscitivarum sensitivarum tam defectuosa et tarda est, ut nulla omnino habea­ tur evolutio intellectus. II. Imbecillitas, in qua minor habetur defectuositas et tarditas, ita ut certus quidam gradus evolutionis intellectualis acquiri possit; huius autem defectuositas et tarditas in notionibus et indiciis formandis nota­ biles manent. III. Debilitas, in qua defectuositas evolutionis intellectualis non ita notabilis est; debiles tamen impotentes sunt, ut eis, quae intellectu perci­ piunt, practice utantur. Quare facile sub alterius imperio subduntur et semper aliquis, qui actus eorum dirigat, eis opus est. Coroll. Responsabilitas moralis harum personarum pendet tam de gradu quo res intellectu percipere et de iis indicare possunt, quam de possibilitate ad iudicia sua in praxim deducenda. § II. Anonnalitates, quae ex morbosa perturbatione facultatum psy­ chicarum oriuntur. 52 Hic distinguantur oportet: i° Amentia proprie dicta, qua intellectus operatio quoad certas materias omnino perturbatur ; 2° habitualis dispo­ sitio anormalis psycho-somatica, quae tamen ad plenam rationis pertur­ bationem non pertingit ; 30 reactiones phychogenae. De singulis dicemus. PUNCTUM I. Amentia proprie dicta. Ad amentiam proprie dictam hodie fere duae species reducuntur, sci­ licet psychosae endogenae et psychosac exogenae; posteriores ad degene­ rationem intellectualem completam sive dementiam ducunt ; non ita priores. 53 I. Psychosae endogenae in ipsa physica subiecti dispositione habituali causam ortus sui habent ; psychosae exogenae autem ex causa accedente proveniunt, scilicet ex eo, quod cellulae cerebrales afficiuntur materiis quibusdam venenatis, quae sive ab extrinseco proveniunt sive ab ipso corpore elaborantur. Ad psychosas endogenas reducuntur: Phychosa manica depressiva et paranoia. — 3i — 1. Psychosa manica — depressiva duplici modo occurrit, scilicet tanquam mania ct tanquam phychosa depressiva seu melancholica. a) Maniae manifestationes sunt alacritas et mobilitas, quae ordina­ rium et normalem modum excedunt. b) . Psychosae depressivae signum est melancholia summa. Haec psychosa magnum periculum suicidii secumfert, cum ille qui hac psychosa affectus est, variis cogitationibus desperationis et anxietatis vexetur. c) Tam mania quam psychosa depressiva, tempore interiecto, remit­ tere solent; fieri tamen potest, ut chronice durent. 2. Paranoia est quaedam amentia chronica, qua delira quaedam per­ suasio totam vitam regit. Operatio intellectus, initio morbi praesertim, non statim pessumdatur, quo fit ut tales infirmi, si de rebus agitur, quae intra morbi sphaeram non inveniuntur, perfecte iudicare possint. Paulatim una alterave idea animam magis magisque invadit, ut tandem ficta atque vana pro veris habeant ; haec ficta varia obiecta habent. Alii sibi persuadent, se pati persecutionem ; alii se ad magna esse vocatos ; alii personam aliquam, praesertim nobilem, amore sui captam esse; alii demum ideis religiosis perturbantur; putant, se colloqui cum angelis et sanctis, quorum voces percipiunt ; semper orationi vocali vacare volunt etc. II. Psychosae exogenae. Ad psychosas exogcnas pertinent : i° Schizo- 54 phrenia seu dementia praecox; 2° dementia paralytica; 30 epilepsia. 1. Schizophrenia seu dementia praecox, passim aetate fere iuniore (generatim ante annum aetatis 35) orta, in hebetudinem totalem (demen­ tiam) desinit. Huius morbi distinctiva sunt: dissolutio unitatis et cohae­ rentiae, quae in conditione normali inter hominis cogitationes, affectus et actiones exstant, et amissio sensus realitatis rerum. 2. Danentia paralytica, quae syphilitidis sequela est. Circa trinae cen­ tesimae eorum, qui syphilitide laborant, in istam psychosam incidunt; passim 8-10 post infectionem inceptam annis apparet, atque initio maxi­ ma oblivione et incuria manifestatur. Generatim cito progreditur atque post duos vel tres annos mortem inducit. Dicunt tamen, remedium quo inhibeatur repertum esse. 3. Epilepsia est nervorum perturbatio, quae periodice recurrit, atque crisim adducit, in qua patiens sui compos non est. Quando crises sal raro locum habent, eiusmodi infirmi extra tempus accessionis usu facul­ tatum intellectualium fere normali gaudent. Si vero crises saepius recurrunt, animus funditus mutatur, ita ut de charactere epileptico sermo esse possit. — 32 — Coroll. Quoad responsabilifatem moralem amentium, ita duo medici peritissimi : « In dementibus, quorum vita sensitiva, tam cognoscitiva quam concupiscibilis perturbata est, ob hanc causam nunquam fere plena responsabilitas moralis adesse potest. Patet, responsabilitatem moralem maxime imminutam esse quoad illos actus, qui directe cum anormalitatibus psychicis cohaerent; unde perspicuum est, tentationem occidendi aliquem imputari non posse ei, qui aut ob hallucinationem id sibi impe­ ratum esse putat, aut aliquem se persequi imaginarie cogitat. Partialis responsabilitas adesse potest in iis actibus, qui cum anormalitatibus psychicis non cohaerent » 1 PUNCTUM II. Dispositiones anormales psycho-somaticae. A psychosis proprie dictis distinguendae sunt dispositiones anormales psycho-somaticae, quibus tamen rationis usus non omnino perturbatur. Harum 3 species distingui possunt: i° Psychopathiae; 20 psychasthenia, 3° neurasthenia. 55 I I. Psychopathiae vocantur anormaliae physicae, quae manifestantur maxime anormibus actibus appetituum sensitivorum, praesertim concu­ piscibilis. In iis, qui tali modo physice constituti sunt, vehementia actuum appetituum sensitivorum minime proportionata est causis, quae vere adsunt; quare vita sensitiva anormem in modum dominatur. Psychopatorum plurima specimina distinguuntur, quorum praecipua sunt: i° Hy­ steria; 2° specimen asociale — sceleratum. Accedunt 30 anor malitates 1 sexuales, quae, quamvis per se ad psychopatiam non pertineant, tamen ei affines sunt. i. Hysteria. Huius distinctivum est, quod ii, qui hysteria affecti sunt, et sibi et aliis maiores videri cupiunt, quam revera sunt, atque deside­ rant, ut sibi maiora et mirabiliora eveniant, quam revera et ordinarie accidere solent. Hysterici autem, cum vota sua rerum veritate minime impleantur, alacri phantasia adiuti id agunt, ut alio modo votorum com­ potes fiant. Desiderant, ut aliorum sua intersit, ut ipsi quasi centrum cogitationum omnium sint, ut mira et mirabilia, quae phantasiae suae alacritatem augent, sibi eveniant. Propter haec, quae personarum hy­ stericarum quasi notae quaedam et distinctiva sunt, tales personae, quae praesertim inter feminas occurrunt, omni prudentia tractandae sunt. Ita fieri potest, ut, sibi mirum quid accidere, insanum in modum cupientes, ad sexualem cum ecclesiasticis (confessariis) relationem tendant ; item fit, ut fingant violentiam sibi allatam vel sollicitationes sibi propositas. SCHLM VAN DER LoEFF ET BaRNHOORN, O. C. p. 94. 1 — 33 — I I In personis hystericis crises accidere possunt; tunc convulsionibus con cutiuntur, aut quasi in statu somnii et torporis sunt, aut vehementi affi­ ciuntur depressione. Haec autem tantum in modum exceptionis occur­ runt, nam essentia hysteriae in ipsa complexione hysterica consistit. 2. Specimen asociale-sceleratum. Hi omnibus altioribus affectionibus plane carent, humane nihil sentiunt, sui ipsius studio (egoismo) solum­ modo ducuntur. Huic specimini psychopathiae etiam nomen « insania moralis » « moral insanity » datur. Coroll. In iis, quorum complexio psychopathice affecta est, saepe res­ ponsabilitas moralis imminuta tantum aderit ; immo in quibusdam stati­ bus psychoticis, extraordinarie occurentibus, responsabilitas plane sub­ lata erit. 3. Anormalitates sexuales; quae consistunt in eo quod appetitus vene­ retis a normali ratione recedit, sive quoad tempus sese manifestandi, sive quoad intensitatem, sive quoad obiectum. Dicitur; a) Quoad tempus sese manifestandi; nimirum accidit, ut in infantibus quoad appetitum venereum maturitas praecox caque superiori gradu reperiatur; quae quidem dispositio dictos infantes pro aliis valde pericu­ losos reddere potest. b) Quoad intensitatem; scilicet aliqui effraenata prorsus et insatiabili ad venerea propensione laborant ; quae si ad gradum extremum pertin­ gat, in viris satyriasis (quasi satyros faciens), in feminis furor uterinus seu nymphomania audit. c) Quoad obiectum; nimirum passio venerea in aliquibus fertur ad obiecta, quae de se nullatenus vel non ita ad venereas sensationes sunt ordinata. Huc referuntur: Homosexualitas, Sadismus, Masochismus, Fetichismus et exhibitionismus. a) Homosexualitas habetur, quando inclinatio sexualis fertur in per­ sonas eiusdem sexus; in muliere dicitur amor lesbiacus seu sapphicus; si fertur in pueros, paederastia vocatur. β) Sadismus (a Marquis de Sade, qui ita affectus erat et suas turpi­ tudines descripsit) est, si libido excitatur patrando actus crudelitatis, puta puellam cultro pungendo. 7) Masochismus (a Saches Masoch, qui in operibus romanensibus haec describit), dicitur, si libido excitatur patiendo actus crudelitatis. (Dc malo, q. 4, a. 2, c.). « Secundum relationem ad finem omnes morales habitus distinguuntur, ex quo prima sumpta est differentia boni et mali, quia bonum importat finem... malum autem deordinationom a fine » (In 3 sent, dist. 33). « Ex ultimo fine dependet tota bonitas vel malitia voluntatis, quia bona, quaecumque aliquis vult in ordine ad bonum finem, bene vult ; male autem, quae­ cumque in ordine ad malum finem > (Contra Gent. 1. 4, c. 95).1 Coroll. 1. Moralitas actus humani non consistit in eius libertate; est tamen libertas fundamentum moralitatis. « Ibi incipit genus moris, ubi primum dominium voluntatis invenitur > (S. Thom. in II Sent. Dist. 24, q. 3, a. 2; S. Alf. V, XXXV). Neque sita est — quod docet Scheeber1 — in advertentia rationis ad obiecti inoralitatem; quae advertentia est conditio moralitatis. Neque consistit in habitudine actus ad naturam humanam, nisi haec sumatur ut subdita legi divinae. Coroll. II. Moralitas proprie dicta solis actibus elicitis competit, impe­ ratis extrinsece tantum. Hinc actus imperatus, speciatim externus, « non addit bonitatem vel malitiam moralem intrinsecam et per se supra actum interiorem, sed gaudet tantum bonitate vel malitia extrinseca desumpta ab actu volun­ tatis imperante » (S. Alf. V. XL ; S. Thom. 1. 2. q. 20, a. 4). Ita auctores, ' In definitiones traditas pariter incidunt plures definitiones ab aliis traditae, ut sunt: Moralitas sita est in habitudine actus ad naturam rationalem, quatenus subdita est legi divinae; vel: in habitudine actus ad obiectum eius, quatenus subditur regulis morum. ----- \ Handb. der kath. Dogmatik, I, 1. 2, n. 594 sq. — 41 — Scotistis exceptis, satis communiter docent hac ratione innixi, quod mo­ ralitas fundatur in libertate, quae intrinsece in solo actu elicito reperitur. Huic doctrinae consonat, quod licet Abraham voluerit filium immolare, nec potuerit, Deus tamen illi dicit: «Quia fecisti hanc rem nec peper­ cisti filio tuo... benedicam tibi »'. Attamen actus imperatus, speciatim externus, per accidens auget moralitatem formalem actus interni, scilicet quatenus efficit, ut actus inter­ nus intensior fiat, diutius protrahatur et saepius repetatur (S. Thom. 1. c.; S. Alf. 1. c.). Coroll. III. Spectata natura moralitatis, quae habitudinem ad legem divinam importat, vere dicendum cum S'. Thoma : «Omne peccatum est malum, quia pro­ hibitum » (i. 2, q. 71, a. 6, ad 4); et cum S'. Alfonso: « Nullum bonum morale, nullum malum intelligi potest sine respectu ad legem saltem naturalem. Cum vulgo dicitur, quaedam esse prohibita quia mala, sic recte est intelligendum : quaedam esse per legem positivam vetita ut repugnantia legi naturali. Nihil enim est intrinsece malum, si non comparatur saltem iuri naturae > (V, XXXV). II. Divisio. Moralitas dividitur: 62 1. I.n obiectivajn et subiectivam. Obiectiva est, quae competit actui in se spectato; subiectiva, quae inest actui prout hic et nunc a voluntate procedit. 2. In bonitatem et malitiam. Disputatur, num addi debeat tertia spe­ cies moralitatis, scilicet indifferentia; quocirca advertas haec: Commu­ niter admittitur quidem, esse actus indifferentes ex obiecto seu secun­ dum speciem, ut v. g. levare festucam etc. Sed quaeritur, atque etiam in schola Thomistica disputatur, num indifferentia sit species moralitatis. Porro affirmandum videtur, quia etiam actus indifferens habet ordinem ad legem divinam, quatenus vi istius legis ad ultimum finem potest ordi­ nari, ab ista lege permittitur atque ex ea ius, i. e. facultas moralis dictum actum ponendi homini competit. Atque haec sententia videtur conformis menti S’. Thomae, qui ita dicit : « Si ergo loquamur de actu morali secundum suam speciem, sic non omnis actus moralis est bonus vel malus sed aliquis indifferens ». (De Malo. q. 2, a. 5). Et iterum. · «Sunt autem tres differentiae humanorum actuum: nam sicut supra dictum est, quidam actus sunt boni ex genere, qui sunt actus virtutum: et respectu horum ponitur legis actus praecipere vel imperare : praecipit enim lex omnes actus virtutum, ut dicitur in 5 Ethicor: quidam vero sunt actus mali ex genere, sicut actus vitiosi ; et respectu horum lex habet prohibere: quidam vero ex genere suo sunt actus indifferentes; et respectu horum lex habet permittere » (1.2, q. 9, 2, a. 2). ’. Gen. XXII, 16-17 — 42 — 3- In intrinsecam et cxtrinsecani, prout actus legi naturali, vel positivae — sive divinae sive humanae — subditur. SCHOLION. De moralitate in natura actus fundata. 63 Assignatis spccicbus anoralitatis, quae sunt bonitas, malitia et indifferentia, restat inquirendum, utrum moralitas, signanter bonitas et malitia, quandoque etiam in natura actus (ultimatim in intellectu divino) fundetur. Tam vero plures acatholici assumunt, bonitatem et malitiam nunquam ullo modo in actus natura fundari, sed semper et solum repetendam esse sive a causa humana — puta ab educatione (Montaigne), vel ab opinione et consuetudine publica (Saint-Lambert), vel ex inventione virorum magni ingenii et auctoritatis (Mandeville) ; — sive a libera Dei voluntate (Nominales, Cartesius, Pufendorf). Contra omnes statuitur: Prof.: Plures actus natura sua moraliter boni vel mali sunt. Etenim natura sua moralitcr bonum est quod natura sua convenit, moraliter malum quod natura sua repugnat naturac humanae adaequate spectatae, i. c. spectatae quatenus habet essentiales relationes ad Deum et res creatas. Atqui plures actus natura sua conveniunt, plures natura sua repugnant naturac humanae adaequate spectatae. Conveniunt v. g. amor et cultus Dei, repugnant e. g. odium Dei, blasphemia etc. Accedit quod, negata hac sententia, Deus non necessario praeciperet v. g. amorem sui, quin etiam posset e. g. odium sui hominibus imponere; quod tamen cum Ipsius attributis divinis componi nequit. SECTIO II. De fontibus moralitatis. 64 Fontes moralitatis dicuntur ea, ex quibus actus humanus sumit seu tanquam ex fontibus haurit suam moralitatem, i. e. bonitatem vel mali­ tiam. Fontes sunt: obicciitm et circumstantia actus, denique finis, ob quem ponitur. Sunt autem fontes moralitatis, quia et quatenus ipsamet subsum regulis morum, ita ut ex ipsis moralitas contrahi possit. De sin­ gulis dicemus. CAPUT I. De obiecto. 65 1. Notio. Obiectum hic intelligitur illud, in quod, quatenus subditur regulis morum, actus humanus per se fertur. Sic res aliena est obiec­ tum furti, Deus est obiectum actus amoris » (S. Alf. V, XXXVI ; cfr. S. Thom. i. 2, q. i8, a. 2, ad i et ad 2). 66 11. Moralitas ex obiecto. Actus humanus sumit moralitatem (bonita­ tem vel malitiam) specificam ex obiecto suo (bono vel malo) cognito. Ratio est, quia actus moralitatem specificam sumit ex eo, in quod per se fertur; cuiusmodi est obiectum (S. Thom. 1. 2, q. 18, a. 2; S. Alf. V, XXXVII. Dixi «ex obiecto suo (bono vel malo) cognito », nimirum — 43 — ut moralitas contrahi seu formalis fieri possit; nihil enim volitum nisi cognitum. Attamen circumstantia (ct finis), ut postea notabimus, aliquando des­ truunt bonitatem obiecti ’. Praeterea, si obiectum (et circumstantiae) indifferentia sunt, puta actum ambulandi, moralitas specifica sumitur a fine’ (S. Alf. V. XXXVIII; XIJ). CAPUT II. De circumstantiis. I. Notio. Circumstantia est accidens, quod actum humanum in aliqua 67 specie morali iam constitutum, circumstat, et subest regulis morum (S. Thom. i. 2, q. i8, a. 3 ; S. Alf. V. XXXIX). Requiruntur igitur duo: i° ut actus iam habeat moralitatem independenter a circumstantia; 2° ut circumstantia subsit regulis morum seu ut actum moraliter afficiat. II. Enumeratio circumstantiarum. « Circumstantia dicitur quasi ex- 68 tra substantiam actus existens, ita tamen quod aliquo modo attingit ip­ sum : contingit autem hoc fieri tripliciter. Uno modo, inquantum attin­ git ipsum actum; alio modo, inquantum attingit causam actus; tertio modo, inquantum attingit effectum. Ipsum autem actum attingit vel per modum mensurae, sicut tempus et locus; vel per modum qualitatis actus, sicut modus agendi: ex parte autem effectus, ut cum consideratur quid aliquis fecerit : ex parte vero causae actus, quantum ad causam finalem, accipitur propter quid: ex parte autem causae materialis sive obiecti accipitur circa quid: ex parte vero causae agentis principalis accipitur quis egerit: ex parte vero causae agentis instrumentalis accipitur quibus auxiliis » (S. Thom. 1. 2, q. 7, a. 3; S. Alf. V, XXXIX). ili. Moralitas ex circumstantia. Actum sumere aliquam moralitatem 69 ex circumstantia, liquet ex eo, quod circumstantia, ut posuimus, subesi regulis morum. Speciatim haec accipe: i. Aliae circumstantiae augent vel minuunt moralitatem intra eandem speciem. Dicuntur aggravantes vel diminuentes, quando moralitatem simpliciter augent vel minuunt, puta circumstantia quod quis maiorem non tamen gravem materiam furatur. Quando circumstantiae moralita­ tem ita augent vel minuunt, ut de veniali mortale vel de mortali veniale efficiant, dicuntur mutantes speciem theologicam, v. g. circumstantia quod quis furatur gravem materiam, vel semiplene in tentatipnem con­ sentit. 1 — -- ■ —-— ’. Quo in casu circumstantia aut finis dicuntur induere rationem obiecti. Re autem ita accepta, dici potest, etiam in hac hypothesi moralitatem specificam desumi ex obiecto. — 44 — 2. Aliae efficiunt, ut actus novam speciem moralem (novam bonitatem vel malitiam specificam) recipiat. Ita v. g. furtum rei sacrae duplicem malitiam diversam involvit (S. Thom. i. 2, q. 18, a. 10; S. Alf. 1. c.)’. 3. Circumstantia mala ita influit in actum ex obiecto bonum: a) Circumstantia leviter mala efficit, ut actus partim bonus, partim malus sit; bonus quatenus intenditur honestas obiecti. Nihil enim impe­ dit, quominus, qui circumstantiam obiecti leviter malam non repudiet, honestatem, quae obiecto inest, sincere appetat. Accedit quod, hac sen­ tentia reiecta, ipsi etiam timorati difficilius opus bonum peragerent, quia tam facile circumstantia (vel finis) leviter mala actui immiscetur. Hinc si quis orando levem tantum obligationem subveniendi infirmo negligeret, bonitatem, quam actus orandi ex obiecto habet, contraheret (S. Alf. V, XXXIX). b) Circumstantia graviter mala certo impedit, quominus actus meritorius sit. Verum non videtur impedire, quominus actus partim bonus, partim malus sit; partim bonus, inquam, quia agens, ut videtur, potest etiam in casu sincere velle honestatem, quae obiecto inest. Plerique tamen eiusmodi actum pro simpliciter malo habent. Secundum priorem sententiam contrahit bonitatem, quae inest obiecto actus, qui negligens gravem obligationem subveniendi infirmo, assistit Missae. CAPUT III. De fine. Praecipua e circumstantiis actus est finis, de quo speciatim agendum est. 70 I. Notio. Quid sit finis et quotuplex distinguatur, expositum est n. i et 2. 71 II. Moralitas ex fine. Actum sumere aliquam moralitatem ex fine, sequitur ex dictis de moralitate sumenda ex circumstantiis ; quandoqui­ dem finis, ut notavimus, est praecipua circumstantia actus. Speciatim haec accipe: i. Actus ex obiecto bonus: a Relatus ad finem bonum, distinctum a fine operis intento, novam speciem bonitatis recipit, immo tot species bonitatis obtinet, quot fines * ‘. Aliae secundum aliquos efficiunt, ut actus-potius quam malitiam duplicem — recipiat malitiam distinctam ab ea, quae actui et circumstantiae in se spectatis inest, quaeque quasi ex duplici malitia coalescit. Ita v. g. circumstantia, quod per­ sona conrugata cum tertio copulam habet, secundum illos auctores efficit, ut actus habeat unam malitiam specificam, distinctam a fornicatione et iniustitia, ex quibus quasi-coalescit. boni ci praestituuntur. Ita v. g. ieiunium in honorem B. Μ. V. et in satisfactionem pro peccatis triplicem habet bonitatem, temperantiae ex obiecto, religionis et poenitentiae ex finibus (S. Thom. i. 2, q. 18, artt. 4, 6 et 7; S. Alf. V, XXXVIII). b) Relatus ad finem malum: a) Evadit simpliciter malus, si finis malus (sive graviter sive leviter malus) unicus est, ut si quis elargitur eleemosynam feminae pauperi, uni­ ce ut eam seducat vel unice ad vanam gloriam captandam. Ratio est, quia in ista hypothesi non intenditur obiectum quatenus honestum est, sed solum quatenus utile est ad finem malum obtinendum. « Voluntas, inquit S. Thomas, non potest dici bona, si sit intentio mala causa volendi ; qui enim vult dare eleemosynam propter manem gloriam consequendam, vult id, quod de se est bonum sub ratione mali : et ideo prout est volitum ab ipso, est malum; unde voluntas eius est mala » (S. Thom. 1. 2, q. 19, a. 7, ad 2 ; S. Alf. V, XXXVIII). β) Partim malus, partim bonus est, si finis est venialiter malus, ut si quis orat etiam ex vana gloria. Ratio est, quia finis venialiter malus non impedit, quominus obiectum, prout honestum est, intendi itaque honestas obiecti contrahi possit. Accedit quod, ut n. 68 notavimus, hac doctrina reiecta, in ipsis etiam timoratis difficilius actus bonus reperitur, quum facile finis leviter malus operi immisceatur (S. Thom. 2, dist. 38, q. 1, a 4, ad 4; cfr. i. 2, q. 18, a. 4, ad 3). 7) Disputatur, si finis malus non quidem unicus, sed tamen graviter malus est. Sed talis etiam finis non videtur impedire, quominus actus partim bonus, partim malus esse possit ; partim bonus, inquam, quia agens potest, ut videtur, etiam in hac hypothesi obiectum prout honestum est intendere sicque honestatem eius contrahere (n. 68). Plerique tamen eiusmodi actus pro simpliciter malis habent. Nostra igitur sententia potest contrahere bonitatem, quae obiecto inest, qui dat eleemosynam feminae pauperi, ut (non unice tamen) eam seducat. Diximus supra dc actu partim bouo partim malo; at vero notandum, in casibus allatis stricte loquendo potius multiplicem actum elicitum voluntatis admittendum esse, quorum unus bonus, alter malus est, seu specie potius quam re ipsa haberi unum voluntatis actum elicitum, qui partim bonus, partim malus est (cfr. S. Thom. i. 2, q. 20, a. 6); quae etiam applices dictis de circumstantia (n. 68). 2. Actus ex obiecto malus: a) Relatus ad finem malum, novam speciem malitiae recipit ; irnmo tot species malitiae obtinet, quot fines mali ei praefiguntur. Ita v. g. furtum commissum ad sese inebriandum duplicem habet malitiam, iniustitiae ex obiecto, intemperantiae ex fine. — 46 — b) Relatus ad finem bonum, remanet malus nec ullam bonitatem con­ trahit ; neque ex obiecto, quippe quod per intentionem non immutetur, ideoque malitiam suam retinet; neque ex fine, quia finis, prout in con­ creto intenditur, i. e. qua obtinendus per medium malum, malus est. Hinc v. g. mendacium commissum ad servandam vitam proximi, nullo e capite bonum est. Attamen ignorantia seu bona fides saepius a gravi vel etiam ab omni culpa excusat. 3. Actus ex obiecto indifferens: a) Relatus ad finem bonum, bonus est. b) Relatus ad finem malum, malus est. c) De actu, relato ad finem indifferentem seu posito ob bonum delec­ tabile, dicetur postea. SECTIO III. De regulis moralitatis. 72 Regulae moralitatis intelliguntur regulae, ex habitudine ad quas moralitas exsurgit. Distinguitur duplex regula, scilicet lex, quae est regula primaria, et conscientia, quae est regula secundaria. CAPUT I. De lege. (S. Thomas, 1. 2, q. 90-108; S. Alf. Theol. Mor. 1. I, n. 90-208; Horn. Apost. tr. 2)’. Dicemus de natura legis in genere, de natura legum i.n specie, de potes­ tate ferendi leges, de obiecto seu de materia, de subiecto, de interpreta­ tione, de effectu seu de obligatione, et de cessatione legis; addemus quae doctrinam legum complent. Articulus I. De natura legis in genere. 73 1. Definitio. Lex dicitur: secundum Tullium (De leg. lib. 1) a legendo i. e. eligendo, quia inter plura eligit, quid faciendum vel omittendum sit; ’. Cfr. Gonet, Clypcus Theol. Thom, 2a 2ae, De legibus; Salmanticenses, Cur­ sus Theologiae moralis, tract. XI, De legibus; ReiefenstuEL, Ius canonicum uni­ versum, tom, I; Schmai.zgruber, Ius ecclesiasticum universum, I; Suarez, Trac­ tatus de legibus et legislatore Deo ; d’ANNiBALE, Summula Theologiae moralis ; BOUQUILLON, Theol. mor. fund, tract III, pars I, De lege; Kuhlmann, Der Gesetzbegrif beim U Thomas von Aquin; Wernz, Ius Decretalium, I; MiCHiELS, Normae generales Iuris Canonici; Potters, Compendium Ethicae Generalis; Sweens, Theologia moralis fundamentalis ; * Cathrein, Recht, Naturrecht und positives Recht. — 47 — secundum S. Isidorum (Lib. 2 Etymol. c. 10) a legendo, quia scribi ideoque legi solet; secundum S. Thomam (1. 2, q. 90, a. 1) a ligando, quia ligat seu obligat; secundum hodiernos philologos a radice communi cum verbo graeco ztyetv i. e. dicere. Lex autem cum S. Thoma definiri solet: « Quaedam rationis ordinatio ad bonum commune ab eo, qui curam communitatis habet, promulgata » (1. 2, q. 90, a. 4). Dicitur: 1. Ordinatio, i. e. dispositio seu directio ad finem per media proportionata. 2. Rationis; quocirca advertas: Omnium consensu tam ratio quam voluntas ad legem constituendam concurrunt ; sed disputatur, utrum lex seu imperium sit formaliter actus rationis an voluntatis. Alii docent, esse formaliter actum voluntatis, utut per rationem regulatae : quia rationis etiam practicae non est nisi indicare. /\tqui conceptus indicandi excludit conceptum imperandi seu imponendi aliquid. Accedit quod Sacrae Litterae conti­ nuo de voluntate divina, nunquam de ratione divina implenda dicunt. Alii cum S. Thoma (1. 2, q. 90, a. I ; 9, 14, a. 1) censent, legem formaliter esse actum ratio­ nis, « praesupposito (tamen) actu voluntatis, in cuius virtute ratio movet per imperium ad exccrcitium actus » (S. Thom. 1. 2. q. 17, a. 1). Ratio a fautoribus huius sententiae prolata, ita 'proponi potest : Imperare est istius potentiae, cuius est ordinare; nam imperare est ordinare aliquem ad aliquid operandum; imperans enim coniungit intentionaliter operationem faciendam cum intellectu practico sub­ diti, a. v. imponit opus faciendum. Atqui ordinare formalitcr est actus rationis 3. Ad bonum commune. Lex enim non ordinatur ad bonum unius vel paucorum, sed ad bonum totius communitatis, i. e. omnium, qui com­ munitatem constituunt. Id tamen non impedit, quominus lex aliquando statuat aliquid, quod directe cedat in bonum principis aut aliquorum, modo illud bonum ordinetur ad bonum commune: neque illud prohibet, quominus lex feratur pro determinata classe personarum, v. g. pro mili­ tibus, quia eiusmode lex potest respicere bonum commune seu bonum totius communitatis (S. Thom. 1. 2, q. 90, a. 2 ; S. Alf. I. 140). 4. Ab eo qui curam habet communitatis. Etenim « lex proprie primo et principaliter respicit ordinem ad bonum commune: ordinare autem aliquid in bonum commune, est vel totius multitudinis; et ideo condere legem vel pertinet ad totam multitudinem, vel pertinet ad personam publicam, quae totius multitudinis curam habet ; quia et in omnibus aliis ordinare in finem est cius, cuius est proprius ille finis » (S. Thom. i. 2. q. 90, a. 3). 5. Communitatis. Intelligitur autem primarie communitas perfecta, i. e. talis quae, quoad finem et media ad istum finem ordinata, alii com­ munitati non directe subordinatur. Eiusmodi sunt communitas totius - 4S — generis humani, Ecclesia et Status civilis. Communitas imperfecta est, quae alii communitati directe subordinatur. Eiusmodi sunt dioecesis, ordo regularis, paroecia, municipium, familia. Quatenus autem gubernatores communitatum imperfectarum potestate legifera gaudeant, exponetur, n. 107. 6. Promulgata. De promulgatione plura notanda sunt. a) Notio promulgationis. Promulgatio est intimatio authentica legis communitati qua tali; authentica, i. e. facta ab ipso legislatore vel per alium legislatoris nomine. Fieri debet a legislatore vel eius nomine, quia soli gubernatori communitatis competit legem communitati applicare'. Promulgatio differt: i° a divulgatione legis, qua scii, lex in pluribus locis publicatur; 2° a notitia legis, qua lex de facto cognoscitur. Attamen notitia requiritur, ut quis hic et nunc obligetur. Disputatur, num promulgatio pertineat ad essentiam legis (cfr. S. Thom. i. 2, q. 90, a. 4)’; sed disputatio practica non est, quia promul­ gatio saltem requiritur, ut lex obliget; quod nunc exponemus. b) Necessitas promulgationis. Promulgatio necessaria est, ut lex vir­ tute obligandi gaudeat. Lex enim sese habet « per modum regulae et mensurae ; regula autem et mensura imponitur per hoc, quod applicatur his quae regulantur et mensurantur; unde ad hoc quod lex virtutem obli­ gandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod applicetur homi­ nibus (intelligas: communitati), qui secundum eam regulari debent» (S. Thom. i. 2, q. 90, a. 4; S. Alf. I, 89) ; applicatur autem communitati per promulgationem. Hinc qui aliunde noverit, legem esse conditam, non tenetur eam servare, antequam promulgata sit (S. Alf. 1. c.) ; eoque saltem sensu edicitur: Leges instituuntur, cum promulgantur (can. 8, § 1). c) Modus promulgandi legem, a) Per se sufficit actus, a legislatore eiusve nomine positus, ex quo moraliter Icquendo lex in notitiam com­ munitatis venire potest. Patet ex usu legislatorum ; item ex eo quod leges Pontificiae promulgantur eo ipso quod inseruntur commentario officiali (n. 91). Itaque non requiritur actus, quo moraliter tota communitas illico in notitiam legis deveniat. Nihil etiam refert, quisnam promulgandi actus eligatur, modo talis adhibeatur, ex quo notitia inter membra communi­ tatis diffundi possit. Hinc lex promulgari potest sive in loco publico eam affigendo, sive voce praeconis eam denuntiando, sive in tabellis publicis eam inserendo, sive explicite vel tacite significando, divulgationem fac­ tam (puta per ephemerides, periodica) pro promulgatione haberi. In Hollandia leges civiles, a Comitiis Deputatorum adoptatae et a Rege sancitae, per Regem promulgantur (Grondwet, art. 121). ----- *. Cfr> Billuart, De leg. diss. 1, a. 3. 49 β) Quomodo diversae leges de facto promulgatae sint vel promulgen­ tur, vide quoad legem positivam divinam n. 80; quoad leges ecclesiasticas n. 91 ; quoad leges civiles n. 91. Coroll. Lex ubi primum promulgata est, per se omnia communitatis membra obligat in actu primo ut dicitur; ubi primum post promulgatio­ nem alicui nota est, obligat eum in actu secundo seu subiective. II. Actus legis a S. Thoma enumerantur quatuor, nimirum: praeci- 74 pere, prohibere, permittere et punire, quibus ab aliis additur irritare (cfr. verba S. Doctoris n. 62). III. Discrimen legem inter et praceptum. Lex et praeceptum diffe- 75 runt : 1. Ratione finis. Lex essentialiter tendit in bonum commune, praecep­ tum vero etiam ad solum bonum privatum ordinari potest. 2. Ratione auctoris. Lex nequit ferri nisi ab eo qui gaudet potestate jurisdictionis Praeceptum imponi potest etiam ab eo, qui habet potestatem sive dominativam, ut pater, sive oeconomicam, ut herus. 3. Ratione subiecti. Lex essentialiter fertur pro communitate vel pro tali personarum classe, quae praebeat sufficiens fundamentum tam fini essentiali legis, qui est bonum commune, quam perpetuitati eius (S. Thom. i. 2, q. 96, a. 1), puta pro mercatoribus, militibus, clericis etc. Praeceptum imponi potest etiam personae vel personis particularibus vel particulari classi membrorum communitatis ; integrae communitati, sed non pro semper. 4. Ratione loci. Lex, si fertur pro communitate locali, passim territo­ rialis est, i. e. directe afficit territorium; membra vero, mediante terri­ torio, ita ut ea extra illud versantia non astringat. Dixi possim, quia legis­ lator ecclesiasticus (non solum S. Pontifex, verum Episcopus 5 quoque) potest communitati locali imponere leges, quae etiam personales sunt; leges autem personales etiam subditos extra territorium degentes astrin­ gunt. Attamen lex pro communitate locali lata praesumitur territorialis, non autem personalis, nisi aliud constet (can. 8, § 2). Pariter legislator civilis potest aliquas ferre leges, quae etiam extra territorium obligant; id enim bonum commune expostulat. Ita v. g. lex servitii militaris etiam ligat eos, qui extra regnum versantur, nisi possint et velint iuri patrio Attamen non omnis persona, tali potestate gaudens, potest ferre leges (n. 106). ----- ’. Episcopo hanc facultatem competere, satis certo deducitur ex can. 8, § 2; item ex eo, quod peregrini can. 14, § i dicuntur ligari legibus personalibus terri­ torii sui, a quo absunt ; utique ex sensu obvio etiam legibus personalibus Episcopi territorii sui. t — 50 — renuntiare. Praeceptum passim directe afficit subditum, ita ut hic ubique eo teneatur. Hinc illud : Lex territorium afficit, praeceptum vero ossibus haeret. 5. Ratione durationis. Lex natura sua seu de se perpetua est, ita ut perduret, cessante vita vel officio legislatoris. Ratio praecipua est, quia lex ordinatur ad bonum commune, quod de se stabile est ; praeceptum ad bonum privati, quod facile mutatur. « Praecepta, ita can. 24 quoad superiores ecclesiasticos, singulis data, eos quibus dantur, ubique urgent, sed judicialiter urgeri nequeunt et cessant, resoluto iure praecipientis, nisi per legitimum documentum aut coram duobus testibus imposita fue­ rint. »—Adhaec praeceptum, cessante vita vel officio praecipientis, quasi per accidens perdurat, si confirmatum est ab altiori superiore, nondum vita vel officio functo. — Denique iudices ferunt sententiam definitivam. 76 IV. Discrimen legem inter et alia, quae speciem legis prae se ferunt. Lex differt: 1. A decreto, quod fertur a potestate publica, non ut legislativa sed ut exsecutiva est. 2. A sententia iudiciali, quae est applicatio legis ad casum particula­ rem. 3. Denique lex, quatenus sumitur pro ordinatione praeceptiva vel prohibitiva, differt a consilio. « Haec est differentia inter consilium et praeceptum, quod praeceptum importat necessitatem, consilium autem in optione ponitur eius, cui datur» (S. Thom. 1. 2, q. 108, a. 4); quae etiam applicentur legi praecipienti et prohibenti, quae pariter important necessitatem. Quacr., quibus communitatibus lex imponi possit. Resp. Imponi potest Ecclesiae, et statui civili, ut sequitur ex dictis (n. 74) ; item, ut 1. c. expositum est, certae personarum classi, item dioe­ cesi et integro ordini seu congregationi, ut ipsa etiam praxis comprobat. Dubitatur, num provinciae religiosae, paroeciae et domui religiosae ; quae difficile accurate determinantur. Articulus II. De natura legum in specie. 77 1. Leges ab auctoribus multifariam dividuntur. Nimirum: 1. Ratione durationis, in legem aeternam et leges temporales. Prior est, quae ab aeterno in mente divina exsistit. Aliae in tempore latae sunt. 2. Ratione auctoris immediati, in leges divinas et humanas. Humanae sunt ecclesiasticae vel civiles. — 5i — 3- Ratione fundamenti et promulgationis, in naturalem et positivam. Prior fundatur in natura humana, et naturali lumine rationis promul­ gatur. Altera non fundatur in natura humana, et aliquo signo externo promulgatur. 4. Ratione obligationis, in moralem, poenalem et mixtam, prout vel ad solum actum aut omissionem, vel ad solam poenam, vel ad actum et poenam obligat (S. Alf. Horn. Apost. tr. 2, n. 14). 5. Ratione actuum, in praecipientem, prohibentem, permittentem, pu­ nientem et irritantem. Praecipiens, quae etiam affirmativa dicitur, iubet actum ponendum ; prohibens seu negativa vetat actum ponere ‘. Lex per­ mittens concedit agenti facultatem moralem seu ius agendi, aliosque obligat, ne agentem impediant (n. 62). Lex puniens statuit poenam ob transgressionem legis subeundam. Denique lex irritans reddit actum in­ validum. Huius divisionis suo loco (n. 150 sq.) rationem habebimus. At pro scopo nostro praesenti magis practica est divisio iam indigitata, at nunc iterum assignanda et extendenda. II. Lex dividitur in aeternam et temporalem. Temporalis distinguitur 78 in naturalem et positivam. Positiva est divina vel humana; humana eccle­ siastica vel civilis (S. Alf. Horn. Apost. tr. 2, n. 1). De singulis dicemus. § I. De lege aeterna. I. Notio legis aeternae. Lex aeterna late sumpta — seu quatenus 79 creaturas tam irrationales quam rationales respicit — definitur: « Ratio divinae sapientiae secundum quod est directiva omnium actuum et mo­ tionum » (S. Thom. i. 2, q. 93, a. 1). Strictius sum ta est ratio divinae sapientiae secundum quod est directiva actuum humanorum; seu ut eam definit S. Augustinus : « Ratio vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari iubens, perturbari vetans » ’. Ordo naturalis intelligitur ordo in natura rationali fundatus. II. Exsistentia legis aeternae patet ex eo quod in Deo, utpote totius 80 communitatis humanae Gubernatore, admittenda est ordinatio seu lex, qua homines ad finem dirigit. Atqui praedicta ordinatio est aeterna, cum Deus nihil concipiat vel statuat in tempore. Ergo exsistit in Deo lex aeterna (S. Thom. 1. 2, q. 91, a. 1). ’. Huc notes dictum: Lex affirmativa obligat semper sed non ad semper; lex negativa semper et ad semper. ----- ’. C. Faustum, i. 22, c. 2rj. — 52 — 81 HI. Actus legis aeternae. Lex aeterna aut praecipit aut prohibet aut permittit vel suadet. Praecipiendo et prohibendo imponit officium, per­ mittendo vero et suadendo tribuit ius. « Vis (enim) legis, inquit Leo XIII, ’ cum ea sit officia imponere et iura tribuere, tota in auctori­ tate nititur, hoc est, in vera potestate statuendi officia describendique iura». Rursus; «Intelligitur omnino in aeterna Dei lege normam et regulam positam esse libertatis. » Eadem docet 5. Alfonsus: « Omnis lex, inquit, est a Deo, omne ius naturale est a Deo... Sola Dei voluntas utpote sanctissima, sapientissima, rectissima, est unicus fons omnis iuris, omnis ordinis, omnis legis, omnis regulae et mensurae honestatis. Atque ad hoc propositum vergit haec S. Augustini sententia : Nihil fit quod non de invisibili Summi Imperatoris aula aut iubeatur aut permit­ tatur » (Dichiarazione dei sistema, n. i8). Coroll. Actiones humanae, quamvis physice sumptae logice lege anteriores sint, tamen moraliter sumptae seu quatenus ture poni possunt, quotquot sunt, lege aeterna posteriores sunt. Et sicut obligatio ex lege fluit, ita etiam libertas, quate­ nus facultatem moralem constituit seu quatenus ius est, ex lege derivatur, ideoque lege posterior est. § II. De lege naturali. I. Notio legis naturalis. « Lex naturalis, inquit S. Thomas, nihil aliud est quam participatio legis aeternae in creatura rationali » (i. 2. q. 91, a. 2); intelligitur autem participatio naturalis, ut distinguatur a participatione legis aeternae, quae fit, mediante revelatione divina. Dicta autem participatio naturalis consistit in ipsa humana ratione, quatenus naturaliter cognoscit, quid faciendum vel fugiendum sit, illudque ut fa­ ciendum vel fugiendum intimat seu denuntiat. Dicitur naturaliter, i. e. mediante ipsa natura seu mediante inclinatione naturae ;quae ex dicen­ dis magis patebunt. Coroll. Lex naturalis differt a lege aeterna, quatenus haec est suprema, imparticipata, aeterna et in Deo; lex autem naturalis inferior, participata, temporalis et in homine. * 83 11. Exsistentia legis naturalis. Haec patet : i° Ex *5. Script. S. Paulus’ edicit : « Cum enim gentes, quae legis sunt faciunt, eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex: Qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cognitionibus accusantibus aut etiam defendentibus in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per lesum Chris­ tum ». 2° Leo XIII ita docet: « Talis est princeps omnium lex naturalis, 82 ‘. Encyclica Libertas, 20 lun. 1888. ’. Rom. II, 14-16. — 53 — quae scripta est et insculpta in hominum animis singulorum, quia ipsa est humana ratio recte facere iubens et peccare vetans » 3 ° Lex natu­ ralis, ut diximus, est participatio legis aeternae, quae consistit in ratione humana, quatenus haec naturaliter cognoscit, quid faciendum vel fu­ giendum sit, illudque ut faciendum vel fugiendum intimat seu denuntiat. Atqui talis participatio legis aeternae reperitur in homine. Est in eo ratio humana, ut patet. Cognoscit autem naturaliter, quid faciendum vel fugiendum sit, scilicet mediante inclinatione naturae; nam ex eo quod natura in aliquid inclinatur, ratio illud apprehendit ut naturae conve­ niens seu ut bonum naturae, et ideo prosequendum ; ex eo autem quod natura aliquid aversatur, ratio illud apprehendit ut naturae repugnans seu ut malum naturae, et ideo fugiendum. Posita autem dicta apprehen­ sione boni prosequendi vel mali fugiendi, naturaliter prosecutionem vel fugam intimat seu ut opere exsequendam denuntiat. Atque ita probatum est, reperiri in homine omnia, quae notione legis naturalis comprehen­ duntur, a. v. exsistere legem naturalem. 40 Accedunt testimonium con­ scientiae et communis hominum persuasio. III. Obiectum legis naturalis est illud, quod homo naturaliter appre- 84 hendit ut bonum vel malum ; naturaliter, i. e. ut supra diximus, mediante ipsa natura seu inclinatione naturae. Et quia inclinationes naturae tripli­ citer distinguuntur — scilicet secundum naturam substantiae, secundum naturam animalis et secundum naturam rationis — ideo ipsa quoque obiecta legis naturalis tripliciter distingui possunt. « Incsl enim, ita S. Thomas, primo inclinatio homini ad bonum secundum natu­ ram, in qua communicat cum omnibus substantiis; prout scilicet quaelibet substan­ tia appetit conservationem sui esse secundum suam naturam : et secundum hanc inclinationem pertinent ad legem naturalem ea, per quae vita hominis conservatur et contrarium impeditur. Secundo inest homini inclinatio ad aliqua magis specialia secundum naturam in qua communicat cum caeteris animalibus: et secundum hoc dicuntur ea esse de lege naturali, quae natura omnia animalia docuit ; ut est commixtio maris ct focminae, et educatio liberorum, ct similia. Tertio modo inest homini inclinatio ad bonum secundum naturam rationis, quae est sibi propria sicut homo habet naturalem inclinationem ad hoc quod veritatem cognoscat de Deo, et ad hoc quod in societate vivat : et secundum hoc ad legem naturalem pertinent ea, quae ad huiusmodi inclinationem spectant ; utpote quod homo ignorantiam vitet ; quod alios non offendat, cum quibus debet conversari; et caetera huiusmodi, quae ad hoc spectant » (S. Thom. 1. 2, q. 04, a. 2). IV. Subiectum legis naturalis sunt omnes homines, quia omnibus 85 infunditur lumen rationis, quo (saltem per se et in potentia) naturaliter cognoscunt, quid faciendum, quid fugiendum sit. Hinc omnes, etiam *. Encycl. Libertas, 20 lun. 1888. infantes et perpetuo amentes dicta lege tenentur obicctive seu in actu primo, ut dicitur; ut autem quis ea teneatur subiective seu in actu secun­ do, requiritur notitia eius. 86 V. Cognoscibilitas legis naturalis; quocirca primum videndum, qua­ tenus obiecta et consequenter praecepta legis naturalis, spectata eorum cognoscibilitate, distinguantur; deinde quatenus de facto ignorantia circa ea locum habere possit. 1. Obiecta et consequentur praecepta legis naturalis, ratione cognoscibilitatis, distinguuntur in primaria, secundaria et tertiaria, Primaria sunt, quae primo intuitu innotescunt, ut: Bonum est faciendum; malum est vitandum; ordo servandus est. Secundaria sunt, quae e primariis imme­ diate et facile deducuntur. Huc pertinent praecepta Decalogi, excepta circumstantia tertii praecepti, qua dies sanctificandus determinatur. Tertiaria sunt, quae mediate et difficilius e primariis vel secundariis deducuntur, ut sunt v. g. praecepta de aliquibus contractibus vitandis (S. Thom. i. 2, q. 94, a. 4 et 6; q. 100, a. 1 ; S. Alf. 1, 171 ; Horn. Apost. tr. i, n. 5). 2. Ignorantia quoad praecepta legis naturalis in homine sanae mentis locum habere potest, prout sequitur: a) Nequit dari ignorantia quoad praecepta primaria, quia « haec se habent ad rationem practicam sicut principia prima demonstrationum se habent ad rationem speculativam » (S. Thom. 1. 2, q. 94, a. 2). Porro principia prima unicuique innotescunt (S. Alf. I, 170). b) Passim non datur ignorantia quoad praecepta secundaria secundum se considerata. Patet tam ex eorum notione tradita, quam ex experientia. Dixi « passim » et « secundum se considerata », quia quandoque adest ignorantia « in rudibus et ad breve tempus, vel... addita aliqua circum­ stantia apparenter cohonestante » (S. Alf. Homs Ap. tr. I, n. 5; S. Thom. 1. 2. q. 94, a. 6); puta si agitur de mendacio ad servandam vitam inno­ centis. c) Circa praecepta tertiaria facilius habetur ignorantia, ut deducitur ex notione et quotidiana experientia (S. Thom. 1. 2, q. 100, a. 1 ; S. Alf. I, 171). 87 VI. Mutabilitas legis naturalis. Prius notandum, mutationem dupli­ citer sumi, improprie et proprie. Mutatio improprie dicta habetur: 1° quando legi naturali per legem positivam aliquid additur; 2° quando materia, quae erat legis obiectum, ita immutatur, ut desinat esse obiec­ tum legis ; ut cum Deus ut supremus omnium bonorum Dominus Aegyp­ tiorum spolia in Hebraeorum dominium transtulit. — 55 — Mutatio proprie dicta habetur, cum, materia legis persistente, lex cessat, vel saltem aliquem non obligat. Mutatio proprie dicta duplex distinguitur, ab intrinseco et ab extrin­ seco. Mutatio ab intrinseco locum habet, quando lex inutilis vel nociva evadit, aut elapsum est tempus, pro quo lex statuta est. Mutatio ab extrinseco locum habet, cum superior totaliter vel partialiter tollit legem aut in ea dispensat. Quibus notatis, dico: 1. Mutatio improprie dicta, si intelligatur eo sensu quod aliquid legi naturali additur, manifeste locum habere potest. « Mulla enim supra legem naturalem superaddita sunt ad humanam vitam utilia tam per legem divinam quam etiam per leges humanas » (S. Thom. i. 2, q. 94. a· 5)· 2. Mutatio improprie dicta, quae consistit in mutatione materiae, habe­ ri potest in eis, quae dependenter ab actu aliquo (sive Dei sive hominis) constituuntur obiectum legis, puta dependenter ab actu, quo quis aliquod bonum fecit suum, vel aliquam personam sibi sumpsit uxorem etc. Ratio est, quia saltem Deus potest dictum actum irritare vel effectu suo pri­ vare (cfr. coroll. II). Nequit mutatio improprie dicta locum habere in eis, quae per se ipsa seu independenter ab aliquo actu obiectum legis (sive praeceptivae sive prohibitivae) constituuntur, ut amor et odium Dei, locutio verax et mendacium etc. Ratio est, quia ipsa rei essentia mutari nequit ; hinc praedicta necessario remanent legis obiectum. 3. Mutatio proprie dicta et ab intrinseco impossibilis est; nam lex naturalis fundatur in ipsa natura humana ideoque, si haec natura immu­ tata persistit, ipsi inutilis vel nociva evadere nequit. Atqui natura huma­ na immutabilis est. 4. Mutatio proprie dicta et ab extrinseco, puta per dispensationem pariter impossibilis videtur. Etenim bonitas et malitia actuum, quos lex naturalis praecipit vel vetat, non pendent a libera Dei voluntate. Quod autem independenter a libera Dei voluntate v. g. malum est, id ab ipso permitti nequit. Ita docent S. Thomas (1. 2, q. 100, a. 8) et auctores multo communius, contra Scotum eiusque discipulos, qui censent, Deum posse dispensare in praeceptis Decalogi secundae tabulae, ut dicitur, ex­ cepto praecepto de mendacio. Coroll. 1. Nulla mutatio legis naturalis locum habet, ubi ipsa lex ad aliquem casum sese non extendit. Ita v. g. lex naturalis vetat occidere hominem; attamen licet, positis ponendis, occidere iniustum aigressorem. Lex naturalis vetat matri­ monium inter fratres et sorores; attamen matrimonium inter filios et filias Adae licitum erat ob necessitatem propagandi genus humanum. Ex hisce autem et aliis exemplis patet, leges naturales v. g legem non occidendi per formulas, a nobis adhiberi solitas, saepius non adaequate exprimi. Coroll. II. Plurcs in S. Scriptura occurrunt casus, in quibus secundum S. Thomam cl alios mutatio improprie dicta locum habuit. Scilicet Deus tanquam Supre­ mus omnium personarum et rerum dominus iura concedere et auferre potest. < Et ideo quando filii Israel praecepto Dei tulerunt Aegyptiorum spolia, non fuit furtum; quia hoc eis debebatur ex sententia Dei. Similiter et Abraham cum consensit occidere filium, non consensit in homicidium, quia debitum erat eum occidi per mandatum Dei, qui est dominus vitae et mortis ; ipse enim est qui poe­ nam mortis infligit omnibus hominibus iustis et iniustis pro peccato primi parentis: cuius sententiae si homo sit executor auctoritate divina, non erit homicida, sicut nec Deus; et similiter etiam Osca accedens ad uxorem fornicariam vel mulierem adulteram, non est moechatus, nec fornicatus ; quia accessit ad eam, quae sua erat secundum mandatum divinum, qui est auctor institutionis matrimonii » (S. Thom. i. 2, q. too, a. 8). ’ Eadem ratione Deus ob peculiarem rationem potest concedere divortium etiam quoad vinculum, polygamiam (dividendo potestatem in corpus viri inter plures) etc. * Num et quatenus talis potestas etiam Ecclesiae concredita sit, suo loco exponetur. Coroll. III. Dispensatio in votis nititur eo quod auctoritas competens nomine Dei debitum Deo remittit. 88 VII. Fons obligationis. Lex naturalis non obligat inde pendent er a Deo. Statuitur contra fautores Moralis independentis, qui admittunt qui­ dem obligationem naturalem, sed eam non a Deo sed aliunde repetunt, puta a ratione humana (Kantianismus seu autonomia rationis) *. Proba­ tur propositio ex eo quod obligatio, i. e. intrinseca et moralis coarctatio libertatis physicae, provenire nequit nisi a Superiori. Atqui ratio hominis non est ipsi homini superior; neque, reclusa auctoritate a Deo alicui con­ cessa, unus alteri subditur. Per se omnes aequales sunt solusque Deus hominis superior est. Hinc damnata est Prop. 3a Syllabi : « Humana ratio, nullo prorsus Dei respectu habito, unicus est veri et falsi, boni et mali arbiter, sibi ipsi est lex » ‘ (S. Thom. i. 2, q. 93, a. 3). § III. De lege positiva. 89 Lex positiva, ut diximus, est divina vel humana; humana autem eccle­ siastica vel civilis. I. Lex positiva generaliter sumpta. 1. Lex positiva presse accepta est lex, quae pro obiecto habet, quod a lege naturali neque praeceptum neque ’. Alii haec et similia aliter explicant, vel etiam ad dictos casus recurrunt ad comprobandum, mutationem legis naturalis proprie dictam seu dispensationem possibilem esse (cfr. Bllluart, De leg. diss. 2, a. 4). ----- s. Alii obligationem ponendi vel omittendi actionem repetunt ex eo quod utilis vel nociva est. Ita Utilitarismus, Philosophia Positivismi et Ethica darwinistica. VasquEz (in 1. 2, Disp. 150, c 3). Grotius (De iure belli ac pacis, Proleg. 11) et alii censent, aliquam obligationem oriri anteccdenter ad ordinationem divinam ex conformitate actio­ num cum natura humana, quam obligationem approbando et volendo, Deus novam obligationem inducit.----- ’. Cfr. Encyclica Libertas, 20 Tun. 1888. — 57 — prohibitum est. Itaque respicit aut actus ex se indifferentes, quos prae­ scribit vel vetat, aut actus bonos sed non obligatorios, quos obligatorios reddit. Sed latiori sensu lex positiva sumitur pro omni lege, quae non lumine rationis, sed signo aliquo externo promulgatur, sive eandem sive aliam ac lex naturalis materiam respicit. 2. Necessarias esse leges positivas, sequitur ex eo quod, spectata exi­ gentia vitae socialis, lex naturalis ad regendos homines non sufficit. Haec lex dicto fini attingendo impar est ; prunum, quia quoad conclu­ siones praesertim remotiores magna habetur opinionum diversitas. Cum autem ordo societatis exigat unitatem in agendo, necessaria est auctori­ tas, quae conclusiones remotiores explicet et omnibus tanquam normam imponat. Praeterea lex naturalis multa indeterminate tantum continet: v. g. praecipit, ut omnes ad bonum commune concurrant, sed non deter­ minat, quo modo illud praestare debeant. Hinc opus est auctoritate, quae indeterminata pro diversis rerum et temporum adiunctis determinet (S. Thom. i. 2, q. 91, a. 3). II. Lex positiva divina. 1. Notio. Lee positiva divina est lex positiva 90 a Deo lata. Promulgata est per revelationem. Porro haec lex, quatenus respicit praecepta legis naturalis, in praesenti conditione naturae lapsae moraliter necessaria est, nimirum ut dicta praecepta plenius, firmiter et sine erroris admixtione cognoscantur Posito autem ordine supernatu­ ral:, lex positiva divina quoad istius ordinis praecepta absolute necessa­ ria est, quia sine ea obligationes dicto ordini annexae nullatenus cognosci possunt (S. Thom. 1. 2, q. 91, a. 4). 2. Divisio. Lex positiva divina distinguitur primaeva, mosaica et Chris­ tiana. a) I.c.v primaeva parum nobis nota est ; complectitur tempus, quod effluxit ab Adamo usque ad latam legem Mosaicam ; dici solet tempus legis naturae. b) Lex mosaica, etiam vetus dicta, est lex a Deo pro populo Israel it ico lata atque per Moysen promulgata. Dixi : a Deo lata, ut patet ex S. Scriptura *. Dixi : pro populo israelitico, i. e .pro populo, quem Deus eduxit ex Aegypto, ciusque posteris. Itaque gentiles lege mosaica non astringebantur, nisi quatenus naturalis erat. Dixi: per Moysen promul­ gata, ut pariter S. Scriptura testatur ’. a)Praecepta legis Mosaicac triplicia erant: Moralia, caeiononialia et iudtcialia, quorum notio ex ipsis terminis satis colligi potest. ’. Cone. Vatic. Const. Dei Filius, c. 11. ----- ’. Exod. XIX, 5:8; XXXI, 18: Levit. I, i sq ; Matth. XV, 3 sq. ----- ’. Act. VII, 53. - 58 β) Finis specialis dictorum praeceptorum triplex fuit: Populum, ex quo Messias oriturus erat, ab universali corruptione custodire, — familias individuaque prae­ ceptis caeremonialibus arctius cum Deo coniungere atque ad Messiae adventum praeparare, — tandem vitae temporalis honestam securitatem, rcrumque copiam corporisque sanitatem tribuere. 7) Lex Mosaica cessavit inde a morte Christi vel saltem a die Pentecostes, qua lex Christiana integra vigere incepit. Nimirum leges Caere monialejf et indi· tales mortuae sunt, ut dicitur; leges morales, quamvis non iam ligent ut leges Mosaicae, ligant tamen tanquam leges naturales, sublatis praeterea induitis Veteris Legis. Praeterea leges caeremoniales non solum mortuae sunt, verum etiam mortiferae (i. c. mortem spiritualem inferentes) evaserunt (S. Thom. 1 .2, q. 103, a. 4), quate­ nus scilicet peccaret, qui eas servaret sive tanquam vim habentes ex lege Mosaica, sive animo colendi Deum per fidem in Messiam venturum. Qui autem eam observaret animo quidem colendi Deum, quamvis non in sensu praefigurativo, poneret cultum alienum ab eo, quem Deus per se vel pci Ecclesiam suam prae­ scripsit. ’ c) Lex Christiana, quae etiam nova dicitur, est lex a Christo lata pro universo orbe. Christus autem legem suam proprio ore promulgavit, Apostoli vero eorumque successores eam divulgarunt atque continuo divulgant. Porro ad legem christianam etiam pertinent leges, quas Apos­ toli a Spiritu Sancto receperunt atque promulgarunt Priores dicuntur leges dominicae, posteriores divino-afiostolicae. Accedunt consilia euan­ gelica, scilicet paupertatis, castitatis et obedientiae, quae una cum prae­ ceptis constituunt ius divinum, quod iam tolli vel immutari nequit. Cete­ rum observes: <'·) Praecepta Novae Legis distinguuntur in: i° moralia, quibus lex naturalis confirmatur; 20 caeremonialia, quae respiciunt sacramenta et Sacrificium Missae; 30 fidei, cuius mysteria Christus explicavit, adauxit atque credenda imposuit. 7) Lex Nova, ut videtur, integra vigere seu omnes saltem in actu primo obligare incepit inde a tempore quo lex mosaica cessavit, i. e. a morte Christi vel saltem a die Pentecostes. 91 III. Lex positiva ecclesiastica est lex ab ecclesiastica auctoritate lata et promulgata. Iam vero leges ab Apostolica Sede latae promulgantur per editionem in Adorum Apostolicae Sedis commentario officiali, nisi in casibus particularibus alius promulgandi modus fuerit praescriptus (can. 9). Hinc iam omnino reicienda est sententia illorum, qui censebant, leges Pontificias in singulis dioecesibus esse promulgandas, ut ibidem vim obligandi haberent. Leges Ordinariorum inseri, atque ita promul­ gari solent in folio dioecesano. ‘. SWEENS, Thcol. mor. fund. * n. 311.----- ’. Leges, quas Apostoli propria auc­ toritate tulerunt, leges humanae sunt, scilicet ecclesiasticae. — 59 — IV. Lex positiva civilis est lex a civili auctoritate lata et promulgata. 92 Leges autem civiles fere ubique promulgantur eo quod inseruntur in Collectione authentica legum *. Nota. Lex et praesertim legum collectio saepe dicitur ius; quod ita acceptum dividi solet in ius naturale, ius gentium, ius ecclesiasticum et ius civile De tribus posterioribus quaedam in scholiis notanda. SCHOLION I. De iure gentium ’. Ius gentium secundum alios refertur ad legem positivam, quae est 93 determinatio legis naturae, atque ita definiri potest: Lex positiva deter­ minans legem naturae, introducta a genere humano atque quidem per consuetudinem. Huc pertinent v. g. immunitas Legatorum, commercium litterarum et mercatus cum aliis nationibus, prohibitio servitutis stricte dictae, prohibitio laedendi bona privata in bello, exceptis excipiendis, etc. Differt a iure civili, quatenus hoc a singulis statibus conditum est, ideoque a singulis etiam statibus abrogari potest ; dum ius gentium a genere humano inductum est atque ab eo solo potest abrogari. Secundum alios ius gentium pertinet ad legem naturalem, ex qua praecepta eius tanquam conclusiones necessariae derivantur. Hinc pariter ac lex naturalis immutabile est. Ita v. g. « lex naturae... neque praecipit neque prohibet partitionem stabilium proprietatum ; non enim absolute et per se praescribit, quod iste ager sit Petri potius quam Pauli vel com­ munis omnibus. Est autem de lege naturae quod homines pacifice con­ vivant ad invicem. Atqui homines inter se pacifice convivere nequeunt, nisi stabiles proprietates sint divisae. Ergo stabiles proprietates sunt dividendae » ’. Distinctio a lege naturali secundum alios in eo est, quod ius naturale convenit homini ut animali, seu respicit actiones, quae homini cum brutis communes sunt, ut vivere, procreare : ius gentium convenit homini ut sic. Secundum alios distinctio cx eo provenit, quod ius naturale valet absolute, ius gentium conditionate, i. e. posito aliquo facto v. g. occupatione. S. Thomas, de cuius sententia disputatur, in i. 2; q. 95, a 4 haec habet: « Ad ius gentium pertinent ea quae derivantur cx lege naturae, sicut conclusiones ex prin­ cipiis; ut iustac emptiones, venditiones, et alia huiusmodi, sine quibus homines ad invicem convivere non possunt : quod est de lege naturae ; quia homo est natu­ raliter animal sociabile, ut probatur in i. Polit, (cap. 2, a prine.): quae vero deri­ vantur a lege naturae per modum particularis determinationis, pertinent ad ius *. Ita etiam apud nos locum habet (Wethoudcnde algemcene bcpalingen, art. 2). ----- :. Cfr. Marcellus a Puero Jesu, Ethica moralis et socialis, p. 336-340.----’. Zigliara, Ethica, n. 26, III. — 6o — civile, secundum quod quaelibet civitas aliquid sibi accommode determinat » Et I. c. a<1 I : < Dicendum quod ius gentium est quidem aliquo modo naturale homini, secundum quod est rationalis, inquantum derivatur a lege naturali per modum conclusionis, quae non est multum remota a principiis; unde de facili in huiusmodi homines consenserunt ; distinguitur tamen a lege naturali, maxime ab eo, quod est omnibus animalibus commune. » Coroll. Ius gentium differt a iure inter gentes seu international!, quod pactis expressis inter principes gentium initis constituitur (n. 94). SCHOLION II. De iure ecclesiastico 94 I. Ius ecclesiasticum stricte dictum est complexio canonum seu legum, quae ab auctoritate ecclesiastica latae sunt. II. Leges ecclesiasticae distinguuntur: 1. Ratione legislatoris in papales, episcopales et synodales. 2. Ratione materiae in canones dogmaticos et disciplinares. Priores ve­ ritates ad fidem et mores spectantes proponunt ; posteriores externam Ecclesiae gubernationem respiciunt. 3. Ratione modi, quo latae sunt, in ius scriptum et non scriptum. Ius non scriptum dividitur in ius traditum et consuetudinarium, prout oretenus vel legislatoris in consuetudinem consensu conditum est. 4. Ratione territorii in universales et particulares, prout universam Ecclesiam vel certas tantum regiones astringunt. 5. Ratione temporis in: i° ius antiquum (ab initio Ecclesiae usque ad Gratianum circa 1150); 2° ius medii aevi (a Gratiano usque ad Cone. Trid. (1545); 30 ius novum (a Cone. Trid. usque ad Cone. Vatie, vel potius usque ad novum Codicem) ; 40 ius novissimum (inde a novo Codice). III. Leges ecclesiasticae prout antea vigebant, quoad magnam partem reperiuntur in Corpore luris Canonici, ut dicitur; prout nunc vigent, in Codice luris Canonici. i. Corpus luris Canonici constat quinque partibus quae sunt: i° De­ cretum Gratiani; 20 Decretales Gregorii IX; 30 Liber Sextus Bonifacii VIII. 40 Clementinae; 50 Extravagantes Ioh. XXII et Extravagantes Communes ‘. Cfr. Lijdsman. Introductio in Ius Canonicum, n. 64 sq. ----- ’. Ita passim citantur : j° Decretum Gratiani. Prima pars decreti: c. 9 < Palam est» 11 = c. 9. D. n = c 9. D. XI.=canon 9 distinctionis XI«e. — Secunda pars: c. 24. C. II. q. 7.=canon — 6ι — 2. Codex hiris Canonici, Pii X iussu digestus, Benedicti XV auctori­ tate anno 1917, d. 27 Maii promulgatus, et inde a d. 19 Maii 1918 vigens, constat quinque libris, quorum primus de normis generalibus, secundus de personis, tertius de rebus, quartus de processibus, quintus de delictis et poenis agit. SCHOLION III. De iure civili ‘. I. Ius civile est complexio legum a civili auctoritate latarum. II. Ius civile distinguitur: 1. Ratione temporis in vetus et modernum. a) lus vetus, quo intelligitur Ius Romanum, constat quatuor partibus, quae sunt: i° Institutiones; 20 Digesta seu Pandectae (anâv et όΖκοραι, quasi quae omnia continent) ; 30 Codex ; 40 Novellae (quasi de novo edictae) \ b) Ius modernum est ius, quod quodvis regnum, praesertim a tempore perturbatae in Gallia reipublicae, i. e. exeunte saeculo XVIII, sibi con­ stituit. 2. Ratione ambitus ius civile distinguitur in internationale et nationale. a) Ius internationale est, quod statuitur pactis expressis inter prin­ cipes gentium initis; dicitur publicum vel privatum, prout habitudinem status ad statum vel civis unius status ad civem alterius status mode­ ratur. 24 causae IIac quaestionis 7*«. — Tractatus de poenitentia hoc modo allegatur, c. 26. D. I de poenit. = canon 20 distinctionis primae de poenitentia. — Tertia pars: c. 15. D. III de consccr. = canon 15 distinctionis Ilpe de consecratione.—Summaria a Gratiano conscripta citantur voce « dictum Gratiani > = diet. Gratiani. Citandum dictum per distinctionem seu causam ac quaestionem determinatur. 2° Decretales Gregorii ix citantur litera characteristica X = extra, e gr. c. 5 X de praebendis (III, 5) = c. 5 X 3. 5. = caput quintum decretal. Gregorii IX de praebendis et dignitatibus (libri tertii, tituli quinti). 3° Liber sextus Bonifacii vm: c. «ut animarum > 2 de constit in Vito ([, 2) = c. 2 de constit. in Vito 2) = c. 2 in Vito (i, 2). 4° Clementi nae : c. gr. Clem. 1 de celebratione miss. (Ill, 14) vel c. 1 III, 14 in Clem. = Clementina i de cclebr. miss = c. i III, 14 in Clementinis. 5° Extravagantes Ioh xxii: c. un. de praebendis extrav. Ioann, xxn (tit. 3) = c un. extr. loa. (3); — Extravagantes Communes: c. 1 de electione, extrav com. (I, 3) = c. i Xvag. co. I, 3. ’. Cfr. Lijdsman, Introductio in lus Canonicum, n. 52 sq. ----Citari solent hoc modo: Institutiones : § 1 Instit. de adoptionibus lib. I, tit. 11 = § 1, I. I, 11. Digesta: legis (fragmenti) 4 principium Digest. (Pandect, ff.) de pactis lib. II, tit. 14 = 1. 4 pr. D. II, 14 (fr. 4 pr. ff. II, 14) — 1, 4, § 1, D. II, 14· Codex: legis 7 § i Cod. de diversis rescriptis lib. I, tit. 23 = 1. 7, § 1, C. I, 23. Novellae: Nov: VII pracf. — Nov. VII. cap. 1. 95 — 02 --- b) lus nationale est, quod pro statu determinato statutum est, ut lus Neerlandicum. ARTICULUS III. De potestate ferendi leges. Potestas ferendi leges pertinet ad potestatem iurisdictionis ut dicitur. Hinc integritatis et claritatis causa dicemus primum de potestate iuris­ dictionis in genere, deinde de potestate iurisdictionis, quatenus potestatem legislativam secum fert. £ I. De potestate iurisdictionis in genere. 96 I. Notio iurisdictionis. i. Jurisdictio pleno sensu sumpta est potestas publica regendi alios (S. Alf. VI, 557). Dicitur: a) Publica, quia directe respicit communitatem et bonum commune. Scilicet potestas iurisdictionis nititur dependentia personarum ex se aequalium, orta ex obligatione prosequendi boni communis. Haec potes­ tas igitur tanta, nec amplior est quam exigit procuratio boni communis ab omnibus participandi. b) Regendi; qua voce comprehenditur quoad Ecclesiam triplex potes­ tas magisterii, ministerii et regiminis; quoad statum civilem sola potestas regiminis, quae tamen, pariter ac potestas regiminis in Ecclesia, est legifera, iudicialis et exsecutiva. Haec autem quoad Ecclesiam magis pertractantur a Dogmaticis et Canonistis, quoad statum civilem a doctoribus Philosophiae moralis. Coroll. Potestas iurisdictionis differt a potestate dominativa, quae nititur dependentia, qua personae vel naturaliter (ut pater et filii) vel per traditionem sui (scilicet in statu religioso) sub dominio alterius sunt. Haec potestas directe spectat bonum privatum subditi. Hinc huic non competit potestas legislativa, sed praeceptiva tantum, qua quidem potest plura iubere (v. g. in societate domestica, in communitate religiosa) quam potestas legislativa, quae magis generalia tantum curat; at non tanta, cum desit ratio seu fundamentum boni communis directe prosequendi; sic v. g. facultas gravium poenarum imponendarum ad praeceptivam potestatem non pertinet. 2. Potestas iurisdictionis pleno sensu accepta, quae, ut ex dictis sequi­ tur, plura complectitur, aliis secundum plura vel minora communicari potest; atque ita communicata etiam potestas iurisdictionis dici solet·, ex quo consequitur, potestatem iurisdictionis tam pleno sensu quam sensu minus pleno accipi ; cuius usus in secuturis rationem habeamus oportet. — 03 — II. Divisio iurisdictionis. lurisdictio primum dividitur in ecclesiasti- 97 cani et civilem, prout est potestas ordinandi subditos ad bonum spiri­ tuale, i. e. ad salutem aeternam, vel ad bonum temporale. lurisdictio ecclesiastica dividitur: 1. In ordinariam et delegatam. lurisdictio ordinaria ea est, quae ipso iure adnexa est officio (can. 197, § 1). Potest autem esse sive propria sive vicaria (can. 197, § 2). Prior est, quae exercetur proprio nomine; altera quae a iure quidem officio adnexa est, sed vice seu nomine alte­ rius est exercenda, cuiusmodi est v. g. potestas vicarii generalis. luris­ dictio delegata ea dicitur, quae commissa est personae (can. 197, § 1). Vocatur delegata ad universitatem negotiorum, quando omnes alicuius generis causae, v. g. causae matrimoniales alicui committuntur. Dubitatur, qualis sit potestas vicarii generalis quoad ea, ad quae man­ datum speciale requiritur, utrum ordinaria an delegata. Sed videtur esse delegata, quia spectato can. 368 ea tantum potestas a iure officio annexa est, quae non requirit mandatum speciale. 2. In iurisdictionem fori externi et fori interni, prout directe ad bonum commune vel ad bonum privatum ordinatur. Hinc iurisdictio fori externi (politici, publici, fori) exercetur circa illud rerum genus, quod proxime spectat ad publicam fidelium utilitatem et externum Ecclesiae ordinem, lurisdictio fori interni (conscientiae, poli) respicit ea, quae proxime per­ tinent ad privatam fidelium utilitatem. lurisdictio fori interni duplex est, sacramcntalis et extra-sacramentalis, prout in vel extra sacramentum Poenitentiae exercetur (can. 196). 3. In iurisdictionem non-iudicialcm seu voluntariam et iudicialem seu necessariam. Prior sine forma iudicii ideoque in volentes exercetur, ut si quis aliquem a lege dispensat. Altera exercetur in forma iudiciali ideoque in invitos. III. Adeptio iurisdictionis. lurisdictio ordinaria acquiritur adeptione 98 officii cui annexa est (cfr. can. 1472). Delegata ita concedi et acquiri potest : 1. « Qui habet iuridictioncm ordinariam potest eam alteri ex toto vel ex parte delegare, nisi aliud expresse iure caveatur » (can. 199, § 1). 2. Qui habet iurisdictionem delegatam potest eam subdelegare prout sequitur: a) Qui habet iurisdictionem delegatam a S. Sede potest eam subdele­ gare sive ad actum, sive etiam habitualiter, nisi electa fuerit industria personae aut subdelegatio prohibita (can. 199, § 2). b) Qui habet potestatem delegatam ab eo, qui infra Romanum Ponti- — 04 — ficcm habet ordinariam potestatem, potest in singulis casibus subdelegare, si potestas delegata est ad universitatem negotiorum (can. 199. § 3). In aliis casibus subdelegare nequit nisi ex concessione expresse facta, sed iudex delegatus potest etiam sine expressa concessione subdelegare aliquem articulum non iurisdictionalem (can. 199, § 4). v. g. indagatio­ nem de causis dispensationis, de dignitate petentis etc. c) Qui habet jurisdictionem subdelegatam nequit alium subdelegare, nisi id expresse concessum fuerit (can. 199, § 5). Nota. Ei qui delegatum se asserit, incumbit onus probandae delegatio­ nis (can. 200, § 2). 99 IV. Interpretatio iurisdictionis. Late interpretandae sunt: i° potes­ tas jurisdictionis ordinaria ; 20 potestas delegata ad universitatem nego­ tiorum. Alia quaelibet stricte (can. 200, § 1). Attamen concessiones habi­ tuales, quae conceduntur vel in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut certum numerum casuum, late interpretandae sunt (cfr. can. 66, § 1). Itaque stricte interpretanda est facultas dispensandi ad certum casum concessa (can. 85). Ratio autem, ob quam etiam potestas delegata ad universitatem negotiorum et concessiones praedictae habituales late inter­ pretandae sunt, est, quia involvunt gratiam delegato factam. Nota. Cui delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset (can. 200, § 1) ; idcirco in facultate dispensandi inclu­ ditur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendae (can. 66 § 3) : hinc excommuni­ cabis, dispensatus ad matrimonium, solvitur a censura quoad solum matrimonium. 100 V. Extensio iurisdictionis. lurisdictio sese extendit: 1. Quoad personas: a) Potestas iurisdictionis potest in solos subditos directe exerceri (can. 201, § 1). b) Qui habet potestatem iurisdictionis voluntariam, potest eam quoque exercere in proprium commodum, aut extra territorium exsistens, aut in subditum e territorio absentem, nisi aliud ex rerum natura aut ex iure constet (can. 201, § 3). c) Qui habet potestatem iudicialem sive ordinariam sive delegatam, nequit eam exercere in proprium commodum aut extra territorium, sal­ vis aliquibus exceptionibus (can. 201, § 3), vi quarum qui habet iurisdictionem ordinariam absolvendi a peccatis et a censuris, subditos ubique terrarum potest absolvere (can. 401, § 1 ; 881, § 2), et iudex e territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda impeditus, potest extra territoiium iurisdictionem suam exercere et sententiam ferre, certiore tamen hac de re facto loci Ordinario (can. 1637). 2. Quoad forum : a) Si forum, pro quo potestas data est, expressum — 65 — non fuerit, potestas intelligitur concessa pro utroque foro, nisi ex ipsa rei natura aliud constet (can. 202, § 3). b) Actus potestatis iurisdictionis sive ordinariae sive delegatae collatae pro foro externo, valet quoque pro interno, non autem e converso (can. 202, § 1). Conferatur tamen can. 1047. c) Potestas collata pro foro interno exerceri potest etiam in foro in­ terno extra-sacramentali, nisi sacramentale exigatur (can. 202, § 2). Nota i. Delegatus qui sive circa res sive circa personas mandati sui fines excedit, nihil agit. Hos tamen excessisse non intelligitur delegatus, qui alio modo ac deleganti placuerit, ea ad quae delegatus est, peragit, nisi modus ipse fuerit a delegante praescriptus tanquam conditio (can. 203). Nota 2. \zoluntaria inferioris potestas non suspenditur eo quod quis, inferiore praetermisso, Superiorem adit’. Attamen inferior ne se immis­ ceat rei ad Superiorem delatae, nisi ex gravi urgentique causa, et hoc in casu statim Superiorem de re moneat (can. 204). VI. Cessatio iurisdictionis. 1. Potestas ordinaria cessat, amisso of fi- 101 cio; non cessat, resoluto iure concedentis, nisi lex aliud statuat aut nisi in concessione habeatur clausula: ad beneplacitum nostrum vel alia aequipollens (can. 208, 183, § 2). Silet iurisdictio, i. e. eius vis suspenditur, si interponatur appellatio, quae in suspensivo conceditur; si conceditur in devolutivo, subditus interim sese submittere debet (can. 208). 2. Potestas delegata cessat: i° expleto mandato; 2° elapso tempore aut exhausto numero casuum pro quo concessa est ; 30 cessante causa finali delegationis ; 40 revocatione delegantis delegato directe intimata aut re­ nuntiatione delegati deleganti directe intimata et ab eodem acceptata; 50 pluribus collegialiter delegatis, si unus deficiat, aliorum quoque dele­ gatio expirât, nisi aliud ex tenore delegationis constet. Resoluto iure delegantis, potestas delegata non cessat, nisi aliud ex additis clausulis appareat aut rescriptum conferat potestatem concedendi gratiam pecu­ liaribus personis, in rescripto expressis, et res adhuc integra sit’ (can. 207, § i et 3; 1725, 30). Denique, potestate pro foro interno’ concessa, actus per inadvertentiam positus, elapso tempore vel exhausto casuum numero, validus est (can. 207, § 2). ’. Notes tamen doctrinam can. 44, § 2: «Gratia a Vicario Generali denegata postea, nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo impetrata, invalida est; gratia autem ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario Generali, non consentiente Episcopo, impetrari. » ----- ’. Res adhuc integra est, si in rescriptis gratiae exsecutor nullum adhuc posuit actum, quo rom praeoccupavit, et rescriptis iustitiac, si nondum facta est citatio partium. ----- ’. Puta iurisdictionem sacramcntalcm. 5 — 66 — SCHOLION. De iurisdictione suppleta. Jurisdictio concedi potest modo ordinario (puta conferendo officium, cui iurisdictio annexa est, expressa delegatione) et modo extraordinario, scilicet supplendo, ut dicitur, iurisdictionem deficientem : de qua iurisdictione suppleta haec notanda sunt. 102 I. Notio. Ecclesia dicitur supplere iurisdictionem, quando in ipso actus exercitio iurisdictionem transeunter confert; quod quidem fieri potest absolute vel hypothetice, prout iurisdictio certo vel solum probabiliter deest. 103 II. Quando iurisdictio suppletur? Can. 209 statuit: In errore com­ muni aut in dubio positivo et probabili sive iuris sive facti, iurisdictio­ nem supplet Ecclesia pro foro tum externo tum interno. Itaque lurisdictio suppletur: i. In errore communi, scilicet cum pars sat magna communitatis exis­ timat, potestatem requisitam alicui competere, quamvis de facto non competat ei. Dicitur: a) Pars satis magna. Porro sufficit, ut omnia moraliter membra com­ munitatis errent. Item satis est, partem maiorem in errore versari, tum quia tunc error aliqua ratione dici potest communis, tum quia bonum commune, cui Ecclesia consulere intendit, illud omnino expostulare vide­ tur. Probabiliter sufficit, ut multi errent, multi inquam sive absolute ut 200, sive relative ad communitatem ; item probabiliter satis est, funda­ mentum erroris communis positum esse, ut si nomen sacerdotis iurisdictione carentis confessionali affixum est. Ratio petitur ex eo quod secus saepe difficile determinaretur, utrum necne error communis ades­ set. Dixi probabiliter sufficit, quia quoad casus posteriores rationes dubitandi ’ sunt, tum quod olim notio erroris communis satis communi­ ter dictis casibus non applicabatur, tum quod talis error reipsa nondum communis est. b) Communitatis, scilicet «populi, viciniae, parochiae, collegii, com­ munitatis, etc. dummodo in tali communitate non sint pauciores homines quam decem... Ratio est quia decem constituunt populum » c) Existimant; non sufficit dubium proprie dictum, sed requiritur saltem ille status mentis, qui dicitur opinio ‘. Alii (Vermeeksch, Theol. Mor. Prine. Ill, 459; Iombart et Guns in Nouv. Rev. Theol. 1923, p. 173, 539 sq. ; Aertnys-Damen, II, 35g; SchaEpman, Ned. Kath. Stemmen, 1928, p. 44) non dubitant.----- 2 Reiffenstuhe, Ius Can. Univ. V, I. 249. ----- ·. Dubium proprie dictum est status mentis fluctuantis inter duas partes — 67 — Stante errore communi, iurisdictio suppleta ad ea quoque communita­ tis membra sese extendit, quae errore non occupantur. 2. In dubio positivo et probabili, sive iuris sive facti. Dicitur: a) In dubio positivo ct probabili, i. e. — uti dicta verba hic sumi videntur — quando pro exsistentia iurisdictionis adsunt rationes vel ratio relative gravis. b) Sive iuris sive pacti. Dubium iuris habetur, si, spectata lege vel con­ suetudine, positive probabile est, adesse iurisdictionem ; dubium facti habetur, si positive probabile est, sive factum privatum concessionis jurisdictionis locum habuisse, sive iurisdictionem privatim concessam nondum expirasse. Coroll. Casu quo error communis requisitus probabiliter tantum adest, Ecclesia etiam probabiliter tantum supplet ’. Neque dicas, in casu iuris­ dictionem probabilem esse, ideoque vi can. 209 certo suppleri. Nam verba: Ecclesia iurisdictionem supplet in dubio positivo et probabili sive facti, sensu obvio significant, Ecclesiam supplere iurisdictionem, si pro­ babiliter exsistat independenter ab Ecclesia supplente, non autem invol­ vunt haec: Ecclesia iurisdictionem supplet in dubio positivo et probabili de suppleta ab ea (i. e. ab Ecclesia) iurisdictione. III. Usus iurisdictionis suppletae. Spectata maiori quoad hanc ma- 104 teriam Ecclesiae benignitate ’, ita dicendum : i. In casu erroris communis requiritur gravis causa, ut liceat suppleta uti iurisdictione. Ratio est, quia Ecclesia casu quo iurisdictio certo deest, per se valde adversatur modo in se anormali eam concedendi ; hinc sine causa gravi ad eum non recurratur. Quibus attentis, graviter peccant: i° sacerdos auditurus confessiones, qui petitionem iurisdictionis praeter­ mittat, innixus iurisdictione ab Ecclesia ob errorem communem supplen­ da; 20 qui, etiamsi occasio tempestive iurisdictionem petendi deficiat, sine gravi causa ad concessionem iurisdictionis suppletae recurrat. Magna tamen utilitas populi gravem causam constituit. Qui sine legitima causa procedit, cum tamen iurisdictionem recipiat, non incur­ rit suspensionem can. 2366 latam contra eum, qui sine necessaria iurisdictione praesumpserit sacramentales confessiones audire. contradictionis. Distinguitur in positivum et negativum, prout quis dubitat ob aequalia vel fere aequalia aut ob nulla vel levia hinc inde motiva Ubi una pars habetur pro probabiliori ac altera, non adest dubium proprie dictum, sed opinio, quae est status mentis adhaerentis alicui cognoscibili cum prudenti formidine errandi. ----- *. Aliter Iombart, Nouv. Theol. 1923. p. 176. ----- 3. Ante Codicem Ecclesia probabilius non supplebat in errore communi, nisi titulus coloratus adesset ; item dubium erat, num Ecclesia suppleret in dubio sive iuris sive facti. — 68 — 2. In dubio positivo et probabili usus iurisdictionis suppletae ob quam­ vis causam iustam licitus videtur; casu enim quo iurisdictio iam proba­ biliter adest, Ecclesia non ita graviter adversatur modo in se anormali eam concedendi ; agitur tantum de concessione ad cautelam, ut dicitur. Casus esset, si petitio concessionis aliqua difficultate non careret vel postea magis commode locum haberet (cfr. S. Alf. VI, 573). § IT. De iurisdictione quatenus importat potestatem legislativam. 105 I. Exsistit potestas legislativa inter homines. Nam, ut supra probatum est, leges positivae in societate humana necessariae sunt (n. 88). Atqui lex nequit procedere nisi ab eo, qui potestatem in alios habet ’. II. Potestas legislativa competit tam Ecclesiae quam Statui civili. De singulis dicemus. PUNCTUM I. · < De potestate legislativa Ecclesiae. 106 I. Exsistentia potestatis. Ecclesia gaudet potestate legislativa; quae propositio est de fide ex Cone. Vatie.2 atque patet ex hisce S. Script.: « Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Arnen dico vobis: Quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo » ’ Ceterum conferas Dogmaticos. 107 II. Subiectum potestatis. 1. Leges universales ferre possunt: i° S. Pontifex (can. 218, 219) ; 20 Concilium Oecumenicum (can. 228). S. Pon­ tifex in condendis legibus uti solet opera S. Congregationum Romana­ rum, de quibus speciatim dicemus in scholion. — Sede Apostolica va­ cante, Sacrum Cardinalium Collegium et Romana Curia non aliam habent potestatem, quam quae definitur in Const. Pii X Vacante Sede Apos­ tolica, 25 Dec. 1904 (can. 241). 2. Leges particulares condere possunt: a) Episcopus pro sua dioecesi, tam intra quam extra Synodum, etiam non audito Capitulo (can. 329, § 1, 334, 335, 362). b) Vicarii et Praefecti Apostolici iisdem iuribus et facultatibus in suo territorio gaudent, quae in propriis dioecesibus competunt Episcopis residentialibus, nisi quid Apostolica Sedes reservaverit (can. 294, § 1). c) Administrator Apostolicus permanenter constitutus iisdem iuribus et honoribus fruitur, iisdemque obligationibus tenetur, ac Episcopus residentialis. Si ad tempus datus sit, eadem iura ac officia habet ac Vicarius Capitularis (can. 315, § 1 et 2, i°). Cfr. Encycl. Leon. XIII, Libertas. ----- ’. Scss. 4, cap. 3, const dogm. Pastor aeternus. ----- ’. Matth. XVIII, 17, 18. — 69 — d) Sede vacante, regimen dioecesis devolviter ad Capitulum ecclesiae cathedralis (can. 431, § 1); a Capitulo ad Vicarium Capitularem (can. 432, § 1). Parochi potestate legifera carent (cfr. can. 83). e) Concilia plenaria pro pluribus provinciis ecclesiasticis, provincialia pro provincia ecclesiastica (can. 291, § 2). Requiritur tamen, ut decreta praedictorum Conciliorum ad S· Congr. Concilii (ad S. C. de Prop. Fid. si de terris Missionum agitur, can. 252 § 2), transmittantur atque ab ea recognoscantur (can. 291, § 1). Qua recognitione facta, permittitur, ut promulgentur. Eiusmodi permissio involvit approbationem seu confirma­ tionem communem ut dicitur. Approbatio autem specialis seu in forma specifica habetur, si confirmantur cum clausula motu proprio atque ex certa scientia; quae approbatio efficit, ut statuta Concilii Pontificia eva­ dant ’.In Synodo dioecesana unicus legislator est Episcopus (can. 362). f) Capitula generalia religionum clericalium exemptarum (cfr. can. 501, § 1). Sed huiusmodi potestas legifera Conciliis vel Capi­ tulis generalibus monialium non competit, neque Capitulis generalibus congregationum religiosarum non exemptarum virorum videtur esse con­ cessa nisi per privilegium ; nam eorum Superiores praeter potestatem dominativam generatim habere non videntur jurisdictionem ecclesiasti­ cam \ Potestas legislativa pariter passim deest Superioribus generalibus Ordinum religiosorum’; a fortiori Superioribus provincialibus et loca­ libus; item Capitulis provincialibus .* Quaer., quinam imponere possint praecepta. 108 Resp. Praecepta imponere possunt: i® qui in Ecclesia gaudent potes­ tate legislativa, ut S. Pontifex, Ordinarius loci etc. ; 2° qui habent potes­ tatem iurisdictionis pro foro externo, ut Ordinarius loci, superior reli­ gionis exemptae; 30 qui potiuntur potestate dominativa. ut pater, supe­ rior religiosus, etc. ; 40 qui gaudent potestate domestica, ut pater, mater, herus, superior religiosus. Qui gaudet potestate dominativa, et iurisdictionis pro foro externo, èt domestica (ut superior religionis exemptae), potest imponere praecepta vi tam potestatis dominativae, quam iurisdictionis et potestatis domes­ ticae. Denique quoad usum potestatis ferendi praecepta notes haec S. ’. Bened. XIV, De Syn. 1. 13, c. 5, n. 11. ’. Wernz, Ius Decret’, I, n. 94. ----- ’. Videntur tamen haberi exceptiones. ----- *. Ex hisce patet, pluribus guber­ natoribus communitatum imperfectarum, quamvis potestate iurisdictionis gaudeant, deesse tamen potestatem legislativam ; quod quidem locum habet, ita disponente Ecclesia: siquidem per se non repugnat, eiusmodi gubernatores potestate legifera pollere. — 7θ Thomae: « Praelati abstinere debent a multitudine praeceptorum » (2. 2, q. 105, a. i, ad 3); item haec S. Alfonsi; « Multitudo decretorum ruina esset Congregationis > (Corr. gener, n. 75). SCHOLION. De curia Romana. 109 I. Constitutio curiae romanae. Curia Romana constat Sacris Congre­ gationibus, Tribunalibus et Officiis (can. 242); prout aut via doctrinali vel disciplinari, aut via iudiciali, aut via administrativa procedunt. De S. Congregationibus praesertim dicemus. i. S. Congregationes earumque officia sunt: a) Congregatio S. Officii, a) Congregatio S. Officii, cui ipse Summus Pontifex pracest, tutatur doctrinam fidei et morum (can. 247, § 1). d) ludicat de iis delictis quae sibimet secundum propriam eiusdem legem reservantur, cum potestate has criminales causas videndi non so­ lum in gradu appellationis a tribunali Ordinarii loci, sed etiam in prima instantia, si directe ad ipsam delatae fuerint (can. 247, § 2). 7) Ipsa sola cognoscit ea quae, sive directe sive indirecte, in iure aut in facto, circa privilegium, uti aiunt, Paulinum et matrimonii impedimen­ ta disparitatis cultus et mixtae religionis versantur; itemque ad eam spectat facultas dispensandi in hisce impedimentis. Quare quaelibet huiusmodi quaestio ad hanc Congregationem est deferenda, quae tamen potest, si ita censeat et casus ferat, quaestionem remittere ad aliam Congrega­ tionem vel ad Tribunal Sacrae Romanae Rotae (can. 247, § 3). A) Ad eandem pertinet non solum delatos sibi libros dilligenter excu­ tere, eos, si oportuerit, prohibere, et dispensationes concedere ; sed etiam ex officio inquirere, qua opportuniore licebit via, quae in vulgus edantur scripta cuiuslibet generis damnanda, et in memoriam Ordinariorum redu­ cere, quam religiose teneantur in perniciosa scripta animadvertere eaque Sanctae Sedi denuntiare, ad normam can. 1397 (can. 247, § 4). f) Ipsa una competens est circa ea omnia quae ieiunium eucharisticum pro sacerdotibus Missam celebrantibus respiciunt (can. 247, § 5). Vota. Congregatio Indicis a Benedicto XV suppressa,1 eiusque munus ad Congregationem S. Officii delatum est. b) Congregatio consistorialis. a) Congregationis Consistorialis Praefectus es: ipse Romanus Pontifex. Praeter alios ad eandem pertinet ex officio Cardinalis secretarius S. Officii, Praefectus Congregationis de Seminariis et Universitatibus stu­ diorum et Sccrctarius Status. luter Consultores eiusdem semper sunt Assessor *. A. A. S. IQ17. P· 167 ct 162. — 7i — S. Officii, Sccrctarius Congregationis pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis et Secretarius Congregationis de Seminariis et Universitatibus studiorum (can. 248, § I),· β) Ad hanc Congregationem spectat non modo parare agenda in consistoriis, sed praeterea, in locis Congregationi de Prop. Fide non obnoxiis, novas dioeceses ac provincias et capitula turn cathedralia tum collegialia constituere; dioeceses iam constitutas dividere ; Episcopos, Administratores Apostolicos, Coadiutores et Auxi­ liares Episcoporum constituendos proponere, canonicas inquisitiones seu processus super promovendis indicere actosquc diligenter expendere, ipsorum periclitari doctrinam, salvo praescripto can. 255 (can. 248, § 2). 7) Ab hac Congregatione dependent ea omnia quae pertinent ad constitutionem, conservationem et statum dioecesium. Quare ipsa vigilat super impletis vel minus obligationibus, quibus Ordinarii tenentur ; cognoscit ea quae ab Episcopis scripto relata sint de statu suarum dioecesium ; indicit visitationes apostolicas examinat que eas quae fuerint absolutae, transmissis in utroque casu ad singulas Congrega­ tiones iis ad deliberandum negotiis quae ad eas peculiariter pertinent can. 248, § 3). c) Congregatio de disciplina sacramentorum. Congregationi de disciplina sacramentorum proposita est universa legislatio circa disci­ plinam septem Sacramentorum, incolumi iure Congregationis S. Officii circa ea quae in can. 247 statuta sunt, et Sacrorum Rituum Congrega­ tionis circa ritus et caeremonias quae in Sacramentis conficiendis, minis­ trandis et recipiendis servari debent (can. 249, § 1). β) Ad illam itaque spectant ea omnia, quae decerni concedique solent tum in disciplina matrimonii, tum in disciplina aliorum Sacramentorum necnon in celebratione Sacrificii Eucharistici, iis tantum exceptis quae aliis Congregationibus reservata sunt (can. 249, § 2). 7) Ipsa cognoscit quoque et exclusive de facto inconsummationis ma­ trimonii et de exsistentia causarum ad dispensationem concedendam, nec non de iis omnibus, quae cum his sunt connexa. Potest tamen cogni­ tionem horum omnium, si id expedire iudicaverit, ad Sacram Romanam Rotam remittere. Pariter ad eam deferri possunt quaestiones de validi­ tate matrimonii, quas tamen, si accuratiorem disquisitionem aut inves­ tigationem exigant, ad tribunal competens remittat. Eodem modo ad ipsam pertinet videre de obligationibus ordinibus maioribus adnexis, atque examinare quaestiones de ipsa validitate sacrae ordinationis, aut eas ad tribunal competens remittere. Et ita porro de aliis Sacramentis (can. 249, § 3). (1) Congregatio Concilii, a) Congregationi Concilii ea pars negotiorum est com­ missa, quae ad universam disciplinam cleri saecularis populique christiani refertur (can. 230, § i). β) Quamobrom ipsius est curare, ut christianae vitae praecepta serventur, cum facultate opportune ab eisdem fideles dispensandi ; moderari quae parochos et canonicos spectant; aut quae pias sodalitates, pias uniones (etiamsi dependeant — 72 — Ά religiosis vel ercctac sint in corum ccclcsiis seu domibus), pia legata, pia opera, Missarum stipes, beneficia aut officia, bona ecclesiastica, mobilia et immobilia, tributa dioeccsana, taxas Curiarum episcopalium aliaque huiusmodi attingunt. Eidem reservata est facultas eximendi a conditionibus requisitis ad assecutionem beneficiorum, quoties ad Ordinarios eorum collatio spectat ; admittendi ad compo­ sitionem eos qui occuparunt bona ecclesiastica, etiam pertinentia ad religiosos; permittendi ut fideles acquirant bona ecclesiastica, a potestate civili usurpata (can. 250, § 2). yj Videt quoque de iis omnibus, quae ad immunitatem ecclesiasticam pertinent, itemque de controversiis circa praecedentiam, salvo iure Congregationis de soda­ libus religiosis et Congregationis Cacremonialis (can. 250, § 3). ô)Ad eandem pertinent ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et reco­ gnitionem atque ad Episcoporum coetus seu confcrentias referuntur, extra loca quae subsunt Congregationi de Prop. Fide (can. 250, § 4). iJEst autem haec Congregatio competens in omnibus controversiis negotia eidem commissa spectantibus, quas in linea disciplinari pertractandas censuerit; cetera ad tribunal competens sunt deferenda (can. 250, § 5). e) Congregatio negotiis religiosorum sodalium proposita, a) Congre­ gatio negotiis religiosorum socialium praeposita ea sibi exclusive vindicat quae respiciunt regimen, disciplinam, studia, bona et privilegia religio­ sorum sodalium utriusque sexus tum solemnibus tum simplicibus votis adstrictorum, eorumque qui, quamvis sine votis, in communi tamen vi­ tam agunt more religiosorum, itemque tertiorum Ordinum saecularium, incolumi iure Congregationis de Prop. Fide (can. 231, § 1). β) Quapropter, quaestionibus ordine iudiciario tractandis ad tribunal competens remissis et incolumi semper iure Congregationis S. Officii et Congregationis Concilii circa negotia ad ipsas spectantia, haec Congre­ gatio quaestiones omnes suae competentiae in linea disciplinari dirimit; sed si quaestio vertatur inter religiosum sodalem et personam non reli­ giosam, ipsa, praesertim ad instantiam partis, potest quoque, si aequum indicaverit, eandem quaestionem ad aliam Congregationem aut tribunal remittere (can. 251, § 2). 7) Huic denique Congregationi reservatur concessio dispensationum a iure communi pro sodalibus religiosis, firmo praescripto can. 247, § 5 (can. 251, § 3). f) Congregatio de Propaganda Pide. a) Congregatio de Propaganda Fide missionibus ad praedicandum Evangelium et catholicam doctrinam praeest, ministros necessarios constituit et mutat, facultatemque habet tractandi, agendi et exsequendi omnia hac in re necessaria et opportuna (can. 252, § 1). β) Curat ea omnia quae ad Conciliorum celebrationem et recognitio­ nem in locis sibi subiectis pertinent (can. 252, § 2). — 73 — γ) Eius iurisdictio iis est circumscripta regionibus, ubi, sacra hierar- chia nondum constituta, status missionis perseverat. Huic Congrega­ tioni sunt etiam subiectae regiones, quae, etsi hierarchia inibi constituta sit, adhuc inchoatum aliquid praescierunt. Eidem pari­ ter subsunt societates ecclesiasticorum ac Seminaria quae exclusive fundata sunt eo fine, ut in eis instituantur missionarii pro exteris mis­ sionibus, praesertim quod attinet ad eorum regulas, administrationem atque opportunas concessiones ad sacram ordinationem alumnorum re­ quisitas (can. 252, § 3). ό) Haec autem Congregatio tenetur ad competentes Congregationes deferre negotia quae aut fidem attingunt, aut causas matrimoniales, aut generales normas circa sacrorum rituum disciplinam tradendas vel inter­ pretandas (can. 252, § 4). ε) Quod vero spectat ad sodales religiosos, eadem Congregatio sibi vindicat quidquid religiosos qua missionarios, sive uti singulos sive simul sumptos tangit. Quidquid vero religiosos qua tales, sive uti singulos sive simul sumptos attingit, ad Congregationem religiosorum negotiis prae­ positam remittat aut relinquat (can. 252, § 5). g) Congregatio Sacrorum Rituum, a) Congregatio Sacrorum Rituum ius habet videndi et statuendi ea omnia quae sacros ritus et caeremonias Ecclesiae Latinae proxime spectant, non autem quae latius ad sacros ritus referuntur, cuius modi sunt praecedentiae iura aliaque id genus, de quibus sive servato ordine iudiciario sive in linea disciplinari disceptetur (can. 253, § 1). β) Eius proinde est praesertim advigilare, ut sacri ritus ac caeremoniae diligenter serventur in Sacro celebrando, in Sacramentis administrandis, in divinis officiis persolvendis, in iis denique omnibus quae Ecclesiae Latinae cultum respiciunt : dispensationes concedere opportunas ; insignia et honoris privilegia tam persona­ lia et ad tempus, quam localia et perpetua, quae ad sacros ritus vel caeremonias pertinent, elargiri, et cavere ne in haec abusus irrepant (con. 253, § 2). y) Denique ea omnia agit quae ad beatificationem et canonizationem Servorum Dei vel ad sacras reliquias quoquo modo referuntur (can. 233, § 3). h) Congregatio Caeremonialis. Ad Congregationem Caeremonialem pertinet mo­ deratio caeremoniarum in Sacello Aulaque Pontificali servandarum et sacrorum functionum quas Patres Cardinales extra pontificale sacellum peragunt ; itemque eadem Congregatio cognoscit quaestiones de praecedentia tum Patrum Cardina­ lium tum Legatorum quos variae Nationes ad Sanctam Sedem mittunt (can. 254). i) Congregatio pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis. Ad Congregationem pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis spectat dioeceses constituere vel dividere et ad vacantes dioeceses idoneos viros promovere, quoties hisce de rebus cum civilibus Guberniis agendum est ; insuper Congregatio in ea negotia incumbit, quae eius examini subliduntur a Summo Pontifice per Cardinalem Secretarium Status, praesertim ex illis quae cum legibus civilibus coniunctum aliquid liabent et ad pacta conventa cum variis Nationibus referuntur (can. 255). j) Congregatio de Seminariis et Universitatibus studiorum. « Congregatio de — 74 — Seminariis ct Universitatibus studiorum vigilat super omnibus quae ad regimen, disciplinam, temporalem administrationem et studia Seminariorum pertinent, inco­ lumi iure Congregationis de Prop. Fide. Eidem pariter commissa est moderatio regiminis ac studiorum, in quibus versari debent athenaca seu quas vocant Univer­ sitates vel Facultates quae ab Ecclesiae auctoritate dependent, comprehensis iis quae a religiosae alicuius familiae sodalibus diriguntur. Novas institutiones per­ pendit approbatque; facultatem concedit academicos gradus conferendi normasque tradit quibus ii conferri debeant; ct, ubi agitur de viro singulari doctrina com­ mendato, potest cos ipsa conferre (can. 256, §1). β) In hac Sacra Congregatione connumerantur inter alios Cardinales Sccretarius Congregationis Consistorialis et inter Consultores /Kssessor eiusdem Congre­ gationis (can. 256, § 2). k) Congregatio pro Ecclesia orientali, a) Congregationi pro Ecclesia Orientali pracest ipse Romanus Pontifex. Huic Congregationi reservantur omnia cuiusque generis negotia quae sive ad personas, sive ad disciplinam, sive ad ritus Ecclesia­ rum orientalium referuntur, etiamsi sint mixta, quae scilicet sive rei sive persona­ rum ratione latinos quoque attingant (can. 257, § 1). /fyQuarc pro Ecclesiis ritus orientalis haec Congregatio omnibus faculatibus poti­ tur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, incolumi tamen iure Congregationis S. Officii ad normam can. 247 (can. 257, § 2). Ί) Haec Congregatio controversias dirimit via disciplinari ; quas vero ordine judiciario dirimendas indicaverit, ad tribunal remittet quod ipsa Congregatio desi­ gnaverit (can. 257, § 3). 2. Tribunalia eoruntque officia sunt: a) .S'. Poenitentiaria. n) Sacrae Poenitentiariae praeficitur Cardinalis Poenitentiarius Maior. Huius tribunalis iurisdictio coarctatur ad ea quae forum internum, etiam non sacramentale, respiciunt: quare hoc tribunal pro solo foro interno gratias largitur, absolutiones, dispensationes, com­ mutationes, sanctiones, condonationes ; excutit praeterea quaestiones conscientiae easque dirimit (can. 258, § 1). β) Eiusdem insuper est de iis omnibus iudicare quae spectant ad usum et concessionem indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam dogmaticam circa easdem indulgentias vel circa orationes et devotiones respiciunt (can. 258. § 2). b) Sacra Romana Rota et c) Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae. Causae ordinem judiciarium requirentes aguntur apud Sacram Romanam Rotam et apud Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae intra fines ct secundum normas tra­ ditas in can. 1598-1605, salvo iure Congregationis S. Officii et Congregationis Sacrorum Rituum in causas sibi proprias (can. 2,9). 3. Officia Curiae Romanae; quocirca conferas can. 260-264. Π0 11. Competentia iuridica curiae romanae. Competentia iuridica propria plurimorum saltem dicasteriorum, maxime S. Congregationum in eo sita est, quod possunt urgere et exsecutioni mandare leges iam consti- — 75 — tutas, carum sensum declarare, observantiam moderari aut dispensa­ tionem ab eis concedere « Possunt tamen etiam, saltem S. S. Congre­ gationes, pro sua quaeque competentia, nova decreta, etiam generalia edere, si nempe gravis Ecclesiae universae necessitas hoc suadeat; prae monito tamen S. Pontifice, si a Codicis praescriptis dissentiant. Patet hoc i. a. ex Motu proprio Bened. XV. Cum iuris canonici, d. 15 Sept. 1917, quo speciale Consilium sive Commissio instituitur ad Codicis ca­ nones authentice interpretandos, et ubi etiam relatio huius Commissionis ad S. S. Congregationes Romanas, quae ad ipsam nova sua decreta generalia, a R. Pontifice approbata, deferre debent, describitur’. III. Acta curiae romanae. 1. Maxime distinguuntur in doctrinalia et 111 disciplinaria. Doctrinalia fidem tuentur atque imprimis a S. Officio et Pontificia Commissione Biblica eduntur. Disciplinaria ad disciplinam tuendam spectant. Porro decreta disciplinaria dividuntur in decreta stric­ te dicta, interpretationes et sententias iudiciales. Decreta stricte dicta sunt novae leges ; interpretationes seu declarationes explicant legem con­ stitutam ; sententiae iudiciales in forma iudicii ad litem dirimendam edun­ tur. Attamen vox decreti diverso sensu occurrit. 2. Quoad authenticitatem actuum, haec « genuina seu authentica sunt, si ab officialibus competentibus Curiae in forma legitima subscripta sunt. Ita v. g. apud S. S. Congregationes Romanas ad hoc requiritur subscrip tio Cardinalis Praefecti et Secretarii Congregationis aut eius Substituti, aut saltem unius ex hisce Praelatis una cum appositione sigilli Dicasterii proprii... Pro S. Congr. S. Officii sufficit sola subscriptio Notarii. Non tamen reiicienda sunt acta, quae subscriptionem authenticam non refe­ runt, sed a scriptoribus aut a testibus fide dignis afferuntur; etenim licet authentica non sint, tamen valore, praecipue doctrinali, non destituuntur. Patet hoc ex praxi clarissimorum scriptorum v. g. Bened. XIV et ipsius S. C. Cone, ubi nonnunquam remittunt ad declarationes apud auctores fide dignos allegatas, de quibus vero testimonium authenticum non af­ fertur » 3. Si acta non referunt approbationem Pontificiam, item si ab ipso confirmantur tantum in forma communi, sunt acta propria Dicasterii; si confirmantur in forma specifica, fiunt acta vere papalia ‘. Nota. Quae dicta sunt de Curia Romana eiusque actis, servata pro­ portione, etiam applicentur duabus Commissionibus Cardinalium in Urbe exsistentibus, quae sunt: Pontificia Commissio Biblica, et: Commissio ad Codicis canones authentice interpretandos (n. 139). ’. Lijdsman. Introductio in Ius Can. 1., n. 47.---Lijdsman, I. c. --------- Lijds­ man, o. c. n. 45.----- \ Lijdsman, o. c, n. 46. — 76 — 112 IV. Sensus praecipuarum clausularum, quae in responsionibus SS. Congrega­ tionum saepe occurrunt: a) Dilata; i. e. differtur responsio, ut res maturiori examini subiciatur, utpote difficilis solutionis. b) Affirmative et amplius — Negative et amplius; i. e. cum res fuerit in S. C. satis superque discussa et plenis votis prout iacet decisa, non amplius admittitur tale quaesitum. c) Nihil: hoc est: non admittitur petitio, utpote incongrua. d) Relatum vel Lactum, i. e. cum relatum vel lectum fuisset, in S. C. postulatum non fuit admissum. e) Reponatur; seu non datur responsio, sed petitio reponitur in Archivis S. Congnis. f) Detur Decretum generale; obtinet quando agitur de re gravi, quae a pluribus negligible. g) Spectare ad Episcopum, vel Orator adeat Episcopum, ut nempe ipse provideat iuxta canonicas ordinationes, non autem iuxta libitum suum. h) Non congruere — Non expedire; i. e. Congregatio non putat convenire, ut concedatur quod rogatur ; ideo gratiam non vult elargiri, nec elargitur. i) Orator rem deferat ad Ordinarium et eius iudicio se dirigat; seu a S. Poenitentiaria non concedi postulatum, sed remitti Ordinario, ut, si facultatem habeat, rei pro sua providentia provideat; secus vel impetret facultatem, vel, si id non expedire iudicaverit, quod iniungendum est, iniungat. j) In de-crctis — In decisis; seu preces non exauditas et ab oratore iteratas non esse audiendas. k) Ad mentem; seu praeter dubii solutionem aliquid aliud a S. Congregatione animadverti vel declarari, quod, si secretum fuerit, illis tantum manifestatur, ad quos responsio dirigitur ; secus scriptis publice exaratis additur his verbis : mens est etc. i) Facto verbo cum Sanctissimo, vel: Ad Dominum Secretarium cum Sanctis­ simo; seu Congregationem gratiae concedendae facultatem non habere, ideoque Secretario iniungi, ut Rescriptum S. Cognis referat Summo Pontifici, qui indicium Cognis approbare solet et gratiam concedere. m) Providebitur in casibus particularibus; seu casum, qui generice et indeter­ minate propositus fuit, determinate proponendum esse. n) Gaudeat impetratis; seu oratorem contentum esse debere gratia obtenta et eiusdem extensionem, vel aliam, quae de novo postulabatur, non concedi. o) Sanctissimus annuit pro gratia, arbitrio ct conscientia Episcopi; seu gratiam esse concessam et nihil deesse, ut plenum habeat effectum, nisi exsecutionem, quam denegare nequit delegatus, nisi forsan subsit causa canonica, S. Sedi non exposita, quae eam de iure impediat *. luvat addere quae auctor citanis notat in appendice’. « Causa dicitur ventilari servato turis ordine, quando partes procuratores con­ stituunt et per electos causidicos causa disceptatur. Secus dicitur tractari occonom ice. 1 Konings. TheoL Mor. ’ I, n. 174. ----- ’. I, p. 479. — 77 — Per summaria precum; indicat non agi de aliquo dubio cx gravioribus aut de causa contentiosa (nam si de his agitur, usurpatur formula: ponatur in folio); sed de precibus tantum S. Sedi exhibitis seu de modo quo exaudiri preces mereantur. Consulat probatos auctores. Non desunt, qui semper vellent in suis dubitationibus authenticum ab auctoritate responsum ; quasi vero prudentiae moralis leges deessent, vel hae non sufficerent ad recte agendum. His dari solet eiusmodi respon­ sum. PUNCTUM II. De potestate legislativa status civilis. I. Exsistentia potestatis legislativae in statu civili probatur: i° Ex 113 *.S. Scriptura, quae in gubernatoribus civilibus eiusmodi potestatem, in subditis autem obligationem sese subiciendi agnoscit. « Per Me reges regnant et legum conditores iusta decernunt; per Me principes imperant et potentes decernunt iustitiam » ‘ « Praebete aures, vos, qui continetis multitudines, et placetis vobis in turbis nationum, quoniam data est a Domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo » : « Omnis anima potes­ tatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo ; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque, qui resistit potestati, Dei ordi­ nationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt; nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? bonum fac, et habebis laudem ex illa: Dei enim mi­ nister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est, vindex in iram ei, qui ma­ lum agit. Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis; ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes » ’ « Subiecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum : sive regi quasi praecellenti : sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere facia­ tis imprudentium hominum ignorantiam : quasi liberi, et non quasi ve­ lamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: regem honorificate»4 Patet 2° ex natura societatis civilis. Nam communiter contingit, ut complura, quae ad bonum civile seu plenam sufficientiam humanae naturae, per fami­ lias et stirpes ac temporum locorumque vicissitudines distinctae, neces­ saria aut valde optabilia sunt, non omnibus pateant aut non sponte ab omnibus pro viribus procurentur. Ergo necesse est, ut adsit in societati- ’. Prov. VIII, 15, i6. ----II, 13-18. Sap. VI, 3, 4· ----- *· Rom. XIII, 1-7. ------ *. I Pctr. - 78 — bus civilibus auctoritas, qua possint ea imponi, quae ad bonum civile opportuna sint, et coactione, poenis impositis, ab invitis exigi ’. 114 II. Derivatio potestatis legislativae civilis a Deo patet: i° Ex S. Scriptura, quae, ut ex testimoniis allatis sequitur, non solum potestatem legiferam astruit, verum etiam manifeste significat, eam a Deo derivari. < Per Mc reges regnant » etc. Accedit 2° quod potestas legislativa — seu potius auctoritas quae etiam potestatem legislativam involvit — deriva­ tur aut a Deo aut a pacto sociali, explicito vel implicito, vi cuius alicui personae physicae vel morali competant iura auctoritati propria, ut ius ferendi leges, ius vitae ac necis, ius belli etc ’. Atqui, ut verbis Leonis XIII utar, « pactum quoad praedicant est aperte commentitium et fic­ tum, neque ad impertiendum valet politicae potestati tantum virium, dignitatis, firmitudinis, quantum tutela reipublicae et communes civium utilitates requirunt » ’. Disputatur tamen de ratione, qua auctoritas a Deo in determinatum subiectum (physicum vel morale) derivetur. Secundum alios Auctor naturae auctoritatem immediate confert personae physicae vel morali, quae v. g, aptitudine singulari vel dominio territorii vel potestate patriarchal! vel victoria vel electione populi assignatur tanquam auctoritate donandus. Secundum alios Deus auctoritatem immediate tribuit toti populo (i. e. multitudini civium non informi, sed informatae relatione iurium et officiorum in ordine ad bonum perfectum), qui eam ut solet in aliud subiectum, sive physicum ut in regem, sive morale ut in collegium aristo­ cratarum transferat. *. 115 III. Subiectum potestatis Legislativae civilis est supremus socie­ tatis gubernator; supremus autem gubernator potest esse aut persona physica (monarchia) ; aut persona moralis, quam constituere potest vel nobilior populi pars (aristocratia), vel pauci numero (oligarchia), vel totus populus (democratia), aut etiam persona physica et moralis simul accep­ tae, ut monarchia constitutionalis *. Hinc in doctrina catholica non ‘. Cfr. Encycl. Leon. XIII Diuturnum, 29 lun. 1881. ----- s. Eismodi pactum astruit J. J. Rousseau (t 1778), qui praeterea docet, homines eiusmodi pacto libere societatem constituisse. « Sed magnus est error non videre id quod mani­ festum est, homines, cum non est solivagum genus, citra liberam ipsorum voluntatem ad naturalem communitatem esse natos » (Encycl. Diuturnum]. ---* Encycl. Diuturnum, 29 lun. 1881. ----- *. Cfr. Marcellus a puero Iesu, Ethica moralis et socialis, p. 117-128; Billot, De Ecclesia Christi,4 p. 491-504. ----' In Neerlandia residet apud Regem et Comitia generalia deputatorum utriusque ordinis. < De weVgevende macht wordt gezamenlijk door den Koning en de StatenGeneraal uitgcoefend » (Lex fund. a. 109). « Aile voorstellen van wet, door de Statcn-Gcneraal aangenomen, en door den Koning goedgekeurd, vcrkrijgen kracht van wet en worden door den Koning afgekondigd. > (Lex fund. a. 121). Ex hisce patet, apud Nos formam regiminis componi ex elemento monarchico et democrat!- — 79 — << quaeritur, ita Leo XIII, de rerum publicarum modis; nihil enim est, cur non Ecclesiae probetur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit et in communem utilitatem intentus. Quamobrem salva iustitia non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio aut maiorum institutis moribusque magis apte con­ veniat » IV. Habitudo potestatem ecclesiasticam inter et civilem, i. Utraque 116 potestas, ecclesiastica et civilis, in propria sphaera perfecta et independens est. » Deus humani generis procurationem inter duas potestates partitus est, scilicet ecclesiasticam et civilem, alteram quidem divinis, alteram humanis rebus praepositam. Utraque est in suo genere maxima; habet utraque certos quibus contineatur terminos eosque sua cuiusque natura causaque proxima definitos; unde aliquis velut orbis circumscri­ bitur, in quo sua cuiusque actio iure proprio versetur » ' Hinc iure damnata est propositio içp Syllabi: «. Ecclesia non est vera perfectaque societas plane libera, nec pollet suis propriis et constantibus iuribus sibi a divino Suo Fundatore collatis, sed civilis potestatis est definire quae sint Ecclesiae iura ac limites, intra quos eadem iura exercere queat > ’ ; et 39a: « Reipublicae Status, utpote omnium iurium origo et fons, iure quodam pollet, nullis circumscripto limitibus » et 44?: « Civilis aucto­ ritas potest se immiscere rebus quae ad religionem, mores et regimen spirituale pertinent » *. Et merito concludit 5 Thomas: « In his quae ad salutem animae pertinent, est magis obediendum potestati spirituali quam saeculari, secundum illud Matth. 22: « Reddite quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo » (II. Sent. dist. 44, q. 2, a. 4, ad 4). 2. In conflictu vincit potestas ecclesiastica quippe quae altior sit. Hinc damnata est propositio 42 * Syllabi: « In conflictu legum utriusque po­ testatis ius civile praevalet » *. Articulus IV. De obiecto (materia') legis. De obiecto legis naturalis et divino-positivae conferantur dicta n. 83 et 89. Restat, ut dicamus de obiecto legis humanae. Sit igitur: Prop. Lex humana potest praecipere actus externos et-modo tamen 117 mox exponendo-internos, qui legi superiori non repugnant, ad competenco; quidem, ut patet; «democratico», quia deputati repraesentant populum. Eiusmodi regiminis forma dicitur regimen constitutionale repraesentativum populi. '. Encyclica Diuturnum, 29 lun. 1881. ----- ’. Encycl Leon. XIII. Immortale Det, i Nov. 1885. ----- '. Denz-Bannw. n. 1719. ----- ‘. Denz-Bannw. n. 1737. ----‘. Denz.-Bannw. n. 1744. ----- ·. Denz.-Bannw. n. 1742. — Ro — tiam legislatoris pertinent, moraliter possibiles et ad bonum commune necessarii vel valde utiles sunt. Dixi : I. Actus externos; eos imponi posse, sequitur ex eo quod potestas legislativa humana ordinatur saltem ad exteriorem seu publicam prospe­ ritatem, pacem et honestatem communitatis. Neque actus externi occulii a potestate legislativa excluduntur; siquidem isti quoque ad finem des­ criptum conducere possunt : quod superior nequit de iis iudicare, id per accidens est (S. Alf. I, 100). II. Actus internos; cuiusmodi sunt v. g. actus fidei, meditatio etc. Eos autem potestas humana praecipere potest prout sequitur: 1. Potestas humana potest actus internos praecipere indirecte, i. e. in ordine ad actum externum, sive quia requiruntur ad substantiam mora­ lem actus externi, sive quia eiusmodi actus complementum sunt vel eva­ dunt. Porro ex actibus requisitis ad substantiam moralem actus externi, alii necessario requiruntur ad moralem substantiam omnis actus externi, ut voluntas illum ponendi ; alii necessarii sunt ad substantiam moralem talis actus externi. Quo spectato, v. g. in contractibus indirecte praeci­ piuntur consensus et voluntas sese obligandi ; in iuramentis voluntas iurandi ; in ministrations sacramentorum intentio ea ministrandi ; in susceptione sacramentorum intentio ea suscipiendi et susceptio digna; in oratione intentio colendi Deum etc. (S. Alf. I, 100, q. 2). Pro comple­ mento actus externi haberi potest v. g. applicatio Missae. 2. Quoad potestatem directe imponendi actus internos, certum est, eam non competere statui civili; hic enim sine eiusmodi potestate finem suum, qui est prosperitas et honestas publica, assequi potest. Disputatur, num Ecclesia possit actus internos directe praecipere. *, Plures praesertim recentiores affirmant; sed cum S. Thoma (1. 2, q. 91, a. 4; 2. 2, q. 104, a. 5) et S. Alfonso (I, 100) negandum videtur. Etenim primum Auctoritas ecclesiastica gaudet potestate legifera, quia Ecclesia est societas. Atqui potestas hoc titulo innixa sese non extendit ad actus, qui natura sua vitam socialem seu exteriorem effugiunt, cuius­ modi sunt actus interni. Hinc verba Christi : « Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis » ’, quod ad potestatem legi­ feram Ecclesiae propriam attinet, ad eiusmodi actus non debent extendi. Deinde « De his potest homo legem facere, de quibus potest iudicare; iudicium autem hominis esse non potest de interioribus actibus qui ’. Ita v. g. Sylvius (Comm, in S. Theol. 1. 2, q. q 1, a. 4) ; Ballerini-Palmieri (Op. Theol. I, de leg. n. 332); Noldin (Theol. mor. de leg. n. 314); Bouquillon (Theol. mor. fund. n. 114); Forstmann (Theol. Mor. Gen. n. 81) et alii. ----*. Matth. XVI, 19. — 8ï — latent» (S. Thom. 1. c.). Hinc Innocentius III: «Nobis datum est de manifestis tantum iudicare » 1 Denique Ecclesia, ut videtur, eiusmodi potestate nunquam usa est. Aliqui recentiores censent quidem, Ecclesiam quandoque directe praescribere actus internos, puta applicationem Mis­ sae, meditationem Sanctissimi post sumptionem Corporis a celebrante instituendam 3 etc. Sed responderi potest, praedictos actus non directe sed indirecte imponi, scilicet in ordine ad actum externum, in casu ad Sacrificium, cuius regimen Ecclesiae concreditum est. Huic sententiae praeter S. Thomam et S. Alfonsum adhaerunt Suarez’, De Lugo *, Billuart*, Benedictus XIV , * et plures recentiores. Obi i. Ecclesia potest lege imponere quidquid ad eius finem, i. e. ad salutem animarum conducit. Atqui etiam actus interni ad animarum salutem conducunt. Resp. Nego mai.: siquidem, ut dictum est, Ecclesia nequit ferre leges nisi quia societas est. Atqui potestas hoc titulo innixa sese non extendit ad ea, quae natura sua vitam socialem effugiunt, utut cx se ad salutem animarum conducant. Alii doctrinam propositam breviter ita enuntiant : Potestas humana potest prae­ scribere actus externos; item actus mixtos, non autem actus mere internos. Nota. Controversia de actibus internis respicit jurisdictionem Ecclesiae pro­ priam; non autem vicariam seu eam, quam nomine Christi exercet; vi huius jurisdictionis etiam actus internos, v. g. assensum definitionibus imponere potest. Eadem ratione confessarius valet poenitenti actum internum pro satisfactione iniungere. Praeterea patet, Ecclesiam posse actum internum constituere tanquam conditionem, sine qua v. g. indulgentia aliave gratia non obtinebitur. Denique praelati regulares vi potestatis dominativae, ex voto obedientiae exortae, etiam actus mere internos subdito praecipere possunt, modo tamen votum in Ordine emissum ita intelligatur. III. Legi superiori non repugnant; scilicet nec divinae nec — puta si de lege civili agitur — ecclesiasticae. Huc spectat propositio 56° Syllabi : « Morum leges divina haud egent sanctione, minimeque opus est, ut humanae leges ad naturae ius conformentur aut obligandi vim a Deo accipiant » ’ ; et 57s « Civiles leges possunt et debent a divina et eccle­ siastica auctoritate declinare »’ Hinc invalidae sunt v. g. leges, quae solvunt matrimonium, vel impediunt praedicationem Evangelii, vel cleri­ cos servitio militari ascribunt. IV. Ad competentiam legislatoris pertinent; quocirca advertas: i. Ad competentiam Ecclesiae pertinent: a) Res natura sua spirituales, cuiusmodi sunt v. g. praedicatio Evan’. Cap. 34 X, de simon. V. 3.----- ’. Rit. celebr. Miss. X, 4.------ '. De leg. 1. IV, C. 12, 13. 4. De virt. fid. div. disp. 23, sect. 1, n. 6, 10. ----- De leg. diss. 4, a. 1. -----·. De Syn. Dioec. 1. 9, c. 4, n. 4. ------ ’. Denz.-Bannw. n. 1756. ----- *. Denz.Bannw. n. 1757. 6 — 82--gelica, ministratio sacramentorum. Item res partim quidem temporalis, sed ita ut temporale a spirituali seiungi nequeat, ut beneficia ecclesias­ tica. Praedicta ad Ecclesiam spectare, patet ex ipsius Ecclesiae doctrina '. b) Bona ecclesiastica. Si tamen salus reipublicac illud manifeste ex­ postularet — quod tempore belli locum habere posset — atque pericu­ lum esset in mora, nec damnum spirituale relative grave obstaret, Sta­ tus posset ex licentia praesumpta de eis disponere; si vero rerum adiuncta non urgent, res cum Auctoritate ecclesiastica amice componatur. Idem reditibus beneficiorum applices. c) Res mixtae2 quoad elementum spirituale. Ita v. g. matrimonium quoad valorem, impedimenta et effectus inseparabiles ad Ecclesiam per­ tinet ’ ; item educatio quoad instructionem religiosam et moralem 4 d) Res mixtae quoad elementum temporale et res temporales', quando ea (i. e. elementum temporale et res temporales) ad finem spiritualem requiruntur. Ratio est, quia finis temporalium, qui etiam temporalis est, in conflictu cedere debet fini altiori spirituali ad quem homines dirigendi Ecclesia ius habet. Notes praeterea propositionem 24am damnatam in Syllabo: «Ecclesia vis inferendae potestatem non habet, neque potes­ tatem ullam temporalem directam vel indirectam » ". Itaque vera est sententia contradictoria, i. e. : Ecclesia vis inferendae potestatem habet, et aliquam potestatem temporalem Accedit praxis Ecclesiae, quae idem comprobat .* Dicta potestas dicitur indirecta, quatenus non oritur ex potestate Ecclesiae in finem naturalem temporalium, sed ex potestate eius ducendi homines ad finem supcrnaturalem. Attamen vix accurate definiri potest, quatenus ea potestas urgen­ da sit seu quousque ea sese extendat. Caret Ecclesia potestate directa in temporalia, ut docent i. a. Pius IX ", Leo XIII,” Pius X“. Quoad doctrinam S. Thomae de potestate Ecclesiae in temporalia, cfr. 2 Dist, '. Alexander VIII, Inter multiplices, 4 Aug. 1690; Clemens XI, Nova semper, 29 Nov. 1714, Accepimus nuper, 11 lan. 1715, Alias ad apostolatus, 2J Oct 1711 ; Pius VI, Auctorem fidei, 20 Aug. 1794; Leo XIII, Sapientiae christianae, 10 lan. 1890, Immortale Dei, 1 Nov. 1855, Libertas, 20 lun. 1888; Pius XI, Quadrage­ simo anno, 15 Maii, 1931. *. Mixtae dicuntur, quae tendunt directe et ad finem spiritualem et ad finem temporalem, ita ut adsint in eis duo elementa, quae ita comuncta sunt, ut diversum habeant statum iuridicum. ----- ’. Cone. Trid. sess. 24, de reform, inatrim. canon 12; Pius VI, Auctorem fidei, 28 Aug. 1794; Leo XIII, Arcanum, io Febr. 1880. ----- *. Cone. Trid. sess. 12, c. 8; sess. 23, c. 4, canon 7; Pius IX, Tuas libenter ad Archiep Monae. 21 Dec. 1863.----- s. Temporales dicun­ tur, quae directe in solum finem temporalem tendunt, ut agricultura, commercium etc. ----- *. Denz-Bannw. n. 1724. ----- T. 15 Maii, 1931. ----- ·. Cfr. Bouix, De Papa, t. Ill, p. 4. sect. 3· ----- *· Enc. Quartus supra, 6 Jan. 1873. ----Enc. Immortale Dei, I Nov. 1885 ; Diuturnum illud, 29 lun. 1881 ; Sapientiae christianae. 10 lan. 1889; Libertas, 20 lun. 1880. ---- “. Acta Pii X, t. III, p. 213. - 83 44, <1. 2, a. 3; 4 Dist 37, q. 2, a. 2; 2. 2, q. το, a. 10; 2. 2, q. 12, a. 2; 2. 2, q. 40, a. 2, ad 3; 2. 2. q. 60, a. 6, ad 3.). Coroll. Superioribus ecclesiasticis, si potestate indirecta utantur, obediendum est, etiam in dubio, num ambitum potestatis indirectae egrediantur. 2. Ad competentiam potestatis civilis pertinent: a) Res mixtae quoad elementum temporale, excepto casu, quo tempotale ad finem spiritualem requiritur. b) Res temporales, excepto iterum casu sub a) assignato. Ad res tem­ porales etiam reducitur hooiestas publica, quatenus est bonum ordinis naturalis: debet autem potestas civilis tueri et promovere publicam ho­ nestatem, quia haec importat quoddam bonum commune, quod singulae familiae assequi nequeunt. V. Moraliter possibiles. Secus enim lex a paucis tantum observaretur, ideoque in malum potius quam in bonum commune vergeret ‘. Attamen etiam potestas humana actus valde difficiles vel etiam heroicos lege vel praecepto imponere potest: i° urgente necessitate boni communis. Hinc milites iure iubentur dimicare cum periculo vitae ; hinc Episcopus pres­ byteris, etiam non parochis, magistratus medicis praecipere potest, ut tempore morbi contagiosi non discedant. Attamen, casu occurrente, pas­ sim ipsa lex naturalis actum heroicum imponet: ista enim praecipit, ut bonum privatum postponatur bono communi. 20 Actus valde difficiles vel etiam heroici imponi possunt, posita hypothesi status libere assumpti. Ita Ecclesia Sacris Ordinibus initiatos ad coelibatum astringit, atque Superiores religiosi subditis praecipere possunt, quae ad observantiam status vel regulae pertinent. VI. Ad bonum commune necessarios vel saltem valde utiles. Re­ quiritur, ut lex cedat in bonum commune, quia potestas legislativa ad bonum communitatis concessa est; requiritur, ut bono communi necessa­ ria vel valde utilis sit, quia secus deest causa proportionata coarctandi subditorum libertatem et iura ; eo magis quod Auctoritas per se subdito­ rum iura potius tueri quam restringere tenetur. Nola. Lex non afficit actus praeteritos, neque quoad culpam, ut patet; neque quoad irritationem et poenam,’ nisi illud diserte significetur (can. 10). Hinc illud: Lex non respicit retro. Adhaec quoad poenam requiritur, ut ordinaria sit ; nam « In hoc est magna differentia inter Deuni et hominem, quod Deus aliqua potest praecipere impossibilia naturae, quia potest illa facere possibilia per gratiam, quam non negat, quantum in se est, quatenus ad praeceptorum observationem necessaria est, et ideo semper est praeceptum Dei de re possibili > (Suarez, 1. 1, c. 9. n. 16). ----- *. Consonant iura civilia. - 84 poena extraordinaria nullam habet proportionem cum actu, qui positus est tem­ pore, quo poena praevideri non poterat. Declaratio comprehensiva declarat, actus praeteritos a lege anteriori affectos esse, at ipsa non afficit illos. Articulus V. De subie cto {subdito') legis. 118 Subiectio legi distinguitur duplex, scilicet subiectio in actu primo et subiectio in actu secundo, prout legi subiectus ignorat legem vel novit eam. Qui legi subiectus eam ignoranter vel inadvertenter transgreditur, peccat materialiter ; qui legem notam atque actu obligantem violat, pec­ cat formaliter. Sermo nobis est de subiectione in actu primo. zXtque pri­ mum quidem aliquas notiones, cognitu necessarias, praemittemus, deinde de subiectis legis generatim, tum de aliquibus subieclis speciatim dice­ mus ; denique indagabimus, quatenus liceat sese subtrahere dominio legis seu ponere causas eximentes ab ea. § I. De notionibus praeviis. Notiones praeviae hic exhibendae maxime continentur Codicis libro 2°, qui inscribitur : De personis 119 I. Christianus. Baptismate homo constituitur in Ecclesia Christi per­ sona cum omnibus Christianorum iuribus et officiis, nisi, ad iura quod attinet, obstet obex, ecclesiasticae communionis vinculum impediens, vel lata ab Ecclesia censura (can. 87). 120 II. Maior, minor, infans. 1. Persona quae vicesimum primum aetatis annum explevit, maior est (can. 88, § 1). 2. Minor est, qui vicesimum primum aetatis annum nondum explevit (can. cit). Minor, si masculus, censetur pubes a decimo quarto, si femina, a duodecimo anno completo (can. 88, § 2). 3. Impubes, ante plenum septennium, dicitur infans seu puer vel par­ vulus et censetur non sui compos ; expleto autem septennio, usum ratio­ nis habere praesumitur. Infanti assimilantur quotquot usu rationis sunt habitu destituti (can. 88, § 3). 121 III. Incola, advena, peregrinus. Persona dicitur incola, in loco ubi domicilium, advena, in loco ubi quasi-domicilium habet ; peregrinus, si versetur extra domicilium et quasi-domicilium quod adhuc retinet; vagus, si nullibi domicilium habeat vel quasi domicilium (can. 91). 122 IV. Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo, cum filius natus est, domicilium, aut, in defectu domicilii, quasi domicilium habe­ bat pater vel, si filius sit illegitimus aut postumus, mater (can. 90, § 1). Si agatur de filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est locus in quo inventus fuit (can. 90, § 2). V. Domicilium, quasi-domicilium. Haec stabilem quandam in aliquo 123 territorio commorationem important, atque distinguuntur: i° in pro­ prium seu voluntarium, et legale seu necessarium, prout per personalem vel per alterius commorationem constituitur; 20 in paroeciale et dioecesanum prout in paroecia vel quasi-paroecia habetur; aut in dioecesi, vicariatu, praefectura, non autem in paroecia vel quasi-paroecia (can. 93, § J)· Quibus notatis sint: 1. Acquisitio domicilii et quasi-domicilii: a) Doniiciliwn proprium acquiritur commoratione in aliqua paroecia aut quasi-paroecia, aut saltem in dioecesi, vicariatu apostolico, praefec­ tura apostolica ; quae commoratio vel coniuncta sit cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocet, vel sit protracta ad decennium completum (can. 92, § 1). Acquiritur igitur domicilium proprium : i° quando simul adsunt et factum commorationis et animus descriptus; 2° eo ipso quod quis alicubi per decem annos completos commoratus est. De animo perpetuo manendi constare potest tam ex declaratione habi­ tantis quam ex factis animum aperientibus, puta ex familiae traductione, maioris bonorum partis translatione etc. b) Quasi-domicilium proprium acquiritur commoratione uti supra, quae vel coniuncta sit cum animo ibi manendi saltem ad maiorem anni partem, si nihil inde avocet, vel sit reapse protracta ad maiorem anni partem (can. 92. § 2), i. e., ut Instr. S. Off 1 significavit, per sex saltem menses. Acquiritur igitur quasi-domicilium: i° ubi primum utrumque simul concurrit, scilicet et factum commorationis èt animus descriptus ; 20 eo ipso quod quis alicubi per maiorem anni partem commoratus est. c) Quoad domicilium legale haec valent: « Uxor a viro legitime non separata, necessario retinet domicilium viri sui ; amens, domicilium cu­ ratoris; minor domicilium illius cuius potestati subiicitur » (can. 93. § 1) ; religiosus professus acquirit domicilium in loco domus religiosae, cui ascribitur. Nota. Minor infantia egressus potest quasi-domicilium proprium obtinere; item uxor a viro legitime non separata, legitime autem separata etiam domicilium (can. 93, § 2). Uxor a viro suo malitiose deserta nequit obtinere proprium ac distinctum domicilium, nisi a indice ecclesiastico obtinuerit separationem perpe­ tuam, aut ad tempus indefinitum1. 2. Effectus domicilii et quasi-domicilii: a) Sive per domicilium sive ’. 7 lun. 1867 ----- *. Comm. Cod. interpr. 14 Iui. 1922 (A. A. S. 1922 p 526). — 86 — per quasi-domicilium suum quisque parochum et Ordinarium sortitur (can. 94, § i). b) Proprius vagi parochus vel Ordinarius est parochus vel Ordinarius loci in quo vagus actu commoratur (can. 94, § 2). c) Illorum quoque qui non habent nisi dioecesanum domicilium vel quasi-domicilium parochus proprius est parochus loci in quo actu com­ morantur (can. 94. § 3). 3. Amissio domicilii et quasi-domicilii: Domicilium et quasi-domici­ lium amittitur discessione a loco cum animo non revertendi (can. 95). Haec hic sufficiant; plura in tract, de matrimonio. § II. De subiectis legis generatim. 124 I. Legi naturali subiciuntur omnes homines, etiam infantes et perpe­ tuo amentes. Ratio est, quia lex naturalis fundatur in ipsa natura huma­ na (n. 81). Hinc neque infantes et perpetuo amentes licet ad violationem legis naturalis inducere’ (S. Alf. I, 153). 125 Π. luri gentium, quatenus dicatur pertinere ad ius naturae (n. 92), subiciuntur iidem, qui iuri naturali. Quatenus dicatur discrepare a iure naturae (n. 92), ipsi subiciuntur omnes, ad quos materia istius iuris (i. e. iuris gentium) spectat, non solum inferiores verum etiam guberna­ tores. Ratio est, quia illud ius, utpote omnium nationum consensu intro­ ductum, gubernatoribus singulorum regnorum superius est. 126 HI. Legi positivae ut quis subiciatur, requiritur, ut sit legislatoris respectivi subditus, utque, si de lege humana agatur, habitualiter usu rationis gaudeat. Dicitur: 1. Ut sit legislatoris respectivi subditus, i. e. ut jurisdictioni eius in tali materia subiaceat. 2. Ut, si de lege humana agatur, habitualiter usu rationis gaudeat. Nimirum : a) Legislator divinus potest ligare omnes, saltem in actu primo, atque, ut communiter videntur docere auctores, re ipsa omnes ligavit. b) Legislator Deo inferior non censetur recepisse potestatem ligandi, ne in actu primo quidem illos homines, qui legem cognoscere atque ab ea dirigi nequeunt. Excluduntur igitur infantes et perpetui amentes non autem semi fatui vel qui lucida habent intervalla, neque ii, qui actu tantum usu rationis carent, ut ebrii, dormientes. Qui posteriores v. g. ebrium ad ' Sunt tamen actus, qui ab infantibus vel a perpetuo amentibus (vel ab iis, qui solum actu rationis carent, v. g. ab ebriis) positi obiectivam deordinationem amit­ tunt, puta verba contumeliosa (S. Alf. V, 78). Difficile tamen determinatur, quinam praecise actus ad id genus debeant referri. - «7 - violationem legis positivae inducit, per se non committit peccatum scan­ dali, quia ebrius culpa formali caret, sed peccat contra legem, ad cuius transgressionem materialem ipsum incitat. Praeterea advertas, perpetuo amentem, quamvis legis directivae obligationi non subiciatur, tamen iurium aliorumque effectuum legum participem esse; ita v. g. actus eorum (i. e. actus eorum nomine a tutore positi) irritari possunt etc. Coroll. 1. L,cgi positivae divinae universali subiciuntur omnes homines Hinc Christus edicit: «Euntes docete omnes gentes... docentes eos ser­ vare omnia quaecumque mandavi vobis » ’. Coroll. II. Legi ecclesiasticae universali subiciuntur omnes baptizati, habitualiter usu rationis gaudentes (cfr. can. 12). Ita saltem generatim. Itaque excluduntur infideles, utpote qui Ecclesiae iurisdictioni non subiaceant. Hinc Apostolus: » Quid mihi de iis qui foris sunt iudicare » 3. Licet igitur praedictis v. g. diebus abstinentiae carnes apponere. Dixi: ita saltem generatim: nam i® quoad nonnullos specialia quaedam notanda; quod praestabimus paragraphe IIP; 20 quoad subditos Fcclesiae Orientalis observetur can. 1 : Licet in Codice iuris canonici Ecclesiae quoque Orientalis disciplina saepe referatur, ipse tamen unam respicit Latinam Ecclesiam, neque Orientalem obligat, nisi de iis agatur, quae ex ipsa rei natura etiam Orientalem afficiunt. Coroll. III. Legi (sive ecclesiasticae sive civili) particulari subiciuntur qui habitualiter usu rationis gaudent et — si agitur de lege condita pro communitate territoriali ’ — tam de territorio quam in territorio sunt, firmo praescripto can. 14. Dicitur: 1. De territorio sunt, a. v. requiritur, ut in territorio communitatis domicilium vel quasi-domicilium habeant. Haec conditio, si de legislatore inferiori v. g. de Episcopo agitur, necessaria est, quia per solum domici­ lium vel quasi-domicilium aliquis constituitur subditus legislatoris infe­ rioris communitati territoriali praepositi (can. 94). Quodsi S. Pontifex eiusmodi communitati legem imponat, praesumitur eos tantum ligare, qui gubernatori istius communitatis subditi sunt, ideoque in eius terri­ torio domicilium vel quasi-domicilium habent. 2. In territorio sunt, a. v. requiritur, ut in territorio communitatis actu degant, scilicet lex territorialis non afficit subditos nisi mediante terri­ torio. Idque valet etiam quoad eos, qui e territorio exierunt in fraudem legis ut dicitur, i. e. eo fine, ut a lege eximantur. 3. Firnio praescripto can. 14, qui canon est de peregrinis et vagis; eo ’. Matth. XXVII, 19, 20. ----- ’. I. Cor. V, 12. ------ v. g. pro dioecesi. — 88 — autem spectato, quidam quandoque lege territoriali tenentur, quamvis non sint in territorio vel careant domicilio vel quasi-domicilio in eo (n. 131). § III. De aliquibus subiectis legis speciatim. 127 I. Nondum septennes, licet rationis usum assecuti, non tenentur legi­ bus ecclesiasticis, nisi aliud iure expresse caveatur (can. 12). Scilicet legislator attendit ad ea quae communiter accidunt. Porro pueri ut pluri­ mum ante septennium completum sufficienti usu rationis carent (S. Alf. III, 270). Dicitur: nisi aliud iure expresse caveatur; porro aliud cavetur quoad legem annuae confessionis et communionis (can. 859, § i et 906). In dubio, num impuber sufficienti usu rationis gaudeat, ante septen­ nium completum praesumitur eo non gaudere ; post completum septen­ nium eo gaudere praesumitur (can. 88, § 3 ; S. Alf. III, 270). Attamen pueri, qui contra legem faciunt, defectu sufficientis deliberationis viden­ tur saepius non peccare mortaliter. 128 II. Legislator lege sua ita tenetur: 1. Si est membrum collegii legislative, tenetur legibus collegii aeque ac ceteri subditi. Ratio est, quia subditur collegio legislativo. Casus obtinet in forma regiminis aristocratica, oligarchica, democratica, monarchicoconstitutionali ; idem valet quoad episcopos respectu legum, quae a Con­ cilio generali vel provinciali latae sunt. t 2. Si est legislator absolute neo nare hiciis,1 secundum omnes tenetur legibus, quae ipsi conveniunt, sed disputatur, utrum teneatur immediate ex lege sua, an tantum ex honestate, qua debet aeque ac alii ad bonum commune conducere aliisque sese conformare. Alii negant, eum imme­ diate lege sua teneri, quia potestas legislativa secum fert potestatem coactivam ; legislator autem cogi nequit ; nemo enim proprie cogitur a semetipso. Alii affirmant, quia legislator qua membrum societatis sibi qua societatis superiori subditur; hinc lex ipsum aeque ac alios afficit, quatenus ipsum afficere potest, i. e. quoad vim directivam (cfr. S. Thom. i. 2; q. 96, a. 5, ad 3; S. Alf. I, 154). Coroll. Legislator si immediate lege sua teneatur, obligatio eius tanta est quanta aliorum subditorum ; si teneatur ex sola honestate, per se leviter tantum peccat; potest tamen per accidens graviter peccare, puta ratione scandali gravis (cfr. S. Alf. 1. c.). *. Talis est S. Pontifex, Episcopus in sua dioecesi et monarcha autocraticus in statu civili. - 89 - IJI. Haeretici, qui a fide catholica ad haeresim transierint, aeque ac 129 catholici legibus ecclesiasticis tenentur. Ceteri haeretici omnium consen­ su tenentur — nisi expresse eximantur1 — ad leges, quae ordinem pu­ blicum respiciunt, cuiusmodi sunt v. g. leges, quae impedimenta matri­ monii constituunt ; item secundum aliquos lex diebus Dominicis et festi­ vis abstinendi ab opere servili. Disputatur vero de legibus, quae proxime ad animarum sanctificationem ordinantur, ut lex ieiunii, abstinentiae etc. Sed dicendum videtur, haereticos etiam praedictis legibus astringi. Etenim: i° S. Pontifices iteratis vicibus declararunt, « haereticos teneri legibus», nulla exceptione adiecta. Ita v. g. Bened. XIV,’ Pius VII’; 2° Responsa S. C. de Prop. Fide * manifeste huic doctrinae favent. 3° Fontes iuris sive antiqui sivi novi nullum huic exceptioni praebent fundamentum. Immo novus Codex ne can. 12 quidem, quo personas legi­ bus ecclesiasticis non astrictas enumerat, istam exceptionem indigitat; canones autem 87 et 1254 secundum sensum obvium nostrae sententiae favent. 40 Denique ratio adversariorum scilicet quod leges istae ab hae­ reticis non servantur, etiam valet pro legibus quae ordinem publicum respiciunt, saltem pro pluribus ex illis: immo gravior est ratio eximendi haereticos a posterioribus legibus, quippe quae non solum peccata mate­ rialia verum etiam actus, praesertim matrimonia invalida multiplicent. Nola. Facilius adest ratio cooperandi ad transgressionem legis ecclesiasticae, si de haereticis quam si de catholicis agitur, quia priores ut plurimum materialiter tantiun peccant. IV. Dubie baptizati num et quatenus teneantur legibus Ecclesisiae, 130 acriter disputatur . * Porro: 1. Si factum Baptismi certum, valor vero dubius est, videntur legibus ecclesiasticis teneri. Ordo enim exigit, ut omnis homo etiam quodammo­ do in religiosis, puta quoad impedimenta matrimonii, aliquem Dei cultum, aliqua societate regi possit, idque iure sive nativo sive devolutivo, ut dicitur. Atqui maxime normale videtur, eum regi posse societate, cui ritu externo ascriptus est, donec ritus ille invalidus probetur, immo pu­ blice probetur .* 2. Si ipsum factum Baptismi dubium est, difficile determinatur, a quo dubie baptizatus in religiosis regi possit, utrum (saltem quodammodo) a ’. Id quando fiat, suo loco exponetur; cfr. tr. de Matrim -- ’. Breve Singu­ lari nobis, 9 Febr. 1749. ----Breve Tridentina Synodus, 8 Oct. 1803. ----- ‘. 26 lun. 1820 (Collect, n. 747 et 748). ----Cfr. Lehmkuhl, II, n. 426; AertnysDamEN I, n. 148; Genicot, II, n. 448, nota; Straub, De Eccl. Christi, II, η. 1307, nota.----- e. Cfr. S. Off. 4 Febr. 1891. — 90 — societate civili, quia factum non praesumitur sed probari debet, an ab Ecclesia, cuius ius forte in omni dubio praevaleat. 131 V. Peregrini et vagi. Spectato can. 14 i. Peregrini: a) Tenentur legibus Ecclesiae generalibus etiam iis, quae in proprio territorio ratione abrogationis vel dispensationis non vigent. Pariter tenentur legibus a Concilio provinciali vel nationali conditis, modo in territorio provinciae vel nationis versentur. b) Generatim non tenentur legibus particularibus territorii sui, a quo absunt; idque valet etiamsi discesserint ea intentione, ut a lege eximan­ tur. Ratio est, quia non sunt in territorio legis (n. 125, VI, S. Alf. I, 157). 1, 157). Dixi generatim, quia tenentur legibus, quarum transgressio in proprio territorio nocet. Ita v. g. parochus, qui illegitime abest et omittit, quae ex officio in proprio territorio peragere debet, evadit transgressor legis. c) Generatim non tenentur legibus particularibus territorii, in quo versantur. Ratio est, quia non sunt de territorio legis (n. 126, VI, S. Alf. I, 156). Doctrina autem tradita valet etiam casu, quo lex particularis viget èt in territorio in quo peregrinus versatur, èt in proprio territorio. Ratio autem est, quia in posita hypothesi peregrinus non tenetur servare legem loci, in quo versatur; neque vi legis in proprio territorio vigentis, cum sit extra illud territorium ; neque vi legis in alieno territorio vigen­ tis, cum non sit de alieno territorio. Dixi generatim, quia tenentur legi­ bus, « quae ordini publico consulunt vel actuum sollemnia determinant » (can. 14, § i, 2°). Hisce can. cit. verbis atque peculiaribus Codicis vel aliis dispositionibus spectatis, peregrini tenentur legibus : a) Quae actuum sollemnia determinant, puta contractus, etiam trans­ actiones et testamenta (cfr. can. 1529. 1301. 1926). β) Quae moderantur externum ordinem, puta quoad locos in ecclesiis, processiones. ) Quae pro peregrinis qua talibus latae sunt. .* e) Possunt uti privilegiis et dispensationibus (v. g. a lege ieiunii) loci, in quo versantur: nequeunt vero uti privilegiis vel dispensationibus in proprio territorio forte vigentibus. 2. Vagi obligantur legibus tam generalibus quam particularibus, quae vigent in loco in quo versantur (can. 14, § 2). 3. Peregrini et vagi ubique tenentur praeceptis personalibus, quae ipsis imposita sunt, nisi superior nolit vel etiam — quod in aliquibus ordinibus in aliquibus casibus locum habet — non possit extra conven­ tum vel conventus obligare. Coroll. I. Qui — casu quo lex universalis in diversis locis diversis diebus affixa est — bis commoratur in loco, ubi lex observatur, secluso scandalo, satisfacit una vice legem implendo; haec enim censenda est mens Ecclesiae. Hinc qui v. g. ieiunavit in vigilia festi S.S. Petri et Paulo, non tenetur iterum ieiunare in territorio, ubi obligatio ieiunii ad Sabbatum proximum translata est. Coroll. II. Qui in hypothesi modo posita nunquam commoratur in loco, ubi lex observatur, secluso scandalo, videtur immunis ab observatione legis, quippe quae non urgeat in loco, ubi actualiter commoratur. Accedit quod, hac solutione rciecta, deberet legem observare ea die, qua incolae *. 15 Nov. 1924.----- ’. Cfr. Beyersbercen apud N. K. St. 1931. p. 80.------ *. 1 lui. 1926 (A. A. S. 1926, p. 312. ----- *. S. Off. 9 Febr. 1924 (A. A. S. 1924, p. 94)· — 92 — loci, in quo versatur, ad earn non tenerentur: quod non censetur ab Ecclesia exigi. Neque excipiendus videtur, qui ita ex industria ageret. Coroll III. Qui est in loco domicilii, ubi festum particulare celebratur, non tenetur ante discessum assistere Sacro, modo in locum ubi lex non viget pervenerit, antequam in loco domicilii unica vel — si plures Missae celebrentur — ultima Missa inchoata sit. Neque opponas: si plures Mis­ sae fiant, atque ex eis una ante discessum celebretur, debet huic assis­ tere, quia qui praevidet impedimentum obligationis implendae, tenetur praevenire. Id enim tantum verum est, quando quis praevidet, se impedi­ tum iri, dum remanet legi subiectus; quod in nostro casu non obtinet (S. Alf. I, 157, 157, 6°). 132 VI. Religiosi quatenus subiciantur legibus Ordinarii loci, vide in tractatu de officiis religiosorum (cfr. can. 615 et 618, § 1). SCHOLION. De subie ctis legis civilis. 133 I. Civis in territorio regni sui praesens — idque etiam valet de cive naturalizato, ut dicitur — tenetur legibus regni sui iustis, quae ipsum respiciunt; item legibus regni alieni, quae spectant ad bona ibi possessa. II. Civis in territorio alieno commorans: i° tenetur eis solis regni sui legibus, quae respiciunt ad ipsius officia, onera et bona in suo territorio; 2” astringitur eis regni alieni legibus, quae spectant ad ordinem publicum, punitionem delictorum et bona ibi possessa. Principes vero eorumque legati in territorio alieno versantes, iure intemationali ab istius territorii legibus immunes sunt; subduntur tamen — aeque ac privati — ipsis placitis iuris gentium seu internationalis, nisi expresse eximantur ’. 134 III. Clerici non subiciuntur legibus, quae eorum privilegiis adversan­ tur. Porro: i° clerici omnes a servitio militari, a muneribus et publicis civilibus officiis a statu clericali alienis immunes sunt (can. 121); 2° clericis qui creditoribus satisfacere coguntur, salva sint quae, prudentis iudicis ecclesiastici arbitrio, ad sui sustentationem sunt necessaria, firma tamen eorundem obligatione creditoribus quamprimum satisfiendi (can. 122); 3° quatenus apud indicem laicum conveniri possint, statuit can. 120, et in tractatu de officiis iudicum explanabitur. Quoad immunitatem vero a legibus tributariis, qua clerici olim gaudebant, huic Ecclesia tacite renuntiasse videtur quoad tributa communia, i. e. quoad onera sive per­ sonalia sive imposita bonis privatis clericorum, etiam eis, quae ipsis • Sweens, Thcol mor. fund.’ n. 409; Aertnys-Damen, Theol. mor." I, n. 153 — 93 — cx beneficio vel munere obveniunt. Immo idem hodie, saltem in plerisque statibus valet de oneribus bonis ecclesiasticis impositis, i. e. bonis, quae non ad dominium privatum clericorum, sed ad dominium Ecclesiae per­ tinent ’. Quae de clericis dicta sunt valent quoque de religiosis, etiam laicis et novitiis (can. 614), item de societatibus sive virorum sive mulierum ad normam can. 673 in communi viventium sine votis (can. 680). IV. Pontifex plane immunis est a jurisdictione civili. Etenim capiti 135 societatis perfectae supremae competit immunitas, quae ad exercitium muneris sui necessaria est. Atqui talis est immunitas a iurisdictione civili. Nam, admissa civili in eum iurisdictione, posset etiam invitus ab aucto­ ritate civili iudicari et puniri, idque eadem ratione qua alii subditi. Atqui ius S. Pontificem eadem ratione qua alios subditos puniendi—v. g. ipsum incarcerando, in exsilium pellendo etc. — cum muneris eius exercitio componi nequit. Accedit quod S. Pontifex seipsum a iurisdictione civili immunem declarat, atque alios a subiectione auctoritati civili eximit ; ' quod peragere nequit, qui antecedenter subiectus est. Huic immunitati Papa vere renuntiare nequit, quamvis eius exercitium pro rerum adiunctis possit temperari. § IV. De appositione causae eximentis a subiectione. Causa eximens dicitur ea, quae aliquem subtrahit dominio legis, ut si 136 quis egreditur e territorio legis vel renuntiat communitati, pro qua lex condita est. lam vero licet apponere vel non removere causam eximen­ tem a lege, idque etiam directe i. e. ea intentione, ut obligatio effugiatur. Lex enim passim non praecipit, ut quis maneat subditus, sed tantum ut. quamdiu subditus sit, legem adimpleat (S. Alf. I, 152, 157)’. Dixi pas­ sim, quia lex civilis vetat milites, atque iure quidem merito, vexilla deserere. Articulus VI. De interpretatione legis. Interpretatio distinguitur duplex, proprie dicta et improprie dicta seu epikia. Hinc : § I. De interpretatione proprie dicta. I. Notio. Interpretatio proprie dicta est explicatio verborum legis 137 quoad sensum, quem secundum intentionem legislatoris habent. At vox ‘. Cfr. Wernz, Ius Decret, t. III, n. 146; Dirckx apud N. Kath. Stemmen, 1903, p. 100 sq. ; Laurentius, Instit. lur. eccl, * n. 1099. s. c. 49, 53 X. V. 39. ’. Ut suo loco notabimus, nunc immutata est disciplina ecclesiastica, quae olim in aliquibus materiis vetabat sese in aliam regionem conferre, ut legis obligatio effu­ geretur. — 94 — « interpretationis » passim latiori sensu sumitur, ita ut istas quoque declarationes comprehendat, quae legem extendunt vel restringunt, po­ tius quam interpretantur eam : quod ex dicendis magis patebit. 138 139 II. Divisio. Interpretatio proprie dicta dividitur: 1. Ratione auctoris, in authenticam, usualem et doctrinalem. Authen­ tica est, quae promanat ab ipso legislatore (ciusve superiore vel succes­ sore), vel ab eo, cui facultas legem interpretandi delegata est (can. 17, § 1). Usualis est, quae fit per usum seu consuetudinem populi. Doctrina­ lis est, quae traditur a viris doctis vel legum peritis (S. Alf. I, 200). Interpretatio authentica fieri potest per modum legis et per modum sententiae iudicialis aut rescripti in re peculiari (can. 17, § 2 et 3), prout legem formaliter explicat ideoque totam communitatem respicit, vel eam ad casum aut personam particularem applicat. Posteriores tamen, ut patet, non sunt interpretationes proprie dictae, sed applicationes legis, quamvis eiusmodi applicationes natae sint interpretationem legis indu­ cere, ut statim dicemus. 2. Ratione ambitus, in comprehensivam, extensivam et restrictivam. Comprehensiva est, quae a propria seu usuali verborum significatione non recedit. Extensiva est, quae legem ad plures casus vel personas ex­ tendit quam propria verborum significatio permittit. Restrictiva est, quae legem restringit ad pauciores casus vel personas quam a propria verborum significatione permittitur. Comprehensiva distinguitur in de­ clarativam et explicativam, prout verba legis in se certa declarat tantum vel legem dubiam explicat (cfr. can. 17, § 2). III. Auctor interpretationis authenticae. Leges authentice interpre­ tatur legislator eiusve successor et is cui potestas interpretandi fuerit ab eisdem commissa (can. 17, § 1). Itaque: 1. S. Pontifex potest authentice per modum legis interpretari: i° pro­ prias leges ; 20 omnes alias leges sive a Concilio Oecumenico sive a Con­ cilio particulari sive ab Episcopo sive a Capitulis regularium latis. Quin etiam potest interpretari ipsum quoque ius divinum tam naturale quam positivum. 2. Episcopus potest authentice per modum legis interpretari leges a se vel ab antecessore sive intra sive extra Synodum conditas ; non autem per se leges Concilii nationalis vel provincialis, quum Concilium Episco­ po superius sit. Dixi « per se », quia Concilia quandoque facultatem interpretandi concedunt Metropolitae sive soli sive cum consensu suffraganeorum, salva semper auctoritate Sedis Apostolicae. — 95 — 3- S. Congregationes sicuti carent potestate ferendi leges (n. 109), ita etiam destitutae sunt potestate eas authentice interpretandi per modum legis, sine approbatione pontificia (can. 244, § 2). 4. Commissio ad codicis canones authentice interpretandos. Haec com­ missio a Bened. XV per Motu proprio 15 Sept, 1917' instituta est, eique « uni ius erit Codicis canones authentice interpretandi, audita tamen, in rebus maioris momenti, Sacra ea Congregatione cuius propria res sit, quae Consilio disceptanda proponitur ». Praeterea notes, dubia quae minoris momenti sunt aut non multum difficultatis habent, ab Emo Commissionis Praeside solvi posse1. 5. In ordinibus regularium passim sola Capitula generalia potiuntur facultate authentice per modum legis interpretandi regulas, modo istae independenter ab approbatione pontificia vim legis habeant. 5. Facultas authentice interpretandi leges per modum sententiae judi­ cialis aut rescripti in re peculiari competit tam S. Congregationibus quam Tribunalibus, et aliis iudicibus ecclesiasticis (cfr. can. 244, § 2). Quan­ doque tamen etiam in hisce ratione momenti rei de qua agitur approbatio pontificia petitur. Adhaec facultati authentice interpretandi legem per modum sententiae iudicialis affinis est facultas competens unicuique Superiori, qui legem applicare debet atque partes obligat. IV. Vis interpretationum. 1. Interpretatio authentica per modum 140 legis exhibita (n. 139) eandem vim habet ac ipsa lex; et si verba legis in se certa declaret tantum, promulgatione non eget et valet retrorsum ; si legem coarctet vel extendat aut dubiam explicet, non retrotrahitur et debet promulgari (can. 17, § 2). Dicitur: a) Si verba legis in se certa declaret tantum, promulgatione non eget. In casu enim lex obiective satis clara est, ita ut interpretatio summum dubium subiectivum auferat. b) E/ valet retrorsum; i. c· lex inde ab initio viguit eo sensu, quem interpretatio exhibet. c) Si legem coarctet vel extendat aut dubiam explicet, non retrotra­ hitur et debet promulgari. Non retrotrahitur, i. e. lex non ab initio, sed ex eo tantum tempore, quo interpretatio facta est, viget sensu ab inter­ pretatione exhibito. Et debet promulgari. Promulgationem necessariam esse, si agitur de interpretatione coarctiva vel extensiva, sequitur ex eo quod prior aliquid iuris exsistentis abrogat, altera aliquod novum ius '. Λ. A. S. 1917, p. 483· ----- C. C. int. 9 Dec. 1917 (A. A. S. 1918, p. 77). - 96 - addit. Disputabatur, num idem dici posset de interpretatione compre­ hensiva, quae legem vere dubiam — intellige: obiective seu publice dubiam seu talem, quae merito quoad illum sensum in dubium vocetur — explicet: quae controversia nunc iam practica non est, quum in posterum promulgatio saltem ex dispositione legislatoris necessaria sit. 2. Interpretatio authentica data per modum sententiae iudicialis aut rescripti in re peculiari, vim legis non habet et ligat tantum personas atque afficit res pro quibus data est (can. 17, § 3). Id tamen non impedit, quominus ex repetitis decisionibus iudicialibus tribunalium oriri possit usus forensis et stylus Curiae, qui accedente consensu legislatoris vim legis recipiat. 3. Interpretatio usualis aequivalet authenticae per modum legis exhi­ bitae, si usus seu consuetudo legitime praescripta est. Consuetudo non­ dum praescripta potius ad interpretationem doctrinalem referri debet, atque magni facienda est, secundum illud : « Consuetudo est optima legum interpres « (can. 29; S. Alf. I, 108). 4· Interpretatio doctrinalis tantum valet quantum rationes a viris doc­ tis allatae eorumque auctoritas. Quodsi doctores consentiant, passim moralis de sensu legis habebitur certitudo. 141 V. Regulae interpretationis. Pro interpretatione authentica, quae a potestate legislativa promanat, non assignantur regulae. In interpreta­ tione usuali prae oculis habeatur doctrina de consuetudine (n. 19). Pro interpretatione doctrinali traduntur regulae quae sequuntur. 1. Leges ecclesiasticae intelligendae sunt secundum propriam verbo­ rum significationem in textu et contextu consideratam: quae si dubia et obscura manserit, ad locos Codicis parallelos, si qui sint, ad legis finem ac circumstantias et ad mentem legislatoris est recurrendum (can. 18). Dicitur propriam verborum significationem; intellige sive naturalem, sive legalem, i. e. a lege statutam, quae (legalis) subinde diversa est a naturali. 2. Leges, quae poenam statuunt, aut liberum iurium exercitium coarctant, aut exceptionem a lege continent, strictae subsunt interpretationi (can. 19). 3. Si certa de re desit expressum praescriptum legis sive generalis sive particularis, norma sumenda est, nisi agatur de poenis applicandis, a legibus latis in similibus; a generalibus iuris principiis cum aequitate canonica servatis; a stylo et praxi Curiae Romanae; a communi con­ stantique sententia doctorum (can. 20). — 97 — § IL De interpretatione improprie dicta seu epikia1. Notio epikiae. Epikia (Ζπιείζ/κς aequitas) est benigna mentis legis- 142 latoris interpretatio, qua praesumitur, aliquem casum particularem lege generali non comprehendere, quamvis stricte loquendo illum lege com­ prehendere potuisset (S. Alf. I ,201). Dixi: quamvis illum lege compre­ hendere potuisset. Itaque locus non est epikiae proprie dictae, si legis observatio ob adiuncta specialia mala vel moraliter impossibilis evadat. Attamen vox « epikiae » saepe latius sumitur, ita ut haud ita raro poste­ riores quoque casus ad eam referantur (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 120, a. 1 ; S. Alf. 1. c.); quod ex dicendis sub III magis patebit. Epikia differt ab interpretatione proprie dicta; haec enim sequitur sensum verborum, dum epikia sequitur mentem legislatoris. II. Leges quae admittunt epikiam. i- Lex naturalis non admittit epi- 143 kiam proprie dictam. Quae quandoque ex epikia declarantur, v. g occisio iniusti aggressoris etc. potius applicationes legis naturalis rite intellectae dicendae sunt (n. 86). 2. Lex positiva divina num epikiam proprie dictam admittat, dispu­ tatur. Plures negant, quia epikia respicit casus non praevisos. Legislator autem divinus omnes casus praevidit. Sed epikia etiam respicere potest casus praevisos, quamvis ob prolixitatem vitandam non sint expressi. 3. Lex humana omnium consensu admittit epikiam proprie dictam. Ratio est, quia nequit in legislatore tantus rigor praesumi, ut lex censen­ da sit extendi ad omnes omnino casus, ad quos stricte loquendo potuisset eam extendere. Neque patet—id quod plures autumant—cur illud de lege irritante negari debeat. Attamen bonum commune omnino exigit, ut in eiusmodi lege non admittatur epikia nisi in casu omnino extraordinario; quod suo loco fusius exponemus. III. Usus epikiae. 1. Voce « epikiae » latiori sensu sumpta, licet ea 144 uti: i° si lex servari nequit sine peccato; hinc retineri debet ensis depo­ situs, si dominus illo sit abusurus; 20 si legis observatio evadit moraliter impossibilis- Hinc excusatur ab auditione Sacri, qui timet notabilem iacturam bonorum (S. Alf. I, 201 ; S. Thom. 22, q. 120, a. 1) ; 30 si legis observatio neque peccaminosa neque moraliter impossibilis est, ita ut lex potuisset quidem ad talem casum extendi, sed prudenter praesumitur, illud a benigna mente legislatoris esse alienum. Hinc v. g. « excusatur ab observatione festi qui aliter amittere cogitur magnum lucrum » (S. Alf. 1. c.). Porro in solo postremo casu habetur epikia proprie dicta. 2. Ut quis licite utatur epikia proprie dicta, Superior, si commode fieri possit, debet adiri. Ratio est, quia potuit casum lege comprehendere, 7 - 98 - quamvis praesumatur, cum non comprehendisse; hinc, si possit, veritas inquiratur (cfr. S. Thom- i. 2, q. 96, a. 6, ad 2). Quacr., quid sit licentia praesumpta agendi contra legem, et quando liceat eiusmodi licentia uti. Resp. i. Licentia, de qua quaeritur, consistit in eo, quod quis prae­ sumit, legislatorem in aliquo casu non urgere observationem legis, quam­ vis stricte loquendo eam urgere posset. Differt igitur ab epikia, quae praesumit, talem casum lege non comprehendi, dum licentia descripta praesumit, legis observationem non urgeri, quamvis casus lege compre­ hendatur, neque habeatur causa per se ab observatione excusans. Resp. II. Ut liceat praedicta licentia uti, requiritur: i° ut non agatur de actu, cuius valor ab actuali licentia pendet, cuiusmodi est v. g. auditio confessionum; 2° ut superior prudenter praesumatur licentiam concessurus, si rogaretur; 30 ut licentia commode peti nequeat. Secunda et tertia conditio requiruntur, ne dependentia a superioribus et observan­ tia legum detrimentum patiantur (S. Alf. IV, 18). Articulus VII. De effectu seu de obligatione legis. Dicemus primum de obligatione legis generatim, deinde de obligatione quarumdum legum speciatim, tum de impletione obligationis, demque de causis excusantibus ab obligatione. § I. De obligatione legis generatim. 145 I. Notio obligationis. Obligatio est necessitas moralis faciendi, omit­ tendi vel subeundi aliquid. Distinguitur duplex, obligatio in actu primo et obligatio in actu secundo, prout obligatio ignoratur vel cognita est. 146 II. Exsistentia obligationis. Leges ecclesiasticas obligare, est de fide ‘. Patet autem ex S. Scriptura quoad leges tam ecclesiasticas ' quam civiles’; testimonia allegata videas n. 105, 112. Ceterum, negata obliga­ tione legis, ipsa legis notio pessumdatur (S. Thom. 1. 2, q. 96, a. 4; S. Alf. I, 140). Porro omnis lex obligat sive immediate i. e. ad actum ponen­ dum vel omittendum, sive saltem mediate i. e. ad poenam, si ponatur actus prohibitus. Ut autem lex obliget, non requiritur, ut legislator diserte intendat obligationem, neque ut obligationem in conscientia agnoscat; sed sufficit, ut velit imperare seu uti sua potestate (n. 162). Cone. Constant, (sess. 8 et 15); Cone. Trid. (sess. 8, can. 8 de Baptismo)·, Bulla Leon. X contra Luthcrum. ----- \ Matth. XVIII, 17 ; Luc. X, 16; Hebr. XIII, 17.----- ’. Rom. XIII, 2, 5; 1. S. Petr. II, 13. — 99 — Quacr. i, num lex obliget in dubio, num superior legitimus sit. Resp. Affirmandum, tum quia possessio pacifica videtur efficere, ut ius dubium superioris praevaleat dubiae libertati subditi ; tum quia ordo, i. e. pax et tranquillitas exigunt, ut in casu superiori obediatur (S. Alf. I, 98; IV, 47, dub. 2). Quacr. 2, num lex obliget in dubio, num superior praecipiat aliquid, quod illicitum sit vel potestatem eius excedat. Resp. Affirmandum, tum quia in dubio praesumptio stat pro supe­ riore; tum iterum quia ordo, i. e. pax et tranquillitas exigunt, ut in casu superiori obediatur. Excipe « si res praecepta sit nociva subdito vel ter­ tio, aut valde difficilis vel molesta » (S. Alf. I, 98); quo casu rationes, ob quas per se obediendum est, satis eliduntur. III· Initium obligationis. Lex, ubi primum promulgata est, obligat 147 saltem in actu primo, nisi legislator generatim vel quoad specialem quam­ dam legem aliud tempus assignet. Subinde quoque legislator censetur legem suam nullatenus urgere. Dicitur: i. Ubi primum promulgata est. Itaque non requiritur, ut lex a sub­ ditis acceptetur, sed, ut ex ipsa notione legis sequitur, vim obligandi ab ipso legislatore recipit. Hinc iure damnata est ab Alexandro VII prop. 28: « Populus non peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem a principe promulgatam » 1 (S. Alf. I, 138). 2. Saltem in actu primo; nam ut lex in actu secundo seu subiective obliget, requiritur notitia eius (n. 118). Interim, ubi lex promulgata est et tempus obligandi a legislatore statutum advenit, pro foro externo notitia praesumitur. 3. Nisi legislator generatim vel quoad specialemquandam legem aliud tempus assignet!. Porro : a) Leges ab Apostolica Sede latae — intellige praeceptivas, non irri­ tantes — vim suam exserunt tantum expletis tribus mensibus a die qui Actorum numero appositus est, nisi ex natura rei illico ligent aut in ipsa lege brevior vel longior vacatio specialiter et expresse fuerit statuta » (can. 9). lam vero: i° Menses sumi debent prout sunt in calendario, v. g. a 10 lan. ad 10 Febr. (can. 34 § 3, ι°). 20 Dies, qui Actorum nume­ ro appositus est, computari debet, ita ut v. g. lex promulgata in numero d. d. 10 lan. vim exserere incipiat die 10, non autem die 11 April, (can. 34, § 3, 2°). 3° Si mensis, quo lex vim exserere incipit, careat die eiusdem numeri ac continet mensis promulgationis, lex effectum suum sortitur, I. Denz.-Bannw. n. 1128.----- *. Tempus, quod decurrit a promulgatione usque ad initium obligationis, dicitur vacatio. ΙΟΟ incipiente ultimo die mensis (can. 34, § 3, 4<>). Hinc v. g. lex publicata d. 31 Mart, incipit vim exserere, incipiente die 30 lunii. Dixi: intellige praeceptivas, non irritantes; posteriores enim effectum sortiuntur eo ipso quod promulgantur, nisi vacatio indicetur; generatim statim urgent *. b) Leges episcopales statim a promulgatione obligare incipiunt, nisi aliud in ipsis caveatur ; modus autem promulgationis ab ipsomet Episcopo determinatur (can. 355, § 2). c) Leges civiles passim non obligant nisi ab aliquo tempore postquam collectioni authenticae insertae sunt. s. 4. Subinde quoque legislatur censetur legent suam non urgere, sci­ licet : a) Si lex adversatur consuetudini vigenti et legislatori ignotae. Scilicet in casu licet ad legislatorem recurrere, atque legem non observare, donec legislatoris voluntas manifestata sit. Quoad consuetudines, quas ex ipsa dispositione luris legislator non intendit revocare, confer dicenda de consuetudine, n. 191 et can. 30. β) Si lex a maiori communitatis parte non acceptatur. « Quamvis enim primi non acceptantes peccent, si desuetudo nondum sit praescrip­ ta, caeteri tamen non tenentur ad legem ; nam praesumitur princeps nolle hos obligare ad observandum quod non est a maiori parte receptum (S. Alf. I, 139). In dubio, num lex usu recepta sit, lex obligat, quia factum non-receptionis lege promulgata posterius, ideoque legis conditio melior est (S. Alf. I, 97). Practice vero dubium non facile persistit. Quatenus lex per desuetudinem abrogetur, exponitur n. 194. 7) Denique nihil prohibet, quominus Episcopus, qui legem quamdam disciplinarem pro dioecesi sua inopportunam duxerit, debita cum reve­ rentia rationes suas S. Pontifici exponat, atque interim legis obligatio­ nem ex praesumpto consensu legislatoris pro suspensa habeat. Adhaec si novae cuiusdam legis introductio populi admirationem moveret, vide­ tur inferior posse exspectare, donec Episcopus observationem inculcarit. 148 IV. Qualitas seu species obligationis. Obligatio legis vel praecepti est obligatio istius virtutis, e cuius motivo seu obiecto formali lex vel praeceptum latum est. Ratio est, quia species obligationis repetenda est ex specie honestatis, quae a legislatore vel praeceptore intenditur et im­ ponitur· Atqui species honestatis a legislatore intenta et imposita idem est ac motivum, ex quo lex vel praeceptum feruntur. Hinc v. g. lex S. Congr. Rclig. 31 Iui. 1909 (A. A. S. t. I, p. 699). ----- ’. In Hollandia a die 20 post insertionem factam. ΙΟΙ iciunii quadragesimalis obligationem virtutis abstinentiae, lex ieiunii naturalis ante S. Communionem obligationem virtutis religionis inducit. Consequenter peccat contra abstinentiam, qui priorem, contra religionem, qui alteram legem transgreditur (S. Alf. V, 33); quae magis patebunt, expositis moti vis, e quibus diversae leges et praecepta feruntur. lam vero : 1. Leges naturales et posit ivo-divinae feruntur e motivo istius virtutis, cuius honestatem actus natura sua habet ; hanc enim honestatem Deus intendere censetur. Hinc v. g. actus tribuendi alicui ius strictum obligat ex iustitia commutativa. 2. Leges humanae ita latae censentur: a) Si actus impositus natura sua alicuius virtutis honestatem habet, ex istius virtutis motivo lex lata censetur: istam quippe honestatem legislator intendere merito praesumitur. Attamen accidere potest, ut legislator « trahat actum ad specialem aliam virtutem, sive ad opposi­ tionem cum alia speciali virtute» (S. Alf. V, 33); puta casum, quo Ecclesia actum natura sua iniustum (cuiusmodi est v. g. venditio rei sacrae pretio maiori quam pro valore materiae), etiam e motivo religionis prohibet : tunc vendens peccat tam contra iustitiam quam contra reli­ gionem (S. Alf· 1. c.). Fieri quoque potest, ut legislator extrinsece seu remote alio motivo ac honestate, quae actui inest, ad legem ferendam inducatur. Ita v. g. Ecclesia etiam motivo religionis ducitur, cum ieiunium ante quaedam festa servandum praescribit. Id vero non impedit, quominus legislator in ipso praecepto solam honestatem, quae actui inest, respiciat ; hinc qui eiusmodi ieiunium non servat, contra solam abstinen­ tiam, non autem contra religionem peccat. b) Si actus impositus natura sua indifferens est, ex declaratione legis­ latoris, ex verbis legis vel ex adiunctis eruatur, e cuius virtutis motivo lex lata sit. Coroll. Qui transgreditur legem, non peccat contra obedientiam, quia de facto leges non feruntur e motivo istius virtutis. 3. Praecepta (stricte dicta) qua ratione ferantur, difficile determinatur. Opinamur, ita dicendum esse: a) Parentes et heri, spectata aestimatione communi, praesumuntur praecipere e motivo obedientiae; idque, si agitur de actu, qui natura sua honestatem non habet, negari nequit. Hinc transgressor praecepti com­ mittit peccatum inobedientiae; quod non impedit, quominus materia pro­ hibita possit etiam alius virtutis, v. g. castitatis, laesionem continere. b) Superiores religiosorum ', spectata aestimatione communi, praesuCfr. Raus, Obedientia religiosa ut est virtus et votum. 102 niuntur praecipere e motivo obedientiae, si praecipiunt sine addito, idque vix negari potest, si sermo est de actu indifferenti; e motivo religionis, si addunt: in virtute obedientiae vel: in virtute seu vi voti. Attamen, ut dictum est de parentibus, materia prohibita potest etiam alius virtutis involvere laesionem. c) Vottwi e sola religione obligat, nisi res Deo promissa iam aliunde debita sit. Coroll. Quamvis quodvis peccatum, ut suo loco notabimus, multiplicem turpitudinem involvat, ut inobedientiac, ingratitudinis, irreverentiae erga Deum etc., tamen istae turpitudines seu malitiae non secundum speciem formalem in peccato reperiuntur, quia non prohibentur e motivo formali obedientiae, gratitudinis, reverentiae etc. Hinc etiam — quod ob singularem difficultatem speciatim notare iuvat — peccatum imus tiliae v. g. furti non continet speciem peccati contra caritatem, quia actus iniustitiac, v. g. furtum, non prohibetur c motivo caritatis, sed e motivo iustitiae; actus enim relinquendi vel restituendi cuique ius suum natura sua honestatem iustitiae, non autem caritatis involvit Pariter peccatum contra caritatem, v. g. scandalum non adversatur iustitiae, quia actus, quo quis alicui est occasio ruinae spiritualis, non involvit inhonestatem iniustitiae. 149 VI. Quantitas obligationis, i. Obligatio legis ut plurimum gravis est, si de materia gravi agitur ; semper levis est, si materia est levis· Ratio est, quia legislator ut plurimum intendit obligationem materiae respon4 dentem; quin etiam, si de materia levi sermo est, ne potest quidem obli­ gationem gravem imponere : talis enim potestas, si excerceretur, vergeret in subditorum ruinam, ideoque non censetur concessa. Theoretice ita dicendum : Ut obligatio gravis sit, requiritur, ut èt materia gravis sit, èt legislator intendat obligare sub gravi. Secus levis est. Dicitur i°: Ut materia gravis sit; quod ita verum est, ut legislator ne possit quidem sub gravi obligare, si de materia undequaque levi aga­ tur. Dicitur 2nUt legislator intendat obligare sub gravi. Ratio est, quia potest materiam gravem sub levi imponere ; nam sicuti a voluntate legis­ latoris pendet, quod obligatio enascitur, ita etiam ab eius voluntate debet pendere, utrum gravis an levis enascatur. Deinde constat, esse Constitu­ tiones Ordinum, quae materiam gravem, v. g. ieiunium monasticum, sub levi tantum imponunt (S. Alf. I, 143). 2. Obligatio gravis dignoscitur: a) Ex S. Scriptura, ut si declarat, aliquod peccatum odio esse Deo vel e coelo excludere ; si apponit vae, etc. b) Ex definitionibus Ecclesiae; advertas tamen: 1° paucas in hac ma­ teria esse declarationes definitivas; 20 pluies damnationes facile relin­ quere aufugium, quatenus contradictorium tantum certo verum est. — IO3 — c) Ex consensu SS. Patrum, quippe qui sint interpretes auctorizati Traditionis. (I) Ex consensu theologorum. e) Ex gravitate terminorum, i. e. ex eo quod legislator utitur verbis severioribus, puta si dicit: «Districte prohibemus»; si praecipit in virtute sanctae obedientiae, sub obtestatione divini iudicii, sub indigna­ tione SS· Apostolorum Petri et Pauli. Attamen legislator civilis identi­ dem utitur verbis gravioribus (puta: severissime prohibitum est, etc.), quamvis lex non obliget sub gravi, immo mere poenalis censeatur. f) Ex gravitate materiae ; scilicet si materia gravis est sive ratione sui sive ratione finis, superior, nisi contrarium declaret, censetur obligare sub gravi. g) Ex gravitate poenae, e. g. excommunicationis, irregularitatis; item suspensionis et interdicti, saltem si haec totalia sint et ad longum tempus. Legislator tamen civilis haud ita raro gravem poenam statuit, quamvis de lege minus graviter obligante vel etiam mere poenali agatur (S. Alf. I, 144-146). Nota. Lex naturalis et lex divino-positiva semper sub gravi vel sub levi obligant, prout materia gravis vel levis est. § II. De obligatione aliquarum legum in specie. PUNCTUM I. De lege affirmativa et negativa. Lex affirmativa est, quae imponit, lex negativa, quae prohibet actum. 150 Porro lex negativa obligat semper, quatenus nunquam licet facere quod absolute prohibitum est. Lex affirmativa non semper obligat, sed solum eo tempore, quo actus secundum legem ponendus est. Hinc illud. Lex affirmativa obligat semper sed non ad semper; lex negativa semper et ad sem per. PUNCTUM II. De lege fundata in periculo communi. I· Notio. Lex dicitur fundari in periculo communi, si fertur ad prae- 151 cavendum periculum generale. Potest autem fundari in periculo generali seu communi sive peccati sive fraudis. In periculo peccati; ut lex, quae prohibet lectionem librorum pravorum ; in periculo fraudis, ut lex quae irritat matrimonia clandestina. Eiusmodi leges a pluribus minus recte dicuntur fundari in praesumptione periculi communis peccati vel fraudis quia periculum commune non praesumitur, sed certum est. — 104 — 152 IL Obligatio legis fundatae in periculo communi. Leges fundatae in periculo communi seu, ut habet Codex, latae ad praecavendum pericu­ lum generale, urgent, etiamsi in casu particulari periculum desit (can. 21). Ratio est, quia id, in quo lex fundatur, nimirum periculum commune exsistit. Legislator autem valde prudenter omnes obligat, etiam eos, pro quibus periculum non subsistit ; tum quia expedit, omnes uniformiter obligari, v. g. ob vitanda scandala, necessario oritura ex eo quod aliqui legem non servant ; tum quia plures sibi persuaderent, periculum a se abesse. Coroll. Lex, quae irritat matrimonia clandestina vel testamenta infor­ mia, vel prohibet lectionem pravorum librorum, urget, etiamsi in casu particulari periculum peccati vel fraudis desit. PUNCTUM III. De lege fundata in praesumptione. 153 I. Notio. Lex dicitur fundata in praesumptione, quando legislator eam tulit, quia praesumit aliquid. Porro praesumptio est rei incertae proba­ bilis conjectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a iudice coniicitur (can. 1825, § 1). Praesumptio iuris alia est iuris simpliciter, alia iuris et de iure (can., 1825, § 2). Contra prae­ sumptionem iuris simpliciter admittitur probatio tum directa tum indi­ recta; contra praesumptionem iuris et de iure, tantum indirecta, hoc est contra factum quod est praesumptionis fundamentum (can- 1826). 154 II. Obligatio legis fundatae in praesumptione. Lex fundata in prae­ sumptione obligat vel non obligat, prout id, quod praesumitur, exsistit vel non exsistit, a. v. prout praesumptio vera vel falsa est. Ratio est, quia cum veritate praesumpti stat vel cadit fundamentum legis. Idem dicen­ dum de sententia iudicis fundata in praesumptione; eiusmodi sententia, si id quod praesumitur, falsum est, per se non obligat; at per accidens, scilicet ratione scandali vitandi vel ordinis servandi potest obligare (S. Alf. 1, 100, in fine; Horn. Ap. tr. 2, n. 26). Coroll. « Si in iudicio false probatum fuerit tuum animal intulisse damnum, tunc non teneris solvere poenam ; et lata sententia, ut solvas, licet externe, ut vitetur scandalum, tenearis solvere, tamen potes occulte tibi compensationem facere (S. Alf. Hom. Ap. 1. c.) PUNCTUM IV. De lege irritante. 155 1. Notio. Lex irritans est, quae statuit, aliquem actum esse invalidum vel a iudice invalidandum- Potest autem lex irritare actum, sive reddendo jjersonas inhabiles ad eiusmodi actum, sive statuendo conditiones seu formas, sine quibus actus invalidus erit. — 105 — Lex irritans differt a lege, quae mere actui non assistit, ut dicitur, i. e. quae actum v. g. contractum, neque confirmat neque vi destituit, sed talem relinquit qualis est iuxta legem naturalem. II. Divisio. Lex irritans distinguitur: 156 1. In legem, quae ipso facto' irritat actum, et talem, quae decernit, actum esse a iudice irritandum. 2. In direciivam seu legalem, poenalem et directivo-poenalem. Directiva est, quae irritat actum in favorem boni communis vel certarum per­ sonarum ; cuiusmodi est v. g. lex quae irritat matrimonia clandestina vel professionem, ante i6,n aetatis annum emissam. Poenalis est, quae irri­ tat actum in vindictam culpae, puta collationem beneficii simoniace per­ actam. Directivo-pocnalis est, quae actum irritat et in favorem boni communis vel privatorum, et in vindictam culpae. III. Potestas ferendi leges irritantes patet ex eo, quod simplex pro- 157 hibitio non sufficit ad aliquos actus praecavendos; item ex eo quod actuum irritatio saepe necessaria est ad deceptiones aliaque incommoda avertenda. IV. Obligatio legis irritantis, i. Lex irritans non necessario simul 158 prohibet actum· Potest tamen actus etiam prohiberi, sive explicite sive implicite ; implicite prohibetur, quando actus talis naturae est, ut, posita eius irritatione, turpe sit illum ponere; eiusmodi est v. g. contractus ma­ trimonialis invalidus. 2. Etiam casu, quo actus non prohibetur, obligatio est subeundi ea, quae ex irritatione intrinsece oriuntur; hinc ex actu irritato non oritur ius ad effectus et fructus actui valido annexos. V. Causae excusantes ab irritatione. « Nulla ignorantia legum irri- 159 tantium aut inhabilitantium ab eisdem excusat, nisi aliud expresse dica­ tur (can. 16, § i). Pariter grave damnum vitandum non impedit irrita­ tionem. Ratio est, quia bonum commune exigit, ut leges irritantes in favorem boni communis conditae vim retineant, etiamsi irritatio igno­ retur, vel actus sine gravi damno vitari nequeat (S. Alf. VI, 1079). Excipe casum, quo damnum eiusmodi foret, ut locus esset epikiae (n. 143). Si tamen lex irritans est pure poenalis, ignorantia, quae excusat a culpa, efficit, ut irritatio locum non habeat. In casu deficit conditio, sci­ licet culpa, quam lex irritans pure poenalis supponit. Hinc qui inculpa­ biliter horas canonicas non recitavit, fructus facit suos (cfr. can· 1475). ’. In casu tamen lex ita ferri potest, ut actus non irritetur nisi post sententiam declaratoriam, i. e. quae declarat, crimen esse commissum. — ιο6 — PUNCTUM V. De lege [ enali. 160 I. Notio, Lex poenalis est lex, quae poenam statuit. Distinguitur du­ plex mixta et pure poenalis. Mixta est, quae imponit actum (vel omis­ sionem), èt statuit poenam a legis transgressoribus subeundam. Pure poenalis est, quae decernit poenam in eos, qui aliquid peragunt vel omit­ tunt, quin illud prohibeat vel praecipiat (S. Alf. I, 145). 161 II. Potestas ferendi leges pure poenales deducitur èt ex doctrina communi, èt ex facto, de quo statim, èt ex eo quod nihil obstat, quominus legislator usum potestatis suae ad solam poenam imponendam coarctet. Obi. Poena nequit imponi nisi ob culpam theologicam ; hinc legislator nequit decernere poenam, quin simul actum praecipiat vel prohibeat. Rcsp. Nego antecedetis, a. v. datur potestas decernendi poenam, quin culpa theologica praecesserit seu, etiamsi culpa iuridica tantum habeatur. Patet i° Ex eo quod bonum commune, i. e. tranquillitas et securitas illud omnino exigunt. Ete­ nim quum culpa theologica persaepe difficile probetur, homines non forent satis vigilantes, si non possent ob solam culpam juridicam puniri. 2° Ex eo quod secus innumerae sententiae iudicum, quae sola culpa iuridica nituntur, pro iniustis forent habendae. Attamen dici potest, poenam ob solam culpam iuridicam inflic­ tam, non esse nisi poenam late dictam. 162 III. Exsistentia legum pure poenalium. Leges ecclesiasticae pure poenales non habentur, exceptis Constitutionibus plurium Ordinum et Congregationum religiosarum, et perpaucis aliis, ut aliqui censent '. E legibus autem civilibus plures pure poenales sunt, ut suo loco videbimus. St. Thomas ita dicit: « Dicendum, quod non omnia quae continentur in lege, traduntur per modum praecepti; sed quaedam proponuntur per modum ordinationis cuiusdam, vel statuti obligantis ad certam poenam » (2. 2, q. 186, a. 9, ad 2). Quaer., num forte hodiedum omnes leges civiles dici possint pure poenales. Resp- Negandum videtur. Etenim primum S. Scriptura generatim edi­ cit, legibus civilibus esse obediendum seu-spectato saltem sensu obvio — actus, quos respiciunt, esse ponendos. « Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari, et quae sunt Dei, Deo »: — « Omnis anima potestatibus subli­ mioribus subdita sit : Non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resis­ tit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt:... Ideo neces­ sitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscien’. Wernz, Ius Deer. I, n. 112. ----- ’. Matth. XXII, 21. — io/ — tiam. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. Reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum: cui vectigal, vectigal » ' — « Subiecti igitur estote omni humanae crea­ turae propter Deum: sive regi, quasi praecellenti. Sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Quia sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis impruden­ tiam hominum ignorantium. Quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei. »: Atqui praesumptio est, ea etiamnum valere, nisi et quatenus contrarium probetur; quod quoad plures leges non probatur, ut suo loco videbimus. Deinde legislator censetur ferre leges eo modo, qui materiae legum apprime convenit. At­ qui plurium legum civilium materiae apprime convenit, ipsum actum praescribi, ut suo loco magis exponetur. Obi. Plures legislatores moderni non intendunt obligare, ideoque non obligant: siquidem neque obligationem, neque potestatem obligandi, neque aliquam moralitatem agnoscunt et curant. Resp. Ut legislator obliget, sufficit, ut intendat uti potestate qua gaudet, etiamsi erret circa naturam istius potestatis atque reiciat effectum usui eius necessario annexum, i. e. obligationem. Quod confirmatur ex eo, quod, istis negatis: i° legislator civilis neque ad poenam obligaret, ita ut iam verae leges civiles non exsisterent; 2° neque pater atheus vera praecepta filiis imponeret. IV. Critérium dignoscendi leges mixtas et pure poenales, i. Quoad 163 regulas religiosorum — aliae enim leges ecclesiasticae pure poenales vix habentur — quaestio solvenda est ex tenore legis vel ex aestimatione communi. 2. Leges civiles ita diudicandae : a) Per se censentur mixtae: i° si materia moralis est, i. e. si respicit bonos mores vel pacem publicam ; 2° si poena gravis est et transgressioni proportionata, quia per se poena gravis non infligitur, nisi subsit culpa gravis. b) Censentur pure poenales: i° si lex utitur forma, quae innuit, posse eligi actum aut aliquod damnum subeundum ; eiusmodi sunt v. g. : « Qui hoc fecerit, solvat talem mulctam » ; « Hoc perage aut illud solve > (S. Alf. I, 145); 2° si aestimatio communis et usus, etiam timoratorum, legem pro pure poenali habet. Quin etiam consuetudo efficere potest, ut lex primitus mixta, pure poenalis evadat. De istis plura in pluribus tractatibus secuturis. Alii addunt: 30 satis probabiliter, si poena exor­ bitans in transgressores statuitur; quia ipsis minus conveniens videtur ’. Ad Rom. XIII, 1. 2, 5-7. x. I Petri, II, 13-16. — ιο8 — obligare èt sub culpa et sub comminatione poenae exorbitantis. Attamen non perspicio dictam inconvenientiam, si specialis ratio est obligationi ad actum exorbitantem addendi poenam, a. v. si, eiusmodi poena non adiecta, lex nimiis transgressionibus foret exposita. Alii poenam exorbi­ tantem pro signo legis pure poenalis habent, quia in casu legislator satis manifestat intentionem ordinem per solas poenas assequendi. Verum quia legislator optimo iure èt actum praecipit, èt, ne actus praeceptus nimiis transgressionibus exponatur, exorbitantem poenam addit, intentio ista nequit dici manifesta. Hinc cum S. Alfonso, qui de casu determinato dicit, concludo: An haec sententia sit satis probabilis, sapientioribus iudicandum relinquo (III, 606).’ c) Res dubia est, ideoque lex practice pro pure poenali haberi potest, si materia mere politico est. Coroll. In dubio, utrum necne lex mixta an pure poenalis sit, pro pure poenali haberi potest. Quin etiam libenter concesserim, in dubio legem hodiedum facilius quam olim pro pure poenali haberi posse, quia cives iam minus legem curant ; quo posito, lex mixta facilius est in detrimen­ tum eorum, qui religiosi sunt. 164 V. Obligatio legis poenalis quamvis e dictis erui possit, utiliter ta­ men hisce determinatur: 1. Lex poenalis mixta obligat èt ad actum ponendum vel omittendum èt — positis ponendis — ad poenam, ob transgressionem impositam, subeundam (S. Alf. I. 145, 147). 2. Lex pure poenalis ex se non obligat ad actum ; obligat vero ad poe­ nam iuste inflictam. Dixi : a) Ex se non obligat ad actum; siquidem per accidens transgressio legis potest involvere, atque, maxime si de regulis religiosorum agitur, passim involvit peccatum, ratione sive scandali, sive perturbationis ordi­ nis, sive affectus inordinati, ex quo transgressio procedit (S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 9, ad 1 ; S. Alf. IV, 1042). Quin etiam graviter peccaret, qui legem transgrederetur e contemptu ; quod contingit, « quando voluntas eius renuit subici ordinationi legis vel regulae, et ex hoc procedit ad faciendum contra legem vel regulam » (S. Thom. 1. c. ad 3 ; S. Alf. I, 142; IV, 10); item graviter peccat religiosus, qui sua agendi latione ansam dat relaxioni observantiae regularis (S. Alf. IV, 10). b) Obligat vero ad poenam iuste inflictam. Etenim, hac obligatione sublata, lex pure poenalis desineret esse lex, quippe quae necessario aliquam obligationem importet (S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 9, ad 1 ; S· Alf. In Hom. Apost. tr. 10, n. 8 S. Doctor severiorem sententiam suadet. — icy) — IV, 42)· Porro obligatio subeundi poenam a lege civili statutam non con­ trahitur nisi post sententiam iudicis. Quando et quatenus aliquando fas sii sese subtrahere poenae a indicé impositae, exponitur in tract, de officiis statuum vitae. Quacr., utrum poena ecclesiastica ante an solummodo post sententiam iudicis sustineri debeat. Praen. I. Poena, spectata nostra quaestione, distinguitur in poenam sententiae ferendae et in poenam sententiae latae. Prior est, quae a lege decernitur per iudiccm infligenda. Altera est, quae a lege immediate infligitur. Praen. II. Sententia iudicis pariter duplex est, declaratoria et condeninaioria Prior declarat, crimen, cui a lege poena affixa est, commissum fuisse. Altera est, qua iudex secundum statutum legis poenam reo infligit. Quibus notatis: Resp. I. Poena ferendae sententiae non est subeunda ante sententiam iudicis, eamque condcmnatoriam. Resp. II. Poena latae sententiae, sive medicinalis sive vindicative delinquentem, qui delicti sibi sit conscius, ipso facto in utroque foro tenet (can. 2232). Hinc per se sententia iudicis non requiritur. Attamen si delinquens sine infamia poenam subire nequit, excusatur a poena, nisi sententia declaratoria accedat ; quamdiu haec non accesserit, nemo in foro externo poenae observantiam a delinquente exigere potest, nisi delictum sit notorium ; si accedat, poenam ad momentum commissi delicti retrotrahit (can. 2232). PUNCTUM VI. De lege inhonesta. I. Si lex praecipiat aliquid, quod adversatur legi naturali vel positivo- 165 divinae, illicitum est eam servare, secundum illud : « Obedire oportet Deo magis quam hominibus » ‘. II. Si lex statuat aliquid, quod non adversatur quidem legi naturali vel 166 positivo-divinae, sed tamen competentiam legislatoris excedit, per se non est obligatio eam servandi ; attamen per accidens passim obligatio aderit, puta ratione scandali, perturbationis vitandae vel damni, v. g. a liberis avertendi. § III. De implenda obligatione legis. Inquirimus, quae requirantur, ut legis obligatio impleatur, non autem 167 quae necessaria sint, ut actus, quo obligatio impleatur, sit undequaque bonus et meritorius. Porro, ut obligationi legis satisfiat, id unum requiritur, ut ponatur quod a lege praecipitur, vel amittatur quod ab ea prohibetur. Hinc : I. Ad implendam legem negativam sufficit omissio etiam involuntaria operis prohibiti. Hinc v. g. dormiens implet praeceptum non furandi. *. /Veta /\post. V, 29. no Peccaret tamen ob affectum pravum, qui solum ex impotentia, metu vel coactione ab opere prohibito abstineret. II. Ad implendam legem affirmativam, quae praescribit debitum reale, sufficit solutio etiam involuntaria debiti. Ratio est, quia lex solum prae­ cipit positionem effectus. Hinc ab obligatione restitutionis immunis est. qui ebrius restituit. III. Ad implendam legem affirmativam, quae praescribit actum per­ sonalem, requiritur et sufficit positio voluntaria operis praescripti. Dici- tttr: i. Requiritur positio voluntaria operis praescripti. Requiri positionem operis, patet; requiri positionem voluntariam seu liberam, sequitur ex eo quod legislator in casu intendit et imponit actum humano modo i. e. voluntarie seu libere positum. Hoc igitur sensu requiritur intentio seu voluntas faciendi quod lex praescribit. Hinc qui plane ebrius Missae assistit, non adimplet praeceptum. Secus dicendum de eo, qui metu adac­ tus audit Sacrum, quia metus non tollit libertatem (S. Alf· I, 165). 2.Sufficit positio voluntaria operis praecepti. Ratio est, quia legislator ea sola praecipit. Itaque non requiritur: a) Ut actus praeceptus ponatur e motivo caritatis, in statu gratiae, nisi ea pertineant ad substantiam operis praescripti ; ut in lege, quae praeci­ pit actum virtutis caritatis vel communionem paschalem (S. Alf. I, 162). Hinc damnata est prop. 16 inter Baianas: « Non est vera legis obedientia, quae fit sine caritate ». b) Ut actus ponatur sine peccato concomitante. Excipe, si peccatum destruat substantiam operis praecepti. Hinc implet praeceptum, qui v. g. ex avaritia ieiunat vel ex vanitate Missae assistit; non autem ille qui sacrilege confitetur vel communicat. Iure igitur ab Alexandro VH dam­ nata est prop. 14: « Qui facit confessionem voluntarie nullam, satisfacit praecepto Ecclesiae » (S. Alf. 1. c.). c) Ut actus ponatur cum intentione satisfaciendi legi. Haec enim intentio non praecipitur. Immo ipsa intentio legi non satisfaciendi non impedit, quominus legi satisfiat: siquidem subditus nequit efficere, ut obligatio legis, i. e. obligatio, quae a sola legislatoris voluntate pendet, persistat, postquam legislatoris voluntati satisfactum est. Secus dicen­ dum, si agitur de obligatione voti vel promissionis ; quae quidem obliga­ tio, sicuti ab initio pendet a voluntate, ita etiam, si ita velit voluntas, persistere pergit (S. Alf. I, 163, 164; IV, 176). d) Ut intendatur finis legis seu ut actus referatur ad finem legislato­ ris. Haec intentio seu relatio non praecipitur secundum illud: Finis non Ill cadit sub praecepto. Hinc satisfit legi ieiunii, etsi non intendantur mor­ tificatio camis huiusque spiritui subiectio. Observes tamen : Quod finis legis non cadit sub praecepto, id non impedit, quominus qui agat contra finem legis, venialiter peccet, « quia contraire fini legis est quaedam inordinatio, quae ab omni culpa non videtur excusari » (S. Alf. III, 1030, qu. 1); puta si quis post fractum ieiunium bis terve manducaret (S. Alf. 1 c.). Coroll. I. Potest quis diversis praeceptis eodem tempore satisfacere, modo diversi actus praescripti se invicem non impediant, nec intentio praecipientis obstet. Hinc potest eodem tempore satisfieri praeceptis au­ diendae Missae et recitandi Breviarii vel implendae satisfactionis sacramentalis. Sed poenitens, cui confessarius duas Missas audiendas impo­ suit, non satisfaceret eodem tempore duobus Sacris assistendo. Obstaret enim intentio confessarii (S. Alf. III, 309; Horn. Ap. tr. 2, n. 30 et tr. 16, n. 57). Coroll. II. Potest quis unico actu implere plura praecepta, nisi praeci­ piens vel praecipientes actus distinctos intenderint. Hinc unico actu res­ tituendi satisfacit, qui et ex iustitia et ex voto ad restitutionem tenetur. Non satisfacit unius Missae auditione, qui tenetur Sacro assistere tam ex praecepto Ecclesiae quam ex praecepto confessarii, nisi hic significet, se non intendere Missam distinctam. Attamen poenitens, cui confessa­ rius imposuit Missam audiendam singulis diebus per hebdomadem, non tenetur die Dominico bis Sacro assistere; confessarius enim non praesu­ mitur illud intendere (S. Alf. I, 166; Horn. Ap. tr. 2, n. 31 sq.). IV. Quoad tempus implendi obligationem, haec accipe: Si legislator tempus determinavit, hoc debet servari. Si tempus non fuit determina­ tum, obligatio quam primum moraliter fieri possit, implenda. In casu dilatio gravis est: i° si accedat periculum grave legem gravem non im­ plendi ; 2° si materia ex dilatione notabiliter deterior fit, ut si quis vovit religionem et sine iusta causa ingressum diu differret; quae tamen suo loco magis exponenda et complenda sunt. Ceterum advertas : i. In privata Missae celebratione, in privata horarum canonicarum recitatione, in sacra communione recipienda et in ieiunii vel abstinentiae lege servanda, licet alia sit usualis loci supputatio, potest quis sequi loci tempus aut locale, sive verum sive medium, aut legale, sive regionale sive aliud extraordinarium (can. 33, § 1). Itaque in dictis legibus servan­ dis licet sequi: i° tempus usuale 1 ; 20 tempus locale'’, tam verum quam ’. I. e. tempus, quod horologia publica et usitata loci, in quo quis versatur, adhibere solent. Communiter, at non semper coincidit cum tempore legali. ----’. Tempus locale est tempus, quod mensuratur motu putativo diurno solis circa 112 medium ; 30 tempus legale \ tam regionale quam aliud extraordinarium 2. Nemo tenetur anticipare i. e. legem implere, tempore utili obligatio­ nis nondum incepto, etiamsi praevideat, se postea a lege implenda impe­ ditum iri ; quin etiam anticipando ne implet quidem legem. Qui vero tempore utili obligationis incepto praevidet fore, ut postea legi satisfacere nequeat, tenetur eam tempestive implere (S. Alf. T, 157; IV, 155; VI, 294, 297, 298). 3. Qui tempore a lege determinato obligationi non satisfecit, non tene­ tur postea supplere, si tempus assignatum fuit ad finiendam obligatio­ nem. Secus dicendum, si fuit assignatum ad urgendam impletionem obli­ gationis. Porro tempus censetur assignatum ad finiendam obligationem, si obligatio affixa est certo diei, ut obtinet in legibus ieiunii, abstinentiae, Missae audiendae, Breviarii recitandi. Censetur assignatum ad urgendam impletionem obligationis, si quid imponitur praestandum intra triduum, annum (S. Alf. III, 220). Si tempus alio modo determinatum est, ex natura et fine legis vel ex consuetudine eruatur, utrum tempus sit deter­ minatum ad finiendam an ad urgendam obligationem 4. § IV. De causis excusantibus ab obligatione. 168 Causa excusans est, quae efficit, ut qui subiectus est legi, non tenea­ tur eam servare. Differt a causa eximente, quae efficit, ut quis desinat esse subiectus legi (S. Alf. I, 152). Causae excusantes sunt: ignorantia et impotentia. Ignorantia efficit, ut qui transgreditur legem, non peccet formaliter, non autem ut absit pecca­ tum materiale. Impotentia non solum formale, verum etiam materiale peccatum avertit. De ignorantia dictum est, ubi sermo fuit de impedi­ mentis libertatis (n. 30-32), ita ut de sola impotentia agendum sit. 169 1- Notio et divisio impotentiae. Impotentia duplex est, physica et moralis. Prior habetur, quando quis absolute nequit servare legem ; altera, punctum terrae, in quo quis versatur. Distinguitur in verum ct medium. Tempus locale verum est tempus, quod praedictum motum solis ad amussim indicat; indicatur horologio solari. Tempus locale medium est, quod dictum motum solis indicat secundum mediam ducationem diei per annum computatam. ----- ·. Tempus legale seu publicum est tempus, quod lege praescriptum aut usu civili communi adoptatum est. Passim tempus locale medium alicuius civitatis principalis tanquam tempus legale pro toto regno constituitur. Tempus legale dicitur regionale, quando pro tota regione stabiliter constitutum est; vocatur extraordinarium, quando pro causa transcunte modo extraordinario statuitur, ut tempus aestivum. *. Quoad annuam communionem, ipsa lex addit clausulam ; Praeceptum pascha­ lis communionis adhuc urget, si quis illud praescripto tempore, quavis de causa non impleverit (can. 859, § 4). — 113 — quando cam servare nequit sine gravi incommodo extrinseco vel gravi eiusmodi incommodi periculo. Dixi « sine gravi incommodo extrinseco :» quandoquidem sermo non est de incommodo, quod ipsa lex seu opus a lege impositum in se continet. Patet, eiusmodi incommodum non excu­ sare. Hinc v. g· verecundia eum, qui graviter peccavit, non excusat a praemittenda confessione communioni ; neque aliquem excusat a prae­ cepto integre confitendi. II. Impotentia, quae excusat. Impotentiam physicam excusare, mani- 170 festum est. Impotentia moralis: 1. Non excusat ab obligatione legis naturalis, utpote quae immutabilis sit, ita ut illud, quod ei adversatur, non obstante impotentia morali, ma­ neat illicitum. Quae contra hanc doctrinam afferuntur exempla, expli­ cantur per mutationem circumstantiarum: quae mutatio efficit, ut casus lege iam non comprehendatur (cfr. n. 86). 2. Generatim excusat a lege positiva tam divina quam humana. Ete­ nim legislator ob aequitatem non censetur exigere, ut subditus et onus ipsius legis et aliud onus grave subeat, ita ut, si imum, scilicet onus legis sine alio onere subiri nequeat, ad nihil teneatur. Legislator autem eo magis censetur illud non exigere, tum quia bonum commune non exigit, ut lex in eiusmodi casibus difficilibus urgeatur; tum quia lex, quae ita urgeretur, in plurium damnum vergeret, spectata scilicet hominum fragi­ litate. Hinc reg. 4 Iuris in 6: Quod non est licitum in lege, necessitas licitum facit (cfr. can. 2205, § 2). Dixi generatim, quia lex positiva etiam cum gravissimo incommodo obligat: i° quando necessitas communis vel extrema necessitas spiritalis individui illud requirunt; 20 quando laesio legis vergeret in despectum Dei vel religionis (S. Thom. i- 2, q. 96, a. 6, ad i ; S. Alf. I, 175, 176; cfr. can. 2205, § 3). Ceterum quoad impoten­ tiam moralem requisitam notes: a) Ut quis ab obligatione legis excusetur, requiritur incommodum extrinsecum relative grave, a. v. incommodum eo gravius quo graviores sunt materia legis et finis legislatoris; item quo dignior est legislator et minus frequenter obligatio recurrit. Ita v. g. per se facilius excusaris a legis humanae quam a legis divinae observatione; facilius a lege ieiunii quam a lege annuae communionis. Adhaec sufficit, ut damnum relative grave ex observatione legis probabiliter secuturum sit, a. v. ut prudenter timeatur. Hinc v. g. excusatur a lege ieiunii, qui prudenter timet, ne ieiunium grave damnum ipsi illaturum sit (S. Alf. IV, 154). b) In dubio, num causa sufficiat ad excusandum, videris teneri ad legem, quia eiusmodi mentis legislatoris interpretatio hallucinationibus et indebitis transgressionibus ansam daret (S. Alf. I, 97). Attamen ex8 — 114 — cusatur etiam a partiali legis observatione, qui certo excusatur ab integra observatione, sed dubitat, num incommodum alicui parti annexum satis grave sit. Sententia opposita anxietatibus aditum aperiret (S. Alf. IV, 154, 40). Hinc « si quis ob suam infirmitatem certus est non posse totum officium recitare, et dubitat an possit partem, probabiliter ad nihil tene­ tur » (S. Alf. IV, 1. c.). c) Qui nequit totam legem observare, sed potest implere partem, ad hanc tenetur prout sequitur: a) Tenetur ad partem possibilem, si et materia moraliter divisibilis, et pars possibilis notatu digna est. Dixi « si materia moraliter divisibilis est ί> i. e. si dividi potest in partes in quibus separatim sumptis ratio seu finis legis salvatur. Hinc damnata est ab Innoc. XI prop : « Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas Horas, ad • * nihil tenetur » (prop. 54). Itaque excusatus a ieiunio per se non excusa­ tur a lege abstinentiae ; qui caret breviario tenetur recitare partem nota­ bilem cohaerentem, si quam memoria teneat, puta parvam horam, Ves■ peras vel Completorium. fi) Non tenetur ad partem possibilem, si materia moraliter indivisibilis, vel pars possibilis notatu digna non est. Ita qui vovit peregrinationem ad locum sacrum, et eo pervenire nequit, non tenetur ad partem itineris, quia ratio seu finis legis non salvatur: qui caret breviario et pauca vel non cohaerentia tantum, puta Psalmos separatos memoria tenet, ad nihil obligatur1 (S. Alf. I. 176, 177). § V. De appositione causae excusantis ab obligatione. 171 Causae excusantes• distinguuntur · · I inf causas proxime et in causas remote observationem legis impedientes, prout tempus implendi legem instat vel adhuc remotum est. Porro : I. Licet apponere vel non removere causas remote impedientes. Ratio ♦ ** * ·· · · est, quia legislator non censetur subditos ad tale onus astringere, ut quis­ que deberet, tempore obligationis adhuc remoto, iam evitare omnia, quae observationi legis obstabunt: immo praedictum incommodum facile tan­ tum erit, ut legislator humanus per se ne possit quidem ad tantum onus astringere. Hinc excusatur qui v. g. feria quinta utut sine speciale ra­ tione iter suscipit, etiamsi praevideat, se die Dominico non posse assistere Sacro (S. Alf. Ill, 301); quin etiam, spectatis hodiernis itinerandi mori­ bus, non videtur peccare, qui cum causa iusta, utut non gravi, feria sexta vel etiam sabbatho iter inciperet. ] ’. Cfr. Theol. Mechl. p. 149. — 115 — II. Non licet apponere causas proxime impedientes, nisi causa proportionata ita agendi adsit. Ratio est, quia legislator censetur ad illud onus astringere, ne leges facilius quam fas est possint eludi. Quoad causam proportionalam, generatim dici potest, eo graviorem requiri, quo gravio­ res sunt materia legis et finis legislatoris, quo magis instat tempus im­ plendi legem, et quo minus frequenter obligatio recurrit: per se gravior quoque requiritur causa, si sermo est de lege divina quam si de humana. Peccat igitur qui sine iusta causa die Sabbati iter suscipit, praevidens se sequenti die non posse audire Missam (S. Alf. III, 301). Attamen qui illicite apposuit causam impedientem, hic et nunc excu­ satur, quamvis ita agendo peccaverit (S. Alf. III, 1045). Denique, si adsit causa sufficiens apponendi causam impedientem, non apparet, cur illicitum sit eam apponere directe ut dicunt, i. e. ea etiam intentione, ut excuseris a lege ; attamen plerique auctores huic sententiae adversantur. Articulus VII De cessatione legis. Lex cessare potest ab intrinseco et ab extrinseco. Dicitur cessare ab 172 intrinseco, si cessat finis eius ; ab extrinseco cessat, quando a legislatore tollitur. Adhaec potest cessare in universali i. e. quoad omnes, et in par­ ticulari i. e. quoad personam particularem vel certam personarum classem. Modi, quibus lex cessare potest, praeter cessationem ab intrinseco assignantur abrogatio, irritatio et dispensatio. Addi possunt consuetudo et privilegium, quae tamen sub omni respectu pertractabuntur. De com­ mutatione legis sermo non erit, quia potestas legem commutandi nec explicite dari solet, nec potestati dispensandi annexa est ; identidem tamen privilegium legem v. g. divini officii commutandi concessum est. § I. De cessatione finis legis. Finis legis dicitur cessare negative, si lex desinit esse utilis ; in contra- 173 rium, si evadit nociva. Adhaec finis legis cessare potest pro tota commu­ nitate, aut in casu vel pro persona particulari tantum, remanente utilitate generali. I. Si finis legis cessat et totaliter et pro tota communitate, cessat ipsa lex, utpote ordinatio nociva vel inutilis, saltem respectu finis a legislatore intenti (S. Thom. 1. 2, q. 103, a. 4, ad 3. S. Alf. I, 199). Dixi: « si finis legis cessat totaliter », quia, si legislator plures sibi fines praefixerit, persistente uno, persistit lex (S. Alf. 1. c.). II. Si finis legis cessat in casu vel pro persona particulari tantum, non cessat ipsa lex ; attamen : — Il6 --- 1. Si finis cessat in contrarium, i. e. si lex nociva evadit, hic et nunc non obligat (n. 170). Hinc v. g. uxor non tenetur, immo non potest ieiunare, si ex ieiunio damnum foetui imminet. 2. Si finis cessat negative, i. e. si lex in casu particulari vel pro parti­ culari persona inutilis evadit, hic et nunc nihilo minus obligat. Sequitur ex dictis n. 152 (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 154, a. 2 ; S. Alf. 1, 199). § II. De abrogatione, derogatione et irritatione legis. 174 I. Notiones abrogationis et derogationis. Abrogatio est abolitio totius legis ; derogatio est abolitio solius partis legis. 175 II. Personae competentes abrogandi legem eive derogandi. Legem abrogare eive derogare possunt legislator eiusque successor et superior. Abrogatio vel derogatio valide fit, etiamsi iusta causa desit, non tamen licite. Itaque: 1. S. Pontifex potest abrogare omnes leges ecclesiasticas, tam generales quam particulares, etiam leges Concilii Oecumenici et Apostolicas. Epis­ copus potest abolere statuta synodi dioecesanae ; non autem Archiepiscopus statuta Episcoporum suffraganeorum. 2. Episcopi nequeunt abrogare leges Concilii Provincialis ; potest illud ipsum Concilium Provinciale, nisi confirmatae fuerint in forma speci­ fica; quo casu factae sunt leges Pontificiae’. 176 III. Modi abrogandi legem eive derogandi. Abrogatio et derogatio, spectato can. 22, fieri possunt: 1. Per expressam revocationem legis prioris. 2. Per novam legem, quae priori directe contraria est. Attamen lex generalis nullatenus derogat locorum specialium et presonarum specia­ lium statutis, nisi aliud in ipsa expresse caveatur; ita can. 6. i° abrogavit leges particulares praescriptis Codicis oppositas. 3. Per novam legem, quae totam de integro ordinat legis prioris mate­ riam. 4. Per consuetudinem, de qua postea dicemus. Nota. i. In dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quantum fieri possit, conciliandae (can. 23). Nota 2. Revocatio logis, quae iit per novam legem, utique promulgari debet. Simplex vero legis anterioris revocatio promulgatione non indiget, sed sufficit ’. In Hollandia lex civilis nequit totaliter vel partialiter aboliri nisi per novam legem; non autem per edictum regium (Alg. bep. art. 5). — 117 — voluntas legislatoris externe manifestata, quia lex ultra voluntatem legislatoris non perdurat. At revocatio mere interna videtur non sufficere. IV. Irritatio est annullatio legis facta ab eo, cui competit eam confir- 177 mare. Differt ab abrogatione, quae respicit legem plene vigentem, dum irritatio annullat legem, quae nondum viguit. S. Pontifex potest annullare omnes leges inferiorum legislatorum, puta Concilii Nationalis, Pro­ vincialis, Episcoporum. Inferior legem superioris annullare nequit § III. De dispensatione. Dicemus primum de dispensatione in se spectata, deinde de potestate dispensandi, tum de concessione dispensationis, denique de cessatione dispensationis. PUNCTUM 1. De dispensatione in se spectata. I. Notio. Dispensatio est actus vel quasi-actus, quo lex in casu speciali 178 relaxatur (cfr. can. 8o). Dicitur: 1. Actus, scilicet potestatis iurisdictionis. Eiusdem enim potestatis est relaxare ac ferre legem. Atqui ferre legem pertinet ad potestatem iuris­ dictionis. 2. Vel quasi-actus, quia dispensatio etiam tacite vel implicite concedi potest, puta per consuetudinem legitimam vel per actum, qui implicite dispensationem continet. 3. In casu speciali, i. e. quoad personam vel personas particulares, vel quoad communitatem, sed ad actum aut saltem ad tempus tantum. Dispensatio differt: 1° ab epikia, quae non est relaxatio legis, sed respicit ca­ sum qui, spectata benigna mente legislatoris, censetur lege non comprehendi ; 2" ab excusatione, quae pariter non est relaxatio legis seu non supponit actum superioris, sed respicit casum, quo quis ob incommodum extrinsecum ad observa­ tionem legis non tenetur; 3“ a licentia, quae neque relaxat legem, sed ponit condi­ tionem, qua posita, ipsamet lex actum permittit. Si lex v. g. edicit: «Nemo exeat sine licentia » ; posita licentia, egressus legi non adversatur ; 4“ ab abrogatione vel derogatione legis, quibus lex totaliter vel partialiter pro tota communitate et m perpetuum tollitur; 5" a privilegio, quod de se est perpetuum neque necessario adversatur legi ; dispensatio autem de se est ad tempus tantum et semper contra legem. II. Leges dispensationis capaces. Disputatur, num lex naturae dis- 179 pensationem proprie dictam admittat (n. 86) ; in omni autem lege positiva dispensatio locum habere potest. ‘. In Hollandia rex potest irritare Statuta Administrationis Provincialis et Municipalis (Grondw. art. 134, § 3, art. 145; Prov. wet 6 Iui. 1850; Gemeentew. 29 Inn. 1851). — n8 — 180 HI. Utilitas et necessitas dispensationis. Dispensatio quandoque uti­ lis, immo quodammodo necessaria est; quod patet tam ex Cone. Trid. (Sess. 25, cap. 18 De Reform.) quam ex Bulla Pii VI Auctorem Fidei; item ex praxi Ecclesiae atque ex ratione : scii. « cum lex humana non possit providere omnibus casibus, expedit, ut in particularibus rectores provideant; alioquin non sufficienter provideretur bono communi » (S. Alf. I, 194). PUNCTUM 11. De potestate dispensandi. 181 I. Notio Potestas dispensandi est facultas relaxandi legem in casu speciali. Differt i° a potestate irritandi vota; haec enim pertinet ad potestatem dominativam, potestas autem dispensandi ad potestatem juris­ dictionis; 20 a potestate declarandi, adesse causam excusantem ab obli­ gatione. 182 Π. Divisio. Potestas dispensandi, uti potestas jurisdictionis in genere (n. 96), maxime dividitur in ordinariam et delegatam, prout ipso iure officio annexa est vel commissa est personae. Nota. Quoad adeptionem, interpretationem, extensionem et cessationem potestatis dispensandi valent quae dicta sunt de adeptione, interpreta­ tione et cessatione iurisdictionis in genere (n. 97-100). 183 III. Subiectum activum. Dispensatio concedi potest a conditore legis, ab eius successore vel Superiore, nec non ab illo cui iidem facultatem dispensandi concesserint (can. 80). Speciatim : . *I..S Pontifex potestate ordinaria potest dispensare in omnibus legibus ecclesiasticis, etiam in eis, quae a Concilio Oecumenico vel ab Apostolis propria auctoritate latae sunt. Qnaer. num S. Pontifex possit dispensare in iure divino. Resp. I. Nequit dispensare in iure divino, nec naturali nec positivo. Non in iure divino-naturali, quippe quod dispensationem non admittat (n. 86). Non in iure divino positivo, ut satis eruitur ex eo, quod Ecclesia nunquam in eo, puta in legibus Christi dispensat. Hinc dicta potestas ne hisce quidem Christi contenta censetur :Quodcumque solveris super ter­ ram, erit solutum et in coelis1 (S. Thom. 1 .2, q. 97, a. 4, ad 3; S Alf. VI, n 19). Resp. II. S. Pontifex, ut praxis comprobat, potest potestate vicaria solvere vel quasi-solvere vincula iuris divini, quae in actu humano fun’. Matth. XVI, ie. — ng — dantur, ut vota, iuramenta, matrimonia rata. Disputatur vero, cuius indolis sit actus solvendi vel quasi-solvendi a S. Pontifice positus. Secun­ dum alios potest mere interpretari ius divinum, i. e. declarare, illud in hoc vel illo casu a Deo non urgeri. Sed vere potest improprie dis­ pensare, quatenus scilicet valet potestate vicaria vere remittere ius, quod in actu humano, puta in voto etc. fundatur; iure autem remisso, cessat obligatio’; quae exponentur in tract, de matrimonio. 2. Ordinarii' locorum ’ possunt dispensare: i° In legibus dioecesanis; 2° in legibus Concilii provincialis ac plenarii, sed in casibus particulari­ bus tantum et iusta de causa ; 30 in legibus quas speciatim tulerit Roma­ nus Pontifex pro illo peculiari territorio, sed tantum eatenus quatenus secundum dicenda in nota omnes Ordinarii dispensare possunt in legibus generalibus Ecclesiae (can. 82). Nota. Ordinarii tam locorum quam alii nequeunt dispensare, ne in casu quidem particulari, neque a generalibus Ecclesiae legibus neque in legibus quas speciatim tulerit Romanus Pontifex pro illo peculiari territorio, nisi aut haec potestas eisdem fuerit explicite vel implicite concessa, aut èt difficilis sit recursus ad Sanctam Sedem, èt in mora sit periculum gravis damni, èt de dispensatione agatur quae a Sede Apostolica concedi solet (can. 81, 82). Porro quid possint omnes Ordinarii 1® in dubio facti, 20 quoad leges de diebus festis, de diebus ieiunii et abstinentiae, de irre­ gularitatibus; quid Ordinarii locorum quoad leges de interstitiis et publi­ cationibus ante susceptionem Ordinum vel matrimonii nec non de impe­ dimentis matrimonii, suo loco exponetur. 3. Parochi nec a lege generali nec a lege peculiari dispensare valent, nisi haec potestas expresse eisdem concessa sit (can. 83). lam vero ex can. 1275, § i parochi valent in casibus singularibus iustaque de causa dispensare (singulos fideles singulasque familias sibi subiectas), in legi­ bus de observantia festorum, ieiunii et abstinentiae. Quid parochi, confessarii vel omnes sacerdotes possint circa impedimenta matrimonii, ex­ ponit can. 1044; qui in tract, de Matrimonio pertractabitur. 4. Superiores (Guardiani, Rectores etc.) in religione clericali exempta eandem ac parochi habent potestatem dispensandi a legibus de observan’. Cfr. Suarez, De leg. 1. 2, c 14, n. n ; Wenrz, lus. Deer. I, n. i22; Prümmer, Theol. Mor. I, n. 164, 241. ----« In iure nomine Ordinarii intclliguntur, nisi quis expresse excipiatur, praeter Romanum Pontificem, pro suo quisque territo­ rio Episcopus residentialis, Abbas vel Praelatus nullius eorumque Vicarius Generalis, Administrator, Vicarius ct Praefectus Apostolicus, itemque ii qui praedictis deficientibus interim ex iuris praescripto aut ex probatis constitutioni­ bus succedunt in regimine, pro suis vero subditis Superiores maiores in religio­ nibus clericalibus exemptis » (can. 198, § 1). ----- *. Nomine autem Ordinarii loci seu locorum veniunt omnes recensiti, exceptis Superioribus religiosis (can. jq8, § 2). 120 --tia festorum, ieiunii et abstinentiae, quod attinet ad professos, novitios aliosve in religiosa domo diu noctuque degentes causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmae valetudinis (can. 1245, § 3)· Satis probabiliter non requiritur habitualis in domo religiosa commoratio, sed sufficit ut per unum diem integrum permanserint, vel intentionem ha­ beant per diem integrum ibidem permanendi ‘. 184 IV. Subiectum passivum. Potestas dispensandi potest in solos subditos directe exerceri (can. 201, § 4). Quo principio posito, potest persona competens dispensare : 1. Subditos ratione domicilii vel quasi-domicilii, qui in dispensantis territorio versantur. 2. Fagos in territorio dispensantis actu commorantes, quia vere sub­ diti sunt (can. 94, § 2). 3. Semetipsum, et subditos e territorio absentes, nisi aliud ex rerum natura aut ex iure constet (can. 201, § 3). 4. Peregrinos in dispensantis territorio versantes, quoad leges de observantia festorum, ieiunii, abstinentiae (can. 1245) ; item quoad vota non reservata (can. 1313); item quoad impedimenta matrimonii, attamen cum restrictione, ut suo loco notabitur; interim cfr. can. 1043 sq. Quosnam dispensare possint Superiores religiosi, sub III, 4 dictum est. PUNCTUM III. De causis dispensandi. 185 I. Distinctio causarum. Distinguuntur causa finalis seu motiva et causa impulsiva. Pinalis generatim dicitur, quae per se solam sufficit; impulsiva, quae sola non sufficit, sed tamen adiuvat ad dispensationem obtinendam; plures causae impulsivae quandoque constituunt causam sufficientem. De hisce tamen specialia in tract, de Matrimonio. 186 Π. Necessitas causae iustae. 1. Legislator eiusque successor et supe­ rior sine iusta causa valide sed illicite dispensant (can. 84, § 1). Ratio prioris est, quia sicut lex in fieri a voluntate legislatoris pendet, ita etiam in persistentia. Ratio posterioris est, quia legislator sine iusta causa dis­ pensans praeberet se acceptatorem personarum daretque ansam querelis, unum sine causa eximendo a lege, dum alii ea obstringerentur (S. Alf. I. 178). 2. Inferior sine iusta causa illicite et invalide dispensat in lege supe­ rioris (can. 84, § 1). Ratio est, quia legislator non censetur concessisse facultatem inique dispensandi. Vermef.rsch-CkEUSEN, Epitome lur. Can. ‘ I, n. 582. 121 Coroll. 1. Legislator, qui sine iusta causa dispensat, per se venialiter tantum, inferior vero graviter peccat, nisi parvitas materiae excuset. Sequitur ex eo, quod usus inordinatus potestatis, qua quis gaudet, per se solummodo leviter malus, usurpatio vero potestatis qua quis caret, se­ clusa parvitate materiae, graviter illicita est. (S. Alf. 1. c.). Coroll. II. Si superior errat circa causam, dispensatio valida est, si causa de facto exsistit. Si certo non exsistit, per se invalida est, quia dispensans, qui possit sine iusta causa dispensare, non praesumitur hoc voluisse; inferior autem illud ne potest quidem (S. Alf. I, 180. 181 ; III, 25). Dixi per se, quia legislator potest statuere, aliquas dispensationes semper validas esse, ut statuit quoad dispensationes a minoribus impedimentis matrimonii (can. 1054) ; scilicet praeterquam quod in eiusmodi minoribus facile aliqualis habetur causa, talis dispositio ad ordinem, et ad tranquillitatem animorum conducit; itaque in eis quoque dispensationibus saltem reperitur ratio boni communis. Denique si dubitatur, num causa exstiterit, stan­ dum pro valore actus (S. Alf. I, tb2). III. Diversae causae iustae. Numerari solent: pietas, necessitas et 187 utilitas. Quin etiam sufficiens causa esse potest dignitas petentis, aut superioris benignitas ostendenda (S. Alf. I, 198). Per se eo gravior requi­ ritur causa, quo gravior est lex (can. 84, 8 1), quoque gravius est dam­ num e dispensatione bono communi oriundum. Utique non requiritur causa, quae per se a lege excusat. Ceterum observes: 1. In dubio de sufficientia causae dispensatio valide et licite concedi­ tur (can. 84 § 2), idque etiam ab inferiore. Pariter dispensatio in dubio de sufficientia causae licite petitur (can. 84, § 2; S. Alf. I, 178). 2. Quando iusta causa adest, superior tenetur dispensare prout sequi­ tur: a) « Si causa sit tantum sufficiens, ut dispensatio sit permissa, non autem debita, potest licite superior eam concedere et negare vel uni concedere et alteri negare; quia licet expediat bono subditi dispensatio, expedit vero bono communi legis observantia ». b) « Si vero causa sit talis, quae efficiat dispensationem esse debitam, nempe ad evitandum damnum commune vel privatum magni momenti, vel ad utile commune, vel magnum particulare... tunc tenetur superior dispensare; alioquin peccaret graviter vel leviter iuxta materiam. Dene­ gata tamen (etiam iniuste) dispensatione, nequit subditus agere contra legem ; nisi talis causa urgeat, ut eum extrahat (excuset) a lege. Quare, si episcopus iniuste neget dispensationem publicationum ante matrimo­ nium, potest, urgente gravi causa, illud contrahi sine cis » (S. Alf. I, 179). Quid, si alicui confertur facultas dispensandi aliquem, et causa motiva cessaverit, antequam dispensatio concessa seu obtenta fuerit ? 122 Resp. In casu dispensatio concessa invalida foret, quia superior per se non censetur conferre facultatem dispensandi casu, quo causa motiva cessaverit. Dixi per se, quia Superior potest aliter procedere, et quan­ doque aliter procedit, ut in tractatu de Matrimonio exponetur (S. Alf. VI, 132 ; cfr. can. 41). PUNCTUM IV. De concessione dispensationis. 188 Ad dispensationem requiritur actus vere positus atque manifestus. Dicitur: I. /Ictus vere positus. Patet ex natura dispensationis, quae est relaxatio legis. Relaxatio autem legis sine actu Superioris vere posito locum habe­ re nequit. Itaque non sufficit actus mere praesumptus, a. v. non sufficit ad licite agendum, ut aliquis sibi persuadeat : « Si superior sciret, dispen­ saret », vel: « Si dispensationem peterem, eam obtinerem. » Licet vero quandoque agere cx licentia praesumpta, ut n. 144 expositum est (S. Alf. I. 187). Dispensatio metu extorta valet, modo causa iusta dispensandi exsistat et « non constet superiorem dispensasse sine animo dispensandi ; metus enim voluntarium non tollit, sicut tollit vis. Obtentio autem talis dispen­ sationis est etiam licita, si iuste praelato metus incutitur: nempe, si sub­ ditus minatur se conquesturum apud supremum superiorem, vel iustam accusationem laturum de aliquo suo crimine» (S. Alf. I, 184); quae tamen non extendas ad absolutionem a censuris (can. 2238). II. .Ictus manifestatus sive ore, sive scripto seu rescripto, sive etiam silentio; quod posterius locum habet: 1° cum Superior videt, legem a subdito non servari et tacet, quamvis commode contradicere possit; 2° cum imponit vel permittit aliquid, quod sine dispensatione licite fieri nequit. Dc rescriptis, quibus dispensatio saepius conceditur, speciatim in appendice dicemus. PUNCTUM V. De interpretatione et cessatione dispensationis. 189 I. Stricte interpretandae sunt dispensationes quae ad lites referuntur, vel iura aliis quaesita laedunt, vel adversantur legi in commodum priva­ torum, vel denique impetratae fuerunt ad beneficii ecclesiastici assecu­ tionem ; item eae quae concessae sunt ad casum particularem: ceterae omnes late (can. 85, 50). — 123 — II. Cessat dispensatio, spectato can. 86:’ 190 I. Per revocatianem superioris dispensato intimatam (cfr. can. 71 et 60) ; scilicet : 1. Legislator eiusque superior possunt sine causa valide revocare dis­ pensationem ; delegatus illud sine iusta causa nequit. Ratio prioris est, quia sicuti legislator potest sine causa relaxare legem, ita etiam sine causa eam dispensato denuo imponere valet. Ratio posterioris est, quia delegans non censetur eam facultatem delegato concessisse. Potest tamen etiam delegatus cum iusta causa dispensationem revocare, quia delegans hanc potestatem ei contulisse praesumitur (S. Alf. I, 197). Excipias, si quis delegatus est ad singularem dispensationem conferendam ; hac enim collata, tota eius potestas exhausta est. 2. Nemo sine causa licite dispensationem revocat. Attamen legislator per se solum leviter peccat, per accidens graviter potest peccare, puta ratione scandali, laesionis caritatis, etc. Delegatus peccat graviter, nisi parvitas materiae excuset. 3. Qui potest revocare dispensationem, quandoque eam sustinere ne­ quit, nimirum « cessante totaliter causa motiva » (S. Alf. I, 197). Nota. Nemo potest valide revocare dispensationem datam in voto vel iuramento, quia obligatio eiusmodi a sola propria dispensati voluntate iterum promanare potest. II. Per renuntiationem dispensat: a competente superiore acceptata)’'. (cfr. can. 72). Requiritur autem: 1. Ut dispensatus possit dispensationi renuntiare. Porro quisque potest renuntiare dispensationi in sui tantum favorem concessae; non autem ei, quae communitati collata fuit (cfr. can. 72; S. Alf. I, 198). 2. Ut dispensatus dispensationi vere renuntiaverit, sive expresse sive tacite. Attamen de renuntiatione tacite facta non facile constabit. Ita v. g. non-usus dispensationis non necessario renuntiationem involvit (S. Alf. 1. c.). 3. Ut superior renuntiationem acceptaverit ; atque ita subditum iterum liget: siquidem relaxatio legis a superiore profecta nequit cessare nisi per ipsum superiorem. Si de dispensatione in volo vel iuramento sermo est, acceptatio supe­ rioris non requiritur, quum quisque sibi obligationem voti vel iuramenti denuo imponere possit. ’. Cap. cit. dicit de sola dispensatione, quae habet tractum successivum; sed ex natura rei eadem fere omni dispensationi applicanda sunt. - 124 -- III. Per mortem aut a iure cessationem superioris dispensatio tunc tan­ tum cessat, quum data fuit cum clausula ad beneplacitum nostrum vel alia aequipollente (cfr. can. 73). Hinc non cessat, si data est ad beneplacitum S. Sedis vel Episcopi. IV. Per cessationem causae. 1. Dispensatio, quae tractum habet succes­ sivum — i. e. cuius effectus commode dividi potest, ut obtinet in dispen­ satione a lege ieiunii, abstinentiae etc. — cessat certa ac totali cessatione causae motivae ; non vero cessatione eius dubia vel partiali, neque cessa­ tione causae impulsivae (can. 86). Hinc v. g. aegrotus dispensatus in lege ieiunii tenetur iterum ieiunare, postquam certo satis convaluerit. 2. Dispensatio obtenta, quae non habet tractum successivum — i. e. cuius effectus nullatenus vel non commode dividi potest — non cessat, etiamsi cessaverit causa ob quam concessa sit. Hinc dispensatus ab impedimento consanguinitatis potest inire matrimonium cum consan­ guinea, etsi causa ante matrimonium cessaverit. Ratio sumitur tam ex natura rei quam ex intentione legislatoris, qui in eiusmodi casibus prae­ sumitur absolute dispensasse (cfr. can. 86; S. Alf. I, 196; VI, 1132). Disputatur tamen, utrum idem dici possit, si quis in ordine ad matrimo­ nium ineundum a voto vel iuramento dispensatus sit : v. g. aliquis unice ad prolem legitimandam a voto castitatis dispensatur ; verum proles ante matrimonium initum moritur. Subsistitne dispensatio? Negandum vide­ tur, cum Christus non censeatur Ecclesiae contulisse potestatem dispen­ sandi in obligatione naturali nisi continuo dependenter a sua causa. Notes denique haec S. Alfonsi: « Quando... dispensatio est absolute concessa, non cessat per unum actum ; v. g. obtinuisti dispensationem in voto castitatis ad contrahendum matrimonium ; mortua coniuge, per­ durat dispensatio: nisi fuerit concessa pro speciali casu, scilicet ad du­ cendam virginem a te defloratam. Et sic de similibus » (S. Alf. I. 196). ARTICULUS VIII. De eis, quae doctrinam legum complent. Hac appendice dicemus primum de consuetudine, quae legem consti­ tuere, abrogare eive derogare potest; deinde de privilegio, quod saepe lex, utut sui generis, dici solet; denique de rescriptis, quibus, uti iam notavimus, saepius iurisdictio, dispensationes a lege, privilegia etc. conce­ duntur. — 125 — § I. De consuetudine I. Notio. Consuetudo, dicta a consuesco seu consuefacio, tam pro 191 facto quam pro iure sumi potest. Consuetudo facti est similium in aliqua communitate actuum frequentia. Consuetudo iuris est ius ex consuetu­ dine facti exortum, et definiri solet: lus populi moribus, accedente legis­ latoris consensu, conditum. De consuetudine ita accepta agimus’. Di­ citur : 1. Ius, i. e. lex praecipiens vel prohibens vel permittens aliquid. 2. Populi moribus introductum ; eatenus scilicet, quatenus praedicti mores ansam praebuerunt consensui legislatoris, a quo tandem ius condi debet (S. Thom. i. 2, q. 97, a. 3, ad 3; S. Alf. I, 107). 3. Accedente legislatoris consensu; nam consuetudo in Ecclesia vim legis a consensu competentis Superioris ecclesiastici unice obtinet (can. 25). Consensus legislatoris, si de supremo legislatore i. e. de S. Pontifice sermo est, distinguitur duplex, personalis et legalis. Personalis est, quem legislator praebet in specie pro hac vel illa con­ suetudine determinata. Hic duplex est, expressus et tacitus, prout legis­ lator consuetudinem approbat diserte, vel connivendo seu non contradi­ cendo, dum commode contradicere possit. Legalis (generalis, iuridicus) est, qui datur per legem seu per ipsum ius, quatenus scii, legislator in genere et antecedenter consentit in omnes consuetudines certis conditionibus praeditas. Consensus personalis supponit, consuetudinem a legislatore cognosci ; ad consensum autem legalem notitia consuetudinis in legislatore non requiritur (S. Alf. I, 107, V°). ' ' * II. Divisio. Consuetudo maxime distinguitur: 192 1. In consuetudinem secundum legem, praeter legem et contra leqem. Prior est, quae legem conditam usu confirmat. Altera est, quae novam legem condit. Postrema est, quae legi adversatur atque efficit, ut lex condita abrogetur eive derogetur. 2. In universalem et particularem. Prior est, quae in toto regno, in tota Ecclesia vel in toto Ordine seu Congregatione, altera quae in aliqua tan­ tum parte viget, v. g. in provincia, dioecesi, paroecia, conventu. 3. In ordinariam et extraordinariam. Ordinaria est consuetudo 40 anCfr. Bauduin, Dc consuetudine in iure canonico ; Kreutzwald, De canonica iuris consuetudinarii praesumptione; Wernz, Ius Deer. t. I. n. 184-194; Vlaming. Instit. iuris cedes, n. 32-40; \ermeersch, Epitome Iuris Canonici4, I, n. 108 sq. ----- Abstrahimus igitur a iure, quod persona privata seu singularis quandoque per actuum frequentiam acquirere potest. - 120 - norum. Extraordinaria est centenaria aut immemorialis, i. e. cuius initii memoria non exsistit (can. 27). 4. In consuetudinem per viam conniventiae et per viam praescriptionis, prout per consensum personalem aut legalem vim legis obtinet. Plures tamen ius consuetudinarium via conniventiae introductum ius consue­ tudinarium improprie dictum vocant. 193 III. Efficacia. Consuetudo legitima habet vim legis, i. e. aut legem ecclesiasticam priorem abrogat eive derogat, aut novam legem constituit ; potest autem respicere tam legem praecipientem quam poenalem et irri­ tantem (S. Alf. I, 107, IV, 108). Dixi legem ecclesiasticam ; nequit enim, ut liquet, consuetudo abrogare legem divinavi sive naturalem sive posi­ tivam (can. 27, § 1). Legem vero ecclesiasticam posse abrogari, item novam legem posse constitui per consuetudinem via conniventiae, i. e. per consensum personalem legislatoris, patet ex natura rei. Idem genera­ tim fieri posse via praescriptionis, deducitur e can. 27 § 1 et 28 ‘. Dixi generatim ; nam : 1. Consuetudo nequit via praescriptionis derogare rubricis in libris liturgicis contentis. Etenim SS. Pontifices et S. R. C. iteratim significa­ runt, consuetudines contra rubricas esse abusus et corruptelas' ; quo spectato, consensus legalis nequit praesumi. Id tamen non impedit: i° quominus usus contra rubricas via conniventiae seu vi personalis consensus legislatoris legitimetur, sicque, utut abusus ante consensum personalem, accedente consensu, desinat esse abusus. Neque supra dicta impediunt 20, quominus usus rubricis contrarius toleretur, donec com­ mode ab Episcopo tolli possit ’. Quae dicta sunt de rubricis in libris litur­ gicis contentis, etiam applices decretis S. Rit. Congregationis *. Haec a novo iure non esse immutata, sequitur ex can. 2. 2. Disputatur, num consuetudo, quae a iure expresse reprobatur, via praescriptionis possit evadere legitima. Alii negant, quia eiusmodi con­ suetudo can. 27, § 2 dicitur non esse rationabilis. Alii censent, eiusmodi consuetudinem, mutatis circumstantiis, fieri posse rationabilem ideoque, positis ponendis, legitimam (S. Alf. I, 108: cfr. n. 194). 194 IV. Requisita ut consuetudo efficax sit; i. e. aut legem abroget aut novam legem inducat. i. Ut consuetudo abroget legem via conniventiae, requiritur et sufficit *. In Hollandia lex civilis per consuetudinem abrogari nequit. s. Constit. innoc. XIII Apostolici Ministerii, 23 Maii 1723, innovata a Bened. XIII per constit. In supremo, 23 Sept. 1724; S. R. C. 10 lan. 1852, n. 2993, ad i, 2 et 4. Cfr. alia apud Victor ab Aitf.ltern, Manuale Liturgicum, t. I, p. 22 et 23. Cfr. S R C 9 Maii, 1857, n. 3043, ad V ; n. 3044, ad V.----- ’. S. R. C. 3 Aug. 1859, n. 2792, ad 2. - 127 - — praeter quandam frequentiam actuum communitatis, agitur enim de lege abroganda dependenter a moribus populi — ut accedat consensus personalis legislatoris (eiusve successoris vel superioris), sive expres­ sus sive tacitus (can. 25). Ratio est, quia perduratio legis aeque ac initium eius a voluntate legislatoris pendet. Hinc ubi primum legislator in consuetudinem legi contrariam consentit, lex cessat. De consensu tacito passim satis constabit, si legislator legem communiter infringi sinit, quamvis commode contradicere possit. Si nequit commode contradicere, ex silentio ad consensum in abrogationem legis passim concludi nequit ; fieri tamen potest, ut legislator, quamvis legem non abroget, obligatio­ nem tamen legis suspendat, donec magis commode eam urgere possit. 2. Ut consuetudo inducat legem via conniventiae, praeter quandam frequentiam actuum communitatis, requiritur: i° ut sit rationabilis, i e. talis, ut possit esse obiectum legis. Quaenam autem possint esse legis obiectum. n. 116 expositum est. Requiritur 20, ut accedat consensus per­ sonalis legislatoris, sive expressus sive tacitus. Nequit enim aliqua lex sine legislatoris voluntate constitui (can. 25). De consensu tacito legis­ latoris constare poterit v. g. ex eo quod transgressores consuetudinis punit. 3. Ut consuetudo abroget legem priorem vel novam inducat via prae­ scriptionis requiritur: i° subiectum legitimum, 20 frequentia actuum. 2° animus abrogandi vel inducendi legem, 40 obiectum rationabile. 50 tem­ pus definitum. Dicitur: a) Subiectum legitimum ; scii, communitas, quae legis ecclesiasticae sal­ tem recipiendae capax est. Ita can. 26, qui diserte quidem de sola lege inducenda dicit, sed non est, cur ea legi abrogandae applicari nequeant. Quaenam autem communitates capaces sint legis ecclesiasticae recipien­ dae, dictum est n. 72. b) Frequentia actuum; scilicet: i° consuetudo procedat saltem a maiori parte communitatis vel eorum in communitate, quos lex respicit ; 2° actus sint notorii saltem notorietate facti et non occulti, similes seu uniformes, atque pluries repetiti pro diversitate materiae, iuxta aestima­ tionem viri prudentis (S. Alf. I, 107, IV). c) Animus abrogandi vel inducendi legem i. e. animus, qui in legem abolendam vel condendam propendit. Etenim agitur de abrogatione vel latione legis dependenter a moribus populi. Atqui talis abrogatio talisque latio legis non censentur locum habere, nisi populus in legem abrogan­ dam vel constituendam propendat. Ceterum quoad .novam legem consti­ tuendam requiri in communitate animum se obligandi, patet ex can. 28. Sufficit tamen, ut animus praedictus adsit interpretative; quod locum --- 128 --habet, quando populus actu non propendit in legem abrogandam, quia eam ignorat, sed, ignorantia deficiente, in eam abrogandam propenderet ; vel actu non inclinatur in legem constituendam, quia erronee censet, eam iam exsistere, sed, errore deficiente, in eam constituendam inclinaretur. Haec sufficiunt, quia satis arguunt dispositionem populi, cui legislator acquiescere censetur. Coroll. I. Ubi de lege abroganda agitur, nihil refert, utrum populus legem cognoscat an eam ignoret, a. v. utrum bona an mala fide legem transgrediatur. In utroque enim casu haberi potest animus a lege alienus. Sed non sufficit, ut communitas ex metu vel ex mera ignorantia contra legem agat: hinc consuetudo non abrogaret legem, si populus esset ita dispositus, ut, si legem cognosceret, eam prompte servaret. In hac hypo­ thesi nullatenus habetur animus legi oppositus (S. Alf. I, 107, 110; Hom. Ap. tr. II, n. 79 et 80; Istruzione e Practica, c. II, n. 84 et 85). Quum vero lex a communitate passim non ignoretur, consuetudo contra legem generatim « triplicem statum habet. In initio, introducentes con­ suetudinem contra legem, omnes peccant. In progressu, non peccant illa iam a maioribus introducta utentes, sed possunt a principe puniri. In fine autem nec peccant, nec puniri possunt illa iam praescripta utentes » (S. Alf. I, 107, 20). Coroil. II. Ut consuetudo novam legem inducat, non sufficit, ut popu­ lus eam servet ex mero errore (i. e. ideo tantum, quia (erronee) censet, legem exsistere) aut ex mera devotione, gratitudine vel urbanitate. Ratio est, quia in ista hypothesi deest animus se obligandi. Hinc non obligat consuetudo v. g. audiendi tres Missas in Nativitate Domini vel recipiendi sacros Cineres feria IV Cinerum (S. Alf. I, 107, 40). d) Obiectum rationabile (can. 27 et 28).1 Porro consuetudo conira legem rationabilis censetur, si legislator, spectatis adiunctis, posset valide et licite legem abrogare. Consuetudo vero, qua nova lex inducatur, ratio­ nabilis est, si possit esse obiectum legis secundum exposita n. 116. Irrationabilis est consuetudo: i° si adversatur legi divinae sive natu­ rali sive positivae; 2° si est fomes seu occasio peccatorum, ita ut quasi remote legi naturae repugnet3 ; 30 si rumpit nervum ecclesiasticae disci­ plinae ’, i. e. si tendit non solum ad unam alteramve legem abolendam, sed ad ipsam auctoritatem subvertendam, ut v. g. consuetudo sese non subiciendi visitatori ; 40 si adversatur bono publico vel, attenta singulari alicuius instituti natura, utilitati communi, et in genere, si est contra immunitates ecclesiasticas (cfr. S. Alf. I, 107, in fine) *; 50 si a iure Cap. Cum tanto De Consuetudine, 1. i, tit 4. ----- ’. C. 10, de consuet ___ ’. C. 5 cod tit.----- *. Cfr. Cap. 49 (V, 39). ---- T 20 ---- expresse reprobatur (can. 27. § 2). Porro in casu posteriori certo irratio­ nabilis remanet, si adiuncta non mutantur. Disputatur vero, num eiusmodi consuetudo, mutatis adiunctis, rationabilis evadere possit, quod, spectata natura rei — multa enim ab adiunctis pendent — affirman­ dum videtur, quamvis casus non ita facile locum habiturus sit (S. Alf. I, jo8; Horn. Apost. tr. 1, n. 81). Quodsi tantum prohibentur (non reprobantur) futurae consuetudines contrariae, talis prohibitio relativa est, h. e. iisdem manentibus circum­ stantiis. Quare, mutatis circumstantiis, consuetudo contraria rationabilis fieri potest. Hodie tamen pro tali consuetudine contraria longius tempus requiritur et quidem — uti videbimus — consuetudo centenaria aut immemorabilis. De obiecto rationabili solus competens superior authentice iudicat. Deficiente tali iudicio, sufficit testimonium vel unius eximii doctoris etiam moderni (S. Alf. I, 107, III0; III, 290, 1025); immo pro foro interno quilibet vir prudens, maxime confessarius de obiecto rationabili potest indicare. e) Tempus definitum. Porro requiruntur 40 anni continui et completi; contra legem vero ecclesiasticam quae clausulam contineat futuras con­ suetudines prohibentem, sola praescribere potest rationabilis consuetudo centenaria aut immemorabilis (can. 27, § 1). Dixi, requiri annos conti­ nuos. Consuetudo enim de novo inchoari debet, si interrumpitur, puta quia competens auctoritas contradicit, vel quia maior pars iterum legem servat (S. Alf. I, 107, 30 ; Horn. Ap. tr. 2, n. 79). Si praedictae condi­ tiones adsunt, habetur consensus legalis S. Pontificis, a quo tandem abrogatio vel inductio legis sive generalis sive particularis’ perficitur. Nota. In dubio stricto, num adsint requisita ad consuetudinem, quae abroget legem, lex servari debet ; secus, si requisita probabilius adsint (S. Alf. III, 290, 304; IV, 174). In dubio, num adsint necessaria ad consuetudinem, quae legem inducat, persistit libertas (n. 226; S. Alf. I, 107, IV°). V. Cessatio consuetudinis, i. e. iuris vel obligationis per consuetudi- 195 nem introductae. Consuetudo iisdem modis potest cessare, quibus lex scripta; siquidem iuris non scripti ac scripti eadem est ratio. Itaque cessare potest per cessationem ab intrinseco, per abrogationem etc. Quoad abrogationem vero, quae fit per novam legem, notes: i. Lex generalis abrogat consuetudinem contrariam generalem (can. 30; Cap. i (I, 2) in VI0) ; non vero consuetudinem particularem ordi‘. Ubi de abrogatione vel inductione legis particularis agitur, non constat de consensu legali legislatoris particularis i. e. Summo Pontifice inferioris. 9 — 130 — nariam, nisi addatur clausula abrogatoria vel derogatoria v. g. « non cbstante quacumque consuetudine » ; neque consuetudinem particularem centenariam aut immemorabilem, nisi specialis illius mentio fiat (can. cit.) v. g. dicendo: « non obstante quacumque consuetudine, etiam cen­ tenaria vel immemorabili», vel: «non obstante quacumque consuetu­ dine, etiam speciali mentione digna ». 2. Lex particularis abrogat consuetudinem contrariam particularem. Sequitur ex can. 30, qui de sola lege generali dicit, per eam non revocari consuetudines particulares. Iure S. Alfonsus: « Episcopi tamen per eo­ rum leges abrogant quamcumque consuetudinem particularem, quia prae­ sumuntur ipsi plenam notitiam habere consuetudinum dioecesum sua­ rum » (I. 109). § II. De privilegiis. (S. Alf. Theol. Mor. 1. I, Appendix II).1 196 I. Notio. Privilegium sumi potest active et passive. Active sumptum definiri solet: Lex privata concedens speciale beneficium praeter vel contra ius commune. Passive sumptum est ipsum ius ex dicta lege exortum. Dicitur: 1. Lex; scilicet quatenus est ordinatio stabilis, quae alicui facultatem confert agendi praeter vel contra ius commune, aliisque obligationem imponit, ne privilegiatum in usu facultatis impediant. 2. Lex privata, quia facultatem confert personae particulari vel com­ munitati, quae ipsamet est pars communitatis superioris, v. g. ordini religioso, clero etc. (S. Alf. I, 1). · 3. Concedens speciale beneficium praeter vel contra ius commune; ita v. g. facultas absolvendi a reservatis praeter, privilegium oratorii privati contra ius commune conceditur. Coroll. I. Privilegium differt: i° A dispensatione ; haec enim semper adversa­ tur legi, et passim temporanea est ; privilegium etiam praeter legem esse potest atque de se perpetuum est (S. Alf· 1· c). 2n A licentia, quae potius est secundum legem, cum conditionem a lege requisitam ponat, et passim transeunter conceditur. Privilegium etiam contra legem esse potest atque, ut diximus, de se permanens est. Coroll. II. Favores iure communi v. g. novo Codice contenti improprie tantum dicuntur privilegia, quia non concedunt aliquid praeter vel contra ius, sed potius sunt iura m lege statuta. Corail. 111. Dispositiones tactae intuitu boni communis magis quam commodi privati, leges particulares potius quam privilegia dicuntur. Eiusmodi videtur esse ‘. Cfr. St \REZ, De legibus, 1.8; W ERNZ, Ius Decret, t. 1, n. 157-163; PuTZER, Com­ ment. in facultates apost n. 1 sq. ; \ ERMEERSCH, Epitome lur. Can. ‘ t. I, n. 149 sq. ; \ \N Hove, De la notion du privilège (apud N. R. Th. 1922, p. 5 sq., 74 sq. 126 sq.). — 131 — v. g. Constitutio Provida (18 Ian 1908), qua matrimonia mixta in imperio Germa­ nico speciali regimini subdebantur. Alii tamen eiusmodi dispositiones per modum legis factas pro veris privilegiis habent, at censent, privilegia ita concessa quoad eorum abrogationem subiecta esse normis pro abrogatione legum statutis Coroll. IV. Disputatur, utrum necne indulgentia sit verum privilegium' Prae­ terea inter eos, qui censent, eam esse privilegium vel saltem venire nomine privi­ legii, controvert i tu r, num etiam indulgentiae in communicatione privilegiorum in­ cludantur II. Divisio. Privilegium distinguitur: 197 1. In privilegium contra et privilegium praeter ius commune. Prius derogat iuri seu legi communi, ut exemptio familiae a iurisdictione pa­ rochi. Alterum favorem concedit, non tamen adversatur alicui legi, ut privilegium dispensandi in votis. Huc ex can. 66, § I pertinent « faculta­ tes habituales, quae conceduntur vel in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut certum numerum casuum » (cfr. n. 99). 2. In favorabile et odiosum. Prius est, quod neque redundat in grava­ men tertii, neque pro ipso privilegiato aliquod onus annexum habet; alterum est, quod alteri gravamen affert, aut pro ipso privilegiato aliquod onus habet annexum, ut clausura papalis cum excommunicatione annexa, quae per modum privilegii conceditur. 3. In affirmativum et negativum, prout concedit facultatem aliquid faciendi — ut privilegium dispensandi — vel aliquid omittendi, ut pri­ vilegium non servandi ieiunium. 4. In personale et real e, prout immediate afficit personam vel rem, v. g. locum, dignitatem, officium. 5. In gratiosum, remuneratorium et onerosum, prout conceditur aut ex mera liberalitate, aut in compensationem meritorum, aut per modum contractus onerosi, scilicet sub certo onere et cum reciproca obligatione iustitiae commutativae. 6. In privilegium motu proprio aut ad instantiam seu ad preces conces­ sum ; item in privilegium vivae vocis oraculo aut scripto datum. III. Auctor privilegii. Solus competens superior potest conferre pri- 198 vilegium: quod quidem patet, si agitur de privilegio contra ius concesso; sed neque dicitur concedi privilegium, si homo privatus alicui favorem confert. IV. Modi acquirendi privilegium. « Privilegia acquiri possunt non 199 solum per directam concessionem competentis auctoritatis et per comIta Aertnys Damen, Theol. Mor. ”, I, n. 217. ----- ’ Piat, Praelect. lur. Rcg. II, p. 103.----- Piat, I. c. — 13* mimicationem, sed etiam per legitimam consuetudinem aut praescriptio­ nem » (can. 63, § 1). 1. Concessio directa. Huic aequiparatur conformatio in forma speci­ fica ; « quare si referatur ad privilegium invalide primum concessum vel interim exstinctum, invalida concessio sanatur, atque privilegium exstinctum restituitur, nisi clausulis adiectis in confirmatione fiat ex­ tensio vel restrictio. Quae vis confirmationi privilegii in forma communi non convenit, multoque minus merae innovationi authenticae instrumen­ torum, quibus privilegia scripto fuerunt consignata. » 2. Communicatio, quocirca notes: a) Communicatio est modus acquirendi privilegia, quo privilegium uni concessum ex Superioris ecclesiastici ordinatione extenditur ad alium. b) Communicatio distinguitur duplex, scilicet in forma aeque principali et in forma accessoria. Communicatio in forma aeque principali est com­ municatio, qua privilegium uni concessum ita perfecte et indepenter cum altero communicatur, ac si primo et directe huic fuerit concessum. Effectus potissimum habetur in eo, quod in altero privilegiato quasi de novo exsistere incipit, ita ut aucto, imminuto aut sublato privilegio in primo privilegiato, non augeatur, minuatur vel tollatur in eo, ad quem per communicationem aeque principalem fuit extensum. Communicatio in forma accessoria est communicatio, qua privilegium uni concessum alteri ita communicatur, ut in omnibus sequatur vicissitudines prioris privilegii, tamquam accessorium, quod sequitur principale. Quare aucto, imminuto aut sublato privilegio in privilegiato principali, pariter augetur, imminuitur aut tollitur in eo, ad quem accessorie tantum fuit extensum. Quibus expositis, facile intelligitur can. 65: « Cum privilegia acquiruntur per communicationem in forma accessoria, augentur, imminuuntur vel amittuntur ipso facto, si forte augeantur, imminuantur vel cessent in principali privilegiario; secus si acquirantur per communicationem in forma aeque principali. » c) « Per communicationem privilegiorum... ea tantum privilegia im­ pertita censentur quae directe ’, perpetuo 3 et sine speciali relatione ad certum locum ‘ aut rem 3 aut personam 8 concessa fuerant primo privile­ giario, habita etiam ratione capacitatis subiecti cui fit communicatio ’ » (can. 64). ‘. W ernz, Ius Deer. t. I, n. 160.----- Hinc excluduntur privilegia, quae ipsamet per communicationem acquisita sunt. ----Ita excluduntur privilegia ad tempus concessa, quae — ut supra monuimus — sensu latiori tantum privilegia dicuntur. ----- *. V. g. privilegium ecclesiae determinatae concessum. ------ s. Puta privilegium concessum alicui imagini miraculosae B. Μ. V. ----- V. g. privilegium concessum cuidam Superiori Generali ob merita personalia, censetur concessum personae, non dignitati (cir. S. Alf. n. 11). ----- ’. Ita v. g. si daretur alicui familiae reli- — 133 — 3- Legitima consuetudo ; quocirca notes, easdem requiri conditiones, quas supra, ubi dc consuetudine sermo fuit, exposuimus (n. 194). 4. Legitima praescriptio. Quae ad eam requirantur, vide expositum in tract, de lust. Nota « Possessio centenaria vel immemorabilis inducit praesumptio­ nem concessi privilegii » (can. 63, § 2). V. Interpretatio privilegii. 1. Privilegium ex ipsius tenore aestiman- 200 dum est, « nec licet illud extendere aut restringere » (can. 67). 2. In dubio privilegia interpretanda sunt ad normam can. 50; sed ea semper adhibenda interpretatio, ut privilegio aucti aliquam ex indulgen­ tia concedentis videantur gratiam consecuti (can. 68). Can. 50 ita statuit: In dubio, rescripta quae ad lites referuntur, vel iura aliis quaesita lae­ dunt, vel adversantur legi in commodum privatorum, vel denique impe­ trata fuerunt ad beneficii ecclesiastici assecutionem, strictam interpre­ tationem recipiunt ; cetera omnia latam ». λζΙ. Usus privilegii. 1. Si privilegium principaliter concessum est in 201 bonum commune, obligatio est eo utendi, positis scilicet ponendis. Eiusmodi est privilegium dispensandi, item privilegia in favorem status concessa, ut privilegia clericorum et religiosorum. 2. Si concessum est in bonum privatum privilégiait — ut privilegium satisfaciendi in oratorio privato praecepto audiendi Missam — per se non est obligatio eo utendi. Potest tamen per accidens esse obligatio, puta si privilegium concessum est communitati, et superior vel debita conformitas cum aliis usum eius praecipiunt (S. Alf. n. 3; III, 319, dub. 3 et 324). Hinc can. 69: « Nemo cogitur uti privilegio in sui dumtaxat favo­ rem concesso, nisi alio ex capite exurgat obligatio ». Disputatur, num sit obligatio utendi privilegio, si tollat impedimentum observationi legis; v. g. num infirmus, qui habeat privilegium oratorii privati, atque ibi, non vero in ecclesia, commode possit die festo audire Missam, ad id teneatur. Iam vero cum S. Alf. (1. c.), LugoWemz 5 et aliis affirmandum videtur. Etenim Ecclesia censetur eos omnes, quos a lege non eximit, obligare ad eam implendam, si commode possint. Hinc privilegium ex mente Ecclesiae ita interpretandum est, ut universali isti principio non repugnet. Confirmatur can. 69 cit. Obi. Privilegium datur ut favor, non ut onus. Kes[>. Quod privilegium per accidens onus inducit, non impedit, quominus datum sit ut favor atque rationem favoris retineat; ita in casu proposito facultatem con­ cedit praeceptum in oratorio privato implendi ; quae facultas aliis non competit. giosac laicali communicatio privilegiorum cum religione clericali, plura certe pri­ vilegia ex ipsa rei natura excluderentur, quorum religio laicalis capax non exsistit. ’. De Euch. disp. 22, n. 14 et 17. ----- *. Ius Deer. I. n. 161. — 134 — Nota. Si quod privilegium vel indultum confessoriis concessum est, licet, nisi contrarium significetur, eo etiam extra confessionem uti, quia confessarii qualitas potius quam confessionis actus respicitur (S. Ait. n. 4). 202 VI. Cessatio privilegii. « Privilegium, nisi aliud constet, censendum est perpetuum » (can. 10). Cessat autem privilegium : 1. Per revocationem superioris; quocirca statuit Codex: a) Privilegia in novo Codice contenta revocantur per legem generalem contrariam (can. 71). Ratio est, quia praedicta privilegia eo ipso quod in Codicem inserta sunt, evaserunt ius commune. Hinc per legem generalem contrariam revocantur, etiamsi specialis mentio de eis non fiat. b) Quoad privilegia in novo Codice non contenta «. servetur praescrip­ tum can. Co » (can. 71) Spectato autem hoc canone, privilegia in novo Codice non contenta: a) Revocantur per peculiarem actum Superioris, cumque significatum ei, qui privilegium obtinuerat (can. 60, § 1). β) Per legem contrariam non revocantur, nisi aut illud per clausulam specialem legi additam significetur, aut lex privilegio contraria lata sit a superiore eius, qui concessit privilegium (can. 60, § 2). Quoad revocationem privilegiorum observes: 1" Privilegium gratuitum semper valide revocari potest, at sine iusta causa non licite ; concessum vero per modum donationis nec valide potest revocari sine causa proportionata, quae ordinarie publica esse debet. Eadem applices privilegio remuneralorio; hic tamen causa gravior requiritur. 2° Privilegium onerosum, potissimum conventionale, nec valide revocari potest sine iusta causa ; et insuper compensatio dari debet, saltem ubi agitur de bonis temporalibus (cfr. S. Alf. n. 15). 2. Per renuntiationem privilegiati; de qua can. 72 : a) Privilegia cessant per renuntiationem a competente Superiore accep­ tatam (can. cit. § 1). b) Privilegio in sui tantum favorem constituto quaevis persona privata renuntiare potest (can. cit. § 2). c) Concesso alicui communitati, dignitati locove renuntiare privatis personis non licet (can. cit. § 3). d) Nec ipsi communitati seu coetui integrum est renuntiare privilegio sibi dato per modum legis, vel si renuntiatio cedat in Ecclesiae aliorumve praeiudicium (can. cit. § 4). Eiusmodi sunt privilegia canonis et fori, et alia quae respiciunt immunitatem ecclesiasticam. 3. Per mortem aut a iure cessationem superioris; de qua can. 73: — 135 — « Resoluto iure concedentis privilegia non exstinguuntur, nisi data fue­ rint cum clausula : ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollenti. » Hinc si dicitur « ad beneplacitum S. Sedis, » privilegium non exspirat, quia S. Sedes non moritur. 4. Per interitum subiecti cui inhaeret ; de quibus canones 74 et 75. a) « Privilegium personale personam sequitur et cum ipsa exstingui­ tur » (can. 74). Hic autem notes, privilegium concessum dignitati non esse privilegium personale, sed reale, et ita non exstingui cum persona. b) Privilegia realia cessant per absolutum rei vel loci interitum; privi­ legia vero localia, si locus intra quinquaginta annos restituatur, revi­ viscunt (can. 75). 5. Per non-usum aut usum contrarium « Per non-usum 1 vel per usum contrarium' privilegia aliis haud onerosa’ non cessant: quae vero in aliorum gravamen cedunt ‘, amittuntur, si accedat legitima praescriptio vel tacita renuntiatio » (can. 76). 6. Per cessationem causae. « Cessat quoque privilegium, si temporis progressu rerum adiuncta sic, iudicio Superioris, immutentur ut noxium evaserit, aut eius usus illicitus fiat » (can. 77). Itaque hic titulus tunc solum valet, quum privilegium iudicio Superioris cessat contrarie, ut dici­ tur; non vere quum cessat negative tantum, puta quando ratio, ob quam privilegium concessum est, quidem non iam subsistit, sed tamen usus privilegii non evasit noxius vel illicitus. Cessat tamen privilegium, quod evidenter datum est continuo dependenter a causa, si causa iam non subsistit (S. Alf. n. 14). 7. Per lapsum temporis. « Item (cessat privilegium) elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus privilegium fuit concessum, firmo praescripto can. 207, § 2 » 5 (can. 77). 8. Per abusum. « Qui abutitur potestate sibi ex privilegio permissa, privilegio ipso privari meretur; et'Ordinarius Sanctam Sedem monere ne omittat, si quis privilegio ab eadem concesso graviter abutatur » (can. 78). Itaque requiritur, ut interveniat sententia competentis iudicis. Nola i. « Quamvis privilegia, oretenus a Sancta Sede obtenta, ipsi petenti in foro conscientiae suffragentur, nemo tamen potest cuiusvis privilegii usum adver­ sus quemquam in foro externo vindicare, nisi privilegium ipsum sibi concessumV. V. g. aliquis habet privilegium petendi tributum; non — usus habetur, quando non petit. ----- !. V. g. aliquis habet privilegium non solvendi tributum; usus contrarius habetur, si quidem solvit. ’. Ut privilegii oratorii privati vel non reci­ tandi Breviarium. ----- *. Ut privilegium petendi tributum. ----- ·. Cati. 207 $ 2 haec habet: «Sed potestate pro foro interno concessa, actus per inadvertentiam positus, elapso tempore vel exhausto casuum numero, validus est ». — i36 — esse legitime evincat » (can. 79). Modus autem ordinarius evincendi aut probandi exsistentiam privilegii hic est, ut testificatio fiat per scripturam authenticam ab officiali competente confectam, aut per duos saltem testes fide dignos. Officiales isti pro privilegio a S. Sede concesso sunt Cardinales Praefecti S.S. Congregationum et Secretarii in Curia Romana, quando pro munere suo de commissione Pontificis 'gratiam concedunt vel authenticam esse declarant. Non sufficit vero simile documentum a Superiori Generali aut a Procuratore confec­ tum. Attamen omnes Cardinales gaudent privilegio, « fidem faciendi in foro ex­ terno, de oraculo pontificio testantes» (can. 239, § 1, n. 17). Testimonium duorum testium sufficit, quia tale testimonium generatim admitti­ tur in foro externo. Nota 2. Quoad facultates habituales concessas Episcopis aliisque qui ex can. 198, § 1 veniunt nomine Ordinarii, statuit can. 66: i° Nisi in earum concessione electa fuerit industria personae aut aliud expresse cautum sit, facultates habituales, Episcopo aliisve de quibus in can. 198, § i ab apostolica Sede concessae, non evanescunt, resoluto iure Ordinarii cui concessae sunt, etiamsi ipse eas exsequi coeperit, sed trans­ eunt ad Ordinarios qui ipsi in regimine succedunt ; item concessae Epis­ copo competunt quoque Vicario Generali (can. 66, § 2). 2° Concessa facultas secumfert alias quoque potestates quae ad illius usum sunt necessariae; quare in facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendae (can 66, § 3). Facultates autem habituales intelliguntur, quae conceduntur vel in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut certum numerum casuum (cfr. can. 66, § 1). § III. De rescriptis ’. 203 l. Notio. Rescriptum est responsum Superioris ecclesiastici, scripto datum, quo ius conceditur ad alicuius supplicationem vel relationem vel consultationem. 204 H· Divisio· Rescripta dividuntur: 1. In rescripta secundum ius, praeter ius et contra ius. 2. In rescripta gratiae et iustitiae, prout sine ulla connexione cum materia iudiciali favorem concedunt, vel ius determinant inter partes contendentes. 3. In rescripta in forma gratiosa et in forma commissoria, prout non requirunt vel requirunt exsecutorem. ’. Cfr. Vermeersch, Epitome luris Canonic?, T, n. 122 sq. — 137 — III. Impetratio rescripti. Omnes qui expresse non prohibentur pos- 205 sunt tam pro se quam pro alio libere impetrare rescripta a Sede Apost. atque ab aliis Ordinariis (can. 36, § i). Nemo tamen gratiam a proprio Ordinario denegatam ab alio Ordinario petat, nulla facta denegationis mentione; facta autem mentione, Ordinarius gratiam ne concedat, nisi habitis a priore Ordinario denegationis rationibus (can. 44, § 1). Quodsi mentio, de qua sermo est, omittatur, concessio gratiae nihilo minus per se valida est. Dixi, etiam pro alio rescriptum posse impetrari; quocirca notes, id etiam fieri posse praeter alius assensum ; et licet ipse possit gratia per rescriptum concessa non uri, rescriptum tamen valet ante eius accepta­ tionem, nisi aliud ex appositis clausulis appareat (can. 37)’. IV. Requisita ad valorem. Requiritur: 1. Ut persona recipiens rescriptum, habilis sit ad consequendam qratiam de qua agitur. Porro t° excommunicat! vitandi, 20 alii excommuni­ cari, interdicti et suspensi post sententiam declaratoriam vel condemna (oriam nequeunt ullam gratiam pontificiam valide consequi, nisi in pon­ tificio rescripto mentio de censura fiat (can. 2265, § 2; 2275, 30, 2283). Extra hos casus gratiae et dispensationes omne genus a Sede Apostolica concessae etiam censura irretitis validae sunt (can. 36, § 2). 2. Ut materia rescripto apta sit. lam vero rescripta etiam Motu pro­ prio edita contra alicuius loci legitimam consuetudinem vel statutum pe­ culiare, vel contra ius alteri iam quaesitum, non sustinentur, nisi expressa derogatoria clausula rescripto apponatur (can. 46). 3. Ut in petitione ordo servetur. Porro i° gratia ab una Sacra Con­ gregatione vel Officio Romanae Curiae denegata, invalide ab alia Sacra Congregatione vel Officio aut loci Ordinario, etsi potestatem habente, conceditur sine assensu Sacrae Congregationis vel Officii quocum vel quibuscum agi coeptum fuit, salvo iure S. Poenitentiariae pro foro in­ terno (can. 43) ; 20 gratia a Vicario Generali denegata postea, nulla facta huius denegationis mentione, ab Episcopo impetrata, invalida est; gratia autem ab Episcopo denegata nequit valide, etiam facta denegationis mentione, a Vicario Generali, non consentiente Episcopo, impetrari. 4. Ut non deficiant certae conditiones, scilicet quae in rescriptis per particulas si, vel dummodo, vel aliam eiusdem significationis exprimun­ tur (can. 39) ; utque preces veritate nitantur (can. 40), atque quidem in rescriptis quorum nullus est exsecutor, tempore quo rescriptum datum ’. Cfr. S. C. de Relig. I Aug. 1922 (A. A. S. XIV, p. 501). 206 - 138 - est, in ceteris tempore exsecutionis’ (can. 41). Quod autem preces veri­ tate niti debent, hoc ita intelligas : a) Subreptio seu reticentia veri in precibus non obstat, quominus res­ criptum vim habeat ratumque sit, dummodo expressa fuerint quae de stylo *Curiae' sunt ad validitatem exprimenda (can. 42. § 1). Immo cum rescriptis ad preces alicuius impetratis apponitur clausula: Motu proprio, valent quidem ea, si in precibus reticeatur veritas alioquin necessario exprimenda, non tamen si falsa causa finalis eaque unica proponatur (can. 45). b) Nec obreptio seu expositio falsi obstat, dummodo vel unica causa proposita vel ex pluribus propositis una saltem motiva ’ vera sit (can. 42, § 2). humo dispensatio a minori impedimento matrimonii4 concessa, nullo sive obreptionis sive subreptionis vitio irritatur, etsi unica causa finalis in precibus exposita falsa fuerit (can. 1054). c) Rescripta non fiunt irrita ob errorem in nomine personae cui vel a qua conceduntur, aut loci in quo ipsa moratur, aut rei de qua agitur, dummodo, indicio Ordinarii, nulla sit de ipsa persona vel re dubitatio (can. 47). Nota. Si contingat ut de una cademque re duo rescripta inter se contraria impe­ trentur, peculiare, in iis quae peculiariter exprimuntur, praevalet generali. — Si sint aeque peculiaria aut generalia, prius tempore praevalet posteriori nisi in altero fiat expressa mentio de priore, aut nisi prior impetrator dolo vel notabili negligentia suo rescripto usus non fuerit. — Quod si eodem die fuerint concessa nec liqueat uter prior impetraverit, utrumque irritum est, et, si res ferat, rursus ad cum qui rescripta dedit, est recurrendum » (can. 48). 207 V. Tempus quo rescripta effectum habent. Rescripta quibus gratia conceditur sine interiecto exsecutore, effectum habent a momento quo datae sunt litterae; cetera a tempore exsecutionis (can. 38). ‘. V. g. aliquis petit dispensationem ab impedimento matrimoniali maiori, ut pro­ les legitimetur. Paulo post concessam dispensationem moritur proles. In boc casu, quando rescriptum non requirit exsecutorem, matrimonium tamen contrahi potest, quia causa allegata vera erat tempore concessionis. Quando vero Rescriptum requirit exsecutorem, matrimonium contrahi nequit quia, ut supponitur, tempore exsecutio­ nis iam mortua erat proles et ita causa allegata illo tempore non iam veritate nite­ batur. - · Stylus Curiae est voluti norma procedendi in petendis vel concedendis gratiis, aut in rebus iudicialibus pertractandis, normam dico, usu receptam aut de­ cretis pontificiis statutam. Quacnam in vario genere Rescriptorum sint ad validita­ tem exprimenda, non potest unica regula designari ; sed quatenus necessarium vide­ tur, suo loco exponetur. — ‘. Causa motiva seu finalia est, quae (sive una simplex sive complex plurium) ex se sufficit ad concedendum favorem. Causa im/ulsiva est, quae non sufficit quidem, sed tamen iuxat causam motivant seu impellit supe­ riorem ad favorem citius aut facilius concedendum. Quaenam causa sit motiva et quaenam impulsiva tantum, diversum est in diversis materiis, et aestimari debet tantum ex iure et stylo Curiae Romanae. — Impedimenta minora matrimonii exhibet can. 1042. — 139 — VI. Interpretatio rescripti, i. Rescripta intelligenda sunt secundum 208 propriam verborum significationem et communem loquendi usum, nec debent ad casus alios praeter expressos extendi (can. 49). 2. In dubio, rescripta quae ad lites referuntur, vel iura aliis quaesita laedunt, vel adversantur legi in commodum privatorum ‘, vel denique impetrata fuerunt ad beneficii ecclesiastici assecutionem, strictam inter­ pretationem recipiunt ; cetera omnia latam (can. 50). VII. Exsecutio rescripti; quocirca primum quaedam praenotari de- 209 bent : 1. Praenotanda. Ex rescriptis, ut n. 204 dictum est, alia non requirunt, alia requirunt exsecutorem. Porro: a) Rescripta, quae non requirunt exsecutorem, dicuntur concedi in forma gratiosa atque plerumque directe mittuntur ad oratorem. Iam vero rescriptum Sedis Apostolicae in quo nullus datur exsecutor, tunc tantum debet Ordinario impetrantis praesentari, cum aut illud in eisdem litteris praecipitur, aut de rebus agitur publicis,1 aut quasdam conditiones comprobare oportet (can. 51). Episcopus in eiusmodi casibus solum­ modo subscribit: «Vidimus» vel «Recognovimus»; non scribit : « Approbamus. » b) Rescripta, quae requirunt exsecutorem, dicuntur concedi in forma commissoria atque passim mittuntur non ad oratorem, sed ad exsecuto­ rem, qui vulgo est Ordinarius ipsius oratoris. Exsecutor autem potest esse necessarius vel voluntarius. Si est exsecutor necessarius, ipsi com­ mittitur tantum nudum ministerium, i. e. sola exsecutio gratiae, et per se non licet ipsi exsecutionem denegare : in casu — aeque ac si agitur de res­ cripto concesso in forma gratiosa — gratia iam facta est. Si est exsecu­ tor voluntarius, ipsi committitur facultas concedendi gratiam, cuius fa­ cultatis exercitium prudenti ipsius arbitrio relinquitur, et consequenter posset adhuc exsecutionem gratiae denegare (cfr. can. 61). 2. Observanda, a) « Rescripti exsecutor invalide munere suo fungitur, antequam litteras receperit earumque authenticitatcm et integritatem recognoverit, nisi praevia earundem notitia ad eum fuerit auctoritate rescribentis transmissa » (can. 53). b) Si in rescripto committatur merum exsecutionis ministerium, exse­ cutio rescripti denegari non potest, nisi aut manifeste pateat rescriptum vitio subreptionis aut obreptionis nullum esse, aut in rescripto apponan­ tur conditiones quas exsecutori constet non esse impletas, aut qui res’. V. g. praerogativis a lege pro minorennibus statutis.----- 4. V. g. de indulgentia vel sacris reliquiis publicae venerationi exponendis. ----- ’. Ut si Ordinarius debet examinare loci decorem pro oratorio privato. — 140 — ciiptum impetravit adeo exsecutori videatur indignus, ut aliorum offen­ sioni futura sit gratiae concessio; quod ultimum si accidat, exsecutor, intermissa exsecutione, statim ea de re certiorem faciat rescribentem (can. 54, § i). Quod si in rescripto concessio gratiae exsecutori committatur, ipsius est pro suo prudenti arbitrio et conscientia gratiam concedere vel dene­ gare (can. 54, § 2). c) Rescripta, quorum praesentationi nullum est definitum tempus, possunt exsecutori exhiberi quovis tempore, modo absit fraus et dolus (can. 52). Ceterum exsecutor procedere debet ad mandati normam, et nisi conditiones essentiales in litteris appositas, impleverit ac substantia­ lem procedendi formam servaverit, irrita est exsecutio (can. 55). Adhaec exsecutio rescriptorum, quae forum externum respiciunt, scripto facien­ da est (can. 56). d) Rescriptorum exsecutor potest alium pro suo prudenti arbitrio sibi substituere, nisi substitutio prohibita fuerit, aut substituti persona prae­ finita. Si tamen fuerit electa industria personae, exsecutori non licet alteri committere nisi actus praeparatorios (can. 57). — Denique rescrip­ ta quaelibet etiam exsecutioni mandari possunt ab exsecutoris successore in dignitate vel officio, nisi fuerit electa industria personae (can. 58). e) Exsecutori fas est, si quoquo modo in rescriptorum exsecutione erraverit, iterum eadem exsecutioni mandare (can. 59, § 1). f) Quod attinet ad taxas pro rescriptorum exsecutione, servetur prae­ scriptum can. 1507, § i (can. 59, § 2), qui quoad rescripta statuit : « Praefinire taxas... pro exsecutione rescriptorum Sedis Apostolicae..., in tota ecclesiastica provincia solvendas, est Concilii provincialis aut conventus Episcoporum provinciae ; sed nulla vi praefinitio eiusmodi pollet, nisi prius a Sede Apostolica approbata fuerit. » Praeterea in dispensationibus matrimonialibus pro non pauperibus tantum modo mo­ dica aliqua praestatio ex titulo expensarum cancellariae a locorum Ordi­ nariis eorum ve officialibus exigi potest, reprobata quavis contraria con­ suetudine. Si aliquod emolumentum exegerint, tenentur ad restitutio­ nem. Excipe, si facultas aliud emolumentum exigendi a Sancta Sede expresse eis data fuerit ; et si exegerint, tenentur ad restitutionem (can. 1056). 210 VIII. Revocatio rescripti. Rescriptum revocatur tantum per peculia­ rem actum Superioris, non vero per legem contrariam, nisi aliud in ipsa lege caveatur, aut lex lata sit a Superiore ipsius rescribentis (can. 60, § 2). Rescriptum tamen, per peculiarem Superioris actum revocatum, perdurat usque dum revocatio ei, qui illud obtinuit, significetur (can. 60, § 1). — ni — Nota i. Per Apostolicae Sedis aut dioecesis vacationem nullum eiusdem Sedis rXpostolicae aut Ordinarii rescriptum perimitur, nisi aliud ex additis clausulis ap­ pareat, aut rescriptum contineat potestatem alicui factam concedendi gratiam peculiaribus personis in eodom expressis ct res adhuc integra sit (can. 6l). Ex hisce sequitur, rescriptum in vacatione Sedis non cessare: i° quando gratia iam facta est; quod obtinet, ut diximus, quando rescriptum conceditur in forma gratiosa aut in forma commissoria quidem, sed cum exsecutore necessario ; 2° quando gratia facienda est, et res iam non est integra. Nota 2. Si rescriptum contineat non simplicem gratiam, sed privilegium vel dispensationem, serventur insuper praescripta canonum qui sequuntur (can 62), i. e. qui de privilegiis ct dispensationibus agunt (n. 196 sq., n. 178 sq.). § IV. De consiliis (S. Thom. i. 2, q. 108, a. 4). 1. Notio. Consilium hic intelligitur ordinatio, qua aliquid secundum 211 se prae alio suadetur, non tamen praecipitur. Obiectum est illud, quod secundum se alio melius est; cuiusmodi est v. g. virginitas. II. Exsistentia consiliorum patet primum e S. Scriptura: « De vir- 212 ginibus autem, ita S. Paulus, praeceptum Domini non habeo, consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis... Igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit, et qui non iungit, melius facit » *. Deinde rationi patet, esse actus, qui secundum se aliis perfectiores sunt, ideoque secundum se prae aliis suadentur, non tamen praecipiuntur. Ita v. g. secundum se perfectius est pinguiorem quam minus pinguem eleemosynam erogare. III. Obligatio sequendi consilium. 1. Non est, uti patet, obligatio fa- 213 ciendi, quod secundum se perfectius, hic et nunc vero minus perfectum est. Ita v. g. saepius hic et nunc praestat studere, quamvis secundum se oratio perfectior sit. 2. Alia quaestio est, num sit obligatio praeferendi, quod hic et nunc perfectius est (intellige: quod ab acturo hic et nunc pro perfectiori ha­ betur), actioni (vel omissioni), quae hic et nunc mirius perfecta est; de qua quaestione hodiedum acriter disputatur. Iam vero alii: affirmant obligationem faciendi, quod hic et nunc ab agente pro perfectiori habetur. Alii ’ negant, quibus assentiendum videtur. Etenim primum perfectius neque obligat ex obiecto, quippe quod non praescribatur; neque ex eo ’. i. Cor. VII, 25-40; cfr. Matth. X:X, 17 sq. ----- 2. Ita v. g. De Lugo, De poenit. disp. Ill, sect. 1, n. 9-10; Garrigou-LaGRange, Perfection chrétienne et contemplation, t. Ill, p. 532. ----- ’. Ita v. g. Caietanus in 2. 2, q. 186, a. 2, ad 2; Prümmer, Man. Theol. Mor. I. I, n. 131 ct 1. II, n. 324; Kruysbergs, in Collecta­ nea Mechliniensia, 1929, p. 425. — 142 — quod omissio cius non posset fieri ex fine honesto ; potest enim omitti ob finem honestum operis minus boni. Deinde, admissa obligatione faciendi quod perfectius est, ob eandem rationem admittenda foret obligatio illud faciendi modo perfectiori, ideoque ex caritate actuali. Eiusmodi autem obligationem nemo affirmaverit. Obi. i. Cum homo totus sit ad finem, ordo rationis exigit, ut finem consequatur quantum illum consequi possit. Atqui huic obligationi non satisfacit, qui minus perfectum praefert perfectiori. Resp. Ex eo quod homo totus est ad finem, non sequitur, quod debet finem consequi quantum illum consequi potest. Hoc enim admisso, homo non solum deberet semper eligere quod perfectius est, verum etiam illud peragere modo perfectiori seu ex caritate actuali. Atqui saltem posterius, ut supra notavimus, nemo admiserit. Sufficit, ut homo semper et in omnibus recte, non autem requi­ ritur, ut semper et in omnibus perfectiori modo se habeat ad finem. Obi. 2. Nequit assignari finis honestus ob quem minus perfectum praeferatur perfectiori. Eiusmodi finis non consistit in eo, quod perfectius omittitur praecise et solum, quia placet illud omittere, cum talis volitio esset otiosa, carens pia utilitate aut iusta necessitate (cfr. S. Thom. 2. 2. q. 54, a. 3). Neque consistit in fine, ob quem ponitur minus perfectum; nam finis ille quidem sufficit ad ponendum minus perfectum separatim consideratum, non vero ad ponendum illud, occurrente perfectiori ; verbo : non datur ratio honesta eligendi minus perfectum prae perfectiori. Resp. Nequit quis honeste minus bonum iudicio praeferre bono maiori ; sed potest illud honeste praeferre in appetendo et eligendo, quia ex una parte perfec­ tius ratione sui seu ex obiccto non obligat, ex altera parte minus perfectum ratione suae honestatis appeti et eligi potest (cfr. S. Thom. De veritate, q. 23, a. 8, ad 9). Obi. 3. Apud Matth. edicitur: «Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua » ; ’ quae in sententia adversario­ rum difficile exponuntur. Resp. Haec satis explicantur de caritate super omnia, quae Deo Summo Bono est exhibenda. Divus Thomas quaestionem non tractat speciali articulo, sed multi inveniuntur textus, qui propositionem nostram sat clare enuntiant ; quapropter lubet nonnullos allegare. Imprimis haec habet: «Observantia uniuscuiusque eorum in aliquo spe­ ciali casu pertinet ad consiiium secundum quid, scilicet in casu illo; puta cum homo dat aliquam eleemosynam, quando dare non tenetur, consilium (paupertatis nempe) sequitur quantum ad factum illud ; similiter quando aliquis non sequitur volun­ tatem suam in aliquo facto, quod licite posset facere, consilium (obedienliae nem­ pe) sequitur in illo casu « (1. 2. q. 108, a. 4). Ex hisce patet, S. Thomam supponere, quod etiam in particulari seu in concreto revera dantur opera meliora, ad quae homo non tenetur et quae licite omittere potest. Deinde in qu. disp, de Veritate, q. 23, a. 8, ad 9, refutans obiectionem. in qua electio minus boni perversa esse asseritur, ita respondet. Si ·'■ aliquis iudicio praefert id, quod est minus bonum, magis bono, erit perversitas electionis; non autem si praeferat in appetendo; non 1 XXII, 3. 7- — M3 -enim homo tenetur prosequi meliora semper in of>crando. » Denique in I II. dist. 39, q· 3, a 3» ad 6, uW loquitur de obligatione conscientiae, quae est dictamen rationis practicum, ostendens quid hic et nunc agendum sit, dicit: .Ç. Afonsus quaestionem non explicite tractat, sed concedit, ut conditionate absohantur, qui aliquas tantum imperfectiones confitentur, de quibus dubitatur an pertingant ad venialia Ergo imperfectiones necessario peccata venialia esse, negare videtur. Ceterum notes : a) Omnium consensu, qui ncgligit quod hic et nunc perfectius est, potest peccare ratione motivi inordinati, scandali, contemptus; potest praeterea sese exponere periculo, ne auxilia divina minuantur. b) Practice saepius difficile determinatur, quid hic et nunc perfectius sit; eo magis quod ratio, ne quis nimiis conatibus obruatur, neve scrupulis torqueatur, facile efficit, ut id quod in se minus perfectum sit, hic et nunc perfectius vel aeque perfectum evadat. c) « Ad directionem animarum quod spectat, pressius insistendum est in pura et sancta intentione quam in longiore examine melioritatis. Qui sincera voluntate Deum quaerit, non tam metu peccati ducitur quam gaudio amoris, atque ascensiones in corde suo disponens, libenter adim­ plebit omnia quae ad maiorem sanctitatem perspicit esse utilia. Quo sensu intelligendum est notissimum illud S. Augustini ' effatum: « Dilige et quod vis fac... Radix sit intus dilectionis; non potest de ista radice nisi bonum existcrc » CAPUT II. De conscientia (S. Thom. i. q. 79, a. 13; 1. 2, q. 19, a. 5; 2. Dist. q. 2, a. 4; De Veritate, q. 17, a. 1 ; Quodl. 8. q. 6, a. 13 et 15; S. Alf. Theol. mor. 1. I, n. 20-89, ed. Gaude; Hom. Ap. tr. 1) *. '. VII in Ep. Jo. 8.----- ’. Cruysberghs, apud Collect. Mechliniensia, 1929, p. 429· ----- '. Cfr. Wafeelaert, Dc dubio solvendo in rc morali dissertatio; Gaudé, De morali systemate S. Alphonsi Mariae de Ligorio hislorico-theologica dissertatio; Ter Haar, De systemate morali antiquorum probabili sta rum dissertatio historicocritica ; Ven. Innocentii PP. XI de Probabilismo Decreti Historia et \rindiciae (1924); Le BachEi.ET, La question Ligorienne; De Caigny, De gemino probabilismo licito; Dc genuino morali systemate S. Alphonsi; Mandonnet, Le Décret d’Inno­ cent XI contre le probabilisme; Lehmkuhl, Probabilismus vindicatus; Iansen, Geschichtc und Kritik im Dicnstc der Minus-probabilis ; WoUTERS, Dc Minusprobabilismo 2 ; Pagani, Dc regulis ad certam nobis conscientiam praestandam brevis tractatio; Arendt, Acquiprobabilismus ab ultimo fundamento discussus; BuCCERONI, Commentarii... Commentarius secundus dc Conscientia et de Proba- — 144 — 214 Postquam diximus de regula moralitatis remota seu de lege, disseren­ dum nobis est de regula morum proxima seu de conscientia. Nimirum, ut lex hic et nunc seu in actu secundo obliget, requiritur, ut individuo innotescat atque ab eo ad actum particularem applicetur. Applicatur au­ tem ad actum particularem per conscientiam, quae, ut docet S. Thomas, « addit supra scientiam, applicationem scientiae ad actum particularem » (De verit. q. 17, a 2, ad 2) Atque haec est conscientia proprie dicia, quae proinde importat iudicium de moralitate actus particularis. At conscientia etiam sensu minus proprio sumitur pro habitu seu consuetudine hac vel illa ratione de actuum moralitate indicandi ; atque ita distinguitur conscientia stricta, laxa et scrupulosa. Praxeos causa etiam de conscientia ita spectata sermonem instituemus. Hinc duplex paragraphus, prior de conscientia proprie dicta, altera de conscientia improprie dicta. Articulus I. De conscientia proprie dicta. Praemissa expositione notionum identidem recurrentium, dicemus primum de notione, divisione et vi directi va conscientiae proprie dictae, deinde de conscientia requisita ad licite agendum, denique de compara­ tione conscientiae requisitae. § I. De notionibus praeviis. 215 Notiones, quae maxime recurrunt, et quarum praevia expositio sum­ mi momenti est, sunt: certitudinis, opinionis et dubitationis. Integritatis causa quaedam subiungemus de notione probabilitatis, cuius usus immo­ deratus tractatum de conscientia tantopere implicavit. I. Certitudo est status mentis adhaerentis alicui cognoscibili absque prudenti formidine errandi. Dicitur « absque prudenti formidine » ; im­ prudens enim formido ne a certitudine fidei quidem semper exsulat. « Quandoque vero, inquit Aquinas, intellectus possibilis determinatur ad hoc, quod totaliter adhaereat uni parti (De Verit. q. 14, a. 1). Et alibi: « Certitudo nihil aliud est quam determinatio intellectus ad unum » (In III. dist. 23, q. 2, a. 4, sol. 3). bilismo; Frins, De actibus humanis, pars III, de formanda conscientia; Valensise, Super systema Theol. Mor. hodie in scholis evulgatum brevis disqui­ sitio; Mondino, Studio storico-critico sui sistema morale di S. Alfonso; Beaudouin- Gardeil, Tractatus de conscientia; Noble, La conscience morale; Wurth, Die psychology schen Grundlagen der Gewissensbildung ; Fernus, Zur Vorgcschichte der Moralsysteme von Pittoria bis Medina; Chollet, Conscience, in Diet, de théol. Cath. Ill, coll. 1156-1174; Van Oosterhout, Psychologie van het geweten; Rombouts, Gewcten cn gewetensvorming ; Sweens, Theologia moralis fundamentalis ' ; Delerue, Le système morale de St. Alphonse de Liguori. — 145 — Certitudo distinguitur in metaphysicam, physicam et moralem, prout fundatur in essentiis rerum, in legibus physicis vel m legibus moralibus, i. e. quae inclinationes et mores hominum regunt. Certitudo moralis dividi solet in strictam et latam. Stricta est, de qua modo diximus. Lata est, quae aliquam prudentem formidinem includit, seu « quae omnem prudentem formidinem non excludit » (S. Alf. I, 81) ; hinc dici nequit certitudo proprie dicta, sed referri debet ad opinionem, ut ex dicendis magis patebit. II. Opinio est status mentis adhaerentis alicui cognoscibili cum pru­ denti formidine errandi. « Quandoque vero intellectus inclinatur magis ad unum quam ad alterum; sed tamen illud inclinans non sufficienter movet intellectum ad hoc, quod determinet ipsum ad unam partium totaliter; unde accipit quidem partem unam, tamen semper dubitat de opposita: et haec est dispositio opinantis, qui accipit unam partem con­ tradictionis cum formidine alterius » (S. Thom. De Verit. q. 14, a. 1). Et alibi : « Opinans habet cogitationem sine assensu perfecto ; sed habet aliquid assensus, in quantum adhaeret uni magis quam alii » (In III. dist. 23, q. 2, a. 2, sol. 1). Porro opinans assensum formidolosum, de quo sermo fuit, praebet propositioni seu uni contradictionis parti ut verae. « Opinans, inquit S. Thomas, dicit (utique cum formidine), verum esse quod opinatur » (In VI. Eth. lect. 8). Coroll. I. Qui opinatur, legem exsistere, non penitus ignorat exsisten­ tiam legis, sed eam aliquatenus cognoscit seu vere habet cognitionem positivam, etsi infirmam de ea. Coroll. II. Qui opinatur, legem exsistere, sententiam faventem legi pro certo probabiliori, sententiam vero, quae libertati patrocinatur, pro certo minus probabili habet. Cum autem excessus probabilitatis parvus passim non clare ideoque non certo percipiatur, opinio certo probabilior passim notabiliter probabilior seu lato sensu (imperfecte, improprie) certa erit (cfr. S. Alf. Lcttere, III, n. 219). III. Dubitatio est status mentis fluctuantis inter duas partes contra­ dictionis propter nulla aut aequalia utrimque motiva. « Intellectus noster, inquit Angelicus, respectu partium contradictionis se habet diversimode. Quandoque enim non inclinatur magis ad unum quam ad aliud, vel prop­ ter defectum moventium, sicut in illis problematibus, de quibus rationes non habemus, vel propter apparentem aequalitatem eorum, quae movent ad utramque partem: et ista est dubitantis dispositio, qui fluctuat inter duas partes contradictionis » (De Verit. q. 14. a. 1). Rursus: « Quando homo non habet rationem ad alteram partem magis quam ad alteram, vel quia ad neutram habet, quod nescientis est, vel quod ad utramque habet 10 — 146 — sed aequalem, quod dubitantis est, tunc nullo modo assentit, cum nullo modo determinetur eius indicium, sed aequaliter se habet ad diversa (III. Dist. 23, q. 2, a. 2, sol. 1). Nec aliter dicit S. Alfonsus: « Conscien­ tia dubia est ea, quae suspendit assensum pro utraque parte dubii, remanetque anceps et haesitans » (I, 20) « Conscientia dubia ea est, quae indeliberata manens pro utraque parte assensum suspendit » (Hom. Apost. tr. I, n. 12). Docent igitur Doctores, quos citavimus, dubitantem neutri contradictionis parti ut verae assensum, ne infirmum quidem, prae­ bere. Cuius rei ultimam rationem hisce tradit S. Alfonsus: « Licet enim, quum utrique sententiae aequalis momenti rationes suffragantur, utra­ que vim haberet intellectum ad assensum movendi, si oppositae sibi invi­ cem non essent; attamen, quum directe hic sibi opponantur, utraque vi assensum ad se trahendi iam destituitur et ob momentorum aequalitatem altera alteram elidit, nec aliud proinde nisi merum dubium ambae pariunt » (Dichiarazione del Sistenia, append, n. 21). Ad dubitationem reducitur suspicio, i. e. status mentis, in quo alterutra opinio alicui dubie probabilior videtur. « Sicut omnes, inquit S. Alfonsus, et Probabilistae et Antiprobabilistae conveniunt, cum inter utram­ que opinionem modica est praeponderantia, ita ut valde tenuis et dubius sit excessus, tunc ambae opiniones aeque probabiles existiman­ tur iuxta commune illud axioma: Parum pro nihilo reputatur » (I, 55, cd. 7a). Item S. Thomas: «Quidam actus intellectus habent cogitatio­ nem informem absque firma assensione, sive in neutram partem decli­ nent, sicut accidit dubitanti, sive in unam partem magis declinent, sed lententur aliquo levi signo, sicut accidit suspicanti, sive uni parti adhae­ reant, tamen cum formidine alterius, quod accidit opinanti » (2. 2, q. 2, a 1). Rursus: « Quod parum est, quasi nihil accipit ratio (1. 2, q. 14, a. 4). Dubitatio seu dubium distinguitur: 1. In dubium strictum et latum. Dubium strictum seu proprie dictum est illud, quod modo descripsimus. Dubium latum est aliqua illa dubitatio seu haesitatio, quae remanet in statu opinionis: hinc non est nisi dubium improprie acceptum. Dubium strictum dividitur in positivum et negativum, prout quis dubi­ tat ob aequalia vel fere aequalia aut ob nulla vel levia hinc inde motiva. ' 2. In dubium speculativum et practicum, prout dubitatur de moralitate actionis in abstracto consideratae, v. g. an liceat pingere die festo; vel de moralitate actionis in particulari spectatae, v. g. an liceat mihi pingere hac die festiva (S. Alf. I, 21). • Quodsi S. Alfonsus (I, 20) edicit, haberi dubium positivum, < quando pro utraque parte, ve/ saltem pro una adest grave motivum », vocem dubii sumit in sensu latiori, quatenus dubium tam strictum quam latum involvit. — 147 — 3- In dubium iuris ct facti. Dubium iuris habetur, quando dubitatur de exsistentia, sensu, extensione vel cessatione ab intrinseco legis aut dis­ positionis, puta si dubitatur, num liceat pingere die festo. Dubium facti obtinet, cum dubitatur de facto vel re particulari, a qua applicatio legis vel dispositionis ad casum particularem pendet, puta si dubitatur, num quis legem impleverit vel a lege excusetur. Attamen m delineandis dubiis iuris et facti auctores non conveniunt. IV. Probabilitas seu sententia1 probabilis a diversis diverso sensu accipitur. Alii eam sententiam dicunt probabilem, auae nititur funda­ mento gravi, utut forte certo minus gravi quam fundamentum sententiae oppositae; ita probabilistae. Alii exigunt, ut nitatur fundamento aeque vel fere aeque gravi ac opposita; ita S. Alfonsus (Dell’ Uso moder, c. 5, n. 25). Alii requirunt fundamentum adeo grave, ut mereatur assensum viri prudentis: quod soli opinioni probabiliori competit; ita passim phi­ losophi :. Opinio tenuiter vel dubie probabilis non dicitur probabilis nisi improprie. Sententia probabilis distinguitur: 1. In probabilem absolute seu in se, et probabilem comparative seu relative, prout probabilis est spectata in se sola vel comparata cum oppo­ sita. Comparative probabilis est aut permulto probabilior seu probabilis­ sima, aut certo seu multo probabilior, aut aeque seu fere aeque probabilis, aut — addunt alii — certo seu multo minus probabilis’. 2. In probabilem sensu logico et probabilem sensu ethico seu practico. Sensu logico probabilis est, quae habet rationes graves seu idoneas ad pro­ bandum. Sensu ethico probabilis est, quae habet rationes adeo graves, ut (saltem vi principii reflexi) actiones dirigere seu pro praxi probari possit. 3. In probabilem intrinsece et probabilem cxtrinscce. Dicitur probabilis intrinsece, si probabilis est ob rationes intrinsecas; probabilis extrinsecc, si tanta ei patrocinatur auctoritas extrinseca, ut ob eam prudenter habeatur pro intrinsece probabili. Ex hisce patet, probabilitatem extrinsecam resolvi in intrinsecam. Ceterum quoad extrinsecam probabilitatem primum notes propositionem 27™ damnatam ab Alexandro VII : « Si liber sit alicuius iunioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet, reiectam esse a S. Sede Apostolica tamquam improbabi­ lem » \ Dein observes haec : Melius dicitur sententia quam opinio, quia opinio statum mentis designat. ----- *. Cfr. De Minusprobabilistno . * p. 14-17 — *· Sententia, quae ab aliquibus dici­ tur unice probabilis, incidit in sententiam lato sensu certam. ----- *. Denz.-Bannw. n. 1127. — 148 — a) « Auctoritas scriptorum .non ex multitudine, sed ex eorum gravitate aestimari debet; ita ut paucorum vel etiam unius doctoris speciali scientia ac pietate praediti auctoritas aliis pluribus aliquando praeferenda sit » (S. Alf. Diss. de usu mod. op. prob. η. 88, a. 1757)· ’ b) Maxima est auctoritas .S'. Thomae et 5. Alfonsi. S. Thomam omni­ bus aliis praeferendum esse, nemo hodie *negaveri . Ceterum ex variis documentis ecclesiasticis, quibus doctrina S. Thomae singulari prorsus modo celebratur atque inculcatur, sufficiat in memoriam revocasse Encyclicam Aeterni Patris (4 Aug. 1879), Motu Proprio Pii X c de Studio doctrinae S. Thomae in scholis catholicis promovendo » (29 lun. 1914), et canones 589, § 1 et 1366, § 2. Maxima S. Alfonsi auctoritas patet tam ex eo quod ad dignitatem Doctoris Ecclesiae5 evectus est, quam ex pluribus eisque singularibus laudibus, quibus Ecclesia eius doctrinam condecorare atque commendare non desiit ’. Hinc in rebus controversis caute consulantur ii auctores, qui ’. Gravibus auctoribus a S. Alfonso accensentur: Suarez, Soto, Azor, Canus, Sylvius, Caietanus, Bannez, Navarrus, Paludanus, Toletus, Sylvester, Lessius, Molina, Sanchez, Angelus, Vasqucz, Armilla, Valentia, Layman, de Lugo, Castropalaus, Bonacina, Emmanuel Sa, Pontius, Cabassutius, Collet, Roncaglia, Salmanticcnses, Petrocorensis, Abelly, Cardenas, Coninck, Gamachaeus, Isambert, etc., praeter D. Thomam, D. Bonaventuram, D. Antoninum et Scotum, quorum aucto­ ritas aliis utique praeponi debet (Dissert. cit. 1. c.).----- 2. Haec dignitas ex doctrina Bened. XIV «non pertinet ad doctores, qui fuerunt in Ecclesia, sed ad doctores ipsius Ecclesiae·» (De Serv. Dei bcatif. etc. 1. 4, p. 2, c. 11, n. 11). Ad eam vero, ut docet auctor citatus, requiruntur, « eminens doctrina, insignis vitae sanctitas... et praeterea S. Pontificis aut Concilii Generalis legitime congregati declaratio » (1. c n. 13). Lubet referre quaedam ex aliquibus documentis ecclesiasticis excerpta : 1. S’. Pocnitcntiaria d. 5 Iui. 1831 respondit, non esse inquietandum confessarium, qui in praxi S. Poenitentiae omnes sequitur S. Alfonsi opiniones, quamvis non legat opera Beati Doctoris nisi ad cognoscendam accurate eius doctrinam, non perpendens momenta rationesve, quibus variae nituntur opiniones. Haec tamen non applices opinionibus, quas declarationibus Ecclesiae adversari satis constat, quasve quis, inquisitione forte instituta omnibusque attentis, certo minus probabiles esse iudicet. 2. S'. Poenitentiaria d. 19 Dec. 1855 cuidam professori respondit, ipsum, non obstante iuramento probabiliorismum et probabilioristarum sententias sequendi, posse « S. Alfonsi de Ligorio doctrinam in omnibus sequi et publice tradere. » 3. Decretum Urbis et Orbis d.d. 23 Martii 1S71, super concessione tituli Doctoris. < Ipse (S. Alfonsus) errorum tenebras ab Incredulis et lanscnianis late diffusas, doctis operibus, maximeque Theologiae Moralis tractationibus dispulit atque dimo­ vit. Obscura insuper dilucidavit, dubiaque declaravit, cum inter implexas Theolo­ gorum sive laxiores sive rigidiores sententias tutam straverit viam, per quam Christifidelium animarum Moderatores inoffenso pede incedere possent. » 4. Litterae Apostolicae in forma Brevis d.d. Iui. 1871, super confirmatione tituli Doctoris. « In Dei gloriam, spiritualemque hominum salutem unice intendens ani­ mum, plurimos libros conscripsit, sacra eruditione et pietate refertos, sive inter — 149 — facile a doctrina S. Thomae et S. Alfonsi recedunt, quique feriuntur hisce, quae Mercurelli iussu Pii IX rescripsit ad Vitozza, qui doctrinam S. Alfonsi adversus Ant. Ballerini defenderat: « Commendandum duxit (Sanctitas Sua) propugnandas te suscepisse laudes ab Ecclesia tributas S. Alfonsi doctrinae, corumquc malitiae studuisse cccurrere, qui abusi dispositionibus in eamdem institutis, illam deprimere sunt conati » * c) Quoad modum, quo S. Alfonsus suum de sententiarum valore iudicium pro­ fert, iuvat notare haec: «) Generatim ipsi practice probabilis est ea sententia, quam probabilem dicit. /?) Si unam sententiam probabiliorem, alteram probabilem vocat, intelligit dubie probabiliorem dubicquc minus probabilem, ita ut posterior quoque pro practice probabili ab eo habeatur’. — Si de aliqua sententia dicit: «Non improbabiliter dicitur», vel: «Non videtur improbabilis»; vel: «Probabiliter dicunt auctores», vel v. g. : « Probabiliter dicit Lugo », tunc regulariter sententiam, de qua agitur, pro practice probabili habet. — Si, probata doctrina proposita, addit v. g. : < Lugo animadvertit », passim eiusmodi animadversionem approbat y) Si scribit· «Dicunt Doctores, probabiliter licere», ex eo non certo patet quid ipse sentiat. — Si quas sententias neque probabiles neque improbabiles dicit, suum de ipsis iudicium reticet. — Si unam sententiam probabiliorem dicit, de opposita vero nullum profert iudicium vel de ea dicit: c Non audeo eam dam­ nare » ; « non audeo improbabilem dicere », non ideo eam practice probabilem pronuntiat, sed rem aliorum iudicio relinquit (Praef. S. Alf. 1. V, n. 76). d) Si aliquam sententiam dicit veriorem, longe, multo, notabiliter, certo proba­ biliorem vel communiorem et probabiliorem, oppositam non habet pro satis fun­ data. r) Si quam sententiam vocat communem aut communiorem, nec aliquod de op­ posita profert iudicium, prior passim sua dici debet. Denique si de doctrina S. Doctoris dubitatur, quandoque ex diversorum operum et locorum collatione dubium solvi potest. § II· De notione, divisione et vi directiva conscientiae proprie dictae. Conscientia tam physice quam moraliter sumi potest. Conscientia 216 physice sum pia seu conscientia physiologica est facultas cognoscitiva redeundi ad proprios actus. Conscientia moraliter sumpta seu conscientia moralis importat iudicium de actuum nostrorum moialitatc; estque du­ plex, antecedens et consequens, prout respicit actum (resp. omissionem) implexas Theologorum tum laxiores tum rigidiores sententias ad tutam muniendam viam, per quam Christi fidelium animarum Moderatores inoffenso pede incurrere possent; sive ad Clerum informandum instituendum». 5. Denique Congregationes in suis responsis iteratitn atque diserte interro­ gantes ad doctrinam S. Alfonsi praesertim remiserunt (De Minusprobabilismo ’, p. 46-48). Nouv. Rev. théol. VII, p. 98. ----- :. Cfr. De Minusprobabilismo’. p. 64-65. — ΐ5θ — ponendum vel positum. Antecedens actum ponendum praecipit, prohibet vel permittit. Consequens actum positum approbat vel reprobat et conse­ quenter laetificat vel remordet (S. Thom. De verit. q. 17, a. 1). Patet autem, moralitatem actionis non pendere a conscientia consequente, quae actum subsequitur, sed a sola conscientia antecedenti : a. v. haec, non illa est regula moralitatis. Hinc de sola conscientia antecedenti nobis sermo est. 217 I. Notio. Conscientia (moralis, antecedens) est dietamen intellectus practici, quo quis iudicat, actionem particularem sibi praeceptam, vel prohibitam, vel liberam esse (S. Alf. I, 2; cfr. S. Thom. 1, q. 79, a. 13; De veritate, q. 17, a. 2). Dicitur: 1. Dictamen, quia conscientia est actus, non autem facultas vel habitus. 2. Intellectus practici, i. e. intellectus, quatenus hic quod apprehendit, ad operationem dirigit; quod est intellectus practici, qui « veritatem co­ gnoscit sicut (intellectus) speculativus, sed veritatem cognitam ordinat ad opus » (S. Thom. 1, q. 79, a. 11, ad 2). 3. Actionem particularem; nam conscientia non est iudicium de moralitate actus considerati in genere et in abstracto, sed de moralitate actus spectati in particulari et in concreto (S. Thom. De veritate, q. 17, a. 2; S. Alf. I, 2) 4. Sibi, nimirum conscientia iudicat de moralitate actus prout est ipsius judicantis, seu prout ab ipso indicante poni aut omitti debet, aut pro libitu poni vel omitti potest. 5. Praeceptam etc. Scilicet conscientia moralis non iudicat de utilitate vel de delectabilitate actus, sed de eius moralitate, i. c. de morali necessi­ tate vel de morali libertate actum ponendi vel omittendi. Coroll. I. Conscientia est conclusio syllogismi, saltem virtualis. Propositio maior enuntiat aliquam legem. Propositio minor aliquem actum cum lege comparat ; v. >g. : Furtum est illicitum. Atqui ablatio istius rei foret furtum. Ergo ablatio istius rei mihi illicita est. Coroll. II. Conscientia differt a synteresi. a scientia morali, a scientia casuislica, a prudentia et ab ultimo indicio practice. Synteresis (αυντηρησίς i. c. conservatio) est habitus naturalis conservans prima et generalia principia practica, v. g. : Bonum Indicia in ordine ad operationem formata distinguuntur in speculativa, speculativo-practica et practico-practica. Speculativa respiciunt veritatem, quae fundat moralitatem actus consequentis, v. g. exsistentiam alicuius facti ut : Hodie est dies Dominicus, vel valorem actus ut : Sacramentum ita ministratum invalidum est ; etc. Speculativo-prae two respiciunt moralitatem actus, sed solum in communi, ut: Missa die Dominico audienda est. Practico-practica versantur circa moralitatem actus in particulari, et constituunt conscientiam proprie dictam, ut : Hodie mihi Missa audienda est — I5I — est faciendum, malum fugiendum Scientia moralis est habitus acquisitus, qui versatur circa conclusiones generales e primis principiis deductas; puta: Uni­ cuique suum relinquendum; atqui furtum proximo suum detrahit; ergo furtum est reiciendum. Scientia casuistica est habitus acquisitus, qui conclusiones scientiae moralis applicat ad casus particulares in abstracto consideratos. Conscientia autom conclusiones generales applicat ad casus particulares, cosque in concreto conside­ ratos, prout hic et nunc in praxim ducendae sunt. Prudentia est habitus, qui intel­ lectum dirigit in conclusionibus deducendis et applicandis. Conscientia vero est ipsemet actus applicandi conclusiones ad casus particulares in concreto conside­ ratos. Denique ultimum indicium practicum dictat tantum, aliquid esse agendum vel omittendum, non autem dicit de moralitate actionis vel omissionis. II. Divisio. Conscientia dividitur: 218 1. Ratione habitudinis ad veritatem, in veram seu rectam 1 et falsam seu erroneam, prout moralitas, quae de actione particulari praedicatur, re ipsa inest actioni vel non inest ei (S. Alf. I, 3). Conscientia erronea dicitur vincibiliter vel invincibiliter erronea, prout error potest vel non potest morali diligentia expelli. 2. Ratione moralitatis, quae actui inesse iudicatur, in praecipientem, prohibentem et permittentem, prout iudicatur, aliquid praeceptum vel prohibitum vel liberum esse. 3. Ratione status mentis, in certam, opinativam et dubiam. Certa est, qua quis firmiter, i. e. sine prudenti formidine de opposito, de actionis particularis moralitate iudicat. Distinguitur duplex, directe et indirecte certa. Prior nititur motivis, quae obiectivam actionis moralitatem osten­ dunt. Altera oritur ex principio generali reflexo et certo, quod applica­ tur ad actum, de cuius obiectiva moralitate dubium vel opinio tantum habetur’. Conscientia opinativa est, qua quis infirme, i. e. cum prudenti formidine de opposito, de actionis particularis moralitate iudicat. Dubia est, quae circa moralitatem actionis particularis anceps haeret atque assensum suspendit (p. 205 ; S. Alf. I, 20). Conscientia perplexa habetur, quando quis in utraque parte apprehen­ dit peccatum, neque conscientiam tutam efformare neque ab eligenda una parte abstinere potest ; ut si quis censet — in eaque sententia per­ sistit — se peccare, sive audiendo Missam infirmum solum relinquit, sive manendo apud infirmum Sacrum negligit (S. Alf. I. 10). III. Vis directiva conscientiae. 1. Conscientia certa sive vera, sive 219 falsa seu erronea, est regula moralitatis, seu efficit, ut actio respectu • ■■ I ■ I , - — ’. Alii rectam dicunt, quae prudenter ei formatur, sive vera sive falsa est. ----’. Conscientia indirecte certa dici solet conscientia probabilis (S. Alf. 1, 40). ----’. Alii addunt : modo invincibiliter erronea sit. Sed conscientia certa necessario hic et nunc invincibiliter erronea est ; talis enim conscientia supponit, hic et nunc ne — 152 — indicantis eam habeat moralitatem, quae iudicatur, ipsi inesse ; a. v. qui firmiter iudicat, actionem particularem sibi aut ponendam aut omitten­ dam aut liberam esse, re vera aut tenetur eam ponere vel omittere, aut liber est. Etenim conscientia certa involvit iudicium firmum de Dei Ο. M. circa actionem particularem ordinatione. Atqui modus seu ratio agendi debent conformari eiusmodi iudicio, sive verum sive falsum est. Neglec­ tus enim praedictae confirmationis involveret neglectum ipsius ordina­ tionis divinae (S. Thom. De veritate, q. 17, a. 4, c. et ad 3 ; 1, q. 79, a. 13 ; i. 2, q. 19, a. 5; cfr. S. Alf. I. 5). 2. Conscientia certa vi supra descripta gaudet non ex se, sed ex virtute legis divinae. Ratio est, quia potestas obligandi seu moraliter ligandi ne­ quit competere nisi superiori. Atqui conscientia hominis non est ipsi homini superior. « Conscientia, inquit S. Bonaventura, est sicut praeco Dei et nuntius ; et quod dicit, non mandat ex se, sed mandat quasi ex Deo, sicut praeco cum divulgat edictum regis > 1 (cfr. S. Thom. De veri­ tate, q. 17, a. 3). 3. Conscientia incerta, i. e. opinativa vel dubia de se vi directiva caret, quia directio necessario fit in unum, ideoque procedere debet a conscien­ tia, quae ipsa ad unum determinatur. Atqui conscientia incerta non de­ terminatur ad unum sed circa diversa se habet. Quid faciendum sit ab eo, qui incertus sit, exponetur n. 221. Coroll. I. Qui agit contra conscientiam certam praecipientem vel pro­ hibentem, sive veram sive falsam, tantum et tale peccatum committit, quantum et quale in actu apprehendit. « Actus humanus iudicatur virtuosus vel vitiosus secundum bonum apprehensum, in quod voluntas fertur, et non secundum materiale obiectum actus » (S. Thom Quodl. 3 art. 27). Coroll. II. Qui malitiam actus apprehendit, nihil vero ne confuse qui­ dem de gravi vel levi malitia cogitat, leviter tantum peccat. Attamen, passim adest ideoque praesumitur haberi sufficiens utut confusa in gravem malitiam advertentia et consensus: i° si res manifeste gravis est ; 2° si agitur de homine quantitatem peccati parum curante. Coroll. III. Qui ex conscientia erronea censet, se peccare, sive non implendo praeceptum, quod physice nequit implere, sive patiendo ma­ lum, v. g. stuprum, quod non valet impedire, non peccat. Habetur enim impotentia physica, ideoque deest voluntarium. suspicionem quidem erroris ingeri Hinc eiusmodi conscientia, si quid praecipiat vel prohibeat, obligat, etiamsi conscientia vincibilitcr erronea praecesserit ; si quid permittat, illuti hic et nunc iudicanti licitum reddit, quamvis errans fortassis haud sme culpa ad eiusmodi conscientiam fuerit perductus ideoque antea peccaverit. ‘. In II Sent Dist. 39, a. I. q. 3. — 153 — Coroll. IV. Qui in utraque parte apprehendit peccatum; si possit, con­ scientiam tutam sibi efformet veritatem inquirendo et dubium forte per­ sistens ope principii reflexi prudenter solvendo. Si neque conscientiam certam sibi efformare, neque ab eligendo abstinere potest, eligat quod minus malum apparet 5. Si utrumque apparet aequale, eligat pro libitu. Si nihilo minus censet, se peccare, tamen a peccato immunis est, quia deest libertas et nemo necessario peccat. Si eligit quod apparet gravius, peccat quidem sed tantum pro rata excessus apprehensi ; siquidem quoad totalem malitiam non est liber ; excessum vero libere amplectitur. § III. De conscientia requisita ad licite agendum. Prop. Ad licite agendum requiritur certitudo stricte dicta de honestate 220 actionis hic et nunc ponendae. Patet i° Ex S. Scriptura. « Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex fide. Omne autem quod non est ex fide, peccatum est » (Rom. XIV, 23). Hic S. Paulus pertractat controversiam de esu ciborum, quem lex Mosaica prohibebar. Porro Apostolus edocet, peccare eum qui praedictos cibos manducet, discernens (dtazptvô^evoç. quod in contextu est: secum ipso certans, dubi­ tans, haesitans'), num esus licitus sit. Ratio autem secundum Apostolum est, quia omnis actio, posita sine firma de honestate actionis persuasione, peccaminosa est. « Dicitur, inquit S. Alfonsus, ex fide, nempe ex certo dictamine conscientiae, ita ut homo in sua conscientia persuasum sibi habeat, quod agendo recte agat » (I. 55). Quae interpretatio deducitur ex contexta oratione (v. 2, 14, 22), atque hodiedum communitur admitti­ tur5. Acedit 20 argumentum petitum ex ratione. Procul dubio peccat, qui vult et eligit actionem, sive bona sive mala sit, sive Deum offendat, sive non offendat Deum. Atqui ita agit qui vult et eligit actionem, de qua dubitat, num hic et nunc licita sit. Hinc S. Augustinus: «Efficere id, quod incertum est, an peccatum sit, certum peccatum est Idem iteratim asserit S. Alfonsus (I, 22, 24; item I, 81 et Hom. Αρ. I, 65, ubi docet, ne opinionem probabilissimam quidem per se et ultimo sufficere). Coroll. I. Auctores passim docent, sufficere, ut licite agatur, certitu­ dinem latam. Verum id minus accurate dicitur; certitudo enim lata pru­ dentem formidinem seu dubitationem latam adhuc admittit. Atqui non licet ponere actionem, quamdiu quis adhuc prudenter formidat, eam esse ’. Per se, i. c. ceteris paribus magis praecavenda transgressio praecepti naturalis quam positivi, divini quam humani, negativi quam affirmativi. ----Per fidem non intelligi fidem supernaturalem, sed dictamen conscientiae, patet ex Cone. Later. IV (c. 41); intelligi autem dictamen certum, docent Estius, Beelen, Comely, Reittmayer, Bisping aliique interpretes communiter. ----- ’. L. I, de Baptismo, c. 5. — 154 — peccatum formale seu veram Dei offensionem. Ceterum haec formido seu dubitatio lata facile excluditur per aliquod principium generale re­ pexum. puta: Licet sequi opinionem lato sensu certam; quod principium alii etiam concomitans dicunt Coroll. H. Sufficit, ut quis bona fide certus sit de liceitate actionis etiamsi fundamentum, cui certitudo innititur, minus solidum sit. Neque requiritur, ut quis reflexe iudicet, se esse certum. Coroll. III. Qui agit cum dubio practico de honestate actionis, tantum et tale peccatum committit, quantum et quale est illud, de quo dubitat ; perpetrat enim peccatum tantum et tale, quanti et qualis periculo se exponit (S. Alf. I, 22). Si sola ratio peccati apprehenditur, habetur pec­ catum speciei innominatae; quocirca tamen observes haec S. Thomae: « Ratio quando apprehendit aliquid ut malum, semper apprehendit illud sub aliqua ratione mali; puta quia contrariatur divino praecepto, vel quia est scandalum, vel propter aliquod huius modi, et tunc ad talem speciem malitiae reducitur talis mala voluntas » (1. 2, q. 19, a 5, ad 3). « Notan­ dum tamen est pro praxi, quod multi ignorant, graviter illicitum esse operari cum dubio practico de peccato gravi » ’. § IV. De comparatione conscientiae requisitae. 221 Dicimus de eo, qui conscientia ad licite agendum requisita caret, i. e. dc eo, qui de actionis ponendae honestate certus non est. Porro : I. Q-tu certus non est de alicuius actionis honestate — nisi velit ab ea abstinere — ante omnia tenetur veritatem inquirere, i. e. indagare, quae sit actionis moralitas. a. v. quae sit Legis aeternae circa illam ordinatio. Et sane qui praedictam inquisitionem negligit, vilem habet ipsam ordina'ionem divinam, quippe quam infringendi periculo temerarie se exponat. Hinc S. Thomas: « In rebus autem dubiis et incertis ratio non profert indicium absque inquisitione praecedente; et ideo necessaria est inqui­ sitio rationis ante indicium dc eligendis; et haec inquisitio consilium vocatur » (1. 2, q. 14, a. 1). Et S. Alfonsus: « Ad licite operandum debe­ mus in rebus dubiis veritatem inquirere » (1. 54). 222 Π. Quoad modum inquirendae veritatis haec tene: 1. Indaganda et comparanda sunt argumenta (intrinseca et extrinseca seu auctoritates) utriusque sententiae sibi invicem oppositae. Etenim in dubiis una pars prae altera eligi debet. Atqui « electio importat collatio­ nem quamdam praecedentem x> (S. Thom. 1. 2, q. 13, a. I.) 2. Inquisitio fieri debet diligentia morali et proportionata tam personae 1 Cir Marc, n. 37; Vind. Allons. I, p. 504. Aertnys-Damen. I, n 64. — 155 — inquirenti quam gravitati rei, de qua agitur, et tempori, quod inquisitioni impendi potest. Minus docti doctiores, v. g. parochum, confessarium consulendo, doctiores sua ipsorum inquisitione veritatem attingere conentur. « Sat erit, inquit Bencd. XIV in Encyclica « De Praeparatione ad Annum Universalis lubilaei » (26 Jun. 1749), confessarios monuisse, ut in re dubia propriae opinioni non innitantur; sed antequam causam dirimant, libros consulant quamplurimos, eos cumprimis, quorum doctri­ na solidior; ac deinde in eam descendant sententiam, auam ratio suadet, ac firmat auctoritas. Nec aliud sane docuimus in nostra Encyclica super usuris ». Praeterea maiori diligentia opus est, si de re magni momenti, puta de notabili restitutione agitur, quam si de re parva sermo est. Si quis, inquisita veritate, pergit dubitare seu certus non est de actionis honestate, disputatur, quatenus qui ita theoretice dubitet, ad certitudi­ nem practicam devenire atque actionem ponere possit. Porro diversa ad hoc quaesitum responsa constituunt diversa systemata moralia, de quibus nunc dicendum nobis est. Patet autem, controversiam hanc summi mo­ menti esse: siquidem systema morale totam doctrinam moralem mode­ ratur, atque innumeris, quae in ea occurrunt, dubiis pro praxi solvendis viam aperit. De gravissima hac materia dicturi exhibebimus primum notionem systematis moralis, statum quaestionis controversae et diversa systemata ; deinde probationem systematis, quod verum nobis videtur. Denique quaedam subiungemus de quibusdam effatis systemati morali affinibus, de momento controversiae inter aequiprobabilistas et probabiiistas, deque usu systematis moralis. PUNCTUM I. Notio systematis, status quaestionis, diversa systemata. I. Notio systematis. Systema morale, prout hic sumitur,1 est princi- 223 pium generale, quo quis, post debitam inquisitionem de actionis (vel omis­ sionis) honestate certus non est, conscientiam practice certam sibi efformat. Cuius definitionis sensus ex ipso statu quaestionis nunc exponendo patebit. II. Status quaestionis. Quaestio versatur circa dubia, quae proxime 224 et directe ad actionis moralitatem spectant, non autem alia. Itaque: i. Quaestio non versatur circa dubia, quae proxime et directe respiciunt v. g. actus valorem, materiam sacramentorum etc. In hisce dubiis et generatim quoties aliquod bonum obtinendum vel malum vitandum est, quod a conscientiae dictamine non pendet, per se pars seu opinio tutior. Systema morale sensu latiori sumptum est universa morum scientia per prima sua principia apto ordine constructa. — 156 — ut dicitur, sequenda est. Haec igitur per se eligi debet: i° in collatione sacramentorum; 2° in periculo damni spiritualis vel temporalis proprii necessario vitandi, cuiusmodi sunt v. g. periculum vitae vel peccati for­ malis; 3° in periculo damni spiritualis vel temporalis alieni necessario praecavendi. Hinc v. g. medicus tenetur adhibere medicinam, quae ipsi securior videtur. Dixi per se, quia si necessitas urgeat et pars tutior in praxim deduci nequeat, licet v. g. in ministratione sacramenti uti opi­ nione etiam tenuiter probabili (S. Alf. I, 42-53). Ceterum haec omnia in respectivis Theologiae Moralis tractatibus aptius atque uberius evol­ vuntur nec, ut diximus, ad statum quaestionis hic pertractandae perti­ nent. 2. Quaeritur vero, quodnam sit principium generale, quo in dubio theoretico de actionis honestate conscientia practice certa comparetur; a. v. inquirimus, quatenus licite agat ille, qui, inquisita veritate, ipsemet non sit certus de actionis (vel omissionis) moralitate ; seu qui ipsemet certus non sit, utrum necne exsistat lex, quae actionem (vel omissionem) prohibeat, seu utrum opinio quae faveat legi, an ea quae libertati patrocinetur, vera sit. Dicitur: a) Quatenus licite agat ille. Itaque non quaeritur, quid quis in dubio aliis imponere possit vel debeat, sed quatenus ipsemet dubitans licite agat. b) Inquisita veritate; siquidem, debita inquisitione omissa, ad princi­ pium reflexum recurrere non licet. c) Ipsemet. Hinc non inquirimus, quatenus quis licite ponat actionem, de cuius obiectiva moralitate alii certi non sint ; indagamus vero, quate­ nus eam licite ponat, qui ipsemet de obiectiva eius moralitate certus non sit. d) Certus non sit, i. e. aut in statu dubitationis circa actionis obiectivam moralitem versetur, aut opinetur, eam esse objective inhonestam. Itaque quaerimus regulam certam et universalem, qua, concurrentibus duabus opinionibus de actionis moralitate, quarum una legi favet, altera libertati, tuto diudicetur, quandonam in praxi fas sit sequi partem liber­ tatis, quandonam debeamus legem implere. Porro ad quaestionem propositam a diversis diverso modo responde­ tur; quae quidem diversa responsa, uti iam supra dictum est, diversa constituunt systemata moralia ‘. ’. Sunt qui censeant, opus non esse systemate morali. Verum qui ita censent, falluntur atque ipsimet inscii aliquod systema admittunt. Etenim certum est, plu­ rima de obiectiva actionum moralitate occurrere dubia. Hinc ipsimet adversarii debent respondere atque respondent ad quaesitum, quatenus in eiusmodi dubiis agere liceat lam vero illud, quod ad quaesitum dant responsum, ipsorum systema morale est. 157 III. Diversa systemata. Enumerantur septem, quae sunt: Tutiorismus 225 absolutus, Tutiorismus mitigatus, Probabiliorismus, Aequiprobabilismus, Probabilismus, Laxis mus et Systema Compensationis. Tutiorismus absolutus statuit: Non licet mihi sequi sententiam faven­ tem libertati, nisi haec mihi certa sit; seu: Lex obligat me, nisi certus sim, eam non exsistere. Tutiorismus mitigatus docet: Non licet mihi sequi sententiam faven­ tem libertati, nisi haec mihi probabilissima sit; seu: Lex obligat me, nisi pro probabilissimo habeam, eam non exsistere. Probabiliorismus edicit: Non licet mihi sequi sententiam faventem libertati, nisi haec mihi probabilior sit; seu: Lex obligat me, nisi pro probabiliori habeam, eam non exsistere. Aequiprobabilismus profitetur: In dubio de latione legis licet mihi sequi sententiam faventem libertati, modo haec mihi aeque vel quasiaeque probabilis sit ac opposita pro lege. In dubio vero stricto de cessa­ tione vel adimpletione legis servanda est lex. Probabilismus contendit: Licet mihi sequi sententiam faventem liber­ tati, modo haec mihi vere probabilis sit, idque etiamsi sententia contraria mihi certo probabilior sit; seu: Lex non obligat me, modo pro vere probabili habeam, eam non exsistere, idque etiamsi pro probabiliori ha­ beam, eam exsistere. Atque haec valent, etiamsi lex certo exstiterit, modo probabiliter cessaverit vel impleta sit. Laxismus usum opinionis etiam tenuiter probabilis admittit. Systema Compensationis docet, in dubiis tutius esse sequendum, nisi incommodum relative grave excuset Tutiorismus absolutus'', Tutiorismus mitigatus et Laxismus1 commu­ niter reiciuntur; sustinentur Probabiliorismus, Aequiprobabilismus, Probabilismus et Systema Compensationis. Admittimus Acquiprobabilismum, quod quidem systema comprobandum atque ab obiectionibus vin­ dicandum aggredimur. ’. Ita Laloux, Dc actibus humanis; PoTTON, De theoria probabilitatis; Boisdron, Théorie et systèmes des probabilités; PrümmER, Manuale Theol. Mor. t. I. n. 351. Mc Donald, The Principles of moral science:, p. 254. Singularem mentionem meretur systema Cardinalis d’ÀNNiBALE, qui in sua Summula Theo­ logiae moralis (I, n. 262 et 264) unice principio possessionis innixus quoad dubium de exsistenia legis potius probabilismo, quoad dubium de cessatione vel implctionc legis aequiprobabilismo calculum adicit. Systema illud Systema Pos­ sessionis seu Possessionismus dici posset. ----- 2. Alexander VIII confixit thesim: « Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam». ----- ’ Inno­ centius XI damnavit propositionem hanc 3m : « Generatim, dum probabilitate sive intrinseca sive cxtrinscca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus ». - 158 - PUNCTUM IL Probatio veri systematis, i. e. Aequiprobabilismi. Aequiprobabilismus triplici propositione constat, quarum prior probabiliorismo opponitur, probabilismo posteriores. Nimirum aequiprobabilistae contra probabilioristas docent : Qui stricte dubitat de latione legis, non tenetur eam servare. Contra probabilistas contendunt: Qui stricte dubitat de cessatione vel adimpletione legis, tenetur eam implere; item: Qui opinatur, i. e. qui pro certo probabiliori habet, legem exsistere, as­ tringitur lege. Itaque sint: THESIS I. 226 Qui stricte dubitat de latione legis, a. v. qui pro aeque vel quasi aeque probabili habet, legem non esse latam ac eam latam esse, non tenetur eam servare. Probatur: I. Ex auctoritate S. Alfonsi. Haec namque ea est, ut systemati, quod ipse propugnaverit, gravem praesumptionem creare videatur. Atqui S. Doctor thesim propositam propugnavit. Maior hisce firmatur: i° Ecclesia S. Alfonsum eximium Theologiae iMoralis magistrum agnovit, atque iteratis vicibus declaravit, eum tutissi­ mum ac divinitus datum esse moderatorum animarum ducem (n. 215). Porro haec maxime debent valere pro praecipua Theologiae Moralis quaestione, i. e. pro systemate morali; immo praedictae laudes atque commendationes videntur vix posse cohonestari, si S. Alfonsus errasset in eligendo systemate morali, quod per totam scientiam moralem quam latissime patet eamque quasi pervadit, atque vi cuius innumera, quae in dicta scientia occurrunt dubia, pro praxi solvuntur. Quae confirmantur hisce, quae ex Actis Causae Beatificationis referunt Vindiciae Alfonsianae :’ «Iam decretum erat latum super» «Nihil censura dignum», iamque discussae erant heroicae Alfonsi virtutes. At nihilominus iussu Pontificis nova instituta fuit Positio super Virtutibus, et quidem super Prudentia, non quoad istius virtutis excercitium, sed ob nonnullas regulas morum, in eius operibus contentas. Hinc praeter alias quaes­ tiones particulares, ad severiorem trutinam revocata fuerunt speciatim systema morale et doctrina de consuetudinariis et recidivis ». Quibus peractis, Pius λ;11 solemniter declaravit, de virtutum gradu heroico con­ stare. Adhaec S. Poenitentiaria d. 19 Dec. 1855 cuidam Theologiae Moralis professori rescripsit, eum, non obstante iuramento propugnandi probabiliorismum, posse S. Alfonsi doctrinam sequi, et publice tradere Dissert» Prooem. n. 46. P*- ’ — 159 — (η. 215)· Hinc plures iiquc praeclari theologi fatentur, illud quod S. Alfonsus amplexus est systema, commendandum videri Minor ab omnibus admittitur. Obi. Cum petitum fuit a S. Sede, utrum per verba Decreti n Martii 1871, quibus S. Alfonsus dicitur « inter implexas theologorum sive laxiores sive rigidiores sententias tutam stravisse viam..., » utrum, dico, per ista verba aequiprobabilismus fuerit designatus atque prae probabilismo commendatus; responsum fuit, S. Con­ gregationem iis verbis « nullam voluisse opinionem damnare aut unam alteri praeferre, sed solum facium designare ab omnibus admissum, quod videlicet S. Alfonsus suo systemate curaverit sive laxiores sive rigidiores evitare sententias.» Resp. Responsum hoc a legitima auctoritate profectum non est, ut post diligens examen Romae institutum compertum fuit. Deest etiam in Editione authentica Decretorum S. R. C. A solo substituto Secretariae S. R. C. fuit datum nomine solius Secretarii.2 II. Ex auctoritate theologorum. Theologi hodiedum fere communiter thesim enuntiatam propugnant. De sententia S. Thomae postea sermo erit. III. E ratione. Leges praeceptiva et prohibitiva sunt instar ligaminis spiritualis, ideoque, ut effectum sortiantur, hominem (positive) attingere debent : quod fieri nequit nisi per aliquam saltem notitiam proprie dic­ tam lationis legis. « Sicut funis, inquit S. Alfonsus, non ligat, nisi appli­ cetur rei ligandae per contactum, ita praeceptum non ligat nisi per eius­ dem scientiam » (I, 76). Atqui in dubio stricto omnis notitia proprie dicta lationis legis deest. « Tunc, inquit S'. Alfonsus,... non legis notitiam habemus, sed tantum notitiam dubii sive quaestionis, an lex exsistat vel non » (I. 74). Noscitur quidem, utramque partem scilicet et lationem et non-lationem legis esse aeque probabilem, sed nulla habetur notitia de conclusione seu termino inquisitionis’. Deinde in dubio stricto de latione legis, i. e. in dubio stricto, utrum lex aliquem actum prohibeat an permittat, omnis de ordinatione legis circa dictum actum seu de moral itate obiectiva istius actus notitia pro­ prie dicta deest: quo posito, actus ille in actu secundo, ut dicitur, respec­ tu mei extra ordinem moralitatis versatur, seu tanquam actus mere phyIta v. g. Lehmkui.h, Theol. mor.,: I, 165; Νομήν, De Prine, theol. mor ‘, 239; SwEENS, Theol. mor. fund. ’ n. 700 sq ; Beauduin-Cardeu., o. c. p. 79. ----Cfr. Ter Haar, Ven. Innoc P. P. XI de Probabilismo Decreti Historia et Vindiciae, p. 107.----- Itaque nec nos negamus, partes contradictorias in se consideratas vel etiam comparatas probabilitatem, quam ex bonis rationibus habeant, retinere oosse. Sed de hac re non agitur. Agitur de partibus, quatenus contradictorie oppositae sunt, seu quatenus sunt affirmatio et negatio simultaneae ad unam quaestionem de veritate. siens est. Atqui nihil impedit, quominus eiusmodi actus ponatur, modo bonus finis accedat. Ergo in dubio stricto, utrum aliquis actus obiective permittatur an prohibeatur, illum actum ob bonum finem ponere fas est. Quo magis argumentum modo allatum dilucidetur, noto haec: Vi nostrae naturae rationalis versamur quoad esse in ordine morali, i. e. in actu primo ligamur lege; at quoad agere vi nostrae cognitionis rationalis in ordine morali constituimur, i. e. in actu secundo lege ligamur. Hinc cum in dubio stricto nulla notitia proprie dicta de actus moralitatc habeatur, quoad agere non versamur in ordine morali, nisi in quantum altiori lege nobis imponitur obligatio agendi semper ob finem honestum. Neque opponas, illum actum fortassis a legislatore prohiberi. Id verum est, sed ista prohibitio, si locum habeat, ligat tantum meum esse rationale, a. v. ligat me, quia habeo naturam rationalem, sed agere meum tantum ligatur cognitione ratio­ nali. Hinc in dubio stricto actus quoad meum agere non est in ordine morali ; sed mere physicus est, et moralitatem debet recipere a fine. Denique, si de lege positiva sermo est, valet principium n. 229 proba­ tum: In dubio stricto conditio eius quod prius est, melior est conditione eius quod posterius est. Atqui libertas moralis lege praeceptiva (prohibitiva) positiva prior est. 227 Obi. z. In dubio prae omnibus cavendum est periculum peccandi materialiter seu transgrediendi ordinationem Dei prohibitivam. Resp. j. Retorqueo argumentum; scilicet si in dubio prae omnibus cavendum foret periculum peccandi materialiter, etiam illicitum esset sequi sententiam proba­ biliorem pro libertate. Atqui id nobiscum adversarii reiciunt. Resp. 2. Nego assertum, saltem quatenus dubio stricto applicatur. Etenim admitti nequit, in dubio stricto ordinationem prohibitivam praeferendam esse ordinationi penmissivae. Atqui si in dubio stricto prae omnibus cavendum foret peccatum materiale, in dicto dubio ordinatio prohibitive ordinationi permissivae praeferenda, seu prior prae posteriori tanquam norma agendi assumenda foret. Maior deducitur ex eo quod ordinatio Dei legislatoris permissiva aequivalet ordinationi prohibitivae, seu ex eo quod iura hominis, utpote aeque ac officia eius a lege aeterna manantia, aeque sancta sunt ac officia. Quid iuris sit in dubio stricto, ex aliis principiis deducendum est. Atque haec etiam involvunt refutationem systematis Compensationis, quod docet, in dubio tutius esse sequendum, nisi incommodum relative grave excuset. Etenim systema illud nititur supposito, quod per se officium iuri est praeferendum, etiamsi concedatur, per accidens ob incommodum relative grave officium postponi posse. Atqui ex dictis liquet, praedictum suppositum esse reicicndum. Accedit quod doc­ trina ista vix applicari posse videtur; siquidem in singulis casibus inter se pon­ deranda forent non tantum gravitas legis et incommodum, quod legis adimpletio, spectatis adiunclis, secum ferret; verum etiam gradus certitudinis legis cum in­ commodo cius comparari deberet; quae omnia rite observare practice vix possibile videtur. Porro eiusmodi regulam et normam solvendi dubia rectam esse, nemo admiserit. Obi. 2. In dubio melior est conditio possidentis, i. e. eius quod natura vel tem- — ι6ι — pore prius est. Atqui lex aeterna prior est libertate i. c. facultate morali ponendi actum. Ergo in dubio, utrum lex aeterna prohibeat actum, conditio legis aeternae melior est. Resp. Cone. niai. Dist. min.: scilicet lex aeterna, quae permittit actum, prior est libertate i. c. facultate morali ponendi illum actum, concedo; lex aeterna, quae prohibet actum, prior est libertate, i. c. facultate morali ponendi illum, nego, seu potius in casu nostro dubium est, num lex aeterna aliquem actum prohibeat, an permittat i. e. an facultatem moralem illum actum ponendi concedat ; in quo dubio, uti exposuimus, homo physica sua libertate pro libitu utatur, modo actum suum ponat ob finem honestum. Coroll. I. Lex non obligat in dubio stricto: i° num condita vel pro- 228 mulgata sit; 2° num aliquem casum vel personam comprehendat, quia stricte dubitatur, num quoad illum casum vel personam lata sit ; 30 num factum fundans legem locum habuerit, quia stricte dubitatur, num lex iam inceperit seu potius, num iam applicari possit. Hinc v. g. licet man­ ducare carnes in dubio, num dies Veneris advenerit ; item comedere cum intentione celebrandi, in dubio, num sit media nox; item celebrare in dubio, num post mediam noctem aliquid sumpseris (S. Alf. I, 32, 97). Pariter in dubio stricto, num lex sit mixta an fure poenalis, practice haberi potest pro pure poenali, quia stricte dubitatur, num lata sit lex, quae actum praecipiat. Denique in dubio stricto, num lex obliget sub gravi an sub levi, obligatio levis est, quia stricte dubitatur, num condita sit lex, quae sub gravi praecipiat (S. Alf. 1. c.). Coroll. II. Cum iuramentum promissorium et votum sint instar legum particularium, obligatio deest in dubio stricto, num iuramentum vel vo­ tum emissum fuerit (S. Alf. I, 28). Coroll. III. Si de rebus distinctis agitur, licet in dubio stricto modo una, modo altera vel etiam insimul utraque sententia uti. Hinc v. g. fas est e duobus testamentis aeque probabiliter validis ac invalidis unum qua validum, alterum qua invalidum tractare, prout valor vel nullitas in tuum favorem cedit. Dixi « si de diversis rebus agitur », quia impossibile est in una eademque re individua insimul duabus opinionibus contrariis uti : id in casibus, qui ab aliquibus proponuntur, specie tenus tantum locum habet. Ceterum quaestiones, quae ab auctoribus huc referuntur, generali principio solvi nequeunt, sed potius singillatim suo quaeque loco pertrac­ tantur ’. ‘. Lubct tamen Lectoris gratia quasdam attingere quaestiones. Quaerunt v. g. num liceat alicui, innixo opinione satis probabili de valore testamenti informis, acceptare hereditatem contra heredem ab intestato, simulque innixo opinione aeque probabili de nullitatc eiusdem testamenti, retinere legata. Porro in exemplo proposito legata retineri nequeunt, quia certum est — et ideo casus prorsus extra nostram materiam versatur — ea heredi testamentario non 11 — 102 -Coroll. IV. Parochianus et poeniteris ordinarie tuto sequuntur indicium pastoris vel confessarii prudentis, quia prudenter opinantur vel saltem pro aeque probabili habent, nulla lege prohiberi, quod ab ipsis licitum declaratur. Huc spectant haec S. Thomae : « Aliquis parvae scientiae magis certi ficatur de eo quod audit ab aliquo scienti fico, quam de eo quod sibi secundum suam rationem videtur '? (i. 2, q. q. a. 8, ad 2). THESIS II. 229 Qui stricte dubitat de cessatione vel impletione legis, a. v. qui pro aeque vel quasi aeque probabili habet, legem non cessasse vel non impletam esse, tenetur eam servare. Dicitur <; qui stricte dubitat » seu : « qui pro aeque vel quasi aeque probabili habet » ; quandoquidem communiter admittitur, obligationem servandi legem abesse in dubio lato cessationis vel adimpletionis legis, a. v., ubi probabilius sit, legem cessasse aut adimpletam esse. Praeterea in dubio de adimpletione legis plura praesto sunt principia, quibus atten­ tis, factum adimpletionis passim pro probabiliori haberi potest. Eiusmodi principia sunt: Quod regulariter, quod ordinarie fit, censetur esse fac­ tum; E..‘ communiter contingentibus prudens fit praesumptio.' Item: In dubio omne factum praesumitur recte factum;'’ seu: In dubio stan­ dum est pro valore actus' (S. Alf. I, 26). Quibus notatis, probatur thesis: competere. Etenim testamentum in se validum est aut invalidum. Si prius, legata competunt legatario; si posterius, heredi ab intestato seu legali obveniunt. Quaerunt quoque, quid licitum sit ei, qui coram se habeat duos cibos; unus certo caro est, sed dubitatur, quisnam talis sit. Porro licet ei satis probabiliter utrumque edere, si actus edendi etiam moraliter loquendo diversi sunt ; secus si moraliter loquendo unum constituunt. Ratio prioris est, quia uterque actus aeque probabiliter obiective ideoque certo subjective licitus est, nec in casu obstat ratio, quae impedit, quominus eadem solutio valeat, si agatur de duobus actibus, qui moraliter loquendo unum constituunt. Ratio posterioris est, quia non licet actibus, qui moraliter unum constituunt, certo legem laedere. Obi. Numquam licet certo laedere legem. Atqui id locum habet, etiamsi uterque actus etiam moraliter diversus sit. Resp.: Nunquam licet certo legem laedere, i. c. ponere actum, quem legem lae­ dere, certo noveris, conc.; i. e. ponere duos actus moraliter diversos, quorum alter­ uter legem laedet, cum tamen ignores, quisnam ex duobus legem laesurus sit, id negandum videtur, vel saltem satis probabiliter negatur. Puta, aliquis dum Sextam orat, dubitat, num Tertiam dixerit. In casu passim pro probabiliori habere potest, Tertiam dictam esse ; siquidem ex communiter contingentibus prudens fit praesumptio. Atqui communiter contingit, Sextam non inchoari, antequam Tertia dicta sit.---- *, Puta, aliquis dubitat, num confessus sit cum vero dolore. In casu passim pro probabiliori habere potest, verum dolorem adfuisse. — ' Attamen hoc principium, quo passim utuntur canomstae et mora­ listic, valde ambiguum est: scilicet eatenus tantum valet, quatenus innititur alio — 163 — I. Ex auctoritate S. Alfonsi. Quamvis infitiari nolim, thesim hanc non tanti faciendam esse quanti faciendae sunt theses prima et tertia, tamen negari nequit, eam latissime patere atque ad integrum pertinere systema, ita ut ea, quae supra (n. 214, 225) de S. Alfonsi auctoritate diximus, etiam huic thesi applicanda sint. Atqui S. Doctor, qui prius benigniori sententiae adhaeserat, re melius perpensa, eam revocavit (I, 29) atque rigidiorem sententiam propugnavit (I, 26-34); quod ceteroquin passim iam ab ipsis adversariis admittitur .* II. Ex auctoritate theologorum. Sententia nostra olim communiter, etiam ab iis auctoribus, qui probabilismo adhaerebant, admissa fuit. Cuius asserti testes sunt Suarez ' et Laymann.3 Quod postea plures ab hac sententia recesserunt, non impedit, quominus consensus antiquo­ rum theologorum aliquod argumentum nobis suppeditet. III. E ratione. Primum in dubio stricto melior est conditio possidentis, seu—ut a voce ambigua possidentis abstineam — in dubio stricto con­ ditio eius quod prius est, videtur melior esse conditione eius quod poste­ rius est \ Atqui lex ipsa eius cessatione et impletione prior est. Ergo in dubio stricto de legis cessatione vel impletione conditio legis videtur inelior esse (S. Alf. I, 29-34). Maior hisce argumentis stabilitur: i° Principium nostrum sua sponte magis rationi placet principio contrario ab adversariis admittendo, quod est: in dubio stricto conditio eius, quod prius est, videtur peior esse conditione eius, quod posterius est; quae quidem spontanea rationis in­ clinatio nostrae doctrinae argumentum suppeditare videtur. 20 Princi­ pium, quod favet stabilitati seu stabili rationi agendi, praeferendum vide­ tur principio, quod mutabilitatem seu mutabilem rationem agendi fovet. principio praesumptionis. Id autem fit, quum dubitatur de modo, quo actus positus est; quo casu pro probabiliori haberi potest, ea omnia peracta esse, quae ad valo­ rem requiruntur. Secus si modus, quo actus positus est, cognoscitur, sed disputatur, num actus ita positus validus sit. ’. Cfr. De Minusprobitbilismo,3 p. 133-139, ubi refutantur ea, quae aliqui olim obiecerunt. ----Suarez pertractans quaestionem, utrum qui dubie impleverit juramentum, illud adhuc implere teneatur, respondet: « Extra controversiam est, illum teneri, » quia «in dubio melior est conditio possidentis » (De Relig. tr. 5, 1. 2, cap. 33 n. 7) ; quae solutio est mera applicatio nostrae theseos ad casum particu­ larem. ----- ’. Laymann ita dicit: « Posterior vero pars assertionis est communis > (Theol. mor. 1. 1, tr. 1, c. 5. § 3, n. 31), scii, quod qui dubitat, num votum vel promissionem impleverit vel alii cuicumque debito satisfecerit, obligatione tenetur. ---- 4. Hoc sensu 5. Alfonsus et alii accipiunt principium possessionis, quatenus respicit materiam a materia justitiae distinctam ; verum, quum alii aliter illud explicent, ab ista denominatione abstinuimus, memores huius: «Sapientis est non curare de nominibus» (S. Thorn. In II, dist 3, q. 1). Quibus notatis, argumento nostro non nocent, quae plures theologi de natura principii possessionis causantur. — 104 — Atqui principium nostrum stabilitati, contrarium vero mutabilitati favet. 3° Accedit quod principium a nobis statutum valet pro foro externo. Eccur pro foro interno praecise contrarium principium foret admitten­ dum? Dein thesis nostra probatur ex eo quod thesis probabilistarum saltem dubia est: nimirum lex, quae dubie cessavit dubieve impleta est, obligat nisi demonstretur seu certum sit, eam non obligare. Atqui illud certum esse, nemo qui prudens audit, pertenderit. Maior evincitur e principio ab omnibus admisso: In dubio practico non omnino soluto pars tutior sequenda est. Ut minor comprobetur, sat erit advertere haec: i° Argumenta adver­ sariorum, prout mox videbimus, aut petitionem principii involvunt, aut eiusmodi sunt, ut ipsamet ulteriorem probationem exigant. 2° Adde, per­ multos semper eosque graves et insignes theologos contrariae sententiae patrocinatos esse. 30 Denique argumenta nostra videntur eiusmodi esse, ut ne adversarii quidem omnem ipsis probabilitatem denegaturi sint. Quibus omnibus attentis atque bene libratis, nemo affirmaverit, senten­ tiam probabilistarum extra dubium positam esse. 230 Obi. 1. Lex stricte dubia omnium consensu non obligat. Atqui lex, quae aeque probabiliter cessavit, hic et nunc stricte dubia est. Resp. Dist. mai.: Lex, quae in praesenti stricte dubia est, neque prius certo ex­ stitit, non obligat, cone; lex, quae in praesenti stricte dubia est, sed prius certo exstitit, non obligat, nego. Eam obligare, supra probatum est. Eadem distinctione dist. min. Instabis: Lex, quae in praesenti stricte dubia est, neque prius certo exstitit, non obligat praecise quia dubia est. Atqui si eiusmodi icx non obligat, praecise quia dubia est, idipsum affirmandum est de omni lege dubia. lam age lex, quae aeque probabiliter cessavit, stricte dubia est. Ergo etiam eiusmodi lex non obligat. Resp. Maior parum accurata, atque ex eo capite manca est, quod negligit prin­ cipium possessionis; siquidem id praecise efficit, ut lex, quae aeque probabiliter cessavit, utut stricte dubia, tamen indirecte obliget (n. 229). Obi 2. Repugnat, lege dubia obligationem certam induci, quia effectus nequit certior esse causa. Atqui lex, quae aeque probabiliter cessavit, evasit dubia. Resp. Dist. mai ; repugnat lege dubia obligationem certam induci directe, conc. ; indirecte, i. c. vi principii possessionis vel saltem vi principii: In dubio practico non soluto pars tutior sequenda, iicga. Ceterum ipsi adversarii admittunt, lege, quae non est omnino certa, sed probabilissima vel fere certa tantum, obligationem omni­ no certam induci, utique indirecte (n. 225). Obi. 3. Sicuti niihitm obligationis pendet a notitia certa vel saltem opinativa legis, ita etiam continuatio obligationis a continuatione notitiae certae vel saltem optnalivae. Atqui eiusmodi notitia deficit in dubio stricto, num lex cessaverit vel adimpleta sit. Resp Nego mai, idque ob dissimilitudinem, quae inter utrumque casum habetur; — 16 5 — nimirum logi aeque probabiliter incipienti non favet possessio, favet autem legi, quae aeque probabiliter continuatur. Obi. 4. Obligatio dubia obligatio nulla. Atqui obligatio legis, quae aeque probabi­ liter cessavit, evadit dubia. Resp. I. Maior transeat; dist. min.; obligatio legis, quae aeque probabiliter ces­ savit, evadit dubia, directe, cone.; spectato principio possessionis, nego. Resp. II. Nego mai., nisi allegetur principium certum, quo obligatio dubia certo nulla evadat. Atqui eiusmodi principium allegari nequit : quo posito, urgenda est regula: In dubio practico non soluto pars tutior sequenda. Obi. 5. Quando agitur de obligatione imponenda, homo haberi debet ut reus, lex vero ut petitor. Atqui in dubio reus vincit petitorem. Resp.: Paritas, de qua adversarii dicunt, gratis fingitur. Dein, si comparationem instituere velimus, is qui dubie implevit legem, haberi debet ut reus, qui vi senten­ tiae iudicialis obligatione aliqua astringebatur, eique dubie tantum satisfecit. Utrum necne in eiusmodi casu obligatio urgeri debeat, pendet a solutione quaestio­ nis nunc a nobis agitatae. Ceterum quisque persuasum sibi habeat, controversiam nostram per eiusmodi comparationes dirimi non posse. Coroll 1. Lex obligat in dubio stricto, num explicite vel implicite 231 abrogata fuerit; num in ea fuerit dispensatum; num tempus, in quod statuta est, effluxerit; vel factum fundans legem cessaverit; vel dies, cui affixa est, elapsus sit ; hinc v. g. non licet manducare carnes in dubio stricto, num dies Veneris transierit (S. Alf. I, 32). Coroll. II. Quum iuramentum promissorium, votum, iniunctio poeni­ tentiae sacramentalis sint instar legum particularium, obligatio persistit in dubio stricto, num iuramentum vel votum impleveris, poenitentiae satisfeceris, etc. (S. Alf, 1, 28, 29; Elenchus 2 Quaestionum reformat, q. 1). Coroll. III. Lex obligat quidem in dubio stricto, num actus, quo im­ pleatur, positus sit. Verum in stricto dubio, num actus positus sufficiat ad legem implendam, ulterior obligatio deest, quia in hac hypothesi dubi­ tatur, num lex alium actum ac positus sit praecipiat. THESIS III. Qui opinatur, a. v. qui pro certo probabiliori habet, legem exsistere, 232 tenetur eam servare. Probatur: I. E documentis ecclesiasticis. Haec quippe eiusmodi sunt, ut prae­ sumptionem videantur creare contra doctrinam, quae docet, licitum esse sequi certo minus probabilem faventem libertati seu — quod idem est — non esse obligationem sequendi certo probabiliorem legi faventem. Lubet praecipua documenta seu edicta proferre. i. Congregatio S. Officii decreto, d. 24 Sept. 1665 nomine Alexandri VII edito, non solum plures opiniones laxiores damnavit, verum etiam in decreti praefatione conqueritur < summam iliam luxurantium ingeniorum licentiam... per quam in — 166 — rebus ad conscientiam pertinentibus modus opinandi irrepsit alienus omnino ab Evangclica simplicitate et Sanctorum Patrum doctrina, et quem si pro recta regula fideles in praxi sequerentur, ingens irreptura esset christianac vitae corruptela ». Porro Stephanus Gradius, qui iussu Congregationis Indicis Votum de decreto lato exaraverat, diserte declarat, per modum et regulam opinandi a S. Pontifice improbatam probabilismum intelligi, additque se illud « propter fidelem illius temporis notitiam compertum habuisse » 2. Benedicius XIV in Constit. «De praeparatione ad dnnum Universalis lubilaei» (26 lun. 1749) monet confcssarios, ut in rebus dubiis diligenter veritatem inqui­ rant « ac deinde in eam descendant sententiam, quam ratio suadet et firmat aucto­ ritas ». Atqui opinio minus probabilis a ratione potius dissuadetur quam suadetur. Ergo in eam descendere illicitum est ’. 3. Alexander VII hortatu suo effecit, ut Ordo Dominicanorum inde ab anno ■655 probabilismo bellum indixerit, illudque ex eo tempore strenuissime gesserit 4. Congregatio S. Officii, praeside atque praesente S. Pontifice Innoccntio XI, d. 26 lunii 1680, decretum edidit, quo « Sanctitas Sua... mandavit, ut ipse (i. e Thyrsus Gonzalez) libere et intrepide praedicet, doceat et calamo defendat opinio­ nem magis probabilem, nec non viriliter impugnet sententiam eorum qui asserunt, quod in concursu minus probabilis opinionis cum probabiliori sic cognita et indi­ cata, licitum sit sequi minus probabilem ». Deinde Praeposito Generali S. I. iniungitur, ut Patribus Societatis permittat impugnare minus probabilem, atque omnibus Universitatibus Societatis notum faciat, mentem Sanctitatis Suae esse, ut quilil>et libere praedicto systemati adversetur4. 5. Innocentius XI consilio suo et nutu effecit, ut Thyrsus Gonzalez in Praepo­ situm Generalem Societatis eligeretur, idque eo fine, ut Societatis sodales a probabilismo averteret. Deinde idem Pontifex voluit, ut a Congregatione Generali, quae Gonzalezium in Praepositum elegerat, decretum ferretur, quod omnibus Societatis sodalibus licentiam concederet severiorem tuendi doctrinam ; quod factum est. Praeterea Innocentius XI Thyrso Gonzaiezio significavit, « se aliquid amplius contra probabilismum desiderare a lesuitis, quam praescriptum sit per illud decretum » \ '. Disp, de opin. probabili cum Honor. Fabri, c. 27., coli. De Minusprobabilismo3, p. 19-21. *. S. Pontifex dicit quidem de sententia aliis imponenda, verum haec a fortiori valent, quando agitur de sententia, quam ipsimet sequi debemus. ----Cfr. Patuzzi, Regola prossima, t. II, p. 91-94; Gonet, Clypcus, t. Ill, Diss. de consc. prob. Praef. ; Concina, Apparatus, t. II, p. 174 (cd. 1763).----- \ Praedictum decretum soli minus probabili seu probabilismo, nequaquam vero aeque probabili seu acquiprobabilisrno adversari, patet ex tenore ipsius decreti, quod de solis opinionibus probabiliori et minus probabili, nullatenus vero de aeque probabili dicit. Ceterum conferas, quae alibi hac de re disputavimus (De Minusprobabilismo1, p- 24-35). Forstmann cum Noi.oin negat, «verbis cum probabiliori sic cognita et iudicala S. Pontificem intendisse sententiam certe probabiliorem » (Thcol. Mor. Gen. 11. 143). Sed clarum videtur, ea confundi. Auctor addit: « Ponamus, S. P. intendisse certe probabiliorem; tunc impugnavit quidem probabilismum, sed hac impugnatione pro­ babilismum nondum damnavit ». Haec ultro concedo; sed systema a S. Pontifice impugnatum, utut non damnatum, haud commendandum videtur. Subiungit quidem Forstmann /. c. « Possumus enim impugnare quod bonum putamus ». Sed nemo admiserit, a S. Pontifice impugnatum fuisse systema morale, quod pro bono seu recto habebat.-----*. De Minusprobabilismo,1 p. 35. — ιό/ — 6. Congregatio S. Officii, in fine mensis lunii 1693, communi suffragio consi­ lium cepit precandi S. Pontificem Innocentium XII, ut opus Thyrsi Gonzalczii, quippe quo laxior impugnaretur doctrina, vulgandum curaret ; cui voto S. Pontifex satisfecit .* 7. Clemens XI Praeposito Generali Societatis significavit, « rem gratissimam Sanctitati suae facturos Superiores Societatis, si praestent, ut lesuitae abstineant a ducenda et defendenda sententia, (piae asserit, licitum esse usum opinionis minus probabilis et minus tutae * ». 8. Denique huc referri debent ea omnia, quibus Ecclesia doctrinam S. Alfonsi positive commendavit atque commendare non desinit. Et sane: 1° Ea, quam dixi­ mus commendatio, uti unicuique patet, adversatur doctrinae, quam S. Doctor, cuius doctrina commendatur, tandem reiecit. Atqui probabilismus, uti postea probabimus, a S. Alfonso relectus est. 2° Accedit quod Ecclesia tunc demum declaravit, de S. A. virtutum gradu heroico constare, quum Advocatus causae probavisset, S. Alfonsi sententia solant legem stricte dubiam non obligare seu probabilismum ab ipso reiectum esse;’ quod sane innuit, ea omnia, quibus eadem Ecclesia postea positive doctrinam S. Doctoris commendavit, aequiprobabilismo favere, adversari probabilismo. Sed iam satis de hisce, quippe quum ex cis seu ex auctoritate S. Alfonsi, quatenus eis innitatur, mox distincte atque speciatim argumentaturi simus. Constat igitur, Ecclesiam probabilismo non favisse, cumque per edicta tam doctrinalia quam disciplinaria et mixta inhibuisse. Ex dictis etiam consequitur — id quod obiter notatum velim — quam immerito plurcs heterodoxi' Ecclesiae Catholicae exprobrent, quod doctrinam iusto laxiorem foveri: atque commendaverit, Ecclesiae Catholicae, inquam, quae iteratis vicibus animum probabilismo adversum prodiderit, nedum praedictum systema foverit atque commendaverits. II. Ex auctoritate S. Alfonsi. Haec, ut supra diximus, ea est, ut sjstemati, quod ipse propugnavit, gravem praesumptionem creare videatur. Atqui S. Doctor tertiam quoque aequiprobabilismi thesim pro viribus propugnavit. Minor, quae etiamnunc ab aliquibus negatur, hisce stabilitur: 1. Primum praesto sunt innumera ipius S. Doctoris testimonia, quo­ rum plura proferre lubet:1 '. De Minusprobabilismo,2 p. 35. ----- ·. De Minusprobabilismo,z p. 35-36. ---- Iansen, p. 34; Vindiciae Ai.f. 1. n. 46; Bekthe, Vie de S. Alf. II, p. 640. '. Ita Dollinger-Reusch, Geschichte der Moralstreitigkeiten in der romischkatholischen Kirche scit dem scchzchntcn Jahrhundert; Hermann. Rômische und cvangelischc Sittlichkcit ; Harnach, Lehrbuch der Dogmengeschichte ; HoenshroECh, Die Ultramontane Moral.----- ’. Cfr. Ter Haar, Ven. Innoc. ------‘. Quamvis S. Alfonsus primitus probabilismo patrocinatus sit, duasque dissertatationes (anonymas tamen), quae praedicto systemati favent, ediderit, unam anno 1749, anno 1755 alteram, illud tamen systema ex obedientia potius quam ex animo sectatus est; quod adeo verum est, ut S. Doctori anno 1750 in summo vitae — 168 — a) Dell’ uso moderato dell’ opinione probabile (1765). Ibidem docet; «Toties dixi, quod non tantum ille qui habet notitiam evidentem legis, sed etiam ille qui iuxta lumen rationis judicat, opinionem stantem pro lege esse notabiliter aut certo probabiliorem, tenetur ad eam observandam, etiamsi detur disceptatio inter doctores; sicut de facto plures opiniones a multis auctoribus olim approbatas ego equidem reprobavi in opere meo morali, tanquam certo minus probabiles (c. 3, n. 81). b) Epistola ad Rcmondinium (1769). « lesuitae communiter defendunt minus probabilem nos sequi posse; ego vero defendo, quum cognoscitur opinionem legi faventem probabiliorem esse, hanc nos debere sequi, neque sequi minus probabilem licitum nobis esse; qua de re lesuitae apud me conquesti sunt» (Lettere, II, n. 230). c) Epistola ad P. Villani (1773). « In eo (i. e. in opusculo, cui titulus: « Dichiarazione dei sistema ») omnibus patefaciam, defensorem me esse doctrinae, quae opinionem legi faventem sequendam esse asserit, si haec nempe opinio sit proba­ bilior, probabilismumque a me penitus reprobari. Unum hoc dico, legem nempe non obligare, ubi opinio illi suffragans omnino dubia est » (Lettere, II, n. 284). d) Theologia Moralis (cd. 7a, 1773). Huic editioni S. Doctor adiecit Monitum ’, in quo systema suum sic exponit atque comprobat : « Dico quod si opinio, quae stat pro lege, videatur certe probabilior, ipsam omnino sectari tenemur : nec possumus tunc oppositam, quae stat pro libertate, amplecti. Ratio, quia ad licite operandum debemus in rebus dubiis veritatem inquirere et sequi; at ubi veritas clare inveniri nequit, tenemur amplecti saltem opinionem illam, quae propius ad veritatem accedit, qualis est opinio probabilior ». c) Dichiarasione dei sistema che tiene l’autore intorno alia regola delle asioni morali (1774) « Nonnulli me redarguunt dicentes, me esse probabilistam. Ego ite­ rum in hoc brevi opusculo declaro, quod non sum probabilista, neque sequor probabilismum, immo eum reprobo... Dico I, quod si opinio quae stat pro lege appa­ reat certo probabilior, hanc sequi tenemur plures ob rationes, quarum princeps haec est, quod in dubiis moralibus debemus sequi veritatem; quapropter, ubi non possumus veritatem clare invenire, saltem sectari debemus illam opinionem, quae propius ad veritatem accedit, qualis hoc in casu est ipsa opinio, quae nobis videtur probabilior. Itaque ipsa veritas, quae nos obligat ad eam sequendam, nos quoque periculo versanti id unum timorem iniccret, quod probabilismo fuerat patroci­ natus. « Anno 1756 — ita enarrat Melchionna, qui rem coram viderat atque audie­ rat — Beatus noster Pater intra hebdomadam maiorem mortifere aegrotaverat. E morbo quum paulisper convaluisset, tota nostra Nucerina familia eum gratula­ bunda convenit Tunc vero Alfonsus sic locutus est. « In summo hoc vitae periculo adductus nihil erat quod me inquietum atque anxium teneret. Hoc solum timorem mihi iniecit, quod nempe sententiam probabilem sectatus sum ; verum quae directori praestanda erat obedientia id requirebat. » Insuper nec in citatis disser­ tationibus unquam explicite certo minus probabilem defendit, et in secunda disser­ tatione diserte excludit excessum notabilem. Immo iam inde ab anno 1759 proba­ bilismo contradicere coepit. Cfr. Gaudé, p. 17 sq. ‘ Quanti S. Doctor hoc Monitum fecerit, patet ex hisce quae scripsit editori suo Remondinio. < Breve est utique hoc monitum, quippe quod unico contineatur folio ; sed pluris ego hoc folium facio, quam quodlibet aliud, quod in libro desi­ deraretur ; et quia in illo exarando multum laboris insumpsi, et quia totum meum in re morali systema complectitur» (Lettere, HI, n. 308). * ' obligat ad sequendam illam opinionem, quae stat pro lege, quando propius accedit ad eamdem illam veritatem » (n. 2). i) Theologia Moralis (editiones 8« et 9a, 1779 et 1785). S. Alfonsus in hisce editionibus inseruit Monitum, quod adiecerat septimae editioni, sicque iterum ex obligatione sectandi veritatem deducit, sententiam certo prol>abiliorem sequendam esse (I, 54). * Idem repetit I, 88: «Ubi enim veritatem certam non invenimus, illam sequi debemus opinionem, quae magis veritati se appropinquat. » En igitur quaedam testimonia, quae luculenter efficiunt, S. Alfonsum probabilismum reiecisse. 2. Dcin Minor nostra confirmatur auctoritate. Et sane omnes fere auctores, qui nulli scholae additi sunt, S. Alfonsum saltem inde ab anno 1762 aequiprobabilismo suffragatum esse, testantur.’. 3. Postremo accedit quod Ecclesia « Decretum super dubio, an constet de virtutibus in gradu heroico », emisit, postquam compertum habuisset, probabilismum a S. Alfonso reiectiem esse (n. 225). Obi. i : Si S. Alfonsus, relicto probabilismo, aequiprobabilismum amplexus fuisset, suam Theologiam Moralem, quam ad normam probabilismi exaraverat, immutasset ; quod factum non est. Resp: S. Alfonsus suam Theologiam Moralem ad normam aequiprobabilismi exaravit atque complevit ; quod quidem cx disertis S. Doctoris testimoniis lucu­ lenter patet. « In lucem edere — ita in Monito ad lectorem, quod 2ae editioni praefixit — decrevi hoc novum opus, quod inter opiniones nimis benignas et nimis severas medium locum teneret... Ut vero sententias veritati conformiores seligerem in quacumque quaestione, non parum laboris impendi ». Et in litteris dedicatoriis eiusdem editionis ad Benedictum XIV haec habet: «Opportunum duxi opiniones probabiliores utilioresque ad animarum salutem seligere » (Lettere, III, n. 5). Rursus: «Multas opiniones, a multis auctoribus approbatas, in meo opere morali reprobavi utpote certo minus probabiles » (Dell’ usu moder, c. 3, n. 81). Rursus: « Aliqui existimarunt, me in opere maiori lesuitarum systema sequi, quod verum non est; nam in conflictu opinionum probabiliorem secutus sum» (Lettere II. n. 308). ’. ‘. S. Doctor in postremis Theologiae Moralis editionibus haec verba expunxit: « Dico certe probabilior ; quia cum opinio pro lege est certe et sine ulla hesitations probabilior, tunc opinio illa non potest esse nisi notabiliter probabilior. Et eo casu opinio tutior non erit iam dubia (intcllige de dubio stricte sumpto, ut in altera quaestione dicemus), sed est moraliter aut quasi moralitcr certa: saltem nequit dici amplius stricte dubia, cum pro se certum habeat fundamentum quod ipsa sit vera. Unde tunc fit, quod opinio minus tuta, quae certo fundamento caret, rema­ neat aut tenuiter aut saltem dubie probabilis respectu tutioris > ; haec verba, inquam, quae in prioribus editionibus reperiebantur, expunxit iisque argumentum deductum ex obligatione sectandi veritatem substituit. Id autem fecit, non quod falsa habuit quae scripserat, sed quod essent minus apta minusque efficacia ad suum scopum, quam argumentum cx sectanda veritate. ----- !. De Minusprobabilismo, ’ p. 56.----- ’. Neque id alicui mirum videri debet, quia S. Alfonsus. ut diximus, probabilismum annis 1749 et 1755 obedientia magis quam convictione — I/O ---- Nota. Ex dictis sequitur quod, si S. Alfonsus saepe saepius unam opinionem probabilem, oppositam vero probabiliorem dicit, id de dubie probabiliori intelligendum est. Obi. 2. S. Alfonsus exigit scientiam legis, i. c. uti ipsemet vocem scientiae expo­ nit, notitiam certam; immo subinde requirit, ut lex sit manifesta, evidens, certis­ sima. Resp., verba ista sensu stricto sumi non posse, nisi ex S. /Klfonso laxislam primi subsellii facere velimus. Quo sensu praedictae expressiones sumendae sint, S. Doctor ipse exponit, tractatum, in quo maxime id genus enuntiationes occurrunt, hisce concludens: « Concluditur, quod nisi opinio quae stat pro lege sit aut certa aut saltem certe probabilior, prout ab initio diximus, eam sequi non tenemur > (I, 83). Liquet igitur certitudinem, de qua S. Doctor in textibus obicctis dicit, intelligi certitudinem latissimo sensu acceptam Obi. 3. S. Alfonsus admittit usum opionis probabilis, etiamsi opposita probabi­ lior sit. Resp.: S. Alfonsus admittit usum opinionis probabilis, etiamsi opposita dubie probabilior sit, cone. ; etiamsi opposita certo probabilior sit, nego; siquidem sexcenties diserte repetit, certo probabiliorem esse sequendam, certo minus proba­ bilem relinquendam (n. 232). Obi. 4. S. Alfonsus ideo tantum reicit certo minus probabilem, quia cius senten­ tia desinit esse probabilis. Resp. Nego assertum; siquidem S. Doctor maxime reicit certo minus probabi­ lem, imponit certo probabiliorem, quia veritas sectanda est. Hinc istud argumentum diserte vocat argumentum principale (Dichiarazionc dei sistema, n. 2) ; hinc in postremis Theologiae Moralis editionibus argumento, deducto ex tenui vel dubia probabilitate certo minus probabilis, substituit argumentum deductum ex obliga­ tione sectandi veritatem; quod quidem argumentum a tenui vel dubia probabilitate sententiae benignioris omnino abstrahit, atque comprobat, certo minus probabilem reteiendam esse, sive probabilis dicatur sive non dicatur probabilis'-. III. Ex obligatione sectandi veritatem in ordine morali. Opinans — i. e. qui unam sententiam pro certo probabiliori, contrariam pro certo minus probabili habet — teuetur sincere eo tendere, ut tanquam normam agendi assumat et sequatur sententiam veram, i. e. sententiam, quae ductus propugnavit. Hacc colliguntur et ex cis quae supra (p. 167) enarravimus, et ex co, quod S. Doctor eisdem temporibus, quibus dissertationes probabilisticas et anonymas composuit, publice et non-anonyme, i. e. in quatuor prioribus Theologiae Moralis editionibus diserte declarat, se praescindere a quaestione, utrum necne libeat sequi minus probabilem. Hinc Dubois, omnibus adiunctis attentis, iure concludit, <. primas S. Alfonsi dissertationes de usu opinionis probabilis non fuisse nisi praevias cius inquisitiones et exaggeratam reactionem quamdam contra sim­ plicem probabiliorismum, quem ante propugnaverat. Omnes enim rationes in favo­ rem simplicis probabilismi congessit, ut scipsum de cius veritate et de liccitatc usus cius persuasum faceret > (De lixemplarismo divino, t. III. n. 1167). Verum prae­ dicta persuasio nunquam ea fuit, ut sincerus amator veritatis publice et in sua Theologia Morali sententias, quas ipsemet probabilius falsas quam veras esse haberet, pro praxi approbare ausus fuerit. Id fusius probatum videas in De Minusprobabilismo,3 p. 62. ----- *. Alias ubiectiones refutatas vide in De .Minusprobabilismo, - p. 58-59. — ι/ι — conformis est Legi aeternae obiectivae seu normae actionum supremae, sive haec officia imponit sive iura concedit1. Atqui illud tunc solum praestat, quum tanquam normam agendi assumit et sequitur sen­ tentiam, quam opinatur esse veram i. e. praedictae Legi consentaneam, non autem quum tanquam normam agendi assumit et sequitur sententiam, quam opinatur esse falsam i. e. praedictae Legi dissentaneam, a. v. illud tunc solum praestat, quum pro norma assumit et sequitur sententiam, quae suo iudicio certo probabilior est, non autem quum pro norma assu­ mit et sequitur sententiam, quae suo iudicio certo minus probabilis est Ergo opinans tenetur sequi opinionem sibi certo probabiliorem pro lege. Maior patet ex eo, quod Lex aeterna est suprema, primaria ac independens norma omnis honestatis seu rectitudinis moralis; ratio autem est regula inferior secundaria ac dependens, quae totam suam vim a Lege aeterna mutuatur. Hinc egregie Doctor Angelicus: « In omnibus causis ordinatis effectus plus dependet a causa prima, quam a causa se­ cunda ; quia causa secunda non agit nisi in virtute primae causae. Quod autem ratio humana sit regula voluntatis humanae, ex qua eius bonitas mensuretur, habet ex Lege aeterna, quae est ratio divina. Unde in Ps. 4 dicitur: Mulli dicunt: Quis ostendit nobis bona.' Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine; quasi diceret: lumen rationis, quod in nobis est, in tantum potest nobis ostendere bona, et nostram voluntatem regu­ lare, inquantum est lumen vultus tui, id est, a vultu tuo derivatum. Unde manifestum est, quod multo magis dependet bonitas voluntatis humanae a lege aeterna, quam a ratione humana» (1. 2, q. 19, a. 4). Porro ad convenientiam normae agendi cum norma rectitudinis moralis suprema, primaria ac independent! sincere tendendum esse, nemo negaverit, nisi qui rationem humanam a Lege aeterna independentem atque autonomam proclamaverit. Minor quoque clara et perspicua videtur. Etenim ille non sincere ten­ dit in finem, qui ex duobus mediis illud eligit, quod suo iudicio probabi­ lius a fine abducit, quam ad eum ducit. Fac v. g. aegrotum eligere medicamentum, quod ipsius aegroti iudicio probabilius nociturum quam profuturum est, spreto eo, quod probabilius profuturum quam noci turum est ei : nemo contenderit, hunc aegrotum sincere in recuperandam tendere sanitatem. A pari qui tanquam normam assumeret et sequeretur sententiam, quae suiipsius iudicio Legi aeternae obiectivae probabilius dissentanea quam consentanea est, relicta ea, quae praedictae Legi proba’. Itaque lex aeterna, prout hic sumitur, est ratio divinae sapientiae secundum quod est directiva omnium actuum humanorum. Porro haec Lex aut praecipit aut prohibet aut permittit vel suadet, ut fusius expositum est n. 81. — 172 — bilius consentanea quam dissentanea est, is haudquaquam sincere eo ten­ deret, ut pro norma assumeret sententiam conformem cum illa Lege. Atque haec argumentatio desumpta est ex hisce, quibus S. Alfonsus in postremis suae Theologiae moralis editionibus systema suum compro­ bat ; quae ob rei momentum denuo citare lubet : « Dico quod si opinio, quae stat pro lege, videatur certe probabilior, ipsam omnino sectari tene­ mur: nec possumus tunc oppositam, quae stat pro libertate, amplecti. Ratio, quia ad licite operandum debemus in rebus dubiis veritatem ' in­ quirere et sequi; at ubi veritas clare inveniri nequit, tenemur amplecti saltem opinionem illam, quae propius ad veritatem accedit qualis est opinio probabilior » Et alibi : « Ipsa veritas, quae nos obligat ad eam sequendam, nos quoque obligat ad sequendam illam opinionem, quae stat pro lege, quando propius accedit ad eamdem illam veritatem (Dichiarazione dei sistema, n. 2). Ad praecavendas obiectiones contra argumentationem S. Alfonsi, ea quae sequuntur advertas velim : 1. Argumentum non deducitur ex eo, quod debeo sincere tendere in convenien­ tiam normae assumendae cum veritate seu cum Lege aeterna certo vel certo pro­ babilius cognita, sed in convenientiam cum Lege aeterna, prout in se est. Itaque notitia inducit respectum, qui a conceptu Legis, de qua in argumento nostro sermo est, absolute exsulare debet, adeo ut is, qui impugnando nostrum principium de praedicta notitia mentionem faciat, eo ipso sensum principii egrediatur. Quod ut magis patescat addo haec: Conformitas normae assumendae certo vel certo pro­ babilius cognita, est actu attingenda, dum ad convenientiam normae cum Lege aeterna, prout est in se, tendendum est. 2. Tendentia, de qua diximus, nihil aliud est quam sincerus amor seu efficax desiderium, appetitus ac intentio assumendi pro norma agendi sententiam veram seu conformem Legi aeternae obicctivac. Hic amor haecquc intentio unumquem­ que, ut honeste agat, in norma agendi assumenda movere debet. Qui solo hoc amore haeve intentione velut causa finali ducitur et movetur, logice solam opi­ nionem probabiliorem pro norma assumere potest, utpote medium probabilius ducens ad finem, non autem minus probabilem, utpote medium probabilius abdu­ cens a fine, i c. a conformitate normae agendi cum norma suprema. 3. Intendere possum finem, in casu veritatem seu conformitatem normae agendi cum Lege aeterna obiectiva, etsi in qua parte sit finis, non certo sciam. Sic infir­ mus, eligendo remedium probabilius, intendit sanitatem, etsi in qua parte sit sani­ tas, non certo sciat. Sic itincrans in aliquam civitatem, eligendo ex duabus viis oppositis probabiliorem, vere intendit civitatem, etsi ubi civitas sit, non certo sed probabilius tantum sciat. ’. Veritas, quam S. Doctor hic inquirendam et sequendam esse vult, est sane veritas obiectiva, non autem subiectiva, ne in Kantismum incidamus. ----- :. I. e. veritati propinquior apparet seu maiorem speciem veritatis prae se fert ; quo notato, corruunt, quae aliqui in doctrinam S. Alfonsi animadverterunt. — 173 — 4. Ex argumento nostro nequaquam sequitur tutiorismus; nam, ut diximus, Lex aeterna etiam plurima licita nobis vult ; ergo si in aequali probabilitate circa alicuius actionis liccitatem aut illiceitatcm pro norma assumerem; Haec actio mihi tllicita est, non certo attingerem veritatem seu convenientiam normae agendi cum Lege aeterna seu norma suprema. 5. Neque argumentum nostrum involvit petitionem principii. Nam ex obligatione certa sincere et efficaciter intendendi solam veritatem — quae est obligatio legis naturalis — per ratiocinium logice deducitur certa obligatio sequendi opinionem non solum certo aut fere certo veram, sed etiam probabilius veram et ut sic cognitam ; unde haec quoque vi logis naturalis obligat. IV. Ex eo quod actus respectu agentis eam habet moralitatem, quam agens opinatur actui obiective inesse. Actus respectu operantis hic et nunc illius est moralitatis, quam operans opinatur, actui obiective inesse, potius quam illius moralitatis, quam operans opinatur, actui obiective non inesse. Hinc si agens opinatur, actum aliquem obiective prohiberi ideoque non permitti, actus ille respectu opinantis hic et nunc prohibitus est, et non permissus. Egregie Sweens: < Quum actus humanus moralitatem suam desumat ab obiecto prout illud est in apprehensione operantis, patet normam principalem recte agendi nobis repetendam esse ex cognitione, quam circa illud obiectum habemus. Atqui opinio solide probabilis1 pro lege gignit in mente nostra cognitionem de eius obiecto praecepto vel prohibito, cognitionem dico, non quidem stricte certam et absque formidine dc opposito; sed tamen positivam et idoneam ad pertrahendum viri prudentis assensum ; a. v. ut dicit S. Alfonsus, etsi talis opinio non sit certo vera, habet certum fundamentum quod ipsa sit vera. Ergo irrationabiliter ageret ille, qui adhiberet principium reflexum : Lex dubia non obligat, ut suae actioni tribueret bonitatem contrariam ei quae actioni affulget ex proprio obiecto. Hoc enim principium est actioni plane cxtrinsecum et proinde non usuvenit, nisi quando post prudentem inquisitionem nulla cognitio positiva circa obiectum actionis nobis suppetit, seu, quod idem est, quando circa honestatem directam actionis versamur in dubio stricto (sive positivo sive negativo) ; tale enim dubium aequivalet igno­ rantiae invincibili, ut supra vidimus » 8. V. Ex eo quod probabilismus saltem dubius est. Systema dubium valore practico destituitur. Atqui probabilismus, quatenus permittit, ut minus probabilem sequamur, saltem dubius est. Maior efficitur ex eo quod systema morale est ipsum principium re­ flexum, quod dubiis moralibus pro praxi solvendis inserviat oportet. Atqui principium reflexum, quod ipsummet dubium est, dubia solvere seu conclusionem certam inducere nequit. Mittor hisce probatur: i° Uti mox notabimus, omnia argumenta a ’. Opinio solide probabilis, qualem eam intelligit SwEENS, incidit in probabilio­ rem. ----- *. Thcol. mor. fund. n. 129. — 174 — praecipuis adversariis adducta petitionem principii involvere videntur. 2° Deinde etiamsi demus, argumenta adversariorum non inniti petitione principii, ea tamen non eiusmodi sunt, ut quaestionem dirimant atque ipsamet ulteriori probatione non indigeant. 30 Tum nemo a partium studio alienus infitias iturus est, argumenta a nobis adducta saltem ea esse, quae veram nostrae sententiae probabilitatem concilient. 40 Adde, pro anti-probabilismo stetisse viros summos ex omni natione, quae sub coelo theologico est, atque etiamnum haud ita paucos theologos ei patro­ cinari ; quin etiam Dr. Sawicki asserere non dubitat, anti-probabilismum in dies invalescere ’. Porro quis est, qui istis omnibus in sanctuarii lance libratis, probabilismum indubium esse asseruerit? En igitur argumenta, quibus tertia nostra thesis satis superque com­ probatur. Restat, ut argumenta, quibus probabilistae thesim contrariam probare nituntur, proferamus. 233 Obi i. Ecclesia non potest positive approbare doctrinam ad quotidianam praxim spectantem, quae sit contra bonos inores atque illicitas actiones promoveat. Atqui Ecclesia in S. Alfonso positive approbavit doctrinam probabilismi. Resp., duplicem distingui posse atque debere approbationem, unam negativam, positivam alteram. Approbatio negativa ea est, qua Ecclesia declaravit, opera S. Alfonsi «nihil censura dignum» continere; quae quidem approbatio id unum importat, doctrinam aliquam non esse reprobatam :. Approbatio positiva ea intelligenda, qua S. Doctons scripta summis praeconiis illustrata, atque Auctor ipse praeclarus Theologiae Moralis magister, tutus theologorum dux ab Ecclesia pro­ clamatus est. Porro ultro fateor, approbationem negativam omnibus S. Alfonsi operibus, etiam prioribus quae probabilistica sunt, competere; commendatio vero quae dicitur positiva, soli acquiprobabilismo favet, ut supra ostensum est (n. 232). Obi. 2: Ecclesia non potest tolerare doctrinam ad quotidianam praxim spectan­ tem, quae sit contra bonos mores atque illicitas actiones promoveat. Atqui Ecclesia tolerat probabilismum ; quod facere nequiret, si falsus esset, quia nequit tolerare doctrinam falsam, quae sit contra bonos mores atque illicitas actiones promoveat. Resp. Ecclesia etiam tolerat acquiprobabilismum et probabiliorismum, quod facere nequiret, si falsi essent, quia eae etiam doctrinae, quae magis quam par est aggravant iugum Domini, et in se inhonestae esse seu ordinationi divinae adversari, et indirecte bonis moribus nocere dicendae sunt. Hinc ex tolerantia qua tali in casu nihil deduci potest. Sed tolerantia probabilismi non impedit, quominus Ecclesia ’. Katholische Kirche und sittlichc Personlichkeit, p. 82. Etiam hoc saeculo egregii auctores acquiprobabilismo calculum adiecerunt, ut Vinati, apud Divus Thomas, 1905, p 340; Berardi, Theol. mor. fund. n. 514; Sweens, Theol. mor. fund ' n. 700 sq. ; Kocii, Lehrbuch der Moral théologie, S. 97 sq. ; Van Tuil, apud Dc Katholiek, 1900, p 145; Beysens, Ethiek of Natuurlijke Zedcnieer, I, n. 234 sq , Seysener, apud De Katholiek, 1916, II, p. 83; Beauduin-Gardeil, Tract, de Conscientia; Valensise, Super systema Theol. Mor... brevis disquisitio etc. ----*. De Minusprobabilisino * p. 99-101. — 175 — cona’a sit probabilismum inhibere (n. 232); quod, ut videtur, aliquam praesumptio­ nem contra illud systema ingerere pergit. Adde quae modo diximus de approba­ tione positiva doctrinae S. Alfonsi, quae soli acquiprobabilismo favet. Obi. 3: Supremum tribunal Ecclesiae (i. e. S. Poenitcntiaria) in solemnibus suis decretis practicam normam interpretandae legis admisit probabilismum. Nam in decreto illo 11 Febr. 1661 dato, quo responsa dedit ad magnum numerum quaes­ tionum circa obligationem denuntiandi confessarium sollicitantem, rationem, cur in una quaestione affirmet obligationem, in altera non, hanc affert: opinionem quae neget obligationem, « non esse probabibilem », vel : «esse probabilem >. Quod nihil aliud est, nisi probabilismum seu solidam probabilitatem agnoscere pro legitima norma, cx qua iudicetur dc liccitate agendi. Resp. 1. Nego consequens ; hoc enim ponit, vocem probabilis sumi sensu logico, eoque tali, qui etiam certo minus probabilem comprehendat. Porro neutrum pro­ batur, ita ut vox ista intclligi possit vel de probabilitate ethica (n. 215), vel de probabilitate logica eaque tali, quae certo minus probabilem excludat, secundum dicta n. cit. Resp. 2. Etiamsi daremus, vocem probabilis sumi sensu adversariorum, nihilo minus consequens deberet negari. Agitur enim dc lege odiosa, scilicet denuntiandi confessarii. Porro, spectata natura ciusmodi legis, iure responsum fuit, e mente Ecclesiae practice lege non comprehendi casum, qui theorctice probabiliter ea non comprehendatur. Obi. 4. Probabilismus ab innumeris cisquc gravissimis theologis propugnatus est,’ atque etiam nunc propugnatur. Atqui qui doctrinam sequitur, quam plures i ’. Quod historiam systematum moralium attinet, haec notare lubet: t. Quod spectat ad SW. Patres, sincere fateor, mihi omnia eorum testimonia attento oculo lustrandi dubium remansisse, num alicui et cui systemati morali, uti­ que implicite tantum, adhaeserint. Id unum observo, spectato decreto, anno 1665 ab Alexandro VII edito, probabilismi doctrinam < esse alienam omnino ab Evangelica simplicitate et Sanctorum Patrum doctrina » (n. 231). Quae dicta sint contra eos, qui quaedam ex SS. Patribus congesserint, cctcroquin pauca et ambigua, quorum plura ne directe circa res morales quidem versantur. Neque unus cx illis edicit — isque est status quaestionis — ipsum operantem posse peragere, quod ipsemet pro probabilius objective illicito habet. 2. Dcin notandum, ante Bartholomaeum a Medina, qui anno 1577 primus hanc thesim enuntiavit : « Si est opinio probabilis, licitum est eam sequi, licet opposita probabilior sit » (Expos, in 1. 2. D. Thom. q. 19, a. 6, conci. 3), probabilismum cûfnnruniter repudiatum fuisse. Quod diserte testantur ipsimet antiqui probabilistac (cfr. Dc Minusprobabilismo3, p. J02-J03). 3. Post annum 1577, quo tempore Medina thesim supra citatam proposuit, theo­ logi oppido multi novae adhaeserunt doctrinae, eaque paulatim ita invaluit, ut ab anno 1620 usque ad annum 1665 satis communiter recepta fuerit Neque tamen iudicandum, fere omnes post Mcdinam, aut ab anno 1620 usque ad annum 1665, novo systemati favisse; quod quidem ex permultis testimoniis auctorum tunc florentium patescit (cfr. Dc Minusprobabilismo2, p. 105-113). 4. Postquam Alexander VII anno 1665 multas laxiores opiniones profligaverat, ipsumque probabilismum « modum opinandi alienum omnino ab evangelica sim­ plicitate et Sanctorum Patrum doctrina >> dixerat, systema iusto benignius magis magisque evanuit, atque opera imprimis SS. Pontificum (n. 232) per longum tempus satis communiter reprobatum fuit (cfr. De Minusprobabilismo2, p. 113-116). Ex hisce, quae in opusculo nostro citato fusius exposuimus atque permultis tes- — 176 — iique gravissimi theologi docent, prudenter agit; qui autem prudenter agit, honeste agit. Resp. Qui doctrinam sequitur, quam plures iique gravissimi theologi docent, prudenter agit, si, visis argumentis adversariorum, pro certo habeat, systema theologorum quos sequitur verum esse, cone.; secus nego. Videat igitur lector, utrum necne, spectatis argumentis contra probabilismum adductis, prudenter iudicarc possit, illud systema certum atque indubium esse. Obi. 5. S. Thomas videtur probabilismo favere; siquidem exigit scientiam, ut praeceptum obliget. Atqui certa tantum probabilioritas scientiam non importat. « Nullus, ita S. Doctor, ligatur per praeceptum aliquod nisi mediante scientia illius praecepti ; et ideo ille qui non est capax notitiae, praecepto non ligatur ; nec aliquis ignorans praeceptum Dei, ligatur ad praeceptum faciendum, nisi quatenus tenetur scire praeceptum » (De Verit. q. 17, a. 3). Resp. i. Ex eo quod quis, maxime olim i. c. ante exortam controversiam de systemate morali, edicit, neminem ligari per praeceptum aliquod nisi mediante scientia seu notitia illius praecepti, non certo deduci potest, cui systemati morali vel etiam num alicui systemati adhaeserit. Illud enim facile omnes asserent, quin praecise ad hunc vel illum determinatum istarum vocum sensum attendant. Cete­ rum, hoc responso transmisso, Resp. 2. S. Doctor, ut ex textu allato patet, vocibus scientiae et notitiae pro­ miscue utitur. Iam vero etiam status opinantis notitiam utut imperfectam involvit (n. 215). Quod ceteroquin ipsemet Angelicus diserte affirmat. « Quanto, inquit, actio agentis est cfficacior, tanto velocius inducit formam; et ideo videmus in intellectualibus quod per unam demonstrationem, quae est efficax, causatur in nobis scientia; opinio autem, licet sit minor scientio, non causatur in nobis per unum syllogismum dialecticum, sed requiruntur plures propter eorum debilitatem» (De Virt. q. uca, a. 9, ad 11). Alibi (1. 2, q. 67, a. 3) distinguit cognitionem perfectam et imperfectam, quarum prior per medium (argumentum) demonstra­ tivum, altera per medium probabile comparatur. « Considerandum quod cognitio potest esse imperfecta tripliciter: uno modo ex parte obiecti cognoscibilis; alio modo ex parti medii; tertio modo ex parte subiecti... Ex parte vero medii differunt secundum perfectum et imperfectum cognitio, quae est de aliqua conclusione per medium demonstrativum et per medium probabile » Resp. 3. Integritatis causa lubet referre, quae S. Thomas in peculiaris quaestio­ nis pertractatione notat, quaeque nobis favere videntur. S. Doctor quaerens, «utrum consensus in delectationem sit peccatum mortale », respondet, « quod circa hoc aliqui diversimode opinati sunt: quidam enim dixerunt, quod consensus in delectationem non est peccatum mortale, sed veniale tantum ; alii vero dixerunt, quod est peccatum mortale; et haec opinio est communior et verisimilior » (1. 2, q. 14, a. b). Iam vero nemo, integro articulo perlecto (cfr. quoque 1. 2, q. 88, a. 5, ad 2), facile negaverit, e mente Angelici solam posteriorem sententiam, quamvis eam timoniis comprobavimus, ex hisce, inquam, efficitur, notitiam historicam a pluri­ bus auctoribus exhibitam, mancam atque parum accuratam videri. ’. Per medium probabile nequit intelligi aeque probabile, quippe quod dubium strictum ingerat ideoque omnem notitiam excludat. Restat, ut intelligatur probabi­ lius, quod igitur ex mente S. Thomae aliquam utut imperfectam cognitionem seu scientiam progignit. — 177 — verisimiliorem tantum dicat, practice tutam esse. Quo posito, sententia verisimilior seu probabilior (id enim idem est) S. Doctori sequenda videtur Praecipui loci, ad quos diversi diversarum sententiarum fautores referunt, hi sunt: Quodlih. VIII, q. 6, a. 13; 2. 2, q. 70, a. 3. Obi. 6. Lex dubia non obligat. Atqui lex, quae certo probabilius tantum exsistit, dubia est. Resp. Lex dubia dubio strido non obligat, cone, lex dubia dubio lato — qualis est lex certo probabilior — non obligat, nego ob rationes allatas. Instabis: Lex ignorata, incognita non obligat. Atqui lex, quae certo probabilius tantum nota est, vere ignoratur. Resp. Lex penitus ignorata seu penitus incognita non obligat, conc.; lex, quae notitia opinativa cognoscitur, non obligat, nego ob rationes allatas. Urgebis. Lex non obligat, nisi stricto sensu sciatur, ut docet S. Thomas. Atqui status opinantis non importat scientiam stricte, dictam ; haec enim est stricte certa. Resp. Nego mai., atque ob rationes allatas contendo, etiam scientiam lato sensu acceptam i. e. cognitionem opinativam sufficere, ut lex obliget. De sententia 5". Thomae supra dictum est. Obi. 7. Repugnat, lege incerta certam obligationem induci, quia effectus ipsa causa certior esse nequit. Atqui lex, quae probabilius tantum exsistiL incerta remanet. Resp. i. Retorqueo argum: Repugnat, lege incerta certam obligationem induci. Atqui lex, quae probabilissime seu fere certo exsistit, non est omnino certa. Ergo ne probilissima et fere certa quidem omnino certo obligant. Resp. 2. Dist. assertum: Repugnat, lege incerta certam obligationem induci directe, conc. ; indirecte — ut fit, si lex v. g. probabilissime vel fere certo tantum exsistit — i. e. vi principii n. 232 expositi vel saltem vi principii: In dubio prac­ tice non soluto pars tutior sequenda ; nego. Obi. 8. Lex incerta nequit tollere ius certum libertatis sese pro libitu determi­ nandi. Resp. Ius libertatis per legem probabiliorem directe evadit minus probabile. Atqui ius libertatis minus probabile cedere debet iuri legis probabiliori, ut sequitur cx argumentis a nobis prolatis. Obi. 9: Si sequenda esset certo probabilior, quisque teneretur instituere compa­ rationem inter utriusque sententiae varios probabilitatis gradus; quod a plerisque moraliter fieri nequit. Resp.. Haec difficultas errore innititur, qui « ignorantia elenchi » nuncupatur. Nihil aliud exigimus, neque vi systematis exigere debemus, nisi quod ab ipsis probabilistis exigitur, nimirum, ut quisque antequam agat, pro viribus seu proportionata cum diligentia veritatem inquirat (n. 222). Quodsi, veritate debita cum dili­ gentia inquisita, non apparet, probabilitatem unius sententiae superare probabilita­ tem alterius, nulla exoritur obligatio . * ’. Cetera argumenta et obiectioncs adversariorum vide sis refutatas in De * Mintisprobabilismo, p. 95-132. iz - i78 - Coroll. Lex obligat, si quis opinatur seu pro probabiliori habet: i° le­ gem exsistere; 2° aliquam personam vel casum lege comprehendi; 3° factum, quod fundat legem, locum habuisse. Obligat autem in casibus expositis, etiamsi qui opinetur legem exsistere, noverit, extrinsecam auctoritatem magis favere sententiae benigniori ; modo scilicet, non obstante extrinseca auctoritate, exsistentiam legis pro probabiliori habeat (S. Alf. Dell’ usu moderato dell’ opinione probabile, 1765; Lettere, III, 217). SCHOLION De Codice luris Can. et systemate morali. 234 I. « Leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris non urgent » (Con. 15). Porro Codex haec statuendo omnino abstrahit a systemate morali seu nulli systemati sese conformat. Etenim sytema morale agit de dubio privato; Codex autem de dubio publico seu obiectivo, ut ita dicam. Et sane ordo nimis perturbaretur, si Auctoritas legis efficaciam a privato dubio dependentem redderet. Pone v. g. casum : Petrus dubitat, num quis valide contrahere possit cum consanguinea in 30 gradu ; innixus can. 15 nuptias init cum Anna, in dicto gradu ei consanguinea. Matrimo­ nium utique invalidum est ; quod comprobat, canonem non dicere de dubio privato. II. « In dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quantum fieri possit, conciliandae » (can. 23). Ob rationem sub 1 allegatam dicendum, iterum sermonem esse de dubio publico seu obiectivo, non autem de dubio pri­ vato. Hinc etiamsi quis v. g. dubitet, num lex abstinendi a carnibus die sabbati revocata sit, dicta lex est et remanet revocata. III. « In dubio... facti potest Ordinarius in eis (i. e. in legibus, etiam irritantibus et inhabilitantibus) dispensare, dummodo agatur de legibus iu quibus Romanus Pontifex dispensare solet » (can. 15). Hic canon tantum statuit, Ordinarium in dubio facti posse (ad cautelam) dispensare, ab­ strahit vero a quaestione, quid iuris sit, si Ordinarius non dispenset. PUNCTUM III. De eis, quae doctrinam systematis complent. I. De aliquibus effatis systemati morali annexis. 235 Effata exponenda aut brevi formula ipsum systema morale vel eius d< monstrationem repraesentant, aut regulas exhibent, quibus dubia facti solvuntur. — 179 — I. Lex dubia non obligat. Sensus est: Lex, cuius exsistentia seu latio stricte dubia est, non obligat. Obligat vero lex, cuius cessatio vel adimpletio stricte dubia est; item lex, cuius exsistentia seu latio certo probabilior est. II. In dubio melior est conditio possidentis. Quocirca advertas: 1. Principium valet tam in materia iustitiae quam in materia aliarum virtutum, quoties lis est inter libertatem et legem (S· Alf. I, 26); attamen sensus principii diversus est, prout iustitiam vel aliam virtutem respicit, ut patebit ex dicendis sub 2 et 3. 2. In materia iustitiae is dicitur possidere, qui rem, de qua lis est, detinet animo domini seu tanquam suam. Principium autem in hac ma­ teria eatenus valet, quatenus qui bona fide incepit rem possidere, potest eam retinere, donec demonstretur, eam esse alius (S. Alf. I, 36; VI, 904, 905). 3. Quodsi lis est inter libertatem et legem, id a nobis dicitur possidere, quod saltem natura prius est. Hinc libertas possidet in dubio: i° num lex positiva condita vel promulgata sit ; 2° num lex aliquam per­ sonam vel casum comprehendat; 30 num factum fundans legem locum habuerit. Lex possidet in dubio, num cessaverit vel impleta sit. Princi­ pium vero valet tantum, seu conditio possidentis solum melior est in dubio stricto, non autem, si id quod supervenit, probabilius est. III. In dubio factum non praesumitur sed probari debet. Intelligitur factum principale ; cuiusmodi sunt v. g. constitutio legis, factum fundans legem, cessatio et impletio legis. Haec igitur considerantur ac si locum non habuerint, donec secundum supra exposita satis probata sint. IV. In dubio id quod factum est, praesumitur recte factum; seu: In dubio standum est pro valore actus. Haec valent, si de facto prin­ cipali constat, dubitatur vero de facto accessorio vel de circumstantia aut modo, quo factum locum habuit: quo casu factum praesumitur rite factum. Hinc qui dubitat, v. g. num rite confessus fuerit vel valide dis­ pensationem obtinuerit, stare potest pro valore actus (S. Alf. I, 182: VI, 461). Non valet principium, si constat de modo, quo actus positus sit, sed dubitatur, num actus ita positus validus sit. II. De momento practico controversiae inter aequiprobabilistas et probabilistas. Quum plures autument, controversiam probabilistas inter et aequipro- 236 babilistas valore practico esse destitutam, quaedam hac de re subi ungenda esse censemus. Porro existimamus, quaestionem hanc practicam esse, idque ob rationes exponendas. — i So — I. Certum est, cuique docto plures esse opiniones, quas probabiles sensu probabilistico, sed certo minus probabiles esse iudicat. Porro probabilistarum sententia eas in praxim deduci licet, sententia aequipro· babilistarum non licet. Ita egomet indoctus — ut argumenti causa quaedam exempla afferam — probabiles sensu probabilistarum, sed certo minus probabiles esse iudico propositiones quae sequuntur : i° Actus ex alia actione secutus et praevisus — v. g. blasphemia in ebrie­ tate prolata et praevisa — non venit nomine peccati, idcoque non est obligatio eiusmodi actum declarandi in confessione. 2° Peccata non reci­ piunt distinctionem numericam a pluralitate obiectorum. 30 Unum nu­ mero peccatum perpetrat, qui in statu peccati gravis plures successive absolvit. 40 Non est obligatio utendi privilegio, si tollat impedimentum observationi legis, ita ut v. g. infirmus, qui habeat privilegium oratorii privati, ibique, non vero in ecclesia, commode Missae assistere possit, ad illud non teneatur. 50 In communi necessitate non est obligatio gravis dandi eleemosynam ex bonis simpliciter superfluis. 6° Etiam leges, quae respiciunt tributa directa, pure poenales sunt. 70 Lex servitii militaris pure poenalis est. 8° Peculiaris emptoris erga rem affectus, modo non innitatur necessitate seu indigentia tantum, sed utilitate, commoditate vel delectatione, annumerari potest in titulis specialibus vendendi ultra pretium summum. 90 Surdo—mutus non tenetur scripto confiteri, si aliter non possit. io° Deest obligatio confitendi peccatum, quod sine manifes­ tatione complicis nequit declarari. ii° Peccatum grave tanquam dubium declaratum non debet denuo declarari, si postea detegatur certo commis­ sum. 120 Per se non peccat graviter, qui in longa confessionum serie unam tantum alteramve interrogationem necessariam praetermittit. 130 Non peccat graviter confessarius, qui pro uno alterove peccato gravi poenitentiam levem tantum imponit. Age iam, memoratas sententias, quibus permultas addere haud difficile foret, in praxim deducere licitum mihi foret, si essem probabilista ; nunc, quum aequiprobabilismo adhae­ ream, idipsum illicitum mihi est. II Accedit quod — ut in scholion 30 notabimus, — confessarius ordi­ narie tenetur non solum sibimet, verum etiam poenitenti indocto impo­ nere sententiam, quam ipsemet pro certo probabiliori habet. III. Postrema ratio, ob quam controversia haec practica videtur, haec est, quod probabilismus ex se ad sententias laxiores ducere videtur, ad sententias, inquam, quae non solum certo minus probabiles, verum im­ probabiles vel tenuiter probabiles sunt. Etenim: i° Attentis adiunctis historicis, negari nequit, SS. Pontifices eo etiam fine, ut opiniones laxio- — ι8ι — res eliminarentur, probabilismo repugnasse 2° Vox probabilis adeo vaga est atque incircumscripta, ut, quando opinio sufficienter fundata esse desinat, nequeat determinari. Atqui doctrina eiusmodi, visa hominis ad id quod facilius est propensione, sponte sua ducit ad amplectendas opinio­ nes iusto benigniores 2. 30 Denique historia atque experientia compro­ bant, probabilistas haud ita paucos, vi principii sui probabilistic! atque vagi impulsos, in sententias laxas atque ab Ecclesia dein proscriptas inclinatos esse. Equidem fateor, plures probabilistas recentiores satis moderatos esse ; verum id nullatenus impedit, quominus non denegem, aliquos probabilismi fautores sensim sine sensu in opiniones inclinari, quarum pleraeque ab ipsis gravioribus probabilistis tanquam tenuiter probabiles vel improbabiles reiciuntur. Eiusmodi opiniones sunt v. g. : i° Ea solum occasio peccati proxima est, in qua quis fere certo vel pro­ babilius lapsurus est, non autem ea, in qua probabiliter tantum est pecca­ turus. 20 Ad licite recipienda sacramenta vivorum non requiritur certi­ tudo moralis saltem lata de statu gratiae. 30 Verecundia extraordinaria ex circumstantia extraordinaria oriunda excusat ab integritate confes­ sionis. 40 Non requiritur per se certitudo moralis lata de sufficienti dispositione poenitentis, sed sufficit probabilitas, ut absolutio licite con­ feratur. 50 Metus gravis excusat a reservatione peccati. 6° Non est obligatio denuntiandi confessarium sollicitationis reum in casu tantae ac talis emendationis, ut omnis timor reiterationis excludatur. 70 Non est denuntiandus sacerdos sollicitans, qui senectute confectus et morbis chronicis impeditus confessiones nunquam amplius auditurus est. 8° Clericus habituatus in peccatis occultis, v. g. luxuriae, potest sine expe­ rimento praecedenti emendationis S· Ordines suscipere. Ex dictis liquet, quantus error eos teneat auctores, qui censeant, aequiprobabilismum et probabilismum practice vix differre nostramque controversiam mere theoreticam esse. III. De usu systematis moralis. I. Quoad nosmetipsos per se melius est sequi opinionem tutiorem. 237 Dixi per se, quia per accidens interdum contrarium suadendum, puta ut scupuli praecaveantur. II. Quoad poenitentes. I. I bi confessarius, spectato systemate quod amplectitur, practice aliquid pro licito habet, partem tutiorem non impo­ nat, sed summum eam suadeat, scilicet si poenitentes se ostendant para­ tos ad tutiora sequenda. Observes tamen, interdum actionem, in se licitam De Minusprobabilistno,: p. 1902, p. 511.. 19 sq. ----- Cfr. MaNDONNET, Revue Thomiste. — 182 --- vel satis probabiliter licitam, spectato proximo quod poenitenti creat pe­ riculo peccandi, illicitam esse; quod maxime attendatur, si de rebus lu­ bricis agitur (cfr. S. Alf. I, 83 ; V, 63 ; II, 456; 605 ; Prax. conf. 69, 114, 192; Hom. Append. IV, η. XXI). 2. Ubi confessarius, spectato systemate, quod ipsi probatur, practice aliquid pro illicito habet, ita agendum : a) Si poenitens indoctus est atque propriam conscientiam efformare nequit, confessarius suam sententiam edoceat seu id ei imponat, quod ipsemet (scilicet confessarius) pro practice praescripto habet. Ratio est, quia confessarius eiusmodi poenitentem edocere debet eam normam practicam agendi, quam pro vera habet, non autem eam, quam falsam esse indicat (S. Alf. Horn. Ap. tr. 16. n. 118). Confessarius quidem non est iudex controversiarum, ut dicunt, verum id non impedit, quominus respectu poenitentis, qui propriam conscientiam efformare nequeat, in­ star iudicis practice controversiam dirimentis habendus sit. b) Si poenitens doctus est, atque in dubio propriam conscientiam effor­ mare potest, confessarius eum absolvat, nisi sententiam poenitentis pro improbabili habeat (S. Alf. T, 83; III 669; λζΙ 604 Hom. Ap. tr. 16, n. i8, 119). III. Quoad directionem publicam. In catechismo et in concionibus omittantur disputationes theologorum, eaeque solum sententiae proferan­ tur, quae practice ab omnibus vel saltem satis communiter admittuntur. In dubio potius suadendo quam obligando procedatur (S. Alf. II, 55; Institutio... in praecepta Decalogi et sacramenta, Praef. n. 2-4) In expositionibus tamen scienti ficis coram laicis excultis, etiam indicari potest, quid in dubio facere homini licitum sit. Articulus II. De conscientia improprie dicta. Uti iam dictum est (n. 214), conscientia improprie dicta intelligitur status quidam habitualis tali vel tali modo de actionum moralitate indi­ candi. Distinguitur triplex, stricta, laxa et scrupulosa. § I. De conscientia stricta et laxa. 238 I. Conscientiam strictam habet, qui habitualiter ex leviori ratione in­ dicat. esse peccatum vel grave peccatum, quod nullam vel levem tantum malitiam involvit. Qui conscientia stricta laborat, satagat mentem iudicio sapientiorum et prudentiorum submittere, maxime quoad directionem ’. Cfr. Sweens, Theol. Mor. fund./ n. 739. L· & - i83 - aliorum. « Nefas quidem est divinarum legum observantiam relaxare plusquam licet ; sed non minus est malum, divinum iugum plusquam oportet durum aliis reddere » (S. Alf. I, 82). II. Conscientiam laxam habet, qui habitualiter ex leviori ratione iudi- 239 cat licitum, quod est illicitum, vel veniale peccatum, quod est mortale. 1. Qui advertenter agit secundum dictamen conscientiae laxae peccat, quia temerarie se exponit periculo transgrediendi legem. Practice tamen haud ita raro difficile erit determinare, quatenus advertentia sufficiens maxime ad peccandum graviter adfuerit. 2. Causae praecipuae conscientiae laxae sunt: i° prava educatio et conversatio ; 2° vita mollis et luxuriosa ; 30 peccandi consuetudo ; 40 lectio auctorum, qui iusto benigniores sunt atque facile a rigidioribus sententiis magistrorum Theologiae Moralis, maxime S. Thomae et S. Alfonsi recedunt. 3. Remedia praecipua sunt: i° amotio causarum expositarum; 2° fre­ quens confessio prudenti confessario facta; 30 frequens et diligens con­ scientiae discussio ; 40 oratio assidua ; 50 si de clericis agitur, lectio auc­ torum, qui vestigiis S. Thomae et S. Alfonsi insistunt. De S. Alfonso Decretum, quo titulus Doctoris concessus est, testatur, quod « inter implexas Theologorum sive laxiores sive rigidiores sententias tutam straverit viam » (n. 215)· § II. De conscientia scrupulosa. i Conscientiam scrupulosam habet, qui habitualiter ex inani ratione cum 240 quadam anxietate apprehendit peccatum, ubi peccatum non est ; quae magis patescent ex dicendis de scrupulis. I. Notio scrupuli. Scrupulus’, ut ex dictis colligitur, est apprehensio, inani ratione innixa atque cum anxietate mentis coniuncta, apprehensio, inquam, peccatum esse vel fuisse, ubi peccatum non est vel non fuit. Dicitur apprehensio, quo significatur, scrupulum différé tam a iudicio determinato, aliquid esse peccatum, quam a vero dubio, num peccatum sit. Scrupulus proprie dictus habetur, quando intellectus neque determi­ nate indicat, aliquid esse peccatum ; neque proprie de eo dubitat, sed habito et retento iudicio, non esse peccatum, ex quadam apprehensione mali titubat, fluctuat (S. Alf. I, 11; Praxis Conf. η. 98). Dicitur cum anxietate mentis coniuncta, quo indicatur, scrupulum non solum ad intellectum, verum etiam ad voluntatem spectare. ‘. Ita metaphorice dictus a scrupulo, i. c. a lapillo, qui in calceo fixus pedem molestat gressumque retardat. — 184 — Conscientia scrupulosa etiam differt a conscientia tenera seu timo­ rata, quae minima quoque peccata et defectus vivide apprehendit. II. Signa conscientiae scrupulosae sunt: 1. Si quis timet, esse peccata quae passim, etiam a timoratis, pro pecca­ tis non habentur (S. Alf. I, 11). 2. Si non acquiescit iudicio prudentis confessarii vel directoris, eosve de eadem re iterum atque iterum interrogat, vel passim plures consulit (S. Alf. 1. c.). 3. Si conscientiae excutiendae finem non facit, in confessione minu­ tissimas atque impertinentes circumstantias aperit, vel idem saepius re­ petit ; si confessiones peractas saepe ex integro vel ex parte vult iterare. 4. Si preces anxie recitat, eas frequenter repetit, et saepe subsistit ad intentionem et attentionem renovandam. 5. Si utitur signis inanibus ad tentationes pellendas, v. g. contrahendo supercilia etc. Nota i. Non statim scrupulosus censeatur: i° qui post vitam peccaminosam aliquamdiu angitur circa confessiones peractas atque post confes­ sionem generalem aliquoties aliqua peccata tanquam nondum satis decla­ rata manifestat; 2° qui interdum dubitat, num graviter peccaverit, quia dubium prudens esse potest. Nota 2. Sunt etiam, qui in certis materiis scrupulosi, in aliis plane laxi sunt. Iis remedia mox exponenda non applicentur nisi in materia, in qua sunt scrupulosi. III. Causae scrupulorum. Aliae sunt intrinsecae, ut complexio natu­ ralis, ignorantia, inconstantia, obstinatio ; interdum etiam nimiae auste­ ritates, quibus, cerebro debilitato, facile anxiatur animus. Aliae exlrinsecae sunt, ut scrupulosorum societas, lectio incauta auctorum severio­ rum sive in Theologia morali sive in Ascesi, usus confessarii scrupulosi ; adhaec instigatio daemonis, qui scrupulos ingerit, ut desperationem indu­ cat, vel profectum spiritualem impediat. Deus quandoque scrupulos per­ mittit, sive in poenam peccatorum, sive ut homo magis detestetur vera peccata, sive ut humilitatem, patientiam excerceat. IV. Damna scrupulorum. Scrupuli: i° producunt continuam animi perturbationem et afflictionem; 20 praecludunt aditum consolationibus Spiritus Sancti; 30 animam afflictione pertaesam letrahunt ab operibus bonis; 40 perturbant iudicium morale itaque hominem muneribus inep­ tum reddunt; 5° periculum creant labefactandae valetudinis, amentiae vel pusillanimitatis, desperationis (S. Alf. 1, 13). - i85 - V. Liceitas et obligatio agendi contra scrupulos, i. Scrupulosus potest agere contra scrupulos. Patet ex notione tradita : siqui­ dem scrupulus « non est verum conscientiae dictamen sive formata conscientia, ut Gerson bene distinguit, nec verum dubium practicum ; nec aufert iudicium ante formatum (quod virtualiter perseverat, licet tunc ob impetum timoris non advertatur), nimirum quod ipse non peccat, quidquam agendo, quod certum peccatum non agnoscit. Tunc enim non contra conscientiam, sed contra vanum illum timorem operatur > (S. Alf. Praxis conf. η. 98). 2. Scrupulosus saepe tenetur agere contra scrupulos, scii, ut evitentur damna ex eis non impugnatis secutura (S. Alf. I, 17). Attamen practice passim excusatur a peccato formali, maxime gravi. VI. Remedia scrupulorum. Alia sunt generalia, alia particularia. Re­ medium generale praecipuum est, ut scrupulosus iudicio confessarii om­ nino se subiciat ; neque rationes examinet, vel, uno consulto, alium adeat. « Doctores plures assignant regulas pro scrupulosis; sed certum est, quod pro his post orationem remedium maximum (immo unicum, ut recte ait Pater Segnerx) ad eos curandos est obedientia erga suum directorem » (S· Alf. Praxis conf. η. 95). Remedia specialia sunt: 1. « Qui semper anxius est de praeteritis confessionibus, quia formidat defecisse in integritate vel in dolore, si ipse generalem confessionem iam alias expleverit, aut per aliquod notabile tempus confessiones suas dili­ genter peregerit... ne amplius cogitet de culpis praeteritis, nec de iis ver­ bum faciat in confessione, nisi iurare possit certo peccata illa mortalia perpetrasse, et insuper nunquam de illis confessum esse. Immo... potest quis taliter scrupulis angi, quod, licet ei videatur certo aliqua non dixisse, adhuc ad ea confitenda non teneatur » (S. Alf. I, 16; Praxis conf. η. 97). Adhaec scrupulosus ante confessionem non instituat prolixum examen, maxime quoad ea, in quibus magis vexatur; neque distincte confiteatur nisi peccata certa: immo, si de persona valde scrupulosa agitur, peccata secundum normam fixam a confessario compositam confiteatur, neque aliquid addere sinatur. Si tamen agitur de peccatore nuper converso, facilius dubia fundata de integritate confessionis peractae occurrere possunt; cuius rei in una altera ve confessione prudenter ratio habeatur. Si vero de peccatore diu­ tius converso sermo est, regula supra posita pro norma habeatur. 2. Qui semper timet, ne cogitationibus pravis (puta contra fidem, ca­ stitatem, caritatem) assensum praebuerit, « non omittat semper uti regu­ la illa a Doctoribus sapienter tradita, nempe eos qui sunt timoratae con- — 186 — scientiae, nisi moraliter certo sciant sc in grave peccatum consensisse, immunes a peccato esse indicandos; nam, ut ait Pater Alvares, impossi­ bile est peccatum in animam ab illo abhorrentem ingredi, quin ab ea clare agnoscatur (S. Alf. I, 15). 3. Qui angitur scrupulis circa impletionem praeceptorum, v. g. audi­ tionem Missae, recitationem breviarii, ne unquam repetat Horas, vel ideo alii Sacro assistat. Immo « si quis pateretur graves anxietates, posset ali­ quando etiam ei interdici recitatio Officii, donec videatur posse recitare sine tanto incommodo ; cum magnum incommodum excuset per se a praeceptis Ecclesiae » (S. Alf. IV, 177 in fine). Adhaec a correptione fra­ terna scrupulosus passim excusatur, tum quia nequit discernere, quando obligatio urgeat, tum quia non obligat cum tanto incommodo. 4. Qui in omni actione timent, ne committant peccatum, « libere agant, scrupulosque despiciant, et contra illos operentur, ubi evidens peccatum non apparet ; quia ordinarie ipsi ob rationem perturbatam ex nimio timore timent adesse peccatum ubi non est » (S. Alf. I, 17). VII. Confessarius scrupulosi. I. Confessarius scrupulosum confessario destitutum benigne excipiat, atque prima vel etiam altera vice patien­ ter audiat, donec scrupulos suos manifestaverit; secus enim fiduciam eius vix sibi conciliabit. Dixi « scrupulosum confessario destitutum » ; siquidem non facile alienum poenitentem admittat. 2. Pro diversis adiunctis assignet poenitenti remedia supra exposita, atque praecipiat, ut iis utatur; maxime vero « curet poenitentibus scru­ pulis vexatis suadere, quod omnino tutus incedit qui sui directoris consi­ liis acquiescit, et obtemperat in omnibus » (S. Alf. I, 13); quam obtem­ perationem fortiter exigat. « Cum scrupulosis obedientibus blande agen­ dum est ; cum iis autem qui in obedientia delinquunt, maximus exercen­ dus est rigor et austeritas: hac enim obedientiae anchora destituti, nun­ quam ipsi sanari possunt. » (S. Alf. I, 16). 3. Dubia proposita sine haesitatione solvat. Si quando semel vel iterum poenitentem alienum audiat, non multum resolvat, ne ex solutione forte diversa scrupuli ingravescant. Ceterum doceat scrupulosum sentire de Domino in bonitate, « eumque hortetur ad vivendum securum de sua salute, semper ac ad lesum et Mariam confugit » (S. Alf. Praxis conf. n. g6). - j8 7 - Pars II. De moralitate in specie. Species (saltern supremae) moralitatis sunt: bonitas, indifferentia et malitia (η. 62). Hinc : SECTIO I. De actu bono. In quonam moralis bonitas actus exsistat, exposuimus n- 61 ; hic autem ulterius investigandum, quaenam requirantur, ut actus bonitate morali induatur. lam vero : I. Ut actus'moraliter bonus sit, non requiritur, ut ponatur a baptizato 241 vel in statu gratiae. Doctrina, quae docet, omnia opera infidelium vel peccatorum esse peccata, damnata est: nimirum proscriptae sunt pro­ positiones Baianae: 25a » ' : « Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia »; et 35a : « Omne quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est ». II. Ut actus moraliter bonus sit, requiruntur haec: 242 1. Obiectum sit bonum vel saltem indifferens (n. 66); si indifferens est, actus bonus evadit, si referatur in finem bonum ; quo in casu finis induit rationem obiecti .* 2. Actus referatur in finem bonum; nam « cum rationis sit ordinare, actus a ratione deliberativa procedens, si non sit ad debitum finem ordi­ natus, ex hoc ipso repugnat rationi, et habet rationem mali » (S. Thom. i. 2, q. 18, a. 9) \ 3. Bonitas in se intendatur; secus enim subiective non contrahitur. « Ad hoc, quod sit voluntas bona, requiritur quod sit bona sub ratione boni; id est, quod velit bonum, et profler bonum ?> (S. Thom. 1. 2, q. 19, a. 7, ad 3). Bonitas autem in se intenditur, quando quis vult bonum allec­ tus eius bonitate, etiamsi non reflexe cogitet, se velle bonum, quia bo­ num est. III. Ex conditionibus assignatis, altera magis evolvi debet, a. v. expo- 243 nendum est, quisnam finis sit bonus seu ad quemnam finem in concreto actus referri debeat. lain vero: i. Omnis actus humanus debet referri in finem honestum. Sufficit ’. Denz.-Bannw. n. 1025. ----- :. Denz.-Bannw n. 1035. ----De circumstantiis vide n. 69. ----- *. Notes tamen, actum ex obiecto bonum saltem non a quolibet fine malo bonitate privari (n. 71). — 188 — tamen quilibet finis honestus, satisque est, finem honestum virtualiter intendi. Dixi: a) Omnis actus humanus debet referri in finem honestum. Propositio statuitur contra Scotistas, qui docent, actus illos, qui per se tantum ordi­ nantur ad aliquam commoditatem vel relevationem naturae — uti am­ bulare, olfacere flores, fricare barbam — actus illos, inquam, posse sine peccato directe referri in solum finem inferiorem, scilicet in commodita­ tem seu delectationem, modo ne finis ultimus positive excludatur ’. Qui in tali fine directe sistit, secundum dictos auctores neque peccat, quia agere ob solum finem operis malum non est; neque moraliter bene agit, quia actum non refert ad finem honestum. Ponit igitur actum indifferen­ tem. Sed contraria sententia deducitur ex eo, quod omnis actus humanus seu deliberatus debet fieri ob eum solum finem, qui naturae rationali convenit. Atqui naturae rationali convenit agere ob finem honestum, non vero ob alium (S. Thom. i. 2, q. 4, a. 2; S. Alf. V, XLIV). Obi. Nequit peccare, qui agit ob solum finem operis. Atqui opera, de quibus controversia est, natura sua ad solam delectationem ordinantur. 7?ej/>. Argumentum a nobis propositum probat praecise, peccare eum, qui agat ob solum finem operis, si agatur de opere, quod natura sua ad solam delecta­ tionem ordinetur. Coroll. /. Illicitum est agere ob solam delectationem, ita ut actus ob eum solum finem positus, non solum bonitate destituatur, verum etiam malus sit. Est tamen venialiter tantum malus, si agitur de re in se licita vel venialiter mala, quia relatio inordinata actus in se liciti vel leviter mali non importat gravem deordinationem. Excipe, si delectatio intende­ retur ut finis ultimus (S. Alf. VI, 912). Coroll. 11. Illicitum videtur agere (etiam) ob delectationem, sistendo (etiam) in ea qua tali, quia delectatio qua talis non est finis honestus. Alicui tamen illud licitum videbitur, quatenus actus (honestus) eiusque delectabilitas unum constituunt. Coroll. III. Licitum est agere ob delectationem quatenus (ex intentione Auctoris naturae) allicit ad actum in se ordinatum, puta ad copulam coniugalcm ; item quatenus conducit ad bene esse et operari corporis vel ’. Itaque doctrinam non applicant iis actibus, quibus Auctor naturae certum finem honestae alicuius necessitatis vel utilitatis praestituit ; cuiusmodi sunt v. g. manducatio, copula coniugalis etc. Ceterum Innocentius XI damnavit prop. 8m: < Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non obsit valetudini; quia licite potest appetitus naturalis suis actibus frui ; et 9"' : « Opus coniugii ob solam voluptatem excercitum omni penitus caret culpa ac defectu veniali» (Denz.-Bannw. n 1158 et 1159). animae. Ratio est, quia delectatio ut talis considerata, habet rationem finis honesti (S. Alf. VI, 912 ; cfr. S. Thom. 1. 2. q. 34, a. 1 ; 2. 2. q. 141, a. 6, ad 2 ; 2. 2. q. 168, a. 2 ; C. G. 1.3, c. 9, n. 1). b) Sufficit tanieai quilibet finis honestus, sive operis sive alius ab agente intentus, sive in specie sive vago modo conceptus. Ipse finis operis (eatenus saltem) non cadit sub praecepto, quatenus non est obli­ gatio illum intendendi, quamvis obligatio esse possit illum non impedien­ di ; quo posito, agenti liberum est alium finem honestum sibi praestituere (S. Alf. VI, 927, coli. 882 et 883). Plures tamen censent, ut mox nota­ bimus, finem ipsius operis eo ipso quod non positive excluditur, saltem implicite intendi. c) Satis est, finem honestum virtualiter intendi, seu actum virtualiter in finem honestum referri, seu actum poni vi intentionis honesti antea habitae. Sufficit enim, actum vere in finem honestum referri; vere au­ tem in finem honestum refertur, si ponitur vi intentionis honesti antea habitae. Accedit quod obligatio relationis actualis « esset importabile pondus et res sexcentis implexa scrupulis ». (S. Alf. V, XLIÀ7)· d) Disputatur, num qui ponat actum natura sua ad finem honestum ordinatum, nec finem illum positive excludat, eo ipso finem honestum (saltem implicite) intendat. Plerique recentiores affirmant; at negandum videtur· Etenim quod ob actu distinguitur, non implicite intenditur eo ipso quod actus peragitur. Atqui finis actus ab ipso actu (v. g. procrea­ tio prolis a copula) distinguitur ut effectus a causa; hinc ut intendatur, novus voluntatis actus requiritur. Sed controversia minus practica est, quia qui debito modo et ordine ponit actum natura sua ad finem hones­ tum ordinatum, nec finem hunc positive excludit, passim finem illum positive includit, utut confuse et remisse tantum. 2. Disputatur, utrum omnis actus humanus debeat (ut bonus sit) referri in Deum, an sufficiat, ut sit in Deum referibilis. Alii docent, omnem actum debere in Deum referri, quia dignitas ulti­ mi finis veri exigit, ut omnes actus in ipsum referantur. Addunt tamen, sufficere relationem implicitam, eamque haberi eo ipso quod actus pona­ tur ob finem honestum ; quia omnis actus honestus natura sua refertur in Deum, honestatem primigeniam et fontalem omnis honestatis parti­ cularis. Alii negant, omnem actum in Deum referendum esse, et docent (ad actum bonum) sufficere, ut sit referibilis in Deum. Ita autem sentiunt, quia actus non possunt aliquo modo referri in Deum nisi per caritatem. Caritas autem certo non requiritur, ut actus bonus ponatur; quod iam deducitur ex propositione 25 Baiana: «Omnia opera infidelium sunt — K/) —■ peccata et philosophorum virtutes sunt vitia. » 1 Secundum posteriorem sententiam actus bonus, non relatus in Deum, refertur in beatitudinem in communi tanquam in finem ultimum (n. 12 et 13). 3. Actus humanus (ut l>onus sit), non debet elici e motivo caritatis, neque ex alio motivo supernaturaliter cognito; quod iterum iam deduci­ tur ex propositione 25 Baiana modo citata. 4. Quamvis actus humanas (ut bonus sit) non debeat clici c motivo caritatis, tamen eatenus est obligatio actus suos per actam caritatis in Deum ut in finem ultimum referendi, quatenus praeceptum est aliquoties actum caritatis eliciendi. Aliud praeceptum ac illud, quod cum cantatis praecepto identificatur, probari nequit. Hinc S. Thomas: « Si quaeritur, quando oporteat actum referre in finem ultimum, hoc nihil aliud est quam quaerere, quando oporteat habitum caritatis exire in actum, quia quandocumque habitus caritatis in actum exit, fit ordinatio totius homi­ nis in finem ultimum et per consequens omnium eorum, quae in ipsum ordinantur ut bona sibi ». (In 2 sent. dist. 40, q. 1, a. 5, ad 6). ♦’· Nec hisce contradicit 5. Alfonsus, cum docet, saepius in die, saltem mane, actus Deo offerendos esse (V, XHV). Nam, ut ex contextu patet, non dicit de relatione actuum m Deum ut in finem ultimum, sed de cura omnes actus suos, etiam eos, qui ex obiccto indifferentes sunt, in bonum seu honestum finem referendi. Quod ut certo fiat, saepius bona intentio reiteretur. 5. Ii qui censent, ad bonitatem actus non requiri, ut referatur in Deum ut in finem ultimum, cum eorum sententia id sine caritate fieri nequeat, quaerunt, quisnam influxus ex caritate procedere debeat, ut actus in Deum referatur’. Iam vero: /Ilii tantum requirunt caritatem habitualem, quin influat in actum, cum actus honesti vclut pondere suo referantur in Deum. Alti pariter tantum requirunt caritatem habitualem; actus autem honesti, qui in eo statu ponuntur, secundum illos semper ponuntur sub influxu intentionis Dei ceu ultimi finis; omnis enim agens, inquiunt, agit cx intentione ultimi finis; hic autem in eo, qui ad Deum ordinatus est, i. e. in iusto, est ipsemet Deus. Alii praeter caritatem habitualem requirunt actum (perfectae) caritatis, vi cuius actus boni in Deum referantur. Ex illis autem alii dicunt de se sufficere unum actum ad omnes actus bonos futuros in Deum referendos, positis utique ponendis, scilicet ne quis interim caritatom amittat. Dixi de se, quia aliunde praeceptum est aliquoties eliciendi actum caritatis. Alii censent, actum caritatis saltem identidem reiterandum esse. Hic autem ulterius disputatur, utrum actus caritatis, ut actus *. Denz.-Bannw. n. 1025. ----- :. Van Roey, De virtute caritatis, p. 26 sq. ; Ernst, Uebcr die Notwendigkeit der guten Meinung; Chr. Pesch, Praelect. dogm. VIII, n. 639 — igi — humanos ad Deum referat, debeat esse istorum principium causons, an sufficiat, ut sit principium ordinans Ran Roey, qui posteriorem sententiam amplectitur, dictam ordinationem ita describit ; « Quodsi petas, quomodo concipiatur illa ordinatio virtualis operum, quae non sit virtualis causalitas, respondemus eam esse determinationem quam­ dam relictam cx prima intentione, aliquod dictamen ortum ex primo dictamine, vi cuius opera exerceantur in amorosum obsequium Dei, determinentur ac specificentur ut oblationes amicabilcs Deo factae. Quae determinatio, quod dictamen percipiendum est ut aliquid vere in voluntate perseverans, licet hic et nunc cogi­ tationi non occurrat : cuius realis persistentiac signum, indicium et argumentum est, si quis, sui compos et moraliter agens, in ea animi dispositione versetur, ut serio reflectens supra se vel interrogatus quare hoc vel illud opus agat, tandem et ultimo, post data forsan alia motiva particularia, respondeat se agere propter Deum, ad complacendum Deo, vel simile quid includens explicite vel implicite motivum charitalis. Si res ita intellegitur, negari non potest ordinationem operum virtualem esse: videlicet praecedens intentio, quando c mente evanescit ut explicita intentio, relin­ quit aliquam virtutem, aliquam determinationem, aliquam dispositionem, quae sufficit ut opera, si fiant, in Deum dirigantur > IV. Conclusio, qua doctrina tradita paucis contrahitur atque completur. 244 1. Ut actus moraliter bonus sit, sufficit — posita bonitate vel indiffeicntia obiecti — ut e fine honesto ponatur. 2. Ut actus supennaturaliter bonus sit, praeter modo assignata etiam requiritur, ut procedat e principio elicitivo supematurali. Constat e Cone. Araus· I, can. 7. Utrum necne omnis'’ actus elici debeat e motivo supernaturaliter cognito, disputatur ’. 3. Ut actus de condigno meritorius sit, requiritur: a) A parte actus: i° ut liber sit in genere moris; 20 ut fiat in obse­ quium Dei, probabilius e motivo supernaturali et quidem e virtuali in­ fluxu vel, ut alii dicunt, sub virtuali ordinatione actus caritatis (cfr. n. 243). b) A parte agentis: i° ut sit in statu viae; 2° ut sit in statu iustitiae. c) A parte praemiantis: ut exstet promissio mercedis, non quidem ad hoc ut actus acquirat condignitatcm praemii, sed ut acceptetur a Deo in ordine ad praemium. Ceterum haec a dogmaticis uberius exponuntur. 4. Si denique quaeras, ad quemnam finem ultimum referatur actus bonus, si' non referatur ad Deum ut in finem ultimum, respondeo: Refertur in finem ultimum indeterminatum seu in beatitudinem in com‘. De virtute caritatis, p. 232 sq.----- Dicitur omnis, quia quoad aliquos actus, puta actum fidei, constat. ----- ’. Cfr. Billot, De virtutibus infusis,’ p. 12 sq. ----- '. Dixi si, quia alii censent, omnem actum bonum aliquo modo referri in Deum (n. 12 et 13). — 192 — muni. Nam ex una parte constat, omnem actum referri in aliquem finem ultimum. Atqui actus, de quo dicimus, non refertur in Deum, ut ponimus: nec in creaturam, ut in finem ultimum, quia tunc foret peccatum atque quidem mortale. Restat igitur, ut referatur in finem indeterminatum seu ad beatitudinem in communi. Idem dicendum de actu venialiter malo, quippe qui nec referatur in Deum, ut patet ; nec in creaturam ut in finem ultimum, quia hoc est mortale: ergo refertur in beatitudinem in com­ muni. Alii tamen aliter (n. 12 et 13). SCHOLION. 245 De conformitate voluntatis humanae cum voluntate divina. I. Distinguenda sunt: i° volitum materiale, i. e. ipsa res volita; 2° volitum f annale, i. e. ratio volendi ; quae dividitur in proximam et ultimam. Proxima est ratio particularis, ob quam aliquid volumus; ultima est gloria Dei. II. Voluntas humana debet conformari voluntati divinae prout sequitur: 1. Voluntas humana tenetur negative conformari voluntati divinae in volito tam materiali quam fonmali, i. e. nunquam potest improbare sive id quod Deus vult, sive rationem ob quam illud vult. 2. Voluntas humana tenetur etiam positive conformari voluntati divinae in volito formali ultimo; non autem semper in volito materiali, nec in volito formali proximo. a) Tenetur in volito formali ultimo; quia tenetur semper velle gloriam Dei; gloria autem Dei idem est ac volitum formale ultimum. b) Non tenetur semper «1 volito materiali, nec in volito formali proximo, a. v. potest nolle rem a Deo volitam, at sub alia ratione. Nimirum una eademque res potest sub diversa consideratione esse bona et mala ; v. g. mors latronis conside­ rata a indice ut necessaria bono communi, est bona ; considerata ab uxore ut noxia familiae, est mala; consequenter voluntas qua iudex, cuius est attendere ad bonum commune, vult mortem latronis, est bona ; et voluntas qua uxor, cuius est atten­ dere ad bonum familiae, non vult mortem mariti, est etiam bona, quia voluntas quae rem non vult sub ratione mali, non est minus bona, quam ea quae vult rem sub ratione boni. Atqui Deus ut provisor universalis attendit in volendo ad rationes universales, quales sunt bonum commune universi, ad quod necesse est esse et conservari contraria, et manifestatio suorum attributorum, secun­ dum quas rationes res a Deo volita est bona, quae tamen secundum rationes particulares, ad quas homo debet attendere, et ad quas Deus vult ipsum atten­ dere, est mala. Ergo voluntas humana, ut sit recta, non tenetur conformari divinae voluntati in volito .materiali. Minor clarebit exemplo : Deus ut supre­ mus totius mundi director et provisor, secundum exigentiam et rationes univer­ sales boni communis et suae gloriae, vult patrem meum mori ; ista mors secundum istas rationes universales considerata est bona, et ideo bona volun­ tas. uuae illam vult. Ego privatus homo, cuius non est ad istas rationes uni­ versales attendere, sed ad particulares, sive proprii suppositi secundum inclina­ tionem naturalem, quae bona est et a Deo, sive parentis secundum pietatem, — 193 — quam, etiam Deo mandante, sectari teneor, nolo istam mortem. Ista mors secundum istas rationes particulares considerata, est mala. Ergo bona est voluntas quae eam non vult; ita ut quamvis videar ex una parte lecedere a voluntate divina, ex alia tamen sic volendo conformor indirecte ipsi voluntati divinae, quia sic me velle Deus ipse vult *. Unde S. Aug. in Enchyrid. c. ιοί ait: «Aliquando bona voluntate homo vult aliquid, quod Deus non vult; tanquam si bonus filius patrem velit vivere, quem Deus bona voluntate vult mori » (S. Thom. i. 2. q, 19. a. 9 et 10). SECTIO II. De actu indifferenti. Sermo est de solis actibus humanis seu deliberatis. Porro: 246 I. Dantur actus indifferentes secundum speciem. Etenim actus consi­ deratus in specie seu in abstracto intelligitur actus spectatus secundum suum obiectum. « Contingit autem, quod obiectum actus non includit aliquid pertinens ad ordinem rationis — i. e. non includit aliquid quod convenit rationi neque aliquid quod rationi repugnat — sicut levare fes­ tucam de terra, ire ad campum et huiusmodi » (S. Thom. 1. 2, q. 18, a. 8; S. Alf. V, XLIII). II. Non dantur, saltem per se, actus indifferentes in individuo, i. e. in concreto seu, attentis etiam circumstantiis, maxime fine operantis. Statuitur contra Scotistas, qui censeant, actus qui natura sua ad delecta­ tionem tantum ordinantur, ut olfacere flores etc. esse indifferentes, si proxime ob solum finem operis, i. e. ob solam delectationem exerceantur. At merito negatur; nam qui deliberate agit, necessario ob aliquem finem operatur, atque quidem aut ob bonum honestum aut ob bonum delecta­ bile (n· 1). Atqui actus ordinatus ad bonum honestum, moraliter bonus, ordinatus ad solum bonum delectabile, moraliter malus est (n. 243 ; S. Thom. i. 2, q. 18, a. 9; S. Alf. V, XLIV). Magis autem disputatur, num per accidens detur actus indifferens in individuo, nimirum: i° si quis ad actus moralitatem nullatenus advertat; 2° si sententiae Scotistarum adhaerens ob solam delectationem agat. Iam vero : Resp. ad I, aegre admitti actum deliberatum sine ulla ad moralitatem actus advertentia. Resp. ad II, illud improbabile videri; quandoquidem in posita hypo­ thesi agens actum pro licito habet. Quod autem habetur pro licito seu a Deo permisso, ut tale habetur pro honesto, ideoque agens, utut inconscius, honeste agit. ’. Billuart, De act. hum. diss. 4, art. 7. 13 — 194 — SECTIO III. De actu malo seu de peccato. (S. Thom. i. 2. q. 71-89; S. Alf. Theol. mor. 1. V).1 Dicemus primum de peccatis in genere, deinde de quibusdam peccato­ rum classibus speciatim. CAPUT I. De peccatis in genere. Disseremus primum de natura et conditionibus peccati, deinde de dis­ tinctione, tum de causis, denique de effectibus, postremo de remediis peccatorum. Articulus I. De natura et conditionibus peccati. 24? I. Natura. Peccatum cum S. Augustino definiri solet: Dictum, factum vel concupitum contra legem aeternam’· Intelligitur autem liberum; ete­ nim « peccatum nihil aliud est quam actus humanus malus » (S. Thom. i. 2, q. 71, a. 6). Actus autem humanus importat actum liberum. Cete­ rum dicitur: 1. Dictum, factum vel concupitum; quibus indicatur materiale peccati, i. e. ipsum dictum (peccatum oris), factum (peccatum operis) et concu­ pitum (peccatum cordis); item omissio dicti, facti et concupiti, quando adest eorum obligatio (S. Thom. 1. c. cap. et ad 1). 2. Contra legem aeternam; quibus assignatur formale peccati seu eius malitia, quae consistit in eo quod legi aeternae adversatur. «Augustinus, inquit S. Thomas, in definitione peccati posuit duo: unum quod pertinet ad substantiam actus humani, quod est quasi mate­ riale in peccato, cum dixit: Dictum, vel factum, vel concupitum; aliud autem, quod pertinet ad rationem mali, quod est quasi formale in peccato, cum dicit : Contra legem aeternam » (1. c.). Ceterum advertas : a) Definitio tradita eatenus convenit peccato originali, quatenus Adam omnium nostrum personam agebat, ideoque peccatum etiam nobis quodam modo volunta­ rium et liberum erat. b) Quamvis definitio de sola lege aeterna dicat, tamen aliarum quoque legum, ’. Cfr. Caietanus, In iam 2ae q. 57-58; Billuart, ia 2ae, De peccatis; Salnanticenses, Cursus Theologicus, tract. XIII, De vitiis et peccatis; Pègues, Comm, franc, lit. de la Somme thcol. tom. VIII; Pesch, Praelectiones dogm. tom. IX, tract. II, De peccato; Billot, De personali et originali peccato; Landgraf, Das \\ < sen der laszlichen Sünde in der Scholastik bis Thomas von Aquin. -----Con­ tra Faustum, 1. 22, c. 27. — 195 — etiam ecclesiasticae et civilis transgressio comprehenditur; cum omnes aliae leges a lege aeterna vim suam mutuentur. Coroll. I. Non datur peccatum pure philosophicum, i. e. quod adver­ saretur quidem rectae rationi, non autem legi Dei, sive quia peccator Deum ignoraverit, sive quia de Deo non cogitaverit. Etenim ratio non est nisi participatio legis divinae, ita ut quod repugnet rationi, ultimate etiam legi repugnet. Hinc Alex. VIII damnavit propositionem hanc: « Peccatum philosophicum quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat, vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aetema poena dignum » (S. Alf. V, n). Coroll. II. In peccato distingui potest elementum materiale seu niaicriale peccati et elementum formale seu formale peccati. Materiale peccati est actus physicus eiusve omissio, quae in peccato invenitur; formale peccati est ipsa inordinatio seu malitia, quae in actu vel in omis­ sione reperitur. Porro quaeritur, in quonam consistat inordinatio scu malitia peccati, utrum in privatione an in aliquo positivo. Iam vero formale peccati omissionis situm es: in privativo, cum nihil sit aliud quam omissio actus debiti ’. Acriter autem dispu­ tatur, etiam inter Thomistas’, utrum formale peccati commissionis consistat in privativo an in positivo. At consistere videtur in privativo ; nam si in positivo consisteret, Deus utpote auctor omnis positivi, auctor ipsius malitiae videretur evadere. Coroll. III. Peccatum multiplicem turpitudinem involvit: est enim deordinatio : i° Contra naturam rationalem secundum haec S. Thomae: « Vitium in tantum est contra naturam hominis, in quantum est contra ordinem ra­ tionis » (i. 2. q. 71, a. 2). 20 Contra Deum, quem peccator offendit: a) ut Legislatorem; b) ut ludie em, non reformidando eius sententiam; c) ut Testem, non reverendo eius praesentiam ; d) ut Summum Bonum in Se, contemnendo eius amici­ tiam et amplectendo quae Deo summopere displicent; e) ut Summum Bonum nostrum, non curando Deum quatenus est merces nostra magna nimis; f) ut Dominum, laedendo supremum Dei ius in actiones nostras; g) ut Benefactorem, non curando rationem donorum Dei, eis abutendo ad Ipsum offendendum. 30 Contra Christum Redemptorem. Sub hoc respectu peccatum quo­ dam modo deicidium est ’ ; etenim peccata causa sunt, cur Christus BiixuarT, diss. i, a. 3.----- *. Cfr. Billuakt, 1. c.------ *. Hebr. VI, 6. — 196 — mortem subire voluerit; hinc qui, cum haec noverit, nihilo minus peccat, causam se constituit passionis ac mortis Christi. 4. Contra Spiritum Sanctificatorem. Sub hoc respectu peccatum in christiano quodam modo sacrilegium est, quo violatur fidelis per sacra­ menta et Spiritum S. inhabitantem specialiter consecratus. Accedit, quod homo per peccatum servus diaboli constituitur1. zldvertas tamen, descriptas turpitudines non secundum speciem for­ malem in quovis peccato contineri ; siquidem peccatum speciem tantum sumit ex oppositione ad motivum, ob quod actus malus prohibetur, ut alibi expositum est (n. 148). Hinc etiamsi in quolibet peccato praedictae rationes oppositionis ad Deum reperiantur, non tamen ea de causa con­ tinet plures malitiae species vel circumstantias, quae debeant in confes­ sione declarari. 248 II. Conditiones peccati formalis. Ad omne peccatum formale requi­ runtur: 1. Actus a regulis morum deficiens seu alicui legi contrarius, saltem secundum apprehensionem agentis. Sufficit autem, ut actus regulis mo­ rum repugnet sive a parte obiecti, sive a parte finis, sive a parte circum­ stantiae. « Quilibet singularis defectus causât malum ; bonum autem causatur ex integra causa» (S. Thom. 1. 2, q. 18, a· 4, ad 3 ; S. Alf.). Cfr. tamen dicta n. 69 sq, ubi notavimus, bonitatem actus non a quovis fine vel circumstantia mala totaliter destrui. 2. Aliqua advertentia ad malitiam actus seu ad actum, quatenus a regu­ lis morum deficit. Sufficit tamen, ut advertentia actualis adfuerit, dum causa actus mali ponebatur; item ut adsit vel adfuerit in confuso tan­ tum (S. Alf. V, 4). 3. Aliquis consensus voluntatis, sive plenus, sive semiplenus (n· 19). Non autem requiritur, ut malitia intendatur, sed sufficit, ut ma­ litia actus apprehendatur et actus nihilo minus ponatur. Ratio est, quia malum debet vitari; quod non fit ab eo, qui eligit actum, quem malum esse novit. Articulus II. De distinctione peccatorum. Cum penes confessarium ut iudicem sit peccata cognoscere qualia fuerint, et quoties commissa, ut iuxta verba Christi ea remittere aut retinere possit, consequens est, observat Concilium Tridentinum ’, ut homo in confessione peccata sua mortalia, secundum speciem eorum et Sweens, Thcol. Mor. fund.,1 n. 770. ----- ’. Sess. XIV, cap. 5 et can. 7. — 197 — numerum exponere debeat; et ipse Confessarius poenitenti huius obliga­ tionis forte minus conscio, in hac declaratione auxilio esse debebit. Quapropter de distinctione tum specifica tum numerica peccatorum agendum est. § I. De distinctione specifica. 1. Notio distinctionis specificae. Distinctio specifica est distinctio, 249 qua unum mortale ab alio vel unum veniale ab alio, modo moraliter diver­ so, differt. II. Radix distinctionis specificae, i. Peccata omissionis distinguuntur 250 per actus omissos specie distinctos in esse moris. Sunt enim merae pri­ vationes actus debiti. lam vero privationes specie distinguuntur per for­ mas specie distinctas, quibus privant. Illa ergo peccata omissionis sunt diversae speciei, quibus omittuntur actus debiti diversae speciei moralis, v. g. omissio sacri et omissio eleemosynae debitae (S. Alf. III, 32). 2. Quoad peccata commissionis disputatur, unde eorum distinctio spe­ cifica desumenda sit. Alii cum Scoto1 eam desumunt ex distinctione specifica virtutum, quibus opponuntur seu ex diversitate honestatis, qua privant; alii cum Vasquez 5 ex distinctione specifica legum vel praecep­ torum, quibus adversantur; alii cum S. Thoma (1. 2, q. 72, a. 1) ex obiectis moralibus specie diversis, quia omnis actus commissionis specificatur a termino ad quem, non autem a termino a quo. Ceterum senten­ tiae expositae non videntur admodum inter se différé atque tandem eodem redire; siquidem virtutes et praecepta distinguuntur specie secun­ dum obiecta (S. Thom. 1. 2. q. 72, a. 1, ad 2; S. Alf. III, 32). III. Normae determinantes distinctionem specificam. Posito, dis- 251 tinctionem specificam desumi ex distinctione specifica obiectorum, nor­ mae, quae determinant specificam distinctionem obiectorum, etiam di­ stinctionem specificam peccatorum assignant. lam vero obiecta et conse­ quenter peccata specifice diversa sunt, quando continent specialem repu­ gnantiam cum lege aeterna ; quod locum habet : 1. Quando opponuntur diversis virtutibus. Sicuti enim quaelibet virtus habet distinctam bojiitatem, ita obiectum ei oppositum distinctam mali­ tiam continet. Hinc specifice distinguuntur v. g. fornicatio, quae casti­ tati, et furtum, quod iustitiae opponitur (S. Alf. III, 31). 2. Quando opponuntur eidem virtuti, sed secundum diversam rationem (S. Alf. 1. c.). Porro obiecta dupliciter secundum diversam rationem eidem virtuti opponi possunt: 2 sent. dist. 37, q. 1, n. 9.----- *. 1. 2, disp. 98, c. 2. — 198 — a) Modo contrario, i. e. per excessum et per defectum. Ita v. g. prodi­ galitas per excessum, avaritia per defectum adversatur liberalitati. b) Modo non contrario quidem, sed tamen moraliter diverso. Ita v. g. modo diverso religioni adversantur superstitio, blasphemia, periurium, sacrilegium. 3. Quando opponuntur legibus vel praeceptis moraliter diversis, i. e. latis ex motivo formali diverso (n. 148). Ita v. g. violatio ieiunii, lege Ecclesiae impositi, temperantiae adversatur; ex voto obligantis, religioni repugnat. Quum in casu diversae virtutes vel eiusdem virtutis diversa officia laedantur, haec regula ad priores reducenda est (S. Alf. V, 33). Non habentur peccata specie distincta, si quis laedit plures leges ma­ terialiter tantum distinctas, puta per diversos legislatores, sed ex eodem motivo formali latas. Hinc unius tantum peccati reus est, qui committit furtum, a lege tam divina quam humana prohibitum. Idem dicendum de eo , qui « culpabiliter omittit Sacrum die festo occurrente in Dominica, quia pro utroque casu auditio Missae praecepta est ob motivum formale religionis (S. Alf. 1. c.) l. Coroll. I. Unus actus plures malitias specie diversas potest continere. Ita v. g. tria committit peccata specifice diversa, qui frangit ieiunium, ad quod tenetur ex lege ecclesiastica, ex voto et ex praecepto confessarii· Violat enim temperantiam, quam Ecclesia intendit; religionem, quae iubet servare votum, et poenitentiam, ex cuius motivo confessarius satis­ factionem imponit (S. Alf. V, 33). Pariter « beneficiarius, si omittit Officium et nolit restituere fructus, peccabit non solum contra religio­ nem, sed etiam contra iustitiam » (S. Alf. IV, 145). Coroll. II. Aestimatio communis non quidem fundat distinctionem specificam, ut patet, sed tamen argumentum eius est. Praeterea cum peccata specie diversa diversis nominibus indicari soleant, passim ex diversitate nominis ad diversitatem peccati potest concludi. Coroll. III. Peccata, quae non repugnant virtuti determinatae, sed honestati in communi, ut voluntas male vivendi, dicuntur esse speciei innominatae. § II. De distinctione numerica. 252 I. Notio. Distinctio numerica est distinctio inter plura peccata quoad eorum individualitatem, seu est id, quo plura peccata sunt distincta in individuo, v. g. duae fornicationes. Porro inquisitio in distinctionem numericam minus respicit plures ma­ litias specie distinctas, quae secundum dicta n. 251 quandoque in uno actu continentur. Satis communiter admittitur, ubi aliquo actu invol*. Resp. Buscod. 1873. P- 403 — 199 — vantur plures malitiae secundum se specifice distinctae, haberi quoque de facto et formaliter plures malitias specifice diversas,1 et consequenter plura numero peccata. Quaeritur vero, quandonam peccata, quae eiusdem sunt speciei, numero inter se distinguantur. Difficultas autem illud dis­ cernendi oritur ex eo, quod quandoque plures actus physici unum tantum numero peccatum, quandoque vero unus actus physicus plura peccata continet. II. Radices distinctionis numericae distinguuntur duae, nim. i° plu- 253 ralitas actuum, ut si quis bis fornicatur; 2° pluralitas obiectorum, ut si quis uno actu plures homines occidit. De singulis dicemus: III. Pluralitas actuum. Regula generalis haec est: Tot sunt peccata, 254 quot sunt actus moraliter distincti, seu quot sunt actus physici, in uno aliquo moraliter non uniti. « Secundum unitatem voluntatis, inquit S. Thomas, sumendum est iudicium de unitate eius quod in genere moris dicitur» (2, dist. 42, q. 1, a. 1.). Ergo ubi habetur actus voluntatis moraliter diversus, ibi habetur distinctum peccatum. Restat inquirendum, quandonam habeatur actus moraliter diversus; quod prae­ stabunt regulae particulares, i. e. regulae quae respiciunt diversos actus speciatim spectatos. Porro in ordine ad hanc materiam actus distinguun­ tur in actus internos (i. e. actus in sola voluntate consummandos), et externos. Actus interni dividuntur in actus, qui non tendunt in alium actum, ut delectationes morosae, odium etc., et in actus, qui tendunt in alium, ut propositum perpetrandi peccatum internum vel externum. Actus externi distinguuntur in completos et incompletos. Actus com­ pleti sunt, qui natura sua ad alium actum eiusdem speciei non ordinan­ tur, ut pollutio, fornicatio, homicidium. Actus incompleti dicuntur actus, qui natura sua ad alium actum principaliorem eiusdem speciei ordinan­ tur; ita tactus impudicus ordinatur ad copulam vel ad pollutionem. Peccata oris aequiperantur actibus incompletis. Accedunt actus, qui, spectata notione tradita, nec completi nec incompleti sunt, actus, inquam, natura sua indifferentes, qui ab agente adhibentur ut media perveniendi ad actum peccaminosum, ut carpere viam ad furandum, parare arma ad homicidium patrandum. Quibus notatis, accipe regulas particulares, quae sequuntur : i. /Ictus interni, qui non tendunt in alium actum, toties novum con‘. Pauci illud quoad aliquos actus, v. g. quoad adulterium, incestum, sacrilegium carnale negant, ccnsentque, in dictis actibus unam tantum formaliter contineri speciem peccati (cfr. loa. a S. Thoma, in iam 2ae q> χ8( disp. q. a. 6). Sed contro­ versia practica non est, quia Cone. Trid. (Sess. 14, can. 7) docet, èt species pecca­ torum èt circumstantias speciem mutantes esse confitendas. — 200 — stituunt peccatum quoties post moralem interruptionem repetuntur, a. v. quoties repetuntur: i° post formalem revocationem, i. e. actum contra­ rium sive nolitionis efficacis sive simplicis displicentiae; 2° post volun­ tariam cessationem, scilicet quando quis non quidem formaliter revocat priorem actum, sed tamen reflectens super eum aut simpliciter ab eo sese avertit, puta ex taedio; aut ad opus cum priori actu incompossibile sese divertit, ut si quis a morosa delectatione advertenter desistens ad studium se applicat ; 30 post cessationem indeliberatam (i. e. per naturalen inadvertentiam et distractionem ad alia) talis morae, ut actus repetitus dici nequeat ex eodem impetu passionis procedere, atque ita cum priori vel cum prioribus in eadem causa uniri ; practice : post cessationem alicuius morae; alicuius morae, inquam, quia haec peccata, quippe quae non ten­ dant in opus ideoque plane m se consummentur, passim non tamdiu ex eodem impetu passionis procedunt ac proposita (S. Alf. V, 37; Horn. Apost. tr. III, n. 58). 2. Λ cius interni, qui tendunt in alium actum, toties novum constituunt peccatum quoties post moralem interruptionem repetuntur, a. v. quoties repetuntur: i° post formalem revocationem; 20 post voluntariam cessa­ tionem : 30 post cessationem indeliberatam, si haec tantae morae est, ut propositum repetitum dici nequeat ex eodem impetu passionis procedere, et propositum non virtualiter permanet in aliquo effectu conducente ad opus intentum. Dicitur: a) Si haec tantae morae est, ut propositum repetitum dici nequeat ex eodem impetu passionis procedere. Quanta autem mora seu intervallum satis diuturnum sit, pendet ab intensitate et firmitate propositi. Attamen secundum S. Alfonsum passim intervallum duorum vel trium dierum sufficit, quia idem impetus passionis difficile diutius protrahitur. « Hinc qui perseverat in mala voluntate ultra duos vel tres dies, explicare debet tempus, ut sic intelligatur moraliter numerus actuum internorum circa peccata externa » (S. Alf. V, 39). b) Et propositum non virtualiter permanet in aliquo effectu condu­ cente ad finem intentum; quod sit obtingat, primum propositum, quantumcumque intervallum intercesserit, non interrumpitur moraliter. «Hinc infertur: i° Quod si quis proponat occidere hominem, et idcirco arma praeparet, viam arripiat, et inimicum occidat, unum peccatum committit, licet per multos dies illum quaesierit, et pluries voluntatem repetierit... 2° Si quis statuat non restituere rem alienam, et in eadem voluntate semper (adhuc per annum) maneat, unum peccatum committit, quia in illa retentione numquam retractata virtualiter permanet prima voluntas, ut probabiliter dicunt Roncaglia... Merito tamen censet Diana... cum A. 201 A. ab ipso citatis, quod si fur redditur impotens ad restituendum, et deinde factus potens, data opportunitate non restituit, novum peccatum committit. Ratio, quia eo casu per illud tempus impotentiae voluntas non restituendi non perseverat in effectu » (S. Alf. V, 40); intelligas: si fur advertat, se ob impotentiam non teneri ad restitutionem et voluntatem pravam habitam repudiet; secus enim voluntas moraliter in effectu per­ severat, et sufficit poenitenti declarare tempus, quo in tali voluntate perstiterit (S. Alf. III, 683). Denique observes, propositum moraliter non interruptum constituere unum numero peccatum cum actu externo. 3. dctus externi completi toties novum constituant peccatum quoties repetuntur. Excipe, si actus, utut in se completi, tamen cum aliis unum totum constituunt et moraliter non interrumpuntur. Coroll. 1 Plura numero committit peccata, qui bis se polluit, bis forni­ catur, bis negligit sacrum etc. Coroll. II. Multo probabilius plura committit peccata, qui plures suc­ cessive absolvit. Ratio est, quia quaevis sacramenti confectio constituit actionem in se completam, nec diversae absolutiones, utut occasione unius sessionis fiant, unum totum constituunt. Ita contra plures S. Alfonsus (V. 50, q. 6), Billuart’; De Smet3, Pesch Prümmer* et alii. Coroll. III. Magis dubium est, quot committat peccata, qui in statu peccati lethalis celebret. Alii censent, unum tantum committi, quia omnes istae actiones constituunt seu integrant unum sacrificium. Alii duo admit­ tunt peccata, unum indignae consecrationis, alterum indignae commu­ nionis. Alii addunt tertium, scilicet ministrationis indigno. Sed cum S. Alfonso (V. 44 ; VI, 35) dicendum videtur, quatuor ab eiusmodi cele­ brante committi sacrilegia, scilicet: indignus consecrat, indignus com­ municat, indignus ministrat et ministrat indigno. Ratio est, quia praedic­ ti actus, puta susceptionem, confectionem etc. sacramenti, adeo disparati videntur, ut aegre admittatur, eos in unum numero peccatum coalescere, utut unum integrent sacrificium. Accedit quod v. g. indigna consecratio et indigna susceptio ita diversae sunt, ut videantur constituere peccata diversae speciei ideoque etiam numero distincta. Coroll. IV. Satis probabiliter unum tantum committit peccatum, qui in statu peccati mortalis pluribus una vice Eucharistiam distribuit. Ratio est, quia omnes administrationes unum convivium constituunt (S. Alf. V, 1. c.). Coroll. V. Qui ex una intentione omittit omnes horas canonicas, unum De peccatis, dissert. 2, a. 4. ----- ’. Coli. Brug. 1905, p. 555.------ ’ Tract, dogm. VI, n. 261. ----- *. Man. Theol. mor. I, n. 380. — 202 committit peccatum, quia diversae unum totum i. e. officium diei consti­ tuunt (S. Alf. IV, 148). Coroll. Vi. Qui ex intentione furandi 100 flor, plura successive furta committit, vel sumpto proposito legendi pravum librum, pluribus vicibus lectionem perficit, videtur unum tantum committere peccatum, quia dicti actus vi intentionis videntur satis unum totum, scilicet furtum 100 flor., vel lectionem totius libri constituere. Excipe, si in casibus alla­ tis actus moraliter interrumpuntur, puta per moram diuturniorem. 4. Actus externi incompleti ita multiplicant peccata: a) Si ab agente ordinantur ad actum completum, et actus completus sequitur, unum numero peccatum cum actu completo constituunt, nisi moraliter interrumpantur. Ratio est, quia a parte materiae unum mora­ liter totum cum actu completo efformant, et ratione intentionis ut tales ponuntur. Idem dicendum de actibus incompletis, qui actum completum immediate sequuntur, quia haberi possunt pro actus completi comple­ mento (S. Alf. V, 41). Si in casu actus completus non sequitur, actus incompleti inter se unum constituunt peccatum, nisi moraliter interrum­ pantur. Actus incompleti autem moraliter interrumpuntur: i° per formalem revocationem; 20 per voluntariam cessationem; 30 per cessationem indeliberatam, si haec tantae morae est, ut actus incompleti dici nequeant ex eodem impetu passionis procedere, et propositum perveniendi ad actum completum non virtualiter permanet in aliquo effectu (p· 200). Quoad modum confitendi praedictos actus incompletos moraliter non interruptos, ita dicendum: i° si actus completus intentus secutus est, sufficit confiteri: Fornicatus sum; vel: Adulterium commisi, etc. (S. Thom. 2, diet. 42, q. 1, a. 1 ; S. Alf. V, 41) ; 2° Si actus completus inten­ tus non est secutus, ita v. g. dici potest: Ex intentione fornicationis (adulterii etc.) turpiter egi per oscula, tactus (S. Alf. V, 42). b) Si ab agente non ordinantur ad actum completum, toties novum peccatum constituunt, quoties post moralem interruptionem repetuntur, a. v. quoties repetuntur: i° post formalem revocationem; 2° post volun­ tariam cessationem ; 3° post cessationem indeliberatam talis morae, ut actus repetitus dici nequeat ex eodem impetu passionis procedere, prac­ tice: post cessationem indeliberatam longioris intervalli. Hinc unum numero peccatum committit, qui « ex eodem impetu pluries percutiat, pluries inhoneste tangat, eumdem sanctum vel plures dies sanctos blas­ phemet, pluries aliquem in eadem materia convicietur vel detrahat » (S. Alf. V, 41) .* Cir. p. 199, ubi diximus, peccata oris aequiperari actibus incompletis. — 203 — Quoad modum confitendi praedictos actus incompletos moraliter non interruptos, sufficit confiteri v. g. : Turpiter egi cum puella per oscula et tactus. Quae dicta sunt de actibus incompletis ad actum completum non ordi­ natis, valent, etiamsi quis post actus illos patratos, effervescente libidine, ad actum completum progrediatur. Hinc « si quis habens oscula, tactus etc, noluisset ab initio copulam, sed postea ob libidinem auctam copulam perfecerit, non sufficit si tantum copulam confiteatur» (S. Alf. V 43); sed tenetur declarare, se independenter a copula per oscula, tactus etc. turpiter egisse cum puella. 5. /Ictus natura sua indifferentes, qui, spectata notione supra tradita, 255 nec completi nec incompleti sunt, sed ab agente adhibentur ut media perveniendi ad actum peccaminosum, actus isti inquam, feccaminosi sunt, utpote malitia finis infecti ; sed pariter ac actus incompleti unum cum actu peccaminoso intento et secuto peccatum efformant, nisi moraliter interrumpantur. Si actus peccaminosus intentus non sequitur, unum inter se peccatum constituunt, nisi iterum interrumpantur mora­ liter. Moraliter autem interrumpuntur eadem ratione, qua actus incom­ pleti, ab agente ad actum completum ordinati. « Hinc si quis ad homicidium patrandum emit arma, viam carpit, quaerit hostem et occidit, unum peccatum committit.» (S. Alf. V. 41); idque valet, etiamsi per multos dies hostem quaesierit. Dixi de actibus natura sua indifferentibus ; secus enim dicendum de actibus, qui diversam ab actu peccaminbso ma­ litiam involvunt, ut si, maleficio utaris, ut aliquem occidere possis; quo casu utique novum et quidem alterius speciei peccatum accedit. Quoad modum confitendi praedictos actus moraliter non interruptos ita dicendum: i° si actus peccaminosus intentus sequitur, sufficit dictum actum confiteri; si non sequitur, sufficit dicere: Ex intentione (v. g.) furti media adhibui (S. Alf. V. 42). IV. Pluralitas obiectorum. i. e. obiectorum, quae numerice distin­ guuntur et in unum obiectum coalescere nequeunt. Ita v. g. vitae duorum hominum. Iam vero actus malus, qui respicit obiecta numerice distincta, in unum obiectum non coalescentia — ut actus, quo quis occidit tres ho­ mines — tot continet peccata, quot respiciuntur eiusmodi obiecta. Ratio est, quia illud, ex quo causatur peccatum, debet quoque, si multiplicatur, multiplicare peccata. Atqui peccatum causatur ex obiecte malo. Maior confirmatur ex eo quod, ut adversarii concedunt, vir coniugatus. qui copulam habet cum coniugata, committit duplicem numero malitiam, i. e. iniustitiam — unam respectu propriae uxoris, alteram respectu mariti uxoris alienae — et consequenter, ut videtur, duplex — 204 — numero peccatum; cuius rei ratio esse debet, quia actus positus respicit duo obiecta seu laedit duo iura numerice distincta. Ita docent contra plures S. Alfonsus (V. 45; VII, 28), Billuart, Priimmer, Sweens. Atta­ men plura obiecta distincta ab agente haud ita raro per modum unius concipiuntur et attinguntur, scilicet sub conceptu multitudinis seu no­ cumenti multitudini illati: quo casu non infitior, haberi unum tantum numero peccatum (S. Alf. V, 50, q. 5, tertia tamen etc.). Ex eo vero aliqui immerito concludunt, sententiam S. Alfonsi esse falsam ; siquidem quaeritur, num plura numero habeantur peccata, si res concipiatur et attingatur prout obiective se habet. Coroll. I. Per se plura committit peccata: i° Qui unico actu plures occidit, plures diffamat, pluribus dat scan­ dalum vel pluribus malum exoptat ; item qui proponit plures occidere, diffamare, etc. 2° Qui unico sermone alicui detrahit in diversis materiis vel aliquem diversis contumeliis afficit. Etenim ius, ne in uno mihi detrahatur, dis­ tinguitur a iure, ne mihi detrahatur in alio; item ius, ne hac contumelia afficiar, differt a iure, ne afficiar alia (S. Alf. V, 48). < Bene tamen hic advertendum, quod... mulierculae et plebeii, qui simul rixantes eodem impetu diversis contumeliis se onerant, unum peccatum committunt. — Ratio, quia iuxta communum aestimationem hi non laedunt famam ct honorem; eo quod ex una parte convicia inter huiusmodi personas non apprehenduntur ut gravia; ct ex alia audientes nullam ipsis fidem praestant, putantes illa potius proficisci ex impetu irae quam ex animo et rei veritate. Et ideo tales rixantes ut plurimum excusantur a mortali ; nisi forte de aliquo particulari facto adversarium improperent » (S. Alf. 1. c.). 30 Qui unico actu vel actibus moraliter non interruptis diversa mala alicui exoptat. Nam ius, ne unum malum alicui optetur, differt a iure, ne ei optetur aliud. 40 Qui unico sermone infamat totam familiam, quia singula membra distinctum ius ad famam habent; item qui laedit bona, ad plures dominos distincto dominio pertinentia ; secus « si quis laederet bona quae possidet aliqua civitas, monasterium aut capitulum in communi ; tunc enim non competit ius individuis in particulari, sed tantum toti communitati: unde unum ius laeditur » (S. Alf. V, 46). Dixi, in casibus expositis per se committi plura peccata: practice enim, ut iam notatum est, obiecta distincta saepe per modum unius concipiun­ tur et attinguntur, ita ut passim non sit obligatio interrogandi poenitentes, v. g coram quot personis inhonestos sermones habuerint, etc. 205 — Coroll. II. Unum peccatum committit: 1. Qui negat plures articulos fidei, quia ius Dei, ut uni veritati ab Ipso revelatae assentiar, unum est cum iure Eius, ut assentiar aliis (S. Alf. v, 50). 2. Qui blasphemat v. g. in duodecim Apostolos, quia ius Dei, in cuius contumeliam blasphemia vergit, unum est (S. Alf. V, 47). 3. Qui detrahit alicui coram pluribus, « cum ius ad famam sit unicum apud omnes, non autem multiplex » (S. Alf. V, 49). Quoad praxim interrogandi poenitentes circa species et numerum pec­ catorum cfr. tr. de Poenit. § III. De inaequali gravitate peccatorum. Sermo non est de inaequali gravitate peccatorum, qua fit ut unum mortale, alterum veniale sit, de qua quaestione postea dicemus. Sed quae­ ritur generatim, num et unde peccata inaequalis gravitatis sint. I. Exsistentia inaequalis gravitatis. Non omnia peccata aeque gravia 256 sunt. Est de fide contra Stoicos, lovininianum et alios. Prob. i° Ex S. Script. « Qui me tradidit tibi, maius peccatum habet » *. Prob. 2° ratione. Peccatum involvit recessum a rectitudine rationis; «et ideo multum interest ad gravitatem peccati, utrum plus vel minus recedatur a rectitudine rationis : et secundum hoc dicendum est, quod non omnia peccata sunt paria » (S. Thom. 1. 2, q. 73, a. 2). II. Radix inaequalitatis. Inaequalis gravitas desumitur ex obiecto, 257 circumstantiis et fine actus peccaminosi. Etenim « unumquodque ex eodem natum est augeri ex quo causatur» (S. Thom. 1. 2. q. 73, a. 7). Atqui peccatum causatur ex inordinatione obiecti, circumstantiae et finis. i. Ex obiecto seu (practice) ex dignitate virtutis, cui opponitur; « nam contraria circa idem sunt, et hoc modo oportet, quod maiori virtuti opponatur gravius peccatum » (S. Thom. 1. 2. q. 73, a. 3). Virtutes au­ tem, spectata earum dignitate, hoc ordine veniunt: i° caritas; 20 fides; 30 spes. Sequuntur virtutes cardinales, earumque partes, de quibus sin­ gulis difficile determinatur, quo ordine, spectata earum dignitate, recen­ sendae sint. Accedit quod etiam ratio habenda est peculiaris boni alicuius virtutis, quod a peccato laeditur; quibus omnibus consideratis, inaequali­ tas gravitatis vix accurate determinari potest. Addo hacc ex S. Thoma. a) Odium Dei est gravissimum peccatorum (S. Thom. 1. 2, q. 13, a. 4, ad 3). \ loa. XIX, n ; cfr. loa. VII, 26; Matth. V, 22; XII, 31 ; 1. Ep. loa. V, 16, 17. - 2o6 b) < Peccata, quae committuntur in proximum sunt pensanda per se quidem secundum nocumenta, quae proximo inferuntur; quia cx hoc habent rationem culpae: tanto autem est maius nocumentum, quanto maius bonum demitur: cum autem sit triplex bonum hominis, scilicet bonum animae, et bonum corporis, et bonum externarum rerum, bonum animae, quod est maximum, non potest aliter ab alio tolli, nisi occasionaliter, puta per malam persuasionem, quae necessitatem non infert; sed alia duo bona, scilicet corporis et exteriorum rerum, possunt ab alio violenter auferri: sed quia bonum corporis praeeminet bono exteriorum rerum, graviora sunt peccata, quibus infertur nocumentum corpori, quam ea, quibus infertur nocumentum exterioribus rebus: unde inter caetera peccata, quae com­ mittuntur in proximum, homicidium -gravius est, per quod tollitur vita proximi iam actu existens: consequenter autem adulterium, quod est contra debitum ordi­ nem generationis humanae, per quam est introitus ad vitam: consequenter autem sunt exteriora bona, inter quae fama praeeminet divitiis, eo quod propinquior est spiritualibus bonis ; unde dicitur Proverb. 22. : « Melius est nomen bonum quam divitiae multae » ; et ideo detractio secundum suum genus est maius peccatum, quam furtum ; minus tamen, quam homicidium vel adulterium » (S. Thom. 2. 2. q- 73. a· 3). 2. Ex circumstantiis et fine, puta ex circumstantiis : a) Personae peccantis. Hinc per se graviora sunt peccata fidelium quam infidelium (S. Thom. 1. 2. q. 73, a. 10). b) Personae circa quam peccatur. Hinc graviora sunt peccata in Deum quam contra seipsum et proximum (S. Thom. 1. 2. q. 73, a. 9). c) Perfectionis actus pravi, v. g. ob maiorem deliberationem, intensitatem, durationem etc. Hinc graviora sunt peccata spiritualia quam carna­ lia (S. Thom. i. 2. q. 73, a. 5), graviora peccata malitiae quam infirmitatis (S. Thom. 2. 2. q. 73, a. 3). Articulus III. De causis peccatorum. 258 Sermo est de peccatorum causis efficientibus. Porro causae efficientes peccati distingui possunt: i° immediata; 20 mediatae. Causa immediata peccati est voluntas hominis perversa. « Certum est, peccatum voluntate committi, ut docent omnes cum S. Augustino et S. Thoma » (S. Alf. V, 5). Ratio est, quia tota essentia peccati fundatur in voluntario libero. Atqui causa immediata voluntarii liberi est voluntas. « Si dicas non omnia peccata elici a voluntate, sed multa imperari, ut haeresis, intemperantia, etc.; respondeo, haec et similia quantum ad suum materiale equidem non elici a voluntate, bene tamen quoad suum formale, scilicet quoad rationem voluntarii et aversionem a Deo ’ » Causae mediatae, i. e. causae quae voluntatem ad peccandum inducunt, *. B1LI.UART, De pecca diss. 4, a. 1. --- 207 --- aliae externae aliae internae sunt ; quas causas internoscere summi mo­ menti est, ut sacerdos poenitenti aptius et efficacius de conscientiae statu et vitae ratione loqui possit, et remedia aptiora seligere atque ea poeni­ tenti reddere acceptabilia. Hinc de singulis dicemus. § T. Dc causis externis. Causae externae sunt mundus et diabolus. I. Mundus; quo significantur: i° voluptates sensuales, divitiae et 259 honores, quae ab extrinseco movent voluntatem et ad peccatum alliciunt ; 2° homines mundani, qui exemplis, adhortationibus, voce, gestu, scriptis, praemiis, minis, violentiis ad peccatum perducere conantur. II. Diabolus, qui, originario suae mentis acumine retento, innumera- 260 biles artes influxum in homines exercendi novit. 1. Diabolum continuo impugnare homines ex ipsa S. Scriptura edoce­ mur: « Fratres, sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret: cui resistite fortes in fide » '. « Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insi­ dias diaboli : quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et san­ guinem : sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus. Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare » ’. 2. Quoad modum, quo diabolus ad peccatum inducit, notentur haec: a) Nequit homini esse causa peccati directe. « Etenim non potest esse causa peccati nisi vel agendo interius in voluntatem ét eam movendo ad peccatum, vel proponendo obiectum et persuadendo eius appetibilitatem. Atqui primum non potest; est enim solius Dei movere voluntatem inte­ rius in eam agendo. Secundum non sufficit, quia voluntas a nullo obiecto de necessitate movetur, nisi a solo ultimo fine » b) Potest diabolus hominibus esse causa peccandi indirecte, scilicet proponendo sensibus sive externis sive internis aliquid appetibile, atque excitando in appetitu sensitivo passiones (S. Thom. i. 2, q. 8o, a. 2). Valet etiam « diabolus propria virtute, nisi refraenetur a Deo,... ali­ quem inducere ex necessitate ad faciendum aliquem actum, qui de suo genere peccatum est » (S. Thom. 1. 2, q. 80, a. 3); item ita perturbare facultates interiores, ut usus rationis penitus impediatur; quibus in casibus ob defectum libertatis actus non imputatur (S. Alf. Prax. Conf. c. 7, § 8; Corrisp. spec. II, n· 377). ’. I Petri, V, 8.----- ’. Ephes. VI, 11 sq.------ ’. Billuart, De pecc. diss. 5, a. 9). — 20S — Coroll. Male ratiocinantur, qui diaboli influxum tunc tantum agnoscere volunt, quando extra omne dubium positus est ; cum tamen ex Evangelii doctrina frequens censeri debeat. Ideo sacerdotibus suadetur, ut subinde adiuratione privata utantur, ad quam licentia Episcopi non requiritur. S. Alf. (Praxis Conf. η. 113) hanc formulam recitandam suadet super eos, quos diabolus vexat: Ego ut Dei minister praecipio tibi aut vobis, spiritus immundi, ut recedatis ab hac creatura Dei. Tali aut simili privato exorcismo etiam uti potest sacerdos, si adverteret poenitentem de pecca­ tis non dolere, aut timeret, ne is aliquod peccatum non manifestet. Adver­ sus daemonem autem magna cum fiducia et humilitate agendum est. Notetur hic « Exorcismus in Satanam et Angelos Apostaticos » iussu Pii XI P· M. editus, quo uti possunt ii sacerdotes, qui ad hoc facul­ tatem a suo Episcopo impetraverint1. Nota. Deus non est causa peccati formaliter sumpti seu secundum suum esse formale ; est tamen causa eaque prima esse materialis seu entitatis physicae actus peccaminosi. § II. De causis internis. Causa interna generalis omnis peccati est amor sui inordinatus, iuxta Augustini effatum: « Fecerunt itaque civitates duas amores duo; terre­ nam scilicet amor sui usque ad contemptum Dei, coelestem vero amor Dei usque ad contemptum sui » ’. Qui quidem inordinatus amor triplici se prodit concupiscentia, scilicet concupiscentia camis, qua ad delecta­ tionem gustus et tactus homo inclinatur; concupiscentia oculorum, qua ad divitias et bona temporalia; superbia vitae, qua ad existimatae suae excellentiae honores indebitos allicitur (S. Thom. 1. 2. q. 77, a. 4 et 5). Speciatim et practice tanquam causae internae peccati assignantur ignorantia culpabilis, concupiscentia, socordia et malitia. 261 I. Ignorantia culpabilis; quae eatenus potest esse causa peccati qua­ tenus homo, si ignorantiam expulisset, ab actu pravo abstinuisset. Ad hanc causam pertinet etiam defectus considerationis, qui est quaedam ignorantia culpabilis actualis, de qua propheta leremias dicit: « Desola­ tione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde » .* 262 Π Concupiscentia — qua hic intelligitur omnis passio seu motus appe­ titus sensitivi — est causa peccati secundum haec S. lac. *: « Unus­ quisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde con­ cupiscentia, cum conceperit, generat peccatum ». Peccata, quae ex con­ cupiscentia perpetrantur, dicuntur peccata ex infirmitate (S. Thom. 1. 2. ‘. Rit. Rom., tit. XI, cap. 3.----- ’. De civit. Dei 1. 14, c. 28.------ ’. 1er. XII, 11. -----\ I. 14. - 209 - q. 77, a. 3). Eiusmodi passim sunt pollutiones, delectationes morosae, ebrietas, odium proximi, blasphemiae, quae tamen ab aliis etiam ex ma­ litia proferuntur (S. Alf. VI, 463). III. Socordia, i. e. carentia studii et affectus erga ea, quae ad animae 263 salutem spectant. Ex socordia passim oriuntur neglectus sacri, abstinen­ tiae servandae etc. IV. Malitia, i. e. voluntatis depravatio, qua quis peccat, etiamsi vehe- 264 mens passio ad peccatum non instiget. Peccatis ex malitia accensentur odium Dei, impeditio boni, quod sacerdotes aliique boni viri promovent ; item (passim) peccata in Spiritum Sanctum, et ea quae dicuntur in coelum clamantia. Denique notes, unum peccatum actuale aliquando aliorum peccatorum causam esse; primum indirecte, cum Deus ad puniendum peccatum permittit, ut quis in peccatum incidat, sive leve sive grave; cuius rei et doctrina Sanctorum et magis S. Paulus in Epistola ad Romanos testis est : « Propterea (i. e. propter peccatum neglectus glorificationis Dei) tradidit illos (anüquos philosophos) Deus in pas­ siones ignominiae.1 ». Alio modo directe peccatum causa peccati est, nimirum vi tam adauctae inclinationis in eiusdem speciei peccata, quam connexionis, quae est inter actus pravos diversae speciei. Sic —exempla sunt legio — sic Caïn primum peccavit invidia adversus fratrem, tum odio, tum homicidio, et in fine de misericordia Dei desperavit... Sic etiam ludas primum avaritia peccavit, tum lesum Christum tradidit, tandem sibi ipsi intulit mortem » (S. Alf. sermoni compendiati, Dom. XXII p. Pent.). Huc autem praecipue referenda sunt peccata, quae dicuntur capitalia, quia ex iis vcluti ex capitibus alia peccata naturaliter enascun­ tur. De istis postea spcciatim sermo erit Articulus IV. De effectibus peccatorum. De effectibus peccati originalis tractant dogmatici; hinc praesertim de effectibus peccati personalis nobis sermo est. Assignantur tres, nimi­ rum corruptio boni naturalis, reatus culpae seu macula peccati, et reatus poenae. I. Corruptio boni naturalis consistit in eo quod peccatum personale 265 efficit, ut ingravescant vulnera a peccato originali inflicta, quae sunt: 1. Ignorantia, in quantum ratio sic destituitur suo ordine ad verum, ut prona sit ad assentiendum falso, et difficilis ad assentiendum vero, priveturque scientia rerum necessariarum. 2. Malitia, in quantum voluntas sic destituitur suo ordine ad bonum, ut sit proclivis ad malum, et difficilis ad bonum eligendum. ’. Rom. I, 26. !l -- 210 --- 3« Infirmitas, in quantum appetitus irascibilis sic destituitur suo ordine ad arduum, ut sit debilis ad toleranda adversa. 4. Concupiscentia, in quantum appetitus concupiscibilis sic destituitur suo ordine ad bonum sensibile, ut sit pronus ad illud concupiscendum contra ordinem rationis lam vero « ista quatuor sunt vulnera inflicta toti humanae naturae ex peccato primi parentis: sed quia inclinatio ad bonum virtutis in unoquo­ que diminuitur per peccatum actuale, ut ex dictis patet (art. 1 et 2, hui. 9), etiam ista sunt quatuor vulnera ex aliis peccatis consequentia; inquantum scilicet per peccatum et ratio hebetatur praecipue in agendis, et voluntas induratur ad bonum, et maior difficultas bene agendi accre­ scit, et concupiscentia magis exardescit » (S. Thom. 1. 2, q. 85, a. 3). 266 II. Reatus culpae seu macula. 1. Notio. Macula peccati est privatio decoris animae, connotans peccatum ex quo contracta est. Dicitur « connotans peccatum ex quo contracta est >, quia macula habet rationem culpae ; hinc moralis est et voluntaria seu connotât actum voluntatis, a quo producta est. Macula non differt a culpa et peccato habituali. Dicitur autem culpa, quatenus concipitur ut privatio ordinis ad Deum debiti ; peccatum habituale, quatenus consideratur ut status ani­ mae remanens ex peccato actuali non remisso. 2. Exsistentia. Macula remanet in anima post actum peccati. Patet: i° Ex S. Script. < Λη parum est vobis quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula huius sceleris in nobis permanet »3 20 Ratione. « Macula sicut dictum est importat quemdam defectum nitoris propter recessum a lumine rationis vel divinae legis; et ideo, quamdiu homo manet extra huiusmodi lumen, manet in eo macula peccati ; sed postquajn redit ad lumen rationis et ad lumen divinum, quod fit per gratiam, tunc macula cessat. Licet autem cesset actus peccati, quo homo discessit a lumine rationis vel legis divinae; non tamen statim homo ad illud redit, in quo fuerat ; sed requiritur aliquis motus voluntatis contrarius primo mo­ tui ; sicut si aliquis sit distans alicui per aliquem motum, non statim cessante motu fit ei propinquus, sed oportet quod appropinquet rediens per motum contra­ rium > (S. Thom. i. 2. q. 86, a. 2). Hinc merito damnata est prop. 56 inter Baianas: « In peccato duo sunt, actus ct reatus ; transcunte autem actu, nihil manet nisi reatus sive obligatio ad poenam > .* 3. Divisio. Nitor animae, in cuius privatione macula consistit, duplex est secun­ dum haec S. Thomae : « Habet autem anima hominis duplicem nitorem : unum quidem ex refulgentia luminis rationalis rationis, per quam dirigitur in suis actibus; alium vero ex refulgentia divini luminis, scilicet sapientiae, et gratiae, pei quam etiam homo perficitur ad bene et decenter agendum » (1. 2. q. 86, a. 1). 1’orro : a) Macula peccati mortalis consistit in privatione rectitudinis tam naturalis quam supernaturalis i. c. gratiae sanctificantis, charitatis, virtutum supernaturalium, exceptis fide et spe, donorum Spiritus S. et meritorum. Billuart, De pecc. diss. 7, a. 1. ----- ’. los. XXII, 17. ----- ». Denz.-Bannw. n. 1056. l. 211 b) Macula peccati venialis sita est in privatione fervoris caritatis. « Dicendum quod macula potest esse dupliciter, uno modo per privationem pulchritudinis, et sic in veniali non manet aliqua macula, quia non tollit gratiam, quae est animae decor. Alio modo per hoc quod pulchritudo, quae est gratiae, impeditur ne ex­ terius appareat, sicut per pulverem pulchritudo faciei foedatur, et talis macula est in veniali, quia impeditur decor gratiae, ne in actibus exterius ostendatur > (S. Thom. in 4 d. 16, q. 2, a. 2, ad 1). Ex hisce patet, cur S. Thomas maculam peccati venialis non dicat maculam simpliciter sed secundum quid (1. 2, q. 89, a. 1), scii quia non privat gratia, per quam animae inest pulchritudo. Coroll. I. Maculae diversorum peccatorum differunt: quandoquidem macula est privatio connotans peccatum, ex quo contracta est ; hinc diversa est, prout diversum est peccatum quod connotât (S. Thom. 1. 2. q. 86, a. 1, ad 3). Coroll. II. Novum peccatum dicitur causare novam maculam, quatenus de se est privativum gratiae, ideoque novam causam privationis constituit. III. Reatus poenae. I. Notio. Reatus poenae est condignitas subeundae 267 poenae ob peccatum commissum. Poena autem est aliquod malum a legi­ tima auctoritate infligendum vel inflictum agenti, pro actione moraliter mala. 2. Exsistentia. A. peccato induci reatum poenae, docet S. Scriptura: «Multa flagella peccatoris»’. «Tribulatio et angustia in omnem ani­ mam hominis operantis malum » ’. Deinde ratio exigit, ut qui ordinem violavit, a principe ordinis deprimatur, nimirum ut ordo violatus per quandam recompensationem poenae aliquo modo redintegretur (S. Thom. i. 2, q. 87, a. 2). 3. Qualitas poenae, cuius reatum inducunt peccata. a) Peccatum mortale inducit reatum duplicis poenae, scii, damni et sensus, utriusque aeternae; quod fuse probant dogmatici. b) Peccatum veniale per se inducit reatum poenae temporalis. Per accidens vero poenam aeternam, quando peccator moritur, veniali quoad culpam non remisso. Ita S· * Thomas (1. 2, q. 87, a. 5, ad 3) contra Scotum. Et sane, manente culpa, manet reatus poenae. Atqui in damnatis manet culpa peccati venialis in hac vita non remissi : siquidem damnati sunt simpliciter in termino, ideoque incapaces actuum charitatis vel poe­ nitentiae. Nota. Peccatum mortale aut veniale remissum in hac vita quoad culpam, proba­ bilius in inferno non punitur poena aeterna, sed, posita satisfactione, poena finitur. ‘. Ps. XXXI, 10. ’. Rom. II, p. — 212 Articulus V. De remediis peccatorum. Cum ad Theologiae moralis scopum pertineat eam peccati cognitionem praebere, quae ad praxim vergat, ideoque etiam ad peccatum exstirpan­ dum, summi momenti est, peccati remedia cognoscere, quibus et inclina­ tio in peccatum debilitetur, et consensus in ipsum excludatur, et vulnus ab eo animae inflictum reparetur. Praecipua autem remedia sunt: 268 T Fuga occasionum peccandi « Qui amat periculum, in illo peribit ’.» « Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et proiice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te, bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis » ’. 269 H· Meditatio, i. e· consideratio eorum, quae ad animae salutem spectant ; qua quidem consideratione expellitur ignorantia, praepeditur inadvertentia, promoventur odium peccati et amor virtutis. Notum est illud S. Augustini : « Intellectus cogitabundus omnis boni principium ». Inter ea autem, quae cum amissione gratiae per peccatum cohaerent, con­ siderari primo loco debet poena, quam Deus adeo misericors in sua iustitia in peccatorem decernit. Hinc S. Scriptura: « Timor Domini ex­ pellit peccatum ’». « Memorare novissima tua et in aeternum non pecca­ bis » Hinc ipse Christus poenarum commemoratione hominem a pec­ cato avertit, ut ex textu supra allegato lucescit. Quare etiam nequeunt satis commendari exercitia spiritualia sive privatim sive una cum aliis (puta in sic dicta domo exercitiorum) instituenda. 270 III. Exercitium eorum actuum, qui singulis peccatis, in quae quis lapsus fuerit aut ad quae inclinatur, magis oppositi sunt; sive actuum poenitentiae, sive virtutum, peccatis istis oppositarum. Huc spectat ma­ xime exercitium amoris Dei, repetitis actibus, cuius vis omni peccato efficaciter adversatur, quam etiam daemones, qui ad peccatum instigant, maximopere horrescunt, teste Sancto Antonio Magno: «Mihi credite fra­ tres, pertimescit Satanas piorum vigilias, orationes, ieiunia, voluntariam paupertatem, misericordiam et humilitatem, maxime vero ardentem amo­ rem in Christum Dominum, cuius unico Sanctissimae Crucis Signo debi‘. Eccli. 111, 27.----- Matth. XVIII, 8.-------- *. Eccli. I, 27.------ \ Eccli. VII, 40. — 213 — litatus aufugit»1. Huc denique referas, quae supra, ubi de energia voluntatis exercenda, notavimus (n. 50). IV. Receptio sacramentorum, ut ex tractatu de Sacramentis lucu- 271 lenter patebit V. Oratio, secundum haec: « Petite et dabitur vobis, quaerite et inve- 272 nietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit inventi, et pulsanti aperietur » Porro èt Ecclesiae voce èt San­ ctorum dictis edocemur, gratiam, quam quaerimus, maxime per Mariam, misericordiae Matrem, esse quaerendam; ipsa apud lesum universalis pro nobis gratiae mediatrix est. CAPUT II. De aliquibus classibus ’ peccatorum in specie. I. Primum peccata dividuntur: 273 1. In originale et personale. Prius est quod Adae, alterum quod propria voluntate commisimus. 2. In actuale et habituale. Actuale est actus peccaminosus ; habituale status animae ex actu peccaminoso nondum remisso remanens. 3. In peccatum commissionis et omissionis, prout ponitur actus prohi­ bitus, vel omittitur actus praeceptus. 4. In internum et externum. Internum, quod etiam dicitur peccatum cordis, est illud, quod in solo corde consummatur, ut haeresis. Externum est, quod inchoatur quidem in corde, sed completur opere externo, puta ore seu locutione, ut mendacium ; vel facto, ut furtum. Hinc peccata externa distinguuntur in peccata oris et operis. 5. In peccatum ignorantiae, infirmitatis, indifferentiae et malitiae, prout committitur ex ignorantia culpabili, vel ex vehementi passione, vel ex socordia, vel ex perversitate (n. 261-264). 6. In peccatum contra Deum, proximum et seipsum, prout laeduntur officia Deo, proximo vel semetipsi proxime debita. 7. In spirituale et carnale, prout consistit in inordinata delectatione interna ut superbia, vel in inordinata delectatione externa ut luxuria, ebrietas. ‘. Brcv. Rom. ad 17 lan. 2 Nov.----- Matth. VII, 7-9. --------- Utimur hac voce, quia divisiones assignandae nullatenus totidem species peccatorum constituunt Scilicet in solo peccato personali mortali plene et perfecte peccati ratio invenitur; in aliis non reperitur nisi deficienter, ita ut peccatum personale et originale, item personale mortale et personale veniale non univoce sed analogice tantum dicantur peccata (n. 285). — 214 — 8. In mortale et veniale, prout ordinem debitum quoad substantiam vel solum quoad integritatem subvertit (n. 285). 9. In formale et materiale. Formale est transgressio legis culpabilis. Materiale est transgressio legis inculpabilis ; quae materialis peccati defi­ nitio ob quaestiones postea tractandas uberiori expositione indiget. Di­ citur: a) Transgressio ; qua voce actus personae designatur, non autem actus seu potius passio naturae. Hinc pollutio mere naturalis, ut dicitur, ne materiale quidem peccatum est; secus dicendum, si accedat actus personae, ut si pollutio excitetur tactu dormientis. Neque peccatum mate­ riale habetur, si quis vi absoluta cogitur v. g. tactu pollutionem produ­ cere; tunc enim est purum putumque instrumentum cogentis, ita ut actus non procedat a principio intrinseco, ideoque actus personae dici nequeat. b) Legis, i. e. legis hic et nunc exsistentis respectu eius, qui agit Hinc non habetur peccatum materiale, si quis v. g. die ieiunii manducet, sive quia dispensatus, sive quia ob incommodum a lege excusatus est. c) Inculpabilis, sive quia lex penitus ignorabatur, sive quia quis erro­ nee censebat, se a lege dispensatum vel excusatum esse. Coroll. I. Si quis legem non servat in dubio, num exsistat vel cessa­ verit, dubium est, num habeatur peccatum materiale, seu habetur vel non habetur materiale peccatum, prout lex obiective lata est vel non cessavit, aut obiective non est lata vel cessavit. Coroll. II. Illicitum est inducere aliquem ad peccatum materiale ; nam inhonestum est inducere aliquem ad actum, qui in actu primo ipsi pro­ hibetur, quemque ita prohibitum esse tu noveris. 274 II. Praeterea distinguuntur : 1. Peccata in Spiritum Sanctum, i. e. peccata, quae magis directe con­ tra ipsam directionem Spiritus S. diriguntur, atque ex eo graviora sunt et difficilius a Deo remittuntur. Sunt autem: desperatio; praesumptio perveniendi ad salutem per misericordiam Dei solam, excludens poeni­ tentiam et cooperationem; agnitae veritatis fidei impugnatio; fraternae charitatis invidia, scilicet qua quis tristatur de Dei erga proximum amore; obstinatio in peccando, renuens gratiae et consilii influxum; impoenitentia seu exclusio deliberata poenitentiae. Haec peccata vocan­ tur contra Spiritum Sanctum, quia per ipsa influxus Spiritus Sancti in cor hominis studiose impeditur et repellitur (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 14). 2. Peccata in coelum clamantia. Scilicet quaedam crimina a S. Scrip­ tura in coelum clamare dicuntur; quod eorum specialem immanemque — 215 — gravitatem in ordine a Deo constituto laedendo indicat. Primum illud dicitur de homicidio deliberato: «Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra » 1 ; tum de peccato sodomitico : « Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est » 5 ; de oppressione pauperum, viduarum et pupillorum: « Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vocifera­ buntur ad me, et Ego audiam clamorem eorum » « Si clamaverit ad me (pauper), exaudiam eum, quia misericors sum 4 >. « Nonne lacrymae viduae ad maxillam descendunt, et exclamatio eius super deducentem eas » tandem de defraudatione mercedis operariorum: « Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introivit >*. 3. Peccata aliena; quae ab aliis perpetrantur, sed nobis tanquam cau­ sae imputantur, sive quia positive ad ea cooperati sumus, sive quia ea non impedivimus, quamvis ea impedire debuerimus. De his sermo erit in tractatibus de caritate et de iustitia. Quibus in genere de classibus peccatorum notatis, de aliquibus ex eis speciatim dicemus, quia plura de eis notanda veniunt ; de aliquibus, in­ quam, nimirum de peccato commissionis et omissionis, de peccato mor­ tali et veniali, et de peccatis internis. Articulus I. De peccato commissionis et omissionis. I. Notio. Peccatum commissionis situm est in positione, peccatum 275 omissionis in omissione actus praecepti. Disputatur, num physice dari possit omissio libera et culpabilis absque omni actu positivo moraliter afficiente omissionem. Certo tamen ordinarie fit cum actu positivo, nimi­ rum cum voluntate omittendi vel cum alio actu, qui cum actu praecepto incompossibilis esse cognoscitur. II. Moralitas. Quoad moralitatem peccati commissionis nihil specialis 276 notandum venit. I. Quoad peccatum omissionis haec speciatim observanda: a) Peccatum omissionis incipit imputari, ubi primum quis vult omit­ tere actum praescriptum, aut ponit actum cum actu praescripto incompossibilem. b) Peccatum omissionis, casu quo voluntas prava non retractata est, externe completur seu consummatur eo tempore, quo actus praescriptus incipit urgere ; et consummatio perdurat, donec exspiret tempus adim·» — ■ ■ ■ ’. Gen. IV, 10. — Gen. XVII, 20. ----- ’. Exod. XXII, 22. ----- *. Exod. XXII, 27.----- Eccli. XXXV, 18.--------- ·. lac. V. 4· -- 2l6 --plendi praeceptum. Si voluntas prava vere retractatur, antequam praecep­ tum urgeat, peccatum non consummatur ; si retractatur, postquam prae­ ceptum incepit urgere, cessat consummatio (S. Alf. V. io; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 79, a. 3. ad 3). 2. Quoad actus cum omissione coniunctos, ut ludere, edere etc. noto: a) Evadunt peccaminosi, si sunt causa omissionis, ut si quis ex amore ludi omittit Sacrum; actus causans malitiam necessario ipsemet malitia inficitur. Attamen malitia eius non est diversa a malitia omissionis, ita ut sufficiat confiteri solam omissionem. Excipe, si causa omissionis est in se graviter mala, ut si quis omittit sacrum ad furandum. Attamen in casu « furtum potest dici in confessione seorsim ab omissione sacri ; quia tunc furtum non est nisi causa aggravans, non autem mutans spe­ ciem » (S. Alf. 1. c.) omissionis. b) Non evadunt peccaminosi, ideoque nec confitendi sunt, si solum co­ mitantur omissionem, ut si quis omittit sacrum et interea, ne maneat otiosus, librum perlegit (S. Alf. 1. c.). Articulus II. De peccato mortali et veniali. § I. De peccato mortali 277 I. Exsistentia peccatorum mortalium. Dantur peccata mortalia seu gravia. Est de fide ex hisce Cone. Trid. : Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum, nisi infidelitas, aut nullo alio, quantumvis gravi et enormi, praeterquam infidelitatis peccato, semel acceptam gratiam amit­ ti ; anathema sit Idem Cone, docet « oportere a poenitentibus omnia peccata mortalia recenseri » Probatur autem: i° ex S. Scriptura, quae sexcenties pronuntiat, esse peccata, propter quae homines divina amicitia privantur atque aeternum damnantur. Ita v. g. « Odio sunt Deo impius et impietas eius » ‘ ; item. « Discedite a me maledicti in ignem aeter­ num » *. Probatur 20 ex SS. Patribus. Ita S. Hieronymus : « Sunt pec­ cata levia, sunt gravia” ». S. Augustinus: « Quis enim dicat esse peccan­ dum, etiamsi aliud sit damnabile, aliud veniale peccatum » ’ ; item S. Basilius’, S. Io. Chrysostomus S. Ambrosius10. Probatur 30 ex ratione, quia dantur peccata, quae plane avertunt ab ultimo fine, ut mox fusius exponemus. ’. Dicitur mortale, quia spiritualis vitae principium, gratiam scilicet habitualem, tollit, et mortem animae affert » (S. Alf. V, 51 ; S. Thom. 1. 2, q. 72, a. 5). ----Sess. 6. can. 27.----- *. Sess. 14, cap. 5.------ *. Sap. XIV, 9.------ ·. Matth. XXV. 41.-----‘. Lib. 2 adv. lovin. n. 30.------ Contra mendae, c. 8, n. 19. --------- ". Horn, in ps. 7, v. 3, n. 2. ----- *. Horn. 12 in Ep. ad Rom. n. 18. ----- ”. Lib. 2, de pocnit. c. 18, n. 95. --- 217 --- II. Natura peccati mortalis. Omne peccatum est quaedam ab ultimo 278 fine, i. e. a Deo deordinatio, seu quaedam difformitas a regula, i. e. a lege dirigente hominem ad ultimum finem. Porro peccatum mortale est deordinatio omnimoda, seu aversio ab ultimo fine. Tale igitur peccatum ordinem debitum ad ultimum finem penitus subvertit: hinc dicitur esse contra substantiam ordinis debiti. « Quando anima, inquit S. Thomas, deordinatur per peccatum usque ad aversionem ab ultimo fine, scilicet Deo, cui unitur per charitatem, tunc est peccatum mortale » (i. 2. q. 72, a. 5; S. Alf. V, 11). Porro aversio ab ultimo fine, quae peccato mortali continetur, fit per conversionem ad creaturam ut ad ultimum finem. Coroll. Peccatum mortale est malitiae infinitae, quia Deum infinitum postponendo creaturae infinitam iniuriam Deo infert. « Quicumque, in­ quit S. Thomas, rem aliquam digniorem indigniori postponit, iniuriam ei facit, et tanto amplius, quanto res est dignior; quicumque autem in re temporali finem sibi constituit, quod facit omnis mortaliter peccans, ex hoc ipso quantum ad affectum suum praeponit creaturam Creatori, dili­ gens plus creaturam quam Creatorem » (De verit. q. 28, a. 2). III. Divisio peccati mortalis. Mortalia dividuntur in mortalia ex ge- 279 nere suo, mortalia ex genere suo toto, et mortalia per accidens. Porro: 1. Mortalia ex genere suo dici solent’ ea, quae secundum propriam materiam possunt esse gravia, atque de facto gravia vel levia sunt, prout materia gravis vel levis est. 2. Mortalia ex genere suo toto sunt ea, quorum materia semper gravis est. ita ut nequeant esse levia nisi ex ignorantia gravis malitiae, vel ex imperfectione actus ; eiusmodi sunt v. g. infidelitas, desperatio, blasphemia, peri urium etc. 3. De mortalibus per accidens sermo erit in scholion. IV. Conditiones peccati mortalis. Ad peccatum mortale requiruntur: 280 i° materia gravis; 20 intentio legislatoris sub gravi obligandi; 30 plena advertentia; 40 plenus seu perfectus consensus. Ratio *i et *2 exposita est n. 149. Ratio 3' et 4* est, quia ut homo simpliciter sese avertat ab ulti­ mo fine atque poenam aeternam mereatur, requiritur actus humanus perfectus (S. Alf. V). '. Secundum 5. Thoinam mortale cx genere suo illud esse videtur, quod, si secundum perfectam suam rationem adest, semper grave est ; videtur deducendum ex hisce S. Doctoris : < Dicendum quod ille qui in parvis facit iniustitiam, deficit a perfecta ratione eius quod est iniustum facere; in quantum potest reputari non esse omnino contra voluntatem eius, qui hoc patitur; puta si auferat aliquis alicui unum pomum, vel aliquid tale, de quo probabile est quod ille inde non laedatur, nec ei displiceat » (2. 2, q. 59, a. 4. ad 2; 2. 2. q. 66, a. 6, ad 3). — 2l8 --1. Materia gravis quae sit, vide n. 149 et dicenda sub VI. 2. Intentio legislatoris obligandi sub gravi unde dignoscatur, vide η. 149· Haec intentio quoad legem divinam sive naturalem sive positivam semper adest, si materia giavis est. Quoad leges humanas in materia gravi praesumitur adesse, nisi de contrario constet (n. 149). 3. Plena advertentia, eaque actualis sive in ipso actu, sive cum causa eius ponebatur. Habetur autem advertentia plena, cum quis plene sui compos seu mente expedita ad (gravem) malitiam advertit. Sufficit autem, ut ad eam advertat in confuso (S. Alf. V, 3). 4. Plenus consensus est, qui sequitur plenam advertentiam. 281 V. Effectus peccati mortalis. Peccatum mortale: i° Privat gratia sanctificante et charitate, aliisque virtutibus supernaturalibus, exceptis fide et spe. denique donis Spiritus Sancti. 2° Bona opera, peccato non­ dum remisso, facta, reddit mortua, i. e. nulla mercede coelesti digna; item opera antea facta reddit mortificato, ita ut mercede coelesti pri­ vanda sint, nisi per poenitentiam reviviscant. 30 Privat peccatorem spe­ ciali providentia, qua Deus amicos suos regit ; quibus destitutus peccator, nisi brevi resipiscat, mox in alia peccata prolabetur. 40 Saepe inducit mala temporalia, tam publica quam privata. 50 Inducit reatum poenae, de qua n. 267 sermo fuit. 282 VI. Criteria dignoscendi mortalia. Peccata mortalia dignoscuntur, ut dictum est de dignoscenda gravi obligatione legis (n. 149): i° ex S. Scri­ ptura ; 2° ex definitionibus Ecclesiae ; 30 ex consensu SS. Patrum ; 40 ex consensu theologorum ; 50 ex gravitate terminorum, quibus aliquod peccatum prohibetur; 6° ex gravitate poenae; 70 denique ex ratione in­ trinseca, quatenus demonstrat peccatum aliquod adversari charitati ; quo­ circa observes: Cum peccatum mortale consistat in aversione ab ultimo fine (278), conversio autem ad finem ultimum fiat per caritatem, ideo mortalia sunt, quae simpliciter adversantur caritati. Simpliciter autem caritati adversantur: i° quae caritati opponuntur contrarie, ut peccata odii in Deum, societatem vel proximum ; 20 quae gravem iniuriam infe­ runt; sive ipsi Deo, ut infidelitas, desperatio; sive bono Dei, i. e. honori Eius, ut (explicita) electio creaturae pro fine ultimo, idololatria, simonia etc.; sive bono speciei, ut luxuria; sive bono proprio, ut suicidium; sive bono proximi et societatis, ut furtum grave (cfr. S. Thom. 1. 2, q. 88, a. 2 ; 2. 2. q. 59, a. 4 ; 2. 2, q. 66, a. 6). Ad diudicandum vero, num aliquid graviter bono Dei, societatis, proprio vel proximi adversetur, non solum auctoritas competens, verum etiam, si auctoritas rem non dirimat, aesti­ matio communis attendenda. -- 210 --SCHOLION. De peccato mortali per accidens. Peccatum mortale per accidens habetur, quando peccatum per se ve- 283 niale ex circumstantia accedente evadit mortale. Potest autem peccatum per se veniale (itemque actus per se indifferens) evadere mortale: I. Ex conscientia erronea invincibili, ut si quis censet, furtum rei par­ vae esse grave peccatum. II. Ex fine adiuncto, seu si veniale refertur ad finem graviter malum, ut si quis mentitur ad copulam extorquendam (S. Alf. V, 59). III. Ex periculo proximo seu gravi peccati mortalis, ut si quis ex tactu parum inhonesto probabiliter consensurus est in delectationem veneream secuturam, vel adit personam, quacum probabiliter peccaturas est (S. Alf. V, 63). De periculo proximo fuse in tr. de Poenitentia. IV. Ex scandalo, ut si sacerdos coram aliis semiebrius incederet. V. Ex fine ultimo constituto ; quod fit explicite, si quis rem leviter malam pro summo bono habet ; implicite, si quis actu paratus est grave praeceptum transgredi, potius quam ab actu in se venialiter vel nullatenus malo abstinere, ut si quis actu proponit potius negligere sacrum, quam a ludendo desistere (S. Alf. V, 60). VI. Ex contemptu auctoritatis, nimirum si quis legem vel praeceptum transgreditur, quia despicit ipsam legem vel praeceptum, vel superiorem ut talem. Secus dicendum, quando quis legem vel praeceptum in re levi negligit, sive quia res praecepta parvi aestimatur, sive quia superior non qua talis sed qua indoctus, imprudens etc. parvi ducitur (S. Alf. I, 142; IV, 161, q. 3). Pariter graviter peccatur, etiamsi de re in se levi agatur, si quis prae­ ceptum non servat, quia non vult subdi auctoritati (S. Thom. 2. 2, q. 1S6, a. 9» acl 3)· Quibus de contemptu auctoritatis notatis, lubet quaedam de contemptu in genere subicere. Sint igitur: 1. Notio. Contemptus est despicientia personae vel rei, quae aestima­ tione digna est. Potest vel mere interna esse, vel externe manifestari. 2. Qualitas peccati. Contemptus adversatur illi virtuti, e cuius motivo prohibetur. Ita, v. g. despicientia Dei adversatur religioni; despicientia patris qua talis pietati ; superioris qua talis (i. e. auctoritatis) observantiae. 3. Gravitas peccati. Contemptus grave vel leve peccatum est, prout gravem vel levem irreverentiam etc. involvit. Ita v. g. gravia sunt con- — 220 — temptus Dei, hominis ut talis, patris ut talis. Secus dicendum de con­ temptu hominis vel patris, quatenus v. g. ebrietati deditus est, Superioris, quatenus imprudens, superbus est, etc. Coroll. Qui legem vel praeceptum etiam levissimam transgreditur ex contemptu legislatoris vel praeceptoris ut talis, graviter peccat contra duliam. Qui ea transgreditur, quia non vult auctoritati subdi, peccat gra­ viter contra obcdientiam· Qui ea transgreditur nec quia auctoritatem contemnit, nec quia auctoritati subdi non vult, sed ex alio motivo, peccat contra illam virtutem, e cuius motivo lex vel praeceptum data sunt (ideo­ que contra obedientiam, si, quod raro continget, e motivo obedientiae sunt lata) ; atque quidem graviter vel leviter pro materia. § II. De peccato veniali *. 284 I. Exsistentia peccatorum venialium. Dantur peccata venialia, a mortalibus distincta. Lutherus et Calvinus docuerunt, omnia peccata natura sua esse mortalia et aeterno supplicio digna; dici tamen venialia: secundum Lutherum, quia fidem habenti ; secundum Calvinum, quia praedestinatis non imputantur. Pariter Baius docuit, nullum peccatum esse natura sua veniale, aliqua tamen talia esse ex misericordia Dei. Quoad statutam propositionem haec habet Conc. Trid. : « Licet enim in hac mortali vita, quantumvis Sancti et iusti, in levia saltem et quoti­ diana, quae etiam venialia dicuntur peccata, quandoque cadant, non propterea desinunt esse iusti. Nam iustorum illa vox est et humilis et verax : Dimitte nobis debita nostra » \ Accedit prop. 2° Baii damnata : « Nullum est peccatum natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam ». Probatur autem propositio ex S. Sctiptura, quae alia peccata levis­ simis rebus comparat, alia gravissimis. Sic quaedam culici compa­ rantur, alia camelo ’ ; quaedam festucae \ alia trabi * ; quaedam foeno et stipulae superpositis fundamento Christi ’. Deinde S. Scriptura edicit, omnes homines peccare, cum tamen aliqui in iustitia atque amicitia Dei perseverent: « In multis offendimus omnes » e « Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.»’. 285 II. Natura peccati venialis. Peccatum veniale non est ut mortale aversio, sed quaedam deordinatio ab hominis ultimo fine. Dicitur autem quaedam deordinatio ab ultimo fine, quatenus involvit actum, qui non* III, « Dicitur veniale, quia salvo vitae spiritualis principio, scilicet gratia, languo­ rem animae facile curabilem infert, veniamque facile consequitur » (S. Alf. V, 51). ----- Sess. 6, cap. 11.----- ’. Matth. XXIII, 23-24.------ ‘. Luc. VI, 41.------ ·. Cor. III, 3, 12 sq.----- *. lac. III, 2.------ 1 .1 Ioan. I, 8. 221 est referibilis in Deum finem ultimum; attamen neque refertur in crea­ turam ut in finem ultimum, quo casu esset mortale; sed refertur in beatitudinem in communi ut in finem ultimum. Tale igitur peccatum ordinem ad Deum non subvertit : hinc dicitur esse contra integritatem ordinis debiti. « Quando vero, inquit S. Thomas, fit deordinatio citra aversionem a Deo, tunc est peccatum veniale » (i. 2. q. 72, a. 5). Et alibi: « Peccatum veniale deficit (a mortali) ex hoc quod non omnino a fine deordinat. Sed aliquo modo a fine retardat, ordine ad finem ser­ vato » (In II, d. 35, q. i, a- 2, ad 2; S. Alf. V, 11). Coroll. 1. Ex dictis de peccato mortali et veniali patet, quo sensu pec­ catum mortale dicatur esse contra, peccatum veniale solum praeter legem (S. Thom. 1. 2, q. 88, a. 1, ad 1). Scilicet prius est contra, alterum vero praeter legem, quatenus per legem intelligitur dispositio divina, quae statuit substantiam ordinis seu ordinem respectu finis ultimi essen­ tialem. Attamen peccatum veniale eatenus dici potest contra legem, quatenus adversatur alicui, quod lege continetur seu, ut dicit S. Thomas, quatenus « non observat modum rationis quem lex intendit » (1. c.), i. e. ut exponit S. Alfonsus, non observat modum legis. Modus autem legis, adversus quem peccatum veniale impingit, est integritas ordinis (V. II). Coroll. II. Peccatum de peccato mortali et veniali non univoce, sed analogice ' tantum praedicatur, quia ratio peccati, scilicet deordinatio, in utroque omnino diversa est. Etenim mortale omnino deordinat ab ultimo fine, veniale autem solum aliquo modo a fine retardat, ordine ad finem servato. Hinc « divisio peccati in veniale et mortale non est divisio generis in species, quae aequaliter participant rationem generis, sed analogi in ea de quibus praedicatur secundum prius et posterius ; et ideo perfecta ratio peccati, quam August, ponit, convenit peccato mortali. Peccatum autem veniale dicitur peccatum secundum rationem imperfectam, et in ordine ad peccatum mortale ; sicut accidens dicitur ens in ordine ad substantiam, secundum imperfectam rationem entis » (S. Tom. i. 2, q. 88, a. 1, ad 1). Differunt igitur mortale et veniale toto genere seu specie theologica, ut dicunt. III. Divisio peccati venialis. Peccata venialia dividuntur in venialia 286 ex genere suo et venalia per accidens. 1. Venialia ex genere suo dicuntur, quorum propria materia essentia­ liter levis est, ita ut nequeat haberi mortale, nisi malitia alterius speciei accedat. Eiusmodi est v. g. mendacium (S. Alf. V, 52). 2. De venialibus per accidens sermo erit in scholion. ’. Aliquid de pluribus univoce praedicatur, si eodem ; analogice, si diverso modo in ipsis est. — 222 287 IV. Conditiones peccati venialis. Ad peccatum veniale sufficiunt advertentia et consensus imperfecta seu semiplena. Iam vero : 1. Signa advertentiae imperfectae sunt : i° si semidormiens vel semiebrius fuisti ; 2° si tenuiter, instar semidormientis, ad malitiam ad­ vertisti; 3° si passione, apprehensione, distractione ita abreptus fuisti, ut fere nescires, quid ageres; 40 si, re melius perpensa, iudices te omnino non fuisse facturum, si vigil, sobrius, mente pacata fuisses (S. Alf. V, 54). Adhaec quoad peccata ante septennium commissa, in dubio plena adver­ tentia semper praesumitur defuisse. 2. Qui dubitat, num plene consenserit, praesumere potest, se non consensisse, saltem non plene: i° si adest unum e signis imperfectae advertentiae supra assignatis; 2° si ita dispositus fuit, ut licet facile potuerit exsequi peccatum, tamen non est exsecutus; 30 si meminit, se timide processisse ; 40 si statim reflectens super actum positum terretur, tristatur atque illico eum repellit. Atque haec quidem gcneratim valent. Facta autem abstractione a signis expositis, in dubio de pleno consensu, timoratus semper praesu­ mere potest, se non plene consensisse ; secus si quis in peccata consuevit consentire. Qui modo consentit, modo non consentit, dubium ope prae­ sumptionis solvere nequit (S. Alf. V. 55; VI, 476). Ceterum passim a directa investigatione abstineatur; tum quia ut plurimum frustanea erit, tum quia nova saepius erit ad tentationem excitatio. 3. Qui deliberat, velitne consentire in mortale, supposita plena adver­ tentia ad gravem malitiam rei propositae, graviter peccat, quia deponit absolutam voluntatem non peccandi. Attamen practice saepe non habe­ tur perfecta deliberatio, sed solum quaedam in tentatione impugnanda negligentia. 288 V. Effectus peccati venialis. Peccatum veniale: i° minuit timorem Dei et teneritudinem conscientiae, augetque animi teporem. 20 Impedit gratias speciales nosque reddit indignos speciali illo affectu, quo Deus iustos in suo amore ferventes prosequitur. 30 Disponit ad peccatum mortale, tam directe quam indirecte. Directe, generando et augendo habitum pravum; ita furta minuta disponunt ad gravia. Indirecte, qua­ tenus diminuunt fervorem charitatis et gratias actuales, 40 Inducit rea­ tum poenae, de qua diximus. SCHOLION I. De veniali per accidens. 289 I· Peccatum per se mortale fit veniale per accidens : i. Er conscientia erro (sess. 22, cap. i de Reform.). Prae caeteris vitent omissiones et negligentias in oratione vel in officiis status, conversationes inutiles vel familiaritates cum personis alterius sexus, spiritum criticum erga praecepta superiorum, detractiones de sodalibus, maxime audientibus laicis » ’. Articulus III. De peccatis internis. (S. Thom. i. 2, q. 74, a. 8; S. Alf. Theol. Mor. 1. V, 12-28, Horn. Apost. tr. 3, n. 47-54). Peccata interna distinguuntur tria, delectatio morosa, desiderium et gaudium, prout voluntas fertur in actum ut sic — abstractione facta ab eius exsecutione praesenti, praeterita vel futura — in actum patran­ dum, vel in actum patratum. Itaque gaudium respicit praeteritum, desi­ derium vero futurum, delectatio morosa ab utroque abstrahit, quin etiam a praesenti, quia delectatio de actu praesenti cum ipso actu coincidit. Dicemus primum de delectatione morosa, deinde de desiderio et gaudio ; atque quidem de posterioribus unico tractu, quia iisdem fere regulis reguntur. Delectationem de opere praesenti praetermittimus, quia, ut diximus, cum ipso opere coincidit. § I. De delectatione morosa. I. Notio. Delectatio morosa2 est complacentia voluntatis libera de 293 actu malo objective sumpto. Dicitur: 1. Complacentia, i. e. quies in aliquo obiecto. 2. Voluntatis, i. e. appetitus rationalis. Itaque stricte loquendo sermo non est de complacentia appetitus sensitivi, sed de consensu voluntatis in complacentiam appetitus sensitivi. Voluntas scilicit non immediate delectatur de obiecto sensibili, sed mediate, i. e. mediante appetitu sensi­ tivo (S. Thom. i. 2, q. 74, a. 6 et 8). 3. Dibera, i. e. cui voluntas, post advertentiam intellectus ad actus malitiam, assentitur. 4. Dc actu malo obiective sumpto, sine addito. Hinc obiectum delec- ’. Sweens. Theol. mor. fund.3 n. 850. ----- Dicitur morosa non a mora tem­ poris, sed a mora seu immoratione voluntatis, quae in instanti locum habere potest. 15 · - 220 - tationis morosae, uti iam insinuavimus, non est actus malus sive futurus seu patrandus, sive praeteritus seu patratus, sive praesens seu qui hic et nunc patratur; neque obiectum eius est cogitatio de actu malo; neque etiam actus malus cogitatus, quamvis cogitatio sit conditio, sine qua voluntas in actum malum ferri nequeat seu operatio, qua actus malus voluntati praesentatur. Obiectum delectationis morosae est ipse actus malus objective sumptus. « Alia igitur, inquit S. Alfonsus, est delectatio de opere malo, ita ut opus malum sit obiectum delectationis, quae semper est mala. Alia est delectatio de cogitatione obiecti mali, ita ut non opus malum, sed ipsa cogitatio de opere sit per se obiectum delectationis » (V. 17; cfr. S. Thom. 1. 2, q. 74, a. 8, ad 4). 294 II. Moralitas. 1. Delectatio morosa de actu malo mala est, atque quidem graviter vel leviter mala, prout respicit actum graviter vel leviter illicitum. Ratio est, quia, ut ex notione tradita patet, involvit affectum voluntatis ad actum malum. Affectus autem voluntatis ad actum malum malus est, atque quidem graviter vel leviter malus, prout respicit actum graviter vel leviter illicitum (S. Thom. 1. 2. q. 74, a. 8 et q. 88, a. 5, ad 2; S. Alf. V, 17). < Quod autem, ita S. Thomas 1. c., aliquis cogitans de fornicatione delectetur de ipso actu cogitato, hoc contingit ex hoc, quod affectio cius inclinata est in hunc actum ; unde quod aliquis consentiat in talem delectationem, hoc nihil aliud est, quam quod ipse consentiat in hoc, quod affectus suus sit inclinatus in forni­ cationem: nullus enim delectatur, nisi in eo, quod est conforme appetitui cius. Quod autem aliquis ex deliberatione eligat, quod affectus suus confonmetui his, quae secundum se sunt peccata mortalia, est peccatum mortale ; unde talis consen­ sus in delectationem peccati mortalis est peccatum mortale. > 2. Delectatio morosa speciem sumit: a) /Ib obiecto secundum speciem genericam spectato, ita ut v. g. delectatio de actu luxuriae castitati, de vindicta caritati adversetur (S. Alf. V, 28). Disputatur, num etiam speciem sumat ab obiecto secun­ dum speciem infimam spectato. Pauci illud negant quoad peccata luxu­ riae, quia affectus luxuriosus videtur esse potius generalis, i. e. ad venerem generatim, quam specialis ad tale obiectum. Sed contrarium omnino admittendum videtur, quia species infima obiecti, ut v. g. copula fornicaria vel sodomitica, intrat in obiectum delectationis, idcoque specificat affectum voluntatis, qui fertur in obiectum (cfr. S. Alf. Praxis confess, η. 39, i°). Hic tamen notes, actus impudicos, puta aspectum, visum rei obscoenae, secundum se specie non differre. b) /1 circumstantiis subiecti. Hinc v. g. ligatus voto castitatis, si morose delectetur de actu luxuriae, etiam committit peccatum contra — 227 — religionem, et quidem sacrilegium personale, saltem si voto publico liga­ tur; votum scilicet castitatis etiam peccata interna excludit. Idem plures affirmant de circumstantia coniugii, quia etiam fides matrimonialis affectum ad peccatum cum aliena vetare videtur. c) A circumstantiis obiecti, si delectatio etiam circa illas versetur, quia tunc cirumslantia pertinet ad obiectum delectationis. Secus contra alios negandum videtur, quia, ubi delectatio de circumstantia abest, haec non videtur in delectationis obiectum intrare. Hinc si quis morose delec­ tetur dc copula cum consanguinea vel coniuncta qua tali, contrahit mali­ tiam incestus vel adulterii ; non autem si delectetur — ut passim locum habet — de copula cum consanguinea vel coniugata ut pulchra. Attamen delectatio morosa dicenda est speciem sumere a circumstantia obiecti, si inducit periculum proximum desiderandi actum, puta copulam cum consanguinea (S. Alf. 1. c.). Verum ut haec malitia contrahatur, ad eam attendi debet; quod passim locum non habet. Hinc ut plurimum non est obligatio praedictas circumstantias in confessione declarandi, vel de eis interrogandi. Coroll. I. Licet coniugibus morose delectari de copula vel actibus 295 impudicis cum comparte, etiamsi ob huius absentiam hic et nunc locum habere nequeant. Ratio est, quia delectatio respicit actus coniugibus licitos (S. Alf. V, 25). Attamen, si delectatio fit cum commotione venerea graviori, facile aderit periculum pollutionis. Si fit cum commotione levi et pollutionis periculum abest, eiusmodi actus, utpote natura sua compartem respiciens, forte actibus incompletis mutuis aequiperandus, ideoque licitus videtur (S. Alf. V, 25). · Coroll. II. Cum S. Alfonso atque aliis, pluribus contradicentibus, dicendum videtur, illicitum esse viduis morose delectari de copula habita, sponsis de futura. Ratio est, quia in casu obiectum delectationis non est copula habita vel futura qua talis — etenim ut talis est obiectum gaudii vel desiderii — sed copula habita objective seu in se sumpta. Atqui omnis copula viduis et sponsis intrinsece mala est. Ergo obiectum delectationis, de qua dicimus, malum et consequenter ipsa quoque voluntaria delecta­ tio de eo mala est (S. Alf. V, 24). Qui censent, praedictam delectationem per se licitam esse, monent tamen, eam per accidens facile evadere peccaminosam, ob periculum tam excitandi commotiones venereas, quam consentiendi in eas. Licet tamen sponsis gaudere de eo, quod copula licita erit ; item eam desiderare seu habere voluntatem eam post matrimonium initum exer­ cendi, quia copula, tunc habenda, bona ideoque obiectum talis desiderii bonum est (S. Alf. V, 24). — 228 — Coroll. III. Licet morose delectari de actu in se licito et solo iure positivo prohibito, v. g. de esu carnium in die abstinentiae ; modo delec­ tatio non sit de actu qua prohibito. Ratio, quia in casu delectatio est de esu carnium obiective sumpto. Atqui esus carnium obiective sumptus bonus ideoque obiectum delectationis bonum est (S. Alf. V, 27). Coroll. IV. Licet morose delectari de modo, puta de dexteritate, industria, qua actus malus patratus est ; modo tamen non sit in se malus. Hinc « sine peccato saepe nos delectant fabulae, comoediae, bella, homi­ cidia, fraudes, furta, lapsus hominis (v. gr. ex equo), etc., non secundum se, sed modus furandi, modus cadendi inopinatus » (S. Alf. V, 18). Coroll. V. Notitia seu cognitio (habitualis) actuum luxuriosorum de se mala non est, quia de se non involvit affectum voluntatis ad ipsos actus, immo cum maxima ab eiusmodi actibus aversione coniungi potest. Pari­ ter atque ob eandem rationem cogitatio de actu luxurioso de se mala non est; nec consequenter de se mala est delectatio morosa de notitia vel de cogitatione actus luxuriosi, scilicet quia ipsum eiusmodi delecta­ tionis obiectum non est malum (S. Thom. 1, 2, q. 74, a. 8; S. Alf. V 17). Attamen eiusmodi cogitationes et delectationes malae evadere possunt, atque persaepe malae evadunt ratione periculi sive excitandi motus vencreos vel pollutionem, sive delectandi morose de actu malo, qui cogitatur. Hinc S. Alfonsus 1· c.: «Cogitatio potest esse bona si adsit iusta causa cogitandi, v. g. causa studii, consultationis etc. cum abomi­ natione obtecti, vel potest esse venialiter mala, si fiat ex curiositate etc.; vel potest esse aliquando etiam graviter mala, si adsit periculum proxi­ mum consensus ». Ceterum facilis est descensus in hac materia a delectatione cogita­ tionis ad delectationem rei cogitatae, praesertim si sit inutilis et vana cogitatio, unde qui diu ei immoratur, periculo se exponit1. Quando dubitatur, an delectatio fuerit de cogitatione ipsa, an de re cogitata: si cogitatio cum delectatione frequenter absque necessitate aut utilitate se ingerat, signum est delectationem esse de re cogitata, quia huiusmodi frequentia cogitationis absque necessitate vel utilitate videtur oriri ex prava inclinatione affectus ad res ipsas: si autem talis cogitatio non sit importuna, sed sequatur iudicium et moderamen rationis, signum est, quod delectatio sit tantum de ipsa cogitatione ’. Coroll. VI. Cogitatio et delectatio morosa de obiecto quod, si v. g. videretur vel tangeretur, motus vencreos excitare natum est, puta de parte obscoena corporis, quam quis sibi repraesentat, de se malae non '. Biixuart, De temperantia, diss. 6, art. 15, § I. Biixuart, 1. c. - 229 - sunt, quia ipsum obiectum non est malum. Attamen facile malae evadent ratione periculi eiusmodi cogitationi et delectationi annexi, v. g. excitandi motus venereos etc. ; quocirca applices dicta in corollario V de cogita­ tione actus luxuriosi et de delectatione morosa respectu talis cogita tionis. § II. De desiderio et gaudio. I. Notio et divisio. Desiderium distinguitur in desiderium simplex, et 296 propositum. Desiderium simplex est actus, quo voluntas fertur quidem in opus exsequendum, qui tamen ad propositum illud exsequendi non pertingit. Propositum est actus, quo voluntas proponit opus exsequi. Distinguitur in absolutum et conditionatum, prout quis absolute vel conditionate statuit actum patrare. Gaudium hic intelligitur deliberata complacentia de actu patrato. Gaudium verbis expressum dicitur iactantia. II. Moralitas. i. Desiderium simplex, propositum absolutum et gau- 297 dium de actu malo mala sunt, et quidem graviter vel leviter mala, prout actus graviter vel leviter malus est. Etenim involvunt affectum volun­ tatis ad actum malum, quem amplectuntur, desiderium pro futuro, gaudium pro praeterito. Eiusmodi autem affectus manifeste malus est, atque quidem graviter vel leviter malus, prout actus graviter vel leviter malus est. Adde haec S. Scripturae: « Non concupisces uxorem proximi tui » ’ 2. Desiderium simplex, propositum absolutum et gaudium speciem sumunt tam ab obiecto secundum speciem infimam spectato, quam a circumstantiis tam subiecti quam obiecti. Ratio est, quia tendunt in actum, prout est vel fuit a parte rei cum omnibus circumstantiis. Dicitur: a) Ab obiecto secundum speciem infimam spectato. Hinc qui sibi proponit patrare v. g. pollutionem vel fornicationem, pollutionis vel fornicationis reatum contrahit. b) A circumstantiis subiecti, ut dictum est de delectatione moiosa. c) A circumstantiis obiecti. Hinc qui propositum sumit peccandi cum persona coniugata, consanguinea etc. adulterii vel incestus reus evadii. Praedicta autem valent, etiamsi desiderium vel gaudium respiciant actum materialiter tantum malum. Hinc merito ab Innocentio XI pro­ scripta est prop. 14: « Licitum est filio gaudere de parricidio parentis, a se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex hereditate ’. Exod. XX, 17. — 230 — consecutas » ' (S. Alf. V, 20). Licet tamen gaudere quod actus materia' liter malus potius quam formaliter malus contigerit. Nota. lactantia de peccato vere commisso passim secum fert gaudium proprie dictum de peccato. lactantia vero de peccato ficto potius delec­ tationem morosam quam gaudium proprie dictum videtur involvere; immo interdum delectationem de solo modo operis pravi. Hinc huic iactantiae applicentur, quae de delectatione morosa sive operis sive solius modi diximus (S. Alf. V, 26). 3. Propositum conditionatum actus, qui, seposita conditione, pravus foret : a) Malum est, si conditio non aufert malitiam obiecti ; quod locum habet, si conditio malitiam actus non respicit, ut si quis diceret: Fui arer, si non esset infernus; occiderem inimicum, si ensem haberem ; fornicarer, si non essem religiosus etc. (S. Alf. V, 13). b) Non est malum, saltem graviter, si conditio aufert malitiam obiecti. « Hocque accidere potest, non solum in vetitis de iure positivo (prout si diceres: ederem carnes in quadragesima nisi Ecclesia prohiberet), sed etiam in vetitis de iure naturali, casu quo obiectum posset esse licitum (nempe dicendo: Si Deus permitteret, vellem rem illam Titii abripere; nisi essem sacerdos, uxorem ducerem ; et similia)... Diximus : saltem graviter; nam ordinarie huiusmodi desideria non excusantur a veniali, cum communiter sint periculosa aut saltem otiosa » (S. Alf. 1. c.). c) Quid, si quis diceret, se facturum esse aliquid, quod intrinsece malum est, apponendo conditionem : si licitum esset ; puta si diceres : « si non esset peccatum, vellem blasphemare, peierare, moechari, forni­ cari, ulcisci, et similia » (S. Alf. I. c.). Porro plerique auctores eum, qui ita dicit, peccati arguunt, quia conditio impossibilis est, ideoque malitiam obiecti auferre nequit. Esto, sed merito dubitatur, num in casu verum habeatur desiderium seu, ut verbis *5. Alfonsi utar. « satis probabiliter (dicitur) quod cum voluntas desiderat aliquod obiectum malum impos­ sibile, sub conditione si liceret, nunquam efficaciter in illud consentit; quando enim obiectum illud tu optas, dicendo si liceret, et scis non esse nec posse esse licitum, non vere optas, sed tantum tuam propensionem ostendis. Aliud vero esset, si optares malum illud obiectum non esse prohibitum ; quia per se malum est velle inverti ordinem et legem natu­ rae » (S. Alf 1. c.). Ita quoque Caietanus*, Salmant. Suarez4. 298 Coroll. /. Licet gaudere et delectari de effectu bono, puta de tentatione per pollutionem sedata, de prole e copula fornicaria concepta, etc. Ratio, ‘. Denz.-Bannw. n. 1165. ----- : In r. 2, q. 13, a. 5. ----- *. Tract. 20, de Prine, mor. c. 13, n. 62. ----- «. De Leg 1. 3, c. 13, n. io. — 231 — quia obiectum delectationis bonum est. Attamen « huiusmodi delecta­ tiones aliquando non carent periculo » (S. Alf. V, 20), quia facilis est transitus ad delectationem de ipso actu pravo, qui fuit causa effectus. Pariter licet, supposito actu malo, desiderare bonum eius effectum, puta ut aliquis, si iterum peccet, poena plectatur et emendetur. At non licet desiderare, ut quis iterum peccet, utut eo fine, ut puniatur et resipiscat. Disputatur, num liceat gaudere et delectari de actu malo, v. g. de fornicatione, quatenus (non quia) fuit causa effectus boni. Cum 5. Al­ fonso (v, 20) contra plures negandum videtur, quia illud: quatenus fuit causa effectus boni seu: qua causa boni effectus, realiter ab actu malo non distinguitur, ita ut gaudium de tali actu qua causa effectus, re vera ipsum actum malum complectatur, ideoque ex obiecto malo malum evadat. Coroll. II. Licet ob finem honestum gaudere de pollutione mere natu­ rali, eamque optare, quia non est peccatum, ne materiale quidem (S. Thom. In 4, dist. 9, q. 1, a. 4, sol. 1, ad 5; S. Alf. 1. c.; n. 65). Secus dicendum de alia pollutione, etiamsi materiale tantum peccatum fuerit (S. Alf. 1. c.). Quatenus liceat gaudere de malo temporali proximi illudve optare, exponitur in tract, de cultu caritatis. Articulus IV. De feccatis capitalibus. Peccata capitalia dicuntur, quae prae ceteris sunt causae et quasi 299 capita, ex quibus alia peccata procedunt. Rectius dicerentur vitia capi­ talia, quia peccata capitalia non sunt fontes peccatorum nisi quatenus sunt vitia. Ordinarie recensentur septem : Superbia, avaritia, luxuria, invidia, ira, acedia, gula. « Septenarii huius numeri ratio ex S. Thoma 1 2, q. 84, a. 4) haec est: Homo illud, quod secundum se bonum est, modo rationi dissentaneo vel prosequi potest vel fugere. Bona secundum se talia, quae homo modo rationi dissentaneo seu inordinate prosequi potest, sunt vel honor et gloria ; et eorum prosecutio inordinata vocatur super­ bia; — vel conservatio individui per cibum et potum; et huius inordinata prosecutio dicitur gula: — vel conservatio speciei per actus ad propaga­ tionem humani generis destinatos; et horum actuum inordinatus usus est luxuria; — vel divitiae; et horum inordinatus appetitus est avaritia Bonum quod quis modo rationi dissentaneo fugere potest, est vel bonum proprium; et ita locum habet acedia; — vel bonum alterius; et est aut invidia, quae per tristitiam, aut ira, quae per appetitum vindictae alterius bono inimica est. ‘. De singulis dicemus. ’. KoNiNGS, Theol. Mor. ’, n. 235. — 232 — § I. De superbia. 300 I. Notio. Superbia est inordinatus appetitus propriae excellentiae (S. Thom. 2. 2, q. 162, a. 1 et 2; S. Alf. V, 65), quo quis aut aestimat se habere bonum a seipso; aut, quamvis ciedat se accepisse bonum a Deo, propriis meritis id adscribit ; aut iactat se habere bonum, quo caret ; aut appetit videri singulariter habere id, quod habet (S. Thom. 1. c. a. 4). 301 II. Divisio. Superbia distinguitur duplex, perfecta et imperfecta. Perfecta est, qua quis dedignatur auctoritati divinae subici. Imperfecta est, qua quis, servata debita subiectione, plus iusto sese aestimat vel inordinate aliis praecellere appetit (S. Alf. V, 65). 302 III. Moralitas. 1. Superbia perfecta est peccatum mortale ex toto genere suo, et quidem gravissimum peccatum. a) Est peccatum mortale ex toto genere suo. Nam in hoc radix super­ biae consideratur, quod « homo aliqualiter non subiicitur Deo et regulae ipsius. Manifestum est autem, quod hoc ipsum quod est non subiici Deo, habet rationem peccati mortalis; hoc enim est averti a Deo; unde conse­ quens est, quod superbia secundum genus suum sit peccatum mortale » (S. Thom. 2. 2, q. 162, a. 5). b) Est peccatum gravissimum. Nam aversio a Deo, quae formaliter complet peccatum, per se ad superbiam pertinet, dum est quasi conse­ quens in aliis peccatis. Ergo superbia est gravissimum peccatum. Maior a S. Thoma ita probatur: « In aliis peccatis homo a Deo avertitur, vel propter ignorantiam, vel propter infirmitatem, sive propter desiderium cuiuscumque alterius boni, sed superbia habet aversionem a Deo ex hoc ipso, quod non vult Deo et eius regulae subiici » (2. 2, q. 162, a. 6). 2. Superbia imperfecta per se est venialiter mala, quia involvit exces­ sum in re indifferenti, cuiusmodi est v. g. aestimatio sui, laus hominum etc. Fit mortaliter mala, si accedit gravis contemptus aliorum vel modus agendi Deo iniuriosus; quod posterius locum haberet, si quis ita se gereret ac si sua aut a se, aut ut suis meritis debita haberet (S. Alf. V, 65). 303 IV. Filiae superbiae sunt: 1. Praesumptio, « quae est inordinatus appetitus aggrediendi aliquid supra vires. Est communiter veniale tantum. Fit tamen mortale, si damnum Deo aut proximo afferat; v. g. si praesumas iurisdictionem ecclesiasticam, potestatem Ordinis sacri; item officium medici, advocati, confessarii, etc. sine debita peritia » (S. Alf. V, 66). 2. slmbitio, « quae est inordinatus appetitus dignitatis et honoris non debiti vel debito maioris; ut si ambias beneficium vel officium quo es — 233 — indignus ; vel illicito modo et medio, v. g. per simoniam. Est per se pec­ catum veniale. Fit autem mortale, vel ratione medii per quod honor quaeritur, vel ratione damni quod proximo infertur. — Denique si mode­ rate honor appetatur ob honestum finem, erit actus magnanimitatis ». (S. Alf. 1. c.). 3. Vana gloria, quae est inordinatus appetitus laudis et famae, cap­ tandae per manifestationem propriae excellentiae. « Dicitur vana, quando quaeritur ex re mala, falsa aut ficta; aut quae non est digna gloria vel non tanta, ut ex opibus, nugis, etc. ; aut apud eos qui non bene ce re iudicant ; aut sine debito fine. — Est peccatum per se veniale ; mortale saepe per accidens, ut dictum est de ambitione » (S. Alf. 1. c.). Per vanam gloriam dupliciter peccatur: a) « Directe ; idque vel per verba, estque iactantia, quae est venialis per se, si sit de rebus bonis, v. g. ieiunio, oratione, etc., etsi per accidens saepe ratione damni, si sit falsa, fiat mortalis; ut etiam: i° Si quid dicat contra gloriam Dei, ut Ezech. XXVIII : « Deus ego sum ». 20 Si pro­ rumpat in contumelias ; v. g. « Non sum, sicut caeteri hominum, adulter, etc. ut et hic ». 30 Ex fine malo. 40 Si cum notabili damno proximi fiat. 50 Si de re mortaliter mala... — Vel per facta, quae si vera sunt et aliquid admirationis habent, dicitur inventio novitatum: haec enim solet vulgus admirari, ut peregrinas vestes, opiniones, etc.: mortale, si nota­ biliter corrumpat iuventutem vel mores. Si vero facta falsa sint, est hypocrisis; v. g. si quis boni aliquid faciat ut videatur bonus, etsi non sit » (S. Alf. V, 66, S. Thom. 2. 2, q. 132, a. 5). b) « Indirecte, in quantum quis altero non vult esse minor. — Quod fit quadrupliciter: i° Per intellectum; et est pertinacia, qua quis nimis tenaciter adhaeret suae sententiae : quae est mortalis, si oppugnetur veri­ tas magni momenti, vel si sit coniuncta cum periculo tertii, v. g. si medicus cum periculo aegroti maneat in sententia. — 2° Per voluntatem ; et est discordia, qua peccatur mortaliter, quando est circa bonum Dei vel proximi in quo deberent esse concordes. — 30 Per verba ; et est conten­ tio, quae est mortalis, quando animo contradicendi altercaris circa veri­ tatem pertinentem ad fidem vel salutem animae aut corporis. — 40 Per facta, dum quis non vult exsequi quod debet ; et est inobedientia » (S. Alf. 1. c. ; S. Thom. 1. c.). V. Remedia superbiae sunt : 10 Considera, te esse nihilum et pecca- 304 minosum ’. 20 Perpende odium, quo Deus superbos reicit et punit, '. i Cor. IV, 7. — 234 ~ dum humiles beneficiis afficit 30 Meditare exemplum Christi ’. 40 Exer­ ce humilitatem, maxime tolerando humiliationes § II. De avaritia. 305 I. Notio. Avaritia est inordinatus appetitus bonorum fortunae. Oppo­ nitur liberalitati. 306 II. Moralitas. Avaritia per se, i. e. quatenus opponitur liberalitati, venialis est. Fieri potest mortalis v. g. ratione laesae iustitiae, charitatis etc. 307 III. Filiae avaritiae sunt: obduratio cordis, inquietudo cordis, violen­ tia, fallacia (dolus in verbis), fraus (dolus in facto v. g. in contractibus), proditio (deceptio contra fidem datam aut debitam (S. Thom. 1. 2. q. 84, a. i ; 2. 2, q. 118; S. Alf. V, 68-70). 308 IV. Remedia avaritiae: i° Perpende vanitatem bonorum terrestrium quae dilabuntur, dum coelestia perdurant *. 20 Perpende, te ad altiora esse destinatum ideoque cor hominis divitiis non satiariβ. 30 Considera exemplum Christi, qui propter nos egenus factus *est . 40 Exerce liberalitatem, eleemosynas elargiendo, etcT. Nota. Sicuti avaritia opponitur liberalitati per defectum, ita prodigalitas ei opponitur per excessum. Est autem prodigalitas superflua rerum suarum erogatio. Prodigalitas per se, i. e. quatenus opponitur liberalitati, veniale peccatum est. Fieri potest mortale v. g. ratione damni familiae secuturi etc. (S. Thom. 2. 2, q. 119; S. Alf. V, 68). § III. De luxuria. 309 1. Notio. Luxuria est inordinatus appetitus venereorum. 310 II. Divisio. Luxuria distinguitur consummata et non consummata, prout actus luxuriae completus est vel non completus, a. v. prout com­ motionem venercam extremam vel non extremam secum fert. 311 III. Moralitas. Luxuria tam completa quam incompleta ex toto genere suo grave peccatum est; si tamen indirecte tantum voluntaria est, admittit parvitatem materiae; quae fusius exponuntur in tract, de castitate. 312 IV. Filiae luxuriae sunt octo; quatuor ex parte intellectus, et quatuor ex parte voluntatis, scilicet: i. Caecitas mentis: cum quis adeo est addictus turpitudini, ut de coelestibus non cogitet. *. Eccli. X, 7; XXXV, 21; Matth. XXIII, 12; Luc. I, 48 sq. ; Rom. I, 21, 26: 1 Petri V, 5, 6.----- . Phil. il. 7 ------ ’. S WEENS, Theol. mor. fund.1 η. 956. ----' Luc XII, 20. ----- *. Eccl. V, 9; Matth. XVI, 26; Luc. XII, 31. ----- ·. Cor. VIII, 9. ----- T. Cir. Sweens, Theol mor. fund.,1 n. 96. 1 ' | j | I — 235 — 2. Praecipitatio: qua quis ex eadem causa (i. e. ex affectu ad volup­ tates) sine consilio operatur. 3. Inconsideratio: quando in modo delinquit, inconsiderate agens quae statum vel personam dedecent. 4. Inconstantia: quando quis ex eodem affectu voluptatum a piis propositis mox deficit. 5. Amor sui. Talis enim homo ob voluptates seipsum finem suarum actionum facit, non Deum. 6. Odium Dei. Lascivus enim solet a rebus divinis abhorrere, imo ab ipso Deo, tamquam peccatorum vindice. 7. Affectus praesentis saeculi. Amor enim voluptatum carnalium ita animum afficit, ut subinde etiam beatitudini aeternae paratus esset re­ nuntiare, si praesentibus frui semper permitteretur . % 8. Horror futuri saeculi: « quando voluptatibus immersus mortem inordinate timet, et de ea nolens cogitare, vitam illicitis mediis propagare studet, etc » (S. Alf. V. 71). § IV. De invidia. I. Notio. Invidia est tristitia de bono proximi, aestimato ut malo pro- 313 prio, i. e. ut diminutivo propriae excellentiae (S. Thom. 2. 2, q. 36, a. 1). Porro : 1. Differt invidia: i° a tristitia de bono alterius, quatenus ex eo tibi vel aliis times nocumentum, v .g. de eminenti scientia pravi deputati. 2° a tristitia de bono proximi, non quia proximus illud habet, sed quia tibi deest; « et hoc proprie est zelus... et si iste zelus sit circa bona hones­ ta, laudabilis est, secundum illud I. Corinth. 14: Aemulamini spiritualia > (S. Thom. 2. 2, q. 36, a. 2) ; 30 a tristitia de bono alterius, quia isto bono indignus est, ut si quis dolet de officio indigno collate; « et haec tristi­ tia... vocatur nemesis (seu indignatio) et pertinet ad bonos mores > (S. Thom. 1. c.). Ita quoque S. Alf. V, 72. 2. Invidia maxime repentur inter eos, qui in aliquo aequales vel fere aequales sunt (S. Alf. V, 72). « Nullus, inquit S. Thomas, conatur ad ea. in quibus est multum deficiens ; et ideo cum aliquis in hoc eum exce­ dat. non invidet ; sed si modicum deficiat, videtur quod ad hoc pertin­ gere possit; et sic ad hoc conatur; unde si frustretur eius conatus prop­ ter excessum gloriae alterius, tristatur; et inde est, quod amatores hono­ ris sunt magis invidi ; et similiter etiam pusillanimes sunt invidi, quia omnia reputant magna ; et quidquid boni alicui accidat, reputant se in magno superatos esse; unde et Tob 5. dicitur: Parvulum occidit invidia: et Grug· dicit in 5. Moral (cap· 31) quod invidere non possumus, nisi eis. — 236 — quos nobis in aliquo meliores putamus » (2. 2, q. 36, ad 3). Ceterum vitio invidiae peccare solent: a) « Ambitiosi, et qui ex aliqua quaerunt gloriam, quam cum in eo ponant, ut in illa re sint soli ac singulares, dolent et tristantur, si alii accedant » (S. Alf. V, 72; S. Thom. 2. 2, q. 36, ad 3). b) « Pusillanimes, quibus cum omnia videantur magna, quovis bono alterius putant minui suum. Sic mulieres v. gr. facile apprehendunt ac dolent se superari bono alterius, v. gr. formositate». (S. Alf. 1. c. ; S. Thom. 1. c.). c) « Senes respectu iuvenum ; et quicumque aliquid difficulter obti­ nuerunt quod alii facile consequuntur » (S. Alf. 1. c. ; S. Thom. 1. c.). 314 II. Moralitas. Invidia est peccatum mortale ex genere suo; quod patet tam ex S. Scriptura, quae invidos excludit e regno coelorum ’, quam ex eo quod adversatur charitati (S. Th. 2. 2, q. 36, a. 3 ; S. Alf. V, 72). At saepius est venialis sive ob parvitatem materiae, sive quia magnum bonum parum invidetur (cfr. S. Thom. 1. c.). 315 III. Filiae invidiae sunt: i° odium; 20 susurratio; 30 detractio; 40 exultatio in adversis proximi; 50 afflictio in eius prosperis (S. Thom. 2 2, q. 36, a. 4, ad 3; S. Alf. V. 72). 316 IV. Remedia invidiae. i° Esto humilis et perpende vanitatem hono­ ris’; 20 Considera, proximum esse filium Dei tuumque in Christo fra­ trem ; 30 Exerce caritatem, proximum honore prosequendo atque pro ipso orando. § V. De gula. 317 I. Notio. Gula generatim sumpta est inordinatus appetitus sive cibi vel potus non inebriantis, sive potus inebriantis. 318 II. Divisio. Gula generatim sumpta complectitur gulam stricte dictam seu crapulam, et ebrietatem. 319 III. Gula stricte dicta. 1. Notio. Gula stricte dicta seu crapula, ut iam dictum est, est inordinatus appetitus cibi vel potus non inebriativi ; oppo­ nitur abstinentiae. 2. Moralitas. Crapula per se, i. e. quatenus opponitur abstinentiae, venialis est. Ratio, quia involvit excessum in re de se indifferenti. Eva­ dit mortalis v. g. si quis graviter valetudini nocet, si ex crapula fit impar familiae sustinendae, debitis solvendis (S. Alf. V, 73). Coroll. I. Crapula ne tunc quidem grave peccatum est, quamdo quis ’. Gal. V, 21.----- *. Gal. V, 22. comedit vel bibit usque ad vomitum. Dubitatur, num ii graviter peccent, qui data opera evomant quod sumpserint, ut iterum edant et bibant. Plures affirmant, quia illud videtur magnam difformitatem contra natu­ ram rationalem involvere. Sed crapula ratione sui nunquam prohibetur sub mortali; nec perspicitur, difformitate gradu tantum maiori aliam peccati speciem induci. Coroll. II. Esus carnis aut sanguinis humani videtur esse grave pecca­ tum. Nam eiusmodi actus, saltem ex aestimatione communi, redundat in personam defuncti, ideoque adversatur observantiae, quatenus haec virtus aliqua ratione ad omnes sese extendit ; adversari autem graviter, ex ipsa huius actus natura patet. Secus dicendum, si quis ex necessitate carnem humanam edat. IV. Ebrietas, i. Notio. Ebrietas est inordinatus appetitus potus ine- 320 bnativi ; opponitur sobrietati. 2. Divisio. Ebrietas distinguitur: a) In perfectam et imperfectam, prout ratio plane vel non plane per­ turbatur. b) In directam et indirectam. Directa est, quando actus inebriativus, prout talis est, intenditur ut finis aut assumitur ut medium, quo alius finis obtineatur. Secus indirecta est. 3. Moralitas. a) Ebrietas perfecta et directa est grave peccatum, sal­ tem si inducitur ad notabile tempus. Patet: i° Ex 5. Scriptura, quae ebrios e coelo excludit1. 20 Ex ratione; etenim gravis deordinatio conti­ netur actu, qui inducit privationem actualis usus rationis, quin etiam facultatis proximae ratione utendi ad omnem subitam necessitatem ; pri­ vationem, inquam, quae modo adeo innaturali subsistit (S. Alf. V, 75, 76). Modus autem innaturalis consistit in eo, quod vires inferiores ope­ rantur’, ratione eas non dirigente. Itaque malitia ebrietatis non repeiitur . praecise ex privatione actualis usus rationis — haec enim etiam in somno locum habet — sed ex dicta privatione tali modo subsistente. Ebrietas tamen secundum plerosque auctores non est mortale, « si per modicum tempus privat ratione. Dicit autem Croix, longum tempus videri unam horam » (S. Alf. V, 75). At haec observatio minoris momenti est, quia modica ebrietatis perduratio passim nequit praevideri. b) Ebrietas perfecta et indirecta pariter per se graviter illicita est; sed ob causam proportionatam licita est, si finis medio magis insonti obtineri ’. Gal. V, 21. ----- *. Quod per sc non contingit in somno vel post usum v. ?. morphii ; adhaec somnus privat tantum usu rationis, non autem proxima facultate ea utendi, quia dormiens continuo e somno excitari potest. — 238 — nequit. Ratio prioris est, quia per se graviter illicitum est ponere causam, ex qua effectus graviter malus est secuturus, cuiusmodi est privatio usus rationis, dum vires inferiores operantur. Alterum sequitur ex dictis de causa cum duplici effectu (S. Alf. V, 76; cfr. S. Thom. 1. 2, q. 88. a. 5, ad i ; 2. 2, q. 150, a. 3, ad 3). c) Ebrietas imperfecta et directa ex se est tantum venialis, quia in ea inferiores potentiae ductu rationis non simpliciter privantur. Evadere potest mortalis v. g. ob damna familiae secutura, ob blasphemias prae­ visas, ob grave scandalum oboriturum etc. Pariter per se venialis est ebrietas imperfecta et indirecta; ob causam iustam licita est, si medio magis insonti finis obtineri nequit. d) Denique maxime improbandus alcoolismus, ut dicitur, quippe qui corporis sanitati noceat, mentem paulatim hebetet, ad venerea incitet, sen­ sus religiosos et morales exstinguat, atque familiae felicitatem et prospe­ ritatem tollat. Accedit quod alcoolistae haud raro filios procreant, ad venerea propensos, affectionibus anormalibus laborantes vel etiam amen­ tiae periculo expositos. Hinc alcoolismo deditis sedulo inculcentur reme­ dia, de quibus sub VI dicemus. Coroll. I. Positis ponendis, licet se inebriare ad morbum expellendum, ad leniendos graves dolores, in operatione chirurgica subeundos. Ratio est, quia actus bibendi non eligitur prout est inebriativus, sed prout est sanativus. Dixi positis ponendis; quia ad dolores leniendos passim me­ dium magis naturale atque aeque secure potest adhiberi, ideoque prae ebrietate adhibendum est, puta aetherem adspiratione haustum. Melan­ cholia repellenda causam sufficientem non constituit (S. Alf. V, 76, q. i°; cfr. S. Thom. 1. c.). Disputatur, num liceat alicui se inebriare ad vitandam mortem, quam alter ei minitetur, nisi inebrietur. Plures affirmant, sed cum S. Aifonso (V, 76. qu. 2) negandum videtur, quia non sunt facienda mala, ut eve­ niant bona. Atqui in posita hypothesi actus bibendi est malus. Ratio est, quia actus bibendi est malus, quando non habet alium effectum ac ebrie­ tatem; quod in casu obtinet, quia immunitas a morte non est effectus ipsius actus bibendi. Coroll. II. Licet ob gravem causam alii occasionem dare sese ine­ briandi ; item licitum est alium inducere ad ebrietatem, ut impediatur a malo maiori, v. g. ab homicidio (S. Alf. V, 77; II, 57); quae ulterius exponentur et probabuntur in tract, de charitate. Coroll. III. Peccata commissa in ebrietate imputantur secundum dicta n. 60. Excipiuntur a plerisque contumeliae in homines, quia pro nihilo haberi solent. Secus dicendum videtur de blasphemiis, quia honor — 239 — Dei videtur exigere, ut praecaveantur; secus etiam dicendum de icrbis obscoenis, ratione scandali, et de diffamatione proximi, ratione damni oriundi (S. Alf. V, 78). V. Filiae gulae sunt: i° hebetudo mentis; 20 inepta laetitia; 30 mul- 321 tiloquium ; 40 scurrilitas ; 50 immunditia corporis (S. Thom. 2. 2, q. 148, a. 6; S. Alf. V, 74). VI. Remedia gulae, maxime ebrietatis. i° Considera pessimos eius 322 effectus. 20 Fuge occasiones. 30 Exerce sobrietatem, etiam subtrahendo quandoque appetitui, quae licita sunt. Praesertim bibacibus suadeatur, ut nomen dent sodalitati institutae ad sobrietatem promovendam.1 Con­ suetudinariis imponatur, ut omnino abstineant a liquore inebriativo, quia usus moderatus ipsis moraliter impossibilis est. De usu chloroformii, morphii etc., confer tract, de charitate sui. § VI. De ira. 1. Notio. Ira est inordinatus appetitus vindictae. Opponitur mansue- 323 tudini. Inordinatio autem secundum S. Thomam (2. 2, q. 158, a. 2 et 3) potest esse: Γ ex parte obiecti, ut si appetas vindictam plane iniustam, vel iusto maiorem, vel propria auctoritate infligendam, vel infligendam ex odio, non autem ob debitum finem observandae iustitiae et culpae corrigendae; 2° ex parte modi irascendi, quando quis aut interius nimium exardescit, aut iram exterius nimis patefacit (S. Alf. V, 79). « Si ordi­ nate appetitur vindicta, non est peccatum irae: ut cum superiores iras­ cuntur culpis subditorum, eosque puniunt seu vindicant » (S. Alf. 1. c.). II. Moralitas. 1. Ira inordinata a parte obiecti est mortalis ex genere 324 suo; quod patet primum e S. Scriptura, secundum quam ira e coelo excludit’; deinde ex eo, quod adversatur charitati vel etiam iustitiae (S. Thom. 2. 2, q. 158, a. 3 ; S. Alf. V, 79). 2. Ira inordinata a parte modi venialis est, ut omnis usus inordinatus rei licitae. « Potest tamen fieri mortale ex accidente, ut si addatur blasphemia, maledictio » (S. Alf. 1. c. ; S. Thom. 1. c.). III, Filiae irae sunt: 325 1. In corde: indignatio; et tumor mentis, quo quis morose excogitat diversas vias vindictae iisque cogitationibus animum tumefacit. 2. In ore .-clamor, contumelia, blasphemia, maledictio. __ - — '. Eiusmodi sodalitates saepius a S. Sede approbatae atque indulgentiis ditatae sunt (cfr. A. S. S <5 Maii 1914; 12 lun. 1914).----- ’. S. Petri, II, 23; Luc. XXIII, 24. — 240 — 3- In opere: rixa et pugnae (S. Thorn. 2. 2, q. 158, a. 7; S. Alf. V, 80-83). 326 IV. Remedia irae: i° Considera mansuetudinem Christi '; 20 Perpen­ de, fere semper te poenitere quod iratus dixeris vel egeris *. 30 Assuescas statim resistere motui insurgenti, atque ab agendo et loquendo abstineas, donec ira deferbuerit ’. § VII. De acedia. 327 I. Notio. Acedia duplex est, alia universalis, alia specialis. Acedia universaliter sumpta est tristitia de bono spirituali humano — i. e. de virtute colenda vel praeceptis implendis — quatenus laboriosum est. Acedia ita acceptata non est peccatum speciale, sed unum idemque cum laesione virtutis vel praecepti, quae ex ea promanat. Acedia specialiter sumpta seu prout est vitium capitale, est tristitia de bono spirituali divino ad nos pertinente, quatenus per actus difficiles obtinendum est. Nomine boni divini veniunt gratia seu amicitia divina, beatitudo et media illas consequendi (S. Thom. 2. 2, q. 35, a. 2; S. Alf. V, 84). 328 II. Moralitas. Acedia (scilicet vitium capitale) est peccatum mortale, quia repugnat charitati Dei, seu involvit vilipendium amicitiae divinae et beatitudinis (S. Thom. 2. 2, q. 35, a. 3 ; S. Alf. 1. c.). Attamen ob defec­ tum pleni consensus saepe venialis tantum est. 329 III· Filiae acediae sunt: i° «Malitia, qua quis odio habet bona spiritualia,... 20 pusillanimitas et desperatio de salute,... 30 rancor, quo ii sunt fastidio, qui ad spiritualia inducunt; 40 torpor, cum bona fiunt non cum debito fervore; 50 evagatio mentis, qua quis in exercitio spiri­ tualium evagatur » (S. Alf. V, 84). 330 IV. Remedia acediae. Perpende: i° quae egerint Christus Eiusque .* Sancti 20 Strenue aggredere bona opera. 30 Identidem te recipe in recessum spiritualem. SCHOLION. De imperfectionibus. 331 I. Notio. Imperfectio quandoque sumitur pro transgressione praecepti omnino involuntaria, ut involuntariae distractiones inter orandum, invo­ luntarii excessus in indignatione, ioco, risu etc. Porro quamvis ista pec­ catum non contineant, nec omnia vitari possint, ea tamen minuere conemur. ’. S. Petri II, 23; Luc XXIII, 24; Matth. XI, 29. ----- :. Hinc illud: Iratus, cum ad se rediit, sibi irascitur. ----- ’. Cfr. Sweens. Theol. mor. fund.,1 n. 979. ----*. Rom. XII, ii. --- 241 — Imperfectio vi vocis est alicuius perfectionis absentia. Distinguitur negativa et positiva. Negativa est tnera absentia perfectionis; positiva, quae etiam privatio dicitur, est absentia seu carentia perfectionis, quae convenit alicui inesse, atque habetur, cum quis (deliberate) minus per­ fectum eligit, secundum dicta n. 213. II. Moralitas. 1. Imperfectio >iega!iva-puta carentiam sanctitatis B. 332 Μ. V. — ut patet, non est peccatum. 2. Quatenus imperfectio positiva peccatum sit, explanavimus n. 213. 10 TRACTATUS III. De iis quae disponunt ad actus humanos seu de habitibus. 333 I. Nomen habitus derivatum dicitur a verbo habendi, quatenus hoc verbo indicatur modus, quo aliquod se habet in seipso, vel bene vel male. Definiri autem potest habitus: Qualitas de se stabilis, qua subiectum bene vel male disponitur, aut secundum se, aut in ordine ad operationem. Dicitur : 1. Qualitas de se stabilis, i. e. qualitas natura sua difficulter mobilis, cum subiectum eius sit ordinis immaterialis; et ita distinguitur a dispositione, « cui convenit secundum propriam rationem ut de facili amittatur, quia habet causam transmutabilem : ut aegritudo et sanitas » (S. Thom. i. 2, q. 49, a. 2, ad 3). 2. Qua subiectum bene vel male disponitur, i. e. prout subiectum habet modum quendam vel convenientem naturae suae, vel disconve­ nientem. 3. Aut secundum se, aut in ordine ad operationem, i. e. aut secundum essentiam suam, et vocatur habitus entitativus; aut secundum potentias, et dicitur habitus operativus (S. Thom. 1. 2, q. 49). II. In secuturis de solis habitibus operati vis disseremus. Cum vero dicenda de habitibus virtutum facile applicentur habitui qua tali, placet abstinere hic ulteriori habitus investigatione, sed eam inserere eis, quae de virtutibus in genere exhibebimus. Atque ita fiet, ut bis eadem dicere vitemus, et ipsis virtutibus maiorem lucem afferamus. Adhaec de habitibus malis peculiaris sermo non erit, partim quia supra sufficienter de eis dictum est, partim iterum quia plura de habitibus virtutum dicenda facile habitibus malis applicantur. III. Habitus operativi boni sunt virtutes et dona Spiritus Sancti. Hinc: DISSERTATIO I. De virtutibus. (S. Thom. i. 2, q. 55-67; 2. 2, q. 1. — 170; Quaest. disp, de virtutibus in communi ; de virt. card. ; In III Sent. Dist. 33) ‘. Dicemus primum de virtutibus in genere, deinde de virtutibus in specie. '. Cfr. CaŒTBNUS, In lam 2*6, x. 2, q. 55-07; 2. 2, q. 1-170; Suarez, In I. 2; 2. 2., — 243 — Pars I. De virtutibus in genere. Ut plena habeatur cognitio virtutum in genere, sex capita praecipue elucidanda occurrunt; notio scilicet virtutum earumque divisio, subiec­ tum quibus immediate inhaerent, causa unde originem suam ducunt, ratio qua augentur vel destruuntur, earum permanentia in altera vita, et diversae earum proprietates. SECTIO I. De notione, obiecto, divisione et distinctione specifica virtutum. 1. Notio virtutis. Virtus ad etymologiam vocis quod spectat, videtur 334 derivata a voce vis. Porro, ut docet Aquinas : « l7is dicitur secundum quod res aliqua per potestatem completam quam habet, potest sequi suum impetum vel motum» (i de A^irtut. a. i); unde «virtus, secun­ dum sui nominis rationem potentiae -complementum designat » seu «quandam potentiae perfectionem» (S. Thom. i. 2, q. 55, a. 1). « Uniuscuiusque autem perfectio praecipue consideratur in ordine ad suum finem ; finis autem potentiae actus est » (S. Thom. 1. c.). Unde « complementum potentiae attenditur penes hoc, quod completam ope­ rationem suscipit » (S. Thom. 1 de Virtut. a. 1), seu optime disposita est ad recte et perfecte operandum. Quamquam ita intellecta vox virtutis applicari potest omni potentiae creaturae omnis sive rationalis sive irrationalis, longo usu sancitum est, ut nomine virtutis non iam designetur id, quod potentiam irrationalis creaturae perfecte disponit ad suam operationem, sed tantum id, quod tali modo disponit potentias hominis, quatenus est creatura rationalis, seu illas potentias hominis, quibus optimam operationem naturae hu­ manae qua tali consentaneam, scilicet actionem honestam seu moraliter bonam elicere potest. Haec igitur virtus humana, de qua nunc unice agendum est, definitur: Habitus operativus disponens ad honeste ope­ randum. Dicitur: i Habitus; i. e. dispositio stabilis, non autem inclinatio transiens. 2. Operativus; i. e. dispositio stabilis, quae hominem perficit non secundum esse, sed in ordine ad eius operationem. De virtutibus et peccatis; Sai.manticenses, Cursus theologicus, tract. XII, De virtutibus; PèguES, Comm, franc, lit. de la Somme théol. tom. VII et VIII; Pesch, Praelect. dogm. tom VIII, tract. I, De virtutibus infusis in genere; tom. IX, tract. I, De virtutibus moralibus; Bii.lot, De virtutibus infusis; Schiffini, Tractatus de virtutibus infusis. — 244 — 3- Disponens ad honeste operandum ; i. e. ad bene operandum in ordine morali. Virtus enim perfecta est, quando non tantum opus, sed etiam operantem bonum reddit. Nota Habitus, qui perficiunt intellectum hominis in ordine ad verum tantum, atque dicuntur virtutes intellectuales, non sunt virtutes simpliciter, sed tantum secundum quid, quum non spectent actum moraliter bonum. Tales sunt sapientia, intellectus seu habitus primorum principiorum, scientia, et ars seu recta ratio agibilium ; non autem prudentia, quae quamvis sit in intellectu, tamen illum non perficit in ordine ad verum tantum, sed in ordine ad bonum a voluntate prose­ quendum, ideoque est virtus simpliciter. Virtutes intellectuales non pertinent ad obiectum huius tractatus; hinc de eis ulterius vix dicemus. 335 336 II. Obiectum virtutis. Obiectum distinguitur duplex, materiale et formale. Materiale dicitur illud, circa quod virtus versatur; et est duplex, remotum et proximum, prout virtus remote vel proxime illud respicit. Obiectum formale est ratio, sub qua obiectum materiale proximum spec­ tatur seu motivum, ob quod dictum obiectum eligitur. Ita v. g. obiectum materiale remotum iustitiae est res alteri secundum aequalitatem debita; materiale proximum sunt actiones, quae ratione rei, secundum aequalitatem alteri debitae, praescribuntur; formale est ipsa ratio debiti. III. Divisio virtutum. Distinguuntur virtutes: 1. Ratione originis in infusas et acquisitas. Virtus infusa est, quae ab ipso Deo infunditur, sine nobis efficientibus; potest autem esse per se aut per accidens infusa. Dicitur per se infusa, quando quoad essen­ tiam est supematuralis, quippe quae tantum a Deo originem habere possit; per accidens infusa dicitur, quae quoad essentiam est naturalis, ideoque actibus naturalibus acquiri posset, sed de facto a Deo infusa est. Acquisita est virtus, quae oritur frequentatione actuum. 2. Ratione principii in naturales et supernaturales. Naturalis est vir­ tus, quae procedit e principio naturali, atque tendit in finem naturalem. Supematuralis est virtus, quae e principio supernatural! procedit ac tendit in finem supernaturalem. 3. Ratione perfectionis in formatas et informes. Formata dicitur vir% tus illa, quae caritati coniuncta est, ab eaque informatur. Informis dicitur virtus, quae est in subiecto caritate carenti, quaeque proin non informatur ab ipsa. 4. Ratione obiecti in theologicas et morales. Theologica est virtus infusa et supematuralis, cuius obiectum materiale immediatum, saltem principale est ipse Deus, ut est auctor et finis ordinis supematuralis, et cuius obiectum formale est ipse Deus vel attributa eius. Virtus moralis i — 245 — est, cuius obiectum materiale respicit bonum honestum finis intermedii, et cuius obiectum formale est conformitas huius boni honesti cum regula rectae rationis. Si bonum honestum respicit finem intermedium naturalem, eiusque conformitas regulatur iuxta principia naturalia, est virtus moralis naturalis; e contra si respicit finem intermedium ^upernaturalem, eiusque conformitas regulatur iuxta principia supematuialia, est virtus moralis supematuralis. 5. Ratione gradus, in virtutes communes et heroicas. Communes dicuntur, quando ordinarium modum agendi sequuntur; heroicae, quan­ do ordinarium modum agendi supergrediuntur. Nota. Quidam virtutes naturales praeter modum efferentes1 virtutes dividunt in activas et passivas. Activae dicuntur v. g. zelus animarum, liberalitas etc.; passivae vocantur v. c. obedientia, patientia etc. Addunt autem, priores cum aetate prae­ senti magis congruere, posteriores vero in elapsis saeculis melius convenisse. Iam vero divisio in virtutes activas et passivas ipsi notioni virtutis adversaria est; virtus enim, quae vere passiva est, nec est nec esse potest, cum finis omnis virtu­ tis sit actus (S. Thom. 1. 2, q. 55, a. 1). Quod autem addunt, virtutes activas cum praesenti aetate, passivas vero cum aetate praeterita magis congruere, contrarium est Spiritui Evangelico: «Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est; ad cuius regulam aptari omnes neccssc est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Iam vero haud mutatui Christus progredientibus saeculis, sed idem heri et hodie et in saecula. Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud : Discite a me quia mitis sum et humilis corde2... valetque quavis aetate Apostoli’ sententia: qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis » ‘. IV. Distinctio specifica virtutum. Haec desumenda est e specifica 337 distinctione obiectorum formalium. Nam distinctio specifica repetenda est e specifica distinctione honesti, quod virtus attingere nata est. Atqui distinctio specifica honesti pendet ab obiecto formali seu a ratione, sub qua obiectum materiale attingitur. Sic v. g. tres virtutes theologicae, quarum obiectum materiale est Deus, specifice distinguuntur, quia ea­ rum obiecta formalia seu rationes, sub quibus Deum respiciunt, sunt specifice distinctae. Nota. Actus virtutum distinguuntur in elicitos et imperatos. Actus dicitur elicitus, si immediate elicitur a virtute quadam. Vocatur vero imperatus, quando non immediate elicitur a virtute illa, cui ut imperatus ’. Hic est error principalis systematis, quod minus feliciter generali nomine Americanismi ab aliquibus indicatur; nititur autem falsa suppositione quod virtuti, quae hominis potentias naturales perficit, sive in ordine ad seipsum sive in ordine ad societatem, obstaret virtus supematuralis. Gratia autem non destruit naturam, sed eam perficit. Cfr. Epist. Leon XIII ad Archiepisc. Baltim. 22 lan. 1899 (Acta Leon .XIII, XIX, p. 13). ----- ’. Matth. XI, 29. ----- ». Galat V, 2. ----- 4. Epist. Leon. XIII cit. — 246 — ascribitur, sed ab alia, vi imperantis. Sic v. c. si quis, caritate erga Deum motus, actum elicit abstinentiae, hic actus est elicitus virtutis abstinen­ tiae, et imperatus virtutis caritatis’. SECTIO II. De subiecto inhaesionis virtutum. 338 I· Quaerendo de subiecto inhaesionis virtutum, inquirimus, quaenam potentiae animae virtutibus perfici possint; virtutes enim insunt suo subiecto tanquam accidentia perfecti va. Dixi potentiae animae; nam e notione virtutum tradita facile patet, proximum earum subiectum inhae­ sionis non esse animam ipsam, sed eius potentias. \zirtus enim importat potentiae perfectionem; perfectio autem est in eo, cuius est perfectio (S. Thom. i. 2, q. 56, a. 1). Sicut igitur gratia sanctificans, quae est habitus entitativus, inhaeret ipsi animae, sic virtutes, quae sunt habitus operativi, potentias animae tamquam subiectum proximum inhaesionis habent. Patet autem, solum intellectum esse subiectum virtutum intellectua­ lium, quippe quae solum verum i. e. obiectum solius intellectus respiciant. Hinc restat inquirendum, quaenam potentiae possint esse subiectum vir­ tutum stricte dictarum. Iam vero eae tantum potentiae istarum virtutum subiectum esse possunt, quae èt consummant bonum honestum (i. e. active concurrunt ad illud constituendum), èt in sua activitate ad illud bonum non sunt determinatae. Quae enim aut non consummant bonum honestum, aut ad illud determinatae sunt, virtutibus perfici nequeunt. Hinc subiectum inhaesionis virtutum sunt: 1. Voluntas. Hanc consummare bonum honestum, per se patet. Praeterea voluntas, quamvis ratione suae potentiae sit determinata ad bonum in genere et ad bonum proprium, tamen ad bonum alteri debitum non est determinata; quare perfici potest virtutibus, quae eam debitum bonum prompte, uniformiter et delectabiliter appetendi capacem reddant (S. Thom. i. 2, q. 56, a. 6). 2. Intellectus tam speculativus quam practicus. a) Intellectus speculativus, qui sub motione voluntatis seu libere in verum tendit, manifeste consummat bonum honestum. Adhaec, quamvis dictus intellectus possit verum attingere, non est tamen ad hoc deter­ minatus, sed indifferenter sese habet sive ad verum sive ad falsum; itaque perfici potest virtutibus, quibus uniformiter, prompte et delecta­ biliter verum attingere queat. *. Cfr S Thom 3, D. 2J, q. 2, a. 4, sol. 3; Saïaîant. De virtut. disp. 2, dub. 1,82, n. 8 (tr. 6, p. 241). — 247 — b) Intellectus practicus, qui sub motione voluntatis iudicat, quid sit in casu particulari agendum, pariter, ut patet, consummat bonum hones­ tum. Praeterea cum non sit determinatus ad recte iudicandum, perfici potest virtutibus, quibus uniformiter, prompte et delectabiliter iudicium rectum efformet (S. Thom. i. 2. q. 56, a. 3). 3. Appetitus sensitivus tam irascibilis quam concupiscibilis, qui sub motione voluntatis recte sese habent ad bonum sensitivum, pariter consummant bonum honestum. Praeterea cum ex se saepe rationi adver­ sentur, perfici possunt virtutibus, quibus uniformiter, prompte et delec­ tabiliter sese rationi confirment (s. Thom. 1. 2, q. 56, a. 5). Ceterae autem potentiae animae, v. g. sensus interni apprehensivi, ut phantasia, memoria, sensus communis, non sunt subiectum virtutum, quia non consummant bonum honestum, sed potius praeparant ad actus potentiarum, quae istius boni consummativae sunt (cfr. S. Thom. 1. 2. q. 56, a· 5)· IT. Quarum virtutum potentiae enumeratae de facto subiectum sint, suo loco dicetur. SECTIO III. De origine virtutum. Alia est origo pro virtutibus naturalibus, alia pro supernaturalibus ; quare de singulis separatim dicendum. I. Origo virtutum naturalium. Virtutes naturales generantur ex 339 frequentatione actuum, unde quoque acquisitae audiunt. Potentiis enim, quae non sunt determinatae natura sua ad unum modum agendi, per singulos actus, saltem intensione proportionaliter aequales vel superiores, imprimitur quaedam inclinatio ad hunc agendi modum ; haec inclinatio frequentatione actuum, ut experientia constat, transit in dispositionem stabilem seu habitum ; et quo intensius hi actus ponuntur, eo citius ex iis oritur inclinationis stabilitas. Ex hac origine virtutum naturalium sponte elucet, dispositiones, quae saepe homini conascuntur, quaeque eum inclinabilem reddunt ad hos illosve actus, v. g. misericordiae, nequaquam virtutum nomen mereri. Virtus enim est dispositio stabilis orta ex repetitione actuum honesto­ rum, seu actuum qui sunt positi iuxta normam rectae rationis; istae autem dispositiones rationi haud subiciuntur. Possunt vero dici virtutes inchoative, in quantum ita magis dispositus est animus ad similes vir­ tutes sibi comparandas. II. Origo virtutum supernaturalium. 1. Virtutes supematurales 340 — 248 — generantur per infusionem a Deo; unde quoque infusae audiunt. Porro: a) Quoad virtutes theologicas haec doctrina iuxta alios de fide est habenda, iuxta alios ita certa, ut contrarium habendum sit erroneum. Probatur i° e Cone. Trid., quod ita docet: « In ista justificatione cum remissione peccatorum haec omnia (dona) simul infusa accipit homo per lesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et caritatem »1 Constat autem e contextu, Concilium intendere non actus fidei, spei et caritatis, sed habitus, cum eodem modo loquatur de iisdem ac de gratia sancti­ ficante. Probatur 20 e Catech. Trid., qui de gratia Baptismo infusa loquens addit : « Huic autem additur nobilissimus omnium virtutum comi­ tatus, quae in animam cum gratia divinitus infunduntur * >. 30 Confir­ matur ratione. Quaecumque enim dona supernaturalia prorsus excedunt facultates hominis naturales; unde etiam a solo Deo nobis praeberi possunt (cfr. S. Thom. 1. 2, q. 63, a. 3. 1 de Virt. a. 10). b) Quod spectat virtutes morales, eas quoque originem tantum habere ex infusione divina, docet sententia communior et probabilior contra Scotum ct Scotistas. Haec sententia fundatur in Ecclesiae sensu. Conci­ lium enim Viennense, ’ eligens ut probabiliorem sententiam docentem, etiam parvulis in baptismo gratiam et virtutes infundi quoad habitum, aperte supponit hanc sententiam. Nam per virtutes illas non solum theologicas sed et morales intelligi, ex eo patet quod Concilium eam opinionem eligit, quam illis temporibus theologi admittebant cum Divo Thoma adversus Scotistas, virtutes nempe morales etiam infundi ; quam­ que suis temporibus Innocentius III commemoraverat sed indecisam reliquerat. Innocentius autem dicit, hanc sententiam adstruere, infundi parvulis « fidem et caritatem aliasque virtutes ». Accedit Auctoritas Catechismi Tridentini, qui docet: « Huic (gratiae sanctificanti) additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gratia divinitus infunduntur4» Easdem dein vocat «copiam virtutum», atque rursus « tantam virtutum copiam ». Haec autem dici recte non possunt de solis tribus virtutibus theologicis. Insuper Leo XIII in Epistola ad Archiep. Baltimorensem 4 aperte virtutes morales supernaturales distin­ guit a naturalibus acquisitis; quo posito, infusae non vero acquisitae dici debent. Proposita sententia confirmatur ratione. Ordo gratiae enim perfectior est ordine naturae, eumque perficit. Porro in ordine naturae homo perficitur in operationibus circa fines intermedios per virtutes morales naturales; ergo a fortiori in ordine gratiae per virtutes morales supernaturales. '. Sess. 6, cap. 7.----- *. Pars II, cap. 2, q. 39. ------ *. Denz.-Bannw. n. 483. -----*. Pars 2. c. 2, q. 39. ----- *. 22 lan. 1899. — 249 — 2. Supposita doctrina, omnes virtutes supernaturales in animis origi­ nem ducere ab infusione, ulterius investigatur, quonam tempore haec infusio locum habeat. lam vero: a) Omnes conveniunt, virtutem caritatis infundi una cum gratia sanc­ tificante. b) Quoad virtutes morales supernaturales, Theologi, qui docent eas oriri in anima per infusionem, quoque affirmant, eas semper cum gratia sanctificante infundi. c) Quod ad virtutes fidei et spei attinet, distinguendum est inter par­ vulos et adultos. Pro parvulis omnes ut momentum infusionis assignant infusionem gratiae sanctificantis. Pro adultis alii aliud statuunt momen­ tum earum infusionis. a) Quidam docent, virtutes fidei et spei in adultorum animis a Deo infundi statim ac eliciunt ope gratiae actualis harum virtutum actus; quare etiam ante ipsam iustificationem. Ex una parte dicunt, has virtutes posse exsistere sine gratia sanctificante, uti constat; ex alia parte intusio harum virtutum videtur conformior, si anima sufficienter est disposita per actus harum virtutum elicitos. β) Alii docent, has virtutes quoque semper infundi momento Justifi­ cationis, uno casu excepto, quando nempe sacramentum Baptismi sus­ cipitur validum sed informe ; quia sacramenta, docent, producunt suum effectum, in quantum ei non opponitur obex. lamvero sicut adhaesio ad peccatum mortale non est obex permansioni harum virtutum, sic neque videtur esse obex earum infusioni in sacramento Baptismi valido sed informi. 7) Alii tandem, et quidem probabilius dicunt, infusionem harum vir­ tutum tantum fieri una cum gratia sanctificante, sicut de virtute cari­ tatis dictum est. Haec sententia propugnatur a Divo Thoma (p. 3, q. 69, a. 4), et probatur e Cone. Trid.; quod docet, pro adultis ad iustitiam adi­ piscendam requiri dispositionem, quae etiam continet fidem1; et tamen hi adulti accipiunt virtutem fidei et spei in iustificatione ; quod etiam patet ex eodem Concilio, quod declarat: «Unde in ipsa iustificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo per lesum Christum, cui inseritur, fidem, spem et caritatem.J » Ergo Deus hisce adultis ante Baptismum iam credentibus nondum infuderat virtutes enumeratas. Patet insuper haec sententia ex auctoritate Clementis V in Cone. Vienn. ‘ et suadetur ratione. Improbabile enim videtur, potentias animae habituali qualitate supcmaturali prius elevari, quam ipsa essentia ‘. Sess. VI, Cap. 5 et 6. ‘. L. c. cap. 6. ’. Dënz.-Bants'w. η. 483. — 250 — animae gratia sanctificante ditata fuit, idque eo magis, cum virtutes supernaturales omnes e gratia sanctificante physica dimanatione resul­ tare probabilius dicendae sint (S. Thom. p. 3, q. 62, a. 2). Nola. Etsi in iustificatione peccator accipit una cutn gratia omnes virtutes in­ fusas, non tamen statim amittit malos habitus acquisitos, uti experientia patet. Ratio autem est, quia virtutes infusae complent quidem potentias electivas actuum, sicque tribuunt facilitatem actuum per se et intrinsecam, non vero facili­ tatem cxlrinse.cam, quae habetur e remotione impedimentorum et pravarum dispo­ sitionum. Id tantum facit virtus acquisita; ast non formaliter et reduplicative ut virtus, quasi ipsa sit formaliter ablatio impedimentorum et indispositionum. sed concomitanter tantum, quia nempe talis virtus generatur frequentatione actuum, sicque vi horum actuum tolluntur pravae dispositiones ct impedimenta illa. Insuper virtutes infusae non sunt directe contrariae vitiis, quum non sint eiusdom ordinis, neque in eodem exstent subiecto formaliter sumpto. SECTIO IV. De augmento virtutum deque earum diminutione et destructione. Virtutes sive acquisitae sive infusae haud immutabiles sunt, sed vel augeri, vel diminui, vel destrui possunt ; quare de hisce singulis breviter quaedam dicemus. 341 I, Augmentum virtutum. 1. Notio. Augmentum alicuius habitus aut qualitatis est aut extensivum aut intensivum- Extensivum sumitur per ordinem sive ad partes subiecti, cui inest, ut v. g. quando calor in manu extenditur ad pedes; sive ad partes obiecti, ut v. g. quando scientia a quinquaginta conclusionibus extenditur ad sexaginta. Inten­ sivum sumitur per ordinem ad idem subiectum indivisibile; porro loquen­ do de virtutum augmento, intendimus augmentum intensivum De essentia autem huius augmenti intensivi Auctores non conveniunt, et duplex praecipue exstat de ea sententia. Suarez cum suis essentiam augmenti intensivi alicuius habitus explicat per additionem gradus ad gradum ; alii hos gradus eiusdem rationis, alii diversae rationis putantes. Difficile vero est in hac opinione simplicitatem habitus immaterialis sal­ vare. Unde opinio, quae est Divi Thomae eiusque scholae, multo rationa­ bilior videtur; iuxta eos augmentum habitus fit per eiusdem formae ab initio productae maiorem radicationem in subiecto : « Dicendum quod infusio caritatis importat mutationem secundum habere charitatem et non habere; et ideo oportet quod aliquid adveniat, quod prius non fuit. Sed augmentatio caritatis importat mutationem secundum magis et mi­ nus, et ideo non oportet quod aliquid insit quod prius non infuerit, sed quod magis insit, quod prius minus inerat » (S. Thom. De virt. in com­ muni, a. II et 12; i. 2, q. 52). — 251 — 2. Modus. Sicut alia origo habetur virtutum naturalium alia superna­ tural! um, sic etiam modus earum augmenti diversus est. a) Virtutes naturales augentur per actus quorum « intensio proportionaliter aequatur intensioni habitus, vel etiam superexcedit... Si vero intensio actus proportionaliter deficiat ab intensione habitus, talis actus non disponit ad augmentum habitus, sed magis ad diminutionem ipsius » (S. Thorn, i. 2, q. 52, a. 3). b) Virtutes supernaturales augentur a solo Deo, et quidem ratione augmenti gratiae sanctificantis, e qua virtutes infusae physice probabi­ lius dimanant. Quia igitur iustus per singula bona opera supernaturalia, in Dei obsequium facta, certo meretur ius in augmentum gratiae sancti­ ficantis, etiamsi opera sint minoris quam habitus virtutis intensionis, et probabilius etiam lucratur actuale augmentum, ideo etiam certo meretur ius in augmentum virtutum supernaturalium, et probabilius etiam actuale earum augmentum. Hoc augmentum additur non tantum virtuti, cuius ope bonum opus est positum, sed omnibus virtutibus infusis, et theolo­ gicis et moralibus aequaliter. Unde quemadmodum una cum gratia sanc­ tificante omnes infunduntur, ita una cum augmento huius gratiae omnes augentur. Huic doctrinae non obstat, in variis sanctis quasdam prae aliis externe emicare virtutes. Id enim oritur vel e maiori assuetudine eliciendi actus talium virtutum, vel e meliori naturae dispositione, vel tandem e gratia Spiritus Sancti, qui dividit singulis prout vult, insiigatque in talium virtutum operationes frequentiores (S. Thom. 1 2, q. 53, a. 3). > '.·. Notandum, frequentatione actuum supernaturalium in agente iusto, praeter augmentum virtutum supernaturalium ratione augmenti gratiae sanctificantis, etiam exsurgere habitum quendam naturalem relate ad illos determinatos actus; hic habitus seu facultas acquisita agendi, oppositum habitum naturalem destruit, et adiuvat agentem removendo difficultates. II. Diminutio virtutum. 1. Virtutes naturales diminuuntur directe et 342 indirecte. Directe, ponendo actus virtutibus contrarios, quo diminuitur, uti patet, stabilitas dispositionis; indirecte, cessando ab actu. Ait enim D. Thomas : « Cum aliquis non utitur habitu virtutis ad moderandas passiones vel operationes proprias, necesse est, quod proveniant multae passiones et operationes praeter modum virtutis, ex inclinatione appeti­ tus sensitivi et aliorum, quae exterius movent ; unde corrumpitur virtus vel diminuitur per cessationem ab actu » (S. Thom. 1. 2, q. 53, a. 3). Quinimo, uti supra notavimus, actus habitu minus intensi iam aliquatenus disponunt ad diminutionem. — 252 — 2. Virtutes supernaturales non diminuuntur directe sed tantum indi­ recte. Non directe, etenim haec diminutio aut contingeret effective, per actos contrarios; quod fieri nequit, quum ab eodem res fiat atque dimi­ nuatur, ideoque solus Deus id efficere queat; aut contingeret propter demeritum; quod neque fieri potest, quum peccatum mortale tollat vir­ tutes infusas, quibus contrarium est; peccatum vero veniale non sit causa demeritoria diminutionis gratiae, et ideo neque virtutum. Indirecte tamen diminuuntur, in quantum negliguntur actus virtutum infusarum, qua negligentia propter passiones insurgentes disponitur homo ad pecca­ tum mortale, quo virtutes infusae, quibus contrarium est, tolluntur. Unde merito S. Alf: «Quaeque virtus», inquit, «suis actibus vivit» (II, 6). 343 III. Destructio virtutum, i. Virtutes naturales directe et indirecte destruuntur. Directe, frequentatione actuum, qui sunt virtutibus contra­ rii, et quibus oriuntur habitus mali qui destruunt bonos habitus opposi­ tos. Indirecte, eodem modo, quo supra de diminutione dictum est. 2. Quoad virtutes supernaturales distinguendum est: a) Virtus caritatis et omnes virtutes morales per quodlibet peccatum mortale destruuntur. Relate ad caritatem hoc patet e contraria opposi­ tione, quae est caritatem inter et peccatum mortale quodlibet. Caritas enim est unio amicitiae, qua convertitur actu vel habitualiter est conver­ sus homo ad Deum finem ultimum ; peccatum mortale actualiter et habiUialiter avertit hominem a Deo fine ultimo. Quod spectat virtutes morales supernaturales, sunt habitus qui respiciunt fines intermedios, seu fines, qui relationem necessario involvunt ad finem supernaturalem ultimum ; quare, amissa habituali relatione supernatural! ad finem ultimum super­ naturalem, nequeunt remanere habituales relationes supernaturales ad fines intermedios. b) Dicta ratio destructionis, quae cuilibet peccato mortali inest, non attingit virtutes supernaturales fidei ct spei; quare hae virtutes non quolibet peccato mortali destruuntur, sed tantum peccatis sibi directe vel indirecte contrariis: fides nempe peccato haeresis, spes peccato desperationis, haeresis et praesumptionis cum haeresi vel infidelitate coniunctae (n. 357, 362). Quoad fidem patet ex Cone. Trid. ‘ ; quoad spem theologi illud communiter deducunt ex analogia fidei et spei (cfr. S. Thom. i. 2, q. 65, a. 4). ‘. Sess. 6, cap. 15 et can. 28. — 253 — SECTIO V. De permanentia virtutum post hanc vitam. Consideratis virtutum omnium tum naturalium tum supernaturalium origine, augmento, diminutione et destructione in hac vita, remanent quaedam explicanda relate ad earum permanentiam post hanc vitam. Quae ut ordine tradamus, primum sermo erit de permanentia virtutum relate ad Beatos, dein relate ad damnatos, tandem relate ad purgandos. I. Permanentia virtutum in beatis. Ut regula generalis statui potest: 344 In beatis permanent virtutes omnes, quae sunt et in quantum sunt compossibiles eorum statui beatitudinis. Etenim Deus utpote summe diligens beatos, non tollit eorum perfectiones; porro virtutes esse perfectiones, luce clarius constat. Unde concludimus : 1. In beatis e virtutibus theologicis permanet tantum charitas eaque perfectissima; haec enim sponte sequitur ex perfecta Dei apprehensione intellectiva; non vero permanent virtutes fidei et spei. Fides enim, quae ut talis est de non-visis, componi nequit cum lumine gloriae ; et spes, quia versatur circa non-habita, cum ipsa Dei apprehensione. Et cum in animae beatitudine iam possideatur futura corporis glorificatio tanquam in causa absoluta, actus quem beati ponunt respectu corporis glorifica­ tionis non est actus spei, sed proprie desiderii ; unde ex hac ratione neque requiritur virtus spei. 2. Quoad virtutes morales dicendum est, eas in beatis non manere secundum earum esse materiale; «non enim habebunt in futura vita locum concupiscentiae, et delectationes ciborum et venereorum ; neque etiam timores et audaciae circa pericula mortis, neque etiam distribu­ tiones, et communicationes rerum, quae veniunt in usum praesentis vitae » ; manere tamen secundum earum esse formale seu secundum esse earum iuxta ordinem rationis, « in quantum ratio uniuscuiusque rectis­ sima erit circa ea, quae ad ipsum pertinent secundum statum illum, et vis appetitiva omnino movebitur secundum ordinem rationis in his, quae ad statum illum pertinent; unde Augustinus dicit quod prudentia ibi erit sine ullo periculo erroris; fortitudo sine molestia tolerandorum malo­ rum ; temperantia sine repugnatione libidinum ; ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere vel aequare, fortitudinis ei firmissime inhaerere, temperantiae nullo defectu noxio delectari. De iustitia vero manifestius est, quem actum ibi habebit, scilicet esse subditum Deo; quia etiam in hac vita ad iustitiam pertinet esse subditum superiori » (S. Thom. i. 2, q. 67, a. 1). Animadvertendum tamen, ante diem resurrectionis virtutes morales, ut fortitudo et temperantia, quae tanquam subiectum imme- — 254 — diatum inhacsionis habent appetitum sensitivum, non remanere actu in anima separata, sed tantum in radice, in quantum radicaliter sunt in intellectu et voluntate supematurali ; post resurrectionem vero sicut ceterae virtutes actu exsistent (S. Thom. De Virt. in commune q. i, a. 5, ad 3; i. 2, q. 67, a. 1). 345 II. Permanentia virtutum in damnatis. Nulla in iis remanet virtus neque naturalis neque supernaturalis ; sunt enim ita in malo confirmati, ut ad minus iis insit moralis impossibilitas stricte dicta unquam ponendi actum honestum naturalem; et certo impossibilitas physica respectu illius actus supernaturalis, cum omnino gratia deficiat. Porro status animae ita perversus, in quo nullus omnino actus honestus neque supernaturalis neque naturalis unquam admittatur, certo non admittit habitum, qui unice inclinat ad honestatem. 346 III. Permanentia virtutum in animis purgandis. Cum sint in statu gratiae sanctificantis, habent caritatem et omnes virtutes morales ea ratione, qua Beati eas habent ante diem resurrectionis. Insuper in iis permanent fides et spes, quum careant adhuc lumine gloriae, quod fidem in Beatis tollit, et tendant adhuc in fruitionem Dei, qui in carcere iis mansit bonum absens et arduum. SECTIO VI. De proprietatibus virtutum. Tres praecipue enumerantur virtutum proprietates : earum esse in medio, mutua earum connexio et earum inaequalitas. De singula pro­ prietate haec annotantur: 347 I. Esse in medio virtutum. 1. Notio. « Bonum alicuius rei, ait S. Thom. consistit in medio, secundum quod conformatur regulae vel men­ surae quam contingit transcendere et ab ea deficere » (S. Thom. 1. 2, q. 64, a. 3). Virtutis itaque medium est conformitas actus virtutis cum sua regula. 2. Divisio. Medium virtutum est duplex; vel ex natura rei determi­ natum, vel ratione determinandum. Primum respicit res exteriores et qui­ dem earum obiectivam aequalitatem; quare est omnium idem medium. Alterum respicit passiones interiores, « in quibus non potest rectum constitui eodem modo, propter hoc quod homines diversimode se habent ad passiones» (S. Thom. 1. 2, q. 64, a. 2); unde hoc medium non est omnibus idem. 3. Exsistentia, a) Virtutes theologicae, quarum mensura est ipse Deus, per se non habent esse in medio, nemo enim potest Deo nimis credere, — 255 — nimis in eum sperare vel nimis eum diligere. Dico per se, nam per acci­ dens habent esse in medio, scilicet e parte nostra, « quia etsi non possu­ mus ferri in Deum, quantum debemus, debemus tamen ferri in ipsum credendo, sperando et amando secundum mensuram nostrae conditionis» (S. Thom. i. 2, q. 64, a. 4). b) Virtutes morales, quarum regula est recta ratio, per se habent esse in medio ; nam nequeunt actus virtutum moralium esse rectae rationi conformes nisi evitando defectum ab ea vel eius excessum. Cum autem iustitia respiciat res exteriores, huius virtutis medium rationis coincidit necessario cum medio rei, estque proin omnibus idem medium. Contra­ rium occurrit in reliquis virtutibus moralibus, quarum medium iuxta diversas circumstantias recta ratione est determinandum. II. Mutua connexio virtutum. Alia est virtutum acquisitarum mutua 348 connexio, alia virtutum infusarum ; alia quoque acquisitarum virtutum connexio, si considerantur in statu perfecto, alia in statu imperfecto. 1. Virtutes acquisitae in statu perfecto ita inter se connectuntur, ut una sine aliis esse nequeat. Perfectio enim virtutum acquisitarum, utpote moralis, pendet a prudentia perfecta, quippe quae in quolibet casu me­ dium statuere debeat ; quare, absente prudentia perfecta, neque ceterae virtutes acquisitae perfecte adsunt. Hoc egregie illustrat S. Augustinus dicendo: «Virtutes, quae sunt in animo humano, quamvis alio atque alio modo singulae intelligantur, nullo modo tamen separantur ab invi­ cem, ut quicumque fuerint aequales, verbi gratia in fortitudine, aequales sint et prudentia, et temperantia, et iustitia. Si enim dixeris aequales esse istos fortitudine, sed illum praestare prudentia, sequitur ut huius fortitudo minus prudens sit, ac per hoc nec fortitudine aequales sunt, quando est illius fortitudo prudentior. Atque ita de ceteris virtutibus invenies, si omnes eadem consideratione percurras » ‘. 2. Virtutes acquisitae in statu imperfecto una sine aliis exsistere po­ test. Potest enim aliquis frequentiores actus alicuius virtutis elicere, alia­ rum virtutum actus negligendo ; sic autem agendo sibi acquirit virtutem, actibus frequenter positis correspondentem; quare S. Thomas dicit: « Videmus aliquem... ex aliqua consuetudine esse promptum ad opera liberalitatis, qui tamen non est promptus ad opera castitatis » (S. Thom. i. 2, q. 65, a. 1). 3. Virtutes infusae theologicae ita sunt inter se connexae, ut caritas sine fide et spe exsistere nequeat; fides vero et spes quidem sine cari’. L. 6 de Trin. c. 4, η. fi (Ed. G. 8 coi. 1224); cfr. Salmant. De virtut. disp. 4, dub. i totum (t. 6, p. 374 sqq). — 256 — tate. Primum patet ex eo, quod caritas infunditur tantum cum gratia sanctificante; gratiae autem sanctificanti semper coexsistunt virtutes fidei et spei. /1 Iterum quoad virtutem fidei docet Cone. Trid1; manente autem virtute fidei, manet quoque fundamentum spei, quod non destrui­ tur quolibet peccato mortali, cum mortale peccatum ut sic tantum adversetur caritati. Neque dicatur, fidem et spem ideo perire, quia una cum caritate amittitur gratia sanctificans, quae est radix originis fidei et spei. Nam etsi verum sit, fidem et spem originem ducere e gratia sanctificante, tamen semel exortae non iam inhaerent gratiae sanctifi­ canti tamquam subiecto, sed immediatum earum subiectum inhaesionis sunt potentiae animae; ideoque amissio gratiae sanctificantis non est ratio amissionis harum virtutum. 4. Virtutes infusae morales: i° ita inter se sunt connexae, ut una sine altera esse nequeat; omnes enim aequaliter e gratia sanctificante proce­ dunt, et respiciunt suos fines intermedios propter finem ultimum. Virtu­ tes infusae morales 20 ita cum caritate sunt connexae, ut sine ea esse nequeunt; pereunte enim hominis habituali relatione ad finem ultimum supcrnaturalem, pereunt quoque relationes habituales supematurales ad fines intermedios. 349 III. Inaequalitas virtutum. Per virtutum inaequalitatem intelligitur diversa earum bonitas moralis. Bonitas autem virtutum moralis in humanis actibus attenditur secundum quod regulantur debita regula; quo altior regula eo nobilior bonitas moralis. Quodsi diversae virtutes regulantur eadem regula, magnitudo earum bonitatis moralis dimetienda est e diversa earum propinquitate ad hanc regulam ; quo propinquior aliqua virtus est regulae, eo maior eius bonitas. E quibus haec sequuntur: 1. Virtutes theologicae dignitate praestant morales, quia earum regula, quae est ipse Deus, praestat dignitate rectam rationem, quae est regula virtutum moralium. Inter virtutes vero theologicas praestat dignitate caritas, cum sit ad regulam propinquior. Porro ait S. Thom. « id quod est per se, maius est eo, quod est per aliud: fides autem et spes attin­ gunt quidem Deum, secundum quod ex ipso provenit nobis vel cognitio veri, vel adeptio boni, sed charitas attingit ipsum Deum, ut in ipso sistat, non ut ex eo aliquid nobis proveniat ; et ideo charitas est excellen­ tior fide et spe » (S. Thom. 2. 2, q. 23, a. 6). 2. Inter virtutes morales, quae omnes regulantur eadem regula, recta scilicet ratione, sive naturali tantum sive supernatural! lumine illustrata, dignitate praestat prudentia, quae ipsam rationem perficit et secundum ’. Sess. 6, can. 28. — 2$7 — se attingit; deinde iustitia, utpote residens in voluntate, quae est ad rationem propinquior et tamquam obiectum habet bonum ratione pro situm. Sequitur dein fortitudo ; residet enim in irascibili quae agit secundum potentiam cogitativam ; tandem temperantia, cum ut subiectum inhaesionis habeat concupiscibilem quae agit secundum phantasiam (S. Thom. i. 2, q. 66, a. i et 4; 2. 2, q. 123, a. 12). SCHOLION. De habitudine inter virtutes naturales seu acquisitas et supernaturales. I. Virtutes naturales et supernaturales maxime differunt: 350 1. Ratione originis, ut expositum est n. 339, 340. 2. Ratione finis, quia naturales in finem naturalem, supernaturales in finem supernaturalem tendunt. 3. Ratione motivi seu obiecti formalis ; nam motivum virtutis natu­ ralis est honestum, prout substat rationi naturali ; motivum vero virtutis supernaturalis est honestum, prout substat rationi fide illustratae. 4. Ratione obiecti materialis, quatenus virtus supernaturalis praeter obiecta virtutis naturalis plura alia respicit, quae a Deo lege positiva statuta sunt. 5. Ratione augmenti, diminutionis et destructionis, ut exposuimus. 6. Ratione virium ad excercitium requisitarum ; ad virtutum natura­ lium excercitium per se vires naturales sufficiunt; ad excercitium virtu­ tum supcrnaturalium requiritur gratia. 7. Ratione meriti, quatenus homo iustus per actum virtutis supematuralis meretur augmentum gratiae sanctificantis et gloriae; ad quae virtus naturalis inepta est. II. Virtutes naturales iuvant supernaturales, quatenus per frequenta- 351 tionem actuum removent dispositiones contrarias, eoque sensu ad excer­ citium virtutum supematuralium conducunt (St. Thom. 1. 2, q. 65, a. 3, ad 2). ’ Pars II. De virtutibus in specie. Persolutis iis, quae de virtutibus in genere dicenda occurrebant, iam transimus ad ea, quae de iis in specie demonstranda sunt. Ratione obiecti, uti initio indicavimus, virtutes dividuntur in virtutes theologicas et morales; quare pars II duo continet capita, alterum, quod pertractat virtutes theologicas, alterum quod agit de virtutibus moralibus. '. Quoad virtutes suf>cnialuraies fortitudinis et temperantiae, disputatur de subiccto inhaesionis.-----Cfr. Potters, Compendium Philosophiae moralis, n. 293 sq., et Dogmatici. 17 — 258 — SECTIO I. De virtutibus theologicis. CAPUT I. De virtutibus theologicis in genere. 352 I. Notio. Principia, ut docet S. Thomas, quibus homo ordinatur ad bcatitudinem supematuralem, vocantur virtutes theologicae, « tum quia habent Deum pro obiecto, in quantum per eas recte ordinamur in Deum; tum quia a solo Deo nobis infunduntur ; tum quia sola divina revelatione in Sacra Scriptura huiusmodi virtutes traduntur » (S. Thom. 1. 2, q. 62, a. 1). Ob triplicem igitur rationem vocantur haec principia virtutes theolo­ gicae: ratione obiecti, ratione causae, ratione cognitionis. Ratio prima, utpote nostro scopo maximi momenti, paucis exponetur. Ut virtus ratione obiecti sibi nomen virtutis theologicae tamquam proprium vindicare possit, debet ex una parte ipsum Deum habere tam­ quam obiectum materiale immediatum. Secus virtutes morales, quae mediate — i. e. mediante fine intermedio — quoque Deum finem ulti­ mum attingunt, aequali nomine vocandae essent. Ex hoc autem non sequitur, Deum esse debere obiectum materiale adaequatum, sed tantum primarium ; nam quae ratione obiecti primarii attinguntur, reducuntur tamquam secundarium obiectum ad eandem virtutem ; sic v. g. proximus obiectum secundarium virtutis caritatis est dicendus, cum ratione obiecti primarii, quod est Deus, attingatur. Ex altera parte ipse quoque Deus vel perfectiones cius debent consti­ tuere obiectum formale virtutis theologicae; nam obiecti formalis est constituere virtutem in sua specie; unde ad constituendam aliquam vir­ tutem in specie virtutis theologicae, ipse Deus vel divina eius attributa debent esse illius virtutis obiectum formale. Ex dictis sequitur, virtutem theologicam apte definiri : Virtus cuius obiectum immediatum, cum materiale, saltem principale, tum formale est ipse Deus ut auctor et finis ordinis supematuralis. 353 II. Numerus. Virtutes theologicas numero esse tantum tres, nimirum fidem, sfem et caritatem, pro certo semper habuit universa Ecclesia, quae hoc sensu quoque interpretatur verba Apostoli : « Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charilas * ». Nulla siquidem ratio assignari potest, cur Apostolus hasce vir­ tutes tamquam tres distinctas species unius generis, ab aliis virtutibus omnibus distincti, enumeret, nisi quia hae tres sunt theologicae exclu*. 1. Cor. XIII, 13. — 259 — sive *. Confirmatur quoque ratione. Nam ut homo perveniat ad finem supematuralem, in ipsum stabiliter tendat oportet per operationes intel­ lectus et voluntatis huic fini proportionatas. Porro ad hoc requiruntur tres virtutes theologicae ; fides scilicet, quae perficit intellectum ad cognoscendum finem supematuralem; spes, quae perficit voluntatem ad firmiter appetendum eundem finem, tamquam possibilem adeptu, et perfectivum appetentis ; caritas, quae perficit voluntatem ad firmiter appetendum praedictum finem tanquam bonum in se, in quod homo scipsum et quaecumque alia ordinare debet *. CAPUT II. De virtutibus theologicis in specie. Articulus I. De virtute theologica fidei. Ut plenam huius virtutis acquiramus notitiam, inspicienda sunt eius notio, divisio, obiectum, subtectum atque proprietates. I. Notio fidei. Fides est virtus theologica, inclinans hominem ad fir- 354 miter assentiendum veritatibus a Deo revelatis, propter auctoritatem Dei revelantis. Dicitur: 1. Ad firmiter assentiendum ; hac firmitate « distinguitur fides ab opinione, suspicione et dubitatione, per quae non est adhaesio intellectus firma ad aliquid » (S. Thom. 2. 2, q. 4, a. i). 2. Propter auctoritatem Dei revelantis; haec enim est fidei theologicae obiectum formale, quo distinguitur tum a scientia, quae est assensus propter veritatem rei intrinsecam, tum a fide humana, qua assentimur propter auctoritatem hominis. II. Divisio fidei. Dividitur fides: 055 1. ’ Ratione caritatis in fidem formatam et informem. Formata voca­ tur, si caritas eam concomitatur ; nam caritas, etsi fidei non sit intrin­ seca, idcoque non possit vocari forma substantialis neque accidentalis, tamen id, quod ex caritate in fide relinquitur, est fidei intrinsecum. Informis, quando virtus fidei est in subiecto fideli, caritate carenti. 2. Ratione obiecti in fidem explicitant et implicitam. Explicita dicitur fides, qua credunter ea quae propriis terminis revelata sunt; implicita, ’. Cfr. Origines, 1. 4, Comm. in Ep. ad Rom. c. 4, n. 6 (M. P. G. 14 coli. 981). S. Aug. Serm. 27, n. 1 (Ed. G. 5 coi. 206). — Enchirid. c. 6, n. 1 et c. 9, n. 2 fin. (ib. 6 coi. 346 et 348 c). ----- S. Greg. M. 1. 1. Moral, c. 27, n. 38 (M. P. L., 75 coi. 544). ----- ’. Cfr. Saemant. Comment, in 1. 2, q. 62, a. 3 (t. 6, p. 323). MazElla, n. 43-4. - 200 - qua creduntur revelata, quae implicite et formaliter in explicite revelato sunt contenta. 3. Ratione credentium in catholicam et theologicam seu divinam. Dici­ tur catholica fides, quae obligat omnes fideles, quum obiectum ab Ecclesia infallibili auctoritate tamquam revelatum propositum sit. Theo­ logica seu divina, quae obligat tantum illos, qui perspiciunt obiectum esse a Deo revelatum, cum infallibilis Ecclesiae definitio, illud tamquam revelatum omnibus proponens, desit. 356 III· Obiectum fidei. 1. Obiectum materiale fidei in genere sunt omnes et solae veritates revelatae. Dico: omnes et solae veritates revelatae; quia ex una parte tantum propter auctoritatem Dei revelantis credi pos­ sunt veritates, quae a Deo sunt dictae; ex altera parte omnes a Deo dictae veritates propter hanc auctoritatem admitti possunt, sive revela­ tione publica sive — ut contra paucos omnino admittendum videtur — privata manifestatae sunt. Ceterum observes: a) Veritates revelatae seu a Deo manifestatae dicuntur, quas Deus vel explicite vel implicite formaliter manifestavit. Explicite autem manifestavit, quas propriis terminis revelavit; implicite formaliter, quas mens humana discursu tantum explicativo ex explicite reve­ latis deducit. Quodsi ad deductionem veritatum postuletur discur­ sus illativus, sic deducta dicuntur implicite virtualiter revelata, et cum assensus in has veritates nitatur in nostro intellectu, fide theologica credi non possunt. Cum tales conclusiones confirmantur infallibili Ecclesiae magisterio, utique assensu irrevocabili sunt admit­ tendae; disputant autem theologi, utrum tunc assensus dici debeat actus fidei divinae an fidei ecclesiasticae. Probabilius habendus est assensus fidei ecclesiasticae, quia immediate nititur auctoritate Ecclesiae ; redu­ citur tamen assensus ad habitum fidei divinae, cum auctoritas Ecclesiae sit a Deo revelata. b) Obiectum materiale fidei divinae duplex est, primarium seu quod virtus fidei ratione sui attingit, et secundarium, quod virtus fidei attin­ git tantum ratione obiecti primarii. Primarium obiectum est ipse Deus, prima veritas in essendo. Etenim primarium obiectum fidei, quippe quae sit participatio cognitionis divi­ nae, idem est ac primarium obiectum divinae cognitionis. Atque prima­ rium obiectum cognitionis divinae est ipse Deus, ut prima veritas in essen­ do (S. Thom. 2. 2. q. 171, a. 6). Secundarium obiectum constituunt cetera omnia revelata, quippe quae ideo a Deo sunt manifestata, ut habeamus pleniorem de ipso cognitionem ac amorem erga eum ferventiorem. — 201 — 2. Obiectum formale. Ad obiectum formale virtutis fidei theologicae quod attinet, de fide est, motivum esse auctoritatem Dei revelantis. Definivit enim Cone. Vatie: « Si quis dixerit fidem divinam a naturali de Deo et rebus moralibus scientia non distingui ac propterea ad fidem divinam non requiri ut revelata veritas propter auctoritatem Dei reve lantis credatur, a. s. ’ > Iam vero : a) Auctoritas Dei exsurgit ex veracitate et sapientia divitia; quod patet tum ex eodem Concilio, quod docet, fide divina nos credere propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui tnec falli nec fallere potest; ’ tum ratione; quia assensus irrevocabilis fidei supponit in testante, eum veritatem communicatam absolute cognovisse et absque falsitate com­ municasse. Si autem ulterius investigatur, utrum utraque constituant essentialiter obiectum formale, cum distinctione respondendum est: Quoad veraci­ tatem, affirmative est dicendum. Hoc patet tum Scriptura Sacra, quae veracitatem Dei ut motivum fidei assignat ’ ; tum etiam ratione; nam veracitas Dei efficit, ut sententia fiat summe credibilis, et in eam ultimatim et formaliter resolvitur assensus fidei theologicae. Quod ad sapientiam spectat, certum est, eam praesuppositive et de connotato requiri ad constituendam rationem formalem, quae mereri potest assensum irrevocabilem: non autem formaliter et in recto ad hoc requiritur; nam summa veracitas, sicut est divina, de se ipsa importat conformitatem absolutam èt cum mente dicentis èt cum rebus dictis. Si hanc conformitatem absolutam non importaret, veracitas non esset sum­ ma, cum veracitas ,quae semper verba conformia rebus testaretur, esset maior. Ex quo sequitur, sapientiam non essentialiter constituere obiec­ tum formale fidei theologicae, concurrere tamen ad eam ut conditionem sine qua non. b) Revelatio ipsa considerari potest active et passive. Revelatio activa consistit in ipsa voluntate Dei revelandi, seu est actus voluntatis, quo Deus conceptus suos ordinat ad homines. Revelatio passiva est effectus immediate a Deo productus ad testandam aliquam veritatem, seu est actus, qui veritatem divinam ad extra manifestat. Porro probabilius dicendum, revelationem activam, sicut et veracitatem essentialiter con­ stituere obiectum formale fidei theologicae. Assensus fidei enim est coniunctio intellectus cum re revelata, constituta ab obiecto formali tam­ quam causa efficienti. Iam vero veracitas Dei simpliciter sumpta abstractionem facit a coniunctione cum obiecto, cui assentitur credens; quare veracitas sola nequit efficienter constituere assensum credentis, '. Sess. 3, can. 2, de fide.----- Cap. 3. de fide.---------- V. g. 1 Thess., II, 13; i Ιο. V. 9 sq. --- 2Ô2 --- sed requiritur ad hoc veracitas testificans veritatem. Atqui haec testi­ ficatio formaliter constituitur per revelationem activam. Ergo. Dico * formaliter constituitur per revelationem activam; nam hac revelatione fruitur veritas infinita veracitate. Revelatio passiva autem in tantum solummodo necessaria est, ut credens scire queat, Deum reapse suos conceptus per revelationem activam ad se (i. e. ad credentem) ordinasse; quare revelatio passiva non intrat essentialiter obiectum formale fidei theologicae, sed est conditio sine qua non pro eius actu. 357 IV. Subiectum fidei. Subiectum alicuius virtutis duplex distinguitur; subiectum quo et partiale, quod est ipsa potentia in qua virtus residet; et subiectum quod et totale, quod est ipsa persona, quae aliquam virtutem possidet. lamvero: «B 1. Subiectum quo et partiale fidei theologicae est intellectus. Patet ex Scriptura sacra: « In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi ' ». Confirmatur quoque ratione: nam fides theologica est principium actus, qui versatur circa verum revelatum ; huiusmodi autem actus est actus intellectivus; unde habitus fidei quoque residet in intellectu (S. Thom. 2. 2, q. 4, a. 2). Quamvis autem actus fidei sit actus intellectus, nihilominus ut fiat, requiritur praevia motio voluntatis. Nam proprius terminus intellectus est visio alicuius veri ; haec autem visio non habetur in actu fidei, quippe qui semper ponatur propter auctoritatem extrinsecam ; quare ut intellectus propter auctoritatem hanc extrinsecam assentiat, requiritur ut voluntas, per gratiam pie affecta erga fidei obiectum, pondere quodam intellectui impresso, ipsum trahat ad assensum firmum atque perfectum (S. Thom. De Verit. q. 14, a. i). 2. Subiectum quod· et totale fidei theologicae sunt: i° Viatores omnes iusti ; gratia sanctificans enim semper cum fide coniuncta est; et cum animae purgatorii relate ad visionem beatificam adhuc in via sint, etiam subiectum « quod » fidei sunt ; 20 viatores omnes peccatores, qui tamen non directe contra fidem peccarunt’. Constat e Cone. Trid.’ Qui nullo modo viatores sunt, vel viatores formaliter haeretici, carent fide. Quoad Beatos patet, quia habent visionem ; quoad damnatos, se9 ‘. 2 Cor. X, 5. ----- ’. Quamvis per peccata, quae non sunt directe contra fidem, obiectum formale fidei non destruatur, ideoque peccator, talia perpetrans peccata, adhuc omnia revelata credere possit; nihilominus, quum virtutes infusae omnes, tamquam proprietates e natura, profluant c gratia habituali, hac deficiente, per se defice-e deberet et fides. Est igitur lex specialis, a Deo misericorditer statuta, ut fidei virtus maneat, non obstante amissione gratiae. Exsistentiam autem talis legis e sola revelatione scire possumus. ----- ’. Sess. 6, cap. 15 et can. 28. — 203 — quitur ex eorum impossibilitate tendendi ad finem supcrnaturalem ; quoad viatores formaliter haereticos constat e Cone. Trid. *· V. Proprietates fidei convenienter assignantur quinque, nimirum 358 veritas, certitudo, obscuritas, libertas et necessitas; et quamvis hae pro­ prietates immediate pertineant ad actum fidei, mediate, mediante scilicet actu, etiam praedicantur de habitu, cuius ope actus ponitur. Quare bre­ viter de iis hic agere volumus. 1. Veritas fidei consistit in eo, quod actus fidei essentialiter ac neces­ sario versatur circa verum revelatum ; ita ut, vi huius proprietatis, fides nunquam elicere possit actum, respicientem revelationem existimatam at non realem ; sive haec revelatio existimata est in se veritas, sive falsitas. Fidem hanc proprietatem habere, aperte constat e Cone. Trid., quod certitudinem fidei talem dicit, cui non possit subesse falsum ’. Patet ceteroquin ipsa ratione ; nam quod non est a Deo revelatum, non potest propter eius auctoritatem credi ; quod autem est revelatum, necessario est verum. Hinc sequitur, deesse obiectum tum formale tum materiale fidei, quotiescumque quis, sive veritatem quandam non revelatam, sive, et a fortiori, falsitatem aliquam, ut veritatem revelatam admittit. In utroque casu potest quis existimare, se elicere actum fidei, at non eum elicit vere’. 2. Certitudo fidei consistit essentialiter in eo, quod credens assentiat revelato assensu super omnia firmo. Quamvis igitur assensus fidei excludat omnem prudentem formidinem, tamen in hoc elemento negativo essentia proprietatis certitudinis ne partim quidem est reponenda ; nam exclusio prudentis formidinis propria est omni certitudini stricte dictae. Essentia huius proprietatis unice est in elemento positivo, nempe in assensu firmo super omnia. Neque fidei certitudo est firmior omni alia certitudine eo sensu, quod fortius excludat omnem prudentem formidinem ; e contra hac ratione potest dici debilior, cum visio intellectualis magis opponatur possibilitati dubii, quam assensus propter causam extrinsecam etiam firmissimam, uti est in actu fidei. Est autem certior omni alia certitudine sensu infallibilitatis ac proin adhaesionis. Haec maior firmitas seu certitudo fundatur: i° in eo quod auctoritas Dei revelantis essentialius opponatur falsitati, quam quaevis alia causa certitudinis. Hinc S. Thomas docet: « Quantum ad firmitatem adhaesionis fides est certior omni intellectu et scientia, quia prima veritas quae causât fidei assensum est fortior causa, quam lumen rationis, quod causât assensum intellectus vel scien’. Sess. 6, cap. 15. ----- ‘. De iustif. sess. 6, cap. 9.------ ’. Habet tamen meritum fidei ex pio credulitatis affectu, cum sit paratus sese subiciendi auctoritati diviniae. — 264 — tiae » (S. Thom. De Verit. q. 14, a. 1, ad 7; 2. 2, q. 4, a. 8). Fundatur 2° in gratia, sine qua actus fidei supematuralis elici nequit ; gratia enim numquam datur ad assensum in falsitatem. Inde concludimus creden­ tem ita animo debere esse comparatum, ut quamlibet doctrinam tam­ quam absolute erroneam reiciat, quae certo adversatur doctrinae certo revelatae. 3. Obscuritas fidei consistit in eo, quod credens in actu fidei assentiat obiecto revelato non ob intrinsecam evidentiam obiecti, sed propter auctoritatem Dei extrinsecam, veritatem obiecti attestantem. Haec ob­ scuritas, quae profluit ex obiecto formali, necessario cum omni actu fidei coniungitur ; eaque sola essentialis dici debet. Ratio prioris est, quia sine obiecto formali, quod in actu fidei est auctoritas Dei, actus fidei esse nequit. Ratio alterius, quia iuxta sententiam probabiliorem etiam fide divina credi possunt veritates rationi evidenter notae seu admissae propter intrinsecam earum evidentiam. Quo posito, sola obscuritas, quae profluit ex obiecto formali fidei, essentialis est; obscuritas vero, quae saepe inest obiecto materiali, uti v. g. mysteriis credendis, aut quae procedit ex inevidentia facti testimonii divini, accidentalis tantum est. 4. Libertas fidei est illa proprietas, qua fidei assensus immunis est ab omni necessitate. Hanc esse fidei proprietatem, negavit Hermes, qui docuit fidem oonsistere in persuasione necessaria, inducta rationibus cogentibus, ita ut, hac necessitate deficiente, nil aliud remaneat, quam vana credulitas ’. Quem errorem damnavit Cone. Vatic. : « S. q. d. assensum fidei christianae rationis necessario produci, a. s. * Haec liber­ tas fidei oritur ex eo, quod in actu fidei intellectus obiecto credendo assentiat non propter evidentiam intrinseccam. Hinc actus fidei liber est libertate tum exercitii tum contrarietatis. Si autem ponas casum, quo obiectum materiale propria evidentia, ratiocinando acquisita, intellectui adest, libertas contrarietatis perit, manet tamen exercitii libertas, quia seligi potest vel assensus scientiae vel fidei. 5. Necessitas fidei, a) Habitus fidei (fides habitualis) omnibus neces­ sarius est ad salutem necessitate medii absoluta. Nemo enim salvatur sine gratia sanctificante. Atqui cum gratia sanctificante simul infunditur habitus fidei. Ergo sicut gratia sanctificans est necessaria necessitate medii singulis hominibus, ita et habitus fidei. b) Actus fidei (fides actualis) quatenus necessarius sit, potius expo­ netur libro II, ubi de exercitio seu cultu virtutum sermo erit. ‘. Coll. Lac. t. VII, p. 529 (17). ----- Sess. 3, de fide, can. 5. — 205 — Articulus II. De virtute theologica spei. De secunda hac virtute theologica, quae ordine generationis sequitur fidem et praecedit caritatem, aeque ac supra de fide investiganda sunt eius notio, obiectum, subiectum ac proprietates. I. Notio spei. Spes est virtus theologica inclinans hominem ad exspec- 359 tandum certa cum fiducia per Dei auxilium aeternam beatitudinem et media ad eam assequendam necessaria (S. Alf. Horn. Apost. tr. 4, n. 6). Dicitur: 1. Certa cum fiducia; quibus verbis indicatur proprietas essentialis virtutis spei, qua deficiente, virtus spei theologicae exsistere nequit. 2. Per Dei auxilium; haec verba assignant obiectum formale virtutis spei. 3. Aeternam beatitudinem et media ad eam assequendam necessaria. Hisce verbis indicatur huius virtutis obiectum materiale, tum primarium, quod est beatitudo, tum secundarium, media scilicet ad eam assequen­ dam. Cum virtus spei, uti indicavimus, non quolibet peccato mortali destruatur, sed tantum peccato haeresis et desperationis, patet, eam aeque ac fidem ratione caritatis distingui in spem formatam et infor­ mem, prout exsistit in obiecto, quod caritatem habet aut ea caret. II. Obiectum spei. 1. Obiectum materiale. Omnes consentiunt, beatitu- 360 dinern esse spei theologicae obiectum materiale primarium. Beatitudo autem est duplex, obiectiva, quae est ipse Deus, et subiectiva, quae est possessio Dei. Disputant theologi, in quanam beatitudine obiectum ma­ teriale primarium sit ponendum. Alii utramque beatitudinem, alii obiectivam tantum ut tale admittentes. Hoc ultimum, quod est Thomistarum sententia, tanquam probabilius admittendum videtur. Etenim hoc est obiectum materiale primarium spei, quod hominem beat. Iam vero non ipsa actio, qua illud obiectum attingimus, nos beat, sed obiectum ipsum. Accedit, obiectum materiale primarium virtutis theologicae esse imme­ diate Deum ; quod de ipsa possessione dici nequit. Quidem verum est, Deum non esse obiectum materiale spei theologicae, nisi prout attingitur, mediante beatitudine subiectiva; sed hoc tantum efficit, ut haec subiec­ tiva beatitudo sit conditio sine qua non. Ad obiectum materiale secundarium spei pertinent omnia bona supernaturalia, immo et naturalia, prout ad beatitudinem conducunt. Etenim eadem virtus, quae primario tendit in finem aliquem, secundario tendit in media ad illum finem conducentia, quippe quae substent eidem obiecto formali. — 206 — 2. Obiectum formale. Omissis sententiis paucorum, qui tanquam obiectum formale virtutis spei assignant vel arduitatem boni adipiscendi, vel tantum bonitatem Dei ut a nobis concupiscibilem, cum longo maiori parte theologorum tanquam certum admittimus, obiectum formale con­ sistere in auxilio divino. Disputant vero theologi, quaenam attributa divina auxilium divinum ratione obiecti formalis involvat. Communius docent, auxilium divinum ratione obiecti formalis ad minus involvere omnipotentiam, qua in omni casu Deus nos potest adiuvare, et bonitatem relativam, qua Deus nobis vult auxiliari. Relate ad fidelitatem Dei in promissis auctores dissentiunt. Cum S. Alfonso (Theol. mor. II, 21) vero et multis aliis admittimus, hanc fidelitatem esse etiam partem constitu­ tivam obiecti formalis. Etenim obiectum formale, quod futurum respi­ cit, in tantum solum movet ad actum, in quantum illud obiectum certum est. Atqui illud obiectum fit nobis certum per fidelitatem. Nam fidelitas est illa proprietas, vi cuius auxilium Dei cognoscitur ut immutabile; auxilium autem cognitum ut immutabile est auxilium certum; ergo auxilium fit nobis formaliter certum per fidelitatem, et ideo fidelitas est pars constitutiva obiecti formalis spei theologicae. Exinde tamen non sequitur, promissionem quoque intrare essentiam obiecti formalis; haec enim tantum requiritur, ut fide divina possimus credere auxilio divino, estque conditio sine qua non ad eliciendum actum spei. 361 III. Subiectum spei. 1. Subiectum quo et partiale spei est voluntas. Etenim virtus spei versatur circa bonum divinum, ratione fide illustrata cognitum ; hoc autem est bonum voluntatis. 2. Subiectum quod et totale spei sunt: a) Omnes viatores iusti. In iustis enim sunt omnes virtutes infusae compossibiles eorum statui. Atqui viatoribus omnibus, etiamsi animis in purgatorio detentis, compossibilis est virtus spei, cum beatitudo ipsis sit bonum arduum, nondum habitum et possibile ad adipiscendum. b) Omnes viatores fideles quamquam peccatores, modo non rei sint peccati mortalis desperationis aut infidelis praesumptionis. Fundatur haec doctrina in analogia fidei et spei. Ex una parte enim constat, fidem divi­ nam non semper amitti, amissa caritate. Ex altera parte: a) manente fide, manet fundamentum spei, sicque haec non destruitur indirecte1; b) spes, sicut et fides, est quoad essentiam independens a caritate et ab habituali gratia, etsi haec sit principium connaturale utriusque habitus; c) actus spei, sicut et actus fidei, est, ut patet e Conc. Trid dispositio remota ad 1 Virtus dicitur destrui directe seu per se per actum ipsi contrarium, quo des­ truitur obiectum ; dicitur vero destrui indirecte seu per accidens, quando aufertur fundamentum. ---- ’. Sess. 6, cap. 6 — 267 — justificationem. Quemadmodum igitur Deus misericors relinquit pecca­ tori fidem divinam, quamdiu non directe destruit eam per peccatum infidelitatis seu haeresis; praesumendum est, Deum similiter non auferre spem theologicam, quamdiu peccator non desperat aut infideliter prae­ sumit. Coroll. Ex dictis sequitur, subiectum quod et totale virtutis spei nullatenus esse; i° beatos; sunt enim possessores boni sperandi; 2° damnatos, quibus beatitudo tst simpliciter impossibilis; 30 haereticos formaliter tales, cum peccato infideli­ tatis destruatur fundamentum spei; 40 peccatores, reos peccati mortalis despera­ tionis, quo directe destruitur obiectum formale spei; et peccatores reos peccati praesumptionis coniunctae cum peccato infidelitatis, quo indirecte destruitur obiectum formale, destruendo eius fundamentum. IV. Proprietates spei enumerantur: certitudo, honestas, utilitas et 362 necessitas. 1. Certitudo spei consistit in eo, quod firmiter exspectat suum obiec­ tum, quatenus eius adeptio a Dei auxilio pendet; fundatur igitur in omnimoda persuasione quod Deus ex sua parte-homini praestabit omnia necessaria ad salutem, ita ut, si homo deficiat a suo fine, sibi ipsi hanc ruinam ascribere debeat. Ex hisce sponte procedit, spem certissimam haud excludere timorem. Homo enim in cooperando gratiae Dei, quod requiritur ad salutem, ex se defectibilis est; cui defectibilitati naturae accedit boni adipiscendi arduitas, quae hominem ab officio suo arcere possit. Unde certitudo spei et timor sperantis optime consociantur. Spe­ rans enim est certus c parte motivi, quo spes nititur; timet vero e parte suae defectibilitatis ; quod naturam spei intactam relinquit. Certitudinem spei competere, docet i° Conc. Trid\ dicens: c In Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent ; » docet 20 Scriptura Sacra, variis in locis eam v. g. tamquam « anchoram ani­ mae tutam ac firmam'» laudans; confirmat 30 ratio theologica, quia exspectatio alicuius rei participat statum mentis, in quo fundatur. Iam vero exspectatio beatitudinis fundatur in certitudine, nimirum quod Deus ex sua parte praestabit necessaria ad beatitudinem (S. Thom. 2. 2, q. 18, a. 4). 2. Honestas spei consistit in eo, quod virtus spei inclinat hominem ad actus rectae rationi conformes; e quo sequitur, habitum ipsum ac actus eius, intuitu mercedis elicitos, esse honestos. Hanc proprietatem revera spei virtuti inesse, constat e Conc. Trid. : « Si quis dixerit justificatum ‘. Scss. 6, cap. 13. ----- *. Hcbr. VI, 18. — 268 — peccare, dum intuitu aeternae mercedis bene operatur, a. s.1 » Probatur insuper e Script. Sacra, in qua sexcenties homines instigantur ad opera bona intuitu felicitatis aeternae’. Confirmatur ratione. Nam ille habitus eiusque actus sane honesti sunt, quibus homo ad suam salutem inclinat eo ordine, quo Deus ipse eam homini praefixit i. e. illam referendo vel saltem referibilem relinquendo ad Deum finem ultimum. Atqui homo habitu spei eiusque actu tendit ad se tanquam finem, cui bonum vult, quin tamen relationem aut saltem referibilitatem ulteriorem huius actus ad Deum finem ultimum excludat. 3. Utilitas spei eruitur tam ex eius honestate modo exposita, quam ex eius necessitate adhuc exponenda. 4. Necessitas spei, a) Habitus spei (spes habitualis) cmnibus hominibus necessarius est ad salutem necessitate medii. Nemo enim salvatur sine gratia sanctificante. Atqui gratia sanctificans non conceditur sine habitu spei. Ergo sicut gratia sanctificans est necessaria necessitate medii, ita et habitus spei. b) /Ictus spei (spes actualis) quatenus necessarius sit, exponemus libro II, ubi de exercitio seu cultu virtutum dicemus. Articulus III. De virtute theologica caritatis *. Virtus theologica caritatis, de qua nunc est agendum, inter ceteras virtutes primatum tenet; quare S. Paulus de ea loquens dicit: « Nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec; maior autem horum est charitas 4 ». S. Clemens Romanus merito de ea scripsit: «Videtis, charissimi, quam magna et admiranda res sit caritas, et quod perfectio eius nequeat explicari' ». Ut tamen aliquatenus eius excellentiam aspiciamus, quattuor investigabimus: scilicet notionem, obiectum, subiectum et qua­ litates. 363 I. Notio caritatis. Caritas est: Virtus theologica inclinans hominem ad diligendum Deum propter seipsum, ac nos et proximum propter Deum. Dicitur: 1. Ad diligendum Deum; quibus verbis indicatur obiectum materiale primarium caritatis, dum verba : ac nos et proximum eius obiectum ma­ teriale secundarium denotant. 2. Propter seipsum et nos et proximos propter Deum; ad indicandum obiectum huius virtutis formale. ’. Sess» 6, cap. 31. ----- ’. Cfr. Gen. XV, 1. ----- *. Cfr. Van Roey, De virtute caritatis. ----- *. j. Cor. XIII, 13.----- ·. Ep. 1. ad Cor. c. 50 (M. P. G. 1 Coi. 311.). — 269 — II. Obiectum caritatis. 1. Obiectum materiale caritatis seu obiectum, 364 cui bonum volumus, et quidem primarium est Deus ipse. Hoc patet ex Scriptura Sacra, quae dilectionem Dei maximum et primum mandatum vocat Confirmatur ratione. Obiectum enim materiale alicuius virtutis dicitur illud, quod primario substat obiecto formali caritatis et ratione cuius cetera attinguntur. Atqui Deus primario substat obiecto formali caritatis, et cetera ratione Dei attinguntur; nam obiectum formale caritatis est divina bonitas in se, quae essentialiter est in Deo et partici­ pative in aliis. Obiectum materiale secundarium constituunt igitur omnia, quae ra­ tione Dei a virtute caritatis attingi possunt; possunt autem attingi ratione Dei omnes creaturae rationales sive beati sive beatitudinis ca­ paces, cum participent vel saltem participare queant ipsum Deum per gratiam et lumen gloriae. Coroll. Ad obiectum materiale secundarium pertinent: 1 “omnes beati sive homines sive angeli ; 2° omnes animae in purgatorio ; 30 omnes via­ tores, immo ipse viator relate ad seipsum ; 40 corpus proximi et ipsius amantis in quantum, ut docet Angelicus, « ex fruitione animae redundat quaedam beatitudo ad corpus » (S. Thom. 2. 2, q. 25, a. 5, ad 5). Ne­ queunt autem pertinere ad obiectum secundarium damnati, sive angeli sive homines ; sunt enim gratiae et luminis gloriae incapaces. 2. Obiectum formale caritatis theologicae est Dei bonitas supematu­ ralis, in se et propter se amabilis. Dicitur: a) Dei bonitas supematuralis, i. e. Dei bonitas in quantum lumine fidei cognoscitur, ut distinguatur a bonitate Dei in quantum lumine ratio­ nis cognoscitur, quae esset obiectum formale amoris naturalis. b) In se et propter se amabilis; et ita discrimen habetur inter obiectum formale caritatis et spei ; nam spei obiectum formale est Dei bonitas respectiva, dum- dicendum est « quod charitate diligitur Deus propter se ipsum » (S. Thom. 2. 2, q. 25, a. 3, ad 2). In hac doctrina omnes theologi, uno alterove excepto, consentiunt ; dissentiunt vero in assignan­ do, quid bonitas Dei supematuralis involvere debeat, ut sit obiectum formale caritatis. Duplex praecipue circa hanc quaestionem exstat sen­ tentia. Alii dicunt, quamlibet divinam perfectionem sufficere ad obiec­ tum formale caritatis. Alii vero cum S. Thoma’, cui adhaeret S. Alf. (Theol. mor. II, 24, coll. VI, 436 et Horn. Ap. tr. 4, n. 9), docent, hanc bonitatem coalescere ex omnibus Dei perfectionibus, ideoque ex bonitate essentiae et omnium attributorum. Ratio huius sententiae est, quia vir’· Matth. XXTI, 37. ----- ·. Cfr. Saumant. disp. 2, dub. 2, § 2-3, ubi varios D. Thomae locos indicant. — 27° --- tute caritatis Deus amatur ut summum bonum ; ut autem ita aman queat, debet prius ut summum bonum cognosci, iuxta illud : nil volitum nisi cognitum. Atqui qui Deum amat e motivo unius attributi seorsum sumpti, non Eum in hoc attributo ut summum bonum cognoscit; nam attributum tantum implicite virtualiter Deum ut summum bonum con­ tinet; quae autem implicite virtualiter tantum in aliquo explicite cognito continentur, non ita cognoscuntur, ut possint esse motivum agendi. Acce­ dit quod obiectum formale caritatis viae et patriae idem esse debet, cum specifice eadem sit virtus, testante Apostolo: « Caritas nunquam exci­ dit’» lamvero caritas patriae tamquam obiectum formale habet Dei bonitatem coalescentem ex omnibus Dei perfectionibus; secus enim amans non esset beatus, quia non videret Deum sicuti est. Coroll. I. Desiderium possidendi Deum propter ipsam Dei gloriam, i. e. ut perfecte a nobis diligatur, est actus perfectus caritatis, desiderium vero possi­ dendi Deum propter propriam beatitudinem assequendam est actus spei seu amoris concupiscentiae (S. Alf. II, 24, dist. Ie). Coroll. II. Dilectio Dei propter eius beneficia est actus caritatis, si diligens spectet beneficia ut divinae bonitatis communicationes, cum tunc non utilitatem propriam, sed bonitatem Dei in se diligat ; sin autam spectet beneficia ut nobis collata, est actus grati animi seu gratitudinis. 365 III. Subiectum caritatis. 1. Subtectum quod et partiale virtutis cari­ tatis theologicae est voluntas. Caritas enim theologica versatur circa bonum ipsius Dei ut ei bonum sit; bonum vero est obiectum voluntatis; quare virtus caritatis tamquam subiectum immediatum inhaesionis habet voluntatem. Et sic patet, caritatem realiter distingui a gratia sanctifi­ cante, quippe quae immediate inhaereat essentiae animae. 2. Subiectum quod et totale virtutis caritatis theologicae est omnis et solus supernaturalitcr iustus. Dicitur: a) « Omnis supematuraliter iustus », quia una cum gratia iustificante seu sanctificante etiam caritas infunditur. b) < Soius supematuraliter iustus », quia peccatum mortale una cum gratia iustificante seu sanctificante etiam destruit caritatem; caritas enim est conversio ad Deum, peccatum mortale aversio ab eo; haec simul relate ad eundem terminum adesse nequeunt. 366 IV. Proprietates caritatis. Duplex imprimis caritatis theologicae pro­ prietas breviter elucidanda hic manet : eius esse forma ceterarum virtu­ tum, eiusque necessitas. i Esse forma ceterarum virtutum. Consistit haec proprietas in eo, quod omnis virtus suam perfectionem haurit a caritate. Perfectio enim ‘. i. Cor. XIII, 8. - 271 omnis virtutis in eo est, quod attingit ultimum finem. Atqui nulla virtus immediate finem ultimum ut finem ultimum attingit nisi caritas. Hinc restat, ut ceterae virtutes hanc perfectionem habeant mediante caritate. Hoc tamen non ita est mtelligendum, quasi caritas esset ceteris virtutibus intrinseca « sed id quod ex caritate in fide (et aliis virtutibus) relinqui­ tur est fidei intrinsecum ». ait S. Thomas (De Verit. q. 14, a. 5 ad 4um); et alio loco dicit: « Td quod est perfectionis in fide, a caritate deducitur, ita quod caritas habeat illud essentialiter, fides vero et ceterae virtutes participative » (1. c· art. 1). ■ 2. Necessitas, a) Habitus caritatis (caritas habitualis) omnibus homi­ nibus necessarius est necessitate medii ad salutem. Nemo enim salvatur sine gratia sanctificante. Atqui habitus caritatis indivulse cum gratia sanctificante connexus est. Ergo sicut gratia sanctificans est necessaria necessitate medii, ita et habitus caritatis. b) Actus caritatis (caritas actualis) quatenus necessarius sit, dicemus libro II, ubi de cultu virtutum. SECTIO II. De virtutibus moralibus supernaturalibus. CAPUT I. De virtutibus moralibus supernaturalibus in genere. I. Notio virtutis moralis supernaturalis. Sicut virtutes theologicae 367 immediate respiciunt finem ultimum supernaturalem, ita virtutes morales supernaturales immediate respiciunt fines intermedios supernaturales. Inde sequitur, obiectum materiale harum virtutum tantum posse constitui iis actionibus, quae immediate fines intermedios tangunt. Cum vero tales actus per se habeant esse in medio, quod de virtutibus theologicis tantum per accidens praedicari potest, quoque patet, moralitatem eorum mensurandam esse iuxta rationem principiis fidei illustratam. Ex hac doctrina procedit, virtutem moralem supernaturalem apte definiri : Virtus supernaturalis inclinans seu disponens ad exercendos actus superna­ turales circa media ad finem supernaturalem. Nota. Cum virtutes naturales in suo ordine, tam quoad obiecta quam quoad numerum penitus cum supernaturalibus conveniant, ideo, servatis servandis, natu­ ralibus applicari possunt, quae de supernaturalibus dicemus. Cum vero ad ordinem supernaturalem vocati simus, in posterum de virtute morali dicturi, per se virtu­ tem supernaturalem intelligimus. II. Exsistentia virtutum moralium supernaturalium. Scotus et 368 Scotistae negant, dari virtutes morales supernaturales, dicuntque virtutes — 2/2 — morales (acquisitas) naturales sufficere, etiam in ordine supernatural!, quia a fide regulam accipere et a caritate imperari possunt, sicque attin­ gere finem supematuralem. Attamen haec sententia obsolevit, atque fere communiter iam admittitur exsistentia virtutum moralium supernaturalium. Probatur autem: i° Sensu Ecclesiae. Cone. Viennense ‘, eligens ut probabiliorem sententiam docentem, etiam parvulis in baptismo gratiam et virtutes infundi quoad habitum, aperte supponit propositam sententiam. Nam per virtutes illas non solum theologicas sed et morales infusas intelligi, ex eo patet, quod Concilium eam opinionem eligit, quam a) illis temporibus theologi admittebant cum D. Th. adversus Scotistas, nempe virtutes etiam morales infundi; quamque b) suis temporibus Innocentius III commemoraverat, sed indecisam reliquerat. Innocentius autem dicit, hanc sententiam adstruere, infundi parvulis « fidem et caritatem aliasque virtutes1» Catechismus Romanics docet: «Huic (gratiae sanctificanti) additur nobilissimus omnium virtutum comitatus, quae in animam cum gratia divinitus infunduntur ». Easdem deinde vocat « copiam virtutum », atque rursus « tantam virtutum copiam * » ; quae minus apte solis tribus virtutibus theologicis applicantur. — Leo XIII in Epistola ad Archiep. Baltimorensem, data die 22 lanuarii 1899, aperte virtutes morales supernaturales distinguit a naturalibus acquisitis, hisque illas praeferri debere docet. 20 Testimoniis SS. Patrum. Ita docent S. Aug \ S. Clem. Rom. ’ S. Polycarp.4 Origenes S. Basilius ‘, S. Greg. Naz. ’ , S. Hilarius ‘°, S. Ambros. u, S. Prosper u S. Greg. M. Suadetur 30 Ratione theol. Homo in ordine supernatural! constitutus debet perfici, cum quoad essentiam, tum quoad operationem relate ad finem ultimum supematuralem, tum quoad operationem relate ad fines intermedios, per quos tendere debet in hunc finem ultimum. Atqui quoad essentiam perficitur per gratiam habitualem, quoad operationes relate ad finem ultimum per virtutes infusas theologicas. Ergo connaturaliter necessarium est, ut perficiatur quoad operationem relate ad fines inter­ medios per infusas virtutes morales. \ Denz.-Bannw. n. 483. ----- ’. Corp. lur. 1. 3. Décret. Greg, tit 42 cap. 3 Maiores. ----Pars 2, cap. 2, q. 39-40. ----- 4. Enarr. in ps. 83, v. 8, n. 11 (Ed. G. 4 col. 1267). ----- Ep. i ad Cor. c. 35 ct 58 (M. P. G. 1 col. 27801327). ----- ·. Ep. ad Philipp, c. 12 (M. P. G. 5 col. 1015-16). ------ 1. 10 in Ep. ad Rom. n. 7 (M. P. G. 14 col. 1261 B.) ----- ·. Hom. in ps. 29 n. 5 § 8 (M. P. G. 29 col. 315-18 incl.). ----- Orat. 21, c. i. (M. P. G. 35 col. 1082-3 A. incl.). — 1. 1 Carm. thcol. sect. 2 Poèma >' 49-51 incl. (ib. 37 col. 949-50). — Cfr. Orat. 14 c. 1-5 incl. (ib. 35 col. 859 A — 63 B incl.). ----Comm, in Matth. c. it n. 9 (M. P. L. 9 col. 982 C — 3 A incl.). ----- ** . L. 6 Hexacm. c. 7 n. 42 (M. P. L. 14 col 258 B). — De paradiso, n. 14 (ib. col. 280). ----- ”. Contra collât, c. 9, n. 3 (M. P. L- 51 col 237 B — 8 A. incl.). ----- “. L. 2 Moral, c. 49, n. 76-7 (M. P. L. 75 col. 592-3.) — L. i Hom. 5 in Ezcch. n. 11 (ib. 76 col. 825). — 273 — Confirmatur. Ordo gratiae perfectior est ordine naturae, eumque per­ ficit. Atqui in ordine naturae homo perficitur non tantum in operatio­ nibus circa finem ultimum naturalem per habitum primorum principio­ rum, et naturalem voluntatis rectitudinem atque inclinationem in finem illum; sed quoque in operationibus circa fines intermedios per virtutes morales acquisitas. III. Numerus virtutum moralium. Ad numerum virtutum moralium 369 quod attinet, haec accipe : 1. Cum distinctio virtutum sumatur e specifica distinctione obiectorum formalium, tot exstant virtutes morales specifice distinctae, quot sunt specie distincta earum obiecta formalia. Itaque quia obiectum formale virtutum moralium est earum conformitas cum ratione, fide illustrata, tot habentur specifice distinctae virtutes morales, quot specifice distinc­ tae habentur rationes conformitatis. 2. Inter virtutes morales quaedam distinguuntur principales, non quia omnibus aliis perfectiores sunt, sed quia in eis principalius versatur vita humana et in eis aliae virtutes fundantur. Dicuntur hae virtutes princi­ pales cardinales, a cardine, in quo ostium vertitur, quia etiam in his virtutibus quodammodo vertitur et fundatur vita moralis sicut in quibus­ dam principiis (S. Thom. De Virt. card. q. i, a. i). Enumerantur virtutes cardinales quatuor: prudentia, iustitia, fortitudo et temperantia. Quod elucet e Script. Sacra. « Et si iustitiam quis diligit; labores huius magnas habent virtutes: sobrietatem enim et prudentiam docet, et iustitiam et virtutem, quibus utilius nihil est in vita hominibus’ ». Confirmatur haec doctrina a Sô’. Patribus, inter quos v. g. S. Augustinus docet: « Nam et virtutes agendae vitae nostrae quatuor describuntur a multis, et in Scriptura inveniuntur. Prudentia dicitur, qua dignoscimus inter bonum et malum. Iustitia dicitur, qua sua cuique tribuimus... Temperantia dici­ tur, qua libidines refrenamus. Fortitudo dicitur, qua omnia molesta tole­ ramus. » 1 Probatur denique ratione et quidem dupliciter; primo ex parte formalis principii virtutis; secundo, ex parte subiecti. Ex parte igitur formalis rationis virtutum sic ostenditur: Ratio for­ malis virtutum est bonum rationis, quod bonum dupliciter potest consi­ derari. Uno modo, secundum quod est in ipsa sola consideratione ratio­ nis, et sic erit virtus prudentiae. Alio modo, secundum quod bonum rationis ponitur circa aliquid. Et hoc dupliciter consideratur: vel ut est circa operationes, et sic ponitur iustitia: vel ut ponitur circa passiones Et hoc dupliciter: vel circa passiones impellentes in contrarium ac id *. Sap VIII, 7. ----- '. Enarr. in Ps. 83, v. 8, n. 11 (Ed. G. 4 cnl. 1267). 18 — 274 — quod ratio dictat, et sic ponitur temperantia: vel circa passiones retra­ hentes a bono rationis propter difficultates, et sic ponitur fortitudo. Ex parte vero subiecti probatur conclusio. Nam duplex est subiectum virtutis: vel rationale per essentiam, quod est intellectus, et in hoc ponitur prudentia : vel rationale per participationem ; et hoc vel est volun­ tas, quae est subiectum iustitiae: vel concupiscibilis, quae est subiectum temperantiae ; vel irascibilis, quae est subiectum fortitudinis'. Quo rectius vero supra dicta accipiantur, advertas haec : a) Virtutes cardinales duplici ratione considerari possunt, aut ut generales modi seu proprietates omnium virtutum, aut ut speciales virtu­ tes. Priori sensu sumptae non sunt habitus speciales et distincti, sed proprie generales conditiones omnis virtutis; et ita considerata prudentia, nihil aliud est nisi quaedam rectitudo discretionis in quolibet actu et qualibet materia; iustitia, quaedam rectitudo animi, qua homo operatur quod debet in qualibet materia; temperantia, quaedam dispositio animi, quae omni passioni et operationi mensuram conservat, ne ultra debitum efferantur ;fortitudo, quaedam dispositio animi per quam homo formatur iuxta rationem contra quoscumquc impetus passionum vel operationum labores (S. Thom. i. 2, q. 61, a. 4). Alio sensu sumptae virtutes cardinales sunt habitus speciales et dis­ tincti, et ut obiectum materiale habent illam materiam, in qua maxime elucet modus.ille generalis, de quo supra locuti sumus. Porro rectitudo discretionis imprimis apparet in rationis imperio; quare prudentia est virtus imperans quae sint agenda vel omittenda. Rectitudo animi debitum operandi maxime elucet in iis, quae sunt cum aequalitate ad alterum ; unde iustitia est virtus, quae reddit unicuique ius suum. Dispositio animi mensuram conservandi in operatione et passione imprimis apparet in refraenandis delectationibus tactus; quare temperantia est virtus, quae moderatur has delectationes. Dispositio animi sustinendi impetus pas­ sionum et operationum labores prae ceteris elucet in periculis mortis subeundis; unde fortitudo est virtus, qua subeamus pericula mortis (S. Thom. i. 2, q. 61, a. 3). Ita consideratae virtutes cardinales oppo­ nuntur quatuor peccati originalis vulneribus: vulneri ignorantiae oppo­ nitur prudentia, malitiae iustitia. infirmitatis fortitudo, concupiscen­ tiae temperantia (S. Thom. 1. 2, q. 85, a. 3). · > 1 ■' b) Ceterae virtutes morales ad has virtutes cardinales reducuntur, et quidem sive ut partes subiectivae, sive ut partes potentiales, sive ut partes integrantes, prout diverso modo participant earum rationem. ’. Hif.ron de Medicis in 1. 2. q. 61, a. 2; attamen quoad virtutes supernaturales temperantiae et fortitudinis disputatur de subiecto inhaesionis (n. 370). — 275 — I Ouf 9 A 1Ζ < t ** · *** ^ α> Partes subiectivae alicuius virtutis cardinalis vocantur eae virtutes, quae rationem generalem istius virtutis cardinalis re vera participant, quamvis tamen suum specificativum obiectum habeant. Sic v. g. sobrie­ tas est pars subiectiva virtutis cardinalis temperantiae; nam sicut tem­ perantia moderatur passionem tactus, ita sobrietas passionem in potum inebriantem. Quia vero partes subiectivae participant generalem suae virtutis cardinalis rationem, nequeunt exsistere partes subiectivae ali­ cuius virtutis cardinalis, quae iam notionem omnino specificam habet, sicuti contingit relate ad virtutem cardinalem fortitudinis, quae materiam habet plane determinatam, pericula dico mortis. β) Parles po tenliai es vocantur eae virtutes, quae cum cardinali con­ veniunt in modo formali generali attingendi suum obiectum, discrepant vero ab ea, quatenus non habent tamquam obiectum illam materiam, in qua modus formalis generalis maxime elucet. Ita mansuetudo, quae moderatur iram, est pars potentialis temperantiae; sicut temperantia moderatur delectationem tactus, ita mansuetudo passionem irae. γ) Partes integrantes virtutis cardinalis per se non sunt virtutes, sed tantum conditiones aut dispositiones, quas, ut docet Angelicus, « necesse est concurrere ad perfectum actum virtutis » (S. Thom. 2. 2, q. 48, art. unie). Ita v. g. verecundia est timor actus turpis, in quantum exprobra­ bilis. Primario respicit exprobrationem, et ideo animum perfundens hor­ rore turpitudinis, temperantiae virtutem adiuvat ad perfectum actum ponendum ; quare est huius virtutis cardinalis pars integrans. IV. Subiectum inhaesionis virtutum moralium. Subiectum quod et 370 totale virtutum moralium aeque ac theologicarum est, ut patet, ipsa persona, quae dictas virtutes possidet. Restat igitur, ut dicamus de subiecto quo inhaesionis. Iam vero: i. Ouoad virtutes morales naturales valent haec: a) Virtutes morales cardinales ita inhaerent: Prudentia, cum utpote perfectio iudicii practici sit recta ratio agibilium, inhaeret intellectui practico; iustitia, utpote perficiens appetitum rationabilem in prosecu­ tione boni proximi, inhaeret voluntati ; fortitudo, quae perficit appetitum sensitivum in superandis periculis, inhaeret appetitui sensitivo irascibili; temperantia, perficiens appetitum sensitivum in moderandis delectatio­ nibus, inhaeret appetitui sensitivo concupiscibili. b) Virtutes morales, quae sunt paries subiectivae virtutis cardinalis, idem habent subiectum quo inhaesionis, ac ipsa virtus cardinalis, quia species nunquam est extra suum genus. c) Virtutes morales, quae sunt partes potentiates, non inhaerent per 1 · — 2/6 - se subiecto, in quo est virtus cardinalis, cuius modo formali attingendi obiecti conveniunt. Sic v. g. humilitas est in appetitu sensitivo irascibili, et tamen reducitur ad virtutem cardinalem temperantiae, quae est in appetitu sensitivo concupiscibili, quia non modum formalem fortitudinis sequitur, quae est in irascibili, sed temperantiae. 2. Quoad virtutes morales supernaturalcs valent haec: a) Virtutes morales cardinales ita inhaerent: Prudentia inhaeret intel­ lectui practico; iustitia inhaeret voluntati. Quoad fortitudinem et tem­ perantiam disputatur. Secundum alios inhaerent voluntati’; secundum alios fortitudo inhaeret appetitui sensitivo irascibili; temperantia appe­ titui sensitivo concupiscibili b) Virtutes morales, quae sunt partes subiectivae virtutis cardinalis, idem habent subiectum inhaesionis, quia, ut supra diximus, species nunquam est extra suum genus. Hinc partes subiectivae prudentiae inhae­ rent intellectui practico, partes subiectivae iustitiae voluntati ; partes subiectivae temperantiae secundum alios voluntati, secundum alios appe­ titui sensitivo concupiscibili. Fortitudo partibus subiectivis caret. c) Virtutes morales, quae sunt partes potentialcs virtutis cardinalis, secundum eos, qui docent, appetitum sensitivum non esse subiectum inhaesionis virtutum supernaturalium, secundum eos, inquam, partes potentiales prudentiae sunt in intellectu practico ; partes potentiates aliarum virtutum cardinalium sunt in voluntate. Ii vero, qui censent, appetitum sensitivum etiam esse subiectum inhaesionis virtutum super­ naturalium, hic idem docent ac supra de partibus potentialibus naturali­ bus dictum est (IV. i. c.). CAPUT II. De virtutibus moralibus supernaturalibus in specie. Articulus I. De prudentia. 371 I. Notio prudentiae. Prudentia, cuius nomen a « porro videndo » (S. Thom. i. 2, q. 57, a. 5) derivatum videtur, quaeque prima est dignitate inter virtutes morales omnes, definiri potest: Virtus moralis inclinans hominem ad recte statuendum per actum imperii, quidnam in singulis casibus sit agendum vel omittendum convenienter ad finem supematuralem. Dicitur: ’. Cfr. B11.L0T, De virtutibus infusis,’ pag. 128 sq. secunda pars, tract. 3, cap. 4. ’. Cfr. Gonet, Manuale. I ! — 277 — 1. Per actum imperii: proprius enim actus prudentiae «consistit in applicatione consiliatorum et iudicatorum » (S. Tom. 2. 2, q. 47, a. 8) 2. Quid sit... in singulis casibus: prudentiae enim est assignare singulo actui conformitatem eius cum recta ratione. 3. Convenienter ad finem supernaturalem: ita distinguitur prudentia supernaturalis a virtute prudentiae naturalis. II. Obiectum prudentiae. 1. Obiectum materiale prudentiae sunt 372 omnes actus morales. Etenim actus sunt morales in quantum hic et nunc rectae rationi sunt conformes; solius prudentiae vero est statuere, quid in singulo casu conformiter ad rectam rationem agendum vel omittendum sit. Virtutes enim morales quidem inclinant hominem ad obiecta sua sensu generali sumpta, v. g. temperantia ad temperate vivendum, iustitia ad suum unicuique tribuendum ; sed non attingunt hac ratione in suo obiecto medium rationis pro singulari actu requisitum; hoc medium in omnibus actibus moralibus exhibendum est virtute prudentiae: et sic patet, omnes actus morales esse obiectum materiale prudentiae. 2. Obiectum formale prudentiae est conformitas iudicii practici cum ordine morali seu cum fine supernatural! ; haec enim conformitas est motivum, quare actus imperii ponatur. III. Actus prudentiae. Virtus quae efficit, ut actus rectae rationi 373 conformis eliciatur, tria praestare debet, primum investigare, quae media ad actum honeste ponendum exstent ; dein indicium electivum statuere de mediis inventis, et tandem medium electum imponere imperando eius exsecutionem. Quare triplex distinguitur prudentiae actus: consultandi, diudicandi, imperandi. Hic ultimus actus est maxime prudentiae pro­ prius; prudentia enim rite vocatur recta ratio agibilium ; unde actus practicae rationis, qui applicat medium electum ad opus, est actus proprius (S. Thom. 2. 2, q. 47, a. 8). Et ita patet, prudentiam, quamvis inhaereat intellectui, tamen esse virtutem moralem, cum normam statuat boni honesti, quod est obiectum voluntatis. IV. Connexio prudentiae cum reliquis virtutibus moralibus. Haec 374 connexio est mutua ; nam prudentia supponit hominis relationem ad debitum finem per reliquas virtutes, sed dirigit eas in eliciendis suis actibus. Munus enim prudentiae non est dirigere hominem ad debitum finem, sed statuere, quid in particulari sit agendum aut omittendum in ordine ad debitum finem. Quare si antecedenter ad actum imperii homo non est directus ad debitum finem per virtutes morales, prudentia suum actum imperandi non exercebit ; hae autem virtutes absque prudentia recte non ponent actus suos. Et ita recte vocatur virtus prudentiae auriga virtutum. — 278 — Quarc S. Thomas docet: « Nulla virtus moralis potest sine prudentia haberi, eo quod proprium virtutis moralis est facere electionem rectam, cum sit habitus elec­ tivus. Ad rectam autem electionem non solum sufficit inclinatio in debitum finem, quod est directe per habitum virtutis moralis ; sed etiam quod aliquis directe eligat ea, quae sunt ad finem, quod fit per prudentiam, quae est consiliativa et iudicativa et praeceptiva eorum, quae sunt ad finem. Similiter etiam prudentia non potest haberi, nisi habeantur virtutes morales ; cum prudentia sit recta ratio agibilium, quae sicut ex principiis procedit ex finibus agibilium, ad quos aliquis recte se habet per virtutes morales > (S. Thom. 1. 2, q. 65, a. 1). 375 V. Partes prudentiae. 1. Paries subiectivae. Prudentiae est, uti supra annotavimus, dirigere hominem in singulis actibus ad debitum finem; homo autem considerari potest ut persona singularis vel ut persona societatis. In qualibet consideratione specialis ei praefixus est finis mediatus, qui specialibus quoque actibus est attingendus. Unde duplex quoque subiectiva pars prudentiae, altera prudentia personalis, quae etiam privata, monastica, solitaria audit; altera prudentia gubernatrix, quae saepe vocatur polyarchica vel socialis. a) Prudentia personalis est illa, qua quis seipsum regit conformiter ad finem supernaturalem, in ordine ad bonum privatum. b) Prudentia gubernatrix, qua quis regit conformiter ad finem super­ naturalem cum multitudinem, tum seipsum in ordine ad multitudinem. Haec autem differt prout differunt multitudines. Hinc distinguitur oeconomica, politica et militaris. Oeconomica dicitur, « quae ordinatur ad bonum commune domus vel familiae » (S. Thom. 2. 2, q. 47, a. 11 ; cfr. 2. 2, q. 48, art unie, et q· 5°> a· 8). Politica est, quae ordinatur ad bonum commune civitatis (S. Thom. 2. 2, (j. 47, a. ii ; cfr. 2. 2, q. 48, art. unie.), atque in auctoritate dicitur regnativa, dum in subditis vocatur simpliciter politica (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 50, a. i, corp, et ad 2; a. 2; q. 48, art. unie.). Militaris audit, quae ordinatur « ad resistendum extrinsecis impugnan tibus et corruptivis » (S. Thom. 2. 2, q. 50, a. 4) boni communis civitatis (cfr. S. Thom. 2 2, q. 48, art. unie.). Cave tamen, ne e dictis concludas, iustum quemque, co quod habet virtutem supernaturalem prudentiae, aptum etiam esse ad regendum, et sanctiorem eo ipso esse aptiorem ad hoc munus. Nam ad munus superioris non tantum requiritur virtus prudentiae, cuius est actus regendi conformes reddere ad finem ultimum, sed quoque ars, quae versatur circa regimen externum. Inde sanctior saepius minus aptus est ad munus superioris, eo quod carcat hac arte regendi. 2. Partes potentiates prudentiae sunt: eubulia, synesis et gnome. a) Eubulia est habitus bene consultandi. Hac virtute dirigitur homo — 279 — ad rite consideranda media varia ad finem conducentia, atque modos varios, quibus finis attingi queat. Unde importat quandam rationis in­ quisitionem circa agenda (S. Thom. 2. 2, q. 51, a. 1). b) Synesis est habitus recte indicandi de iis, quae fieri debent secun dum regulas communes. Haec igitur virtus efficit, ut iudicet homo recte, quodnam inter varia media per eubuliam inventa, visis circumstantiis, hic et nunc iuxta regulas communes sit melius, utilius, convenientius (S. Thom. 2. 2, q. 51, a. 3; 1-2, q. 57, a. 6). c) Gnome est habitus recte iuducandi, sed de iis, quae fieri debent iuxta regulas non communes sed altiores, contra tenorem quidem legis, non vero contra mentem legislatoris. Haec igitur virtus efficit, ut in circumstantiis, quibus regulae communes applicari recte non possunt, illud medium eligendum iudicemus, quod, visis hisce circumstantiis, hic et nunc iuxta regulas altiores est melius, utilius, convenientius (S. Thom. 2. 2, q. 51, a. 4). 3. Partes intégrales prudentiae sunt: a) Memoria, quae est recordatio praeteritorum ; eorum autem expe­ rientia plurimum conducit ad prudens iudicium efformandum de prae­ sentibus vel futuris. b) Intellectus, qui consistit in plena cognitione tam actionis ponendae quam principiorum moralitatis. c) Docilitas, quae est dispositio animi ad discendum ab aliis « et praecipue ex senibus, qui sanum intellectum adepti sunt circa fines operabilium » (S Thom. 2. 2. q. 49, a. 3). d) Solertia, quae est sagacitas quaedam mentis ad inveniendum me­ dium aptum, praecipue in repentinis. e) Ratio, quae efficit, ut agens «possit bene applicare universalia principia ad particularia, quae sunt varia et incerta » (S. Thom. 2. 2, q· 49» a. 4). f) Providentia, quae praevidet futura contingentia, sive bona sive mala, quae ex actione secutura sint. g) Circumspectio, qua homo « id quod ordinatur in finem, comparet etiam cum his quae circumstant » (S. Thom. 2. 2, q. 49, a. 7). h) Cautio est, qua vitantur mala, quae virtutis opus vitiare possunt. VI. Vitia opposita. Opponuntur prudentiae vitia alia per defectum, 376 alia per excessum. I. / itia per defectum communi nomine imprudentiae vocantur, et sunt quattuor: praecipitatio, inconsideratio, inconstantia et negligentia. a) Praecipitatio eubuliae directe opponitur, eaque fertur homo ad - 28ο - agendum per impetum voluntatis vel passionis, omisso sufficienti consi­ lio rationis (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 53, a. 3). b) Inconsideratio est vitium, quo homo inclinatur ad contemnenda vel negligenda ea, c quibus rectum procedit indicium; idcoque ipsi opponun­ tur synesis et gnome (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 53, a. 4). c) Inconstantia est vitium inclinans ad recessum a bono proposito definito, quo deficit ratio in iis praecipiendis, quae rectum consilium rectumque indicium praecipienda dictant; unde directe opponitur pru­ dentiae (S. Thom. 2. 2, q. 53, a. 5). d) Negligentia vitium est, quo inclinatur homo ad negligendum im­ perium rectum, defectu sollicitudinis atque promptitudinis voluntatis; quapropter directe quoque opponitur prudentiae (S. Thom. 2. 2, q. 54, a. 2, corp, et ad 3 ; ibid. a. 1). Ex hisce patet, imprudentiam tot species sub se habere, quot dantur virtutis prudentiae partes potentiates (S. Thom. 2. 2, q. 53, a. 2). Ut originem horum vitiorum S. Thomas allegat luxuriam (2. 2, q. 53, a. 6). imprudentia autem ita considerata constituit peccatum speciale, quia contrarie opponitur virtuti prudentiae, et sicut prudentia est virtus spe­ cialis, ita eius contrarium quoque est peccatum speciale. Quodsi nomine imprudentiae non tam contrarium quam quidem carentia prudentiae indicatur, imprudentia non constituit peccatum speciale, sed potius generale, in quantum scilicet participat rationem peccati, quod commit­ titur contra illam virtutem, propter cuius exercitium actus prudentiae praecipiebatur. « Sicut enim prudentia participatur quodammodo in om­ nibus virtutibus, in quantum est directiva earum : ita et imprudentia in omnibus vitiis et peccatis: nullum enim peccatum potest accidere, nisi sit defectus in aliquo actu rationis dirigentis, quod pertinet ad impru­ dentiam » (S. Thom. 2. 2, q. 53, a. 2). 2. Pitia per excessum habent aliquam similitudinem cum ipsa pru­ dentia, sed applicant eius munera ad obiectum indebitum ; ad materiam scilicet inhonestam, unde falsam prudentiae speciem prae se ferunt. Vitia haec sunt: prudentia carnis seu mundi, astutia, dolus, fraus, nimia sol­ licitudo temporalium et nimia sollicitudo futurorum. a) Prudentia carnis seu mundi est vitium » secundum quod aliquis bona camis habet ut ultimum finem suae vitae » (S. Thom. 2. 2, q. 55, a. 1); atque nomen hoc obtinuit, quia «prudentia est circa ea, quae sunt ad finem totius vitae » (S. Thom. 2. 2, q. 55, a. 2). b) Astutia est vitium, quo quis « ad finem aliquem consequendum vel bonum vel malum, utitur non veris viis, sed simulatis et apparenti­ bus » (S. Thom. 2. 2, q. 55, a. 3). - 281 - c) Dolus est exsecutivus eorum, quae cogitat astutia, sive fit per verba, sive per facta; pertinetque proin ad astutiam (cfr. S. Thom, 2. 2, q. 55, a. 4 et 5. d) Fraus differt a dolo in eo « quod dolus pertinet universaliter ad exsecutionem astutiae, sive fiat per verba, sive per facta; fraus autem magis proprie pertinet ad exsecutionem astutiae, secundum quod fit per facta » (S. Thom., 2. 2, q. 55, a. 5). e) Nimia sollicitudo temporalium habetur, aut quaerendo temporalia tamquam finem, excluso fine spirituali; aut quando adhibetur super­ fluum studium ad ea procuranda, « propter quae homo a spiritualibus, quibus principalius inservire debet, retrahitur» (S. Thom, 2. 2, q. 55, a. 6) ; aut quando... aliquis timet, ne faciendo quod debet, necessaria sibi deficiant » (S. Thom. 2. 2, q. 55, a. 6). f) Nimia sollicitudo futurorum tunc habetur, quando quis ante tem­ pus opportunum de futuris est sollicitus (S. Thom. 2. 2, q. 55, a. 7). Ut fontem praecipuum horum vitiorum S. Thomas assignat avaritiam (S. Thom. 2. 2, q. 55, a. 8). Articulus II. De iustitia. Virtuti cardinali iustitiac, praeter partes subiectivas atque intégrales, plures assignantur partes potentiales ; quae singulae longiorem expositio­ nem exposcunt. Quare materiam hanc in tres dividimus numeros qui sunt: i° De iustitia in genere; 2° De iustitiae partibus subiectivis et integralibus ; 30 De iustitiae partibus potentialibus. § I. De iustitia in genere. I. Notio iustitiae. Cum iustitia de sui ratione importet quandam 377 rectitudinem ordinis, accipi potest lato sensu, « prout scilicet supremum hominis subditur Deo, et inferiores vires animae subduntur, scilicet rationi » (S. Thom. 1. 2, q. 113, a. 1). Hoc sensu iustitia nihil aliud est quam complexio omnium virtutum et coincidit cum sanctitate. Sed iustitia etiam sumitur sensu minus lato et stricto. Iustitia sensu minus luto accepta dicitur de omni virtute morali, quae est ad alterum, eique ius, sive strictius sive late acceptum tribuit ; quo sensu iustitia comprehendit tam iustitiam stricte dictam quam partes eius potentiales. Iustitia sensu stricto sumpta dicitur de ea virtute morali, quae alteri ius sensu strictiori acceptum tribuit ; solctque definiri : Virtus moralis supernaturalis inclinans hominem ad ius suum (intelligas strictius sump­ tum) unicuique tribuendum (S. Thom. 2. 2, q. 58, a. 1). Dicitur: 1. Ius suum; quo hic intelligitur debitum iuridicum. quod ad aequali­ tatem tribui potest. — 282 — a) Debitum iuridicum; i. c. debitum, quod quis alteri tribuere debet ideo quia alter potestate illud exigendi gaudet ; ut debitum erga Deum, erga parentes, erga venditorem alicuius rei. Distinguitur a debito morali, quod quis alteri tribuere debet e sola honestate virtutis, quin alter ius habeat illud exigendi. Haec debita non pertinent ad iustitiam proprie dictam, sed ad alias virtutes, puta gratitudinis, liberalitatis. b) Quod ad aequalitatem tribui potest. Scilicet ex debitis iuridicis alia tanta sunt, ut ad aequalitatem solvi nequeant, puta erga Deum (S. Thom. 2. 2, q. 57, a. i, ad 3) et parentes. Neque haec debita pertinent ad iusti­ tiam proprie dictam, sed ad religionem, pietatem, observantiam. Alia debita iuridica eiusmodi sunt, ut ad aequalitatem tribui possint, puta debitum emptoris erga venditorem, item membri erga societatem vel societatis erga membrum. Porro de solis postremis debitis in definitione tradita sermo est. 378 2. Unicuique tribuendum, i. e. cuilibet moraliter saltem alteri, ut mox uberius exponemus. II. Obiectum iustitiae. 1. Obiectum materiale est res (vel actio aut omissio) alteri secundum aequalitatem debita ; et in hoc quidem consistit obiectum materiale remotum iustitiae, dum eius proximum obiectum materiale efformant ipsae actiones, quas res alteri ad aequalitatem de­ bita, sive conservanda sive restituenda, praescribit. 2. Obiectum formale remotum iustitiae est res alteri ad aequalitatem debita, quatenus debita est, seu ipsa ratio debiti; proximum autem spe­ cialis honestas elucens in tribuendo debito exposito. 379 IU. Conditiones ad iustitiam requisitae. « Ratio iustitiae consistit in hoc quod alteri reddatur quod ei debetur secundum aequalitatem » (S. Thom. 2. 2, q. 80, a. unie.). Ex hisce verbis Divi Thomae sequitur, ad iustitiam tres requiri conditiones, conditionem scilicet alteritatis, debiti et aequalitatis. i. Conditio alteritatis. Haec conditio est quid specifice virtuti iustitiae proprium ; dum enim ceterae virtutes cardinales respiciunt actus internos ipsius agentis, sive intellectus ut prudentia, sive voluntatis quatenus or­ dinatur ad imperandum appetitum sensitivum irascibilem, ut fortitudo, sive voluntatis quatenus ordinatur ad imperandum appetitum sensitivum concupiscibilem, ut temperantia ; iustitia natura sua respectum habet ad alterum. Ad hanc autem conditionem alteritatis sufficit, ut persona altera, quamquam physice una, virtualiter sit duplex; sive ratione muneris, ut v. g. creditor, qui simul est tutor : potest enim ut creditor a pupillo postulare debitum, et ut tutor nomine pupilli sibi ipsi retribuere; — 283 — sive ratione duplicis naturae, ut in Christo, qui ut homo pro peccatis humani generis satisfactionem praestitit sibi ipsi ut alteri, sub natura nempe divina considerato. 2. Conditio debiti, i. e. iuridici, ut supra expositum est; sive debitum illud oritur e titulo peculiaris destinationis rei ad commodum alicuius ; sive e titulo subdito inhaerenti, puta dignum cui aliquod bonum concéda tur; sive e titulo jurisdictionis. 3. Conditio aequalitatis, scilicet inter ius quod uni competit et illud, quo iuri isti satisfit. Aequalitas autem distinguitur triplex, scilicet : i° aequalitas rei ad rem, peculiariter ad commodum alicuius destinatam; dicitur arithmetica, et respicitur a iustitia commutativa ; 20 aequalitas reddenda, spectato merito partium inter se comparatarum ; dici solet geometrica seu proportionum, et respicitur a iustitia distributiva : 30 aequalitas reddenda, spectata necessitate totius; dicitur aequalitas necessitatis, et respicitur a iustitia legali. § II. De partibus subiectivis et integralibus iustitiae. Partes subiectivae iustitiae sunt, quae rationem generalem iustitiae participant, seu in quibus conditiones ad iustitiam requisitae — i. e. al­ teritatis, debiti et aequalitatis — verificantur. Verificantur autem in iustitia commutativa, distributiva et legali, ut ex dictis sequitur atque ex dicendis magis patebit. De singulis dicendum. 1. Iustitia commutativa. 1. Notio. Iustitia commutativa est iustitia 380 inclinans hominem individuum ad tribuendum alteri individuo ius suum. i. e. ius strictum seu ius fundatum in peculiari destinatione rei ad com­ modum alicuius individui. Notes autem, etiam corpus morale vel socie­ tatem quandoque esse instar individui seu personae privatae. Dicitur commutativa, quia praecipue occurrit in commutationibus et contractibus (S. Thom. 2. 2, q. 61, a. 2; S. Alf. 111, 486). 2. 1'itia opposita. Iustitiae commutativae opponitur vitium, quo ius strictum alterius sine titulo laeditur. Hoc autem fit in bonis fortunae, peccato furti, rapinae et fraudis omnigenae; in bonis corporis, peccato homicidii, mutilationis ; in bonis animi, peccato externo infamiae, con­ tumeliae, susurrationis, violationis secreti, et peccato intento iudicii teme­ rarii ; in bonis coniugii, maxime peccato adulterii. II. Iustitia distributiva. 1. Notio. Iustitia distributiva est iustitia in- 381 clinans principem ad tribuendum membris societatis (qua talibus) ius suum, i. e. bona,1 quae ipsis, spectatis capacitate, meritis et necessitate. ’. Secundum alios iustitia distributiva etiam versatur circa onera; sed quoad onera exigitur debitum societati, quod est iustitiae legalis; quoad bona vero tribui­ tur debitum membro, quod est iustitiae distributivae. Secundum alios iustitia — 284 — competunt. Vocatur distributiva, quia primarie versatur in actu distri­ buendi per principem ; secundarie est in membris quatenus iustae distri­ butioni sese subiciunt (S. Thom. 2. 2, q. 61, a. 1 ; S. Alt. 1. c.). 2. Vitia opposita. Iustitiae distributi vae opponuntur ex parte principis peccatum sive internum sive externum omnis acceptionis personarum ; et ex parte subditi omne murmurationis peccatum, sive internum sive ex­ ternum (S. Thom. 2. 2, q. 63, a. 1). 382 III. lustitia legalis. 1. Notio. lustitia legalis est iustitia inclinans principem et subditum ad tribuendum societati (qua tali) ius suum, i. e. bonum, quod societati (qua tali) debetur, spectato eius fine, qui est consulere bono communi. Dicitur legalis, « quia ad legem pertinet ordi­ nare in bonum commune » (S. Thom. 2. 2, q. 58, a. 5 ; S. Alf. 1. c.). Dicitur etiam socialis, ’ quia respicit bonum societatis atque ab hominibus societate coniunctis exercetur. Vocatur quoque generalis seu universalis, quatenus actus diversarum virtutum ad bonum commune dirigi seu e motivo boni communis poni possunt. Porro etiam iustitia legalis est specialis virtus secundum suam essentiam, quatenus respicit bonum commune ut proprium obiectum. Est autem « in principe principaliter et quasi architectonice; in subditis autem secundarie et quasi admini­ strative » (S. Thom. 2. 2, q. 58, a. 6). In principe igitur praecipue con­ dendo leges bono communi proficuas, et ordinem rectum servando ; in subdito maxime leges, prout bono communi inserviunt, implendo. 2. Vitia opposita. Iustitiae legali opponitur, praeter contemptum boni communis, transgressio legis latae e motivo boni communis, i. e. boni communitati (qua tali) debito, ut legis militaris, tributariae, ut suo loco magis exponetur. Est etiam iustitia, quae dicitur vindicativa, quaeque inclinat ad iustam poenam reis infligendam ; iustam poenam, inquam, qua ordo laesus reparetur atque lae­ siones ordinis praecaveantur. Iam vero, spectatis finibus cius, videtur respicere bonum commune atque ad iustitiam legalem reducenda, nisi — quod non omnino improbabile videtur — habenda sit pro virtute speciali et parte potcntiali iustitiae, quae in persona privata dicitur vindicatio (n. 407). Obi: lustitia vindicativa videtur reducenda ad iustitiam commutativam, quia agitur de debito reddendo secundum aequalitatem rei ad rem. Resp. Agitur de debito reddendo secundum aequalitatem rei ad rem, i. e. ad rem peculiariter destinatam ad commodum alicuius, nego; secundum aequalitatem, proportionale definitam (n. 379), cone. Iam vero iustitia commutativa videtur solam priorem aequalitatem respicere. distributiva indirecte versatur circa onera, quatenus princeps imponendo onus uni, alterum ab onere liberat ; quod habet rationem boni. Sed libertas ab onere est potius ct summum quasi-sequcla iustitiae legalis exercitae, quam bonum a iustitia distri­ butiva concessum. ». Cfr. Encycl. Pii XI Quadragesimo anno, 15Maii, 1031. — 285 — Attamen iudex vi contractus taciti tenetur cx iustitia commutativa munere suo rite fungi. '4 Coroll. 1. Praeter iustitiam commutativam, de qua non disputatur, etiam iustitiae distributivae et legali ratio iustitiae vere competit Ratio est, quia tres conditiones, ad iustitiam requisitae secundum supra ex­ posita, in singulis reperiuntur. Coroll. II. lustitia commutativa, distributiva et legalis specie differunt, quia carum obiectum formale, i. e. ratio debiti utpote fundata in titulo moraliter diverso (n. 379) moraliter diversa est. Coroll. III. Quamvis ratio iustitiae praedictis iustitiis vere competat, dubitatur tamen, utrum necne iustitia in eas dividatur tanquam genus in species, a. v. utrum divisio iustitiae in iustitiam commutativam, distributivam et legalem univoca, an analoga tantum sit. Quocirca primum observes, divisionem generis in species haberi, quando species seu partes divisionis rationem generis perfecte participant. Iam vero alii negant, divisionem iustitiae in commutativam, distributivam et legalem esse di­ visionem generis in species, quia ratio iustitiae in sola iustitia commu­ tativa perfecte reperitur, non autem in aliis. In illa habetur perfecta ratio alterius, utpote ordinarie respectum habens inter duo individua vel quasi-individua aequalia et independentia ; perfecta ratio debiti, ut­ pote fundati in iure stricto alterius; perfecta ratio aequalitatis, scilicet arithmeticae. Duae aliae iustitiae perfecta hac ratione carent ; iustitia distributiva caret perfecta ratione alterius, cum constituatur in respectu totius ad partem; caret perfecta ratione debiti, cum maior dignitas aut aptior capacitas non praebeat ius strictum, proindeque nec debitum strictum ; caret ratione aequalitatis, cum tantum sibi vindicet aequalita­ tem geometricam. Idem dicendem de iustitia legali; deficit a perfecta ratione alterius, cum sit inter partem et totum; deficit a perfecta ratione debiti, cum eius debitum fundamentum tantum habeat in potestate iuris­ dictionis principis; deficit a perfecta ratione aequalitatis, cum aequali­ tatem necessitatis tantum respiciat. Alii contrarium admittunt, quia ratio iustitiae perfecte reperitur tam in iustitia commutativa quam in distributiva et legali. Nam iustitia est habitus ius suum cuique tribuendi : hinc conceptus generis iustitiae in­ volvit: debitum — alteri — tribuere proportionate. Porro conceptus debiti nihil aliud importat nisi debitum ut sic, in quo demum cumque titulo fundetur; conceptus alterius nihil aliud nisi alicuius distincti; conceptus tribuendi proportionate ut sic tam proportionem arithmeticam quam aliam respicit. Atqui si haec vera sunt, ratio iustitiae in tribus iustitiis omnimode seu perfecte reperitur, ideoque iustitia tanquam genus in tres species dividitur. Quis haec implicata diremerit ! IV. Partes intégrales iustitiae secundum S. Thomam (2. 2, q. 79, a. i) 383 — 286 — sunt duac, scilicet: i° facere bonum sub ratione debiti, sive relate ad communitatem, sive relate ad proximum ; 2° declinare a malo sub ratione nocivi, sive relate ad communitatem, sive relate ad proximum. Haec scilicet ad perfectam iustitiam requiruntur. Etenim. « eiusdem.... est constituere aliquid, et constitutum conservare in his, quae sunt ad alte­ rum. Constituit autem aliquis aequalitatem iustitiae, faciendo bonum, reddendo alteri quod ei debetur; conservat autem aequalitatem iustitiae iam constitutae, declinando a malo, i. e. nullum nocumentum proximo inferendo » (S. Thom. 2. 2, q. 79, a. 1). § III. De partibus potentialibus iustitiae. 384 Partes potentiates iustitiae plures sunt. lustitia enim est virtus ad alterum, reddens ei debitum secundum aequalitatem. Omnis igitur virtus, quae natura sua est ad alterum, deficit vero a iustitia ratione aut debiti aut aequalitatis, ut pars potentialis iustitiae annectenda est. Porro vir­ tutes, quae ratione debiti deficiunt, a. v. quae debitum non iuridicum sed morate tantum (i. e. e sola honestate virtutis tribuendum) respiciunt, duplicis sunt speciei. Aliae enim respiciunt debitum « ita necessarium, ut sine eo honestas morum conservari non possit » (S. Thom. 2. 2, q. 80, art. unie.) ; et sunt veritas, gratitudo et vindicatio. Aliae respiciunt debitum, quod « est necessarium sicut conferens ad maiorem honesta­ tem, sine quo tamen honestas conservari potest » (S. Thom. 1. c.) ; et sunt liberalitas et affabilitas. Ratione aequalitatis deficiunt, a. v. debi­ tum, quod nulla ratione ad aequalitatem reddi potest, respiciunt: religio, poenitentia, pietas, observantia. Novem itaque sunt virtutes, quae ut partes potentiates ad iustitiam referuntur, quarum duac respiciunt debitum erga Deum, religio scilicet et poenitentia ; reliquae septem ut obiectum habent debitum erga proxi­ mum. PUNCTUM I. De religione. 385 I. Notio religionis. Religio, utpote a voce religandi probabilius deri­ vata, vi vocis ligamen indicat, quo homo cum Deo vincitur. Sensu latiori sumpta, indicat complexum omnium actuum, quibus homo per­ fecte ordinatur ad Deum : quare non tantum actum colendi Deum, sed actum etiam obediendi legibus sive naturalibus sive positivis complecti­ tur. Sensu proprio vero sumpta, quatenus est virtus specialis, definiri potest: Virtus moralis inclinans hominem ad praestandum Deo ut Prin­ cipio Primo et Domino Supremo cultum debitum (S. Thom. 2. 2, q. 81, a. i et 2). Dicitur: i Ut Principio Primo et Domino Supremo; ad significandam causam specialis cultus. ---- 28? ---- 2. Cultum; nempe testimonium, quo Dei excellentia nostraque ei sub­ jectio indicatur. 3. Debitum; qua voce non exhibetur obligatio huius cultus, sed eius specificatio; quare denotat cultum, qui correspondet summae Dei excel­ lentiae et nostrae omnimodae subiectioni. II. Obiectum religionis. 1. Obiectum materiale remotum est ipse 386 cultus Deo debitus; proximum vero sunt omnes actus sive interni sive externi, quibus suprema Dei excellentia et nostra omnimoda submissio significatur. 2. Obiectum formale remotum est summa excellentia Dei, propter quam ei cultus debetur, quatenus est primum principium omnium rerum, Dominus supremus omnium omniumque finis; formale proximum est specialis honestas elucens in exhibendo infinitae Excellentiae cultu de­ bito. Ex dictis sequitur; i° virtutem religionis differre a virtutibus theologicis. Hae enim respiciunt Deum immediate ut obiectum formale et materiale; religio contra versatur immediate circa cultum Deo debitum, omniaque ea, quae Deo offerimus colendo ipsum, idque propter honestatem. Quapropter Deus non est immediate * eius obiectum, neque formale, neque materiale (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 81, a. 5 ; i De Virt. a. 12, ad ll);‘ 2° virtutem religionis esse speciem distinctam ab aliis virtutibus, quum in ea sit specialis ratio boni moralis, scilicet honor et obsequium debita propter excellentiam Dei, plane specialem atque singularem (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 81, a. 4) ; 3“ religionem esse omnium virtutum pure moralium praestantissimam. Nam ea quae sunt ad finem sortiuntur bonitatem ex ordine ad finem; et ideo quanto sunt fini propinquiora, tanto sunt meliora (S. Thom. 2. 2, q. 81, a. 6). Porro inter virtutes pure morales religio < magis de propinquo accedit ad Deum, in quantum operatur ea, quae directe et immediate ordinantur in honorem divi­ num > (S. Thom. 2. 2, q. 81, a. 6) ; 40 religionem, quamvis deficiat a perfecta ratione iustitiae, quia non reddit aequale, praestare tamen iustitiae tum ratione τοϋ esse ad alterum, quia est ad Deum ; tum ratione debiti, quia debitum Deo maius est debito homini ; tum ratione obiecti, quod magis appropinquat fini nostro, i. e. Deo. Et ideo simpliciter perfectior virtus est religio, quam ipsa iustitia, quamvis haec praestet secundum quid i. e. ratione aequalitatis. III. Actus religionis distinguuntur in actus internos et externos. 387 Interni sunt : devotio et oratio. Actus externi sunt illi, quibus Deum coli­ mus aut per proprium corpus, et est adoratio; aut offerendo Deo aliquam rem externam, et sunt sacrificium, oblatio et votum; aut assumendo aliquid ad Deum pertinens, scilicet vel Sacramenta vel nomen Dei. quod assumi potest sive per invocationem, sive per iuramentum sive per adiurationem (S. Thom. 2. 2, q. 84, Praefat.). De singulis libro II dicetur. *. Cfr. Gonet, d. 3, a. 1, n. 1-3 incl ; Saemant. Arb. praed. n. 60 (t. 6, p. 450); Lessius, De iure et iust. 1. 2. c. 3 De relig. d. 2, n. 10. — 288 — 388 IV. Peccata opposita religioni distingui possunt in peccata negativa et positiva. Peccata negative religioni opposita consistunt in omissione actuum hic et nunc a religione praescriptorum ; positive opposita con­ sistunt non in omissione actuum praescriptorum sed in positione actuum contrariorum. Et quia religio, utpote virtus moralis, per se habet esse in medio, actus positive oppositi dupliciter ei contrarii esse possunt: vel per excessum vel per defectum. Per excessum est aliquis actus religioni contrarius « non quia plus exhibeat in cultum divinum.... sed quia ex­ hibet cultum divinum vel cui non debet vel eo modo quo non debet » (S. Thom. 2. 2, q. 92, a. 1). Peccata haec nomine superstitionis et irreli­ giositatis indicantur. Ad superstitionem pertinent idololatria et super­ stitiosa observantia, ut dicitur. Ad irreligiositatem : periurium, tentatio Dei, blasphemia, vana usurpatio nominis divini, sacrilegium et simonia. De istis libro II sermo erit. PUNCTUM II. De poenitentia. 389 I. Notio poenitentiae. Poenitentia ad etymologiam nominis quod spectat, idem significat ac poenae tenentia, « nam nihil aliud agit quem veraciter poenitet », inquit S. Aug.1 « nisi ut id quod male fecerit, im­ punitum esse non sinat. » Apte autem definitur : Virtus moralis inclinans hominem ad destructionem peccati proprii praeteriti, in quantum est offensa Dei (S. Thom. p. 3, q. 85, a. 2). Dicitur: 1. Ad destructionem peccati proprii praeteriti; hisce verbis indicatur obiectum materiale virtutis poenitentiae. 2. In quantum est offensa Dei; ad indicandam rationem specificam, sub qua virtus poenitentiae peccatum considerat, et ita distinguitur tum a charitate, quae destruit peccatum ut oppositum amicitiae Dei, tum a religione, quae considerat peccatum ut oppositum cultui divino. 390 II. Obiectum poenitentiae. 1. Obiectum materiale remotum est: pec­ catum personale omne, etiam remissum. Dicitur: a) Peccatum; ut excludantur imperfectiones, hae enim sunt actus ex specie et in individuo moraliter boni, in quibus Deus complacet ; quare non continent offensam Dei. Si quis dolet de imperfectionibus, elicit potius actus charitatis, cum doleat se non perfectius suis actibus Deo placuisse. b) Personale; ut excludantur tum peccatum originale, tum peccatum alienum, cum neutrum virtutis poenitentiae obiectum esse possit. Non peccatum originale : « nam contritio est dolor respiciens et quodammodo Epist. 153, c. 3. »· 6 — 289 — comminuens voluntatis duritiem. Et ideo solum de illis peccatis potest esse, quae ex duritia nostrae voluntatis in nos proveniunt » (S. Thom. Suppi, q. 2, a. 2). Porro peccatum originale nostra voluntate non est inductum, et ideo de ipso non potest esse contritio sed displicentia tan­ tum. Neque peccatum alienum. Non enim potest peccatum expiari, nisi habeatur reconciliatio cum Deo, ideoque subiectio ipsius offendentis respectu Dei, quem offendit. Virtus igitur, quae respicit peccatum ut expiabile per satisfactionem, non potest versari circa peccatum alienum. ‘ Hinc S. Off. d. 15 Iui. 1893 merito damnavit locutiones sequentes: « Cor lesu poenitens » ; « lesu poenitens pro nobis », etc.1 quum ex una parte Christus sit prorsus impeccabilis, ideoque proprium peccatum nec habue­ rit nec habere possit, et altera ex parte neminem poenitere queat pecca­ torum alius. c) Omne; sive sit mortale, sive veniale, sive sit remissum vel non remissum. Peccatum mortale est tamen obiectum primarium huius vir­ tutis, quippe quod sit offensa simpliciter; peccatum \eniale vero secun­ darium, cum sit tantum offensa secundum quid. Etiamsi vero peccatum et quoad culpam et quoad poenam quoque temporalem plane fuerit de­ letum, tamen manet obiectum materiale poenitentiae. Cum enim poeni­ tentia deficiat e parte aequalitatis, ideoque nulla creatura iniuriam Deo illatam per peccatum mortale ad aequalitatem reparare possit, semper de peccatis mortalibus, etiam iam remissis, poenitentia agi potest, quum semper maneant expiabilia per satisfactionem. Immo, quamvis proba­ bilius pro peccatis venialibus ad aequalitatem satisfacere possimus. ’ nihilominus ct ipsa, utut suppositis eorum remissione atque satisfactione ad aequalitatem, manent obiectum materiale remotum virtutis poeniten­ tiae, quum haec satisfactio praedictum valorem habeat e gratia, et fiat per actus, qui iam aliis titulis Deo debentur. Hinc nunquam habet aequa­ litatem de rigore iustitiae,4 ideoque peccata venialia semper manent expiabilia per satisfactionem abundantiorem.4 Coroll. I. Etsi poenitentia primario et per se versetur circa peccatum actu iam patratum, quippe quod solum sit actu reparabile seu expiabile, secundario tamen attingit etiam peccatum futurum ut vitandum, quum vera poenitentia de praeteritis debeat includere propositum de vitandis futuris. * Coroll. II. Quia poenitentia tendit remote in peccatum, quatenus exCfr. Salmant. Dc pocnit. disp. 2, n. 63 sq. (p. 410 sqq.). ----- Acta S. Sedis. t. 26, p. 319. ----- ’. Cfr. Salmant. Dc poenit. disp. 1, dub 5, n. 129-33 incl. t. 19, 88-91 incl.). ----- «. Cfr. Salmant, 1. c. disp. 5, dub. 4, n. 133-4 (t< *9. P· 463-5 inclus.). ----- *. Cfr. Biu.uart, De Pocnit. d. 2, a. 1, dico 3 Si dicas; Lugo. De Pocnit. d. 3, S. 1, n. 15. ----- ·. Cfr. GoNET. d. 2, a. 2, § 3; SalmanT. 1. c disp. 5, dub. 2, n. 40 (p. 393-4)· 19 — 2Ç0 — piabile per satisfactionem, proxime vero in actus, quibus iniuria Deo illata reparatur, ad obiectum materiale remotum eiusdem etiam pertinet malum poenae, quod amplectitur poenitens ad satisfaciendum pro pec­ catis. ’ Obiectum materiale proximum poenitentiae sunt eius actus sive eliciti sive imperati. Actus eliciti praecipui sunt : dolor, detestatio, propositum non amplius peccandi ; imperati sunt omnes illi actus aliarum virtutum, quos poenitens e motivo poenitentiae ponit, seu quos dirigit ad expian­ dam offensam. 2. Obiectum formale remotum poenitentiae est ius divinum laesum ut reparandum per satisfactionem; formale proximum vero est specialis honestas elucens in reparando per satisfactionem iure divino laeso. 391 III. Subiectum poenitentiae, i. Subiectum quo est voluntas. Etenim actus poenitentiae, quippe qui versentur circa debitum erga Deum resti­ tuendum, per voluntariam et liberam conversionem ad Deum et aver­ sionem a peccato, consummantur a voluntate ; unde etiam virtus inhaereat oportet voluntati. 2. Subiectum quod et totale virtutis poenitentiae sunt omnes homines iusti, qui aliquando peccaverunt, aut peccandi capaces sunt. Nam in quantum est virtus moralis infusa, non est nisi in iustis, ut dictum est supra ; in quantum vero est poenitentia, non est nisi in iis, qui actus eiusdem capaces sunt, quum virtus omnis detur propter actus. Tales autem sunt tantum homines iusti praedicti, quum angelorum peccatum sit irremissibile seu non expiabile per satisfactionem, propter inflexibilitatem intrinsecam liberi arbitrii post electionem deliberatam, qua fit ut immobiliter inhaereant obiecto semel electo (cfr. S. Thom. i, q. 64, a. 2; De Malo, a. 5). ’ Poenitentia autem, ut dictum est supra, versatur circa peccatum ut expiabile per satisfactionem (cfr. S. Thom. Suppi, q. 16, a. 3)· ’ Hinc sequitur: i° Christum, utpote intrinsece impeccabilem, semper caruisse hac virtute. — 2° Probabiliter B. Mariam Virginem ea similiter caruisse, quum ante saecula omnia praedestinata fuerit ad cumulum gratiarum, quibus impeccabilitas ipsi competiit perpetuo, ideoque virtus poenitentiae dulcissimae huic Matri Dei ac nostrae superflue data fuisset4. — 3° Beatos pollere hac virtute, etiam quando nunquam peccaverunt, ut sunt v. g. parvuli post Baptismum mortui. Deus enim, ut supra dictum est, conservat omnes virtutes in beatis, modo sint et prout ’ Salmant. De Poenit. disp. 5, dub. 4, n. 133-4.----- ’· Salmant. Dc angelis, disp. 13 (t 4, P· 764 sqq.).----- *. Salmant. Comm, in 3, q. 85, a. 4, n. 8 (t. 19, p. 646-7) ----- ‘. Cfr. Billuart, De Poenit. d. 2, a. 2 inferes 2. — Alii contrarium senten­ tiam admittunt, quia B. Virgo non est, sicut est Christus, natura sua impeccabilis. Ita v. c. Salmant. Comm. m 3, q. 89, a. 4, n. 9 (t 19, p. 647). — 2<>I — stint compossibilcs comm statui. Attamen haec virtus, ut docet S. Thomas, « non habebit cumdem actum, quem nunc habet, sed alium scilicet gratias agere Deo pro misericordia relaxante peccata > (Suppi, q. 16, a. 2)1. 40 Protoparentes habuisse hanc virtutem iam ante lapsum ’. IV. Necessitas poenitentiae. 1. Habitus poenitentiae (poenitentia 392 habitualis) necessarius est necessitate medii ad salutem. Ratio est, quia indivulso est connexa cum gratia sanctificante, quae absoluta necessitate requiritur ad salutem. 2. /Ictus poenitentiae (poenitentia actualis) : a) In hac oeconomia salutis necessarius est necessitate medii pro omnibus, qui mortaliter pec­ carunt. Dico: in hac oeconomia salutis, cum affirmandum videatur, peccatum etiam mortale absolute posse condonari, quin e parte peccatoris praerequiratur actualis poenitentia. Dico insuper: qui mortaliter pecca­ runt, quia peccatum veniale, etiamsi hac in terra non remittatur sine actu saltem implicito poenitentiae, etiam in alia vita remitti potest. Propositio ita intellecta constat e Cone. Trident., * et abunde patet e multis locis sacrae scripturae. * Confirmatur ratione, cum omnino con­ veniat, delinquentem non obtinere veniam ab offenso, nisi mediante compensatione pro iniuria illata, tanquam medio necessario. Omnes tamen concedunt, sufficere poenitentiam actualem, quae est inclusa in actu caritatis perfectae, eis qui peccati mortalis sunt immemores. Utrum necne eadem virtualis seu implicita poenitentia etiam eis sufficiat, qui peccatum mortale in memoria habent, disputant auctores. Aptius forsan dicitur, casum, quo quis memor gravis peccati et eliciens actum perfectae caritatis, non ponat etiam explicitum actum poeniten­ tiae, esse hypotheticum, cum ex animo ita disposito sponte sequatur actus explicitus poenitentiae. Explicitum poenitentiae actum requiri in sacramento poenitentiae, suo loco probabitur. b) Necessarius est necessitate praecepti; id enim, praeterquam quod sequitur e necessitate medii, docetur expressis verbis S. Scripturae. * V. Vitia opposita. Abstractione facta a lege positiva, unicum pecca- 393 tum poenitentiae oppositum est : nolle reparare iniuriam per peccatum Deo illatam; differre poenitentiam non opponitur virtuti poenitentiae, sed alii virtuti v. g. caritati sibimetipsi debitae. Dixi : abstractione facta a lege positiva, quia lex positiva et praeceptum quandoque feruntur e motivo poenitentiae ; quo casu transgressio peccatum poenitentiae oppo­ situm continet. *. Cfr. Billuart, 1. c. dico 2; Salmant. 1. c. n. 10 (p. 647-8).----- Cfr. Salmant 1. c. n. 10 (p. 648). ----- Sess. 14, cap. 1.--------- ‘. Ezcch. XVIII, 21 ; Luc. XIII, S ----- ·. Matth. III, 2; Acta. Apost. II, 28. — 2Ç2 — PUNCTUM ΙΠ. De pietate. 394 I. Notio pietatis. Nomen pietatis aliquando in Scriptura Sacra ipsam religionem denotat;1 item affectum misericordiae.5 In sensu autem vir­ tutis alicuius specialis definitur: Virtus moralis inclinans hominem ad debitum officium et cultum exhibendum parentibus et patriae, in quan­ tum sunt principia nostri esse et gubernationis. Dicitur : 1. Ad debitum officium et cultum exhibendum ; hisce verbis indicatur obiectum materiale huius virtutis. 2. Parentibus et patriae; hisce indicatur terminus cui huius virtutis; et nomine parentum primario indicantur pater et mater, utpote proprie et immediate auctores vitae nostrae ; secundario etiam consanguinei nostri, qui partim remote sunt auctores vitae nostrae ; omnes vero san­ guinem auctorum vitae participant, sicque eos nobis repraesentant. No­ mine patriae etiam intelliguntur concives et omnes patriae amici, propter connexionem intimam (S. Thom. 2. 2, q. ιοί, a. i). 3. In quantum sunt principia nostri esse et gubernationis; ita indicatur ratio propria seu causa quare sit praestandum debitum officium et cultus. 395 II. Obiectum pietatis. 1. Obiectum materiale sunt omnes actus, qui­ bus debitum officium et cultum iis exhibemus. Hi autem sunt: actus amoris, reverentiae, obedientiac et subsidii sive quoad corpus sive quoad animam. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti, propter acceptum beneficium ortus atque gubernationis ; quare D. Thomas dicit : « Homo efficitur diversimode aliis debitor, secundum eorum diversam excellen­ tiam et diversa beneficia ab eis suscepta. In utroque autem Deus sum­ mum obtinet locum ; qui et excellentissimus est, et est nobis essendi et gubernationis primum principium ; secundario vero nostri esse et guber­ nationis principia sunt parentes et patria, a quibus et in qua nati et nutriti sumus ; et ideo post Deum est homo maxime debitor parentibus et patriae. Unde sicut ad religionem pertinet cultum Deo exhibere, ita secundario gradu ad pietatem pertinet exhibere cultum parentibus et patriae » (2. 2, q. 107, a. 1). Obiectum formale proximum est specialis honestas elucens in reddendo hoc debito. 396 ΙΠ. Vitia opposita. Peccatur contra pietatem vel omissione actuum praescriptorum vel commissione actuum contrariorum : quae communi (ambiguo tamen) nomine impietatis continentur. Actus commissionis sunt: odium, irreverentia, inobedientia. ‘. I Tim. IV, 7. ----- Eccli. II, 131. — 293 — PUNCTUM IV. De observantia. I. Notio observantiae. Observantia est virtus moralis inclinans horni- 397 nem ad exhibendum debitum cultum et honorem personis dignitate ex­ cellentibus, in quantum sunt principium gubernationis respectu aliquarum rerum (S. Thom. 2. 2, q. 102, a. 1). Dicitur: 1. Debitum cultum cl honorem; hisce verbis indicatur virtutis obser­ vantiae obiectum materiale, cultus scilicet et honor, qui correspondent dignitati personae. 2. Personis dignitate excellentibus; ad indicandum terminum cui, scilicet dignitate excellenti. Ut autem observat /Angelicus, « quia per scientiam et virtutem et omnia alia huiusmodi aliquis idoneus redditur ad dignitatis statum, reverentia, quae propter quamcumque excellentiam aliquibus exhibetur, ad eamdem virtutem pertinet x> (c. 2. 2, q. 102, a. 1, ad 2). « Et hinc fit, aiunt recte Salmant, ’ ut nulla sit persona, cui non debeamus aliquam observantiam ; quia in omnibus possumus considerare aliquam perfectionem, quae nobis, saltem ex nobis ipsis, non competit ; atque adeo considerando in nobis id quod ex nobis est, et in aliis quod habent ex Deo, nulla erit persona, cui non nos aliquo modo submittere debeamus, secundum illud Apostoli : « Superiores sibi invicem arbi­ trantes »,s et « Honore invicem praevenientes. » ’ 3. In quantum sunt principium gubernationis respectu aliquarum re­ rum; quibus verbis indicatur ratio, cur cultus et honor praestandus sit. II. Obiectum observantiae. 1. Obiectum materiale sunt omnes actus, 398 quibus colimus terminum cui huius virtutis, in quantum gaudet potestate nos regnandi ; non vero in quantum exercet hanc potestatem, cum ut talis postulet a nobis actum obedientiae. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti propter excellentiam principii gubernationis, plus minusve hisce personis competentem. Et ita distinguitur observantia a pietate, quae suam rationem formalem habet in esse principii ; observantia vero in excellentia seu dignitate principii. Obiectum formale proximum est specialis honestas elucens in reddendo hoc debito. III. Vitia opposita. Observantiae opponitur quodlibet peccatum sive 399 omissionis sive commissionis irreverentiae ; idque sive internum sive( externum sive per defectum sive per excessum. IV. Species observantiae. Quum tot sint gradus diversi excellentiae 400 ’. Ari), praed. n. 77 (t. 6, p. 459)·----- ’· Philipp. II, 3. ------ *. Rom. XII, 10 — 294 — et dignitatis eorum, quos observantia respicit, haec virtus non est species infima, sed subalterna, divisa in plures species infimas, quarum tamen tres tantum speciale obtinent nomen scilicet dulia, hyperdulia et obedientia ; dum ceterae commune nomen observantiae specialis seu urbani­ tatis sibi vindicant. De tribus prioribus sequentia accipiantur: 1. Dulia (graece doi4efo)etsi vi vocis significat servitutem, sicque ad nativam vocis significationem quod attinet, est species illa infima ob­ servantiae, qua servus colit dominum; iam dudum apud theologos de­ signat illam observantiae speciem, qua propter excellentiam supernaturalem, colimus et honoramus angelos atque sanctos in coelo, excepta B. Maria Virgine, cuius cultus nomine hyperduliae gaudet (can. 1255, § 1). 2. Hyperdulia (ab υπέρ i. e. supra, et όονλεϋω i. e. servire) est species illa observantiae, qua honoramus atque colimus B. Mariam Virginem propter specialem et singularem dignitatem maternitatis divinae. Estque haec virtus probabilius specie distincta a dulia, quia, ut docet Angelicus, « ubi alia est ratio debiti, ibi necesse est, quod sit alia virtus, quae de­ bitum reddat » (2. 2, q. 103, a. 3).1 3. Obedientia. a) Notio. Obedientia, quasi obaudientia, lato sensu sumitur pro omni adimpletione praecepti, etiam quando non fit cum intentione illud adimplendi ; at vero sensu stricto et prout est virtus specialis definitur: Virtus moralis inclinans subditum ad obtemperan­ dum honesto praecepto legitimi superioris, quia et quatenus est prae­ ceptum tale. Dicitur: a) Honesto praecepto; ad indicandum obiectum materiale obedientiae. d) Legitimi superioris; ad indicandum praeceptum honestum esse obiectum materiale virtutis obedientiae huius subditi. γ) Quia et quatenus est praeceptum tale; ad indicandum obiectum formale obedientiae ; seu ad indicandum praeceptum sub hoc respectu tantum esse obiectum materiale obedientiae. b) Obiectum. a) Obiectum materiale constituunt omnia praecepta, quae et quatenus a legitimo superiore imponuntur, sive praecepta sunt ex­ pressa sive tacita. « Voluntas enim, ait Angelicus, superioris, quocumque modo innotescat, est quoddam tacitum praeceptum ; et tanto videtur obedientia promptior, quanto expressum praeceptum obediendo praevenit, voluntate superioris intellecta » (S. Thom. 2. 2, q. 104, a. 2). « Obiectum (obedientiae).... est.... praeceptum superioris cuiuscumque, vel expressum, vel interpretativum, scilicet simplex verbum praelati, eius indicans vo­ luntatem, cui obedit promptus obediens > (S. Thom. 2. 2, q. 104, a. 2, ad 2).1 ‘. Cfr. Salmant. Arb. praed. n. 78 (t 6, p. 459); Haine, De Hyperdulia, Proleg. § 5, n. 10, p. 33 ined. — 6 incl.) ; Syi.vius, Tn 2. 2, q. 103, a. 4. ----- Cfr. SalmanT. Arb. praed. n. 80. (t. 6, p. 461); Bim.Uart, d. 2, a. I, dico 2; Pesch, n. 257-260 incl. — 295 — Quodsi superior non praecipit neque expresse neque tacite, vel praecipit ultra suam legitimam auctoritatem, huiusmodt desideria aut praecepta proprie non constituunt obiectum materiale obedientiae; corumque exsecutio est in subdito formaliter actus illius virtutis, e cuius obiecto formali movetur v. g. observantiae, pietatis, religionis etc. Reductive autem referri possunt huiusmodi actus ad virtu­ tem obedientiae, in quantum ponuntur ex affectu perfecte sese disponendi et praeparandi ad impletionem praecepti, et auferendi periculum inobedientiae prae­ cepto legitime imposito. β) Obiectum formale remotum est ratio debiti oriens e legitima supe­ rioris potestate praecipiendi. Inde patet, ex una parte non omnem adim­ pletionem praecepti legitimi superioris formaliter esse actum virtutis obedientiae, sed tantum, si impletio fit e motivo obedientiae ; ex altera parte neque esse peccatum inobedientiae, si ex alio motivo adimpletur praeceptum, nisi actus obedientiae e motivo obedientiae esset praescrip­ tus. Obiectum formale proximum est specialis honestas elucens in red­ dendo hoc debito. 3. Vitia opposita. Obedientiae opponitur peccatum inobedientiae : notes tamen transgressionem praecepti tunc tantum peccatum inobe­ dientiae esse, cum praeceptum e motivo obedientiae latum est; quod saepius locum non habet (n. 148). PUNCTUM V. De veritate. I. Notio veritatis. X^critas seu veracitas est virtus moralis inclinans 401 hominem ad suum iudicium fideliter significandum ad extra (S. Thom. 2. 2, q. 109, a. 1). Dicitur: 1. Ad suum iudicium, i. e. conceptus, quos in mente de aliqua re habet. 2. Fideliter significandum ad extra, 1. e. conformiter ad suam men­ tem communicandum cum aliis. II. Obiectum veritatis. 1. Obiectum materiale efformant omnes modi, 402 quibus aliquid communicari potest sive sint signa, sive verba, sive scripta, sive facta. 2. Obiectum formale remotum est specialis ratio debiti significandi aliis veritatem (S. Thom. 2. 2, q. 109, a. 3); formale proximum est specialis honestas elucens in reddendo debito. III. Vitia opposita. Veritati opponitur omnis actus manifestationis 403 disconveniens cum conceptu interno ; vocatur hic actus mendacium, si fit verbis, signis vel scriptis; simulatio, si factis consistit. Nota. Cum veritate coincidit sim ('licitas interna. « Simplicitas, inquit Angelicus, dicitur per oppositum duplicitati, qua scilicet aliquis aliud habet in corde, et aliud — 296 — ostendit exterius; et sic simplicitas ad hanc virtutem (axi veritatem) pertinet» (2, 2, q. 109, a. 2, ad 4). * PUNCTUM VI. De gratitudine. 404 1. Notio gratitudinis. Gratitudo seu gratia definiri potest: Virtus moralis inclinans hominem ad actus, quibus gratiae exhibentur benefac­ tori suo qua tali. Dicitur: 1. Ad actus, quibus gratiae exhibentur; quibus verbis indicatur obiec­ tum materiale gratitudinis. 2. Benefactori suo qua tali; quo assignatur obiectum formale; hac enim ratione gratitudo distinguitur tum a pietate, qua colimus parentes, tum ab observantia, qua colimus personas dignitate excellentes (S. Thom. 2. 2, q. 106, a. 1, ad 2). 405 II. Obiectum gratitudinis. 1. Obiectum materiale sunt omnes actiones, quibus hoc debitum redditur, quaeque ad tres reduci possunt, nimirum i. agnoscere acceptum beneficium; 2. laudare benefactorem atque agere ipsi gratias; 3. retribuere pro loco et tempore secundum facultatem (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 107, a. 2 et q. 106, a. 4-6 inch).2 2. Obiectum formale remotum est specialis ratio debiti, non quidem stricti, sed honesti erga benefactorem qua talem, orientis ex accepto beneficio (S. Thom. 2. 2, q. 106, a. 1, ad 2). Hac enim ratione gratitudo distinguitur tum a pietate, qua colimus parentes, tum ab observantia, qua colimus personas dignitate praecellentes (S. Thom. 2. 2, q. 106, a. 1), et patet, eam esse virtutem specifice ab iis distinctam. Obiectum formale proximum est specialis honestas, elucens in reddendo hoc debito. 406 III. Vitia opposita. Gratitudini opponitur ingratitudo ; quae tamen tunc tantum habetur, quando actus positus vel actus alicuius omissio e motivo gratitudinis prohibentur. PUNCTUM VII. De vindicatione. 407 I· Notio vindicationis. Vindicatio est virtus moralis inclinans homi­ nem privatum ad petendam ultionem iniuriae illatae,per debitam poenam, secundum praescriptum rectae rationis fide illustratae. Dicitur: i. Inclinans hominem privatum; ita indicatur subiectum huius virtutis; ’. Simplicitas cxttrna in vestibus, cet. iuxta D. Th. 2. 2, q. 169, a. 1, in corp, pertinet ad virtutem, quae dicitur modestia cultus, de qua infra; cfr. 5. Petrus Damiani, Opusc. 45 (M. P. L. 145 coi. 695-794 incl.) ; Bened. XIV. De can. et beat. SS. 1. 3, c. 24, n 11; 12 (Ed. Patav. 1743. t. 3, p. 211-213 >ncl. ).----- a. Cfr. Salmant, Arb. praed. n. 81 ; Pesch, n. 282-284 incl. — 2^ — c quanam virtute persona publica teneatur ad ultionem iniuriae, vide n. 382. 2. Ad petendam ultionem iniuriae illatae per debitam poenam etc. ; quibus verbis assignatur obiectum materiale. II. Obiectum vindicationis. 1. Obiectum materiale constituunt omnes 408 actus, quibus homo privatus petit, ut debita poena iniurianti infligatur a legitima auctoritate publica. Unde virtutis vindicationis obiectum mate­ riale non est exsecutio ipsa poenae debitae ; nam huiusmodi actus est homini privato inhonestus, quia potestate legitima ad puniendum caret. Et quia homo magis inclinat ad maiorem quam ad remissiorem ultionem, virtus vindicationis imprimis servit ad moderandum appetitum vindictae. 2. Obiectum formale remotum est specialis ratio debiti ad petendam ultionem iniuriae illatae : formale proximum est specialis honestas elucens in petendo hoc debito (S. Thom. 2. 2, q. 108, a. 1 et 2). III. Vitia opposita. Vindicationi opponuntur omnes actus, quibus vel 409 nimia poena vel indebite remissior aut indebite nulla poena petitur. Attamen quoad omissionem petitionis poenae animadvertendum, saepe perfectius esse condonare iniuriam sicque propter altius bonum omittere vindicationis petitionem ; at vero non semper, cum ratio supematuralis dictet, aliquando propter bonum sive communitatis sive ipsius delinquen­ tis poenam esse expetendam. PUNCTUM VIII De liberalitate. 1. Notio liberalitatis. Liberalitas est virtus moralis inclinans hominem 410 ad elargiendas pecunias et res pecunia aestimabiles secundum praescrip­ tum rationis fide illustratae. II. Obiectum liberalitatis. 1. Obiectum materiale remotum sunt pe- 411 cuniae et res pecunia aestimabiles, dum proximum constituunt affectus animi erga obiectum remotum. 2. Obiectum formale remotum est specialis ratio debiti elargiendarum divitiarum. Ita distinguitur liberalitas a misericordia, quae ut motivum habet indigentiam proximi, et a beneficientia, quae agit ex amore, dum liberalitas procedit ex moderatione affectus erga divitias. Formale proxi­ mum est specialis honestas elucens in reddendo hoc debito (S. Thom. 2. 2, q. 117, a. 1). III. Vitia opposita. Liberalitati opponuntur: per defectum avaritia, 412 qua quis omittit elargiri divitias iuxta debitum honestatis; per excessum prodigalitas, qua quis divitias elargitur plus quam permittit, aut ei cui non permittit praescriptum rationis fide illustratae. — 298 — PUNCTUM IX. De affabilitate. 413 I. Notio affabilitatis. Affabilitas est virtus moralis inclinans hominem ad conversandum cum proximo decenter atque grate, iuxta praescriptum rationis fide illustratae. Dicitur: 1. Ad conversandum, i. e. in communi convictu relate ad vitam so­ cialem. 2. Decenter atque grate etc., i. e. prout conditio personarum atque circumstantiae hoc exigunt. 414 Π. Obiectum affabilitatis. 1. Obiectum materiale sunt omnia externa dicta et facta, quibus constat conversatio cum proximo (S. Thom. 2. 2, q. 114, a. 1). 2. Obiectum formale remotum est specialis ratio debiti ex honestate, qua sociis vitae debetur conversatio decens et grata ; et ita distinguitur affabilitas ab amicitia, quae ex benevolentia agit. Obiectum formale proximum est specialis honestas relucens in reddendo hoc debito. 415 III. Vitia opposita. Affabilitati opponuntur: per defectum litigium, quo quis alteri praeter debitum contradicit ; per excessum adulatio, qua quis nimis alteri placere desiderat, praeter debitum ipsum laudando (S. Thom. 2. 2, q. 115-116). Articulus III. De fortitudine. Dicemus primum de ipsa fortitudine, deinde de eius partibus. § I. De ipsa fortitudine. 416 1. Notio fortitudinis. Fortitudo, quae est tertia virtus cardinalis, quaeque dignitate vincitur a prudentia et iustitia, superat vero tempe­ rantiam, definiri potest: Virtus moralis inclinans hominem ad mode­ randas passiones timoris et audaciae in sustinendis atque aggrediendis periculis mortis. Dicitur: 1. Ad moderandas passiones timoris et audaciae; ita indicatur, forti­ tudinis esse, ut homo media via procedat inter nimium timorem nimiamque audaciam. 2. In sustinendis atque aggrediendis periculis mortis; quibus verbis indicatur obiectum, circa quod passiones sunt moderandae. 417 II. Obiectum fortitudinis. 1. Obiectum materiale remotum fortitu­ dinis proprium et primarium sunt pericula mortis; attamen « quia, ut ait — 299 — S. Thomas, « qui stat firmus contra maiora, consequens est, quod stet firmus contra minora » (S. Thom. 2. 2, q. 123, a. 2), secundario forti­ tudo se extendit ad minora quoque pericula (S. Thom. 2. 2, q. 123, a. 4). Obiectum materiale proximum sunt motus timoris et audaciae. Etenim fortitudo inclinat ad servandum medium rationis fide illustratae in periculis mortis ; porro passiones, per quas homo abducitur ab hoc medio, sunt timor, « qui importat recessum quemdam a malo, difficultatem habente » (S. Thom. 2. 2, q. 123, a. 3), et audacia, qua appetitus insurgit in malum terribile, ut hoc superet. 2. Obiectum formale remotum est firmitas animi in moderandis pas­ sionibus timoris et audaciae, mediis in periculis mortis; formale proxi­ mum, specialis honestas elucens in praedicta firmitate. III. Actus fortitudinis sunt duo, nimirum sustinere et aggredi. Nam 418 aliquando recta ratio dictat, ut cum periculo mortis aggrediamur adver­ sarios boni, ut arceantur atque cesset boni impugnatio ; aliquando vero et saepius, ut patienter pericula talia sustineamus propter bonum virtutis, a quo nunquam, ne propter ea quidem removenda, recedendum est. Hic ultimus actus, scilicet sustinere, est principalis. Etenim, « aggredi per­ tinet ad fortitudinem secundum quod moderatur audaciam ; sed sustinere sequitur repressionem timoris » (S. Thom. 2. 2, q. 123, a. 6). Atqui « Fortitudo est magis circa timores reprimendos, quam circa audacias moderandas; difficilius enim est timorem reprimere, quam audaciam moderari, eo quod ipsum periculum, quod est obiectum audaciae et timoris, de se confert aliquid ad repressionem audaciae, sed operatur ad augmentum timoris. » Quum virtus cardinalis fortitudinis versetur circa quaecumque peri­ cula mortis, quae quatenus talia sunt omnia eiusdem speciei, ipsa caret partibus subiectivis (S. Thom. 2. 2, q. 128, art. unie.). Actus autem praecipuus fortitudinis maxime elucet in martyrio ; quare de eo quaedam annotare volumus. 1. Notio martyrii. Martyrium vi vocis — a voce graeca μαρτύρων enim derivatur — testimonium quodeumque significat; usu autem dudum receptum est, ut hac voce per antonomasiam designetur supematuralis fortitudinis actus, quo singulare testimonium perhibetur pro veritate fidei Christianae, quique definiri potest: Voluntaria perpessio cruciatus de se lethalis pro fide Christi ; quae definitio magis patescet ex conditionibus assignandis. 2. Conditiones martyrii aliae sunt a parte cruciatus, scilicet ut sit de se lethalis ; aliae a parte martyris, nimirum ut voluntarie et e motivo supernatural! perpessionem cruciatus subeat ; aliae a parte persecutoris, — 3°° — scilicet ut sit distinctus a cruciando, ct cruciatum ex odio in Christi fidem infligat. Itaque requiritur: a) Ut cruciatus sit de se lethalis. « Martyr dicitur, » ait S. Thomas, « quasi testis fidei Christianae per quam visibilia pro invisibilibus con­ temnenda proponuntur » (S. Thom. 2. 2, q. 124, a. 4). Porro quamdiu homo non subit cruciatum de se lethalem, non ostendit opere, se cuncta corporalia despicere. Non autem e communiori sententia expostulatur, ut de facto mors sequatur; haec est tantum sequela naturalis martyrii, et non ad eius essentiam pertinet. Hoc patet tum e praxi Ecclesiae, quae v. c. S. loannem Evangelistam ut martyrem colit, quia voluntarie pro fide Christi perpessus est cruciatum de se lethalem, quamvis per mira­ culum illaesus exierit e dolio ferventis olei; tum e ratione; qui enim cruciatum de se lethalem patitur, etiamsi omnipotentia divina mortem impediat, opere ostendit, se cuncta temporalia pro fide Christi despicere, in quo formaliter actus eximius fortitudinis exsistit. b) Ut perpessio cruciatus sit voluntaria. Ubi enim voluntarium deest, deest quoque actus honestus in genere. Quare quamvis haec conditio, prout martyrium est baptismus sanguinis, non requiratur pro parvulis, requiritur tamen pro adultis, in quibus martyrium semper debet esse actus honestus. Voluntarium huius cruciatus actuale optimum est, sufficit quoque voluntarium virtuale; de habitualis voluntarii sufficientia dispu­ tant auctores. c) Ut perpessio voluntaria cruciatus accipiatur e motivo su per naturali, nempe pro testanda fide Christi.Martyrium enim est testimonium Christo exhibitum : iam vero qui moritur, sed non pro fide Christi, Christo non exhibet testimonium. Requiritur igitur, ut veritas, quam martyr suo cruciatu testatur, sit veritas a Christo edocta. Unde sequitur, non esse coram Ecclesia martyrem, qui moritur ad vitandum peccatum, quod putat erronee esse peccatum (S. Thom. 2. 2, q. 124, a. 5; Suppi, q. 69, a. 6, ad 9). d) Ut alter ex odio in Christi fidem cruciatum infligat. Martyrum enim est sollemne testimonium pro fide Christi, ut patet ex verbis Christi;' quapropter ab altero in odium Christi affligenda est mors; secus non habetur testimonium. Disputatur, utrum necne milites, qui in bello sacro pro defendenda fide pugnantes occiduntur, vero sensu martyres dici queant. Alii negant, cum natura martyrii, utpote actus praestantissimus fortitudinis et imitatio passionis Christi, exigere videatur, ut sine aggressione patienter susti­ neatur perpessio cruciatus de se lethalis. Accedit praxis Ecclesiae, quae ’. Matth. X. 32-39 — 301 hos milites numquam ut martyres colit. Alii vero affirmant, quum milites aggrediendo et defendendo magis Ecclesiam et Christum defendere vi­ deantur quam seipsos ; et praxim Ecclesiae explicare conantur ex diffi­ cultate inquirendi, e quonam motivo, divino an humano, milites pugnassent. Coroll. Ncc miles in quovis IxHIo, ncc sacerdos, nec religiosa, quae in officiis sui muneris aut caritatis obeundis succumbit, martyr dicendus est, immo nec sacerdos, qui falso accusatus de homicidio et sese liberare valens violando sigillo sacramcntali, ad mortem damnatur ; catisa statutae mortis a parte iudicis non est causa X *, sed existimatum homicidium. Attamen omnes isti, qui in suo officio adimplendo ex motivo supernatural! succumbunt, quamvis non sint martyres, vere exercere dicendi sunt actum perfectissimum virtutis fortitudinis : immo perfectis­ simum ponunt actum caritatis secundum verba X * : Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam ponat quis pro amicis suis 1 ; sed actus ille non est mar­ tyrium, quod theologi vocant baptismum sanguinis. 3. Effectus martyrii, a) In iusto efficit gratiam sanctificantem secun­ dam, et remissionem omnium culparum venialium, de quibus poenitet, etiamsi attritio sine martyrio ad earum remissionem non sufficeret, et ablationem omnium poenarum temporalium. b) In peccatore martyrium efficit gratiam sanctificantem primam et remissionem peccati tum originalis, si nondum est remissum, tum perso­ nalis mortalis, et ablationem poenarum aeternarum ceterosque effectus pro iusto assignatos. Peccata venialia, quibus adhaerens martyr moreretur, ei quoad culpam remittuntur primo actu caritatis, quem elicit statim post exitum ex hac vita (S. Thom. De malo, q. 7, a. 11 ; S. Alf. Op. dogm. ed. Walter, t. 1 p. 672), et cum martyrem nihil ab ingressu in aeternam beatitudinem remorari queat, poenae temporales pro hisce venialibus residuae, aufe­ runtur adhuc vi martyrii perpessi ; eadem ratione, qua sacramentum Baptismi aufert has poenas in iis adultis, qui cum affectu ad venialia baptizati, statim, nullo peccato post Baptismum patrato, e vita decederent. Nota. De conditione in martyre postulata, ut effectus martyrii obtineat, et de modo, quo martyrium suos effectus producat, cfr. tr. de. Baptismo. § II. De partibus fortitudinis. Cum haec virtus versetur circa quaecumque pericula mortis, quae 419 quatenus talia plane eiusdem sunt speciei, caret partibus subiectivis. Quapropter dicendum restat de partibus potentialibus. « Ad actum aggrediendi, inquit Angelicus, duo requiruntur; quorum primum pertinet ad animi praeparationem, ut scilicet promptum animum ’. loa. XV. 13. — 302 — habeat ad aggrediendum » 2. 2, q. 128, art. unie.). Ad hoc autem datur magnanimitas (S. Thom. 1. c.). « Secundum autem pertinet ad operis exccutionem, ne scilicet aliquis deficiat in exeeutione illorum, quae fidu­ cialiter inchoavit » (S. Thom. 1. c.). Et ad hoc ponitur magnificentia (S. Thom. 1. c.). « Ad alium autem actum fortitudinis, qui est sustinere, (similiter) duo requiruntur; quorum primum est, ne difficultate immi­ nentium malorum animus frangatur per tristitiam, et decidat a sua magnitudine » (S. Thom. 1. c.). Et quantum ad hoc datur patientia (S. Thom. 1. c.). « Aliud autem est, ut ex diuturna difficilium passione homo non fatigetur usque ad hoc quod desistat » (S. Thom. 1. c.). Et ideo ponitur perseverantia (S. Thom. 1. c.). Porro hae quatuor partes, etsi prout « coarctantur ad propriam materiam fortitudinis, scilicet ad peri­ cula mortis (S. Thom. 1. c.), sint partes intégrales huius virtutis, tamen « si.... referantur ad aliquas alias materias, in quibus est minus difficul­ tatis, erunt virtutes distinctae a fortitudine secundum speciem suam » (S. Thom. 2. 2, q. 128, art. unie.). Quibus notatis, de singulis partibus seorsum dicemus. PUNCTUM I. De magnanimitate. 420 I. Notio magnanimitatis. Magnanimitas est virtus moralis inclinans hominem ad operanda magna, magnoque honore digna, quatenus talia. Dicitur : 1. Ad operanda magna, magnoque honore digna; quibus indicatur obiectum, circa quod haec virtus versatur. 2. Quatenus talia; et ita indicatur ratio, sub qua haec opera a magna­ nimitate attinguntur. 421 II. Obiectum magnanimitatis. 1. Obiectum materiale constituunt omnia opera in quocumque genere virtutum magna, atque consequenter quatenus talia magno honore digna. Porro, quia magnis operibus debetur magnus honor, ad virtutem quoque magnanimitatis consequenter et se­ cundario pertinet moderari appetitum honoris. Quare inclinat ad parvos honores contemnendos, quum magnis operibus maiores debeantur ; contra inclinat ad magnos honores admittendos iuxta debitam mensuram ratio­ nis ; scilicet non propter ipsos honores, sed in quantum magnis operibus debentur; atque ita ut neque animum extollat in iis accipiendis, neque propter eorum defectum a virtute desistat (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 129, a. i et a. 2, corp, et a. 3).1 ’. Cfr. Sai.mant. Arb. praed. n. 98 (p. 472), Billuart, diss. 2, a. 2.; de praeci­ puis actibus huius virtutis, quos enumerat Stagyrita in 4 Ethic, c. 3, legantur om­ nino D. Thom. in 4 Ethic, c. 3, 1. 9-10; Sai.mant, 1. c. n. 99 (p. 472-3); Lessius. De iure et iust. n. 14-17 incl. — 303 — 2. Obiectum formale remotum est ratio magnitudinis horum operum, et ita patet, hanc virtutem specifice differre ab iis virtutibus, quae idem obiectum materiale attingunt ; considerat enim hoc obiectum sub respectu magnitudinis, quod ipsi soli proprium est. Obiectum formale proximum est specialis honestas elucens in operandis magnis magno honore dignis. HI. Vitia opposita. Per excessum opponuntur magnanimitati prae- 422 sumptio, qua quis magna supra vires aggreditur; ambitio, qua quis inor­ dinate appetit honorem ; inanis gloria, qua quis inordinate appetit glo­ riam. Per defectum opponitur pusillanimitas seu nimia diffidentia, qua quis refugit opera magna, honores et gloriam sibi debitam (S. Thom. 2. 2, q. 130-133; S. Alf. Theol. mor. V, 66). PUNCTUM Π. De magnificentia. 1. Notio magnificentiae. Vi vocis magnificentia denotat aliquid ma- 423 gnum facere. Facere autem significare potest actionem immanentem, vel transeuntem seu actionem in re exteriori (S. Thom. 2. 2, q. 134, a. 2). Hoc ultimo sensu hic sumitur; quare magnificentia optime definitur: Virtus moralis inclinans hominem ad magna opera proportionatis sump­ tibus exsequenda. Dicitur: ad magna opera proportionates sumptibus exsequenda: quibus indicatur huius virtutis esse: medium rationis ser­ vare inter magnitudinem operum et sumptuum adhibitionem. II. Obiectum magnificentiae. 1. Obiectum materiale remotum sunt 424 opera magna quatenus sunt exsequenda magnis sumptibus; proximum vero constituunt actiones, quibus hi sumptus in exsecutione magnorum operum dividentur. 2. Obiectum formale remotum est ratio debitae proportionis inter opera magna et inter sumptus eis exhibendos; proximum vero est spe­ cialis honestas elucens in magnis illis operibus proportionatis sumptibus exsequendis ; recta ratio enim dictat, ut, ubi opera magna facienda sunt, copiosae quoque ad hunc finem erogentur pecuniae ; puta si construenda sunt templa, monasteria, aedificia publica (S. Thom. 2. 2, q. 134, a. 1). III. Vitia opposita. Per defectum opponitur parvificentia, qua quis 425 non sufficientes erogat sumptus relate ad magnitudinem operis, vel opus facit non satis magnum (S. Thom. 2. 2, q. 135, a. 1) ; per excessum con­ sumptio, qua quis sumptus erogat supra vires vel opus facit nimis magnum (S. Thom. 2. 2, q. 135, a. 2). — 304 — PUNCTUM III. De patientia. 426 I. Notio patientiae. Patientia est virtus moralis inclinans hominem ad moderandam tristitiam in sustinendis malis infra pericula mortis. Dicitur: in sustinendis malis infra pericula mortis; quibus indicatur, eam esse partem potentialem fortitudinis. 427 II. Obiectum patientiae, i. Obiectum materiale remotum sunt actiones externae, ut verba et corporis gestus, quibus externe interna tristitia manifestatur; proximum vero sunt interni sensus tristitiae in sustinendis malis infra pericula mortis. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti ne mentem tristitiae succumbere sinamus (S. Thom. 2. 2, q. 136, a. 1); proximum autem est specialis honestas elucens in moderatione tristitiae. 428 III. Vitia opposita. Per defectum opponitur impatientia, qua quis plus aequo tristitiae indulget, quaeque solet ducere ad lamentationes, iram etc.; per excessum insensibilitas, qua quis malis sive propriis, sive alienis, minus movetur quam praescribit recta ratio. PUNCTUM IV. De perseverantia. 429 I. Notio perseverantiae. Perseverantia est virtus moralis inclinans hominem ad persistendum in bonis operibus usque ad terminum a ratione praescriptum, non obstante difficultate, quae ex eorum diuturnitate oritur. Dicitur: non obstante difficultate, quae ex eorum diuturnitate oritur: quibus indicatur materia huius virtutis, ut distincta a materia patientiae. 430 II. Obiectum patientiae. 1. Obiectum materiale remotum sunt omnia opera bona, quatenus diuturna; proximum vero est difficultas, quae e diuturnitate profluit. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti ne vincamur difficultate diuturnitatis; proximum autem specialis honestas elucens in vincenda huiusmodi difficultate. 431 III. Vitia opposita. Per defectum opponitur mollities, qua quis, propter difficultatem diuturnitatis operis, ab eo contra rationem recedit (S. Thom. 2. 2, q. 138, a. 1); per excessum pertinacia, qua quis persistit in opere suscepto, inhaerendo proprio sensui contra rationem (S. Thom. 2. 2, q. 138, a. 2). — 3°5 — Articulus IV. De temperantia. Virtuti cardinali temperantiae plures annectuntur partes subiectivae. intégrales et potentiates, quae longiorem expostulant expositionem. Unde claritatis causa hanc materiam distinguimus in quattuor articulos, qui sunt: i° de temperantia in genere; 2° de partibus subiectivis temperan­ tiae; 3° de partibus integralibus temperantiae; 40 de partibus potentialibus temperantiae. § I. De temperantia in genere. I. Notio temperantiae. Quarta tandem et ultima virtus cardinalis, 432 ordine dignitatis, est temperantia, quae quidem « secundum communita­ tem suae significationis..... non est virtus specialis, sed generalis; quia nomen temperantiae significat quamdam temperiem, i. e. moderationem, quam ratio ponit in humanis operationibus et passionibus ; quod est commune in omni virtute morali » (S. Thom. 2. 2, q. 141, a. 2). At vero, « si... consideretur antonomastice temperantia, secundum quod refraenat appetitum ab his, quae maxime alliciunt hominem, sic est specialis vir­ tus » (S. Thom. 1. c.). Temperantia autem quae est virtus cardinalis specialis definiri potest: Virtus moralis inclinans hominem ad mode­ randam delectationem tactus et gustus in conservatione speciei et indi­ vidui. Dicitur: 1. Delectationem tactus, i. e. illam delectationem, quae natura sua actionibus conservandi speciem et individuum est annexa. 2. Delectationem gustus, i. e. illam delectationem, quae tendit ad augendam priorem, v. g. delectationem saporis cibi aut potus (S. Thom. 2. 2, q. 141, a. 5). II. Obiectum temperantiae. 1. Obiectum materiale remotum sunt in- 433 clinationes, quae inserviunt ad conservationem speciei, et res, quae ad conservationem individui conferunt; materiale proximum constituunt actus, quibus species propagatur et individuum conservatur. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti ne in usu harum rerum ultra mensuram a recta ratione praescriptam progrediamur: formale proximum est specialis honestas elucens in moderanda delectatione tactus et gustus relate ad actus conservandi speciem et individuum. III. Vitia opposita. Per excessum opponitur insensibilitas, qua quis 434 ubi ratio illud praescribit, renuit actus delectabiles ponere (S. Thom. 2. 2, q. 142, a. 1); per defectum opponitur intemperantia, qua quis quae­ reret actiones delectabiles prohibitas aut in se, aut quoad modum, aut quoad tempus, aut quoad gradum. — 3°ό — § II. De partibus subiectivis temperantiae. Partes subicctivae temperantiae enumerantur tres : abstinentia, sobrie­ tas et castitas. PUNCTUM I. De abstinentia. 435 I. Notio abstinentiae. Abstinentia est virtus moralis inclinans homi­ nem ad moderandam delectationem tactus et gustus in usu cibi et potus non inebriantis. Dicitur: 1. Delectationem tactus et gustus, i. e. ut supra indicavimus, delec­ tationem, quae profluit sive ex usu cibi et potus ut sic, sive e sapore speciali huius cibi aut potus. 2. lix usu cibi et potus non inebriantis ; quibus verbis distinguitur abstinentia a sobrietate, quippe quae pro speciali difficultate in usu potus inebriantis vincenda data est. 436 II. Obiectum abstinentiae, i. Obiectum materiale remotum consti­ tuunt ipsi cibi et potus non inebriantes ; proximum vero sunt delecta­ tiones tactus et gustus, qui in eorum usu exoriuntur. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti in usu harum rerum conservandi medium rectae rationis; proximum vero est specialis hones­ tas elucens in moderanda delectatione tactus et gustus in usu cibi et potus non inebriantis. 437 III. Vitia opposita Per defectum opponitur gula stricte dicta seu crapula, qua quis cibo et potu non inebrianti utitur supra mensuram rectae rationis; per excessum opponitur nimia abstinentia, qua quis ab­ stinet ab eorum usu contra rectam rationem (S. Thom. 2. 2, q. 148). PUNCTUM II. De sobrietate. 438 I. Notio sobrietatis. Sobrietas est virtus moralis inclinans hominem ad moderandam delectationem tactus et gustus in usu potus inebriantis. Dicitur in usu potus inebriantis, quibus indicatur specifica eius distinctio ab abstinentia. Specialis enim honestas invenitur in praecavendo, ne specialis delectatio potus inebriantis contra rectam rationem admittatur. 439 II Obiectum sobrietatis. 1. Obiectum materiale remotum constituunt potus inebriantes ; proximum vero delectationes tactus et gustus in usu potus inebriantis. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti conservandi medium — 307 — delectationis in usu potus inebriantis; proximum est specialis honestas elucens in moderanda hac delectatione. III. Vitia opposita. Per defectum opponitur ebrietas, qua quis utitui 444) potu inebrianti supra mensuram a recta ratione admissam ; per excessum nimia sobrietas, qua quis contra rectam rationem a potu inebriante ab­ stinet. Nota. Circa virtutes abstinentiae et sobrietatis observandum est, in hisce men­ suram rationis statui debere e fine ciborum et potuum, atque delectationum, quae ipsorum usui annectuntur. Porro hic finis est conservatio valetudinis corporis, et idonea dispositio mentis ad agendum. Quare recta ratio postulat, ut in utendis cibo et potu tamquam finis et primario appetantur conservatio valetudinis corporis et idonea dispositio mentis ad agendum ; dum delectationes annexae licite appetuntur, sed secundario tantum et tamquam medium ad finem. Quare merito damnata fuit ab Innocentia XI prop. 8. « Comedere et bibere usque ad satietatem ob solam voluptatem non est peccatum, modo non obsit valetudini; quia licite potest appe­ titus naturalis suis actibus frui ». PUNCTUM III. De castitate. 1. Notio castitatis. Castitas dicitur a castigando, quia respicit motus 441 et operationes, quae maxime castigari seu refraenari debent (S. Thom. 2. 2, q. 151, a. 1). Est autem castitas: Virtus moralis inclinans hominem ad temperandum appetitum et usum venereorum. II. Obiectum castitatis. 1. Obiectum materiale remotum sunt appe-442 litus et usus venereorum; proximum sunt actus temperandi praedicta. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti in temperandis appetitu et usu venereorum; proximum est specialis honestas in eis temperandis relucens (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 151, a. 2). III. Divisio castitatis. Castitas dividitur: 1. Ratione subiecti in iuvenilem, coniugalem et vidualem. I uve nilis 443 est, qua iuvenes ante matrimonium ab omni actu venereo abstinent. Coniugalis est, qua coniuges excludunt omnes actus venereos ipsis illici­ tos, licitos autem prudenter moderantur. Vidualis est, qua quis tempore viduitatis abstinet ab omnibus venereis. 2. Ratione obiecti in castitatem communem et virginitatem, prout moderatur, vel secundum dicenda excludit venerea. Nota. Ad castitatem refertur pudicitia, quae moderatur actus, qui ad venerea ordinantur, cuiusmodi sunt aspectus, oscula, amplexus, tactus inhonesti (S. Thom. 2. 2, q. 151, a. 4). — 308 — 444 IV. Vitia opposita. Castitati opponitur luxuria, quae est inordinatus appetitus et usus venereorum; ad eam etiam refertur impudicitia. Ex actibus autem luxuriae alii peccaminosi sunt, quia non ordinantur ad generationem; alii prohibentur, quia non ordinantur ad generationem debitam. Priores dicuntur fieri contra, posteriores iuxta naturam. Spe­ cies luxuriae iuxta naturam sunt : fornicatio, adulterium, incestus, sacri­ legium carnale, stuprum et raptus. Species contra naturam sunt: pollutio, sodomia, bestialitas et concubitus innaturalis cum persona diversi sexus. De virginitate uberius dicemus, ubi de cultu virtutum. § III. De partibus integralibus temperantiae. 445 Partes integrates temperantiae sunt: honestas et verecundia. Etenim sicut omnis virtutis, sic etiam temperantiae duplex est officium: obiec­ tum suum, in casu honestatem in conservando individuum et speciem, prosequi ; et huic obiecto contraria fugere. Ut autem perfecte hoc duplex officium exsequatur, temperanter agens duplicem quoque animi affec­ tionem habere debet, unam, qua inclinatur in honesta, alteram qua horret turpia: virtus enim temperantiae fortissimum appetitum moderari debet. Et sic patet, temperantiam duas habere partes intégrales, quarum una honestas, altera verecundia nominatur. Itaque: I. Honestas est affectio animi, qua inclinatur homo ad honesta pul­ chra; et ita intellecta honestas multum confert, ut temperantia turpia, quae pulchritudini honestatis contrariantur, fugiat (S. Thom. 2. 2, q. 145). II. Verecundia est animi affectio, qua horret homo exprobrabilia qua­ tenus talia. Quia vero temperantiae est honestatem servare in iis actibus, quibus horno animalibus similis est, quique contra rectam rationem positi, homini maxime exprobrabiles sunt, patet, verecundiam esse animi dispositionem multum cooperantem ad perfectionem temperantiae. § IV. De partibus potentialibus temperantiae. 446 Partes potcntiales temperantiae sunt : mansuetudo, clementia et mo­ destia; cuius (scilicet modestiae) species numerantur: humilitas, studiositas, modestia morum, eutrapelia et modestia cultus. PUNCTUM I. Dc mansuetudine. 447 I. Notio mansuetudinis. Mansuetudo est virtus moralis inclinans hominem ad moderandam iram iuxta praescriptum rationis fide illustra­ tae. Dicitur ad moderandam iram i. e. appetitum vindictae. 448 II. Obiectum mansuetudinis. 1. Obiectum materiale remotum con- — 309 — stituunt omnia, e quibus appetitus vindictae in actum prorumpere potest; v. g. dicta, facta vel contraria, quae aliorum ope aut propria causa aut aliunde alicui obveniunt; proximum sunt ipsi motus irae, in quantum sunt iuxta regulam fidei vel supprimendi, vel moderandi, vel excitandi. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti iuxta principium fidei motus irae demensurandi ; proximum constituit specialis honestas elucens in hac demensuratione (S. Thom. 2. 2, q. 157, a. 1 et 2). III. Vitia opposita. Per excessum opponitur mansuetudini iracundia, 449 qua quis motibus irae nimis indulget sive quoad obiectum sive quoad modum (S. Thom. 2. 2, q. 158, a. 1-8); per defectum vero lentitudo, qua quis indebite non irascitur, vel non satis (S. Thom. 2. 2, q. 158, a. 8). PUNCTUM II. De clementia. 1. Notio clementiae. Clementia est virtus moralis inclinans superio- 450 rem ad mitigationem, quatenus iustitia patitur, in exigendis poenis a subdito suo iuxta praescriptum rationis fide illustratae. II. Obiectum clementiae. 1. Obiectum materiale remotum constituunt 451 poenae externae, quae in subditum pro transgressione legis imponi pos­ sunt ; proximum vero motus appetitus ostendendae potestatis vindicativae. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti e dulcedine affectus mitigandi poenas, quae in subditum reum imponi possunt; prox:mum vero est specialis honestas elucens in hac mitigatione e dulcedine affectus (S. Thom. 2. 2, q. 157, a. 1-3). III. Vitia opposita. Clementiae per excessum opponitur crudelitas, 452 qua ex animi atrocitate maior exigitur poena, quam praescribit ratio recta (S. Thom. 2. 2, q. 159, a. 1); per defectum vero nimia lenitas, qua mitigatur poena ultra rectae rationis praescriptum. PUNCTUM III. De modestia. Modestia, quae tamquam species subalterna in plures dividitur species 453 infimas, definiri potest : Virtus moralis inclinans hominem ad modera­ tionem eorum, quorum refrenatio mediocrem habet difficultatem. Sicque distinguitur a temperantia, mansuetudine et clementia, quae refrenant difficiliores et vehementiores passiones (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 160, a. 1).' ’. Cfr. BilluarT, diss. 7. a. 4; Salmant. Arl>. praed. 11 131 (p. 489). — 3IQ — Porro mediocriter difficilia ad refrenandum sunt: i° motus animi ad aliquam excellentiam, quos moderatur humilitas; 2° desiderium eorum, quae pertinent ad cognitionem; quod moderatur studiositas ; 30 passiones, quae versantur circa motus externos corporis, cum in seriis, tum in ludicris, quasque moderantur modestia morum et eutrapelia; 40 pas­ siones, quae spectant corporis cultum rerumque externarum apparatum, quarum moderatrix est modestia cultus (cfr. S. Thom. 2. 2. q. 160, a. 2).1 De singulis dicendum. I. De humilitate. 454 I. Notio humilitatis. Humilitas, quae ab humo derivari videtur, e mente S. Thom. definiri potest : Virtus moralis inclinans hominem con­ siderantem suum defectum, ad moderandum propriae excellentiae appe­ titum, iuxta praescriptum rationis fide illustratae (S. Thom. 2. 2, q. 161, a. 6, Corp, et ad 1).1 Dicitur: considerantem suum defectum; quibus intelligitur consideratio, qua quis agnoscit se nihil habere a seipso, quod excellens atque honore dignum sit, sed a Deo sibi inesse, quidquid pos­ sidet perfectionis. Hanc considerationem humilitas praesuppositive im­ portat; formaliter vero est in appetitu, quem refrenat, ne immoderate tendat in excelsa (S. Thom. 2. 2, q. 161, a. 6), inclinando hominem ad hoc, ut praedicta consideratione ductus, abiectionem sibi condignam amplectatur; immo, se subiciat non solum in omnibus Deo, sed etiam secundum id quod suum est, cuilibet proximo, quantum ad id quod est Dei in ipso. 455 II. Obiectum humilitatis. 1. Obiectum materiale remotum constituit ipse homo, quatenus abiectione est dignus, et humiliationes sibi impo­ nendae sunt; proximum inclinationes appetitus propriae excellentiae. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti proveniens e conside­ ratione proprii defectus ad moderandum appetitum propriae excellentiae; proximum est specialis honestas elucens in hac moderatione. 456 in. Vitia opposita. Per excessum opponitur superbia, quae est in­ ordinatus appetitus propriae excellentiae (S. Thom. 2. 2, q. 162, a. 1 et 2). ’ quo quis aut aestimat se habere bonum a seipso ; aut, quamvis credat se accepisse bonum a Deo, propriis meritis id adseribit ; aut iactat, sc habere bonum, quo caret; aut appetit videri singulariter habere id quod habet (S. Thom. 2. 2, q. 162, a. 4).4 Observandum est porro, « superbiam non esse eamdam inani gloriae, sed causam eius; nam superbia inordi‘. Cfr. Billuart, diss. 7, a. 4. Saijuant. Arb. praed a. 132, (p. 489). ----- ’. Cfr. S. Bernardus. De grad. humil. c. 1, n. 2, init. (M. P. L.), 182, coi 942): Salmant. Arb. praed. n. 133 (t. 6, p. 490); Bii.luart, diss. 7. a, 4, § I. *. Sai.manT. Arb. praed. n. 145 (p. 496). ‘. Cfr. Salmant. 1. c., n. 146 (p. 496). — 3i i — nate excellentiam appetit; sed inanis gloria appetit excellentiae mani­ festationem » (S. Thom. 2. 2, q. 162, a. 8, ad 4). * Per defectum opponitur nimia sui abiectio, qua quis appetit vilia, non decentia statum et condi­ tionem. * t II. De studiositate. 1. Notio studiositatis. Studiositas est virtus moralis inclinans horni- 457 nem ad moderandum appetitum cognoscendi, secundum praescriptum rationis fide illustratae. II. Obiectum studiositatis. 1. Obiectum materiale remotum consti-458 tuunt omnes actus seu studia omnia, quibus cognitio rerum acquiritur; proximum est inclinatio ipsa cognoscendi. Cum e parte corporis in ho­ mine exsistat inclinatio refugiendi studia propter laborem iis annexum, e parte vero animae ei insit inclinatio vehemens cognoscendi, huius vir­ tutis est et impellere corporis inclinationem, et refrenare animae deside­ rium. Quamvis nomen studiositatis potius designet primum officium, non tamen numeratur studiositas inter partes potentiales fortitudinis, sed accensetur propter alterum officium partibus potcntialibus temperantiae; idque iure ac merito. Nam, ut cum S. Thom. (2. 2, q. 166, a 2, ad 3) recte monent Salmant’. «difficultas, quae est in moderando studii appetitum, magis per se se habet ad virtutem, utpote tenens se ex parte animae, in qua est inclinatio et propensio ad cognoscendum, quam illa quae est in impellendo, quae provenit ex impedimentis se tenentibus ex parte corporis j> (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 166, a. 2, corp.). 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti tarditatem corporis relate ad studia impellendi et animae desiderium refrenandi, iuxta prae­ scriptum rationis; proximum consistit in speciali honestate, quae relucet in dicta moderatione. TTI. Vitia opposita. Per excessum studiositati opponitur curiositas, 459 quae inclinat ad nimis satisfaciendum appetitui cognoscendi, incumbendo in studia inutilia vel noxia (S. Thom. 2. 2, q. 167, a. 1). Per defectum negligentia, inclinans ad omittenda vel remisse facienda studia earum rerum, quas addiscere et scire quis tenetur.4 ’. De superbia legantur D. Thom. 2. 2, q. 162 tota; S. Alf. Theol Mor. 1. 5, n. 65 sqq. ----- ’. Cfr Salmant, 1. c. n. 145 (p. 496). ------ *. Arb. praed. n. 152. (t. b, P-499·)·----- 4. Cfr. Salmant. Arb. praed. n. 153 (p. 499); Billuart. diss. 7. a. 4, §3: .8 Aug. Epist. 118. (Ed. G. 2. coi 490 sqq), et Sermo 355, c. b, n. 6 (ib. 5 coi. 2041), et Epist. 218 (ib. coi. 1227 sqq); 5*. Bernardus, Sermo 36 in Cantic. (M. P. L. 1S3 coi. c>07 seqq.). — 312 — III. Dc modestia morum. 460 I. Notio modestiae morum. Modestia morum est virtus moralis in­ clinans hominem ad moderandos motus externos corporis, secundum praescriptum rationis fide illustratae. 461 II. Obiectum modestiae morum. Obiectum materiale remotum sunt omnes motus externi corporis ; proximum sunt passiones, quae versantur circa hosce motus. Ex hoc patet, veram virtutem modestiae morum non tantum consistere in moderatione externa, sed requirere, ut moderatio externa proveniat e moderatione interna passionum (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 168, a. 1). 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti moderandi externos corporis motus; proximum est specialis honestas, quae relucet in mode­ ratione praedicta motuum et passionum. ‘ 462 III. Vitia opposita. Per excessum opponitur affectatio, qua quis nimis attendit motibus externis corporis, praeter rectae rationis mensuram ; per defectum rusticitas, qua quis non satis iisdem attendit, contra rectae rationis praescriptum. 463 I. Notio eutrapeliae. Eutrapelia est virtus moralis inclinans hominem ad moderandas in ludicris et iocis actiones et verba, secundum praescrip­ tum rationis fide illustratae (S. Thom. 2. 2, q. 168, a. 4). 464 II. Obiectum eutrapeliae. 1. Obiectum materiale remotum efformant actiones ludicrae et verba iocosa; proximum sunt passiones, quae ver­ santur circa has actiones et verba. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti servandi mensuram rectam in ludicris et iocosis; proximum est specialis honestas elucens in conservanda praedicta mensura. 465 III. Vitia opposita. Per excessum eutrapeliae opponitur scurrilitas, qua quis utitur ludicris et iocis praeter mensuram rectae rationis (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 168, a. 3); per defectum morositas, qua quis abstinet a ludicris et iocis contra praescriptum rationis rectae (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 168, a. 4). * V. De modestia cultus. 466 I. Notio modestiae cultus. Modestia cultus definitur: Virtus moralis inclinans hominem ad servandam mensuram, iuxta praescriptum rationis fide illustratae, in corporis cultu rerumque externarum apparatu. '. Cfr. Salmant. 1. c. n. 154 (t. 6, p. 499-5θο). ----- s. Cfr. Sachant. Arl>. praed. n. «57· (P· 502). — 313 — II. Obiectum modestiae cultus, i. Obiectum materiale remotum sunt 467 res externae, quibus quis uti potest ad cultum et ornatum corporis, atque ad necessitates et commoditates vitae ; proximum sunt passiones, quae circa has res versantur. 2. Obiectum formale remotum est ratio debiti, servandi hisce in rebus mensuram rectae rationis, quae praescribit, ut haec omnia sint personis, locis, temporibus aliisque circumstantiis congrua atque accommodata (S. Thom. 2. 2, q. 169, a. 1) ; proximum est specialis honestas, quae elucet in conservanda praedicta mensura. III. Vitia opposita. Opponitur per excessum luxus, inclinans ad cui- 468 tum corporis et rerum externarum apparatum, supra mensuram rectae rationis; per defectum negligcnlia, qua quis in cultu corporis et exter­ narum rerum apparatu manet infra mensuram conditioni debitam (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 169, a. 1). * DISSERTATIO II. De donis spiritus sancti. Dicemus primum de donis Spiritus Sancti in genere ; deinde de iisdem donis in specie. Pars I. De donis Spiritus Sancti in genere. I. Notio doni. Dona Spiritus S1 in genere definiri possunt : habitus 469 infusi, quibus homo fit prompte mobilis a Spiritu S. secundum specialem impulsum, supra regulam rationis. Sicut igitur, ut homo fiat prompte mobilis a ratione naturali, dantur virtutes acquisitae; et ut fiat prompte mobilis a ratione lumine supernatural! fidei illustrata, dantur virtutes infusae ; sic quoque, ut fiat prompte mobilis a Spiritus S. impulsu, dantur septem dona, quorum regula non est ratio sive naturalis, sive lumine supernatural! illustrata, sed ipse Spiritus S., speciali atque altiori modo dirigens intellectum et voluntatem. Ex hisce sequitur, dona Spiritus S. non eo sensu disting :i a virtuti­ bus, ut illa solummodo operentur circa obiecta materialia distincta ab obiectis materialibus virtutum, atque tantum inserviant ad eliciendas actiones plane heroicas et penitus extraordinarias, ut nonnulli putarunt; sed eo sensu, ut « dona excedant communem perfectionem, non quantum ad genus operum,... sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo ab altiori principio» (S. Thom. 2. 2, q. 168, a. 2 ad 1). ‘. Cfr. Salmant. 1. c. n. 160 fin. (p. 50J). — 314 — Si contraria sententia vera esset, dona essent plerisque hominibus iustis inutiliter data, quum plerique nunquam iis indigerent. Nec apparet in illa opinione, cur dona tamquam habitus data sint, quia pro casibus illis extraordinariis utique sufficerent auxilia actualia. * 470 II. Finis donorum. E modo dictis concluditur, dona Spiritus *S ad hoc inservire, ut homo, quotiescumque ratio sive naturalis sive lumine supernatural! fidei illustrata, et proin prudentia sive naturalis sive supernaturalis, non sufficiunt ad actiones debite regulandas, ideoque requiri­ tur specialis impulsus Spiritus S. ad illuminandum intellectum et volun­ tatem impellendam, facile et prompte hoc impulsu moveatur; sicque haec dona sint in adiutorium virtutum, perficiendo illud, ut docet Angelicus, quod virtutes perficere non possunt (i. 2, q. 68, a. 8, sed contra). Tales autem casus saepe occurrunt in vita iustorum omnium, tot difficultati­ bus obnoxia (cfr. S. Thom. i. 2, q. 68, a. 2 ; 3 D. 34, q. 1, a. 1 sol., et ad 1-2; ibid. a. 3, sol. init.).3 471 III. Numurus donorum. Septem esse dona Spiritus Sli hauritur ex Isaia II, 1-3, ubi de effusione horum donorum in Christum vaticinans septem enumerat: donum scilicet sapientiae, intellectus, consilii, scientiae, pietatis, fortitudinis et timoris Domini. ’ Sicut autem a Christo capite in membra eius effluunt omnes gratiae et virtutes, similiter haec dona de plenitudine eius accipiunt iusti omnes. Huic argumento Scripturistico accedit sensus Ecclesiae, quae in suis precibus liturgicis4 et suorum Pontificum Encyclicis septenarium numerum plane enuntiat.6 472 IV. Origo donorum. Dona Spiritus S' infundi a Deo, sicut omnes virtutes supernaturales, constat; quaecumque enim dona supernaturalia prorsus excedunt facultates hominis naturales ; unde etiam a solo Deo nobis praeberi possunt. Ea vero a Deo infundi una cum gratia sanctifi­ cante, patet ex eo quod Christus est exemplar nostrae iustificationis, seu '. Cfr. Revue Thomiste. 1898 p. 149-50. — Pesch. n. 116. — Io. a S. Th. In 1. 2, q. 68 disp. 18, a. 2, n. 5-8 incl., et n. 17-20 incl. (Ed. Lugd. 1663, t. 5, p. 200-1 e t2O2-3).----- ’. Pro tota materia legantur: .Ç, Thom. i. 2, q. 68, tota. — Io. a S. Th. In 1. 2, q. 68, disp. 18, a. 1-2. — Sylvius. In 1. 2, q. 68, a. 1-2. —Gotti. tr. 3, q. 4 (Ed. Venet. 1763, t. 2, p. 125 sqq.) — Revue Thomiste 1898, p. 139-57 incl., et 111-17 incl. — Tepe Inst. th. mor. t. 2, tr. 5, n. 412-32 incl. — Saint-lure, l’Homme spirituel, p. 1, c. 2, sect. 16 (Ed. Lugd. 1836, t. 1, p. 270 sqq. — Gaume. Traité du S. Esprit, t. 2, c. 25-6. — Schceben. — Heinrich — Gutherlet. — Schnei­ der.----- ’. Verum quidem est, hchraico textu pietatem et timorem per easdem voces exprimi ; animadvertendum autem in Scriptura Sacra expressionem «timor Domini» amplam habere significationem, quae omnem religionem ac pietatem necnon ob­ servantiam erga Deum indicare soleat; inde Septuaginta et plures Patres et varii interpretes tum antiqui tum recentiores vocabulum idem Hebraicum diversa tran­ stulere voce.----- * Miss. Rom. Sequent, in Pcntec. ----- Encycl. « Divinum illud munus > diei 9 Maii 1897 (Act. S. Sed. t. 29, p. 654). « — 315 — quod iustus pro sua mensura habet illum Spiritum, qui in Christo re­ quievit. Porro, ut modo diximus, in Christo iuxta Prophetam Isaiam quievit Spiritus septem donorum. V. Permanentia donorum. Sicut dona Spiritus Sancti inseparabiliter 473 infunduntur una cum gratia sanctificante, idque probabilius propter eorum physicam e gratia dimanationem, ita quoque crescunt, crescente in hac vita gratia, et pereunt, pereunte hac gratia. Relate ad alteram vitam in animis beatorum manebunt omnia dona quoad eorum essentiam ; quoad eorum vero operationem, dona, quae vitam contemplativam respiciunt et quorum praecipuum igitur obiectum est Deus, habebunt ibidem eosdem actus, attamen perfectiori modo; dona autem, quae magis vitam activam respiciunt, et quorum igitur obiectum coincidit cum obiecto virtutum moralium, alios actus eosque perfectiores habebunt. In animis damnato­ rum nullum erit donum, sicut nulla in iis manet virtus (i. 2, q. 68, a. 6). VI. Excellentia donorum. Dona, comparata virtutibus theologicis, mi- 474 nora sunt iis dignitate. Per virtutes enim theologicas anima unitur Deo ; per dona disponitur, ut sit prompte mobilis a Spiritu Sancto. Porro excellentia unionis cum Deo superat dispositionem, qua homo fit prompte mobilis a Deo; superant vero dona sua excellentia virtutes morales et intellectuales, « quia », ait D. Thomas, « dona perficiunt vires animae in comparatione ad Spiritum Sanctum moventem : virtutes autem perfi­ ciunt vel ipsam rationem, vel alias vires in ordine ad rationem : mani­ festum est autem, quod ad altiorem motorem oportet maiori perfectione mobile esse dispositum; unde perfectiora sunt dona virtutibus» (i. 2, q. 68, a. 8). Pars II. De donis Spiritus S1 in specie. E septem donis Spiritus S’, quattuor pertinent ad intellectum : sapien­ tia, intellectus, scientia et consilium ; reliqua tria, pietas, fortitudo et timor Domini ad voluntatem. De singulis quaedam hic annotamus. I. Donum sapientiae est habitus infusus, quo intellectus ita disponitur, 475 ut sub impulsu speciali Spiritus S' ex quadam connaturalitate cum Deo, facile et prompte contempletur Deum causam altissimam, et secundum eam de omnibus iudicet. Haec connaturalitas cum Deo oritur ex virtute theologica caritatis, quae est in voluntate ; unde donum sapientiae causam habet in voluntate, sed essentiam in intellectu, cuius actus est recte iudicare (S. Thom. 2. 2, q. 45, a. 2). Respondet quoque caritati, et hanc vir­ tutem in suis actibus adiuvat, ut intimius Deum propter Deum diligat. II. Donum intellectus est habitus infusus, quo intellectus ita dispo- 476 — 3ï6 — nitur, ut sub speciali impulsu Spiritus Su facile et prompte moveatur ad penetrandum tum credibilitatem, tum essentiam fidei veritatum. Hoc donum igitur respondet virtuti theologicae fidei ; eam adiuvat, ut firmius veritati revelatae assentiat. Differt vero a fide, quae propter extrinsecum testimonium veritati assentit, idque sine ipsius obiecti crediti penetratione (S. Thom. 2. 2, q. 8, a. 2). 477 III. Donum scientiae est habitus infusus, quo intellectus ita disponi­ tur, ut sub impulsu speciali Spiritus Su facile et prompte cognoscat causas secundas, et secundum eas de omnibus iudicet. Respondet etiam virtuti theologicae fidei, cum huius doni sit iudicare, utrum res creatae sint res fidei necne, quid in iis sit aestimatione dignum, quomodo con­ cordent veritates naturales cum supernaturalibus, quaenam sit vis argu­ mentorum, quibus dogmata probantur (S. Thom. 2. 2, q. 9). IV. Donum consilii est habitus infusus, quo intellectus ita disponitur, ut sub impulsu speciali Spiritus St! facile et prompte iudicet, quidnam sit agendum in casibus difficilioribus vitae. Hoc donum respondet virtuti cardinali prudentiae, quae perficitur et iuvatur secundum quod regulatur et movetur a Spiritu S° (S. Thom. 2. 2, q. 52). 479 λζ. Donum pietatis est habitus infusus, quo voluntas ita disponitur, ut sub impulsu speciali Spiritus *S facile et prompte cultum et obsequium exhibeat Deo ut Patri, ideoque Sanctos ac proximos colat propter Deum ut fratres. Hoc donum respondet virtuti cardinali iustitiae eamque per­ ficit, cum hominem moveat, ut ob altius motivum, ac perfectiori animi affectu iustitiae opera perficiat (S. Thom. 2. 2, q. 121). 480 VI. Donum fortitudinis est habitus infusus, quo voluntas ita disponi­ tur, ut sub impulsu speciali Spiritus *S facile et prompte aggrediatur et sustineat quaecumque difficilia cum magna fiducia, atque securitate evadendi ex imminentibus periculis quibuscumque. Respondet virtuti cardinali fortitudinis eamque perficit, in quibus deficeret (S. Thom. 2. 2, q· 139)· 481 VII. Donum timoris Domini est habitus infusus, quo voluntas ita disponitur, ut sub impulsu speciali Spiritus S1 facile et prompte concipiat profundam reverentiam erga Deum, ut est Pater excellens atque potens separare nos ab ipso propter offensam, et consequenter intimum timorem peccati, ut est huius Patris offensa atque dignum separatione ab ipso. Ex hac notione patet, donum timoris Domini respondere tum virtuti theolo­ gicae spei, tum virtuti cardinali temperantiae: spei, quatenus movet ad timorem filialem quo vitamus peccatum quod nos separat a Patre, et ad fiduciam filialem, qua omne bonum a Patre exspectamus ; tempe­ rantiae vero, quatenus concupiscentias refraenat, idque propter motivum motivo temperantiae perfectius (S. Thom. 2. 2, q. 141). 478 — 317 — SCHOLION. De beatitudinibus et fructibus. Tractatis virtutibus infusis et donis Spiritus S', quaedam annotanda remanent circa eorum actus speciales, quos theologi nomine sive beatitudinum sive fructuum indicare consueverint. 1. Beatitudines. i. Cum virtutes infusae et praecipue dona Spiritus S’ 482 eo fine nobis infundantur, ut facilius perveniamus ad supematuralem beatitudinem, sequitur eximios actus virtutis perfectae, et potissimum doni perfecti, speciali modo conducere ad hanc beatitudinem, proindeque maxime fovere spem hominis illos elicientis, perveniendi ad eam. Quare propter hanc spem vividam illi actus quasi inchoative tribuunt elicienti beatitudinem, ad quam ipsum conducunt. Et ideo Christus beatos iam praedicat elicientes tales actus his in terris, ipsique actus beatitudines vocantur per metonymiam, qua causae (i. e. actui) tribuitur nomen ef­ fectus. Hinc beatitudines definiri possunt, ad mentem quoque S. Tho­ mae: Actus eximii virtutis perfectae et praecipue doni perfecti, speciali modo conducentes ad aeternam beatitudinem. « Ad rationem beatitudinis.. requiritur igitur, ita Angelicus, quod sit aliquid perfectum et excellens; unde beatitudines dicuntur solum perfecta opera, quae etiam ratione suae perfectionis magis attribuuntur donis, quam virtutibus » (S. Thom. i. 2, q. 70, a. 2). 2. Salvator noster octo eiusmodi beatitudines celebri sermone in monte (apud S. Math. cap. 5) enumerat; quas ita singulis donis tanquam actum specialem attribuunt S. Augustinus1 et S. Thomas, ut sapientiae tan­ quam actus respondeat beatitudo designata verbis : « Beati pacifici » (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 45, a. 6); intellectui, « Beati mundo corde » (cfr. S. Thom, 2. 2, q. 8, a. 7); scientiae, « Beati qui lugent» (S. Thom. 2. 2, q. 9, a. 4); consilio, « Beati misericordes » (S. Thom. 2. 2, q. 52. a. 4); pietati, « Beati mites» (S. Thom. 2. 2, q. 121, a. 2); fortitudini, « Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam » (S. Thom. 2. 2, q. 139, a. 2) ; timori tandem, « Beati pauperes spiritu » (S. Thom. 2. 2, q. 19, a. 2); dum octava beatitudo quodammodo pertinet ad septem priores omnes (cfr. S. Thom. 1. 2, q. 69, a. 3, ad. 5). II. Fructus Spirtus S1. 1. Ad rationem fructus Spiritus S1. intelligen- 483 dam cum S. Thoma observandum est, « quod nomen fructus a corpora­ libus ad spiritualia est translatum. Dicitur autem in corporalibus fructus id, quod ex planta producitur cum ad perfectionem pervenerit, et quam‘. L. i. De serm. Dom. in monte, c. 4, n. 11 (Ed. G. 3 coi. 1496-1497); cfr. ibid, c. 1-6, n. 3-15 (coi. 1493-1500). - 318 - dam in se suavitatem habet... Secundum hoc igitur nomen in rebus spiritualibus dicitur fructus hominis quasi arboris id, quod ab eo produ­ citur,... (et) sic ipsi actus humani fructus dicuntur. Operatio enim est actus secundus operantis et delectationem habet, si sit conveniens ope­ ranti. Si igitur operatio hominis procedat ab homine secundum facul­ tatem suae rationis, sic dicitur esse fructus rationis. Si vero procedat ab homine secundum altiorem virtutem, quae est virtus Spiritus S1, sic dicitur esse operatio hominis fructus Spiritus S., quasi cuiusdam divini seminis » (S. Thom. i. 2, q. 70, a. 1). Porro, « plus requiritur ad ratio­ nem beatitudinis, quam ad rationem fructus. Nam ad rationem fructus sufficit, quod sit aliquid habens rationem ultimi et delectabilis; sed ad rationem beatitudinis ulterius requiritur, quod sit aliquid perfectum et excellens. Unde omnes beatitudines possunt dici fructus, sed non convertitur. Sunt enim fructus quaecumque virtuosa opera in quibus homo delectatur» (S. Thom. ibid. a. 2; cfr. ibid. obi. 1 et ad 1-2). E quibus patet, fructus Spiritus S. posse definiri : Actus virtutis vel doni, qui et quatenus producunt delectationem spiritualem in anima elicientis. 2. Inter multos fructus Apostolus duodecim expresse designat: «Eruc­ tus autem Spiritus,» inquit, «est: charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, conti­ nentia, castitas. »' Inter eos autem plures quidem indicantur nomini­ bus virtutum, ast per metonymiam; siquidem « nomina virtutum sumun­ tur quandoque pro actibus earum... et hoc modo sumuntur nomina virtu­ tum in enumeratione fructuum » (S. Thom. 1. 2. q. 70, a. I, ad 3; cfr ibid. a. 3, ad 4, et tota q. 70). ’. Galat. V, 22-23. LIBER II. De exercitio vitae Christianae seu de cultu virtutum. Postquam in Theologia morali generali, i. e. libro primo disseruimus de principiis generalibus vitae Christianae, nunc de exercitio vitae Chris­ tianae seu de cultu virtutum, i. e. de actibus virtutum eliciendis dicendum est. Ex virtutibus autem aliae immediate (saltem principaliter, de virt. n. 352) versantur circa Deum, ut est auctor et finis ordinis supernaturalis; aliae immediate respiciunt bonum honestum finis intermedii (n. 367). Priores theologicae, posteriores morales dicuntur. Dicendum igitur primum de cultu virtutum theologicarum, deinde de cultu virtutum moralium. TRACTATUS I. De cultu virtutum theologicarum. 1 luvat quasdam praemittere notiones, quae in materiis pertractandis identidem recurrunt, nimirum de necessitate medii et praecepti atque de modis eliciendi actus virtutum. 1. Necessitas medii. 1. Necessarium necessitate medii dicitur illud, 484 quod èt positive conducit ad salutem, èt tanquam positive conducens necessarium est ad salutem consequendam. Dicitur positive conducit, i. e. per modum causae sive efficientis sive formalis sive disponentis, etc. 2. Necessarium necessitate medii distinguitur dupliciter, prout neces­ sitas oritur vel ex natura rei vel ex libera Dei ordinatione. Prior semper est absoluta; ita v. g. posito ordine supernatural!, gratia sanctificans absolute necessaria est. Altera est absoluta vel hypothetica, prout a Deo libere constituta est insupplebilis vel supplebilis; supplebilis, inquam, per medium extraordinarium a Deo institutum, quod medium ordi­ narium (i. e. id quod suppleri debet) respicit et dependenter ab eo effec­ tum sortitur. Ita v. g. baptismus aquae est medium ordinarium ‘. Cfr. WaFFELAERT, Annotationes in tract, de virtutibus theologicis; BoUQUiU.^N, De virtutibus theologicis; Van der Nîoeren, Tractatus de virtutibus theologicis. — 320 — remittendi peccati originalis; quod in adulto per baptismum flaminis, i. e. per actum perfectae contritionis vel caritatis suppleri potest. Sacra­ mentum poenitentiae est medium ordinarium remittendi peccata post baptismum commissa ; quod per perfectam contritionem vel caritatem potest suppleri. In utroque casu medium extraordinarium voto respicit medium ordinarium, et in tantum etiam dependenter a medio ordinario effectum producit. Coroll. I. Absentia peccati non dicitur necessaria necessitate medii, quia non positive conducit ad salutem, sed tantum involvit absentiam obicis seu obstaculi. Coroll. II. Actus sub gravi praeceptus, quamvis positive ad salutem conducat, non vocatur necessarius necessitate medii, quia quatenus positive conducit ad salutem, non est necessarius ad eam consequendam. Coroll. III. Ex eo quod aliquid est medium ordinarium, sequitur etiam quod, qui medio extraordinario seu supplente usus sit, tenetur adhuc, si possit, uti medio ordinario seu suppleto. 485 II. Necessitas praecepti. Necessarium necessitate praecepti dicitur illud, quod a lege imponitur. Coroll. Omne quod est necessarium necessitate medii etiam necessarium est necessitate praecepti ; sed non e converso. 486 III. Modi eliciendi actus virtutum. Actus virtutum elici possunt formaliter et virtualiter. Formaliter exerceri possunt aut omnino expli­ cite seu in actu signato, aut modo magis confuso seu in actu exercito. Jta v. g. actus fidei omnino explicite elicitur, si quis profiteatur: Credo praesentiam Christi in S. S. Eucharistia· Idem actus in actu exercito elicitur ab eo, qui ante S.S Sacramentum genuflectit (S. Alf. II, 7). Virtualiter eliciuntur, si continentur in actu alius virtutis, ut v. g. actus doloris de peccato in actu caritatis. DISSERTATIO I. De cultu fidei. (S. Thom. 2. 2, q. 1-16 ; S. Alf. Theol. Mor. 1. II, n. 1-19; Horn. Apost. tr. 4, n. 1-15). 487 Fides est virtus supernaturalis, «qua Dei aspirante et adiuvante gratia, ab Eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fallere potest » ’ (n. 354). ‘. Cone. Vatic. Const. Dogm. de Fide, cap. 3. — 321 — Obiectum materiale fidei sunt veritates a Deo revelatae sive explicite sive formaliter implicite, non vero implicite virtualiter tantum revelatae (n. 356) : Obiectum formale fidei est auctoritas Dei, exsurgens ex Eius veracitate et sapientia (n. 356) ; quae omnia locis citatis uberius exposita sunt. Quibus in memoriam revocatis, dicemus primum de necessitate fidei, deinde de peccatis contra fidem, denique de periculis fidei. Pars I. De necessitate actus fidei. SECTIO I. De necessitate medii. Actus fidei (fides actualis) nequit esse necessarius, uti patet, nisi 488 adultis. Distinguendum vero inter adultos nondum iustificatos et iustificatos. lam vero : I. /Ictus fidei necessarius est ad salutem necessitate medii adultis non­ dum iustif icatis. Et sane actus fidei est necessarius ad iustificationem obtinendam. Atqui ipsa iustificatio est necessaria ad salutem necessitate medii. Ergo idipsum de actu fidei affirmandum. Maior probatur: i° ES. Scriptura. « Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum. » 1 Divum Paulum hic loqui de fide actuali patet tam ex verbo credere, quam ex toto contextu. Apostolum dicere de fide supematurali, patet e versu 1, ubi eam dicit : « sperandarum substantiam rerum, argumentum non apparentium. » Verba autem intelligenda esse de omnibus omnium tem­ porum hominibus, sole clarius patet e contextu a c. X, 38-39, XI, 1-40 inch, ubi totus in eo est, ut probet, adductis exemplis, sanctos omnes ab initio mundi per fidem iustificatos fuisse, et similiter adhuc omnes per eam debere iustificari. 20 E Conciliis. Con. Trid. ita dicit: «Sine ea (fide) nulli unquam contigit iustificatio. »3 Tntelligi fidem actua­ lem, deducas ex eo quod Cone, dicit de fide, quam « ex auditu conci­ pientes libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt. » ’ Idem docet Cone. Vatic. * 30 Confirmatur ratione. Etenim omnino convenit, ad iustificationem adulti necessitate medii requiri, ut tendat in Deum ut in finem ultimum supernaturalem. Atqui id fieri nequit, nisi Deus ut finis ultimus supernaturalis apprehen­ datur; quod fit per fidem. ‘. Hcbr. XI, 6. Idem docetur apud Hebr. X, 38; Gal. II, 16; .Marc. XVI, 15 sq. ----- ’. Sess. 6, cap. 7. ------ ’. Sess. 6, cap. 6. ------ 4. Scss. 3, cap. 3. 2t 322 — Coroll. Ad quaestionem, quomodo adultus nondum justificatus, qui carcat prae * dicatore, actum fidei elicere possit, respondet S. Thomas: «Si enim taliter’ nutritus ductum naturalis rationis sequeretur in appetitu boni et fuga mali, certissime est tenendum, quod ei Deus vel per internam inspirationem revelaret ea, quae ad credendum sunt necessaria, vel aliquem fidei praedicatorem ad eum dirigeret, sicut Petrum ad Cornelium» (De verit. q. 14, a, a. 11, ad 1). II. Actus fidei etiam adultis iustificatis aliquo modo necessarius est necessitate medii, scilicet eatenus, quatenus salus obtineri nequit sine oratione supernaturali, qua gratia necessaria ad praecepta implenda obtineatur. lam vero ad eiusmodi orationem necessario requiritur actus fidei. Hinc actus fidei etiam adultis iustificatis isto sensu necessarius est necessitate medii, ut ad salutem perveniant. Coroll. I. Ad justificationem non sufficit votum fidei, sed requiritur actus for­ malis fidei, ut deducitur ex sensu obvio documentorum quae allegavimus. Coroll. II. Ad justificationem requiritur actus fidei stricte dictae; non autem sufficit fides late dicta, i. c. — ut exponunt ii pauci’, qui hanc fidem sufficere autumant — fides, quae non nititur auctoritate Dei revelantis sed cognitione ex creaturis cum auxilio tamen supernaturali acquisita. Argumenta adducta compro­ bant, requiri veram fidem, cuiusmodi non est fides late dicta. Accedit quod sen­ tentia impugnata fere incidit in prop. 23 damnatam ab Innoc. XI : « Fides late dicta ex testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem sufficit. >’ III. Actus fidei, necessarius necessitate medii, debet esse explicitas quoad quaedam dogmata; scilicet: 1. Certo requiritur fides explicita in Deum exsistentem et remunera­ torem. Patet ex S. Scriptura : « Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit » ' Hinc Innocentius XI damnavit prop. 22 » Non nisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris. » “ Adhaec probabilius requiritur fides explicita in Deum remuneratorem in ordine supernaturali; et secundum plures etiam in Deum exsistentem ut auctorem ordinis supernaturalis; quocirca conferantur Dogmatici. 2. Disputatur, num post promulgatum Evangelium necessaria sit ne­ cessitate medii fides explicita in *5. Trinitatem et Christum Redemp­ torem. Dixi « post promulgatum Evangelium » ; nam ante illud fidem explicitant in praedicta mysteria non fuisse necessariam, eruitur ex hisce S. Scripturae: « Mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et gene*. i. e. in sylvis. ----Ita Gutberlet, Dogm. Théologie, VIII, 493 sq. ---’. Denz.-Bannw., n. 1173. ----- *. Hebr. XI, 6. ------ ·. Denz.-Bannw., n. 1172 — 323 — rationibus, nunc autem manifestatum est sanctis cius. » 1 — « Prius au­ tem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi, in eam fidem quae revelanda erat. » *. Post promulgatum Evangelium fidem explicitam in illa mysteria necessariam esse necessitate medii, docent 5. Thomas, ut videtur (2 2, q. 2, a. 7 et 8), et alii. Nituntur autem primum hisce S. Scripturae: « lustitia autem Dei (i. e. nostra iustificatio) per fidem lesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in Eum; non enim est distinctio. > * « Haec est autem vita aeterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Icsum Christum. » ‘ Adde responsa S. Off.’ Attamen etiam sententia contraria probabilis est, quia praedicta doctrina neque ex rei natura, neque ex S. Scriptura, neque ex testimoniis Patrum vel responsis S. Congrega­ tionum necessario deducitur. Non ex natura rei, quia ut homo tendat in Deum ut in finem supernaturalem, sufficit fides explicita in Deum exsistentem, et remune­ ratorem in ordine supernaturali. Textus autem S. Scripturae, testimonia SS. Pa­ trum et responsa opposita a fautoribus huius sententiae intelliguntur de fide im­ plicita, vel de necessitate praecepti, vel de necessitate, spectata providentia com­ muni et ordinaria (S. Alf. II, 2).· Coroli. 1. Adultus (non perpetuo amens), qui certo ignorat Deum exsistentem vel remuneratorem per se ne in periculo mortis quidem baptizari potest, quia certo caret fide, quae in adulto ad justificationem obtinendam requiritur (sub III). Ita theoretice; quandoquidem practice aut ignorantia expelli poterit aut non erit certa. Coroll. II. Adultus (non perpetuo amens), qui ignorat mysterium SS. Trinitatis et Christi Redemptoris per se ne in extremis quidem baptizari vel absolvi potest, nisi prius instruatur. ’ Si vero, extrema necessitate urgente, instructio institui nequeat, Baptismus et absolutio conferantur, modo intentio requisita certo vel saltem cum aliqua probabilitate adsit. * In priori casu Baptismus absolute, in altero sub conditione ministretur: absolutio vero non concedatur nisi sub condi­ tione, quia etiamsi intentio requisita certo adesset, probabiliter tamen deficit contritio supernaturalis, deficiente notitia mysteriorum, quae probabiliter credi debent necessitate medii. \ Coloss. I, 26.----- ’. Galat. III, 23.------ ’. Rom. III, 22.------ \ Ioan. XVIII, 3. ·. Maximam difficultatem facessit responsum S. Off. 3 Maii 1703 (Collect, de Prop. Fide, n. 254, ad 2 et 256, ad 2), quod interrogatum, an adultus in mortis articulo baptizari possit sub promissione addiscendi Fidei veritates, si convaluerit ; respondit: «Non sufficere promissionem; sed Missionarium teneri adulto, etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare mysteria Fidei, quae sunt neces­ saria necessitate medii, ut sunt praecipua mysteria Trinitatis et Incarnationis » ; quod responsum etiam Bencd. XIV refert in Constit. Postremo mense, 28 Febr. 1747, n. 41 ; denique S. Off. 30 Mart. 1898 (Collect, de Prop. Fide, η. 1993) iterum ad illud provocavit. ’. Cfr. nota 4n. ’. Cfr. S. Off. responsa, nota 4a citata. ----- ", Haec doctrina non repugnat rcsjionsis citatis S. Off. (scilicet 3 Maii 1703 et 30 Mart. 1898). Haec statuunt, quid generation fieri debeat; quod non impedit, quominus in casu urgenti necessitatis exceptio admittatur. Neque doctrinae nostrae obstat prop. 64 damnata ab Innoc. XI: « Absolutionis capax est homo quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei, et etiamsi per negligentiam etiam culpabilem nesciat mysterium S.S. Trinitatis et Incarnationis D. N. I. Chr. > (Denz.-Bannw., n. 1214). Hic enim sermo est de ignorantia culpabili, quae utique absolutionem validam excludit, donec poenitens de ea dolcat (S. Alf. II, 2). — 324 — SECTIO II. De necessitate praecepti. Praecipiuntur tam actus internus quam actus externus seu professio fidei. Hinc : CAPUT I. De praecepto actus interni. 489 . .1. /Ictus internus fidei, i. e. actus credendi Deo revelanti necessarius est necessitate praecepti. Patet primum ex eo quod necessarius est neces­ sitate medii, ut supra exposuimus (n. 488). Deinde qui revelationem suf­ ficienter propositam non admittit, summam Dei auctoritati iniuriam infert. Adde haec S. Scripturae: «Qui non crediderit, condemnabitur.»1 — « Et hoc est mandatum eius: Ut credamus in nomine Filii eius lesu Christi » II. Actus internus fidei, spectata necessitate praecepti, debet esse explicitas, non solum quoad credenda necessitate medii, verum etiam quoad alia, quae cognosci debent sive ad recte sentiendum, sive ad recte vivendum, sive ad rite utendum auxiliis ad salutem. * Hinc fide explicita credenda sunt — praeter credenda necessitate medii —: i° quae conti­ nentur Symbolo Apostolorum; 2° quae continet Decalogus; 30 Sacra­ menta, maxime necessaria, scilicet Baptismus, Poenitentia, Eucharistia et secundum plures Confirmatio; cetera, quum quis ea proxime suscep­ turus est; 40 probabiliter ea quae continentur Oratione Dominica, quippe quae omnia involvat, quae Christus petere nos docuit (S. Alf. II, 3). Praeterea advertas: 1. Praeter credenda plura alia sciri debent, ut praecepta Ecclesiae, proprii cuiusque status officia. Item saltem omnino convenit sciri signum Crucis, et memoria teneri Orationem Dominicam, salutationem Ange­ licam et Symbolum (cfr. S. Alf. II, 3). 2. Quoad modum sciendi quae credi vel sciri debent, sufficit genera­ tim scientia quoad substantiam seu ea, quae aliquo conceptu utut confuso et crasso continetur. Dixi generatim, quia aliqui, spectato statu et condi­ tione, perfectiori scientia gaudeant oportet. 3. Qui ignorat certo vel probabiliter credenda necessitate medii, ante­ quam absolvatur, instruatur eo modo, quo illud hic et nunc commode fieri possit; moneatur tamen, ut postea perfectiorem et ampliorem scientiam acquirerere conetur. Qui ignorat credenda vel scienda sola Marc. XVI, 16.---- ’.I Ioan. Ill, 23. ------- ’. Wafielaert, Annotationes in tract, de virt. theol. n. 17S. — 325 — necessitate praecepti, potest absolvi, imposita obligatione postea requisi­ tam scientiam comparandi (S. Alf. II, 3; Prax. Conf. n. 22}. III. /icitis internus fidei obligat quandoqii' ratione praecepti ipsius fidei, quandoque ratione praecepti alterius virtutis. Quocirca advertas damnatas prop. 1 ab Alex. VII : « Homo nullo unquam vitae suae tem­ pore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis, ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium;»1 prop. 16 ai) Innoc. XI: « Fides non censetur cadere sub praeceptum speciale et secundum se ; »3 et prop. 17 ab eodem: « Satis est actum fidei semel in vita elicere».’ Porro obligat actus internus fidei: i. Ratione praecepti ipsius fidei: a) Quando quis primo habet notitiam revelationis factae. Hinc tenen­ tur actum fidei elicere a) pueri inter fideles educati, qui usum rationis adepti apprehendunt veritates fidei tanquam a Deo revelatas; b) adulti non catholici, quibus vera fides proponitur et tanquam vera innotescit (S. Alf. II, 5). b) Aliquoties in vita. Ita S. Alfonsus multique alii contra aliquos. Et sane obsequium Deo praestandum exigere videtur, ut saepius in vita eliciantur actus virtutum, quae Deum immediate respiciunt. Dein colli­ gitur ex prop. 17 ab Innoc. XI damnata et supra allegata. Denique dedu­ cendum videtur ex eo, quod secundum dicenda n. 519 actus caritatis aliquoties in vita elici debet. Cum enim fidei et caritatis fere eadem sit necessitas, idem fere de utriusque obligatione dicendum videtur (S. Alf. Π, 5, 6, 7). Obi. Praeceptum fidei ita saepe in vita indirecte, i. e. ratione alterius virtutis obligat, ut Christus non censeatur illud directe imposuisse. Resp. Quod praeceptum fidei toties indirecte obligat, non impedit, quominus etiam obsequium Deo revelanti praestandum exigat, ut actus fidei pluries in vita eliciatur: hinc Christus censetur etiam ob illud motivuxn, i. e. directe actum fidei imposuisse. c) In articulo mortis. Ita plures, ob rationes sub b) allatas, quas etiam articulo mortis applicandas esse censent. d) Quando nova definitio fidei proponitur, quatenus qui in hoc casu actum fidei non eliceret, practice saltem aut negaret aut in dubium vocaret articulum fidei, aut periculo ita faciendi se exponeret. e) Quando quis in haeresim vel in apostasiam lapsus est: quo casu ‘. Denz.-Bannw., n. 1101. ----- ’. Denz.-Bannw., n. 1166. ----- *. Denz.-Bannw.. n. 1167. — 326 — iniuria Dei auctoritati illata videtur secum ferre obligationem eam repa­ randi per actum fidei saltem non diu dilatum. f) Quando urget tentatio contra fidem sive in communi sive contra particulare mysterium, quam quis censet se vincere non posse nisi per actum fidei elicitum. Id tamen raro locum habebit ; immo passim praestat eiusmodi tentationes impugnare ad alia divertendo (S. Alf. II, 5; Prax. Conf. n. 238). g) Quando facienda est fidei professio externa (S. Alf. 1. c. n. 490). 2. Ratione praecepti alterius virtutis: a) Quando quis tenetur ponere actum alterius virtutis, qui sine actu fidei poni nequit (S. Alf. II, 5). b) Quando urget tentatio contra aliam virtutem, quam quis sibi videtur sine actu fidei superare non posse (S. Alf. 1. c.). c) Quum libere ponitur actus virtutis, qui sine actu fidei debito modo poni nequit, ut confessio sacramentalis vel S. Eucharistiae receptio. Coroll. I. Qui negligit actum fidei, ratione alterius virtutis impositum, peccat contra alteram illam virtutem, non autem contra fidem. Coroll. IL Homo christiane vivens de impleta obligatione identidem actum fidei eliciendi, non dubitet, quum toties tam ratione ipsius fidei quam ratione alterius virtutis vel operis boni actum fidei eliciat, modo in actu signato modo in actu exercito (S. Alf. II, 7). *> CAPUT II. De praecepto 490 actus externi seu professionis fidei. I. /Ictus externus seu professio fidei aliquando praecipitur. Patet i° Ex *5. Script. « Si confitearis in ore tuo Dominum lesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam : ore autem confessio fit ad salutem. » ’ 20 Ex eo quod Ecclesia ab Auctore suo instituta est ut societas credentium externa, visibilis. Talis autem societas secum fert, ut credentes etiam externe fidem profiteantur, Id 30 requirit maiestas Dei reve­ lantis, cui etiam externa adhaesio debetur. Quantopere autem obligatio aliquando profitendi fidem urgeat, patet v. g. ex eo quod S. C. de Prop. Fid. 28 Maii 1635 respondit, « non posse admitti ad baptismum Mahumetanum qui velit, propter vitae periculum, Christianus esse occultus et manere, sed debere se transferre ad loca ubi possit publice religionem Christianam profiteri. » ' ’. Rom. X, 9 sq.; cfr. Matth. X, 32 sq. ----- ’. 28 Maii 1635 (Collect, n. 84); cfr. S. C. de Prop. Fid. 26, Jun. 1790 (Collect, η. όθ2). — 327 — II. Actus externus seu professio fidei fideles generutim obligat, «quo­ ties eorum silentium, tergiversatio aut ratio agendi secumferrent impli­ citam fidei negationem, contemptum religionis, iniuriam Dei vel scanda­ lum proximi» (can. 1325 § 1). Speciatim obligat: i. Ratione praecepti ipsius fidei: a) Quando infans baptizatus usum rationis adipiscitur, vel adultus fidem amplectitur aut post publicum discessum ad eam revertitur. b) Aliquoties in vita, ut colligitur ex argumentis sub I allatis. Ceterum homo, qui christiane vivit, huic obligationi abundanter satisfacit, quum sexcenties ponat actus, qui fidei professionem saltem in actu exercito contineant. c) Quando honor Dei ut fidei Auctoris tuendus est (S. Thom. 2. 2, q. 3, a .2); quod locum habet: i° si quis a publica auctoritate interrogatur. Hinc ab Innoc. XI damnata est prop. 18: « Si a potestate publica quis interrogetur, fidem ingenue confiteri ut Deo et fidei gloriosum consulo ; tacere ut peccaminosum per se non damno. » ' At « si princeps generali lege iubeat, ut fideles se prodant, gestato signo, vel sistendo se, vel aliter, non tenentur, cum nemo teneatur verum dicere, nisi specialiter rogatus » (S. Alf. II, 14, 50), i. e. obligatio profitendi fidem tum demum urget, quum quis in ius vocatur. Excipe, si auctoritas civilis quempiam contra praescriptum legis de fide interrogat. Neque casus adest, si quis fine mere politico interrogatur, puta occasione recensus populi. 20 Si fides contumeliose tractatur et quis potest eam commode tueri, puta obiectiones prolatas refutando (S. Alf. II, 11). 30 Si, spectatis adiunctis, omissio professionis pro negatione fidei haberetur, ut si, pluribus de fide inter­ rogatis et aliis eam profitentibus, tu taceres (S. Alf. II, 14, 40) ; item si interrogatus de fide, alius pro te tacente responderet, te non esse catho­ licum. Dixi spectatis adiunctis, quia per se non est obligatio profitendi fidem, si quis a privata persona interrogatur (S. Alf. II. 13, 20). d) Quando, nisi quis fidem profiteatur, grave periculum est, ne fidem negaturus sit. e) Quando professio fidei ab Ecclesia praescripta est. Iam vero. a) Eam emittere debent baptizandus adultus* 5 et, si infans baptizari debet, patrini item presbyteri in sua ordinatione * et episcopi in sua consecratione ; “ speciatim puber baptizandus, qui ab haeresi vel schis­ mate ad finem * . convertitur ’. Denz.-Bannw., n. 1168.----- ·. Rit. Rom. tit. II, cap. 2, n. 32.------ *. Rit. Rom. tit. II, cap. 2, n. 17.----- Pontificale Romanum, De ordinatione presbyteri.--------‘. Pontificale Romanum, De Consecratione episcopi. ----- *. Pontificale Romanum, Ordo ad reconciliandum apostatam, schismaticum vel haereticum; cfr. Instr. S. Off. ad Ep. Philad. 20 Iui. 1859. — 328 — β) Ex can. 1406 obligatione emittendi professionem fidei, secundum formulam’ a S. Sede Apostolica probatam, tenentur: i° Coram praeside eiusve delegato, qui Oecumenico vel particulari Concilio aut Synodo dioecesanae intersunt cum voto seu consultivo seu deliberativo; praeses autem coram eodem Concilio vel Synodo ; 2° Coram Sacri Collegii Decano, Cardinalibus primis in ordine presbyterorum et diaconorum et S. R. E. Camerario, promoti ad cardinalitiam dignitatem ; 3" Coram delegato ab Apostolica Sede, promoti ad sedem episcopalem etiam non residentialem, vel ad regimen Abbatiae vel Praelaturae nullius, Vicariatus Apostolicae Praefecturae Apostolicae ; 4° Coram Capitulo cathcdrali, Vicarius Capitularis; 5° Coram loci Ordinario eiusve delegato et coram Capitulo, qui ad dignitatem vel canonicatum promoti sunt ; 6° Coram loci Ordinario eiusve delegato et coram aliis consultoribus, assumpti ad officium consultorum dioecesanorum ; 7° Coram loci Ordinario eiusve delegato, Vicarius Generalis, parochi et ii quibus provisum fuit de beneficiis quibusvis, etiam manualibus, curam animarum haben­ tibus; rector, professores sacrae theologiae, iuris canonici et philosophiae in Seminariis, initio cuiuslibet anni scholastici vel saltem initio suscepti muneris; omnes promovendi ad ordinem subdiaconatus ; librorum censores, de quibus in can. 1393; sacerdotes confessionibus excipiendis destinati et sacri concionatores, antequam facultate donentur ea munia exercendi; 8° Coram Ordinario eiusve delegato, Rector Universitatis vel Facultatis ; coram Rectore vero Universitatis vel Facultatis eiusve delegato, professores omnes in Universitate seu Facultate canonice erecta, initio cuiusque anni scholastici vel saltem initio suscepti muneris; itemque qui, periculo facto, academicis gradibus donantur ; 90 Coram Capitulo vel Superiore qui eos nominavit eorumve delegato, Superiores in religionibus clericalibus (can. 1406, § 1). io° Qui, priori dimisso, aliud officium vel beneficium aut dignitatem etiam eiusdem speciei consequuntur, rursus debent fidei professionem emittere ad nor­ mam huius canonis (can. 1406, § 2), i. e. can. 1406, § i.‘ 7) Ex decreto S. Off.3 iuramentum anti-modernisticum, a Pio X Motu Proprio Sacrorum Antistitum1 praescriptum, emittere debent, usquedum hac super re Apostolica Sedes aliter statuerit: — atque quidem secun­ dum formulam Motui Proprio adiectam, quam, subscripto nomine, suo Antistiti dabunt : i° Clerici maioribus ordinibus initiandi: quorum singulis antea tradatur exem­ plar tum professionis fidei, tum formulae edendi iurisiurandi ut eas accurate praenoscant, adiecta violati iurisiurandi, ut infra, sanctione. 2° Sacerdotes confessionibus excipiendis destinati et sacri concionatores, ante*. Haec formula habetur initio Colicis. ----22 Mart. 1918 (A. A. S. 1918, p. j36) ----- ». i Sept. 1910 (A. A. S. 1910, p. 655). — 329 — quam facultate donentur ea munia exercendi.’ Hi tamen non tenentur, cum eorum facultates prorogantur vel cum ad aliam dioecesim transeunt. 3° Parochi, Canonici, Beneficiarii ante ineundam beneficii possessionem. 4° Officiales in curiis episcopalibus et ecclesiasticis tribunalibus, haud exceptis Vicario generali et iudicibus. 5° Adlecti concionibus habendis per quadragesimae tempus. 6° Officiales omnes in Romanis Congregationibus vel tribunalibus coram Car­ dinali Praefecto vel Secretario eiusdem sive Congregationis sive tribunalis. 7° Religiosarum familiarum Congregationumque Moderatores antequam ineant officium. 8° Doctores tam seminariorum quam familiarum religiosarum, antequam ineant officium.3 Disputatur, num designati sub 8° teneantur quotannis iusiurandum emittere. Iam vero affirmandum videtur; nam S. Off. declaravit,’ praescriptiones ad iuramen­ tum antimodernisticum spectantes, in pleno suo robore manere debere, usquedum hac super re Λρ. Sedes aliter statuerit. Atqui, spectatis praescriptionibus, ad iura­ mentum antimodernisticum spectantibus, dictum iuramentum a praedictis Doctoribus quotannis erat omittendum.4 Obi. i. Iusiurandum intenditur ut complementum professionis fidei ; ideoque, sublata annua fidei professione, pariter pro sublato haberi debet Iam vero pro­ fessio fidei tantum initio sucepti muneris debet emitti (cam 1406, § 1, 7"). Resp. Argumentum allatum videtur satis comprobare, rationem complementi in casu non ita urgendam esse, a. v. iuramentum antimodernisticum etiam independenter a professione fidei esse urgendum. Ceterum ratio specialis est exigendi iuramentum, scilicet impugnatio modernismi, quae ratio persistit atque urget, etiamsi fidei professio praetermittatur. Obi. 2. Declaratio S. Off. potest respicere solum Motu Proprio Sacrorum Antistitum, quod annuum iuramentum non praescribit; non autem declarationem S. C. Consist., quae sensum dicti Motu Proprio ad singulos annos extendit. Resp. Praeterquam quod nullatenus patet, a Motu Proprio annuum iuramentum non praescribi, declaratio S. Off. censetur respicere Motu Proprio, prout illud de facto viguerat. Atqui de facto viguerat ad normam declarationis S. C. Consist., declaratio ista sit extensiva vel comprehensiva. Nota I. Obligationi fidei professionem emittendi, (can. 1406 statutae), non satis­ facit qui eam per procuratorem vel coram laico emittit (can. 1407). Nota 2. Reprobatur quaelibet consuetudo contra canones (modo) citatos (can. 1408)', i. e. canones 1406 et 1407. Nota 3. Qui contra praescriptum can. 1406 fidei professionem sine iusto impe­ dimento emittere negligat, moneatur, praefinito quoque congruo termino ; quo transacto, contumax, etiam per privationem officii, beneficii, dignitatis, muneris, puniatur; nec interim beneficii, officii, dignitatis, muneris fructus facit suos (can. 2403). ■ » 2. Ratione praecepti alterius virtutis professio fidei obligat: a) Quando quis fidem profitendo alios ad fidem convertendi spem ’. Ita S. C. Consist. 25 Sept. 1910 (A. A. S. 1910, p. 740). ----- *. Motu Proprio Sacrorum Antistitum, 1 Sept. 1910 (A. A. S. 1910, p. 655); S. C. Consist. 25 Sept. 1910 (A. A. S. 1910, ρ. 740).-----’. 22 Mart. 1918 (A. A. S. 1918, p. 136). ------♦. S. C. Consist. 25 Sept. 1910. — 33° — haberet, vel eam non profitendo aliis scandalo foret (S. Thom. 2. 2, q. 3, a. 2, ad 3; S. Alf. II. Ii). b) Quando quis professionem fidei negligendo se exponeret gravi peri­ culo committendi peccatum aliud ac contra ipsam fidem; quod raro locum habebit. Pars II. De peccatis contra fidem. SECTIO I. De peccatis contra praeceptum actus interni Praeter omissionem actus interni ratione fidei praescripti praecipua peccata sunt infidelitas et haeresis, ad quam pertinet apostasia. Accedunt peccata, quae quamvis fidem non destruant, tamen aliquo modo ei adversantur. De schismate quod « per se opponitur unitati ecclesiasticae caritatis » (S. Thom. 2. 2, q. 39, a. 1, ad 3) dicitur n. 569. 491 I. Infidelitas. 1. Notio. Infidelitas est carentia fidei in homine non baptizato. 2. Divisio. Distinguitur triplex scilicet positiva, privativa, et negativa. Positiva est, quando non baptizatus, qui dubitat de veritate suae reli­ gionis, vel pro probabili habet, revelationem factam esse, inquisitionem negligit. Negativa est, quando non baptizatus non dubitat de sua reli­ gione vel non suspicatur, revelationem locum habuisse (S. Thom. 2. 2, q. 10, a. i et 5; S. Alf. II, 17). Ratione diversorum errorum enumerantur: Paganismus, ludaismus, Mahumctismus, Atheismus, Pantheismus, Deismus, Rationalismus etc. Qui tamen cx enume­ ratis baptizati sunt, potius haeretici vel apostatae sunt. 3. Moralitas. a) Infidelitas positiva et privativa sunt peccatum grave ex toto genere suo. Etenim reverentia divinae veracitati debita exigit, ut, si pateat, eam locutam esse, illi assentiamur; si dubium sit, inquiramus, num et quid docuerit, eo fine ut, si eam locutam esse noverimus, illi ad­ haereamus. Attamen privativa per accidens, i. e. ob obligationem inqui­ rendi non satis perspectam, facilius potest esse veniale vel etiam nullum peccatum. Infidelitas negativa non est peccatum, ut patet. Hinc iure damnata est prop 68 Baii: «Infidelitas pure negativa in his, quibus Christus non est praedicatus, peccatum est » (S. Alf. II, 17). b) Infidelitas positiva et haeresis non differunt specie, ut statim ex­ ponemus. Disputatur vero, num infidelitas positiva (et haeresis) specie — 331 — differant ab infidelitate privativa. Plures affirmant, quia infidelitas po­ sitiva (et haeresis) directe laedunt auctoritatem divinam ; privativa indi­ recte tantum, quatenus impedit, quominus noverim, Deum locutum esse, Eique locuto me subicere possim; quae videntur specie differre (S. Alf. VII, 301). * Diversae species physicae infidelitatis (Paganismus, ludaismus, Mahumetismus etc.) specie morali non differunt, quamvis ipsis annexae esse possint diversae species irreligiositatis. II. Haeresis. 1. Notio. Haeresis est carentia fidei in baptizato; dici- 492 tur apostasia, si quis totaliter deficit a fide. Apostasia specie non differt ab haeresi, quia conveniunt quoad obiectum formale; scilicet sub eadem ratione Deum attingunt, seu utraque Dei veracitati repugnat; quoad obiectum materiale eatenus differunt, quatenus apostasia plures veritates revelatas seu potius omnem revelationem reicit (S. Thom. 2. 2, q. 12, a. i. ad 3). At haeresis considerari solet induta aliquibus circumstantiis individuantibus; hinc sensu ecclesiastico,» si quis nomen retinens Christia­ num, pertinaciter aliquam ex veritatibus fide divina et catholica creden­ dis denegat aut de ea dubitat, haereticus; si a fide Christiana totaliter recedit, apostata est » (can. 1325. § 2). Hisce consonat definitio haereseos consueta: « Error pertinax contra fidem divinam et catholicam. » Dici­ tur : a) « Error contra fidem divinam et catholicam, » i. e. requiritur, ut aliquid negetur vel in dubium vocetur eorum, « quae verbo Dei scripto vel tradito continentur et ab Ecclesia sive sollemni iudicio sive ordinario et universali magisterio tamquam divinitus revelata credenda proponun­ tur » (can. 1322, § 1). b) Error pertinax, i. e. requiritur, ut quis neget vel in dubium vocet aliquid, quod satis noverit, èt revelatum et ut tale credendum propositum esse (S. Thom. 1. q. 32, a. 4 ; S. Alf. II, 19; VII, 300). 2. Divisio. Haeresis distinguitur: a) In formalem et materialem, prout culpabilis vel inculpabilis est. b) In internam et externam, prout solo actu mentis perficitur, vel verbis aut signis exprimitur. Coroll. 1. Haereticus est (attenta sola malitia specifica ideoque abstractione facta a circumstantiis individuantibus, quae speciem non mutant): a) Qui non inquirit in revelationem, quia non vult sese submittere Deo revelanti. ‘. Si quis inquisitionem ncglngit, quia non vult se submittere Deo revelanti, habetur infidelitas privativa, quae specie non differt a positiva. — 332 — b) Oui reicit vel in dubium vocat doctrinam, quam revelatam esse satis noverit, utut privatim tantum (S. Alf. II, 19). c) Qui doctrinam, quam pro revelata habet, admittit quidem, sed non ob auctoritatem Dei revelantis, sed ob solum intuitum rationis. d) Qui reicit vel in dubium vocat doctrinam quam Ecclesia — esto non ut revelatam — definitivo iudicio proposuit, facile haereticus evadet, negando vel in dubium vocando veritatem revelatam, quod Ecclesia in illa doctrina proponenda infallibilis est. Coroll. II. Haereticus non est: a) Qui non inquirit in revelationem ex levitate, ex taedio, ex timore ne, revelatione comperta, teneatur mutare sententiam. Ratio est, quia non negat vel in dubium vocat, quod revelatum esse noverit ; attamen gra­ viter peccat.1 (S. Alf. VII, 301). b) Qui fidem externe tantum negat (S. Alf. II, 19, i°). c) Qui iudicium suspendit, puta « ad alia se divertens ne mentem fatiget, vel ut ad aliam cogitationem se applicet. » Secus dicendum, si iudicium suspendat, quia dubitat, sive num sententia, quam pro revelata habeat, vera sit; sive num Ecclesia proponendo aliquid ut revelatum verum doceat ; in casu posteriori in dubium vocat doctrinam revelatam de infallibilitate Ecclesiae (S. Alf. VII, 302; II, 19). d) Qui reicit vel in dubium vocat conclusionem theologicam deductam ex veritate sive revelata sive ab Ecclesia definitivo iudicio proposita; quamvis facile haereticus evasurus sit, reiciendo vel in dubium vocando praemissam revelatam, vel doctrinam quod Ecclesia infallibilis est. 3. Moralitas. a) Haeresis et apostasia sunt peccatum grave ex toto getnere suo. Nam reverentia divinae veracitati debita omnino requirit, ut illi assentiamur, si pateat eam esse locutam. b) Haeresis et apostasia specie non differunt ab infidelitate positiva; conveniunt enim cum ea in obiecto formali, quia sub eadem ratione Deum attingunt, nimirum veracitatem eius offendendo: et eatenus tan­ tum ab ea differunt, quatenus reperiuntur in subiecto baptizato. c) Nec, uti patet, diversae sectae (Lutheranismus, Calvinisntus etc.} morali specie differunt, quamvis accedere possint diversae species irre­ ligiositatis, in diversis sectis exerceri solitae. 4. Λ missio fidei, a) Fides (habitus fidei) non amittitur nisi per pecca­ tum formale contra fidem (n. 357). b) Alia quaestio est, num quis possit Catholicae Ecclesiae valedicere sine peccato formali contra fidem. Iam vero stricte loquendo videtur affirmandum; scilicet videtur fieri posse, ut quis paulatim veritatem Ecclesiae Catholicae in dubium vocet ‘ Sunt, qui censeant, illud peccatum ab hacresi specie non differre (p. 330). — 333 — vel etiam reiciat, quin in dubium vocet vel respuat veritatem, quam revelatam esse, satis perspiciat. Nec obstat Cone. Vatic. (Const. De fide, cap. 3), quod tantum docet, nemini esse rationem objective validam fidem catholicam in dubium vocandi, atque tali ratione agendi saltem peccatum materiale contineri. * c) Alia iterum quaestio est, nurn quis possit Ecclesiam Catholicam relinquere, sine aliquo gravi peccato, sive praecedenti sive in ipsa defectione contenta. Porro ita dicendum videtur: Nemo sine gravi peccato eo deveniet, ut in dubium vocet vel neget, quae credenda sunt necessitate medii ; Deus enim neminem deserit, nisi deseratur;1 iam vero qui sine gravi peccato amittit fidem in ea, quae credenda sunt necessitate medii, videtur a Deo desertus, quin ipse Deum deseruerit. Quoad defectionem ab Ecclesia Catholica, quae credenda necessitate medii non includat, res magis dubia est. d) At facilius accidere potest, ut catholicus sine gravi peccato unum alterumve punctum fidei catholicae, in dubium vocet vel etiam neget; scilicet: a) Aut non advertendo, sententiam a se admissam adversari infallibili Ecclesiae doctrinae, licet sciat, eam a sacerdotibus reprobari, sed non auctoritative. /?) Aut sibi persuadendo, se habere rationem recedendi ab Ecclesia quoad illa puncta eaque non recte ab Ecclesia proponi ut revelata: non advertunt, se Ecclesiae infallibilitatem negare, sed potius autumant, Ecclesiam errare in materia, eius (i. e. errantis) opinione ad Ecclesiae competentiam non pertinente. v) Aut sibi persuadendo, quaedam ab Ecclesia proponi ut revelata, quae ipsis falsa videantur quaeque credere non possint. Praedicti regulariter, saltem boni communis gratia, non in bona fide relinquantur, nec absolvantur, nisi velint admittere, quae Ecclesia proposuit sive ut a Deo reve­ lata sive ut indubia. III. Acceptatio propositionum inferiori quam haeresis nota impro- 493 batarum. Praeter peccata sub I et II exposita, quae excludunt fidem, alia sunt, quibus credentes et fidem retinentes aliquo modo contra fidem peccant, puta si quis culpabiliter ignorat, quae secundum supra notata sciri debent; item si quis sustinet propositiones inferiori quam haeresis nota improbatas; de quibus uberius dicendum est. Praemitto can. 1324: « Satis non est haereticam pravitatem devitare, sed oportet illos quoque errores dilligenter fugere, qui ad illam plus minusvc accedunt; quare omnes debent etiam constitutiones et decreta servare, quibus pravae huiusmodi opiniones a Sancta Sede proscriptae et prohibitae sunt»; et can. 2317: «Pertina­ citer docentes vel defendentes sive publice sive privatim doctrinam, quae ab Apostolica Sede vel a Concilio Generali damnata quidem fuit, sed non uti formaliter haeretica, arceantur a ministerio praedicandi verbum Dei audiendive sacramentales confessiones et a quolibet docendi munere, salvis aliis poenis quas sen­ tentia damnationis forte statuerit, vel quas Ordinarius, post monitionem, necessa­ rias ad reparandum scandalum duxerit. » i. Quae sunt notae *inferiores? Ex hisce: a) Aliae directe falsitateni propositionis significant. Ita: i° haeresi ‘. Vacant, Etudes sur le Concile du Vatican, II, p. 179. ----- :. Van Noort, De fide divina, η. 28ο. ----- ‘. Cfr. WafFELÆRT, Annotationes in tract, de virtutibus theologicis, n. 229 sq. ; ceterum diversi auctores plures notas inferiores diversi­ mode exponunt. — 334 — proxima est, quae negat quod est fidei proximum, i. e. quod communiter habetur pro revelato, sed nondum ut tale ab Ecclesia definitum est; 2° erronea est, quae negat quod est theologice certum, i. e. quod, me­ diante alia veritate naturaliter evidenti, ex doctrina revelata certo col­ ligitur; 3° errori proxima est, quae negat, quod ex doctrina revelata pro­ babilissime deducitur; 40 temeraria est, quae sine solido argumento con­ tra communem sententiam propugnatur. b) /Miae directe indicant, aliquam propositionem incaute proferri. Ita i° haeresim sapiens vel de haercsi suspecta est, quae, inspectis ver­ bis et variis adiunctis, ansam dat suspicandi, aliam aliquam haeresim esse in auctore; 20 errorem sapiens vel de errore suspecta est, quae ansam dat suspicandi, admitti ab auctore aliam propositionem erroneam; 30 male sonans est, qua res ad fidem et morem pertinentes praeter et contra receptum loquendi modum proferuntur; 40 piarum aurium offensiva est, quae enuntiat aliquid quod fidelium pietatem debilitat vel tali modo aliquid exprimit, ut similis effectus sequatur. c) Aliae directe pravum aliquem propositionis influxum designant: Ita: i° scandalosa est, quae audientibus ansam dat ruinae spiritualis; 20 contumeliosa est, quae adversatur honori alteri debito ; dicitur blas­ phema., si Deo vel rebus Dei qua talibus iniuriam infert; 30 schismatico est, quae Ecclesiae unitati adversatur. 2. Quatenus notarum inferiorum ratio habenda? Ratio earum habenda, prout sequitur: a) Si quae nota alicui doctrinae ab Ecclesia inflicta est, ista pro tali, puta pro scandalosa, contumeliosa etc. debet haberi (can· 1324, 2317). Attamen qui notarum inferiorum rationem non habet, quamvis peccet, tamen nondum eo ipso haereticus est. Aliquando tamen facile in haeresim incidet, puta si quis propositionem admittit, quae erronea dicitur: nam qui negat, quod mediante aliqua veritate naturaliter évidente ex doctrina revelata certo colligitur, facile ipsam doctrinam revelatam negabit. Ad haec qui notarum inferiorum externe rationem non habent, etiam scandali arguendi sunt. b) Quoad declarationes doctrinales editas sive a S. Pontifice, non tamen definitivo iudicio, sive a Congregatione, quae eiusmodi declara­ tiones edere potest, ut v. g. S. Officium, quoad istas declarationes in­ quam : a) Certo requiritur aliqua subiectio, ut patet ex Litteris Apostolicis Pii IX, ad Archiep Monae ' ; item ex decreto S. Off. J.amentabili'; quod 21 Dec. 1863. \ 3 Jul. 1907. — 335 — Pius X suo Motu proprio 18 Nov. 1907 confirmavit; denique ex eis quae Pius X in eodem Motu proprio edicit de Commissione Biblica. < Decla­ ramus in praesens expresseque praecipimus, universos omnes conscien­ tiae obstringi officio sententiis pontificalis consilii de Re Biblica, ad doctrinam pertinentibus..., perinde ac decretis SS. Congregationum pertinentibus ad doctrinam probatisque a Pontifice, se subiciendi ; nec posse notam tum detrectatae obedientiae tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacare gravi quotquot verbis scriptisve sententias has tales impugnent ». Ceterum omnino consentaneum videtur, Ecclesiam posse potestatem magisterii (quod non est mere doctrinale sed auctoritalivutri), aliquo modo aliis delegare. Porro huic iuri ac facultati in subditis respondet obligatio rationem habendi eorum, quae docent ii, quibus prae­ dicta potestas dc facto aliquo modo delegata est. β) Certo requiritur subiectio externa; siquidem id saltem ex docu­ mentis citatis colligi debet. Immo eam sub gravi requiri, patet et ex eo quod agitur de re gravi, et ex citatis verbis Motu proprio Pii X. 7) Etiam internum assensum requiri, auctores satis communiter do­ cent, atque merito ex Litteris Pii IX et sensu obvio aliorum documen­ torum deducitur. Neque opponas, Ecclesiam carere facultate imponendi actus mere internos. Nequit eiusmodi actus imponere auctoritate pro­ pria, bene vero auctoritate vicaria (n. 117). Non requiritur tamen assen­ sus firmus, quia non agitur de decretis definitivis, sed sufficit assensus opinativus, qualem assensum ceteroquin dicta decreta vere merentur. Nam primum SS. Congregationes constant viris in rebus, quae ad earum provinciam pertinent, versatissimis. Dein illi viri Romae conti­ nuum tam cum S. Pontifice quam cum universo episcopatu commercium habent, ita ut sensus magisterii universalis ipsis facilius innotescat. Denique aegre negatur, maxime in eos, quibus S. Pontifex magisterium suum aliquatenus delegavit, aliquid redundare assistentiae divinae Eccle­ siae promissae. Adhaec assensus opinativus videtur requiri sub gravi, quia agi videtur de re gravi. Attamen: ύ) Licitum est, modo internus assensus praestetur, ulterius studere rei, quam decreta respiciunt, ea etiam mente, ut inquiratur, utrum necne vera sint. Id e natura rei sequi videtur ; quandoquidem Congregationes Romanae quaestionem dirimere nequeunt. Quaestione autem non dirempta, licet ulteriorem instituere, inquisitionem, idque ea etiam mente, ut veritas pateat. Quod confirmatur litteris a Card. Vaughan datis ad Nilfrid Ward.1 f) Licitum est assensum primitus datum postea ob gravissimam causam inhibere, immo contrariae opinioni adhaerere, puta, quoad doctum, si, re ulterius investigata, novam eamque gravem rationem inveniat ; quoad minus doctos, si alii graves ac timorati auctores iam assensum inhibeant vel contrariae opinioni adhaereant. 1 Cfr. The Guardian, 4 Jun. 1.897. — 336 — Porro ea ratio denegandi assensuin, immo contrariae opinioni adhaerendi facilius occurret, si de decretis Consilii Pontificalis de re biblica quam si de decretis aliarum Congregationum, a. v. si de materia scripturistica, quam si de dogmatica vel morali agatur. Quandoquidem in rebus biblicis, quarum decisio saepius pendet ab argumentis externis tam criticis quam historicis, facilius nova argumenta reperiuntur quam in rc morali vel dogmatica, quae saepius solis argumentis internis deciditur. Eadem de causa dicendum videtur, decretis Consilii Pontificalis de re biblica non deberi assensum aeque efficacem ac decretis aliarum Congregationum. Etenim, quum facilius contingere possit, ut nova argumenta reperiantur, formido erroris gravior est. Equidem non dixerim, decreta Consilii Pontificalis de se minori gaudere auctoritate; verum conditio, ob quam licet inhibere assensum facilius exstabit ; hinc formido errandi gravior. ζ) Denique non est illicitum nova quae reperta sunt argumenta, utique debita cum reverentia, proponere. Quacr. i, quatenus peccet, qui profiteatur Liberalismuni, i. e. systema politico-rcligiosum, quod docet plenam independentiam Status ab Eccle­ sia. Resp. j. Qui plane profitetur Liberalismum, haereticus est, quia reve­ latio saltem aliquam Status ab Ecclesia dependentiam docet.1 Idem, ut patet, dicendum de eo, qui adhaeret doctrinae particulari, quae fidei adversatur. Resp. 2. Qui admittit doctrinam particularem, ab Ecclesia non ut haereticam quidem, sed tamen definitive reprobatam, graviter peccat. Eiusmodi est v. g. prop. 48 Syllabi Pii IX: «Catholicis viris probari potest ea iuventutis instituendae ratio, quae sit a catholica fide et ab Ecclesiae potestate seiuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scien­ tiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spe­ ctet. » 2 Resp. 3: Qui nomen dat coetui v. g. electivo liberalistarum graviter peccat, secundum dicenda n. 509. 495 Quaer. 2, quatenus peccet, qui profiteatur Socialismum. Resp. i. Qui adhaeret altissimis socialistarum principiis, scilicet ma­ térialisme et atheismo, haereticus est. Resp. 2. Qui reicit omne dominium privatum, graviter peccat, quia eiusmodi doctrina cum Ecclesiae doctrina componi nequit. ’ Æt’i/». J. Qui admittit systema Socialism!, etiam ut hodiedum viget, pariter graviter peccat, cum dictum systema Ecclesiae doctrinae adverse­ 494 ‘. Bulla Boni!. VIII, Unam Sanctam, 18 Nov. 1302; Encycl. Pii IX, Quanta cura, 8 Dec. 1864; Encycl. Libertas, 20 Jun. 1888. ----- ’. Denz.-Bannw., n. 1748; cfr. Encycl. Pii XI Divini illius Magistri, 31 Dec. 1929. ----- *. Encycl. Leon. XIII Quod a [o stolid, 28 Dec. 1878; Rerum novarum, 15 Maii 1891; Encycl. Pii XI Quadragesimo anno, 15 Maii 1931. — 337 — tur. «Sive ut doctrina—ita Pius XI ’—sive ut factum historicum, sive ut « actio » consideretur socialismus, si vere manet socialismus, etiam post­ quam veritati et iustitiae in his, quae diximus, concessit, componi cum Ecclesiae catholicae dogmatibus non potest: siquidem ipsam societatem fingit a christiana veritate quam maxime alienam ». « Nam, ita pergit S. Pontifex, secundum Christianam doctrinam homo, sociali natura praeditus in his terris collocatur, ut in societate et sub auctoritate a Deo ordinata ’, vitam ducens, omnes suas facultates in laudem et gloriam Creatoris sui plene excolat cvolvatque, atque artis aliusve vocationis suae munere fideliter fungendo temporalem simul et aeternam sibi comparet felicitatem. Socialismus autem, sublimis huius, cum hominis tum societatis, finis penitus ignarus et incu­ riosus, solius commodi causa humanam consortionem autumat esse institutam. Ex eo enim, quod apta operum divisione efficacius quam dispertitis singulorum conatibus bona progignantur, socialistae inferunt oeconomicam efficientiam, cuius sola materialia obiecta mentibus observantur, socialiter ex necessitate procedere debere. Qua necessitate, ut totos societati se dedant subdantque, ad bonorum effectionem quod attinet, homines adstringi existimant. Immo quam amplissimam possidere copiam rerum, quae huius vitae commodis inserviant, tanti fit, ut altiora hominis bona ipsa libertate minime excepta, sint posthabenda atque etiam immo­ landa exigentiis efficacissimae bonorum effectionis. Hanc vero humanae dignitatis iacturam in « socializato » productionis processu subeundam, facile repensum iri autumant adbundantia bonorum socialiter procreatorum, quae ad singulos pro­ fundantur, ut pro suo beneplacito commodis et cultui vitae libere ea applicare valeant. Societas ergo qualem socialismus fingit altera ex parte absque vi plane nimia nec esse nec concipi potest, ex altera parte haud minus falsae libertati indulget, vera sociali auctoritate ab ea exsulante, quippe quae non in temporalibus ac materialibus commodis innitatur, sed a solo Deo, rerum omnium Creatore atque ultimo fine descendat. » Resp. 4. Qui nomen dat coetui socialistico, graviter peccat, secundum dicenda n. 509. SECTIO II. De peccatis contra praeceptum actus externi. Praecipua peccata contra praeceptum actus externi sunt: omissio actus externi, ratione fidei praecepti seu occultatio fidei, negatio fidei eiusque sine proportionata dissimulatio. I. Occultatio fidei; quocirca advertas: Conversus vel reversus ad fi- 496 dem per se nequit conversionem suam occultare ; per accidens, ob gravem causam illud longius breviusque licitum est, quamvis ob honorem Deo ’. Encycl. Quadragesimo anno, 15 Maii 1931 (A. A. S. 1931, p. 215). ----- ’ Cfr. Rom. XIII, I. 22 — 338 — revelanti publice debitum — cui facile accedit scandalum reparandum — vix unquam licitum sit conversionem perdiu occultare *. Si constitutus in periculo mortis convertitur et gravem rationem ha­ beat conversionem occultandi, fidem profiteatur coram duobus saltem testibus, qui conversionem postea divulgent.1 497 II. Negatio fidei semper illicita est, etiam casu quo solum externe fieret. Patet tam ex S. Scriptura (Matth. X, 33) quam ex natura rei. Negatio fidei, externe tantum facta, dicitur simulatio. Pariter semper illicitum est fidem erubescere (Luc IX, 26; S. Alf. II, 12). 498 III. Dissimulatio fidei; i. e. actus quo quis neque veram neque falsam fidem significat, sed veram diserte occultat, per se illicita est; sed ex causa satis gravi licita evadit (S. Alf. II, 12) : immo quandoque obligat, scilicet si ex una parte necessitas confitendi fidem deest, ex altera autem parte ex fidei manifestatione magna damna timenda sunt. Tam negatio quam dissimulatio fieri potest verbis, signis et factis. Quum vero saepe difficile internoscatur, utrum negatio an dissimulatio habeatur, sit: 499 IV. Critérium dignoscendi negationem et dissimulationem fidei. i. Quae ex se vel ex adiunctis significant internam fidei reiectionem, tanquam fidei negatio vitari debent : eiusmodi sunt v. g. « incensio thuris aut genufluxio coram idolo ; item sumptio coenae haereticae etc. » (S. Alf. II, 15, 8°). 2. Quae solum indirecte seu per accidens significant internam fidei 1 reiectionem, continent dissimulationem fidei, ideoque ex causa proportionata licita sunt; v. g. vestes et signa nationis Turcicae (S. Alf. 1. c. 90). 3. Quae neque ex se vel ex adiunctis neque per accidens significant internam fidei reiectionem, ea neque negationem neque dissimulationem fidei continent, ideoque per se licita sunt, ut si quis dicat: « Non sum sacerdos » ; per accidens possunt ob rationem, huic praecepto extrinsecam, fieri illicita. Hisce notatis, iuvat doctrinam expositam diversis casi­ bus applicare. 500 V. Applicationes. In applicationibus faciendis distinguimus diversa, quibus tam negatio quam dissimulatio fidei fieri potest, scilicet verba, signa strictius sumpta, vestes et facta. i. Verba. Qui interrogatur de fide, utut a persona privata, nequit ita respondere, ut debeat certo credi fidem veram negare. Hinc nequit res­ Cfr. S. C. de Prop. Fid. 28 Maii, 1635 (Collect, η. 84); η. 490. ----- ’. Cfr. S. C. de Prop. Fid. 26 Jun. 1790 (Collect, η. όθ2). — 339 — pondere, v. g. se esse calvinistam, vel se adhaerere fidei regni, si regnum qua tale fidem falsam profitetur (S. Alf. II, 13). 2. Signa strictius sumpta. Signa distinctiva franco-murariorum (nutus, manuum vel digitorum motus, modus peculiaris subsignandi litteras) continent professionem sectae falsae; siquidem aequivalent verbis, qui­ bus quis significat, se ad falsam sectam pertinere. * Neque praedicta significationem amittere videntur ex eo, quod aliqui, qui ad sectam non pertinent, eis utuntur, puta ut amice tractentur; isti enim potius mentiri videntur, quam efficere, ut signa significationem amittant. Ceterum qui eiusmodi signa adhibent, saltem proxime intendunt, ut (saltem probabiliter) pro franco-murariis habeantur; tali autem medio uti, illicitum est. 3. Vestes. Ex eis: i° /Iliae sunt distinctivae gentis seu nationis, ut pileus Turearum. Hisce ex causa iusta uti licet, quia eiusmodi vestesutut in regione infidelium gestentur — ex se tamen alicuius fidei professionem non involvunt. 20 Aliae vestes sunt distinctivae sectae. Hisce uti non licet, quia qui eis utitur, spectatis adiunctis, significat, se ad illam sectam pertinere. ’ Plures tamen permittunt uti vestibus, « quae non habeant peculiare signum profit e nd i erroris, sed sint tantum indicium nitidioris cultus, ut olim saga praedicantium in Germania; vel eminentioris vitae inter suos, ut togae bonziorum in laponia. Idem dicendum est de signis, quibus ludaei utebantur v. g. flavo annulo in pallio Francofurti, etc. ; quia haec sunt signa mere politica et distinctiva unius generis homi­ num ab alio, et non proprie professiva fidei » (S. Alf. II, 15, 90). 4. Facta, a) Esus carnium die abstinentiae non continet falsae reli­ gionis professionem. At ex erubescentia edere non licet. Pariter illicitum est, si quis ad esum provocatur in contemptum religionis, nisi causa gravis subsit et provocatus protestetur, se non agere in contemptum reli­ gionis, sed quia Ecclesia ob gravem causam legem non urget (S. Alf. II, 15, io°). b) Assistentia activa ’ sacris acatholicorum est illicita. Ratio est, quia ’. Haec secundum aliquos non sunt extendenda ad signa, quibus massones alii alios agnoscere solent: quae non videtur aequivalens huius sectae professio, sed medium ut a sectae sociis amice tractentur. Sed signa quibus massones se invicem agnoscere solent, si alii cis non utuntur, vere significant, aliquem ad sectam per­ tinere ; quae est et remanet sectae professio, utut dicta signa adhibeantur tanquam medium, ut a sectae sociis amice tractentur. ----- ’. Obi, Vestes, quae sunt distinctivae sectae, non necessario sunt pratcstatwae sectae. Porro vestibus non-protestativis — utut distinctivis — sectae ex gravi causa uti licet. Ita plures auctores. Rcsp.: Missa voce pratestativae, dixerim: Qui utitur vestibus distinctions sectae. significat, se pertinere ad sectam ; quae est sectae professio et verae fidei negatio saltem externa. ----- ’. Assistentia activa habetur, quando assistens habet partem in sacris acatholicorum (can. 1258, § 1). — 340 — eiusmodi assistentia aut partem cultus improbandi constituit aut, prout hic sumitur, cooperationem proximam ad talem cultum involvit. Hinc can. 1258, § i : Haud licitum est fidelibus quovis modo active assistere seu partem habere in sacris acatholicorum. Et can. 2316: Qui quoquo modo haeresis propagationem sponte et scienter iuvat, aut qui com­ municat in divinis cum haereticis contra praescriptum can. 1258, sus­ pectus de haeresi est. Itaque illicitum est v. g. : coenam acatholicam su­ mere; audire missam acatholici, etiamsi in festo de praecepto alia audiri nequeat’; in eorum conventibus psalmos decantare, organa pulsare’; in eorum baptismis officio patrini fungi ; * etc. Ceterum confer dicenda de cooperatione (n. 557). c) Assistentia concionibus et assistentia mere *passiva sacris functio­ nibus acatholicorum summum cooperationem materialem eamque remo­ tam continent, ideoque sub hoc respectu consideratae ob causam iustam licitae sunt. At facile accedit scandalum et, si de frequentiori assistentia agitur, perversionis periculum. Hinc S. Off.’ edixit, «catholicos regu­ lariter non licere haereticorum aut schismaticorum concionibus (baptis­ mis et matrimoniis) interesse x> (cfr. can. 1258, § 2). Si civilis auctoritas praecipit catholicis, v. g. militibus, ut concionibus et ritibus acatholico­ rum assistant, practice habetur causa excusans, adhibitis tamen cautelis contra periculum perversionis. Licitum est, secluso scandalo, intrare in ecclesiam schismaticorum ibique privatim (non quasi simul agendo cum eis) SSm Sacramentum adorare. ' Id tamen si regulariter fieret, certo scandalum et ansam indifferentismi religiosi praeberet. Adhaec S· C. de Prop. Fid. ’ ad dubium : « An liceat catholicis adorare SS. Sacramentum, per parochum schismaticum in via publica sive ad infirmum sive aliter delatum » ; respondit : « Non modo licere, sed debere adorare SS. Sacramentum, sed tamen catholici abstinere debent ab associando. » Ingressus in templa acatholicorum ad ea conspicienda nihil illiciti in­ volvit. d) Praesentia passiva funeribus et nuptiis acatholicorum. Tolerari *. S. Off. 7 Aug. 1704 (Collect, η. 267). ’. S. C. de Prop. Fid. 8 lui. 1889 (Collect, η. 1713)· ----- ’· S. Off. 10 Maii 1770 (Collect, n. 478) respondit, < abso­ lute non licere nec per sc ncc per alios, fungi officio patrini in Baptismis, qui haereticorum filiis ab haereticis ministrantur > ; ita quoque 30 lun. et 5 Iui. 1864 (Collect, n. 1257). -----*. Assistentia mere passiva habetur, si assistens — secus ac assistens active — nullam partem habet in sacris acatholicorum (cfr. can. 1258, § i). ----- ·. 10 Maii, 1770. ----- *■ S. C. de Prop. Fide, 15 Dec. 1764 (Collect, η. 458, ad 1). ----- '. 15 Dec. 1764 (Collect, n. 458, ad 4). — 341 — potest praesentia passiva seu mere materialis, civilis officii vel honoris causa, ob gravem rationem ab Episcopo in casu dubii probandam, in acatholicorum funeribus, nuptiis similibusque sollemniis, dummodo per­ versionis et scandali periculum absit (can. 1258, § 2). Dicitur praesentia passiva; hinc si nuptiae coram ministro haeretico (qua tali) ineuntur, non licet testium munere fungi. Neque fas est officium paranymphi obire, si huius sit quasi offerre sponsos ministro haeretico, ut eos coniungat. Dicitur dummodo scandali periculum absit; porro in pluribus regionibus certo scandalum adesset, si ageretur de concremando corpore vel de sepultura peragenda cum insignibus sectae massonicae. c). Electio patrini acatholici. S. Off. dixit « praestare ut Baptismus conferatur sine patrino quam cum acatholico, » * Denique can. 795 inter alia ad valorem requirit, ut patrimus in Baptismo « nulli haereticae aut schismaticae sectae sit adseriptus ». b) Fuga tempore persecutionis per se licita est, quia neque negatio­ nem neque dissimulationem fidei involvit, sed solum usum iuris vitae tuendae. Practice: ajlllicita est, si te fugiente honor Dei vel salus animarum detrimentum pateretur; ut si fugerent pastores animarum seu episcopi et parochi. β) Licita est, si praesentia tua utilis quidem, sed non necessaria est, nec sine gravi incommodo potes manere. 7) Obligat: i° si manendo bono communi potius noceres quam pro­ desses; 20 si manendo periculo negandi fidem te exponeres (S. Alf. II, 14, 6°). Nota i. Ad fidem dissimulandam facilius licet omittere signa catho­ licorum, quam uti signis acatholicorum. Nota 2. Qui ad fidem convertitur, tenetur utique occasione Baptismi fidem profiteri ; at, si causae graves sunt ad tempus dissimulandi fidem, atque eum in finem non servandi quaedam Ecclesiae praecepta vel etiam passive assistendi ritibus acatholicorum, id licitum est (n. 498 sq) : prae­ stat tamen rem Ordinario exponere, vel etiam, si dissimulatio fidei ad breve tantum tempus perdurare debebit, Baptismum differre. Praedicta tamen per se ne facile applices ci, qui a fide recessit atque ad eam reverti desiderat, quippe qui etiam ad scandalum reparandum teneatur. SCHOLION. De poenis contra haereticos, apostatas et schismaticos. I. Denuntiatio delinquentium. Obligatio denuntiandi urget quoties- 501 cumque ad id quis adigitur sive lege vel peculiari legitimo praecepto, sive ‘. 3 Maii 1893 (Collect, n. 1831). — 342 — ex ipsa naturali lege ob fidei vel religionis periculum vel aliud imminens publicum malum (can. 1935, § 2). 502 II. Poenae delinquentium. 1. Omnes a Christiana fide apostatae et omnes et singuli haeretici aut schismatici: i° incurrunt ipso facto ex­ communicationem ; 2° nisi moniti resipuerint, priventur beneficio, digni­ tate, pensione, officio aliove munere, si quod in Ecclesia habeant, infa­ mes declarentur, et clerici, iterata monitione, deponantur; 3° si sectae acatholicae nomen dederint vel publice adhaeserint, ipso facto infames sunt, et clerici qui a fide catholica publice defecerint, ipso facto et sine ulla declaratione officio privantur, et monitione incassum praemissa, degradentur (can. 2314, § 1). Dicitur: a) Omnes etc. ; requiritur autem, ut delictum etiam externe patratum sit. b) Si sectae acatholicae... Publice adhaeserint. lam vero adhaesio publica aliquando manifesta est, ut si officium aliquod ibi acceptet, si interveniat electio­ nibus ministrorum. Si tantum conventibus assistit, adhaesio censetur publica post plus minusve longum tempus; ex hac autem difficultate requiritur saepius sen­ tentia declarators criminis. 2. Suspectus de haeresi, qui monitus causam suspicionis non removeat, actibus legitimis prohibeatur, et clericus praeterea, repetita inutiliter monitione, suspendatur a divinis; quod si intra sex menses a contracta poena completos suspectus de haeresi sese non emendaverit, habeatur tanquam haereticus, haereticorum poenis obnoxius (can. 2315). Dicitur: a) Suspectus de haeresi. lam vero: Suspecti de haeresi sunt: i° Qui quoquo modo haeresis propagationem sponte et scienter iuvat, aut qui communicat in divinis cum haereticis contra praescriptum can. 1258 * (can. 2316); 2° qui matri­ monio uniuntur cum pacto explicito ut omnis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam ; qui scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre praesumunt; item parentes vel parentum locum tenentes qui liberos in religione acatholica educandos vel instituendos scienter tradunt (can. 2319, 2°, 30, 4°); 3° qui species consecratas abiecerit vel ad malum finem abduxerit aut reti­ nuerit (can. 2320) ; 40 omnes et singuli cuiuscunque status, gradus seu conditionis etiam regalis, episcopalis vel cardinalitiac fuerint, a legibus, decretis, mandatis Romani Pontificis pro tempore exsistentis ad Universale Concilium appellantes (can. 2332) ; 50 qui, obdurato animo, per annum insorduerit in censura excommu­ nicationis (can. 2340, § 1) ; 6° omnes, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniam ad ordines scienter promoverint vel promoti fuerint aut alia Sacramenta ministraverint vel receperint (can. 2371). Can. 1258 edicit: Haud licitum est fidelibus quovis modo active assistere seu partem habere in sacris acatholicorum (§ 1). — Tolerari potest praesentia passiva seu mere materialis, civilis officii vel honoris causa, ob gravem rationem ab Episcopo in casu dubii probandam, in acatholicorum funeribus, nuptiis similibusque sollemniis, dummodo perversionis et scandali periculum absit (§ 2). — 343 — b) Qui monitus; itaque suspectus de haeresi per se nullam poenam contrahit, sed monitio quae incassum remansit, accesserit necesse est. III. Absolutio a poenis, i. Absolutio ab excommunicatione, in foro 503 conscientiae impertienda, est speciali modo Sedi Apostolicae reservata (can. 2314, § 2). Facultas absolvendi quoscumque poenitentes (exceptis haereticis haeresim inter fideles e proposito disseminantibus) a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis ob haereses tam nemine audiente vel advertente quam coram aliis externatas incursis, concedi solet per Folium S. Poenitentiariae. Attamen exerceri nequit nisi in actu sacramentali confessionis et pro foro conscientiae dumtaxat, praemissa secre­ ta abiuratione coram confessario. Praeterea iniungenda poenitentia salu­ taris cum frequentia sacramentorum et obligatione illata scandala repa­ randi. 1 Pro foro conscientiae nulla forma abiurationis praescripta vide­ tur: hinc sufficiunt v. g. haec verba Professionis Fidei, in fine: « Hae­ reses quascumque ab Ecclesia damnatas ego pariter damno et reicio. » 2. Si delictum apostasiae, haeresis vel schismatis ad forum externum Ordinarii loci quovis modo deductum fuerit, etiam per voluntariam con­ fessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius Generalis sine mandato speciali, resipiscentem, praevia abiuratione iuridice peracta aliisque ser­ vatis de iure servandis, sua auctoritate ordinaria in foro exteriore absol­ vere potest ; ita vero absolutus, potest deinde a peccato absolvi a quolibet confessario in foro conscientiae. Abiuratio vero habetur iuridice peracta, cum fit coram ipso Ordinario loci vel eius delegato et saltem duobus testibus (can. 2314, § 2). Quoad formam abiurationis practice sufficit Professio Fidei, quae initio Codicis apposita est. SECTIO III. De periculis fidei. Praecipua fidei pericula sunt. I. Lectio impiorum scriptorum; de qua in tractatu de praeceptis 504 Ecclesiae, et de Poenitentia, ubi de occasionibus peccati. II. Matrimonia cum acatholicis, de quibus in tractatu de Matrimonio. 505 III. Frequentatio scholarum acatholicarum; de qua in tractatu de 506 IV praecepto Decalogi. IV. Familiaritas cum acatholicis; quocirca notentur haec Apostoli: 507 «Haereticum hominem... devita»’; item: «Sermo eorum ut cancer ’. Ita in Polio. ----- ’. Tit. 111, io. — 344 — serpit»1; item: «Declinate ab illis. Huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri ; et per dulces sermones, et benedic­ tiones, seducunt corda innocentium » ’ Huc etiam referatur famulatus apud acatholicos, de quo in tract, de statibus vitae. Ceterum leges ecclesiasticae, quae respiciebant consuetudinem cum ludaeis — quaeque plerisque in regionibus per consuetudinem fere abrogatae erant — in novo Codice praetermittuntur, ideoque quatenus mere ecclesiasticae erant, sublatae sunt. Hinc ad solum ius naturae attendendum. 508 V. Communicatio cum acatholicis in sacris et in mixtis. Activa (n. 500) non solum prohibetur ratione periculi amittendi fidem, verum etiam aut ut cooperatio ad malum, ut si quis petit sacramentum ab acatholico ; aut ut professio falsae religionis, ut si quis ritum acatholicum participat, puta psalmos cum acatholicis cantando, coenam haereticam recipiendo etc. (n. 500). Privatim cum ipsis preces orthodoxas orare lici­ tum est. De communicatione passiva vide dicta n. 500. 509 VI. Associationes improbandae. « Fideles laude digni sunt, si sua dent nomina associationibus ab Ecclesia erectis vel saltem commendatis; caveant autem ab associationibus secretis, damnatis, seditiosis, suspectis aut quae studeant sese a legitima Ecclesiae vigilantia subducere » (can. 684). Coroll. I. Illicitum est nomen dare associationibus sive religiosis sive socialibus anti-catholicis, cuiusmodi sunt v. g. societates Massonum ’, Carbonariorum *, Fcnianorum Anarchistarum ‘, Communistarum *, Nihilistarum *, Intcmationalistarum ", Socialistarum societates theosophicae ", biblicae *, clerico-libcrales ’°, societas erecta ad procurandam christianitatis unitatem 11 ; societates operariorum, quae dicuntur: Socii singulares (Odd fellows), Filii temperantiae (Sons of temperance), Equites Pythiae (Knight of Pythia’s) K, Independent Order of Good templars (Guttempler-Orden), u et societates quae promovent combustio­ nem cadaverum hominum Coroll. II. Per se etiam illicitum est nomen dare associationibus \ 2 Tim. II, 17.----- ’. Rom. XVI, 17, 18. ------ Can. 2335. --------- «. Cfr. Const. Pii VII, Ecclesiam, 25 Sept. 1821, et Leon XII, Quo graviora, 13 Mart. 1825; can. cit----- ’. Cfr. S. Off. 12 Ian 1870; can. cit.----- *. Can. cit.----- \ Encycl. Leon. XII, Quod apostolici, 28 Dec. 1878; Encycl. Pii XI, Quadragesimo anno, 15 Maii 1931. ----- ’. Cfr. S. Off. 18 Iui. 1919 (A. S. S. 1919. P· 317)· ----- ’· Const. Pii IX, Qui pluribus,... 1896. ----- ,u. Syllabus, § 178; Encycl. Pii IX, Quanta cura, 8 Dea «864; Encycl. Leon XIII, Libertas, 20 lun. 1888. ----- u. Cfr. S. Off. 16 Sept 1864, 8 Nov. 1865 (Coll, de Prop. Fide, n. 1262, 1276).----- u. S. Off. 20 Aug. 1894. ----- u S. Off. 9 Aug. 1893 (Collect, n. 1845). ------ ”, S. Off. 19 Maii 1886 (A. A. S. t. 19, p. 46). — 345 — socialibus, sive Christianis quidem, sed non specifice catholicis, sive neu­ tralibus. Ratio est, quia etiam quaestiones sociales cum dependentia ab Ecclesia catholica, non vero, ut in praedictis associationibus locum habet, independenter ab ea solvendae sunt (n. 117). Accedit, quod eiusmodi societatibus haud ita raro pericula fidei et morum annexa sunt. Coroll. III. Ratione periculorum etiam aliae associationes vel factio­ nes ab ecclesiastica auctoritate prohiberi possunt : ita v. g. Aetion Française ‘. Coroll. IV. Quoad gravitatem peccati commissi ab eo, qui associationi improbandae nomen dat, ita dicendum: 1. Qui — ut passim fit ab eis, de quibus dicimus — interne admittit aliquam propositionem, ab Ecclesia reprobatam, graviter peccat. 2. Qui interne non admittit aliquam doctrinam ab Ecclesia definitive proscriptam, nihilo minus graviter peccat: a) Si nomen dat associationi anti-catholicae, sive religiosae sive sociali ; tum quia saltem externe profitetur errores ob Ecclesia reiectos ; tum quia accedunt cooperatio, scandalum et saepius periculum fidei, oriunda ex eo quod nomen dedit factioni, quae prava principia profitetur, pravos fines prosequitur, pravisque mediis utitur. b) Si nomen dat associationi vel factioni ab auctoritate ecclesiastica nominatim et vere prohibitae; quia eiusmodi prohibitio sub gravi Lata censetur. c) Non liquet, idem per se dicendum esse de eo, qui nomen det associa­ tioni sociali, sive Christianae sed non specifice catholicae, sive neutrali, non tamen positive prohibitae. In casu causa gravis potest excusare, nisi scandalum ob adiuncta vitandum obstet. SCHOLION. De propagatione fidei.1 I. ChristuS Dominus fidei depositum Ecclesiae concredidit, ut ipsa, 510 Spiritu Sancto iugiter assistente, doctrinam revelatam sancte custodiret et fideliter exponeret (can. 1322, § 1). Patet e S. Scriptura. ’ II. Ecclesiae, independenter a qualibet civili potestate, ius est et officium gentes omnes evangelicam doctrinam docendi (can. 1322, § 2). Docetur pariter a S. Scriptura *. III. Quoad personas, quibus praedictum ius et officium incumbit, docet Codex : Munus fidei catholicae praedicandae commissum praecipue est*i *. Cfr. A. A. S. 1926, p. 382, 517, 529; 1927, p. 5, 157. ----Cfr. AertnysDamen, II, n. 3i5bis, ----- ». Matth. XXVIII, 19, 20; loa. XIV, 16, 17, 26. ----i Matth. XXVIII, 19; Marc. XVI, 15. — 346 — Romano Pontifici pro universa Ecclesia, Episcopis pro suis dioecesibus (can. 1327, § 1). Episcopi autem tenentur officio praedicandi per se ipsi Evangelium, nisi legitimo prohibeantur impedimento; et insuper, praeter parochos, debent alios quoque viros idoneos in auxilium assumere ad huiusmodi praedicationis munus salubriter exsequendum (can. 1327, § 2). Iis vero, qui a legitima auctoritate non assumuntur, praedicatio publica interdicta est, secundum haec Codicis : Nemini ministerium praedicatio­ nis licet exercere, nisi a legitimo Superiore missionem receperit, facultate peculiariter data, vel officio collate, cui ex sacris canonibus praedicandi munus inhaereat· (can. 1328). Dixi praedicatio publica; nam privata omnibus competit. Attamen disputatio proprie dicta prohibita est, v. g. iis quibus foret periculosa ; aliquando praescripta, puta si quis muneri isti par esset et honor Dei vel salus proximi illud exigeret. Attendatur tamen can. 1325, § 3 : « Caveant catholici ne disputationes vel collationes, publicas praesertim, cum acatholicis habeant, sine venia Sanctae Sedis aut, si casus urgeat, loci Ordinarii ». IV. Quoad praedicationem acatholicis speciatim notes: 1. Ordinarii locorum et parochi acatholicos, in suis dioecesibus et paroeciis degentes, commendatos sibi in Domino habeant (can. 1350. § 1). 2. In aliis territoriis universa missionum cura apud acatholicos Sedi Apostolicae unice reservatur (can. 1350, § 2) ; S. Sedes autem dictam curam maxime exercet per S. Congr. de Prop. Fide, et, si de Orientali­ bus sermo est, per S. Congr. Orientalium. Ut autem dictae Congregatio­ nes finem assequi possint: a) Religiones, quibus aliqua missio concredita est, pro viribus ipsi pro­ videant. b) Episcopi, parochi aliique, data opportunitate, apostolicum in iuvenibus animum foveant. « Vosque, ita Bened. XV in Encycl. Maximum illud ’ Episcopos alloquitur, rem facturi estis vestro religionis amore in primis dignam, si et in clero et in Seminario dioecesa.no apostolatus semina, quae quis forte sibi inesse ostenderit, studiose foveatis. Nec vos ulla species recti decipiat aut humana aliqua ratio promoveat, quasi, quod exteris Missionibus permiseritis, id de utilitate dioecesis vestrae detra­ xisse videamini. In locum enim unius quem dimiseritis foras, plures do­ mi sacerdotes perutiles Deus vobis suscitabit. » c) Omnes missionarios iuvent: i° precibus, « quae preces, si unquam alias, sane effectu carere non possunt in hac causa, qua nulla praestantior, nulla gratior Deo est » ’ ; 20 eleemosynis ‘. 1 30 Nov. 1929 (A. A. S. 1919, P. 452)· ----- ’· Bened. XV, in Encycl. cit. ---*. Bened. XV. in Encycl. cit. — 347 — Num quis sacerdos in particulari ob necessitatem spiritualem gentium hisce subvenire debeat, vide in tract, de cultu caritatis. Quaer., quatenus aliqua auctoritas possit infideles cogere ad audiendam vel amplectendam fidem. 4 ·< Resp. i. Ecclesia nequit infideles cogere ad audiendam fidem, cum iurisdictione «in eos careat ; potest illud princeps temporalis infidelium. Resp. 2. Nulla auctoritas potest infideles directe cogere ad amplectendam fidem utut sufficienter propositam, cum conversio sit persuasionis et voluntatis, non coactionis (S. Thom. 2. 2, q. 12, a. i, ad 3). Possunt tamen cogi indirecte, v. g. spe boni non debiti vel timore mali alias debiti. Praeterea princeps saecularis potest cogere infideles, ut valedicant erroribus et ritibus, iuri naturae repugnantibus: immo nequit princeps dictos errores et ritus tolerare nisi ob causam gravissimam (S. Thom. 2. 2, q. 10, a. 11 ; S. Alf. II, 18). * Resp. 3. Ecclesia per se haereticos et apostatas cogere potest ad reditum, idque poenis tam spiritualibus quam temporalibus (S. Thom 2. 2, q. 10, a. 8) ; quae potestas cogendi haereticos et apostatas secundum determinationem Ecclesiae etiam principibus saecularibus, ut Ecclesiae protectoribus, competere potest, atque ab iis, quatenus Ecclesia illud praecipiat, exercenda est. DISSERTATIO II. De cultu spei. (S. Thom. 2. 2, q. 20-21 ; S. Alf. Theol. Mor. II, 20-21 ; Hom. Apost. tr. 4, n. 6-8). Spes est virtus supernaturalis theologica inclinans hominem ad exspec- 511 tandum certa cum fiducia per Dei auxilium aeternam beatitudinem et media ad eam assequendam necessaria (S. Alf. Horn. Ap. tr. 4, n. 6). Obiectum materiale primarium est beatitudo ; obiectum materiale se­ cundarium sunt omnia media, quae ad beatitudinem conducunt (De Virt. p. 402). Obiectum formale seu motivum spei est divinum auxilium seu virtus Dei auxiliatrix. Quibus in memoriam revocatis, dicemus primum de necessitate actus spei, deinde de peccatis contra spem. Pars I. De necessitate actus spei. I. Necessitas medii. Actus spei — ut dictum est de actu fidei — 512 nequit esse necessarius nisi adultis. Ceterum denuo distinguendum inter adultos nondum iustificatos et iustificatos. lam vero: i. slctus spei adultis non iustificatis necessarius est ad salutem neces’. Eco XIII. Encycl. Innnortale Dei, 1 Nov. 1885; Encycl. Libertas, 20 lun. 1888. — 348 — sitati medii. Est enim dictus actus necessarius necessitate medii ad justi­ ficationem. Atqui ipsa iustificatio est necessaria ad salutem necessitate medii. Ergo idipsum de actu spei affirmandum. Maior patet: i° e Cone. Trid. quod inter dispositiones necessarias ad iustificationem adultorum enumerat actum spei1; et alibi loquens de necessitate contritionis ad obtinendam veniam peccatorum docet, in hac contritione postulari, ut sit « cum fiducia divinae misericordiae »s. 2° Confirmatur ratione. Etenim omnino convenit, ad adulti iustificatio­ nem seu ad obtinendum ius possidendi Deum requiri, ut Deum tanquam finem supematuralem possidendum exspectaverit. Utrum autem in omni omnino iustificatione adultorum actus spei theologicae sit necessarius, an tantum secundum legem communem, disputant theologi. Fortasse aptius dicitur, secundum legem communem nullam iustificationem adulti fieri absque explicito actu spei theologicae, quamvis absolute fieri possit, ut peccator justificetur, nullum actum spei eliciens, nisi qui implicite contineatur in actu per­ fectae caritatis aut contritionis. 2. Actus spei adultis iustificatis eatenus necessarius est necessitate medii, quatenus salus obtineri nequit sine oratione, qua gratia ad implen­ da praecepta obtineatur. Atqui oratio sine spe non accipit aliquid a Domino, ut patet ex epistola S. Jacobi Coroll. E dictis patet, quam merito doctrina quietistarum *, sive car­ nalium sive spiritualium, ab Innoc. XI5 et XII * proscripta fuerit. 513 II. Necessitas praecepti sequitur ex exposita necessitate medii. Prae­ terea patet: i° ex S. Scriptura7; 2° ex hisce Cone. Trid.: In Dei auxilio firmissimam spem collocare et reponere omnes debent"; 30 ex prop· 1 ab Alexandro VII damnata: « Homo nullo unquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis ex vi praeceptorum divino­ rum ad eas virtutes pertinentium » ’. 40 ex eo quod quisque tenetur ultil. Scss. 6, cap. 6. ----- Sess. 14, cap. 4. --------- ’. I, 6. ----- ‘. Quictistae, pseudomystici sacculi 17, docuere, actum spei, etsi honestum, esse tamen inutilem immo nocivum christianis perfectis, idcoquc nunquam ab iis eliciendum. Inter cos alii, qui dicuntur Quictistae carnales, duce Michaële Molinos, praetextu summae servandae quietis animae, una cum actibus spei omnes aliarum etiam vir­ tutum actus inutiles dixere perfectis ; et, seipsos impeccabiles dictitantes, in gravis­ sima peccata prolapsi sunt. — Alii, qui audiunt Quictistae spirituales, autumabant, christianum attingere posse ad dispositionem stabilem seu statum perfectionis quendam, in quo nunquam amplius ageret intuitu mercedis aeternae, immo ac­ quiesceret aeternae damnationi. Praecipuus erroneae huius opinionis fautor fuit piissimus Ff.nei.on, qui vero humillimum prorsus in modum atque sincerissimum, statim eam rciccit, quando a Summo Pontifice damnata fuerat. ----- *. Denz.Bannw. n. 1221 sq. ----- '. Denz.-Bannw., n. 1327 sq. ----- ’. Cfr. Ps. LXI, 9; Coloss. I, 23. ----- Sess. 6, cap. 13. --------- *· Denz.-Bannw., n. nor. — 349 — mum finem, ob quem creatus est, i. e. beatitudinem exspectare (S. Alf. II, 20). Actus autem spei obligat: 1. Ratione praecepti ipsius spei: a) Quum quis primo novit, aeternam beatitudinem esse finem suum ultimum (S. Alf. II, 20). b) Pluries in vita, et in articulo mortis, ut dictum est de actu fidei pluries in vita et in articulo mortis eliciendo (n. 489). c) Post actum desperationis ; quo casu iniuria virtuti Dei auxiliatrici illata videtur secum ferre obligationem eam reparandi per actum spei saltem non diu dilatum. d) Quum urget gravis tentatio contra spem, quam quis censet, se vincere non posse nisi per actum spei elicitum. 2. Ratione praecepti alterius virtutis, a) Quum praescribitur actus alterius virtutis, qui sine actu spei poni nequit (S. Alf. II, 20). b) Quum urget tentatio contra aliam virtutem, quam quis sibi videtur sine actu spei vincere non posse (S. Alf. II, 20). c) Quum libere ponitur actus virtutis, qui sine actu spei debito modo poni nequit. Coroll. I et II. Conferas et applices notata quoad fidem (n. 489) Coroll. III. Actui sperandi respondet actus timendi aeternam damnationem, qui pariter obligat, ut patet tam ex S. Script.1, quam ex eo quod quisque debet timere id, quod frustrationem ultimi finis involvit, nec certo evitabitur. * Pars II. De peccatis contra spem. Praeter omissionem actus spei, ratione ipsius virtutis spei praecepti, peccata contra spem sunt desperatio per defectum, ct praesumptio per excessum. I. Desperatio. 1. Notio. Desperatio est actus quo quis abicit exspec- 514 tationem aeternae beatitudinis vel mediorum ad illam. Non consistit in actu iudicii, quo quis iudicat, aeternam beatitudinem esse impossibilem, sed in eo quod renuit eam consectari seu exspectare. Attamen desperatio passim fundatur in iudicio haeretico, quod beatitudo impossibilis est; quandoque tamen in odio abominationis, quo non vult beatitudinem suam in Deo ponere (S. Alf. II, 20, 40). Desperationis quoque reus est, qui bona praesentia praeferret futuris velletque perpetuum in hoc mundo permanere : siquidem vere abicit exspectationem aeternae beatitudinis .* Luc. XII, 5. *. Cone Trid. sess. 6, cap. 12 ct 13. — 350 — (S. Alf. II, 20, i°). Passim tamen habetur quaedam velleitas potius quam vera voluntas in hoc mundo permanendi. 2. Divisio. Desperatio distinguitur in haereticam et simplicem, prout desperatio ex iudicio haeretico vel ex alio motivo v. g. ex propriae infir­ mitatis sensu provenit (S. Thom. 2. 2, q. 20, a. 2). 3. Moralitas. Desperatio est peccatum grave ex toto genere suo; siquidem gravem Deo iniuriam infert, qui non exspectat Ipsum possiden­ dum Eiusque ad finem illum consequendum auxilia necessaria. Attamen infidelitas et odium Dei graviora sunt; sed « desperatio est periculosior: quia per spem revocamur a malis, et inducimur ad bona prosequenda; et ideo sublata spe, irrefraenate homines labuntur in vitia, et a bonis laboribus retrahuntur » (S. Thom. 2. 2, q. 20, a. 3). 4. Causae desperationis sunt: i° Luxuria, qua quis fastidit bona spiritualia; 2° acedia, quae est quaedam tristitia deiectiva spiritus, qua fit, ut homo bonum arduum beatitudinis refugiat; 30 defectus fidei, quo quis bona supernaturalia non agnoscit (S. Thom. 2. 2, q. 20, a. 4). 5. Remedia praecipua sunt: i° Consideratio misericordiae Dei, maximorum peccatorum (ut fuerunt S. Paulus, S. Augustinus, S. Maria Magdalena) cum Deo reconciliatorum, et parabolarum Evangclii, puta filii prodigi, ovis perditae etc. ; 2° oratio, speciatim devotio ad SS. Cor. Icsu et B. Μ. V. desperatorum salutem (S. Alf. Prax. Conf. n. 240-244). 515 II. Praesumptio. Notio. 1. Praesumptio est inordinata exspectatio sive aeternae beatitudinis vel mediorum ad illam, sive saltem auxilii divini. Inordinatio autem quintuplici modo locum habere potest: i° si quis solis propriis viribus innixus beatitudinem exspectat; quae est praesump­ tio Pelagianorum ; 20 si quis sola divina ope innixus sperat, puta si ex­ spectat remissionem peccatorum sine poenitentia, gloriam sine meritis; quae est praesumptio Protestantium (S. Thom. 2. 2, q. 21, a. 4. S. Alf. II, 2i); 30 si quis exspectat bona supernaturalia praeter ordinem divinae Providentiae, puta si quis tantam gloriam sperat, quanta gaudet B. M. V. vel exspectat auxiiium divinum in gravi periculo sine oratione; 40 si quis motivum spei convertit in motivum peccandi, a. v. si peccat vel in peccato remanet, quia Deus misericors est; vel peccata auget, quia Deus aeque facile plura ac numero minora peccata remittet. Secus dicen­ dum, si quis peccat, in peccato remanet vel peccata multiplicat, concomitanter sperando fore, ut peccata postea remittantur; vel quia aeque facile plura peccata quam numero minora in confessione declarantur: quo postremo casu facilitas confitendi, non autem spes veniae est moti­ vum peccandi (S. Alf. II, 21; S. Thom. 2. 2, q. 21, a. 2, ad 3). Qui peccat, quia Deus misericors est, dicitur peccare ex spe veniae; alter — 351 — cum spe veniae. Porro rarissime ex spe veniae peccatur. 50 Si quis Dei auxilium exspectat ad res illicitas. 2. Moralitas. a) Praesumptio primo et secundo modo commissa est peccatum grave ex toto genere suo. Ratio est, quia gravem iniuriam inferunt: modus prior Deo auxiliatori, quem omnino negligit; modus alter Dei iustitiae (S. Alf. II, 20, 30). b) Praesumptio tertio modo perpetrata passim venialis tantum erit, quia non infert Deo gravem iniuriam. c) Praesumptio quarto modo commissa gravis est ex genere suo, seu gravis vel levis est, prout quis ex spe veniae grave vel leve peccatum perpetrat. Ratio est, quia gravem vel levem Deo iniuriam infert, prout ex spe veniae graviter vel leviter peccat. d) Praesumptio quinto modo patrata gravis est ex toto genere suo; siquidem gravem iniuriam infert Deo auxiliatori .* Denique notes, praesumptionem saepissime coniungi cum haeresi, quandoque cum blasphemia, ut si quis Dei auxilium sperat ad illicita. Ceterum « praesumptio est peccatum, minus tamen, quam desperatio: quoniam magis proprium est Deo misereri, et parcere, quam punire, propter eius infinitam bonitatem: illud enim secundum se Deo convenit; hoc autem secundum nostra peccata » (S. Thom. 2. 2, q. 21, a. 2). 3. Causae praesumptionis praesertim sunt superbia et inanis gloria. < Duplex est praesumptio. Una quidem, quae innititur propriae virtuti, attentans scilicet aliquid ut sibi possibile, quod propriam virtutem excedit : et talis praesumptio manifeste ex inani gloria procedit: ex hoc enim quod aliquis multum desiderat gloriam, sequitur quod attentet aliquid super vires suas : et huiusmodi praecipue sunt nova, quae maiorem admirationem habent: et ideo signanter Gregorius praesumptionem novitatum posuit filiam inanis gloriae. Alia vero est praesumptio, quae innititur inordinate divinae misericordiae, vel potentiae, per quam quis sperat se obtinere gloriam sine meritis, vel veniam sine poenitentia: et talis praesumptio videtur oriri directe cx superbia, ac si ipse tanti se aestimat, quod etiam eum peccantem Deus non puniat, vel a gloria excludat > (S. Thom. 2. 2, q. 21, a. 4). 4. Remedia praesumptionis sunt humilitas et meditatio inscrutabilium iudiciorum Dei. Praesumptio, si primo vel secundo modo perpetratur, destruit habitum spei ; non autem si committitur tertio, quarto vel quinto modo. Ratio est, quia primo et secundo modo perpetrata indirecte destruit obiectum formale spei, destruendo eius fundamentum ; aliis modis perpetrata non destruit spei obiectum formale (De virt. n. 361). — 352 — DISSERTATIO III. De cultu caritatis. (S. Thom. 2. 2, q. 23-29; S. Alf. Theol. mor. II, 22-80; Horn. Apost. tr. 4, n. 9-32). 516 Caritas est virtus supernaturalis theologica inclinans hominem ad diligendum Deum propter Seipsum, ac nos et proximum propter Deum (De virt n. 363). Obiectum materiale primarium est Deus; secundarium nos et proxi­ mus (De virt- n. 364). Obiectum formale seu motivum caritatis est bonitas seu perfectio divina supernaturalis in se et propter se amabilis (De virt. n. 364). Hisce in memoriam revocatis, dicemus primum de cultu caritatis generatim, deinde diversis partibus de cultu caritatis Dei, sui et proximi speciatim, tum de ordine caritatis. Pars I. De cultu caritatis generatim. Duo hic exponenda veniunt, scilicet necessitas medii et efficacia actus caritatis. Dixi : necessitas medii, quia de necessitate praecepti potius distinctim, i. e. quatenus respicit Deum, semetipsum et proximum, dicetur. 517 I. Necessitas medii. Nequit esse sermo nisi de adultis; denuo vero distinguendum inter adultos nondum iustiticatos et iustificatos. Porro: i. Actus caritatis adultis nondum iustificatis, qui habitualiter usu ra­ tionis gaudent, secundum alios eatenus necessarius est necessitate medii, quatenus infusio gratiae in praedictis nunquam fit sine actu caritatis; non ac si attritio non sufficeret ad iustificationem ; sed, ita dicunt, vi ipsius sacramenti (cum attritione tantum suscepti) homo disponitur ad caritatem actualem, et in ipso instanti iustificationis elicit verum actum caritatis. e < Gratia sanctificans, ita Hugon, infunditur cum caritate habituali homini poenitenti, non modo quasi mortuo, sed ita ut homo illam accipiat actu voluntario et libero, et in amicitiam Dei libere consentiat. Haec autem actualis et libera acceptatio gratiae et in amicitiam Dei consensio, quid est aliud quam actus charitatis ex ipsa gratia sanctificante et habituali in genere causae efficientis consequens, licet possit dici illam natura praecedere in genere causae materialis et dispositivae. > 1 ‘. De sacramentis in speciali, p. 407. — 353 — Secundum alios actus caritatis non est necessarius necessitate medii ad iustificationem obtinendam ; sed haec per sacramentum cum attritione sine actu caritatis acquiri potest. Nam praeterquam quod non perspi­ ciunt, libera acceptatione gratiae sanctificantis necessario contineri ac­ tum caritatis, ita ratiocinantur: Adultus qui voluit baptizari, (attritus erat), et dormiens baptizatur, obtinet iustificationem, quin actum cari­ tatis eliciat. Neque admittere possunt, actu praecedenti attritionis virtute contineri actum caritatis, quia actus inferior nequit virtute continere actum superiorem ; neque intelligunt, quomodo actus praecedens in ipsa iustificatione actus caritatis evadere possit, maxime si de iustificatione dormientis agatur. Neque opponatur, praecedentibus volitione Baptismi et attritione virtualiter contineri actum caritatis: nam actus inferior nequit virtute actum superiorem continere. 5. Thomas ita dicit: « lustificatio impii fit Deo movente hominem ad iustitiam. Ipse enim est qui iustificat impium. Deus autem movet omnia secundum modum uniuscuisque.... et ideo in eo, qui habet usum liberi arbitrii non fit motio a Deo ad iustitiam absque motu liberi arbitrii: sed ita infundit donum gratiae iustificantis, quod etiam simul cum hoc movet liberum arbitrium ad donum gratiae acceptandum in his, qui sunt huius motionis capaces » (i. 2, q. 113, a. 3). Et alibi: « In habentibus usum liberi arbitrii... non contingit esse infusionem gratiae sine actuali motu liberi arbitrii in Deum et in peccatum » (3. q. 87, a. 2). Attamen non clarum est, a S. Thoma intelligi actum caritatis; eo magis quod S. Doctor admittit, dormientem, qui prius habuerit sacramentum in proposito, per Baptismum iustificari (1. 2, q. 113, a. 3, ad 1). 2. Actus caritatis adultis iustificatis non est necessarius necessitate medii. Posita enim iustificatione, requiritur tantum iustificationis con­ tinuatio; ad quam sufficit, ut evitetur peccatum. II. Efficacia actus caritatis. Actus caritatis vel contritionis perfec- 518 tae sufficit ad hominem iustificandum, i. e. eo actu posito. Deus eodem instanti iustificat seu infundit gratiam sanctificantem. Patet i° Ex S. Script: «Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus dili­ get eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus 2° Ex Cone. Trid., quod « docet praeterea, etsi contritionem hanc aliquando caritate perfectam esse contingat, hominemque Deo reconciliare prius­ quam hoc sacramentum actu suscipiatur; ipsam nihilominus reconcilia­ tionem ipsi contritioni sine Sacramenti voto, quod in illa includitur, non esse adseribendam ».: 30 Accedit prop. 31 Baiana damnata: «Caritas perfecta et sincera, quae est ex corde puro et conscientia bona et fide *. loa. XIV, 23; cfr. loa. IV, 7 ct 16; Luc. VII, 47. Sess. 14, cap. 4. 23 — 354 — non ficta, tam in catechumenis quam in poenitcntibus potest esse sine remissione peccatorum » Observes tamen, actum caritatis vel contri­ tionis perfectae iustificare non modo causae efficientis aut meritoriae de condigno aut formalis, sed modo causae materialis et dispositivae seu modo dispositionis de congruo meritoriae, i. e. quae ex voluntate Dei infallibiliter impetrat infusionem gratiae sanctificantis. Pars II. De cultu caritatis Dei. 519 I. Praeceptum caritatis, i. Actus caritatis (caritas actualis) erga Deum seu actus, quo Deunx propter se super omnia diligimus, neces­ sarius est necessitate praecepti. Patet i° ex S. Scriptura. « Diliges Do­ minum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum » :. 2° Ratione. Ete­ nim manifestum est, infinitam bonitatem seu perfectionem diligendam esse, idque propter se et super omnia. Porro: i° Praeceptum caritatis est praeceptum speciale, a. v. praecipitur formalis actus caritatis, ita ut non sufficiat v. g. mera observantia praeceptorum; 2° Non est praeceptum diligendi Deum intensive super omnia, sed sufficit, ut obiective seu aestimative super omnia diligatur (S. Alf. II, 22) ; 30 Actus caritatis diversis modis elici potest, puta gaudendo de bonis divinis in se considederatis, gloriam Dei externam ut Ipsi bonum optando et promovendo. 2. Actus caritatis erga Deum obligat : i. Ratione praecepti ipsius caritatis: a) « Quando homo adeptus est sufficientem cognitionem Dei infinite boni » (S. Alf. II, 23, i° ; S. Thom. 1. 2, q. 89, a. 6). b) Pluries in vita; quod patet: i° ex propositionibus damnatis ab Innoc. XI, scilicet 5 : « An peccet mortaliter, qui actum dilectionis Dei semel tantum in vita eliceret? condemnare non audemus » 6: « Proba­ bile est, ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare prae­ ceptum caritatis erga Deum » *; 7: « Tunc solum obligat, quando tenemur iustificari, et non habemus aliam viam qua iustificari possumus»’. 2° Accedit quod obsequium Deo praestandum exigere videtur, ut pluries in vita eliciamus actus virtutum, quae Deum immediate respiciunt. Hic tamen sufficere videtur actus caritatis non omnino explicitus, v. g. con­ tritio perfecta, opus bonum praestitum ad Deo placendum, petitiones Denz.-Bannw., n. 1031. ----Matth. XXII, 37-38. ----- ‘. Denz.-Bannw., n. ugg.----- \ Denz.-Bannw.,------ *. Denz.-Bannw., n. 1157. — 355 — oratione Dominica contentae: « Sanctificetur nomen tuum» etc. Diffi­ cilius determinatur, quoties actus caritatis elici debeat. S. Alfonsus cen­ set, gravi obligationi satisfacere, qui eum quolibet mense eliciat (Horn. Ap. tr. 4. n. 14). c) In articulo mortis, ut dictum est de fide (n. 489) et spe (n. 513); si tunc non urgeret praeceptum, nunquam urgeret. d) Quando quis Deum odio habuit (n. 489). e) Quando urget tentatio contra caritatem, quam quis censet, se supe­ rare non posse nisi per actum caritatis elicitum (S. Alf. II, 23, 2°). 2. Ratione praecepti alterius virtutis, ut dictum est de fide (n. 489) et spe (n. 513). Nota 1*. Caritas erga Deum — secus ac caritas erga proximum — raro secum fert obligationem actus externi, cum actus internus Deo notus sit et per se obse­ quium involvat. Ceterum conferas et applices notata quoad fidem (n. 489). Nota 2*. Bened. XIV hortatur episcopos, ut in qualibet ecclesia paroeciali diebus Dominicis et festivis populo praelegantur actus fidei, spei et caritatis.1 II. Peccata contra caritatem Dei — praeter omissionem actus, ra- 520 tione caritatis praecepti — sunt: Odium Dei et acedia. 1. Odium Dei. Odium generatim sumptum est actus, quo quis male afficitur erga aliquem. Odium distinguitur duplex, odium abominationis et odium inimicitiae seu malevolentiae, prout quis aliquem aversatur ut malum sibi, vel alicui vult malum. Odium abominationis opponitur amori concupiscentiae; odium inimicitiae amori benevolentiae. Ad odium inimicitiae pertinet tristitia de bono alicuius; item gaudium de eius malo. Odium abominationis, ad quod refertur omnis motus deliberatus pra­ vus contra aliquem, iterum duplex est, scilicet ipsius personae et qualita­ tis, prout quis ipsam personam secundum se, vel qualitatem personae adhaerentem aversatur. Quibus notatis, dico: a) Odium abominationis Dei grave est ex toto genere suo; patet enim graviter delinquere eum, qui Deum quo demum cumque modo aversatur. b) Odium inimicitiae Dei est grave ex toto genere suo, quin etiam gravissimum omnium peccatorum, quia qui Deo opiat malum, maxime laedit caritatem Deo debitam. 2. Acedia; de hac dictum est n. 327. ‘. Constit. Etsi minime, 7 Fcbr. 1742. — 356 — Pars III. De cultu caritatis sui. Dicendum primum de praecepto caritatis sui, deinde de peccatis cari­ tati sui oppositis. SECTIO I. De praecepto caritatis sui. 521 I. Exsistentia praecepti. Praeceptum caritatis sui patet ex 5. Scrip­ tura: « Diliges proximum tuum sicut teipsum » ’. Item patet ex ratione intrinseca, quam hisce exhibet S. Thomas : « Possumus loqui de caritate secundum propriam rationem ipsius ; prout scilicet est amicitia hominis ad Deum principaliter, et ex consequenti ad ea quae sunt Dei : inter quae etiam est ipse homo, qui caritatem habet: et sic inter caetera, quae ex caritate diligit quasi ad Deum pertinentia, etiam seipsum ex caritate diligit » (2. 2, q. 25, a. 4). 522 II. Actus praecepti. Caritas sui obligat ad curam salutis tam spiritua­ lis quam corporalis. Officia autem curae spiritualis coincidunt cum diversis officiis ab homine implendis; hinc de sola salute temporali cu­ randa dicendum ; quae quidem obligatio hisce exhibetur : Caritas sui prae­ cipit conservationem sui i. e. vitae, integritatis membrorum, sanitatis, idque saltem mediis pro cuiusque statu ordinariis ; extraordinaria adhi­ bendi obligatio non est. Singula distinctim exponemus. 1. Conservatio sui, i. e. vitae etc. praecipitur. Quod patet primum ex eo quod caritas sui praecipit, ut quisque conservet illud, quod ipsum se­ cundum substantiam eamque integram constituit. Deinde eruitur ex eo, quod vita et membra a Deo in usum concessa sunt, nimirum, ut, ipsis mediantibus, honorem Dei, bonum proprium et bonum communitatis promoveat; qui finis eluditur, si non conservantur. 2. Conservatio sui saltem mediis pro cuiusque statu ordinariis pro­ curari debet. Quod immediate eruitur ex priori propositione. Est enim, ut diximus, obligatio servandi vitam etc. Atqui qui non utitur mediis ordinariis, non servat vitam, sed negligit eam. 3. Extraordinaria inedia adhibendi obligatio non est. Vita quippe individui non tanti valet, ut ob eam servandam extraordinaria eligi debeant. Tenetur tamen quis, si possit, etiam mediis extraordinariis uti, si vita bono communi aut familiae necessaria vel valde, utilis est, et sine illis servari nequit (S. Alf. III, 372). — ‘. Matth. XXII, 39· ; I | 1 I ! — 357 — Notes tamen, plura media, qui olim extraordinaria erant, iam evasisse ordinaria, puta aliquas operationes chirurgicas. Coroll. 1. Obligatio adhibendi media ordinaria ad vitam servandam, secum fert obligationem laborandi ad comparandas res sibi necessarias, si alio modo legitime comparari nequeunt. Coroll. II. Nemo per se tenetur: i° uti medicina surptuosissima; 2" domicilium aut patriam mutare; 30 pati curationem cum maximis doloribus coniunctam ; 40 subire sectionem membrorum seu gravem operationem chirurgicam sive peri­ culosam, sive — quod tamen passim praecaveri potest — cum maximis doloribus coniunctam. Pariter satis probabiliter per se non tenetur quis ad gravem opera­ tionem chirurgicam, quae neque periculosa neque cum maximis doloribus coniuncta est, sed tamen pro graviter onerosa habetur Puto tamen, eam (scilicet si non est periculosa atque sine permagnis doloribus institui potest) a superiore posse imponi. Denique virgo satis probabiliter non tenetur ad vitam servandam permittere, ut in partibus secretioribus a viro curetur, si id ei magno pudori sit ; tenetur tamen permittere, ut ab alia femina curetur (S. Alf. III, 372). Quatenus mater teneri possit ad sectionem cavsaream, ut dicitur, vide in tract, de Baptismo. SECTIO II. De peccatis caritati sui oppositis. Peccata contra caritatem sui sunt: I. Occisio drecta sui. Haec habetur, quando actus occisivus sui. prout 523 talis est, aut intenditur ut finis, aut assumitur ut medium, quo alius finis obtineatur. i. Occisio directu sui semper sub gravi prohibita est. Nam primum eiusmodi actus est contra inclinationem naturalem, « quia naturaliter quaelibet res seipsam amat ; et ad hoc pertinet, quod quaelibet res natu­ raliter conservat se in esse, et corrumpentibus resistit, quantum potest » (S. Torn. 2. 2, q. 64, a. 5). Deinde occisio sui « est contra caritatem, qua quilibet debet seipsum diligere » (S. Thom. 1. c.). Tum occisor « iniuriam communitati facit » (S. Thom. 1. c.). quia quilibet, utpote pars communi­ tatis, etiam ad bonum communitatis ordinatur. Praeterea illicitum est destruere quod non est tuum, sed solius Dei; cuiusmodi est vita. Hinc S. Scriptura : « Non occides ».1 — « Ego occidam et ego vivere fa­ ciam » s. « Tu es Domine, qui vitae et mortis habes potestatem » ’. Narrant quidem, aliquos Sanctos seipsos occidisse ; at haec explicari possunt sive per inspirationem Dei, qui tanquam dominus vitae et mortis illud permisit, sive per bonam fidem (cfr. S. Thom. 2· 2, q. 64. a. 5; S. Alf III, 366, 361). ». Exod. XX, 13. ----- ». Dcutcr. XXXII, 38. ----- ’· Sap. XV, 13. - 358 2. Disputatur, utrum occisio sui, qua certo peccatur contra caritatem sui, etiam peccatum contra iustitiam commutativam involvat; non quidem respectu sui — nam iustitia et iniustitia sunt ad alterum — sed respectu sive communitatis sive Dei sive utriusque. S. Alfonsus rem in medio relinquit (III, 366); S. Thomas quidem edicit : « Dicendum quod homicidium est peccatum, non solum quia contradatur iustitiae, sed etiam quia contradatur charitati, quam habere debet aliquis ad seipsum: et ex hac parte occisio sui ipsius est peccatum per comparationem ad scipsum : per comparationem autem ad communitatem et ad Deum, habet rationem peccati, etiam per oppositionem ad iustitiam > (2. 2, q. 64, a. 5); sed S. Doctor intclligi potest de iustitia sociali seu generali ; nec fortassis peccatum specie distinctum intenderit. Quaer., num liceat capitis damnato ex praecepto vel positiva permissione aucto­ ritatis legitimae sese occidere. Resp. Communius negatur, quia punitio est actus iustitiae vindicativae, quae essentialiter est ad alterum. S. Alfonsus (III, 369) ct alii tamen pro satis probabili habent, illud licere, quia nihil impedit, quominus damnatus duplicem personam agat, scilicet exsequentis sententiam et puniti. Habent igitur pro probabili, iusti­ tiam vindicativam non esse essentialiter ad personam physice diversam. Hinc practice licitum est. Attamen non est obligatio eiusmodi praecepto satisfaciendi — et consequenter reus ad eiusmodi actum cogi non potest, — quia iudex proba­ biliter illud imponere nequit, èt agitur de re ardua (n. 146). « Concedunt tamen communiter, posse reum scalam ascendere, collum gladio adaptare, etc. ; cum hae actiones tantum remote ad mortem tendant > (S. Alf. 1. c.). 524 II. Omissio conservationis sui (puta abstinendo a cibo vel potu, dum moriaris) omnino illicita videtur, scilicet ut practice exercetur. Etenim omnino illicitum est intendere mortem tanquam medium aliquid obtinendi (n. 523). Atqui qui abstinet a cibo vel potu, intendit — prout ista ratio agendi practice obtinet — mortem tanquam medium aliquid obtinendi. Secus dicendum de eo, qui abstinet cibo vel potu, ut alius habeat, unde mortem effugere possit, quia conservationem vitae alienae intendit, pro­ priam vero mortem solummodo permittit. Pariter licitum videtur ad tem­ pus abstinere cibo et potu eo fine ut e carcere libereris, posito quod ha­ beatur spes fructus. Nam sanitatis et virium diminutio — aeque ac mutilatio — licita est, si ordinatur ad bene vel melius esse totius (n. 526). Atqui id in posita hypothesi videtur locum habere, quia melius est libere et debiliter quam in carcere vivere. Quaer. t°, num damnatus, ut fame pereat, possit cibum clanculum oblatum recusare. Resp. Videtur affirmandum, quia damnato ut fame pereat, videtur concessa licentia a cibo oblato abstinendi ; quav licentia secundum supra exposita satis probabiliter valida est. Quaer. 2°. num liceat mortem sibi optare. Resp. i. Affirmative, modo tamen cum debita resignatione fiat:i° si mors optatur — 359 — ex desiderio possidendi Deum vel Ipsum non amplius offendendi Hinc S. Paulus: « Quis mc liberabit de corpore mortis > ; * 2° si vita alicui morte amarior videtur, secundum illud : « Melior est mors quam vita amara > ’ (S. Alf. II, 30, 2“). Resp. 2 Negative, si quis mortem sibi exoptat ex iracundia vel ob levem rationem, v. g. ob tenues molestias. III. Occasio indirecta sui habetur, quando actus occisivus sui, prout 525 talis est, neque eligitur ut finis neque assumitur ut medium, quo alius finis obtineatur. Porro occisio indirecta sui per se illicita est; licita evadit, si causa proportionata adsit. Prius patet ex eo quod caritas sui per se expostulat ut vitam (saltem mediis ordinariis) custodiam, nedum permittat, ut illam negligam (n. 521). Alterum deducitur ex dictis de actu cum duplici effectu, uno bono, altero malo. Coroll. I. Graviter peccant: i° Qui intemperanter vivendo mortem notabiliter accelerant; 2° funambuli, acrobatac aliique circulatores imperiti, qui sola lucri cupiditate vel inani gloria inducti gravi discrimini vitae sese exponunt; periti non tanto periculo sese obiciunt atque facilius excusantur ; quod etiam valet de peritis, qui ope machinae volandi cursus instituunt. Coroll. II. Non peccant: i° Qui cum periculo mortis, sed cum spe fructus evangelium praedicant vel cum spe utilitatis tempore persecutionis non fugiunt ; ista tamen ob solum desiderium martyrii illicita videntur; item non peccant, qui per vigilias, ieiunia etc. vitam etiam per aliquod annos abbreviant, vel ex iusta causa labores insalubres assumunt, aut regionem valetudini valde nocivam petunt, etsi vita aliquibus annis minuenda praevideatur; 2° qui in naufragio tabulam, utut iam apprehensam, cedit alteri, morte sua etiam certa permissa, vel se obicit telo aut ictui ad servandam vitam principis vel amici, vel vices subit amici ad mortem iniuste damnati; nec illicitum est se c navi in mare proicere, ne omnes pereant; 3° qui pulverem tormentarium incendit ad evertendam munitionem hostilem, vel navem submergit, ne hostis ea potiatur, etsi praevideat, se simul esse periturum ; posterius tamen illicitum est, si unicç fit ad honorem servandum, quamvis multa sint praeiudicia, quae facilius excusent ; 40 qui ad vitandam mortem acerbiorem actu subeundam vel inferendam sese conicit in periculum, utut certum, mortis minus acerbae, «puta, si quis se ciciat per fenestram, ut effugiat incendium; praesertim si adsit aliqua spes mortem evadendi.... Ac Elbcl hoc permittit etiam reis detentis in carcere, ad evadendam certam sententiam mortis, vel etiam carce­ rem perpetuum > (S. Alf. III, 366, 367, 370-372). Pariter licet virgini « ad servan­ dam castitatem ab invasore se coniccre in certum periculum vitae, sed non in mortem certam » (S. Alf. III, 372, qu. 2°). Ceterum in casibus expositis passim vel adest aliqualis spes salutis, vel tempus serio cogitandi deest ct (subiective) excusantur saltem ob bonam intentionem. Coroll. III. Agitationes taurorum non prohibentur sub gravi; quandoquidem, attenta peritia agitatorum, periculum grave passim deest. Prohibentur tamen sub levi, quia, spectatis natura actus ct periculo non omnino spernendo, causa suffi­ ciens eas agendi deessc videtur. Cursus equini et velocipedici liciti sunt, utut non fiant sine ullo periculo. ‘. Rom. VII, 24. Eccli. XXX, 17. — 36ο — 526 IV. Mutilatio sui. i. Notio. Mutilatio proprie dicta habetur, quando cum abscissione supprimitur functio organica vel usus membrorum ; hinc nomine mutilationis non veniunt v. g. circumcisio, abscissio ex­ tremitatis auriculae vel nasi; sunt tamen quaedam mutilationes, utut minus proprie dictae. Ad posteriores fere reducuntur vulnerationes. Porro omnes mutilationes et vulnerationes uno tractu unoque nomine mutilationis exhibebimus. 2. Divisio. Mutilatio sui distinguitur, ut occisio sui, directa et indi­ recta. Directa est, quando actus mutilativus, prout talis est, eligitur ut finis vel assumitur ut medium, quo alius finis obtineatur; secus indirecta est. 3. Moralitas. a) Mutilatio directa sui licita est, si crdinatur et neces­ saria est ad conservationem vel bene esse totius corporis. Secus illicita est; attamen mutilatio improprie dicta admittit parvitatem materiae (S. Thom. 2. 2, q. 65; S. Alf. III, 373). Dicitur: a) Licita est, si ordinatur et necessaria est ad conservationem vel bene esse totius corporis. Ratio est, quia mutilatio facta, ut totum, quoad aliter servari vel bene esse nequeat, domino serves totoque bene uti possis, non continet actum dominii proprii, sed agnitionem dominii divini, atque consulit fini, ad quem totum concessum est, scilicet usui eius. Hinc licet amputare membrum gangraena infectum, ne totum corpus inficia­ tur. Idem licitum est, si periculum mortis imminet a causa extrinseco necessaria, puta si manus annexa est trabi ardenti. Idem licitum videtur, si periculum imminet a causa extrinseco libera, ut si tyrannus dicat: Te occidam, nisi membrum abscindas. Etenim non apparet, cur illud potius permittatur, si periculum ex causa intrinseca quam si ex causa extrinseca libera immineat. Attamen non licet in altero mutilationem licitam pera­ gere nisi de consensu eius, cuius interest vel, si agitur de eo, qui usu rationis caret, illius cui mutilandus subest. β) Secus illicita est; i. e. illicita est, si non ordinatur ad bonum totius corporis, vel ordinatur quidem ad illud (saltem ab agente), sed ad finem istum obtinendum non est necessaria. Ratio est, quia mutilatio sui in utraque hypothesi (i. e. et casu, quo non ordinatur ad bonum totius corporis, èt casu, quo ordinatur quidem ad dictum bonum, sed ad finem istum non est necessaria, quia alio modo toti subveniri potest) involvit actum dominii in rem, quae solius Dei est. Hinc Aquinas : « Membrum non est praescindendum propter corporalem salutem, nisi quando aliter toti subveniri non potest» (2. 2, q. 65, a. 1, ad 3). Et S. Alfonsus: « Non licet se mutilare, nisi sit necessarium ad conserva­ tionem totius » (III, 373). — 3θι — ·/) Mutilatio improprie dicta admittit parvitatem materiae; ut si quis sine causa extraheret dentem, vel amputaret frustulum auriculae, vel parum debilitaret oculos, vel subiret operationem, quae dicitur transfusio sanguinis. Quin etiam amputatio omnino levis ob causam proportionatam licita est, etiamsi non ordinetur ad bene esse totius, sed ad alium finem, puta ut lucrum notabile acquiratur; pariter virgini licet se deformare, ut insidiatorem a se repellat. Notes tamen denuo, gravitatem mutilationis etiam diudicandam esse ex gravitate functionis, qua membrum fungitur. Hinc operatio, quae in viro dicitur vasectomia in inuliere oophorectomia * seu fallectomia, utut in se levis, gravibus mutilationibus accenseri debet, quia hominem gravi functione, scilicet potentia procreandi prolem privat. Idem dicendum videtur de amputa­ tione vel solutione unius glandis, etiamsi altera ad copulam sufficiat; scilicet eodem fere iure ac illud admittitur de ablatione unius oculi. b) Mutilatio indirecta sui per se illicita est, sed ob causam propor­ tionatam licita evadit, ut dictum est de occisione indirecta sui (n. 525). Coroll. I. Illicitum est sese mutilare : i° ad eleemosynas colligen­ das, ad artem lucrosam exercendam, ad militiam evadendam. Ratio est, quia in dictis casibus habetur mutilatio directa — siquidem actus mutilativus, prout talis est, assumitur ut medium, quo alius finis obtineatur — quae non ordinatur ad bonum totius corporis (S. Thom. 2. 2, q. 65, a. i, ad 3; Alf. III, 373). Ob eandem rationem 20 illicita est castratio ad vocis suavitatem servandam et laudes divinas cantandas. Accedit quod eiusmodi agendi ratio neque bono communi i. e. pietati fidelium inservit, cum cantus castratorum animos et aures effeminet (cfr. S. Alf. III, 374). Coroll. II. Illicitum est admittere castrationem, vasectomiam, oopho­ rectomiam, ovariorum exstirpationem vel atrophiae eorum procuratio­ nem, eo fine ut conceptio ct prolis procreatio praepediantur. Nam habetur iterum mutilatio directa — quandoquidem actus mutilativus. prout talis est, i. e. prout est organi genitalis laesivus, assumitur ut medium, quo alius finis comparetur — quae non ordinatur ad bonum totius corporis. Accedit quod actus expositi in posita hypothesi directe impediunt bonum speciei ; quod semper illicitum est, quia bonum speciei immediate ad solum Deum ordinatur, ideoque ob nullum finem inter­ medium directe impediri potest. — Neque praedictae operationes licitae ’. Vasectomia est operatio chirurgica, qua aliquis redditur impotens ad generan­ dum per intersectionem organi, quod in viro semen ad virgam defert. ----‘. Oophorectomia fit per intersectionem organi, quod in muliere ova ad matricem defert. — 36- — evadunt, si fiant, quia ex conceptione periculum vitae imminet, ideoque saltem ab agente ad conservationem totius ordinantur. Etenim etiam in casu evitatio conceptionis directe et proxime tanquam medium inten­ ditur, ita ut etiam eiusmodi agendi ratio directe et proxime adversetur bono speciei. Accedit quod finis intentus i. e. bonum totius alio modo obtineri potest, scilicet abstinendo a copula. Nec mutilationes assignatae licitae sunt, si fiant ad sedandas tentationes et castitatem servandam, quia denuo habetur mutilatio directa — siquidem actus mutilativus, prout talis est, i. e. prout est organi genitalis laesivus, assumitur ut medium, quo dictus finis obtineatur — quae non ordinatur ad bonum totius corporis. Accedit quod dictae mutilationes passim ad finem intentum non conducunt : remanet enim stimulus carnis. Denique castitas aliis mediis servari potest. « Saluti... spirituali, inquit 5. Thomas, semper potest aliter subveniri, quam per membri praecisio­ nem; quia peccatum subiacet voluntati, et ideo in nullo casu licet mem­ brum praescindere propter quodeumque peccatum vitandum » (2. 2, q. 65, a. i, ad 3). At praedictae mutilationes licitae videntur ad praecavendum erithismwm sexualem, ortum ex eo quod organa genitalia anormaliter affecta sunt. Ratio est, quia in casu mutilatio ordinatur ad bene esse totius cor­ poris, fere ac amputatio membri morbo infecti ‘. Quatenus auctoritas publica possit dictas operationes imponere, vide in tractatu de V praecepto. 527 V. Poenae ecclesiasticae in suicidium et mutilationem sui statutae sunt : 1. Qui seipsos vel alios mutilaverunt vel sibi vitam adimere tentaverunt sunt irregulares ex delicto (can. 985, 50). 2. Qui se ipsi occiderunt deliberato consilio ecclesiastica sepultura privantur (can. 1240, § 1, 30); excluso ab ecclesiastica sepultura dene­ ganda quoque sunt tum quaelibet Missa exsequialis, etiam anniversaria, tum alia publica officia funebria (can. 1241). 3. Qui in seipsos manus intulerint, si mors non secuta sit, arceantur ab actibus legitimis ecclesiasticis, et si sint cleri, suspendantur ad tempus ab Ordinario definiendum, et a beneficiis aut officiis curam animarum interni vel externi fori adnexam habentibus removeantur (2350, § 2). 4. Laicus qui fuerit legitime damnatus ob delictum... gravis mutila‘. Cfr. De Smet, De sponsalibus et matrimonio1, n. 440, 441 ; Grosam apud Linz.Quartalschr. 19JO, S. 59, 285, 497. /O1· — 363 — tionis vel vulnerationis vel violentiae, ipso iure exclusus habeatur ab actibus legitimis ecclesiasticis et a quolibet munere, si quod in Ecclesia habeat, firmo onere reparandi damna (can. 254, § 1). SCHOLION. De usu aliquorum nocivorum.1 I. Usus chloroformii, aetheris aliorumque, quibus usus rationis tollitur, 528 per se illicitus, ob causam vero proportionatam licitus est. Dicitur: 1. Per se illicitus est, quia non solum sine utilitate per se secutura actuali usu rationis privat, verum etiam proxima facultate ea utendi ad subitam necessitatem, ui dictum est de ebrietate (n. 320; S. Alf. V, 73). 2. Ob causam proportionatam licitus est; quod consequitur ex dictis de actu cum duplici effectu. Causam autem proportionatam constituunt dolores in operatione chirurgica cavendi ; item dolores extraordinarii partus praecludendi2; dolores vero ordinarii cavendi non videntur suft ficere. Coroll. Probabilius licet moribundo ope v. g. chloroformii sese usus rationis privare, ut sine dolore valde acuto decedat. Quae ab auctoribus huic doctrinae opponuntur summum probant, graviorem in articulo mortis, quam in decursu vitae rationem requiri. At dolorum valde acutorum levatio videtur sufficientem rationem involvere, quamvis praestet eos patienter tolerare, quin etiam praxis eiusmodi divulgata improbandis sequelis ansam datura esset. Supponitur tamen moribundus satis ad mortem praeparatus ; neque alii licet moribundum citra huius consensum usu rationis privare. Obi. i. Si unquam, in tali tempore necessarium est, ut homini servetur facultas merendi. Resp. Eccur non liceret ob graviorem causam sese facultate merendi privare in articulo mortis, aeque ac idem ob minorem causam permittitur in vitae decursu? Obi. 2. Privatio usus rationis tunc aequaret prorsus vitae abbreviationem. Resp. Aequaret vitae moralis abbreviationem, conc.; verum illud ob causam graviorem licitum videtur, sicuti extra articulum mortis ob causam minorem licet aliquid vitae morali adimere. II. Usus morphii, opii, cocaini infrequens et in parva quantitate noci’. Cfr. Capeu.mann-Bergmann, Pastoral-Mcdizin”, p. 74 sq. ; Antoneeli, Medi­ cina Pastoralis, I, n. 354 sq. ----Pro infante — ita Aertnys-Damen — innixus testimonio specialistae, unice dandae narcosi incumbentis — non sunt timendae sequelae nocivae ex narcosi matris, modo narcosis ista non nimis profunda sit, nec nimio tempore duret ; quod etiam valet dc narcotico, qui dicitur chloroforme à la reine (Theol. Mor. I, 259). -- 364 — vus non est, ideoque ad leniendos dolores vel insomniam pellendam licite adhibetur. At facile periculum est, ne usus transeat in abusum et habitum (morphinomania), qui pessimas sequelas producit ideoque omnibus viri­ bus deponendus est. Quibus generatim notatis, accipe haec specialia, maxime ex Antonelli *. i. Causae externae, quae morphinomaniam inducunt, possunt esse: Γ Medici, qui morphina abutuntur, sive quantitatem nimis gravem subministrando, sive nimis frequenter inicctioncs praescribendo ad dolorum sedationem ; 2° aegroti ipsi, qui postquam semel hoc dolorum solatium cognoverint, a medico petunt, ut saepius morphina uti possint, qui, sive quod morbus chronicus est, sive ob querelas fugien­ das molestas, sive quod aegrotus pauper est et medicas visitationes amplius solvere non valet, non solum illam permittit, sed praescriptionem in eius manibus remittit, pro arbitrio renovandam ; 30 directores et inservientes in nosocomiis, qui ad pro­ curandam quietem aegrotantium nimis loquacium vel nimis doloribus affectorum, nimias inicctiones admittunt ; 40 pharmacopolae, qui sive ob amorem excessivum lucri, sive ob timorem ne clientes illos deserant, sive ad mulierum voluptates tur­ piter captandas, absque cautela solutiones morphinicas vendunt ; 5° scripta, quae de re morphinica agunt, exempla et suasiones aliorum. Semel autem passione contracta, incredibile prorsus est, quot media, quot praetextus, quantam astutiam morphinomani in praxi adhibeant ad inicctiones, quoties volunt, peragendas, ubi­ cumque morantur. 2. Sequelae ex habitu contracto et continuato secuturae sunt : Memoria debilita­ tur, voluntas pigrescit ac quacumque vi paullatim caret; quo fit ut morphinotnanus incapax sit sese corrigendi et quam cito in sui ipsius ruinam ruat; individualis character immutatur; occurrit volubilitas animi, irascibilitas, impotentia; sensus moralis minuitur et potest etiam omnino amitti ; tunc aperta via est criminibus cuiuscumque generis; furta enim et scelera carnalia frequentissime occurrunt; mulieres pudorem saepe obliviscuntur; sicut hysteria affecti, morphinomani con­ tinuo mentiuntur, ut eorum habitus occultus maneat ; hallucinationes et illusiones frequenter patiuntur eodem modo, quo illi, qui alcoolismo affecti sunt; excitationes sexuales primo augentur, sed plerumque ad breve tempus ; apud eos, qui morphi­ nomania chronica laborant, desunt ; infantes, qui a matre morphinomana nascuntur, aliquando ilhco moriuntur ob defectum morphinae, quam per placentam maternam in utero hauriebant. Neque hoc satis; cum nervorum systema speciatim male afficiatur, insomnia occurrunt cum capitis doloribus, manuum et linguae tremores, et in verborum prolatione perturbationes. Calor etiam corporis augetur (c. 38° c.) febrim afferens, quae eosdem characteres praebet ac febris palustris et typhoidaea. 3. Remedium unicum et necessarium in eo situm est, quod privantur facultate nova morphina sibi comparandi, atque diligenti custodiae subiciuntur. Praestat cos remittere ad hospitia ad hoc instituta. Quod si obtineri potest, paucis hebdo­ madibus sanitatis restitutionem consequuntur; tamen post curam valde praeca­ vendum et timendum est, ne denuo in abusum incidant, quod quidem certo locum habet, nisi vigilantissime in omnibus custodiantur. 1 Medicina Pastoralis, I, n. 354 sq. — 3θ5 — Pars IV. De cultu caritatis proximi. Praeceptum caritatis proximi probatur eisdem argumentis quibus prae­ ceptum caritatis sui (n. 521). Quo notato, dicemus primum de diversis actibus praeceptis, deinde de peccatis contra caritatem proximi. SECTIO I. De actibus praeceptis. Integritatis et ordinis causa primum agendum de actibus praeceptis generatim, deinde de actibus succurendi proximo speciatim. CAPUT I. De actibus praeceptis generatim. Distinguuntur tam actus interni — seu quibus bene erga proximum 529 afficimur eique bonum volumus atque de eius bono gaudemus — quam externi. Porro : I. Quoad actus internos sufficiat notasse: I 1. Actus interni caritatis erga proximum praecipiuntur. Patet: i° e S. Scriptura, quae praecipiendo dilectionem erga proximum sensu obvio etiam actus internos respicit.1 20 Ex propositionibus damnatis ab Innoc. XI, scilicet 10: « Non tenemur proximum diligere actu interno et for­ mali » * ; et 11 : « Praecepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos » ’. 2. Actus internus obligat: I I a) Ratione praecepti pertinentis ad caritatem, fere ut dictum est de caritate erga Deum (n. 519). Eaedem enim rationes eodem fere vigore his valent, quum motivum formale caritatis erga proximum sit ipse Deus (n. 516). Practice tamen passim satisfit, si actus internus elicitur, quoties actus externus impositus est. b) Ratione praecepti pertinentis ad aliam virtutem practice raro obiigatio est. II. Praeter actus internos, praecipitentur quoque actus externi, ut ex dicendis magis patebit. lam vero ex actibus externis alii mere signum exhibent caritatis internae, ut salutatio, alii praeterea opem seu suceursum proximo praebent. ‘. Matth. XXII, 37-39. ----- *. Denz.-Bannw., n. 1160. ----- ’. Denz.-Bannw., n. 1161. I j — 366 — I. Quoad niera signa caritatis, obligatio est exhibendi omnibus signa absolute communia; specialiter nobis coniunctis signa respective com­ munia Ratio est, quia dictorum signorum denegatio inimicitiae significa­ tionem involveret. Porro signa absolute communia sunt, quae omnes omnibus solent exhibere, cuiusmodi recensentur: alloquenti respondere, salutantem resalutare, postulanti merces vendere. Respective communia dicuntur, quae tali ratione coniuncti sibi invicem exhibere solent. Ita v. g. consanguinei consuevere sese quandoque invisere. Signa respective communia censentur specialia respectu eorum, qui non ita arcte coniuncti sunt (S. Thom. 2. 2, q. 25, a. 9: S. Alf. II, 28). Ad signa respective com­ munia reduci potest auxilium per se praestandum iis, qui in certa con­ ditione, v. g. in necessitate gravi versantur ; sunt auxilia respective com­ munia. Ceterum in diudicandis signis caritatis attendantur personarum conditio et variorum locorum consuetudines. 2. De actibus succurrendi proximo speciatim dicendum est. CAPUT II. De actibus succurrendi proximo speciatim. 530 Quae respiciunt actus succurrendi proximo, rite exponi nequeunt, nisi prius quaedam praenotentur. I. Pracnot. 1. Necessitas, qua proximus succursu nostro indigere po­ test, distinguitur temporalis et spiritualis; utraque triplex, scilicet extre­ ma seu quasi-extrema, gravis et communis. 1. Extrema seu quasi-extrema est, quando alicui imminet vel obtigit malum maximum illudque vix vel ne vix sine alieno auxilio averti potest. Malum maximum intelliguntur : damnatio, mors, gravis mutilatio, per­ petua incarceratio. Necessitati extremae individui aequiperatur necessitas gravis communitatis (S. Alf. II, 27, 31). 2. Gravis est, quando alicui imminet vel obtigit malum grave tantum, illudque ab eo sine gravi difficultate averti nequit. Malum grave consti­ tuunt: amissio status iuste aequisiti aut officii lucrativi vel honorifici, gravis iactura bonorum (S. Alf. 1. c.). 3. Communis est, quando alicui imminet quidem malum maximum vel magnum, sed quod ab eo sine gravi difficultate averti potest; item quan­ do alicui imminet vel obtigit malum, quod non ita magnum est scu quod, spectata eius conditione, vitam non adeo miseram reddit (S. Alf. II, 31 ; III, 520)· Pauperes passim versantur in necessitate temporali communi ; pecca­ tores in necessitate spirituali communi ; siquidem possunt passim sine — 3^7 — difficultate adeo gravi a peccato liberari atque ab eo abstinere; cfr. tamen n. 575. II. Praenot. 2. Bona temporalia, quibus aliis succurri potest, distingui possunt in necessaria vitae, necessaria statui et superflua. 1. Pilae necessaria sunt, quae requiruntur ad servandam vitam pro­ priam et suorum. 2. Statui necessaria sunt, quae pro cuiusque conditione requiruntur tam ad decentem conservationem status, quam ad providendum necessi­ tatibus futuris, quae communiter obvenire solent, puta quae reservantur pro tempore senectutis, morbi atque pro liberis educandis et dotandis; item ea quae spectant ad statum moderate augendum (S. Alf. II, 31). 3. Superflua sunt, quae nec vitae nec statui sunt necessaria, verbo: quae sine serio incommodo possunt relinqui. III. Praenot. 3. Actus, quo proximo succursus praebetur, dicitur beneficentia ; quatenus vero speciatim malum a proximo avertit, vocari solet opus misericordiae seu eleemosyna sensu latiori. Beneficentia et misericordia dividuntur in corporalem et spiritualem. Opera autem misericordiae enumerantur septem corporalia et septem spiritualia. « Ponuntur, enim, inquit S. Thomas, septem eleemosynae corporales; scilicet: pascere esurientem, potare sitientem, vestire nudum, recolligere hospitem, visitare infirmum, redimere captivum et sepelire mortuum.. .Ponuntur etiam aliae septem eleemosynae spirituales; scili­ cet: docere ignorantem, consulere dubitanti, consolari tristem, corrigere peccantem, remittere offendenti, portare onerosos et graves, et pro omnibus orare» (2. 2, q. 32, a. 2). IV. Praenot. 4. Regula generalis quoad succursum proximo praeben­ dum haec est: Ut sit obligatio proximo succurrendi, requiruntur: 1. Necessitas proximi cognita. Obligatio inquirendi in necessitatem per se non exsistit: oriri autem potest ex speciali coniunctione vel ex officio v. g. superioris (S. Alf : II, 31 ; III, 491, qu. 1). 2. Facultas succurrendi idque sine incommodo relative gravi. Scilicet quo gravior est necessitas, eo gravius requiritur incommodum, quo a suc­ cursus praestandi obligatione immunis sis. Quibus praenotatis, praetermissis operibus, quae difficultate carent, distinctim agemus de uno opere misericordiae temporali, scilicet de elee­ mosyna strictius sumpta, et de uno spirituali, nimirum de correctione fraterna, postremo pauca subiungemus de aliquibus aliis operibus mise­ ricordiae spiritualis. — 368 - Articulus I. De eleemosyna. 531 I. Notio. Eleemosyna stricte dicta est beneficium corporale alteri indigenti ex compassione datum. Disputatur, utrum sit actus caritatis, an misericordiae ut virtutis specialis (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 30, a. 3; q. 3b a. I). 532 II. Obligatio eleemosynae patet tam ex S. Scriptura x, quam ex eo « quod cum dilectio proximi sit in praecepto, necesse est omnia illa cadere sub praecepto, sine quibus dilectio proximi non conservatur; ad dilectionem autem proximi pertinet, ut proximo non solum velimus bonum, sed etiam operemur, secundum illud I Joa. III, 18: « Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere, et veritate. » Ad hoc autem quod velimus et operemur bonum alicuius, requiritur quod eius necessitati subveniamus ; quod fit per eleemosynarum largitionem ; et ideo I II eleemosynarum largitio est in praecepto » (S. Thom. 2. 2, q. 32, a. 5). 533 in. Ulterior determinatio obligationis statuenda est, ratione habita tam indigentiae proximi quam facultate ei subveniendi (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. II, 31). Hinc 1. « Nemo tenetur dare eleemosynam ex bonis sibi ad vitam necessa­ riis, nisi pauper esset persona talis, ex qua penderet salus reipublicae... Et ratio patet ex ordine caritatis » (S. Alf. II, 31). 2. In extrema vel quasi-extrema necessitate versanti sub gravi succur­ rendum ex bonis etiam statui necessariis: quod ita intelligatur, ut obli­ gatio sit ei succurrendi cum incommodo vel damno absolute gravi, non tamen cum incommodo valde gravi. Hinc non tenetur quis, ut eiusmodi indigenti succurat, pati iacturam vel grave detrimentum status; neque prorsus extraordinaria seu valde pretiosa ei procurare, cuiusmodi sunt transmigratio in aliam regionem salubriorem, magna pecuniae summa (S. Alf. 1. c.). i'. 3. In gravi necessitate certo obligatio est dandi eleemosynam ex bonis superfluis; sed disputatur, num obligatio gravis sit. Porro: a) Obligatio patet ex dictis sub II.1 b) Obligatio gravis eruitur ex S. Scriptura; etenim verba, puta I Joa. III. 17 ’—quibus privatio caritatis Dei denuntiatur eis, qui proximi neces*. Cfr. Matth. XXV, 41-46; Luc. XI. 41; 1 loa. III, 17; 1 Tim. VI, 17, 18.----Notes quoque propositionem 12 ab Innoc. XI damnatam: «Vix in saecularibus invenies, etiam in regibus superfluum statui ; et ita vix aliquis tenetur ad eleemo­ synam, quando tenetur tantum ex superfluo statui > (Dem-Bannw. n. 1162). ----’ < Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo. > — 369 — sitatem non alleviant — immerito ad necessitatem extremam et raram restringuntur. Coroll. I. Habetur obligatio saltem levis homini singulari constituto in gravi necessitate subveniendi «cum modico detrimento proprii status: quia parvo suo incommodo tenetur magnum incommodum proximi impedire > (S. Alf. 1. c.). Coroll. II. Si plures simul gravi necessitate premuntur, nec obligatio est omnibus subveniendi, potest quis uni prae aliis vel pluribus ex parte succurrere. Si vero gravi necessitate pressus concurrit cum constitutis in communi necessitate, ille· hisce praeferendus videtur. 3. In communi necessitate pariter obligatio est succurrendi ex bonis superfluis. Hic autem acrius controvertitur, num obligatio gravis sit. Cum S. Alfonso (II, 32) affirmandum videtur. Etenim primum S. Scrip­ tura, quae sub gravi praecipit, ut pauperibus succurratur, videtur etiam respicere pauperes, prout communiter occurrunt, i. e. constitutos in com­ muni necessitate. Deinde ex eleemosynis in communi necessitate recu­ satis gravia mala communitati imminerent; scilicet plures in gravem inciderent necessitatem. Obligatio autem gravis, quam propugnamus, ita intelligatur, ut dives tunc solum graviter peccaret, si proponeret nun­ quam vel vix unquam dare eleemosynam nisi constituto in necessitate gravi (S. Alf. II, 32). Adhaec habetur obligatio levis pauperibus in com­ muni necessitate constitutis identidem modicum erogandi e bonis statui aliquomodo necessariis; a. v. qui non habet bona superflua, sed tamen convenientia statui, venialiter peccat, si pauperes in communi necessitate constitutos plerumque sine ullo auxilio dimittit. Denique descripta obli­ gatio succurrendi pauperibus communibus persistit, etiamsi alicubi habeantur instituta publica pauperibus erecta atque auctoritas publica pauperes iuvet : istis enim communis necessitas non exstinguitur. ΙλΛ Quantitas eleemosynae. 1. In extrema et in gravi necessitate 534 tantum erogandum est, quantum requiritur ad necessitatem levandam, ratione tamen habita facultatis moralis erogantis, secundum dicta supra (S. Alf. II, 31). 2. Spectata communi necessitate, res a multis pendet, puta a necessi­ tate pauperum eorumque numero, ab institutis publicis, a facultate divitis etc. S. Alfonsus pro adiunctis sui temporis pro satis probabili ha­ bebat, generatim loquendo obligationi satisfacere « divites, erogando in pauperes communes quinquagesimam partem suorum redituum, sive duos aureos ex centum ; sed non in eadem proportione, si divitiae mul­ tum excedant » (II, 32). Quid de sententia eorum, qui doceant, omnia superflua statui in pau­ perum sustentationem vel saltem in opera pia esse impendenda? 2-4 — 37θ — Resp. Censemus, istam doctrinam non satis probari, ita ut sententiam aliorum pro practice tuta habeamus ; eo magis quod praxis etiam timora­ torum isti doctrinae non videtur convenire. ♦ Obi. i. Christus apud Lucam 1 : « Vcrumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis. > Resp. Non probatur, istis intelligi praeceptum, et non mere consilium, nimirum, ut omnia alicui munda sint. Obi. 2. Leo XIII edicit: < Non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes. >’ Ergo saltem superflua in pia opera impendenda. Resp. Leo XIII id unum edicit, res exteriores eo sensu habendas esse ut com­ munes, « ut scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitate aliorum > ; ’ quae conclusionem adversariorum non légitimant. Accedit quod S. Pontifex addit: < Sed ubi necessitati satis et decoro datum, officium est de eo quod superat gratificari indigentibus. > Obi. 3. Divisio bonorum seu dominium privatum nequit esse in praciudicium finis bonorum, qui est, ut necessitati ct utilitati hominum inserviant. Hinc vere alicui superflua in pauperum necessitatem impendenda sunt. Resp. Divisio bonorum etiam est ob securitatem propriam et suorum ; et bona etiam adhiberi possunt ad delectationes (honestas), quamvis praecise ad convenien­ tiam status non pertineant. Quibus positis, non patet, bona superflua non posse (saltem partim) retineri, tum ob maiorom securitatem quoad tempus futurum, tum ob delectationes (honestas) maiores. 535 V. Modus implendi obligationem. 1. Res, qua pauper indiget, in commodatum vel in mutuum dari potest: i° si pauper indiget solo usu rei; 20 si indiget quidem rei dominio, sed non simpliciter pauper est; secus si rei dominio indiget ct simpliciter pauper est, i. e. neque re neque spe aliquid possidet, unde reddat. Etenim, si unquam, eo saltem casu urgere debet praeceptum eleemosynae i. e. donationis gratuitae (S. Alf. III, 520, q. 5).’ 2. Eleemosyna facienda est ex bonis propriis, non autem ex alienis, nisi in extrema necessitate, si tunc non suppetant propria. Hinc : ιυ « Pueris, filiis familias, servis, ancillis, uxoribus non licet dare elee­ mosynam nisi tenuem, in qua parentum et maritorum voluntas praesu­ mitur. — Particulares vero casus, in quibus uxor dare potest, vide suo loco... 2° Tutores et curatores, et qui habent curam bonorum alienorum, possunt facere modicas eleemosynas ex bonis quae administrant: quales nimirum ipsi facere deberent, quorum sunt » (S. Alf. II, 33). 3. Obligationi, quatenus ex communi praesertim necessitate enascitur, partim satisfieri potest solvendo tributa, quatenus haec imponuntur ad XI, 41. -----’ Encycl Rerum novarum, 15 Maii, 1891. ------ ’. Hinc rcicicnda videtur doctrina, quae generatim docet, non esse obligationem dandae eleemosynae si, re in commodatum vel mutuum data vel vendita, satis providetur proximi necessitati. — 371 — levandas pauperum necessitates. Immo praedicta obligatio fere impleri potest tribuendo certam summam associationi benefactrici. Dixi partim et fere, quia qui ita faceret, nequiret tamen ab omni culpa excusari, si omnes ostiatim mendicantes, a fortiori si omnes in necessitate gravi con­ stitutos relegaret. ' Coroll. I. Medici et advocati debent gratis succurrere pauperibus, nisi per sump­ tus publicos ipsis provisum sit. Quodsi peculiares medici vel advocati pro paupe­ ribus nominati sint, licet pauperes ad illos remittere. Coroll. II. Saepius non est obligatio dandi eleemosynam pauperibus in publicis viis mendicantibus, « etsi ex nuditate, morbo etc. videantur ostendere signa extre­ mae necessitatis, raro quis tenetur cx praecepto subvenire, etiam de superfluis: tum quia fere ad movendos spectatores ista necessitas exaggeratur; tum quia ab aliis iuvandi praesumuntur » (S. Alf. II, 32). Denegetur autem eleemosyna iis, qui cx pigritia et otiositate egent. Articulus II. De correptione fraterna. I. Notio. « Correptio fraterna est admonitio fratris de emendatione 536 delictorum fraterna caritate » (S. Thom. 4 dist. 19, q. 2, a. 1). Materia correptionis fraternae sunt peccata formalia, çuae iterum committenda timentur, aut ea in quibus proximus timetur moriturus vel debito tem­ pore poenitentiam non acturus. Peccata materialia instructionis (n. 540). peccata formalia solum committenda (i. e. non iterum committenda) admonitionis materia sunt (n. 541). Correptio fraterna differt a iudiciaria et paterna. ludiciaria est, quae fit a superiore qua tali: eius finis primarius est bonum commune. Pater­ na est, quae fit a superiore non qua tali, sed quia talis seu quia ad corri­ piendum aptior est. II. Obligatio quandoque corripiendi proximum patet: i° Ex S. Script. 537 « Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret « Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum » 2° Ex ratione; scilicet ex eo quod, si commode possim, debeo proximum a malo avocare, cuiusmodi est peccatum. Obligatio gravis est ex genere suo, atque ipsos etiam subditos respectu superiorum astringit. Est autem obligatio caritatis; pro parentibus res­ pectu filiorum, pro coniugibus respectu compartis, pro superioribus res­ pectu subditorum et vice versa, obligatio caritatis specialis; pro filiis respectu parentum, obligatio pietatis; pro animarum pastoribus, obligatio iustitiae (S. Alf. II, 40; III, 360). ‘. Eccli. XIX, 14. ----- Matth. XIX, 15. — 3/2 — 538 III. Conditiones obligationis gravis sunt: i. Moraliter constet de peccato gravi commisso, quia correptio quid odiosum est. Probabilitas exceptionaliter sufficit, si agitur de magno periculo et nullus adest timor exacerbandi proximum (S. Alf. II, 38). Attamen per se solus Superior potest et quandoque debet inquirere in peccata aliorum (S. Alf. III, 360, dub. 20). Ratione caritatis proprie inquirendum est in necessitatem proximi, cum quis eam prudenter sus­ picatur; sed ratione boni communis prohibetur inquisitio in alterius vitam, cum hoc natum sit pacem publicam perturbare. 2. Correptio necessaria videatur. Hinc omitti potest, si proximus satis certo sese emendaverit vel emendaturus sit (S. Alf. II, 39, 20). 3. Desit alius aptior vel aeque aptus, qui proximum satis certo correp­ turus sit (S. Alf. II, 39, 30). 4. Sit magna spes fructus, nunc vel postea (S. Alf. II, 39, 40). Porro quo maior sit spes, eligantur tempus et locus opportuniora; quin etiam licet quandoque exspectare iterationem peccati, si spes fructus inde augeatur. 5. Fieri possit correptio sine damno relative gravi (S. Alf. II, 39, 50), puta sine damno vitae, honoris, bonorum, et subinde amicitiae. Attamen qui ex caritate speciali tenetur, ut maritus, uxor, parentes difficilius; Superiores, spectato munere, et qui ex iustitia tenentur difficillime (i. e. ob solum incommodum valde grave) excusantur. Praeterea etiam gravis­ simum incommodum non excusat, si quis in extrema vel quasi-extrema necessitate spirituali versatur. Coroll. I. Privati raro sub gravi tenentur ad correptionem, sive quia aliqua con­ ditio decst, sive quia habetur causa excusans sin minus a toto tamen a tanto. Scrupulosi autem passim ab omni obligatione immunes sunt, tum quia necessaria discretione carent, tum quia continua anxietate premerentur, si sese obligatos esse censerent. Coroll. II. Quamvis etiam venialia correptionis materia esse possint, practice inter privatos fere obligatio non est (esset enim incommodum grave, quia tota vita in correptionibus foret consumenda), nisi aut venialia proxime disponant ad mor­ tale, aut facillime fieri possit; quod posterius aliquando locum habet, si quis cum corripiendo familiaritate utitur. At superiori ratione muneris facilius incumbit obligatio, eaque interdum gravis, v. g. si ex venialibus non correctis regularis disciplinae relaxatio immineret (S. Alf. II, 34, 35). 539 IV. Modus corripiendi. 1. « Ordo in correptione servandus est, quem Christus praescripsit scilicet : primo, ut corripias privatim ; deinde coram testibus; tum, ad praelatum ecclesiae, sive superiorem deferas» ’. Matth. XVIII, is-17. — 373 — (S. Alf. II, 41). Ratio huius ordinis sumitur ex eo quod, quantum fieri potest, famae proximi consulendum est. Delatio hic intelligitur evange­ lica, i. e. ea quae fit superiori tanquam iudici, ut reum publice iudicet et puniat, boni communis gratia. 2. Ordo per se praescriptus non debet servari : i° Quum peccatum est publicum ; 2° quum peccatum vergit in damnum commune vel alterius innocentis et privatus illud satis certo avertere nequit; 30 quum primus et secundus modus corripiendi non videtur satis securus, v. g. quia per­ sona privata minus apta est correptioni faciendae ; 40 quum corripiendus iuri suo renuntiavit, ut apud quosdam religiosos locum habet (S. Alf. II, 41) : attamen hoc casu, quamvis obligatio iustitiae desit, tamen caritas praecipit, ut ordo servetur, si correptio privata satis certo efficax cen­ seatur. Coroll. I. « Si crimen proximi est reipublicae vel communitati perniciosum, quamvis sit occultum, statim praelato denuntiari debet, nulla fraterna correctione praemissa; ut communiter docent D. D. cum S. Thoma » (S. Alf. IV, 242). Notes praeterea, in casu denuntiationem urgendam esse etiam cum gravi incommodo poenitentis: quae applices v. g. corruptoribus in collegiis, seminariis, convictibus. Si timetur solum damnum unius alteriusve, denuntiatio nequit urgeri cum gravi incommodo, puta si poenitens non possit denuntiationem exsequi, quin proprium scelus fateatur; attamen suadeatur. Coroll. II. Ut liceat peccatum occultum statim deferre superiori ut patri, sufficit ut illud magis expedire videatur: quod passim locum habet in communitatibus religiosis. « Ratio patet, quia finis huius praecepti fraternae correctionis... alius non est quam caritas erga fratrem ; sed hic finis caritatis duplex est, alter prin­ cipalis, alter minus principalis. Finis principalis est ut frater emendetur, et ideo praecipitur correctio : finis minus principalis est ut servetur, quantum fieri potest, fama fratris, et ideo praescribitur ordo secretae correctionis praemittendae. Quare, cum creditur magis expedire ad finem principalem, scilicet ad emendationem fratris, ut correctio fiat immediate a praelato, cessare debet finis minus princi­ palis; et ideo recte omittendus ordo secretae correctionis» (S. Alf. IV, 243; S. Thom. Quodl. 11, a. 13). Coroll. III. Superior cui tanquam patri denuntiatio facta est, ita procedat: 1. « Priusquam ad correptionem procedat, debet a) delatoris ingenium attendere, num et quousque fide dignus sit; b) ipsum denuntiatum patienter audire; nam defensio unicuique iure naturali debita est; c) cavere plerumque ne denuntiatus delatorem suum agnoscere possit ; nisi necessitas aliud exposcat. 2. Correptionis causa poterit: a) Moderatas poenitentias iniungere delinquenti, quae neque infamiam inducant, neque delictum manifestent, si grave est; b) sub­ ditum ab officio aut a loco removere, si fieri possit sine infamia; c) delictum uni vel aliquibus consultoribus manifestare, si necessarium iudicet ad remedium maiori cum fructu ac securitate adhibendum ; d) eum graviter reprehendere coram duobus vel tribus testibus, ad maiorem eius confusionem et commotionem; e) fidelem socium designare, qui sontis actiones exploret ac Praelato deferat, si Praelatus, post correptionem factam, vigilantiam necessariam putet ; quem ad finem poterit — 374 — eidem socio aliquam suspicionem indicare dc fratre sibi commisso; et alia huiusmodi. Nulla horum excedunt limites correptionis paternae. > Articulus III. Dc aliis quibusdam operibus misericordiae spiritualibus. Correptioni fraternae aliquatenus affines sunt: i’ Instructio ex igno­ rantia legem gravem transgressuri ; 2° monitio eius, qui in periculo for­ maliter peccandi versatur. 540 I. Instructio, de qua dicimus, obligat : 1. Per se, si agitur de lege divina, sive naturali sive positiva: nimirum ob reverentiam eiusmodi legi debitam. Si agitur de lege humana, satis probabiliter non obligat, quia non satis constat, reverentiam tali legi debitam illud exigere (S. Alf. II, 36). 2. Quasi per accidens instructio, etiam si agitur de lege humana, obli­ gare potest: i° ob damnum ignorantis, ut si ignoret scienda necessitate medii; si periculum sit, ne pravam consuetudinem contrahat; si ignoret vetitum legis civilis, ideoque periculo poenae se expositurus sit ; 2° ob damnum commune vel tertii, ut si quis ex ignorantia rem alienam deti­ neret ; 30 oh scandalum, ut si sacerdos inscius lupanar ingrederetur. 3. Superiores, confessarii, parochi, parentes, magistri per se semper ad instructionem tenentur, « quia ipsis specialiter incumbit docere sub­ ditos » (S. Alf. II, 36). Notes tamen, causam proportionatam ab obligationibus expositis ex­ cusare. 541 II. Monitio, ut patet, per se fieri debet, si proximus versatur in gravi periculo formaliter peccandi ; ceterum huic materiae applices dicta de correptione. III. Denique quoad opera spiritualia misericordiae iuvat notare haec: z. Quum ipsamet Ecclesia, maxime per Ordines et Congregationes religiosas, propagationi fidei providere satagat, nemo in particulari tenetur ad infidelium regiones sese conferre, nisi legitima auctoritas illud ei imponat. Ceterum omnes per eleemosynas vel saltem per orationes ad finem intentum conferant (S. Alf. Π, 27). z Difficile accurate determinatur, quatenus defunctis subveniendum sit; at cer­ tum est, fideles qui officia sua Christiana adimpleant, obligationi satisfacere: toties enim intersunt Sacrificio Missae et publicis orationibus, quae pro defunctis vel etiam pro eis fiunt. ‘. Aertnys-IJamen, I, n. 372, q. 30 — 375 — SECTIO IL De peccatis contra caritatem proximi. CAPUT I. De peccatis internis. Peccata interna — praeter omissionem actus interni, praecepti ratione ipsius caritatis — sunt odium et invidia. I. Odium quid sit et quotuplex distinguatur, vide n. 520. Moralitas 542 autem odii erga proximum hisce delineatur: 1. Odium abominationis personae est grave peccatum, cum proximum a caritate communi excludat. Odium abominationis qualitatis bonum, malum vel (cx obiecto saltem) indifferens est, prout qualitas, quam quis aversatur, bona est vel mala aut indifferens (S. Alf. II, 30; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 34, a. 3). 2. Odium inimicitiae est peccatum grave cx genere suo, i. e. grave vel leve, prout respicit grave vel leve malum aut privationem gravis vel levis boni (S. Alf. II, 30). Ab odio inimicitiae distinguendus est actus, quo quis ordinate optat malum proximo ; scilicet quatenus cedit in bonum ipsius optantis vel proximi vel tertii vel communitatis. Hinc licet v. g. proximo cupere malum temporale, ut a peccatis emendetur ; item poenam delicti, quatenus ordinem laesum redintegrat atque delin­ quentem et alios a transgressionibus avertit; item «mortem optare haeresiarchae vel publicae pacis turbatori, ob bonum commune, et multorum ; iuxta illud Galat., V, 12: Utinam... abscindantur. Item, tristari dc eo quod dignitates conferantur indignis; vel de sanitate eius qui ex illa sumit occasionem peccandi» (S. Alf. II, 30; S. Thom. 2. 2, q. 108, a. 1). Requiritur tamen, ut malum proximi merito post­ ponatur bono secuturo. Hinc ab Innoc. XI damnatae sunt, prop. 13s: «Si cum debita moderatione facias, potes, absque peccato mortali, de vita alicuius tristari, et dc illius morte naturali gaudere, illam inefficaci affectu petere et desiderare: non quidem cx displicentia personae, sed ob aliquod temporale emolumentum » ; ’ item 14": «Licitum est absoluto desiderio cupere mortem patris; non quidem ut malum patris, sed ut bonum cupientis, quia nimirum ei obventura est pinguis haereditas > ;3 item 15 *: « Licitum est filio gaudere de parricidio parentis, a se in ebrietate perpetrato, propter ingentes divitias inde ex haereditate consecutas.» * Notes i, probabiliter « in confessione satis esse, si dicas te grave malum voluisse proximo: nec opus esse explicare speciem mali. v. g. mortem, infamiam, etc., quia omnia comprehendantur sub una ratione mali » (S. Alf. II, 30). Secus dicendum de proposito inferendi diversa mala (S. Alf. 1· c., n. 297). ‘. Denz.-Bannw., n. 1163. n. 1165. ’. Denz.-Bannw., n 1164 ’. Denz.-Bannw , — 376 — Notes 2, poenitentes saepius confundere odium illicitum cum odio abominationis qualitatis, vel etiam odium cum naturali ct involuntaria quadam antipathia. 543 II. Invidia; de hac dictum est. n. 313. SCHOLION. De ratione agendi cum inimicis. 544 I. Primum obligatio est inimicum non habendi odio, i. e. neque aver­ sandi cius personam neque malum ei volendi (n. 542). II. Deinde obligatio est inimico exhibendi signa caritatis communia (i. e. omnibus, absolute communia; speciali relatione iunctis, respective communia), nisi peculiaris ratio contrarium suadeat vel iusta causa ex­ cuset. Peculiaris ratio contrarium suadet, v. g. si exinde speratur inimici emendatio, si timetur, ne inimicus signa caritatis male interpretetur, vel ne novum iurgium exoriatur; speciatim pater et superior ob iustam pu­ nitionem et emendationem inferiori delinquenti, maxime contumaci, signa solita caritatis ad tempus prudenter negabunt (S. Alf. II, 28). Praecipua e causis excusantibus est significatio iusti doloris ex gravi iniuria percepti. Coroll. Deficientibus tam ratione, quae contrarium suadeat, quam causa excu­ sante, negatio signorum communium grave peccatum est: i° si fit ex odio graviter malo (n. 542); 2° si habetur significatio externa 'graviter offensiva inimici. Ut autem iudicium de ea feratur, videndum, ex quanam causa proveniat, utrum ex gravi an cx levi rixa; — si ex gravi, facilius graviter offensiva evadit; — item num signa caritatis per longius an per brevius tempus denegentur, cum occasio ea exhibendi frequenter occurrat; item num inimicus advertat et magis vel minus aegre ferat. Hinc, si occasio v. g. colloquii frequenter recurrat — ut inter domesti­ cos et religiosos — denegatio eiusmodi signi caritatis per amplius tempus quam per hebdomadem protracta passim grave peccatum constitueret (S. Alf. II, 28, quaer.) ; intellige tamen merum colloquium seu allocutionem, non autem denegationem colloquii familiaris. III. Per se non est obligatio exhibendi signa caritatis specialia. Hinc per se non teneris ad inimicum « salutandum, alloquendum, aegrotum invisendum, moestum consolandum, hospitio excipiendum, vel familia­ riter cum eo agendum, etc. ; quia haec sunt signa specialia amoris » (S. Alf. II, 28, i°). Per accidens signa specialia exhibenda sunt: i° si inimicus, venia petita, amice te salutat, alloquitur etc. ; quo casu similium signorum denegatio odium significaret; 20 si consueveris alicui signa specialia ex­ hibere, et ex eis denegatis scandalum orietur ; quod tamen non facile — 377 — imputetur, quia ex specialibus signis denegatis immerito ad odium con­ cluditur; 3° si seria spes est, fore ut inimicus, praestito signo speciali, odium deponat ; 40 si, spectatis adiunctis, denegatio signi specialis signum odii evaderet, ut si omnes obvios salutares vel omnes coniunctos aliqua occasione invitares, inimico excepto (S. Alf. TI, 28). Si inimicus in gravi necessitate spirituali vel temporali versatur, utique per se ei succurren­ dum; at iste actus respectu personarum in tali necessitate versantium non habet rationem signi specialis, sed respective communis (n. 529) ; quod etiam aliquomodo valet de casu tertio supra indicato. IV. Neque obligatio est remittendi reparationem iuris laesi, i. e. damni illati in bono honoris vel famae. Praeterea eum in finem, si opus sit, actionem iudicialem instituere fas est. Pariter licitum est ex zelo iustitiae inimici punitionem a iudice petere. Practice tamen dictus iste zelus ius­ titiae a vindicta vix immunis erit : « nam, ita S. Alfonsus, nunquam mihi suadere potui, quod huiusmodi, qui aliquando veniunt peccatis onerati, ita bonum commune et iustitiam diligant (non quidem in alios delinquentes, sed dumtaxat in suum offensorem), ut omnis vindictae labe sint defoecati, unde in ipsis, dicunt DD., facillimum est, ut eorum erga iustitiam amor sit coloratus praetextus ad tegendam propriae vin­ dictae cupiditatem » (Horn. Ap. tr. 4, n. 17). V. Quoad reconciliationem haec notes: 1. Qui solus offendit, tenetur reconciliationem inchoare. Attamen passim non est obligatio reconciliationis causa formaliter seu explicite veniam petendi. Excipe, si offensus est superior, pater vel mater et offensio gravis fuit. Attamen etiam in hac hypothesi confessarius ut plurimum suadendo potius quam monendo de vera obligatione procedat. Si uterque offendit et offensae aequales sunt, tenetur inchoare recon­ ciliationem qui prius offendit; si inaequales sunt, qui offendit gravius. Ita theoretice; nam practice confessarius utrumque urgeat, ut reconci­ liationem inchoet, v. g. salutando inimicum ; eo magis quod ut plurimum uterque censet, se gravius esse offensum. 2. Offensus tenetur inimico veniam petenti « non tantum interius remittere, sed etiam externa remissionis signa ostendere » (S. Alf. II, 29, 3°) > attamen non tenetur illud statim peragere, maxime si iniuria gravis fuerit, « quia videtur supra humanam fragilitatem, laesum cogere statim ad reconciliationem faciendam, nondum sedata perturbatione. Unde exspectandum tempus opportunum; et interea sufficiet, quod offensus deponat odium » (S. Alf. 1. c.). - 378 « Offensam revera non remittit, qui dicit: Nolo offensori meo malum optare, sed neque bene ipsi velle possum ; vel qui asserit se condonare, addit tamen nun­ quam se verbum illi dicturum esse. Si autem quis dicat, se ex animo quidem ignos­ cere, sed nunquam fore ut obliviscatur iniuriae acceptae, videndum est, quomodo non poterit oblivisci, utrum quoad memoriam tantum, et motus involuntarios rancoris, an etiam quoad malevolentiam : primum censendum est, si paratus est debita signa caritatis exhibere. > ’ 3. Etiam post reconciliationem peractam non est obligatio redintegran­ di familiaritatem, quae antea libere contracta fuit. CAPUT II. De peccatis externis. 545 Peccata externa contra caritatem proximi — praeter omissionem actuum externorum debitorum — maxime sunt scandalum et cooperatio ad malum. Haec, si presse sumantur, secundum auctores eatenus diffe­ runt quatenus scandalum alium aliquo modo ad peccandum determinat; cooperatio vero ad peccatum alius ad peccandum iam determinati concurrit. Saepius tamen contingit, utrumque in una actione concurrere, ita ut ad moralitatem actionis diudicandam ratio tam scandali quam coo­ perationis sit attendenda. Articulus I. De scandalo *. 546 I. Notio. Scandalum est opus, quod praebet proximo occasionem ruinae spiritualis, et ponitur sine causa sufficienti. Dicitur: 1. Opus (operisve omissio) sive malum ut ebrietas; sive speciem mali prae se ferens, ut si dispensatus die abstinentiae carnes edas coram iis, qui dispensationem ignorant ; sive omnino rectum, ut si ores coram impiis e ideo in blasphcmias prorupturis. 2. Quod praebet occasionem. Hinc non requiritur, ut opus in ruinam spiritualem proximi influat instar causae, sed sufficit, ut quis sine causa sufficienti ponat vel omittat actum, ex quo posito vel omisso proximus ansam peccandi sumpturus sit. 3. Ruinae spiritualis, i. e. peccati formalis. Itaque non sufficit, ut opus positum occasionem praebeat solius peccati materialis, iustae indignatio­ nis, admirationis vel etiam diffamationis scandalizantis; attamen haec saepe secum ferunt peccata, puta iniustae irae, detractionis, calumniae AerTNYS-Damen, Theol. Mor.”, I, n. 344. ----- ’. Cfr. WaffelEart, Disserta­ tions morales, Γ série, L'espèce morale du scandale’. — 379 — etc. Neque scandalum proprie dictum habetur — quamvis peccari possit contra caritatem — quum quis proximum ab actu perfectiori vel bono non praecepto retrahit. 4. Et ponitur sine causa sufficienti; quod addendum est, quia ob causam proportionatam licet ponere opus, quod praebiturum est occa­ sionem ruinae spiritualis proximi : quo casu opus positum non dicitur scandalum ; quae magis exponentur n. 550. II. Divisio. ‘ Scandalum distinguitur : 547 1. Ratione intentionis, in directum et indirectum, prout peccatum pro­ ximi intenditur vel (sine causa sufficienti) mere permittitur. Directum subdividitur in diabolicum et simpliciter intentum, prout peccatum pro­ ximi intenditur formaliter ut peccatum — seu quatenus est malum pro­ ximi vel offensa Dei — aut sub alia ratione seu quatenus utilitati vel voluptati scandalizantis inservit. 2. Ratione efficaciae, in causale et occasionale. Causale est, quando scandalizans (moraliter) causât ruinam spiritualem proximi, v. g. suaden­ do, mandando peccatum. Occasionale est, quando scandalizans proximo mere ansam praebet peccandi ; quod fieri potest tam actu positivo, ut blasphemando, quam omissione actus, ut negligendo praecepta Eccle­ siae (n. 551). Disputatur, utrum exemplum scandalo causali an occasional! accenseri debeat. Porro exemplum per se non est causa (moralis) peccati proximi, quia per se rationem consilii non involvit (S. Alf. II, 44, 40); per acci­ dens, scilicet spectatis adiunctis, eiusmodi rationem induere potest; ut si noveris, alios expectare, quid tu acturus sis, ea intentione, ut tuum exemplum sequantur. Nota. Opus quod praebet occasionem ruinae spiritualis proximi, dici solet scandalum activum; ipsa autem ruina spiritualis seu peccatum proximi scandalum passivum. Posterius dicitur pusillorum, si ex activo sequitur ob ignorantiam vel fragilitatem proximi ; si ob meram malitiam sequitur, vocatur pharisaicum.3 III. Moralitas; quocirca exponendae veniunt qualitas et quantitas seu 548 gravitas malitiae, quae scandalo insunt. i. Qualitas malitiae, a) Omne scandalum, i. e. tam causale quam occasionale adversatur caritati. Caritas enim vetat, quominus proximo eva­ dam causa vel (sine ratione sufficienti) occasio mali, a fortiori talis mali, qualis est ruina spiritualis (S. Thom. 2. 2, q. 43, a. 2; S. Alf. Π, 45)· ’. Aliqui aliter distinguunt scandalum, vel saltem species distinctas diverso sensu accipiunt. ----Aliae divisiones superfluae atque materiam inutiliter implicare videntur. — 38ο — b) Scandalum praeterea adversatur virtuti, cui laedendae ansam dat, prout sequitur: a) Affirmandum de scandalo causali; patet enim, eum qui (moraliter) causet actum malum alienum, reum esse malitiae actus. β) Idem contra plures dicendum videtur de scandalo occasionali; nam qui cooperatur ad actum malum, qualicumque modo id fiat, per se videtur reus malitiae, ad quam cooperatur. Atqui scandalum occasionale aliquam ad actum malum alienum cooperationem involvit, quatenus sci­ licet ansam dat ei (S. Alf. II. 45). Si accedat intentio alium seducendi, omnes affirmant. c) Peccatum scandali occasionalis, oppositum virtuti a proximo laesae, videtur specie differre a peccato ipsius proximi. Nam aliud est indirecte, aliud directe laedere virtutem ; iam vero scandalum occasionale indirecte, peccatum proximi directe obligationi virtutis opponitur. Sunt tamen eiusdem speciei superioris seu eiusdem generis. Scandalum vero causale non differt specie a peccato proximi, quia utrumque directe virtutis obligationi opponitur. Nota. Quamvis iniuslitiae reus sit, qui alii solum occasio — non causa — sit furandi, tamen non tenetur ad restitutionem, quia obligatio oneris, qualis est restitutio, non oritur nisi ex eo, quod causa fuerim iniustitiae vel saltem, ut plures admittunt, occasionem praebuerim ea intentione, ut alius proximo damnum inferat; quae fusius exponentur in tractatu de iustitia. 2. Gravitas malitiae, a) Scandalum, quatenus adversatur caritati, est peccatum grave ex genere suo. Patet ex *5. Scriptura: « Vae homini illi per quem scandalum venit » Item ex dictis de laesione caritatis in genere (n. 282). Leve tantum peccatum est: i° Si actus positus leviter tantum influit in peccatum proximi ; 20 si praebetur occasio levis peccati : idque valet, etiamsi levis ruina proximi intendatur (S. Alf. II, 44, 20). Si tamen peccatum leve intenditur praecise qua offensa Dei, habetur affectus erga Deum graviter malus. b) Scandalum quatenus adversatur virtuti, cui laedendae ansam dat, generatim grave vel leve est, prout actus scandalizati graviter vel leviter malus est. Dixi generatim, quia influxus levis de se leve tantum pecca­ tum involvit. Coroll. I. Actus potest continere levem vel nullam malitiam ex sua natura et gravem ratione scandali; ut si sacerdos manifeste semiebrius incederet. Item actus ex se graviter malus potest levem tantum malitiam scandali continere, ut si quis peccaret coram iis, qui leviter inde moventur. Coroll. II. Gravis scandali reus videtur, qui gravis peccati ansam dat: i° ei qui iam actu paratus est ad tale peccatum, ut si quis consentiat seducenti 2“ ei qui ' Matth. XVIII, 7.---- ‘ Peccatum consentientis potius ad cooperationem refer­ tur (n. 545). - 38i habitualitcr paratus est ad tale vel quodvis eiusdem speciei peccatum ; ut si quis petat copulam a meretrice aut divinationem a divinatore. Ratio est, quia ansam dat augmento malitiae gravis, quod grave videtur; scilicet «per opus externum additur aliquid malitiae; quia tunc ipsius voluntatis malitia augetur. Quapropter quamvis, speculative loquendo, sit probabilior thomistarum sententia, practice tamen dicimus, quod ex communiter contingentibus, per actum externum semper augetur malitia voluntatis, ob cius maiorem complacentiam, conatum, diuturnita­ tem, etc. > (S. Alf. II, 47). Accedit quoad illum, qui habitualiter paratus est ad peccandum, quod hic et nunc iterum actualiter peccat atque aliud numero peccatum committit. Ita S’. Alfonsus et alii contra alios, qui censent in positis casibus ruinam spiritualem proximi non notabiliter augeri. Coroll. III. Qui inducit proximum ad peccandum, non tenetur confiteri circum­ stantiam inductionis, quippe quae non sit nisi circumstantia aggravans intra ean­ dem speciem ; a. v. èt inducens èt — secundum dicta sub coroll. II — probabilius etiam consentiens gravis scandali rei sunt ; scandalum tamen inducentis gravius est (S. Alf. II, 46). IV. Causae excusantes a scandalo seu potius causae praebendi occa- 549 sionem scandalo passivo, i. e. ruinae spirituali proximi. 1. Scandalo passivo sine causa occasio dari nequit; potest vero ob causam proportionatam. Dicitur: a) Scandalo passivo sine causa occasio dari nequit. Caritas enim per se requirit, ut malum proximi impediam, nedum permittat, ut isti occa­ sionem praebeam. b) Potest vero ob causam proportionatam, quia caritas non obligat cum proportionato incommodo. Jam vero eo gravior causa requiritur: a) Quo magis actio speciem mali habeat; pariter facilius licet ponere actum omnino rectum, quam qui specie vel revera malus est. β) Quo gravius sit peccatum, quod secuturum sit. 7) Quo certius sit secuturum. Quo plures scandalum passuri sint (S. Alf. II, 49). Si actus ponendus solum speciem mali habet, vel ob solam proximi ignorantiam ansam dat peccato, species mali vel ignorantia, si commode fieri possit, auferantur, puta monendo proximum de liceitate actus. Si dein nihilominus scandalizatur, scandalum ut plurimum haberi potest pro pharisaico. 2. Scandalo passivo quandoque occasio dari debet, nimirum si quis ut scandalum vitaret, deberet omittere quod necessarium est necessitate medii, vel peragere quod intrinsece malum est, aut omittere quod omni­ bus visis gravius urget (S. Alf. II, 51). V. Resolutiones generales. 1. Opera iure positivo praecepta non de- 550 bent omitti vel differri ob scandalum pharisaicum. Ob scandalum pusillorum obligatio certo non est, si aliquis vel aliqui — 3^2 — iit confuso tantum praevidentur scandalum passuri. Si persona determi­ nata praevidetur scandalizanda, pariter obligatio deest, si ut scandalum praecaveretur, praeceptum frequenter negligi deberet, vel si in casu par­ ticulari specialis ratio occurrit praeceptum implendi. Si praeceptum ne­ que frequentius negligi deberet, neque specialis ratio illud hic et nunc implendi adesset, controvertitur : sed 5* Alfonsus pro satis probabili habet, neque tunc esse obligationem, quamvis in casu neglectus praecepti suadeatur (II, 51). Si tamen praeceptum v. g. auditio Missae aeque commode differri vel alibi impleri potest, id — scilicet dilatio Missae audiendae vel auditio Missae alibi — faciendum est, sed sub levi tantum, si de scandalo pharisaico agitur. 2. Opera meri cottsilii non debent omitti ob scandalum pharisaicum; facilius, at sub levi tantum, aliquoties differri. Ob scandalum pusillorum non est — ut diximus de praeceptis — obli­ gatio ea omittendi vel differendi, si scandalum in confuso tantum prae­ videtur; si praevidetur scandalum determinatae personae, pariter obli­ gatio non est, si ad praecavendum scandalum consilium frequentius ne­ gligi vel differri deberet, vel si specialis ratio consilium hic et nunc implendi, v. g. communicandi praesto esset. Extra hos casus obligatio est (S. Alf. II, 50). 3. Opera indifferentia, quae speciem mali non continent, per se paulo saepius quam opera bona omitti vel differri debent, si tamen agitur de scandalo determinatae personae. Idem fere aliqui applicant actibus venialiter tantum malis, v. g. ornatui mulierum non notabiliter inhonesto: verum talia ratione scandali per se sub levi simpliciter omitti debent: facile autem graviter peccarent, qui eiusmodi morem introducerent (n. 550· 4. Bona temporalia non debent dimitti ob scandalum pharisaicum (S. Thom. 2. 2, q. 43, a. 8; S. Alf. II, 52). Hinc non tenetur quis plus aequo solvere operario blasphcmaturo ; neque parochus debet iura stolae remittere ob detrectationes secuturas. Ob scandalum pusillorum vitandum, pariter non est obligatio subeundi iacturam bonorum gravem ; secus dicendum de iactura levi (S. Alf. 1. c.). 551 VI. Resolutiones particulares. Gravis scandali rei sunt: 1. Qui habent consuetudinem blasphemandi. 2. Qui loquuntur valde turpia, maxime si fit coram iunioribus vel personis diversi sexus. Mitius iudicandum de dicteriis inhonestis inter coniugatos et personas rudiores (S. Alf. III, 426). 3. Qui componunt, imprimunt, divulgant, cantant cantilenas vere tur­ pes. 4. Qui componunt, imprimunt, etc. comoedias notabiliter turpes vel — 383 — impias; item actores et actrices atque alii qui ad tales comoedias coope­ rantur (S. Alf. III, 428) ; item saltatrices chorearum scenicarum, in qui­ bus ob vestitum saltatricum, obscoenos saltandi modos, aut lascivas gesticulationes, maxima apparet turpitudo. 5. Qui sculpunt, pingunt vel photographo repraesentant statuas vel imagines valde turpes, item qui obscoena ope instrumenti vivacis ut stereoscopii, kinematographi vel bioscopii repraesentant; item qui eius­ modi in hortis, officina, domi, omnium conspectui exponunt (S. Alf. II, 56; Horn. Ap. tr. q. n. 8); item fabricatores et venditores vestitus vel ornatus muliebris, qui publice exponunt exemplaria ita ornata, ut gravi­ ter offensiva sint. 6. Qui componunt, edunt, imprimunt, divulgant libros, diaria, aliave scripta religioni vel bonis moribus notabiliter adversaria; item librarii, vel quivis alii, qui eiusmodi libros aut diaria cuilibet vendunt aut legenda procurant, et sic venenum animarum divulgant; item qui in bibliothecis, ad commodandos libros erectis, omnium usui exponunt opera venenata; item qui in scholas Introducunt perniciosam docendi rationem aut libel­ los periculosos ; item qui pueris tradunt libros, esto in se non malos, sed materiam pertractantes, cuius cognitio ipsis, pro naturali eorum inno­ centia ac sensibilitate, gravi offensioni esse putatur’. 7. Mariti, qui domi retinent ancillam uxori non sine ratione suspec­ tam; item uxores, quae venustulos suos amasios ad familiaria colloquia admittendo, offensioni sunt maritis suis, aliisque, sicut docet experien­ tia; item clerici qui invisendo vel non dimittendo personam populo sus­ pectam, ansam praebent peccatis detractionis, calumniae, et contemptus status clericalis, saltem si suspicio populi fundatur in moribus personae detentae vel in nimia familiaritate cognita’. 8. Parentes et alii superiores, qui coram filiis blasphemant vel alia gravia peccata committunt, graviave officia hominis christiani negligunt; item qui eos sine gravi causa et cautelis adhibitis ad scholas periculosas mittunt vel iis permittunt alias occasiones et pericula, cuiusmodi sunt conversationes solitariae cum amasiis et sponsis. 9. Filiae et ancillae cauponum, quae coram omnibus levius sese prae­ bent, passim permittendo oscula, amplexus. 10. Mulieres et puellae, quae vestitu vere inhonesto utuntur. At haec — siquidem quaestio valde actualis est — uberius exponamus. Porro: a) Vestitus, spectata nostra materia, triplex distingui potest, honestus, indecens et inhonestus seu lascivus. ‘. Konings, Theol. Mor.\ n. 295. ----- Konings, 1. c. — 384 — Honestus est, qui, spectatis adiunctis locorum, nullatenus vel vix ad libidinem excitat; ut si nihil vel modica pars tantum pectoris nudetur, vestesque saltem infra genua demittantur. Indecens est, qui, spectatis adiunctis locorum, leviter vel mediocriter excitat ad libidinem ; ut si superior pars pectoris tota vel notabiliter de­ nudetur, aut vestes ad genua tantum pertingant. Inhonestus est, qui, spectatis adiunctis locorum, graviter ad libidinem provocat; ut si ubera tota vel partim denudentur vel coopertione per­ lucida tantum tegantur ,aut vestes ne ad genua quidem pertingant,1 vel ita corpori aptentur, ut omnis fere forma corporis prodatur. b) Non solum eae, quae vestitu inhonesto utuntur, verum etiam quae vestitum indecentem introducunt, gravis scandali reae sunt, si ex eius­ modi more introducto multorum ruina spiritualis imminet. c) Mulieres in ecclesia vel extra ecclesiam, dum sacris ritibus assis­ tunt, capite cooperto et modeste vestitae sint, maxime cum ad mensam Dominicam accedunt (can. 1262, § 2) ; quae extendantur ad conventus catholicos, sive religiosos, sive sociales. d) Vestitus non solum inhonestus, verum etiam indecens enixe a praedicatoribus et confessariis, quantum fieri potest, coercendus est et exstirpandus. Idque etiam valet quoad pueros et puellas, quae ita natura­ lem pudorem amittunt ; idque eo magis urgendum, quod vestitus inde­ cens et inhonestus hodiedum data opera promovetur. Coroll. 1. Licet mulieribus et puellis, modo decorum seu honestas servetur, modo eleganti se vestire seseque ornare, sive ut magis viro suo placeant, sive, si de puellis nubilibus agitur, ut ad honestum matrimonium perveniant, sive ut pro conditione sua convenienter sese prodant. Si ita agant ex vanitate, leviter ; si ea intentione ut viros vel iuvenes ad libidinem provocent, graviter peccant (S. Thom. 2. 2, q. 169, a. 2; S. Alf. II, 54, 55Î ΠΙ, 4^5). Coroll. ii. Si quis utatur veste alterius sexus, « ex se non est peccatum grave... ct aliquando nullum, si adsit iusta causa v. g. ad se occultandum. Sed posset grave esse cx circumstantiis periculi libidinis vel scandali» (S. Alf. 52; S. Thom. 2. 2, q. 169, a. 2, ad 3). Quae etiam applices usui larvarum. ii. Denique gravis scandali rei sunt introducentes morem agendi, v. g. ornatum muliebrem, ut iam notatum est, vel delectamenta, quae quamvis vere inhonesta non sint, multis tamen occasio gravium peccato­ rum evasura sunt (S. Alf. II, 55). 552 VII. Resolutiones peculiares. 1. Licet ob iustam causam et ad bonum finem consulto permittere seu non auferre, quin etiam per actum *. Non dico dc puellis minoris aetatis, quamvis iste quoque mos nequeat probari. - 385 - indifferentem consulto ponere occasionem peccandi; siquidem fas est ob iustam causam effectum malum permittere (S. Thom. Suppi, q. 62, a. 3, ad 4; S. Alf. II, 58). Hinc v. g. «hero licet non auferre occasionem furandi filiis aut famulis, cum eos nihilominus ad furandum propensos et paratos novit, ut sic deprehensi puniantur et resipiscant » (S. Alf. II, 58). Attamen non licet peccatum proximi intendere; hinc illicitum est occasionem peccandi praebere eo solo vel primario fine, ut delin­ quens puniatur; licitum est eo fine, ut punitus emendetur, vel ut de probitate subditi experimentum sumatur, puta pecuniam exponendo vel elavem in arca relinquendo. 2. Licet ob causam necessitatis vel notabilis utilitatis petere aliquid ab aliquo, qui illud sine peccato potest praestare, quamvis praevideatur illud cum peccato praestiturus, puta mutuum ab usurario, iuramentum a falso iuraturo, (si ponas privatam personam posse gravem causam habere illud petendi), sacramentum a sacerdote peccatore. Ratio est, quia in posita hypothesi peccatum ad tuam petitionem rei licitae ex sola malitia proximi sequitur, ita ut a te non causetur, sed ei occasio tantum prae­ beatur; quod ob causam proportionatam fieri fas est. Porro id eo facilius licet, quo magis aut alter ad tale peccatum paratus est, aut tu ius habes ad opus petitum (S. Thom. 2. 2, q. 78, a. 4; S. Alf. II, 47, 49, 77, 79, 80). Si quis ad quodlibet tale peccatum paratus est, secundum plures quaeli­ bet causa rationabilis sufficit, ut ab altero petam actionem, quam sine peccato potest praestare, quamvis non praestiturus sit. Verum quum in casu de gravi scandalo agi videatur (n. 548), praedicta sententia reicienda videtur (S. Alf. II, 47). 3. Probabilius licet determinato ad peccatum gravius suadere minus malum, seu ut potius minus quam maius peccatum committat, puta ut potius aliquem mutilet tantum quam occidat, potius minus quam plus, potius a divite quam a paupere furetur. Idque valet, etiamsi minus malum non sit eiusdem generis peccatum, et neque formaliter neque virtualiter in maiori includatur. Hinc licet v. g. alicui determinato ad ho­ micidium suadere, ut potius adulterium committat. Ratio est, quia in casu stricte loquendo non malum sed diminuito mali — quod bonum est — suadetur (S. Alf. II. 57). Disputatur tamen, num liceat alicui suadere, ut laedat ius strictum tertii deter­ minati, potius quam aliud gravius peccatum committat, puta ut potius furetur a Petro divite quam ab alio paupere, ut potius ancillam quam uxorem Pauli opprimat etc. Porro cum S*. Alfonso (III, 565) et aliis’ negandum videtur. Etenim non licet ’. Lugo, de iust. disp. 19, n. 54; Sanchez, De Matr. 1. 7, disp. n, n. 24 sq. ; I.EHMKUHL, Theol. Mor.u, n. 799! SwKENS, Inst, theol. de virt. card, iust.3, n. 325. 25 - 386 — h i mihi laedere ius unius, ut damnum ab alio avertam. Atqui qui suadet aliqui, ut laedat ius tertii, etiam ipsemet ius tertii laedit. Excipe cum S. Alfonso (1. c.), si prior ex damnificatione in extremam necessitatem coniceretur: quo casu suadendo alicui, ut potius v. g. a Petro divite furetur, huius ius non laederem. Quaeritur, num ex verbis vel adiunctis patere debeat, suaderi minus malum qua minus seu qua impeditivum maioris. Affirmandum videtur, quia secus suasor, quamvis diminutionem mali intendat, re vera tamen suadet, non ut alter diminuat peccatum, sed ut peccet. . 553 I I ' t· f I r > *■ f '1 ... VIII· Reparatio scandali, i. Obligatio est reparandi scandali seu i° destruendi influxum scandali dati ulteriorem, si timeatur; 2° procu­ randi emendationem scandalizati : quae quidem obligatio in scandalizante i. e. in auctore damni maior est quam in aliis, qui non dederint occasionem ruinae spiritualis. 2. Obligatio reparandi scandalum est obligatio caritatis, si quis solo exemplo vel suasione ansam dedit peccato ; si metu vel dolo illud peregit, accedit obligatio iustitiae (S. Alf. III, 662). ’ Λ 1 3. Modus, quo scandalum reparari potest et debet, pendebit ab indole scandali dati, a modo quo datum est, utrum publice an privatim, denique a qualitatibus scandalizantis et scandalizati. Ceterum scandalum publice datum publice reparari debet. Hinc : a) Qui aliis scandalum dedit per iniqua consilia adhuc efficacia, ea pro posse incfficacia reddere debet per sedulam revocationem, iisdem per seipsum vel per alium notificandam. b) Paterfamilias, qui scandalizavit domesticos, tenetur ordinarie ad reparandum scandalum, si adhuc efficax censeatur, iisdem domesticis manifestare displicentiam de malo exemplo suo, cosque paterne adhortari, ne illud in posterum sequantur. c) Qui falsa doctrina alios seduxit in rebus fidei vel morum, tenetur errorem revocare, etiamsi seductus non peccaret formaliter; quia adhuc gravem iniuriam intulit, cui non raro magnum damnum annexum est. d) Malus auctor, qui haereticis, impiis, aut obscoenis libris multos corrupit, tenetur publico scripto aliisque mediis opportunis, quoad moraliter potest, prava sua scripta retractare eorumque ulteriorem diffusionem impedire. e) Concubinarius publicus, relicto prius turpi suo commercio, publice accedat ad sacramenta. f) Scandala ordinaria plerumque satis tolluntur generali illa reparatione, quae continetur in ipsa cessatione a scandalo, in praestatione boni exempli, in oratione pro scandalizato, et similibus.1 ‘. KoNiNGS, Theol. Mor. *, n. 301. - 387 Articulus II. De cooperatione1. § I. Principia. I. Notio. Cooperatio ad peccatum vi vocis est concursus ad peccatum 554 alterius, sive ad peccandum iam determinati sive nondum determinati. Hic autem maxime sumitur pro concursu ad peccatum, ad quod alius iam determinatus est; concursum vero ad peccatum alterius nondum determinati ad peccandum scandalum diximus ’ (n. 545). II. Divisio. Cooperatio distinguitur duplex, formalis et materialis. 555 1. Formalis est cooperatio ad malam voluntatem alterius; continet igitur approbationem peccati, et locum habet: i° Quando quis coopera­ tur ea intentione, ut alter peccet, securius vel intensius procedat etc. ; 2° quando ponit actionem, quae aut de se aut ex adiunctis approbationem peccati involvit; de se, ut si animum peccantis confirmes; ex adiunctis, ut si sponte alium iuves (S. Alf. II, 63). 2. Materialis est cooperatio ad exsecutionem malae voluntatis alterius. Habetur autem, quando quis concurrit quidem ad peccatum alterius, sed nec procedit cum intentione, ut alter peccet, securius peccet etc. ; nec ponit actionem, quae de se vel ex adiunctis involvit approbationem peccati (S. Alf. 1. c.). Materialis distinguitur duplex, immediata et mediata. Immediata est, qua quis participat in actione prava seu cum alio eam exsequitur, ut si una cum fure bona proximi auferas. Mediata est, qua quis media praestat actionem pravam exsequendi, ut si furi elavem tradas, qua potest aperire aedes. Mediata iterum duplex est, proxima et remota, prout medium praesti­ tum magis vel minus cum actione prava cohaeret. III. Moralitas; quocirca indagandum est, quatenus cooperatio pecca- 556 tum sit, quale et quantum sit peccatum. i. Quatenus peccatum est? Cooperationem ad malum per se peccatum esse, docet S. Scriptura. Ita v. g. « Ab occultis munda me Domine, et ab alienis parce servo tuo » ’; item: « Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. » 4 Accedit ratio mox enuntianda, ubi de cooperatione formali et materiali speciatim. Nimirum : 1 Cfr. WaFFET.aErt, Dissertations morales, Γ série, La coopération au mal; S1.EUMER, Dic Mitwirkung zur fremden Sünde; Bender, apud Ned. Kath Stem­ men. 1929, p. 137 sq. ct 165 sq. ----- Subinde tamen vocibus scandali et coopera­ tionis promiscue utemur. ----- ’. Ps. XVIII, 13, 14. ----- 4. i Tim. V, 22. - 388 — a) Cooperatio formalis semper illicita est; continet enim approbatio­ nem, saltem externam peccati (S. Alf. II, 63). b) Cooperatio materialis immediata pariter semper illicita est, si agitur de actione intrinsece et absolute mala; hinc non licet una cum altero v. g. sclopetum in aliquem explodere. Si de alia actione agitur, v. g. de ablatione rei alienae una cum fure, cooperatio immediata quandoque evadere potest licita, ut postea exponetur. c) Cooperatio materialis mediata per se illicita est; per accidens licita evadere potest (S. Alf. 1. c.). Dixi : a) Cooperatio materialis mediata per se illicita est; adversatur enim caritati, quae per se requirit, ut malum proximi impediamus, nedum permittat, ut ad illud cooperemur (S. Alf. 1. c.). Num adversetur etiam virtuti, cuius laesioni aliquis cooperetur, postea videbimus. Lubet quoad illiceitatem addere haec can. 2209: « Non solum mandans qui est principalis delicti auctor, sed etiam qui ad delicti consummationem inducunt vel in hanc quoquo modo concurrunt, non minorem, ceteris paribus, imputabilitatem contrahunt, quam ipse delicti exsecutor, si delictum sine eorum opera commissum non fuisset (§ 3) — Si vero eorum concursus facilius tantum reddidit delictum, quod etiam sine eorundem concursu commissum fuisset, minorem imputabilitatem secumfert (§ 4). Obi. i. Actus, quo quis ad malum cooperatur — puta appositionem scalae, qua fur utetur ad furandum — est actus indifferens, ita ut satis sit, eum poni ob finem honestum. Resp.: Actus quo quis ad malum cooperatur, est seu potius potest esse indiffe­ rens, i>i se seu secundum se spectatus, cone.; est indifferens, Quatenus hic et nunc est ad malunt cooperativus, nego. Obi. 2. Cooperatio materialis stricte loquendo non est cooperatio ad malum, ideoque mala dici nequit. Non est cooperatio ad malum, quia est tantum cooperatio ad actum externum. Atqui actus externus ex se non auget malitiam. Resp.: Cooperatio materialis, ut in obiectione asseritur, est cooperatio ad actum externum. Atqui etiam actus externus venit nomine peccati, atque re vera est malum morale. Cooperatio autem ad malum morale est actus per se illicitus. Acce­ dit quod actus externus per accidens auget malitiam voluntatis (n. 548). Atqui cooperatio ad actum, qui, utut per accidens tantum, augebit malitiam agentis, per se illicita est. Obi 3. S. Thomas permittit, ut quis pecuniam mutuetur ab usurario ; item ut is qui incidit in latrones, manifestet bona, quae habet, quamvis ita agendo materialiter cooperetur ad peccatum usurarii et latronum. Ergo e sententia S. Thomae coope­ ratio materialis per se indifferens est. Resp.: S. Thomas actus praedictos per se permittit, nego; permittit cos per accidens seu, si malum vitandum vel bonum consequendum eos cohonestet, cone. Et sane S. Doctor ita dicit: « Nullo modo licet inducere aliquem ad mutuandum sub usuris: licet tamen ab eo, qui hoc paratus est facere, et usuras exercet, — 389 — mutuum accipere sub usuris, propter aliquod bonur quod est subventio suae necessitatis vel alterius: sicut etiam licet ei, qui incidit in latrones, manifestare bona quae habet, quae latrones peccant diripiendo, ad hoc quod non occidatur exemplo decem virorum, qui dixerunt ad Ismaël: Noli occidere nos, quia thesauros habemus in agro, ut dicitur 1er. 41 » (2. 2, q. 78, a. 4). Et 1. c. ad 3 < Dicendum quod si quis committeret pecuniam suam usurario non habenti alias unde usuras exerceret, vel hac intentione committeret, ut inde copiosus per usuram lucraretur, daret materiam peccandi; unde et ipse esset particeps culpae: si autem aliquis usurario alias habenti unde usuras excerceat, pecuniam suam committat, ut tutius servetur, non peccat, sed utitur homine peccatore ad bonum » β) Cooperatio materialis mediata per accidetis licita evadere potest; scilicet licita est, si actio qua quis cooperatur, secundum se non est mala, et causa adest, quae cohonestet influxum in peccatum alterius et sequelas ei annexas. Ratio est, quia caritas non obligat cum proportio­ nate incommodo (S. Alf. II, 63). Iam vero eo gravior causa requiritur: i° quo .gravius est peccatum ad quod quis cooperatur; 2° quo magis illud cedit in damnum spirituale vel temporale aut utrumque aliorum; 3° quo concursus ad peccatum alterius et sequelas ei annexas propin­ quior est ; 40 quo probabilius peccatum sine cooperatione non est secu­ turum; 50 quo certius, cooperatione admissa, secuturum est; 6° quo minus cooperans ius habet ad actum ponendum ; 70 quo magis ad pecca­ tum impediendum tenetur (S. Alf. II, 59). Dicitur — idque unum probatione indiget — quo concursus ad peccatum propinquior est. Nam obligatio vitandi concursum seu cooperationem remotam, quae facile locum habet, maius onus secum fert quam obligatio cavendi coopera­ tionem proximam, quae non ita facile occurrit, ita ut, si de cooperatione remota sermo sit, levior ratio, si vero de cooperatione proxima agatur, gravior ratio requiri videatur. Practice statui possunt regulae quae se­ quuntur: Regula prima. Cooperatio tam proxima quam remota licita est, si cooperando maius malum aversurus es, quam ex cooperatione omissa est secuturum. Regula secunda. Cooperatio proxima ad grave peccatum licita est ob causam gravem, modo neque necessaria sit neque cedat in damnum tertii ; ob graviorem, si necessaria est vel in damnum tertii cedit: in utroque casu requiritur metus damni proprii aequalis. Si cedit in damnum com­ mune, ob nullam causam privatam excusatur, sed solum ob damnum commune maius avertendum. Regula tertia. Cooperatio remota ad grave peccatum licita est ob causam iustam, modo neque necessaria sit neque cedat in damnum ter­ tii. Si cedit in damnum commune, distinguas : si necessaria est, non — 390 — licet nisi ad damnum commune maius avertendum ; si non est neces­ saria, causa gravis sufficere videtur. Regula quarta. Quod cooperatio tua non est necessaria, id solum nun­ quam involvit causam ob quam liceat cooperari ; a. v. quod quis sine te actum malum positurus est, non est ratio, cur tu possis ipsum in actu ponendo iuvare : ita enim faciendo actus eiusque sequelae etiam tibi ali­ quatenus imputantur. 2. Quale peccatum est? Omnis cooperatio {illicita) adversatur caritati; haec enim per se exigit ut malum proximi impediamus, nedum ei cooperemur. Adhaec cooperatio formalis adversatur virtuti, cuius laesioni ali­ quis cooperatur; involvit enim approbationem ideoque ipsam malitiam dictae laesionis. Idem dicendum videtur de cooperatione materiali, nimi­ rum ob easdem rationes ac pro scandalo occasional! et mere permissivo allatae sunt (n. 548). » 3. Quantum peccatum est? Cooperatio est peccatum grave ex genere suo; scilicet: a) Cooperatio formalis grave vel leve peccatum est, prout influit in grave vel leve peccatum. b) Cooperatio materialis: a) Crave peccatum est i° Si proxima est et respicit peccatum grave sive hominis singularis sive multorum; 20 si remota quidem est, sed necessaria, et respicit peccata multorum. β) Leve peccatum est: i° Si respicit peccatum leve; 20 si remota est et respicit peccatum hominis singularis; 30 si remota, nec necessaria est, etiamsi respiciat peccata multorum. § II Applicationes. PUNCTUM I. Cooperationes diversae, spectata diversitate mali, ad quod concurritur. 557 I. Cooperatio ad cultum acatholicum. 1. Pecuniam conferre ad aedificanda templa acatholicoruin licet « tantum ad se suaque templa ab incommoda illa ac scandalosa cum Protestantibus simultaneitate libe­ randa » ‘. Facilius licet, attamen ob solam causam gravem, pecuniam conferre ad exstruenda instituta, v. g. scholas, orphanotrophia, quorum finis primarius potius socialis quam religiosus est. Attamen videatur, ne subsidia data habeantur pro favore sectae falsae praestito : quod quidem ‘. S. Poenit. 1822, apud Konings, Thcol. Mor.’, n. 313. — 391 — quoad deputatos, qui eiusmodi subsidiis suffragantur, iam satis constat, ita ut specialis protestatio non requiratur. Denique deputati etiam catho­ lici, positis ponendis, suffragari possunt subsidiis pro templis, scholis etc, acatholicorum, quia cooperatio est materialis tantum, et bonum com­ mune expostulat, ut cooperari possint. 2. Idolorum templa et altaria exstruere; item idola conficere et ven­ dere idololatris secundum declarationes SS, Congregationum nunquam licitum est *. Ratio videtur esse, quia continent cooperationem (materia­ lem) ad opus adeo iniuriosum Deo. ut nulla causa excuset. Licet tamen dubitare, num praedicta ita urgenda sint, ut v. g. murariis aliisque opi­ ficibus subalternis ne ob gravissimam causam quidem licita evadant. Ceterum licet idola conficere et vendere, si petantur v. g. ut exponantur in museis, hortis etc. 3. Templa mahum etanorum, iudaeorum, haereticorum aedificare non licet nisi ob causam gravem, graviorem, si agatur de secta, quae ibidem nondum habet templa, praecipue vero si de secta recens exorta sermo est. Ceterum facilius excusantur opifices subalterni quam architecti et conductores’. Idem dicendum de fabricatione, venditione, collocatione utensilium (v. g. organorum) ad usum haereticorum inservientium ; item de aedificandis aedibus francomurariorum vel aliarum societatum im­ piarum, v. g. socialistarum; item de exstruendis theatris, quae passim ad malum usum deservient (S. Alf. II, 72). 4. Pulsare campanas in templo acatholico ex causa valde gravi licitum videtur; siquidem natura sua signum seu nuntius alicuius rei potius quam vera invitatio videtur. Requiritur tamen causa valde gravis, quia facile pro invitatione habetur ideoque ratio scandali in eiusmodi actu gradu superiori reperitur. 5. Pulsare organum, item dirigere cantum in functione religiosa acatholica semper prohibetur, quia est pars et ornamentum ritus perversi. Accedit quoad pulsationem organi responsum S. Off. a Leone XIII approbatum.’. Idem dicendum videtur de directione cantus et pulsatione organi extra ritum, sed in ordine ad illum peractis, quia praeparatio ad ritum perversum huius malitiam imbibere videtur. 6. Advocare falsae religionis ministrum pro infirmo acatholico qui eundem ministrum petat, illicitum est. ‘ Licet tamen ad illum advocan‘. C. C. de Prop. Fid. 7 Dec. 162b; S. Off. 8 lan. 1851 (Collect, n. 29 et 1055)· ---- ’. S. C. de Prop. Fide 21 Nov. 1837 (Collect, n 862); S. Off. 7 lui. iSbq.ad n respondit, operarios subalternos non esse inquietandos, modo absit scandalum nec fiat in contemptum religionis (Collect, n. 1257). ----- 1 19 lun. 1889. ----‘. S. Off. 14 Dec. 189S (Collect, η. 2030), coll. S. Off. 15 Mart. 1848 (Collect, n. 2030, nota 2). — 392 — dum uti persona ad eandem sectam pertinente ’. Praeterea ob causam gravem licet ministro acatholico mere nuntiare, esse moribundum qui cupit eius visitationem. Porro quoad nosocomia catholica passim causa abunde sufficiens adest; quandoquidem ex denegatione eiusmodi servitii facile maiora mala imminerent, ut odium Catholicae Religionis atque interceptio facultatis multa bona praestandi. Ceterum pro posse curan­ dum, ut aeternae moribundi saluti provideatur, eliciendo cum ipso, post alios actus necessitate medii necessarios, actum perfectae contritionis praesertim. 7. Pro ministro acatholico ritum suum confecturo parare mensam, atque in ipso ritu porrigere utensilia, panem et vinum, cooperatio mate­ rialis est, attamen propinquior ea de qua sub 6 sermo fuit. Quum vero in casu minister ad agendum paratior sit, ob gravem causam licita est. Attamen quoad fieri possit, cavendum, ne in ipso ritu servitium imme­ diate praestetur. 558 II. Cooperatio ad pravos libros, diaria etc. 1. Illicitum est componere, edere, imprimenda suscipere scripta prava, quia ita agentes gravissime nocent bono communi. Accedit quod componentes ita agunt, alii vero facile ita procedunt cum intentione, ut scripta prava emantur, usuque deterantur; quo in casu cooperationis formalis arguendi sunt (n. 555). 2. Licet ob causam gravem peragere, quae remote se habent ad im­ pressionem vel lectionem, cuiusmodi sunt chartam aliaque utensilia procurare, chartam praeparare, folia vel libros impressos ordinare, libros emptos ad emptores deferre. Sequitur ex dictis de cooperatione remota ad damnum commune (n. 556). Ob causam valde gravem licita sunt, quae minus remote se habent ad impressionem et lectionem, ut sunt: typos ordinare vel atramento tingere, chartam supponere, prelum versare, im­ pressa corrigere. Si tamen agitur de typographia, speciatim erecta ad bonos mores vel religionem impugnandam, puta per scripta communistica, socialistica etc. ratione scandali vix unquam fas erit in ea perma­ nere. Ceterum ab omnibus satagatur, ut alia ratione sustentationi consu­ latur. 3. Illicitum est divulgare scripta prava, ea commendando, quia habetur cooperatio formalis. Neque per se licet ea publice exponere vel annun­ tiare, puta in officinis, in diariis, ad stationes viarum ferrearum. Atta­ men haec ex se meram pronuntiationem (notificationem) — non invita­ tionem — involvunt, ideoque ex se cooperationem materialem tantum continent ; idque, etiam spectata aestimatione communi, satis probabiliter ‘. S Off. 14 Dec. 1898, coll. S. Off. 5 Febr. 1872 (Collect, η. 2030, nota 3). — 393 — valet. Ex intentione quidem passim approbatio et invitatio habentur, at si nomine alius i. e. mandantis proceditur, a prava intentione abstrahi potest; quo posito, a parte mandatarii remanet sola cooperatio materia­ lis, quae ob causam valde gravem videtur excusari. Attamen satagatur, ut quam primum alia ratione victus comparetur. 4. Quoad venditionem scriptorum pravorum primum notes haec Codi­ cis: «Prohibitio librorum1 id efficit ut liber sine debita licentia nec edi, nec legi, nec retineri, nec vendi, nec in aliam linquam verti, nec ullo modo cum aliis communicari possit » (can. 1398, § 1). Librorum vendi­ tores libros de obscenis ex professo tractantes ne vendant, commodent, retineant ; ceteros prohibitos venales ne habeant, nisi debitam licentiam a Sede Apostolica impetraverint, neve cuiquam vendant, nisi prudenter existimare possint ab emptore legitime peti (can. 1404). Quibus notatis dico : a) Domini librariarum pravarum non solum gravissime laedunt hones­ tatem publicam gravissimeque nocent bono communi, verum etiam, cum ea intentione procedant, ut alii emant emptaque usu deterant, coopera­ tionis formalis rei sunt (n. 555). Dixi domini librariarum fravarum; siquidem de ministris inferioribus paulo mitius iudicandum : ex una enim parte facilius a prava ista intentione immunes sunt; ex altera parte actus ab ipsis positi non necessario approbationem peccati involvunt ; neque ex se, ut patet, neque ex adiunctis, quia credi potest, eos solum vitae sustentationem intendere. Hinc a cooperatione formali immunes esse (n. 555), ideoque ob causam proportionatam excusari possunt. Attamen, spectatis scandalo et periculo, cui fides et mores ministrorum saepe expositi sunt, causa proportionata difficile aderit. Ceterum semper sata­ gendum, ut alia ratione victui provideatur. b) Quoad alios — puta quoad dominos librariarum, quae pravae dici nequeunt eorumque ministros — ita dicendum : vendere scripta prava per se illicitum est, nisi agatur de eis, quibus lectionem licitam esse satis constat; pravorum scriptorum emptionem commendare simpliciter illici­ tum est, nisi iterum sermo sit de eis, qui licentia ea legendi gaudeant. 5. Conscribere subinde aliquem articulum pro diario pravo ob causam rationabilem et iustam licet. Attamen attendatur can. 1386’. ' Quae sub hoc titulo de libris praescribuntur, publicationibus, diariis, perio­ dicis et aliis editis scriptis quibuslibet applicentur, nisi aliud constet. » (can. 1384, § 2).----- ’. Can. 1386 statuit : 1° Quoad clericos saeculares: c Vetantur clerici saeculares sine consensu suorum Ordinariorum, religiosi vero sine licentia sui Superioris maioris et Ordinarii loci, libros quoque, qui de rebus profanis tractent, edere, et in diariis, foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari > (§ 1). — 394 — 6. Subscribere pravo diario licet ob causam gravem, puta si quis eo indigeat pro negotiis gerendis. 7. Annuntiare in pravo diario res suas vendendas ob causam medio­ crem licet. Attamen adlaborandum, ut eiusmodi annuntiationes non necessariae evadant, atque in bonis potius quam in pravis diariis fiant. 8. Exponere folia prava in suis hospitiis vel aedibus illicitum est; neque licet ex eo quod confluentes ea petunt alias alio ituri. Si tamen tale folium postulatur ob res annuntiatas cognitu necessarias, licet illud separato in loco exponere. Adhuc ob lucrum cessans notabile secus timendum licitum est exponere ea diaria, quae subinde tantum quid periculosi continent. Ceterum conferantur dicenda de praevia censura librorum eorumque prohibitione et de poenis. 559 III. Cooperatio ad divertimenta periculosa. 1. Repraesentare co­ moedias vel choreas notabiliter inhonestas graviter illicitum est, neque causa excusans admitti posse videtur. Idem dicendum de comoediis notabiliter religioni contrariis (cfr. S. Alf. III, 428). De musicis paulo mitius indicandum videtur. 2. Concurrere ad introducendas eiusmodi comoedias, si concursus ne­ cessarius est, excusari nequit. Neque practice aderit causa excusans, etiamsi concursus non sit necessarius. Plausu autem eiusmodi comoedias vel choreas fovere cooperatio formalis est. 3. Introducere divertimenta non quidem in se inhonesta, plurimis tamen periculosa, per se grave peccatum est (n. 51). 560 561 • IV. Vendere vel locare domum meretricibus licet « in civitatibus, in quibus id vitandi maioris mali causa permissum est ; maxime si alii conductores desint: nisi tamen meretrices graviter nocerent vicinis ho­ nestis, vel ob situm ansam maiorem darent peccatis » (S. Alf. II, 70). Idem dicendum de domo locanda cauponi, qui permittit choreas inho­ nestas vel intendit honestas introducere aut solus sustinere. Vendere vel locare domum viro vel coetui, qui ea abusurus est in damnum publicum, puta coetui massonico, socialistico, spiritistico etc., non licet, si aliae aedes congruae reperiri nequeant. Secus ob causam gravem licitum est, nisi tamen ratio scandali graviorem requirat. V. Opus illicitum in alium reicere, i. e. convenire, ut alius loco tui 2° Quoad laicos catholicos: « In diariis vero, fohis vel libellis periodicis qui religionem catholicam aut bonos mores impetere solent, nec laici catholici quidpiam conscribant, nisi iusta ac rationabili causa suadente, ab Ordinario loci probata > (§ 2). — 395 — opus prohibitum perficiat, cooperatio formalis est. Licet tamen conve­ nire, ut alius vices tuas gerat, puta ut loco tui munere iudicis fungatur, v. g. si, spectata lege, sententia iniqua ferenda foret. VI. Pingere imaginem personae pro aliquo, quem novit turpi in cam 562 amore affectum esse, non licet nisi ob causam gravis necessitatis. Pin­ gere autem imagines vere obscaenas, quippe quae vix alii fini ac peccato inservire possint, fere simpliciter illicitum est. Eiusmodi imagines iam pictas pro hero emere ob damnum notabile vitandum permitti potest. VII. Ornatum muliebrem notabiliter inhonestum conficere non licet 563 nisi ob causam gravem ; si agitur de ornatu parum inhonesto, minor causa sufficit. PUNCTUM II. Cooperationes diversae, spectata diversa cooperantium conditione. 1. Cooperatio famulorum, i- Famulis licent ob causam mediocrem, 564 qualem passim famulatus secum feret, ea quae remote se habent ad pecca­ tum dominorum ; cuiusmodi sunt : parare cibos vetitos, iussu heri pecu­ niam sub fenere iniquo dandam numerare et in librum referre, iussu heri ad adulterandum exituro sternere equum, ornare heram meretri­ cem, ostium aperire concubinae heri advenienti eique lectum parare (cfr. S. Alf. II, 64, 66, 67). 2. Licent ob causam gravem, i. e. ob notabilis damni timorem, ea quae proxime se habent ad domini peccatum. Eiusmodi sunt: ministrare cibos vetitos ‘, deducere herum ad concubinam et vice versa (S. Alf. II, 64, 68, 69). Idem dicendum de aurigis vehentibus aliquem ad lupanar (S. Alf. II, 75) ; hisce tamen practice passim licebit omnibus indiscriminatim operam praestare, quippe quum timendum foret, ne multos a se averterent, si ipsi itinerantium causis se immiscerent. Praeterea si alio­ rum servitio subsunt, mox dimitterentur. 3. Acriter disputatur, num ex gravi causa liceat famulo deferre mu­ nera vel scribere aut deferre litteras turpiter amatorias ad personam ab hero turpiter amatam. Porro cum S. Alfonso (II, 65, 67) negandum vide­ tur, quia qui talia agit non solum cooperatur ad peccatum heri et amasiae, verum etiam videtur, utpote agens nomine domini, complere et con­ summare actum seu peccatum, quo herus turpem amorem tam suum quam amasiae fovet; quod intrinsece malum est. « Et hoc censeo dicen­ dum etiam... in dubio an litterae contineant amatoria; quia cum constet de turpi amore, moraliter creditur turpia continere. (S. Alf. II, 67). *. S. C. cie Prop. Fide, 26 lun. 1820 (Collect, n. 747). — 396 — 4- Denique notes thcsim 51 ab Innoc. XI proscriptam: «Famulus, qui submissis humeris, scienter adiuvat herum suum ascendere per fe­ nestras ad stuprandam virginem, et multoties ei subservit deferendo scalam, aperiendo ianuam, aut quid simile cooperando, non peccat mor­ taliter, si id facit metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male trac­ tetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur » ’. Quum in casu agatur de damno tertii, non excusat nisi metus damni aequalis, qui in casu incidit in metum mortis similisve damni gravissimi (S. Alf. II, 66). 565 II. Cooperatio opificum et mercatorum. 1. Res indifferentes licet conficere et vendere, etiam solo titulo lucri ordinarii ; idque valet etiamsi noveris, plures eis esse abusuros. Neque obligatio est in intentionem ementium inquirendi. Si in casu particulari iure timetur abusus, requi­ ritur causa pro rata gravis, eaque gravior, si timetur damnum tertio inferendum. Hinc practice vix unquam licebit v. g. vendere arma, quae patet peti ad occidendum vel pharmacum, quod censetur emi ad abortum procurandum (S. Alf. II, 66, coli, nota f., 71, 76; III, 571, 697). 2. Res, quibus magnum fericulum abusus annexum est, ut venena, non licet vendere, nisi de recta intentione satis constet (S. Alf. II, 72). 3. Res, quae fere soli peccato inservire possunt — ut instrumenta destinata ad conceptionem praecavendam, imagines obscoenae — con­ ficere et vendere, ita diudicandum: Domini officinarum et tabernarum, ut dictum est de dominis librariarum pravarum, non solum gravissime honestati publicae et bono communi nocent, verum etiam ea intentione procedunt, ut alii emant emptaque usu deterant; eaque de causa coope­ rationis formalis rei sunt (n. 558). De ministris vero inferioribus dicen­ dum, quod de inferioribus ministris librariarum pravarum num. cit. diximus. 4. Quoad annuntiationem et expositionem rerum pravarum applices dicta de divulgatione (n. 558) et expositione (n. cit.) scriptorum pra­ vorum. 566 III. Cooperatio cauponum. 1. Licet ex gravi causa potum dare sese inebriaturis. Causa gravis — praeter metum gravis rixae vel blasphemiarum—esset diminutio divertentium atque lucrum cessans notabile secus secuturum; quod tamen vix locum habebit (S. Alf. II, 69). Adhaec ob leges publicas contra ebrietatem hodiedum difficilius excusantur. 2. Ob eandem causam licet ministrare cames postulantibus; item prandium carnibus parare, si praevidetur, multos carnes esse petituros, Denz -Bannw., n. 1201. — 397 — modo tamen iis, qui legem servare velint, copia id faciendi praestetur. Ceterum per dispensationes fere ubique vigentes practice difficultas sublata est. 3. Possunt, ubi consuetudo est, choreas honestas permittere; non autem inhonestas, neque introducere (vel soli sustinere) honestas. 4. Nequeunt destinare cubicula secreta ad peccandum; neque conce­ dere locum, si noverint illum ad peccandum postulari. 5. De expositione pravorum foliorum vide n. 558. Articulus III. De aliis quibusdam peccatis contra caritatem proximi. Praeter peccata exposita caritati opponuntur actus retrahendi ali­ quem a perfectiori, discordia, quae est in corde, contentio quae est in ore, schisma, rixa, duellum, bellum et seditio, quae pertinent ad opus (S. Thom. 2. 2, q. 37-42). Dc rixa, duello, bello et seditione opportunius alibi dicetur. I. Impeditio perfectioris. Qui aliquem a perfectiori retrahit, non est 567 scandali reus, nisi reductive. Attamen peccat contra caritatem, idque graviter, si aliquem a magno bono v. g. ab ingressu in religionem sine i usta causa retrahit; magis etiam peccat, et quidem contra iustitiam, si vi vel fraude illud faciat (S. Alf. IV, 77). II. Discordia est dissensus voluntatum circa bonum, quod ex caritate 568 velle debemus. Est peccatum grave ex genere suo, i. e. grave vel leve, prout versatur circa bonum necessario vel non necessario prosequendum (S. Thom. 2. 2, q. 37, a. 1). III. Contentio est discordia in verbis seu altercatio inter plures, inor- 569 dinata ex eo quod veritas impugnatur vel modo indebito propugnatur. Contentio, quae fit veritatem impugnando, est peccatum grave ex genere suo, i. e. grave vel leve prout impugnatur veritas permagni vel minoris momenti. Contentio, quae fit veritatem indebito modo propugnando, ex se veniale peccatum est ; potest tamen species gravis peccati accedere (S. Thom. 2. 2, q. 38, a. 1). IV. Schisma. 1. Notio. Schisma est peccatum, quo quis se separat 570 ab unitate Ecclesiae seu « subesse renuit Summo Pontifici aut cum membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusat » (can. 1325, § 2). Porro « Ecclesiae unitas in duobus attenditur, scilicet connexione mem­ brorum Ecclesiae ad invicem seu communicatione; et iterum in ordine omnium membrorum Ecclesiae ad unum caput » (S. Thom. 2. 2, q. 39, — 398 — a. i). Hinc — malum enim est ex quocumque defectu — « schismatici dicuntur: i° qui subesse renuunt Summo Pontifici; et 2° qui membris Ecclesiae ei subiectis communicare recusant », (S. Thom. 1. c.) i. e. ut exponit Caietanus in h. 1. qui recusant ut pars Ecclesiae Catholicae ope­ rari, nempe docere vel doceri, regere aut regi, sanctificare aut sancti­ ficari; rumpunt enim illi unitatem fidei, vel obedientiae, vel cultus. Coroll. Omnis haereticus schismaticus est; sed non c converso, quamvis schisma regulariter non occurrat sine haeresi (S. Thom. 1. c.). Qui se a solo suo Episcopo separat, nondum eo ipso schismaticus est ; attamen qui indebito modo ab Episcopo vel Ecclesia particulari seiungitur, facile a Papa et Ecclesia recedet. 2. Moralitas. Schisma est peccatum grave, quia per illud quis « inten­ dit se ab unitate separare, quam caritas facit » (S. Thom. 1. c.), caritas, inquam, quae non tantum unit personas inter se, sed etiam totam Eccle­ siam in unitate spiritus. Attamen infidelitas gravius peccatum est schis­ mate: etenim «illud peccatum, quod maiori bono contrariatur, ex suo genere est gravius; sicut peccatum in Deum, quam peccatum in proxi­ mum. Manifestum est autem, quod infidelitas est peccatum contra ipsum Deum, secundum quod in se est veritas prima, cui fides innititur: schisma autem est contra Ecclesiasticam unitatem, quae est quoddam bonum participatum, et minus quam sit ipse Deus; unde manifestum est, quod peccatum infidelitatis ex suo genere est gravius, quam peccatum schismatis » (S. Thom. 2. 2, q. 39, a. 2). Attamen, ut diximus, schismati peccatum contra fidem accedere solet. Pars V. De ordine in cultu caritatis. * Praen. Unus prae alio diligi potest tripliciter: i° Intensive, quando voluntas maiori seu intensiori conatu fertur in unum quam in alterum; 2° obiective, quando uni volumus maius bonum quam alteri ; 30 appretiative, quando unum digniorem amore aestimas quam alterum, ita ut potius velis alterius quam prioris amittere amicitiam. Quibus praenotatis, dicemus primum de ordine caritatis inter Deum et creaturam, deinde de ordine caritatis inter nos et proximos, denique de ordine caritatis inter proximos. SECTIO I. De ordine caritatis inter Deum et creaturam. 571 I. Deus diligendus est super omnia caritate obiective summa. Etenim caritas praecipit, ut unicuique velimus bonum quod habet. Atqui *. Cfr. Van Roey, Dc virtute caritatis, p. 321 sq. — 399 — Deus habet bonitatem infinitam. Deinde Deo seu Creatori maius bonum extrinsecum, i. e. maior gloria appetenda est quam cuivis creaturae (S. Alf. II, 22). II. Deus diligendus est super omnia caritate appreciative summa. Patet: i° Ex S. Script.: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua. Hoc est maximum et primum mandatum. » 1 2° Ex ratione. Et sane infinita bonitas, qualis est bonitas Dei, dignior amore aestimanda est quam bonitas inferior et participata creaturae, ideoque prior posteriori debet praeferri (S. Alf. II, 22, cfr. S. Thom. 2. 2, q. 27, a. 3). III. Quamvis conveniat diligere Deum caritate intensive summa, ta­ men obligatio non est; neque certus gradus intensionis requiritur. Ratio est, quia intensio non tam respondet dignitati obiecti quam dispositioni subiectivae et vividiori apprehensioni amantis (S. Alf. II, 22; VI, 442). SECTIO II. De ordine caritatis inter nos et proximos. I. Si quoad utramque partem agitur de bonis spiritualibus, quisque 572 tenetur seipsum proximo praeferre, prout sequitur: 1. Quisque tenetur semetipsum praeferre aliis quoad necessaria ad ultimum finem. 2. Non licet ne veniale quidem committere peccatum ad bonum tem­ porale vel spirituale proximi promovendum, vel malum eius temporale vel spirituale praecavendum ; tum quia verum malum animae propriae prae omnibus evitandum ; tum quia non sunt facienda mala ut eveniant bona (S. Alf. II. 26, 20). 3. Quandoque tamen licet, quin etiam obligatio est praetermittendi actum in se bonum vel meliorem, aut etiam se exponendi periculo pec­ candi ad succurrendum necessitati spirituali vel etiam temporali proximi (S. Alf. II, 26, 1°, VI, 453). II. Si agitur de bonis spiritualibus et temporalibus propriis, haec tene : i. Si necessitas spiritualis proximi extrema seu quasi-extrema est, succurri debet cum iactura cuiuscumque boni temporalis, etiam vitae ’ (S. Thom. 2. 2, q. 26, a. 5, ad 3 ; q. 44, a. 8, ad 2; S. Alf. II, q. 27). Coroll. Tenetur quis etiam cum periculo vitae baptizare infantem, si alius non adsit, qui faciat (S. Alf. II, 27, 30). Item Extremam Unctionem conferre moribundo (catholico) sensibus destituto, qui probabiliter censetur esse in statu peccati mortalis ‘. Matth. XXII, 37, 38. ’. Cfr. i loa. II, 16. probabilitcrque attritus est. Item absolvere moribundum, « si is habituates sit in peccatis, et sit adeo rudis, ut nesciat actum contritionis elicere » (S. Alf. II, 27, dic. 2°). Plures illud negant, quia nullus tam rudis est, ut non possit, iuvante gratia, actum contritionis elicere. Id theoretice quidem verum est, at practice standum videtur sententiae S’. Alfonsi et aliorum, quia, appropinquante morte, difficilius atque homini, de quo dicimus, difficillimum videtur elicere actum con­ tritionis. Illis vero, qui sponte damnationis periculo se exponunt, puta se suspen­ dendo vel innocentem aggrediendo non est succurrendum cum periculo vitae, nisi de peccato doleant, aut adeo rudes censeantur, ut nesciant actum contritionis elicere, aut postea sensibus destituantur. 2. Si gravis est, subveniendum cum incommodo mediocri ; cum gravi vero, si habeatur obligatio pietatis, ut in liberis respectu parentum ; vel caritatis specialis, ut in parentibus respectu filiorum, in coniugibus res­ pectu compartis, in superioribus respectu subditorum et vice versa ; cum gravissimo, si adsit obligatio iustitiae, ut in animarum pastoribus; item, si agitur de necessitate spirituali gravi et communi. Hinc v. g. saeviente peste, etiam sacerdos, cui animarum cura commissa non est, tenetur, alio deficiente, cum periculo vitae ministrare sacramenta necessaria (S. Alf. II, 27, 39, 40). III. Si quoad utramque partem agitur de bonis temporalibus, a. v. de proximi necessitate temporali, vide dicta de eleemosyna (n. 533). SECTIO III. De ordine caritatis inter proximos. 573 Si nequeo omnibus succurrere, quibus per se succurrere deberem, hic ordo servandus est: I. Quoad actum complacentiae, post Deum aliis praeferendi sunt sanctiores, quia magis participant bonitatem divinam (S. Thom. 2. 2, q. 26, a. 6 ; S. Alf. II, 27). II. Quoad affectum (internum) pariter ordo quidam servandus est. «Ratio est, quia cum principium dilectionis sit Deus et ipse diligens, necesse est quod secundum propinquitatem maiorem ad alterum istorum principiorum maior sit dilectionis affectus » (S. Thom. 2. 2, q. 26, a. 6). III. Quoad effectus seu quoad beneficentiam haec valent : 1. Necessitas passim praeferenda est coniunctioni; maior necessitas minori. Ratio est, quia obligatio succurrendi primario petitur ex necessi­ tate. 2. Posita aequali necessitate, pariter ordo quidam servandus est se­ cundum haec S. Thomae iam supra citata: « Cum principium dilectionis sit Deus et ipse diligens, necesse est quod secundum propinquitatem maiorem ad alterum istorum principiorum maior sit dilectionis affectus» - 401 (2. 2, q. 26, a. 6) et — conformiter toti articulo addiderim — effectus (S. Alf. II, 27). Porro: a) *Coniuncti praeferri debent extraneis. b) Coniuncti in diversa specie coniunctionis, ita iuventur: a) Extra necessitatem: i° Quoad obsequia communia veniunt : a) spiritualiter, b) camaliter, c) civiliter coniuncti ; 20 Quoad bona, alicui coniunctionis speciei propria, coniuncti in ista specie aliis praeferantur; sicque homines etiam facere videntur; ad nuptias enim vocant cognatos» (S. Thom. 2. 2, q. 26, a. 8). β) In necessitate extrema vel gravi, sive temporali sive spirituali, coniuncti carnaliter praeferendi sunt aliis coniunctis. Ratio est, quia coniunctio carnalis est aliis prior, firmior et magis fundata in beneficiis. Si tamen coniunctio carnalis remota est, obligatio eam praeferendi levis tantum est, vel etiam — scilicet si alia coniunctio intima est — nulla (S. Alf. III, 946). c) Ex coniunctis in eadem specie sed diverso gradu coniunctionis, magis coniuncti passim praeferantur minus coniunctis. Hinc v. g. coniuncti carnaliter in gradu diverso, hoc ordine iuventur: a) Extra necessitatem veniunt: i° Coniux, 2° filii, 30 pater, 40 mater, 50 fratres et sorores, 6° reliqui cognati. In hac necessitate coniux et filii parentibus praeferendi sunt, quia per se parentes filiis, non e con­ verso providere debent. β) In necessitate extrema vel gravi veniunt: i° Pater, 2° mater, 30 coniux, 40 filii, 50 fratres et sorores, 6° reliqui cognati (S. Alf. II, 27; VI, 939, dub. 2; Η. A. tr. 4, n. 15). — In extrema vel gravi necessi­ tate parentes coniugi et filiis praeferendi sunt, quia prioribus debetur vita. Nota. Titulo caritatis vel pietatis, quem in praedictis prae oculis habuimus, accedere possunt alii tituli v. g. gratitudinis, quae efficere possunt, ut ordo inverti possit vel debeat. Idem aliae circumstantiae extraordinariae efficere possunt; ita v. g. extraneus, qui bono communi necessarius est, in extrema necessitate cognato praeferri debet. Inversio ordinis tunc tantum grave peccatum est, cum èt agitur de extrema vel gravi necessitate, èt inversio quoad ordinis neglectum nota­ bilis est, puta si e duobus constitutis in necessitate extrema vel gravi ex­ traneus praefertur coniuncto, vel coniunctus remotius coniuncto pro­ xime, v. g. consobrinus parentibus vel filiis. ‘. Conjunctio distinguitur triplex ; carnalis, quae oritur e vinculo sanguinis, eique propria sunt bona vitae et familiae; spiritualis, quae oritur e vinculo religionis, eique propria sunt bona spiritualia; civilis, quae oritur e vinculo civili, eique pro­ pria sunt bona civilia; civilis multiplici specie constat, v. g. inter cives, milites etc. 26 TRACTATUS II. De cultu virtutum moralium. Quamvis, sola theoria spectata, hac dissertatione actus singularum virtutum exponendi foret, tamen, re iterum perpensa, ab isto proposito — utut iam exse­ cutioni mandato — recedendum, atque potius de praeceptis Decalogi, de praeceptis Ecclesiae ct de praeceptis seu officiis statuum disserendum esse censemus. Ita autem opinamur primum, quia ex una parte cultus virtutum moralium, quatenus speciali tractatione pro cura animarum indiget, dictorum praeceptorum pertracta­ tione exhibetur, saltem si actus cxcercendi non minus quam peccata vitanda diluci­ dantur ; ex altera autem parte haec methodus multo magis ad finem maxime in­ tentum, i. e. ad bonorum confessariorum formationem conducit Accedit quod plures materiae uno tractu exponendae videntur, quae tamen ad diversas virtutes pertinent, ideoque, altera methodo admissa, seiunctim pertractandae sunt. Ita v. g. officia parentum ct filiorum; priora ad caritatem, alia partim ad pietatem, par­ tial ad observantiam pertinent; ita officia statuum vitae, quae tam diversa et multiplicia sunt, ut ad omnes fere virtutes referri debeant; et sic porro. Adde, methodum a nobis adhibitam apprime respondere instructioni catccheticae *, indeque methodo confitendi enatae. Denique non praetermittendum videtur, Decalogum ab Ipso Domino promulgatum atque ceu legem fundamentalem generi humano pro­ positum esse; hinc ea quoque de causa ab ipsius praecise expositione non ita facile recedatur. Attamen in suo quisque sensu abundet. Hisce praemissis, dicemus primum de praeceptis Decalogi, deinde de praeceptis Ecclesiae, denique de praeceptis seu officiis statuum vitae. DISSERTATIO I. De praeceptis decalogi. 574 I· Praecepta Decalogi sunt: 1. « Ego sum Dominus Deus tuus... Non habebis deos alienos coram me » .* 2. « Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum » ’. 3. « Memento ut diem sabbati sanctifices... non facies omne opus (servile) in eo » ‘. 4. « Honora patrem tuum et matrem tuam » .* 5. « Non occides » ‘. 6. « Non moechaberis » ’. ‘. Etiam Catéchisme Catholico, anno 1930 a Card Gasparri edito. ----- ’.Exod. XX, 2. 3. ----- ’. Exod. XX, 7. ----- *. Exod. XX, 8, 10; Levit XXXII. ----Exod. XX. 12. ---- *· Exod. XX, 13. ------ T. Exod. XX, 14- — 403 — 7· « Non furtum facies » ’. 8. « Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium » ! 9. « Non concupisces uxorem proximi tui » 10. « Non concupisces domum proximi tui, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt » \ 11. Ordo seu nexus praeceptorum Decalogi hic est: 1. Primum ponuntur praecepta, quae hominem ordinant ad Deum; deinde ea quae ipsum ad alios proximos ordinant. «Sicut praecepta legis humanae, ita 5. Thomas, ordinant hominem ad quandam communitatem humanam, ita praecepta legis divinae ordinant hominem ad quan­ dam communitatem seu rempublicain hominum sub Deo. Ad hoc autem quod aliquis in aliqua communitate bene commoretur, duo requiruntur: quorum pr\mum est, ut bene se habeat ad eum, qui pracest communitati ; aliud autem est, ut homo bene se habeat ad alios communitatis consocios, et comparticipes : opor­ tet igitur, quod in lege divina primo ferantur quaedam praecepta ordinantia homi­ nem ad Deum, et inde alia quaedam praecepta ordinantia hominem ad alios pro­ ximos simul conviventes sub Deo > (1. 2. q. 100, a. 5). 2. Praecepta, quae hominem ordinant ad Deum distinguuntur tria, scilicet fidelitatis, reverentiae et famulatus, secundum triplicem obligatio­ nem, quae Principi communitatis debetur. « Principi autem, ita pergit 5. Thomas, tria debet homo, primo fidelitatem, secundo reverentiam, tertio famulatum : fidelitas quidem ad dominum in hoc con­ sistit, ut honorem principatus ad alium non deferat; et quantum ad hoc accipitur prunum praeceptum, cum dicitur: Non habebis Deos alienos. Reverentia autem ad dominum requirit, ut nihil iniuriosum in eum committatur; et quantum ad hoc accipitur secundum praeceptum quod est: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Famulatus autem debetur domino in recompensationem beneficiorum, quae ab ipso percipiunt subditi ; et ad hoc peninct tertium praeceptum de sanctifi­ catione Sabbati in memoriam creationis rerum > (1. a). 3. Praecepta, quae hominem ad proximum ordinant, distinguuntur septem, secundum haec 5. Thomae: « Ad proximos autem aliquis bene se habet, et specialiter, et generaliter : specia­ liter quidem quantum ad illos, quorum est debitor, ut eis debitum reddat; et quantum ad hoc accipitur praeceptum de honoratione parentum: generaliter au­ tem quantum ad omnes, ut nulli nocumentum inferatur neque opere, neque ore, neque corde. Opere quidem infertur nocumentum proximo, quandoque quidem in propriam personam, quantum ad consistentiam personae: et hoc prohibetur per hoc quod dicitur: Non occides: quandoque autem in personam conjunctam. ‘. Exod. XX, 15. ----XX, I7. Exod. XX, 16. ·. Exod. XX, 17. ----- *■ Exod. — 404 — quantum ad propagationem prolis ; ct hoc prohibetur, cum dicitur : Non moecha­ beris: quandoque autem in rem possessam, quae ordinatur ad utrumque; ct quan­ tum ad hoc dicitur: Non furtum facies; nocumentum autem oris prohibetur, cum dicitur: Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium ; nocumentum autem cordis prohibetur, cum dicitur: Non concupisces. » (1. c.). Pars I. De I praecepto Decalogi \ Tria priora praecepta Decalogi, ut diximus, ordinant hominem ad Deum, quatenus scilicet assignant cultum seu honorem Deo exhibendum. Porro primum praeceptum agit de cultu, qui Deo actibus praestatur; alterum de cultu, qui Ipsi verbis exhibetur; tertium praescribit cultum publicum, per specialem aliquorum dierum sanctificationem praestan­ dum. Antequam vero singula pertractemus, iuvat quaedam de cultu genera­ tin'! sumpto praemittere. 575 I. Notio cultus. Cultus est testimonium excellentiae alterius et sub­ missionis propriae. 576 II. Divisio cultus. Cultus generaliter sumptus dividitur in civilem et religiosum seu sacrum. Civilis est, qui praestatur hominibus ob natura­ lem eorum excellentiam. Religiosus est, qui exhibetur sive Deo ob excellentiam Eius infinitam ; sive angelis vel beatis ob excellentiam eorum supernaturalem. Dicimus de cultu religioso, qui dividitur: 1. In cultum latriac, hyflerduliae et duliae, prout defertur Deo, B. M. Virgini, vel aliis Coelicolis. Cultus latriae ad religionem (n. 385), cultus hyperduliae et duliae ad observantiam (n. 400) pertinet. 2. In cultum absolutum et relativum. Absolutus est, quo Deus et Coelicolae in seipsis honorantur; relativus, quo honorantur reliquiae et imagines intuitu persanae, ad quam referuntur. 3. In cultum publicum et privatum. Cultus autem dicitur publicus, si deferatur nomine Ecclesiae a personis legitime ad hoc deputatis et per actus ex Ecclesiae institutione Deo, Sanctis ac Beatis tantum exhibendos ; sin minus, privatus (can. 1256). Quibus notatis, dicemus primum de actibus cultus, primo praecepto praescriptis, deinde de vitiis ei oppositis, addito scholion de cultu Coeli­ colarum, imaginum et reliquiarum. ‘. Cfr Suarez, De virtute et statu religionis; Dignant, De virtute religionis (Theologia Brugcnsis) ; Bouquiluon, de virtute religionis; WirïhmüLLER, Die Tugend der Religion ; Vermeersch, De virtutibus religionis et pietatis. — 405 — SECTIO I. De actibus praescriptis. Primo praecepto praescribuntur: Devotio, oratio, adoratio, sacrificium, oblatio et digna sacramentorum pertractatio. Praetermittimus sacrifi­ cium, et oblationem, de quibus in tractatu de SS. Eucharistia; item dignam sacramentorum pertractationem, de qua in tractatibus de diver­ sis sacramentis. Restant igitur pertractandae : Devotio, oratio et adoratio. CAPUT I. De devotione. (S. Thom. 2. 2, q. 82). ‘ I. Notio devotionis. Devotio, ut docet S. Thomas, « dicitur a devo- 577 vendo; unde devoti dicuntur, qui seipsos quodam modo Deo devovent, ut ei se totaliter subdant... Unde devotio nihil aliud esse videtur, quam voluntas quaedam prompte tradendi se ad ea, quae pertinent ad Dei famulatum » (2. 2, q. 82, a. 1). Consistit ergo devotio in actu quodam voluntatis, quo nos prompte offerimus ad divinum cultum. Porro: 1. Devotio est actus religionis. Nam « ad eamdem virtutem pertinet velle facere aliquid, et promptam voluntatem habere ad illud faciendum, quia utriusque actus est idem obiectum... Manifestum est autem, quod operari ea, quae pertinent ad divinum cultum seu famulatum, pertinet proprie ad religionem... Unde etiam ad eam pertinet habere promptam voluntatem ad huiusmodi exequenda: quod est esse devotum: et sic patet, quod devotio est actus religionis » (S. Thom. 2. 2, q. 82, a. 2 ; S. Alf. Op. asc. 6, p. 491 ; 10, p. 501). 2. Devotio distinguitur et ab actu caritatis, et ab actu in materia speciali cultus divini; ab actu caritatis, quia non tradit se homo actu devotionis in Dei unionem sed in Dei famulatum; ab actu in materia speciali cultus divini, quia hic actus est circa media et nomen habet a sua materia, dum actus devotionis est circa cultum Dei integrum et promptitudinem illum exhibendi. Devotio exposita vocatur substantialis ac spiritualis, ut distinguatur a devotione quadam accidentali et sensibili. Sensibilis enim devotio per se nec virtuosa nec vitiosa est, cum independenter a libera voluntate e causis sive naturalibus sive supernaturalibus ortum ducere queat. Vocatur autem devotio per metonymiam, quia saepe, praesertim si a Deo datur, causa est adiuvans ad actum devotionis substantialis (S. Alf. Op. asc. 2, p. 493 ct 6, p. 491 sq.). ’. Cfr. S’. 1'runc. Soles. Introductio in vitam devotam. — 4o6 — 578 TI. Causae devotionis. « Causa extrinseco et principalis Deus est > (S. Thom. 2. 2, q. 82, a. 3). Causa intrinseca est contemplatio tam divinae bonitatis ’ et beneficiorum eius, quam propriae indigentiae ; prior consi­ deratio excitat dilectionem, quae est proxima devotionis causa ; altera excludit praesumptionem, per quam aliquis impeditur, ne Deo se subii· ciat, dum suae virtuti innititur (S. Thom. 2. 2, q. 82, a. 3). 579 III. Effectus devotionis. Per se quidem et principaliter devotio pro­ ducit spiritualem laetitiam mentis, ex consequenti autem et per accidens tristitiam. « Devotio, ita 5. Thomas,., procedit principaliter quidem ex consideratione divinae bonitatis, quia ista consideratio pertinet quasi ad terminum motus volun­ tatis tradentis sc Deo; et ex ista consideratione per se quidem sequitur delectatio... Memor fui Dei, ct delectatus sum; sed per accidens haec consideratio tristitiam causât in his, qui nondum plene Deo fruuntur. — Secundario vero causatur devo­ tio... ex consideratione propriorum defectuum ; nam haec consideratio pertinet ad terminum, a quo homo per motum voluntatis devotae recedit ; ut scilicet non in se existât, sed Deo se subdat. Haec autem consideratio e converso se habet ad pri­ mam ; nam per se quidem nata est tristitiam causare, recogitando proprios defec­ tus; per accidens autem laetitiam, scilicet propter spem divinae subventionis. Et sic patet, quod ad devotionem primo et per sc consequitur delectatio (seu laetitia) ; secundario autem et per accidens tristitia, quae est secundum Deum » (2. 2. q. 82, a. 4). CAPUT II. De oratione ’. (S. Thom. 2. 2, q. 83 ; S. Alf. Praxis Confessarii, cap. 9; De Magno orationis Medio, Opera Dogm. II, p. 629-722). 580 Oratio definiri potest cum S. Joann. Chryst: Colloquium cum Deo. Distinguitur oratio in meditativam seu meditationem et deprecativam. De singulis seorsim dicemus. ‘. < Ea quae sunt divinitatis, sunt secundum se maxime excitantia dilectionem, ct per consequens devotionem : quia Deus est super omnia diligendus ; sed ex debilitate mentis humanae est, quod sicut indiget manducatione ad cognitionem divinorum, ita ad dilectionem per aliqua sensibilia nobis nota ; inter quae principuutn est humanitas Christi, secundum quod in Praefatione dicitur: Ut dum visi­ biliter Deum cognoscimus per hunc in invisibilium amorem rapiamur; et ideo ea quae pertinent ad Christi humanitatem, per modum cuiusdam manducationis maxime devotionem excitant, cum tamen devotio principaliter circa ea, quae sunt divinitatis, consistat > (S. Thom. 2. 2, q. 82, a. 3, ad 2). ----- *. Cfr. loh. a. S. Thoma, in 2. 2, q. 83; Monsabré, La Prière; Sertillanges, La Prière; Till­ mann, Dgs Gcbet; Massoulié, Traité de la véritable Oraison. Articulus I. De oratione mcditativa. Oratio meditative est, quando quis pie de divinis cogitat. Dividitur in 581 meditationem speculativam seu simplicem meditationem, et in medita­ tionem affectivam, prout vel consideratio mentis vel voluntatis affectus praevalet. Oratio meditativa vocatur contemplatio, quando homo simplici veri­ tatis intuitu et sine discursu de divinis meditatur. Contemplatio autem dicitur passiva, quando anima, gratia adiuta, in contemplando passive sese habet, i. e. in qua Deus ipse efformandas species animae infundit, quod fit praecipue mediantibus donis Spiritus Sancti. In hac contem­ platione passiva proprie videtur consistere mystica unio animae cum Deo (cfr. S. Alf. Prax. Conf. n. 126 sq.). Unio mystica diversos admittit gradus, quos plures ad quatuor redu­ cunt: ad unionem simplicem, unionem plenam seu perfectam, unionem extaseos et unionem matrimonii. Unio simplex consistit in tali unione cum Deo, quae adhuc divagationes mentis admittat ; unio plena in tali unione, quae iam non admittat mentis divagationes, quamvis sensus externi nondum sint suspensi neque motus corporis. Unio extaseos in tali unione cum Deo, quae non tantum divagationes non admittat, sed quoque suspensos teneat sensus extemos corporisque motum. Unio matrimonii spiritualis seu consummata in tali unione cum Deo. qua anima quasi in Deum transformata esse videatur, seu in eo quod anima sentit, se participationem habere divinae naturae actuum (cfr. S. Alf. 1. c.). Disputant auctores, utrum necne anima diuturno exercitio contemplatif nis activae pervenire queat ad gradum inferiorem contemplationis passivae seu unionis mysticae, a. v. utrum necne contemplatio mystica sit evolutio normalis vitae supematuralis ’. Articulus II. De oratione deprecative I. Notio. Oratio deprecative a S. Thoma definitur: Petitio decentium 582 a Deo (2. 2, q. 83, a. 1 ; S. Alf. Theol. Mor. III, praef.). Dicitur: i. Petitio, i. e. manifestatio nostrae voluntatis; ct quidem cum fidu’. Cfr. Garrigou Lagrange. Perfection chrétienne et Contemplation, I, p. 1-45; Maumigny-Richstâtter, Katholischc Mystik, p. 40-44; Van den Tempel, Wetensebap der Heiligcn, Hoofdstuk 10 en 11 ; TanqüEREY, Précis de Théologie ascétique et mystique4, p. 973. ----- :. Cfr. Jansen, Het smeckgebed ; Schmid, Die Wirksamheit des Bittgebetes. — 4o8 — ciali desiderio aliquid obtinendi ; ita ut non sit simpliciter narratio, sed revera causa motiva. 2. Decentium, i. e. eorum quae honeste a Deo peti possunt. 3. A Deo; deprecatio enim, utpote actus virtutis religionis, primario ad Deum dirigitur per ipsum implenda. 583 II. Divisio. Dividitur oratio deprecativa : 1. In internam et externam, prout non utimur vel utimur voce externa. Externa tamen non necessario excludit applicationem mentis. Controvertitur, utrum necne solus usus vocum (habita tamen et non retractata intentione obtinendi aliquid a Deo) ad orationem sufficiat, a. v. utrum necne attentio 1 interna saltem virtualiter perdurans pertineat ad essen­ tiam orationis. Plures affirmant, quia, deficiente attentione interna sal­ tem virtualiter perdurante, habetur mera battalogia. Alii negant hisce rationibus innixi. Primum non apparet, deesse veram petitionem, si quis, utut voluntarie distractus, ex intentione aliquid obtinendi proferat verba, quae sensum precatorium habent et retinent. Deinde si attentio interna pertineret ad essentiam orationis, etiam involuntaria distractio % ei obstaret. « Dicunt, inquit 5. Alfonsus, quod ille qui sponte se distrahit, actu revocat primam attentionem et ideo non satisfacit, cum amplius non oret ; qui vero invo­ luntarie distrahitur, manet virtualiter attentus, et propterea orat et satisfacit. Ego tamen fateor imbecillitatem meam, nunquam potuisse intclligere quomodo possit attentio virtualiter permanere in eo qui distrahitur, licet involuntarie. Rene quidem intclligo quod intentio cum pertineat ad voluntatem, quando semel est habita et non retractatur, virtualiter perseverat in effectu seu in mediis susceptis, quia haec media ex illa intentione procedunt: non intclligo autem, quomodo potest dici virtualiter attentus orationi, qui mentem alibi habet occupatam. Recte dicetur quod hic involuntarie distractus post intentionem habitam attendendi et non retractatam, velit attendere; sed non poterit dici quod attendat, quando alibi est omnino eva­ gatus. Sicut enim repugnat dici, virtualiter intelligere quod legit, eum qui actu non intelligit, licet habuisset intentionem intelligendi ; ita repugnat dici, virtualiter atten­ dere qui actu non attendit > (IV, 177). 5*. Alfonso prima sententia probabilior videtur, saltem ob auctoritatem extrinsecam (1. c.). Attamen altera quoque ab eo pro satis probabili habetur (III, 669). 2. In privatam, quae fit ab homine, ut est privata persona, privato nomine; et publicam, quae fit a legitimo ministro Ecclesiae, nomine ’. Attentio distinguitur duplex, interna et externa. Interna consistit in applica­ tione mentis ad id quod agitur. Externa in eo quod quis excludit opera externa, cum quibus intentio interna componi nequit. Interna triplex est, scilicet superficia­ lis, Htieraiis et spiritualis, prout attenditur ad bene proferenda verba, ad verborum vel ad alias res divinas. — 4θ9 — Ecclesiae; sic sacerdos, in eremo solus orans breviarium, fundit preces publicas. Contra, si idem sacerdos in Basilica S. Petri, in medio concursu hominum, orat silentio rosarium, fundit preces privatas. 3. In continuatam, quae fit per productiores moras ; et iaculatoriam, quam brevissime et raptim quodam modo iaculamur. Haec ultima oratio crebro repetita valde utilis est ; tum quia saepe deest tempus ad fun­ dendas preces continuatas ; tum quia attentio, ad orationem necessaria, per productiorem orationem facilius amittitur; tum quia est medium efficax valde ad repellendas tentationes, et ad servandam unionem inti­ mam animae cum Deo III. Obiectum. 5. Thomas edicit: « Hoc licet orare, quod licet desi- 584 derare » (2. 2, q. 83, a. 6) ; quae verba plane conveniunt cum regula generali in Catechismo Romano enuntiata : « Quidquid autem recte optari potest, petere licet,... quod illa Domini uberrima promissa testantur· Quodcumque volueritis, petetis et fiet vobis. Omnia enim se concessu­ rum pollicetur » Sicut igitur intra ordinem divinae Providentiae abso­ lute licet desiderare ea bona, quibus beatificamur et quibus meremur beatitudinem ; sic licet quoque eadem petere absolute. Cetera vero bona nec desiderare nec petere licite possumus, nisi conditionate, scilicet in quantum sunt adminicula, quibus adiuvamur ad tendendum in beatitu­ dinem. Mala temporalia, sub ratione boni, propter finem honestum et proportionatum, tum sibi tum aliis, obiectum conditionatum orationis esse possunt. (S. Thom. 2. 2, q. 83, a. 5 ; S. Alf. De Magno orat. Medio, pars I, cap. 3, n. 5 sq.). IV. Moralitas. 1. Oratio est actus religionis, isqtic latriae; quod 585 patet ex eo quod qui orat, potentiam Dei eiusque bonitatem profitetur (S. Thom. 2. 2, q. 63, a. 3). Si oratio ad Sanctos dirigitur, est actus hyperdullae, si ad B. M. ; duliae, se ad alios Sanctos refertur (n. 400). 2. Oratio necessaria est necessitate medii et praecepti. Intelligitur autem hic nomine orationis oratio formalis, supernaturalis, et quidem deprecativa eaque sive mentalis sive vocalis. Dico a) formalis, ut exclu­ datur oratio inclusa in omni opere bono, quatenus omni operi honesto inest vis impetratoria ; b) supernaturalis, quia est medium et opus ad salutem supernaturalem, c) deprecativa, ut innuatur non sufficere ora­ tionem meditativam ; d) sive mentalis sive vocalis, cum alterutra suffi­ ciat. Porro: a) Oratio, ut modo est exposita, necessaria est necessitate medii ordi’. Legantur S. Aug. Epist. 130, c. 10, n. 19, 20 (Ed. G. z. col. 5S4). Rom. Pars IV, cap. IV, q. 1. *. Catvch — 410 — narii, ita ut talis oratio sit medium ordinarium, quo adultus salutem aeternam adipiscatur. Probatur primum e S. Scriptura, quae assidue nos excitat ad orationem, et quidem eo fine, ut salutem nostram possi­ mus operari decedit auctoritas SS. Patrum et Doctorum, qui oratio­ nem dicunt medium necessarium ad obtinendam gratiam ; gratia autem necessaria est necessitate medii. S. Augustinus. * Deus dare vult, sed non nisi petenti >. Et alibi : « Constat Deum alia dare etiam non orantibus sicut initium fidei ; alia nonnisi orantibus praepa­ rasse, sicut usque in finem perseverantiam »s. S'. Thomas: « Ad orationem quilibet tenetur ex hoc ipso, quod tenetur ad bona spiritualia sibi procuranda, quae nonnisi divinitus dantur; unde alio modo procurari non possunt nisi ut ab ipso petantur (in 4 d. 15 q. 4 a. 1, ad 3). S. Alfonsus, strenuus ille defensor orationis momenti, scribit: < Sine Me nihil potestis facere... Illud autem gratiae auxilium ex ordinaria Providentia Deus non concedit nisi orantibus, iuxta celebrem Gennadii sententiam: Nullum credimus ad salutem nisi Deo invitante venire: nullum invitatum salutem suam, nisi Deo auxiliante, operari ; nullum nisi orantem auxilium promereri. Posito ergo ex una parte, nos sine gratiae auxilio nihil posse, et ex altera, illud auxilium a Deo ut plurimum non concedi nisi orantibus, quis non videt consequens esse, orationem nobis esse ad salutem prorsus necessariam >. (De Magno orationis Medio, pars 1, cap. 1. p. 635-636). b) Necessitas praecepti sequitur ex necessitate medii, et sexcenties in Scriptura Sacra enuntiatur ’. Praeterea advertas : a) Quoad tempus implendi praecepti orationis dicendum, illud quan­ doque per se, quandoque per accidens obligare. Per se obligat: i° initio vitae moralis; 20 frequentius in vita; 30 in articulo mortis, fere ut dictum est de virtutibus theologicis, quia par fere ratio urgeri potest (n. 489). Per accidens obligat: i° quando urget tentatio, quae aliter vix vinci queat ; 20 quando magnum beneficium ad salutem quodammodo neces­ sarium (v. g. electio status vitae) a Deo impetrari debet; 30 quando communitas in gravi periculo constituta est (S. Alf. III, praef. ; Inst. Catech. pars 1, c. 1, n. 32; de Magno or. Medio, pars I, cap. 3, § 4, n. 36). Secundum S. Alfonsttm et alios graviter peccat qui per notabile tempus, puto per duos menses, orationem negligit, quia grave videtur tamdiu praetermittere medium maxime ordinarium gratias necessarias consequendi (Inst. Catech. p. 1, c. 1, § 4). At etiam computetur oratio facta, cum per accidens obligat. Denique non est per se obligatio orandi mane et vespere; maxime *. I Petri, IV, Math. XXVI, 41 ; lac. IV, 2. ----- \ M. P. L. 37, c. 1324. -----’ M. P. L. 45. c. 1017. ---- *. Luc. XVIII, 1 ; 1 Thess. V. 18; Coloss. IV, 2. — 4i i tamen ista praxis inculcanda ; eo magis quod saepius (per accidens scii.) non sine veniali omittetur; quae etiam valent de precibus ante et post principaliores refectiones. ii) Quoad personas invocandas primum notes, doctrinam quae docet, invocationem Sanctorem bonam esse atque utilem, esse fidei proximam e Cone. Trid’. Sed obligatio quoque est eos invocandi secundum haec 5. Thomae: « Ordo est divinitus institutus in rebus, secundum Dionysium, ut per media ultima reducantur in Deum. Unde quum sancti, qui sunt in patria, sint Deo pro­ pinquissimi, hoc divinae legis ordo requirit, ut nos qui manentes in corpore pere­ grinamur a Domino, in Eum per sanctos medios reducamur; quod quidem con­ tingit, dum per eos divina Bonitas suum effectum diffundit. Et quia reditus noster in Deum respondere debet processui bonitatum ipsius ad nos, sicut mediantibus sanctorum suffragiis Dei beneficia in nos deveniunt, ita oportet nos in Deum reduci, ut iterato beneficia eius sumamus mediantibus sanctis, et inde est quod eos intercessores pro nobis ad Deum constituimus, et quasi mediatores, dum ab eis petimus, quod pro nobis orent < (Sent. lib. IV, dist. 45, q. 2, a. 2). « Haec autem, addit S. Alfonsus, si de Sanctis affirmari debent, magis valebunt, quum de divinae Matris intercessione loquimur» (De Magno or. Medio, pars 1, cap 1, n. 26), quippe quae omnium gratiarum mediatrix constituta sit. — Animas in purga­ torio detentas invocandi obligatic non est. 7) Quoad personas, pro quibus orandum, distinguendum est inter orationem privatam et publicam. In oratione privata est orandum pro omnibus viatoribus, quia tam late patet praeceptum caritatis; unde pro se, pro omnibus vivis, pro animis in purgatorio (S. Thom. 2. 2. q. 83, a. 7; Lib IV Sent. dist. 21, q. 1, a. 1, sol. 2; S. Alf. De Magno or. Medio, pars 1, cap. 1, n. 17 sq) ; non autem pro damnatis uti patet, neque pro beatis, qui terminum adepti sunt. Ut autem obligatio sit orandi pro persona determinata, specialis ratio necessitatis, familiaritatis vel officii intercedere debet. — In oratione publica non est orandum pro excom­ municatis; sacerdotes Missam privatim ac remoto scandalo pro iis applicare possunt; sed si sint vitandi pro eorum conversione tantum (can. 2262). V. Efficacia. Efficacia orationis intelligitur illa vis orationis, quae ei 586 propria est ut orationi, non ut operi bono; fundatur haec vis impetrandi non in dignitate orationis neque in merito operis, sed in sola promissione Dei. Porro oratio rite facta infallibilis est efficaciae, quando quis pro se orat. Patet ex innumeris textibus S. Scripturae ’. ’. Scss. 25, dccr. dc invocatione SS. ’. Icrem., XXX111, 3; Ps. XLIX, 15; Matth. VII, 7; Ibid. 11; Luc. XI, 10; Matth. XVIII, 19; XL 24; Joan. XIV, 14; XV, 7; XVI, 23. — 412 ---- Disputatur, num idem dicendum sit, quando quis pro alio vivo bene disposito oret. Videtur autem affirmandum, quia textus S. Script, universales sunt. Accedit quod S. Litterae continuo ad orandum pro aliis excitant; quo quidem insinuare videntur, etiam eiusmodi orationem per se certo exauditum iri (S. Alf. Op. asc 3, p. 59. 60, 63). Oratio pro animis in purgatorio probabilius infallibiliter prodest alicui animae; non tamen infallibiliter illi animae, pro qua in particulari funditur, quamvis plerumque aliquatenus saltem ei profutura sit 587 VI. Conditiones. Ut oratio descriptam efficaciam habeat, requiritur, ut quis petat: i° rem utilem ad salutem secundum divinam providen­ tiam’; 20 cum *humilitate ; 30 cum fiducia4; 40 perseveranter’ (S. Thom. 2. 2, q. 83, a. 2, ad 2 et a 15, ad 2; S. Alf. De Magno or. Medio, pars i, cap. 3). Attamen oratio sine debitis hisce conditionibus fusa, non semper est prorsus inutilis, quia etsi non exigat infallibilem effectum e fidelitate Dei, saepe tamen impetrat gratiam a Dei misericordia, sicut v. g. peccator tepidam fundens ora­ tionem, saepe per eam accipit gratiam fervidius orandi (S. Alf. in Trid. sess. 6, n. 143). Denique noto cum S’. Thoma: < Si quis ex proposito in oratione mente evagetur, hoc < peccatum est, et impedit orationis fructum > (2. 2, q. 83, a. 13, ad 3) ; est scilicet veniale peccatum ob quandam erga Deum irreverentiam. « Evagatio vero mentis quae fit praeter propositum, orationis fructum non tollit > (S. Thom. 1. c.). CAPUT III. De adoratione. (S. Thom. 2. 2, q. 84). 588 Adoratio tripliciter dicitur, scilicet: i° pro quacumque veneratione alicui exhibita propter dignitatis praestantiam, sive is est Deus, sive angelus, sive homo; 20 pro omni actu religionis, sive interno sive exter­ no, quo cultus divinus Deo exhibetur; 30 pro distincto quodam actu religionis, ut hic sumitur; et est actus externus, quo Deo exhibemus reverentiam per gestus corporis, puta geneflectendo, prosternendo nos, et similia. Ut autem sit verus religionis actus, debitum cultum Deo exhibens, debet ei annecti actus intemus, cui tamen non datur adora­ tionis nomen, nisi prout in externo includitur (S. Thom. 2. 2, q. 84, a. i et 2). SCETIO II. De vitiis opponitis. 589 Primo praecepto Decalogi prohibentur: i° Superstitio; 2’ irreligiositas, quatenus actibus continetur; quatenus continetur verbis — puta blasphemiam — secundo praecepto opponitur. ' Cfr. S. BEU.AHM1NUS. De purgau 1. 2, c. 16. ----- ’. I Joann. I, 14, ------ ’. Lue XVIII, 14; Jac. IV. 6. ----- ‘. Marc, XI, 24; Jac. I, 6, 7. ----- ·. Luc XI, 8, 9. — 413 — < Superstitio, inquit 5. Thomas, est vitium religioni oppositum secundum exces­ sum; non quia plus exhibeat in cultum divinum, quam vera religio; sed quia exhibet cultum divinum, vel cui non debet, vel eo modo quo non debet > (2. 2. q. 92, a. 1). Irreligiositas religioni opponitur quasi per defectum, eaque locum habet, quando quis Deum vel res sacras contumeliose vel irreverenter tractat (S. Thom. 2. 2, q. 97, praef ; S. Alf. III, praef.). CAPUT I. De superstitione. (S. Thom. 2. 2, q. 92-96; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 1-28; Horn. Apost. tr. 4, n. 34-37). Superstitio est cultus religiosus vitiosus. Potest autem cultus iste 590 vitiosus tam Deum quam creaturam respicere. « Potest enim divinus cultus exhiberi, vel cui exhibendus est, scilicet Deo vero, modo tamen indebito; ct haec est prima superstitionis species: vel cui non debet exhiberi, scilicet cuicumque creaturae; et hoc est aliud superstitionis genus, quod in multas species dividitur » (S. Thom. 2. 2, q. 92, a. 2 ; Alf. III, 2). Articulus I. De cultu vitioso Dei. I. Cultus vitiosus Dei est vel falsus vel superfluus. 1. Falsus est, quando quis Deum colit aliquid falsum significando; 591 quod peragit: i° « qui Deo nunc offert cultum per caeremonias veteris legis, v. g. circumcisionem, immolationem agni, etc. » quia hae signifi­ cant Christum adhuc venturum et nondum venisse ; 2“ laicus, qui Deum colit tamquam publicus minister Ecclesiae, v. g. sacrificando, absol­ vendo...; 30 is qui sua auctoritate proponit aliqua facienda, tamquam ordinata ab Ecclesia ad Dei cultum; 40 qui falsas reliquias proponit; vel se habuisse has vel illas revelationes fingit, sive ad faciendum lucrum, sive ad devotionem augendam; 50 qui, ut populum moveat, fingit mira­ culum aliquod vel historiam reperiri in Scriptura sacra, etc. » (S. Alf. HI, 3). 2. Superfluus secundum *5. Thomam habetur, quando in cultu Dei aliquid fit, quod aut de se inane seu ridiculum, aut praeter Dei vel Ecclesiae institutionem est, aut communi consuetudini adversatur. « Si. inquit S. Doctor, aliquid sit, quod quantum est de se non pertinet ad Dei gloriam, neque ad hoc quod mens hominis feratur in Deum, aut quod carnis concupiscentiae inordinatae refraenentur ; aut etiam si sit praeter Dei et Ecclesiae institutionem vel contra consuetudinem com- — 414 — munem, quae secundum Augustinum pro lege habenda est, totum hoc reputandum est superfluum » (2. 2, q. 93, a. 2). Hinc S. Alfotisus: < Superstitio cultus superflui est v. g. i° caeremonia au­ diendi Missam ante ortutn solis, cum certo numero, situ, ordine cereorum, vel sacerdotis, qui dicatur loannes, vel qui habeat staturam Christi, etc. ; quia hic cultus est ex seipso inanis, et ad spiritum excitandum inutilis ; 2° ieiunarc die Dominico, cum non ieiunas aliis diebus... 30 item in Missa contra rubricam plures formare cruces, pluries dicere alleluia, dicere Gloria vel Credo contra rubricas, aliasve caeremonias demere vel addere (etsi fiant ex devotione ; haec enim corri­ genda est) : quia sunt praeter Ecclesiae consuetudinem > (S. Alf. III, 4). II. Cultus falsus possim grave peccatum involvit, quia passim gravem irreverentiam continet (S. Alf. III, 3). Dixi possim, quia aliquando ad­ mittitur parvitas materiae, ut si quis una alterave vice fictum miraculum narraret. Cultus superfluus plerumque venialiter tantum malus est; cum enim excedat tantum in modo, passim gravem in Deum irreverentiam non continet. Potest tamen esse graviter malus, v. g. ratione scandali vel gravis praecepti ecclesiastici infracti, vel turpitudinis actus, ut si divinis officiis inseratur cantus lascivus (S. Alf. III. 4). Articulus II. De cultu vitioso creaturae. Cultum vitiosum creaturae tribuunt idololatria et superstitiosa obser­ vantia. § I. De idololatria. 592 I. Notio. Idololatria habetur, quando creaturae, v. g. daemoni, exhi­ betur honor divinus. Perinde est, quo signo honor exhibeatur, utrum sacrificio an genu flexione etc., modo signum positum sive ex intentione agentis sive ex aestimatione communi honorem divinum significet (S. Alf. III, 12). 593 II. Divisio. Idololatria duplex est, formalis et materialis seu simulata, prout committitur cum intentione adorandi, vel sine illa intentione, ut si quis ex metu adoret idolum. Formalis est perfecta vel imperfecta, prout intendens adorationem creaturam pro Deo habet, vel non habet eam pro Deo, sed v. g. ex odio in Deum illam adorat. 594 III. Moralitas. 1. Idololatria est gravissimum peccatum, quia honorem divinum creaturae impendit sicque « quantum est in se facit alium Deum in mundo, minuens principatum divinum > (S. Thom. 2. 2, q. 94, a. 3). — 415 — 2. idololatria specie differt a superstitiosa observantia, quatenus prior involvit peccatum infidelitatis aut haeresis, vel saltem adversatur pro­ fessioni fidei (S. Alf. III, 13). § II. De superstitiosa observantia *. PUNCTUM I. De superstitiosa observantia generation. I. Notio. Superstitiosa observantia habetur, quando quis non quidem 595 cultum divinum daemoni exhibet, sed tamen « assumit auxilium daemo­ num ad aliquid faciendum vel cognoscendum» (S. Thom. 2. 2, q. 95, a. 2). Porro auxilium daemonum tam explicite quam implicite invocari et assumi potest. Invocatio explicita, praeterquam aliis modis, etiam locum habet, cum quis utitur medio vel signo, de quo cum daemone convenit; vel utcum­ que pactum iniit cum daemone, ut ab eo iuvetur. Invocatio implicita locum habet, quum quis ad obtinendum aliquid utitur medio, quod neque ex se neque ex institutione divina vel ecclesiastica aptum est ad effectum producendum, ita ut, si sequatur, diabolo adseribi debeat (S. Alf. III, 6, 14) · II. Signa dignoscendi superstitiosam observantiam sunt: i° « Insuf- 596 fidentia causae adhibitae ad effectum; si nimirum nec habeat naturalem virtutem, nec de supernaturali legitime constet; 20 adiunctio falsae vel vanae circumstantiae ; ut v .g. si flagellatio fieri debeat certa hora, nu­ mero, manu, flagro serico; si nomina adhibeantur ignota, vel characte­ res peregrini, verba falsa, vel apocrypha, v. g. Christum habuisse febres vel spasmum, etc. Item si ponatur vis in modo scribendi, v. g. Evange­ lium S. Joannis, a virgine, oriente sole, etc. » (S. Alf. III, 16; S. Thom. 2. 2. q. 36, a. 2, ad 1) ; 30 certa expectatio effectus. III. Moralitas. 1. Superstitiosa observantia per se grave peccatum est. 597 Primum enim S. Scriptura edicit divinationem, quae est modus super­ stitiosae observantiae, Deo abominationi esse ; ’ quae etiam applicanda sunt ceteris superstitiosae observantiae modis, quippe quae specie non differant, ut mox notabimus. Deinde actus qui aliud ac inimicum com­ mercium involvit cum persona, quae a Deo Ο. M. in perpetuum repro­ bata ac damnata est, talis actus, inquam, gravem Deo infert iniuriam. Eiusmodi autem actus continetur superstitiosa observantia, ut ex notione tradita patet (S. Alf. III, 5). Dixi, superstitiosam observantiam per se Cfr. F. Walter, Abergiaubc und Seelsorgv. Deuteron. XVIII, 10-12. — 4ï6 — graviter malam esse; nam invocatio implicita haud ita raro non est graviter peccaminosa, nimirum: i° ob ignorantiam; plures scilicet non advertunt, media esse inepta; 2° ob absentiam eamque manifestam intentionis seriae, ut si quis etiam externe solius· ioci causa agat ; 30 ob defectum deliberationis, ut si quis metu gravis mali perturbatus medio inepto utatur; 40 ob defectum fidei eventui praestitae (S. Alf. III, 7, 15)· 2. Invocatio daemonis explicita et implicita videntur specie non dif­ ferre, quia explicit! et impliciti eadem est ratio. Idem a fortiori dicen­ dum de diversis modis inter se tam invocationis explicitae quam impli­ citae. Passim tamen in confessione exprimendum, « utrum invocatio sive pactio expressa an tacita intervenerit... quia invocatio expressa sae­ pe adiuncta habet alia peccata, scilicet haeresim, adorationem daemonis etc. » (S. Alf. III, 6). 3. In dubio, num effectus causae naturali adscribi possit, licitum est medio uti, saltem si protestatio contra interventum diabolicum praemitta­ tur. Cum enim virtutes causarum naturalium mirae atque etiam doctis saepissime ignotae sint, non est ratio praesumendi interventum diaboli­ cum ; quo posito, in nostra procedendi ratione nulla in Deum irreverentia reperitur (S. Alf. III, 20) ’. In dubio vero, num effectus Deo an daemoni debeat adscribi, non licet medio uti, tum quia in casu effectus « censetur potius provenire a daemone quam a Deo » (S. Alf. 1. c.), qui eiusmodi non operatur nisi exceptionaliter ; tum quia passim habebitur — ponimus enim effectum intendi ut producendum a Deo non autem a daemone — tentatio Dei, nimirum inordinata petitio vel exspectatio miraculi (n. 608). 598 IV. Poenae. Qui superstitionem exercuerit vel sacrilegium perpetraverit, pro gravitate culpae ab Ordinario puniatur, salvis poenis iure statutis contra aliquos actus superstitiosos vel sacrilegia (can. 2325). PUNCTUM II. De superstitiosis observantiis speciatim. 599 Species superstitiosae observantiae distinguuntur divinatio et vana observantia; quae tamen ratione obiecti materialis tantum, non autem ratione obiecti formalis seu specifice differunt; nam sub respectu morali perinde est utrum notitia (divinatio) an aliud quid (vana obser­ vantia) ope daemonis acquiratur. ‘. Cfr. S. Off. 26 Iui. 1899 (Collect, de P. F. n. 2061). — 417 — I. Divinatio est superstitiosa observantia, quae sectatur notitiam rei 600 futurae vel occultae. « Dicitur Oraculum, si fiat per idola; Necromanlia specialiter, si per apparentem mortuorum resuscitationem; nam generaliter necromantia comprehendit alias etiam species divinationis; Oniramanlia, si fit per somnia; Praestigium, si per fictas figuras; Aruspicina, si per signa in extis animalium; Geomantta, si per figuram in terra; Hydromanlia, per figuram in aqua; Aeramantia, in aere; Pero­ rnantia, in igne...; Astrologia, si fit per situs et motus astrorum; Auspicium, per signa volucrum ; Augurium, per signa animalium; Omen, si fiat per casum, v. g. per occursum funeris, ect. ; Sortilegium, si fiat cx sorte, v. g. ex aperitione libri, iactu taxillorum » (S. Alf. III, 6; S. Thom. 2. 2. q. 95, a. 3). Coroll. I. Usus sortium ita diudicandus: 1. Sortes dvvisoriac — i. e. quae instituuntur ad res dividendas vel lites compo­ nendas — per se licitae sunt, quia non continent nisi contractum aleatorium (S. Alf. III. n). 2. Sortes consultoriae — i. c. quae instituuntur ad consulendum Deum in dubio, quid agendum sii — « licitae sunt, quando causae necessitas et honestas exigit, aptiorque modus dubium vincendi non apparet: dummodo fiant, praemissa ora­ tione cum debita reverentia; et indicium non exspectetur, nisi a solo Deo: ut v. g., si quis haerens in bivio, aliter quoad viam se determinare non possit; vel si divino instinctu aut iussu fiant, ut I Reg. X, 20, 21, in electione Saulis contigit > (S. Alf. 1. c) ; in casibus expositis reperitur actus ordinatae in Deo fiduciae. 3. Sortes divinatoriae sunt, quae extra casus sub 2° comprehensos instituuntur ad rei occultae notitiam comparandam, ut si quis ex taxillorum proiectione et dispositione eruat, quis sit obtenturus victoriam. Tales sortes, utpote ad eiusmodi notitiam obtinendam ineptae, superstitiosae sunt (S. Alf. 1. c.)’. Coroll. II. Consultatio vatum (i. e. eorum, qui ex chartis aliisve rebus occulta vel futura manifestant) grave peccatum est: i° Si serio, utut solum externe fiat; 2° si vates serio — esto solum externe — agat ; in hac enim hypothesi consulens formaliter cooperatur ad actum graviter malum (S. Alf. 111, 10). At saepius, puta tempore Saturnaliorum, serio non fiunt. Coroll. III. Usus virgae divinatoriae aliusve instrumenti ad detegenda metalla vel aquas licitus est, quia medium aptum videtur ad finem intentum. Idem dicen­ dum de telcpathia ut dicitur, i. e. de arte aliorum cogitata aliave occulta explo­ randi1; nullatenus enim constat, dictam artem humanae naturae vires praeter­ gredi (n. 597). Coroll. IV. Qui aliquam fidem adhibet somnio, et iuxta illam sese gerit, a super­ stitiosa observantia immunis est: i° si saltem suspicari liceat, somnium esse a Deo; 2° si non constat, eiusmodi non posse naturaliter, puta per telepathiam ex­ plicari. Mira enim efficacia virium naturalium. Quot effectus dictis viribus nunc ascribuntur, qui olitn pro certo diabolicis habebantur. Ceterum tamen advertas, ipsa somnia raro sive a Deo sive a daemone, at fere semper a natura provenire. < Deus, cum immittit somnia, simul etiam reddit hominem certum vel fere certum quod ab ipso immittuntur > (S. Alf. III, 9). ’. Cfr. J. Zeehandclaar, Over de mogclijkhcid van Telepathic. 27 — 4i8 — 601 II. Vana observantia; hac voce significatur superstitiosa observantia, quae quoslibet — praeter rei occultae vel futurae notitiam — effectus sectatur. Dicitur magia, quatenus effectus miros; maleficium, quatenus effectus alteri nocivos sectatur, puta inspirando alicui turpem amorem, infligendo morbum etc. Patet autem, maleficium non solum religioni, verum etiam iustitiae adversari (S. Alf. III, 23). Coroll. I. Vana observantia est: 1° «Gestare amuleta, ligaturas et involucra, falsis characteribus consignata, contra vulnera vel subitam mortem, ne possint laedi, vel ne sanguis effluat, vel ad conciliandam invisibilitatem, impenetrabilitatem, amorem, fortunam, nocumenta et maleficia» (S. Alf. III. 17); 2° «dies aliquos habere tanquam faustos, alios vero infaustos, idcoque negotium omittere » (S. Alf. 1. c.) etc. Coroll. II. Vana observantia non est: i° Gestare reliquias, scapularia, pia nu­ mismata; 2° in honorem alicuius mysterii peragere devotiones quas vocant noven­ diales vel certo numero preces fundere ; 30 observare lunam aut tempora aptiora colligendis herbis, caedendis arboribus (S. Alf. 1. c.). Coroll. III. Somnambulismus (i. e. ars, qua quis, somno magnetico praemisso, capax fit morbos indigitandi et remedia assignandi) prout ordinarie exercetur, licitus est. Etenim som nam bulae communiter diagnosim faciunt aegroti praesentis aut absentis quidem, sed tacta sive aliqua re, v. g. crinibus, ad aegrotum pertinente, sive saltem aegrotantis effigie. Ea autem valde probabiliter naturae vines non praetergrediuntur. Dixi prout ordinarie exercetur, quia accedere possunt, quae spiritistica sunt; quo casu applices, quae de spiritismo dicemus1. Coroil. IV. Salvatorismus, ut dicitur, consistit in eo quod quis, certas preces fun­ dendo vel crucis signo, brevi morbos vel vulnera curat. Porro practice licitus est, modo salvator non utatur medio inepto, nec quid inepti addat, nec determinatis verbis inhaereat ac si ipsis omnis vis tribuenda foret. Ratio est, quia servatis con­ ditionibus expositis, praesumi potest, effectum gratiae sanitatum vel speciali pre­ cum exauditioni adseribi posse; saltem non satis constat, effectum esse daemoni tribuendum (S. Alf. III, 18). Coroll. V Mensam vel tabulas, digitis impositis, in gyrum agere per se licitum est, quia effectus causae naturali adseribendus videtur. Per accidens potest esse illicitum ob periculum transeundi ad exercitium spiritismi. Illicitum quoque est uti tabula rotanti atque responsum scribenti, ad acquirendam notitiam rei occultae vel futurae. Coroll. VI. Cultus maiorum religiosus, qualis apud multos barbaros repentur, ut eorum ope mala avertantur vel bona acquirantur, cultus iste, inquam, reduci debet ad commercium cum diabolo idcoquc superstitiosus est. Etenim coelicolae cultui isti sese non intermiscent. Damnati autem neque ex se neque communiter ex divina providentia possunt hominibus providere; et ceterum commercium cum damnatis commercio cum daemone aequiperatur. Coroll. VII. Licet maleficium alicui illatum tollere, sive destruendo signum, quo posito, daemon nocet ; sive ponendo signum contrarium quo daemon, spectato cius pacto, cogitur abstinere a malo inferendo. Licet etiam a malefico petere, ut male­ ficium tollat, si medio licito illud peragere possit. Quodsi timeatur, ne medio Cfr. S. Off. 4 Aug. 1856 (Collect, η. 1128). — 419 — illicito, puta novo maleficio, usurus sit, id permitti licet. Si medio licito tolli nequit, ad media altioris ordinis, v. g. ad exorcismum recurri potest (S. Alf. III, 24 sq.); quod posterus semper praestat, quia recursus ad maleficum valde pericu­ losus est SCHOLION I. De hypnotismo ’. 1. Notio. Hypnotismes (active sumptus) est ars producendi somnum 602 artificialem vel statum somno similem, in quo facultates hypnotisati, facultates, inquam, sensitivae partis animae subsunt directioni hypnotisantis. Passive sumpta est ipse somnus vel status somno similis. II. Moralitas. 1. Hypnotismus (i. e. tam exercitium eius quam recur- 603 sus ad eum) prout ordinarie exercetur, a superstitione immunis est. Satis enim constat, phenomena hypnotism! prout passim occurrunt na­ turalia esse. Ita fere omnes, qui hanc rem penitius examinarunt. Et sane praedicta phenomena similia vel fere similia sunt eis, quae etiam extra hypnosim aliquando deprehenduntur in aliquibus infirmis, dor­ mientibus, sornnambulis, hallucinantibus et delirantibus etc. Quinimo quod hypnotisatus postea ea peragit quae ei in statu hypnotico suggesta vei imposita sunt, illud inquam, facile explicatur. Scii, tempus statutum cum advenerit, suggestio excitatur idemque status hypnosis totaliter vel partialiter inducitur, sicque fit, ut nunc adimpleat imperium tempore prioris hypnosis impositum. Dixi prout ordinarie exercetur, quia quaedam dicuntur aliquando contingere, quae, si locum habeant, videntur vires naturales praetergredi ; v. g. distincte proferre verba continuata nunquam audita linguae ignotae. Quae autem viribus naturalibus tribui nequeunt, ea utique daemoni adscribi debent, quum Deus, Angeli vel Sancti eiusmodi ineptiis sese non immisceant. . 2. Hypnotismus, utut immunis a superstitione, nihilo minus sine gravi causa illicitus est; licitus evadit ob gravem causam, modo debitae cautelae adhibeantur. Ratio prioris est, quia hypnotisatus, ob sublatum vel saltem diminutum usum rationis et liberi arbitrii, plane vel saltem magis quam par est alieno arbitrio subiicitur. Ratio posterioris est, quia habetur actus in se non malus, qui aeque immediate effectum bonum (i. e. capacitatem recipiendi impressiones seu suggestiones salutares) ’. Cfr. Antonelli. Med. past. II, c. 2; Coconnier, L’hypnotisme franc; GutberI.ET, Dcr Kampf urn die Socle, Achter Vortrag; Schütz, Dvr Hypnotismus; N. K. Stemmen, 1906, p. 218. ----- *. Cfr. S Off. 4 Aug. 1856, (Collect, n 1128); 26 lui. 1899, (Collect, n. 2061). - 420 - ac malum producit; immo effectus malus eiusmodi videtur, ut liceret, etiam eo mediante, effectum bonum assequi (n. 60). Porro: a) Causae graves sunt v. g. morbus curandus, cui sanando aliud me­ dium innocuum et aeque securum deest; scientia promovenda; consue­ tudo prava vel etiam scrupuli deponendi. Ad confessionem rei extor­ quendam hypnotisme uti non licet (cfr. officia iudicum). Praeterea ut liceat aliquem in hypnosim coniicere, requiritur hypnotisandi con­ sensus; secus committitur iniustitia, nimirum ob privationem vel diminutionem usus rationis et liberi arbitrii inductam. b) Cautelae adhibendae consistunt in eo quod adeatur medicus peritus et probus, qui scii, potestate sua non est abusurus. Maxime suadendum, ut adsit testis. Medicus autem sedulo perpendat, « sintne mala quae hypnotismo curentur iis maiora quae naturaliter eum sequentur. Nam in comperto est, per hypnotismum commune systema nervorum anomalam pati affectionem et per se nocivam: quod non impedit, quominus certa nervorum conditio morbida hypnotismo possit auferri, cum detri­ mento tamen alterius partis orituro » 1 M Nota. Magnetisnius animalis seu Mesmerisntus, Braidismus (ab inventoribus Mesmer et Braid) et Hypnotismus fonmalitcr vel saltem sub respectu morali non differunt, ita ut de hypnotismo dixisse sufficiat. SCHOLION II. De spiritism© *. 604 I. Notio. Spiritismus est ars, sive vera sive praetensa, spiritus evo­ candi atque cum eis communicandi. Evocatio atque communicatio ordi­ narie non fit nisi per mediupn, ut dicitur, quod quidem medium tem­ pore communicationis tenetur hypnosi a duce spiritistico inducta. Quoad phenomena, quae in conventibus spiritisticis contigisse narrantur, cer­ tum est quam plurima fraudes esse atque dexteritati praestigiatoris seu medii adseribendas. Quaedam tamen videntur locum habuisse, quae diabolicum interventum exigere videntur. 605 II. Moralitas. Spiritismus, seu actus evocandi spiritus atque cum cis communicandi, involvit seu reduci debet ad commercium cum dia­ bolo, ideoque superstitiosus est. Antecedens patet ex eo quod angeli ' Lehmkuhl, I. 502. J. Cfr. Antonelli, Medicina pastoralis, I, n. 227 sq. Schneider, Der ncucre Geisterglaubc ; Surbled in Ami du Clergé, 1901, p. 470; Ned. Kath. Stemmen, 1906, p. 337; 1916, p. 343 sq., 1917, p. 143 sq. ; RourE, Le merveilleux spirite. - 421 - animaeque sanctae eiusmodi evocationibus inep·' on respondent. Ani­ mae autem damnatorum neque ex se neque communiter ex providentia divina possunt cum hominibus communicare; et ceteroquin commercium cum damnatis commercio cum daemone aequiperatur. Neque spiritum evocanti sufficit contra commercium diabolicum protestari, cum factum protestationi contrarium sit ’. Accedunt testimoma S. Scripturae Conci­ liorumSS. Pontificum * et S. Off. *. Coroll. I. Graviter illicitum est assistere conventibus spirit isticis, sive quis assistit cum animo spiritistico (i. e. ex desiderio videndi, audiendi, consultandi spiritus),sive sine dicto animo. In priori enim casu habetur idem peccatum ac in actu evocandi spiritus. In allerj casu subest grave scandalum, atque haud ita raro periculum fidei etc. Ceterum S. Off. assistentiam, etiam mere passivam prohibuit', et deni­ que’ ad dubium: «An liceat per Medium, ut vocant, vel sine Medio, adhibito vel non hypnotismo, locutionibus aut manifestationibus spiritisticis quibuscumque assis­ tere, etiam speciem honestatis vel pietatis praeseferentibus, sive interrogando animas aut spiritus, sive audiendo responsa, sive tantum aspiciendo, etiam cum protestatione tacita vel expressa nullam cum malignis spiritibus partem se habere velle » ; ad illud dubium, inquam, respondit : « Negative in omnibus » Quodsi quis censeat, sibi esse gravem rationem ab hac norma recedendi, v. g. doctus, qui studii causa conventui spiritistico assistere velit, utiliter Ordinarium consulet, antequam propositum exsequatur. Coroll. II. Exclusa semper diserta spirituum evocatione, non est illicitum ob iustam causam assistere etiam active conventibus, maxime privatis, quae eatenus speciem conventuum spiritisticorum habent, quatenus ibidem mira efficiuntur, ut rotatio tabulae etc., modo tamen probabile sit, omnia causae naturali ascribenda esse (n. 597) ; quae ëtiam applices ouijabords, ut dicuntur. Praestat tamen fideles ab eiusmodi conventibus et experimentis avertere, quia transitus ad spiritistica timendus est. Coroll. III. Quae dicta sunt de moralitate Spiritismi, etiam applices Occultismo, quae eatenus videntur differre, quatenus Spiritismus aperte profitetur spirituum evocationem docetque, a spiritibus evocatis responsa obtineri, mira patrari ; Occultismus magis in speudo-scicntificis explicationibus insistit. At sub respectu morali vix habetur discrimen. CAPUT II. De irreligiositate. Peccata irreligiositatis actibus commissa sunt : tentatio Dei, sacrilegium 606 et simo nia. ’. Cfr. S. Off. i april. 1898 (Collect, n. 1994). ----- ’. Deuter. XVIII, 9. ----’. Cfr. Decr. Gratiani, Causa III, q. 5, c. 9 ; C. XXVI, q. 5, cc. 1 et 2; 5-10; item Decret. V, 21, c. 1-3.----- Joann. XXII, Super illius specula, 1226; Gregorius XV, Omnipotens, 1623, etc. ----- ’. 4 Aug. 1876 (Collect, η. 1128). ----1 April. 1898 (Collect, n. 1994).----- ’. 24 April. 1917 (A. A. S. 1917, p. 268). — 4-22 — Articulus I. De testatione Dei. (S. Thom. 2. 2, q. 97; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, 11. 29-32; Hom. Apost. tr. 4, n. 38). 607 I. Notio. Tentatio Dei est actus, quo quis experimentum sumit de Deo, puta petendo miraculum, ut exploret, num Deus sit omnipotens. 608 II. Divisio. Tentatio Dei distinguitur in proprie dictam et minus proprie dictam. Proprie dicta habetur, quando quis dubitans vel diffidens dc aliqua Dei perfectione, petit aliquid a Deo vel agit aliquid eo fine, ut exploret, num Deus ea perfectione gaudeat. Minus proprie dicta locum habet, cum quis sine dubio de divina aliqua perfectione aut a) inordinate petit (vel exspectat) divinae voluntatis aut perfectionis manifestationem, sistendo in ea; ut si quis petat miraculum, ut eiusmodi facti extraordinarii testis sit : aut b) inordinate seu temere petit (vel exspectat) aliquid a Deo, non tamen ut perfectionem aliquam divinam exploret, neque ut divinae vo­ luntatis aut perfectionis manifestationem qua talem assequatur; ut si quis aegrotus, neglectis medicamentis, sanitatem petat (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 97, a. ; S. Alf. III, 29) *. 609 III. Moralitas. Malitia tentationis Dei consistit in modo iniurioso tractandi Deum. Scilicet cum Deo agitur ac si ludius sit, qui sine ratione perfectiones et voluntates suas manifestet, vel, neglectis mediis ordina­ riis aliquid ab Ipso obtinendi, nihilominus illud impertiatur. Porro: 1. Tentatio Dei proprie dicta est peccatum grave ex toto genere suo. Gravis enim irreverentia est a Deo petere vel exspectare aliquid animo Ipsius perfectionem explorandi. Accedit peccatum contra fidem (S. Alt. ΙΠ, 30). 2. Tentatio Dei minus proprie dicta est peccatum grave ex genere suo, i. e. grave vel leve, prout quis inordinate petit vel exspectat volun­ tatis aut perfectionis divinae effectum miraculosum vel non miraculo· sum (S. Alf. 1. c.). Prius locum habebat in ordalibus, ut dicuntur, quae consistebant in eo, quod in nefaria causa criminali a Deo petebatur, ut reum per probationem ignis sive aquae sive per similia experimenta aut innocentem aut nocentem declararet. Alterum contingeret, si quis ‘. Alii tentationem Dei distinguunt in formalem et interpretativam. Formalem dicunt, cum quis explicite intendit explorare aliquam perfectionem divinam. Inlerpretalivam, cum quis, etsi illud explicite non intendat, tamen ita procedit, ut actus reduci debeat ad divinae perfectionis explorationem. Attamen neque in hisce ex­ ponendis omnes conveniunt. — 423 — leviori morbo correptus, omni medio neglecto, sanitatem a Deo peteret. Praeterea tentatio Dei, obiective mortalis, haud ita raro venialis est ex inconsideratione, simplicitate etc. (S. Alf. III, 30). Coroll. « Peccat, qui absolute petit a Deo, vel offert miraculum ad conver­ sionem haereticorum, cum sufficiant nostrae fidei testimonia... Si vero aliquando est firmissima spes conversionis, tunc poterit peti a Deo miraculum sub conditione, si ei placuerit > (S .Alf. III, 31). Articulus II. De Sacrilegio. (S. Thom. 2. 2, q. 99; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 33-48; Horn. Apost. tr. 4, n. 39). 1 § I. De sacrilegio generatim. I. Notio. Sacrilegium est violatio rei sacrae quatenus sacra est. Dici- 610 tur : 1. Violatio; quae quibus rationibus locum habere possit, statim dicetur. 2. Rei sacrae; vox autem rei late sumitur pro quolibet, qui vel quod sacrum est. 3. Quatenus sacra est. Scilicet non omnis violatio seu irreverens trac­ tatio rei quae est sacra, est sacrilegium, sed tantum quando violatur res sacra in eo, in quo est sacra seu quando « agitur directe contra eius sanctitatem » (S. Thom. 2. 2. q. 99, a. 3, ad 3). Ç2uaProPter sedulo est advertendum, ad quid res sit sanctificata, et utrum contra illud agatur. Ita v. g. religiosus per votum sollemne castitatis est sanctificatus ad munditiem carnis, et ideo erit sacrilegus, si fornicetur ; secus si detrahat, mentiatur, periuret, etc., quia ad haec non est sanctificatus ’. (S. Alf. HI, 33)· II. Divisio. Sacrilegium triplex distinguitur: « personale, quo perso- 611 na; locale, quo locus; et reale, quo res aliae violantur » (S. Alt. III, 33). 1 III. Moralitas. Malitia sacrilegii consistit in eo quod irreverentia in 612 rem sacram in ipsum Deum redundat (S. Thom. 2. 2, q. 99, a. 1). Est autem speciale peccatum distinctum ab aliis peccatis, religioni oppositis. Nam « ubicumque invenitur specialis ratio deformitatis, ibi necesse est quod sit speciale peccatum: quia species cuiuslibet rei praecipue atten­ ditur secundum rationem formalem ipsius.. ; in sacrilegio autem inveni*. Cfr. Caietanus, in 2. 2, q. 99, a. 3. — 4^4 — tur specialis ratio deformitatis, qua scilicet violatur res sacra per ali­ quam irreverentiam ; et ideo est speciale peccatum » (S. Thom. 2. 2, q. 99, a. 2). Porro: 1. Sacrilegia plerumque graviter mala sunt; quaedam tamen admittunt parvitatem materiae, ut v. g. furtum sacrilegum. 2. Sacrilegia supra enumerata secundum auctores specie differunt, quia violant sanctitatem formaliter diversam; nimirum personis inest sanctitas formalis; locis autem et rebus sanctitas secundum quid; locis quidem quatenus sancta continent; rebus quatenus ad sanctificationem hominis referuntur. Ceterum haec ab aliis aliter explicantur (S. Alf. III, 33; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 99, a. 3); atque maxime si de locis et rebus sermo est, vere difficilia sunt intellectu: quis clare perspexerit v. g. specificam differentiam sacrilegii in violatione loci sacri, in abla­ tione boni ecclesiastici, in actu pervertendi verba S. Scripturae, etc. etc. Dubito tamen a sententia, quae communis videtur, recedere. 3. Species supra enumeratae videntur infimae esse, ita ut singulae diversas species sub se non habeant- Ratio est, quia diversi modi, quibus persona, locus vel res violatur, unam eandemque sanctitatem personae, loci vel rei violant, ideoque conveniunt secundum rationem formalem sacrilegii (S. Thom. 2. 2, q. 99, a. 3, ad 3 ; S. Alf. III, 34). Hinc qui v. g. violenter tractat clericum, idem specie sacrilegium committit, ac qui concumbit cum persona voto publico castitatis ligata. 4. Quoad maiorem vel minorem malitiam singulorum sacrilegiorum noto: a) Sacrilegium personale per se gravius est sacrilegio locali, quia sanctitas loci ordinatur ad sanctitatem personae, quae in loco sacro cul­ tum Deo exhibet : de sacrilegio reali idem generaliter dici nequit. b) In singulis speciebus sunt diversi gradus secundum diversitatem personarum, locorum et rerum sacrarum. In rebus autem sacris conti­ nentur sacramenta, vasa sacra, imagines, reliquiae, ornamenta et bona ecclesiastica (S. Thom. 2. 2, q. 99, a. 3). § II. De sacrilegiis speciatim. PUNCTUM I. De sacrilegio personali. 613 I. Persona fit sacra ex eo quod per publicam auctoritatem deputatur ad cultum divinum. Eiusmodi sunt clerici et qui eorum privilegia parti­ cipant, scilicet religiosi et religiosae corumque novitii (can. 614, 490), pii sodales in communi viventes, de quibus tit. XVII Cod. (can. 680); — 425 — item qui votum publicum — sive solemne sive simplex — castitatis emisit. II. Sacrilegium personale committitur: 514 1. Violando privilegia clericorum, quae sunt privilegium canonis, fori, immunitatis personalis et beneficii competentiae (cfr. can. 119-123). Laesio autem (lictorum privilegiorum sacrilegium continet, non ex eo quod persona sub respectu privilegii deputatur ad cultum divinum, sed ex eo quod ei ius conceditur e motivo religionis; quod est aliquid sacrum, personae annexum, ita ut persona violetur, si violetur ius. 2. Luxuriose violando personam (propriam vel aliam) sacram, sive ratione voti castitatis emissi, sive ratione Ordinis maioris suscepti: Dici­ tur: a) Personam sacram ratione voti castitatis emissi; iam vero persona certo evadit sacra per votum castitatis publicum, sive sollemne, sive simplex. Can. 32 quidem unice loquitur de obligatione castitatis Ordini­ bus maioribus annexa ; sed communiter extenditur ad omnia vota publi­ ca castitatis a. v. etiam ad votum castitatis religiosorum. Disputatur de voto castitatis privato (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 99, a. 3, ad 3 ; in q. dist. 38, q. i, a. 3, quaestiunc 2, ad 1 ; S. Alt. III, 47). Alii affirmant censentque, corpori peculiarem sanctitatem competere eo ipso, quod per votum castitatis Deo dedicatur. Alii negant, quia eorum sententia per­ sona, ut evadat sacra, per publicam auctoritatem ad cultum divinum deputari debet. In hac sententia violatio voti publici et privati specie differunt, quia in priori habetur verum sacrilegium, in altera aliud peccatum contra religionem, ita ut non sufficeret confiteri, se voto ligatum esse. Attamen sacrilegium carnale specie non differt, prout commissum fuit a persona voto solemni vel a persona voto simplici publico (puta religiosum votorum simplicium) ligata. Denique laesio alius voti ac castitatis sacrilegium non involvit (S. Alf. III, 47). b) Personam sacram ratione Ordinis maioris suscepti (can. 132. § 1). Ordo maior susceptus sufficit, etiamsi quis in suscipiendo Ordine maiore votum castitatis exclusisset. c) Luxuriose violando; porro propriam persanam actus luxuriae tam internus quam externus, aliam personam solus actus externus violat. Coroll. Sacrilegium personale carnale perpetrat: i° Persona sacra1, quae peccat contra castitatem ; 2" omnis persona, quae cum persona sacra luxuriam committit ; si utraque sacra est, utraque duplicis sacrilegii rea est; 30 persona sacra, quae ’. Intelligc hic et in sequentibus personam sacram, sive ratione voti castitatis, sive ratione Ordinis «maioris suscepti. cx affectu libidinis alii personae ansam praebet peccandi contra castitatem; satis probabiliter secus dicendum, si ex alio motivo procedit. Ratio est, quia affectus absolutus libidinis sanctitati personae specialiter repugnat, non autem satis proba­ biliter affectus secundum quid, qualom involvit actus, quo persona sacra ex alio ac libidinis motivo alicui occasionem praebet laedendae castitatis (S. Alf. III, 457). Qui sacerdos simul ac religiosus est, duplici quidem titulo persona sacra dici potest; attamen peccans contra castitatem unum tantum sacrilegium carnale per­ sonale committit, quia sanctitas communicata non distinguitur duplex (S. Alf. ΠI, 455)· PUNCTUM II. De sacrilegio I ι·»π 615 I. Loca sacra ea sunt quae divino cultui fideliumve sepulturae depu­ tantur consecratione vel benedictione quam probati liturgici libri ad hoc praescribunt (can. 1154). Porro: 1. Huc pertinent: i° Ecclesiae; 20 oratoria publica; 30 oratoria semipublica, more ecclesiarum benedicta ; 40 coemeteria. Locus autem sacer (saltem quatenus de sacrilegio locali sermo est) sumatur stricte, i. e exclusis atrio, turri, sacristia aliisque cameris annexis, tecto, parte supe riore fornicis interioris et crypta sub pavimento. 2. Huc non pertinent: 1° Oratoria semipublica, quae non sunt more ecclesiarum benedicta ; 20 oratoria privata seu domestica. 616 II. Sacrilegium locale committitur: i. Violando ecclesiam, oratorium publicum vel coemeterium ita, ut reconciliatione indigeant. Violatio autem, de qua dicimus, fit per actus infra recensendos, dummodo sint certi, notorii et in ipso loco sacro positi (can. 1172, § 1). Sint notorii, i. e. sive publice patrati, sive postea publici effecti. Non sufficit, ut paucis, puta tribus vel quatuor noti sint, etiamsi possint iuridice probari (VI, 364). Sint positi in ipso loco sacro, stricte sumpto. Actus autem, spectato can. cit., sunt : a) Homicidium mortaliter malum. Hic autem notes quoad locum, sufficere, sed etiam requiri, ut delictum commissum sit in hominem in loco sacro exsistentem. Itaque non sufficit, ut occisor, in loco sacro exsistens aliquem extra locum sacrum consistentem occidat; sufficit vero, ut consistens extra locum sacrum alium in loco sacro exsistentem interficiat ; non tamen requiritur, ut ipsa mors in loco sacro sequatur (S. Alf. VI, 364). b) Effusio sanguinis notabilis et graviter culpabilis. Hic autem, ut dictum est de homicidio, denuo sufficit sed etiam requiritur, ut delictum patratum sit in hominem consistentem in ecclesia (S. Alf. VI, 365). — 427 — c) Usus impii vel sordidi, puta si cultus haereticus in loco sacro exer­ cetur, vel hic in stabulum convertitur (S. Alf. III, 37). d) Sepultura sive infidelis sive excoinniunicati post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam, exceptis secundum plures catechumenis et infante parentum, quorum saltem alteruter fidelis est (S. Alf. VI, 366). Nota. Violata ecclesia, non ideo coemeterium, etsi contiguum, violatum censetur, et viccvcrsa (can. 1172, § 2)’. 2. Violando ius asyli, quod ecclesiae (can. 1179) et oratorio publico (can. 1191, § 1) competit.1 Ius asyli consistit in eo quod rei, qui ad eclesiam (vel oratorium publicum) confugerint, inde non sunt extrahendi, nisi necessitas urgeat, sine assensu Ordinarii, vel saltem rectoris eccle­ siae vel oratorii publici (can8 citJ). 3. Infringendo vel incendendo ecclesiam, oratorium publicum, vel semipublicum more ecclesiarum benedictum. 4. Furando ex ecclesia, oratorio publico, vel semipublico more eccle­ siarum benedicto, rem, quae eius custodiae commissa eiusve usui com­ modata est (S. Alf. III, 39). 5. Excercendo in ecclesia, oratorio publico, vel semipublico more ecclesiarum benedicto, actus profanos, qui sanctitati loci repugnant (cfr. can. 1178). Eiusmodi sunt convivia, ludi profani, negotiationes et nundinae (cfr. can. cit.) ; item deambulationes tempore divinorum offi­ ciorum, quae tamen non facile mortale evadunt (S. Alf. III, 36, 37; cfr. S. Thom. in epist. I ad Cor. cap. 11, lect. 4). 6. Committendo in ecclesia, oratorio publico, vel oratorio semipublico more ecclesiarum benedicto, actus peccaminosos, qui graviter sanctitati loci repugnant; cuiusmodi sunt v. g. effusio sanguinis notabilis et gra­ viter culpabilis, utut occulta ; item actus luxuriae, de quibus tamen uberius in tractatu de castitate. ’ Nota I. Omnia peccata externa aliqua sacrilegii malitia afficiuntur, sed passim levi tantum. Peccata vero interna non violant loci sanctitatem, quia locum non afficiunt; attamen sacrilegii reus est, qui desiderat opus externum sacrilegum, vel de eiusmodi opere qua sacrilego delectatur (S. Alf. 111, 43). ‘. Dc reconciliatione loci sacri violati dicitur in tract, de S. Euch. ----- ’. .Alit censent, sacrilegium locale per eos solos actus committi, qui loci reconciliationem expostulant. Verum cum alii quoque actus sanctitati loci apprime repugnent, dicta sententia parum probanda videtur. ----- *. Cfr. opusculum nostrum « De virtute castitatis et de vitiis oppositis3, pag. 32 sq. Nota. 2. S. C. Consist.’ edixit, quaslibet proicctiones ct cinematographicas re­ praesentationes prohibendas omnino esse in ecclesiis. » PUNCTUM 111. De sacrilegio reali. 617 618 I. Res sacra est, quae ordinatur ad cultum divinum; sive ex se ut sacramenta; sive ab Ecclesia. Ecclesia autem rem ad cultum divinum ordinat: consecratione, ut vasa sacra; benedictione constitutiva, ut ves­ tes sacras; mera destinatione, quod fit cum bonis, quae ad dominium Ecclesiae vel loci pii pertinent (S. Alf. III, 40). U. Sacrilegium realc committitur: 1. Indigne tractando res natura sua sacras vel consecratas aut bene­ dictas. Huc referuntur: i° Invalida vel indigna administratio et receptio sacramentorum; 20 profanatio reliquiarum (cfr. can. 1289, § 2)> altarium, imaginum Sanctorum, sacrorum oleorum etc. ; 30 tactus illicitus S. Eu­ charistiae, vasorum sacrorum etc. (cfr. tr. de S. Euch. et can. 1306); 4° abusus S. Scripturae, eius verba torquendo ad sensum impium vel obscoenum (S. Alf. III, 40). 2. Ad usum profanum adhibendo res natura sua sacras vel consecra­ tas aut benedictione constitutiva benedictas (S. Alf. 1. c. ; cfr. can. 1150). Id tamen licitum videtur, si consecrationem vel benedictionem amiserint; quod quando fiat, exponit can. 1305. 3. Furando res sacras, v. g. reliquias vel bona ecclesiastica, modo haec iam ad dominium Ecclesiae pertineant ; secus si solum debita, sed non­ dum tradita sint (S. Alf. III, 42, 45, 532). 4. Commutando rem spiritualem cum pretio temporali. Est sacrile­ gium reale, quod dicitur simonia; de eo autem speciatim agetur. Coroll. Circumstantia lent ports catcnus grave peccatum sacrilegii inducit, quate­ nus actio ex sensu fidelium et Ecclesiae extra-ordinariam cum mysterio, quod aliquo tempore celebratur, repugnantiam involvit, ut si quis in Parasceve institueret convivia sollemnia carnibus instructa (S. Alf. III, 46, 273). c/ SCHOLION. De poenis contra sacrilegos. 619 Can 2325 generatim statuit; < Qui sacrilegium perpetraverit, pro gravitate culpae ab Ordinario puniatur, salvis poenis iure statutis contra aliqua sacrilegia > ; de quibus nunc dicendum est. I. Poenae contra sacrilegium personale, sunt: i. Qui contra praescriptum can. 120 ausus fuerit ad iudicem laicum trahere ’. 10 Dec. 191- (A. A. S 1912, p. 724). — 429 — aliquem ex S. R. E. Cardinalibus vel Legatis Sedis Apostolicac, vel Officialibus maioribus Romanae Curiae ob negotia axi eorum munus pertinentia, vel Ordina­ rium proprium, contrahit ipso facto excommunicationem sedi Apostolicae speciali modo reservatam ; — si alium Episcopum etiam mere titularem, aut Abbatem vel Praelatum nullius, vel aliquem ex supremis religionum iuris pontificii superioribus, contrahit ipso facto excommunicationem sedi Apostolicae simpliciter reservatam ; — demum, si non obtenta ab Ordinario loci licentia, aliam personam privilegio fori fruentem, clericus quidem incurrit ipso facto in suspensionem ab officio reserva­ tam Ordinario, laicus autem congruis poenis pro gravitate culpae a proprio Ordi­ nario puniatur (can. 2341). 2. Qui violentas manus in personam Romani Pontificis iniecerit, contrahit ex­ communicationem latae sententiae sedi Apostolicae specialissimo modo reservatam, ct est ipso facto vitandus ; — qui in personam Patriarchae, Archiepiscopi, Episco­ pi, etiam titularis tantum, incurrit in excommunicationem latae sententiae sedi Apostolicae speciali modo reservatam ; — qui in personam aliorum clericorum vel utriusque sexus religiosorum, contrahit ipso facto excommunicationem Ordinario proprio reservatam, qui praeterea aliis poenis, si res ferat, pro suo prudenti arbi­ trio eum puniat (can. 2343)'. 3. Clerici in sacris constituti vel regulares aut moniales post votum sollemne castitatis, itemque omnes cum aliqua ex praedictis personis matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes, incurrunt in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicac simpliciter reservatam — Professi votorum simpli­ cium perpetuorum tam in Ordinibus quam in Congregationibus religiosis, itemque omnes cum aliquo ex praedictis personis matrimonium etiam civiliter tantum con­ trahere praesumentes, contrahunt excommunicationem latae sententiae Ordinario reservatam (can. 2388; cfr. can. 2359). II. Poenae contra sacrilegium locale sunt: 1. Ecclesiae vel coemeterii violatores, de quibus in can. 1172, 1207 (n. 616), interdicto ab ingressu ecclesiae aliisque congruis poenis ab Ordinario pro gravitate delicti puniantur, (can. 2329). 2. Qui ausi fuerint mandare seu cogere tradi ecclesiasticae sepulturae infideles, apostatas a fide, vel haereticos, schismaticos, aliosve sive excommunicatos sive interdictos contra praescriptum can. 1240, § 1, contrahunt excommunicationem latae sententiae nemini reservatam ; sponte vero sepulturam eisdem donantes, interdictum ab ingressu ecclesiae Ordinario reservatum (can. 2339). III. Poenae contra sacrilegium reale sunt: 1. Qui species consecratas abiecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit, est suspectus de haeresi ; incurrit in excommunicationem latae sententiae specialis­ simo modo Sedi Apostolicac reservatam; est ipso facto infamis, et clericus prae­ terea est deponendus (can. 2320). 2. Ad ordinem sacerdotalem non promotus, si Missae celebrationem simulaverit aut sacramentalcm confessionem exceperit, excommunicationem ipso facto con­ trahit speciali modo Sedi Apostolicac reservatam; et insuper laicus quidem pri­ vetur pensione aut munere, si quod habeat in Ecclesia, aliisque poenis pro gravi­ tate culpae puniatur; clericus vero deponatur (can. 2322 ;cfr. can. 2366 et 2367)'. 3. Usurpantes vel detinentes per sc vel per alios bona aut iura ad Ecclesiam. Romanam pertinentia, subiaceant excommunicationi latae sententiae speciali ntodo Sedi Apostolicae reservatae; et si clerici fuerint, praeterea dignitatibus, beneficiis, officiis, pensionibus priventur atque inhabiles ad eadem declarentur (can. 2345) — Qui alia bona ecclesiastica cuiuslibet generis per se vel per alios in proprios usus convertere et usurpare praesumpserit aut impedire ne eorundem fructus seu redi­ tus ab iis, ad quos iure pertinent, percipiantur, excommunicationi tamdiu subiaceat, quamdiu bona ipsa integre restituerit, praedictum impedimentum removerit, ac deinde a Sede Apostolica absolutionem impetraverit ; quod si eiusdem ecclesiae seu bonorum patronus fuerit, etiam iure patronatus eo ipso privatus exsistat ; clericus vero, hoc delictum committens vel in eodem consentiens, privetur prae­ terea beneficiis quibuslibet, ad alia quaelibet inhabilis efficiatur et a suorum exse­ cutione, etiam post integram satisfactionem et absolutionem, sui Ordinarii arbitrio suspendatur (can. 2346). 4. Quod si beneplacitum Apostolicum ad alienanda hona ecclesiastica ad nor­ mam can. 534, § i et 1532 requisitum, fuerit scienter praetermissum, omnes quovis modo reos sive dando sive recipiendo sive consensum praebendo, manet praeterea excommunicatio latae sententiae nemini reservata (can. 2347, 30). Articulus III. De simonia 620 I. Notio. Simonia dicitur a Simone Mago, qui pecunia emere dona spiritualia conatus est *. Est autem simonia commutatio sive vetita ex se, i. e. ob aequiperationem rei spiritualis cum rc temporali, sive ab Eclesia prohibita ob periculum irreverentiae erga res spirituales; quae e dicendis magis patebunt. 621 II. Divisio. Simonia distinguitur in simoniam iuris divini et simoniam iuris ecclesiastici. i. Simonia iuris divini, ut iam indigitavimus, est commutatio cum pretio temporali sive rei intrinsece spiritualis, nec temporali annexae; sive rei intrinsece spiritualis et rei temporali annexae; sive rei temporalis ita rei spirituali annexae, ut res temporalis sine spirituali nullo modo esse possit (cfr. can. 727, § 1). Dicitur: a) Commutatio ; qua voce intelligitur omnis contractus onerosus, sive expressus, sive tacitus, i. e. ita positus, ut alter intelligat, tribui tempo­ rale sub obligatione accipiendi spirituale (can. 728; S. Alf. III, 49); si intentio alium obligandi adest quidem, sed omnino latet, habetur animus simoniacus, qui etiam dicitur simonia mentalis (S. Alf. III, 49). « Obli­ gatio naturalis quaecumque, ut gratitudinis sive antidoralis, non sufficit» (S. Alf. 1. c.), quia non sequitur voluntatem donatoris sed actionem ipsam ; secus dicendum, si ipsa gratitudo in pactum deducitur (S. Alf. *. Cfr. Wernz. Ius Dccr. VI, tit. 15; Vermeersch-Creusen, Epitome lur. Can. Π, η. 4-13· ----- Act. VIII, 18. — 431 — III, 53). Ceterum requiritur commutatio voluntaria et deliberata seu libera ; hinc can. 727, § 1 dicit de studiosa voluntate emendi vel vendendi etc. b) Cum pretio temporali; quod constituere possunt: i° Munus a manu, ut pecunia omnisque res pecunia comparabilis ; 2° munus a lingua, scili­ cet laus, commendatio, intercessio ; 30 munus ab obsequio, nimirum famulatus aliaque servitia temporalia (S. Alf. III, 49). c) Sive rei intrinsece spiritualis, nec temporali annexae, ut sacramenta, iurisdictio ecclesiastica (S. Alf. 1. c.). d) Sive rei intrinsece spiritualis, et rei temporali annexae, ut conse­ cratio calicis, indulgentiae annexae coronis aliisve rebus (S. Alf. 1. c.). e) Sive rei temporalis ita rei spirituali annexae, ut temporalis sine spirituali nullo modo esse possit. Res temporalis potest rei spirituali esse annexa: i° consequenter, «sicut ex spiritualibus dependens » (S. Thom, 2. 2, q. 100, a. 4), « ut reditus beneficiorum, qui dantur propter officium spirituale» (S. Alf. III, 49); 20 concomitantur et in­ trinsece, ut labor Missae necessario impendendus: 30 concomitanter sed extrinsece, ut celebratio Missae in cantu, in loco distanti ; 40 antecedenter, ut vas, cui accedit consecratio. Iam vero res temporalis tunc ita rei spirituali annexa est, ut sine spirituali nullo modo esse possit, quando ei annexa est consequenter aut concotnitanlur et intrinsece. Secus, cum ei annexa est concomitantcr sed extrinsece aut antecedenter, ut ex exemplis allatis satis patet (S. Alf 1. c.). 2. Simonia iuris ecclesiastici consistit in commutatione, quae iuri divino non repugnat, sed ab Ecclesia ob periculum irreverentiae erga res spirituales, ideoque ex eodem motivo ac simonia iuris divini, i. e. ex motivo religionis prohibetur. Huc pertinent commutationes vetitae : 1° rei spiritualis cum spirituali; 20 rei temporalis cum temporali. 30 rei temporalis, spirituali annexae, cum temporali, spirituali annexa ; 40 rei temporalis cum temporali, rei spirituali annexa ita, ut res temporalis sine spirituali esse possit (cfr. can. 727, § 2 ; S. Alf. 1. c.). III. Moralitas. Malitia caque specialis simoniae consistit in iniuria, 622 quam infert illi rei sacrae dignitati, qua omni rei temporali etiam pre­ tiosissimae antecellit (S. Thom. 2. 2, q. 100, a. 1 ; S. Alf. III, 49). Porro: i. Simonia iuris divini est peccatum grave ex toto genere suo, quia com­ mutatio rei spiritualis — quippe quae omni re temporali longe praestantior sit — cum pretio temporali necessario gravem rei spirituali iniuriam infert. Hinc S. Petrus ad Simonem Magum: « Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri » 1 (S. Alf. 1. c.). ’. Act. VIII, 20. — 432 — 2. Simonia iuris ecclesiastici est peccatum grave ex genere suo, i. e. grave vel leve, prout Ecclesia actum, natura sua non simoniacum, sub gravi vel sub levi prohibet (S. Alf. III, n. 50). 623 Coroil. I. A simonia immune est: i. Occasione sacrarum functionum aliquid recipere per modum sti­ pendii seu titulo sustentationis. Ratio est, quia merces ita recepta non est pretium proprie dictum; siquidem non commensuratur valori functionis praestitae sed necessariae sustentationi1. Hinc Christus: «Dignus est operarius mercede sua»2. Et Apostolus: «Nescitis, quoniam, qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui altari deser­ viunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis, qui Evange­ lium annuntiant, de Evangelio vivere » ’ (can. 730; S. Thom. 2. 2, q. 100, a. 2 et 3; S. Alf. III, 55). Ex dictis consequitur: i° stipendium etiam recipi posse ab eo, qui aliunde habet unde vivat. Ex eo enim stipendium non induit rationem pretii. Tdeo Apostolus: «Quis militat suis stipendiis unquam? Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit, Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat?» * (can. 1473; S. Alf. 1. c.). 2° fas esse stipendium exigere seu de eo pacisci, quia qui ita agit non paciscitur de pretio; 30 neque simoniae reum esse, qui functiones sacras obeat principaliter intuitu stipendii, quia non agit intuitu mercedis ut pretii; peccat tacmn venialiter, quia invertit ordinem spiritualia ad temporalia ordinando (S. Alf. III, 55). Pariter a simonia immunis est usus Curiae Romanae exigendi pecuniae summam occasione favoris concedendi. Ratio est, quia pecunia non exigitur titulo pretii, sed v. g. titulo onerum Pontificatus sustinendorum, compensationis pro expensis expeditionis, compensationis in commutatione votorum, poenae in dis­ pensatione ab irregularitate culpabili vel ab impedimento ob crimen, etc. (S. Alf. III, 96). 2. Pro pretio temporali tradere instructionem in re sacra, si instructio non tendit unice ad bonum spirituale, sed etiam ad bonum temporale (v. g. ad ingenii cultum, honorem) instructi. Eiusmodi sunt instructio in catechesi vel theologia, consilium doctrinale. Secus si unice ad bonum spirituale ordinatur, ut consilium spirituale (S. Alf. III, 94; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 100, a. 3, ad 3). 3. Dare rem temporalem pro re temporali, quae antecedenter annexa est rei spirituali, v. g. pro calice consecrato, dummodo pretium non au­ geatur propter annexam rem spiritualem (can. 730). 4. Dare vel promittere temporale sub spe, etiam manifestata, reci­ 1 Scilicet ei qui laborat in commodum alterius cx ipso iurc naturae debetur merces qua sustineatur, idque etiamsi mercede non indigeat. ----- ’. Luc. X, 7. ----- ·. i Cor. IX, 13, 14------ \ 1 Cor. IX, 7. — 433 — piendi spirituale vcl co fine, etiam manifestato, ut spirituale recipias; et vice versa. Ratio est, quia non habetur vera conventio. Hinc licet v. g. pauperi dare pecuniam, ut oret pro te. Si vero intercedat pactum explicitum vcl implicitum, habetur simonia Intercedit autem pactum implicitum, si donans habet intentionem obligandi donatarium, eaque intentio per circumstan­ tiam manifestatur; ut si aliquis pauper aliquid temporale sat magni momenti donat sub spe recipiendae rei spiritualis : haec circumstantia nata est in mente acci­ pientis insinuare obligationem strictam, si accipiens nihil retribuere potest nisi spirituale. Si adest intentio latens obligandi donatarium, saltem animus simoniacus adest (S. Alf. III, 49, 51, 53; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 1000, a. 3, ad 2). Eadem valent, si datur vel promittitur temporale alteri, ut ille praestet rem spiritualem in sut ipsius commodum, puta donum adolescenti, si sacramenta frequentet (S. Alf III, 59; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 100, a. 3, ad 4). Alii censent, in casu ne tunc quidem simoniam haberi, cum donans intendit alteri strictam obligationem imponere. Ratio allegatur, quia donatarius non obligatur, ut donatori aliquid tradat, sed tantum, ut sibi consulat ; quod ipsis non videtur simoniacum. 5. Vendere ius sepulturae in loco honoratiori ; venditur enim res temporalis (S. Alf. III, 71). Coroll. II. Simonia iuris divini est: 624 1. Augere pretium rerum ob earum consecrationem, benedictionem vel ob indulgentias adnexas (can. 730, 1539, § 1). 2. Pretio temporali sibi comparare collationem beneficii. Disputatur, num idem dici possit de eo, qui pretio temporali sibi comparet prae­ sentationem vel intercessionem apud superiorem. Porro affirmandum videtur quia qui emit praedicta per pecuniam, parat sibi viam ad spirituale obtinendum, ideoque moraliter loquendo pretio temporali sibi comparat vel comparare conatur ipsum beneficium ’. Licet tamen re temporali ab iniusta vexatione se liberare, puta pecunia data efficere, ut aliquis desistat a calumniis, quibus ipsum apud Episcopum criminatur. Vexationis enim liberatio est quid temporale (S. Alf. III, 99, 100; cfr. S. Thom. 2 .2, q. too, a. 2, ad 5). Pariter licitum videtur, deficiente alio sacer­ dote, et gravi causa accedente, pecuniam dare sacerdoti, qui secus nolit sacramen­ tum ministrare, modo tamen pactum strictum non incatur; quia intendi potest donatio et peccatum sacerdotis permitti (S. Alf. III, 103, q 5°). 3. Pro collatione beneficii recipere (exigere) compensationem tempo­ ralem. Idem secundum dicta sub 2 dicendum videtur de eo, qui pro procuratione beneficii compensationem temporalem recipit (exigit). Coroll. III. Simonia saltem iuris ecclesiastici est: 625 i. Imponere deductiones ex fructibus, compensationes ac solutiones, ’. Eiusmodi praesentatio, si non sit simonia iuris divini, saltem simonia iuris ecclesiastici dici «lebet (cfr. can. 1465, § 2). 28 — 434 — a clcrico in actu provisionis beneficii faciendas, quae collatori, patrono aliisve cedant (can. 1441) 2. Admittere dimissionem beneficii in commodum aliorum vel sub aliqua conditione, quae ipsam beneficii provisionem aut redituum ero­ gationem attingat (cfr. can. i486). 3. Beneficia permutanda inaequalia compensare reservatione fruc­ tuum aut praestatione pecuniae seu cuiusque rei pretio aestimabilis (cfr. can. 1488, §1). 4. Permutare beneficium contra praescriptum can. 1487 vel 1488, § 2. 5. Loco stipendiorum collectorum vel receptorum tradere cum lucro merces ei, cui Missae dicendae committuntur (cfr. can. 827). 6. Stipendia collecta vel recepta transmittere, retenta parte stipendii pro labore impenso (cfr. can. 840). Licet retinere id tantum quod pro expensis administrationis et transmissionis necessarium est. 626 Coroll. IV. Dubium est, vel saltem disputatur, num sit simonia: 1. Occasione rei spiritualis praestitae petere sive stipendium seu emo­ lumentum temporale prohibitum, sive stipendium seu emolumentum tem­ porale supra taxant statutam (cfr. can. 463, 552, § 2; 695; 723, 50; 736; 879, 2; 1056; 1181 ; 1235; 1303; 1507). Iam vero videtur deesse simonia tam iuris divini, quam iuris ecclesiastici. a) Videtur deesse simonia iuris divini. Plures contrarium propugnant, quia, deficiente titulo iusto sive stipendii sive excessus stipendii, restat, ut exigantur tanquam pretium rei spiritualis praestitae. Sed dicendum videtur, exigi in casu priori stipendium prohibitum, i.n casu altero stipen­ dium iusto maius, potius quam pretium rei spiritualis. Verbo: non neces­ sario habetur comparatio rei spiritualis cum temporali. b) Deesse videtur simonia iuris ecclesiastici, quia non commutatur neque res spiritualis cum spirituali, neque res temporalis cum temporali; neque res temporalis, spirituali annexa, cum temporali, spirituali annexa; peccaret tamen clericus atque ad restitutionem teneretur (Cfr. can. 463, § 2). 2. Occasione rei spiritualis praestitae exigere compensationem pro labore extrinseco iusto maiorem. Porro videtur deesse simonia. Plures contrarium defendunt, quia, deficiente iusto titulo excessus compensa­ tionis, dictus excessus exigitur tanquam pretium ministerii sacri. Veruin ’. P. C. respondit, recurrendum esse in singulis casibus, si Episcopus velit in collatione paroeciarum non reservatarum imponere pro una vice tantum modera­ tam taxam favore seminarii, etiam si paroecia de qua, obnoxia sit tributo huic Instituto solvendo (16 Oct. 1919 A. A, S. 1919, p. 476, ad ibi. — 435 — potius exigitur pretium iusto maius rei temporalis, quam pretium rei spiritualis. 3. Vendere coronas aliasvc res, indulgentiis ditatas; item publicae venditioni exponere sacram supellectilem benedictam aut consecratam. Aliqui praedicta pro simonia iuris ecclesiastici habent, etiamsi pretium non augeatur propter annexam rem spiritualem. Ita autem censent, quia ista pro prohibitis habent ; verum prohibitio non probatur, quamvis in­ dulgentiae cessent, cum coronae aliaevc res vendantur (can. 924, § 2), et sacra supellex publicae venditioni exposita benedictionem aut conse­ crationem amittat (can. 1305, § 1, 20). 4. Denique disputatur, quatenus occasione ingressus in religionem simonia committi possit. lamvero licet dare vel accipere aliquid: i° titulo eleemosynae spontaneae ; 20 titulo dotis in monasteriis Monialium, etiam opulentis; item in religionibus religiosarum votorum simplicium, ad normam constitutionum (can. 547); 3° titulo sustentationis pro tempore postulatus et novitiatus, modo id constitutionibus vel expressa conven­ tione caveatur (can. 570, § 1). Idem licitum est pro reliquo tempore, si monasterium sit egens; nam ex una parte illud olim communiter pro licito habebant (S. Thom. 2. 2, q. 100, a. 3, ad 4; S. Alf. III, 91); ex altera parte aegre admittitur, novum ius, si reliquum tempus excludat, ita urgendum esse, ut etiam ad positam hypothesim extendi debeat. Si vero monasterium opulentum sit, disputatur, tum utrum necne sit simo­ nia dare vel accipere aliquid titulo sustentationis ; tum utrum sit simonia iuris divini an ecclesiastici. Iam vero non videtur esse simonia iuris divini, bene vero iuris ecclesiastici. Dixi : a) Non videtur esse simonia iuris divini, quia nec emitur res spiritua­ lis, nec res temporalis ita rei spirituali annexa, ut sine spirituali nullo modo esse possit. Non emitur res spiritualis, ut patet; emitur enim sustentatio, quae est res temporalis. Non emitur res temporalis ita rei spirituali annexa, ut sine spirituali nullo modo esse possit; ius enim ad sustentationem manifeste esse potest sine professione i. e. sine re spiri­ tuali ; notes etiam, dubium esse, num professio religiosa ius strictum ad sustentationem secum ferat. b) Videtur esse simonia iuris ecclesiastici; nam Codex èt diserte dicendo de tempore postulatus et novitiatus, èt addendo, etiam pro isto tempore nihil exigi posse nisi constitutiones vel expressa conventio illud caveant, videtur excludere vel pro excluso habere tempus professionem subsecuturum. Si autem excluditur, utique excluditur ob periculum irreverentiae erga rem spiritualem, scilicet professionem, ideoque, spec­ tato can. 727, § 2, habetur simonia iuris ecclesiastici. — 436 — 627 628 IV. Effectus simoniae. i. Contractus simoniacus ct, si simonia committatur circa beneficia, officia, dignitates, subsequens provisio omni vi caret, licet simonia a tertia persona commissa fuerit, etiam inscio proviso, dummodo hoc non fiat in fraudem eiusdem provisi aut eo contradicente. Quare: a) Ante quamlibet iudicis sententiam res simoniace data et accepta, si restitu­ tionis sit capax nec obstet reverentia rei spirituali debita, restitui debet, et bene­ ficium, officium, dignitas dimitti’. » b) Simoniace provisus non facit fructus suos; quod si cos bona fide perce­ perit, prudentiae iudicis vel Ordinarii permittitur fructus perceptos ex toto vel ex parte eidem condonare. 2. Renuntiatio officii ecclesiastici simoniace facta, irrita est ipso iure (can. 185). 3. Beneficia, quae invalide ob simoniae vitium collata fuerunt, sunt reservata Sedi Apostolicae, quamquam vacanti (can. 1435, § 1, 30). 4. Beneficium simoniace collatum non obtinetur per praescriptionem, qua alia beneficia invalide recepta obtinentur (can. 1446). 5. Praesentatio, labe simoniaca infecta, est ipso iure irrita, et etiam institutionem forte subsecutam irritam reddit (can. 1465, § 2). 6. Ius patronatus exstinguitur, si patronus ius patronatus simoniace in alium transferre attentaverit (can. 1470, § I, 6°). 7. Actio criminalis contra simoniam per decennium proponi potest (can. 1703, 3°). V. Poenae statutae. 1. Delictum perpetrantes simoniae in quibuslibet officiis, beneficiis aut dignitatibus ecclesiasticis; a) Incurrunt in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae simpliciter reservatam. b) Ipso facto privati in perpetuum manent iure eligendi, praesentandi, nominan­ di, si quod habeant. c) Si clerici sint, praeterea suspendantur (can. 2392). 2) Omnes, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniam ad ordines scien­ ter promoverint vel promoti fuerint aut alia sacramenta ministraverint vel rece­ perint, sunt suspecti de haeresi ; clerici praeterea suspensionem incurrunt Sedi Apostolicae reservatam (can. 2371). SCHOLION. De cultu coelicolarum, imaginum et reliquiarum. 629 I. Cultus coelicolarum. 1. Beatae Mariae Virgini debetur cultus hyperduliae ; aliis cum Christo in coelo regnantibus cultus duliae (can. 1255 § i ; n. 400). 2. Cultu publico eos tantum Dei servos venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sint (can. 1277, § 1). 3. Sancti coli possunt ubique et quovis actu eius generis (i. e. duliae) *. Electio S. Pontificis utut simoniace peracta valet, nimirum ut practexttfs impugnandi valorem praecaveatur (Const. Pii X Pacante sede af>ostolica. n. 79). — 437 — cultus; Beati vero non possunt, nisi loco et modo quo Romanus Pontifex concesserit (can. 1277, § 2). Servis Dei aequipollenter beatificatis’ iidem concedi possunt actus publici cultus, quibus honorari consueverint for­ maliter beatificati (can. 2135). 4. Laudabiliter quoque, servatis servandis, Sancti nationum, dioece­ sium, provinciarum, confraternitatum, familiarum religiosarum alio­ rumque locorum et moralium personarum eliguntur et, accedente con­ firmatione Sedis Apostolicae, constituuntur Patroni ; Beati non item, sine peculiari eiusdem Sedis Apostolicae induito (can· 1278). Nota 1. Publicato decreto, quo nomine Summi Pontificis authentice declaratur, Servi Dei virtutes omnes in gradu heroico vel martyrium bene esse probata, pu­ blicato isto decreto, inquam, Servus Dei nuncupari potest venerabilis; qui tamen titulus nullam publici cultus permissionem importat (can. 2115). Nota 2. Servum Dei, cuius causa introducta tantum est, venerabilis titulo decorari prohibitum est ; et caveant postulatores ne occasione introductionis causae quid­ quam fiat in honorem Servi Dei, quod publicum cultum redoleat (can. 2084, § 2). II. Cultus imaginum. Sacris quoque... imaginibus veneratio et cultus 630 debetur relativus personae, ad quam... imagines referuntur (can. 1255, § 2). Attamen: 1. Nemini liceat in ecclesiis, etiam exemptis, aliisve locis sacris ullam insolitam ponere vel ponendam curare imaginem, nisi ab Ordinario loci sit appobata (can. 1279 § 1). Advertas i° solum quaestionem esse de imaginibus insolitis; 2° solum prohiberi, quominus imagines insolitae in loco sacro exponantur, nisi sint ab Ordinario loci approbatae. Quoad Ordinarium loci statuitur: Ordinarius sacras ima­ gines publice ad fidelium venerationem exponendas ne approbet, quae cum probato Ecclesiae usu non congruant (can. 1279, § 2). Nec unquam sinat, in ecclesiis aliisve locis sacris exhiberi falsi dogmatis imagines vel quae debitam decentiam et honestatem non praeseferant, aut rudibus periculosi erroris occasionem praebeant (can. 1279, § 3). 2. Si imagines, publicae venerationi expositae, sollemniter benedican­ tur, haec benedictio Ordinario reservatur, qui tamen potest eam cuilibet ’. Aequipollenter bcatificati dicuntur illi Servi Dei, quorum causa beatificationis processit per viam extraordinariam casus cxccpti seu cultus. Per hanc extraor­ dinariam viam proceditur, quando probari intenditur, aliquem Servum Dei in pos­ sessione publici et ecclesiastici cultus versari, (can. 2000 § 1 et 2). Talis processus admittitur pro iis servis Dei, qui post pontificatum Alexandri III et ante tempus, a constitutione Urbani VIII Coelestis Hierusalem anno 1634 praefixum (td est ante annum 1534), cx tolerantia cultum habuerunt (can. 2135). Processu rite peracto ad normam Iuris (can. 2125-2184) et confirmato cultu per decretum Ro­ mani Pontificis, Servus Dei habendus est aequipollenter beatificatus (can. 2834). (Acrtnys-Damen, I, n. 44, nota). — 438 — sacerdoti committere (can. 1279, § 4). Dicitur Ordinario, hinc etiam v. g. superiori maiori in sua ecclesia exempta dicta benedictio competit. i 1 3. Imagines pretiosae, idest vetustate, arte aut cultu praestantes, in • · · · · · · ecclesiis vel oratoriis publicis fidelium venerationi expositae, si quando reparatione indigeant, nunquam restaurentur sine dato scriptis consensu ab Ordinario; qui antequam licentiam concedat, prudentes ac peritos viros consulat (can. 1280). | 4. Insignes... imagines pretiosae itemque aliae... imagines, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorentur, nequeunt valide ' '!!<’ ’ alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri sine Apostolicae Sedis permissu (can. 1281, § 4). Nota. Nisi censura ecclesiastica praecesserit, ne edantur etiam a laicis imagines sacrae quovis modo imprimendae, sive preces adiunctas habeant, sive sine illis edantur (can. 1385, § I, 30). Ipso autem iure prohibentur imagines quoquo modo impressae Domini Nostri lesu Christi, Beatae Mariae Virginis, Angelorum atque Sanctorum vel aliorum Servorum Dei ab Ecclesiae sensu et decretis alienae (can. I399, 12°). Bl ! i0 631 III. Cultus reliquiarum. Sacris quoque reliquiis... veneratio et cultus debetur relativus personae ad quam referuntur (can. 1255, § 2). Ceterum observes : i. Quoad modum colendi, a) Publico cultu eae solae reliquiae in eccle­ siis. quamquam exemptis, honorari possunt, quas genuinas esse constet authentico documento alicuius S. R. E. Cardinalis vel Ordinarii loci, vel alius viri ecclesiastici cui facultas authenticando induito apostolico sit concessa. Vicarius Generalis nequit, sine mandato speciali, reliquias authenticas edicere (can. 1283). Adhaec : a) Locorum Ordinarii reliquiam, quam certo non esse authenticam norint, a fidelium cultu prudenter amoveant (can. 1284). b) Sacrae reliquiae, quarum authenticitatis documenta ob civiles per­ turbationes vel ob alium quemlibet casum interierint, publicae venera­ tioni ne exponantur, nisi praecedat indicium Ordinarii loci, non autem Vicarii Generalis sine mandato speciali. Reliquiae tamen antiquae in ea veneratione qua hactenus fuerunt, sunt retinendae, nisi in aliquo pecu­ liari casu certis argumentis constet eas falsas vel suppositicias esse (can. 1285). c) Locorum Ordinarii ne sinant, maxime in sacris concionibus, libris, ephemeridibus vel commentariis fovendae pietati destinatis, ex meris coniecturis, ex solis probabilibus argumentis vel praeiudicatis opinioni­ bus. praesertim verbis ludibrium aut despectum sapientibus, quaestiones agitari de sacrarum reliquiarum authenticitate (can. 1286). — 439 — 2. Quoad custodiam, a) Insignes' Sanctorum vel Beatorum reliquiae nequeunt in aedibus vel oratoriis privatis asservari, sine expressa Ordi­ narii loci licentia. Reliquiae non insignes debito cum honore etiam in domibus privatis servari pieque a fidelibus gestari possunt (can. 1282). b) Rectores ecclesiarum, ceterique ad quos spectat, sedulo invigilent ne sacrae reliquiae ullo modo profanentur, neve hominum incuria pe­ reant, vel minus decenter custodiantur (can. 1289, § 2). 3. Quoad expositionem. Reliquiae, cum exponuntur, in thecis seu capsis clausae et obsignatae sint oportet. Reliquiae sanctissimae Crucis nunquam in eadem theca cum reliquis Sanctorum publicae venerationi exhibeantur, sed propriam thecam separatam habeant. Beatorum reli­ quiae, sine peculiari induito, in processionibus ne circumferantur, neve in ecclesiis exponantur, nisi ubi eorum officium et Missa celebretur ex Sedis Apostolicae concessione (can. 1287). 4. Quoad alienationem, a) Insignes reliquiae... itemque aliae reliquiae, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorentur, nequeunt valide alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri sine Aposto­ licae Sedis permissu (can. 1281, § 1). b) Sanctissimae Crucis reliquiae, quas in cruce pectorali Episcopus forte defert, ecclesiae cathedrali, ipso defuncto, cedunt, Episcopo suc­ cessori transmittendae, et si defunctus pluribus praefuerit dioecesibus, ecclesiae cathedrali dioecesis in cuius territorio supremum diem obiit aut, si extra dioecesim mortuus est, ex qua ultimo discessit (can. 1288). c) Sacras reliquias vendere nefas est; adeoque Ordinarii locorum, vicarii foranei, parochi aliive curam animarum habentes, sedulo caveant ne sacrae reliquiae, praesertim sanctissimae Crucis, occasione maxime hereditatum aut alienationis acervi bonorum, veneant, neve in acatholicorum manus transeant (can. 1289, § 1). Id tamen non prohibet, quomi­ nus res, quae nec ad corpus Sancti pertinet nec ad cultum publicum legitime destinata est, vendatur, non qua reliquiae, sed qua plus minusve pretio dignae, puta autographum. Nota. Qui falsas reliquias conficit, aut scienter vendit, distribuit vel publicae fidelium venerationi ·exponit, ipso facto excommunicationem Ordinario reservatam • contrahit (can. 2326). ’. Insignes Sanctorum vel Beatorum reliquiae sunt corpus, caput, brachium, antibrachium, cor, lingua, manus, crus aut illa pars corporis in qua passus est mar­ tyr, dummodo sit integra et non parva (can. 1281, § 2). — 440 — Pars Π. De II praecepto Decalogi. * Hoc praeceptum respicit honorem, Deo per verba exhibendum. Verbis autem maxime honoratur per laudem, votum, iuramentum et adiurationem. Hinc agemus primum de laude, deinde de voto, tum de iuramento, denique de adiuratione. % SECTIO I. De laude. (S. Thom. 2. 2, q. 91 ; S. Alf. Theol. Mor. 1. Ill, n. 121-132; Hom.Apost. tr. 5, η. 1-11). 632 Laus est excellentiae Dei honorifica enuntiatio. De laude autem valent, quae de adoratione diximus, nempe ei, ut sit verus actus religionis, iungi debere actum internum, quo Dei excellentiam mente et corde honoramus, quique laus mentis vel laus cordis vocari solet. Dicemus primum brevissime de utilitate et modis laudandi, deinde de peccato maxime ei opposito i. e. de blasphemia. CAPUT I. De 633 utilitate et modis laudandi Deum. I. Laus non tantum utilis est, quia per eam Deum colimus cum anima tum corpore, sed ideo quoque, quia per eam nosmetipsos atque proxi­ mum in maiorem instigamus devotionem. « Verbis, ita S. Thomas, alia ratione utimur ad Deum, et alia ratione ad homi­ nem; ad hominem enim utimur verbis, ut conceptum nostri cordis, quem non potest cognoscere nisi verbis nostris, ei exprimamus ; et ideo laude oris ad homi­ nem utimur, ut vel ei vel aliis innotescat, quod bonam opinionem de laudato habe­ mus ; ut per hoc et ipsum qui laudatur ad meliora provocemus, et alios, apud quos laudatur, in bonam opinionem et reverentiam et imitationem ipsius inducamus; sed ad Deum verbis utimur, non quidem ut ci, qui est inspector cordium, nostros conceptus manifestemus, sed ut nos ipsos et alios audientes ad eius reverentiam inducamus : et ideo necessaria est laus oris, non quidem propter Deum, sed propter ipsum laudantem; cuius affectus excitatur in Deum ex laude ipsius» (2. 2, q. 91, a. 1). II. Laus tam locutione quam cantu fieri potest. Dc cantus utilitate ita S. Thomas: < Laus vocalis ad hoc necessaria est, ut affec­ tus hominis provocetur in Deum, et ideo quaccumque ad hoc utilia esse possunt, Cf. Suarez, De virtute et statu religionis; Bouquleon, De virtute religionis; Dignant, De virtute religionis (Theol. Brugensis) ; VermEERSCH, De virtute reli­ gionis et pietatis; Wirthmuller, Die Tugend der Religion. — 441 — in divinas laudes congruenter assumuntur: manifestum est autem, quod secundum diversas melodias sonorum animi hominum diversimode disponuntur; ut patet per Philos, in S. Polit, (cap. 5, 6 et 7) et per Boetium in prol. musicae (seu lib. I, cap. 1) ; et ideo salubriter fuit institutum, ut in divinas laudes cantus assumerentur, ut animi infirmorum magis provocarentur ad devotionem; unde Augustinus dicit in 10. Confess, (cap. 33). : « Adducor cantandi consuetudinem approbare in Fxclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus in affectum pietatis assurgat» (2. 2, q. 91, a. 2). CAPUT II. De peccato laudi 1 maxime opposito seu de blasphemia*. I. Notio. Blasphemia definiri solet: Locutio contumeliosa in Deum. 634 Dicitur : 1. Locutio, i. e. significatio contemptus seu vilipensionis Dei; in qua significatione malitia blasphemiae essentialiter sita est. Nomine autem locutionis veniunt cogitationes (locutio interna seu mentalis) *, verba et scriptura (locutio verbalis), actiones seu gestus et facta (locutio realis), ut si quis ex ira in Deum dentibus infrendet: quae omnia possunt esse significativa contemptus Dei (S. Alf. III, 125). 2. Contumeliosa ; scilicet requiritur locutio significans contemptum seu vilipensionem Dei. Ceterum ad subiectivam malitiam non requiritur, ut quis procedat ex formali intentione inferendi contumeliam, sed sufficit, ut sciat et satis advertat, locutionem esse contumeliosam, et nihilominus eam admittat (S. Alf. III, 124). 3. In Deum; nimirum locutio, ut sit blasphema, debet significare contemptum Dei seu inhonorare Deum, idque sive immediate sive me­ diate in creaturis; quod posterius quando fiat, mox exponemus. Ceterum Deus dehonestatur tum negando quod Ei convenit ; tum attribuendo aliquid creaturae, quod soli Deo proprium est ; tum Deum tractando per modum indignantis, deridentis, provocantis (S. Thom. 2. 2, q. 13. a. 1 ; S. Alf. III, 121). Differt blasphemia: i" a vana usurpatione divini nominis; quae quidem adver­ satur levcrentiae Deo debitae, sed non significat contemptum Dei, 2° a sacrilegio, quod importat quidem indignam tractationem rei, personae vel loci sacri, sed non necessario significat contemptum sacri et consequenter Dei, ut si quis furatur rem sacram. Casu quo sacrilegium etiam significaret contemptum sacri, accederet malitia blasphemiae, ut si res sacra contumeliose tractaretur. '. Cfr. WaFFELAErT, Confessarius rite institutus ad impugnandam blasphcmiam; Aertnys, De imprecatione «Deus damnet»; Brahm, Dissertatio de formula: G. v. d., Deus damnet me». ----- ’. Dicitur a S. Thoma blasph.mia cordis (2. 2, q. 13, a. i). — 442 — /Id dignoscendum, num locutio sit contumeliosa in Deum, attendantur: i" Vis verborum ; 2° modus ea proferendi ct adiuncta ; scilicet fieri potest, ut verba aliavc signa, quae ex se non involvunt contumeliam, contumeliosa evadant, si pro­ ferantur v. g. ex ira in Deum vel ex animo Illum provocandi ; 30 aestimatio com­ munis sive in aliqua regione sive in loco particulari. Nimirum quamvis aestimatio communis sive in aliqua regione sive in loco particulari passim respondeat sensui, quem verba secundum etymologiam ct nativam significationem habent, contingere tamen potest, ut aestimatio communis verbis sensum contumeliosum attribuat, quem ex se non habent, et vice versa. Hinc etiam possunt esse locutiones, quae in uno loco sensum blasphcmiae habent, non autem in alio. Praeterea notes, verba blasphema sensum non amittere ideoque constituere veram blasphcmiam, etiamsi ficte proferantur. Amittunt vero verba sensum blasphcmum, si narrative vel mstrucltonts causa enuntiantqr. locus sensum locutionis ita mutare potest, ut desinat esse contumeliosa, atque solum relinquatur aliqualis vel etiam nulla in Deum irreverentia (S. Alf. III, 124). « In dubio, an aliqua (locutio) sit vel ne blasphemia, minime ut blasphemia est sumenda » (S. Alf. III, 129). Pariter locutio, quae duplicem sensum habet, unum blasphemum alterum non blasphemum, per se et practice non habeatur pro blasphemia. 635 II. Divisio. Blasphemia distinguitur: I. In directum seu immediatam et indirectam seu mediatam, prout Deus immediate in se vel mediate in creaturis inhonoratur. Haec altera habetur, quando contumelia fit in creaturas, quae specialem relationem habent ad Deum ; itaque locum habet : a) Quando contumelia fit in creaturas, quae ex se ordinem dicunt ad Deum, et per se ita considerantur, ut Angeli, Sancti et res sacrae. Pos­ sunt tamen abstractive considerari non qua sancti, sed ut quidam homi­ nes fuerunt in terra; ut «si sanctos Crispinum et Crispinianum voces sutores, loannem et Paulum eunuchos» (S. Alf. III, 125); quo casu non habetur blasphemia, sed peccatur contra duliam ; leviter, si ex ioco, graviter « si contemptim vel ex odio aut indignatione contra Sanctos haec dicas » (S. Alf. 1. c.). Non habetur blasphemia, quia in casu contu­ melia non redundat in Deum; peccatur contra duliam, quia nequit effi­ caciter abstrahi a dignitate Sanctis intrinseca. b) Quando contumelia fit in creaturas, quae quasi sponte conside­ rantur cum relatione ad Deum, quamvis facilius ab ea relatione abstrahi possit. Eiusmodi sunt anima ', coelum, universus orbis. ’. Non autem mortui, nisi ex intentione maledicentium contumelia fiat in animas sanctas in purgatorio detentas; quod locum non habet. Dixi non mortui, quia vox mortuus de sc non explicite dicit animas, sed homines defunctos; hinc maledicere mortuis non est blasphemia (S. Alf. III, 130). — 443 — c) Quando contumelia fit in creaturas, cum explicita consideratione relationis carum ad Deum ; ut si maledicatur rebus tanquam a Deo im­ peratis, vel addito verbo Dei, n. g. Maledicta sit pluvia Dei. In casibus expositis contumelia in creaturam necessario redundat in Ipsum Deum (S. Alf. III, 129). 2. In simplicem, haereticalem et imprecativam, prout mere contume­ liam in Deum continet, vel etiam sive veritatem a Deo revelatam negat, sive Deo rebusve, ex se vel ex positiva consideratione ad Deum relatis, malum optat. 3. In directe et indirecte intentam, prout quis formaliter vult inhono­ rare Deum, vel sine formali ista intentione blasphemat. Patet autem, eam intentionem non requiri ad peccatum; sufficit enim volitio obiecti, cuius malitia cognoscitur. III. Moralitas. 1. Blasphemia est peccatum grave ex toto genere suo, 636 ita ut solum veniale fieri possit ob imperfectionem actus seu defectum advertentiae. Patet enim, blasphemia semper contineri gravem in Deum irreverentiam. Quoad defectum advertentiae observes? a) Eiusmodi defectus saepe excusat eos, qui èt non solent blasphemare (vel sal­ tem consuetudinem blasphemandi retractaverunt), èt ex subito motu blasphemiam proferunt. Idem dicendum de iis, qui non advertentes ad sensum blasphemum, pronuntiant impatientiae formulas ut: Deus mei oblitus est; Immerito Deus mihi ea inflixit (S. Alf. III, 129). b) Consuetudo blasphemandi saepius non impedit, quominus quis sufficienter ad malum advertat. Accedit quod consuetudinarius, qui sese emendare non conatur, in causa culpabilis est. 2. Blasphemia immediata ct mediata indentur specie non differre. Nam eiusdem difformitatis moralis videntur contumelia, quae imme­ diate Deo infertur, ac ea, quae in Ipsum redundat, qualis est mediata. 3. Quamvis amnes blasphemiae qua tales eiusdem speciei sint, saepe tamen accedit circumstantia, quae novam speciem addit ; ut si quis blas­ phemat ex odio in Deum, vel haeresim profert. Quin etiam sunt, qui censeant, omnem blasphemiam, etiam non haereticalem, opponi profes­ sioni fidei ; quod tamen non patet (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 13, a. 1). 4. Denique disputatur, num contumelia in Sanctos praeter blasphe­ miam etiam peccatum contra hyperduliam vel duliam contineat. Porro S. Alfonsus aliique auctores contra alios sententiam negantem pro satis probabili habent, quia « ii qui-blasphemant Sanctos, verius (com­ muniter loquendo) eos iniuria afficere intendunt, non ob praecisam pro- — 444 — priamque ipsorum excellentiam, sed quatenus ad Deum mediate refe­ runtur » (S. Alf. III, 132)1 637 IV. Locutiones diversae. 1. Locutiones corruptae remanent blasphemae, prout sequitur: a) Si corruptio solum grammaticalis est, ita ut secundum communem aestimationem sensus non mutetur, blasphemae remanent. b) Si corruptio substantialis est, ita ut secundum aestimationem com­ munem sensus vere mutetur, non remanent blasphemae. Hinc etiamsi admitteretur, blasphcmam esse locutionem Nccrlandicam God verdoem me, vel: God verdom me, tamen blasphcmiae non essent v. ‘g. pot verdom me, God doorie; neque, etiamsi pro blasphemia haberentur Sacré nom de Dieti, Mille noms de Dieu, blasphcmiae forent Sacré nom, Mille noms; neque blasphemia est Mort-bleu. 1 c) Si corruptio aequivoca est — v. g. Farni (je renie) Dieu — blas­ phemia practice censetur abesse, nisi aestimatio communis sensum blasphemum locutioni corruptae attribuat. 2. Blasphemia est: i° dicere: Velit nolit Deus, hoc faciam. — Male­ dictus Deus. — Pereat Deus. —Utinam Deus non esset. 20 cum con­ temptu aut indignatione contra Deum nominare attributa divina, v. g. Vah! Dei bonitas! Vah! Dei iustitia!; quo spectat blasphemia ludaeorum: Ave, Rex Judaeorum, et illa luliani apostatae: Vicisti Galilaee! 30 dicere -.Perdant te Sacramenta, cum ea non ad perdendum, sed unice ad salvandum hominem a Deo data sint. — Non est blasphemia, si quis ex ira aut indignatione, non contra Deum, sed contra hominem vel iumentum nude profert verba sacra: Mors Dei! Mille Dii! Mille sacramenta'! Sacramentum !* 3. Disputatum fuit de locutione Gallica: Sacré nom de Dieu, cui aequiparatur illa; Sacré Dieu. Porro vox sacré, spectata nativa vocis significatione, potius sanctum quam exsecrabile significat. At ex usu ct aestimatione communi, quum in ira pro­ ferebatur, in malam partem accepta fuit. Verum anno 1912 Episcopi Belgici nati­ vam significationem restituere conati sunt: quod prospere cessisse vel paulatim cessurum esse suspicari licet. A fortiori, practice saltem, pro blasphemia haberi nequeunt locutiones acquivoce corruptae: Sacré dié, Sacré diu vel dic. 4. Quid de locutione Deus damnet me4? Haec utique gravem impre­ cationem involvit, ideoque, si serio fieret, grave peccatum foret. Prae'. Si quis tamen contumeliam inferret Sanctis tam qua talibus quam non qua talibus seu quatenus fuerunt homines in terris, adessent blasphemia et peccatum contra duliam (n. 635). ----- Germanice: Tausend Sacrament. ----Cfr. Coli, thuy. 1912, p. 192. ----- ‘. Ncerlandice : God verdom me. — Φ45 — terca certo blasphema est, si proferatur Deum provocando. Secus dispu­ tatur. Affirmant Cornelisse’, Dcrksenet alii. Negant Aertnys’, Lehmkuhr, Brahm *, Eorstmann ' ct alii, eamque sententiam in litteris anno 1903 Episcopi Belgici amplexi sunt. Porro sententia haec benignior nobis satis probabilis est, quia argumenta hucusque ab adversariis allata vi destituta videntur, vel satis debilitari possunt. Arg. i. Locutio Deus damnet me refertur ad animam. Atqui maledictio animae est blasphemia mediata, quae scilicet redundat in Deum. Resp. Dicta locutio refertur ad animam explicite vel diserta intentione ; nego. Atqui blasphemia mediata tunc solum habetur, cum anima exprimitur vel diserte intenditur (S. Alf. III, 129, 130; n. 635). Arg. 2. Locutio, de qua dicimus, continet petitionem rei, quae Deo non convenit. Resp. Deo convenit tum salvare tum damnare. Attamen blasphemia foret dicere: Deus damnet me innocentem. Arg. 3. Optare vel petere suam ipsius damnationem vi verborem dicit contemp­ tum seu vilipensionem beatitudinis aeternae. Atque haec vilipensio redundat in ipsum Deum utpote Auctorem, Datorem, immo Obiectum nostrae beatitudinis. Ha­ betur igitur blasphemia mediata. Resp. Nego niai., quia optatio vel petitio damnationis ex alio motivo ac ex con­ temptu enasci potest ; v. g. ex ira in semetipsum ; hinc eo quod optatur vel petitur damnatio, non significatur contemptus beatitudinis: quod tamen ad blasphemiam requiritur. Arg. 4. Optare vel petere suam ipsius damnationem vi verborum dicit contemp­ tum seu vilipensionem Dei quatenus terribilis est : quod est blasphemia. Resp. Nego mai., quia optatio vel petitio damnationis etiam ex alio motivo ac ex vilipensione Dei quatenus terribilis est procedere potest, v. g. ut diximus, ex ira in semetipsum : hinc eo quod optatur vel petitur damnatio, non significatur vili­ pensio Dei quatenus terribilis est. V. Notanda. 1. Confessarius satagat novisse, quaenam locutiones in loco confes- 638 sionis pro certo blasphemis habeantur. ’ 2. Assucto blasphemiis consulatur, ut post prolatam blasphemiam statim doleat et levem poenitentiam sibi imponat, puta dicendo : Gloria Patri etc. Quandoque ‘. Theol. Mor. I, 312. ----- ’. « Sententiae a R. Adm. P. Aertnys non ita pridem rcicctae religiosa defensio ». ----- ’. O. c. ----- *. Cas. Conse. ’ I, 21S et 236 nota. ---- ·. O c.------ *. Theol. mor. spec. n. 95. ------ Vox Neerlandica vloeken adhi­ betur ad significandas tam blasphemias quam maledictiones et convicia in homines ct iumenta. Hinc confessarius inquirat, quid intendat pocnitens. Formulae Nccrlandicae God verdoeme vel God verdomnie populus in maiori parte Hollandiac annectit sensum: Deus damnet me, qui, ut probavimus, probabi­ liter non est blasphemus. — In aliquibus partibus non intelligunt quod dicant, aut putant, se hisce verbis Deo maledicere ; quod utique gravis blasphemia est. Porro si confessarius timet, ne pocnitens sensum falsum admittat, ipsum sensum verum edoceat. Dc cetero dicat, damnationem suam a Deo petere, si serio fieret, esse peccatum mortale ; secus leve tantum ; nihilominus pravam eiusmodi consuetudi­ nem esse exstirpandam. — 446 — suaderi potest, ut poenitens loco blasphcmiae utatur verbis corruptis aliisvc acriter sonantibus, nihil tamen pravi significantibus. SECTIO II. De voto.1 (S. Thom. 2. 2, q. 88; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 194-262; Horn. Apost. tr. 5. n. 21-50). Dicemus primum de notione, divisione et moralitate voti, deinde de requisitis ad votum, tum de obligatione, denique de cessatione voti. Qui­ bus expositis, in scholion dicemus de votis reservatis speciatim. CAPUT I. De θ39 notione, divisione et moralitate voti. I. Notio. Votum stricte dictum est promissio deliberata ac libera Deo facta de bono possibili et meliore (can. 1307, § 1). Dicitur: i. Promissio, i. e. fidei datio, ex qua oritur fidei obligatio; differt igitur votum a mero proposito seu voluntate aliquid faciendi, quin etiam promissio aliquid faciendi componi potest cum proposito illud non faciendi. ~ 2. Deliberata ac libera; quae magis opportune mox exponentur. 3. Deo facta; promissio facta Sanctis, si in illis sistatur, non est votum stricte dictum seu actus latriae, sed duliae vel hyperdidiae. Atta­ men promissiones, quae dicuntur fieri Sanctis, ut videtur, passim sunt vota stricte dicta, quia ut plurimum fiunt soli Deo in honorem Sancti, vel saltem primario ad Deum referuntur (S. Alf. III, 194; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 88, a. 5, ad 3). 4. De bono possibili et meliore; quae pariter mox dilucidabuntur. II. Divisio. Votum dividitur: 1. In publicum et privatum. Publicum est, quod nomine Ecclesiae a legitimo Superiore ecclesiastico acceptatur; secus est privatum. 2. In sollemne et simplex. Sollemne est, quod ab Ecclesia uti tale fuit agnitum; secus est simplex. 3. In reservatum et non reservatum. Reservatum est, cuius dispensa­ tionem sola Sedes Apostolica concedere potest ; secus est non reservatum. 4. In personale, reale et mixtum, prout actio voventis, vel res aliqua, vel utrumque simul (v. g. eleemosyna a vovente elargienda) promittitur. ‘. Cfr. Kirchberg, De voti natura, obligatione, honestate. — 447 — 5- In explicitum ct implicitum, prout propriis terminis emittitur, vel continetur in alio actu aut voto, eive annexum censetur. 6. In perpetuum et temporaneum. 7. In absolutum et conditional um, prout quis se obligat absolute, vel dependenter ab aliqua conditione; sive suspensiva obligationis, ut si quis voveat ingressum in Religionem, si sanitatem recuperet; sive resolutoria, ut si quis voveat ingressum in Religionem, nisi soror nuptias ineat (S. Alf. III, 195). III. Moralitas. Votum est actus honestus. Statuitur contra Wideff ; 641 item contra Lutherum et Calvinum, qui sola vota de rebus iam aliunde praeceptis pro honestis habent; denique contra eos, qui saltem vota religiosa improbant1. Honestas autem voti patet: i° Ex S. Scriptura, quae tam diserte ’, quam enarrando sanctorum exempla ’ , votorum emis­ sionem commendat; 20 ex eo quod votum, inducta obligatione, volun­ tatem in bono confirmat. CAPUT II. De requisitis ad votum. I. Requisita a parte voventis. Requiruntur voluntas sese obligandi, 642 notio sufficiens rei promissae seu obiecti voti, et libertas perfecta. i. Voluntas sese obligandi, saltem implicita: haec quippe pertinet ad essentiam voti ; deficiente praedicta voluntate, habetur merum proposi­ tum (S. Thom. in 4, dist. 38, q. 1. a. 1, sol. 1, ad 2; S. Alf. III, 201). Coroll I. Qui obligationem voti ignorat, vovet invalide, quia caret voluntate se obligandi ; voluntas enim non fertur in incognitum, Excipe eum, qui vult vovere, ut alii solent, etiamsi mere ignoret, obligationem enasci ; habet enim voluntatem implicitam sese obligandi. (S. Alf. 1. c). Coroll. II Qui vult vovere, sed obligationem positive excludit, non vovet; nam quamvis ipsa obligatio sit effectus voti, tamen ille, qui obligationem positive ex­ cludit, non habet animum ne implicitum quidem sese obligandi (S. Alf. 1. c.). 2. Notitia sufficients rei promissae seu obiecti voti; scilicet notitia distincta non requiritur, sed sufficit vaga; haec autem, si distincta desit, per se exigitur. Dixi : a) Notitia distincta non requiritur, sed sufficit vaga. Ratio est, quia notitia vaga sufficit, ut vovens consentiat in obiectum, i. e. in ea, quibus obiectum constituitur. Hinc v. g. validum est votum castitatis, quando ’. Litterae Leon. XIII, ’Pestem benevolentiae, 22 Ian 1S09. — ’. Gen. XXVIII, 20; Act. Ap. XVIII, 18. :. Ps. vovens novit, voto isto renuntiari delectationibus carnalibus, quamvis ignoret, in quo praecise dictae delectationes consistant; item etiamsi ignoret mysteria vitae, ut dicuntur. b) Notitia vaga, si distincta desit, per se exigitur; nam, ea quoque deficiente, vovens non consentit in obiectum, utpote nullatenus cognitum. Dicitur per se, quia etiam notitia vaga non videtur requiri, si vovens diserte intendit vovere, quod vovent alii ; tunc enim implicite consentit in obiectum. Hinc qui v. g. vovendo castitatem, disette intendit vovere quod ab aliis vovetur, videtur valide vovere, etiamsi ignoret v. g. voto castitatis renuntiari delectionibus carnalibus. Sed defectus notitiae etiam vagae fere hypotheticus videtur. Coroll. I. Error obstat valori. si versatur circa substantialia rei promissae, i. e. sive circa eius substantiam, 1 sive circa causam finalem, ’ sive circa circumstantiam, quae substantiam notabiliter mutat’. Ratio est, quia, stante errore circa substan­ tialia, deest consensus in substantiam. Etiam circumstantiam, quae rem notabiliter mutat, ad substantialia referendam esse, sequitur ex eo quod hoc casu habetur secundum communem aestimationem substantia seu res moraliter diversa (S. Alf. III, 198). Coroll. II. Error non obstat valori, si versatur sive circa circumstantias minoris momenti,1 sive circa causam impulsivam.6 Ratio est, quia non deest consensus in substantiam rei promissae. Idquc valet, etiamsi error dederit causam voto’; non enim quaeriter quid quis fecisset, sed quid fecerit. Atqui quod, errore sublato, non consensisset, non impedit, quominus consenserit (S. Alf. III, 198). Coroll. III. Vota religiosa aeque ac alia vota ob errorem circa substantialia irrita sunt, quia ratio supra allata, utpote e rei natura petita etiam hic debet valere. Attamen practice dicta vota vix erunt irrita nisi ob errorem circa ipsam votorum substantiam, quia, isto errore deficiente, error passim non erit talis, ut obiectum moraliter diversum constituat. 3. Libertas perfecta, i. e. talis, qualis requiritur ad peccandum gravi­ ter: etenim solus actus plene humanus seu plene deliberatus sufficit ad obligationem suscipiendam (S. Alf. III, 196). Hinc invalida sunt vota facta ante aetatem discretionis, vel <1 semi-amente, semi-ebrio, semidormiente, vel exorta e metu usum rationis ita perturbante, ut plena deliberatio impediatur. Valent vero vota emissa in fervore devotionis, atque passim ea quoque, quae emittuntur e subita passione vel animi levitate, quia passim sufficiens deliberatio adest.V. V. g. aliquis vovet rem (suam), quam ccnsct esse vitrum, cum sit gemma. ----- ’. Aliquis vovet Missam pro sanitate patris, cum sit mortuus. ------ ’. Aliquis vovet peregrinationem, quam ccnsct esse 3 leucarum, cum sit 6 leucarum. ----- *. Aliquis vovet peregrinationem, quam censet esse 3 leucarum ; est autem 3% leu­ carum. ----- ’. Aliquis vovet eleemosynam dandam Petro pauperi, quem censet esse religiosum, cum sit irreligiosus.----- ’. Puta si in casibus sub 4 et 5 allatis, errore deficiente, peregrinationem vel eleemosynam non vovisset. — 449 — Metus, qui plenam deliberationem non impedit, ita influit in votum: a) Non obstant valori: i° Metus gravis (a fortiori levis) ab intrinseco i. e. a causa non libera incussus; hinc validum est votum in periculo naufragii emissum ; 2° metus gravis (a fortiori levis) iuste incussus. Ratio est, quia in utroque casu ex una parte plena deliberatio supponitur, ex altera autem parte voventi non est facta iniuria, ita ut nulla ratio subsit, cur votum invalidum esset ; 30 non obstat valori metus gravis (a fortiori levis) iniuste incussus, sed non ad extorquendum votum; hinc validum est votum emissum, ut Deus e latronum manibus te eripiat. Ratio est, quia in ordine ad votum non infertur tibi iniuria (S. Alf. III, 197). b) Obstat valori, saltem ex iure can. metus gravis, ab extrinseco, iniuste, et ad extorquendum votum incussus (can. 1307, § 2). Disputatur, num talis metus etiam e iure naturae valorem voti impediat. Alii affir­ mant, illudque etiam ad metum levem extendunt, quia Deus non acceptat eiusmodi votum, ne det vim iniustae coactioni. Alii negant, quia nequit eorum sententia allegari ratio satis solida, cur Deus non acceptaret actum plene deliberatum (cfr. S. Alf. 1. c.). II. Requisita a parte rei promissae. Res promissa debet esse possi- 643 bilis, moraliter bona et melior suo contradictorio. 1. Sit possibilis, atque quidem physice et moraliter. Nam ad physice impossibilia obligatio esse nequit; obligatio autem moraliter impossibi­ lium, utpote in detrimentum cessura, a Deo non acceptatur. Si res pro­ missa partim possibilis, partim impossibilis est, votum valet pro parte possibili, si materia èt natura sua est divisibilis, èt ex intentione voventis divisim promissa est. Si in materia voti aliud principale aliud acces­ sorium est, votum valet quoad principale possibile, licet accessorium sit impossibile; non tamen e converso (S. Alf. III, 202). 2. Sit moraliter bona, quia Deus re mala offenditur, indifferenti non colitur ; hinc eiusmodi rerum promissio a Deo non acceptatur. Res indif­ ferens quidem modo honesto fieri potest; sed supponitur res, non autem modus voveri. Secus dicendum, si actus in se indifferens, ob circumstan­ tiam bonus evadat; quo casu, ut ista circumstantia indutus, voveri potest. 3. Sit melior suo contradictorio; idque sive in se, sive spectatis adiunc­ tis, quia promissio abstinendi a re, qua Deus magis colitur, non accepta­ tur ab Eo. Coroll. I. Votum nullatenus peccandi, sive in perpetuum sive ad tempus nota­ bile, est nullum. Id enim sine speciali Dei privilegio impossibile est !. Valet vero *. Conc. Trid. sess. 3, can. 23. 29 — 45° — votum vitandi omnia mortalia; item votum adhibendi specialem curam evitandi omnia peccata; item — sed solummodo in homine solidae virtutis — votum vitandi, sive omnia venialia plene deliberata, sive certam speciem venialium non ita diffici­ lium vitatu, v. 'g. votum non furandi. Secus dicendum de certa specie venialium, quae vir evitari possunt, ut sunt v. g. cogitationes otiosae (S. Alf. III, 203). Votum faciendi semper, quod pro perfectiori habetur, in homine permagnae virtutis vali­ dum est, quatenus intclligitur de actibus plene deliberatis. Coroll. II. Votum non nubendi vel castitatis passim validum est. Dixi passim, quia disputatur, num validum sit, si in sacculo nuncupetur ab eo, cui ob peculiarem fragilitatem peculiare periculum incontinentiae imminet. Aliqui negant, quia ma­ trimonium videtur, omnibus attentis, melius. Communius affirmatur, quia, cum alia media servandi continentiam adsint, coelibatus melior est ct manet. — Votum rei praeceptae, utpote moralitcr bonae, valet, efficitquc, ut transgressio (etiam) adversetur religioni (S. Alf. III, 213). Votum emissum contra praeceptum superio­ ris valet, si superior solum vetuerit vovere; in casu actus vovendi malus, obiectum vero, quod vovetur, bonum est, ut supponitur. Secus dicendum, si vovetur res a superiore vetita. I Votum factum de opere bono, sed ob finem malum: a) Valet, si solus actus vovendi elicitur ob malum finem, puta si quis ad vanam gloriam captandam (publice) vovet eleemosynam (S. Alf. III, n. 206). b) Non valet, si vovetur opus bonum, ad solum malum finem dirigendum, seu ex mero affectu ad rem malam, puta eleemosynam faciendam ob solam vanam gloriam, vel solum ad seducendum aliquem ad peccatum. Ratio est, quia res pro­ missa, prout intenditur — i. c. qua medium attingendi finem malum — mala est. Si vovetur opus bonum, etiam ad finem bonum dirigendum, votum valet, atque res promissa ob (solum) finem bonum praestanda videtur, quia res promissa, prout intenditur, etiam bona est (S. Alf. I. c.). Votum factum dc opere bono, sed ob finem indifferentem (puta si quis vovet iciunium, ut sumptibus parcat), votum tale non valet, si vovetur opus bonum, ad solum finem indifferentem dirigendum; si vovetur opus bonum, etiam ad finem bonum dirigendum, votum videtur valere, ut dictum est de opere bono, ad finem malum, et ad finem bonum dirigendo. Votum emissum er affectu ad rem bonam, etsi coniunctam cum causa vel condi­ tione mala, videtur valere, quia res promissa, prout intenditur — i. e. qua medium obtinendi rem bonam vel licitam — bona est; puta si voveas eleemosynam, ut non capiaris in delicto (S. Alf. III, 206). Coroll. III. Votum nubendi per se non valet, quia oppositum melius est; per accidens valet: i° si quis aliunde ad matrimonium obligatur; 2° qui ob particulare periculum incontinentiae dictum votum emisit, probabilius voto tenetur, sed solum conditionate, scilicet nisi aliis mediis uti velit ; 30 pariter per se valet votum ducendi puellam pauperem, si quam in matrimonium ducturus sit (S. Alf. III. 207, 209; VI, 75) — Pariter invalidum est votum transeundi ad Religionem laxio­ rem — Item invalidum est votum non vovendi, quia vovere melius est; valet tamen votum non vovendi sine consilio confessorii. Qui hoc votum emisit et nihilo minus, non consulto confcssario, vovet, valide sed illicite agit ; adhacc in casu probabilius etiam invalide voveret, si vovens ab initio intendisset, nulla fore vota sine confessarii consilio emissa, et ad hanc intentionem non attendens votum emit­ teret (S. Alf. III, 210). — 451 — CAPUT ΙΠ. De obligatione voti. I. Exsistentia obligationis patet ex S. Script. « Si quid vovisti Deo, 644 ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio; sed quodcumque voveris, redde » ’. Et sane reverentia Deo debita exigit, ut quae Ipsi promisimus, impleamus. II. Subiectum obligationis est solus vovens, ita ut nemo directe vi 645 voti ab alio emissi obligari possit (can. 1310, § 1). Dixi directe, quia obligatio voti realis, et mixti, quatenus reale est, mediante hereditate in heredes transit, ut mox exponemus. Dixi vi voti ab alio emissi, quia si communitas votum emiserit, posteri non tenentur vi voti, sed possunt teneri ratione pacti, statuti vel consuetudinis (S. Alf. III, 213, 214, 216, 217). III. Obiectum obligationis seu materia, ad quam obligatio se exten- 646 dit, pendet ab intentione voventis ; quae maxime deducenda est ex verbis pronuntiatis vel mente comprehensis, attentis etiam aestimatione com­ muni et norma interpretandi legem ecclesiasticam in simili materia (S. Alf. III, 222, 180). Coroll. Qui vovit recitare Rosarium, satisfacit tertiam partem recitando, nisi aliud constet ex mente voventis. Ita enim communiter vox Rosarii accipitur. — Qui vovit per mensem ieiunare, non tenetur diebus Dominicis. Qui vovit ieiunare singulis feriis sextis vel Sabbatis, si tali die incidat v. g. Natalis Domini (cfr. can. 1252, § 4), non tenetur ieiunare. Qui vovit Sacrum audire per mensem, non tenetur diebus Dominicis et festis ad duo Sacra. Excipe quoad singulos casus, si mens contraria pateat (S. Alf. III, 224). — Qui emisit votum indeterminatum: si indeterminatum est quoad tempus — ut si quis vovit quotidie recitare rosarium — tenetur perpetuo, nisi de alia mente constet ; si indeterminatum est quoad qualita­ tem vel quantitatem rei, potest eam pro libitu definire, modo res definita non talis sit, ut potius Deo illudere quam voto satisfacere censeri debeat (S. Alf III, 221). IV. Qualitas obligationis. Obligatio voti, i. e. promissionis Deo fac- 647 tae, est obligatio religionis per modum generis (can. 1307, § 1), atque fidelitatis erga Deum per modum speciei. Scilicet reverentia Deo debita, ut sub I notavimus, requirit, ut Ipsi promissa praestemus. Hic autem notes discrimen inter fidelitatem hominibus debitam atque eam qua erga Deum tenemur. Hominibus debetur fidelitas, ne decipiantur; Deo vero, ne reverentiae Ipsi debitae derogetur. Porro omnes votorum fractiones sunt eiusdem speciei ; hinc si accedat alia malitia v. g. « si quis habens ’. Eccl. V. 3 — 452 — votum castitatis fornicetur, potest seorsim fractionem voti confiteri» (S. Alf. III, 224). 648 V. Quantitas obligationis. Obligatio voti passim gravis est ex genere suo, i. e. gravis vel levis prout agitur de materia gravi vel levi. Dixi passim, quia vovens potest votum, quod est instar legis, emittere sub levi ‘, sicuti legislator potest rem gravem sub levi imponere (n. 149) ; attamen vovens praesumitur illud non fecisse. Res undequaque levis nequit voveri sub gravi (n. 149; S. Alf. III, 211, 213). Porro: 1. Materia gravis censetur, quae, spectatis re et adiunctis, ab Ecclesia sub gravi praeciperetur. Si de re danda agitur, ea materia habetur pro gravi, quae, si intercederet ratio iustitiae, sub gravi tribui deberet. Dictae tamen normae ita intelligantur, ut maior requiratur materia, si quis obiectorum seriem vel magnam quantitatem elargiendam voveret. Hinc v. g. qui promittit 20 Sacra audienda, non videtur graviter peccare, unum alterumve negligendo. 2. Si quis voverit aliquid saepius reiterandum, quod grave non est (ut si quis voveat se singulis hebdomadis francum pauperibus esse elar­ giturum), nequit haberi materia gravis, nisi plurcs materiae coalescant. Porro plures materiae coalescunt, si vovens eas per modum unius inten­ derit, ut in exemplo allato; secus si eas intenderit separatim. Quodsi voventis intentio dubia sit, plures materiae per modum unius intentae esse praesumuntur, si de voto reali sermo sit ; secus si de voto personali agatur. 649 VI. Impletio obligationis; quocirca videndum, quando et quomodo votum impleri debeat. i. Tempus implendi votum, a) Si tempus est determinatum, hoc ser­ vari debet. Si votum tempore determinato non est impletum, obligatio cessat vel non cessat, prout tempus appositum est ad finiendam obliga­ tionem, vel ad urgendam eius exsecutionem. Porro tempus censetur appositum ad finiendam obligationem, si determinatum est ratione ipsius temporis, ut si quis emittat votum ieiunandi in Vigilia alicuius Sancti. Neque tunc, si impedimentum praevideatur, obligatio est anticipandi (S. Alf. III, 220). Censetur appositum ad urgendam exsecutionem obliga­ tionis, si determinatum est ratione voti implendi, ut si quis emittat votum ieiunandi proxima feria quinta, non habita ratione speciali illius diei. In casu votum postea impleri debet, si tempore statuto non fuerit impletum; immo passim obligatio est anticipandi, si praevideatur votum neque ‘. Excipe, si agitur de votis publicis, quae sub levi emissa ab Ecclesia reproban­ tur, ideoque a Deo non acceptantur. — 453 — tempore statuto neque postea posse impleri ’.In dubio, utrum tempus determinatum sit ad finiendam obligationem, an ad urgendam eius exsecutionem, prius praesumitur in votis personalibus, posterius in realibus (S. Alf. Ill, 1. c.) ; attendantur tamen adiuncta. Qui emisit votum hoc vel illud faciendi intra determinatum tempus, v. g. communicandi intra hunc mensem ; si post inceptum tempus praevideat impedimentum, certo tenetur nunc votum implere. b) Si tempus non est determinatum, votum ordinarie impleri debet cum primum moraliter impleri potest. Patet ex S. Script.1, et ex eo quod votum sese habet instar debiti. Dixi ordinarie, quia quandoque iure dixeris, a vovente non suscipi obligationem votum implendi cum primum moraliter fieri possit, sed rem posse latius sumi. Ceterum dilatio nisi iusta causa adsit, grave peccatum est: i° quando fit cum gravi periculo omissionis vel impotentiae voti implendi ; 2° cum dilatio notabilis est, et agitur de voto, in quo dilatio diminutionem materiae proximae involvit, ut fit v. g. in voto ingrediendi Religionem ; quo in voto dilatio ultra dimidium annum a S. Alf. (III, 221) pro mortali habetur. Disputatur, num graviter peccetur, si dilatio notabilis sit, puta ad duos tresve annos, et agatur de voto, in quo dilatio non involvit materiae promissae dimi­ nutionem, ut fit v. g. in voto peregrinationis faciendae etc. Porro cum S. Alf. (Horn. Ap. tr. 5, n. 33) affirmandum videtur, quia tanta exsecu­ tionis dilatio contra voluntatem creditoris, i. e. Dei, gravem deordinationem videtur continere. Favere videtur Deuter’. 2. Modus implendi votum, a) Votum Personale impleri debet ab ipso vovente. Hinc neque per alium impleri potest, neque, si vovens illud implere nequeat, alius ab eo substitui debet (S. Alf. III, 217). b) « Vota realia solvenda sunt ex proprio ; unde qui nequit ex suo, non tenetur ab alio mendicare. Quod si possit ex suo, et tamen alius, sive rogatus, sive sponte pro ipso velit solvere, id valet... Immo, bene satis­ facit voto aut iuramento eleemosynae, qui illam ab alio eo fine praesti­ tam, ipso inscio, postea ratificat cum noverit; quia tunc iam adimpletur votum cum consensu voventis » (S. Alf. III, 217). Voti realis obligatio transit ad heredes, item obligatio voti mixti pro parte qua reale est (can. 1310, § 2). Disputatur autem, cuiusnam naturae sit obligatio here­ dis. Porro obligationes reales testatoris videntur indirecte afficere ipsa ipsius bona, ita ut dictae obligationes, sive iustitiae, sive fidelitatis, sive religionis, sive multiplicis eodem titulo transeant ad heredes, quo testator eis tenebatur. Quandoque tamen ex adiunctis colligi poterit intentio voventis non se obli­ gandi ante tejnpus appositum. —— *. Deuter. XXIII, 21. ----XIII, 21. — 454 — c) Votum mixtum quoad partem personalem et rcaleni respective im­ pleri debet, prout sub a et b dictum est. Quodsi cesset obligatio voti, qua­ tenus est personale, non ideo cessat obligatio eius, quatenus est reale, nisi reale accessorie tantum promissum sit. I 650 VII. Obligatio aliquorum votorum in specie, i. Votum sub condi­ tione suspensiva, — v. g. : Voveo ingressum in Religionem, si pater con­ senserit — ita obligat: Vovens tenetur: a) Conditione impleta, exsequi votum. Attamen non tenetur, donec conditio specifice — non mere aequivalenter — impleta sit. V. g. « vovisti religionem, si soror tua nupserit: non sufficit, si illa moriatur » (S. Alf. III, 219); excipe, si satis constet de alia intentione voventis. I b) Non se reddere inhabilem ad votum exsequendum. c) Non malitiose impedire, quoniam conditio impleatur. Sed qui illud impedit, non agit malitiose, si agitur de conditione, quae a libitu voventis pendet. Hinc si quis voverit ingredi religionem, si intra annum matri­ monium non iniverit, potest inire matrimonium, sicque impedire, quo­ minus conditio impleatur. « Item, vovisti castitatem, si tu ex fragilitate cadis, non peccas respectu voti; secus, si studiose peccas, ut solvaris a voto » (S. Alf. III, 218). Qui impedit, quominus conditio impleatur, tenetur influxum malitiosum tollere, si conditio adhuc possit impleri; si iam impleri nequeat, non tenetur votum exsequi, nisi pateat, intentio­ nem voventis latius se extendisse (S. Alf. 1. c.). 2· Votum poenale — v. g. : Voveo religionem, si tale peccatum ite­ rum perpetravero — post peccatum commissum non obligat, si defuerit consensus plene deliberatus. 3. Votum de facto alieno ita intelligitur, ut vovens debeat prudenter curare, ut alius illud praestet (S. Alf. III, 216). Coroll. I. In dubio strido, num quis voverit, an mere propositum sumpserit, non tenetur obligatione voti (n. 228). In dubio, num impubes, ceteroquin normalis, satis deliberate votum possit omittere, facultas praesumitur, si septennium explevit; secus, si non explevit septennium (cfr. can. 88, § 3). Coroll. II. Qui rem promissam praestitit immemor voti, probabilius voto satis­ fecit, quia quisque censetur habere voluntatem habitualem prius satisfaciendi debito quam non debito. Secus dicendum de eo, qui memor voti intendit huic non satisfacere (S. Alf. III, 224, in fine). Coroll. III. In dubio strido, num actus, quo votum impleatur, positus sit, obli­ gatio est illud servandi, secus, si dubitatur, num actus positus ad votum implendum sufficiat (n. 231). — 455 — CAPUT IV. De cessatione voti. Votum cessare potest tam per causas intrinsecas extrinsecam, i. e. per auctoritatem intervenientem. per causas intrinsecas, dici solet cessatio simplex. intervenire potest per irritationem, suspensionem, commutationem (can. 1311). De singulis dicemus. quam per causam 651 Cessatio, quae fit Auctoritas autem dispensationem et Articulus I. De cessatione simplici. Causae cessationis simplicis sunt: i° Lapsus temporis ad finiendam obligationem appositi ; 2° mutatio substantialis materiae promissae ; 30 defectus conditionis, a qua votum pendet ; 40 defectus causae finalis (can. 1311). I. Lapsus temporis, scilicet ad finiendam obligationem appositi. 652 Quandonam tempus ita oppositum censeri debeat, vide n. 649. II. Mutatio substantialis materiae promissae. Haec locum habet, si 653 materia evadat mala, indifferens, minus bona quam cius omissio. Item si materia ob circumstantiam supervenientem et non praevisam notabiliter mutatur. Ratio est, quia intentio voventis ita interpretanda censetur; quin etiam mutatio notabilis non sine fundamento dicitur obiectum mo­ raliter diversum constituere (S. Alf. Ill, 226). Hinc qui vovit v. g. eccle­ siam aedificandam, voto non tenetur, si et quamdiu ob damnum in statu fortunae secutum exsecutio voti difficilis redditur. Excipe a regula sta­ tuta: i° si agitur de votis publicis quae sunt: vota religiosa tam sollemnia quam simplicia, tam perpetua quam temporaria, tam substantialia quam ea quae iis annectuntur; item votum Ordini sacrum annexum ; 20 si sermo est de difficultate superveniente, quam materia voti natura sua secum fert, vel quae ex mutata dispositione seu voluntate voventis sequitur. Ratio est, quia in casu priori, bono communi illud postulante, omnis circumstantia superveniens voto comprehensa censetur ; in casu poste­ riori circumstantia gravis difficultatis supervenientis, ipsa natura rei illud secum ferente, censetur voto contenta. Hinc v. g. votum castitatis, etiam in saeculo emissum, non cessat ob difficultatem postea exortam, utut non praevisam (S. Alf. IV, 50). Praeterea notes: i. Si materia voti IV. Cessatio voti reservati. Primum conferas et applices, quae dixi- 681 mus de cessatione voti generatim sumpti (n. 651). Quoad dispensatio­ nem vero et commutationem voti reservati, specialia quaedam notanda veniunt. 1. Dispensatio, a) Episcopi et qui habent episcopalem iurisdictionem possunt, sed solum quatenus necessarium est, dispensare « si non sit facilis accessus ad Papam et in mora sit periculum gravis damni» (S. Alf. 1. c. ; VI, 987). Dixi: quatenus necessarium est; «unde si sufficiat suspendi votum, non potest dispensari. Item, si dispensetur cum adstricto voto castitatis, ut nubat cum aliqua ad reparandum eius honorem, nequit ille cum alia nubere » (S. Alf. III, 258). b) Confessarii regulares probabiliter idem possunt quod Episcopi, ni­ mirum ex privilegio, quod probabiliter persistit (cfr. S. Alf. III, 258; VI, 987 ,1128), ita ut saltem suppleat Ecclesia. Dispensatio autem etiam extra confessionem concedi potest. 2. Commutatio. Quatenus dicti sub 1 possunt dispensare in votis re­ servatis, eatenus etiam possunt ea commutare. Monitum. Populo suadeatur, ne vota emittat, inconsulto confessario. Confessa­ rius autem non ita facile vota permittat, praesertim votum castitatis, maxime castitatis perpetuae, quia auctoritas ecclesiastica in hoc voto mature emisso non solet dispensare, nisi adiuncta permagna commutatione. Si illud votum convenire videtur, permittatur prima vice vel aliquoties votum temporaneum ab uno festo B. V. ad alterum, et sic tandem post multam et seriam probationem votum perpe­ tuum >* (cfr. S. Alf. Prax. Conf. n. 93). *. Votum virginitatis etiam c mente voventium saepe continet votum perfectae castitatis. ----- ’. Lehmkuhl, Theol. Mor. “ I, n. 627. ----- ’. Lehmkuhl, Theol. Mor. I, n. 631. 30 — 466 — SECTIO ΙΠ. De iuramento. ‘ (S. Thom. 2. 2, q. 89; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 133-193; Hom. Ap. tr. 5, n. 12-20). Dicemus primum de iuramento generatim, deinde de iuramento promissorio speciatim; addemus scholion de iuramento ficto. CAPUT 1. De iuramento generatim. θ82 I Notio. Iuramentum est invocatio Dei seu Nominis divini ad facien­ dam fidem de aliqua re. Dicitur: 1. Invocatio. Itaque non sufficit, ut quis mere asserat, v. g. se coram Deo loqui, vel Deum novisse aut testari veritatem rei a se affirmatae. Si tamen praedicta non enuntiative tantum, sed invocative proferuntur, ut fecit *Apostolus , habetur verum iuramentum. 2. Dei; non hominis; neque Angeli vel Sancti, si in eorum testimonio sistatur. luramus autem per solum Deum, quia Ille, utpote ipsa veritas ipsaque veracitas, neque falli neque fallere potest, ideoque plenam fidem dictis valet conciliare. 3. Ad faciendam fidem de aliqua re i. e. aut de veritate sui asserti, aut de actione propria futura. Ad faciendam autem fidem de veritate asserti, Deus invocatur in testem asserti ; et habetur iuramentum assertorium. Ad faciendam fidem de actione propria futura Deus invocatur in testem voluntatis praesentis aliquid faciendi, et in patronum exsecutionis futu­ rae; et habetur iuramentum promissorium. Dixi: Deum invocari in tes­ tem, scilicet ut testimonio suo confirmet quod asseritur, non tamen, ut hic et nunc illud peragat, sed tempore et modo quae Ipsi placuerint, saltem « quando illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium » * (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 89, a. 1 ; S. Alf. III, 133). Coroll. I. Ad essentiam iuramenti requiritur intentio seu voluntas invocandi Dei auctoritatem, ita ut non sufficiat uti tantum verbis, quae invocationem significant Actus enim humani non operantur ultra voluntatem agrntis; quapropter si intentio seu voluntas invocandi Deum abest, non habetur vera Dei invocatio, sed sola externa significatio invocationis (S. Alf. III, 133). Coroll. II Ad essentiam iuramenti secundum plures sufficit invocatio mere interna Quidquid est, certo eiusmodi iuramentum mere mentale dicendum est incompletum, quatenus talis invocatio haud nata est ad faciendam (coram homini‘. Cfr. Gopfert, Der Eid. ----- *. Ad Gal. I, 20: « Ecce coram Deo quia non mentior >.----- ’. I Cor. IV. 5. SB — 467 — ' bus) fidem de aliqua re. Hoc ut obtineatur, invocatio Dei externe exprimi debet. Quoad dictam expressionem vero seu quoad formulas iuramenti, notes: a) Perinde est: i° utrum expressio fiat verbis an gestu vel facto, ut si rogatus num iures, capite annuas; vel librum Evangeliorum ad iurandum oblatum tangas; vel formulae iuratoriae subscribas; 2° utrum expressio ex se an ex adiunctis ad invocationem Dei determinetur (S. Alf. III, 134, 136). b) Ex expressionibus seu formulis aliae ex se certo iuratoriae, aliae ambiguae, aliae non iuratoriae sunt. Certo iuratoriae sunt v. g. Testor Deum; Deus mihi testis sit; luro per Deum, etc. /Imbiguae sunt: luro; Coram Deo loquor; Deus mihi testis est etc. Ad diudicandum utrum necne iuramentum involvant, inspiciantur adiuncta et intentio loquentis. Ita si quis ad petitionem iuramenti respondet: luro, iuramentum sub­ sistit. Non iuratoriae sunt v. g. tu veritate; per fidem meam; per honorem men n; tam verum est quam est Deus, etc. (S. Alf. III, 134-138, 143). Neque iuratoriae sunt formulae, quae ob adiuncta significationem invocationis amittunt, ut si pro­ feruntur in schola vel in theatro, doctrinae vel repraesentationis gratia. II. Divisio. Iuramentum maxime dividitur: 683 1. In explicitum et implicitum, prout Deus directe invocatur vel indirecte, scilicet per creaturas, in quibus Eius attributa specialiter relu­ cent. Eiusmodi sunt v. g. Sancti, coelum, Ecclesia, sacramenta, Crux, anima ; non sunt v. g. arbores, barba etc. 2. In assertorium et promissorium, prout Deus invocatur ad facien­ dam fidem de veritate asserti, vel de actione propria futura. 3. In exsecratorium et non exsecratorium. Exsecratorium est, quo Deus etiam invocatur ut vindex periurii vel fractae fidei, si haec locum habeant 4. In sollemne et simplex, prout cum peculiari caeremonia vel sme ea emittitur (S. Alf. III, 140, 141). III. Moralitas. Iuramentum, debitis conditionibus servatis, est actus 684 honestus, isque religionis. Est actus honestus, ut patet ex S. Scriptura, quae iuramentum approbat tam directe :, quam indirecte exhibendo iuramenta sub inspiratione divina emissa’. Est actus religionis, quia Dei auc­ toritatem honorat, qui Ipsum invocat ad fidem faciendam de aliqua re (S. Thom. 2. 2, q. 89, a. 2; S. Alf. III, 144).4 \ Formulae « Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia > sensus est : Si verum est quod iuro, Deus me adiuvet, non me iuvet, si falsum est. ’. Deut. VI, 13; X, 20; Ps. XIV, 1, 5, etc. *. Rom. I, 9; Cor. I, 23; Gal. I, 20, etc. ----- *. Obi. Christus apud Matth. V, 33: «Audistis quia dictum est antiquis: non periurabis, reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis: non iurare omnino neque per coelum... neque per terram... sit autem sermo vester : est, est, non, non ; quod autem his abundantius est, a malo est. » Eadem S. lac, V, 12. — 468 — 685 IV. Conditiones requisitae. Ad liceitatem iuramenti requiruntur tria: veritas, iudicium et iustitia (can. 1316, § 1 ; S. Thom. 2. 2, q. 89, a. 3).1 i. Veritas; qua hic intelligitur certitudo iurantis de veritate sui asserti. Requiritur autem in iudicio certitudo moralis stricta; haec enim a iudice intenditur. Extra iudicium sufficit certitudo moralis paulo latius sumpta (S. Alf. VI, 148). Porro: a) Defectus veritatis est peccatum grave ex toto genere suo ; siquidem gravem Deo iniuriam infert, qui Ipsum invocat in testem asserti, quod pro certo vel probabiliter falso habet. Accedit propositio 24, ab Innoc. XI damnata: «Vocare Deum in testem mendacii levis, non est tanta irre­ verentia, propter quam velit aut possit damnare hominem ».3 Peccatum ita commissum dicitur periurium. b) luramentum emissum cum restrictione mentali: a) Illicitum, immo periurium est, si restrictio est pure mentalis. Eius­ modi enim restrictio involvit mendacium, ita ut in posito casu Deus invo­ cetur in testem rei, quae pro falsa habetur. Accedit prop. 26 damnata ab Innoc XI : « Si quis, vel solus vel coram aliis, sive interrogatus sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine, iuret se non fecisse aliquid quod vere fecit, intelligendo intra se aliquid aliud quod non fecit, vel etiam viam ab ea in qua fecit, vel quodvis aliud ad­ ditum verum, revera non mentitur nec est periurus»’; cfr. etiam prop. 27 .* β) Licitum est, modo iusta causa accedat, si restrictio non est pure mentalis, quia abest mendacium, ideoque Deus non invocatur in testem falsi. Ob eandem rationem veniale tantum est ita sine iusta causa iurare. At sub gravi prohibetur iurare, etiam cum restrictione non pure mentali : i° in iudicio, ubi quis legitime interrogatur; 20 in contractibus (S. Alf. III, 151, 152). 2. Iudicium exigit, ut non iuretur sine necessitate vel utilitate. Nimi­ rum quamvis iuramentum sit actus virtutis i. e. religionis, tamen actus ille non est finis primarius iuramenti ; finis primarius est confirmatio Resp. cum S. Augustino: « luravit ipse Apostolus in epistolis suis, et sic osten­ dit quomodo accipiendum esset quod dictum est, dico vobis non iurare omnino, ne scilicet iurando ad facilitatem iurandi veniatur, a facilitate ad consuetudinem, atque ita ex consuetudine in periurium decidatur. Et ideo non invenitur iurasse nisi scribens, ubi consideratio cautior non habet linguam praecipitem. Et hoc utique a malo, sicut dictum est, quod autem amplius est, a malo est: non tamen suo, sed eorum infirmitatis quibus etiam sic fidem facere conabatur » (De mendacio, c. 15). ---1er. IV, 2. ----- ’. Denz.-Bannw. n. 1174. ----- ·. Denz.-Bannw. n. 1x76. ----- *. Denz.-Bannw. n. 1177. — 469 — veritatis ad hominis utilitatem ; hinc ad liceitatem iuramenti requiritur necessitas vel utilitas. Defectus iudicii ex se solum venialis est, quia gravis in eo irreverentia non apparet (S. Alf. III, 144, 145). 3. Justitia requirit: i° in iuramento assertorio, ut ipsa assertio licita sit. 2° in iuramento promissorio, ut id quod proponitur vel promittitur sit honestum. Hinc v. g. iustitia deest in iuramento, quo quis confirmat detractionem peccaminosam vel quo iurat, se iniustitiam esse commissu­ rum (S. Alf. III, 146). Defectus iustitiae est peccatum grave vel leve, prout assertio, proposi­ tum vel promissum quod iuramento firmatur, graviter vel leviter illicitum est. Hinc: a) Graviter peccat, qui iuramento assertorio confirmat assertionem graviter malam, et ita effectum pravum gravem promovet; ut si quis detractionem graviter iniuriosam iuramento firmaret : ita scilicet gravem infamiam proximi promoveret. Ratio, quia gravis irreverentia est abuti auctoritate divina ad effectum pravum gravem promovendum. Secus satis probabiliter leve tantum peccatum est, scii, si quis iuramento fir­ maret assertionem leviter malam, vel firmaret assertionem graviter qui­ dem malam — v. g. iactantiam de peccato commisso — sed iuramento id unum efficeret, ut alii de assertione certiores fierent, quin ex eo effec­ tus pravus gravis promoveretur (S. Alf. III, 146). b) Item graviter peccat, qui iuramento (sive assertorio sive promisso­ rio) data opera utitur tanquam medio ad grave peccatum; ut si quis iuraret, dominum esse absentem, ut aliquem ad gravem iniustitiam indu­ ceret. Uti autem iuramento ut medio ad leve peccatum, satis probabiliter per se veniale non excedit. c) Adhaec graviter peccat, qui emittit iuramentum promissorium de re graviter illicita; si de re leviter illicita, disputatur, utrum grave an leve peccatum sit. S· Alf. (HI, 146) merito pro probabiliori habet, esse grave peccatum, quia gravis irreverentia videtur esse in eo, quod Deus consti­ tuitur patronus actionis futurae, utut solum leviter malae. luramentum contra consilia evangelica a S. Doctore pro veniali habetur (S. Alf. 1. c.) d) Denique graviter peccaminosa est consuetudo iurandi sine debita attentione ad veritatem vel iustitiam, quia qui ita agit gravi periculo se exponit iuramentorum veritate et iustitia destitutorum. Accedit, quoad consuetudinem facile emittendi iuramenta promissoria, periculum ea non adimplendi (S. Alf. III, 145). — 47° — CAPUT IL De iuramento frromissorio speciatim. 686 1. Notio. Iuramentum promissorium, ut diximus (n. 682), est invoca­ tio Dei ad fidem faciendam de actione propria futura. In eiusmodi iura­ mento, ut pariter iam notavimus, Deus invocatur: i° in testem voluntatis praesentis ponendi actionem ; 20 satis probabiliter in patronum exsecu­ tionis futurae, i. e invocatur Deus, ut proposito vel promissioni auctori­ tatem conciliet et vim; «quod, ita Suarez, declaro exemplo humano. Saepe enim solent homines promittere, vel compromittere, aut sponsalia facere, coram rege vel alio homine magnae auctoritatis, non ut proprie sit fideiussor subiens obligationem, nec etiam ut sit testis futurae exse­ cutionis, sed ut praebeat auctoritatem contractui, et ut contrahentes intelligant iniuriam illi facturos si promissa non impleant. » ’ Haec etiam a S. Alfonso pro satis fundatis habentur (III, 173). Alii censent, Deum in iuramento promissorio invocari in testem veritatis futurae, atque provocant ad sensum naturalem verborum, quibus dictum iuramentum ex­ primitur. Hanc sententiam hisce debilitare conatur Suarez: « Respectu facti futuri non potest induci ut testis, nam testimonium non datur de re nondum facta. Et quamvis apud Deum futura praesentia sint, tamen quatenus divinum testimonium per iuramentum invocatur, non postulatur a Deo, ut sic dicam, testimonium de re futura ut ipsi praesens est, sed ut est in verbo promittentis. Sic autem non cadit testimonium in illud verbum nisi quatenus .capax est veritatis eunt dicitur; ergo respectu facti futuri, ut confirmandi illo verbo, non invocatur Deus ut testis, sed ut fideiussor, ad cuius honorem et auctoritatem pertinet, ut qui iuravit, cum effec­ tu impicat quod asseruit vel promisit. » * Secundum alios Deus invocatur ut fideiussor (proprie dictus), i. e. ita, ut quasi simul cum iurante promittat vel proponat. Sed illud non probatur, ita ut Deus, quod spectat ad praxim seu ad obligationem, haberi possit pro patrono tantum exsecutionis futurae (n. 689). Neque a Suarezio intelligitur fideiussor proprie dic­ tus, ut ex verbis citatis patet. Quoad sententiam S. Thomae conferantur 2 2, q. 89, a. 1, 7 et 9. 687 II. Divisio. Iuramentum promissorium dividitur in promissorium simple'· seu per se stans, et c&ufirmatoriwm. Simplex est, quod emittitur sine promissione (vel quavis obligatione), sive praevie exsistente, sive simul cum iuramento facta. Confirmatorium est, quod emittitur in con­ firmationem promissionis (vel cuiusvis obligationis), sive praevie exsis­ tentis, sive simul cum iuramento factae aut Deo (votum iuratum), aut homini (promissio iurata), aut Deo et homini (votum cum promissione iuratum). Itaque materia iuramenti promissorii simplicis est futura actio ’. De iuram 1. 3, c. 16, n 10. \ L. c. — 471 — qua talis; materia autem iuramenti confirmatorii est futura impletio promissionis aut cuiusvis obligationis. III. Requisita ad valorem. Ad valorem alia requiruntur a parte iu- 688 rantis, alia a parte materiae. 1. A parte iurantis fere eadem requiruntur ac a parte voventis ad valo­ rem voti (n. 642). Sufficit addidisse haec: a) Ad valorem iuramenti confirmatorii requiritur aut obligatio prae­ exsistens, aut intentio actu promittendi aliquid sive Deo (votum), sive homini. Ad valorem iuramenti per se stantis ea non requiruntur. Disputatur, utrum necne ad iuramentum promissorium necessario requiratur intentio se obligandi vi iuramenti. Iam vero negandum videtur, quia ad substan­ tiam iuramenti promissorii requiritur tantum intentio invocandi Deum ad fidem faciendam de actione propria futura (n. 682), non autem intentio sc obligandi vi illius invocationis, quamvis illa obligatio ut effactus necessarius sequatur b) Metus valori non obstat secundum haec can. 1317, § 2: lusiurandum per vim aut metum gravem extortum valet, sed a superiore eccle­ siastico relaxari potest » (S. Thom. 2. 2, q. 89, a. 7, ad 3 ; S. Alf. III, 174). 2. A parte materiae requiritur, ut sit honesta, non illicita vel otiosa. Ratio est, quia auctoritas divina nequit esse vinculum rei iniquae vel vanae (S. Thom. 2. 2, q. 89, a. 3, et 9, ad 3 ; S. Alf. III, 176). Coroll. I. luramenta parentum puniendi filios passim invalida sunt aut saltem non obligant, vel quia fuerunt de re inutili aut potius de vindicta inordinata, vel quia delinquentes iam sunt emendati aut emendationem promiserunt (S. Alf. Ill, 186). Pariter iuramenta mercatorum non vendendi minoris vel non emendi pluris, etiamsi si serio fiant, passim non valent, quia ordinarie sunt de re inutili. Coroll. 11. Iuramentum fidelitatis Constitutioni politicae, quae continet quaedam iuri divino vel ecclesiastico contraria, validum est, quatenus restringitur ad licita. Licitum est, si ista restrictio expresse adicitur (scilicet addendo haec vel similia : «salvis legibus divinis ct ecclesiasticis >), vel, ut hodiedum fit, ex usu eruitur1. Pariter validum et licitum est iuramentum fidelitatis Principi usurpatori, quando regnum pacifice possidet (S. Alf. I, 94 ; II, 74). Coroll. IU. Iuramentum a clerico emissum permanendi in dioecesi nec ingre­ diendi in Religionem validum est, quia respicit rem debitam vi promissionis, una cum iuramento factae, ipsoque iuramento firmatae. Coroll. IV. Iuramentum de materia, partim impossibili vel inepta, quoad alteram partem valet ct obligat, si materia ct natura sua divisibilis et etiam divisim intenta est. Hinc v. g. promissio prodiga iurata (vel non iurata) potest partim valere. ‘. Cfr. Breve Pii VII Charitas, 13 april. 1791; S. Poenit I IVc. 1866 (A S. S. 1866, p 675). — 472 — 689 • ·. IV. Effectus i. Iuramentum adiectum actui (v. g. contractui, promis­ sioni vel voto) invalido, hunc non reddit validum; nec adiectum actui rescindibili, hunc irrescindibilem reddit; siquidem iuramentum non mutat naturam contractus, promissionis vel voti, prout ea ex se vel ex iure exsistit. Huc referas haec can. 1318, § 2: « Si autem actui directe ver­ genti in damnum aliorum aut in praeiudicium boni publici vel salutis aeternae iusiurandum adiciatur, nullam exinde actus consequitur firmi­ tatem. » 2. Iuramentum adiectum actui invalido, non inducit obligationem, quia iuramentum actui adiectum sequitur naturam et conditiones actus, cui adiicitur (can. 1318, § 1), seu quia accessorium sequitur principale (S. Alf. III, 180). * 3. Iuramentum adiectum actui valido; item iuramentum per sc stans inducunt obligationem, ut patet tam ex S. Scriptura,1 quam ex mox dicendis de qualitate obligationis. Attamen iuramentum actui valido adiectum incipit et desinit obligare cum actu, cui adicitur ; huius enim actus, ut dictum est, naturam et conditiones sequitur. Sed de obligatione iuramenti promissorii uberius dicendum est. Porro: a) Iuramentum promissorium inducit obligationem religionis (can. I3l7> § 0· Ratio est, quia reverentia Deo debita exigit, ut ponatur actio casu, quo Deus in patronum exsecutionis invocatus est; ut fit in iuramento promissorio. Obligatio autem iuramenti specie differt ab obliga­ tione voti, quia prior Deum respicit ut testem voluntatis praesentis et patronum exsecutionis futurae; altera ut creditorem. Coroll. Qui laedit iuramentum promissorium saltem duo perpetrat peccata; sci­ licet contra obligationem religionis iuiamento inductam, et contra obligationem, sive religionis voto inductae, sive alius virtutis, inductae promissione homini facta. Accedit tertium, si laedit iuramentum adiectum voto cum promissione homini facta. b) Iuramentum promissorium inducit obligationem religionis gravem, si respicit rem gravem; gravis enim irreverentia est omittere actum gravem, in cuius patronum Deus invocatus est. Si respicit rem levem, disputatur, utrum obligatio gravis vel levis sit. lam vero satis probabiliter levis tantum est, quia non apparet gravis irreverentia in eo, quod omitti­ tur actio minors momenti, etiamsi Deus in patronum eius invocatus sit (S. Alf. Ill) ’. *. Attamen non repugnat, iuramento actui invalido adiccto obligationem induci; nam stricte loquendo potest quis se obligare independenter a valore actus, cui iuramentum adicitur. At haec fere hypothetica sunt. s. Matth. V, 33. ’ Qui docent, Deum in iuramento promissorio invocari sive in testent, sive in fideiussorem actionis futurae, iure concludunt, obligationem praedicti iuramenti — 473 — Notes tamen, graviter peccare cum, qui dum iurct, non hahcat voluntatem standi promissis; quia in iuramento promissorio Deus invocatur ut testis voluntatis prae­ sentis. Gravis autem irreverentia est invocare Deum ut testem falsi. c) Quoad statuendam extensionem obligationis valent regulae secu­ turae : a) Iusiurandum stricte est interpretandum secundum ius et secundum intentionem iurantis aut, si hic dolo agat, secundum intentionem illius cui iuratur (can. 1321). β) Iuramentum cotnfirmotorium sequitur naturam et conditiones actus, cui adicitur (can. 1308, § 1). Itaque obligatio eius ad eadem sese extendit, ad quae actus v. g. votum, promissio, in cuius confirmationem adiectum est. Coroll. Iuramentum, quod respicit materiam iuris, obligat secundum limites iuris. Hinc v. g. parochus, qui iuraverit residentiam, potest non residere, quatenus hoc a iure conceditur. — Iuramentum servandi statuta vel regulas non obligat ad regu­ las, legitima desuetudine abrogatas; praeterea eiusmodi iuramentum obligat sub gravi vel sub levi vel ad solam poenam, prout ipsa statuta ex se sub gravi vel sub levi vel ad solam poenam obligant (S. Alf. III, 181). V. Cessatio. Ex can- 1319 iusiurandum promissorium, seu obligatio 690 eiusmodi iureiurando inducta desinit: 1. Si remittatur ab eo in cuius commodum iusiurandum emissum fuerat (S. Thom. 2. 2, q. 89, a. q. ad 2; S. Alf. III, 193). Eaque remissio probabilius etiam tunc valide et licite fit, quum iusiurandum principaliter in honorem Dei emissum est· » Ratio quia, licet promissio sit facta Deo, fuit tamen semper facta dependenter a voluntate hominis cui iuratum est, scilicet: si ille non remittat exsecutionem » (S. Alf. 1. c.). 2. St res iurata substantialiter mutetur, aut. mutatis adiunctis, fiat sive mala sive omnino indifferens, aut denique maius bonum impediat Prius eruitur ex eo, quod intentio iurantis non censetur sese extendisse ad materiam substantialiter seu notabiliter mutatam, ut dictum est de intentione voventis (n. 653). Alia sequuntur ex eo, quod res iurata, si fiat mala, vel indifferens, vel impeditiva maioris boni, desinit esse mate­ ria apta iuriiurando (n. 688). Advertas tamen, materiam honestam in fa­ vorem tertii promissam et acceptatam, utut in se forte minus perfectam, tamen hic et nunc remanere perfectiorem, immo praeceptam esse ob ius a tertio acquisitum (n. 688). semper esse gravem: gravis enim irreverentia est constituere Deum testem falsura vel fideiussorem infidelem seu mutabilem. At antecedens non probatur. — 474 — 3· Deficiente causa finali aut conditione sub qua forte iusiurandum datum sit. A^ide dicta de voto n. 655. 4 .Irritatione, dispensatione, commutatione, ad normam can.. 1320. Porro ex can- cit. : a) Irritare possunt Juramenta promissoria iidem, qui possunt irritare vota, ac eadem ratione (n· 662). Valent autem ea — aeque ac vota — irritare, etiamsi irritatio vergat in praeiudicium aliorum, utut hi obligatio­ nem remittere recusent. b) Dispensare vel commutare possunt iurainenta promissoria pariter iidem, qui possunt dispensare vel commutare vota, ac eadem ratione (n. 671); sed si iurisiurandi dispensatio vergat in praeiudicium aliorum, una Apostolica Sedes potest iusiurandum dispensare vel commutare propter necessitatem aut utilitatem Ecclesiae (S· Alf. III, 189, 192). SCHOLION. De iuramento ficto. 691 I. Notio. luramentum fictum est iuramentum, mere externe i. e. sine animo iurandi emissum. Eiusmodi iuramentum invalidum est (n. 682). 692 II. Moralitas. 1. luramentum fictum semper illicitum est; est enim irreverentia in eo quod Deus solum externe, ideoque vane invocatur. Accedit prop. 25 damnata ab Innoc. XI,1 cuius damnatio sententiae enuntiatae favet (S. Alf. III, 172). 2. Iuramentum fictum, emissum in confirmationem falsi, grave pecca­ tum est, quia gravis irreverentia est in eo, quod Deus etiam mere externe invocatur in testem falsi. Id autem obtinet in iuramento assertorio, quando res asserta falsa est; in iuramento promissorio, quando voluntas implendi iuratum deest (S· Alf. 1. c). 3. luramentum fictum, emissum in confirmationem veri, probabilius per se leve tantum peccatum est, quia non apparet gravis irreverentia in eo, quod quis mere externe invocat Deum in testem veri. Dixi per se ; nam grave peccatum est: i° si iuramentum ab auctoritate legitima prae­ cipitur, quia auctoritas praecipit iuramentum verum; 2° si fit cum deceptione proximi iniusta et gravi (S. Alf· 1. c.). 693 III. Obligatio. luramentum fictum per se non obligat, quia invalidum est ; potest tamen obligare atque quidem sub gravi per accidens, puta si proximus cum gravi damno decipitur, si neglectus rei iuratae grave scan­ dalum secum fert, etc. 1 « Cum causa licitum est iurarc sine animo iurandi, sive res sit levis sive gravis > (Denz.-Bannw. n. 1175). — 475 — IV. Notanda quoad iuramenta, quae specietenus potius quam re vera 694 ficta sunt. 1. Iuramentum promissorium, emissum sine animo iuratum implendi, est verum iuramentum, sed mortale peccatum, quod dicitur periurium ; obligat autem, utpote validum. (S- Alf. III. 172). 2. luramentum promissorium, emissum sine animo sese obligandi vide­ tur grave peccatum esse, quia gravis irreverentia videtur esse in eo, quod quis invocat Deum, simulque non vult auctoritate eius invocata ligari. SECTIO IV. De adiuratione. (S. Thom. 2· 2, q. 90; S. Alf. Theol. Mor. 1· III. n. 193, Append. ; Hom. Apost. tr. 5, n. 20). I. Notio. Adiuratio est invocatio Dei ad adducendum aliquem, ut ali- 695 quid agat vel omittat (S· Alf. IIL 193, app. n. 1). II. Divisio. Adiuratio dividitur: 595 1. In explicitant et implicitam, prout Deus invocatur directe, vel indi­ recte per creaturas, in quibus Eius attributa specialiter elucent (n. 683). 2. In sollemnem et privatam. Sollemnis est, quae fit ab Ecclesiae mi­ nistris ut talibus, ideoque nomine Ecclesiae, et servata forma ab Ecclesia statuta ; privata non fit nomine Ecclesiae. 3· In de precativam et imperativam, prout fit modo implorativo vel praeceptivo (S. Alf. 1. c.). III. Moralitas. Adiuratio est actus latriae; 1 siquidem adiurando pro- 697 fitemur, Dei excellentiam aptam esse, qua aliquis adducatur ad aliquid. IV. Entia adiuranda. Adiurari, i. e. per invocationem Dei ad aliquid 698 adduci possunt: i. Directe omnia et sola entia rationalia, quia ea sola per invocationem Dei possunt moveri. Adiurari igitur possunt Deus ipse, Angeli, Sancti, homines viatores et daemones. 2· Indirecte adiurari possunt creaturae irrationales scilicet aut adiu­ rando Deum vel Sanctos, ne sinant eas nocere, aut adiurando daemonem, ne per eas noceat (S. Alf· 1. c. η. III). V. Requisita ad liceitatem sunt : veritas, iudicium, iustitia (ut de 699 iuramento dictum est), et modus debitus. \ Invocatio alicuius Sancti — sistendo in illo — ad adducendum aliquem ad aliquid est actus hyperduliae vel duliae, prout B. Μ. V. aut alius Sanctus invocatur. — 4/6 — 1. Veritas sita est in eo «quod adiurans vere intendat assequi quod petit, et quod vera sit causa ob quam petit » (S. Alf. 1. c. η. II). Deesset veritas v. g. si quis fingens se pauperem, divitem adiuraret, ut sibi elee­ mosynam elargiretur. « Carentia autem huius veritatis raro erit plus quam venialis » (S. Alf· 1. c.). 2. Indicium intelligitur, ut adiuratio fiat ex rationabili causa. « cuius carentia certe non est nisi venialis » (S. Alf. 1. c.). 3. Iustitia intelligitur, ut adiurans conetur adducere ad rem honestam. Istius defectus diudicandus est ut defectus iustitiae in iuramento (n. 685). 4. Modus debitus. Porro Deus, Angeli et Sancti adiurandi sunt depre­ cative, daemones imperative, homines adiuranti subiecti tam imperative quam deprecative possunt adiurari ; qui vero adiuranti non subduntur, deprecative sunt adiurandi. 700 VI. Adiuratio daemonis seu exorcismus. 1. Exorcismus — ut adiura­ tio generatim sumpta — distinguitur in sollemnem et privatum, prout fit vel non fit nomine Ecclesiae. Sollemnis iterum duplex est, scilicet: i° exorcismus in obsessos; 20 exorcismi, qui occurrunt in baptismo et in consecrationibus vel benedictionibus. 2. Exorcismus sollemnis ab eis solis exerceri potest, qui potestate Ordinis, scilicet Exorcistatus gaudent. Praeterea: i° quoad exorcismum in obsessos requiritur peculiaris et expressa licentia Ordinarii (can- 1151, § i);1 20 quoad exorcismos, qui occurrunt in baptismo et in consecra­ tionibus vel benedictionibus, requiritur, ut quis sit eorundem sacrorum rituum legitimus minister (can. 1153). 3. Exorcismus privatus ab omnibus potest institui ; modus autem illum instituendi, a Rit. Rom. tit XI, cap. 3, exhibitus, adhiberi « potest ab Episcopis, nec non a sacerdotibus, qui ab Ordinariis suis ad id auctori­ tatem habeant. » 4. Exorcismi a legitimis ministris fieri possunt non solum in fideles et catechumenos, sed etiam in acatholicos vel excommunicates (can. 1’52). Nota i. Exorcismus in obsessos reperitur in Rit Rom. tit. XI, cap. 2. Nota 2. Exorcismus in obsessos non infallibiliter daemonem expellit, ut expe­ rientia docuit; semper tamen exorcismi «aliquem effectum sortiuntur, non complete, saltem imperfecte vires daemonum attenuando » (S. Alf. 1. c. η. VII). '. Haec licentia ab Ordinario concedatur tantummodo sacerdoti pietate, pruden­ tia et vitae integritate praedito; qui ad exorcismos ne procedat, nisi postquam diligenti prudentique investigatione cmmpcrerit exorcizandum esse revera a dae­ mone obsessum (can. 1151, § 2). — 477 — Pars 111. De III praecepto Decalogi. (S. Thom. 2. 2, q. 122, a. 4; S. Alf. Theol. Mor. 1. III. n· 263-332 ; Hom Apost. tr. 6). Praeceptum naturale est, ut aliquod tempus deputetur ad cultum divi- 701 num. « Praeceptum de sanctificatione sabbati... morale quidem est quan­ tum ad hoc, quod homo deputet aliquod tempus vitae suae ad vacandum divinis: inest enim homini naturalis inclinatio ad hoc, quod cuilibet rei necessariae deputetur aliquod tempus, sicut corporali refectioni, somno, et aliis huiusmodi; unde etiam spirituali refectioni, qua mens hominis in Deo reficitur, secundum dictamen naturalis rationis aliquod tempus deputat homo ; et sic habere aliquod tempus deputatum ad vacandum divinis, cadit sub praecepto morali » (S. Thom. 2. 2, q. 122, a. 4, ad 1 ; S. Alf. III, 263). ’ Determinatio tam temporis quam modi erat atque est iuris positivi (S. Thom· 2. 2, q. 122, a. 4, ad 1 et ad 4 ; S. Alf. III, 263, 265). Iam vero ius positivum divinum in \;et. Testamento diem sabbati cultui divino dedicaverat, eaque die ab opere servili cessare iusserat- Nunc, spectato iure positivo ecclesiastico, valent haec : 1. Sola suprema ecclesiastica auctoritas potest dies festos universae Ecclesiae communes constituere, transferre, abolere. Ordinarii locorum possunt suis dioecesibus seu locis peculiares dies festos indicere, sed ad actum tantum (can· 1244). II. Dies festi communes a suprema auctoritate constituti sunt: Omnes et singuli dies dominici, festa Nativitatis, Circumcisionis, Epiphaniae, Ascensionis et sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Almae Genitricis Dei Mariae, sancti loseph eius sponsi. Beatorum Petri et Pauli Apostolorum, Omnium denique Sanctorum (can. 1247, § 1). Quae ita intelligas: Ί. Festa cit. can· non enumerata, ipso facto ipsaque lege nullibi sint amplius de praecepto, etiamsi in aliqua natione, dioecesi aut loco antea fuerint de praecepto ex particulari lege vel consuetudine etiam centenaria loci, aut cx speciali concessione Sanctae Sedis. ’ 2. Sicubi aliquod festum ex enumeratis legitime sit abolitum vel translatum, nihil inconsulta Sede Apostolica innovetur (can. 1247. § 3). Ut ex voce sicubi (i. e. si in aliquo loco) eruitur, sermo est de festis par­ ticularibus, non autem de festis S. Corporis Christi et S. loseph. quae \ Catech. Rom. Part. 3, cap.4 , de 30 praec.----- ’. P. C. 17 Fcbr. 1918 (A. S. S. 1918, p. 170). — 47$ — Motu Proprio Supremae disciplinae ‘ a Pio X abolita sunt; haec festa vi ipsius Codicis iterum inducta sunt. 3- Dies festi Patronorum, ut ex dictis sequitur, ecclesiastico praecepto non subjacent ; sed locorum Ordinarii possunt sollemnitatem exteriorem transferre ad dominicam proxime sequentem (can- 1247, § 2). III. Supputatio diei festi facienda est a media nocte usque ad mediam noctem, salvo praescripto can. 9232 (can. 1246), et horis computatis secundum communem loci usum; quod eruendum videtur ex can. 33, § 1, qui legibus, in quibus servandis optio temporis conceditur, hanc legem non accenset, idque, ut videtur, tum ut in hac lege uniformitas habeatur, tum ut scandala facile oriunda praecaveantur. IV. Festis de praecepto diebus Missa audienda est, et abstinendum ab operibus servilibus, actibus forensibus, itemque, nisi aliud ferant legi­ timae consuetudines aut peculiaria indulta, publico mercatu, nundinis aliisque publicis emptionibus et venditionibus (can. 1248). Plura alia consuluntur, maxime ut fideles concioni et exercitiis post meridiem insti­ tuendis intersint (cfr. can. 1345 et 1348). Hisce notatis, dicemus primum de Missa audienda, deinde de cessatione ab aliquibus operibus. SECTIO I. De Missa audienda. 702 I. Obiectum praecepti. Assistendum est Missae catholico ritu cele­ bratae, quae sit unum sacrificium, Missae integrae, physice, religiose et in debito loco. Dicitur: i. Missae catholico ritu celebratae (can. 1249). Sed perinde est. utrum celebratio ritu latino an alio fiat (can. cit.). 2· Missae, quae sit unum sacrificium. Ita sensus obvius et naturalis praecepti (S. Alf. III, 311). Coroll. Non satisfacit, qui simul audit diversas fartes plurium Missarum. Patet ex prop. 53 damnata ab Innoc. XI *. Neque sufficit successive assistere diversis plurium Missarum partibus; attamen in casu satisfit substantiae praecepti, si consecratio et communio utriusque speciei ex eadem Missa habeantur; hinc, sal­ tem si iusta causa accedat, ulteriora non urgeantur (cfr. S. Alf. III, 311). *. 2 Iui. 1911. ----- ’. Can. 923 statuit: Ad lucrandam indulgentiam alicui diei affixam, si visitatio ecclesiae vel oratorii requiratur, haec fieri potest a meridie diei praecedentis usque ad mediam noctem quae statutum diem claudit. ___ « Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro, qui duas cius partes, immo quattuor simul a diversis celebrantibus audit » (Denz.-Bannw. n. 1203). — 479 — 3· Missae integrae. Attamen Missa, spectata assistentia praescripta, finiri censetur Sacerdotis benedictione. Ceterum omissio voluntaria etiam minimae partis est peccatum veniale. 4. Physice; at physica praesentia sumatur moraliter a. v. sufficit, ut quis ex diversis circumstantiis iudicari possit facere unum cum aliis. Hinc satisfacit: 1® Qui in ecclesia exsistit, modo aliqua ratione (puta ex aspectu vel auditione celebrantis, ex actionibus vel motibus aliorum, ex sonitu campanulae vel cantu chori) discernere possit, quid agatur; 2° qui extra ecclesiam a) est in sacristia vel in alio cubiculo ecclesiae annexo, modo celebrantem videre vel (puta, si ianua clausa sit) audire possit ; b) in platea multitudini associatur atque ex signis, quid agatur, capere potest ; attamen non nimis a multitudine distet, etiamsi omnia videre possit; c) e domo ecclesiae vicina ad Missam attendere potest (S. Alf. III, 312). Non satisfacit, qui domi manens mediante radio, ut dicitur, Missam sequitur. 5. Religiose. Requiritur autem : a) Intentio colendi Deum; siquidem praecipitur actus religiosus, qui, deficiente dicta intentione, deficeret· Itaque non sufficit, si quis assistat mere ut aliquam caeremoniam conspiciat. Sufficit autem intentio colendi Deum implicita, qualis habetur v. g· si quis assistat cum intentione praecepto satisfaciendi, vel faciendi, quod intendit Ecclesia etc. (S. Alt' III, 313). Neque assistentia metu extorta intentioni tequisitae repugnat. b) Attentio externa, quae consistit in decenti corporis compositione una cum omissione actuum externorum, qui cum attentione interna com­ poni nequeunt. Eiusmodi actus sunt dormire, fabulari, legere scripta impertinentia· Attentionem externam requiri, omnes concedunt, atque erui­ tur ex eo, quod Ecclesia saltem actum cultus externi praecipit (S. Thom. 2. 2, q. 122, a. 4; S. Alf. III, 313). c) Attentio interna — i. e. applicatio mentis ad id, quod agitur, scilicet sive ad rem, quae a celebrante geritur; sive ad sensum per gesta signi­ ficatum, sive ad alias pias cogitationes vel preces — attentio interna, inquam, ea requiritur, qua quis possit rationem reddere eorum, quae in altari fiunt, seu qua constituatur non plane a sacrificio distractus. Ratio est, quia praecipitur auditio Missae (can. 1248) ; quae vox saltem atten­ tionem expositam involvere videtur· Ulterior attentio interna satis pro­ babiliter non requiritur; tum quia dubium est, num attentio interna re­ quiratur ad essentiam orationis; tum quia probabiliter sufficit actus reli­ giosus, ad quem sufficere videtur praesentia physica una cum inten­ tione colendi Deum et attentione externa et interna exposita (S. Alf· III, 1. c.). — 480 — Coroll. I. Certo satisfaciur^ qui occupantur actibus ad cultum divinum spectan­ tibus (puta pulsando organa, colligendo eleemosynas etc.), modo aliqualem ad sacrum attentionem retineant ; idque valet, etiamsi interdum discedant ad quae­ renda necessaria (S. Alf. III, 317). Coroll. II. Confessio sacranicntalis saltem prolixior per se videtur neque cum attentione externa neque cum interna posse componi. Requiritur enim actus reli­ gionis per modum colentis Deum in ipso sacrificio et oblatione victimae. Atqui attentio quam habet, qui confitetur sacramcntaliter, non est talis, sed est ad decla­ randum confessario numerum, species et circumstantias peccatorum, ad auscul­ tanda eius monita, correctiones, poenitentiam etc.1 Dixi per se, quia practice poenitentes videntur non inquietandi, si ad partes principaliores attenti reddantur. Immo si quis secus aliquamdiu in statu peccati mortalis permanere vel diutius a confi­ tendo abstinere deberet, saltem Ecclesia consentire praesumitur (S. Alf. 314, 332). 6. In debito loco. Porro satisfacit, qui assistit Missae celebratae: a) Sub dio (can- 1249) ; iam vero etiam sub dio celebrare censetur, qui celebrat in transtris seu in navis constrato ; idem dicendum videtur de omni Missa in mari celebrata. b) In quacumque ecclesia vel oratorio publico aut semi-publico (can. 1249). c) In oratoriis privatis, quae sequuntur: i° in privatis coemeteriorum aediculis, de quibus in can. 1190 (can. 1249), i. e. in aediculis, in coeme­ terio a familiis seu personis privatis ad suam sepulturam erectis; quae aediculae sunt oratoria privata (can. 1190); 2° in oratoriis privatis Car­ dinalium et Episcoporum (can. 1189). In aliis oratoriis privatis ii soli satisfacere possunt, qui induito comprehenduntur. Comprehendi autem censentur, nisi tenor obstet, indultarii, eorumque consanguinei, affines, hospites, commensales et familiares. ’ Quae autem dicta sunt de aliis oiatoriis privatis, etiam valent, si quis utens privilegio altaris portatilis celebrat in loco, in quo per se obligationi satisfieri nequit, a· v· in casu ii soli valide Missae assistunt, qui privilegio sive expresse comprehendun­ tur, sive spectato fine privilegii — puta terras Missionum — comprehen­ di censendi sunt. d) Ubicumque Cardinales vel Episcopi celebrant, vel in eorum com­ modum celebratur. Deducitur ex responso S. R· C. ’ quod illud de Epis­ copis affirmat. Itaque per se non satisfacit, qui assistit Missae: i° in oratorio privato; 2° in loco omnino privato, v. g. in cubiculo alicuius domus. Dixi per se ob casus supra et aliis forte induitis exceptos. Obligatio audiendi Missam in ecclesia paroeciali iam dudum abolita *. Bieluart, Dc relig. diss. 6, a. ,. ----- S. Congr. de Sacr. 7 Fcbr. 1909. ·. 8 lun 1896. n. 3906. — 481 — est. Attamen monendi sunt fideles, ut frequenter, ubi commode id fieri possit, ad suas paroeciales ecclesias accedant ibique divinis officiis inter­ sint et verbum Dei audiant (can. 467, § 2).1 II. Obligatio praecepti. 1. Obligatio assistendi Missae ritu catholico 703 celebratae, physice, et in loco debito, gravis est. 2. Obligatio assistendi Missae integrae, et religiose, gravis est ex genere suo. Gravitas autem materiae in casu desumi debet tam ex quali­ tate, quam ex quantitate partis, cui quis aut nullatenus aut non religiose assistit. Quoad quantitatem vero notes, partes Missae, quae non semper recurrunt, ut symbolum, minus computari (S· Alf· III, 310). Coroll Quoad obligationem assistendi Missae integrae: i° spectata quantitate, materia gravis videtur neglectus quartae fere partis Missae, v. g. eorum, quae fiunt ab initio usque ad Offertorium exci.; 2° spectata qualitate, gravis est ne­ glectus Consecrationis et Communionis; vel etiam alterutrius; 30 spectata utraque, gravis censetur omissio eorum, quae fiunt a Consecratione usque ad Pater exci, (cfr. S. Alf. III, 310). 40 Denique notes, partes separatas omissas coalescere, ut si quis in initio et in fine partem omitteret. Coroll. II. Quoad obligationem assistendi religiose, materia gravis est, si qui per notabile tempus dormiunt, confabulantur, diaria legunt etc. (S. Alf. III, 317). Passim vero gravis defectus deest in iis, qui modo confabulantur, modo attendunt ; item in iis, qui cogitationibus vanis vel etiam inhonestis occupantur aut semi-ebrii vel semi-sopiti assistunt (S. Alf. III, 316). Coroll. III. Qui sero advenit, ita obligatur: 1. Per se tenetur aln Missae assistere, quia praescribitur assistentia «ih' eidemque Missae integrae. Attamen practice facile aderit causa excusans ab ista obliga­ tione, maxime si retardatio inculpabilis est : immo si levis tantum Missae pars peracta sit, ab alia Missa audienda excusatur. 2. Si nequit aliam Missam audire, vel aliter a dicta obligatione excusatur, certo tenetur reliquae parti assistere, si ante Consecrationem advenerit. Si advenerit post Consecrationem, secundum plures ad nihil amplius tenetur, quia actui Sacri­ ficii essentiali iam praesens esse nequit. S. Alfonsus vero (III, 310, qu. 2°) contra­ rium propugnat, quia Ecclesia etiam omnes et singulas caeremonias intendit, qua­ tenus Missam comitantur, abstrahendo ab eo, utrum necne aliquis actui essentiali interfuerit : quo posito, ratio legis etiam in solis caeremoniis salvari videtur. Attamen practice facile aderit ratio excusans, puta magnum ruborem vel etiam scandalum oriturum. Pariter, qui aliter ac sero adveniendo partem notabilem missae omisit, atque ab altera missa audienda excusatur, per se tenetur supplere (S. Alf. 1. c.) ; verum saepius aderit causa excusans ab obligatione supplendi. III. Causae excusantes a praecepto enumerantur: Impotentia, caritas 704 proximi, officium et consuetudo; quae singulae — praeter consuetudi’. Cfr. Cone. Trid. Scss. 22. Deer, de observ. in celebr. Missae. 31 — 482 — nem — reduci possunt ad incommodum mediocriter grave proprium vel alienum (eiusve periculum) in bonis animi, corporis, fortunae, hono­ ris, famae vel pudoris. Hinc S. Alfonsus, « Excusat ab audienda Missa quaevis causa mediocriter gravis, scilicet quae involvit notabile aliquod incommodum, aut damnum in bonis animae vel propriis vel proximi » (III, 324). Itaque excusantur: 1. Aegroti, convalescentes, qui rationabiliter timent notabile incommodum vel convalescentiae moram ; item ii, qui timent, ne v. g. ob tempestatem vel vestitus defectum morbo afficiantur. In dubio quisque stare potest iudicio medici, supe­ rioris; immo, dubio persistente, excusatur, quia periculum incommodi notabilis sufficit (S. Alf. III, 325). 2. Qui longe distant ab ecclesia. Per se secundum S. Alf. (III, 329) sufficit iter pedestre unius horae cum quadrante, attamen hic ratio habeatur conditionis personae, aetatis, intemperiei aeris, consuetudinis, loci quoque (v. g. urbis vel pagi), etc., quae cfficejc possunt, ut minor distantia sufficiat; sed ob distantiam non excusatur, qui sine novis expensis vel expensis modicis curru vel vehiculo uti potest. 3. Qui domum, aegrotum, pueros vel gregem deserere nequeunt ; at si sint plures custodes et plures Missae dicantur, singuli successive assistant ; si una tantum Missa celebretur, alternatim assistant (S. Alf. III, 326). 4. Ii quibus « periculum est 'gravis offensionis mariti, parentum vel dominorum» (S. Alf. III, 327). Si tamen famuli frequenter sine iusta causa Sacro assistere vetantur, alium famulatum quaerant. 5. Qui nequeunt implere praeceptum sine gravi pudore, puta quia vestimenta congrua desunt, quia puella ex delicto occulto gravida' est, etc; videndum tamen, num forte summo mane sine dicto incommodo Sacro assistere possint (S. Alf. III. 330). 6 Qui assistendo Missae omitterent occasionem lucri, attenta eorum conditione, extraordinarii. « Nam in L. un. C. de sentent, quae pro eo, etc., magnum lucrum cessans gravi damno aequiparatur. — Saltem in tali circumstantia dicendum vide­ tur, praeceptum festi, prout humanum, non obligare cum tanta iactura » (S. Alf. III. 301» 332)· Immo si ipsa conditio muneris difficultatem assistendi Missae an­ nexam habeat, notabilis iactura excusat; quod applices nautis, aurigis, etc. (S. Alf. III, 332). M 7. Ob consuetudinem in aliquibus locis per certum tempus excusantur puerperae post partum, viduae post mortem mariti, sponsae quarum banna proclamantur, nisi tamen alii Missae assistere possint (S. Alf. III, 330). 8. Disputatur, num excusetur qui nequeat praeceptum implere nisi ex privilegio, puta dominum oratorii privati, qui nequit adire ecclesiam, sed commode sacerdotem habere potest. Porro cum «S’. Alfonso (III, 319, dubit 30) negavimus (n. 201). Nota. Qui ordinarie a praecepto ecclesiastico excusatur, secundum plures theo­ logos, aliis negantibus, tenetur aliquoties sive die dominica gravius incommodum subire, sive die feriali supplere, quia praeceptum divinum est, ut fideles interdum Sacrificio intersint. Ceterum ei, qui a Sacro audiendo excusatur, suadetur, ut domi per preces suppleat. — 483 — SECTIO II. De cessatione ab operibus servilibus. I. Obiectum praecepti. Festis de praecepto prohibentur: 1® actus 705 forenses ; 2° nisi aliud ferant legitimae consuetudines aut peculiaria indulta, publicus mercatus, nundinae aliaeque publicae venditiones et emptiones; 30 opera servilia (can. 1248). 1. /ictus forenses. Intelliguntur actus iudiciales (tam seculares quam ecclesiasticas causas spectantes), qui cum strepitu seu apparatu iudiciali exercentur, ut citatio testium, postulatio iuramenti iudicialis, iudicialis inquisitio causae, sententiae prolatio et exsecutio. Licet autem excom­ municare, dispensare; item actiones praevias privatim peragere, puta advocatum consulere, praeparare defensionem etc. — Praeterea ubi prohibitio non servatur, ii ad quos spectat, passim ob damnum vitandum excusantur (S. Alf. III, 284). 2. Publicus mercatus. Itaque per se non licet vendere vel emere in officinis publicis, multo minus in foro. Attamen consuetudo et certatio pluribus in locis permittunt, ut in officinis publicis vendantur esculenta et poculenta, item, maxime ruri, vestes, calcei etc. (S. Alf. III, 286). Ceterum tamen hodiedum ob leges vigentes minus facile excusantur, qui ianuis apertis vendunt. 3. Nundinae; quae pariter ob consuetudinem permitti possunt; si in dic festo incidant, in pluribus locis anticipantur vel differuntur; quod si non fiat, plures tamen, sive ob consuetudinem sive ob causam excu­ santem, nundinas adire possunt (S. Alf. III, 286). 4. /Iliae publicae venditiones: Itaque non prohibentur emptiones et venditiones privatim factae, etiam coram Notario. Emptionibus aequipe­ rantur contractus locationis, permutationis etc. (S. Alf· III, 285). Con­ suetudo hic illicve permittit aliquas venditiones publicas, v. g. columba­ rum, quae gallice dicuntur pigeons-voyageurs. 5. Opera servilia- Ita dicuntur opera, quae corporis potius quam ani­ mae viribus exercentur, atque corporis utilitati immediate inserviunt, pu­ ta opera ruralia ut arare etc ; opera artium mechanicarum ut artis suto­ riae etc. Dicuntur servilia, quia a servis fieri solebant. Liberalia sunt, quae animae potius quam corporis viribus fiunt, atque immediate animae utilitati eiusve cultui inserviunt, puta studere, legere, docere, organa pulsare etc. Dicuntur liberalia, quia maxime a liberis exercebantur. Communia vel media dicuntur, quae ab omnibus promiscue exercentur, ut iter facere, venari etc. (S. Thom. 2. 2, q. 122, a. 4, ad 3; S. Alf. III, — 484 — 272, 2/9)· ' Praeterea notes, servilitatem vel liberalitatem operis non pendere neque ab intentione operantis, ita ut nihil referat utrum utilitatis an recreationis causa, pro se an pro alio, lucri gratia an gratuito fiat; neque a defatigatione corporis Porro: a) Opera liberalia et communia permittuntur, exceptis eis, de quibus sub I, i. 2. 3 et 4 dictum est. Opera servilia ab Ecclesia prohibentur, quia « contradantur observantiae Sabbati, in quantum impediunt appli­ cationem hominis ad divina » (S. Thom. 1· c.). A prohibitione tamen eximuntur opera necessaria ad victum atque compositionem corporis et domus, quae commode nequeunt vel non solent anticipari, ut coquere cibos (etiam maiori arte conficiendos, ut placentas), sternere lectos, do­ mum aut vestes purgare (S. Alf. 298). b) De aliquibus operibus difficilius determinatur, num servilia, vel saltem num et quatenus licita sint. Practice haec statui possunt. a) Scribere et transcribere (etiam notas musicas) licet; item corrigere libros et alios leves labores accessorios exercere, puta lineas necessarias ducendo ct chartam superpositam conglutinando; item licet delineationes artificum efformare (S. Alf. HI, 279). dJPingere licet, modo in actu pingendi sistatur. « Ratio quia pingere, licet requi­ rat operationem materialem, non videtur tamen proprie posse dici actio servilis; immo, potius dicenda videtur liberalis. Nam, sicut scriptura exprimit conceptus internos, ita pictura exprimit imagines rerum » (S. Alf. III, 280). Dicitur modo in actu pingendi sistatur; siquidem illicitum est terere et miscere colores, praeparare et extendere tabulas. Pariter vetitum est tingere pannos vel parietes. ‘i) Quae dicta sunt dc actu scribendi ct pingendi, etiam applicentur aliquibus actibus similibus. Hinc licitum est: i° acu pingere, non autem suere, neque quod dicitur Necrlandicc breien, Gallice tricoter, Germanice stricken (cfr. S. Alf. III, 281); 2" ordinare characteres (S. Alf. III, 279, 282); quod tamen ex communi aestimatione in publica officina pro illicito habetur; 3" artem photograP hicam exercere, quatenus fit sine notabili labore, v. g. ad efformandam imaginem negativam, ut dicitur; 40 sculpere, quatenus de ultima statuae perfectione agitur; secus « ars sculptoria communiter, saltem in aestimatione hominum, inter artes mechanicas numeratur » (S. Alf. III, 281). δ)Ducere iumenta, naves, currus, mercibus onusta, num secundum se licitum sit, disputatur ; labor autem accedens imponendi et levandi onera illicitus vel licitus videtur esse, prout magnus vel exiguus est (S. Alf. III, 276 sq.). t) Venari, piscari, aucupari licita sunt, nisi fiant cum magno apparatu et labore (S. Alf. III, 283). qJMolere, quocumque modo mola agitatur, licitum est, modo applicatio hominis sit modica. Attamen in nostris tractibus consuetudo obstat (S. Alf. III, 277). ‘. Haec operum distinctio partim consuetudine nitebatur et nititur ; quae quidem consuetudo aliquatenus temperata est, ita ut v. g. habeantur opera, quae olim possent esse servilia, nunc autem communia sint. Materiam ita pertractare conati sumus, ut omnis difficultas, cx diversa consuetudine oriunda, exclusa videatur. y.) Denique licita videntur va opera in commodum alicuius offina/ perficienda, quae vix ullum lal>orcm corporalem secum ferunt, v. g. microscopica lactis aliusve materiae inquisitio ; attamen cx aestimatione communi pro illicitis habentur, si in ipsa officina publica peraguntur. II. Obligatio praecepti gravis est ex genere suo. Porro in operibus 706 servilibus secundum S. Alf. ad gravem materiam requiritur, ut labor protrahatur per duas horas cum dimidia (sive continuas sive interrup­ tas); si de leviori labore sermo est, tres horae statui possunt (S. Alf. III, 305, coli. 282). In strepitu iudiciali et in mercatu gravitas materiae magis pendet a qualitate negotii quod tractatur (S. Alf. III, 286, 307). Qui pluribus mandat, ut laborent, secluso gravi scandalo, probabilius non peccat graviter, si nemo eorum objective gravis transgressionis reus est. Ratio est, quia cum obligatio feriandi personalis sit, diversorum transgressiones non censentur in unum coalescere (S. Alf. III, 306). III. Causae excusantes a praecepto enumerantur: Necessitas propria 707 vel aliena, caritas, pietas et consuetudo· i. Necessitas propria vel aliena i. e· grave damnum sive spirituale sive corporale sive temporale a se vel a tertio avertendum. Speciatim excu­ santur : a) Pauperes, qui secus sibi suisque quoad victum vel vestitum providere ne­ queunt. Item famulae, quae secus tempore resarciendi vel lavandi vestes carent (S. Alf. III, 297). Quamvis, si quis ut pauper notus sit, scandalum abesse debeat, praestat tamen, quoad fieri possit, secreto laborare. b) Subditi, qui a domino ad laborandum adiguntur; si tamen famuli saepe dic Dominico debent laborare, alium famulatum quaerant (S. Alf. III, 296). c) Pistores et laniones, qui secus petentibus satisfacere nequeunt (S. Alf. III, 298, 299). Non excusantur tamen, nisi forte ob certationem, si lex illud v g. pistoribus vetat. d) Sartores aliioue operarii, si res urgeat, v. g. pro instantibus nuptiis vel fune­ ribus. Attamen caveant, ne sine speciali causa plura assumendo, vel recusando sufficientem numerum operariorum, sese in eiusmodi necessitate constituant (S. Alf. III, 303). e) Pharmacopolae aegrotis necessaria praebentes, nisi inter se convenerint — ut hodiedum saepius fit — ut unus altcrve tantum diebus festivis vendant. f) Agricolae, si cx tempestate similive causa grave damnum imminet (S. Alf. Horn. Ap. tr. n. 21). g) Barbitonsores partim ob necessitatem, partim ob consuetudinem excusantur (S. Alf. III, 290). h) Fabri ferrarii qui calceant < equos itincrantium vel eorum qui (postridie) summo mane iter sunt acturi aut in agrum egressuri ad laborandum.... Pariter possunt refici vomeres eorum, qui aliter die sequenti laborare non valerent. Sic etiam reficere vias, pontes etc. » (S. Alf. III, 300). — 486 — ? I i HK h) Quicumquc opera semel incepta sine gravi damno interrumpere nequeunt, ut qui laborant in fusoriis, atque aliquando etiam in officinis butyraceis (S. Alt, ΠΙ, 300) i) Qui praeparant quae ob publicam festivitatem, v. g. ob adventum vel natalem Principis, necessaria sunt atque commode antea praeparari nequeunt. « Ratio, quia talia signa laetitiae sunt reipublicae moraliter necessaria » (S. Alf. III, 304). j) Qui omitterent occasionem lucri, attenta eorum conditione, extraordinarii, ut expositum est n. 704. k) Otium vitandum ratione sui non excusat ; excusat tamen ratione peccati vitandi eos, qui nisi laborent moraliter loquendo a peccato non abstinebunt, v. g. incarcerates, qui operibus per se licitis vacare nequeunt (S. Alf. III, 302). — Eis autem, qui de otio queruntur, permitti potest, ut in utilitatem pauperis vel eccle­ siae indigentis leviora opera praestent. Quae si minus commode fieri possint, ex epikia permitti potest (saltem si secus periculum est, ne circumcursent), ut per horas aliquot aliis laboribus, levioribus tamen, occupentur. Pariter levis labor domesticus licite conceditur operario, qui secus expositus esset periculo sese ine­ briandi, etc. 2. Caritas permittit, ut quis aegrotis inserviat, mortuos sepeliat, atque generatim, ut pro alio faciat, quod alius ipsemet sibi licite faceret Quaer., quatenus liceat pro pauperibus laborare. Resp. i. Certo licet laborare ad subveniendum sive pauperi determinato in gravi necessitate constituto, sive communitati in tali necessitate versanti (S. Alf. III, 293). Resp. 2. Certo illicitum est in communi necessitate laborare vel conficere res, ut lucricm ex labore vel rebus perceptum pauperibus concedatur. Resp. 3. Disputatur, num in communi necessitate liceat conficere res, v. g. vestes pauperibus distribuendas. Cum S. Alfonso et aliis contra aliquos negandum videtur: ea enim sententia admissa, iam omnibus et semper licitum foret laborare; quod sensui Ecclesiae videtur obstare (S. Alf. III, 293). 3· Pietas permittit opera servilia prout sequitur: a) Opera, quae proxime ad cultum divinum ordinantur, permittuntur. Eiusmodi sunt: agitare campanas, organa pulsare, eisque insufflare etc. (S. Alf. III, 291). b) Opera, quae remote vel per accidetis tantum ad cultum divinum or­ dinantur, prohibentur nisi necessitas ea exigat. Eiusmodi sunt v. g. « colere agros ecclesiae, vehere lapides et ligna ad eius aedificium, dealbare parietes templi » (S· Alf. III, 293). Satis probabiliter tamen licet « laborare ad conficienda ornamenta necessaria pro ecclesia indi­ gente » (S. Alf. 1. c.). c) Opera, quae neque ita proxime neque ita remote ad cultum divinum ordinantur, summum sub levi, immo secundum S· Alfonsum satis proba­ biliter nullatenus prohibentur. Talia sunt: « verrere templum, coquere hostias, ornare altare et ecclesiam tapetis, tabulata erigere necessaria ad — 4«7 — festivitatem vel sepulcrum et similia. » Attamen « scienter praeparare tabulata in die festo ad videndam processionem, de se est peccatum grave; sed, si non sint facta pridie, licite fiunt in die festo » (III, 292). 4. Consuetudo quid permittat, supra satis indigitatum est (n. 705). 5. Denique in dubio, num causa sufficiens excusandi adsit, requiritur dispensatio, de qua vide n. 183; notes tamen, non dubie adesse causam sufficientem, si immineat grave periculum notabilis damni. Pars IV. De IV praecepto DecalogL (S. Thom. 2. 2, q. 101-105; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 333-362 ; Horn. Apost- tr- 7). Quartum decalogi praeceptum explicite solummodo dicit de honore, 708 quem filii parentibus debent; implicite vero officia tam parentum erga filios, quam aliorum consanguineorum, coniugum, aliorumque superio­ rum et inferiorum erga invicem comprehendit. Dicemus igitur primum de officiis parentum erga filios, tum de officiis tam aliorum consangui­ neorum quam coniugum, denique de officiis herorum et famulorum domesticorum, quinto de officiis herorum et famulorum non domesti­ corum, sexto de officiis magistrorum et discipulorum, septimo de officiis principum civilium et subditorum. SECTIO I. De officiis filiorum erga parentes. I. Principia. 1. Filii parentibus debent praestare amorem, reverentiam 709 et obedientiam. Patet tam ex S. Scriptura 1 quam ex dictis de virtute pietatis et observantiae (n. 395 et 398). Ad haec obligationes amoris et reverentiae persistunt; obligatio vero obedientiae cessat, cum filii maiorennes vel matrimonio aut emancipatione sui iuris fiunt; attamen in domo paterna manentes quoad ordinem domesticum parentibus subditi remanent. 2 Officia amoris, reverentiae et obedientiae, cum modos pietatis exercendae moraliter diversos respiciam, specifice differunt; hinc qui ea transgreditur, peccatum specifice diversum committit, prout amorem, reverentiam vel obedientiam laedit. 3. Officia exposita sunt gravia ex genere suo, ita ut filii qui ea ‘. Cfr. Eccli. VIII, 29 sq. ; Prov. XIX, 26; XXIII, 24, 30: Eph. VI, I. - 488 — notabiliter laedant, graviter peccent. Ratio est, quia in posito casu graviter bono parentum ideoque caritati adversantur (S. Alf. III, 333; n. 282). 710 J Π· Applicationes. 1. .bnor debitus exigit, ut filii parentes amoris affectu prosequantur, ipsis bona velint, et amoris signa praebeant. 1 Contra hanc obligationem filii graviter peccant: i° si parentes odio habent, eis grave malum exoptant vel de eorum gravi malo gaudent; 2° si — utut internum forte odium desit — tamen ita se gerunt ac si odio cos haberent, puto habitualiter cos torvo oculo aspiciendo vel aspere alloquendo ; 3° si parentibus in gravi necessitate temporali vel spirituali non succurrunt; si ipsos in eorum infirmitate non visitant ; si non curant, ut eis morituris sacramenta ministrentur ; si testa­ mentum non adimplent etc. (S. Alf. III, 333). 2. Reverentia debita exigit timorem filialem, ut honorifice de ipsis sentiant, agnoscendo eos ut superiores, utque praedicta sensa verbis ct factis probent. Contra hanc obligationem filii graviter peccant. t° si parentes despiciunt, eosve agnoscere nolunt ; attamen mere externa simulatio sine interno contemptu ob aliquam causam saltem a mortali excusatur; 2° si eos, etsi leviter tantum,verberant vel manum aut instrumentum ad eos verberandos levant. Excusantur tamen a gravi atque aliquando etiam a levi peccato, qui parentes hebetes, amentes, prae senio vel ebrietate delirantes verbis vel factis coercent (S. Alf. III, 334). Ceterum gravitas irreverentiae haud parum pendet a conditione familiae et moribus loci, ita eadem verba levem vel gravem irreverentiam possint constituere, prout in parentes inferioris vel altioris conditionis proferuntur. 3. Obedientia debita sese extendit: i° ad filiorum educationem tam temporalem quam spiritualem, quae tamen valent tantum pro minorennibus eisque nondum matrimonio iunctis, minorennitate computata in materia civili secundum ius civile, in materia morum et religionis secun­ dum ius canonicum (cfr· can. 88, § 1); ad ordinem domesticum. Ut autem in casu vere peccetur, requiritur verum imperium ; qui agit con­ tra voluntatem vel ordinationes directivas tantum, per se non peccat, quamvis per accidens, deficiente fine actus honesto, facile possit peccare. Quoad materiam autem gravem notes, plures transgressiones ex mente praecipientis, spectata materia, omnino prudenti saepius coalescere (S. Alf. III, 335). Quibus attentis: Contra hanc obligationem graviter peccant filii, qui contra formalem parentum iniunctionem i° praeceptum religionis omittunt vel etiam per longum tempus a sacramentis abstinent; 2° prava consortia, popinas, choreas, theatra frequentant; 30 vesperi vagari non desinunt ; 40 intempestivam procationem continuant ; 50 ope­ ram gravis momenti perficere recusant etc. (S. Alf. 1. c.). Quoad studiorum ne­ glectum notes, filium posse graviter peccare, etiamsi parentes strictum mandatum ( | — 489 — non imposuerint, scilicet ob damnum parentibus inferendum. Porro ab hanc ratio­ nem filius parentum divitum non ita facile, filius autem parentum mediocris fortunae facilius graviter peccabit. Ceterum in tota hac obedientiae materia bene videndum: i° utrum sola monitio seu dispositio directiva, an verum mandatum habeatur; 2° utrum necne filii ad malitiam objective gravem satis attenderint, ut subjective graviter culpabiles sint. Quacr. 1, num liberi teneantur obedire parentibus in electione statics 711 vitae, sive matrimonialis, sive caelibis, sive clericalis, sive religiosi. Resf>. Filii non tenentur obedire neque quoad statum vitae in genere, neque quoad matrimonium cum determinata persona, neque quoad in­ gressum in determinatam religionem. Nam « secundum ea quae ad natu­ 1 ram corporis pertinent, homo homini obedire non tenetur, sed solum Deo, quia omnes homines natura sunt pares ; puta in his quae pertinent ad corporis sustentationem et prolis generationem ; unde non tenentur nec servi dominis, nec filii parentibus obedire de matrimonio contrahen­ do, vel virginitate servanda, aut aliquo huiusmodi » (S Thom. 2. 2, q. 104, a. 5) ; quae etiam applicentur statui vitae ordinis supernaturalis (S· Thom. 2. 2, q. 89, a. 6). Accedit, quod in praedictis statibus est perpetua quaedam servitus, ad quam homo hominem cogere nequit (S. Thom· suppi, q. 47, a. 6). Hinc graviter peccant parentes, qui liberos cogunt, etiam indirecte, ad vitae statum eligendum (S. Alf- III, 335, cfr. can. 2352). Per accidens tamen fieri potest, ut liberi debeant sive nup­ tias inire, sive ad tempus saltem a matrimonio, a statu clericali vel religioso abstinere, nimirum, si secus parentes gravi necessitati expositi forent (S. Thom. 2· 2, q. 89. a. 6; S. Alf. III. 335; IV. 66). Quacr. 2, num liberi teneantur petere consilium et consensum paren­ tum in electione status. Resp. i. Quoad statum conjugalem, maxime quoad personam, cum qua matrimonium ineundum est, filialis reverentia videtur exigere, ut parentes in re tam gravi consulantur, eorumque assensus petatur. Atta­ men cum filii non teneantur sequi consilium a parentibus dandum, ipsa obligatio consulendi et petendi assensus per se levis tantum videtur. Immo nulla est, si parentes irrationabiliter inviti praevideantur, vel alia iusta causa aliter agendi adsit (S. Alt· VI, 849, 877). Per accidens obli­ gatio potest esse gravis, puta si parentes ex consilio non petito graviter offendentur vel gravi tristitia afficientur. ' Nota. Quatenus filii, spectato iure civili, consensu parentum vel tutoris ad ineundas nuptias indigeant, vide in iure patrio. Resp- 2. Quoad statum religiosum vel clericalem non est obligatio petendi consilii vel consensus parentum ; immo saepius ne expedit quidem — 490 — illos consulere, tum quia hac in re experientia carent, tum quia « sicut caro concupiscit adversus spiritum, ut dicitur ad Gal. 5, ita etiam fre­ quenter amici carnales adversantur profectui spirituali » (S. Thom. 2. 2, q. 189, a. 10, ad 2; S. Alf· IV, 68). Attamen si filius « facile et tuto possit ipsorum consensum obtinere, par est, ut non discedat sine paren­ tum benedictione » (S. Alf. 1. c. III, 335) ; ipsis autem dissentientibus, aliquantulum expectetur, si spes sit fore, ut postea consentiant. Praeterea probe notes, minorennes, spectato iure civili plurium regionum, a paren­ tibus vi reduci posse; hinc non facile sine eorum consensu discedant. Coroll. I. Quamvis filii quoad electionem status vitae parentibus non subdantur, tamen non facile matrimonium contrahant, insciis parentibus vel eis rationabiliter invitis. Hinc can. 1034 merito statuit: Parochus graviter filios familias minores hortetur, ne nuptias ineant, insciis aut rationabiliter invitis parentibus; quod si abnuerint, eorum matrimonio ne assistat, nisi consulto prius loci Ordinario. Coroll. II. Quae dicta sunt dc statu vitae, ea fere applicari possunt electioni professionis — puta scientiae vel artis comparandae — quippe quaci etiam totam vitam rcspiciat. Attamen hic facilius per accidens erit obligatio votis parentum satisfaciendi. SECTIO II. De officiis parentum erga filios. * I. Principium. Parentes filiis debent amorem tam internum, quam actibus comprobatum. Actus autem maxime comprehendunt educationem corporalem et spiritualem713 II. Applicationes. 1. Amor debitus exigit, ut filios bono affectu pro­ sequantur iisque bona exoptent. 712 Contra hanc obligationem graviter peccant: l° qui filios odio habent, iis grave malum exoptant vel ex animo imprecantur aut de eorum gravi malo gaudent; 2° qui cis in necessitate non succurrunt aliudve grave malum corporale vel spiri­ tuale ab cis non avertunt ; 30 qui sine causa saepe eos vere dure pertractant, ver­ berant ; 4U qui immerito uni multo magis quam aliis favent sicque causa sunt, cur alii graviter tristentur. 2- Educatio corporalis debita postulat providentiam vitae, victus et status. « Parentes, ita can. 1113, gravissima obligatione tenentur prolis educationem tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro viribus curandi, et etiam temporali eorum bono providendi. » ‘. Cfr. Litterae encycl. Pii XI < De Christiana iuvcnlutis institutione, » Divini illius, 31 Dec. 1929 (A. A. S. 1930, P· 49 sq.). — 491 — a) Providentia vitae exigit, ut parentes ab ipso conceptu proli consu­ lant atque ea quae nocere possint, evitent. Contra hanc obligationem graviter peccant: i’ Mater, quae praegnans immode­ rate saltat, immoderate laborat, graviora onera levat, noxia consumit Praeterea caveat a vestibus angustioribus, a vehementiori ira, melancholia, a potu liquorum spirituosorum aliisque, quae proli nocumentum inferre vel periculum abortus inducere possunt ; quin etiam in casu peccatur contra iustitiam, quia proles ius habet ad vitam camquc integram. 2° pater, qui uxorem gravidam diu vexat, gravi dolore afficit vel percutit; 30 parentes, qui parvulos solos domi relinquunt cum periculo, ne ipsis noxa eveniat per ignem, aquam, bestias, instrumenta vel nimium ploratum. Itom qui tenellos infantes secum in lecto retinent cum periculo oppres­ sionis ;1 cuius periculi gravitas pendet ab aetate infantis, a lecti latitudine atque ab co, num mater in somno quieta esse soleat. Passim tamen mater primo praeser­ tim aetatis anno infantulum secum non retineat (S. Alf. VI, 160). Quaer., nuin mater teneatur ipsamet prolem lactare·1 Resp. i. Affirmative; quod patet tam ex auctoritate SS. Patrum,’ quam ex eo quod Auctor naturae eo ut patet fine lac matri concessit; quocirca advertas, lac ipsius matris magis quam alienae proli prodesse. At obligatio levis tantum est, quia non apparet deordinatio gravis. Hinc iusta causa excusat, puta debilitas matris vel nova praegnatio (S. Alf. ni, 336)/ Resp. 2. Si ipsamet mater a prole lactanda abstinet, tenetur eam nu­ trici committere, quia nutricatio artificialis lac humanum plene compen­ sare nequit. Immo ad illud sub gravi tenetur, si infans aliquantum debi­ lis est, nimirum ob periculum secus proli timendum. A nutrice quaerenda excusat causa valde gravis vel iusta, prout obligatio gravis vel levis est. Resp. 3. Si mater tam a prole lactanda, quam a nutrice quaerenda abstinet, restat nutricatio artificialis. Porro si ad eam recurritur, mater sub gravi tenetur debitas cautelas adhibere ; earum enim neglectui — puta vitio lactis, immunditiae vasorum etc. — mors innumerorum neonatorum tribuenda est. Resp. 4. Si mater nutrice utitur, gravis est obligatio assumendi nutri­ cem corpore sanam, quia infans facile morbis nutricis — speciatim ‘. Rit. Rom. tit. 2, cap. 2, n. 32.----- ’. Cfr. Muckerman, Der biologische Wert der miitterlichen Stillpflicht ; Capeli.mann-Bergmann, Pastoral-Medizin, “ S. 96; N. K, Stemmen 1904, p. 239; Meuleman, Het levcnsrccht van de geboren vrucht ; De Katholiek, D. 148, p. 62 et p. 181.----- ’. Cfr. Bcned. XIV, De Syn. dioec. L 11, c. 7, n. 9. ----- 4. Contraria .matronarum consuetudo prudenter impugnanda est; tum quia ob causas vanas servatur, scii, ut oneri se subtrahant atque oblectamenta fre­ quentare possint ; tum quia cupido nutritiorum, quae pinguia sunt, fornicationes multiplicat ; tum quia nutrices propriam prolem facilius negligunt. — 492 — syphyliticac — inficitur. Disputatur, num sit etiam obligatio gravis sibi substituendi nutricem moribus honestam. Aliqui affirmant, quia censent, qualitates nutricis in infantem influere. Id tamen hodiedum negatur, quia cibus, v. g. caro, qua utimur, nullatenus directe in mores influit. Attamen obligatio gravis haberi potest ex eo, quod nutrix moribus perdita alio modo infanti nocere potest. Coroll. Practice adlaborandutn, ut mater ipsamet prolem suam lactet ; tum quia per sc ad illud tenetur; tum quia adhibitio nutricis ob rationes expositas impro­ banda est, et nutricatio artificialis facile sine debitis cautelis fit; quod adeo verum est, ut innumeri infantes maxime ob cautelas neglectas moriantur. b) Providentia victus exigit, ut parentes filiis praebeant habitationem, victum, amictum eaque omnia, quae ad sustentationem conditioni con­ gruam necessaria sunt, idque donec filii sibi providere possint; denique ut pro adiunctis congruam hereditatem filiis relinquant (S. Thom· 2. 2, q. 101, a. 2, ad 2). Contra hanc obligationem graviter peccant: i° qui prolem in loco publico ex­ ponunt; qui illam brephotrophio tradunt, nisi egestas valde gravis aut infamia vitanda cos excuset (S Alf. III, 336). Videant tamen, num brephotrophium, cui tradatur, educationi debitae etiam religiosae provideat ; 2° qui filiis indigentibus alimenta aliavc necessaria denegant; 3“ qui bona dilapidant sicque filios in statum inferiorem deiciunt1 (S. Alf. Ill, 1. c.). c) Providentia status parentibus imponit obligationem curandi, ut filii postea secundum conditionem suam vivere possint; quae obligatio est caritatis, non autem iustitiae. Peccant igitur: t° qui filios nc ad scholam dementarem quidem mittunt; quin etiam per se grave peccatum committunt, cum ex una parte illud hodiedum facile fieri possit; ex altera autem parte neglectus instructionis dementaris grave incom­ modum filiis creet, iique, qui scholas non frequentant, facile in occasione peccandi versentur; 2“ qui non curant, ut filii comparent scientiam, artem, opificium statui ct capacitati congruum; congruum dico: hinc nec altior instructio imponatur eis, qui ingenio minus apti sunt ad eam acquirendam. 3 Educatio spiritualis debita complectitur doctrinam et exhortationem, exemplum, vigilantiam et correptionem, eaque ita praestita, ut simul characteris formatio prae oculis habeatur. a) Doctrina ct exhortatio; scilicet parentes suos liberos per se et per alios in doctrina christiana instruant ideoque catechismum (can. 1335) et conciones frequentare iubeant atque de auditis interrogent: odio pec’. Cfr 2 Cor. XII, 14. — 493 — cati maxime mortalis, amore virtutis, Dei et B. Μ. V. eos imbuant et ad scholas catholicas mittant (can. 1372 sq) ; curent, ut preces mane et vespere recitent, tempestive sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae recipiant (cfr. can. 854, § 4), praecepta Ecclesiae impleant, sacramenta frequentent, sacris officiis intersint et piis associationibus nomen dent (S· Alf. Horn. Apost. tr. 7, n. 5). Graviter peccant parentes, qui instructionem catholicam nihil vel parum cu­ rant. * Dc scholis fusius dicemus in scholion I; dc coeducatione in scholion II; de instructione circa actiones inhonestas et vitam sexualem aptius dicitur in tract de V1 praecepto. ’ b) Exemplum, secundum illud: Verba movent, exempla trahunt Contra hanc obligationem graviter delinquunt : Γ Qui coram filiis blasphemant, turpia loquuntur, coniugcm iniuriis ct imprecationibus lacessunt, licentiis matrimo­ nialibus indulgent ; 2° qui vitio notorio, ut ebrietati, luxuriae dediti sunt ; 30 qui Religionem vel sacerdotes irrident, vel praecepta Ecclesiae non servant (S. Alf. Horn. Ap. tr. 7, n. 5). c) Vigilantia et correptio. Videant inde a prima aetate, quae sint filio­ rum inclinationes, nimirum ut bonae promoveantur, pravae vero cohi­ beantur. Delinquentes emendent, modo eos corripiendo sed sine iracun­ dia vel maledictionibus, modo eos castigando, potissimum poenis priva­ tivis. — A periculis et occasionibus eos avertant. Caveant igitur, ne filii et filiae in eodem lecto cubent, vel etiam in eodem ac parentes cubi­ culo; ne pueri una cum puellis animalia custodiant vel ludant; ne pravis consortiis vel lectionibus pervertantur ; ne intempestive vel cum acatholioo vel solitarie procentur ; ne periculoso famulatui eos tradant ; neque permittant, ut puellae extra omnem aliorum praesentiam a magistro v. g· musicam edoceantur (S. Alf. III, 339; Horn. Apost· tr. 7, n. 5; Praxis confess, η. 2ΐι). d) Characteris formatio; de quo diximus n. 50. Coroll. Educatio, quae c meris naturae viribus contenta, ea respuit aut negligit quae ad vitam Christianam rite informandam divinitus conferunt, falsa plenaque erroris est ; omnisque via ct ratio educandae iuventutis, quae labis a protoparenlibus ad omnem posteritatem transmissae divinacquc gratiae rationem nullam aut vix ullam habet, proptcrcaque in solis naturae viribus tota nititur, a veritate prorsus aberrat. » 4 < Huc fere pertinent doctrinae, quae totum ferme educationis funda- *. Cfr. Litterae encycl. cit. ----- ’. Cfr. Litterae encycl. cit. ; opusculum nostrum < De virtute castitatis’, p. m sq. ----- Eccli. VII, 25. --------- ‘. Encycl. cit. — 494 — mentum in co ponunt, ut pucris integrum sit sese informare proprio ingenio atque arbitratu plane suo, vel repudiatis maiorum consiliis omnique lege atque ope humana atque divina posthabita. Id tamen non impedit, quominus adolescentes quo plus aetate et rerum cognitione progrediantur, eo magis propriam quoque operam atque industriam in suam educationem conferre debeant; nec impedit, quominus a puerorum educatione vis ct asperitas removeri debeat, non tamen iusta correptione exclusa » 1 SCHOLION I. De scholis acatholicis. 714 I. Ex scholis acatholicis: 1. Aliae ita noxiae sunt, ut periculum fidei vel morum moraliter lo­ quendo remotum fieri nequeat, puta si pueri pravam doctrinam assidue audirent vel ritibus prohibitis interesse cogerentur, vel si alumni tam perversi forent, ut vix ullus posset sese immunem servare. * 2. Aliae minus, sed tamen positive noxiae sunt, sive ob doctrinas tra­ dendas sive ob consortium cum pravis sociis, quod in ipsis imminet. 3. Aliae negative tantum noxiae sunt, scilicet neutrales, seu tales, quae religionem mere excludunt. II. Scholas sub 1 et 2 damnandas esse, patet; verum etiam scholae neutrales improbandae sunt. Quod patet primum ex documentis ecclesias­ ticis. Ita Pius IX damnavit prop· 48 : « Catholicis viris probari potest ea iuventutis instituendae ratio, quae sit a catholica Fide et ab Ecclesiae potestate seiuncta, quaeque rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis vitae fines tantummodo vel saltem primario spectet. » ’ Et Pius XI edicit, « per scholas quas neutras vocant omne fundamen­ tum Christianae educationis disiici atque everti, utpote a quibus religio omnino removeatur; quae ceterum scholae nullo modo nisi specie neu­ trae erunt, cum religioni plene infensae reapse aut sint aut futurae sint. » 4 Et can. 1373 : In qualibet elementaria schola, pueris pro eorum aetate tradenda est institutio religiosa (§ 1). Tu ventus, quae medias vel superiores scholas frequentat, pleniore religionis doctrina excolatur, et locorum Ordinarii curent ut id fiat per sacerdotes zelo et doctrina prae­ stantes (§ 2). Deinde scholas neutrales reiciendas esse, patet ex eo quod — ut documenta citata iam enuntiant — practice vere neutrales esse Encycl. cit.----- ’. Instr. S. Off. 24 Nov. 1875 (Collect, de Prop. Fide η 1449). -----’. Denz.-Bannw. η. 1748.------ 4. Encyclica Divini illius, 31 Dea 1929; cfr. Pius IX, Epist. Quum non sine, 14 lui. 1864; Leo XIII, alloa Summi Pontificatus, 20 Aug 1880, Ep. Enc. Nobilissima, 8 Fehr. 1884, Ep. Enc. Quod multum, 22 Aug. 1886 Ep. Officio sanctissimo, 22 Dec. 1887. Ep. Enc. Caritatis, 19 Mart. 1894, etc. — 495 — desinent, quia ab Ecclesiae auctoritate seiunctae sunt, quo facile fit, ut magistri praeficiendi et libri adhibendi pueris noceant; eo magis quod institutio scientifica v. g. historiae vix tradi potest, quin pateat, cui religioni patrocinetur magister.1 III. Quoad frequentationem scholarum acatholicarum statuit can. 1374: Pueri catholici scholas acatholicas, neutras, mixtas, quae nempe etiam acatholicis patent, ne frequentent. Solius autem Ordinarii loci est decernere, ad normam instructionum Sedis Apostolicae, in quibus rerum adiunctis et quibus adhibitis cautelis, ut periculum perversionis vitetur, tolerari possit ut eae scholae celebrentur. Quibus notatis, dico: i. Nunquam licitum est mittere filios ad scholas, de quibus sub I, i diximus. 2- Etiam per se graviter illicitum est mittere filios ad scholam minus sed tamen positive noxiam. Per accidens seu ob gravem causam illud licitum est, modo remedia, quibus periculum remotum fiat, adhi­ beantur. Quoad filios, qui universitates (maxime acatholicas) frequen­ tant, maxime curent parentes, ut filii priusquam ad eas mittantur, solida educatione et notitia religionis exculti sint; ut sodalitati catholicae stu­ diosorum nomen dent; ut possint adire virum doctum et probum, qui consilio suo pericula et dubia dimoveat ; ut eligant amicum religiosum, quae coniunctio a consortiis illicitis retrahat. 3. Mittere liberos ad scholam neutralem ut dicitur, a. v. ad scholam negative tantum noxiam seu talem, quae mere religionem excludit: a) Grave peccatum est: a) si fit ex motivo graviter malo, puta quia quis approbat neutralitatem vel spernit auctoritatem Ecclesiae ; b) si fit cum gravi scandalo ; quod adesse potest, si in eo loco habetur schola catholica aeque idonea. b) Secus per se leve peccatum est, modo instructioni religiosae alio modo consulatur. Excusantur autem parentes, si nulla praesto est schola catholica, vel si ea quae suppetit parum idonea est adolescentibus con­ venienter conditioni suae erudiendis; si secus parentibus v. g. a parte magistratuum grave damnum imminit·1 4. Quae modo dicta sunt fere etiam valent de scholis, de quibus ita Pius XI : Neque illa tolerari potest schola (praesertim si ea « unica > sit ad eainque omnes pueri accedere teneantur), in qua, etsi sacrae praecepta doctrinae separatim catholicis traduntur, tamen catholici non sunt magistri, qui pueros catholicos acatholicosque communiter litteris atque artibus imbuunt. » : Instr. S. C. de Prop. Fide, 24 Nov. 1875 (Collect, n. ï44Q).----- * Cfr. Encycl. Pii XI, Divini illius. ----- *. Encycl. cit. — 496 — Denique videndum, num Ordinarius loci quidpiam circa praedicta praescripserit. ' Coroll. I. Absolutione indigni sunt parentes, qui « necessariam christianam edu­ cationem et institutionem liberis suis impertiri negligunt, aut qui frequentare cos sinunt tales scholas in quibus animarum ruina evitari non potest ; aut tandem qui, licet schola catholica in eodem loco idonea adsit apteque instructa et parata, seu quamvis facultatem habeant in alia regione prolem catholice educandi, nihilo­ minus committunt scholis publicis (neutris) sine sufficienti causa ac sine necessa­ riis cautionibus, quibus periculum perversionis e proximo remotum fiat. >1 Coroll. II. Licet alicui ob gravem causam munus magistri obire in scholis neutris, modo non cogatur uti libris pravis. Pariter fas est officio inspectoris fungi: i° si gravis causa subest et scholae inspiciendae non sunt positive noxiae; 2° si scholae quidem positive noxiae sunt sed spes est fore, ut notabiliter minus noxiae reddantur. Videatur tamen quatenus scandalum publicum piaedicta forte prohibeat ., SCHOLION II. De coëducatione. 715 Coëducatio reicienda est; quod patet primum ex eo quod Pius XI in sua Encyclica De Christiana iuventutis educatione eam reicit. « Aeque vero fallax — ita S. Pontifex — atque christianae institutioni infensa illa adolescentes instruendi ratio habenda est, quam vulgo coëducationem appellant. » Deinde eiusmodi educatio ob hominis naturam ad illicita proclivem atque protoparentum labe vitiatam, periculo non caret. Acce­ dit quod alter alterque sexus praecise ob corporis et animi discrimen mutuo sese complere atque in unum quid coalescere debent ; hinc ipsum illud discrimen in educatione atque institutione tenendum atque foven­ dum per aptam distinctionem ac separationem, aetatibus ac conditionibus congruentem. Idque servandum « non modo in scholis omnibus, per trepidos adolescentiae annos, unde totius ferme futurae vitae ratio om­ nino pendet, sed etiam in gymnicis ludis atque exercitionibus, in quibus christianae peculiari modo modestiae puellarum cavendum, utpote quas ostentare sese atque ante omnium oculos proponere summopere dede­ ceat. »? SECTIO III. De officiis mutuis tam aliorum consanguineorum quam coniugum. 716 I. Officia aliorum consanguineorum. Secundum exposita in tractatu de virtutibus (n. 394) obligatio pietatis, quae primario est inter parentes ‘. Instr. S. Off. 24 Nov. 1875 (Collect, η. 1449)· ----- Encycl. cit. — 497 — et filios, etiam exsistit: i° inter cognatos ascendentes et descendentes, puta inter avum et nepotem ; 2° inter cognatos collaterales proximiores, puta inter fratres; 3° inter tutores et pupillos, inter patrinos et filios spirituales. Cum enim tutores et patrini parentibus aequiperentur, com­ petens auctoritas censetur ipsis officia e motivo pietatis imposuisse. Dictae autem personae sibi invicem debent amorem, et pro personarum adiunctis reverentiam et obedientiam Ceterum notes can. 1372, § 2: Non modo parentibus ad normam can. Ί13, sed etiam omnibus qui eorum locum tenent, ius et gravissimum officium est curandi christianam libe­ rorum educationem. Erga cognatos collaterales remotiores caritatis communis potius quam pietatis officia exerceri debent. II. Officia coniugum. 1. Coniuges sibi invicem debent amorem, affec- 717 tivum et effectivum,1 fidem coniugalem2 et convictum. ’ 2. Vir tenetur: i° studiose administrare res familiares; 20 recte gu­ bernare uxorem totamque familiam. Vir tamen memor sit conditionis uxoris, quae socia est, non ancilla. Hinc honorifice eam tractet; si opus est, corripiat, sed vix accidit, ut liceat eam verberare (S. Alf. III, 351). 3. Uxor tenetur: i° revereri * ; virum 2° obedire * ; viro 30 una cum viro familiam gubernare; 40 officia domestica obire. Quoad obedient iam autem notes, eam per se non teneri ad ea, quae vir irrationabiliter impo­ neret, puta si a femina honestiori exigeret, ut domum verreret ; nisi ino­ pia excusaret (S· Alf· III, 351, 352, qu 2°). Praeterea inobedientia qua talis non facile graviter mala est, quia obedire debet ut socia, non ut ancilla. Coniuges graviter peccant sese invicem odiis gravibusve maledictionibus vel rixis lacessendo. Vir graviter peccat: i° « si impediat (uxorem) circa praecepta Dei vel Eccle­ siae... si vero impediat, etiam sine causa, circa ea bona quae consilii tantum sunt, ut est confessio, communio, etc.; communiter tantum peccat venialiter; 2° si caedat graviter ; moderate tamen castigare verbis, vel etiam ex gravi causa modera­ tis verberibus, habita ratione conditionis et status, quandoque potest ;... 30 si negligat gubernationem domus et rem familiarem ; 40 si uxori non cohabitet vel sine iusta causa diu absit; 50 si, cum possit, alimenta non procuret, nisi tamen uxor a consortio mariti propria culpa discesserit vel nisi adulterium commiserit > (S. Alf. III, 356). Uxor graviter peccat: 1’ «si maritum rixis vel aliter verbis ad gravem iram *. Cfr. ad Eph. V, 25, 28, 29; ad Tit. II, 4. --- Cfr. opusc. nostrum, De vir­ tute castitatis2, n. 34. ----- ‘. Cfr. opusc. cit. n. 103. ----- 4. Ad Eph. V, 33 ----*. Ad Eph. V, 22, 23. — 498 — vel blasphemiam provocet;... 2° si «spreto viro sibi imperium vindicet; 3°...si se ingerat in administrationem domus sine iusta causa ; qualis est, si v. g. maritus prodigus bona familiae dilapidet» (S. Alf. III, 351). ■_ J SCHOLION. De emancipatione mulierum1. 7I8 38 I. Moderni triplicem mulierum emancipationem distinguunt: physiologicam, oeconomicam et socialem: physiologicam, quatenus mulieres volunt pro sua libera voluntate solutas aut solvendas ab oneribus uxoris sive coniugalibus sive maternis; oeconomicam, qua volunt mulieres, etiam inscio et repugnante marito, libere posse sua sibi negotia habere, gerere, administrare, liberis, marito familiaque tota post­ habitis ; socialem, quatenus ab uxore curas domesticas sive liberorum sive fami­ liae removent, ut, iis neglectis, suo ingenio indulgere valeat, et negotiis officiisque etiam publicis addicatur. ‘ II. Triplex emancipatio exposita omnino est reicienda. Atque quidem physiolo­ gico manifeste nequam facinus est, quia iura et onera matrimonio intrinsece an­ nexa prorsus negligit. Oeconomica sublectioni viro debitae repugnat. Quoad socialem vero haec notamus. 1. Emancipatio socialis non est vera mulieris emancipatio i. e. mulieri nequa­ quam illam libertatem procurat, quae christianae mulieris et uxoris muneri debetur; sed potius est muliebris ingenii negatio, maternae dignitatis corruptio et totius familiae perversio. Dicitur: a) Muliebris ingenii corruptio; nam aequalitas illa iurium, quae tantopere exag­ geratur et praetenditur, in iis quidem agnosci debet, quae propria sunt personae ac dignitatis humanae, quaeque nuptialem pactionem consequuntur et coniugio sunt insita ; in iis profecto uterque coniux eodem omnino iure gaudet eodemque debito tenetur; de cetero vero ipsa sexus feminei indoles naturalis, èt minor quoad negotia et officia publica aptitudo, et naturalis indoles inaequalitatem quandam suadent β) Maternae dignitatis corruptio; siquidem per dictam emancipationem mulier ab regia illa descendit sede, ad quam per Evangelium intra domesticos parietes evecta est, brevique in veterem servitutem (sin minus specie, re tamen vera) redigetur, fietque, ut apud ethnicos erat, merum viri instrumentum. !.) Totius familiae perversio, quia per istam emancipationem maritus privatur uxore, proles matre, domus familiaque tota vigili semper custode. ’ 2. « Sicubi tamen sociales et oeconomicae condiciones mulieris nup­ tae, ob mutatos conversationum humanarum modos et usus, aliquo pacto mutari debent, auctoritatis publicae est, civilia uxoris iura ad huius temporis necessitates et indigentias aptare, habita quidem ratione eorum, quae exigunt diversa sexus feminei indoles naturalis, morum ho­ nestas, commune familiae bonum, modo etiam essentialis ordo societatis domesticae incolumis maneat, qui altiore quam humana, id est, divina ‘. Encyclica Pii XI Casti connubii, 31 Dec. 1930. ----- ’. Cfr. Encycl. cit ---Cfr. Encycl. cit. ----- ‘. Encycl. cit. — 499 — auctoritate atque sapientia conditus est et nec legibus publicis nec priva­ tis beneplacitis mutari potest » (Enc. cit.). SECTIO IV. De officiis herorum et famulorum domesticorum. Praenot. Sermo est de operariis, qui in familiam assumpti sunt, ideoque ad societatem herilem pertinent. I. Officia herorum. Heri tenentur famulos domesticos: 719 1. Benigne tractare, nimium laborem ipsis non imponendo, alimenta convenientia cis praebendo atque humaniter eos alloquendo1 (S. Alf. HI, 342). 2. Ante tempus statutum non dimittere, nisi legitima causa adsit, iustamque mercedem ipsis solvere; quae fuse exponuntur in tractatu de VII praecepto Decalogi. 3. Ipsorum bono spirituali providere. Patet tam ex S. Scriptura,2 quam ex eo « quod sunt ipsorum ’ caput, et vices parentum gerunt ; ideoque tenentur quodammodo ad eadem, ad quae parentes » (S. Alf· III, 342). Accedit quod ex Encycl. Rerum *novarum et ex can. 1524 domini debent « curare ut iidem (i. e. operarii) pietati idoneo temporis spatio vacent ; » quae maiori iure dominis famulorum domesticorum applices. Addas can. 1335 : Non solum parentes aliique qui parentum locum tenent, sed heri quoque ac patrini obligatione adstringuntur curandi, ut omnes sibi subiecti vel commendati catechetica institutione erudiantur. Coroll. « Peccant domini graviter: i° si sine iusta causa impediant famulos, ne festis Missam audiant, vel si festis opera servilia imponant ;... 2° si peccandi occasionem permittant, cum possint impedire; aut si graviter delinquentes non corrigant» (S. Alf. III, 342); 30 si incorrigibiles non dimittant, nisi ex eorum dimissione grave detrimentum paterentur. Quoad occasiones peccati praecavendas recte notant Acrtnys-Damen: « Regula­ riter non permittant, ut famulus tt famula domus suae mutuo procentur, sed debent procurare, ut procantes a procatione desistant, vel alterutrum quamprimum dimittere. Provideant, quoad fieri potest, ut famuli non condormiant in eodem lecto. Prospiciant quoque, ut famuli et famulae rite separati sint quoad cubilia; secus enim facile nascetur occasio peccatorum».’ IL Officia famulorum. Famuli domestici debent dominis suis reveren- 720 tiam, obedientiam, et fidele obsequium. *. Cfr. Eccl. XXXIII, 31. *. 1. Tim. V. 8. ’. Nimirum quia praesunt societati, quae dicitur herilis (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 65, a. 2; 2. 2. q. 72, a. 2, ad 2. ----- *. Ex hac Encycl. domini debent «efficere ut idoneo temporis spatio pietati vacet opifex ». -----°. I, 556. — 5°° — 1. Debent ipsis reverentiam et obedientiam, ut patet ex S. Scriptura;' item ex eo quod domini, utpote gubernatores societatis herilis, veri supe­ riores sunt (S. Alf. III, 343). Fidele obsequium debetur vi contractus, ideoque ex iustitia. 2. Officia reverentiae et obedientiae, cum modos observantiae moraliter diversos respiciant. specifice differunt; officium fidelis obsequii a praedictis officiis specifice differre, patet. 3. Obedientia quoad minorennes etiam ad mores sese extendit; maiorennes subduntur quoad gubernationem domesticam. Fidele obsequium exigit, ut opus ad quod, spectatis lege, contractu ct consuetudine tenen­ tur, adimpleant, diligenter laborent, atque ante statutum tempus illegi­ time non discedant (S. Alf. Ill, 1. c.). SECTIO V. De officiis patronorum et famulorum non domesticorum seu operariorum. Praenot- 1. Sermo est de operariis, qui non sunt in familiam assumpti, ideoque non pertinent ad societatem herilem ; ut qui in fabricis vel offi­ cinis laborant. Praeit. II. Disputatur, utrum patronos inter et famulos non domesticos exsistat relatio proprie dictae superioritatis et inferioritatis, an ea tan­ tum, quam omnis contractus inter contrahentes secum ferat.’ Iam vero rationes, quae pro exsistentia proprie dictae superioritatis a. v. auctori­ tatis allegantur, minus firmae videntur. Obi. i. Contractu omnia determinari nequeunt ; restat igitur, ut admittatur auc­ toritas, quae non determinata ordinet Rcsf\ Contractu omnia satis determinari possunt, saltem implicite ; si vero quid obscurum remaneat, ad amicam compositionem recurratur, vel res a indice diri­ matur. Obi. 2. Patronum inter et operarios exsistit vera societas — siquidem tenentur bonum sibi commune sectari; bonuin autem commune sectandum arguit societatem — Atqui ubi societas, ibi etiam auctoritas. Resp. Patronus et famuli tenentur sectari bonum sit» commune, sicuti omnes homines ad illud respectu proximi tenentur ; quin etiam heri et famuli peculiariter ad illud astringuntur, quia peculiariter sibi iunguntur; conc. ; tenentur sectari bonum sibi commune, quatenus societatem constituunt, seu quatenus unum finem ’. I Pirn. VI. i ; Ad Ephes. VI, 5 ; 1 Petr. II, 18. ----- Cfr. Oskar Renz apud Xenia Thomistica, vol. I, p. 474 sq. ; Péques, Commentaire littéral sur la Somme Théologique, t. XII, ad 2. 2, q. 104, a. i; Vermeersch, De Iustitia, n. 455; Ned. Kath. Stemmen, 1927, p. 85. — soi — moralem prosequi debent, id non probatur, seu potius negandum videtur, quia cuique licet in bono proprio sistere, servata tamen caritate communi. I. Officia patronorum. Patroni tenentur: 722 1. Operarios benigne tractare, puta benigne eos alloquendo nec plus imponendi « operis quam vires ferre queant, nec id genus quod cum aetate sexuque dissideat. » ' 2. Congruam mercedem ipsis tribuere, nec eos illegit'.i> ■ dimit’ere; de quibus in tract, de VII praecepto Decalogi. 3. Dicta n. 719 de cura spirituali famulorum domesticorum, quoad operarios non sunt aequaliter urgenda. Certo tamen tenentur, quatenus moraliter fieri possit: a) Curare, ut qui infantili aetate sunt, matresque familias in fabricis vel officinis non adhibeantur. «Nefas est infantili aetate feminaeque debilitate abuti. Domi potissimum vel in iis, quae domui adiaccnt, matres familias operam navent suam in domesticas curas incumbendo. Pessimus vero est abusus ct omni conatu auferendus, quod matresfamilias ob patris salarii tenuitatem extra domesticos parietes quaestuosam artem exercere coguntur, curis officiisquc peculiaribus ac praesertim infantium institutione neglectis. Omni igitur ope enitendum est, ut mercedem palresfamilias percipiant sat amplam, quae communibus domesticis necessitatibus convenienter subveniat. » 1 b) Curare, ut in fabricis vel officinis omnia honeste fiant; hinc v. g. uterque sexus promiscue non laboret, et qui aliis scandalo esse pergunt, dimittantur. * « Horrescit animus, si gravissima perpendantur pericula, quibus in modernis officinis obiiciuntur ope rariorum (iuniorum praesertim) mores et puellarum aliarumque mulierum pudicitia. » ‘ c) Ipsis facultatem relinquere praecepta ecclesiastica adimplendi.1 Praeterea alia quoque praecepta caritatis communis — puta corripiendi — relate ad operarios, utpote speciali hero vinculo iunctos, magis urgeri possunt. d) Agnoscere ius operariorum constituendi associationes ad iura sua tuenda, et bonum suum promovendum ; * ‘. Encycl. Leon. XIII Rerum novarum, 15 Maii, 1891. ----- ’. Encycl. Pie XI Quadragesimo anno, 15 Maii, 1931. ----- *. Encycl. Leon. XIII Rerum novatu ----- 4. Encycl. Quadragesimo anno. ----- ’. Encycl. Rerum novarum; item Qua­ dragesimo anno.----- *. Encycl. Lvon XIII, Longingua oceani, 6 lan. 1895; S. C. C. ad Epm. Insulcnscm, 5 lun. 1929 ; item Encycl. Quadragesimo anno. ςο2 — 723 Π. Officia operariorum. Operarii debent patronis: 1. Reverentiam, atque quidem ex virtute observantiae. Debent autem ipsis quandam reverentiam, quia patroni quoad plura cminentiores sunt; quocirca notes haec S. Thomae: « In quolibet invenitur aliquid ex quo potest aliquis eum superiorem reputare secundum illud ad Philip. 2.: «In humilitate superiores invicem arbitrantes; et secundum hoc etiam omnes se invicem debent honore praevenire » (2. 2, q. 103, a. 2, ad 3). Reverentia autem debita est ex virtute observantiae, secundum haec eiusdem Doctoris : « Reverentia quae propter quamcumque excellentiam aliquibus exhibetur, ad eandem virtutem (i. e. ad observantiam) pertinet» (S. Thom. 2. 2, q. 102, a. 1, ad 2 ; n. 397). 2. Fidele obsequium; quod debetur vi contractus initi, ideoque ex iustitia commutativa; ceterum quoad fidele obsequium valent dicta de famu­ lis domesticis (n. 720). SECTIO VI. De officiis magistrorum et discipulorum. 724 L Officia magistrorum. 1. Magistri quando et quamdiu vera auctori­ tate in discipulos gaudent, auctoritate, inquam, a parentibus vel eorum vices gerentibus recepta, servatis servandis, eisdem tenentur officiis, quibus parentes erga filios; vere enim eorum vices gerunt (S. Alf. III, 362) ; quae maxime applicentur magistris institutorum, atque praecepto­ ribus inferiorum disciplinarum. 2. Magistri tenentur sedulo instructionem discipulorum curare; quam obligationem etiam per negligentiam laedere possunt; item tenentur, etiamsi non plane parentum vices gerant, pro adiunctis educationi morali providere; puta, dum ipsis subsunt, eorum moribus invigilando, bonos mores tuendo, delinquentes corripiendo etc ; quae tamen magis valent pro praeceptoribus inferioris et mediae disciplinae, quam pro magistris su­ periorum scientiarum. 3. Quoad posteriores magistros, speciatim noto : a) Magistri superiorum scientiarum peccant, si falsum pro vero do­ cent; et quidem graviter, quotiescumque ex doctrina tradita sequitur damnum pro fide vel moribus. b) Tenentur obedire, si legitima auctoritas (Regula, Superior compe­ tens) ipsis systema aliquod vel doctrinam gravem alicuius Doctoris do­ cendam (scilicet exponendam una cum argumentis, quae pro ipsa mili­ tant) imponit; tenentur obedire, inquam, etiamsi ipsimet alii systemati — 503 — vel doctrinae adhaereant. Etenim licet ipsis obedire, quia doctrina im­ posita, ut ponimus, tuto doceri potest. Iam vero si licet, obligatio est obediendi ; attamen doctrinam non ut suam proponant, si eam non admittant. Quodsi Auctoritas altior aliam doctrinam docendam imposuerit, huic obediatur. Hinc obediendum Codici statuenti : Philosophiae rationalis ac theologiae studia et alummorum in his disciplinis institutionem profes­ sores omnino pertractent ad Angelici Doctoris rationem, doctrinam et principia, eaque sancte teneant (can. 1366, § 2; can. 589, § 1). c) Pariter obedire tenentur, si legitima auctoritas ad tempus vetat do­ cere seu divulgare doctrinam, quae nata est pacem turbare vel abusus promovere. Dixi ad tempus, quia ponimus, agi de doctrina, quae secun­ dum se tuto doceri possit ; quo posito, a definitiva prohibitione abstinea­ tur. Quoad assertum vero nostrum advertas: Actus docendi est actus bencficientiae seu caritatis, qui cuilibet licitus est, nisi per accidens ab usu huius naturalis libertatis impediatur, sive: i° propter materiae reservationem ; ita fides soli auctoritati Ecclesiae commissa est ; sive 2° ob laedendum ius tertii ad famam vel ad secretum; sive 30 ob Superioris prohibitionem legitimam, Superioris, inquam, qui attendere debet ad pericula, quae communitati imminere possunt· II. Officia discipulorum. Discipuli debent magistris ex virtute obser- 725 vantiae, reverentiam et obedicwtiam. Debent ipsis reverentiam et obedientiam, quatenus nempe et quia ipsis subduntur (n. 397 sq.). Ea autem officia deberi cx virtute observantiae, sequitur ex notione istius virtutis tradita (n. 397). Quoad discipulos qui, spectatis adiunctis, magistris non vere subduntur, valent haec S. Thomae: « Est debitum morale, quod ex quadam hones­ tate debetur; et hoc modo debemus cultum et honorem his, qui sunt in dignitate constituti, etiamsi non simus eis subiecti » (2. 2, q. 102, a. 2, ad 2). Pro discipulis etiarn respectu magistrorum magis quam vice versa valent haec eiusdem S. Doctoris supra citata: «In quolibet invenitur aliquid, ex quo potest aliquis eum superiorem reputare, secundum illud ad Philip. 2·; In humilitate superiores invicem arbitrantes; et secundum hoc etiam omnes se invicem debent honore praevenire » (2· 2, q. 103, a. 2, ad 3). SECTIO VII. De officiis principum civilium et subditorum. I. Principes tenentur promovere bonum publicum ideoque maxime: 726 i° officia publica personis dignis committere; 20 iuribus et securitati — 5°4 — civium providere; 30 iustis legibus et statutis prosperitatem publicam promovere, 4° Ecclesiae iura servare cique auxilio esse·1 727 II. Subditi debent superioribus civilibus reverentiam/ et subtectionem in eis, quae ad bonum commune promovendum iuste statuuntur.’ Coroll. I. Rebellio illicita est, tum quia adversatur iuri, quo princeps gaudet; tum quia maxima passim mala rebellioni annexa sunt. Hinc Pius IX in Syllabo damnavit propositionem 63: « Legitimis Principibus obedientiam detrectare, immo et rebellare licet. »' Et Greg. XVI : « Et divina et humana iura in eos clamant, qui turpissimis perduel­ lionis seditionumque machinationibus a fide in principes desciscere, ipsosque ab imperio deturbare connituntur. » 5 Quaer. 1, num liceat usurpatorem cicere. Resp. Licet usurpatorem cicere nomine legitimae auctoritatis, quamdiu nondum princeps legitimus factus est. Potest autem fieri princeps legitimus aut iusta legi­ timi principis abdicatione, aut populi consensu tacito vel expresso transferendi iura potestatis in usurpatorem post legitimi principis eiusque heredum mortem, aut publica salute rcipublicae, si haec necessariam reddit permanentiam usurpa­ toris. Disputatur, utrum diuturna regni possessio ius ad auctoritatem conferat. Negandum videtur, praesertim in primo usurpatore, et dum deficit bona fides, et legitimus princeps adhuc reclamat : nisi ipsa diuturna possessio adducat neces­ sitatem permanendae regiminis usurpatoris ab publicum bonum. * Quo posito, eiusmodi principem deponere iam illicitum evadit. Quaer. 2, num liceat principem legitimum quidem, sed tyrannum deponere. Resp. i. Non licet principem legitimum, aetualiler abutentem potestate, depo­ nere, cum actualis laesio non conferat ius solvendi statum constitutum. Resp. 2. Si de tyrannide habituali et excessiva sermo est, distinguendum ita: SÏ populo competi! ius principem eligendi, per se affirmandum videtur, tum quia electio e mente populi ita videtur interpretanda, tum ob rationem in secutura hy­ pothesi adducendam. Dixi per se, ob incommoda eiusmodi agendi rationi saepe annexa, de quibus statim sermo erit. Si principatus haereditarius est, plures recentiores negant; affirmant vero anti­ quiores multique recentiores, saltem per se, eo quod ius populi ut bene regatur, praevalet bono principis individual! ut regat. Dixi saltem per sc, quia practice difficile impeditur, quominus maior pernicies ex depositione etc. sequatur. < Regimen tyrannicum, inquit S'. Thomas, non est iustum ; quia non ordinatur ad bonum commune, sed ad bonum privatum regentis, ut patet per Phil, in 3. PoliL (cap. 5) et in 8 Ethic, (cap. 10); et ideo perturbatio huius regiminis non habet rationem seditionis ; nisi forte quando sic inordinate perturbatur tyranni regimen, quod multitudo subiecta maius detrimentum patitur ex perturbatione consequenti quam ex tyranni regimine» (2. 2, q. 42, a. 2, ad 3.). Et Leo XIII: *. Leo XIII, Encycl. Immortale Det, 1 Nov. 1885 ; Trid. sess. 25, cap. 20 rcf.---’. I Petr. II, 17 ----- ’ Rom. XIII, r. 2. 7. ----1 )enz.-Bannw. n. 1763. ---’. Encycl. Mtrart vos, 15 Aug. 1832.----- ·. Aertnys-Damen, I, n. 563. — 5°5 — « Si tamen quandoque contingat temere et ultra modum publicam a principibus potestatem exerceri, Catholicae Ecclesiae doctrina in eos insurgere propria marte non sinit, ne ordinis tranquillitas magis magisque turbetur, neve societas maius exinde detrimentum capiat. Cum res eo devenerit, ut nulla alia spes salutis affulgeat, docet (Catholica Ecclesia) christianae patientiae meritis et instantibus ad Deum precibus remedium esse impetrandum. » 1 Quae ita possunt intelligi, ut S. Pontifex practice maiora c rebellione mala exoriunda timeat. Coroll. II. Quamvis rebellio passim illicita sit, licet tamen nationalitati mediis parlamentaribus, ut dicuntur, ad propriam rem publicam tendere. Dicitur mediis parlamentaribus, ita ut excludantur media iniusta sive respectu reipublicae prioris, sive respectu alius nationalitatis, in eadem repubiica exsistentibus. Doctrina autem enuntiata eruitur ex eo. quod licet, salvis iuribus aliorum, ad id tendere, quod est medium convenien­ tius ad bonum humanum consequendum· Atqui propria respublica natio­ nalitati per se est medium convenientius ad consequendum bonum hu­ manum, quia cives eorundem morum, culturae et dispositionum psychi­ carum facilius ad bonum commune oooperantur. Coroll. III. Per se non est obligatio obediendi usurpatori, qui nondum princeps legitimus factus est. Ratio, quia reipsa auctoritate caret. Per accidens obligatio esse potest, scilicet ne scandalum exoriatur vel ordo perturbetur (S· Thom. 2. 2, q. 104, a- 6, ad 3). Coroll. IV. Neque per se obligatio est obediendi praeceptis iniustis legitimi Principis. Per accidens potest esse obligatio, ut modo de usur­ patore dictum est. « Principibus saccularibus, inquit 5. 7'hornas 1. c., in tantum homo obedire tene­ tur in quantum ordo iustitiac requirit; et ideo si non habeant iustum principatum sed usurpatum, vel si iniuste praecipiant, non tenentur eis subditi obedire, nisi forte per accidens propter vitandum scandalum vel periculum. > Ex hisce deducas, quid sentiendum sit de resistentia legibus iniustis, sive passiva sive activa. Resi­ stentia passiva — quae sita est in eo quod lex mere non servatur — per se licita est, per accidens seu ob maius malum vitandum obligatio esse potest legem im­ plendi. Attamen semper illicitum est servare le_em, si, quod praecipiat, intrinsece malum sit. Resistentia activa — qua quis positive servandae legi repugnat — pariter per accidens illicita esse potest, atque saltem utpote inutilis passim dissuadenda. SECTIO VIII. De officiis electorum et deputatorum. I. Electores tenentur uti iure eligendi prout sequitur: 728 1. Obligatio eligendi gravis est: t° si spes est per electionem suam efficiendi, ut adfuturus sit numerus bonorum deputatorum sufficiens • — » I· ■■ · ’. Encycl. Quod Apostolici muneris, 28 Dec. 1878. — 5θό — ad condendas leges bonas vel saltem ad arcendas nocivas; a. v. (saltem practice) ut adfuturus sit numerus bonorum deputatoium maior vel sal­ tem aeque magnus ac numerus deputatorum pravorum ; 20 si spes est per electionem suam arcendi deputatum, qui influxu suo bono communi notabiliter nociturus est; 30 si magni interest, significari quot electores rectis principiis faveant, puta si cx numero votorum audacia adversario­ rum minuetur. 2. Extra castis praedictos obligatio eligendi passim levis est, sive quia spes est augendi numerum bonorum deputatorum, sive quia saltem in­ terest significari, quot viri pravis principiis adversentur. Ab obligatione levi causa iusta excusat. Dixi passim; nam : 3- Si neutra ex causis enumeratis adest, non est obligatio utendi iure suo, nisi forte ex lege, quae summum sub levi obligat, et cui satisfit per tabellam albam in urnam dimissam ; si electio tantum est inter duos candidatos pravos, atque peior sine catholicorum concursu certo arce­ bitur, per se ab electione abstineatur. Coroll. I. Qui eligit deputation indignum: a) Graviter peccat: i° si pravo fine (puta quia prava principia approbat) ducitur; 2° si timeri debet, ne eligendo indignum efficiat, ut defuturus sit numerus bono­ rum deputatorum sufficiens ad condendas leges bonas vel saltem ad arcendas leges pravas ; 30 si timeri debet, ne eligendo causa sit cur eligatur deputatus, qui influxu suo bono communi notabiliter nociturus sit. b) Non peccat, si ita agit, ut maius malum praecaveatur, puta ut candidatus peior arceatur. c) Extra castis praedictos saltem leviter peccat. Coroll. II. Qui abstinet ab electione, non tenetur ad restitutionem damnorum secutorum, quia non tenetur ex iustitia commutativa uti iure eligendi. Disputatur de eo, qui illicite suffragatus est; sed obligatio restituendi satis probabiliter nega­ tur, quia electores potius occasio quam causa damni sunt, nec satis probatur com­ munitati competere ius strictum, ne candidatus indignus eligatur. 729 II. Deputati tenentur promovere bonum commune maxime bonas leges condendo, nocivas arcendo. Peccant autem graviter: i° Quoties­ cumque legi intrinsece malae suffragantur; 20 quando sive abstinendo sive suffragando causa sunt, cur lex graviter nociva — utut non intrin­ sece mala — condatur ; nisi fiat ut magis nociva arceatur. Coroll. I. Deputati, qui sive abstinendo a suffragando, sive suffragium dando causa fuerunt, cur lex damnosa condita sit, tenentur ad restitutionem, quia ratione muneris, cui rcmuncratio annexa est, ideoque ex iustitia commutativa debent, si possint, bonum commune promovere, malum arcere. Coroll. II. Dicta de electoribus et deputatis maxime valent de electoribus coe- — 507 — tuum legislativorum atque de deputatis ad coctus praedictos ; attamen etiam appli­ cari possunt electoribus coetuum administrativorum — puta provinciae, municipii — atque deputatis ad dictos coctus. Pars V. De V praecepto Decalogi. (S Thom. 2. 2, qu. 64, S· Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 363-411 ; Horn. Apost. tr. 8, n. 1-32). Quinto praecepto prohibetur sui et proximi « occisio, mutilatio, verbe- 730 ratio aliaque similis afflictio iniusta » (S· Alf. III, 363)· Occisio distinguitur: 1. In directam et indirectam. Directa est, quando actus occisivus, prout talis est, intenditur ut finis aut assumitur ut medium, quo alius finis obti­ neatur. Secus indirecta est. 2. In simplicem et qualificatam, prout non accedunt vel accedunt cir­ cumstantiae, quae specialem continent malitiam. Occisio qualificata denuo distinguitur: a) In parricidium, quo nomine designatur caedes alicuius propinqui. In parricidio accedit peccatum contra pietatem, si agitur de caede paren­ tum aliorumve consanguineorum. Caedes autem praedictorum satis pro­ babiliter specie inter se non differunt. b) In rcgicidium, quod est occisio regis, papae vel principis. In regicidio, quod etiam dicitur crimen laesae maiestatis, accedit peccatum contra observantiam. c) In latrocinium, quod est occisio facta cum intentione praedandi. Accedit alia species iniustitiae. d) In occisionem sacrilegam, quae est occisio sive personae sacrae sive facta cum profanatione rei vel loci sacri. Accedit peccatum sacrilegii. Leges civiles ut plurimum distinguunt occisionem seu homicidium voluntarium, ac homicidium voluntarium, et de proposito deliberato perpetratum. Quibus praenotatis, dicemus primum de occisione innocentis, deinde de occisione malefactoris, denique de occisione iniusti aggressoris. De occisione sui dictum est in tract, de caritate (n. 523). SECTIO I. De occisione innocentis. Agemus primum de occisione innocentis in genere, deinde de occisione foetus in specie. — so-8 — CAPUT I- I De occisione 731 innocentis in genere. /. Occisio directa innocentis est peccatum grave ex toto genere suo. Patet tam ex S. Scriptura, ' quam ex eo quod homicida i° destruit quod ■ ·/■· suum non est. sed Dei ; 2° proximum privat usu vitae et facultatum, in quem ex ordinatione divina ius habet; 30 reipublicae membrum prae­ scindit (S. Thom. 2. 2, q. 64, a. 6; S. Alf. III, 393). •U l* ; ' : B| D| . · J ■ Coroll. t. Illicitum est occidere letaliter vulneratos, moribundos, ne diutius patiantur etc. Coroll. 11. Illicita est punctio cordis vel arteriae eo fine facta, ut qui mortuus esse videtur, certo vita privetur, ne scilicet vivus sepeliatur (euthanasia). Quodsi certo constet, vitam practcriisse, per se quidem medico licet cor vel arteriam pun­ gere: verum quum ita agendo praxis improbanda promoveatur, ea agendi ratio illicita est, nisi ct medicus significet, se pravam postulantium intentionem non approbare, èt causa gravis adsit. II· Neque auctoritati publicae unquam licitum est directe occidere innocentem ; tum quia nec auctoritas publica habet ius in vitam subdito­ rum innocentium ; tum quia ipsum bonum commune, cui auctoritas pu­ blica consulere debet, inprimis tuitione vitae innocentium promovetur. : : «Occisio peccatoris, inquit 5‘. Thomas, fit licita (scilicet auctoritati publicae) per comparationem ad aliud : secundum se quidem considerando hominem, nullum occidere licet, quia in quolibet etiam peccatore debemus amare naturam, quam Deus fecit ; quae per occisionem corrumpitur : sed, sicut supra dictum est (art. 2. hui. q.) occisio peccatoris fit per comparationem ad bonum commune, quod per peccatum corrumpitur ; vita autem iustorum est conservativa et promotiva boni communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis; et ideo nullo modo licet occidere innocentem » (2. 2, q. 64, a. 6. S. Alf. 1. c.). Hinc neque « licet occidere obsides, etsi qui cos miserunt non servent fidem ; quia sunt innocentes» (S. Alf. I. c.) ; neque innocens occidi potest, etiamsi v. g. tyrannus obsidens civitatem minetur se, nisi occidatur, urbem esse eversurum. Innocens tamen subditus, tyranno obsidente id expostulante, mitti atque tradi potest hostibus, eo magis quia innocens, si non sit extraneus, videtur obligatus ad vitam suam pro sua Rcpublica exponendam (S. Alf. III, 393). Coroll. Occisio innocentis Dei auctoritate licita evadere potest. « Deus (enim) habet dominium mortis et vitae : cius enim ordinatione moriuntur et peccatores ct iusti ; et ideo ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat ; sicut nec Deus, cuius est executor ; et ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens. » (S. Thom. 2. 2, q. 64, a. 6, ad 1). BEJIS' III. Occisio indirecta innocentis pariter per se illicita est; licitu evadit, si causa proportionate adsit. Dicitur: H t 1 :.'k p(i/ i. Occisio indirecta proximi per se illicita est, quia caritas per se Gen. IV, 10; Exod. XX, 13· — SW — postulat, ut damnum a proximo avertam, nedum permittat, ut illud ipsi creem2. Licita evadit, si causa proportionates adsit; quod sequitur ex dictis de actu cum duplici effectu (S. Alf. III, 393)· Coroll. I. Non imputatur homicidium, si quis ponit opus, utut illicitum, parum periculosum, ita ut mors raro ex eo eveniat, modo, si fieri possit, debita adhibea­ tur diligentia axi mortem praecavendam ; ut si quis pulsat campanam, et casu tin­ tinnabulum cadens viatorem opprimit ; si quis dans operam venationi ferarum casu necat hominem; si quis fornicatur, et femina e partu moritur (S. Alf. III, 398). Coroll. II. < Ad expugnandam urbem ct victoriam reportandam, si necessarium sit, licet tormenta in eum locum dirigere, ubi multi sunt innocentes: quia horum mors praeter intentionem sequitur > (S. Alf. III, 393), a v. quia praedictu' actus non assumitur ut medium, prout est occisivus innocentis. CAPUT II. De occisione foetus in specie. Articulus. I. De abortu. Antequam de abortu dicamus, quaedam praenotanda sunt. 732 Nomine foetus intelligitur ovulum mulieris semine viri foecundatum. Iam vero libere disputatur, utrum anima rationalis, secluso miraculo, in ipso foecundationis instanti an postea infundatur, postea, inquam, i. e. postquam foetus ad debitum corporis humani organismum excreverit. Foetus regulariter extra uterum vivere nequit nisi post septem gesta­ tionis menses completos. Si tamen artificialis incubatio locum habeat, ali­ quando spes est, ut foetus post sex gestationis menses completos extra uterum vivere pergat- In hisce iudicio periti stari potest. I. Notio. Abortus est ex utero matris expulsio foetus, nondum extra 733 uterum viabilis. Differt abortus ab acceleratione partus seu a praematura parturitione, quae consistit in eo, quod proles artificialiter editur ante novem gesta­ tionis menses completos, sed quum extra uterum vivere potest. II. Divisio. Abortus distinguitur in directum et indirectum. Directus 734 est, quando actus eiectivus prolis prout talis est aut intenditur ut finis, aut assumitur ut medium, quo alius finis obtineatur. Secus indirectus est. III. Moralitas. 1. Abortus directus ita diudicandus: 735 a) Abortus directus foetus animati semper graviter illicitus est- Patet ’. Qui negant animam in primo foecundationis instanti intundi, miraculum admittunt quoad Christum et B. Μ. V. — 5ΐθ — ex constitutione Sixti V Effrenatam;' item ex Encyclica Pii XI Casti * connubii; item ex decretis S. Off.;1 denique ex ratione: nimirum si foetus animatus est, abortus directus involvit occisionem prolis, scilicet avulsionem eius ab utero materno, quo fit ut iam vivere nequeat; involvit occisionem prolis directam, quia involvit actum, qui prout est occisivus seu prout est avulsivus et expulsivus prolis e matre, assumitur ut me­ dium, quo alius finis, v. g. salus matris, infamia vitanda obtineatur. Accedit passim quod foetus moriturus non baptizatur (S. Alf. III, 394). b) Abortus directus foetus nondum animati pariter graviter illicitus est; nam si foetus nondum est animatus, habetur actio, quae directe adversatur bono speciei, aeque ac usus seminis inordinatus ; quin etiam magis, quia foetus nondum animatus magis ad hominem accedit quam semen ; hinc abortus foetus nondum animati secundum aliquos reducitur ad homicidium, atque ab eis vocatur homicidium imperfectum vel antici­ patum. Accedit prop. 34 ab Innoc. XI damnata : Licet procurare abortum ante animationem foetus, ne puella deprehensa gravida occidatur aut * infametur (S· Alf. 1. c.). Obi. i. Qui procurat abortum, non occidit prolem, sed mere cessat eius vitam servare Resp. Nego assertion ; quandoquidem is, qui abortum procurat, prolem positive in ea conditione constituit, in qua vivere nequit. Eiusmodi autem agendi ratio mera cessatio a servanda prole dici nequit. Obi. 2. Foetus, qui matri periculum creat, haberi potest pro iniusto aggressore. Resp. Cum foetus matri mere praesens sit, atque quidem, ipsa natura res ita dirigente, de aggressore matris sermo esse nequit Quid, si dubitatur, num foetus mortuus sit? Resp. Dubium de morte foetus facile persistit. Censent quidem, de morte foetus satis evoluti constare posse ope stctoscopii, quod cordis pulsationes cessasse de­ monstret ; verum ex recenti de morte apparente opinione, dicta certitudo non vide­ tur haberi, nisi constet, per tempus sat longum, puta per horam cordis pulsum plane cessasse. Quibus notatis, respondeo: In dubio num foetus mortuus sit, abor­ tus directus graviter illicitus est, quia, ut S. Alfonsi verbis utar, < intrinsece malum est innocentem positive periculo necis (directae) exponere > (III, 394), seu quia illicitum est ponere actum, qui probabiliter est directe occisivus innocentis. 2. Abortus indirectus pariter per se graviter illicitus est; licitus eva­ dit, si causa gravis adsit, modo tamen spes baptizandae prolis non mi­ nuatur'. Valent enim quae dicta sunt de occisione indirecta, quippe quae ‘. 29 Oct. 1588. ----- ’. 31 Dec. 1930. ’. 24 Iui. 1895 (Collect, η. 4 Mail, 1898 (Collect, n. 1898). ----- *. Denz.-Bannw. n. 1184. ----- ·. Haec spes passim non minuitur, cum foetus plerumque aut in utero (cfr. tract de Baptismo) aut, abortu secuto, baptizari possit. k. — SU — in casu habeatur (η. 731). Causa autem eo gravior requiritur, quo magis medium adhibitum in abortum influit (S. Alf. III, 394). Coroll. /. Licet ad servandam vitam matris uti (medicamento, quod ex se aeque tendit in curationem morbi ac in abortum, quia actus sumendi medicinam non adhibetur ut medium salvandi matrem, quatenus (actus ille) occisivus est. Pariter licet exstirpare uterum cancro infectum, etsi mors foetus inde sequi debeat, quia exstirpatio non assumitur ut medium, quatenus foetus occisiva est (S. Alf. III, 1. c.). Coroll II. Scissio seu punctio membranarum foetus, ut uterus reponatur, illicita videtur, quia actus scindendi vel pungendi assumitur ut medium, prout occisivus, i. e. prout liquoris, sine quo foetus vivere nequit, quin etiam foetus expulsivus est. Excipe, si — quod contendunt aliquando obtinere posse — scissio vel punctio ita fieri possit, ut solum pars liquoris effluat nec foetus eiectio sequatur. Coroll. III. Graviter (obiective) peccant matres, quae, spectata earum conditione, grave abortus periculum inducunt : gravia onera portando, duros labores sustinen­ do, vehementi tristitiae vel irae indulgendo, saltando, equitando etc; item qui mulierem gravidam percutiunt, vehementi dolore afficiunt, eamve ad vehementem iram excitant. Quodsi in praedictis casibus abortus intendatur, habetur reatus abortus directi. Nota 1. Cum illiceitas foeticidii, ad salvandam matrem peracti, non ita perspicua sit, tam apud medicos quam apud matrem bona fides non semper excluditur. Porro si bona fides adsit, nec spes fructus habeatur, sacerdos tacere potest, nisi periculum apparentis conniventiae sit sicque etiam bono communi noceri possit. Ceterum semper quantum fieri possit, baptismo foetus provideatur. Ii autem, qui abortum procurant ad infa­ miam puellae evitandam, ad numerosiorem prolem praecavendam, ad valetudinem matris corroborandam, ad leve periculum mortis removen­ dum, ordinarie edoceantur, atque, nisi perversae praxi renuntiare velint, sine absolutione dimittantur. Idem dicendum de iis, qui abortum indu­ cunt, dum per partus accelerationem matri satis consuli potest. Nola 2. Medicamenta, quae pro morbis praescribi solent, passim non possunt influere in abortum nisi remote, ita ut, modo bonus quidam effectus intendatur, vix obligatio sit ab eis abstinendi. Plures causae, quae ab aliquibus assignantur, ut commotiones animi violentae, nimia defatigatio, vectio in curru etc. utut plerumque abortum non inducant, tamen sine mediocri periculo non fiunt. Magis autem periculosa sunt amplus abusus copulae, delatio vestium uterum arctantium, balnea nimis calida etc.1 Nota j. Hodiedum procuratio abortus indirecta raro necessaria est ad vitam matris servandam, cum tam matri quam proli consuli possit per sectionem caesaream, symphysiotomiam, pubiotomiam etc. *. Surbled, La vic sexuelle, p. 230. — 512 — 736 IV. Poenae lira crimen abortus, i. Sunt irregulares ex delicto, qui foetus humani abortum procuraverunt, effectu secuto, omnesque coopérantes (can. 984, 4°). 2. Procurantes abortum, matre non excepta, incurrunt, effectu secuto, in ex­ communicationem latae sententiae Ordinario reservatam ; et si sint clerici, prae­ terea deponantur (can. 2350, § 1); quae uberius exponuntur in tract, de poenis ecclesiasticis. •51.1 Articulus II· De embryotomia etc. 737 738 I. EmbrjKJtomia (ab εμβρυον= foetus et τέμνω= scindo), ad quam perti­ nent craniotomia ( κρανίον— calva) et cephalotripsia (a κεφαλή- caput et τρίβω = contero), embryotomia, inquam, et similia graviter illicita sunt· Continent enim occisionem eamque directam (n. 731). Accedunt responsa S. Officii,1 quae edicunt, in scholis catholicis tuto doceri non posse licitam esse craniotomiam et quamcumque chirurgicam operationem directe occisivam foetus vel matris gestantis. IV. Extractio foetus ectopici seu extra-uterini3 ita diudicanda: 1. Si, spectato tempore a conceptione praeterlapso, proli consuli potest, licita est’, quin etiam obligat, si secus foetus nequeat certo baptizari. 2. Si proli consuli nequit, non licet eam e corpore matris extrahere, quia actus extrahendi assumitur ut medium prout occisivus, i. e. prout prolis a matre avulsivus est· Attamen licet exstirpare tumorem cancro infectum vel ex alio capite letalem, etsi simul foetus exsecetur, quia actus exstirpandi non assumitur ut medium, prout occisivus i. e. ipsius prolis exstirpativus est. 3. Si dubium est, utrum necne verus foetus habeatur, eaedem solu­ tiones valent. Alii censent, in casu foetum ectopicum e sinu matris extra­ hi posse, etiamsi eius vitae consuli nequeat, quia, inquiunt, ius certum matris iuri incerto prolis praeferri debet. Sed haec non placent, quia, ut verbis S’· Alfonsi iterum utar, « intrinsece malum est innocentem posi­ tive periculo necis (directae) exponere » (III, 394), seu quia illicitum est ponere actum, qui probabiliter est directe occisivus innocentis. 739 V. Acceleratio partus (n. 733) licita est ob causam proportionatam, ut si ex partu accelerato salus matris speratur, vel si timetur, ne mulier ’. 28 Maii, 1884 (Collect, n. 1618) et 14 Aug. 18S9 (Collect, η. 1716.----- ’. Scilicet aliquando contingit, conceptum fieri extra locum naturalem, i. e. extra uterum maternum ; quo casu partus modo naturali fieri nequit. Distinguitur autem triplex praegnatio ectopica, nimirum tubaria, ovarica et abdominalis, quarum tubaria, quae fit in oviductu, frequentior videtur.----- '. Cfr. S. Off. 4 Maii, 1898 (Collect, n. 1997); hem 5 Maii, 1902; attamen posteriori decreto decst approbatio Pontificia. — 513 — foetum magis evolutum parere nequeat. Hinc S. Off. 1 declaravit, partus accelerationem per se illicitam non esse, dummodo perficiatur iustis de causis, et eo tempore ac modis, quibus ex ordinariis contingentibus ma­ tris et foetus vitae consulatur. SCHOLION. De mutilatione, incarcerations et verberatione innocentis. Quid sint mutilatio, mutilatio directa et indirecta, expositum est in 740 tract, de caritate (n. 526). Iam age : I. Mutilatio directa innocentis, posito consensu requisito, licita est, si ordinatur et necessaria est ad conservationem vel bene esse totius corporis. Secus illicita est. Valent enim rationes allatae, ubi sermo fuit de directa mutilatione sui (n. 526). II. Mutilatio indirecta innocentis per se illicita est; ob causam vero proportionatam licita evadit, ut dictum est de mutilatione indirecta sui (n. 526). III. Incarceratio innocentis pariter illicita est, quia unusquisque ius habet bonum suum etiam externa actione procurandi ; quod ius laeditur ab eo. qui aliquem incarcérât (S· Thom. 2· 2, q. 65, a· 3). IV. Verberatio denique innocentis illicita est, quia unusquisque ius habet in delecrationem vel quietem sensuum suorum, « cui opponitur verberatio, vel quodlibet sensum dolore afficiens » (S. Thom. 1. c.). V. Neque auctoritati publicae licitum est directe mutilare innocen­ tem; sicuti enim non licet ei innocentem vita privare (n. 731), ita atque ob eandem rationem illicitum est ipsum privare integritate et usu mem­ brorum (S. Thom. 2. 2, q. io8> a. 4, ad 2)· Pariter illicitum ei est inno­ centem incarcerare vel verberare, quia neque auctoritas publica potest bona corporis innocentium laedere ; bona autem corporis, praeter vitam et integritatem membrorum, sunt usus membrorum, qui impeditur per incarcerationem, et quies sensus, cui opponitur verberatio (S. Thom. 2. 2, q. 65, a- 3). Neque auctoritas publica licite imponit mutilationem, puta vasectomiam, oopho­ rectomiam etc., eo fine, ut procreatio prolis infirmae, miserabilis etc. praecaveatur. Ita diserte Pius XI in Encyclica Casti connubii3. Et S. Off. ad quaesitum. < Quid sentiendum de theoria sic dicta eug enica, sive positiva sive negativa, deque indicatis ab ea mediis ad humanam progeniem in melius provehendam, posthabitis legibus seu naturalibus, seu divinis, seu ecclesiasticis ad matrimonium singulorumque iura spectantibus»; d. 31 Mart. 1931 respondit; < Eam esse omnino im*. 4 Maii, 1898 (Collect, n. 1997). 31 Dec. 1930· 33 — 5M — probandam et habendam pro falsa et damnata, ut in Encyclicis Litteris de matri­ monio christiano Casii conntlbit datis sub die 31 Decembris 1930. » ’ Et sane pri­ ntuni finis non iustificat medium perversum, qualis est mutilatio innocentis. Deinde nec auctoritas publica potest directe impedire bonum speciei, quippe quod ad nullum finem intermedium, sed ad solum Deum ordinetur, ideoque ab nullum finem intermedium impediri possit ’. Obi. i. Auctoritas publica potest bono communi consulere, consequenter mutilare innocentem et impedire bonum speciei, si illud ad bonum commune necessarium est. Resp. Nego consequentiam seu potius auctoritas publica potest bono communi consulere, non tamen medio malo, cuiusmodi sunt mutilare innocentem et impedire bonum speciei. Obi. 2. Auctoritas publica potest consulere bono speciei. Atqui impediendo pro­ creationem prolis infirmae consulit speciei. Resp. Auctoritas publica potest consulere bono speciei utendo medio malo, qua­ lis est mutilatio innocentis, nego. Praeterea neganda est Minor, quia bonum spccici ad conditionem accidentalem prolis nihil pertinet. SECTIO II. De occisione malefactoris. 741 I. Auctoritas publica gaudet potestate occidendi malefactores. Patet primum ex S. Scriptura \ item ex doctrina ‘ et praxi Ecclesiae;4 deinde ex ratione. Etenim potestas publica gaudet potestate, quae ad bonum commune, puta ad securitatem civium valde utilis et quandoque neces­ saria est. Atqui talis est potestas imponendi poenam capitis (S. Thom. 2. 2. q· 64, a. 2)· Spectato fine naturali primario poenae, qui est reparatio ordinis laesi seu retributio, dicendum videtur, omnes transgressiones graves ordinis publici sine iniustitia poena capitis puniri posse. Attamen talis usus potestatis foret improbandus; tum quia vergeret in damnum communi­ tatis; tum quia « poenae praesentis vitae magis sunt medicinales, quam rctributivae : retributio enim reservatur divino iudicio, quod est secun­ dum veritatem in peccantes; et ideo secundum iudicium praesentis vitae. *. A. A. S. 1931, pag. 118.----- ’. Cfr. Brouillard apud Etudes, 1931, p. 440 sq. ct 578 sq. Dr. Grosam apud Theol.-prakt. Quartalschrift, 1931, p. 497 sq. ---’. Ioan. XIX, 11; ad Rom. XIII, 4. ----- \ Doctrina Ecclcsiac cognoscitur v. g. cx professione fidei, ab Innocentio III Waldcnsibus proposita, ubi sic legebatur: « De potestate saeculari asserimus, quod sine peccato mortali potest indicia san­ guinis exercere, dummodo ad inferendam vindictam non odio sed iudicio, non incaute sed consulto procedat ». — Dein in erroribus Luthcri, a Leone X Bulla Exurge Domine proscriptis, legitur haec prop. 33: «Haereticos comburi est con­ tra voluntatem Spiritus» (Sweens, Thcol. mor. fund.2 n. 524). ---- ’. Quoad praxim Ecclesiae historia docet, olim Superiores Ecclesiae saepe haereticos aliosve facinorosos iudici sacculari tradidisse morte puniendos ; id quod Ecclesia certe non fecisset, nisi Status haberet ius maleficos morte puniendi (SwEENS, Thcol. mor. fund.2 n. 524). — 515 — non pro quolibet peccato mortali infligitur poena mortis, sed solum pro illis quae inferunt irreparabile nocumentum, vel etiam pro illis, quae habent aliquam horribilem deformitatem » (2. 2, q. 66. a. 6. ad 2). Notes tamen, interdum merito, maxime a lege militari, poenam capitalem statui pro culpis in se levibus, sed, spectatis adiunctis, gravibus. II. Sola suprema in rcpublica auctoritas gaudet potestate occidendi malefactores; quod eruitur, tum ex eo quod soli gubernatori reipublicae competit statuere, quae ordinantur ad salutem totius communitatis (S. Thom. 2. 2, q. 64, a. 3 ; S. Alf. III, 379) ; tum ex eo quod solius guber­ natoris communitatis est, communitati subtrahere, quod ad communita­ tem pertinet. Atqui communitatis « est ipse homo et omnes partes eius » (S. Thom- 2. 2, q· 65, a. 1). Ceterum advertas: 1. Alia quaestio est, quatenus auctoritas publica teneatur praedicta potestate uti ; cuius quaestionis solutio pendet ab eo, utrum, spectatis adiunctis rerum necnon conditione et indole subditorum, gravissima quaedam delicta — ut homicidia, seditiones — alio modo satis praecaveri queant. Attamen salus reipublicae videtur exigere, ut tempore belli et seditionis poena capitis in quosdam decernatur. 2. Auctoritas, ubi de poena capitis agitur, per se tenetur servare ordi­ nem iuris, scilicet per se non licet occidere malefactores, nisi prius èt citati èt auditi, èt, legaliter probato delicto, damnati sint, « quia ex iure naturae actus publicus fieri debet ex scientia et auctoritate publica > (S. Alf. III, 377)· Dixi per se, quia ob extraordinariam reipublicae neces­ sitatem licet ab ordine iuris recedere, modo tamen de delicto constet; extraordinaria autem necessitas praesertim tempore seditionis vel belli occurrere potest. Coroll. I. Occisio, quae anglicc dicitur lyncher, omnino reprobanda, licet ratione usus bona fides forte possit excusare; item occisio proditorum tempore belli pro­ pria auctoritate peracta. — Satellites nequeunt occidere malefactorem, etiamsi hic fugiat vel sese cx eorum manibus extorqueat, nisi speciale habeant mandatum (S. Alf. III, 380). Coroll. II. Non licet occidere: neque tyrannum regiminis, ut dicitur, i. e. tyran­ num, qui iusto titulo regimen possidet, sed eo valde abutitur (n. 727) ; neque tyran­ num tituli, qui regnum pacifice possidet 1 Tyrannus vero tituli, qui nondum paci­ fice possidet regnum, ex auctoritate Principis legitimi potest occidi (S. Alt’ Horn. Ap. tr. 8, n. 13). ‘. Haec practice etiam valent casu, quo ille, qui regnum pacifice possidet, nondum legitimus princeps censeatur (n. 727). — 5ï6 — SCHOLION. De mutilatione et verberatione malefactoris. 742 I. Auctoritas publica, sicuti potest malefactorem occidere, ita a fortiori potest ipsum mutilare, incarcerare, et verberare. Alia autem quaestio est, num auctoritas publica aliquas mutilationes,nimirum vasectomiam,oopho­ rectomiam etc. licite in poenam imponat. Iam vero theoretice loquendo eiusmodi poena — quamvis propugnari possit ex eo, quod malefactores magno bono, i. e. facultate procreandi privet — communi moralitatis sensui minus congrua videtur. Dixi theoretice, quia practice dictam poenam imponet eo fine, ut procreatio prolis, a malefactore procuranda, impediatur. Atqui illud illicitum est, quia nec auctoritati publicae licet directe impedire bonum speciei (n. 740). II. Superiores suprema potestate carentes, v. g. parentes eorumque vices gerentes, nequeunt subditos suos delinquentes mutilare vel stricte incarcerare; possunt tamen eos moderate verberare- Dicitur: 1. Nequeunt eos mutilare, quia societatis « est ipse homo et omnes partes eius » (S. Thom. 2. 2, q· 65, a. 1); atqui soli supremo societatis gubernatori competit communitati subtrahere, quod ad communitatem pertinet (n. 741). 2. Nequeunt eos stricte incarcerare, quia communitatis sunt non so­ lum homo et omnes partes eius, verum etiam activitas eius; hinc iterum soli supremo societatis gubernatori competit activitatem hominis per strictam incarcerationem impedire (S. Thom. 2. 2, q· 65, a. 3)· Possunt tamen inferiores Superiores subditos suos ob iustas causas domi retinere. 3. Possunt eos moderate verberare. Gaudent enim potestate coercendi subditos, quatenus ita agendo non inferunt iniuriam communitati. Atqui verberatio subditi nullam iniuriam communitati infert, quia non aufert neque vitam, neque integritatem membrorum, neque activitatem (S. Thom. 2. 2, q. 65, a· 2)· Attamen viro non licet verberare uxorem, nisi gravissima urgeat necessitas, quum uxor non sit eius serva sed socia (S. Alf. VI, 972). 'd III. Aequales, v. g. fratres, sorores, etsi natu maiores, ne verberare quidem possunt delinquentes, nisi ex consensu superioris. Ratio est, quia per verberationem nocumentum quoddam infertur corpori eius, qui veiberatur; nocumentum autem inferre alicui non licet nisi per modum poenae, propter iustitiam. Atqui nullus potest punire aliquem, nisi sit eius potestati subiectus. Ergo aequalis nequit verberare aequalem (S. Thom. 2. 2, q. 65, a. 2). — 517 — SECTIO III. De occisione iniusti aggressoris. 1. Licet iniuslutn aggressorem vitae repellere, etiam, positis ponendis, 743 ipsum occidendo. Patet ex S. Scriptura 1 et doctrina Ecclesiae, antiquo Iure contenta. ’ Et sane quid impedit, quominus vim iniustam vi repel­ lam, si secus repelli nequeat? Seu: Quid impedit, quominus ei, qui in eo est, ut mihi iniuste nocumentum inferat, par pari referam, si secus dam­ num averti nequeat? Ceterum, negata propositione, securitati vitae non satis foret provisum (S. Alf. Ill, 380). Ncc obstat quod invasus occidendo invasorem videtur vitam propriam tempora­ lem praeferre vitae aeternae proximi ; quandoquidem tenemur tantum vitam dare pro proximo, qui in extrema necessitate spirituali versatur. Atqui invasor non versatur in necessitate spirituali extrema, quia potest semetipsum ex necessitate eripere, cessando ab invasione. Verbo: necessitas eius spiritualis est voluntaria, ideoque non extrema (S. Alf. III, 380) 1 Dixi : licet, quia homo non tenetur medio extraordinario, cuiusmodi est occisio proximi, uti ad vitam servandam. Quin etiam actus caritatis est « occisionem propriam permittere, ne alter vita temporali et aeterna privetur » (S. Alf· 1. c). Excipe tamen, si vita invasi communitati vel familiae necessaria vel quasi-necessaria est. Dixi : positis ponendis. Conditiones autem requisitae, ut liceat aggres­ sorem vitae occidere, sunt: i° ut aggressio sit iniusta: 20 ut aggressio sit physica ; 30 ut servetur moderamen inculpatae tutelae. Dicitur : i· Ut aggressio sit iniusta; quod patet. Itaque non licet occidere lictorem, qui sententiam mortis exsequitur. Sufficit tamen, ut sit mate­ rialiter iniusta, puta si fiat ab amente, ab ebrio etc. Ratio est, quia ius, i.n casu ius ad vitam, natura sua absolute seu semper sine iniustitia defendi potest ; sine ullo peccato, si caritas non obstet. Caritas autem tantum obstat casu, quo invasus in statu gratiae, aggressor vero (ebrius) moraliter certo in statu peccati mortalis, ideoque in posita hypothesi in extrema necessitate spirituali versatur (S. Alf. III, 390). 2. Ut aggressio sit physica; huius enim conditionis negatio hallucinationibus ansam daret, graviterque ordini publico noceret. Itaque nor· suf­ ficit v. g. ut alius solum decreverit vel minatus sit aggressionem ; ut quis suadeat vel iubeat tui aggressionem ; ut iudex sententiam iniustam contra te proferat. Hinc iure ab Alexandro VII damnata est prop· 18: Licet ’. Exod. XXII, 2. — Caput Significasti nobis (18 L. 5 Deer. tit. 12; cap. Si perfodiens (3 1. 5, tit. 12); Clcment. unica de Homicidio, etc.). Consonant iura civilia. - 518 - interficere falsum accusatorem, falsos testes ac etiam iudiccm, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare1 (S· Alf. III, 388). Sufficit tamen, ut aggressio aliquo modo incepta sit; itaque non requiritur v. g. ut inimicus iam dirigat sclopetum, sed sufficit, ut arma tollat ad te statim occidendum (S. Alf. III, 387). 3. Ut servetur moderamen inculpatae tutelae, ut dici solet, i. e. ut quis in defensione sui non ultra necessitatem progrediatur. Itaque non licet aggressorem occidere, si invasus possit fugere aut verberando vel vulne­ rando se e periculo mortis eripere. Quodsi fugere nequeat sine magno dedecore — quod tamen hodiedum passim locum non habet, nisi forte excipias virum militarem, praesertim in superiori ordine constitutum — ad fugam non tenetur (S. Alf. III, 381). Atque generatim non patet, invasum, qui ad fugam teneatur, ex iustitia ad eam teneri. Praeterea advertas, cos qui in casu praesertim subitae aggressionis in propria de­ fensione excedant, facile excusari a gravi peccato, nimirum ob pertur­ bationem mentis et defectum temporis deliberandi. 744 II. Quod licitum est ad servandam vitam, id etiam licitum est ad servandam integritatem membrorum, ad praecavendam gravem vulnera­ tionem, ad servandam pudicitiam et bona fortunae acquisita et magni momenti. ' Dicta nimirum bona pro satis gravibus habentur, quae qua­ cumque vi, etiam letifera, si opus sit, contra iniustum aggressorem de­ fendantur. Idem vero licitum non est ad honorem et famam tuendam. Haec quidem bonis fortunae graviora sunt, at, praeterquam quod honor et fama passim alio modo defendi possunt, facultas ea leti fere defen­ dendi hallucinationibus atque innumeris caedibus viam panderet. Hinc ab Innoc XI damnata est prop. 30: « Fas est viro honorato occidere inva­ sorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter haec ignominia vitari nequit; idem quoque dicendum, si quis impingat alapam vel fuste per­ cutiat, et post impactam alapam vel ictum fustis fugiat. » ’ Attamen non tenetur quis permittere, ut alius facto v. g· percussione honorem petat; potest itaque ignominiosam pertractationem repellere et, si alius tunc ulterius progrediatur, vim opponere (S· Alf. III, 313, 386; 381). ‘. Denz.-Bannw. n. 1118.----- ’. Quoad bona, quae vel minoris momenti sunt vc! nondum possidentur, notes propositiones al> Innoc: XI damnatas. Prop. 31: Regu­ lariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei (Denz.-Bannw. n. 1181). Prop. 32: Non solum licitum est defendere defensione occisiva quae actu possidemus, sed etiam ad quae ius inchoatum habemus, et quae nos possessuros speramus (Denz.-Bannw. n. 1182). Prop. 33; Licitum est tam heredi quam legatario contra iniuste impedientem, ne vel haereditas adeatur vel legata solvantur, se taliter defendere; sicut et ius habenti ad cathedram vel praebendam contra earum pos­ sessionem iniuste impedientem (Denz.-Bannw. n. 1183). ---Denz.-Bannw. n. 1180. III. Denique licitum est, etiam agressorem occidendo, defendere vi- 745 tam, integritatem membrorum, pudicitiam et magna bona proximi; atque quidem vitam et integritatem membrorum, sive dissentit sive consentit proximus in sui occisionem vel mutilationem ; cum enim vitae et mem­ brorum non sit dominus, consensus invalidus est. Pudicitiam et bona proximi generatim non licet ita defendere, si proximus invadenti consen­ tiat. Dixi generatim, quia illi, in quem infamia vel damnum redundat, licitum est etiam eum, qui in damnum suum consentit, defendere (S. Alf. III, 389, 391). IV. Generatim non est obligatio occisive defendendi proximum, quia 746 caritas non obligat ad tantum onus. Excipe: i° si bonum commune illud exigat ; 20 si proximus sit valde propinquus, scilicet parens, filius, coniux vel frater (S· Alf. III, 390). Qua er, num liceat iniustum aggressorem directe, an indirecte tantum occidere Resp. Plures docent, iniustum aggressorem indirecte tantum posse occidi. Nimi­ rum censent, occisionem aggressoris licitam esse, quatenus liceat ponere actum sese defendendi; ex quo actu duplex sequitur effectus, conservatio sui, quae in­ tenditur, et occisio aggressoris, quae permittitur. Ita Caietanus, ’ Billuart’. Alii contrarium propugnant, eisque adhaerendum videtur. Etenim licet omnium consensu ponere actum sui defensi; um, puta explosionem sclopeti. Atqui actus quandoque eatenus tantum est sui defensivus, quatenus est aggressoris occisivus. Ergo licet ponere actum, quatenus est aggressoris occisivus. Id autem nihil aliud est quam occisionem aggressoris sumere ut medium, seu aggressorem directe occi­ dere. Obi. Sententia propugnata adversatur doctrinae S. Thomae. Resp. S. Thomas (2. 2, q. 64, a. 7) primo obtuitu sententiae nostrae adversari videtur; ratiocinatur enim, ut occisionem iniusti aggressoris licitam esse compro­ bet, ex actu cum duplici effectu, quorum unus scilicet conservatio vitae intenditur, alter nimirum mors proximi praeter intentionem accidit. Sed si ponas, ad mentem S. Thomae id solum proprie intendi, quod appetitur ut finis, non vero id, quod tantum assumitur ut medium, S. Doctor nobis non adversatur. Illud autem imme­ rito poni, non probatur; hinc mihi dubium remanet, quid S. Thomas censeat (cfr. S. Alf. Horn. Ap. tr. 8, n. 12). SCHOLION I. De duello. (S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 399-401; Hom. Apost. tr. 8, n. 21-28). I. Notio. Duellum sensu canonico definitur: Certamen duorum vel 747 saltem paucorum, initum ex praevio condicto de loco et tempore, idque cum armis letalibus. Dicitur: i. Certamen duorum vel saltem paucorum; quae ita intelligantur, ut singuli et determinati cum singulis et determinatis certent. Comment, in 2. 2, q. 64, a. 7. ’. De Tract, de Iure et lust. diss. 10, a 5. — 520-- 2· Ex praevio condicto de loco et tempore determinatis. Itaque èt locus èt tempus debent designari. Hinc non sufficeret, ut dicerent: Pugnabi­ mus, ubi primum nos obvios habebimus (S. Alf. III, 401). 3. Cum armis letalibus. Non requiritur, ut certamen ineatur cum gravi periculo occisionis vel gravis vulnerationis, sed sufficit, ut arma quibus certamen geritur, letalia sint. Coroll. Ad duellum sensu canonico acceptum etiam pertinent: i° Duella ad pri­ mum sanguinem, ut dicuntur;' 2° duella academica (Bcstimmungsmensuren), i. c. quae a studiosis ostentationis causa solent iniri, armis quidem letalibus nimirum parvo cultro, sed talibus adhibitis cautelis, quibus periculum occisionis vel gravis vulnerationis moraliter dimoveatur/ Huc autem non pertinent duella Americana, ut dicuntur — i. c. ea, quibus ambo se exponunt periculo .mortis vel gravis damni, unde alter casu occumbat, alter casu indemnis evadat: ut si duorum pastillorum alter sit innoxius, alter veneno infectus, et ambo debeant alterutrum absumere' — dicta duella, inquam, huc non pertinent, quia pugnam excludunt; hinc nec poenis ecclesiasticis contra duellantes subiciuntur, quamvis, ut patet, graviter illi­ cita sint. Neque huc pertinere videntur duella ficta, i. e. oblata ct acceptata solo animo pugnam simulandi, ad evitandam timiditatis notam apud incultos homines; attamen haec quoque ob scandalum graviter illicita sunt (S. Alf. III, 399). 748 II. Divisio. Duellum distinguitur in publicum seu sollemne et priva­ tum, prout initur sine vel cum certis caeremoniis v. g· cum testibus, quos patrinos vocant, etc. 749 III. Moralitas. 1. Duellum, publica auctoritate loco belli initum, lici­ tum est. Quod enim auctoritas multis imponere potest, id etiam paucis licet committere; quin etiam praestat, paucos loco multorum nomine reipublicae certare (S. Alf. III, 400).4 Si tamen agmina valde inaequalia sunt, bonum commune videtur exigere, ut princeps agminis fortioris — modo bellum iure gerat — bellum eligat, nisi praeferant inaequales ad certamen singulare eligere ; at eiusmodi duella iam locum non habent. Coroll. Dixi, licitum esse duellum publica auctoritate loco belli initum; siquidem nec auctoritati publicae licitum est imponere vel permittere duellum ad peritiam ostendendam vel augendam, ad veritatem indagandam vel innocentiam manifes­ tandam, * ad iniuriam vindicandam, etc. Illicitum est ea permittere, tum quia duellum, nisi locum teneat belli, in se malum est; tum quia, si de veritate inda­ ganda vel innocentia manifestanda vel iniuria vindicanda sermo est, duellum est medium ineptum ad finem intentum (S. Alf. III, 399). 2. Duellum, privata auctoritate atque cum periculo occisionis vel gravis vulnerationis initum, graviter illicitum est Est enim aggressio Clem. VIII, Constit. Illius vices, § 5 (anno 1592). ----- ’. S. C. Cone. 13 lun. 9126 (A. A. S. 1926, p. 132).----- ’. Vermeersch. Theol. Mor.’ II, 614. ------ ♦. Cfr. I Reg. XVII. ----- ‘. Cap. 1 et 2 de purg. vulg. — 521 — vitae vel membrorum integritatis proximi, ex consulto et privata aucto­ ritate facta; quae secundum dicta n. 741 omnino prohibetur. Accedit malitia suicidii, quatenus involvit consensum in sui occisionem vel vul­ nerationem- Adde documenta ecclesiastica, quae duellum omnino repro­ bant;1 atque inprimis notes propositiones a Bened. XIV in Constit. Detestabilem 2 damnatas, quae sunt : la: Vir militaris, qui, nisi offerat vel acceptet duellum, tamquam formidolosus, timidus, abiectus et ad officia militaria ineptus haberetur, indeque officio, quo se suosque sustentat, privaretur vel promotionis alias sibi debitae ac promeritae spe perpetuo carere deberet, culpa et poena vacaret, sive offerat sive acceptet duellum. ’ 2a : Excusari possunt etiam, honoris tuendi vel humanae vilipensionis vitandae gratia, duellum acceptantes vel ad illud provocantes, quando certo sciant pugnam non esse secuturam, utpote ab aliis impediendam. * 3a : Non incurrit ecclesiasticas poenas, ab Ecclesia contra duellantes latas, dux vel officialis militiae acceptans duellum ex gravi metu amissionis famae vel offi­ cii. ’ 4a : Licitum est in statu hominis naturali acceptare et offerre duellum ad ser­ vandas cum honore fortunas, quando alio remedio eorum iactura propulsari nequit.c 5a : Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest statui civitatis male ordinatae, in qua nimirum vel negligentia vel malitia magistratus iustitia aperte denegatur? *· ,·_■ Obi. Licet ponere actum, qui habet effectum malum, modo etiam habeat effec­ tum bonum. Atqui duellum etiam effectum bonum habet, scilicet honorem resti­ tuendum. Resp. Duellum accurate loquendo non habet effectum bonum seu non ordinatur ad effectum bonum, i. c. ad honorem restituendum; sed, posito duello, insulti homines honorem pro restituto habent. Accedit quod effectus bonus obtinetur, mediante actu malo 3. Duella inita sine periculo occisionis vel gravis vulnerationis pariter graviter illicita sunt; sive quia secundum dicta n. 747 pertinent ad duel­ lum sensti canonico sumptum ; quo casu ab Ecclesia sub gravi prohiben­ tur; sive quia grave scandalum sccum ferunt, ut duella ficta; sive quia periculo exponunt, utut pugnam excludant, ut duella Americana. Coroll. I. < Si vir nobilis (vel miles) provocatur ad duellum, licite respondere potest : Ee VI et IX praecepto Decalogi. 752 Quoad VI praeceptum Decalogi, quod praecipit castitatem externam, prohibet peccata ei opposita, item quoad IX Decalogi praeceptum, quod castitatem internam atque vitia ei contraria respicit, remittimus ad opus­ culum nostrum, ad Theologiam Moralem pertinens, cui titulus: De vir­ tute castitatis et de vitiis oppositis. ’ Pars VII. De VII et X praecepto Decalogi. (S. Thom. 2. 2, q. 57 sq. ; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 486-961; Horn. Ap. tr. 10).1 753 Septimum et decimum praeceptum Decalogi praecipiunt iustitiam commutativam, prohibent eius laesionem seu iniustitiam (stricte dictam), eaque laesa, reparationem seu restitutionem imponunt ; praeceptum autem VII actus externos, X internos saltem directe respicit. Dicemus ‘. Aertnys-Damen, Theol. Mor. I, 590.----- ’. Ned. Kath. Stcmmcn, 1915, p. 86. ----- ·. Apud Beyacrt, Brugis. ------ 4. Cfr. Croi.ly, Disputationes theol. de Tustitia et lure, ad normam iuris municipalis britanici et hibernici conformatae ; WaFFELaert, De virtutibus cardinalibus, tract. II, de lustitia; Marres, de lustitia; Pother, dc lustitia; Vermeersch, Quaestiones de lustitia; Van Gestel, De lustitia et Dege Civili.’; Sweens, Institutiones theol. de virt. card. lustitiae.’ Van FgerEN, Notationes de virtute lustitiae; Duynstee, Burgerlijk Recht en Zielzorg. ’ — 525 — igitur primum de ipsa iustitia commutativa, deinde de inustitia et resti­ tutione. Ut autem integra haec materia magis clarescat, iuvat tum bre­ vissime in memoriam revocare, quae alibi fuse disputavimus de iustitia magis generaliter sumpta, tum in appendicibus disserere de materia iustitiae commutativae affini, i- e. de iustitia distributiva et de iustitia legali seu sociali. I. Notio iustitiae magis generaliter sumptae. lustitia magis genera- 754 liter sumpta est virtus moralis inclinans hominem ad ius suum unicuique tribuendum (n. 377)· II. Conditiones requisitae ad iustitiam magis generaliter sumptam. 755 « Ratio iustitiae consistit in hoc quod alteri reddatur quod ei debetur secundum aequalitem » (S. Thom. 2. 2, q. 80, a. unie.) ; ex quibus conse­ quitur ad iustitiam tres requiri conditiones, scilicet alteritatis, debiti et aequalitatis (n. 379). III. Divisio iustitiae magis generaliter sumptae. lustitia magis gene- 756 raliter sumpta dividitur in iustitiam commutativam, distributivam et lega­ lem seu socialem. 1. lustitia commutativa est: lustitia inclinans hominem individuum ad tribuendum aiteri individuo ius suum, i. e. ius strictum, seu ius fun­ datum in devinctione vel quasi-devinctione alicuius rei alicui indivi­ duo (.n. 380). 2. lustitia distributiva est: lustitia inclinans principem ad tribuen­ dum membris societatis ius suum, i. e. bona, quae ipsis, spectatis capa­ citate, meritis et necessitate, competunt (n. 381). 3. lustitia legalis est: lustitia inclinans tam subditum quam principem ad tribuendum societati ius suum, i. e. ad promovendum bonum com­ mune (n. 382). lustitia socialis, de qua Pius XI in Encyclica Quadragesimo anno, ut­ pote fere unice respiciens bonum commune, pertinet ad iustitiam lega­ lem. IV. Expositio uberior; haec maxime exhibetur per expositionem ube- 757 riorem tam obiecti iustitiae, i. e. — ut ex definitione tradita patet — iuris,1 quam subiecti eius. i. Notio iuris. Vox iuris diverso sensu accipitur, puta pro facultate morali et inviolabili in aliquid, i. e. in aliquam rem, vel in aliquam actio­ nem, sive propriam sive alienam; pro lege aliquam facultatem moralem in aliquid concedente; pro complexu legum, ut si quis dicatur studere iuri; pro sententia iudicis, qui ideo dicitur ius dicere; pro loco, in quo sententia pronuntiatur, hinc quis dicitur comparere in iure. ’. Cfr. Lijdsman, C. S. S. R. Introd. in Ius Can. vol. I. η. i. Iain vero ius, quatenus est obiectum iustitiae, est tes alicui secundum aliquam aequalitatem debita; nimirum obiectum materiale est res debita; obiectum fonnale ratio debiti. Nomine autem rei etiam comprehendimus actionem vel omissionem. 2. Fons iuris. Fons remotus omnis iuris est lex, sive naturalis sive positiva, atque ultimatim lex aeterna, quae origo est omnium legum secundum haec S'. Alfonsi: « Sola Dei voluntas, utpote sanctissima, sapientissima, rectissima, est unicus fons omnis legis, omnis regulae, et mensura honestatis « (Dichiarazione dei sistema, n. 18). Fons proximus iuris est ipsa facultas moralis, ob quam aliqua res alicui debita est. Dixi facultas moralis, qua intelligitur aliqua potestas respectu alicuius rei. 3. Divisio iuris. Ius, prout est obiectum iustitiae, dividitur: a) Ratione originis, in ius naturale et ius positivum, prout a lege natu­ rali (n. 82) vel a lege positiva (n. 89) profluit. b) Ratione subiecti, in ius individuale et ius sociale, prout competit homini ut individuo vel ut parti totius seu ut membro societatis. c) Ratione tituli, in quo proxime fundatur, in ius fundatum in titulo devinctionis vel quasi-devinctionis 1 rei alicui personae, et est obiectum iustitiae commutativae ; in ius fundatum in titulo capacitatis, dignitatis, meriti, necessitatis, ob quae alicui membro societatis aliquod bonum (v. g. munus) a toto i. e. a principe concedi debeat, et est obiectum iusti­ tiae distributivae ; in ius fundatum in ordinatione subditorum et princi­ pis ad societatem, et est obiectum iustitiae legalis. d) Ratione efficaciae, in ius strictum et ius minus strictum, prout fundatur in titulo devinctionis vel quasi-devinctionis rei alicui personae, vel in alio e titulis modo assignatis. Ius strictum, i. e. obiectum iustitiae commutativae distinguitur in ius in re seu ius reale et ius ad rem, prout res alicui iam devincta est, vel aliquis ius habet, ut res, adhuc alii devincta, sibi devinciatur. Hoc ius quandoque dicitur ius in personam, quatenus scilicet persona aliqua (ex iustitia commutativa) obligatur ad rem aliquam alicui tribuendam (S. Alf. 111,486). 4. Subiectum iuris. Ens rationale, illudque solum est subiectum iuris Nam ius est res alicui (secundum aliquam aequalitatem) debita. Atqui soli enti rationali aliquid potest deberi. Probatur Minor. Ei tantum aliquid potest deberi, qui habet facultatem Per quasi-devinctioncm intelligo potestatem, quae personae privatae competit, ut aliqua res sibi devinciatur (ius ad rem). — 527 — moralem in aliquid. Atqui facultas moralis in aliquid enti rationali eique soli competit. Probatur Minor subsumpta. Facultas moralis competit ei, eique soli, qui potest et debet sese dirigere ad finem ultimum ; talis enim talisque solus gaudet facultate eligendi media ad finem ultimum, facultate, in­ quam, cuius alii rationem habere debent. Atqui ens rationale, utpote libe­ rum, illudque solum potest et debet sese dirigere ad finem ultimum, irra­ tionalia autem, utpote libertate carentia, sese dirigere nequeunt. Ergo enti rationali eique soli competit facultas moralis. Coroll. /. Etiam infantes et amentes iurium capaces sunt. Patet i° ex S. Script <». Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus ct actoribus est usque ad praefinitum tempus a pa­ tre » ;* 2° ex consensu omnium nationum et legum ; 30 ex eo quod nihil impedit, quominus aliqua res ad specialem alicuius utilitatem destinetur ideoque ei debea­ tur, etiamsi in usu rei ratione ct voluntate alius dirigi debeat. Coroll. Π. Non solum personae physicae, verum etiam morales possunt esse subiectum iuris, vel saltem haberi ac si subiectum iuris sint ;s de cis postea speciatim dicemus. Coroll. III. Capacitas iuris acquirendi potest ab auctoritate tam civili quam ecclesiastica restringi, idque tam directe — puta si quis v. g usufructu rei suae privetur (n. 764) vel ob votum sollemne paupertatis inhabilis reddatur — quam indirecte, quatenus quaedam res extra commercium ponatur. Status, in quo aliquis capacitate iuris privatus exsistit, dicitur mors civilis. Atque hisce de iustitia magis generaliter sumpta praenotatis, ad iusti­ tiae commutativae pertractationem progrediamur, dicendo, ut iam nota­ vimus, primum de ipsa iustitia commutativa, deinde de iustitia et restitu­ tione. Addemus duplicem appendicem, priorem de iustitia distributiva, alteram de iustia legali. SECTIO I. De ipsa iustitia commutativa. Dicemus primum de iustitia commutativa generatin'!, deinde de iustitia commutativa in materia, quae maxime ab ea respicitur, i. e. in contrac­ tibus. ‘. Gal. IV, 12.----- '. Disputatur. i° num et 2“ quo praecise sensu persona mora­ lis subiectum iuris dici possit (Cfr. Brinz, Pandektcn III,’ § 432-454 : Iherinc, Der Gcist des Rom. Reclus; Vermeersch, Quaestiones de Iustitia' XIV ; F. C. von Savigny, System des heutigvn Rom. Redits II. § 85-103; d’ Annibale, Sum mata Theol. Mor. I, η. 43; WaFFBLÆRT, 1, Etude de théol. mon sur l’obligation en conscience des lois civiles, p. 157-184; CathrEin, Moralphilosophie’, II, p. 394, 395; Gierke, Das Deutsche Genossenschaftsrecht, allegati a Duynstee, n. 22). --- Ç28 --- CAPUT I. De iustitia commutativa generatim. Agendum est : i° De natura et divisione iustitiae commutativae ; 2° de obiectis iustitiae commutativae, i. e. de iuribus strictis; 30 de modis acquirendi iura stricta. Articulus I. De natura et divisione iustitiae commutativae. 758 I. Natura. Quamvis natura iustitiae commutativae eiusque a distributiva et legali differentia supra expositae sint (n· 380 sq), iuvat tamen in memoriam revocare vel addere haec : 1. Conditiones ad iustitiam requisitae — scilicet alteritatis, debiti et aequalitatis — perfectiori ratione in iustitia commutativa quam in distributiva et legali adsunt. In ea enim habetur: a) Perfecta ratio alteritatis, utpote inter partem et partem ; non ita in distributiva, quae est inter totum et partes ; nec in legali, quae est inter partem et totum. b) Perfecta ratio debiti, quia respicit ius strictum, cum aliae iustitiae respiciant ius minus strictum (n. 757). c) Perfecta ratio aequalitatis, quia exigit aequalitem simpliciter sumptam seu arithmeticam rei ad rem, cum aliae iustitiae requirant aequalitatem proportionate sumptam rei ad rem, proportionate sumptam, dico, i. e. si de iustitia distributiva agitur, respondentem capacitati, merito, etc. partis ; si de iustitia legali sermo est, respondentem exigentiis totius, seu bono communi. 2. Iustitia commutativa, eaquc sola, si laesa fuerit, obligationem res­ titutionis secum fert. Dicitur : a) Institua commutativa obligationem restitutionis secum fert. Ratio est, quia iustitia commutativa respicit ea, quae vi specialis connexionis peculialiter ad alicuius commodum destinata atque ei propria vel quasipropria 1 sunt, ideoque, si ablata sunt et exstant, in se, si destructa vel consumpta sunt, in aequivalenti reddi debent (S. Thom. 2. 2, q. 62, a. 1 ; S. Alf. III, 547). b) Sola iustitia commutativa obligationem restitutionis secum fert. Nam iustitia legalis respicit res, quae non sunt societati propriae vel quasi-propriae, a. v. quae non iure stricto sed lato tantum societati de­ bentur, saltem si res tribuenda determinata est. Tam vero, ius latum, si Quasi-propria intelligo ea, in quae quis ius strictum habet (ius ad rem, n. 757). — 529 — neglectum fuerit, tribui quidem debet, quamdiu lex persistit, sed non per modum restitutionis, sed ac si nunc obligatio primum inciperet. Iustitia distributiva pariter respicit res, quae non sunt membro societatis propriae vel quasi-propriae, sed iure lato tantum debitae. Quodsi ius illud latum neglectum fuerit, restitutio iam fieri nequit; neque ex bonis communibus inordinate distributis, quia facta sunt eius, cui distributa sunt; neque ex bonis communibus distribuendis, quia haec etiam secundum aequam proportionem distribui debent ; neque ex bonis propriis, quia distributiva respicit tantum bona communia (S. Alf. III, 547). II. Divisio. Iustitia commutativa in varias species dividitur. Ratio 759 est, quia obiecta iustitiae commutativae, i. e. iura, quae tribuenda prae­ cipit, diversi ordinis sunt, puta ius in bona materialia, in famam, in honorem. Hinc etiam peccata, quae diversa illa iura laedunt, v. g. fur­ tum, detractio, contumelia specifice diversa sunt. Articulus II. De obiechs iustitiae commutativae seu de iuribus strictis. Obiecta iustitiae commutativae sunt iura stricta, maxime iura in rebus seu iura realia (n. 757). Dicemus autem: i° de iuribus strictis in se spectatis ; 20 de diversis subiectis iurium strictorum, signanter dominii ; 30 de modis acquirendi iura stricta. § I. De iuribus strictis in se spectatis. Omnia iura stricta (realia) aliquid dominii involvunt, pleraque tamen dominium limitatum tantum. Quae ut integre et ordine exponantur, age­ mus primum de dominio generatim, deinde de dominiis limitatis. PUNCTUM I. De dominio generatim. Dicendum est primum de notione, divisione, legitimiiate et necessitate, deinde de obiectis dominii. I. De notione, divisione, legit imitate et necessitate dominii. I. Notio. Dominium est ius, quod versatur circa rem alicui iam de- 760 vinctam; quid autem ius illud importet, pendet a specie dominii, quae habetur, ut ex dicendis sub II patebit. Dominium, de quo dicimus, etiam vocatur dominium proprietatis seu humile seu bassum; atque distinguitur a dominio alto seu eminenti seu iurisdictionis, de quo dicemus in scholion. II. Divisio. Dominium dividitur in dominium plenum seu perfectum, 761 et non-plenum seu imperfectum. — 53θ — I. Dominum plenum seu perfectum est ius strictum de re quovis modo a lege non prohibito disponendi, exclusis aliis. Dicitur quovis modo disponendi, i. e. re utendi seu ad suam operationem applicandi, re /ruen­ di, i. e. fructus rei percipiendi, re abutendi, i. e. rem consumendi vel destruendi; item rem retinendi, abteiendi, donandi, commutandi, ven­ dendi. Itaque dominium plenum respicit substantiam, usum et fructus rei. 2. Dominium non-plenum seu imperfectum est dominium, quod uno vel pluribus iuribus supra enumeratis, destitutum est. Dicitur autem: a) Directum seu radicale seu nudum, quatenus solam substantiam rei complectitur. b) Indirectum seu utile, quatenus solum usum vel solos fructus re­ spicit. 762 III. Legitimitas. 1 Individuus homo ius habet acquirendi dominii. Statuitur contra Communistas et Socialistas, quatenus saltem plures ex istis contendunt, omnes res vel saltem mobilia productiva (capitale) et immobilia esse abolenda ct transferenda ad societates particulares, sive oeconomicas (syndicata), sive politicas (municipia), aut ad societatem universalem (statum). Probatur propositio primum ex S. Scriptura, quae manifeste significat, plurium rerum dominium ab individuo posse ac­ quiri. Ita Deut. :: « Non concupisces uxorem proximi tui, non domum, non agrum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt. » Adde ea, quibus damnat furtum, ’ i. e. laesionem dominii, quod proximo competit. Accedunt documenta ecclesiastica. Ita v. g. Leo XIII: «Quod vero terram Deus universo generi hominum uten­ dam, fruendam dederit, id quidem non potest ullo pacto privatis possessionibus obesse. Deus enim generi hominum donavisse terram in communi dicitur, non quod cius promiscuum apud omnes dominatum voluerit, sed quia partem nullam cuique assignavit possidendam, industriae hominum institutisque populorum per­ missa privatarum possessionum descriptione.»4 Iterum: «Ius enim possidendi privatim bona cum non sit lege hominum sed natura datum, non ipsum abolere, sed tantummodo ipsius usum temperare et cum communi bono componere aucto­ ritas publica potest. » ‘. Eadem docet Pius XI.8 Accedit constans usus omnium populorum. Accedunt rationes, quae propositionem comprobant. Etenim primum individuus homo gaudet iure sibi suaeque familiae providendi, non so’. Cfr. Horvath, Eigenthumsrecht nach dem hl. Thomas v. Aquin; SchweigΜΛΝ, De eigendomsphilosophie van Hugo de Groot. ----- a. V, 21. ----- ». V. g. Luc XIX, 8. ----- 4. Encycl. Rerum novarum (15 Maii, 1891)', n. 6. ----- ». Encycl. Quadragesimo anno (A. A. S. 1931, p. 193). — 531 — lum pro praesenti sed etiam pro futuro; quod peragere nequit, nisi plures res suas faciat, ita ut pro libitu de eis disponere possit. Neque opponas, media sustentationis a republics esse recipienda; siquidem cum natura tendat in perfectum, ipsa exsistentia sccum fert ius independenter ab alio exsistentiam continuandi ; immo cum homo et familia repu­ blics anteriores sint, « ius ille suum ad vitam corpusque tuendum ha­ bere natura ante debuit quam civitas ulla coisset » Deinde propositio deducitur ex eo, quod dominium privatum ad bonum societatis neces­ sarium est, ut mox videbimus. Obi. Individuus homo eatenus ius habet acquirendi dominii, quatenus Status ius illud intactum relinquit. Resp. Status nequit ius illud auferre sed summum limitare; tum quia Status utpote ad bonum civium destinatus iura individuorum potius tueri et summum temperare, quam exstinguere potest ;2 tum quia dominium privatum, ut dicemus, moraliter necessarium est. Coroll. Usus turis acquirendi dominii licitus est. Deducitur primu n ex S. Scrip­ tura in qua renuntiatio dominio privato * ad perfectionem tantum pertinere doce­ tur, atque Zachaeo, dimidium bonorum suorum retinenti, salus facta esse dicitur. * Deinde inutile foret, ius concedi, si usus iuris prohiberetur. Denique patet ex necessitate dominii privati nunc probanda. IV. Necessitas. Dominium privatum ad bonum societatis necessarium 763 est. Bonum enim societatis exigit ordinatum et pacificum convictum nec non sollicitudinem conservandi et augendi bona. Atqui possessio com­ munis obstat convictui ordinato, cum desit distinctio, qua pro sua quisque re curam gerat; obstat convictui pacifico, cum èt de productione èt de usu rerum facillime oriantur dissidia; obstat sollicitudini conservandi et augendi bona, cum sollicitudo tantum haberi soleat ad res proprias conservandas et augendas (S. Thom. 2. 2, q. 66. a. 2)· Ceterum tamen advertas : i. Quamvis dominium privatum ideoque quaedam bonorum divisio legitima et necessaria sit, non ideo tamen — ut docet Pius XI in Encycli­ ca Quadragesimo an.noi — omnis bonorum divisio probari potest, quia non omnis distributio apta est, per quam finis a Deo intentus obtineatur. < Ipsa, ita S. Pontifex,... immanis multitudo proletariorum ex altera parte, ex altera vero quorundam praedivitum ingentissimae opes argumento sunt omni exceptione maiori, divitias hac nostra, quam vocant « industrialism! > aetate tam ‘. Encycl. Rerum novarum, n. 35. ----- ’. « Semper... ipsum naturale ius... possi­ dendi privatim... bona intactum inviolatumque maneat oportet, quippe quod respu­ blica auferre nequeat ; est enim homo quam respublica senior. » Ita Pius XI in Encycl. Quadragesimo anno, 15 Maii, 1931. ----- Matth. XIX, 16; Marc. X, 17; Luc. XVIII, 18.----- ‘. Luc XIX.------ ». 23 Maii, 1931. — 532 — copiose partas, haud recte esse distributas diversisque hominum classibus haud aeque applicatas. » 1 Iam vero inordinata ista bonorum distributio a Pio XI abusui systematis « capitalistic! » ascribitur; hinc: Quacr. quid S. Pontifex intelligat per systema seu regimen « capitalisticum > ut dicitur, ct quodnam de dicto systemate iudicium proferat. Resp. i. Systema seu regimen capitalisticum a S. Pontifice intelligitur illud, « quo generatim ad commune rei acconomicae exercitium ab aliis res, ab aliis opera praestatur, quemadmodum, felici verborum complexu usus, eam definiebat (Leo XIII in Encycl. Rcrum novarum, n. 15): Ncc res sine opera nec sine re potest opera consistere. » 1 Resp. 2. S. Pontifex docet, istam oeconomiae rationem in se «non esse dam­ nandam, > damnandum vero esse istius abusum. « Et sane suapte natura vitiosa non est; sed tunc rectum ordinem violat, quando res operarios seu proletariam classem eo fine, eaque condicione conducit, ut negotia atque adeo res oeconomica tota ad sui ipsius nutum et commodum vertantur, humana operariorum dignitate, sociali oeconomiae indole ipsaque iustitia sociali ac bono communi contemptis. > ’ 2. Ex eo quod divisio bonorum, qualis nunc est, a S. Pontifice impro­ batur, non tamen deducas, disparitatem fortunarum improbandam esse. «Agitant id quidem, ita Leo XIII, ‘ Socialistae ; sed omnis est contra rerum naturam vana contentio. Sunt enim in hominibus «maximae plurimaeque natura dissimilitudines ; non omnium paria ingenia sunt, non sollertia, non valetudo, non vires : quarum rerum necessarium discrimen sua sponte sequitur fortuna dispar. Id que plane ad usus cum privatorum tum communitatis accommodate: indiget enim varia ad res 'gerendas facultate diversisque muneribus vita communis; ad quae fungenda munera potissimum impelluntur homines differentia rei cuiusque familiaris. > 3. Alia autem quaestio est, utrum .necne usus fortunae uniuscuiusque arbitrio relinquatur; quod negandum est. « lusta possessio pecuniarum, ita iterum Leo XIII," a iusto pecuniarum usu distinguitur. Bona privata possidere, quod paulo ante vidimus, ius est homini naturale: coque uti iure, maxime in societate vitae, non fas modo est, sed plane necessarium ad humanam vitam.6 At vero si illud quaeratur, qualem esse usum bonorum neccssc sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione respondet: quantum ad hoc, non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut com­ munes, ut scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitate aliorum. > Et Pius XI: «Neque omnimodo hominis arbitrio reditus eius liberi relinquuntur; ii scilicet quibus ad vitam convenienter atque decore sustentandam non eget: quin immo gravissimo divites teneri praecepto eleemosynae, beneficentiae, magnificen­ tiae exercendae, Sacra Scriptura Sanctique Ecclesiae Patres apertissimis verbis assidue denuntiant. »7 ‘. Encycl. cit. ----- \ Encycl. cit. ----- ’. Encycl. cit. ----- *. Encycl. Rcrum novarum, 15 Maii, 1891. ----- ’. Encycl. cit. ------ ·. S. Thom. 2. 2, q. 66. a. 2. ----\ Encycl. Quadragesimo anno, 15 Maii 1931. — 533 — 4. Itaque certum est divites ad eleemosynas tribuendas teneri- Alia autem iterum quaestio est, quantae eleemosynae debeantur; quocirca nota : a) Quisque, ut iam ex dictis sequitur, primum sibi suaeque familiae consulere potest, quin etiam statui convenienter vivere. < Nomo certe, ita Leo XIII,’ opitulari aliis de eo iubetur, quod ad usus perti­ neat cum suos tum suorum necessarios: immo nec tradere aliis quo ipse egeat ad id servandum quod personae conveniat: quodque deceat: nullus enim inconve­ nienter vivere debet, *3 i. e. ita, ut < non posset vitam transigere convenienter secundum proprium statum et negotia occurrentia > (S. Thom. 2. 2, q. 32, a. ). b) Licitum est impendere superflua, « ut quaestuosae operae commo­ ditas abunde fiat, modo ea opera ad bona vere utilia comparanda insu­ matur. » ’ c) Restat inquirendum, quatenus vere superflua, si in quaestuosas et utiles operas non impendantur, in bona opera impendenda sint. Iam vero cum S. Alfonso censemus, practice obligationi satisfieri, si partim in opera pia impendantur ; quod n. 534 exposuimus. SCHOLION De dominio alto. I. Dominium altum est facultas principis disponendi de bonis civium, 764 quatenus illud ad bonum commune necessarium vel saltem valde utile est. Ex definitione patet, dominium altum non esse dominium proprie dictum, sed potestatem iurisdictionis. Dominium enim proprie dictum involvit facultatem disponendi de re eiusque fructibus in proprium com­ modum. Princeps vero de bonis civium disponere non potest, ut proprio, sed solum ut communi bono consulat. II. Dominium altum competere reipublicae, sequitur ex eo, quod secus non satis instructa foret ad finem suum, qui est bonum commune, consequendum. III. Ut princeps de bonis civium disponere possit, requiritur necessi­ tas vel magna utilitas satis communis. Etenim respublica est propter bonum commune ; porro individuorum et familiarum iura facile coarctando, potius quam illa tuendo, bono communi noceret magis quam ipsi consuleret. ‘. Encycl. cit. ----- *. S. Thom. 2. 2, q. 32, a. 6. ----- ’. Fncycl. Quadragesimo anna. — 534 — — 535 — Coroll. Respublica potest, necessitate vel magna utilitate illud postulante, aliquem aliqua re privare per modum expropriationis, ut dicitur, quo casu tamen dominus indemnis reddatur; item via praescriptionis dominium unius ad alterum trans­ ferre, etc. Attamen dominium altum status civilis non comprehendit res sacras, neque res temporales, quae ab ecclesiastica auctoritate ad finem supematuralem relatae sunt 2. Externa, ut domus, agri, pecunia, verbo: bona fortunae. Bona ex­ terna dividuntur: a) In mobilia et immobilia. Mobilia sunt, quae facile de loco ad locum transferri possunt, ut pecunia, supellex etc. Immobilia sunt, quae nulla­ tenus vel difficile tantum transferuntur. b) In consumptibilia et non-consumptibilia, prout usus illorum consis­ tit vel non consistit in ipsa illorum consumptione. Ita v. g. frumentum consumptibile, liber vero non consumptibilis est. c) In fungibilia ct non-fungibilia. Fungibilia sunt, quorum unum alterius eiusdem speciei vice fungi potest, quia perinde est, utrum idem in individuo an aliud eiusdem speciei habeatur; ita qui pecuniam mutua­ tus est, non tenetur eandem in individuo reddere. Non fungibilia sunt, quorum unum alii eiusdem speciei substitui nequit; ita qui equum surripuit, tenetur eundem in individuo equum reddere. 3. Media, nimirum fama et honor, quae quamvis fundentur in bonis qualitatibus, tamen formaliter in aliis sunt, qui bene de aliquo sentiunt vel aliquem honorant. Ceterum conferas quoque divisionem bonorum seu rerum, spectato iure patriae. Porro : IV. Dominio alto annexa vel affinis est facultas determinandi, cuius­ nam sint vel futura sint bona nullius, ut thesaurus inveniendus; item bona nondum exsistentia, ut fructus alicuius rei. lam vero leges huc spectantes —ut ceteroquin obvius dispositionum sensus satis significat — praesumuntur vera et stricta iura constituere. Excipe, si natura rei innuit, dispositionem legis potius habere rationem poenae; quo casu ante sententiam iudicis obligatio deest, per sententiam iudicis vero ius deter­ minatur; quae suo loco diversis casibus applicabimus. Quacr. num respublica etiam gaudeat iure coloitisalionis, ut dicitur. Resp. Colonisatio distinquitur duplex, absoluta et secundum quid. Absoluta est, qua regio externa a civitate superioris culturae perfecte dependet. Colonisatio secundum quid ea. est, qua societas superioris culturae alteram sibi subicit, qua­ tenus subiectio necessaria est ad l>ona alterius congruenter distribuenda. Coloni­ satio differt a protectoratu vel mandato, cui aliena regio obnoxia est, ut Aegyptus et Syria respectu Britaniae et Galliae. Quaestio respicit regionem invitam: nihil enim impedit, quominus libero con­ tractu subiectio constituatur. lam vero: Dico i. Colonisatio absoluta repugnat iuri regionis alienae, ut patet. Dico. 2. Colonisatio secundum quid licita videtur; siquidem unaquaeque civitas ad bona mundi aliquod ius habet, cum pro humano genere creata sint. Hinc si quae 'gens inculta divitias regionis suae omnino negligat, ab earumque usu et commutatione alias nationes impediat, et socialem vitam renuat et prohibeat, sub­ iectio eius secundum quid licita videtur. Coroll. I. Colonisatio solius lucri et imperii gratia legitime non constituitur. Ex quo tamen non sequitur, colonisationes ita constitutas statim solvendas esse; hac enim agendi ratione coloniae a grassante communismo aliisque rcbuspublicis in statum multo peiorem quin etiam in extremam miseriam redigerentur. Adhaec fieri potuit, ut subiectio, initio ab invitis tolerata, iam libero consensu Icgitimata sit. Coroll. II. Civitati colonisant! officium incumbit genti subicctae divitias regio­ nis, culturam proficuam, atque bona fidei Christianae suo modo procurandi. II. De obiectis dominii. 765 Bona relate ad hominem distinguuntur in: i. Interna, ad quae pertinent bona corporis, ut vita et membra; item bona animi tam naturalia, ut facultates, scientiae etc., quam supernaturalia, ut gratia, virtutes etc. I. Homo non habet dominium directum, bene vero utile eorum bono- 766 rum, quae ad cius substantiam et integritatem pertinent, ut vita, mem­ bra, facultates animi. Primum probatur ex S. Script.: «Videte, quod ego sim solus, et non sit alius Deus praeter me: ego occidam, et ego vivere faciam. » 1 Ratio autem est, quia dominium directum non est nisi in rem distinctam ab eo, qui habet dominium. Praeterea dominium importat quandam superioritatem respectu rei, cuius dominium directum habetur. Nemo autem semetipso superior est. . Uterum patet ; ad quid enim bona illa a Deo concessa fuissent, si homo eis utendi iure careret ? II. Homo habet dominium plenum eorum bonorum internorum, quae non pertinent ad cius substantiam et integritatem, ut operationes, habitus naturali activitate producti. Ratio est, quia homo illorum dominus est, quae sua industria acquisivit. Idem aliquo modo dicendum videtur de gratia, de habitibus et actibus supernaturalibus. Nam iure admittitur, ea a Deo re vera dono data esse homini. Accedit quoad adultum quod « per usum liberi arbitrii cum auxilio Dei homo se disponit ad talia bona, et ideo sunt effectus gratiae cooperantis, quia illa homo comparat a Deo cooperando cum auxilio ipsius ad ea recipienda » 5 III. Homo habet dominium plenum famae et honoris. Ratio est, quia homo proprio labore ea acquisivit. Praeterea « si homo non esset doDeut. XXXII, 39. ----- ’. Salmant. tr. XII, cap. 2, p. 5. n. 46. — 536 — I Π I j I I * minus suae famae, non posset eius restitutionem condonare seu remittere; nemo enim potest remittere quod suum non est : atqui tamen id saepe fit, et laudabiliter fit. » 1 Qui sine causa proportionata famam negligit, reus est peccati prodigalitatis, sicut qui sine causa divitias dissipat.3 Hinc S. Script.: «Curam halie dc bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni. — Bonae vitae numerus dierum : bonum autem nomen permanebit in aevum. > ’ Quod monitum maxime attendendum, si fama nostra proximis necessaria est. «Fama nostra, inquit Lcssius,1 tripliciter potest esse proximis necessaria. Primo, quando ex nostra fama ita pendet fama proximi, ut ex nostra infamia illius in­ famia sequatur: sicuti ex infamia monachi sequitur infamia quaedam monasterii. Secundo, quando fama nostra est necessaria, ut proximo praestemus officium ei stricto iure debitum ; sicuti fama personae publicae, Episcopi, Parochi, Abbatis, necessaria est ut bene regat subditos ; et in his duobus eventis, multorum iudicio contra iustitiam peccat, qui se infamat: non quia praecise seipsum fama privat, sed quia ex consequenti proximo nocet, vel inferendo infamiam, vel se reddendo ineptum ad ei impendendum debitum officium. Tertio, quando non cx officio sed solum ex charitate proximo prodesse tenemur et per infamiam ad hoc reddimur inepti, tunc solum contra charitatom peccat, qui se infamat ; sicut contra charitatem peccat, qui pecuniam qua pauperibus prodesse poterat, abiicit. » IV. Homo foiest habere dominium plenum bonorum externorum seu bonorum fortunae, modo talia sint, ut possint esse obiectum dominii. Abritas propositionis patet tam ex S. Scriptura,5 quam ex eis, quae diximus de legitimitate et necessitate dominii privati. Dixi tamen: modo talia sint, ut possint esse obiectum dominii. Quod ut locum habere possit, requiritur: i° ut res possit homini subici seu ab eo occupari; hinc excluduntur v. g. astra ; 2° ut res possit esse utilis ; advertas tamen, quandoque alicui usui esse rem, quae videtur inutilis ; 3° ut res non sit usus inexhausti, i. e. talis ut omnes ea sine alicuius nocumento uti possint, cuiusmodi sunt v. g. aer et lux diurna. Ad quaestionem, quatenus mure obiectum dominii esse possit, ita respondet Wajfelaert : « Si dc vasto oceano agatur, tum vix ille custodiri ρο55θζ tum usus certe, qui est piscatio maior et navigatio, est inexhaustus. Si vero de partibus maris terram alluentibus, de sinubus et fretis agatur, usus qui est piscatio, inventio gemmarum aliarumquc rerum pretiosarum, collectio concharum etc. — non est inexhaustus, praesertim cum huiusmodi res et certum genus piscium frequenter determinatis et haud ita spatiosis locis inveniantur. Praeterea gentis maritimae securitati non esset satis provisum, si absque ulla cautione liceret cuivis navigia armata littori appellere. » ‘ ’. Bii.luart IV, diss. 3, a. 2. ----- \ Biu.uart, 1. c----- ’. Eccli. 41, 15 sq. -----‘ Lib. 2, cap. IV, dub. XI, n. 59. ----- ’. Gen. I, 28, 29; IX, 1, 3; Ps VIII, 7-9. ----- ‘. De iustitia, I, n. 88. — 537 — V. Homo nequit habere dominium directum eorum bonorum, quae ad alterius substantiam et integritatem membrorum pertinent; potest tamen acquirere eorum dominium utile. Dicitur: 1. Homo nequit habere dominium directum eorum bonorum, quae ad alterius substantiam et membrorum integritatem pertinent. Patet ex eo, quod dominium importat id, cuius aliquis dominus est, ad ipsum tam­ quam in finem referri. Repugnat autem unum hominem ad alium re­ ferri tanquam in finem. 2. Potest tamen habere istorum dominium utile. Patet ex S. Scrip­ tura, 1 atque ex eis, quae dicemus de diversis titulis, quibus praedictum dominium inniti potest. Porro dictum dominium seu servitus, qua aliquis pro alimentis aliisque ad vitam necessariis omnes operas suas alteri praestare tenetur, induci potest: a) Libera conventione ; cum enim homo habeat dominium utile sui, potest illud libere — atque quidem integrum — in alium transferre. b) Iusta condemnatione, seu in poenam delicti ; ut patet. .cj lure belli, et nativitate ex servis; quae tamen, seposita omni culpa, etiam originali, non possunt esse tituli iusti « Est, inquit S. Thomas, duplex subiectio, una servilis, secundum quam praesidens utitur subiecto ad sui ipsius utilitatem ; et talis subiectio introducta est post peccatum > (i. q. 92, a. 1. ad 2; 1, q. 96, a. 4). Coroll. Servitus, quae eousque extenditur, ut homo v«htt animal irrationabile (secundum operas) emi et vendi possit, omnino dedecet hominem, ideoque iure abolenda censetur.’ VI. Auctor habet ius in fructum ingenii — i· e. in opera litteraria, musicalia vel aliarum artium liberalium : inventor in artem vel indus­ triam inventam — prout sequitur: 1. Opere nondum vulgato ab auctore, hic certo ius habet, ne alius manuscriptum invadat et edat, vel secretum v. g. notae artis surripiat. Qui ius illud laesit, tenetur ad restitutionem damni inde secuti ; ideoque, si auctor opus vulgasset, debet compensare damnum ex vulgatione spe­ ratum. Idem dicendum de eo, qui utitur notitia, ad quam fraude vel ex communicatione auctoris sub secreto facta pervenerit. 2. Opere aliquatenus vulgato — puta scriptum ad usum privatum impressum, praelectiones habitas, conciones pronuntiatas — auctor vide­ tur ius habere, ne alius illud edat. Ratio est, quia ex ipsis adiunctis atque ex communi aestimatione, praedicta nondum simpliciter publici iuris fecit, sed ut sua retinuit. Quo posito, etiam alius videtur carere iure ea *. Exod. c. 21 ; Lev. c. 25; Deut c. 20-21 ; cfr. Eph. λ I, S.---- Cfr. epist Leon. XII1 In plurimis, 5 Mail, 1888. - 53» — — 539 — publici iuris faciendi. Consuetudo tamen permittit aliqualem vel etiam integram concionum publicationem in diariis. 3. Opere plane evulgato, ita dicendum: a) Spectato iure naturae, disputatur, num auctor ius habeat, ne alius opus ulterius divulget, puta illud reimprimendo. ’ Porro sententia theo­ retice satis probabilis ideoque practice tuta negat; tum quia opus ab auctore vulgatum ipso facto publici iuris fit, seu ad usum communem destinatum est; tum quia emptor operis dominium eius acquirit, ideoque pro libitu illo uti potest. Denique doctrina tradita ob eandem rationem etiam applicanda videtur legi, qui alicui ius seu privilegium concedit exclusive utendi bessera mercatoria. Coroll. I. Si quis intra limites a iure civili determinatos auctori vel venditori aliquod detrimentum infert, non peccat contra iustitiam; nam eo ipso quod lex civilis determinat ius auctorum, ultra hos limites ius illorum, si forte exsistat, tollit vi alti dominii. Idem valet de pactis internationalibus. Coroll. II. Consuetudo etiam timoratorum passim plura permittit contra ius auctorum ct inventorum, scilicet: i° Ius emendi quod publice utut contra legem expositum fuerit; 2° ius repraesentandi in circulis opera scenica et musicalia; 3° ius conficiendi ad usum privatum aliquod opus, ad quod fabricandum requiri­ tur licentia auctoris, quia damnum, quod patiatur inventor, si quod patiatur — — saepe enim non emeretur — minimum est. Ex dicta consuetudine leges, quae exposita prohibent, potius videntur esse mere poenales. Obi. i. Auctor ius habet recipiendi congruam ex opere mercedem. Resp., assertum valde ambiguum atque distinguendum esse: Auctor ius habet, ut alii opus emant, sicque mercedem ipsi procurent, nego; ius habet, ne alii, puta opus reimprimendo, causa sint, cur minus auctori lucrum obveniat, id probari debet, immo ob argumenta allata negandum videtur. Obi. 2. Auctores, hodiedum saltem, opera sua venalia exponendo, tacitam addunt conditionem, ne alii illud suo marte reproducant, a. v. auctores vendunt usum spiritualem, non autem usum operis commercialem. Resp. Praeterquam quod conditio illa gratis asseritur, negandum videtur, con­ ditionem ita vagam seu indeterminatam valide apponi. De iure religiosorum in manuscripta etc. dicemus in tractatu de offi­ ciis religiosorum. b) Spectato iure civili — quod, ordine et aequitate naturali ita pos­ tulante, passim hanc rem determinavit — auctor, i. e. scriptor vel inven­ tor videtur habere ius strictum ad ea, quae lex in commodum eius sta­ tuit; siquidem legislatores in casu diserte edicunt, se auctori concedere ius exclusivum ; quae vox, nisi natura rei vel legis contextus aliud sua­ deant, de pleno seu stricto iure intelligenda videtur. Neque iterum oppo­ natur, a legislatore non curari obligationem in conscientia; nam sufficit intentio explicita vel implicita concedendi ius. Hinc transgressor legis iam ante sententiam iudicis ad restitutionem damni tenetur; poenae vero contra transgressores statutae non obligant nisi post sententiam iudicis. Aliqui3 quidem doctrinam traditam non applicant inventoribus, quibus diplo­ mata (brevets) concessa sunt, quia nimis augerc solent pretium naturale rei inventae, quod est contra bonum commune. Verum quod ita agunt, non videtur impedire, quominus Auctoritas ipsis ius in rem inventam et publicatam concedere possit; quod autem de facto ius illis concessit, deducendum ex eo quod ipsos, spectatis terminis legis, scriptoribus etc. aequiperat. ‘. Cfr. Lehmkuhl, 1, 904; Goepfert (II, 68) et Sweens (n. 39). qui affirmant; Waffelaert (I, 171) et Vermeersch (n. 248), qui negant. ----- ’. Vermeersch. Quaestiones de iustitia, n. 250. PUNCTUM II. De dominiis limitatis. Ad dominia limitata seu plus minusve imperfecta maxime pertinent: Ususfructus, usus, servitus, et aliqua ratione etiam possessio. I. De usufructu. I. Notio. Ususfructus est ius percipiendi fructus rei alienae, salva rei 767 substantia. In Iure Rom. dicitur: Ius alienis rebus utendi, fruendi, salva rerum substantia. ’ Ex notione tradita patet, usum fructum non constitui in res, quae primo usu consumuntur. Ius in eiusmodi res, v. g. in vinum, oleum quandoque dicitur quasi-ususfructus (S. Alf. III, 487). II. Acquisitio. Usus fructus acquiri potest: i° lege, puta ubi lex pa- 768 rentibus concedit ius in fructus bonorum minorennium ; 2° voluntate domini, qui v. g. contractu, testamento usumfructum alicui tribuit. III. Iura et onera tam usufructuarii quam proprietarii quae praecise 769 sint, deducas ex titulo, quo ususfructus constituitur, et ex lege civili. IV. Cessatio. Ususfructus cessat: i° lapsu temporis, in quod consti- 770 tutus est, vel impleta conditione resolutoria; 20 morte usufructuarii, vel, si de corpore morali agitur, huius solutione; 30 eo quod proprietas rei ad usufructuarium transit; 40 renuntiatione usufructuarii iuri suo; 50 praescriptione seu non-usu per tempus a lege requisitum; 6° in­ teritu rei. II. De usu. Usus est ius utendi re aliena, salva eius substantia (S. Alf. III, 487). 771 Si res aliena sit domus, dicitur habitatio. ‘. L. i. D. de Usu fructu. — 540 — Acquiritur et exstinguitur eis modis, quibus ususfructus. Iura ac onera usuarii et proprietarii e titulo et lege eruantur. III· De servitute. 772 I. Notio. Servitus est ius consistens in eo, quod dominus alicuius praedii,1 qua eius dominus, aliquem favorem habet super praedium alterius. Favor dicitur servitus activa, onus alterius praedio inhaerens servitus passiva. Praedium, quod censetur habere favorem, dicitur prae­ dium dominans, praedium, cui onus inhaeret, praedium serviens. 773 II. Divisio. Servitutes distinguuntur: 1. In continuas et discontinuas, prout absque hominis actione vel per eam exercentur. Continuae sunt v. g. ius fluminis, stillicidii etc ; discontinuae ius semitae, aquae haustus etc. 2. In visibiles et invisibiles, prout externo indicio, v. g. porta, fenestra apparet, vel non apparet. Invisibiles sunt v. g. servitus in praedio non aedificandi vel aliquod aedificium non altius attollendi. 774 III. Acquisitio et cessatio quomodo locum habeant, deducas e legi­ bus patriae ; iura et onera servituti annexa ex titulo, quo constituitur, et ex lege eruas. If H lu IV. De possessione. Possessio tam pro iure in re quam pro facto sumi potest. Possessio priori sensu sumpta est ius in ipsa detentione alicuius rei, animo domini; altero sensu sumpta est ipsa rei detentio, animo domini. Cum autem possessio hoc altero sensu acceptata iura quaedam secum ferre possit, de ea quaedam proferre iuvat. Sint igitur: 775 I. Notio possessionis. Possessio, ut eruitur ex dictis, hic intelligitur rei detentio, animo domini. • Dicitur: 1. Rei; nomine autem rei non solum intelligitur res proprie dicta, puta agrum, domum, verum etiam usus rei, ut inhabitatio domus, exercitium auctoritatis. 2. Detentio; qua voce comprehenduntur detentio physica (vel aequivalens), si de re corporea, ipsi actus utendi re, si de usu rei sermo est. 3. Animo domini, i. e. animo rem ut suam habendi. 776 II. Divisio possessionis. Possessio non quidem ratione sui sed ratione mentis, qua possidetur, dividitur in possessionem bonae, malae et dubiae fidei. ’. Nomine praedii veniunt res corporales immobiles, ut agri, pascua, domus etc — 541 — 1. Bona fides habetur, quando possessor censet, se licite retinere rem, a. v. habetur: i° quando possessor sibi conscius est, rem esse suam; 20 quando possessor, utut dubitet, num res sit sua, tamen sine culpa vel, si de re gravi agitur, saltem sine culpa gravi eam detinet; quae postea magis exponentur. 2. Mala fides habetur, quando possessor censet, se illicite retinere rem, a. v. habetur: i° quando possessor sibi conscius est, rem esse alius; 2° quando possessor dubitat, num res sit sua, et eam detinet cum culpa, si de re levi, cum culpa gravi, si de re gravi agitur. 3. Dubia fides stricte loquendo non habetur, quia dubitans, num res possessa sua sit, necessario sine aut cum culpa eam detinet; quo casu evadit bonae vel malae fidei, prout fert casus secundum supra exposita. Quid autem licitum sit dubitanti, num res possessa sua sit, postea expla­ nabimus. Dixi stricte loquendo; sed dubia fides sumi consuevit pro dubio possidentis, num res a se possessa sua sit. Quid autem ita dubi­ tanti licitum sit, statim dicemus. III. Effectus possessionis 1. Possessio bonae et quodam modo etiam 777 dubiae fidei aliquam creat praesumptionem veri iuris exsistentis. 2. Possessio, si dubium de iure in re possessa post inquisitam veri­ tatem persistit, secum fert ius continuandi usum rei vel etiam — si sermo est de re, quae consumi potest — eam consumendi, si: i° èt possessio bona fide incepta est : 2° èt possessio talis est, qualis a iusta lege requiritur; 30 èt iudex non iuste aliter statuerit· Ratio petitur tum ex eo quod bonum commune illud exigit; tum quoad materiam ecclesiasticam ex reg. 50 in 6: In dubio melior est conditio possidentis; tum quoad materiam civilem ex iure civili. Quid iuris sit, si possessio dubia vel mala fide inceperit, eruas ex dicendis postea de possessore dubiae vel malae fidei. § II. De diversis subiectis iurium strictorum. PUNCTUM I. De dominio filiorum familiae. Filii familias hic intelliguntur filii, ex legitimo matrimonio nati vel légitimât!, et etiamnum potestati parenteli subiecti. Iam vero: I. Filii familias acquirunt dominium directum omnium bonorum, 778 quae ipsis iusto titulo obveniunt. Sequitur ex eo, quod aeque ac alii dominii capaces sunt. lusti autem tituli sunt : donatio, hereditas, emptio, contractus etc. Hinc peccant contra iustitiam parentes, qui bona, quae — Sa­ lillis iusto titulo obvenerunt, ad se transferunt, alienant, dilapidant. Ce­ terum advertas : i. Filius acquirit ius in bona ipsi a parentibus concessa, prout sequitur: Acquirit ius plenum in ea, quae ipsi vere donantur. Hinc ius plenum obti­ net in res minutas et parvam pecuniam in recreationem concessam, ita ut eis abutendo non laedat iustitiam. Secus dicendum de rebus datis ad usum specialem, puta ad solvendum minerval, ad emendos libros, vestes aliave necessaria ; hisce abutendo filius iniustitiae reus est. 2. Filius qui communem cum patre artem vel industriam exercet, secluso pacto: a) Non acquirit ius in partem lucri, cum non sit socius patris. Censetur autem exercere communem cum patre artem vel industriam, cum ut mandatarius vel adiutor patris laborat, sive in domo paterna sive extra eam opera exercet, puta quia pater ut opifex operas filii alteri locavit. b) Neque ius habet ad mcrccdcm, si tantum praestet laborem, ad quem ex pietate vel aequo praecepto tenetur; nam quod quis debet ex pietate vel oboedientia, gratuito debet. Ex altera tamen parte pater tenetur ex pietate filium sustentare; quae pietas iterum efficit, ut si sustentatio conveniens filio denegetur, hic quae conveniens sustentatio requirat, sibi procurare possit (S. Alf. III, 488, dub. 2). c) Filius acquirit ius ad mercedem pro labore ultra debitum praestito, nec aliunde compensato, puta per donationem intuitu peculiaris laboris factam, per aequalem fratrum laborem indeque hereditatem auctam. Ratio est, quia cum dictus labor non debeatur, filius non debet esse peio­ ris conditionis quam extraneus. Excipe tamen, si filius expresse vel tacite iuri suo renuntiaverit; quocirca tamen advertas, silentio filii per se non contineri renuntiationem iuri. quia saepius e metu revercntiali tantum ab explicita petitione abstinet (S. Alf. III, 488, dub. 2 et 3). 3. Si ob peculiaria adiuncta aequitas postulare videtur, ut labor filii debitus mercede vel parte lucri compensetur — puta si alii filii segnia ducunt otia vel, quamvis parenteli potestati subiecti, sibi laborant — pactum patrem inter et filium quandoque prudenter suaderi potest. 4. Filius qui privatum laborem vel industriam excercet, acquirit ius in ea. quae ita sibi comparat· Privatus autem labor vel industria habetur, si filius neque nomine patris seu ut huius mandatarius, neque in eius servitio laborat. Adest igitur, si filius proprio nomine operas locaverit, etiamsi in domo paterna habitet; item si ut famulus ab aliena familia receptus est, etiamsi pater contractum iniverit. Ea tamen non impediunt, ouominus filius teneatur ex pietate parentibus egentibus subvenire, at­ que, si pater id voluerit, victum et amictum a parentibus forte recipien­ dum compensare. — 543 — 5. Filius, qui cum bonis paternis negotiatur, acquirit ius in lucrum, si nomine proprio, non autem si ut mandatarius vel adiutor patris agit. Idque valet, etiamsi pecuniam a patre furatus sit; tenetur tamen resti­ tuere damnum et lucrum cessans patri secutum (S. Alf. III, 488, dub. 1). IT. Filii familias non habent bonorum suorum administrat ionem, sed ea competit patri vel matri vel tutori. III. Ius fructuum passim a lege positiva determinatur. Ex ista igitur eruatur, cui competat. Iterum tamen notes, silentio filii per se non con­ tineri renuntiationem iuri in fructus, quo vi legis gaudet. PUNCTUM Π. De dominio coniugum. Bona coniugum distinguuntur in communia et propria, prout utriusque 779 vel alterutrius sunt. A lege pendet, qualia sint coniugum bona, utrum communia, an propria, an partim communia, partim propria. In multis regnis viget communitas legalis, a· v. bona coniugum communia sunt, nisi ante matrimonium aliter conveniatur. Iam vero: I. Quoad bona communia, dominium eorum utrique competit; ius administrationis est penes maritum; ius fructuum utrique obtingit. Dici­ tur: 1. Dominium eorum utrique competit; quod idem est ac astruere condominium, ut dicitur. Condominium coniugum duplex distingui potest ; unum quo coniuges non sunt subiecta iuris distincta sed unus dominus ; quale condominium secundum plures — at immerito ut videtur — lege Neerlandica constituitur. Alterum condominium est, quo coniuges sunt duo distincta iurium subiecta. Estque hoc condominium iterum duplex, Romanum et Germanicum. Porro praecipuum discrimen inter ea in eo consistit, quod Romani bona communia mente dividebant, et deinde partem rei indivisam ut totum separatum considerabant, quod quilibet condominus alienare vel onerare poterat. Germani vero bona communia mente non dividebant, sed ut unum totum considerare pergebant, ideoque omnibus condominis ius de bonis communibus disponendi relinquebant. 2. Ius administrationis est penes maritum; ius fructuum utrique obtin­ git. Coroll. 1. Coniuges, qui bona communia sibi soli arripiunt cave dilapidant, pec­ cant contra iustitiam commulativam, si, spectata lege, condominium Romanum vel Germanicum est. Ratio est quia laedunt ius strictum compartis. Secus satis pro­ babiliter dicendum, si condominium est prioris generis supra expositi, quia merito dubitatur, num alteritas, ad iustitiam conunutativam requisita, adsit, si una perso- — 544 — na — quamvis una non sit idem ac duo — cum altera evadat unum subiectum iurium seu unus dominus. Verbo : Res pendet ab eo, utrum duo habendi sint ul persona moralis, annon; si prius, certo habetur alteritas requisita. Ceterum non solum vir, verum etiam uxor potest subducere, quae aliter a viro dilapidabuntur. Patet, si condominium Romanum vel Germanicum habetur, quia dilapidatio stric­ tae iustitiae adversatur, ut diximus; quam iniustitiam uxor utique praevertere potest. Si condomium est prioris generis supra expositi, dilapidatio timenda suffi­ ciens ratio est bona communia dispositioni viri subtrahendi, atque istorum bono­ rum administrationem sibi acquirendi (S. Alf. III, 541). Coroll. II. Si vir necessaria recuset vel valde aegre concedat, uxor potest, etiamsi condominium Romanum vel Germanicum habeatur, e bonis communibus: 1. Elargiri quae necessaria sunt ad convenientem sui et prolis sustentationem, ad decentem ornatum ct congruam recreationem, ad eleemosynas secundum condi­ tionem erogandas; item ad sibi in futurum cavendum et proli statum congruum procurandum, vel grave damnum spirituale aut temporale a familia avertendum. Ratio est, quia intima coniunctio inter uxorem et maritum, inter filios et parentes efficit, ut bona communia, si bonum proprium vel prolis illud expostulet, tam­ quam bona propria pertractari possint (S. Alf. III, 540, 541). 2. Erogare quibus consulat necessariae sustentationi parentum vel prolis ex alio matrimonio susceptae ; quod enim ipsi licet in ordine ad proprium commodum, id etiam licitum videtur in ordine ad bonum eorum, qui cum ipsa quodammodo unum sunt ; eo magis quod in casu etiam vir ex pietate tenetur parentibus et proli uxoris suae consulere (S. Alf. 542). II. Quoad bona propria, singuli dominium directum et utile illorum (i. e. bonorum propriorum) habent; cui vero competat administratio, eruatur e lege. Coroll. I. Nupturientes peccant contra iustitiam — atque per se ad restitutionem tenentur — decipiendo compartem, puta bona exaggerando, debita minuendo, atque ita efficiendo, ut omittatur pactum nuptiale, quo communio bonorum ex integro vel ex parte excludatur. Coroll. II. Uxor potest libere disponere de cis, quae labore vel parsimonia extraordinaria congessit, vel ex concessis pro victu vel oblectatione servavit (S. Alf. III, 541). Coroll. III. Si vir recuset vel valde aegre concedat, quae necessaria sunt ad convenientem uxoris vel prolis sustentationem, ad decentem ordinatum et con­ gruam recreationem, ad eleemosynas secundum conditionem erogandas, ad uxori in futurum cavendum ct proli statum congruum procurandum, vel grave damnum a familia avertendum, si vir, inquam ea recuset vel valde aegre concedat, uxor, in defectu bonorum propriorum et communium, etiam bonis propriis viri uti potest, quia intima coniunctio inter uxorem et maritum, inter filios et parentes efficit, ut bona propria unius quodammodo etiam alterius sint, ita ut debita comparti vel filiis, si denegentur, arripi possint (S. Alf. III, 540-541). Generatim tamen confessarius non facile querelis uxorum indulgcat, ne nimis laxentur habenae. — 545 — PUNCTUM III. De dominio clericorum. I. Bona clericorum distinguuntur in beneficialia seu ecclesiastica et 780 non-beneficialia. 1. Beneficialia sunt ea, quae eis obveniunt ex dote beneficii. Do­ tem autem beneficii constituunt sive bona quorum proprietas est penes ipsum ens iuridicum, sive certae et debitae praestationes alicuius familiae vel personae moralis, sive certae et voluntariae fidelium oblationes, quae ad beneficii rectorem spectent, sive iura, ut dicitur, stolae intra fines taxationis dioecesanae vel legitimae consuetudinis, sive chorales distributiones, exclusa tertia earundem parte, si omnes reditus beneficii choralibus distributionibus constent (can. 1410). Beneficialibus acccnscndac sunt pensiones seu salaria annua, quae in Belgio et iis tractibus Hollandiae, qui tempore Concordati anni 1801 ad Galliam pertine­ bant, i. e. in integra dioecesi Ruraemundensi, in parte Gelriae et Staatsvlaanderen, a Gubernio Episcopis, canonicis ct parochis solvuntur.*1 Ratio est, quia reprae­ sentant fructus antea cx dote beneficiorum perceptos.1 Idem ob eandem rationem dicendum videtur de praestationibus annuis, quae aliquando a Gubernio nonnullis parochis stabiliter tribuuntur nomine competentiarum. ’ 2. Non-beneficialia sunt alia omnia clericorum bona. Solent autem dividi in patrimonialia et quasi-patrimonialia. Patrimonialia sunt, quae eis obtingunt titulo profano v. g. contractu, hereditate, testamento, labore vel industria (profana). Quasi-patrimonialia sunt stipendia, quae ob functiones sacras recipiuntur et non perlinent secundum dicta ad dotem beneficii. Huc spectant v. g. stipendia missarum; item tertia choralium distributionum pars, si omnes reditus beneficii choralibus distributioni­ bus constent (can. 1410). Bonis non-bcneficialibus accensentur: 1’ Supplementa, quae quandoque a muni­ cipiis vel cx thesauro Ecclesiae parochis solvuntur; 2° pensiones annuae, quae in nostra patria a Gubernio sacerdotibus penduntur, exceptis locis supra recensitis; 3° pensiones recessus. Ratio omnium est, quia non vel non necessario consideranda sunt ut repraesentativa fructuum olim ex dote beneficiorum perceptorum. 40 prae­ stationes cuiusvis nominis, quae vicariis tribuuntur, quia, cum vicarii beneficio carcant, neque sunt neque repraesentant fructus beneficii. 3. Quoad oblationes noto: a) Oblationes ad certum finem sive capsulis traditae sive collectae ad illum finem debent adhiberi. *. S. Poenit. 19 lan. 1819 et 19 Aug. 1821, coll. resp. 9 Ian. 1823 apud Carrière I, 194. ----- ’. S. Poenit. 19 lan. 1819 et 19 Aug. 1821, coll. resp. 9 lan. 1823, apud Carrière I, 194. ----- ’.Sweens, n. 79. ,s — 546 — b) Oblationes certae et voluntariae fidelium factae in loco parocho subiecto, censentur parocho concessae, nisi pateat intentio fidelium eas aliis cedendi. Si parocho conceduntur, perlinent ad dotem beneficii, ideoque bonis ecclesiasticis accensentur. 781 II. Iura clericorum respectu bonorum, i. Clerici acquirunt domi­ nium plenum — ita ut libere de eis disponere possint — bonorum nonbeneficialiuni. Ex nullo enim capite patet, dominium et libertatem dispoI nendi aliquatenus restringi. 2. Clerici pariter acquirunt dominium plenum — ita ut libere possint de eis disponere — bonorum beneficialium, quatenus haec necessaria sunt ad congruam sustentationem. Idque, ut diserte statuit can. 1473, ita intelligendum, ut clericus, etsi alia bona non beneficialia habeat, libere uti frui possit fructibus beneficialibus, qui ad eius honestam sustentatio­ nem sint necessarii. Ex hisce autem merito deducitur, clericum libere etiam posse disponere de bonis, quae ex beneficialibus, ad congruam sustentationem necessariis, parcius vivendo subtraxerit ideoque parcimonialia dicuntur (S. Alf. III, 490; IV, 185). 3. Quoad ea, quae post honestam sustentationem ex bonis beneficia­ libus superflua sunt, haec valent: a) Clericus tenetur ea impendere pro pauperibus aut causis piis, salvo praescripto can. 239, § 1, n. 19 (can. 1473); v’ praescripti can. 239. Cardinales omnes a sua promotione in Consistorio facultate gaudent de reditibus beneficialibus libere disponendi, etiam per testamentum, salvo praescripto can- 1298. Ceterum « notandum quod in hoc, ut materia censeatur gravis, requiritur quantitas multo maior quam in furto » (S. Alf. III, 490 sub IV; S. Thom. 2. 2, q. 185, art. 7). Nomine paupe­ rum veniunt « non solum ostiatim mendicantes, sed etiam ii qui aliter nequeunt suum statum conservare; item consanguinei, si vere pauperes sint, ita ut alias non possint proprium statum sustinere... Hos autem consanguineos indigentes potest clericus praeferre aliis pauperibus, etiam gravius egentibus. Ratio, quia... subventio propinquorum egentium per­ tinet etiam ad proprium statum clerici servandum, cum illorum pauper­ tas in ipsius dedecus redundet » (S. Alf. III, 491, qu. 2°). b) Disputatur, num obligatio sese extendat ad iura stolae, quae dotem beneficii constituant. Affirmandum videtur, quia ex una parte lex ea bonis beneficialibus accenset, ex altera parte quoad obligationem circa ea impositam non vel iam non distinguit. c) Disputatur praeterea, utrum obligatio exposita sit obligatio iustitiae an alterius virtutis· Si est obligatio iustitiae, clericus qui superflua ex beneficialibus v. g. dilapidaverit, tenetur ad restitutionem. Porro sen- — 547 — tcntia satis probabilis obligationem iustitiae commutativae negat, quia, ut ex can. 729, 20, 1475, 2403 merito deducitur, bénéficiants fructus beneficii facit suos, modo in poenam delicti vel negligentiae eis non prive­ tur (S. Thom. Quodl. 6; q. 7, a. 12, ad 3 ; 2. 2, q. 185, a. 7; S. Alf. 492; IV, 183). PUNCTUM IV. De dominio religiosorum. Brevi compendio exhibebimus, quae in tractatu de Religiosis uberius exponuntur. 1. Religiosi sollemniter professi: 1. In individuo per se dominii in- 782 capaces sunt ; possunt tamen dependenter a Superioribus uti bonis com­ munitatis. Dixi per se, quia religiosi utriusque sexus sollemniter professi in Belgio et in Hollandia facultatem receperunt, ut cum debita depen­ dentia a Superioribus legitimis possint saltem civiliter bona, quae ad ipsos pervenerint, acquirere, retinere, administrare, et de iis in usus pios honestosque disponere.1 Dixi saltem civiliter, quia decreta duplici modo explicantur, aut ita, ut civiliter tantum, aut ita ut etiam naturaliter et coram Deo proprietarii fiant. Professus a votis simplicibus sollemnem professionem emissurus, debet intra sexaginta dies ante professionem sollemnem — antea nequit valide — salvis peculiaribus induitis a Sancta Sede concessis, omnibus bonis quae actu habet, cui maluerit, sub conditione secuturae profes­ sionis renuntiare (can. 581, §1) — Secuta professione, ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt ut renuntiatio etiam iure civili effectum con­ sequatur (can. 581. § 2). Quoad bona post sollemnem professionem ei obventura, vide infra dicenda. 2. Religiosi sollemniter professi possunt in communi habere dominium tam immobilium quam mobilium, exceptis Franciscanis strictioris obser­ vantiae et Capucinis, qui immobilium dominium habere nequeunt, et mobilium solum usum facti dependentem a Sede Apostolica. quae domi­ nium istorum bonorum habet. Patres Societates lesu pro domibus pro­ fessis et Carmelitae Discalceati non gaudent dominio immobilium, bene tamen mobilium. Porro: a) Si Ordo omnino incapax est possidendi omnia bona, quae post pro­ fessionem quovis modo obveniunt regulari, acquiruntur Sanctae Sedi in proprietatem (can. 582, 2°). ‘. S. Poenitcntiaria 1 Dec. 1820 et S. Congr. pro negotiis ecclesiasticis extraor­ dinariis 31 Iui. 1848. — 548 — b) Si Ordo non omnino incapax est possidendi, dicta bona, quatenus in communi possideri possunt, cedunt Ordini vel provinciae vel domui secundum constitutiones; secus acquiruntur Sedi Apostolicae (can. cit.) 783 II. Religiosi simpliciter professi. 1. Quilibet professus a votis sim­ plicibus, sive perpetuis sive temporariis, nisi aliud in constitutionibus cautum sit, conservat proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi. — Quidquid autem industria sua vel intuitu reli­ gionis acquirit, religioni acquirit (can. 581, § 1 et 2). 784 2. Professis a votis simplicibus in Congregatione religiosa non licet per actum inter vivos dominium bonorum suorum, titulo gratioso abdi­ care (can. 583, § 1). III. Novitii. 1. Novitius si (in novitiatus decursu) suis beneficiis vel bonis quovis modo renuntiaverit eademve obligaverit, renuntiatio vel obligatio non solum illicita, sed ipso iure irrita est (can. 568). 2. Ante professionem votorum simplicium sive temporariorum sive perpetuorum novitius debet, ad totum tempus quo simplicibus votis adstringetur, bonorum suorum administrationem cedere cui maluerit et, nisi constitutiones aliud ferant, de eorundum usu et usufructu libere disponere. — Ea cessio ac dispositio, si praetermissa fuerit ob defectum bonorum et haec postea supervenerint, aut si facta fuerit et postea alia bona quovis titulo obvenerint, fiat aut iteretur secundum normas § 1 statutas, non obstante simplici professione emissa (can. 569, § 1 et 2). 3. Factam cessionem vel dispositionem professus mutare potest non quidem proprio arbitrio, nisi constitutiones id sinant, sed supremi Mo­ deratoris licentia, aut, si de monialibus agatur, de licentia Ordinarii loci et, si monasterium regularibus obnoxium sit, Superioris regularis, dum­ modo mutatio, saltem de notabili bonorum parte, non fiat in favorem religionis; per discessum autem a religione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit (can. 580, § 3). 4. Novitius in Congregatione religiosa ante professionem votorum temporariorum testamentum de bonis praesentibus vel forte obventuris libere condat (can. 569, § 3). Testamentum conditum non licet mutare ♦ sine licentia Sanctae Sedis, vel, si res urgeat nec tempus suppetat ad eam recurrendi, sine licentia superioris maioris aut, si nec ille adiri pos­ sit, localis (can. 583, 2°). — 549 — PUNCTUM V. De dominio personarum moralium.’ 1. Notio personae moralis. Persona moralis est subiectum iuris dis 785 tinctum a persona physica; dicitur etiam persana iuridica (cfr. can. 99). II. Divisio personarum moralium. Personae morales distinguuntur 786 in personas morales collegiales et non collegiales (can. 99). Scilicet plures personae physicae possunt constituere unum totum, quod a constituen­ tibus distinguitur, atque ut tale ad finem determinatum ordinatur; et habetur, servatis servandis, persona moralis, quae in Iure Canonico dici­ tur persona moralis collegiatis (can. 99). ’ Pariter bona quaedam possunt ad finem determinatum destinari atque stabiliter administrari ; et habe­ tur, servatis servandis, persona moralis, quae in Iure Canonico dicitur persona moralis non collegiatis (can. 99.) ’ Dixi servatis servandis; quae ex dicendis sub III magis clarescent. III. Diversae personae morales. 1. Vi iuris naturalis Status civilis est 787 persona iuridica. Praeterea ius est civibus intra Statum personas iuridicas constituendi ; quod tamen non impedit, quominus status quaedam statuat, quae tam ipsam personarum iuridicarum constitutionem quam earum normas agendi regant. 2. Vi iuris divini-positivi Catholica Ecclesia et Apostolica Sedes moralis personae rationem habent (can. 100, § 1). 3. Vi iuris ecclesiastici pariter constitui possunt et de facto constitutae sunt personae iuridicae. Hinc can. 99: In Ecclesia praeter personas phy­ sicas, sunt etiam personae morales, publica auctoritate constitutae. Sor­ tiuntur autem rationem personae moralis sive ex ipso iuris praescripto sive ex speciali competentis Superioris ecclesiastici concessione data per formale decretum ad finem religiosum vel caritativum (can. 100, § 1). Ita v. g. hospitalia, orphanotrophia aliaque similia instituta, ad opera religionis vel caritatis sive spiritualis sive temporalis destinata, possunt ab Ordinario loci erigi et per eius decretum persona iuridica in Ecclesia constitui (can. 1489, § 1). Cetera, quae personas morales intra Ecclesiam respiciunt, conferantur apud Canonistas. Coroll. Potestas civilis omnesque cives tenentur agnoscere ut personam iuridicam tam ipsam Ecclesiam et Sedem Apostolicam, quam alias personas iuridicas ’. Cfr. Cod. lur. Can. can. 99 sq. ; Gillet, La personalité juridique en droit ecclésiastique. ----In iure civili dicitur universitas personarum wl etiam corpus morale. ----- ’. In iure civili dicitur universitas rerum vel etiam institutum seu fundatio. — 550 — J ϋ-; Iure Canonico constitutas. Hinc defectus agnitionis civilis ipsis sine iniustitia opponi nequit, ita ut damnum isto praecise medio personae iuridicae illatum, vel bonum vi istius medii ei denegatum reparari vel compensari debeat. ! 4. Vi iuris civilis variae quoque in variis regnis constitutae sunt personae morales; quae autem huc spectant e diversis legibus eruantur. Id unum tamen noto, Statum vi iuris naturae non posse valide constitue­ re seu agnoscere personas iuridicas, quae primarie finem peccaminosum prosequuntur; siquidem ius ad malum subsistere nequit. Hinc v. g. ius personae collatum consociationi, quae ad Neo-Malthusianismum promovendum destinatur, non valet. § III. De modis acquirendi iura stricta. 788 I Sunt qui censeant, laborem unicum esse modum legitimum acquirendi iura stricta, ideoque dominium ac reditus seu proventus, qui labore non sint quaesiti, esse impugnanda et abolenda. Haec erronea esse, edicit Pius XI in Encyclica Quadragesimo anno,1 atque ex. dicendis de aliis modis acquirendi iura patebit. Immerito quoque ad dictum errorem con­ firmandum Apostolus appellatur dicens: « Si quis non vult operari, nec manducet. » ' « Sententiam enim Apostolus fert in eos, qui ab opere abstinent, etsi laborare possunt et debent, monetque, tempore ac viribus sive corporis sive animi sedulo utendum, neque alios gravandos, cum ipsi nobis providere possimus. Laborem autem unicum esse titulum recipiendi victum aut proventus, haudquaquam Apostolus docet. » ’ Porro diversi modi acquirendi iura stricta distinguuntur: primaevi seu originarii et derivati seu translativi. Primaevi sunt, quibus aut res (seu ius) quae erat nullius, acquiritur, aut res quae erat alicuius, independen­ ter ab actu prioris domini in alterius dominium transfertur. Prioris ge­ neris sunt occcpatio, effectio, ad quam reducimus specificationem, et ac­ cessio; alterius praescriptio, et quodammodo etiam possessio, denique successio legalis. Derivati sunt, quibus res (seu ius), quae erat alicuius de­ pendenter ab actu prioris domini fit alterius; quo spectant testamentum seu successio testamentaria et contractus.* De singulis dicemus, excepto tamen contractu, de quo peculiari capite agemus. * ’. A. A. S. 1931, p. 197. ----- ’. II Thess. III, 10. ----- ’. Encycl. cit. (A. A. S. *. 193 P !97)· ----- *· Plerique tamen auctores modos primaevos dicunt, quibus res, quae erat nullius ; modos derivatos, quibus res, quae erat alicuius acquiritur. ---*. Ita procedimus, quia contractus, quamvis sit modus acquirendi ius strictum, magis tamen tanquam materia iustitiae commutativae considerari debet. — 551 — PUNCTUM I. De occupatione. ’ I. Notio. Occupatio generatim sumpta est apprehensio rei cum animo 789 eam suam faciendi; si addideris: rei quae est nullius, habes notionem occupationis, quatenus est modus acquirendi dominii. Dicitur: 1. Apprehensio rei; qua intelligitur actus externus, quo quis rem sibi subicit ; quod quidem pro diversis rebus diversis modis contingere potest. 2. Quae est nullius, i. e. rei, quae aut hactenus non habuit dominum, aut domino suo destituta est, v. g. quia dominus dominium abiecit. Notes autem, non esse res nullius bona naufragantium e mari excepta vel fluctibus in littora eiecta ; '* neque bona militum occisorum. II. Vis occupationis. Occupatio est modus acquirendi dominii. Ete- 790 nim individuo ius est habendi dominium (privatum), ut n. 762 probatum est. Atqui nisi admittas, occupationem esse modum acquirendi dominii, primitus i. e. cum res erant indivisae, ius illud ab individuo exerceri seu dominium privatum ab individuo comparari non potuit. Exclusa enim occupatione tanquam modo dominii acquirendi, ius illud exerceri debuis­ set per laborem. Sed plures res usui nostro inservire possunt, quae nullum laborem requirunt, vel illum etiam excludunt, ut animalia, me­ talla super fundum nullius reperta, plures fructus. Tales autem res a dominio privato excludi, irrationabiliter asseritur. Restat igitur, ut — si nullius sint — per occupationem acquirantur. Quibus universim notatis, dicemus speciatim de occupatione anima­ lium, de thesauro invento et de rebus amissis. I. De occupatione animalium. I. Species anmalium. Animalia, prout hic considerantur, distinguun- 791 tur in mansueta seu domestica, mansuefacta seu cicurata seu efferata et fera seu sylvestria. Mansueta sunt, quae natura sua homini inserviunt ideoque libertate carere dicuntur, ut equi, canes, gallinae etc. Mansue­ facta sunt, quae industria talia facta sunt, ut homini inserviant ideoque primitiva libertate privata dicantur, ut columbae in columbario. Pera sunt, quae nec natura nec industria homini subduntur, ideoque nisi captiventur, plena libertate frui dicuntur, ut leones, aves, pisces. Porro: II. Exponitur, quatenus animalia sint vel fiant nullius ideoque 792 occupari possint. 1. Animalia fera in primitiva libertate constituta '. Codex patriae. ----- s. Bulla In Cocna Domini. Leges civiles passim statuunt, bona naufraga in littore inventa, tradenda esse officiali ad hoc constituto. ----Encycl. Quadragesimo anno (A. A. S. p. 194). — 552 — vel rcsHtuta nullius sunt, idcoque occupari possunt. Dixi vel restituta; attamen non statim ac auferuntur vel effugerunt, dicuntur libertatem recuperasse, sed requiritur, ut iam moraliter a domino recuperari ne­ queant. 2- Animalia mansueta dominum habent, et manent in proprietate do­ mini, quantumvis aberrent, modo non perdantur, quo casu applicanda sunt principia circa occupationem rerum perditarum. 3. Animalia mansuefacta pariter dominum habent, et manent in pro­ prietate domini, quamdiu primitivam libertatem, qua fiant nullius, non recuperarunt. Hinc: a) Columbae remanent domini, quamdiu ad columbarium domini redeunt; idemque dicendum videtur, etiamsi ab uno ad aliud columbarium transeant et iam non redeant. Ratio est, quia primitivam libertatem non recuperarunt, idcoque non factae sunt nullius; quod tamen requiritur, ut a domino alius columbarii occu­ pari possint. Videndum tamen, num consuetudo forte permittat, ut columbae alienae aliquibus modis alliciantur atque ab alio columbarii domino ut suae consi­ derari possint. Doctrina sub a) exposita satis communiter negatur ; qua contraria sententia posita, quaeritur, quatenus dominus alius columbarii possit efficere, ut columbae ad prius columbarium iam non redeant. Iam vero nequit sine iniustia vi eas impe­ dire, puta ipsas includendo ; dominus enim ius habet, ne quis rei suae vim inferat. Potest vero columbarium suum commodius instruere atque columbis suis meliora alimenta praebere, permittendo (non tamen intendendo), ut columbae alienae in suum columbarium transeant sicquc sui dominii evadant. b) Examen apum, quod ex alveario evolavit, domini manet, quamdiu hic illud facile prosequi et recuperare potest, quia nondum censetur primitivae libertati restitutum. Si tamen a prosequendo examine abstinet, censetur illud derelinquere. c) Cervi et phasiani, quos dominus in sylva vel in praedio tenet, nequeunt occu­ pari, quamdiu ibidem mansionem retinent. Intcllige tamen locos non adeo vastos, ut potius naturali libertate gaudeant. 793 III. Modus occupandi animalia nullius. Ferae in primitiva libertate constitutae occupantur: 1® si occiduntur vel ita vulnerantur aut intrican­ tur, ut moraliter effugere nequeant (S. Alf. III, 604); 20 si ab aliquo ita includuntur— v. g. angusto circuitu vel stagno — ut naturali libertate destituta censeantur. Non sufficit, ut fera sit in agro tuo vel includatur septis adeo vastis, ut naturali libertate gaudere dicenda sit, ut cervi in magnis saltibus vel phasiani in magnis praediis. Qttaer., num dominus, in cuius fundo alius sine ipsius consensu laqueum posuit, possit feram illaqueatam sibi capere vel liberare. Resp. Per se non potest eam capere, quia est ponentis laqueum ; neque eam liberare, quia efficeret, ut res alius fieret nullius. Potest tamen eum, qui sine con­ sensu laqueum posuit, a fundo suo arcere; quod si faciat, fera ponenti laqueum iam usui esse nequit : quo posito, fera a domino fundi pro libitu dimitti vel capi potest. — 553 — IV. Ius venandi et piscandi, i. Lex, quae ius venandi et piscandi 794 soli domino fundi designat, spectato sensu obvio, ius strictum concedit, ita ut nemo sine domini venia in fundo alieno venari vel piscari possit. Qui illud ius laedit, tenetur ad restitutionem, non quidem ferae captae vel aequivalentis — siquidem fera erat nullius et vere occupata est, — sed pro spe domini capiendi istas feras vel pisces amissa. Idem dicen­ dum de iure piscandi in fluminibus, quod quis a Gubernio emit. Attamen legitimi venatores et piscatores ultra poenam legalem, si haec iuris laesoribus imposita est, aliam restitutionem non censentur exigere. 2. Leges, quae usum iuris venandi et piscandi moderantur — puta designando, quo tempore vel quibus instrumentis venatio vel piscatio permittatur — pro mere poenalibus habentur (S· Alf. III, 605, 614; L 145)· Venatores praesertim clancularii ob alias rationes quandoque gravi­ ter peccare possunt, puta ob periculum laedendi officiales, cui sese exponunt. II. De occupatione thesauri. I. Notio. Thesaurus est quaevis res abdita vel suffossa ab homine vel 795 eventu naturali, quae iam non habet dominum, vel cuius dominus iam nosci nequit. Dicitur: 1. Quaevis res, sive pecunia sive alia res; quae secundum Ius Rom. debet esse pretiosa. At, spectato iure naturae, quod attendimus, sufficit ut sit cariosa, puta cippum, qui nullius valoris venalis est. 2. Abdita vel suffossa; si publice iacet in via, est res recens perdita, de qua mox sermo erit. Per se non refert, utrum in re immobili an in mobili abdita sir. Practice videatur, num iuris periti legem civilem respectivam ita interpretentur, ut rem in re mobili abditam a ratione thesauri excludant. 3. Ab homine aut eventu naturali, puta inundatione. Excluduntur igitur venae carbonum vel metalli, utpote quae non dicantur eventu natu­ rali absconditae. Inventor thesauri est, qui eum visibilem reddit; non requiritur, ut eum apprehenderit, neque probabilius ut cum viderit. Inventor autem rei perditae dicitur, qui prius rem videt et apprehendit. II. Occupatio thesauri. 1. Spectato iure naturae, thesaurus totus est 796 inventoris ; nam hic est primus occupans rei, quae est nullius, vel saltem tractari potest ac si esset nullius. 2. Spectato iure civili, cuius sit thesaurus, vide in Codice civili ; quo­ circa tamen noto: — 554 — a) Leges civiles passim distinguunt inter thesaurum inventum in fundo proprio et in fundo alieno. Iam vere nomine fundi alieni etiam venit locus, qui pertinet ad dominium privatum status, provinciae vel municipii ; qui vero thesaurum invenit in loco, qui pertinet ad dominium publicum satis probabiliter potest procedere ac si eum in fundo proprio invenisset. b) Disputatur, num lex civilis etiam valeat quoad thesaurum inventum in fundo Ecclesiae. Aliqui affirmant, innixi can. 1529, vi cuius contrac­ tus civiles etiam in materia ecclesiastica valent; quod, spectato can. 20, etiam ad leges de thesauro, utpote legibus de contractibus similes, extendendum videtur. Alii negant, quia nimia videtur disparitas; hinc ius naturale applicandum esse censent. Cum vero in utroque casu de dispositione circa bona materialia agatur, atque ratio canonis 1529 etiam pro legibus de thesauro valeat, disparitas materialis potius quam formalis videtur. c) Lex civilis utpote iuste determinans iura obligat ex iustitia commutativa (n. 764). Attamen quatenus thesaurum, de industria et sine con­ sensu domini quaesitum, totum domino fundi attribuit, pro mere poenali habetur, ideoque non obligat ante sententiam iudicis. Coroll. Qui vulgari pretio emit agrum, in quo scit latere thesaurum, non peccat, quia pretium iustum non determinatur secundum privatam scientiam, sed secun­ dum communem aestimationem. Si postea thesaurum detigit, potest eum totum sibi retinere; id vero non valet de eo, qui agrum emit, postquam thesaurum de­ texerit et forte iterum infoderit. III. Dc occupatione rerum amissarum. 797 Res amissae seu perditae sunt res, quas quis involuntarie amisit seu perdidit ; praesumuntur contra ac thesaurus habere dominum, at passim ignotum. Distinguuntur a rebus vacantibus, quae relictae sunt a domino defuncto sine herede et sine testamento; item a rebus derelictis i. c. a rebus, quarum dominium quis voluntarie abiecit. Res vacantes, spectato iure naturae, sunt primi occupantis; spectato iure civili, passim fisco obveniunt. Res derelictae, ut patet, sunt primi occupantis. Quoad res amissas autem haec accipe : 798 I. Inventor rei amissae tenetur ex caritate eam apprehendere, si spes est dominum reperiendi, illudque negotium (reperiendi domini) facile assumi potest. II. Inventor, qui rem secum tulit, tenetur rei curam habere, atque diligentiam rei gravitati proportionatam adhibere, ut dominus reperiatur; ad ea autem tenetur ex iustitia, si secus dominus ex rei apprehen- — 555 — sione in peiorem conditionem coniciatur; si hoc non obtingit, tenetur secundum alios ex caritate, secundum alios ex iustitia, sive (ut aliqui dicunt) ratione contractus (taciti), qui dicitur negotiorum gestio; sive ratione ipsius possessionis, quae competit domino, idooque videtur secum ferre obligationem iustitiae saltem domini inquirendi, eo fine, ut in pos­ sessionem mittatur. Domino reperto, tenetur rem, quatenus in se vel in aequivalenti exstat, restituere, deductis si libeat, expensis factis ad rem servandam et dominum inveniendum. Debita diligentia reperiendi dominum hodie censetur adhibita, si nuntium fit in publicis ephemeridi­ bus, eoque frequentius, quo gravior est res perdita· Ceterum : 1. Spectato solo iure naturae, haec valent: a) Si post diligentiam adhibitam omnis spes domini inveniendi eva­ nuerit, inventor pro libitu de re disponere potest. Dixi : a) Potest de re disponere; siquidem res ad usum destinata est; ideoque, si censeatur iam domino inservire non posse, alii inserviat. β) Potest pro libitu de re disponere. Sunt qui censeant, rem pauperi­ bus vel in usum pium erogandam esse, quia praesumitur voluntas do­ mini, ut, si res corpori iam prodesse nequeat, animae prosit (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 62, a. 5, ad 3). Acerum illud satis probabiliter negatur; tum quia res in posita hypothesi saltem probabiliter fit nullius, ideoque ab inventore occupari potest; si autem facta est nullius, non est, cur domini praesumpta voluntas curetur ; tum quia — utut res non dicatur nullius — sine fundamento talis domini voluntas praesumitur. Dixi, rem in posita hypothesi probabiliter fieri nullius; cum enim dominium sit propter usum, illud videtur cessare, si omnis spes, fore ut dominus re sua uti possit, evanuerit (S. Alf. III, 603). Quid, si dominus postea comparcat? Resp. i. Si res iam neque in se neque in aequivalenti exstat, nulla est obligatio, quia damnum inculpabiliter illatum est. Idem dicendum, si res legitime praescripta est (S. Alf. III, 590). Resp. 2. Si res in se vel in aequivalenti exstat, videtur esse obligatio restitutio­ nis, quia in dubio conditio cius, qui certo dominus fuit, videtur melior esse. 2. Spectato iure civili — quod in casu normam ex iustitia observan­ dam praebet — quae valeant, eruas ex lege. Coroll. Qui culpabiliter neglexit debitam inquisitionem, nunc vero dominum iam nequit reperirc, peccavit quidem, sed satis probabiliter potest rem retinere, quia censetur esse nullius vel saltem tanquam res nullius potest tractari. Si tamen dominus postea reperiatur, tenetur rem quatenus in se vel in aequivalenti exstat, restituere; tenetur praeterea omnia damna ex sua agendi ratione secuta et satis praevisa resarcire, saltem si dominus ex rei apprehensione in peiorem con­ ditionem coniectus fuerit. — 556 — PUNCTUM II. De effectione et specificatione. 799 I. Notio effectionis. Effectio est productio fructuum, et respicit tam fructus ingenii, quam alios, quos res aliqua producit sive sua natura, sive hominis labore et industria. De effectione, quatenus complectitur fructus ingenii, n. 766 dictum est. Restat, ut de ea dicamus, quatenus alios rerum fructus respiciat. II. Distinctio fructuum. Fructus distinguuntur: 800 i. A Theologis in i° naturales, qui ex ipsa re sine notabili hominis labore proveniunt, ut foetus animalium, fructus arborum; 2°i)idustriales, qui proprie producuntur per laborem hominis, utut re ceu medio utentis, ut opera artis, lucrum ex mercatura et negotiatione; 30 mixtos, qui ex ipsa re, mediante notabili hominis labore, proveniunt, ut fruges, vinum, caseus; 40 civiles, qui occasione rei, mediante contractu alicui proveniunt, ut pretia locationis, census, auctarium pecuniae mutuo datae. 2. A luristis fructus distinguuntur conformiter Codici civili respec­ tive; quem conferas. 801 III. Cui competunt fructus? 1. Fructus naturales, item mixti sensu theologorum sumpti, per se competunt domino rei fructiferae, compen­ satis tamen impensis ab alio factis ad fructus producendos. Dixi per se, ob dicenda de possessore bonae fidei, qui non est dominus rei. 2. Fructus industriales, accepti sensu Theologorum, competunt ei, qui eos produxit, etiamsi in eis producendis re aliena usus sit, sub onere tamen compensandi damna, quae utendo re aliena voluntarie causavit. 3. Fructus civiles — pariter ac naturales — competunt domino rei, qua mediante obtenti sunt, si usus rei de se aptus est ad fructus produ­ cendos, ut pretia locationis ; competunt — pariter ac industriales — ei qui eos produxit, si agitur de feneribus pecuniarum. 802 IV. Ad effectionem reduci potest specificatio, quae habetur, quando quis ex materia aliena obiectum novum conficit, puta ex lapide statuam. Porro specificatio est modus acquirendi dominium, * quia neque virtus activa, a qua nova species principaliter provenit, neque ipsa nova spe­ cies a possessore rei nondum mutatae possidebatur; attamen huius rei possessor indemnis sit vel reddatur. Quatenus praedicta a lege civili temperentur, vide in iure patriae. *. Encycl. Quadragesimo anno (A. A. S. p. 194). — 557 — PUNCTUM ΙΠ. De accessione. I. Notio. Accessio est ius, quo acquirimus quidquid cum re nostra 803 unitur. II. Modi accessionis. Accessio contingere potest per alluvionem, per 804 plantationem, seminationem et aedificationem, per commixtionem et confusionem. Quasdam notiones tradere iuvat. 1. Alluvio habetur, quando ab alluente fluvio aliquid terrae fundo alicuius accedit. 2. Commixtio habetur, quando res solidae, confusio quando res liqui­ dae, ad diversos dominos pertinentes commiscentur. Quid iuris in singulis casibus dominis obtingat, deducas ex legibus civilibus. PUNCTUM IV. De praescriptione. I. De praescriptione generatim. I. Notio. Praescriptio est modus aliquid acquirendi vel se aliqua 805 obligatione liberandi per definitum temporis lapsum et sub conditioni­ bus a lege statutis. II. Divisio. Ex definitione patet, praescriptionem esse duplicem, sci- 806 licet acquisitivam, qua quis acquirit aliquid; et Ubcrativam, qua quis ab obligatione liberatur. Prior etiam usucapio dicitur. III. Potestas status civilis statuendi praescriptionem. Potestas civi-307 lis vi alti dominii potest ob gravissimas rationes, a. v. necessitate vel magna utilitate communi id suadente, iura transferre atque obligationes auferre (n. 764). Atqui gravissimae rationes suadent, ut per certum tem­ poris lapsum, servatis quibusdam conditionibus, a. v. per praescriptionem iura transferantur et obligationes auferantur. Rationes sunt: ne posses­ sores sempiterno metu teneantur res suas amittendi ; ne lites semper moveri possint; ne debitores apochas seu testimonia solutionis factae semper servare cogantur; ne debita nimis accrescant sicque debitoribus paupertatem creent (S. Alf. III, 517). Atque hoc iuris exercitium eo iustius est, quod iura privatorum non diminuit. Etenim ante omnem eventum praescriptio non magis uni quam alteri favet, cum quisque habeat et timorem perdendi et spem acquirendi. Est veluti contractus aleatorius, quem cives inter se inire possunt, quemque Status nomine omnium imponit. Ceterum etiam Ius Canonicum praescriptiones a lege - 558 - civili statutas generatim, saltem implicite, approbat eo ipso quod can. 1508 « praescriptionem, tanquam acquirendi et se liberandi modum, prout est in legislatione civili respectivae nationis,... pro bonis ecclesias­ ticis recepit, » salvo praescripto canonum postea exponendorum. Coroil. I. Quatenus gravissimae rationes praescriptionem Statui suadent, haec, iure naturae sollicitante, ab Auctoritate civili introducta dicitur. Coroll. II. Cum praescriptio ultimo a iure positivo vim hauriat, patet, ad valorem praecriptionis requiri, ut vestita sit conditionibus a praedicto iure requisitis. II. De praescriptione acquisitiva. 808 Ad praescriptionem acquisitivam requiruntur: res praescriptibilis, pos­ sessio a lege praescripta, titulus iustus, bona fides et tempus a lege sta­ tutum (S. Alf. III, 504). I. Res praescriptibilis. Praescriptibiles sunt omnes res, quae obiec­ tum dominii privati esse possunt, nisi lege positiva, ecclesiastica vel civili excludantur. 1. Quae obiectum dominii privati esse possunt: hinc praescribi nequeunt, quae pertinent ad dominium publicum, i. e. quae ad usum communitatis destinantur, ut viae, flumen ; * secus dicendum de eis quae pertinent ad dominium privatum status, provinciae, municipii. 2. Nisi lege positiva excludantur. Quacnam excludantur lege civili, in Codice civili respective roperies; quacnam lege ecclesiastica, n. 811 exponitur. II. Possessio animo domini habita, continua atque aliis conditio­ nibus a lege forte statutis induta. Dicitur: 1. Possessio: i. e. physica vel moralis rei detentio. 2. Animo domini habita, i. e. habita nomine proprio. Qui rem nomine alieno possident, nequeunt eam praescriptione acquirere ; huc spectant v. g. locatarius, depositarius, usufructuarius, et alii, qui rem titulo precario, ut dicitur, possident. 3. Continua, i. e. non interrupta, puta per litem, quae circa rem movetur. 4. Atque aliis conditionibus etc.; quae conditiones c lege deducantur. III. Titulus iustus. Dicitur: i. Titulus. Titulus autem generatim est ratio, in qua possessio fundatur. Titulus universaliter sumptus distinguitur in translativum et nontranslativum dominii. Titulus translativus dominii denuo dividitur in verum, coloratum, putativum ct legaliter praesumptum. Verus est, qui et exsistit et validus est ; coloratus, qui exsistit, atque invalidus est, sive quia transferens rem dominio eius caret, sive quia actus translativus nul­ lus est ob defectum in forma ; putativus, qui existimatur exsistere sed non ‘. In ca Status potius dominium jurisdictionis quam proprietatis habet. — 559 — exsistit; legaliter praesumptus, qui a lege praesumitur exsistere, sive re vera exsistit sive non exsistit. Titulus verus, ut patet, nunquam requiritur, quia de se transfert dominium. Titulus non-translativus dominii dicitur vitiosus, qui nunquam sufficit. 2. Justus, i. e. titulus, qui a lege agnoscitur, utique merito. IV. Bona fides, i. Bona fides tam theologice quam iuridice accipi potest. Quid sit bona fides theologica, expositum est n. 776. Bona fides iuridica ea est, quae a iure civili requiritur, sive in bonam fidem theolo­ gicam incidit, sive non incidit in eam. 2· Bona fdes theologica in foro conscientiae semper requiritur, eaque habita per totum tempus ad praescriptionem statutum. « Oportet, ita Cone. Lateran. IV, ut qui praescribit in nulla temporis parte habeat con­ scientiam rei alienae » 1 Ceterum patet ex eo, quod ubi primum bona fides ante finitum tempus cessat, exsurgit obligatio restituendi. Non obstat tamen ex eodem Concilio (1. c.) fides venialiter mala (S. Alf. III, 511). Coroll. I. Qui unam partem mala, alteram bona fide possidet, hanc alteram potest praescribere. Coroll. II. Qui primum bona, postea mala, deinde iterum bona fide possidet, hac ultima possessione praescribere debet. Coroll. III. Qui bona fide succedit antecessori malae fidei, potest rem prae­ scriptione acquirere vel non acquirere, prout non repugnat vel repugnat lex civilis. Coroll. II/. Qui post possessionem l>ona fide inceptam incipit dubitare, num res sit sua, ct, veritate inquisita, dubitare pergit, potest sine culpa ideoque bona fide possessionem continuare ct, tempore impleto, praescribere Qui vero ante possessionem inceptam dubitat, num res sit sua an alterius personae determinatae, tenetur eam dividere, ideoque nequit praescriptionem totius, bene vero partis inchoare (S. Alf. Ill, 504, 625). Excipe satis probabiliter, si cum dubio succedit antecessori bonae fidei, quippe qui videatur totum suum ius in successorem trans­ ferre (S. Alf. 1, 37 in fine). Si quis autem dubitat de bona fide antecessoris, bonam fidem praesumat, nisi indicia malae fidei talia sint, ut contrariam prae­ sumptionem creare debeant. Coroll. V. Si quis tutelae subicitur, ideoque civiliter incapax est, videtur requiri, at etiam sufficere bona fides tutoris. Videtur requiri, quia tutor coram lege, quae praescriptionem statuit, personam tutelae subiecti agit. Satu probabiliter sufficit, quia lex, quae utique solum tutorem respicit, honesta videtur. Pariter et ob easdem rationes, si de persona morali agitur, videtur requiri et sufficere bona fides eorum, qui etiam coram lege res personae moralis agere possunt. Attamen in priori casu minor, in altero suffragantes, qui censet^ rem esse ’. Cap. 41. — 56ο — alterius, tenentur, quatenus fieri possit, bonam fidem eorum, qui ipsorum personas repraesentant, auferre. Coroll. VI. Fur, qui furti oblitus, per tempus requisitum rem alienam bona fide possedit, nequit eam praescribere; siquidem lex, quae aliquem privat dominio rei in favorem cius, qui dictam rem furto abstulit, inhonesta videtur (cfr. S. Alf. III, SIS)· V. Tempus statutum. Quantum tempus pro diversis rebus requira­ tur, eruas a lege respectiva. Notes tamen : 1. Possessor tempori, per quod ipsemet rem possedit, addere potest tempus, per quod antecessor vel antecessores eam modo ad praescriben­ dum utili possederunt. 2. Si praescriptio suspensa est, tempus quod suspensionem praecessit, computatur cum tempore suspensionem subséquente; si vero interrupta est, praescriptio de novo inchoari debet. Quando autem praescriptio suspendatur, quando interrumpatur, statuit lex. Id unum notes, vi iuris naturae praescriptionem interrumpi per malam fidem. III. De praescriptione liberativa. 809 I. Praescriptio liberativa duplici ratione constitui potest, nimirum ita ut ipsum debitum vere exstinguat vel ita, ut solum actionem iudicialem contra debitorem excludat. Qua ratione pro diversis debitis constituta sit, eruas e iure et iurisperitis patriae. 810 II. Ad praescriptionem liberativam requiruntur: res apta, bona fides theologica et tempus a lege statutum. Dicitur : 1. Res apta; fere ut dictum est de praescriptione acquisiti va (n. 808). 2. Bona fides theologica] quocirca advertas: a) Bona fides theologica habetur: i° quando cogitatio de debito exsistenti ne menti incidit quidem; 20 quando quis iudicat, aut debitum non esse contractum aut illud fuisse solutum; 30 quando sine culpa gravi dubitat, num debitum contractum sit. Si vero certus est de debito con­ tracto, et dubitat de solutione, tenetur solvere, secundum sententiam S. Alfonsi, quam suo loco amplectemur. b) Bona fides theologica semper requiritur, duplici casu excepto, scilicet: i° quando agitur de debito, quod quis solvere non tenetur, nisi exigatur, ut debitum poenale (S. Alf. III, 513); 2° quando agitur de exstinguenda servitute passiva, v. g. servitute viae, et alter ac praescri­ bens ponit actum, qui usum servitutis impedit. 3. Tempus a lege statutum; quocirca confer, legem civilem respectivam. Notes quoque, hic etiam valere, quae de suspensione et interrup­ tione praescriptionis acquisitivae diximus (n. 808). - 56r - SCHOLION. Dc praescriptione pro bonis ecclesiasticis. I. Ecclesia agnoscit praescriptionem tanquam modum acquirendi bona 811 ecclesiastica et se liberandi a debito exorto sive ex dispositione aucto­ ritatis ecclesiasticae sive ex contractu de bono ecclesiastico inito (can. 1508). Attamen: 1. Praescriptioni obnoxia non sunt : i° quae sunt iuris divini sive naturalis sive positivi; 2° quae obtineri possunt ex solo privilegio apostolico; 3’ iura spiri­ tualia, quorum laici non sunt capaces, si agatur de praescriptione in commodum laicorum ; 40 fines certi et indubii provinciarum ecclesiasticarum, dioecesium, paroeciarum, vicariatuum apostolicorum, praefecturarum apostolicarum, abbatia­ rum vel praelaturarum nullius; 50 eleemosynae et onera Missarum; 6 beneficium ecclesiasticum sine titulo ; 70 ius visitationis et obedientiae, ita ut subditi a nullo Praelato visitari possint et nulli Praelato iam subsint; 8° solutio cathedratici (can. 1509). 2. Res sacrae, quae sunt in dominio personae moralis ecclesiasticae, neque a persona privata neque a persona morali non ecclesiastica praescribi possunt, sed tantum a persona morali ecclesiastica. Res vero sacrae, quae sunt in dominio sive privatorum sive personae moralis non ecclesiasticae, etiam a personis privatis et a personis moralibus non ecclesiasticis acquiri possunt, quae tamen eas adhibere nequeunt ad profanos usus; si vero consecrationem vel benedictionem amiserint, libere acquiri possunt etiam ad usus profanos, non tamen sordidos (can. 1510). II. Ad praescriptionem acquisitivam requiruntur: possessio, tempus statutum et bona fides; ad liberativam: tempus statutum et bona fides. 1. Possessio — quod notare sufficit — est detentio vel fruitio rei, quam quis per se vel per alium in sua potestate habet ac si propria esset (n. 775). 2. Teni pus statutum, a) Res immobiles, mobiles pretiosae, iura et actiones sive personales sive reales, quae pertinent ad Sedem Apostolicam, spatio centum annorum praescribuntur; quae ad aliam personam moralem ecclesiasticam, spatio triginti annorum (can. 1511).1 Si clericus qui beneficium possidet, probaverit se in eiusdem beneficii possessione pacifice per integrum triennium fuisse bona fide, etsi forte cum titulo invalido, dummodo absit simonia, beneficium ex legitima praescriptione obtinet (can. 1446). b) Aliae res praescribuntur tempore a legislatore civili pro eiusmodi re determinato (can. 1508). ’. Dc possessione incoepta, sed edito Codice nondum completa, cfr. Ius Ponti­ ficium, 1924, p. 23. 3<> — 502 — Nota. i. De praescriptione actiottuin confer, can. 1702-1705, 2240. Nota. 2. Interruptio et suspensio praescriptionis locum habent ad normam iuris civilis (n. 808). 3. Bona fides. Nulla valet praescriptio, nisi bona fide nitatur, non solum initio possessionis, sed toto possessionis tempore ad praescriptio­ nem requisito (can. 1512). PUNCTUM V. De successione hereditaria. Dicemus primum de successione hereditaria generatim; deinde de successione testamentaria, tum de successione legali. I. De successione hereditaria generatim. 812 I. Notio. Successio hereditaria est modus acquirendi iura stricta alicuius defuncti, per modum successionis in ea. 813 II. Divisio. Successio hereditaria distinguitur duplex, testamentaria et legalis. Testamentaria est, cum quis ab ipso defuncto, mediante scili­ cet testamento, heres constituitur. Legalis seu ab intestato habetur, quando quis, testamento non condito, vel irrito, vel irritato, a lege ad hereditatem vocatur. 9 Nota. Heres dici potest quicumque in aliquod bonum defuncti succedit; sed, spectatis legibus, heres vocatur qui sive ex testamento sive cx lege aut integram haereditatem aut quotam aliquam hereditatis partam, v. g. dimidiam, tertiam ac­ quirit. Heres dicitur defuncto succedere titulo universali. Legatarius vocatur, qui ex testamento aliquam vel aliquas res peculiares vel omnes res certae cuiusdam speciei recipit, v. g. summam pecuniae, domum, omnia mobilia, omnia immobilia, usumfructum omnium bonorum etc. Heredes distinguuntur legales et testamentarii, prout vi legis vel vi testamenti bona recipiunt ; necessarii et voluntarii, prout a testatore a testamento nequeunt vel possunt excludi. 814 III. Origo successionis hereditariae; quocirca duo statuimus, quo­ rum unum respicit filios, alterum magis universale est. i. Successio filiorum in bona parentum defunctorum est de iure natu­ rae. Ratio est, quia dominium privatum non solum ob bonum individui verum etiam atque non minus ob bonum familiae institutum est, a. v. institutum est, ut homo sibi suaeque familiae consulat (n. 762). Atqui finis iste non plane obtinetur, si filii non succederent in bona parentum defunctorum. S. Thomas ita: «Dicendum, quod matrimonium ex intentione naturae ordinatur ad educationem prolis, non solum per aliquod tempus, sed per totam vitam prolis. — 5^3 — unde de lege naturae est, quod parentes filiis thesaurizent, et filii parentum here­ des sint » (4 Dist 33. q. 2). ’ Coroll. I. Testamento non condito, filii vi iuris naturae sunt heredes parentum, a. v. filii vi iuris naturae succedunt ab intestato. Coroll. II. Parentes per se nequeunt filios exheredare; attamen non tenentur omnia bona ipsis relinquere : id enim bonum familiae per se non exigit 2. Successio testamentaria est modus acquirendi dominii, a. v. domi­ nus bonorum potest eorum dominium per testamentum in alium trans­ ferre. Patet primum ex hisce S. Scripturae, quae manifeste facultatem testandi supponunt: «Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. » 1 Deinde deducitur ex notione dominii, quod importat facultatem de re disponendi, quamdiu aliquis dominus eius est. Atqui testator de re sua disponit, dum adhuc dominio gaudet, nimirum in exitu vitae. Neque opponatur, deesse unionem voluntatum, testantis scilicet et acceptantis, quia testator tem­ pore acceptationis iam emortuus est; siquidem voluntas testatoris in ipsa dispositione facta iuridice persistit, aeque ac voluntas legislatoris in legislatione peracta persistit, etiamsi mortuus vel potestate destitutus fuerit. * 3. Quamvis et successio filiorum in bona parentum, et facultas de rebus suis per testamentum disponendi de iure naturae sint, ea tamen ob bonum commune legibus positivis magis determinari, certis limitibus circumscribi certisque normis subici possunt, idque ita quidem, ut, nor­ mis non servatis, dispositio facta invalida sit (n. 764). IV. Subiectum successionis hereditariae. Heredes esse possunt om- 815 nes homines, qui a lege non excluduntur, etiam infantes et perpetuo amentes (n. 757). Quinam excludantur, vide in codice patriae. V. Usus successionis hereditariae. Unusquisque potest aut acceptare 816 aut repudiare hereditatem ; si plures sunt heredes, unus eam acceptare, alter repudiare valet. Acceptari autem potest aut simpliciter aut sub beneficio inventarii, ut dicitur.* VII, \ Leo XIII in Encycl. Rerum novarum 15 Maii 1S91 ita dicit: «Sanctissima naturae lex est, ut victu omnique cultu paterfamilias tueatur, quos ipse procrearit, idemque illuc a natura ipsa deducitur, ut velit liberis suis, quippe qui paternam referant et quodam modo producant personam, anquirere et parare, unde se honeste possint in anticipiti vitae cursu a misera fortuna defendere. >-----:. Hebr VII, 15. 16. ----- ’. Pius XI in Encyclica Quadragesimo anno (15 Maii, 1931) ita dicit: «Semper... ipsum ius naturale... hereditate transmittendi bona intactum inviolatumque maneat oportet, quippe quod respublica auferre nequeat >. — 5^4 — 817 VI. Effectus hereditatis acceptatae, i. Effectus acceptationis jimplicis est, ut heres ex una parte acquirat omnia iura defuncti, cx altera autem cius debita solvere teneatur, quatenus vires hereditatis illud permittant. Si plures heredes sunt, quisque pro rata parte tenetur ad debita solvenda, non tamen ultra partem quam acceperit. Uno deficiente, alter debet supplere, quatenus pars ab ipso recepta illud permittat. Ita, abstractione facta a lege civili, quae praedicta temperare consuevit (S. Alf. III, 790). Hinc: * Quaer. i, num valeat in conscientia dispositio legis (si exsistat), qua singuli heredes tenentur tantum pro rata parte ad solvenda debita et legata, ita ut, uno deficiente, alter non teneatur supplere. Resp. Affirmative; siquidem lex utpote quae onera inter heredes iuste dividat, omnino iusta est. Ceterum loges ita statuentes passim creditoribus, qui cx ista legis dispositione damnum patiuntur, alia inedia sibi consulendi relinquunt, puta exigendo solutionem debiti ante divisionem hereditatis, etc. quocirca conferas codicem civilem (S. Alf. III, 790). ■ Quaer. 2, num valeat in conscientia dispositio legis (si exsistat), qua heres, qui hereditatem simpliciter acceptaverit, teneatur solvere ultra vires hereditatis. Resp. Affirmandum videtur, quia lex videtur niti periculo, ne heredes fraudu­ lenter bona occultent ; eiusmodi autem lex obligat, etiamsi in casu particulari absit periculum (n. 152). Plures quidem contrarium docent ccnsentquc, legem niti praesumptione facti sive fraudis commissae, sive intentionis heredis rata habendi omnia debita a defuncto contracta omniaque legata ab eo imposita. Sed legislator non censendus est praesumere id, quod immerito praesumitur. Sunt etiam, qui dispositionem legis halcant pro poena ob neglectum beneficium inven­ tarii ; quo admisso, obligatio non habetur nisi post sententiam iudicis. At dc poena sermo esse nequit, cum lex heredi plenam libertatem relinquat hereditatem sine beneficio inventarii acceptandi. 2. Effectus acceptationis sub beneficio inventarii est, ut heres non teneatur ultra vires hereditatis solvere debita, legata et onera hereditati incumbentia. Alii etiam effectus a lege civili passim statuuntur. 3. Effectus cuiuscumque acceptationis, spectata lege civili, solet esse collatio, ut dicitur, i. e. obligatio, qua heredes tenentur in gratiam cohe­ redum referre in hereditatem dividendam donationes inter vivos, quas a defuncto receperunt; de qua obligatione confer ius patriae ciusque probatam interpretationem. II. De successione testamentaria. 818 1. Notio testamenti. Testamentum est actus, quo quis disponit de bonis suis pro tempore mortem secuturo. Actus testamenti durante vita revocari potest, morte autem firmatur. — 505 — II. Divisio testamenti, 'restamentum dividiiu. in sollemne et non 819 sollemne seu informe, prout sollemnitates a lege requisitae seu forma praescripta servata vel nullatenus aut partim tantum servata est. III. Facultas testandi, i. Spectato iure natur;.e, testari possunt, qui- 820 cumque usu rationis gaudent. Qui habitualiter vel quandoque usu ratio­ nis carent, tempore lucidi intervalli, si detur, possunt testari, Attamen ad valorem testamenti semper requiritur consensus liber (S. Alf. III, 921, 942). 2. Quinam testari possint, spectato iure civili, vide in iure patrio. IV. Facultas ex testamento acquirendi. Spectato iure naturae, om- 821 nes homines ex testamento possunt acquirere (n. 757) ; quinam iure civili excludantur, iterum discas e iure patriae. V. Forma testamenti statuitur iure civili ; quod conferas. 822 Num et quatenus in conscientia valeat testamentum informe, expo­ nitur, ubi dicetur de contractu informi, vel ob aliam rationem a lege irritato. VI. Dispositiones testamentariae a lege prohibitae, interpretatio, ex­ secutio et revocatio testamenti conferantur in iure patrio. Quoad dis­ positiones prohibitas, duo passim cavenda sunt: i" ne testamentum con­ tineat substitutionem fidei commissoriam, ut dicitur; 20 ne laedatur portio legitima. Iam vero: 1. Substitutio generatim sumpta est clausula, qua quis ad hereditatem vel legatum post alterum vocatur. Distinguitur duplex, vulgaris et fidei commissoria; vulgaris est, qua quis ad hereditatem vel legatum vocatur pro casu, quo alter nequit vel renuit ea acceptare;1 fidei commissoria est, quando heredi vel legatario imponitur onus hereditatem vel legatum servandi eaque postea sive integra sive ex parte alteri tradendi. Iam vero substitutio fidei commissoria passim lege civili irritatur 2. Portio legitima est ea bonorum pars, quae heredibus necessariis relinqui de­ bet, ita ut neque per donationem inter vivos neque per testamentum de ea disponi possit. Quinam sint heredes necessarii, et quanta sit portio legitima, xide in iure patriae; quoad eius obligationem conferas probatam interpretationem. SCHOLION. De legatis. I. Notio. Legatum est clausula, qua testator peculiarem quandam 823 rem alicui legat. Ipsa quoque res ita legata dicitur legatum. II. lura legatarii. Num legatarius ex testamento acquirat ius in re, 824 1 Put;'.: Constituo heredem Petrum; si Petrus renuat, Paulus heres sit — 566 — an ius ir, rem, pendet a lege. Ceterum quoad iura et onera legatarii con­ feratur ius patriae. Adhaec observes : 1. Legatum relictum puellis determinatis, ut nubant, etiam ipsis dari potest, ut religiosae fieri possint, nisi aliter constet de inente testatoris (S. Alf. III, 930). Ita S. C. Ep. et Rcg.1 Ratio petitur ex co quod testator praesumitur implicite consensisse. Secus passim dicendum de legato relicto puellis indeterminatis, ut nubant ; « tales enim testatores saepe et pie providere sic intendunt solis puellis nubere volentibus, ne exponantur periculo prostitutionis » (S. Alf. 1. c.). 2. Legatum Monialibus indeterminatis relictum, etiam dari potest mulieribus religiosis, quae vota simplicia profitentur, modo earum instituta a S. Sede appro­ bata sint, vota perpetua emittant, nec testator expresse statuerit, legatum solis vota solemnia professis obvenire. Ita Pius IX decreto S. C. Ep. et Reg.1 .3. Legatum relictum orphanis satis probalitcr dari potest eis, qui habent paren­ tes, a quibus ali nequeunt. Ratio est, quia satis probabile est, testatorem (implicite) consensisse (S. Alf. Ill, 930, dub. II). III. De successione legali seu ab intestato. 825 I. Domino bonorum sine testamento legitimo defuncto, de facto here­ des esse possunt, quos ius civile assignat. II. Quinam veniant primo loco, quinam secundo etc. pariter discas e iure patriae; item quo modo et quo ordine consanguinei ad hereditatem vocentur ; item quid iuris casu quo cum vel sine heredibus legitimis ad­ sint illegitimi; item quomodo illegitimis succedatur; item quaenam pars singulis obtingat. Ceterum advertas : 1. Quoad modum, quo consanguinei ad hereditatem vocentur, notes eos vocari posse per capita, per stirpes, per lineas. a) Per capita succeditur, quando plures heredes aequali gradu a de­ functo distantes hereditatem aequaliter inter se dividunt. b) Per stirpes succeditur, quando unus vel alter ex heredibus mortuus est, et descendentes eius per repraesentationem ad hereditatem vocantur; dicitur per repraesentationem, quia repraesentant heredem defunctum. c) Per lineas succeditur, quando hereditas in duas partes dividitur, quarum una paternis, altera maternis consanguineis obtingit. 2. Quoad legitimitatem et illegitimitatem advertas: a) Filius, spectato iure ecclesiastico, legitimus, spectato autem iure civili, illegitimus, nequit sibi vindicare iura legitimorum, nisi quatenus ipsum ius naturae ea ipsi tribuat. Ratio est, quia legislator, utut repre­ hendendus, tamen de facto legitimationem canonicam pro suo foro non admittit, ideoque de facto filio canonice tantum legitimo iura civiliter legitimorum non concedit. Obi. Filius canonice legitimus ius habet, ut etiam in foro civili pro legitimo habeatur, itaque iura legitimorum participet ’. 25 Febr. 1&12.----- ’. 12 Nov. 1847 ; cfr. Aertnys-Damen I, n. 702. — 567 — Resp. Filius ius strictum habet, nego·, ius latum, ita ut Status iustitiam distri­ but ivatn laedat ; transeat. b) Filius, spectato iure ecclesiastico, illegitimus, spectato autem iure civili, legitimus, nequit uti iuribus sibi a lege civili concessis, nisi quate­ nus ipsum ius naturae ea ipsi concedat. Ratio est, quia dispositio Iuris civilis, quippe quod debeat sequi Ius Canonicum, inhonesta ideoque vi destituta est. Disputatur, utrum necne iniuste agant parentes, qui falso agnoscant et légitiment prolem illegitimam, quae scilicet alterutrius tantum proles est, itaque efficiant, ut legitima porlio legitimorum minuatur. Iam vero ita distinguendum videtur: 1. Si parentes, spectata lege civili, laedendo legitimam non agunt iniuste respectu legitimorum, neque agunt iniuste respectu eorundum, falso agnoscendo prolem. Etenim in posita hypothesi ius habent efficiendi, ut bona illegitimo obveniant; quo posito, agnitio — esto sit mendacium — non evadit iniusta respectu legitimorum, ita ut non impediant eos medio iniusto a bono consequendo. 2. Si parentes, spectata lege civili, laedendo legitimam agunt iniuste respectu legitimorum, etiam agunt iniuste respectu eorundum, falso agnoscendo prolem. Etenim, ista hypothesi admissa, agnitio evadit medium iniustum, quo legitimos a bono consequendo impediunt. SCHOLION I. De testamento (et legato) ad causas pias. Nomine causae piae veniunt: i° Omnis res, quae natura sua ad finem 826 supernaturalem ordinatur, ut Missae, processiones. Ad haec reducuntur ex sensu Ecclesiae pauperes, personae miserabiles cumulatim saltem; 2° omne institutum ab Auctoritate ecclesiastica erectum ad finem reli­ giosum vel caritativum, ut ecclesiae, monasteria, hospitalia episcopalia etc. ; non vero ea instituta caritativa, quae ab Auctoritate ecclesiastica non sunt approbata, ut hospitalia civilia. Sunt tamen, qui dispositiones in favorem eiusmodi institutorum vel etiam alias ad publicam utilitatem factas dispositionibus ad causam piam accenseant, modo intuitu finis supernaturalis fiant. ' Idem dixerint de dispositione in favorem alicuius pauperis. I. Regimen testamenti ad causam piam. Testamentum (item clau­ sula et legatum) ad causam piam soli potestati ecclesiasticae subest. Hinc per se — i. e. nisi ipsa Ecclesia illud statuat — non requiruntur habi­ litas testandi et modus testandi a lege requisita. Sequitur ex eo quod Ecclesia est societas perfecta in sua sphaera, independens a Statu civili, eique indirecte Superior.2 \ Schmalzgrucber, lus ecclesiasticum, t. I, p. Ill; tit. XXVI, n. 43, 2 et 3. ----’. S. Pocnit. 23 lun. 1844 et 10 lan. 1901. - 568 — II. Habilitas testandi ad causam piam. Qui cx iure naturae et eccle­ siastico libere valet de suis bonis statuere, potest ad causas pias, sive per actum inter vivos sive per actum mortis causa (i. e. per testamentum) bona relinquere (can. 1513, § 1). Itaque contingere potest, ut quis valeat testari ad causam piam, qui, spectato iure civili, testandi habilitate careat. Practice tamen illud non ita facile locum habebit, quia plerique inhabiles ex iure civili (v. g. minores) etiam ex iure canonico inhabiles sunt (can. 89). III. Modus testandi ad causam piam. Sufficiunt quae a iure naturae ad validum testamentum requiruntur, i. e. libera, manifestata et non revocata voluntas testatoris. Pauci1 quidem censent, etiam formalitatcs civiles esse servandas ; sed auctores fere communiter ct merito illud negant. Etenim testamentum ad causam piam, utpote soli Ecclesiae obnoxium, habendum est pro immuni a fonma civili, nisi probetur, dictam formam ab Ecclesia assumptam esse. Hoc autem nullo e capite patet. Dcin Ius Can., spectato can. 1513, § 1, pro ipsa facultate testandi in favorem causae piae, requisita iuris civilis non admittit; quod praesumptionem ingerit, etiam requisita a lege civili in usu istius facultatis ab Ecclesia non accep­ tari. Tum can. 1513, § 2 requirit, ut praedictae sollemnitates serventur, si fieri possit; per verba autem si fieri possit absoluta necessitas excluditur. Denique can. citatus edicit, heredes monendos esse, ut testatoris voluntatem adimpleant, etiamsi sollemnitates civiles omissae fuerint ; verbum autem moneantur non tantum exhor­ tativum sed praeceptivum est.2 Porro monitio facienda — secus si de suasione tantum sermo foret — arguit, haberi obligationem. Ceterum in dubio, si quod alicui supersit, a veteri iure non est recedendum (can. 6, 40).1 Attamen S. Poe­ nit., ad quaesitum, utrum heredes, qui ob defectum formalitatis legalis renuant solvere legatum pium, absolvi possint; die 10 Februarii 1901 respondit: « praxim huius sacri tribunalis in similibus causis esse, ut generatim legata pia habeantur valida et obligatoria in foro conscientiae; facile tamen admittuntur heredes ad compositionem cum Ecclesia vel pia causa, cui legatum est. > Quamvis formalitates civiles in testamento (et legato) ad causam piam non requirantur, utiliter tamen servantur, ut dispositiones factae certo debitum effectum etiam in foro civili sortiri possint (cfr. can. 1301). Coroll. I. Heres (legalis), si etiam exsecutor est testamenti ad causam piam, tenetur testamentum exsequi, si ipsi de voluntate testatoris constat, puta per scrip- ’. Ita Retzbach, Dic Verbindlichkeit formloser letzwilliger Verfipgungcn zu frommen Zwcckcn nach dem alten und neucn Kirchcnrecht ----- 2. P. C. 17 Febr. 1930 (A. A. S. 1930, p. 176). Prudenti vocabulo utitur Codex, cum dicit moneantur heredes, ne nimia instantia bonam fidem inutiliter turbet, vel difficultates in foro civili suscitet (Veimeersch, Epitome, II, 835).----- Conferantur dicenda de dona­ tione seu potius de dispositione in favorem causae piae. — Sa­ turam, per verba aut nutus defuncti ipsi (i. e. heredi) data (S. Alf. III, 923). Sed non tenetur testimonio unius tantum testis, utut probati (v. g. solius parochi vel confessarii) acquiescere (S. Alf. III, 924; cfr. can. 1791). ’ Coroll. 11. Alius exsecutor (ac heres legalis) potest et tenetur testamentum ad causam piam, cui heres (legalis) non contradicit, exsequi, etiamsi ipsi (i. e exse­ cutori) de voluntate testatoris tantum constet per testimonium unius testis probati. Coroll. III. Testamentum, irritum quoad causas profanas, valet quoad legata pia ei inserta. Aliqui illud negant, « quia corruente principali, corruit accessorium ; .... sed specialis ratio reperitur in accessorio, quae non est in principali, nempe favor religionis; et ideo ibi attenditur tantum ius canonicum > (S Alf. III. 924). Coroll. IF. Si testamento non sollemni ad causam piam inserta sunt legata profana, haec tradi vel non tradi debent ad normam iuris civilis. ΙλΛ Exsecutio piarum voluntatum hisce regitur: 1. Ordinarii (scilicet pro diversis casibus Ordinarius loci vel Superior maior religionis clericalis exemptae) omnium piarum voluntatum tam mortis causa quam inter vivos exsecutores sunt. — Hoc ex iure Ordinarii vigilare possunt, ac debent, etiam per visitationem, ut piae voluntates impleantur, et alii exsecutores delegati debent, perfuncti munere, illis reddere rationem. — Clausulae huic Ordinariorum iuri contrariae, ulti­ mis voluntatibus adiectae, tamquam non appositae habeantur (can. 1515). 2. Clericus vel religiosus, qui bona ad pias causas sive per actum inter vivos, sive cx testamento fiduciarie accepit,: debet de sua fiducia Ordi­ narium certiorem reddere eique omnia istius modi bona seu mobilia seu immobilia cum oneribus adiunctis indicare ; quod si donator expresse et omnino prohibuerit, fiduciam ne acceptet (can. 1516, § 1). — Ordi­ narius debet exigere ut bona fiduciaria in tuto collocentur et vigilare pro exsecutione piae voluntatis ad normam can. 1515 (can. 1516, § 2). — Bonis fiduciariis alicui religioso commissis, si quidem bona sint attributa loci seu dioecesis ecclesiis, incolis aut piis causis iuvandis, Ordinarius de quo in § § 1-2. est loci Ordinarius; secus Ordinarius eiusdem religiosi proprius (can. 1516). < Ad exercendam suam potestatem S. Sedes utitur, in foro interno, pro casibus occultis, S. Poenitentiaria ; in foro interno S. C. Consilii ct Fabricae S. Petri; pro locis missionum S. C. Propagandae Fidei; pro religiosis S. C. De religiosis; et, ni fallimur, post declarationem 7 dec. 1922 (Per XII, 43 ss.) quae id de alienationi­ bus decernit, S. C. Consislorialis pro mensa episcopali, et S. C. de Seminariis et studiorum universitatibus, pro Seminariis. > ’ V. Mutatio ultimarum voluntatum. Ultimarum voluntatum reductio, moderatio, commutatio, quae fieri cx iusta tantum et necessaria causa ’. C. Relatum. II, De Test. (Ill, 26). ----- ’. Puta summam pecuniae donatam vel legatam cum obligatione eam instituto pio tradendi. ----\’ermeersch, Epi­ tome, II. 836. — 570 — debent, Sedi Apostolicae reservantur, nisi fundator hanc potestatem etiam Ordinario loci expresse concesserit. — Si tamen exsecutio onerum impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla administrato­ rum culpa, impossibilis evaserit, tunc Ordinarius quoque, auditis iis quorum interest, et servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate poterit eadem onera aeque imminuere, excepta Missarum re­ ductione quae semper Sedi Apostolicae unice competit (can. 1517). SCHOLION II. Monita practice. 827 »* · ' I. Per se non est obligatio condendi testamentum ; per accidens adesse potest, puta ut dissidia evitentur. II. Generatim dissuadendum, ut, praetermissis consanguineis, omnia ad causam piam legentur. Immo est obligatio pietatis, eaque gravis bona sua catenus relinquendi fratribus, sororibus et coniugi, quatenus necessarium est ad eorum inopiam gravem sublevandam. Quoad cognatos remotiores et indigentes non est obligatio gravis (S. Alf. Theol. Mor. Ill, 946; Hom. Ap. tr. 10, n. 237; Prax. Conf. n. 233). III. Plures Synodi dioccesanac merito suadent, ut clerici tempestive testamen­ tum condant ; dehortantur autem, ne illud condant in favorem ancillae. Potius per donationes inter vivos vel per legatum servitia praestita remunerent. CAPUT II. De iustitia commutativa in contractibus. Agendum primum de contractibus generatim, deinde de contractibus speciatim, praenotatis hisce Cod. lur. Can. : Quae ius civile in territorio statuit de contractibus, tam in genere, quam in specie, sive nominatis sive innominatis, et de solutionibus, eadem iure canonico in materia ecclesiastica iisdem cum effectibus serventur, nisi iuri divino contraria sint aut aliud iure canonico caveatur (can. 1529). Articulus I. De contractibus generatim. Agemus: i° de notione et divisione contractus; 20 de subiecto; 30 de obiecto et causa ; 40 de forma intrinseca seu de consensu ; 50 de forma extrinseca; 6° de effectibus contractus. § I. De notione et divisione contractus. 828 I. Notio. Contractus est duorum vel plurium in aliquod placitum consensus, quo utraque vel alterutra pars sese ad illud astringit. Differt a niera conventione, quae est duorum vel plurium in aliquod placitum consensus, quin aliquis ex eis sese astringat. — 571 — II. Divisio. Contractus praecipue distinguuntur: 1. In nomination et innominatum, prout in iure proprio nomine gau- 829 det, vel eo caret. Contractus innominati sunt: Do ut des, Do u' facias, Pacio ut des, Facio ut facias. 2. In unilateralem et bilateralem, prout una tantum vel utraque pars obligationem suscipit. 3. In gratuitum, onerosum et mixtum. Gratuitus est, quando una pars alteri gratis commodum praestat. Onerosus, quando utraque pars ad onus aequivalens vel fere acquivalens sese astringit. Mixtus, quando una pars sese astringit ad onus, quod ab altera partim tantum compensatur, ut si quid donatur sub onere respective levi. Coroll. Divisio contractuum in unilateralem et bilateralem fere, sed non plane incidit in divisionem contractuum in gratuitum et onerosum. Divisio prior solam obligationem unius vel utriusque partis, altera etiam mutuam oneris suscepti compensationem respicit. Hinc v. g. donatio sine onere adiecto est contractus gratuitus et unilateralis; locatio-conductio est contractus onerosus et bilateralis; commodatum est contractus gratuitus et bilateralis. 4. In consensualem et realcm, prout in sua specie solo consensu per­ ficitur, ut emptio-venditio, vel in sua specie non perficitur sine rei traditione, ut mutuum. 5. In expressum seu explicitum et tacitum seu implicitum, prout con­ sensus verbo vel scripto manifestatur, aut ex aliquo facto colligitur, v. g. ex susceptione alicuius officii. Contractus tacitus a theologis sae­ pius quasi-contractus dicitur. * 6. In sollemnem et non sollemnem, prout ad eius valorem requiritur vel non requiritur certa quaedam forma a lege praescripta. 7. In vestitum et nudum, prout actionem in iudicio admittit vel non admittat eam. § II. De subiecto contractus. I. Personae habiles vel inhabiles. Habiles sunt ad contrahendum 830 quotquot pleno usu rationis gaudent, nisi a lege ecclesiastica vel civili excludantur. Ratio est, quia plenus usus rationis sufficit ad dandum consensum, quo contractus constituatur. Quinam autem lege ecclesia­ stica excludantur, docent canonistae; quinam lege civili, vide in Codice civili. ’. A iurisperitis quasi-contractus dicitur actus hominis licitus, qui mutuum consensum non includit, sed cui lex iura et obligationes contractus annectit, ut si quis sine mandato alterius absentis negotia gerit — 572 — 831 Π. Sequelae inhabilitatis. Contractus a civiliter inhabili initi passim eo sensu irritantur, quod a iudice rescindi possunt casu, quo rescissio legitime petitur. Quinam rescissionem petere possint, doceat ius civile. Coroil. I. Inhabiles — aliique, qui rescissionem petere possunt — si bona fide egerint, licite contractus rescissionem petunt. Attamen aequum non est, contractus rescissionem peti, si agitur de contractibus, qui passim a prudentibus quoque et probis cum inhabili iniri solent. Praedicti pariter possunt uti exceptione, i. c. con­ tractus exsecutionem denegare; cui asserto non obstat valor naturalis contractus, quia nullus praestare tenetur, quod statim recuperare potest, rescissionem contrac­ tus, quia nullus praestare tenetur, quod statim recuperare potest, rescissionem contractus a iudice petendo. Si mala fide egerint — puta si inhabilis sese habilem finxit vel contraxit cum intentione postea rescissionem contractus cum damno alterius petendi — saltem iniuriam alteri illatam reparare tenentur. Coroll. II. Qui cum inhabili contraxit, potest contractu stare, donec ius inhabilis legitime urgeatur. , ·’ § III. De obiecto contractus. Obiectum distingui potest duplex, remotum et proximum. Remotum a nobis dicitur illud, circa quod versatur consensus, ut equus, frumen­ tum etc. ; proximum intelligitur illud, in quod partes quoad obiectum remotum consentiunt, ut emptio-wenditio equi, frumenti etc. lam vero: 832 I. Obiectum remotum debet esse: 1. In commercio humano positum; quaenam autem iure naturae extra commercium posita sint, vide n. 766; quaenam iure ecclesiastico, n. 625; quaenam iure civili, confer in Codice patriae. 2. Determinatum, saltem quoad speciem ; quoad quantitatem saltem determinabile sit. Ratio est, quia secus contractus illusorius foret, ut si quis diceret, se vendere aliquam plantam. 3. Proprium unius contrahentis, saltem si agitur de re in individuo determinata, et de ea absolute disponitur. Nihil enim impedit, quominus quis alicui vendat rem, quoad speciem tantum determinatam, v. g. fru­ mentum, quod ipsemet sibi adhuc comparare debeat. Nec conditio proce­ dit, si quis nomine alieno, puta ut mandatarius contrahit. 4. Pretio aestimabile, saltem quatenus aliquid alteri venditur vel quasivenditur. Coroll. Res alteri contrahenti iam debita, nequit ipsi vendi vel quasi-vendi, si ei debita est ex iustitia, quia tunc nullum ius confertur, que alius nondum gau­ det. Secus, si alteri contrahenti debita est ex alia virtute, quia tunc ius strictum conceditur ei, qui illo carebat (S. Alf. III, 713; IV, 216). — 573 — II. Obiectum proximum debet esse: 833 1. Possibile, saltem physice. Ad actum moraliter impossibilem potest quidem aliquis se obligare, sed praesumitur id non fecisse. Si res partim possibilis est, contractus pro parte possibili subsistit, excepto casu quo res, sive natura sua sive ex intentione contrahentium indivisibilis est. 2. Honestum, quia nequit quis se ad inhonestum obligare. At de hoc requisito uberius dicendum, atque magis investigandum, quatenus valeat contractus de obiecto prohibito, puta de opere servili die festo (illicite) faciendo, de copula fornicaria vel adultera etc. lam vero, spectato iure naturae, ita dicendum: a) Opere prohibito nondum patrato, contractus saltem eatenus infir­ mus est, quatenus utraque pars potest et debet consensum revocare; consensu autem ab alterutra saltem parte revocato, contractus evanescit, ita ut, etiamsi una pars opus inhonestum perficiat, altera tamen non teneatur pretium solvere. b) Opere prohibito patrato, nec consensu antea revocato, communiter admittitur obligatio solvendi pretium, si agitur de opere lege positiva tantum prohibito; pro qua solutione nostra sententia eadem ratio ac pro opere intrinsece malo allegari potest. Accedit tamen, quod in casu nequit difficultas desumi ex eo, quod opus intrinsece malum non est pretio aestimabile. Controvertitur, si agitur de opere intrinsece malo. Alii negant obliga­ tionem solvendi pretium, quia opus intrinsece malum non est vendibile, utpote pretio non aestimabile, nec quatenus peccatum, nec quatenus laboriosum, periculosum, delectabile est, quia haec a peccato inseparabi­ lia sunt. Accedit quod contractus, inde ab initio plane nullus, per com­ plementum operis validus fieri nequit. Alii contrarium admittunt, quia non patet, actum promittentis pretium et actum acceptantis promissio­ nem, utpote persistentes, impleto opere, non sortiri effectum. Neque in hac sententia contractus inde ab initio plane nullus est, quia effectus producitur vi actuum positorum et non tempestive retractatorum. Huic sententiae videtur adhaerere S. Thomas (2, 2. q. 32, a. 7; q. 62, a. 5. ad 2 ; q. 87, a. 2, ad 2). Si tamen ius civile eiusmodi contractus irritat vel rescindibiles reddit, illud utique a promittente pretium potest urgeri. 5. Alfonsus merito utramque sententiam pro satis fundata habet. Stante autem dubio, stari potest pro possessoic, a. v. qui nondum solvit pretium, ad illud non tenetur; qui pretium recepit, illud retinere potest (S. Alf. III, 172); quod tamen non impedit, quominus qui pretium solverit, si possit, actione iudiciaria illud recu­ peret, quia probabiliter non tenebatur solvere. Sed nequit uti compensatione occul­ ta, quia debitum non est certum. — 574 — S. Pocnitcnt.1 lespondit: < Mulier pocnitens non est cogenda sed hortanda, ut pretium meretricii iuxta prudentis confcssarii indicium eroget in pios usus. » Quaer., num mulier, cui vir aliquid donavit ad copulam eliciendam, donatum retinere possi\ copula denegata. Resp. Affirmative, si vir nullam adiunxit conditionem, quia donatio censetur omnino liberalis, facta ad mulierem alliciendam. Acceptatio tamen vix a scandalo poterit excusari (S. Alf. III, 712, 734, 736)'. § IV. De forma intrinseca contractus seu de consensu. Ipsa natura contractus satis significat necçssitatem consensus, eiusque ab utraque parte praestiti et simultanei (n. 828). Hinc non sufficiunt : i° Consensus interpretativus, i. e. qui adesset, si hoc vel illud locum haberet, quod re ipsa locum non habet. 20 Consensus praesumptus tan­ tum; si consensus tantum praesumitur, re ipsa deficit. Quibus notatis, distinctim dicemus de qualitatibus et de obstaculis consensus. PUNCTUM I. De qualitatibus consensus. 834 Consensus debet esse internus, plene deliberatus, externus et alteri parti intimatus, atque quidem a contrahente vel huius nomine, denique simultaneus. Dicitur: I. Internus. Si non est internus, consensus seu volitio re ipsa deficit. Itaque invalidus est contractus fictus, i. e. externe sed sine animo contra­ hendi initus (S. Alf. III, 709; VI, 832). Qui ficte contrahendo alteri parti damnum intulit, tenetur illud reparare, etiam, si secus illud repa­ rari nequeat, nunc vere contrahendo (S. Alf. III, 709; VI, 832, 833). Coroll. I. Qui vult contrahere, ut alii solent, vere contrahit, etiamsi mere ignoret, obligationem oriri, quia implicite vult obligationem. Idem dicendum vide­ tur de eo, qui vult contrahere, ut alii solent, quamvis censeat, obligationem non oriri, quia volendo contractum etiam videtur implicite velle obligationem, quam non explicite excludit. Coroll. II. Qui vult contrahere, sed animum habet se non obligandi, videtur non contrahere, quia excludit illud, sine quo contractus exsistere nequit; hinc duae istac volitiones sese elidunt ; quin etiam volitio altera utpote magis particu­ laris priori praevalere videtur (S. Alf. III, 201). Coroll. III. Qui vult contrahere, valide contrahit, etiamsi animum habeat obliga­ tionem non implendi; dictae enim volitiones, utpote diversa et separabilia respi­ cientes obiecta, sese non excludunt. II. Plene deliberatus; nam solus eiusmodi actus obligationem et acquisitionem iuris parere potest. ‘. 22 April. 1822. — 575 — III. Externus; scilicet quatenus alteri parti intimari debet. IV. Alteri parti intimatus, prout sequitur: 1. Consensus offerentis contractum debet alteri parti intimari. Ete­ nim offerens nequit respectu alterius partis ligari, nisi illud, quo sese liget i. e. consensum suum alteri parti obtulerit. Atqui consensus alteri parti offertur per intimationem. 2. Consensus acceptantis contractum debet alteri parti intimari, prout exponetur: a) Si de contractu oneroso agitur, affirmandum est. Etenim accep­ tans — aeque ac offerens — nequit respectu alterius partis ligari, nisi ipse illud, quo sese liget, i. e. consensum suum alteri parti obtulerit; offertur autem consensus per intimationem. b) Si de contractu gratuito agitur, negandum est, quia in casu accep­ tans consensum, respectu alterius partis non ligatur seu nulla obliga­ tione gravatur, ita ut ratio supra exposita in casu non subsistat. Coroll. Offerens et acceptans contractum v. g. emptionis-venditionis per se possunt consensum — puta per litteras datum — nuntio tclegrafico revocare, quamdiu consensus comparti nondum innotuerit. Dixi per se; nam lex vel consue­ tudo λχΊ manifesta voluntas offerentis efficere possunt, ut offerens iam nequeat sine iniuria revocare consensum, postquam comparti innotuerit; puta, si quis alicui pro emenda re offert et transmittit pecuniae summam, satis indicat, se iuri rev tltn mdi consensum renuntiare. V. A contrahente vel huius nomine alteri parti intimatus; scilicet quatenus intimari debet. Ratio est, quia solus auctor consensus illud, quo sese ligat, i. e. consensum alteri parti offerre potest. VI. Simultaneus unus cum altero, quia secus non vere in unum con­ veniunt. Sufficit tamen, ut unus consentiat, consensu alterius perdu­ rante. PUNCTUM II. De obstaculis consensus. Obstacula consensus enumerantur: Ignorantia, error, dolus et metus. 835 Ignorantia est mera absentia notitiae de aliqua re. Error est falsun. de re (vel persona) aliqua indicium. Dolus est studiosa alterius circum­ ventio. Iam vero quae respiciunt ignorantiam practice incidunt in ea, quae valent de errore. De dolo satis dicetur, ubi de errore sermo erit. — 576 — 836 I. Error. I· Divisio. Error distinguitur: I. In substantialem ct accidentalem. Substantialis habetur: i° quando natura contractus ab una parte intenti, alia est ac natura contractus, quem altera pars intendit, ut si tu aliquid ut donum acceptas, cum altera pars illud commodare intendat; 2° quando obiectum consensus, saltem moraliter loquendo, aliud est ac obiectum contractus praesentis (i. e. obiectum, in quod expressio consensus fertur), ut si intendis emere gemmam, et expressio consensus fertur in vitrum ; 30 error circa per­ sonam, cum qua contrahitur, tunc tantum substantialis esse potest, cum — ut in matrimonio — persona constituit obiectum contractus. Alii tamen quoad errorem circa personam ita dicunt: Error circa personam suistantialis vel accidentalis esse potest. In matrimonio semper substantialis est, quia ipsa persona est obiectum, de quo contrahitur. In aliis contractibus error est substantialis, si persona per se et principaliter intenditur, ut communiter est in contractibus gratuitis; puta si eleemosynam tribuis Petro, putans ipsum esse pau­ perem, cum dives sit. Est error accidentalis, si persona quid secundarium est, quod plerumque locum habet in contractibus onerosis, puta si emis aliquid apud Paulum haereticum, putans ipsum esse catholicum ; aliquando etiam locum habet in gratuitis, ut si eleemosynam das Petro pauperi, putans, ipsum esse Paulum. Extra casus supra enumeratos error accidentalis est. 2. In errorem, qui dedit causam contractui, et talem, qui non dedit ei causam, prout contractus, secluso errore, non fuisset initus vel .nihilo minus fuisset initus. 837 II. Influxus in contractum. Error circam naturam contractus, ut patet, contractum irritat. Hinc iam dicamus de errore, qui versatur circa obiectum contractus. Iam vero: 1. Error substantialis irritat contractum. Efficit enim, ut consensus feratur in obiectum, diversum ab obiecto contractus praesentis (i. e. ab obiecto in quod expressio consensus fertur). Deest igitur consensus in obiectum huius contractus (S. Alf. III, 714; cfr. can. 104). 2. Error accidentalis haec efficit: a) Irritat contractum, si contrahens consensum suum alligat accidenti, ita ut recidat in conditionem sine qua non (cfr. can. 104). Secus non irritat contractum, quia non impedit, quominus consensus feratur in obiectum contractus praesentis. Casus autem irritationis maxime occur­ ret in errore circa personam, atque quidem (ut applicemus, quae alii secundum dicta n. 836 pro errore substantiali habent), si persona per se et principaliter intenditur, ut communiter fit in contractibus gratuitis. — 577 — puta si eleemosynam tribuis Petro, putans ipsum esse pauperem, cum dives sit. Secus dicendum, si persona quid secundarium est, quod ple­ rumque locum habet in contractibus onerosis, puta si emis aliquid apud Paulum haereticum, putans ipsum esse catholicum ; quandoque etiam in gratuitis, ut si eleemosynam das Petro pauperi, erronee putans ipsum esse religiosum (S. Alf. III, 737). b) Rescindibilem reddit contractum, si error dolo inductus est, atque quidem ab altero contrahente, et causam dedit contractui. Secus contrac­ tum ne rcscindibilem quidem reddit. Ratio prioris est, quia contractus dolo alterius contrahentis inductus, involvit iniuriam ab altero contrahente illatam ; quae quaedam iniuria ab ipso reparari debet. Reparatur autem eo quod contractus iniuriam involvens tollitur, a. v. rescinditur. Ergo rescindi vel saltem eius rescis­ sio offerri debet ab eo, qui iniuriam intulit; cui obligationi respondet ius rescindendi in eo, qui iniuriam passus est. Si contractus iam exsecu­ tioni datus est, iniuria reparatur eo quod deceptus quoad res suas in pristinum statum restituitur (S. Alf. III, 715). Posterius tria involvit, nimirum: «) Error accidentalis non reddit contractum rescindibilem, si non fuerit dolo inductus, sed v. g. inculpabiliter vel fortuito seu a causa non libera; quia deest iniuria (saltem formalis) reparanda. β) Error accidentalis non reddit contractum rescindibilem. si fuerit dolo tertii inductus. Ratio est, quia abest iniuria ab altero contrahente, puta a Petro reparanda. Iniuria autem a tertio (Paulo) uni contrahenti (lacobo) illata, non est ratio, cur alter contrahens (Petrus) iure, per contrac­ tum cum lacobo acquisito, rescissione contractus privari possit. 7) Error accidentalis non reddit contractum rescindibilem, si non dedit causam contractui. Ex eo enim quod contractus, errore excluso, nihilo minus initus fuisset, consequitur, contractum aeque ac alios sine errore inites, voluntati acceptum fuisse; hinc aeque ac alii illi contractus pro firmo et irrescindibili haberi debet. Advertas tamen, debitam aequalitatem mercedem inter et pretium, si ob errorem laesa sit, esse reparandam ; et si dolus accesserit, decipiens alia quoque damna, si forte ex dolo secuta sint, resarcire tenetur (S. Alf. III, 714 et 715). Nota. i. Quoad materiam ecclesiasticam observes haec can. 104: In contractibus error locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris; item haec can. 1684, § i : Si quis... dolo circumventus... contractum inierit, qui ipso iure non sit nullus, poterit,... dolo probato, obtinere... contractus rescissionem actione quae vocatur rescissoria. Nota 2. Quid statuat ius civile circa errorem, vide in iure patriae. 37 - 578 - II. Metus. I. Notio Metus est trepidatio mentis, instantis vel futuri periculi causa. * 839 II. Divisio. Metus, spectata nostra materia, distinguitur: i. Gravis et levis. Gravis est, quando malum timendum grave est et certo vel probabiliter imminet. Gravitas autem mali relative sumenda seu diudicanda est, spectatis aetate, sexu et conditione personae cui metus incutitur. Levis est, quando imminet malum leve vel grave qui­ dem, sed parum probabile. Metus rcverentialis, prout significat confusionem et molestiam ob indignationem superioris, non est gravis. Habetur tamen metus gravis, si « adiungantur aut verbera, aut minae, aut timor alicuius gravis mali, puta odii, diuturnae indignationis etc. » (S. Alf. 1056). 2. luste et iniuste incussus. 3. Proveniens ab intrinseco, a causa necessaria, ab altero contrahente vel a tertio. ’ 4. Incussus ad extorquendum consensum seu in ordine ad contractum, vel alio fine. ’ 5. Metus, qui dedit causam contractui, et qui non dedit ei causam. 840 III. Influxus in contractum. Metus, qui ita perturbat usum rationis ut actus non sit plene deliberatus, irritat contractum, ut sequitur ex dictis n. 834. Hisce sepositis : 1. Metus — sive ab intrinseco, sive a causa necessaria ortus, sive a causa libera iuste vel iniuste incussus — non irritat contractum. Ratio est, quia metus non impedit, quominus contrahens perfectum consensum praestet. Atqui perfecto consensu contractus intrinsece constituitur (S. Alf. III, 716; cfr. can. 103, § 2). Observes tamen: i° quosdam contrac­ tus ex metu gravi et iniusto initos iure canonico invalidos esse, ut v. g. contractum matrimonialem; 20 idem secundum plures ob specialem ratio­ nem valere de matrimonio, etiamsi solum ius naturale spectetur, ut suo loco exponemus. 838 Obi. i. Metus iniuste incussus irritat contractum gratuitum; nam materia, de qua in casu contrahitur, est liberatio ab iniusta vexatione; ut si quis alicui aliquid donet, quia alius ipsi mortem minetur. Atqui liberatio ab iniusta vexatione, utpote iam cx iustitia debita, nequit esse materia contractus. ‘. Ita Ius. Rom. L. 1 ff. Quod metus causa IV, 2. -- ’. V. g. latro tibi insidia­ tur; tu autem transeunti promittis summam pecuniae, ut te tueatur. ----- ’. V. g. aliquis cx odio tibi intentat mortem ; tu autem, ut a proposito recedat, ipsi pecuniae summam promittis. — 579 — Resp. Liberatio ab iniusta vexatione specie tenus tantum, non autem re est materia, de qua contrahitur. Agitur enim de contractu gratuito; in eiusmodi autem contractu materia est a sola parte v. g. promittentis vel donantis, estque v. g. id quod promittitur vel donatur. Obi. 2. Metus iniuste incussus irritat contractum gratuitum, quia deficit causa contractus, i. e. animus liberalis exhibendus. Resp. Animus liberalis est causa ordinaria contractus gratuiti ; at non repugnat, cx alio motivo puta ex metu mali secus imminentis aliquid promitti vel donari. 2. Metus rescindibilem reddit contractum, si èt iniuste èt ab altero contrahente incussus fuerit, èt dederit causam contractui. Si una e con­ ditionibus assignatis desit, metus non reddit contractum rescindibilem. Prius deducitur ex eo, quod in posita hypothesi alter contrahens alteri iniuriam intulit, quae ab ipso reparanda est. Reparatur autem eo quod iniuriae effectus, i. e. contractus tollitur seu rescinditur. Ergo contractus rescindi vel saltem eius rescissio offerri debet ab eo, qui intulit iniuriam; ex quo consequitur, contractum a parte, quae iniuriam passa est, ad nutum posse rescindi (S. Alf. III, 717). Si contractus iam exsecutioni datus est, iniuria reparatur eo quod metum passus quoad res suas in pri­ stinum statum restituitur. Perinde autem est, utrum metus incussus sit ad extorquendum consensum, an alio fine, quia de facto contractus fuit effectus iniuriae. Adhaec si res pervenerit ad tertium possessorem bonae fidei, metum passus potest ab illo rem repetere, eaque ab illo restitui debet, quia res per iniuriam domino detracta, ipsi obligata manet (S. Alf. III, 719). Excipe si, spectato iure positivo, res praescripta foret. Posterius tria involvit, nimirum : a) Metus non reddit contractum rescindibilem, si provenerit ab intrin­ seco vel a causa necessaria ; item si a causa libera sed iuste incussus fuerit. Ratio est, quia abest iniuria reparanda. b) Metus non reddit contractum rescindibilem, si fuerit a tertio incussus. Ratio, est, quia abest iniuria ab altero contrahente puta a Petro reparanda. Iniuria autem a tertio (Paulo) uni contrahenti (lacobo) illata, non est ratio, cur alter contrahens (Petrus) iure per contractum cum lacobo acquisito, per rescissionem contractus privari possit. c) Metus non reddit contractum rescindibilem, si non dederit causam contractui. Ex eo enim quod contractus, metu excluso, nihilo minus initus fuisset, consequitur, contractum aeque ac alios sine metu initos, voluntati acceptum fuisse; hinc aeque ac alii illi contractus pro firmo et irrescindibili haberi debet. Nota i. Metus levis praesumitur non dedisse causam contractui; eiusque in foro externo ratio non habetur (S. Alf. III, 718; VI, 844). — 58ο — Nota 2. Quoad materiam ecclesiasticam observes haec can. 1684, § 2: Si quis motus metu gravi iniuste incusso... contractum inierit, qui ipso iure non sit nullus, poterit, metu... probato, obtinere... contractus rescissionem actione quae vocatur rescissoria. Nota 3. Quid lex civilis circa metum statuat, vide in Codice civili. SCHOLION. Laesio. 841 I· Notio. Laesio consistit in eo quod non servatur aequalitas, quae in contractibus onerosis requiritur. 842 II· Influxus in contractum. Laesio, spectato iure naturae, per se neque irritat neque rescindibiletn reddit contractum, sed secum fert obli­ gationem aequalitatem restituendi. Dixi per se, quia simul occurrere potest error vel dolus, qui contractum invalidum vel rescindibilem reddat. Quoad materiam ecclesiasticam observes can. 1684, § 2: Qui gravem ex con­ tractu laesionom ultra dimidium ex errore passus est, potest infra biennium obti­ nere contractus rescissionem actione quae vocatur rescissoria. Quid lex civilis circa laesionem statuat, vide in Codice civili. § V. De forma extrinseca contractus. 843 I. Notio. Per formam extrinsecam contractus intelliguntur sollemni' tates secundum legem in ineundis aliquibus saltem contractibus adhiben­ dae. 844 II. Divisio. 1. Forma extrinseca contractus dividitur: 1. Spectato lure can., in essentialem et accidentalem, prout ad valorem vel solum ad liceitatem requiritur; ita praesentia testium et parochi pro matrimonio essentialis est ; quod autem matrimonium publice ineundum est, ad formam accidentalem pertinet. 2. Spectato lure civ., aliae sollemnitates (quandoque) requiruntur ad contractum mere probandum ; aliae quodammodo ad valorem neces­ sariae sunt, prout in scholion uberius exponemus. § VI. De effectibus contractus. Contractus (sive de re danda, sive de re facienda vel omittenda) secumfert obligationem exsequendi contractum et reparandi damna e ne­ glectu exsecutionis secuta. 845 i. Obligatio exsequendi contractum; quae obligatio, cum contractus habendi sint tanquam bona fide initi, non solum sese extendit ad ea. quae disertis verbis expressa sunt, verum etiam ad ea, quae pro contrac­ tus natura postulant aequitas, usus vel lex. - 5δι Quid, si temporc, quod inter contractum initum ciusque exsecutionem intercedit, valor sive pecuniae sive rerum immutatur? Resp. J. Si de ordinariis seu — ut ita dicam — normalibus mutationibus sermo est, contractus prout iacet exsecutioni mandandus est, quia contrahentes in eiusmodi mutationes consensisse censentur. Resp. 2. Si de maiori mutatione agitur, ita dicendum : 1. Si lex vel pactum expressum vel consuetudo normam assignant, hisce stan­ dum est Quoad logem vel pactum res clara est ; quoad consuetudinem sequitur ex eo, quod contrahentes secundum consuetudinem censentur contraxisse. 2. Seclusis lege, pacto expresso et consuetudine, is qui exsequendo contractum damnum patitur, ad hoc subeundum tenetur, si agitur de casu, qui poterat praevi­ deri (timeri) ; secus si sermo est de casu, qui praevideri (timeri) non poterat, ut terrae motus. Ratio est, quia omnis contractus initus modo in quaestione assignato habet aliquid contractus aleatorii ; quo posito, casus priores contractu comprehensi censentur, non autem posteriores. Haec suo loco pluribus contractibus applicabimus. II. Obligatio reparandi damna. Ut autem haec obligatio e contractus 846 neglectu oriatur, requiritur aut culpa theologica, aut speciale pactum, aut culpa iuridica una cum sententia iudicis. Quibus de effectibus contractuum in genere notatis, speciatim dicemus de effectibus contractuum quali ficatorum, scilicet de effectibus contrac­ tus initi sub conditione, sub modo, ad causam, ad diem, sub poena et iuramento firmati. PUNCTUM I. De effectibus contractus sub conditione. I. Conditio de praeterito’ vel de praesenti' efficit, ut contractus 847 statim subsistat vel non subsistat, prout conditio impleta vel non impleta est. Exsecutio autem contractus suspenditur, donec cognoscatur, utrum conditio sit impleta necne. II. Conditio de futuro ita operatur: 1. Conditio de futuro necessario 3 (ut tali cognito) ita interpretanda 848 praesumitur, ut non suspendat exsistentiam, sed tantum exsecutionem contractus; hinc statim subsistit. 2. Conditio de futuro contingenti: a) Si suspensiva * est, efficit: i° ut valor contractus et obligatio illum exsequendi suspendantur; 2° ut debitor debeat exspectare conditionis ’. V. g. si pater tuus .mortuus est, do tibi hanc rem. ----V. g si minorennis es, confero tibi hoc vel illud. ----V. g. do tibi horologium, si moriar. ----‘. V. g. si negotium illud succedat, do tibi too florenos. — 5θ2 — eventum nec illum impedire; 30 ut, conditione impleta, contractus sine novo consensu absolutus evadat. Quacr., quid efficiat revocatio consensus ante impletam conditionem facta. Resp. Consensus ita revocatus impediζ quominus contractus conditione impleta perficiatur, cessante nimirum voluntate, sine qua contractus perfici nequit. Si tamen consensus illegitime revocatur, obligatio praestandi id, quod contractus involvebat, per se persistit vi obligationis reparandi iniuriam. b) Si resolutoria est,1 efficit: i° Ut contractus statirn valeat et exsecu­ tioni mandari debeat; 2° ut impletio conditionis debeat exspectari nec impediri ; 30 ut, impleta conditione, contractus cesset, et res in pristinum statum reponi debeant; 40 ut, deficiente conditione, contractus absolutus evadat ; conditio autem censetur deficere, quum certum evadit, eam nun­ quam impletum iri. ♦ 849 III. Observanda quoad peculiares quasdam conditiones. 1. Conditio de re impossibili1 efficit, ut contractus nullus sit; qui ita contrahit non censetur velle contrahere. Si tamen conditio iocose tantum additur, contractus validus est. 2. Conditio (mere suppositi va) ’ de re turpi' efficit, ut promittens pos­ sit et debeat ante actum turpem patratum promissionem revocare; qua revocata, contractus plane corruit. Si non revocaverit, nostra sententia tenetur (saltem per se) post conditionem impletam promissis stare, quia contractus conditionatus, utut sub conditione turpi, non videtur ab initio plane nullus, ideoque, conditione impleta, effectum sortiri.' 3. Conditio contraria substantiae contractus, * contractum irritat, si vere ut conditio apponitur. Deest enim consensus in obiectum contractus, quippe quod per conditionem destruatur. PUNCTUM II. De effectibus contractus sub m •I· 850 I· Notio. Contractus sub modo habetur, quando contractui substan­ tialiter completo ab uno contrahente adicitur onus, ab altero ex iustitia implendum ; ut si quis alicui donat aliquam summam pecuniae ad emen­ dos libros, vel alicui vendit domum ea conditione, ut ipsemet in ea habitet. ‘. Do tibi 100 fiorenos, donec ad meliorem statum perveneris. ----- 8. Do tibi 100 fiorenos, si cursum solis cohibeas. -----’. Mere suppositiva est, si conditio non additur ut ponenda. ----- *. Promitto tibi 10 fiorenos, si copulam admittas. ----Quae secundum dicta n 833 militant contra contractum sub conditione turpi ponenda, nullatenus eodem iure contra contractum sub conditione turpi mere suppositiza urgeri possunt. ----- *. Contraho tecum, si iuri in prolem procreandam renuntias. - 583 Contractus sub modo non habetur, quando onus non vel non ex iustitia imponi­ tur, sed solum stimulandi causa adicitur, ut si pater occasione festi aliquid donat filio addendo, se illud donare eo fine, ut in posterum bene studeat. Contractus sub modo differt a contractu sub conditione ; hic enim quoad valo­ rem a conditione pendet, dum contractus sub modo involvit, contractui valido novam obligationem addi. Nota i. Modus contrarius substantiae .contractus irritat contractum, si consensus re vera ei alligatur ; siquidem excludit consensum in obiectum contractus. Nota. 2. Modus impossibilis vel turpis pro non adiecto haberi potest, nisi con­ stet, consensum ei alligatum esse. Modus enim impossibilis praesumitur non serio adiectus, modus autem turpis non per modum obligationis sed allectionis vel se­ ductionis impositus. II. Effectus, i. Qui acceptat contractum sub modo possibili et honesto, 851 tenetur ex iustitia modum implere, ut sequitur ex dictis. Si culpabiliter non impletur, per se restitutio fieri debet, quanti interest modum servari. 2. Modus non impletus non reddit contractum rescindibilem. Etenim facultas vel obligatio rescindendi contractum enasci deberet ex iniuria, quam neglectus modi involveret. Atqui ex ista iniuria oritur tantum obli­ gatio restituendi, quanti interest modum servari. Si vero dicta iniuria non posset satis reparari nisi rescindendo contractum, et res in pristinum statum reponendo, per accidens, ut ita dicam, contractus rescindibilis evaderet. Saepius vero non habebitur contractus sub modo stricte dicto, sed ex mente contrahentium modus (improprie dictus) adicitur per modum conditionis, qua non impleta, contractus corruit vel rescindibilis reddi­ tur.1 Quid pars, cuius intersit, possit, spectato iure civili, si modus non impleatur, vide in Codice patriae. PUNCTUM III. De effectibus contractus ad causam. I. Notio. Contractus ad causam habetur, quando in contractu expri- 852 mitur motivum, ob quod initur, v. g. : Illud tibi dono, quia hoc vel illud pro me fecisti. II. Validitas, i. Si causa unica vel principalis non subsistit, contrac- 853 est invalidus. Ratio est, quia habetur error substantialis, a. v. obiectum consensus (v. g. donatio qua remuneratoria vel qua eleemosyna) aliud - ’. Ex Cap. Verum, L. 4. tit. 5 De cond. appos. donatio ad causam piam ob modum non servatum non corruit, nisi donator illud statuerit ; sed tunc potius habe­ tur conditio resolutoria, quam modus. — 5θ4 — est ac obiectum contractus praesentis (v. g. donatio, quae non est remuneratoria vel eleemosyna), aut saltem consensus causae unicae vel prin­ cipali alligatur. 2. Si causa secundaria non subsistit, ita dicendum : Si non dedit cau­ sam contractui, contractus validus et irrescindibilis est; idque valet, etiamsi error dolo et ab altero contrahente inductus sit. Si dedit causam contractui, et ab altero contrahente dolo inductus est, contractus est validus, sed rescindibilis (n. 837). III. Effectus seu obligatio ex dictis facile eruitur. PUNCTUM IV. De effectibus contractus ad diem. 854 I- Notio. Contractus ad diem habetur, quando assignatur tempus certo futurum, quo contractus exsequendus est. Dixi certo futurum; nam si incertum est, num tempus aliquando futurum sit — ut si dicas: « quando a morbo periculoso convalueris » — praesumitur intendi con­ tractus sub conditione suspensiva. II. Effectus satis e notione eruuntur; conferatur praeterea Ius patriae. PUNCTUM V. De effectibus contractus altemativi. 855 I· Notio Contractus altcrnativus habetur, quando quis tenetur ad unum e duobus vel pluribus praestandum, ita ut, uno legitime praestito, satisfecerit. Dixi legitime, i. e. ad nutum proprium, si electio penes debi­ torem, ad nutum creditoris, si penes creditorem est. II. Effectus satis e notione eruuntur; conferatur praeterea Ius patriae. PUNCTUM VI. De effectibus contractus sub poena. 856 I· Notio. Contractus sub poena habetur, quando contractui adicitur mulcta, pro omissione vel dilatione exsecutionis solvenda. 857 II. Effectus. 1. Si poena statuta est propter omissionem, creditor potest exigere aut exsecutionem contractus aut poenam ; si statuta est propter solam dilationem, potest exigere utrumque i. e. et exsecutionem contractus et poenam. 2. Poena non obligat, nisi adfuerit culpa saltem iuridica ; culpa theo­ logica non requiritur. 3. Poena debetur ante sententiam iudicis, non tamen antequam a cre­ ditore petatur; talis enim praesumitur intentio contrahentium. - 585 PUNCTUM VIL De effectibus contractus iuramento firmati. Sufficit sed et iuvat applicare contractui, quae alibi (n. 689) diximus de iuramento, adiecto actui generalius sumpto. I. luramentum adiectum contractui invalido, hunc non reddit vali- 858 dum:1 nec adiectum contractui rescindibili, hunc irrescindibilcm reddit; siquidem iuramentum non mutat naturam contractus, prout ea ex se vel ex iure exsistit. Huc referas haec can. 1318, § 2 : Si autem actui directe vergenti in damnum aliorum aut in praeiudicium boni publici vel salutis aeternae insiurandum adiiciatur, nullum exinde actus consequitur firmi­ tatem. II. luramentum adicctum contractui invalido, non inducit obligatio­ nem, quia iuramentum actui adiectum sequitur naturam et conditiones actus, cui adiicitur (can. 1318, § 1), seu quia accessorium sequitur prin­ cipale (S. Alf. III. 180) 3. III. luramentum adiectum contractui valido, obligationi contractus addit obligationem religionis; attamen incipit et desinit obligare cum contractu, cui adicitur. Prius patet tam ex S. Scriptura 3 et can. 1317, § i, quam ex dictis de iuramento in tract, de II praecepto (n. 689). Alterum eruitur ex eo quod, ut dictum est, iuramentum, actui adiectum. sequitur naturam et conditiones actus, cui adicitur. SCHOLION. De contractu iure civili irrito. I. Notio contractus iure civili irriti. Contractus iure civili irritus 859 triplici sensu accipi potest: i° pro contractu in foro conscientiae nullo; 2° pro contractu civiliter tantum nullo ; 30 pro contractu nec in foro conscientiae nec civiliter nullo, sed a iudice annullando. II. Potestas irritandi contractus. Etiam legislator civilis potest con- 860 tractus plane irritare, ita ut etiam in foro conscientiae nulli sint. Potest enim, quae ad bonum publicum maxime conducunt. Atqui maxime con­ ducit ad bonum publicum aliquos irritare contractus, i. e. statuere quae‘. Quoad Ius Romanum plures censent, contractum, iure positivo per se invali­ dum, per iuramentum adiectum convalidari. Idem alii ad Ius Canonicum exten­ debant (cfr. S. Alf. III, 177); at ea in lure Can. iam non valere videntur (cfr. lib. Ill, cap. II, de iureiurando, coli. 6, 6°). ----- *. Attamen non repugnat, iura­ mento, contractui invalido adiecto, obligationem induci ; nam stricte loquendo potest quis se obligare independenter a valore actus, cui iuramentum adicitur. At haec fere hypothetica sunt.----- ’. Matth. V. 33. — 586 — dam, sine quibus servatis contractus per se validi plane irritantur, vel saltem plenae irritationi a iudice pronuntiandae obnoxii sunt. Dixi, maxime conducit ad bonum publicum etc., scilicet ad providendum securitati contractuum, ad lites de valore suboriendas praecavendas subortasque solvendas. 861 III. Ratio, qua contractus iure civili irritati sunt. 1. In plerisque regnis practice agendum ac si contractus valore naturali non privantur ante sententiam iudicis. Ratio, quia sententia quae ita fere ubique theorctice leges interpretatur, practice omnino tuta est. Id tamen notes, contrac­ tum lege irritum iam ante sententiam iudicis etiam in foro conscientiae valore destitui, si contrahentes eatenus tantum consentire intendant, quatenus contractus etiam in foro civili firmus sit. 2. Per sententiam iudicis contractus etiam naturali valore privatur; quod omnes theologi admittunt. Coroll. I. Quae dicta sunt de contractibus, etiam valent de aliis actibus, signan­ ter de testamento lege irritato (cfr. n. 822). Coroll. II. Licet ei, cui haec facultas a lege conceditur, modo antea bona fide processerit, rescissionem contractus a iudice petere. Alteri autem parti licet stare contractu, donec rescindatur vel rescissum iri praevideatur ; si illud certo praevi­ deatur, tenetur ex caritate — ut expensae vitentur — iam ante sententiam iudicis cedere. Coroll. III. Non licet ante sententiam iudicis occulta compensatione uti, quia contractus persistit, donec rescindatur. Articulus II. De contractibus in specie. § I. De promissione. I. Notio. Promissio est fidei datio aliquid dandi vel faciendi, alteri facta. Differt lain a simplici proposito quam a donatione. Dicitur: 862 i. A simplici proposito; quod est mera voluntas aliquid faciendi vel omittendi. Porro quae verbotenus videntur promissiones, saepe sunt reipsa simplicia proposita, quatenus non fiunt animo se obligandi, sed testificandi tantum praesentem voluntatem : propositum autem simplex non obligat, ne ex veracitate quidem, sed summum ex constantia, si nulla sit ratio mutandi ; quod rarum est in propositis communibus et liberis. 2. A donatione, quae est iuris (sive in re sive in rem) datio, alteri gratis facta. 863 II. Divisio. Promissio distingui potest in proprie dictam et improprie dictam. Proprie dicta ea est, quam definivimus. Improprie dicta est - 587 — promissio, tacta cum intentione alicui conferendi ius in rem; eiusmodi autem promissio stricte loquendo donatio quaedam est. Iam vero: 1. Promissio improprie dicta habetur vel praesumitur haberi: i° quan­ do quis expresse vult sese obligare ex iustitia; item, si expresse sub gravi, quia promissio proprie dicta sub levi tantum obligat; 20 quando promissioni adduntur iuramentum vel scriptura publica vel chirogra­ phum vel testes; 30 quando neglectus promissionis manifeste in damnum promissarii verget ; ut si quis pauperi, volenti equum emere, pretium mutuo dandum promittit (S. Alf. III, 720); 40 quando promissio mutua locum habet, ut in sponsalibus. 2. Extra casus praedictos habetur vel praesumitur haberi promissio proprie dicta; nimirum: i° si quis vult sese obligare expresse ex fideli­ tate; 2° si quis vult sese simpliciter obligare, nec addit iuramentum, scripturam publicam, chirographum vel testes. Homines autem passim volunt sese simpliciter obligare. 3. In dubio, qualis promissio adfuerit, praetice standum pro pro­ missione proprie dicta. III. Obligatio. 1. Promissio proprie dicta inducit obligationem fideli- 864 tatis, ut ex notione tradita satis eruitur. Obligatio autem fidelitatis levis tantum est, quia neglectus eius non involvit laesionem iuris proprie dicti, ideoque levem tantum ordinis socialis laesionem secum fert. S. Thomas ita : « Dicendum quod secundum honestatem ex qualibet promissione homo homini obligatur » (2. 2, q. 88, a. 3, ad 1). 2. Promissio improprie dicta inducit obligationem iustitiae, camque ex genere sui gravem; quod patet ex notione exposita. Notes autem, a S. Alfonso et aliis « ad constituendam materiam gravem in promissione requiri materiam quadruplo maiorem quam in furto mortali ; quia pro­ missor agit de proprio, fur de alieno » (III, 720). ΙλΛ Cessatio obligationis. Obligatio promissionis cessat: i° remis- 865 sione promissarii ; 2° si promissum evadit impossibile, illicitum vel promissario inutile ; 30 si in promissione reciproca alter non stat promis­ sis; 4° si supervenit mutatio adiunctorum notabilis, quae, si praevisa fuisset, promissionem impedivisset; nam promittens non censetur se pro tali eventu obligasse (S. Thom. 2. 2, q. no, a. 3, ad 5 ; S. Alf. III, 720). Cessat igitur, si v. g. promissarius ex paupere fit dives ; si ingratum se praebet etc ; item cessare potest v. g. ob infortuniam promittentis etc. Coroll. I. Obligatio promissionis transit ad heredes promittentis, ct quidem eodem titulo, si agitur de promissione reali; non autem transit, si de promissione personali sermo est (n. 649). — 588 — Coroll. II. Ius vel quasi ius ex promissione ortum transit ad familiam, heredem promissarii, si promissio facta censeatur intuitu non sohim promissarii, sed etiam familiae eius. Coroll III. Promissarius, cui non satisfit, nequit occulta compensatione uti, si promissio proprie dicta fuerit, quia talis promissio nullum ius strictum confert. § II. De donatione. 866 I. Notio. Donatio est datio gratuita, sive rei sive iuris in rem, alteri facta. Additum est, sive iuris in ran; sed de eiusmodi donatione, quam etiam promissionem improprie dictam vocavimus, satis actum est n. 863 sq. 867 868 II. Divisio. Donatio maxime dividitur: 1. In donationem inter vivos, et mortis causa. Prior habetur, quando quis irrevocabiliter aliquid donat. Altera, quando donat revocabiliter, ita ut donatio non fiat irrevocabilis nisi post mortem donatoris; differt a testamento, quatenus hoc in ultimo vitae instanti, illa vero in vitae decursu fit. 2. In pure libet alem, et antidoralcm seu remuneratoriam, prout nullam obligationem vel obligationem gratitudinis supponit. III. Habilitas donandi. Habiles sunt ad donandum quicumque pleno usu rationis gaudent, et bona propria eorumque administrationem ha­ bent, nisi a lege excludantur. Quinam vero et quatenus a lege excludan­ tur, vide in Codice tam ecclesiastico quam civili. Coroll. Qui ncc potest nec poterit suo tempore debita solvere, valide quidem, sed iniuste donat. Valide donat, quia habet dominium rei, quam donat. Iniuste donat, quia donando (magis) impotentem se reddit ad debita solvenda (S. Alf. HI. 722). I l| I 869 IV. Habilitas ex donatione acquirendi. Ex donatione acquirere pos­ sunt omnes homines, qui a lege non excluduntur, etiam infantes et per­ petuo amentes. Attamen qui donum acceptat ab eo, qui debitis solvendis absolute impar est, iniustitiae reus, atque ad restitutionem obligari vide­ tur, si acceptat, conscius impotentiae debitoris, idque valet, etiamsi ipsum non induxerit ad donandum. Ita S. Alfonsus, Caietanus,1 S. Antoninus’ et auctores multo communius. Ratio autem est, quia acceptando effica­ citer cooperatur ad impotentiam debitoris augendam, sicque iniuriam creditoribus inferendam; «contractus enim donationis non consistit in sola voluntate donantis, sed etiam in voluntate acceptantis, qua contrac­ tus constituitur, et sine qua nulla exsistit alienatio vel donatio » (S. Alf. 1. c.). Attamen : ‘. Opusc. torn. 2, tr. 8, q. 4, v. Ad obiecta.----- ’. Part. 2, tit. 1, cap. 9, § π et 12. — 589 — 1. Si bona fide processerit, tenetur tantum restituere rem acceptam, si exstet ; vel, si iam non exstet, quatenus ditior factus est. 2. Qui dubitat, num donator impar sit solvendis debitis, licite donum acceptat et retinet ; licite etiam illud retinet, si postea dubitet, num tempore donationis impotens esset. V. Forma intrinseca donationis. Formam intrinsecam donationis 870 constituunt — ut in omni contractu (n. 834) — utriusque partis consen­ sus, in casu consensus donatoris et consensus seu acceptatio donatarii (S. Alf. III, 725). Dicitur: 1. Acceptatio donatarii; nam « nemo de iure naturali potest acquirere ullum ius in rebus alienis absque suo consensu; quamobrem absque acceptatione donationis nullum transfertur ius in donatarium super rem donatam : et ideo, cum donans immunis remaneat a quacumque obliga­ tione ante donationis acceptationem, poterit quidem ipse pro libitu eam revocare » (S. Alf. 1. c.). Idem ob eandem rationem valet, etiamsi agatur de remissione seu condonatione debiti per modum donationis facta. Potest quidem creditor sine consensu debito­ ris, quin etiam, eo repugnante, iure se abdicare ; quo posito, debitori consequitur ius rem suam retinendi ; id autem non fit per modum donationis seu actus, quo creditor debitori aliquid concedit. 2. Acceptatio donatarii; quibus non excluditur mandatorius donatarii, quippe qui vices eius gerat, ideoque eius nomine acceptare possit; quin etiam secundum *5. Alfonsiim et alios quilibet veluti negotiorum gestor donationem, ecclesiae vel alicui causae piae factam, potest acceptare (III, 726). Disputatur 1, num, donatore ante acceptationem mortuo, donatarius possit nihi­ lominus donationem valide acceptare. Alii negant, quia voluntas acceptantis iam uniri nequit cum voluntate donantis, quippe quae exspiraverit. Alii affirmant, quia in casu voluntas donantis in ipsa dispositione facta iuridice persistit, ut dictum est de voluntate testatoris (n. 814). 5*. Alfonsus utramque sententiam pro satis fundata habet <111, 729); quo admisso, practice utrique parti, cuius interest, per­ mitterem ius suum ordinatim prosequi. Si tamen lex civilis ad valorem donationis acceptationem (utique ante mortem donatoris) requirit, pars cuius interest, ad hanc legem provocare, sicque rem de qua agitur sibi comparare potest. Disputatur 2, num, mortuo donatario ante acceptationem, heres donatarii possit acceptare. Negandum, quia heres succedit in iuribus realibus defuncti, non autem in personalibus, ut est ius acceptandi donationem. Excipe, si donatio etiam intuitu familiae, heredis donatarii, facta esse censeatur; quo in casu ipsa quoque familia pro donataria habetur (S. Alf. III. 731). Disputatur 3, num mandatum donandi morte mandantis ita exspiret, ut nequeat amplius exsecutioni mandari. Alii affirmant, quia mandatum morte mandantis sim- — 590 — plicîtcr exstinguitur. Alii negant, quia eorum sententia mandatum post mortem mandantis potest iuridi.ee persistere; quam sententiam S’. Alfonsus pro solide fundata habet (III, 730). Stante dubio, practice permitterem mandatario exsequi mandatum ; item tamen utrique parti, cuius interest, ius suum ordinatim prose­ qui. Si tamen lex civilis alicui parti favet, merito ad eam provocatur. 871 VI. Forma extrinseca donationis. Spectato solo iure naturae, sufficit, ut consensus externetur sive verbis, sive scripto, sive facto aliquo; ideo­ que non requiruntur neque publicum instrumentum neque traditio rei. Quatenus ea iure civili requirantur, discas e Codice patriae. 872 VII. Rescissio donationis. 1. Donatio inter vivos semel perfecta a donante rescindi nequit, quia donatarius acquisivit ius in re, quo iam a donante spoliari nequit. Leges vero positivae — quas inspicias — statuunt casus, in quibus iudex donationem valet rescindere; quam iudicis sententiam invocare licet. Adhaec leges positivae efficere quoque possunt, ut donatio in aliquibus casibus ipso iure corruat ; hinc quoad hoc etiam casus consulatur ius patriae. 2. Donatio mortis causa, ut ex notione tradita patet, potest a donante revocari (S. Alf. Horn. Ap. tr. 10, n. 134). Nola. Praelati et rectores de bonis mobilibus suarum ecclesiarum donationes, praeterquam parvas et modicas secundum legitimam loci consuetudinem, facere ne praesumant, nisi iusta interveniente causa remuncrationis aut pietatis aut Christianae caritatis; secus donatio a successoribus revocari poterit (can. 1535). SCHOLION. De donatione ad piam causam. Quid sit causa pia, vide n. 826. 873 I. Regimen donationis ad piam causam. Donatio ad causam piam soli potestati ecclesiasticae subest (826). 874 II. Habilitas donandi causae piae. Qui ex iure naturae et ecclesias­ tico libere valet de suis bonis statuere, potest ad causas pias per actum inter vivos (i. e. per donationem), bona relinquere (can. 1513, § 1). Ita­ que contingere potest, ut quis valeat donare ad causam piam qui, spec­ tato iure civili, donandi habilitate careat. Practice tamen illud non ita facile locum habebit, quia plerique inhabiles ex iure civili (v. g. minores) etiam ex iure canonico inhabiles sunt (cfr. can. 89). 875 111. Modus donandi causae piae. Quoad modum donandi causae piae disputatur, num sollemnitates civiles pro eis valeant. Iam vero sententia affirmans practice tuta videtur. Etenim primum Codex can. 1513, § 2 — 591 — monet, si de testamento agatur, servare sollemnitates iuris civilis, moni­ tione non extensa ad donationes ; quod tunc solum apte explicatur, si admiseris, sollemnitates valere pro donationibus, ita ut monitio quoad eas supervacanea sit. Deinde Codex can. 1513, § 2 edicit, monendos esse heredes, ut testatoris voluntatem impleant, etiamsi sollemnitates iuris civilis neglectae fuerint; monitione iterum ad donationes non extensa: quod bene explicatur, si dixeris, sollemnitates quoad donationes valere, ita ut, si neglectae fuerint, donatio urgeri nequeat. Dixi, hanc sententiam practice tutam videri, quamvis theoretice non sit certa ; hinc censeo, non ‘esse inquietandum neque eum, qui censeat, se donatione informi non ligari, neque eum, qui contraria sententia innixus informiter donatum retineat. Obi. Can. 1529 statuit, in contractibus praescriptiones iuris civilis tunc tantum esse servandas, si de materia ecclesiastica i. e. de bonis ecclesiasticis agatur. Atqui donatio causae piae facta non versatur circa bonum ecclesiasticum. Resp. Alicui videri potest ab obiciente nimis subtiliter in littera insisti. Accedit quod can. 1529 addit: nisi aliud iure canonico caveatur. Atqui iterum alicui videri potest, aliud can. 1513 satis caveri. IV. Exsecutio piarum voluntatum exposita est n. 876. 876 Nota. 1. Nisi contrarium probetur, praesumendum ea quae donantur rectoribus ecclesiarum, etiam religiosorum, esse ecclesiae donata (can. 1536, § 1). Nota 2. Donatio facta ecclesiae, ab eius rectore seu Superiore repudiari nequit sine licentia Ordinarii (can. 1536, § 2). Repudiata illegitime donatione, ob damna quae inde obvenerint actio datur restitutionis in integrum vel indemnitatis (can. 1536, 3)· Nota 3. Donatio ecclesiae facta et ab eadem legitime acceptata, propter ingratum Praelati vel rectoris animum revocari nequit (can. 1536, § 4). § III. De deposito et sequestro. I. Notio depositi. Depositum est contractus, quo quis tradit alteri rem 877 custodiendam, alter eam recipit cum onere eam custodiendi et postea in natura reddendi. II. Obligationes depositoris. Depositor tenetur depositario refundere 878 impensas factas ad rem conservandam et reddendam. IIT. Obligationes depositarii. Depositarius primum non inquirat, quid 879 depositum sit, si res clausa sit vel obsignata. Praeterea tenetur: 1. Rem depositam diligenter custodire. 2. Ea non uti sine consensu dato vel legitime praesumpto deponentis. Consensus non facile praesumatur, neque quoad usum pecuniae, utut nec — 592 — clausae nec obsignatae ; immo ne tunc quidem, cum petituro statim reddi poterit. Attamen depositarius utendo re deposita nec clausa nec obsigna­ ta, non peccat graviter, si certus sit fore, ut rem aeque bonam suo tem­ pore reddere possit (S. Alf. III, 748). 3. Rem reddere depositori, idque in natura, statim ac petitur, atque una cum fructibus quos produxit. Dicitur: a) Statim ac petitur; quod .non impedit, quominus retineat rem donec ei solutum sit, quod ratione depositi solvi debeat. Immo spectato solo iure naturae, licet etiam, servatis servandis, se ex re deposita compen-. sare (S. Alf. III, 753). * b) Una cum fructibus; excipe tamen fructus industriales, quos depo­ sitarius, utut illicite, utendo re deposita percepit. 4. Quatenus depositarius teneatur de damnis, e sola culpa iuridica natis, vide n. 1009. 880 IV. Sequestrum. Sequestrum est species depositi, qua res litigiosa apud tertium deponitur ea lege ut postea ei tradatur, qui victor exstitujus sit. Distinguitur duplex, conventionale et iudiciariuon, prout res mutuo litigantium consensu, vel iussu iudicis deposita est. Obligationes sequestri ex ipsa notione atque ex dictis de deposito satis patent. § IV. De commodato et precario. 881 882 I. Notio commodati. Commodatum est contractus, quo quis usum rei gratis concedit alteri, ea lege, ut hic determinato tempore eandem reddat. Dicitur oratis; si quid pro usu rei exigitur, habetur species loca­ tionis. Commodatum nuncupatur precarium, si conceditur usus rei ad nutum commodantis revocabilis; quod nomen precarii inde provenit, quod accipiens in casu censetur continuo precari, ut possit rem retinere. Commodatum differt a mutuo, in quo dominium rei transfertur (S. Alf. III, 744, 745, 754). II. Obligationes commodantis. Commodans tenetur: t. Commodatario manifestare vitia nociva, si ea noverit; alioquin tenetur de damno secuto. 2. Rem non reposcere ante tempus praefixum. 3. Commodatario resarcire expensas extraordinarias, ad rem conser­ vandam necessarias (S. Alf. III, 747). — 593 — III. Obligationes commodatarii. Tenetur: 883 1. Rem diligenter servare, atque expensas ordinarias ferre. 2. Rem non adhibere, nisi ad usum, contractu vel ipsa rei natura significatum; secus tenetur de damno secuto. 3. Rem reddere tempore praefixo, vel usu finito. 4. Quatenus teneatur de interitu rei aliisque damnis e sola culpa iuridica natis, vide n. 1009. Nota. Res sacrae ne commodentur ad usum qui earundem naturae repugnet (can. 1537). § V De mutuo. I. Notio. Mutuum est contractus, quo quis alteri cedit quandam quan- 884 titatem rerum fungibilium ea lege, ut alter postea aequalem quantitatem eiusdem naturae et qualitatis reddat (S. Alf. III, 754). Est natura sua contractus gratuitus ; quod tamen non impedit — ut postea exponemus — quominus mutuans v. g. auctarium stipuletur: quo facto, contractui mutui alius contractus additur. Dicitur: 1. Alteri cedit, i. e. in alterius dominium transfert. Differt itaque v. g. « a commodato et locato quod dominium in eis non transfertur, sed usus tantum » (S. Thom. 2. 2, q. 58, art. 1 ; S. Alf. III, 754). 2. Rerum fungibilium, i. e. rerum, quae primo usu consumuntur, idque sive physice, ut vinum, triticum etc. ; sive moraliter, ut pecunia, quae utenti eam perit, sicque ei quasi consumitur (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. 1. c.). 3. Aequalem quantitatem etc ; quocirca conferas dicenda sub V. II. Divisio. Duplex distingui potest mutuum, mutuum consumptionis, 885 et mutuum productionis. Prius habetur, quum mutuo datur res v. g. vinum, cuius usus in consumptione physica consistit. Alterum, quum quis mutuo dat rem, cuius usus, accedente humana industria, lucrum producere potest. Ad eiusmodi res maxime pertinet pecunia. III. Obligatio mutuum dandi. Obligatio caritatis per se habetur, si 886 quis tua re valde indiget, tu autem iure redditionem sortis concessae exspectas, nec alio modo indigenti subvenire praeferas. IV. Obligationes et iura mutuum dantis. Mutuum dans: 887 1. Tenetur aperire vitia rei nociva, si quae noverit; item quod sibi debetur, non repetere ante tempus, de quo conventum est (S. Alf. III, 754)· . 2. Nequit ratione ipsius contractus aliquid lucri a. v. aliquid praeter 38 — 594 — sortem percipere. Patet primum e S. Scriptura.1 Accedunt documenta ecclesiastica, nimirum: L. 5. e. Praeterea, 7, De usuris, et c. Consuluit, 10, cod. tit. ; Concilia Lateranensia, III,’ et V; ’ Constit. Bened. XIV Vix pervenititem Cod. lur. Can. qui ita statuit: Si res fungibilis ita alicui detur ut eius fiat et postea tantumdem in eodem genere restituatur, nihil lucri, ratione ipsius contractus, percipi potest (can. 1543). Denique ratio idipsum confirmat; nam si licitum foret ratione ipsius contractus aliquid exigere ultra sortem, id permitteretur sive ob sortem abdicatam (seu ob carendam sortis ceu talem), sive ob carentiam sortis per aliquod tempus. Atqui sors abdicata compensatur per sortem in aequivalenti reddendam ; carentia autem sortis per aliquod tempus ut talis compensa­ tione digna non est, ut patet in eo, qui per totum tempus, quo re carebit, certissime ea non est usurus. Hinc damnata est ab Innocentio XI, prop. 41 : « Cum numerata pecunia pretiosior sit numeranda, et nullus sit qui non maioris faciat pecuniam praesentem quam futuram, potest creditor aliquid ultra sortem a mutuatario exigere, et eo titulo ab usura excusari » * (S. Alf. III, 759). S. Thomas ita: Sciendum est, quod quaedam res sunt, quarum usus est ipsa­ rum rerum consumptio; sicut vinum consumimus, eo utendo ad potum, et triticum consumimus eo utendo ad cibum : unde in talibus non debet seorsum computari usus rei a re ipsa; sed cuicumque conceditur usus, ex hoc ipso conceditur res: et propter hoc in talibus per mutuum transfertur dominium ; si quis ergo seorsum vellet vendere vinum, et vellet seorsum vendere usum vini, venderet eamdem rem bis, vel venderet id quod non est ; unde manifeste per iniustitiam peccaret. Et simili ratione iniustitiam committit, qui mutuat vinum aut triticum, petens dari duas recompensationes, unam quidem restitutionem aequalis rei, aliam vero pretium usus; quod usura dicitur» (2. 2, q. 78, a. 1). Ceterum advertas: a) .Ut iam ex S. Thoma notavimus, lucrum perceptum ratione contractus, qui dicitur mutuum, vocatur usura. Hinc Benvd. XIV in Constit. Vix pervenit : < Peccati genus illud, quod usura vocatur, quodque in contractu mutui propriam suam sedem et locum habet, in eo est repositum, quod quis ex ipsomet mutuo, quod suapte natura tantumdem dumtaxat reddi postulat, quantum receptum est, plus sibi reddi velit quam est receptum; ideoque ultra sortem lucrum aliquod ipsius ratione mutui, sibi deberi contendat. Omne propterca huiusmodi lucrum, quod sortem superet, illicitum et usurarium est. » b) Lucrum autem ita perceptum usura est, etiamsi tanquam ex benevolentia et gratitudine debitum, non autem ut cx iustitia debitum exigatur. Sequitur ex propositione 42 ab Innoc. XI damnata. « Usura non est, dum ultra sortem aliquid exigitur tanquam ex benevolentia et gratitudine debitum, sed solum si exigatur tanquam cx iustitia debitum » ' Ratio autom est, quia gratitudo magis considerat affectum dantis quam datum, et ideo satisfacit recipiens per similem affectum \ Cfr Ps. XIV, i ; Luc VI, 35.----- ’. C. 25.------ Sess. 5. —— 4. I Nov. 1745. ----- ". Denz.-Bannw. n. 1191. ------ Denz.-Bannw. n. 1192. — 595 — benefaciendi indeterminate. Quando ergo mutuans exigit aliquid tanquam debitum ex gratiudinc, ficte appellat gratitudinem, cum nullum sit tale debitum gratitudinis, sed sub pallio gratitudinis occultat obligationem strictam quam tentât imponere mutuatario. Hanc ergo fictam obligationem gratitudinis ferit fulmen Vaticanum’ (cfr. S. Thom. 2. 2, qu. 78, art. 2, ad 2; S. Alf. Ill, 764, 780). c) Potest autem quis aliquod munus sperare non « quasi debitum, sed quasi gratuitum ct absque obligatione praestandum, et sic licite potest ille qui mutuat; sicut qui facit servitium alicui, confidit de eo ut amicabiliter suo tempore servi­ tium faciat. » (S. Thom. qu. 13, de Malo, art 4, ad 13). 3. Mutuans potest, si accedant tituli extrinseci contractui, praeter sor­ tem tantum exigere, quantum valet titulus. Posse autem praesto esse titulos extrinsecos, agnoscitur tam in encyclica Vix pervenit, quam in responsis S. Officii et S. Poenitentiariae ; ’ item in Codicis canone 1543. Sunt porro: Periculum sortis, damnum emergens, lucrum cessans, poena conventionalis ; de aliis disputatur. a) Periculum sortis1, i. e. periculum non recuperandi rem, illudque maius quam si rem non mutuo daret. « Ratio quia te exponere tali peri­ culo vero est pretio aestimabile» (S. Alf. III, 765; S. Thom. 2. 2, q. 77, a. 4, ad 2 ; Opusc. 73, cap. 6, i. f.). b) Damnum emergens, i. e. detrimentum quod ob rem mutuo datam subiturus est, puta quia ideo rem carius emere debebit. Ratio iterum est, quia praeter sortem patitur aliud damnum, quod est pretio aestimabile (S .Thom. 2. 2, qu. 78, a. 2, ad 1 ; S. Alf. III, 768). c) Lucrum cessans,4 i. e. lucrum quod ob rem mutuo datam non est percepturus, puta quia ideo cum pecunia non est negotiaturus. Ratio est, quia praeter sortem amittit spem lucri ; quod est pretio aestimabile ; in casu autem tantum peti potest, quantum valet lucrum speratum (S. Alf. III, 768). De mente S'. Thomae disputatur. ' Cum pecunia hodiedum, utut de se sterilis, innumeris modis adhiberi possit ad negotiandum, sicque lucrum faciendum, puta emendo rem frugiferam, vel rem, quae saltem carius vendi potest, vel actiones in societate industrial! aut mercatoria, ideo qui pecuniam mutuo dat, passim titulo lucri cessantis auctarium stipulari potest. d) Poena conventionalis, i. e. poena a mutuatario solvenda, si sortem tempore statuto non reddat. Eiusmodi conventio seu contractus iustus est, quia conducit ad praecavendam mutuatarii negligentiam. Porro ut mutuans poenam exigere possit, sufficit ut mutuatarius cum culpa ‘. Billuart. Dc iure ct iustitia, diss. IV, art. 4. ----- *. Collect, (η. 1393). ----Cone. Lateran. V (sess. 10), Bulla Inter multiplices, anno 1515: habetur apud Labbe, tom. 19, col. 906. ----- 4. L. 13, ff. Rem ratam hab.; Bened. XIV, Encycl. Pix pervenit, §. 3, n. 3.----- s. Cfr. Biuaiart, Dc contract diss. 4, a. 5. — 596 — turidiea rem tempore statuto non reddiderit; immo aliquando ex mente contrahentium nulla requiritur culpa. Videtur autem poena deberi ante sententiam iudicis, quia magis habet rationem pacti quem poenae (S. Alf. HI. 706, /67); potest tamen, nisi de contraria intentione contrahentium constet, exspectari petitio mutuum dantis. Quaer. i, num lex, quae permittat auctarium, sit ratio aliquid ultra sortem exigendi. Resp. Affirmari debet, quia Status vi alti dominii illud licite permittit, si graves rationes ita faciendi adsunt. Atqui graves rationes praesto sunt; siquidem eiusmodi agendi ratio creat facultatem mutuam accipiendi pecuniam, quae facultas commercium promovet. Status autem ita procedere potest, sive semper adest alius titulus, cui lex innitatur, sive alius titulus hic et nunc deest. Can. 1453 ita dicit: < In praestatione rei fungibilis non est per se illicitum de lucro legali pacisci, nisi constet ipsum esse immoderatum, aut etiam de lucro maiore, si iustus ac proportionatus titulus suffragetur. » Quaer. 2, num beneficium per mutuum dantem mutuatario praestitum, sit titulus aliquid ultra sortem exigendi. Resp. Beneficium praestitum consistit aut in actione mutuum dandi, aut in eo quod mutuo datur res, quae mutuatario specialiter utilis erit. Iam vero actio mutuandi est mutuo intrinseca, nec magis pretio aestimabilis, seorsim a re mutuo data, quam actio donandi aut vendendi est aestimabilis seorsim a rc donata aut vendita. Quod autem res mutuo data est specialiter utilis mutuatario, id ab huius conditione ct adiunctis pendet, non autem a mutuum dante ; non potest autem mutuum dans aliquid recipere pro rc, quae non est sua. Quaer. y, num obligatio non repetendi sortem usque ad certum tempus sit titulus aliquid exigendi ultra sortem. Resp. Negandum, spectata propositione 42 ab Alexandro VII damnata: «Lici­ tum est mutuanti aliquid ultra sortem exigere, si se obligat ad non repetendam sortem usque ad certum tempus. > ‘ Ratio autem est, quia carentia sortis ad tempus ut talis, ct consequenter etiam obligatio ca carendi ut talis compensatione digna non est (p. 594) ; si tamen quis sese obligat ad non repetendam sortem nisi post longum tempus, titulus extrinsecus aliquid praeter sortem exigendi vix aberit, cum mutuans, qui debeat per longum tempus exspectare, facile damnum vel lucri carentiam passurus sit. Quaer. 4, num facultas lucrum faciendi, hodiedum possessioni pecuniae com­ muniter annexa, sit titulus exigendi auctarium. Resp. Affirmandum videtur, quia dicta facultas secundum communem aestima­ tionem habet valorem, distinctum a valorc commutativo pecuniae, ideoque compen­ sari meretur. Coroll. Pariter licet ob iustos titulos expositos exigere fenus ex fenere non soluto (anatocismus), quia fenus non solutum aequiperatur sorti traditae. 888 V. Obligationes mutuatarii. Mutuatarius tenetur recidere rem eius­ dem speciei et qualitatis ; ’ quodsi vero nequeat reddere, quod in natura ’. Denz.-Baxxw., n. 1142. ----- *. Non repugnat tamen, v. g. triticum vel triticum minoris qualitatis mutuo dari stipulando, ut alia res eiusdem valoris, vel triticum melioris qualitatis in minori quantitate reddatur. — 597 — reddendum est, aequivalcns retribuat. Quoad quantitatem, eadem redden­ da est, si valor, sive pecuniae sive alius rei reddendae, tempore reddi­ tionis idem est ac tempore contractus initi. Si valor diversus est, dicen­ dum quod dictum est de contractibus in genere, scilicet: 1. Si de ordinariis seu—ut ita dicam—normalibus mutationibus agitur, contractus prout iacet exsecutioni mandandus es, quia contrahentes in eiusmodi mutationes consensisse censentur. 2. Si de maiori mutatione agitur, ita dicendum: a) Si lex vel pactum expressum vel consuetudo normam assignant, hisce standum est. Quoad legem vel pactum res clara est; quoad con­ suetudinem sequitur ex eo, quod contrahentes censentur secundum con­ suetudinem contraxisse. b) Seclusis lege, pacto expresso et consuetudine, is qui exsequendo contractum damnum patitur, ad hoc subeundum tenetur, si agitur de casu, qui poterat praevideri (timeri) ; secus, si sermo est de casu, qui praevideri non poterat, ut bellum, rerum publicarum perturbatio, saltem saepius. Ratio est, quia omnis contractus initus modo, in quaestione assignato, habet aliquid contractus aleatorii ; quo posito, casus priores contractu comprehendi censentur, non autem posteriores. c) Quandoque ex adiunctis patet, semper reddendam esse, semperque sufficere eandem quantitatem; puta si agricola ex amicitia alteri agrico­ lae aliquam quantitatem tritici mutuam dat. Quoad bacta, quae licite ineuntur, haec notes: a)Si dubium est. num valor rei mutuo datae augeatur vel minuatur, licite paciscuntur de eadem quantitate reddenda ; siquidem contractui mutui additur legitimus contractus aleatorius (S. Alf. III, 782). £?)Si valor rei mutuo datae augendus praevidetur, non licet pacisci de eadem quantitate reddenda, .nisi ob damnum emergens vel lucrum cessans ; ut si, mutuo excluso, rem tuam servasses usque ad tempus aucti valoris et sortis reddendae ; item si, re tua mutuo data, cogaris aliam carius emere. Ratio est, quia secus lucrum percipis ex mutuo (S. Alf. III, 782). 7) Si valor rei mutuo datae diminuendus praevidetur, mutuans potest pacisci de maiori quantitate reddenda. Ratio est, quia mutuans recipiendo maiorem quan­ titatem, non fit ditior quam erat tempore contractus initi, ita ut non ditescat ex mutuo seu ratione contractus. VI. Obligatio et poenae usurariorum. 1. Patet, usurarios ad restitionem teneri, 889 scilicet mutuatariis vel eorum heredibus. 2. Can. 2354 statuit : Laicus qui fuerit legitime damnatus ob delictum... usurae... ipso iure exclusus habeatur ab actibus legitimis ecclesiasticis et a quolibet munere, si quod in Ecclesia habeat, firmo onere reparandi damna. Clericus vero qui... delictum (usurae) commiserit,... a tribunali ecclesiastico puniatur, pro diversa — 598 — reatus gravitate, poenitentiis, censuris, privatione officii ae beneficii, dignitatis, et, si res ferat, etiam depositione. SCHOLION. De montibus pietatis et de arcis parsimeniae. 890 I. Montes pietatis. Montes pietatis — ita dicti, quia indigentes ad ea tanquam ad montem confugiunt — sunt aeraria constituta eo fine, ut pauperibus, deposito pignore, pecunia gratis vel sub modico fenere mu­ tuo detur. Si summa debita statuto tempore reddita non fuerit, pignus venditur, ex pretio summa debita cum fenere retinetur, ut quod supersit debitori restituatur. 2. Montes pietatis, ut patet, liciti atque utiles, immo aliquo modo neces­ sarii sunt.1 Verum neque incommodis carent. « Pauperes non semper probi et sobrii, ibi deponunt etiam res sibi vel familiae necessarias quae ipsis ad usum personalem datae erant. Post annum circiter, si pecuniae lestitutae non fuerint, res istae sub hasta veniunt, saepe pro pretio inae­ quali, ita ut mutuatarius maiore quam ante miseria laboret. » 2 Magis etiam periculosi sunt, scilicet ob fenus excessivum saepe exactum, si a privatis eriguntur nec sub inspectione auctoritatis publicae constituun­ tur. Ceterum licet, uti patet, aliquid ultra sortem exigere ob impensas et labores ministrorum ; quibus etiam alius titulus extrinsecus accedere potest. 891 II. Arcae parsimoniae, i. Sunt argentariae publice vel privatim con­ stitutae, ubi famuli, operarii etc. peculia modico fenere deponunt. Fe­ nus, cuius dies venit, sorti additur ; deponens autem gaudet facultate sortem cum incrementis vel partem quolibet tempore repetendi. 2. Patet, eiusmodi instituta esse commendanda. Licet autem deponen­ tibus pecuniam fenus percipere, tum ob titulos extrinsecos; tum quan­ doque, quia contractum societatis inierunt. ’ § VI. De emptione - venditione. Dicemus primum de emptione - venditione generatim, deinde de aliqui­ bus emptionibus-venditionibus in specie. PUNCTUM I. De emptione - venditione generatim. 892 1. Notio. Emptio - venditio est contractus, quo per mutuum consen­ sum aliqua res pretio permutatur. Differt a permutatione, in qua utrinque res conceditur. ‘. Cfr Cone. Lateran. (sess. io), Bulla Inter multiplices; Cone. Trid. sess. 22 De Ref. cap. 8 ct 9. ----- ’. Vermeersch, Theol. Mor.3 II, n. 450. ----- ’. Cfr. Analecta lur. Pont., 1880, p. 587 sq. — 599 — II. Subiectum. Spectato iure naturae, ad emendum et vendendum 893 habiles sunt iidem, qui ad donandum. Quatenus ius civile aliquos exclu­ dat, discas e iure patriae. III. Obiectum. Praeter dicta n. 832 sq. de obiectis ineptis contractuum 894 in genere, haec speciatim notentur : 1. Venditio rei alienae, spectato iure naturae, invalida est; nemo enim facultate gaudet de re alius quovis modo disponendi. Venditor autem, si mala fide egerit, tenetur dominum et emptorem indemnem reddere ; si bona fide, debet pretium emptori refundere. Emptor, si mala fide pro­ cesserit, tenetur domino rem suam restituere aliaque damna forte secuta ei resarcire; si bona fide, per se tenetur rem domino restituere, at, si secus pretium solutum a venditore recuperare nequit, potest rem emptam reddere (n. 983). Videatur tamen, quid statuat ius civile, quod ei, qui bona fide proces­ sit, sequi et urgere licet. 2. Venditio rei determinatae tertio iam venditae, spectato iure naturae: a) Invalida est, si venditio, spectato iure civili, confert ius in re, ut v. g. in Gallia obtinet. Ratio est, quia habetur venditio rei alienae. b) Si venditio, spectato iure civili, confert tantum ius in rem, nec traditio, qua conferatur ius in re, subsecuta est, pariter est invalida, quia venditor nequit tertio concedere ius, quod priori venditori iam con­ cessit. Traditio tamen rei, utut priori emptori iniuriosa, valida videtur, quia venditor, cum sit adhuc dominus rei, huius dominium seu ius in re tertio concedere valet. Sed in casu per se tenetur curare, ut prior emptor rem obtineat, atque insuper, si mala fide processerit, priori emptori damna forte ex iniuria secuta, resarcire. Quid iuris sit, attento iure civili, vide in Codice civili. c) A^enditio rei, quae tempore venditionis totaliter periit, manifeste invalida est. Si res ex parte tantum periit, spectato iure naturae, resol­ vendum secundum dicenda n. 898. d) Denique res, ope pecuniae alienae empta, est emptoris; qui tamen, ut patet, pecuniam domino reddere debet. IV. Pretium obiecti de quo uberius dicendum. 895 i. Notio pretii. Pretium definiri potest: Valor rei venalis seu commu tationis, pecunia expressus. Dicitur: a) Valor rei. Valor autem rei est illud, ob quod aestimatione digna *. Cfr. Ianssens, Le juste prix ; HagEnauer, Das justum pretium bei Thomas von Aquino; Aengenent, Leerboek der Sociologie’, n. 125 sq. — 6oo — cst.Aestimatione autem digna est ob aptitudinem eius homini inserviendi. b) Venalis. Valor rei duplex distingui potest, intrinsecus et venalis. Intrinsecus est aptitudo eius immediate inserviendi hominis necessitati vel utilitati. Intrinsecus iterum distingui potest obiectivus et relativus, prout res communiter necessaria, utilis est hominibus, vel specialiter necessaria, utilis est determinatae personae, v. g. venditori vel emptori. Venalis est aptitudo rei inserviendi comparationi alius rei. Valorem in­ trinsecum et venalem rei non confundi, patet v. g. ex eo, quod aqua valde utilis est, vix autem medium aliam rem comparandi. c) Pecunia expressus; nimirum ut rerum necessariarum et utilium comparatio facilior redderetur, quaesitum est commune signum, commu­ nis mensura seu norma, quae valorem venalem omnium rerum repraesen­ taret, atque eum in finem selecta est pecunia.Itaque pecunia repraesentat, exprimit valorem rerum venalem ; valor autem rerum venalis pecunia expressus dicitur pretium. Sunt qui pretium definiant: Valor rerum obiectivus, pecunia expressus. Verum pretium est pecunia, quatenus constituta est medium comparandi aliam rem. Atqui pecunia est medium comparandi aliam rem, quatenus repraesentat seu exprimit valorem venalem seu commutationis. Ergo pretium est valor venalis pecunia ex­ pressus. 2. Divisio pretii. Pretium distinguitur in legale, vulgare et conven­ tionale, prout legitima auctoritate, communi aestimatione vel libera contrahentium conventione determinatur. Cum autem hominum aesti­ matio non soleat exacte in unum convenire, pretium vulgare quandam latitudinem admittit, atque distinguitur summum, infimum et medium. Porro : « pretium rerum vilium minorem latitudinem habet quam pre­ tiosarum. Vinum enim aut si valet io, potest vendi 12 vel 8... aut si valet 100, potest vendi 105 et 95... Domus autem aut villa, quae forte vendita est pro 20 mille, post annum emi poterit pro 12 mille » (S. Alf. III, 804). Haec tamen iam latius sumantur. Coroll. i. Valor rerum venalis, et consequenter pretium pro variis adiunctis variationi obnoxium est. Ita v. g. generatim crescit ratione penuriae, decrescit ra­ tione abundantiae mercium (S. Alf. III, 801). Coroll. II. Magnus emptorum numerus ut plurimum designat, homines nunc re aliqua indigere vel saltem frequenter uti, ideoque valorem rei venalem esse maio­ rem; consequenter pretium crescere. Contrarium obtinet, si omptores pauci sunt (S. Alf. III, 1. c.). Coroll. III. Si habetur penuria pecuniae, valor venalis rerum non ideo immu­ tatur; consequenter pretium materialiter potius quam fonmaliter decrescit; scilicet minor quidem pro re vendita accipitur pecuniae summa, sed ipsa pecunia, utpote — 6οι — rara, valoir crescit vel, si malis, maiorem valorem venalem rerum repraesentare potest. 3. Pretium iustum est per se illud, quod repraesentat valorem vena­ lem, valori venali rei emptae-venditae aequalem. Per accidens etiam maius vel minus pretium iustum esse potest ; item quandoque i ustum est pretium conventionale. Dicitur: a) Pretium iustum per se est illud, quod repraesentat valorem vena­ lem, valori venali rei emptae-venditae aequalem. Etenim in contractu emptionis-venditionis aequalitas inter contrahentes servanda est. Atqui aequalitas tunc tantum servatur, quando pretium repraesentat valorem venalem, valori venali rei emptae-venditae aequalem. Maior deducitur ex eo quod pretium vel, si malis, contractus emptio­ nis-venditionis inventus est in bonum commune, ideoque non debet esse magis in gravamen unius quam alterius, a. v. aequalitas inter contra­ hentes servanda est. Confirmatur ex eo, quod emptio-venditio locum tenet contractus commutationis, quatenus scilicet pretium locum tenet rei, quacum alia res comparari deberet, si pretium non fuisset inventum. Hinc sicuti, ut patet, in contractu commutationis aequalitas inter com­ mutantes servanda est, ita etiam in contractu emptionis-venditionis inter ementem et vendentem. b) Per accidens etiam maius vel minus pretium iustum esse potest, puta si venditor pretium per se iustum recipiens per accidens detrimen­ tum pateretur, scilicet ex eo, quod res vendenti ob peculiaria adiuncta pluris valeret; quae ex postea dicendis magis patebunt. c) Item quandoque iustum est pretium conventionale; quod pariter ex postea dicendis magis patescet. S. Thomas ita dicit: « Dc venditione et emptione dupliciter loqui possumus: uno modo secundum se, et secundum hoc emptio et venditio videtur esse intro­ ducta pro communi utilitate utriusque ; dum scilicet unus indiget re alterius et e converso... Quod autem pro communi utilitate inductum est, non debet esse magis in gravamen unius, quam alterius ; ct ideo debet secundum aequalitatem rei inter eos contractus institui ; quantitas autem rei, quae in usum hominis venit, mensu­ ratur secundum pretium datum ; ad quod est inventum numisma ;... et ideo si vel pretium excedat quantitatem valoris rei, vel e converso res excedat pretium, tolle­ tur iustitiae aequalitas; ct ideo carius vendere, vel vilius umere rem quam valeat, est secundum se iniustum ct illicitum. Alio modo possumus loqui de emptione et venditione, secundum quod per accidens cedit in detrimentum venditoris... et in tali casu iustum pretium erit, ut non solum rcspiciatur ad rem, quae venditur, sed ad damnum, quod venditor ex venditione incurrit; ct sic licite poterit aliquid vendi plus quam valeat secundum se, quamvis non vendatur plus quam valeat habenti > (S. Thom. 2. 2, q. 77, a. 1 ; S. Alf. III, 807). Ex dictis deducuntur normae secuturae: a) Si exsistit pretium legale, hoc servandum est. Nam sicut ad rempublicam seu ad eos, qui publica auctoritate funguntur, spectat leges et statuta condere ad bonum commune, ita valorem venalem rerum diudicare et pretio exprimere, quandoque ad idem bonum commune spectat, nimirum ut cupiditati et fraudibus vendentium ac ementium obvietur, pauperumque expilationes impediantur 1 (S. Thom. 2. 2, q. 77, a. 2, ad 2; S. Alf. III, 803). Porro pretium legale, ut ipsa natura pretii indigitat, ex iustitia commutativa servandum est. Licet tamen maius exigere pre­ tium: 1° si ob mutatas circumstantias fiat iusto minus; 20 si merces vendendae solitis notabiliter meliores sunt ; quia lex intelligitur de mercibus ordinariis. Praeterea emptor potest infra pretium legale, serva­ to tamen vulgari, emere, quia lex in favorem emptorum lata censetur (S. Alf. 1. c.). b) Si deest pretium legale, stari debet pretio vulgari — sive summo, sive infimo, sive medio — quod viget in loco ubi res emitur-venditur, quodque independenter a fraude constitutum est, nisi tamen specialis adsit titulus vendendi supra summum vel emendi inf ra infimum.Dicitur : a) Stari debet pretio vulgari, i. e. pretio, quod communi aestimatione determinatur; huic enim, non autem aestimationi privatae competit va­ lorem venalem rerum diudicare, et pretio exprimere. Ratio est, quia prior minus errori obnoxia, posterior saepius caeca, fallax et passione perversa est, maxime si agitur de propria causa (S. Alf. III, 816). d) Sive summo, sive infimo, sive medio (p. 600). Attamen iniustum est aliquem dolo inducere ad solvendum pretium summum. Notes ta­ men, saepe solummodo specie tenus fraudes adhiberi, quippe quum quae venditores proferunt ad merces suas commendandas, passim pro hyperbolis atque stratagematibus habeantur. Praeterea qui petit pretium, quod summum excedit, eo fine ut pretium vulgare utut summum accipiat, nequit peccati argui, modo velit restituere, si plus quam summum pre­ tium accipiat. 7) Quod viget in loco, ubi res emitur-venditur. Itaque non licet in nostra regione ab extraneis vel barbaris exigere pretium supra summum, etsi res vendenda in eorum regione pro pretiosiori habeatur. Licet vero in eorum regione rem (v. g. gemma), quae ab ipsis parvi, a nobis magni aestimatur, comparare concedendo ipsis rem (v. g. vitrum), quae a nobis parvi, ab illis magni penditur. Si contractus aeque in una ac in alia re­ gione ineatur — puta: venditor qui in America habitat, ope telegramBilluart, De iure et iustitia, diss. 3, art. 2. — 6o3 — matis vendit aliquid emptori, qui est in Neerlandia — contrahens potest eligere, quod sibi placuerit. 0) Quod independenter a fraude constitutum est; hinc iniuste agunt, qui falsis nuntiis praestantiam alicuius mercis vel negotii exaggerant sicque, mutata aestimatione communi, pretium maius accipiunt. Coroll. I. Qui privata scientia novit, pretium mercium brevi auctum vel diminu­ tum iri, potest sine iniustitia emere et vendere pretio nunc currente, quia pretium non immutatur notitia particulari (S. Alf. III, 824). Ob eandem rationem licet sol­ vere moneta, cuius valorem brevi diminutum iri, privata notitia quis noverit (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 77, a. 3, ad 4). Coroll. II. Magistratus, qui scientia officiali novit, pretium sive mercium sive censuum publicorum brevi mutatum iri, potest utique ea emere vel vendere prout facere consueverit, quippe quum nequeat esse deterioris conditionis quam alii. Praeterea satis probabiliter non peccat contra iustitiam neque contra aliam virtu­ tem coemendo merces minori pretio cum intentione ea postea maiori pretio ven­ dendi. Ratio est, quia officium susceptum satis probabiliter non involvit obliga­ tionem a dictis abstinendi. Peccaret tamen contra officium, monendo alios de pre­ tio immutando. Q Nisi specialis titulus adsit etc. ; quae, ne ordo essentialium nimis interrumpatur, sub 4 exponemus. c) Si res neque legale neque vulgare pretium habent — ut picturae insignes, gemmae extraordinariae etc. — satis probabiliter valet pretium conventionale, seu res emi vel vendi potest secundum pretium, de quo contrahentes conveniunt. Plures quidem illud negant, « quia tametsi pretium talium rerum magnam recipiat latitudinem, aequum vero est quod habeat quamdam taxam iuxta arbitrium prudentum » (S. Alf. III, 808). Sed « cum res non habet pretium, nec legitimum, id est a lege taxa­ tum, nec vulgare, nempe iuxta communem hominum aestimationem, illud putatur iustum, quod convenitur » (S. Alf. 1. c.). Idem dicendum de ali­ quibus actionibus humanis; ut si quis pro alterius salute vitam periculo exponat. Denique pretium conventionale valet: i° si emptor solus vel fere solus privato studio noverit, rem esse pretiosam ; ratio est quia non solum deficiunt pretium legale et vulgare, sed etiam periti, quorum arbitrio stari deberet; 2° si uterque contrahens noverit, sibi pretium alicuius rei esse ignotum, quia habetur contractus aleatorius iustus (S. Alf. III, 802); 3° secundum auctores emptor potest pretio conventionali emere: a) apud antiquarios; b) apud omnes eas res, quae iam ad vilem usum destinatae sunt, ut si liber defertur dilacerandus vel vendendus pro pretio chartae. Ratio allegatur, quia eiusmodi res e communi aesti­ matione aliquo modo pretium naturale amiserunt, ita ut emptor large — 6o4 — procedere possit. Sed nonne in casu communis aestimatio minus recta dicenda est? Ceterum accedit quoad antiquarios, quod emptor rationa­ biliter quasi-condonationem praesumere potest, eo quod emptores sic alliciuntur spe pretiosa viliori pretio emendi. 4. Tituli a vulgari pretio recedendi, ’ i. e. a) Vendendi supra pretium summum,1 seu potius carius, sunt: aJDamnuni emergetis et lucrum cessans (S. Thom. 2. 2, q. 77, a. I ; S. Alf. III, 807). fi)Pcriculum non recipiendi pretii; ut dictum est de mutuo (p. 595; S. Alf. III, 810). γ) Dilatio solutionis, quatenus haec venditori secum ferat damnum emergens, lucrum cessans vel periculum pretii non recipiendi (S. Alf. III, 8ro)’. Hic igitur titulus refertur ad titulos iam assignatos. ô) Venditio minutatim facta, quippe quae maiores curas et expensas secumferat (S. Alf. III, 809). ε) Venditio sub hasta (n. 901). ζ) Specialis affectus venditoris. « Ratio, quia privatio rei, erga quam est quis specialiter affectus, vero est pretio aestimabilis» (S. Alf. III, 807). η) Specialis utilitas et delectatio emptoris num sint tituli, disputatur, sed cum S. Thoma (2. 2, q. 77, a. 1) et S. Alfonso (III, 806) negandum videtur. Nam primum « si aliquis multum iuvetur cx rc alterius, quam accepit, ille vero qui vendit, non damnificetur carendo re illa, non debet eam supervendere ; quia utilitas, quae alteri accrescit, non est ex vendente, sed ex conditione (al. venditione) ementis: nullus autem debet vendere alteri, quod non est suum; licet possit ei vendere damnum, quod patitur: ille tamen, qui ex re alterius accepta multum iuvatur, potest propria sponte aliquid vendenti supererogare; quod pertinet ad cius honestatem > (S. Thom. 1. c.). Deinde pretium iustum non tantum exigi potest, sed solvi debet. Si ergo specialis emptoris utilitas rationem mutet pretii iusti, emptor vel ultro augere debuerit pretium, vel saltem indicare eam utilitatem, ut x cuditor iure suo augendi pretii uti possit. Nemo tamen sic dixerit; emptoresque ad varias confugiunt artes ut haec utilitas ignoretur.' Denique, admissa sententia contraria, non apparet, cur etiam ob necessitatem emptoris pretium augeri nequeat, quin contra iustitiam peccetur ; necessitas enim arguit specialem utilitatem, augelque aeque ac utilitas valorem rei relate ad emptorem. Hanc sententiam sequun­ tur fere omnes antiquiores, et plures rccentiores, ’ aliis recentioribus contradicen­ tibus. Obi Venditor in casu supposito emptori obsequium seu beneficium praestat, quod est pretio aestimabile. Resp. Beneficium seu obsequium consistit aut in actione vendendi, aut in eo quod vendit rem, quae emptori specialiter utilis erit. Iam vero actio vendendi est xenditioni intrinseca, proindeque non est pretio aestimabilis, seorsim a re vendita. Haec tamen non ita stricte sumas, quia plures tituli exponendi potius efficiunt, ut pretium crescat vel decrescat. ----- ’. Vermeersch. De Iustitia, n. 345. ----Vermeersch. I. c. ; Lehmkuhl, I, n. 1330. — 6o5 — Quod autem res vendita est specialiter utilis emptori, id ab huius conditione et adiunctis pendet, non autem a vendente ; non potest autem vendens aliquid reci­ pere pro re, quae non est sua Si tamen res, dc qua agitur, iam multis utilis sit, valor cius obiectivus, ideoque pretium ipsius crevit. b) Emendi infra infimum pretium, seu potius pretio viliori, sunt: a) Damnum emergens et luerunt cessans ratione huius emptionis, si tamen facta est in gratiam venditoris; ut si* ob huius commodum emis rem, qua tantum indige­ bis, cum pretium eius diminutum erit. Si vero non emis in gratiam vendentis, sed tuam, deest ratio ipsi denegandi pretium per se iustum, quia re vera damnum emergens et lucrum cessans non habentur. β) Periculum non recipiendae mercis emptae et solutae. γ) Anticipatio solutionis, quatenus haec emptori secum ferat damnum emergens, lucrum cessans vel periculum mercis non recipiendae. Hic igitur titulus refertur ad titulos iam assignatos. ύ) Emptio in magna simul quantitate, quippe quae venditorem a multis curis et sumptibus liberet (S. Alf. Ill, S09). ε) Emptio in venditione sub hasta (n. 901). c) Ultronea oblatio mercium — sive a divite sive, ut dicenda videntur probare, a paupere — quatenus haec suspicionem ingerat latentis vitii, aut arguat paucitatem emptorum ; paucitas enim emptorum saepius probat, valorem et pretium rei decre­ visse (p. 600). Si tamen ultra offertur ob paupertatem, facile peccabis contra caritatem, nisi unice emas in gratiam venditoris (S. Alf. Ill, S02). At non licet emptori, qui maiorem valorem rei noverit, a vendente maioris va­ lons omnino ignaro petere, « ut condonet quod amplius valeat ;... quia talis dona­ tio, cum procedat ex ignorantia, nulla est» (S. Alf. Ill, 819). Ceterum alter alterum de titulo legitimo exsistente passim moneat ; nec pretium magis augeat vel minuat, quam titulus, spectata communi aestimatione, patiatur. V. Forma contractus conferatur in Codice civili; ibidem etiam videas, 896 quae respiciunt probationem contractus. VI. Effectus, i. Spectato solo iure naturali, contractus emptionis- 897 venditionis emptori confert ius in rem, cum exsecutione contractus ius in re constituatur. Subinde tamen contractus vi iuris civilis — puta Ius Gallieum — ius in re confert. 2. Ubi contractus sine traditione confert ius in re, per se res vendita et nondum tradita, est periculo emptoris, ita ut emptor teneatur pretium solvere, etiamsi res perierit. Cuius periculo sit res vendita et nondum tradita, ubi contractus confert tantum ius in rem, vide in Codice civili. 3. Fructus rei determinatae venditae, nondum traditae, fiunt emptoris, nisi contrahentes aliter stipulati sint ; nam contrahentes censentur acces­ sorium, cuiusmodi sunt fructus, comprehendere principali (S. Alf. Ill, 798)· — 6o6 — VII. Obligationes venditoris, i. Venditor, quoad vitia rei vendendae, tenetur manifestare: a) Vitia substantialia, et defectum qualitatis, cui (qualitati) consensum emptoris alligari percipiat. Secus enim contractus, deficiente emptoris consensu in obiectum praesentis contractus, invalidus est, ideoque ven­ ditor pretium pactum acceptare nequit (n. 837; S. Alf. III, 819; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 77, a 3. b) Vitium notabile et occultum. Ratio est, quia ab emptore quaeritur res, quae notabili vitio caret; quo posito, venditor praestando rem, nec vitium aperiendo, tacite affirmat, eam tali vitio carere, nisi ipsum illud vitium manifestum sit; ideoque dolo utitur atque emptori iniuriam infert. Hinc auctores generatim addunt, etiam vitium notabile et mani­ festum esse aperiendum, si, emptorem invincibili ignorantia laborare, advertatur (S. Alf. III, 823). Praeterea debet manifestari c) Vitium, de quo specialiter interrogatur, nisi emptor propria inqui­ sitione vitium possit indagare. Ratio est, quia secus emptoribus deesset medium inquirendi, qualis sit res, de qua contracturi sint; quod admitti nequit. d) Extra casus assignatos non est obligatio manifestandi vitia, ne occulta quidem; tum quia secus negotiatio fere impossibilis evaderet; tum quia universalis consuetudo illud confirmat. 898 Coroll. i. Si quod vitium emptori damnum afferre potest, nec ab ipso advertitur, venditor semper — etiam casu, quo secundum dicta non tenetur ex iustitia — de­ lict emptorem monere; ut si equus est furiosus, domus ruinosa. Coroll. II. Venditor, etiamsi non teneatur vitium manifestare, debet tamen vitii exsistentis in pretio statuendo rationem habere ; quod si non fecerit, tenetur partem pretii recepti restituere. Coroll. III. Venditor, qui vitia manifestanda non manifestavit, tenetur, si con­ tractus nihilo minus validus fuerit, excessum pretii restituere aliaque damna ex reticentia forte secuta resarcire, immo, si error emptoris dederit causam contractui, pro arbitrio emptoris etiam contractum rescindere (S. Alf. III, 823). Coroll IV. c Si venditor, ita S. Alfonsus cum aliis, protestetur se nolle ratio­ nem dare de quocumque defectu, sed vendere uti vulgo dicitur: A sacco d'ossa rotte; tunc ad nihil tenetur. Unde merito approbat Tamburinius consuetudinem quae alicubi viget, praesertim in nundinis magnis, quod ita vendantur animalia, etiamsi vitia sint occultissima. Ratio, quia ad tollendas lites ob commune bonum satis hoc cohonestari potest a consuetudine: dummodo, intelligendum, non venda­ tur res ultra iustum pretium, saltem supremum, » quod res, ratione habita illius vitii occulti, habet (S. Alf. III, 823). Idem applices venditionibus antiquarii. Quacr. 1, num liceat vendere quid pro- quo, ut dicitur, modo id quod traditur, rei naturali v. g. vino, butyro, aceto aequivaleat. Resp Licitum videtur, quia non adest diversitas substantialis quoad « finem — 6o7 — ctnptoris» (S. Alf. IIII, 821). Excipe: l° si emptor manifeste vult rem naturalem vel determinatae speciei ; 20 si mercatores ex consuetudine tenentur imitationem declarare. Quaer, 2, num liceat vendere mercem cum viliori mixtam, modo pretium iustum retineatur. Resp. Per se illicitum est. Per accidens licet; i° si merx venditoris solito praestantior est ; 2" si ita fert consuetudo. Excipe si emptor offert pretium solito maius eo fine, ut certo mercem non adulteratam recipiat. 2. Venditor tenetur rem venditam tradere emptori, qui pro diversitate iuris civilis per traditionem vel ius in re et possessionem, vel solam pos­ sessionem acquirat. Quo modo res tradi debeat, statuit ius civile; quae­ nam quoad locum tradendi, impensas etc., ab ipso vel ab emptore ser­ vari debeant, eruatur e iure civili atque ex specialibus stipulationibus contrahentium. 3. Venditor tenetur praestare evictionem, i. e. tenetur emptorem in­ demnem reddere, si res empta totaliter vel partialiter reposcitur a tertio, qui se dominum esse probat. Hinc tenetur pretium forte receptum red­ dere. Quid vero, si venditor, qui bona fide processerit, pretium iam neque in se neque in aequivalenti possidet. Resp. Plerique censent, venditorem nihilominus obligari, nimirum ratione con­ tractus, cuius natura hanc obligationem sccumfert. Sed cum S'. Alfonso (III, 800) omnino negandum videtur; quia venditor ratione contractus utpote invalidi et omni valorc destituti (n. 894) ad nihil tenetur. VIII. Obligationes emptoris. Emptor tenetur iustum pretium solvere, 899 idque tempore et modo de quo conventum est. Ceterum confer ius civile. Quodsi ipsemet forte a tertio monetam falsam recepit, ideo nequit eam alteri contrahenti dare in pretium. Si dederit, utut bona fide egerit, tene­ tur ad restitutionem ; siquidem quod ipse damnum pateris, non est ratio cur alteri debitum denegare possis (S. Alf. III, 855). Restat, ut quaedam dicamus de arrha. Iam vero: I. Arrha dicitur res quaedam, occasione contractus alteri parti tradita. II. Arrha distinguitur duplex, confirmatoria et poenitentialis. Confirmatoria est, quae ab emptore datur venditori in signum et confirmationem contractus, ex intentione contrahentium perfecti. Ab eiusmodi contractu, utpote perfecto et confirmato, minus etiam quam ab alio contractu sine mutuo consensu resiliri nequit. Arrha autem data censetur pars pretii. Pociiilcntialis est, quae ab una parte datur alteri eo fine, ut contractus, nondum plane perfectus, certior reddatur. In casu ab utraque parte a contractu recedi po­ test, ita tamen, ut qui dederit arrham, si resiliat, arrham datam amittat ; qui vero acceperit arrham, si resiliat, arrham receptam restituat. — 6o8 — In dubio, utrum arrha confirmatoria an pocnitentialis sit, praesumitur data secundum consuetudinem loci (S. Alf. III, 794)· Ceterum etiam quoad arrham conferatur Ius civile. PUNCTUM II. De aliquibus emptionibus-venditionibus in specie. 900 I. Venditio cum pacto adiecto. Venditio cum pacto iure venditoris rem redimendi, si ipse illud postulaverit,1 venditio eiusmodi, inquam, licita est, modo in statuendo pretio ratio habeatur gravaminis, quod emptori vel venditori imponitur (S. Alf. III, 812, 813). Conferatur etiam Ius patriae. II. Venditio sub hasta. 1. Notio. Venditio sub hasta seu auctio est venditio, in qua res vendendae per praeconem proclamantur, et passim ultimo vel primo licitatori adiudicantur : ultimo, si pretia successive maiora a licitatoribus offeruntur; primo, si pretium summum a praecone propositum minuitur, donec unus licitator assentiat. Dicitur venditio sub hasta, quia apud Romanos in venditionibus hasta i. e. signum domina­ tionis, terrae infigebatur. Dicitur quoque auctio publica, quia licitator posterior plus offerendo auget pretium a priore oblatum. 2. Divisio. Distinguitur duplex, iuridica et voluntaria, prout fit ex praecepto iudicis vel libere. In priori res ultimo vel primo licitatori adiudicari debet; in posteriori venditor rem retrahere potest. Auctio publica aliquatenus induit rationem contractus aleatorii, quatenus vendens spem habet res suas ob concursum et aemulationem maiori pretio, periculum vero subit eas minori pretio vendendi ; item emens spem habet minori pretio, oh concursum vero etiam periculum subit maiori pretio emendi. Haec tamen magis valent pro auctione iuridica quam pro voluntaria, quia in posteriori vendens rem suam, minori pretio oblato, iam retinere potest. 3. 1 ustum pretium est illud, quod licitando determinatur, etiamsi sit supra summum vel infra infimum; idque valet tam pro auctione iuridica quam pro voluntaria, modo tamen res sine fraude, quae libertatem agen­ di restringat, acta sit. Valet pro auctione iuridica; cum enim in casu 901 1 Huic pacto affinis erat contractus, cui nomen hispanicum erat mohatra, quo nempe quis vendebat credito cum pacto explicito vel implicito, ut res sibi slatim minore pretio, sed praesenti pecunia retrovenderetur. Erat ergo larvatus contrac­ tus mutui et palliandae erat usurae, ideoque ab Innoccntio XI damnatus est.’ Sed ex quo leges civiles passim permittunt fenus ex pecunia mutuo data percipere, contractus ille obsolevit (SwEENS, n. 719; cfr. S. Alf. III. 813). ’ Prop 40, Dekz-Banxw. n. 1190. — 6o9 — auctoritas venditionem absolute velit, ipsa « implicite approbat pro iusto pretium illud, quod publice emptorum concursu probatur » (S. Alf. III, 808). Valet pro auctione voluntaria; omnes enim idem data occa­ sione facturi, libere ceu iustum censent pretium, emptorum concursu probatum· Ita autem censent, tum quia indoles aliquatenus aleatoria ven­ ditionis sub hasta illud suadet; tum ut rerum venditioni, in casu valde optatae, magis consulatur. Dictum est: modo res sine fraude acta sit. Porro iniuste agunt : a) Venditores, si emptores positive decipiant quoad rem vendendamMera vitiorum occultatio iam non est iniusta, cum soleant res vendere sicuti sunt. b) Emptores, si medio iniusto v. g. dolo, metu, prohibeant, quominus alii licitentur; secus dicendum, si solas preces adhibeant (S. Alf. III, 808, dub. 1). y(.e’ c) Officiales, si auctionem ante tempus, i. e- adhuc deficientibus emp­ toribus, incipiant, ita ut res minoris vendatur; item, si licitanti rem ci­ tius adiudicent.1 Coroll. I. Penditor licite: i° ipsemet (puta per amicum) licitatur; 2’ fictos licitatores subornat ; 30 rem retinet, si minus pretium offertur. Haec quidem olim illicita erant, attenta et communiter admissa indole auctionis aleatoria ; hodicdum vero, indole auctionis ob praxes communes et notas temperata, vera fraus abesse, ideoque praedictae industriae licitae videntur. Accedit quod etiam ii, quibus vendi­ tor nocet, variis industriis utuntur; hinc industriae, a venditore adhibitae, non laedunt aequalitatem, in contractu servandam . Coroll. II. Emptores licite pacto conveniunt, sive ut communi nomine rem emant ; sive ut, determinato pretio ab aliquo ex ipsis oblato, a licitatione absti­ neant; sive ut unus contra alterum nullatenus licitctur; emptores inquam, licite ita agunt, si agitur de auctione voluntaria, quia venditor rem suam, minori pretio oblato, retrahere potest. Si agitur de auctione iuridica, illicitum videtur, quia auctio iuridica magis retinuit rationem contractus aleatorii, in quo venditor obli­ gatur rem suam quocumque pretio cedere. Atqui aequalitas in eiusmodi contracti­ bus servanda exigit, ut dicta obligatio compensetur spe obtinendi maioris pretii, quae spes nimis diminuitur, si emptor multos a licitatione avertat (S. Alf. III, 808, dub. 2.). Excipe tamen, si unus tantum altcrve avertatur a licitando. Coroll. III. Emptor licite alii pecuniam dat vel promittit, ut ille a licitando abstineat ; idque valet non tantum in auctione voluntaria, cum venditor rem suam retrahere possit, verum etiam, ut ex dictis in coroll. II eruitur, in auctione iuridi­ ca, si uni tantum altcrivc pecuniam dat vel promittat. Disputatur vero, num licite pecuniam acceptet ille, qui non habeat intentionem licitandi, vel etiam intentionem positivam non licitandi. Affirmandum videtur, quia acceptando pecuniam obliga­ tionem non licitandi suscipit; quod pretio aestimabile est. Cfr. Sweens., n. 707. 39 — 6ιο — III. Emptio-venditio per proxenetam, i. Notio. Proxeneta dicitur, qui nomine alterius emit vel vendit, ideoque alterum illum — non semetipsum — obligat erga illum, cum quo agit. Alii proxcwetae publici, alii simplices mandatorii sunt, prout scilicet a municipio constituti sunt, vel non sunt ab eo constituti. Proxenetae distinguuntur a sic dictis commis­ sionairs, qui pro alio quidem, sed nomine proprio agunt, ideoque semetipsos — non alium — obligant erga illum, cum quo agunt. 2. Obligationes proxenetae, a) Proxeneta (sive publice sive privatim constitutus): i° ratione officii, sive gratis sive per mercedem suscepti, res patroni sui ex stricta iustitia propter tacitum saltem contractum dilligenter gerere debet; ad maiorem tamen dilligentiam tenetur, qui pro officio suo stipendium accipit; 2° tenetur ex contractu ideoque ex stricta iusti­ tia servare obligationes, speciali mandato proxenetae definitas. b) Proxeneta publicus insuper ex officio, tacite secundum vigentem de munere suo legem suscepto, et proinde ex tacito contractu ex stricta iustitia, obligationibus tenetur, quas lex civilis illi servandas esse de­ cernit. c) Proxeneta in foro conscientiae: i° ante qualemcumque iudicis sententiam tenetur de damno, quod aut mala fide aut negligentia gravi culpabili mandanti intulit ; 2° de damno, cum culpa iuridica tantum illato, non tenetur nisi post sententiam iudicis. 902 Coroll. I. Proxeneta, qui nomine mandantis emit infra vel vendit supra pretium, determinatum a mandante, lucrum ita factum per se retinere nequit ; etenim man­ dans habet ius ad lucrum, quod contractus suo nomine initus secum fert, nisi illud mandatario cessisse censendus sit. Atqui determinatio pretii non continet cessionem lucri, cum dominus determinando pretium id solum intendat, ut res non carius ematur, vel non minoris vendatur. Potest tamen lucrum retinere: i° si mandans censetur tacite consentire, quod locum habere iure praesumitur casu, quo mandans nullum laboris stipendium proxenetae assignat ; 2° si proxe­ neta rem carius vendidit, quia ipsemet eam industria indebita melioravit. Si rem non melioravit, sed diligentia indebita adhibita carius vendidit, item si diligentia indebita rem aliquam minoris emit, potest mercedem pro indebita diligentia sibi retinere (S. Alf. III, 825)'. Coroll. II. Proxeneta potest rem mandantis, pretio determinato vendendam, sibi emere, et postea pluris vendere, modo et morali diligentia adhibita neminem invenerit, qui plus offerat, et rem vere emat, ideoque suo periculo habeat. Dixi qui plus offerat, quia dominus determinando pretium intendit, ut res sua non minoris, sed si fieri possit, pluris vendatur (S. Alf. 1. c.) ; qua domini circa rem suam dispositione proxeneta tenetur. Dixi et rem vere emat, et suo periculo habeat, ita ut, si rein tanti non vendat, tamen pretium determinatum domino red­ dat (S Alf. III, 825). ‘ Cum res periculo non carcat, plures leges civiles eiusmodi agendi rationi repugnant. — 6i i — I Coroll. III. Proxeneta potest satis probabiliter rem, quam mandans ei commisit determinato pretio emere, emere sibi pretio minori, et postea vendere mandanti pretio maiori; dummodo postea, adhibita diligentia ordinaria, non invenerit occa­ sionem rei emendae, nisi pretio illo maiori (S. Alf. 1. c.). Obi. i. Diligentia moralis adhibenda poscit, ut proxeneta non praetermittat occasionem, illam rem vili pretio pro domino emendi. Resp. Non patet, diligentiam adhibendam plus exposcere, quam ut proxeneta pretio a mandante assignato emat. Inst. Admissa sententia propugnata, proxeneta, qui nomine mandantis emit infra pretium, a mandante assignatum, potest — contra ac dictum est in corollario primo — lucrum sibi retinere, quia mandans etiam in isto casu habet tantum ius, ut res, si fieri possit, pretio assignato ematur. Resp. Nego paritatem casuum; in corollario primo mandatarius emit aliquid mandanti, qui ius habet in lucrum, quod contractus suo nomine initus secum fert; in nostro casu mandatarius emit aliquid sibi. Coroll. IV. Qui pro alio, i. e. non proprio sed alieno periculo emit rem — ut famula, quae nomine dominae officinam adit, sartor qui non pro se sed pro cliente pannos emit, quibus vestem conficiat — potest retinere partem pretii, quam venditor ipsi donat, seu—ut eadem res minus praecise exprimitur—potest retinere, quod venditor in gratiam proxenetae vel cuiusvis mandatarii de pretio remittit. Caveatur tamen fallacia, siquidem « aliquando mercatores revera potius simulant ipsis donare quam donant, ita ut si dominus ipse adiret pro eodem pretio rem obtineret » (S. Alf. III, 826). Coroll. V. Famuli, rem antea emptam pro domino soluturi, possunt retinere partem pretii, quam mercator ipsis refundit, vel munuscula quae ipsis largitur. Praesumitur enim intentio favendi famulo. IV. Monopolium. 1. Notio- Monopolium dicitur potestas vendendi 903 vel pretium determinandi, exclusive ab uno vel a paucis tantum compa­ rata. 2. Divisio. Monopolium distinguitur in publicum seu legale et priva­ tum. Publicum est, quod gubernium sibi reservat, aut uni vel paucis tribuit. Privatum est, quod privatorum industria comparatur, puta coe­ mendo omnes alicuius generis merces; impediendo, quominus merces eiusdem generis ab extraneis advehantur. Monopolium privatum maxime inducitur a societatibus, quae aut certas quasdam merces permagna copia coemunt, aut regiones, ubi singulae negotiaturae sint, determinant, et inter se quasi dividunt. Dicuntur pro diversa earum constitutione: trust, kartell seu syndicates, pool, ring, corner. Est etiam monopolium improprie dictum, quod habetur, quando plures conspirant, ut merces non vendant nisi tali vel tali pretio. 3. Moralitas: 1. Monopolium, quod gubernium sibi reservat, licitum est, modo proportionata subsit causa, puta ut Status reditibus necessa­ riis gaudeat; ut ordini publico consulatur, ut in monopolio officii postalis. — 6l2 — 2. Monopolium, quod gubernium alii tribuit, pariter licitum est, si causa proportionata praesta sit, puta ut ars vel generatim industria pro­ moveatur3. Qui, coemptis omnibus alicuius generis mercibus, eas vendit pretio summo, quod secluso monopolio curreret, venditor iste, inquam, neque contra iustitiam neque contra caritatem peccat. Non peccat contra insti­ tioni, < quia quisque ius habet ad rem suam vendendam pretio rigoroso » (S. Alf. III, 816); non peccat contra caritatem, quia nemo tenetur négli­ gera commodum suum, ut alii commodum procuret (S. Alf. 1. c.). Tene­ tur tamen ab eiusmodi agendi ratione abstinere, si auctoritas compe­ tens, quatenus :llud a bono communi exigatur, atque practice fieri possit, iura privatorum coarctet. Dixi : « pretio summo, quod secluso monopolio curreret » ; nam pec­ caret contra iustitiam, si pretium augeret supra summum, quo merces venderentur, si monopolium non exsisteret seu si merces prostarent apud plures (S. Alf. 1. c.). Ratio est, quia iustum rei pretium est illud, quod communi aestimatione taxatur, attenta quantitate mercium com­ muniter cognita, sive sint sive non sint apud plures vendentes — non enim praecise ex paucitate venditorum crescit pretium, sed ex ipsa raritate mercium ; unde si forent pauci venditores, sed merces copiosae, non ideo pluris aestimarentur — Atqui eadem est mercium quantitas in uno, ac si inter plures exsisteret divisa- 4. Qui conspirant de mercibus non vendendis nisi summo pretio, non peccant contra iustitiam; siquidem neque emptores privant bono, in quod ius habent—nemo enim habet ius, ut pretio minori emat—neque medio iniusto eos impediunt a bono consequendo, i. e. ab emptione minori pre­ tio tacta. At communius docetur, eos peccare contra caritatem. « Ratio, quia licet caritas non te obliget ad vendendum infra pretium summum, videtur tamen lc obligare ad non dissuadendum aliis ne mitiori pretio vendant: sicut, esto caritas non te obliget ad dandam eleemosynam, vi­ detur tamen te obligare ad non dissuadendos alios qui eam largiri vo­ lunt » (S. Alf. Ill, 817). Coroll. I. Quae dicta sunt de conspiratione venditorum, etiam applicari debent conspirationi emptorum non emendi nisi tali pretio. Coroll. II. Qui merces infimo pretio vendunt, eo eventu, ut, aliorum officinis eversis, maius pretium exigant, non peccant contra iustitiam, ut patet; neque contra caritatem, quia nemo tenetur commodum suum negligere ob damnum alienum, occasionaliter secuturum. Idque magis etiam valet, si, te abstinente, alius forte minus liberalis idem facturus sit. — 6i3 — Coroll. III. Iniuste agunt, qui operarios suos cogunt, ut merces in ipsorum vel in aliis determinatis officinis emant, easque minus bona«> vel maioris pretii reci­ piant ; quae agendi ratio cetcroquin passim etiam a legibus civilibus prohibetur. Denique notes, contractum permutationis iisdem regi principiis, quibus emptio-venditio. V. Emptio - venditio actionum continet emptionem-venditionem iuris 904 ad partem lucrorum alicuius societatis; est autem, si pretio currente fiat, iusta; secus enim negotiatio evaderet moraliter impossibilis, ita ut omnes consentire praesumantur. Qui vero fraude pretium induxit, ad restitu­ tionem tenetur. Ceterum negotiatio actionum imperitis praesertim ma­ xime dissuadenda. SCHOLION. De venditione bonorum ecclesiasticorum. Praeter ea, quae dicturi sumus de omni bonorum ecclesiasticorum 905 alienatione — haec enim etiam venditioni, utpote uni e modis alienandi, applicanda sunt — sufficit quoad venditionem addidisse haec: I. Bona ecclesiastica immobilia propriis administratoribus eorumque coniunctis in primo aut secundo consanguinitatis vel affinitatis gradu non sunt vendenda aut locanda sine speciali Ordinarii loci licentia (can. 1540)· II· In venditione aut permutatione rerum sacrarum nulla ratio conse­ crationis vel benedictionis in pretii aestimatione habeatur (can. 1539, §1)· III. Administratores possunt titulos ad latorem, quos vocant, com­ mutare in alios titulos magis aut saltem aeque tutos ac frugiferos, ex­ clusa qualibet commercii vel negotiationis specie, ac de consensu Ordina­ rii, dioecesani Concilii administrationis aliorumque quorum intersit (can. 1539, § 2). § VII. De locatione-conductione. Locatio-conductio est contractus, quo quis usum vel fructus rei aut 906 operam personae alteri pro pretio vel mercede concedit. Qui concedit rei usum vel fructum aut personae operam, dicitur locator; qui pretium vel mcrcedem solvit, locatarius seu conductor nuncupatur. Accedit loca­ tio operis seu contractus operis perficiendi, v. g. domus aedificandae. De singulis dicemus. — 6i4 — PUNCTUM I. De locatione-conductione rerum. 907 I. Obiectum contractus maxime constituitur usu domuum et agro­ rum, quamvis etiam aliarum rerum usus locari — conduci possit. 908 II. Forma. Spectato iure naturae, tam oretenus quam scriptura iniri potest; quaenam, spectato iure civili, ad formam, item ad probationem contractus requirantur, vide in Iure patrio. 909 III. Obligationes locatoris, i. Locator non petat pretium, quod non respondeat ei, quod ipse conductori concedit; fere ut dictum est de pretio in re vendenda servando (p. 6oi). 2. Locator manifestet vitia, quae usum rei impediunt vel minuunt, secundum dicta de manifestatione vitiorum, quae rei vendendae inhae­ rent (n. 898). 3. Si colonus (i. e. conductor agrorum) sive casu fortuito sive ob tempestates magnam fructuum iacturam passus est, locator ex aequi­ tate partem mercedis remittat, nisi aut conductor expresse periculum in se susceperit, aut cum ubertate praecedentis vel subsequentis anni valeat sterilitas compensari1 (S. Alf. III, 860). 910 IV. Obligationes conductoris. Sufficit — plura enim clara sunt — notasse haec: 1. Tenetur re uti in eum solum finem, in quem locata est. 2. Quatenus debeat expensas reparationum ferre, eruatur e contractu, lege civili vel consuetudine; idem dicendum de sublocatione rei alteri. 3. Tenetur de damnis sua culpa rei illatis, non autem de aliis. Si mera culpa iuridica adfuerit, non tenetur ante sententiam iudicis. SCHOLION. De locatione-conductione rerum ecclesiasticarum. 911 I. Contractus locationis alicuius fundi ecclesiastici ne fiat, nisi ad normam can. 1531, § 2 : ; et in iis addantur semper conditiones de limi­ tibus custodiendis, de bona cultione, de rite solvendo canone, de oppor­ tuna cautela pro conditionibus implendis (can. 1541, § 1). Ita olim ex leg. 8, C. de locat., et ex cap. Propter sterilitatem, cod. tit. ----Can. 1531, § 2 statuit: Alienatio fiat per publicam licitationem aut saltem nota reddatur, nisi aliud circumstantiae suadeant ; et res ei concedatur qui, omnibus perpensis, plus obtulerit. — όΐ5 — II. Pro locatione bonorum ecclesiasticorum, servato praescripto can. 1479 : ’ 1. Si valor locationis excedat triginta millia libellarum seu francorum et locatio sit ultra novennium, requiritur beneplacitum Apostolicum ; si locatio non sit ultra novennium, servari debet praescriptum can. 1532, § 3s (can. 1541, § 2, ι°). 2. Si valor contineatur intra mille libellas et triginta millia libellarum seu francorum et locatio sit ultra novennium, servari debet praescrip­ tum eiusdem can. 1532, § 3 ;! si locatio non sit ultra novennium, prae­ scriptum eiusdem can. 1532, § 2 4 (can. 1541, § 2, 2°). 3. Si valor non excedat mille libellas seu francos et locatio sit ultra novennium, servari debet idem praescriptum can. 1532, § 2;’ si locatio non sit ultra novennium, fieri potest a legitimis administratoribus, mo­ nito Ordinario (can. 1541, § 2, 30). PUNCTUM Π. De locatione operae seu de contractu operae praestandae, ‘ I. Notio. Contractus operae praestandae est contractus, quo una pars 912 (locator) sese obligat ad operam suam in alterius gratiam praestandam, altera (conductor) ad mercedem solvendam. Obiectum igitur huius con­ tractus est opera seu labor, quem aliquis alicui locat. II. Honestas contractus patet ex eo, quod ex una parte quisque de 913 facultatum suarum usu in commodum alterius potest disponere, ex altera autem parte usus ille ab altera parte iuste compensari potest. Attamen conditiones humanae consortionis tales esse possunt, ut contractus socie­ tatis per se magis suadendus sit. Pius XI ita: «Ac primum quidem, qui operae conducendae locandaeque con­ tractum, vi sua iniustum ac proinde in cius locum societatis contractum sufficien- *. Can. 1479 edicit: In locatione bonorum bcneficialium anticipatae solutiones ultra semestre prohibentur sine licentia Ordinarii loci, qui in casibus extraordina­ riis congruis praescriptionibus caveat ne talis locatio in damnum vergat loci pii aut successorum in beneficio.----- ’. Can. 1532, § 3 haec habet: Si denique de rebus quarum pretium continetur intra mille libellas et tringinta millia libellarum seu francorum, est loci Ordinarius (i. c. licentiam concedere debet loci Ordinarius), dummodo accesserit consensus tum Capituli Cathedralis, tum Consilii administrationis, tum eorum quorum interest. ----- . Cfr. notam praecedentem. ----- *. Can. 1532, § 2 statuit: Si vero agatur de rebus quae valorem non excedunt mille libel­ larum seu francorum, est loci Ordinarius (i. e. licentiam concedere debet loci Ordinarius), audito administrationis Consilio, nisi res minoris momenti sit, et cum eorum consensu quorum interest. ----- s. Cfr. nota 2.----- ‘. Cfr. Aengenent, Lcerboek der Sociologie’, n. 134 sq. ; Koenraedt, Rechtvaardig arbeidsloon, p. 71 sq. — 6ι6 — dum cssc pronuntiant, absona profecto dicunt ct prave calumniantur Decessorem Nostrum, cuius Litterae Encyclicae < salariatum » non solum recipiunt, sed in eo ad normas iustitiae regendo diutius versantur. Hodiernis tamen humanae consortionis condicionibus consultius fore reputamus si, quoad eius fieri possit, contractus operae per societatis contractum aliquantum temperetur, quemadmodum diversis modis fieri iam coepit, haud exiguo opera­ riorum et possessorum emolumento. Ita operarii officialesque consortes fiunt do­ minii vel curationis, aut de lucris perceptis aliqua ratione participant. »1 914 III· Subiectum. Contractum operae praestandae inire possunt qui­ cumque operam, de qua agitur, praestare possunt nec a lege excluduntur. 915 IV. Forma contractus deducatur a lege; item ea quae ad contractus probationem requiruntur. 916 V. Obligationes locatoris seu conducti, i. Conductus tenetur operam suam, secundum conventionem, fideliter praestare. 2. Conductus, spectato iure naturae, nequit conductorem deserere ante tempus praefixum nisi ob causam gravem. Quod si fecerit, debet com­ pensare damna ex illegitimo discessu conductori forte secuta. Si tamen conductor in casu alium operarium invenerit, conductus potest compen­ sationem pro rata diminuere, vel etiam omittere, si nullum damnum conductori sequatur. Ceterum conductus retinet ius ad mercedem pro rata temporis, per quod servitium praestitit, dempta tamen aliqua parte in iustam poenam (S. Alf. III, 345). Quaenam vero valeant, spectato iure civili, vide in Codice patriae. Quaer., quid dicendum sit de intermissione laboris cx composito seu de operistitiis ut vocantur. Resp. i Operistitia iniusta sunt: i° si fiunt eo fine, ut merces iusto maior obtineatur;’ 2" si contractus locationis valide initus fuit, èt tempus locationis nondum fuit elapsum, ct ratio non servandi contractum deest. Itaque, secluso fine obtinendi mercedem iusto maiorem, non sunt iniusta: i" si contractus locationis invalidus fuit, puta ob pactam mercedem iusto minorom ; 2° si tempus locationis fuit elapsum ; 3" si ratio est non servandi contractum, puta quia ipsomet herus conditiones non servat Resp. 2. Operistitia utut iusta nihilo minus illicita esse possunt, spectatis dam­ nis gravioribus forte oriundis, puta maiora incommoda familiis obventura, per­ turbationem ordinis publici, etc. Hinc etiam illicita sunt, si spes est finem via compositionis obtinendi. Nota Iniustitiac rei sunt, qui alios medio iniusto a labore retinent. Media autem iniusta sunt: minae, vis et fraus. *. Encycl. Pii XI Quadragesimo anno, 15 Maii, 1931 (A. A. S. 1931, p. 199)· ----; Cfr. Vermeersch, Quaestiones de Iustitia, n. 470-477; Aengenent, o. c. n. 140 sq ’. Si operarii conspirant in mercedem summam, videntur illicite agere (n. 903)· — 6i7 — VI. Obligationes conductoris, i. Conductor nequit conductum invi- 917 tum gravare labore indebito, i. e. ad quem, exclusa speciali conventione, secundum praxim loci non tenetur. 2. Conductor tenetur solvere mercedem iustam. Merces autem iusta per se ea est, quae èt sufficit ad sustentationem operantis eiusque fami­ liae pro tempore operae praestandae, èt respondet naturae laboris, quem praestat, habita vero etiam ratione indolis socialis, quae praeter indolem personalem seu individualem labori inest ; quae tamen uberiori explica­ tione indigent.’ Itaque : a) Labori debetur saltem aliqua merces eaque ex iustitia commutativa. Qui enim pro alio laborat, alteri concedit usum virium suarum. Atqui usus virium humanarum dignus est mercede, a. v. concedenti usum ius tribuit in aliquam compensationem seu mercedem ; quae merces iure quasi-pretium laboris dicitur, secundum haec *5. Thomae: « Id enim merces dicitur quod alicui recompensatur pro retributione operis vel laboris, quasi quoddam pretium ipsius; unde sicut reddere iustum pre­ tium pro re accepta ab aliquo est actus iustitiae, ita etiam recompensare mercedem operis vel laboris, est actus iustitiae » (i. 2, q. 114, a. 1). b) Debetur et quidem cx iustitia commutativa merces individualis, 1. e. quae ipsius laborantis honestae sustentationi sufficit. Patet primum ex Encycl. Leon. XIII Rerum novarum. ' « Esto igitur, ita Summus Pontifex, ut opifex atque herus libere in idem placitum, ac nominatim in salarii modum consentiant : subest tamen semper aliquid ex iustitia naturali, idque libera paciscentium voluntate maius et antiquius, scilicet alendo opifici, frugi quidem et bene morato, haud imparem esse mer­ cedem oportere. Quod si necessitate opifex coactus, aut mali peioris metu permotus duriorem conditionem accipiat, quae, etiamsi nolit, accipienda sit, quod a domino vel a redemptore operum imponitur, istud quidem est subire vim, cui iustitia reclamat. » Idem eruitur ex Encyclicis Pii XI Casti connubii ' et Quadrigcsimo anno. * Ratio autem petitur ex iure immo officio tuendi vitam, atque ita proponi potest: Labor est medium a Deo destinatum, quo plerique propriae sustentationi providere debeant (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 187, a. 3). Atqui haec involvunt, laborem de se dignum esse mercede, quae laborantis sustentationi sufficiat. Maior patet ex eo, quod medium sibi providendi plerisque deesse ne­ quit, aliud autem ac labor assignari non potest. ‘. Cfr. Vermeersch, De Iustitia, n. 403, sq ; 1‘ottier. De Iure et Iustitia, diss. 3, c 3, a. 5; Aengenent, Leerboek der Sociologie’, n. 180 sq. ; Koenraedt, Rechtvaardig arbcidsloon.----- 15 Maii, 1891.--------- ’. 31 Dec. 1030.------ *. 15 Maii, 1931. — 6ι8 — c) Debetur et quidem pariter ex iustitia commutativa merces familia­ lis, i. e. quae non solum laboranti, verum etiam familiae eius sustentandae sufficit. Dicitur: a) Debetur merces familialis. Ita diserte Leo XIII et Pius XI, ut ex allegandis patebit· Ratio autem petitur primum ex praescripto iustitiae legalis, quae secum fert obligationem sectandi bonum commune. Atqui boni communis magnopere interest, laboranti tribui mercedem, qua sibi suaeque familiae providere possit.1 Accedit ratio, qua mox probabimus merceden familialem ex iustitia commutativa deberi. Leo XIII in Encyclica Rerum novarum ita: «Mercedem si ferat opifex satis amplam ut se uxoremque et liberos tueri commodum queat, facile studebit parsi­ moniae > etc. Pius XI in Encyclica Casti connubii: « Atque in primis est illud omni conten­ tione enitendum υζ id quod iam sapientissime decessor Noster Leo XIII decre­ verat, in societate civili rationes oeconomicae et sociales ita constituantur, ut omnes patresfamilias sibi, uxori, filiis pro dignitate et loco alendis necessaria mereri ac lucrari possim: «dignus est enim operarius mercede sua.»’ Hanc negare aut aequo minorem facere gravis iniustitia est et a Sacris Litteris inter maxima ponitur peccata ; ’ neque fas est mercedes statui tam tenues, quae, pro rerum conditionibus, alendae familiae sint impares. » Idem S. Pontifex in Encyclica Quadragesimo anno: «Ac primum quidem mer­ ces operario suppeditanda est, quae ad illius eiusque familiae sustententationem par sit. »... Omni igitur ope enitendum est, ut mercedem patresfamilias percipiant sat amplam, quae communibus domesticis necessitatibus convenienter subveniat > * β) Merces familialis debetur ex iustitia commutativa. Ratio autem iterum petitur ex eo, quod labor est medium a Deo destinatum, quo plerique non solum sibi, verum etiam familiae suae providere debeant. At­ qui haec involvunt, laborem de se dignum esse mercede, quae non solum laboranti, uti iam diximus, verum etiam eius familiae sustentandae suf­ ficiat. Maior deducitur ex eo, quod plerique homines ad familiam con­ dendam vocantur: quo posito, plerisque medium familiae sustentandae non potest deesse ; aliud autem ac labor assignari nequit.8 Coroll. /. Mcrccs supra exposita intelligitur de opifice, qui operi suo aptus atque ea aetate est, qua in regione de matrimonio ineundo cogitant. Perinde tamen est, utrum individuus de eo cogitet vel re vera matrimonium ineat, an coelebs rema­ neat. Nam labor, utpote destinatus ad familiam sustentandam, tanti valet, quan­ tus ad eam sustendandam requiritur, sive operarius familiam condat, sive non condat familiam. ’. Cfr. Encycl. Quadragesimo anno (A. A. S. 1931, p. 201).----- ’. Luc. X, 7.-----’ Cfr. Deut. XXIV, 14, 15. ----- *· A. A. S. IQ3L P· 200. ------ *· Praetermitto argu­ mentum, quod aliqui ex Encyclicis Leon XIII et Pii XI deducunt; siquidem non perspicio, istis documentis contineri obligationem iustitiae commutativae. Coroll. If. Merces familialis, quam propugnamus, intelligitur merces, quae respondet consuetae familiae sustentandae, a. v. propugnamus salarium familiale absolutum ut dicitur, non autem salarium relalvuum, i. e. quod respondet familiae extraordinarie numerosae ; siquidem natura non respicit ea, quae quasi per acci­ dens contingunt. Quanta autem in aliqua regione debeat esse merces, ut congruae sustentationi familiae consuetae sufficiat, maxime colligitur ex aestimatione com­ muni. Attentis autem èt ipsa illa aestimatione, quae non est praecise eadem in omnibus individuis, èt ipsa natura rei — nequit enim accurate determinari, quid congrua sustentatio familiae exigat — istis, inquam, attentis admittitur, saltem practice, merces infima, media et suprema. Coroll. III. Merces familialis, quam admittimus, intelligitur merces, qua opifex, additis et eis, quae ante matrimonium et primis matrimonii temporibus deposuit et eis, quae uxor ct liberi convenienter lucrari possunt, sibi et familiae in ordi­ nariis totius vitae adiunctis decenter consulere valeat, i. e. sibi et familiae providere congruam liberorum institutionem, occurrere consuetis casibus morborum, parare sibi non inopem senectutem, in decursu vitae certis indulgere recreationibus, deni­ que, re familiari tam parsimonia quam sapienti administratione aucta, familiae superstiti quodam modo providere. Atque haec, saltem partim, a Pio XI in Encyclicis insinuantur. S. Pontifex in Encyclica Casti connubii: « Curandum tamen est, ut vel ipsi coniuges, idque iam diu antequam matrimonium ineant, futura incommoda neces­ sitatesque vitae praevertere aut saltem minuere studeant, et quomodo id efficaci simul et honesto modo facere possint, a peritis edoceantur. Providendum etiam ut, si sibi ipsis unis non sufficiunt, coniuncta similium opera conditisque privatis aut publicis sodaliciis, vitae necessitatibus succurrant. > Et in Encyclica Quadragesimo anno: « Aequum sane est reliquam quoque familiam pro viribus suis ad communem omnium sustentationem conferre, ut videre est in agricolarum praesertim, sed etiam in multis artificum et minorum mercatorum familiis ;ast nefas est infantili aetate feminacque debilitate abuti. Domi potissimum vel in iis, quae domui adiacent, matresfamilias operam navent suam, in domesticas curas incum­ bendo. Pessimus vero est abusus et omni conatu auferendus, quod matresfamilias ob patris salarii tenuitatem extra domesticos parietes quaestuosam artem exercere coguntur, curis officiisque peculiaribus ac praesertim infantium institutione ne­ glectis. >1 Coroll. IV. Leo XIII et Pius XI etiam dicunt de salario tanto « quod opificibus occasionem praebeat ad modicum censum perveniendi. ’ seu rem familiarem au­ gendi, * atque liberis suis quaedam bona relinquendi. * At haec locum habebunt, si opifices, salario supra assignato recepto, parsimoniae studeant. « Mercedem, ita Leo XIII, si ferat opifex satis amplam ut ea se uxoremque et liberos tueri commodum queat, facile studebit parsimoniae, si sapit, efficietque, quod ipsa videtur natura monere, ut, detractis sumptibus, aliquid etiam redundet, quo sibi liceat ad modicum censum pervenire. > ’ Et Pius XI edicit opificibus enitendum esse, < ut rem familiarem parsimonia augeant; auctam sapienter admi­ nistrando facilius ac securius familiae onera sustineant ; atque... etiam post huius A. A. S. 1931, p. 200.----- Encycl. Rerum novarum, --------Encycl. Qua'dragesimo anno (A. A. S. 1931. P· 198). ----- *. Encycl. cit 1. c.------ ’. Encycl. Rerum novarum. — 620 ---- vitae exitum iis, quos post se relinquunt, quodammodo providere fore confidant. * 1 Coroll. V. Leo XIII et Pius XI pariter edicunt, bona aequius esse distribuenda. Verum id etiam continget, si et merces supra descripta tribuitur, et opifices par­ simoniae student. < Quo facto, ita Leo XIII, praeclarae utilitates secuturae sunt ; ac primum certe aequior partitio bonorum. » ’ d) Quaeritur, num labori etiam debeatur, ut laborans de lucro per­ cepto participet. Negandum est: siquidem sufficit, ut labor vere com­ pensetur, nec refert, utrum hoc illo vel alio modo fiat. Compensari autem potest, etiamsi labrorans de lucro non participet. Ita etiam Pius XI.' Obi. Labor secum fert ius, saltem aliquod, in illud, quod a labore efficitur, i. e. in productum. Atqui ius in productum annexum habet ius in partem lucri, quippe quod per pretium producti comparetur. Resp. Nego mai, si agitur de effectu ad quem producendum alius materiam praestat; magisque etiam maior neganda est, si alius praeterea effectui producendo tanquam causa principalis et instar mandantis pracest ; tunc sufficit, ut labor cau­ sae minus principalis ct instar mandatariae vere compensetur. Neque dicatur, sal­ tem praestationem materiae —puta fabricam, machinas, vel etiam pecuniam — non posse secum ferre ius ad effectum seu productum; siquidem nihil impedit, quo­ minus qui medium praestet efficiendi productum, etiam ius in productum recipiat. Atqui qui praestat materiam, praestat medium efficiendi productum. e) Merces descripta debita est laboranti qua tali; spectatis autem natura determinati laboris, praeparatione necessaria ad artem addiscen­ dam etc. merces maior saepius debebitur. f) Supra dicta de operarii mercede valent, re a parte operarii con­ ducti considerata. Verum etiam considerari debet a parte conductoris seu susceptoris, qui ius habet in compensationem tam pro labore ab ipso praestito, quam pro sorte in negotium impensa. Dixi pro labore praestito, qui non solum aeque ac labor operarii ordinatur ad sustentationem pro­ priam et familiae, verum etiam, utpote dirigens operas, ideoque nobilior et causa magis principalis producti, maiori compensatione dignus est quam labor operarii. Dixi pro sorte in negotium impensa, quae quidem sors, utpote medium producendi effectus, pariter compensatione digna est Iam vero si, attenta negotii seu officinae minus florentis conditione, conductoris et idonei conducti iuribus satisfieri nequit, uterque aliquid ex aequo et bono statuendum remittat, nisi res ad tales angustias dedu­ catur, ut praestet, ab incepto negotio recedere. Atque haec saltem partim sive explicite sive implicite confirmantur hisce Pii XI : « Officinae etiam ciusquc susceptoris ratio habenda est in mercedis magnitudine statuenda ; iniuste enim immodica salaria exquirerentur, quae absque sui exitio *. Encycl Quadragesimo anno (A. A. S. 1931, p. 198). ----- ’. Encycl. Rcrum novarum. ----- ’. Encycl. Quadragesimo anno (A. A. S. 1931. p. 199). - 621 - atque ex co consecutura operariorum calamitate, officina tolerare non potest Quamquam si ob segnitiem vel ignaviam, aut technici ct oeconomici progres­ sus incuriam minus lucrum facit, non haec iusta reputanda est causa mer­ cedis operariis minuendae. Quod si ipsi officinae non tanta vis pecuniae redit, quanta aequae mercedi operariis solvendae sit satis, quia aut oneribus iniustis opprimitur aut opus artificio partum minoris quam iustum est cogitur vendere, qui eam sic vexant, gravis piaculi rei sunt ; iusta enim mercede hi privant opera­ rios, qui necessitate adstricti, aequa minorem accipere compelluntur. Coniunctis igitur viribus ct consiliis enitantur omnes, et opifices et moderatores, rerum difficultates et obstacula superare, eisque in tam salutifero opere auctori­ tatis publicae sapiens opituletur providentia. Si vero res ad summas angustias deducta fuerit, tum demum deliberandum erit, utrum officina in incepto perstare possit an alia aliqua ratione operariis sit consulendum. Quo in negotio, sane gra­ vissimo, necessitudo quaedam et christiana animorum concordia inter moderatores et operarios vigeat atque efficaciter operetur oportet.»1 g) Si merces quacumque de causa familiarum necessitatibus respon­ dere nequeat, christiana caritas atque auctoritas publica suppleant, se­ cundum haec Pii XI : < Quando vero haec, quae diximus, familiae, praesertim si grandior sit aut minus valeat, sumptus aequare non possunt, amor proximi christianus requirit omnino, ut ea quae desunt indigentibus christiana compenset caritas, ut divites praecipue tenuioribus opitulentur, neve qui superflua habent bona in vanos sum­ ptus impendant aut prorsus dissipent, sed in sospitandam vitam et valetudinem eorum convertant, qui etiam necessariis carent. Qui Christo in pauperibus de suo dederint, ii a Domino, cum venerit iudicare sacculum, uberrimam recipient mercedem; qui contra fecerint, suas poenas luent. Non enim frustra monet Apostolus: « Qui habuerit substantiam huius mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo. > 2 < Quod si privata subsidia satis non sunt, auctoritatis publicae est supplere im­ pares, privatorum vires in re praesertim tanti momenti ad bonum commune, quanti est familiarum et coniugum condicio hominibus digna... Quapropter qui curam rei publicae et boni communis habent, tales coniugum familiarumque neces­ sitates negligere non possunt, quin grave civitati ct bono communi nocumentum afferant; in legibus igitur ferendis ct in publicis expensis statuendis huic egena­ rum familiarum inopiae sublevandae sic prospiciant, ut eiusmodi curam inter prae­ cipuas suae potestatis partes habeant » ’ puta statuendo subsidium pro prole nume­ rosiore vel tempore senectutis praebendum, ctc. * 3. Conductor, spectato iure naturae, nequit conductum dimittere ante tempus praefixum nisi ob causam gravem. Quod si fecerit, debet com­ pensare damna ex illegitima dimissione secuta. Si tamen in casu opera­ rius aliud servitium invenerit, conductor potest compensationem pro ’. Encycl. Quadragesimo anno (A. A. S. 1931, p. 201). ----- ’. 1 loa III, 17. -----'. Encycl. Casti connubii, 31 Dec. 1930. ----- ‘. Cfr. Aengenent, o. c n. 186; KoENRAEDT, O. C. p. 147 sq· -- 622 --rata minuere (S. Alf. Ill, 342). Si operarius potuit, sed non voluit alteri se locare, herus non videtur ad integram mercedem teneri, quia opera­ rius in hac hypo thesi voluntarie damnum admittit. Quaenam valeant, spectato iure civili, vide in Iure patriae. Nota. Codex lur. Can. statuit: Omnes, et praesertim clerici, religiosi ac rerum ecclesiasticorum administratores.... debent assignare operariis honestam iustamque mercedem: curare ut iidem pietati, idoneo temporis spatio, vacent: nullo pacto eos abducere a domestica cura parsimoniaeque studio, neque plus eisdem imponere operis quam vires ferant neque id genus quod cum aetate svxuque dissideat (can. 1526)· Queer. I, quatenus conductor teneatur ad integram mercedem, si conductus per aliquod tempus operam debitam nullatenus vel non rite praestiterit. Resp. i. Si conductus in culpa est, merces minui potest, quin etiam conductus tenetur compensare damna ex eius culpa conductori forte secuta. Resp. 2. Si conductor in culpa est, tenetur ad integram mercedem. Resp. j Si neuter in culpa est, distinguendum inter ius naturae et ius civile. 1. Spectato iure naturae, ita dicendum : a) Si conductor nequit uti opera conducti ex causa quae praevideri non poterat, puta quia fabrica incendio devastatur, non tenetur ad mercedem, quia eiusmodi casus contractu non comprehenditur. Secus ob rationem contrariam dicendum, si causa praevideri aliquatenus potuit, ut penuria operum mandatorum. b) Si conductus ob morbum vel infortunium laborare nequit, conductor potest pro rata minuere mercedem, quia tenetur tantum solvere stipendium pro labore praestito. Si tamen conductus ad longum tempus, brevi aegrotat, spectatis tam rei natura quam consuetudine, contractus quandoque ita interpretandus erit, ut merces sine iniustitia minui nequeat (S. Alf. III, 864). 2. Spectata lege civili, quae valeant, vide in Iure patriae. Lex autem civilis iusta in casu in conscientia obligat. Quaer. 2, quatenus conductor teneatur ferre sumptus curationis conducti inltabilitantis et aegrotantis. Resp. Spectato iure naturae, non tenetur ex iustitia. Spectato autem iure civili, ad quid teneatur vide in Codice patriae. 918 VII. Cessatio contractus passim determinatur lege civili; quae con­ sulatur. SCHOLION. De contractu aliquorum servitiorum praestandorum. 919 Quoad conventiones de certis servitiis praestandis sufficit notasse haec : Qui alicui servitium praestat, iam alteri debitum — puta qui plures simul ad aliquem locum perducit, pluribus simul nuntium affert — a singulis mercedem petere potest. Cum enim opera praestita hic et nunc ad singulos tota quanta ordinetur, singulisque utilis sit, non videtur — 623 — iniustum, a singulis compensationem petere (S. Alf. Ill, 862). Nequit tamen bis pretium exigere pro eo, quod ipse semel tantum emit, puta pro coena, pro rbcda, quia tale pretium exigitur instar damni restituendi, ideoque ipsum damnum excedere non debet. PUNCTUM III. De locatione operis seu de contractu operis praestandi. I. Notio. Contractus operis praestandi est contractus, quo una pars 920 (locator) pro certo pretio opus aliquod alicui locat, altera pars (suscep­ tor) sese obligat ad opus pro pretio assignato perficiendum. Itaque obiectum huius contractus est ipsum opus. II. Obligationes susceptoris. Susceptor tenetur opus susceptum 921 praestare, atque quidem secundum descriptionem tam formae quam materiae conventam, et tempore statuto. Attamen si convenerint de optima materia, puta do optimo ligno etc adhibendo, ex usu intelligitur materia vere bona. Queer. 1, num concurrentes ad opus perficiendum possint sive inter se conve­ nire, ut unusquisque pretium quod petiturus esset, certa summa augeat, quae ab eo cui opus adiudicetur inter ceteros dividatur; — sive communi consilio pretium statuere, atque deinde sorte vel alio modo designare susceptorem, qui, opere adiudicato, certam pretii partem inter ceteros dividat. Resp. Eiusmodi agendi ratio non adversatur iustitiae, si pretium, addito aug­ mento dividendo, pretium summum non excedat (p. 601). Per se vero peccant con­ tra caritatem, quia conspirando impediunt, quominus locator opus minori pretio loret (n. 903). Sed in casu non deest ratio, qua per accidens huiusmodi susceptorum conspiratio etiam a peccato contra caritatem excusari posse videatur. Etenim susceptores multas expensas facere multumque laborem insumere debent, ut ita concurrant ; quae omnia frustra facta sunt, si, quemadmodum ut plurimum fit, opus cis non adiudicatur. Pro hisce igitur expensis ct labore se indemnes servare possunt conveniendo inter se dc augendo intra iustos limites pretio. Qtiaer. 2., num locator teneatur pretium augere, si ille qui opus pro pretio de­ terminato susceperit, postea iure contendat, opus pro isto pretio confici non posse, puta quia pretium materiae adhibendae vel salarium opificum auctum est, vel quia in expensis computandis aut in ratione conficienda erravit. Resp. Disputatur; sed locator, excepto casu omnino fortuito, non videtur teneri ad supplendum, quamvis aequitas illud suadeat. Ratio est, quia susceptor cense­ tur opus suo fere solo periculo suscipere, seu omnes casus contractu comprehen­ dere, qui praevideri (timeri) — ut aucta merces operariorum, aucta pretia rerum — aut praecaveri possunt, ut error in expensis computandis. Excipiuntur soli casus, qui nec praevideri nec praecaveri possunt, ut terrae motus, qui aedificium evertit. Obi. In casu deest pretium iustum. — 624 — Resp. Ncgo, quia aleatorii, ct quidem de causa contractu censentur contractu contractus, de quo sermo est, habet etiam rationem contractus respectu casuum, de quibus in quaestione sermo est, quique ea comprehendi censentur. Casus autem omnino fortuiti noti comprehendi. SCHOLION. Dc labore. 922 923 924 I· Notio. Labor hic intelligitur usus virium, qui natura sua non ordinatur ad delectationem, ut ludi seu sport, ut dicitur. Distinguitur autem spiritualis et cor­ poralis. II. Ius laborandi. Patet, unicuique competere ius utendi viribus, quatenus per istum usum non laeditur ius alius. Sed quaeritur, quatenus, qui secus sibi suisque providere nequeat, ius (latum) habeat, ut sibi procuretur occasio laborandi. Porro qui illud commode praestare possunt, tenentur illis, qui alio sustentationis medio carent, occasionem laborandi praestare. Pariter Status, quatenus opus sit, huic causae provideat. Quid dc ralionalisalione laboris, ut dicitur? Resp. i. Rationalisatio laboris consistit in eo, quod quam minimis viribus quam plurimi ct optimi effectus producuntur, et ad emptores perducuntur. Sequela erit, ut plures operarii superflui evadant, ac dimittantur. Resp 2. Ista agendi ratio non est illicita, quia nemo tenetur proprium commo­ dum negligere, ut alii commodum procuret. Excipe, si Status, quatenus ad bonum commune opus sit, et practice fieri possit, libertatem coarctct. 111. Obligatio laborandi. Quisque tenetur laborare: i° si secus sibi suisque pro­ videre nequit; 2° si otium esset occasio proxima eaque libera peccatorum. Labor etiam necessarius est ad bonum commune ; at, si finis intentus, spectata communi hominum indole, certo satis obtinebitur — ut in casu locum habet — eiusmodi necessitas non obligat singula individua (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 187, a. 3). Obi. Apostolus monet : « Si quis non vult operari, nec manducet. » ’ Resp. Apostolus optime inteliigi potest de iis, qui, labore neglecto, sibi suisque providere nequeunt. ’ Vox census sumitur tum pro pensione annua, tum pro iure in illam, tum pro titulo, quo ius illud creatur. Porro ius in pensionem annuam creari potest sive testamento sive contractu, atque quidem contractu tam gratuito quam oneroso. Dicimus maxime de contractu censuali oneroso. 925 I. Notio. Contractus censualis est contractus, quo comparatur ius percipiendi pensionem annuam. Qui acquirit ius in pensionem, censuista; qui isti iuri satisfacere debet, censuarius dicitur. *. 2 Thess. III, 10. ----- ’. Encycl. Quadragesimo anno, 15 Maii, 1931 (A. A. S. 1931, p· 197)· — 625 — II. Divisio. Contractus censualis vel saltem census seu pensio a theo- 926 logis dividitur: 1. In reservativum et consignativu.m seu constitutum. Reservativus est, quando quis dominium rei suae transfert in alium, et sibi acquirit (quasi reservat) ius percipiendi ex ea redditum seu pensionem annuam. ConsigMativus est, quando quis nec aliquod dominium directum nec utile transfert, sed super aliquam rem vel super propriam personam alteri consignat ius percipiendi ex ea pensionem annuam. 2. In realem, personalem et mixtum, prout fundatur in re fructifera vel utili, in persona, vel in utraque. 3. In pecuniarium et fructuarium, prout pensio solvenda consistit in pecunia vel in fructibus. 4. In perpetuum, temporalem et vitalitium, prout ius in pensionem acquiritur vel in perpetuum, ita ut in heredes transeat, vel ad tempus determinatum, vel quamdiu vita sive censualistae sive censuarii sive alius personae perdurabit. Notes igitur, posse etiam emi pensionem in gratiam alius vel aliorum. 5. In redimibilem et irredimibilem, prout, restituto vel repetito pretio, ab utroque aut ab alterutro tolli ; vel a neutro, invito altero, tolli potest. III. Moralitas. Contractus censualis licitus est. Patet ex natura con- 927 tractus, qui nihil aliud involvit nisi emptionem iuris in pensionem. Atta­ men servanda est iustitia in pretio, quod quidem statuitur a legitima auc­ toritate, vel ex communi aestimatione patescit, ut dictum est de omni emptione — venditione. Si adicitur pactum redimendi census, applicen­ tur, quae n. 900 dicta sunt de emptione cum pacto redimendi (S. Alf. III, 839, 843-845). Ceterum conferas ius civile· § IX. Dc contractu societatis. I. Notio. Contractus societatis est contractus, quo duo vel plures ali- 928 quid in commune conferunt eo fine, ut lucrum perceptum inter se divi­ dant. Dicitur aliquid, puta pecuniam aliave bona, laborem, industriam. Ut autem contractus societatis iuste ineatur, spes lucri atque periculum damni respondeant ei, quod quisque in societatem contulit; quae magis patescent ex dicendis sub III. II. Forma contractus eiusque diversae species deducantur e iure 929 civili. III. Moralitas. Honestas huius contractus patet; quin etiam Pius XI, 930 spectatis hodiernis humanae consortionis conditionibus, consultius esse 40 - 020 - reputat, si, quoad fieri possit, vel ipsemet contractus operae praestandae per societatis contractum aliquantum temperetur (n. 913). 931 IV. Divisio lucri. In lucro dividendo ratio habenda est tam pecuniae aliusve boni, quod quisque contulit, quam laboris et industriae, item peri­ culi, quod quisque subit. Quoad pecuniae vero aliusve boni collationem etiam videndum, utrum dominium quoque an solus usus eorum collatus sit; quoad industriam vero collatam notandum est, eam quandoque plus valere quam pecuniam eiusve usum (S. Alf. III, 907, qu. 2°). Divisio autem lucri ut plurimum iusta erit, si serventur dispositiones ipsius socie­ tatis, eisque deficientibus, legis statuta. Nota. Trimis contractus dicitur contractus societatis una cum addito duplici contractu assccurationis, sortis scilicet et lucri; nempe ad negotium quoddam unus confert operam, alter pecuniam (primus contractus). Alter praeterea, ut peri­ culum sortis dimoveat, ex lucro sperato partem cedit ea lege, ut compars periculum sortis suscipiat (secundus contractus). Denique ut periculum nihil lucrandi evitet, alteri lucri sperati parti renuntiat, ea conditione ut certum, etsi minus, lucrum percipiat (tertius contractus). Porro nulla apparet ratio, cx qua trinus contractus, modo aequalitas servetur, illicitus dicatur (S. Alf. IIT, 908). § X. De mandato et negotiorum gestione. 932 I. Notio mandati. Mandatum est contractus, quo quis alteri aliquod negotium suo (i. e. mandantis) nomine gerendum committit, et alter (mandatarius) illud ita gerendum suscipit. Distinguitur mandatum gene­ rale et speciale, prout mandans omnia vel unum tantum aut plura negotia mandatario committit. 933 H· Forma mandati. Spectato iure naturae, tam oretenus quam scrip­ tura iniri potest; at inspiciatur lex civilis. 934 III. Obligationes mandantis. Mandans tenetur : i° implere obli­ gationes, quas mandatarius intra limites mandati susceperit; quas suscepit excedendo mandati fines, ipsae non ligant mandantem, nisi eas expresse vel tacite ratas habuerit ; 20 mandatario compensare sumptus ab ipso faciendos ; item damna quae in exsequendo mandato inculpabiliter passus est; 30 pactam mercedem solvere. IV. Obligationes mandatarii. Mandatarius tenetur: i° mandata dili­ genter exsequi ; 20 sese continere intra limites mandati ; secus proprio nomine agit, ideoque mandantem non obligat tertio. Quatenus possit retinere pretii excessum, si supra pretium a mandante assignatum vendat vel infra illud emat, vide n. 610. 936 V. Cessatio mandati. Mandatum cessat: i° revocatione legitima man­ dantis mandatario intimata; 20 renuntiatione legitima mandatarii man- 935 — 627 — danti intimata; 30 finito negotio, ad quod contractus initus est; 40 morte mandantis vel mandatarii. Aliqui quidem docent vel pro probabili habent, mandatum donandi morte donantis non exspirare, ita ut mandatarius mandatum donandi etiam post mortem donatoris exsequi possit; verum non perspicitur, qua ratione donatio alicuius rei fieri possit nomine per­ sonae, ob mortem iam omni iure in rem donandam destitutae. VI. Negotiorum gestio habetur, quando quis sine mandato domini 937 negotium alienum gerendum suscipit. Quaer. 1, num negotiorum gestor habeat ius ad mercedem. Resp. Negandum, si animum habuerit servitium gratis praestandi. Secus disputatur. Alii negant, quia ius illud nequit enasci nisi ex con­ tractu cum domino. Sed cum S. Alfonso (III, 825, in fine) et aliis affir­ mandum videtur casu, quo dominus volebat v. g. emere aliquid. Ratio est, quia volens v. e. emere aliquid, vult etiam normales conditiones ad emptionem necessarias. Normalis autem conditio est, ut velit, rem ab alio emi, si ipse eam emere nequeat. Quo posito, habetur contractus, a parte domini implicitus, dominum inter et negotii gestorem, qui rem emit, et ius ad mercedem recipit. Quaer. 2, num dominus teneatur rata habere quae negotiorum gestor prudenter gesserit. Resp. Affirmandum, quatenus secundum modo exposita contractus ipsum inter et negotiorum gestorem locum habuerit. Nota. Quid statuat ius civile quoad negotiorum gestionem, vide in codice patriae. § XI. De cambio. I. Notio. Cambium dicitur a cambire i. e· permutare, estque lucrosa 938 permutatio pecuniae cum pecunia diversa. Qui petit pecuniae permuta­ tionem, vocatur campsarius, qui petitioni satisfacit campsor. II. Divisio. Cambium dividitur duplex, manuale seu minutum et 939 locale. Manuale est, quando permutatur pecunia cum alia pecunia prae­ sente, v. g. aurum cum argento, moneta unius regionis cum moneta alterius, chartacea cum metallica. Locale est, quando permutatur pecunia cum alia pecunia distanti, ut si solvo Amstelodami pecuniam, quae mihi debetur Romae. III. Lucrum ex cambio licitum est, quia nititur titulis iustis, cuius- 940 modi sunt v. g. « labor campsoris in numeranda pecunia, item dili­ gentia in pecunia omnis generis conquirenda, ut campsarius quibusvis sit paratus » (S. Alf. III, 851), item salaria famulorum et pericula trans- — 628 — lationi sive virtuali sive reali pecuniarum annexa· Quatenus aliquis ex dictis titulis adsit, etiam privatus, i. e. qui non cambit ex officio, lucrum ex cambio percipere potest (S. Alf. III, 851-855). « Utrum famulus recipiens pecuniam auream a domino, ut satisfaciat creditoribus domini, possit lucrari, illam cum aenea commutando? Affir­ matur; quia est fructus industriae » (S. Alf. III, 856). § XII. De contractibus aleatoriis. PUNCTUM I. De assecuratione. 941 I. Notio. Assecuratio est contractus, quo quis (assecurator) pro certo pretio se obligat ad compensandum alicui (assecurato) damnum vel lu­ crum cessans incertum. Dicitur incertum, i. e. utrique parti. 942 Π. Forma contractus eruatur e codice civili; item, quae requirantur ad contractus probationem. θ43 in. Iustum pretium illud est, quod tam valori rerum quam earum periculo est proportionatum. Hodiedum ob concurrentiam inter diversas societates pretium passim pro iusto haberi potest. 944 IV. Obligationes assecurati. A^securatus tenetur: i° non assecurare rem, quam scit iam periisse; 20 verum valorem et periculum manifestare vel investiganda relinquere ; 30 cavere, ne intuitu assecurationis negligentius rei invigilet; 40 non petere compensationem damni, pro quo, spectatis conditionibus tacite vel explicite admissis, non debetur com­ pensatio; neque compensationem iusto maiorem. Potest tamen, modo a fraude immunis sit, accipere compensationem maiorem, si eam statue­ rint arbitri, quorum indicio partes sese submiserint, quia habetur conventio aleatoria; item eam, quam mandatarii societatis, re investi­ gata, afferunt, quia pro liberali donatione haberi potest; interest enim societatis liberalem se praebere. 945 V. Obligationes assecuratoris ex natura rei et terminis contractus fere patent. Maxime tenetur compensare damnum, quatenus illud est obiec­ tum assecurationis. Hinc tenetur quoque, nisi aliter conventum sit, ad compensationem, si damnum ex culpa (utut etiam theologica) tertii, non vero, si ex culpa theologica assecurati evenerit. In priori tamen casu assecurator succedit in iura assecurati contra damnificatorem. Si pars rei assecuratae periit, assecurator tenetur solum partem damni compensare pro rata valoris assecurati ; excipe, si de integro damno com­ pensando convenerint. VI. Species assecurationis. Assecuratio ad cuiusvis generis res ex- 94g tendi potest, puta assecurationem contra incendia, contra damna sege­ tum, contra damna ex morte alicuius secutura, contra pericula maris, vecturae etc. De assecuratione contra damna ex morte alicuius oriunda seu de assecuratione vitae quaedam notanda veniunt. 1. Assecuratio vitae duplici modo perfici potest, scilicet: i° ita ut assecurator post mortem eius, cuius vita assecurata est, v. g. mariti, solvat certam summam tertio, v. g. uxori ; 20 ita ut assecurator certam summam solvat, postquam aliqua persona certam aetatem attigerit ; si vero ante illam aetatem moriatur, assecurator ad nihil vel ad partem tantum summae tenetur. 2. Assecuratus de morbis et vitiis interrogatus tenetur, si contractum inire velit, respondere; si non interrogatur, non tenetur ea manifestare, quia praesumere licet, societatem aut maiori praemio se compensare, aut ita agere eo fine, ut homines alliciat. Quacr., quid dicendum sit tam de valorc contractus, quam de obligatione asse­ curati, si posterior non manifestaverit, quae manifestare debuerit. Resp. i. Si agitur de occultatione rei minoris momenti, contractus validus est; sed assecuratus tenetur, si res occultata notatu digna est, supplere praemium iusto minus solutum. Resp. 2. Si agitur de occultatione rei gravis, disputatur. Alii contractum pro valido habent, quia obiectum consensus assecuratoris et obiectum praesentis con­ tractus qualitative tantum differunt, puta corpus sanum et corpus morbidum; secus ac si ageretur de homine, qui iam non esset vivus, sed mortuus ; verbo : non habetur error substantialis. Attamen contractus invalidus videtur, quia obiectum consensus, saltem moraliter loquendo, diversum videtur ab obiecto contractus praesentis (n. 837). Quidquid est, si contractus pro valido habetur, tenetur tamen assecuratus praemium iusto minus solutum supplere. PUNCTUM II. De ludo. I. Notio. Ludus est contractus, quo ludentes conveniunt de praemio, 947 quod victus victori cedat. II. Divisio. Ludus distinguitur triplex, industrialis, aleatorius et mix- 948 tus, prout regitur aut sola industria ut ludus pilae, aut sola fortuna ut ludus tesserarum, aut partim industria partim fortuna ut ludus charta­ rum. III. Conditiones requisitae ad iustitiam ludi sunt: 949 i. Ut materia praemii sit res, de qua ludentes Ubere disponere possintSi exponatur res aliena a victore obtinenda, contractus invalidus est (S. Alf. III, 875 ; n. 894). — 630 — 2. Ut quoad spem praemii et periculi damni aequalitas servetur inter ludentes. Attamen minus praemium ab una parte expositum compensari potest maiori alterius partis peritia; minor autem peritia unius partis potest compensari maiori pretio ab altera parte exposito, aliisve com­ modis concessis. Praeterea iniustitia abest, si minus peritus libere in notam sibi inaequalitatem consentiat; item si duo ludunt, quorum neuter alterius peritiam novit, cum uterque libere admittat periculum ludendi cum peritiore (S. Alf. III, 881). Atque universim aequalitas non requi­ ritur, si pars, quae peioris conditionis est, implicite vel explicite in inae­ qualitatem consentit. 3. Ut ludentes servent regulas ludi. Astutiae tamen usu receptae licitae sunt, puta: inspicere chartas quas alius ex negligentia inspiciendas praebet; dignoscere chartas c signo non diserte apposito etc. At non permittitur v. g. diserte ita se collocare, ut possit alterius chartas inspicere; chartas signo notare, quo possit eas dignoscere, etc. (S. Alf. III, 882). « Fraudator tenetur restituere non solum id quod lucratus est, sed etiam quod alter iuste lucraturus erat, si fraus abfuisset > (S. Alf. 1. c.). Quaer. i, num victus teneatur solvere praemium, si agatur de ludo a lege vetito. Resp. Satis probabiliter negatur. < Ratio est, quia lex, etsi obligationem natura­ lem non auferat, cum tamen sit lata non tantum in poenam victoris, sed etiam in favorem victi, dando ius victo ad se defendendum exceptione vel repetitione soluti, dat etiam ius absolutum ad non solvendum » (S. Alf. III, 890). Victor tamen, si praemium receperit, non tenetur illud reddere ante sententiam iudicis. Quaer. 2, num qui fraude vel metu alium ad ludendum induxerit, possit prae­ mium recipere et retinere. Resp. Cum S. Alfonso contra alios affirmandum videtur, quia fraus vel metus satis probabiliter non fuerunt causa, sed occasio tantum damni, utpote quod ae­ que probabiliter cx infortunio et casu ac ex iniuria provenisse dicatur. Potest tamen metum passus contractum rescindere; quo facto, victor ad restitutionem praemii tenetur (S. Alf. III, 889). Sunt quidem, qui censeant, contractum non posse rescindi, quia metum passus spe lucrandi fruitus est. At spes lucrandi nequit haberi pro reparatione iniuriac per fraudem vel metum illatae, ideoque causa re­ scindendi contractum incolumis permansit. H 1 PUNCTUM III. De sponsione. 950 I. Notio. Sponsio est contractus, quo duo vel plures, de alicuius rei veritate vel de eventu contendentes, praemium spondent ei, quem veri­ tatem assecutum esse patebit. 951 II. Conditio requisita ad iustitiam sponsionis est, ut quoad spem praemii et periculum damni aequalitas servetur inter spondentes. Hinc veritas rei vel eventus utrique incerta esse debent. Qui certus est de eo, de quo contenditur, nequit spondere (S. Alf. Horn. Ap. tr. 10, n. 214). — 631 — Quid vero, si ccrtus de veritate vel eventu, alterum dc sua certitudine moneat, et alter nihilo minus velit spondere? Cum S. Alfonso contra plures dicendum videtur, sponsionem esse iniustam, quia praemium in se iniustum est, nec alter per se censetur iure in iustum praemium cedere (S. Alf. III, 879; Horn. Ap. tr. 10, n. 214). Excipe, si alter satis manifestet, se consentire in praemium, quodeumque sit PUNCTUM IV. De sortitione. I. Notio. Sortitio est contractus, quo plures pro pretio dato recipiunt 952 ius, sorte determinandi, quisnam praemium recepturus sit. II. Conditio requisita ad iustitiam sortitionis est, ut pretium datum 953 iustum sit. Iustum autem pretium est, quod habet rationem tam praemii obtinendi quam spei istius acquirendi. Quo maior autem est numerus eorum, qui pretium solvendo ius sortiendi acquirunt, eo minor singulo­ rum spes evadit· Omnia tuta erunt, si instituens loteriam non recipiat ultra valorem praemii vel praemiorum expositorum, industriae ac labo­ ris impensi, et damni emergentis ex eo quod rem vel pecuniam exposi­ tam lucrative non adhibuerit. Excipias, si loteria in opus pium vel utili­ tatem publicam instituatur; quo casu participantes sponte plus dant quam accipiunt. Nota. Publicae Guberniorum sortitiones in se non sunt illicitae ; neque practice adeo damnandae videntur ; siquidem ex una parte non sine aliqua exaggeratione contenditur, per illas laboris amorem exstingui fortunasque absumi ; ex altera parte Gubernii sortitiones frequentiam sortitionum privatarum minuunt. Ceterum certo peccat, qui pecuniam familiae necessariam sorti exponit. PUNCTUM V. De lusibus bursae.1 I. Notio. Lusus bursae intelliguntur contractus, quibus contrahentes 954 intendunt quaestum facere ex diversitate pretii, quod valores pecuniarii, merces vel tituli in foro mercatorio diversis temporibus habent. II. Divisio. Praecipui sunt: Emptio-vendit io ad terminum, et emptio- 955 venditio ad praemium. i. In casu emptionis-venditionis ad terminum una pars determinato pretio aliquid ab altera emit, die statuto, v. g. post tres menses traden­ dum. Si pretium die statuto creverit, emptor quaestum, venditor dam­ num fecit ; prior quidem quia rem carius vendere, alter quia eam carius emere debet. Si pretium decreverit, contrarium locum habet. Saepius vero contrahentes non intendunt veram emptionem-venditio‘. Cfr. Oswald von Νκιλ-Breuning. Grundzüge der Bôrsenmoral. — 632 — nem, sed solum, ut lucrum et damnum inter se dividant. Scilicet, si pre­ tium die traditionis (quasi statuto) creverit, venditor augmentum pretii emptori, si decreverit, emptor eandem summam venditori solvit. 2. In casu cmptionis-venditionis ad praemium una pars pariter deter­ minato pretio aliquid ab altera parte emit, tradendum die statuto; at sub ea conditione, ut alteruter contrahentium a contractu resilire possit, modo alteri parti aliquod praemium solvat. 956 III. Moralitas. Lusus bursae, uti patet, per se illiciti non sunt. Per accidens saepius dissuadendi vel etiam prohibendi, ob periculum scilicet familiae vel creditoribus nocendi, aut, ut pretia augeantur vel minuantur, falsa nuntia spargendi etc. Quoad pretium actionum (et obligationum) cfr. n. 904. PUNCTUM VI. De transactione et de compromisso. Ad contractus aleatorios aliqua ratione reduci possunt transactio et compromissum. 957 I. Transactio est contractus, quo partes litem exortam finiunt vel imminentem praecavent cessione, promissione vel retentione alicuius rei. Forma eius a lege civili determinatur. 958 II. Compromissum est contractus, quo partes conveniunt, ut lis orta vel imminens per arbitros finiatur. Forma eius conspiciatur in lege civili. §13 — De contractibus subsidiariis. Contractus subidiarii dicuntur contractus, qui ineuntur ad firmandum alium contractum principalem; cum quo, si corruat, corruunt. Praecipui sunt: fideiussio, pignus et hypotheca. PUNCTUM I. De fideiussione. 959 960 961 I. Notio. Fideiussio est contractus, quo quis (fideiussor) sese astringit ad alienam obligationem implendam, si debitor principalis ei non satis­ fecerit. II. Forma contractus eruatur e lege civili. III· Subiectum. Fideiubere valide et licite possunt, qui de bonis suis valent disponere, nec iure positivo excluduntur. Quoad clericos statuit can. 137: « A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibetur, — ^33 — inconsulto loci Ordinario ; » quo praecepto, spectato can. 592, etiam religiosi tenentur. IV. Obligationes fideiussoris. Fideiussor in defectu debitoris solvere 962 tenetur; attamen regulariter nequit ad solvendum conveniri, nisi, excusso debitore principali, pateat hunc esse solvendo imparem. Ceterum obliga­ tio fideiussoris utpote realis transit ad heredes. V. Iura fideiussoris. Fideiussor, facta solutione, acquirit iura credi- 963 toris, ideoque recursum habet contra debitorem pro quo solvit, ab eoque repetere potest èt summam principalem, èt, si debitor culpabiliter non solvit, restitutionem expensorum et damnorum, si quae secuta sint (S. Alf. III, 912). Ita, spectato iure naturae; quid addat ius civile, vide in Codice patriae. PUNCTUM II. De pignore. I. Notio. Pignus est contractus, quo debitor creditori tradit rem mobi- 964 lem,1 in securitatem debiti sui. Creditor dicitur pignerator, atque ipsa res tradita etiam pignus nuncupatur (S. Alf. III, 913). II. Forma contractus e lege civili eruatur. 965 III. lura pigneratoris seu creditoris. Pignerator potest pignus reti- 966 nere, donec debitor solverit, atque, si ille omnibus debitis solvendis impar est, ius habet, ut sibi prae caeteris creditoribus e re oppignerata solvatur, secundum dicenda n. 1012. Tenetur vero rem oppigneratam salvam sartam servare. IV. Obligationes debitoris. Debitor tenetur pigneratori compensare 967 expensas necessarias ad conservationem rei ; item utiles cum consensu debitoris factas. Nota. Huc spectant contractus, quibus certa pecuniae summa commo­ datur ei, qui v. g. merces vel census publicos in pignus dedit. PUNCTUM III. De hypotheca. I. Notio. Hypotheca est ius reale, quo res aliena immobilis creditori 968 obligatur, in securitatem debiti. Ius hypothecae plerumque oritur ex con­ tractu· II. Divisio. Hypotheca distinguitur conventionalis, iudicialis et lega- 969 ‘. Si pignus re immobili constituitur, dicitur antichresis. — 634 — lis, prout ius hypothecae enascitur ex contractu, ex decreto iudicis vel ex lege. 970 III. Forma statuitur a lege. 971 IV. Iura creditoris hypothecarii. Creditor rem debitoris sibi obliga­ tam habet, donec ille solverit, atque, si ille debitis solvendis impar est, ius habet ut sibi prae caeteris creditoribus e re obligata solvatur, secun­ dum dicenda n. 1012. 972 V. Obligatio debitoris. « Eandem rem non licet... in hypothecam dare pluribus, nisi sit sufficiens ad solvendum omnibus, vel posteriores de priori hypotheca admoneantur » (S. Alf. III, 915). SCHOLION. De alienatione rerum ecclesiasticarum. * 973 I. Materia circa quam lex versatur. Ecclesia peculiaribus regulis subiecit alienationem rerum ecclesiasticarum immobilium aut mobilium, quae servando servari possunt (can. 1530). Dicitur: 1. Alienationem. Nomine alienationis hic comprehenduntur tam alie­ natio proprie dicta quam omnis contractus, quo conditio Ecclesiae peior fieri possit (can. 1533). Alienationem proprie dictam continent: donatio, permutatio, venditio, cessio iuris v. g. crediti vel litis vel actionis iam quaesitae. Ad contractus, quibus conditio Ecclesiae peior fieri possit, referuntur: hypotheca, pignus, ususfructus, emphyteusis, servitus. Item sub antiquo iure locatio diurna ; nunc autem locatio a regulis alienationis exempta videtur, cum canone 1541 distinctis regulis subiciatur. Normis mox exponendis obnoxia est ea quoque alienatio, quae inter duas personas ecclesiasticas morales locum habet. 2. Rerum ecclesiasticarum ; quo nomine veniunt res, quae pertinent ad personam moralem ecclesiasticam (n. 786). 3. Quae servando servari possunt, seu quae primo usu non consumun­ tur. Non attinguntur res, quae consumendae vel alienandae sunt, ne pereant, vel quae nullum usum habent nisi alienentur: sic pecuniae.1 Hinc regulis assignandis non subiacent v. g. solutio debiti ope pecuniae, prima pecuniae collocatio, pecunia mutuo data; neque ut videtur titu­ lorum in alios commutatio· « Et si pecunia destinata aedificationi eccle­ siae interim fructuose collocetur, non putabitur esse alienatio, simplex *. Cfr. Vermeersch, Epitome,,’ t. II, n. 851 sq. ; Raus, Institutiones canonicae5, n .361 sq. — 635 — venditio istorum titulorum ut obtenta pecunia aedificationi inservire possit. » 1 II. Statuta legis, i. Ut alienatio fieri possit, requiruntur, salvo prae- 974 scripto can. 1281, § i:’I° Aestimatio rei a probis peritis scripto facta; 20 iusta causa, idest urgens necessitas, vel evidens utilitas Ecclesiae, vel pietas; 30 licentia legitimi Superioris, sine qua alienatio invalida est. — Aliae quoque opportunae cautelae, ab ipsomet Superiore pro diversis adiunctis praescribendae, ne ommittantur, ut Ecclesiae damnum vitetur (can. 1530). 2. Res alienari minore pretio non debet quam quod in aestimatione indicatur. — Alienatio fiat per publicam licitationem aut saltem nota reddatur, nisi aliud circumstantiae suadeant; et res ei concedatur qui, omnibus perpensis, plus obtulerit. — Pecunia ex alienatione percepta caute, tuto et utiliter in commodum Ecclesiae collocetur (can. 1531). 3. Legitimus Superior, de quo sub 1, est: a) Si agatur de rebus, quae valorem non excedunt mille libellarum seu francorum, est loci Ordinarius, audito administrationis Consilio, nisi res minimi momenti sit, et cum eorum consensu quorum interest (can. 1532, §2). b) Si de rebus, quarum pretium continetur intra mille libellas et tri­ ginta millia libellarum seu francorum, est loci Ordinarius, dummodo accesserit consensus tum Capituli Cathedralis, tum Concilii adminis­ trationis, tum eorum quorum interest (can. 1532, § 3)· c) Si agatur aut de rebus quae valorem excedunt triginta millium libellarum seu francorum, aut de rebus pretiosis,’ est Sedes Apostolica (can. 1532, § 1).4 Licentia autem S. Sedis etiam requiritur « ad alienan‘. Vermeersch, 1 c. n. 852. ----- *. Can. 1281 statuit: Insignes reliquiae aut ima­ gines pretiosae itvmquc aliae reliquiae aut imagines quae in aliqua ecclesia magna populi wneratione honorentur, nequeunt valide alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri sine Apostolicae Sedis permissu (§ 1). Insignes Sanctorum vel Beatorum reliquiae sunt corpus, caput, brachium, antibrachium, cor, lingua, manus, crus aut illa pars corporis in qua passus est martyr, dummodo sit integra et non parva (§ 2).----- Pretiosa sunt, « quibus notabilis valor sit, artis vel historiae vel materiae causa > (can. 1497, § 2). S. C. C. 14 Febr. 1922 ad I edixit, ad alienationem rerum utcunque pretiosarum requiri beneplacitum S. Sedis (cfr. A. A. S. 1922. p. 160). ----- *. Sedes Apostolica intclligitur S. C. Concilii, pro saecularibus; S. C. de Religiosis, pro institutis religiosis et Tertiis Ordinibus; S. C. de Propaganda Fide, pro regionibus eidem subiectis vel etiam pro religionibus et associationibus quae sub cius plena ponuntur jurisdictione ; S. C- Pro Ecclesia Orientali, si bona spectent ad personas morales istius ritus, quatenus his legibus teneantur; S. C. Consistorialis, si bona sint dioecesium; S. C. De Seminariis et Universitatibus studiorum, si bona ad Seminarium pertineant. — 636 — das per modum unius res ecclesiasticas eiusdem personae, quae simul sumptae valorem excedunt triginta millium libellarum seu francorum. >’ Si tamen periti pretium legitime taxarunt infra libellarum 30.000, et, indicta licitatione, aliave occasione offertur pretium maius, non requi­ ritur Apostolicae sedis consensus ad alienationem peragendam. ’ d) Si agatur de alienanda re divisibili, in petenda licentia aut con­ sensu pro alienatione, exprimi debent partes antea alienatae ; secus licen­ tia irrita est (can. 1532, § 4). 4. Ecclesiae competit actio personalis contra cum qui sine debitis sollemnitatibus bona ecclesiastica alienaverit et contra eius heredes ; realis vero, si alienatio nulla fuerit, contra quemlibet possessorem, salvo iure emptoris contra male alienantem. — Contra invalidam rerum ecclesiasticarum alienationem agere possunt qui rem alienavit, eius Superior, utriusque successor in officio, tandem quilibet clericus illi ecclesiae adseriptus, quae damnum passa sit (can. 1534). 5. Firma nullitate actus et obligatione, etiam per censuram urgenda, restituenli bona illegitime acquisita ac reparandi damna forte illata, qui bona ecclesiastica alienare praesumpserit aut in iis alienandis consensum praebere contra praescripta can. 534, § i, et can. 1532, ex can. 2347: a) Si agatur de re cuius pretium non excedit mille libellas, congruis poenis a legitimo Superiore ecclesiastico puniatur. b) Si agatur dc re cuius pretium sit supra mille, sed infra tringinta millia libel­ larum, privetur patronus iure patronatus ; administrator munere administratoris ; Superior vel oeconomus religiosus proprio officio et habilitate ad cetera officia, praeter alias congruas poenas a Superioribus infligendas; Ordinarius vero aliique clerici, officium, beneficium, dignitatem, munus in Ecclesia obtinentes, solvant duplum favore ecclesiae vel piae causae laesae ; ceteri clerici suspendantur ad tempus ab Ordinario definiendum. c) Quod si beneplacitum apostolicum, in memoratis canonibus praescriptum, fuerit scienter praetermissum, omnes quovis modo reos sive dando sive recipiendo sive consensum praebendo, manet praeterea excommunicatio latae sententiae nemini reservata. Nota. Quoad religiosos vide tract, de officiis religiosorum. SECTIO II. De iniustitia et de restitutione. 975 Vox iniustitiae sumi potest pro laesione iustitiae tam commutativae quam distributivae et legalis. Iniustitia ita generaliter sumpta definitur: Laesio iuris alieni. Maxime tamen iniustitia intelligitur de laesione iusti­ tiae commutativae. De hac sola hic sermo nobis erit, additis quae dictae laesionis reparationem i. e. restitutionem respiciunt. Dicemus autem priP. C. 20 Iui. 1929 (A. A. S. 1929, p. 574). ----- \ P. C. 24 Nov. 1920 (A. A. S. 1920. P· 573 sq.). — 637 — mum de iniustitia in communi; deinde de restitutione m communi; tum de iniustitia et restitutione in particularibus· CAPUT I. De iniustitia in communi. I. Notio. Iniustitia, etiam iniuria dicta, est laesio iuris alieni stricti. 976 Ex ipsa hac definitione deducendum, quo sensu intelligenda sit regula 27 iuris in 6: Scienti et consentienti non fit iniuria, scilicet: 1. Si quis libere consentit, et agitur dc iure, cui potest valide renuntiare, iniuria abest. 2. Si quis libere consentit, et agitur de iure, cui nequit valide renuntiare — puta si quis in sui occisionem, vel maritus in copulam cum uxore sua habendam con­ sentit — disputatur, num committatur iniustitia respectu consentientis. lam vero contra plures affirmandum videtur; siquidem, persistente iure, persistit laesio iuris seu iniustitia. Atqui in posita hypothesi ius persistit, quia renuntiatio invalida est. Accedit propositio 50 ab Innocentio XI damnata : « Copula cum coniugata, consentiente marito, non est adulterium; adeoque sufficit in confessione dicere se esse fornicatum;» ‘ quod ab adversariis difficile explicatur: dicunt quidem de iniuria statui coniugali etc. illata ; sed status coniugalis non est persona moralis, quae iuribus strictis gaudet. Obi. Ut iniustitia cesset, sufficit, ut quis ius suum non opponat. Resp. Nego assertum, casu quo ius persistit, etiamsi quis non opponat ius suum. Atqui in nostra hypothesi ius persistit, sive quis ius suum opponat sive non opponat illud. Secus tamen dicendum dc iuribus, quibus consentiens valide renuntiare potest, et quae cum iure, cui renuntiare nequit, laederentur. Ita v. g. qui, consentiente viro, adulterium commisit, non tenetur viro restituere damna ex adulterio secu­ tura. II. Divisio. Iniustitia dividitur : 977 1. In formalem et materialem, prout ius alienum cum vel sine culpa theologica laeditur. 2. In personalem et rcalcm, prout aliquis laeditur in bonis animae vel corporis, aut in bonis externis. III. Moralitas. Iniustitia est peccatum grave ex genere suo, i. e· grave 978 vel leve, prout gravem vel levem materiam respicit. Iniustitia, quae gra­ vem materiam respicit, grave peccatum est, quia simpliciter seu graviter Denz.-Bannw. n. 1200. — 638 — bono proximi ct societatis, ideoque caritati adversatur (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 59, a. 4; q. 66, a. 6; S. Alf. III, 700). Porro: 1. Gravitas materiae repeti debet tam ex damno relative gravi, seu quod grave est, spectata conditione eius, cui infertur, quam ex relatione, quae exsistit inter damni fi cato rem. et damnificatum, ita ut, si v. g. de filio familias agatur, gravior ad peccatum mortale requiratur materia, quam si de alio sermo est. 2. Signum materiae gravis est, quando damnum illatum, spectata com­ muni hominum indole, natum est magnum dolorem vel indignationem movere. 3. In dubio, num res vel quantitas, a te auferenda, consumenda, gravis sit, teneris sub gravi abstinere, quia, posito iure certo alterius in aliquam rem vel in certam quantitatem, sub gravi illicitum est te exponere peri­ culo, grave damnum alicui inferendi. CAPUT II. De restitutione in communi. 1 Articulus I. Notio, obligatio et tituli restitutionis. 979 I. Notio restitutionis. Restitutio est reparatio iuris alieni et stricti laesi, seu est actus iustitiae commutativae, quo quis rem alienam reddit vel damnum iniuste a se illatum compensat. Restitutio differt: i° a satisfactione, quae consistit in reparatione offensae alicui illatae; 20 a solutione, quae neque rem alienam reddit, neque damnum iniuste illatum supponit. 980 II. Obligatio restitutionis. 1. Obligatio patet tam ex S. Scriptura,’ quam ex ratione n. 978 allata. 2. Obligatio restitutionis gravis est ex genere suo, i. e- gravis vel levis, prout materia restituenda gravis vel levis est ; dicta enim obligatio res­ pondet obligationi non committendi iniustitiam ; quae obligatio ex genere suo gravis est (n. 978). Attamen gravitas obligationis cessat, si tantum restitutum est, ut materia residua cesset esse gravis (S. Alf. III, 553). 3. In dubio, num res vel quantitas a te ablata (destructa, consumpta), gravis sit, teneris sub gravi restituere, quia, posito iure certo alterius Cfr. Bonartz, Dic Rcstitutianspflicht des Bcsitzes fremden Gutes; KutsekKER, Die Lehre vorn Schadcnersatze ; HohenLOHE, Gründe der Schadcnersatzpflicht in Recht und Moral. ----- \ Cfr. Exod. XXII, 5; Tob. II, 21; Ezech. XXIII, 5; Rom. XIII, 7; lac V, 4. — 639 — ' in rem vcl in quantitatem, sub gravi illicitum est te exponere periculo, grave damnum continuandi. In dubio vero, num plus vel minus abstu­ leris (destruxeris, consumpseris), v. g. num 20 vel 10 florenos furatus sis, teneris tantum ad restituendum minus, quia factum, fundans obli­ gationem restituendi plus, dubium est (n. 228; S. Alf. III, 706). 4. Disputatur, num qui laeserit aliquem in genere bonorum, in quo restituere nequit, debeat laesionem pecunia compensare, puta si quis aliquem mutilaverit vel infamaverit Resp. S. Thomas (2. 2, q. 62, a. 2, ad 1 et 2) affirmare videtur, quia ubi aequivalcns nequit restitui, fieri debet recompensatio, quae possibilis est. Ita quoque Caictanus.1 5. Alfonsus vero cum aliis contrarium merito pro satis probabili ha­ bet. Etenim « iustitia commutativa obligat ad restituendum iuxta aequalitatem damni illati. Ubi autem restitutio facienda sit in genere diverso, nulla adest aequa­ litas, nec ulla erit unquam compensatio damni; per quamcumque enim pecuniam damnum minime reparabitur, neque in toto, neque in parte. Et sic respondetur oppositae sententiae» (S. Alf. III, 627). Accedit quod ius strictum debet respicere quid determinatum. Atqui nequit determinari, quid in diverso ordine foret resti­ tuendum. Coroll. Laesus in casu generatim nequit per compensationem occultam sibi providere, quia debitum solummodo probabile est; cfr. tamen n. 1074. Ubi vero laesus compensationem in alio genere a laedente recepit, potest illam retinere, nec iam laedens per compensationem occultam eam recuperare potest (n. 1033). Ili- Tituli restitutionis, i. e. rationes scu radices, unde obligatio resti- 981 tutionis oritur, sunt: Γ Res aliena materialiter iniuste possessa; 2° res aliena formaliter iniuste accepta; 30 mera damnificatio; quae locum habet, quando quis mere laedit bonum alterius, aut ipsum iniuste a bono acquirendo impedit. Contractus sive non servatus sive laesus pro adiunc­ tis ad unum e titulis assignatis refertur (S. Alf. III, 548). Articulus II. Sublectum ct obiectum restitutionis. Ut ex dictis n. 981 deducitur, ad restitutionem tenentur: i° Qui rem alienam iniuste possident, vel saltem iniuste acceptarunt et possederunt ; 20 qui alteri mere damnum inferunt, laedendo eius iura ; 30 qui alterum iniuste a bono acquirendo impediunt. Accedunt qui ad alterius iniustitiam cooperantur. De singulis agemus, exponendo simul restituenda ab ipsis seu obiectum restitutionis. § I. De iniustis possessoribus. Pracn. I. Res aliena duplici modo possideri potest, in se et in aequi- 982 valenti. Dicitur possideri in aeq nivalenti, quando quis eam non amplius ’. Summ., vox Reshtulio, cap. 2. F 1 — 640 — possidet, sed tamen ex ea qua tali ditior factus est, seu plus habet quam habuisset, si rem alienam non possedisset; quod contingit quando quis: i° rem alienam gratuito acceptam vendidit; 20 rem alienam, gratuito acceptam, consumendo vel donando, rebus suis pepercit; 30 rem alienam emptam cum lucro vendidit· Hisce non accensetur, qui ex re aliena fruc­ tus percepit, quia non ex re qua tali, sed ex fructibus eius ditior factus est. Praen. II. Possessor rei alienae tripliciter distinguitur, nimirum pos­ sessor bonae, dubiae et malae fidei (n. 776). Obligatio autem restitutio­ nis orta ex possessione rei alienae respicere potest: i° rem ipsam; 2° fructus rei; 30 damna domino secuta ex eo, quod res eius ab alio possessa est; 40 expensas a possessore circa rem alienam factas. Quibus in genere praenotatis, singillatim de diversis possessoribus dicemus. PUNCTUM I. De possessore bonae fidei. ; Possessor bonae fidei tenetur prout sequitur: 983 I· Quoad rem. 1. Qui rem alienam’ in se possidet, generatim tenetur eam quamprimum domino reddere, atque quidem gratis. Res (ut fert adagium) clamat ad dominum. Dixi generatim; nam qui rem ab alio, puta a fure emit, satis probabiliter potest eam, ut pretium recuperet, etiam furi reddere, nisi dominus comparons rem suam iam sibi vindicet. Ratio est, quia emptor non est causa sed occasio tantum damni domino secuturi; causa damni est mala furis voluntas, emptor autem damnum permittit. Atqui damnum proprium emptoris vitandum (in casu pretium recuperandum) est causa iusta permittendi damnum alienum (S. Alf. III, 569). Si tamen possessor alio coque facili modo pretium recuperare possit, tenetur rem domino reddere, deficiente causa eam furi tradendi (S. Alf. in, 569). Si dominus comparons rem suam sibi vindicet, possessor potest pretium a se solutum a venditore reposcere. Ceterum etiam videatur, quid forte lex patriae statuat, puta circa rem alienam emptam in publicis foris vel in auctione publica. 2. Qui rem alienam iam non in se, sed in aequivalenti possidet, ita tenetur : a) Qui rem alienam, gratuito acceptam, vendidit, tenetur pretium res­ tituere emptori, hic autem tenetur rem domino reddere. Quodsi emptor ‘. Notes, rem legitime praescriptam iam non esse alienam. — 641 — 1 rem recidere recuset vel praevideatur eam non redditurus, venditor pre­ tium, quatenus hoc non merae industriae respondet, domino rei reddat, sicque aequalitatem a se quoque utut sine culpa laesam, quoad nunc fieri possit, reparet (S Alf. III, 609). b) Qui rem alienam, gratuito acceptam, donavit, sicque rebus suis pepercit, tenetur donatarium monere, qui rem domino restituat. Quodsi eam restituere renuat, donator respectu domini ad restitutionem tenetur; nequit enim cum damno domini ex dispositione de re aliena ditescere. c) Qui rem alienam, gratuito acceptam, consumpsit, sicque rebus suis pepercit, pariter respectu domini ad restitutionem tenetur, quia, ut modo dictum est, nequit cum damno domini ditescere ex dispositione de re aliena. Tam donator, de quo sub b), quam is qui rem alienam consumpserit, de quo sub c), tenentur restituere secundum valorem rei propriae serva­ tae, si haec minoris valet quam res aliena donata vel consumpta ; valorem autem rei alienae donatae vel consumptae, si res propria servata pluris valet quam res aliena donata vel consumpta. Ratio prioris est, quia non tenentur restituere ultra quam rebus suis pepercit. Ratio posterioris, quia non tenentur restituere ultra damnum, quod dominus passus est. d) Qui rem alienam emptam, cum lucro vendidit, per se tenetur pre­ tium emptori reddere, hic vero rem domino restituere debet (S Alf. III, 800). Quodsi emptor renuat rem domino restituere, venditor lucrum, quatenus illud industriae non respondet, domino tribuat (S. Alf. III, 601 ; 609, 6; 825, coli. 609, 8 et 610). De eo, qui rem alienam emptam sine lucro vendidit, hic sermo non instituitur, quia non factus est ditior e re aliena. 3. Qui rem alienam iam neque in se neque in aequivalenti possidet, non tenetur, quod ad rem attinet, ad restitutionem ; est enim damnifica­ tor inculpabilis (n. 995). Idem dicendum de eo, qui dubitat, num rem alienam aliquo modo possideat (S. Alf. III, 706). II. Quoad fructus rei, possessor bonae fidei : 984 1. Spectato iure naturae, tenetur restituere fructus naturales, civiles et mixtos, retento tamen pretio laboris ad eos producendos praestiti ; potest retinere fructus mere industriales. Ratio est, quia priores ex ipsa re, posteriores ex possidentis labore enascuntur (S Alf. III, 607, 610). 2. Quoad ius civile, quod passim in conscientia valet, vide Codicem patriae. III. Quoad expensas factas, possessor bonae fidei potest deducere : 985 i. Spectato iure naturae: i° necessarias seu eas sine quibus res periis41 — 642 — set vel deterior facta esset; 2°utiles seu eas quibus res meliorata est; 30 voluptuarias (i. e. eas quae solum ornamento vel voluptati inserviunt), quatenus valor rei ex eis auctus est : potest tamen possessor ornamenta auferre, modo id sine rei detrimento fiat; 40 factas ad fructus produ­ cendos, qui non sunt mere industriales,1 vel quos restituit. ’ 2 Quoad ius civile consulatur ius patriae. PUNCTUM II. De possessore malae fidei. Possessor malae fidei tenetur: 986 I. Quoad rem. Si exstat, res quamprimum reddenda est. Si non exstat, generatim eius pretium vel aequivalens debet restitui. Cfr· quaestiones n. 990 pertractatae. 987 II. Quoad fructus. Tenetur restituere fructus naturales, civiles et mixtos quos percepit, etiamsi dominus eos non percepisset ; res enim fructificat domino. Potest tamen retinere pretium laboris ad fructus comparandos praestiti. Ceterum non refert, quod fructus forte consump­ ti sunt, quia eo ipso quod exstabant, erant domini. Non debent restitui fructus mere industriales (S. Alf. III, 618). 988 IU- Quoad damna resarcienda. Tenetur restituere damnum emer­ gens ct lucrum cessans, modo saltem in confuso praevisa fuerint, puta fructus vel fenera, quae dominus percepisset. Damnum emergens autem ct lucrum cessans restituenda sunt secundum aestimationem spei damni evitandi vel lucri acquirendi (S. Alf. 1. c.). Si damnum emergens et lucrum cessans dubie locum habuerint, non tenetur ea restituere. Neque tenetur, spectato iure naturae, restituere fructus, quos neque ipse perce­ pit neque dominus percepisset. Quodsi ius civile eorum restitutionem praescribat, pro poenali haberi potest, ideoque ante sententiam iudicis non urgeatur. 989 IV. Quoad expensas factas, potest deducere : 1. Spectato iure naturae, expensas necessarias et utiles; voluptarias eadem ratione, qua illud licet possessori bonae fidei (n. 985) ; denique expensas factas ad fructus producendos (S. Alf. Horn. Ap. tr. 10, n. 74)· 2. Quoad ius civile, conferatur Codex patriae. Quodsi ius patriae prohibeat, quominus, qui rem alienam vi occupaverit, ullas expensas *. Cum fructus onere industriales possit retinere, etiam ipsemet expensas ferre debet ----- ’. Utique non tenetur èt fructus restituere, èt praeterea expensas factas ferre. — 643 — deducat, haec quatenus ius naturae restringunt, pro poenali haberi possunt, ita ut non possint urgeri ante sententiam iudicis. Quaer. j, num possessor malae fidei restituere debeat pretium rei vel fructuum, 99Q quae apud ipsum perierint, sed apud dominum quoque periissent Resp. i. Neyative: i° Si res vel fructus perierint ex defectu intrinseco, ut equus e senecta; 2° si perierint eodem periculo, quo apud dominum periissent; ut si domus furis, in qua res est, ct domus domini, in qua res erat, eodem incendio (communi) comburuntur. Ratio est, quia possessor malae fidei rem periculo non exposuit, ideoque non influxit in interitum rei, seu in damnum secuturum ; hinc deest obligatio damni reparandi. Resp. 2. Affirmative, si res vel fructus perierint diverso periculo, ut si domus furis et domini diverso incendio comburuntur, vel una incendio, altera terrae motu eruitur. Ratio est, quia possessor rem huic periculo exposuit, sicque influxit in interitum seu in damnum, prout in concreto accidit ; hinc adest obligatio damni reparandi. Nec referre videtur, utrum diversa pericula eodem an diverso tem­ pore locum habuerint, quia sufficit, ut influxerit in interitum seu in damnum, prout accidit in concreto (S. Alf. III, 620; Horn. Apost. tr. 10, n. 79). Obi. Domini non refert, utrum res hoc vel illo periculo perierit. Resp. Concedo; sed hoc non impedit, quominus possessor influxerit in damnum prout in concreto locum habuit. Quid statuat ius civile, vide in Codice patrio. Quaer. 2, quatenus possessor malae fidei restituere teneatur, si res possessa varium valorem intrinsecum, variumve pretium habuerit. Resp. i. Si possessor malae fidei rem adhuc possidet, tenetur eam totam resti­ tuere, etiamsi creverit sive valore intrinseco (ut si agnus accrevit in ovem), sive, re non mutata, solo pretio. Si res decreverit valore intrinseco (ut si equus vetus factus est), èt res reddenda est, èt addenda compensatio, si res culpa possessoris magis valore decreverit, quam apud dominum decrevisset. Si res in se immutara pretio decreverit, sufficit reddere rem, nisi, re non ablata vel tempore pretii aucti restituta, maius pretium domino profuisset, puta quia hic eam tempore pretii aucti vendidisset. Secundum alios non sufficit reddere rem, sed restitutio facienda est secundum maiorem valorem, quia cum pretium creverit in beneficium domini, et eo tempore fur culpabiliter non restituerit, inde ex iniusta detentione contraxit obligationem eam restituendi secundum maius pretium. Sed obligatio illa contracta eo ipso diminuitur, quod rei pretium diminuitur ; res enim pretio decrescit domino. Resp. 2. Si possessor malae fidei rem iam non possidet, tenetur ita restituere: 1. Tenetur secundum maiorem valorem: i° si res secundum maiorem valorem possessori profuit, puta si eam tempore pretii aucti vendidit; 2° si, re non ablata cave restituta, maior valor domino profuisset, puta quia dominus rem tempore pretii aucti vendidisset; in dubio, num profuisset domino, quoad excessum tan­ tum restituatur, quantum valeat probabilitas excessus domino obventuri. 2. Si maior valor nec possessori profuit, nec domino profuisset (ut si possessor rem vendidit tempore pretii iterum diminuti, et dominus, re non ablata eave resti­ tuta, eam non vendidisset tempore pretii aucti), sufficit restituere secundum minorem valorem, concedendo domino sive rvm eiusdem speciei ac valoris, sive huius pretium. — 644 — Obi. In casu modo posito possessor malae fidei tenetur ad restitutionem secun­ dum maius pretium, quia eo ipso quod rem tempore pretii aucti non restituit, con­ traxit obligationem eam secundum maius pretium restituendi. Resp. Obligatio ista contracta, ut iam notavimus, diminuta est eo ipso, quod ics minus valere incepit; res enim pretio decrescit domino. Quaer. 3, quatenus restituendum, si res aliena per manus plurium possessorum malae fidei transierit. Resp. i. Quoad rem, haec restituenda est ab ultimo possessore malae fidei, qui eam tenet in se vel in aequivalenti eamve iniuste destruxit vel consumpsit. Si ultimus possessor malae fidei neque rem in se vel in aequivalenti tenet, neque eam iniuste destruxit vel consumpsit, secundum alios ille, secundum alios fur quoad valorem rei primo loco tenetur. Quodsi neuter satisfaciat, ceteri per aequas partes rei pretium solvere debent. Ceteris omnibus deficientibus, quisque ad totum tenetur, quia est causa damni. Resp. 2. Quoad rei fructus et damna, singuli ad compensationem tenentur pro parte temporis, quo quisque rem detinuit. Si reliqui non restituant, totius damni reparatio singulis incumbit, pro rata temporis elapsi a die, quo facti sunt iniusti possessores. ’ Nota. Confessarius non nimis anxie cum poenitente computet admodum incertum quandoque pretium, tum rei ipsius tum illius fructuum, atque dedu­ cendos sumptos aut forte erogatos, aut forte impensos pro labore et indus­ tria ; nec scrupulose aestimet damnum cuiuslibet generis domino forte illatum. Sed rem... cx aequo et bono cum iniusto possessore (vel damnificatore) componat/ Prudentia requirit, ut confessarius etiam attendat ad bonam fidem, ct animum pocnitcntis, ad debitam restitutionem magis aut minus paratum. Animadvertat etiam fieri posse, ut iniustus possessor, qui ratione rei malae fidei fuerit, fructus tamen bona fide perceperit, atque aut consumperit aut destruxerit. PUNCTUM III. De possessore dubiae fidei. 991 . I. Possessor dubiae fidei debet veritatem inquirere, si spes est eam detegendi. Interim debet rei curam habere, neque eam abalienare, quin novum possessorem de dubio moneat. Si dominum detegerit, huic res restitui debet. 992 II. Qui dubitat, et vel inquisitionem veritatis pro inutili habet, vel post inquisitionem factam pergit dubitare: i. Si bona fide incepit possidere, potest rem retinere, et quidem, etiamsi res probabilius sit alterius. Securitas enim possessionum et lites praecavendae exigunt, ut possim retinere rem, quam bona fide incepi possidere, donec constet, saltem moraliter, eam esse alienam (S. Alf. I, n. 35 et 36; III, 711). *. Cfr. Aertnys-Damen, n. 758. Cfr. Aertnys-Damen, 1. c. — 645 — 2. Qui dubia fide incepit possidere : a) Si abstulit rem a possessore bonae fidei, tenetur totam rem resti­ tuere, quia, ut dictum est sub i, prior posessor habebat ius rem retinendi. b) Si titulo in se legitimo (v. g. emptionis) rem accepit, dubitans, num alter esset dominus rei : a) Si a possessore bonae fidae, potest eam retinere, quia satis proba­ biliter succedit in totum ius antecessoris. β) Si a possessore suspecto, potest pro rata dubii partem rei retinere; altera autem pars restitui debet domino probabili, si notus est. Si praeter actualem possessorem (i. e. eum qui rem titulo in se legitimo accepit) plures domini probabiles sunt, res dividatur inter omnes dominos pro­ babiles, i. e. possessorem et alios. Ratio omnium est, quia omnes domini probabiles paris conditionis sunt (S. Alf. 111,625). Si dominus vel domini probabiles ignoti sunt, potest totam rem sibi retinere. Plures quidem censent, in posteriori casu alteram partem pauperibus vel causae piae tribuendam esse. Verum id, spectato iure naturae, non probatur; ius autem ecclesiasticum, si exstiterit, post Codicem iam urgeri nequit (cfr. n. ion). Nota. Qui dubitat, num res dominum habeat, et dubium deponere ne­ quit, potest eam totam occupare, si dominus forte exsistens ignotus est; secus rem pro rata dubii dividat. 3. Qui inquisitionem culpabiliter neglexit, ita ut dominus iam nequeat certo detegi, probabilius tenetur aliquid restituere domino probabili, si habeatur, et quidem pro rata spe, qua dominum iniuste privavit (S. Alf. I, 36). « Puto tamen non esse faciendam restitutionem pro quantitate dubii, ita ut, si rationes ex utraque parte essent aequales, res sive eius pretium pro medietate sit restituendum ; sed minus et forte valde minus. Ratio est, quia illa spes domini non poterat aestimari pro medietate valoris rei, sed multo minoris, stante aequali probabilitate rationis ex una parte, et certo iure possessionis ex alia, quae possessori favebat et adhuc favet. Possessio enim rei multo quidem maioris aestimatur, quam pos­ sessio spei » (S. Ali. I, 37). Si dominus probabilis non habeatur, potest totum sibi retineie, nec tenetur secundum modo dicta partem pauperibus vel causae piae restituere. § II. De eis, qui mere damnum intulerunt. Praenot. Damnum inferri potest aut cum culpa theologica, aut cum culpa iuridica una cum vel sine culpa theoligica, aut sine ulla culpa. Culpa theologica habetur, quando quis committit peccatum formale, ideoque coram Deo culpabilis est. Culpa iuridica est omissio diligentiae lege civili requisitae, sive culpa theologica accedit sive non accedit ; in — 646 — casu priori habetur culpa iuridica simul ac theologica. Inquirimus autem, quaenam, secluso èt contractu èt sententia indicis, requirantur, ut actus obligationem restituendi damnum secutum sccum ferat. Iam vero, ut actio obligationem restituendi damni secuti sccum ferat, requiritur: i° ut fuerit causa damni, atque quidem, ut probabile est, damni quod agens volebat inferre; 20 ut fuerit causa iniusta damni ; 30 ut fuerit theologice culpabilis. 993 I I I I ' I. Prima conditio est, ut actio fuerit causa damni, atque quidem — ut probabile est — damni quod agens volebat inferre. Dicitur: i. Ut actio fuerit causa damni, i. c. sive physica sive moralis. Nequit enim admitti obligatio reparandi damni, quod quis non produxerit (S. Alf. III, 584). Iam vero: a) Certo sufficit — id quod patet — ut actio sit causa per se damni, seu ut actio natura sua ad damnum producendum ordinetur. b) Non sufficit causa mere occasionalis damni, i. e. talis, quae ipsa damnum non infert, sed qua posita, alter damnum creat; ut si quis homicidium committit, illudque ex errore iudicis, cui homicida causam non dederit, alii imputatur. Ratio est, quia in casu actio re vera causa damni dici nequit (S. Alf. III, 584, 635, 536). Idem ob eandem rationem dicendum de actione, quae est tantum conditio sine qua non damni illati. c) Neque sufficit causa accidentalis damni, i. e. talis causa, quae natura sua non ordinatur ad damnum inferendum, sed positis aliquibus adiunctis, illud producere potest, ut v. g. furtum, quod alicui causa morbi eva­ dit. Ratio est, quia onus restituendi damni illati non videtur enasci casu, quo damnum adiunctis actionis magis quam ipsi actioni adseribendum est (S. Alf. III, 632). Attamen èt quoad causam occasionalem èt quoad causam accidentalem excipiendus videtur casus, quo dictae causae induunt rationem coopera­ tionis ad damnum inferendum ; quocirca vide specimen n. 1073 exhibitum. Queer., num sufficiat causa occasionalis vel accidentalis damni, si ponatur ea intentione, ut damnum sequatur. Resp. Satis probabiliter negatur, quia restitutio solum debetur ob damnum creatum (posita utique culpa theologica), ct consequenter solum ob causam seu ob actum externum, quippe qui damnum creet; hinc si quid deest ex parte causae externae, obligatio restitutionis non videtur oriri, cum quali demum cumque intentione causa ponatur (cfr. S. Alf. III, 636). Id tamen non impedit, quominus damnum eo sensu ponenti causam imputetur, quod ob damnum illud contra cari­ tatem offendat. Nota. Interdum difficile determinatur, utrum actio sit causa per se an causa accidentalis vel occasionalis damni. Speciatim disputatur de exemplo. Porro cum 5. Alfonso dicimus, exemplum per se esse mere occasionem damni ; potest tamen, — 647 — spectatis adiunctis, consilio idcoque causae per se aequivalcrc (II, 44, 40 ; 45, in fine). 2. Satis probabiliter requiritur, ut actio fuerit causa damni, quod agens volebat inferre. Secus enim damnum actu illatum nullatenus volitum est, idcoque agenti imputari nequit. Huic sententiae adhaerent S. Alfonsus (III, 628, 629; Horn. Apost. tr. 10, n. 84, 85); De Lugo’; La Croix ; * Sporer ; ’ d’Anibale ;4 Aertnys-Damen ;8 Marc. ‘ * Coroll. Qui culpabiliter damnum intulit alicui personae v. g. Petro, volens alteri, non isti nocere — ut si quis incendit domum Pauli amici, censens illam esse Petri inimici — satis probabiliter non tenetur ad restitutionem. Ratio est, quia incen­ diarius non fuit causa damni, quod inferre voluit, sed damni quod non voluit inf erre. Obi. Incendiarius volebat nocere alicui homini; quod sufficit ad obligationem restitutionis inducendam. Resp. Volebat nocere alicui homini, quisquis ille erat; nego; volebat nocere Petro, qui est aliquis homo, non autem Paulo ; conc. Atqui de facto nocuit Pauio. Ergo damnum de facto illatum non fuit volitum ; id autem satis probabiliter re­ quiritur, ut obligatio restituendi enascatur. II. Secunda conditio est, ut actio sit causa inius ta damni. Itaque non 994 sufficit, ut quis causans damnum illicite seu contra caritatem agat, sed requiritur, ut ex iustitia teneatur damnum non causare. Haec conditio deest v. g. in eo, qui, servatis servandis, iniustum aggressorem occidit, idque quidem, etiamsi ipsum occidendo, spectatis adiunctis, contra cari­ tatem peccaret. Quacr. 1, num iniustc agat, ct ad restitutionem teneatur, qui, inculpabiliter posita causa damni — v. g. sine culpa domo aliena incensa — damnum non impe­ diat. Resp. Affirmative; sicuti enim iustitia prohibet, quominus actionem nocivam ponam, ita etiam praecipere debet, ut praecaveam damnum ex actione iam posita secuturum. Excipe, si quis nequit damnum praecavere sine damno proprio maior>, aequali, vel gravi relative ad damnum proximi (S. Alf. III, 564, 994; VI, 621). Quaer. 2, num iniustc agat, atque ad restitutionem teneatur, qui destruat vel consumat rem, v. g. esculenta, apud dominum certo (v. g. incendio) perituram. Resp. i. Si destruat vel consumat rem iam in periculo constitutam, non agit iniustc, quia in casu res ipsi domino nullius censetur valons (S. Alf. III, 620). Resolutio autem valet, etiamsi ita agens rebus suis pepercerit, cum dominus dam­ num non subierit. Attamen casus non facile ita continget, ut nihil restituendum sit ; quia, inquit De Lugo, ’ « si quis poterat, si vellet, rem eripere, non ergo erat ‘. Disp. 18, n. 86. ----- ’. Theol. Mor. 1. 3, p. 2, n. 200. ----- ’. Theol. Mor. super Dccal. tr. 4, c. 2, n. 139. ----- \ Summula Theol. Mor. p. 2, 1. 3, n. 100 et 232.----- ’. Theol. Mor. I. n. 767, q. 2°. ------ *. Instit. Mor. S. Alf. I, n. 950, q. 40. ----- ’. Dist. 18, n. 146. — 648 — incvitabiliter peritura res ipsa ; ergo debet cx iustitia solvere aliquid, quantum scilicet posset pro re in illo periculo posita inveniri et offerri. » Resp. 2. Si destruat vel consumat rem, mox in periculum constituendam, distin­ guendum est. Obligatio restitutionis abest, si periculum certo et communiter prae­ videbatur, quia tunc res cx communi aestimatione domino nullius valoris erat. Secus dicendum, < si tempore damni dati non erat notitia interitus vel periculi futuri. Ratio est, quia cum periculum illud ignoraretur, res illa tantum vere vale­ bat apud homines, sicut si peritura postea non fuisset. * Resp. 3. Si quis destruat vel consumat rem c periculo, v. g. ex incendio erep­ tam, ad restitutionem tenetur, quia res periculo subducta clamat domino. Idque ob datam rationem valet, aliis negantibus, etiamsi res statim consumatur. Ceterum notes, solam caritatem obligare, ut quis rem alienam e periculo eripiat. 995 III. Tertia conditio est, ut actio sit theologice culpabilis, i. e. pecca­ tum formale. Ratio est, quia actus sine peccato ideoque subiective licite positus, nequit secum ferre onus reparandi effectus nocivos ex eo secu­ tos. Accedit quod obligatio restituendi habet aliquo modo rationem poenae. Poenae autem obligatio per se seu vi solius actus admissi sine peccato, non contrahitur (S. Alf. III, 550). Itaque ex se non sufficit culpa mera iuridica ; quod tamen non impedit, quominus quis, admissa sola culpa iuridica, vi sententiae indicis vel contractus ad restitutionem possit teneri (n. 1009). Praeterea satis probabiliter requiritur peccatum formale contra iustitiam, quia secus non habetur iniuria formalis. Quod autem quis ignora­ verit, iniustitiam secum ferre obligationem restituendi, id non impedit, quominus obligatio enascatur. Haec enim ex ipsa natura iustitiae culpa­ biliter laesae exoritur. Denique multo probabilius requiritur actus perfecte voluntarius, ita ut actus semi-deliberatus, sive dc levi sive de gravi materia agatur, non sufficiat. Solus actus perfecte voluntarius seu plane imputabilis obliga­ tionem reparandi effectus, cx actu secutos, inducere potest; aeque ac solus contractus perfecte voluntarius atque solum votum perfecte volun­ tarium obligationem parere possunt. Actus autem semi-deliberatus infor­ tunio aeque vel potius quam agenti debet imputari (S. Alf. III, 552). « Unde sequitur, ut ab omni restitutione liber sit, qui subita ira inflam­ matus hominem occidit ; puer qui cx levitate et imprudentia incendium causât, etc. Monent tamen auctores, nisi certe constet, raro praesumen­ dam esse eiusmodi culpam venialem cx imperfectione actus in gravi damnificatione, ideoque confessarios ordinarie debere inducere poenitentem ad aliquam compositionem cum parte laesa, quatenus hoc commode fieri potest ; id quod omnino consultissimum est. » ’ ‘. Sporer, n. 213 sq. ------- s. SwEENS, n. 306. — 649 — Quaer. r, quatenus teneatur restituere, qui curri culpa levi perfecte deliberata grave damnum intulerit. Casus contingit, si quis infert datnr.um in se grave, sed ex conscientia erronea putat, ad grave peccatum «graviorem materiam requiri, vel eum qui grave damnum inferat, leviter tantum peccare. Resp. Aliis aliter sentientibus, satis probabiliter nulla enascitur obligatio, quia culpa levis probabiliter nequit secum ferre obligationem subeundi oneris gravis, cuiusrnodi est — saltem si de bonis fortunae agitur — onus restituendi damnum grave. Accedit quod obligatio gravis non respondet culpae levi, obligatio autem levis non est proportionata materiae seu damno gravi. Quibus omnibus conside­ ratis, satis probabiliter omnis obligatio negatur. Quaer. 2, quatenus teneatur restituere, qui per plures culpas veniales deliberate commissas tandem grave damnum intulerit. Resp. i. Si quis damna ista minuta diversis dominis intulit, singula damna sub levi tantum restituenda sunt, quia culpis levibus non respondet obligatio gravis. Resp. 2. Si damna eidem personae illata sunt pleriquc censent, esse obligatio­ nem gravem saltem tantum restituendi, ut iam non remaneat materia gravis. At satis probabiliter aeque ac in priori casu habetur solum multiplex obligatio sub levi, eo quod ut dictum est, culpis levibus non respondet obligatio gravis. Quaer. 3, num teneatur restituere, qui causam damni culpabiliter posuerit, sed ante damnum secutum pravam voluntatem retractaverit. Resp. Affirmative, nisi cum prava voluntate etiam influxum causae positae in damnum sustulerit. Ratio est, quia retractatio voluntatis non impedit, quominus damnum cx causa posita sequatur. Ratio exceptionis est, quia tunc damnum aliunde enascitur. Hinc qui ignem in alienam segetem iniecerit, tenetur ad restitu­ tionem, etiamsi postea dolens conatus fuerit ignoin exstinguere (S. Alf. III, 559; VII, 40). Coroll. Qui invincibiliter erravit circa quantitatem damni, puta circa valorem rei, quam v. g. destruxit vel consumpsit, tenetur tantum resti­ tuere secundum valorem, quem apprehendit. Ratio est, « quia non cense­ tur volitum damnum illud quod non est cognitum; ideo quoad illum excessum deest voluntas damnificandi» (S. Alf. III, 613). Sufficit tamen, ut quis excessum in confuso apprehenderit. § III. De eis, qui alium a bono consequendo impediunt Qui alium a bono consequendo impedit, ad restitutionem tenetur, prout 996 sequitur: I. Si alius ius strictum habet in bonum, a quo impeditur, impediens tenetur ad restitutionem; nec refert, utrum medio in se iusto an iniusto alium impediat. Hinc v. g. teneris restituere Paulo, si Petro debitori Pauli suadeas, ne debita Paulo solvat (S. Alf. III, 582). — 650 — II. Si alius caret iure stricto in bonum, a quo impeditur, distinguen­ dum : 1. Si quis alium impedit medio non iniusto — v. g. suadendo alicui, ne emat apud Paulum — non agit iniuste ; idque valet, etiamsi ex odio alium a consecutione boni impediat (S. Alf. III, 584, 585). 2. Si quis utitur medio iniusto, v. g. metu, vi, calumnia, fraude, men­ dacio, ’ subdistinguendum : a) Si medium iniustum est respectu cius, qui a bono consequendo im­ peditur, habetur iniustitia et obligatio restitutionis ; ut si quis, calum­ niando pauperem, eum ab eleemosynis obtinendis impediat. Excipe ta­ men, si aut bonum collaturus illud sine peccato conferre nequit, aut bonum recepturus illud illegitime prosequitur, vel eo abusurus est ; ut si, calumniando pauperem, aliquem avertas sive a donatione prodiga pauperi facienda, sive ab eleemosyna tribuenda, qua pauper abuteretur. In hisce adiunctis iniustitia abest relate ad bonum impeditum, etsi actus ex alio capite puta ob famam laesam iniustus esse possit. Ratio est, quia per se aliquis potest impediri a bono consequendo, quod ipsi sine peccato nequit concedi, vel quod ipse illegitime prosequitur, aut quo abusurus est; quo posito, actus impeditivus non est iniustus ratione boni per actum impediti; potest autem esse iniustus ratione sui, puta ratione laesionis famae, quam involvit (S. Alf. III, 587). Casu quo quis utitur medio iniusto respectu eius, qui a bono conse­ quendo impeditur, restitutio facienda est iuxta certitudinem vel probabi­ litatem, qua alter tale bonum alioquin assecuturus fuisse existimatur. b) Si medium directe solummodo iniustum est respectu eius, qui bo­ num collaturus est — ut si quis metu aliquem impediat, quominus v. g. Petro eleemosynam conferat — disputatur, num sit obligatio restituendi Petro. Iam vero negandum videtur, quia e nullo capite patet, committi iniustitiam respectu Petri, neque ratione actus, qui solum iniustus est respectu benefactoris, neque ratione boni, a quo consequendo Petrus impeditur, quia Petrus non habet ius strictum in illud bonum (S. Alf. III, 632). Obi Quisque ius habet, ne alius iniuste impediatur, quominus ipsi bonum conce­ dat Resp. Quod asseritur non patet, ideoque probandum est. Censent tamen S* sllfonsus et alii, enasci obligationem restitutionis, si qtfs alium a consequendo bono impediat ea praecise intentione, ut alius bonum non Fraus et mendacium iniusta sunt, quatenus aeque ac metus alium libertate agendi privant. — 651 — consequatur, quia dicta intentio ipsis videtur efficere, ut actus induat rationem medii violenti respretu cius, qui a 1κ>ηο consequendo impeditur, sicque respectu illius quoque iniustus evadat (III, 633). § IV. De eis, qui ad iniustitiam cooperantur. Modi cooperandi ad iniustitiam enumerantur novem, hisce versiculis 997 expressi : lussio, consilium, consensus, palpo, recursus, Participans, mutus, non obstans, non manifestans. Ex hisce sex priores positivi, tres posteriores negativi dicuntur (S. Thom. 2. 2, q. 62, a. 1). Dicemus primum de cooperantibus positive, deinde de cooperantibus negative, tum de mensura et ordine, quo coopérantes ad restitutionem tenentur. PUNCTUM I. De cooperantibus f sitive. I. Ut positive coopérantes ad restitutionem damni secuti teneantur, 998 requiritur: i° ut cooperatio fuerit causa efficax (sive physica sive mo ralis) damni ; 20 ut fuerit causa iniusta damni; 30 ut fuerit theologice culpabilis. II. Qui cooperatus est ad damnum, ad restitutionem obligatur, etiam­ si, eo deficiente, alius cooperatus fuisset (S. Alf. III, 562, in fine). Qui cooperatus est ad partem tantum damni, pro rata parte ad restitutionem tenetur; quod etiam applices ei, qui effecit, ut maius damnum illatum sit. III. Causa moralis, v. g. mandans, consulens etc., casu, quo auctor damni iam erat ad damnum inferendum paratus, ita tenetur: 1. Si auctorem damni nullatenus movit, non tenetur restituere, quia re vera nullum influxum exercuit seu causa damni dici nequit (S. Alf. III, 561). 2. Si auctorum damni solum in proposito firmavit, satis probabiliter a restitutione immunis est, quia non sine fundamento negatur fuisse causa efficax damni (cfr. S. Alf. 1. c.). 3. Si solum effecit, ut damnum citius vel alio modo illatum sit, satis probabiliter a restitutione eximitur, quia non influxit in substantiam damni (S. Alf. III, 563). Quibus generatim notatis, ad singulos cooperatores transgredimur. — ^52 — I. De mandante. 999 I. Notio. Mandans hic intelligitur, qui alterum efficaciter movet, ut damnum suo (i. e. mandantis) nomine inferat. In hoc enim mandans differt a consulente, quod qui ex mandato agit, nomine mandantis; qui ex consilio, nomine proprio agit. Ceterum perinde est, utrum alius praecepto an minis vel precibus an contractu, utrum explicite an tacite ad damnum inferendum inducatur. Neque requiritur, ut mandans auctoritate in mandatarium potiatur. II. Damna reparanda. Mandans tenetur restituere: 1. Damnum, quod inferre iussit. 2. Damnum, quod praeter damnum mandatum, ex implenda iussione naturaliter sequitur, atque secuturum esse saltem in confuso praevidit; ut si milites iussi devastare urbem, cives occidant. Secus dicendum de damno, quod cum damno mandato non est moraliter connexum, vel nullatenus praevisum est; ut si iussus aliquem leviter percutere, cum occidas. Secus etiam satis probabiliter dicendum de damno, quod mandatarius ex errore alii ac mandatum est, v. g. Petro loco Pauli intulit. Ratio est, quia in casu mandatum potius occasio quam causa, error autem mandatant causa damni videtur. Accedit quod in hac hypothesi mandans non voluit damnum, quod de facto illatum est (n. 993). 3. Damnum, quod mandatario in exsecutione mandati obvenit, tenetur restituere mandans, si damni periculum exsecutioni annexum, et mandatarius iniuste coactus vel deceptus fuit; secus si mandatarius mandatum et periculum damni libere, puta ob praemium promissum acceptaverit. III. Cessatio obligationis. Ut mandans qua talis ab obligatione resti­ tuendi liberetur, requiritur seria mandati revocatio, eaque tempestive mandatario manifestata. Si revocatio quacumque de causa non fuerit tempestive manifestata, mandatum vim exercere perrexit, ideoque man­ dans remanet causa damni (S. Alf. III, 558). II. De consulente. 1000 I. Notio. Consulens est, qui alium inducit, ut hic proprio nomine damnum inferat (cfr. n. 999). Consilium distinguitur in doctrinale et impulsivum. Doctrinale est, quo quis iudicium profert de liceitate vel illiceitate, de iustitia vel iniustitia actionis, Impulsivum, quo quis, cognita moralitate actionis, alium ad actionem excitat. Utrumque potest esse aut nudum aut vestitum, — 653 — prout non confirmatur vel confirmatur assignando motiva, media, locum vel tempus opportunum exsecutionis, aut quid simile. II. Damna reparanda, i. Qui praebuit consilium doctrinale, ita tene­ tur: a) Si praebuit ex officio, tenetur reparare tam damna, quae consilium petenti, quam ea, quae aliis inde obventura sunt. Omnia enim damna praedicta ei imputari debent (S. Alf. III, 564). b) Si non praebuit ex officio, debet restituere damna, quae inde aliis, non autem quae consilium petenti obveniunt. Ratio prioris, quia eorum causa iniusta est ; ratio posterioris, quia haec imprudentiae petentis con­ silium ab imperito ascribi debent. Si tamen dolo usus est, scilicet peri­ tiam fingendo, tenetur etiam damna consilium petenti secutura reparare, quia in casu haec quoque ipsi debent imputari (S. Alf. 1. c.). 2. Qui praebuit consilium impulsivum, tenetur restituere damna, quae inde aliis, non autem ea, quae consilium petenti obveniunt. Ratio prioris est, quia ea consilium danti debent imputari ; ratio posterioris, quia ille libere sequendo consilium, sibi ipsi damnum inde secutum imputet (S. Alf. III, 558). III. Cessatio obligationis restituendi. Obligatio restituendi cessat: 1. Si consilium fuerit nudum (sive doctrinale sive impulsivum), cessat obligatio revocatione seria, atque exsecutori tempestive significata. Ita enim consilium cessat in effectum influere (S. Alf. III, 559). 2. Si consilium fuerit vestitum, plerique auctores pro satis probabili habent, consulentem ab -obligatione restituendi liberari, si afferat motiva, quae per se debent priora elidere, ad quae maxime pertinent motiva e fide petita. Tunc enim, inquiunt, exsecutio ex propria malitia magis, quam ex alterius consilio procedere dicitur (S. Alf. III, 559). Coroll. Consulens, qui, consilio suo revocato, et pro viribus enervato, alterum ab exsecutione avertere nequivit, tenetur ex caritate monere damnificandum; immo ex iustitia, si consilium fuerit vestitum, quia eiusmodi consilium — utut exsecutio consilii ex propria exsecutoris malitia magis quam ex alterius consilio procedere dicatur — tamen quo­ dammodo pergit influere. (S. Alf. III, 559). Quacr. 1. Licctnc parato ad nocendum determinatae personae, suadere, ut potius minus quam maius malum ei inferat. Resp. Affirmative, quia ita agendo potius gravius damnum impedit, quam ali­ quod damnum consulit (S. Alf. III, 565). Quaer. 2. Licetne parato ad nocendum suadere, ut potius uni minus malum quam alteri maius malum inferat. — 654 — Resp. i. Non licet parato ad nocendum suadere, ut potius determinatae personae minus malum, quam alteri maius malum inferat. Nimirum sicuti non licet cum iniuria alterius damnum proprium avertere, ita neque licet cum iniuria alterius damnum alienum praecavere; nisi discrimen inter utrumque damnum eiusmodi sit, ut alter quoad consilium datum nequeat esse rationabiliter invitus (S. Alf. III, 565. 577)· Alii contrarium admittunt, quia conforme est caritati, ut damnum impediatur cius, qui magis patietur, potius quam illius, qui minus damnum subiturus est; hinc laedendus nequit esse rationabiliter invitus erga consulentem, sed tantum erga ipsum damnificatorcm. Sed quod consentiens in suum damnum actum carilalis exercet, non impedit, quominus rationabiliter invitus sit, et licite non con­ sentiat. Resp. 2. Pariter illicitum videtur parato ad nocendum suadere, ut potius alicui (i. c. personae non determinatae) minus malum, quam alteri maius malum inferat, puta ut potius diviti quam determinato pauperi noceat. Ratio est, quia in casu suadens influit in damnum illius, cui nocebitur (S. Alf. 1. c.). III. De consentiente. 1001 I. Notio. Consentiens dicitur, qui sive consentiendo, sive suffragium ferendo, in actum alienum damnificativum influit. Huc possunt venire: i° Superiores et alii, qui consensu externo, risu etc. malam malefactoris voluntatem approbant ; 20 comitia legislativa ; 30 coetus administrativi provinciae, municipii etc ; 40 iudices diversae instantiae. II. Damna reparanda. Consentiens tenetur restituere: i° damnum, ad quod positive cooperatus est ; 20 damnum, quod non impedivit, quod­ que et potuisset, et ex iustitia debuisset impedire. Queer., quinam cx cis, qui iniustum suffragium emiserint, teneantur restituere Resp. i. Si suffragia vel eodem tempore, v. g. stando, sedendo, vel ex con­ dicto ’ lata sunt, omnes iniuste suffragantes ad restitutionem tenentur, quia omnes aequaliter damni causa sunt. Resp. 2. Si suffragia neque eodem tempore neque ex condicto lata sunt, certo restituere debent, qui certo suffragati sunt, antequam necessarius votorum nume­ rus completus erat. Disputatur autem de iis, qui postea votum emiserunt. Sed satis probabiliter a restitutione immunes sunt. Quamvis enim lex non feratur nisi collectis seu numeratis omnibus suffragiis, stricte tamen loquendo vota postea emissa nihil efficiunt, seu in legem non influunt, quippe quae iam evitari nequeat (S. Alf. III, 566). Resp. 3. Qui dubitat, utrum suffragatus sit ante an post numerum necessarium completum — quod facile locum habebit, si suffragia secreto ferantur — certo tenetur ad restitutionem, quia ferendo suffragium effecit, ut auctores damni in­ certi sint; sicque deterioravit ius, quod damnum passus habebat recuperandi resti- ‘. < Antequam suffragium vere a singulis feratur, talis conspiratio potius ratio­ nem .consilii habet; quare qui solum in conventu fractionis consenserit, in comi­ tiis ipsis vero inter effcaciter suffragantes non est, is non eodem ordine sed plerumque post hos ad restitutionem tenetur > (Lehmk. I, 1201). — 655 — tutioncm a damnificatoribus certis. Quin etiam ideo, quia causa est incertitudinis, videtur teneri in solidum (S. Alf. Hom. Apost. tr. 9, n. 50).’ III. Cessatio obligationis. Obligatio, ex approbatione secutura, cessat tempestiva revocatione; secutura e suffragio dato, eadem ratione cessat, modo tamen suffragium legalitcr possit revocari. IV. De palpone. Palpo dicitur, qui sive adulando vel laudando, sive irridendo vel ex- 1002 probrando etc. in actum alienum damnificativum influit. Tenetur ad reparanda damna illata sicuti reus consilii impulsivi, eiusque vestiti (n. îooo) ; eademque ratione ab obligatione restituendi libera­ tur (S. Alf. III, 567). V. De receptore. Receptor est, qui malefico refugium, securitatem vel protectionem 1003 praebendo, in istius actum damnnificativum influit. Receptores sunt v. g. : i° qui data opera res furtivas abscondunt vel coemunt; 2° qui occultant bona eorum, qui foro cesserunt vel cessuri sunt; 30 qui furem recipit vel protegit formaliter, ut dicitur, puta in occultationem furti ; non autem qui eum recipit vel protegit materialiter, v. g. ut hominem miserum etc. (S. Alf. III, 568). Tenetur ad reparanda damna illata, sicuti participans, de quo nunc dicetur. V. De participante. I. Notio et divisio. Participans distinguitur dupliciter; participans 1004 in re et participans in actione iniusta, prout aut partem rei oblatae emit vel dono accipit, aut damnificatorem in inferendo damno iuvat (S. Alf. HI, 571). II. Damna reparanda. Participans in re tenetur, ut possessor iniustus rei alienae ; participans in actione iniusta debet restituere, ut iniustus damnificator, atque quidem pro rata influxus (S. Alf. 1. c. ; n. 993 sq.). Quaer., quatenus liceat ad proprium damnum vitandum cooperari ad actionem damni ficativam. Sermo autem est de cooperatione materiali, quia formalis semper illicita est Porro: Resp. i. Mediale cooperari ad damnum proximi licet ob causam proportionate *. Aliter S. Alf. in Theol. Mor. III, 566; sed textus 2ac edit, cx oblivione immu­ tatus remansisse videtur. - 656 — gravem. Ita licet v. g. ad mortem vitandam gladium tradere occisuro alium (S. Alf. in, 571 ; n. 556). Resp 2. Immediate cooperari licet, prout sequitur: 1. Non licet immediate cooperari occisioni vel mutilationi alterius, quia talis cooperatio intrinsece mala est (n 556). 2. Licet ob gravem causam immediate cooperari ad damnum in bonis fortunae: i° Si cooperans habet et potestatem et voluntatem damnum inferendum reparandi; 2° si agitur de inferendo damno levi ; 30 si, denegata cooperatione, damnum a principali auctore nihilominus inferetur. Ratio omnium est, quia in positis casibus laedendus tenetur ex caritate consentire in cooperationem, ita ut iniuria cesset. Extra casus enumeratos non licet immediate cooperari, quia laedendus non tenetur consentire, ita ut iniuria non cesset. Excipe, si ex denegata cooperatione alicui im­ minet gravissimum malum, puta mortem, mutilationem etc, quia tunc laedendus iterum tenetur consentire; vel etiam consensus non requiritur, fere ac si agitur de eo, qui in extrema vel quasi-extrema necessitate potest surripere aliena, quibus gravissimum damnum avertat (S. Alf. III, 571). Disputatur, num in casu postremo cooperans teneatur ad restitutionem. Alii affir­ mant, excepto casu quo cooperans erat absolute, i. e. re et spe pauper ; aeque ac tenetur, qui in extrema necessitate suscepit aliena. Sed cum S. Alfonso ita distin­ guendum videtur: Cooperans non tenetur ad restitutionem, si vitavit damnum ordinis altioris, puta mortem, mutilationem, gravem infamiam ; tenetur, si vitavit damnum eiusdem ordinis, i. e. damnum fortunae. Ratio est, quia in priori casu rebus suis non pepercit, secus in casu posteriori (III, 571). PUNCTUM II. De cooperantibus negative. 1005 I. Cooperatores negativi sunt: i° Mutus 20 non obstans; 30 non manifestans. Mutus dicitur, qui loquendo vel monendo non praecavet damnum inferendum. Non obstans, qui damnum quod infertur, non im­ pedit vel omittit procurare restitutionem faciendam. Non manifestans, qui damnum illatum non denuntiat (S. Thom. 2. 2, q. 62, a. 1, S. Alf. III, 573). II. Requisita, ut cooperatores negativi teneantur restituere, sunt: i. Ut debuerint ex iustitia stricte dicta damnum praecavere. Iam vero obligatio iustitiae stricte dictae enascitur ex contractu sive expresso sive tacito. Contractu expresso tenentur v. g. custodes sylvarum, venationum, administratores bonorum instituti etc. Contractus tacitus continetur acceptatione officii impositi, quod ratione remunerationis annexae etiam beneficium censetur; non autem acceptatione officii, quod beneficii ratione caret, ut officium parentum, Superioris domus religiosae (S. Alf. III, 360, sed dubit. i°). Contractu (saltem tacito) astringuuntur v. g. officiales politiae, qui securitati civium — 657 — debent providere, custodes vectigalium, etc. ut infra magis exponetur. 2. Ut potuerint sine gravi incommodo damnum praecavere. Dixi sine gravi incommodo, quia passim nec contractus cum maiori onere ineuntur, nec officia maius onus secum ferunt. 3. Ut cum culpa theologica damnum non impediverint, secundum dicta n. 995 (S. Alf. III, 573; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 62, a. 7). Coroll. I. Vi iuris naturalis domini, item parentes vel tutores tenentur restituere damna a rebus suis, quae seipsas regere nequeunt — puta ab animalibus, a filiis usu rationis carentibus — ob culpabilem negligentiam illata; tenentur scilicet ex iustitia cum morali diligentia praecavere, ne dictae res aliis noceant Coroll. II. Vi iuris civilis, etiamsi culpa theologica desit et mere culpa iuridica habeatur, passim tenentur: i° Parentes, vel tutores de damno illato per filios minorennes contubernales ; 2° institutores et opifices de detrimento per alumnos vel famulos facto tempore, quo sub eorum custodia sunt; 30 heri de damno per ani­ malia illato, etc. Attamen lex non obligat nisi post sententiam iudicis (n. iooq). Coroll. III. Custodes tributorum, qui cum defraudantibus dissimulant, tenentur restituere valorem tributorum solvendorum. Disputatur, num etiam restituere debeant mulctam, quam defraudantes denuntiati solvere debuissent Iam vero cum 5'. Alfonso (IV, 237) et aliis negamus, quia mulcta habet rationem poenae : poena autem (utique post sententiam iudicis) a delinquente, non ab alio sustinenda est. Obi. Qui alium iniuste impedit a consequendo bono, ad restitutionem tenetur Atqui custodes non denuntiando defraudantes tributa, iniuste agunt, ideoque inius­ te fiscum a consequendo bono, in casu a mulcta recipienda impediunt. Resp. Qui alium iniuste impedit a consequendo bono, ad restitutionem tenetur, si illud bonum habet rationem poenae, nego, quia poena ab ipso delinquente (posita condemnatione) sustinenda est. Custodes sylvarum, venationum etc. tenentur restituere damna ex eorum omis­ sione domino secuta (S. Alf. III, 573). « Debet tamen damnum esse magri momenti, et dominus rationaliter invitus. Unde custos restituere non tenebitur, si pauperi aliquid detrahere permittat; vel si defraudans talis esset conditionis, ut prudenter praesumeret dominum, si sciret, daturum illi esse facultatem, vel pos­ tea ratum habiturum ; vel denique, si ex consuetudine, aut patientia Gubernii scien­ tis et dissimulantis, receptum esset ut non tam severe ac cum tanto onere munus obeant » 1 Coroll. IV. ^Deputati, qui suffragium non ferendo causa sunt, ut iniqua lex adoptetur, tenentur restitutere damna civibus exinde secutura ; non ita electores, qui negligendo eligere, causa fiunt, cur iniquus deputatus eligatur. Ratio prioris. quia deputati tenentur ferre suffragium ex officio, cui rcmuncratio annexa est. Alterum ob rationem contrariam admittendum. Coroll V. Famuli, qui damnum domini culpabiliter non impediverunt, tenentur restituere, si agitur de re, specialiter ipsis commissa. Si de aliis rebus sermo est, non tenentur restituere damna a confamulantibus illata, quia ob odia praecavenda ’. Aertnys-Damen, II, n. 786. 42 — 658 — eiusmodi damnorum impeditio non censetur contractu comprehensa (S. Alf. III 344). Quoad damna illata ab extraneis disputatur. Alii affirmant, quia eo ipso quod in familiam assumuntur, censentur illud onus suscepisse. Verum illud hodie­ dum iure in dubium vocatur, quia famuli iam non solent sese ultra limites opera­ rum assignatarum obligare. Attendantur tamen adiuncta, quae aliquando eiusmodi sunt, ut onus praedictum censeatur susceptum esse; id v. g. facile contingere potest, si famulus a vidua conducitur. Coroll. VI. Confessarius, qui — etiam culpabiliter — mere omittit monere poe­ nitentem de restitutione facienda, non tenetur obligatione restitutionis, neque respectu laesi, neque respectu poenitentis, qui forte ex omissa monitione damnum patiatur. Ratio est, quia confessarius non tenetur ex iustitia monere poenitentem. Secus tamen dicendum, si confessarius expresse vel aequivalenter — puta si inter­ rogatus tacet vel dissimulat, etsi ratio tacendi vel dissimulandi desit — poeniten­ tem a restitutione exemerit (S. Alf. VI, 621). Coroll. VII. Testis, utut legitime interrogatus, qui non manifestat quae novit, non tenetur restituere, quia non tenetur ex iustitia veritatem aperire. Idem dicen­ dum de teste, qui falso dicit vel iurat, se nihil scire, quia, quamvis ita dicat vel iuret, tamen non medio iniusto aliquem a bono consequendo impedivit ; siquidem etiam in casu non praecise isto mendacio vel periurio, sed nihil aperiendo (quod non est iniustum) impedivit, quominus quis bonum acquisiverit (S. Alf. IV, 270). PUNCTUM III. De mensura et ordine, quo cooperatores ad restitutionem tenentur.1 1006 I. Mensura restitutionis. 1. Qui cooperati sunt ad idem damnum, duplici modo ad restitutionem teneri possunt ; in solidum et pro rata, ut dicunt. Obligatio in solidum consistit in eo quod cooperator tenetur totum damnum restituere ; obligatio pro rata habetur, quando quis so­ lum ad partem, quae commensuratur influxui, obligatur. Obligatio in solidum distinguitur duplex, absolute et conditionate solidaria, prout quis ante omnes, vel solum in defectu aliorum cooperantium ad restitutionem totius damni tenetur. Qui tenetur absolute in solidum, nullam a cooperantibus compensationem exigere potest; secus qui tenetur conditionate. 2. In solidum tenetur, qui in totum damnum ita influxit, ut totum ipsi imputari debeat ; alii tenentur pro rata sua parte tantum. Hinc obligan­ tur in solidum : a) Qui solus fuit causa principalis damni, ut unicus mandans (S. Alf. HI, 579). b) Qui solus fuit causa secundaria damni, ut unicus exsecutor (S. Alf. 1. c.). c) Qui fuerunt causae aequales (sive principales sive secundariae), prout sequitur: Tenentur in solidum: «) Ii, quorum cooperatio fuit necessaria, quanquam non sufficiens ad Ptaxcos causa primum dc mensura, deinde de ordine dicimus. — 659 — damnum inferendum ; ut si tres auferunt arcam, quam duo auferre non potuissent (S. Alf. 1. c.). β) li, quorum conspiratio fuit necessaria, ita ut, uno non consentiente, damnum non fuisset illatum (S. Alf. 1. c.). 7) Ii, quorum cooperatio fuit de facto sufficiens, etiamsi non fuerit necessaria ad damnum inferendum; ut si duo furem ad furandum in­ duxerunt, et uterque motivum efficax proposuit; vel duo in eandem personam sclopetum explodunt, et uterque vulnus lethale inflixit (S. Alf 1. c.). ό)Disputatur dc eis, quorum cooperatio totum quidem damnum respexit,’ sed neque necessaria neque sufficiens fuit. ’ At sententia satis probabilis docet, eos pro rata tantum parte ad restitutionem teneri, quia in hac hypothesi totum damnum potius omnibus simul, quam singulis seiunetim ascribendum videtur (S. Alf 1. c.) Nota. < Advertendum, quod rudes etsi teneantur in solidum, raro expedit eos obligare ad totum; cum difficulter isti sibi persuadeant, se teneri ad restituendam partem a sociis ablatam. — Quin immo satis praesumi valet, quod ipsi domini, quibus debetur restitutio, consentiant, ut illi restituant tantum partem ab eis ablatam; cum aliter valde sit timendum, quod nihil restituant, si obligentur ad totum » (S. Alf, III. 1. c.). II. Ordo restitutionis. Qui ad idem damnum cooperati sunt, hoc or- 1007 dine ad restitutionem tenentur: 1. Ante omnes tenetur possessor, i. e. qui rem alienam in se vel in aequivalenti habet. Si iam non est possessor, ante omnes tenetur, qui rem alienam mala fide consumpsit vel destruxit, nisi id fecerit nomine alte­ rius (S. Alf. III, 580). 2. Deinde tenetur mandans, si quis fuerit, quia « est principalis in facto » (S. Thom. 2. 2, q. 62, a. 7, ad 2; S. Alf 1. c.). Huic autem assimu­ latur ille, qui mediis iniustis (v. g. falso consilio doctrinali) « causa fuit, cur damnum inferretur: licet enim tunc ille non sit causa principalis in rigore, nec exsecutor eius nomine agat sed suo, ipse tamen per iniuriam coniecit exsecutorem in obligationem restituendi ; ergo tenetur eum indemnem servare, atque adeo primo loco restituere debet pro illo cui iniuste talem obligationem imposuit. » ’ 3. Tum tenetur exsecutor (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. 1. c.). Huic aequipe’. Dicitur: totum damnum respexit; hinc casus non est, si plures v, g. acervum tritici auferunt, at quisque suam partem aufert, idque sine mutuo influxu vel de­ pendentia. ’. Casus adest, si quis v. g. alicui proposuit motivum aliquem occi­ dendi, quod non fuit necessarium, at neque solum suffecisset ad occisorem effi­ caciter movendum; vel si quatuor auferunt arcam, quam etiam duo abstulissent. ----- WaFFÊLÆRT, II, n. 399. — 66ο — ratur, qui fuit participans in actione iniusta et proprio nomine egit, v. g. qui cum aliis suffragium tulit efficax ad iniquam sententiam ferendam; quia tales sunt coexsecutores damni iniusti. 4. Post exsecutorem tenentur alii cooperatores positivi; inter quos ordo non est (S. Alf. 1. c.). 5. Denique tenentur cooperatores negativi (S. Alf. 1. c.). Etiam inter illos passim nullus est ordo. Attamen aliquando ordo admittendus vide­ tur; ita v. g. custodes particulares, qui immediate tenentur damna impe­ dire, videntur obligari ante custodes generales, qui debent invigilare, ut particulares officium suum rite obeant. Coroll. I. Potest inter cooperatores esse subordinatio duplex : una quoad damnificationcm, altera quoad modum cooperandi, et tunc duplex quoque ordo erit in obligatione restituendi. Exempli gratia: Paulus mandat filio, ut consulat Petro non impedire damnum, quod hic ex iustitia impedire debet. In casu omnes sunt non impedientes ; in ordine autem ad restitutionem Petrus praecedit caeteros, quo deficiente, venit Paulus ut mandans, tandem filius ut consulens.1 Coroll. II. Si debitor solidarius totum damnum reparaverit, causae minus prin­ cipales ad nihil tenentur; sed dicto debitori refundere debent causae magis prin­ cipales totum, causae aequales suam quisque partem. V. g. A, B et C, causae solidariae aequales, delnmt Petro 30 florcnos. A totum restituit. In casu B et C singuli io florenos ei refundere debent (S. Alf. III, 581). Disputatur, num, si quae causa suam partem refundere renuat vel non possit, alia partem non refusam partialiter supplere debeat. V. g. in casu allato B renuit io florenos reddere. Debctnc C refundere 15 florenos? Plures negant, quia obli­ gatio in solidum exsistit solum erga creditorem, non erga socios debitores. Sed affirmandum videtur; etenim eo quod B reunit 10 florcnos solvere, A et C tenen­ tur singuli Petro reddere 15 florenos, ita ut A 30 florenos reddendo, 15 florenos pro C reddiderit, ideoque eos ab ipso exigere possit. Ad argumentum adversariorum respondeo, obligationem in solidum directe quidem erga solum creditorem exsistere, indirecte vero erga socios debitores, si posteriores loco alius debitoris creditori solverint. Coroll. III. Si debitor solidarius condonationem, receperit, omnes causae minus principales ad nihil tenentur; sed causae magis principales nullatenus liberantur; neque per se causae aequales, quamvis non teneantur restituere partem socio condonatam. Dixi per se, quia aliquando praesumi potest intentio condonantis li­ berandi aequales (S. Alf. 1. c.). Videatur tamen, quid quoad condonationem statuat Ius civile. Coroll. IV. Qui ex co-debitoribus solidariis dubitat, num socius partem suam restituerit, probabilius tenetur totum restituere; quia in dubio de solutione, ius damnificati, utpote solutione prius, melioris est conditionis (S. Alf. III, 569; T, 34; n. 1020). ‘. SwEKNS, n. 361. — 661 — SCHOLION I. De damnific at ore dubio. I. Qui dubitat, sive num damnum secutum sit, sive num causam damni 1008 posuerit, sive num dictam causam cum culpa theologica requisita posue­ rit, qui de istis dubitat, inquam, non tenetur ad restitutionem. Etenim in casibus enumeratis agitur de dubio facti fundantis legem seu obliga­ tionem. Atqui in eiusmodi dubio obligatio deest (n. 228; S. Alf. III, 562). II. Qui causam posuit, sed dubitat de influxu actionis suae (v. g. con­ silii pravi dati) in damnum secutum, pariter non tenetur ad restitutio­ nem; valet enim ratio sub I allegata. Notes tamen, si de causa physica agitur (v. g. de vulnere inflicto et apto ad occidendum), passim non esse rationem de influxu dubitandi; facilius vero adest, si de causa morali, v. g. de consilio vel mandato sermo est (S. Alf. 1. c.). Haec etiam applices; i° si plures iniuste causam posuerint, et dubitetur, num aliquis ex agentibus in damnum influxerit; ut si plures adulterium cum eadem uxore commiserint, et dubitetur, utrum proles ex copula coniugali an ex adulterio nata sit (S. Alt. III, 658); 2° si plures iniuste causam posuerint, et dubitetur, quisnam cx eis in damnum influxerit. Casus esset, si plures, marito absente, eodem moraliter tempore copulam cum uxore habuissent. Excipias tamen, si unus vel alteruter fuerit causa culpabilis dubii, ut si quis, marito absente, conscius adulterii ab alio commissi, commercium cum eadem uxore haberet (S. Alf. III, 658). III. Quae dicta sunt de damnificatore dubio, etiam applicentur tam ei, qui dubie vel dubie iniuste alium a consequendo bono impediverit, quam ei, qui dubie vel dubie iniuste ad iniustitiam cooperatus sit. SCHOLION II. De culpa iuridica; item de contractu vel lege interveniente. I. Culpa iuridica adest: i° quando quis ponit actionem alteri nocivam, 1009 aut a lege prohibitam aut ab ea non permissam ; 2° quando quis omittit diligentiam vi contractus, legis vel officii debitam. Porro leges praesen­ tes, neglecta distinctione antiquorum inter culpam iuridicam gravem, levem et levissimam, passim exigunt curam boni patris familias; quae tamen, spectata natura contractus, magis vel minus late patet. Ita v. g. maior diligentia requiritur in aurigis, naucleris et administratoribus via­ rum ferrearum. II. Qui cum culpa mere iuridica damnum intulit, vi iuris naturalis non tenetur ad restitutionem, ut probatum est n. 995 ; neque vi legis positivae --- 602 -ad eam tenetur ante sententiam iudicis ; potest tamen teneri vi contractus specialis. Dicitur: i. Neque vi legis positivae tenetur ante sententiam iudicis. Ratio est, quia legislator in eiusmodi causis, quae passim valde incertae sunt, non censetur obligare, nisi culpa iuridicc probata sit. Accedit quod, seclusa sententia iudicis, quantitas damni reparandi practice difficile determina­ bitur (S. Alf. III, 554; I, 100). Post sententiam iudicis habetur obligatio, ' et quidem, ut videtur, iustitiae commutativae. Scilicet legislator vi alti dominii potest statuere obligationem reparandi culpam iuridicam. Imponi vero seu haberi obligationem iustitiae commutativae, satis insinuat ipsa legis materia, quae est compensatio pro damno illato imponenda; legem autem applicat index. Coroll. Qui cx actione alterius, cum sola culpa iuridica posita, damnum accepit, tuto potest uti concessione legis, atque sententiam iudicis invocare. 2. Potest tamen teneri vi contractus specialis; scilicet praestandi etiam culpam mere iuridicam. Quilibet enim sese obligare potest ad restituen­ dum damnum, quod cum culpa mere iuridica, immo quod sine ulla culpa intulit. Coroll. Suscipientes officium, v. g. advocati, medici, etc., parochi, confessant etc, non censentur eo ipso quod officium suscipiunt tacito contractu sese obligasse ad restituenda damna cum culpa mere iuridica illata. Ita timorati quoque opinantur. Celerum, contraria sententia admissa, perplures a suscipiendis officiis absterre­ rentur (S. Alf. III, 555). Articulus III. Persona, cui restituendum. 1010 I. Restitutio per se fieri debet personae laesae vel ei, qui in eius iura successit, sive tanquam dominus, sive tanquam administrator vel posses­ sor (S. Alf. III, 596). Dixi per se, quia aliquando ex praesumpta volun­ tate domini pauperibus tribui potest; ita v. g. eleemosyna, ficto titulo paupertatis recepta, veris pauperibus potest concedi. Ceterum speciatim concludas et advertas : i. Si laesa est persona moralis — sive sit universitas rerum, sive uni­ versitas personarum — huic restitutio facienda est. Si tamen societas solum finem inhonestum prosequitur, ideoque iure exsistendi, possiden‘. Si tamen sententia iudicis innitatur in falsa praesumptione facti, per se obligatio abest ; aderit tamen passim per accidens ob scandalum vitandum (S. Alf. 1. 100, in fine). — 663 — di etc. caret, restitutio per se ct pro rata singulis membris facienda est; quod cum practice vix fieri possit, facile ratio aderit summam restituen­ dam v. g. in pauperes vel causam piam impendendi ; eo magis quod sin­ gula membra ut plurimum grave damnum non subeunt. Dixi « solum finem inhonestum » ; secus enim dicendum, si societas etiam finem legi­ timum prosequitur. 2. Dicta — id quod speciatim notare expedit — etiam applicentur societati assecurationis ; idque valet, etiamsi ista societas actionarios ha­ beat, vel damna sua apud aliam societatem reassecuraverit. Ipsa enim, utpote a te voluntarie laesa, strictum ius habet in restitutionem ; eo ma­ gis, quod saepius etiam accessit contractus, quem iniustum non dixeris. Obi. Societas in determinando pretio, quotannis solvendo, etiam rationem habet damnorum voluntarie inferendorum, ita ut sibi iam providerit Resp. Illud, spectatis tam latitudine in pretiis admissa, quam indole aleatoria contractui annexa, non impedit, quominus pretium iustum dicatur. 3. Damna reipublicae iniuste illata restitui possunt causis — v. g. scholis catholicis etc. — quae subsidia iusto minora recipiunt vel rece­ perunt. 1011 II. In dubio, cui restitutio fieri debeat, haec valent: 1. Si ignoratur, cui ex paucis res competat, tradatur illis paucis, qui eam pro rata dubii inter se dividant. Si quid obstet, quominus ita trada­ tur, ipsemet possessor eam inter paucos illos dividat. Ratio est, quia sin­ guli ius vere probabile in rem habent (S. Alf. III, 589). 2. Si ignoratur, cui ex multis res competat, possessor potest eam reti­ nere. Cum enim, ut in casu, nemo determinatus ius vere probabile in rem habeat et, ut supponitur, spes ulterioris notitiae comparandae absit, illa pro re nullius haberi potest vel saltem ut talis tractari (n. 798) ; idque non solum a possessore bonae fidei, quod omnes concedunt, verum, ut videtur, etiam a possessore malae fidei; nulla enim apparet ratio, cur hic excludendus videatur. Daudabiliter tamen suadetur, ut eiusmodi posses­ sor rem ita possessam in causas pias impendat. Obi. i. Nemo ex possessione formaliter iniusta commodum capiat. Resp. Ex possessione formaliter iniusta qua tali, cone.; cx eo quod, occasione eiusmodi possessionis, res iam in ea conditione constituta est, ut facta sit nullius, vel ut tanquam res nullius possit tractari ; nego. Obi 2. Ius Can.1 praecipit, ut res per usuram vel simoniam acceptae ir. causas pias impendantur ; quod consuetudine ad omnes res ex delicto acceptas extensum est. *. Alexander III, Cap. V, de usuris. — 664 — Resp. Novum Ius de ista dispositione tacet: quo posito, etiam consuetudo, quae dispositionem legis extendit, dato cam vere locum habuisse, nunc iam non videtur urgenda. Quid iuris, si dominus laesus postea comparcat, vide n. 798. 3. Si ignoratur, quibus praecise ex multis restitutio facienda sit, a. v. si multi alicuius Communis defraudati fuerint — puta a mercatore, cau­ pone, pistore, qui v. g. merces adulteratas vendidit vel mensuras aut pondera diminuit — et nesciatur, quibus praecise damnum illatum sit, restitutio per se fieri debet emptoribus ordinariis, non autem pauperibus; atque restitutio fieri potest v. g. vendendo merces meliores vel augendo mensuras aut pondera. Atvero si emptores non censentur graviter laesi, venditor non tenetur sub gravi emptoribus ordinariis restituere, sed gravi obligationi satisfacit restituendo pauperibus loci ; atque etiam a veniali excusatur, si rationabilis subesi causa pauperibus restituendi, puta quia nequit emptoribus ordinariis restituere, quin suspicio fiat de fraudibus praeteritis; vel quia aliqui pauperes valde indigentes sunt, quo casu praesumere licet, dominos non esse invitos. Si vero emptores ordi­ narii censentur graviter laesi, sub gravi ipsis restitutio fieri debet, nisi iterum aut causa proportionata subsit pauperibus restituendi, aut domini etiam in casu rationabiliter praesumantur non esse inviti (S. Alf. III, 589. 595» co11· 534. qu. 2°). 4. Si penitus ignoratur, cui res competat, possessor etiam malae fidei potest eam retinere, ut dictum est de casu, quo ignoratur, cui ex multis res competat. Coroll. I. Quae sub 1, 2 ct 4 dicta sunt dc possessore, etiam applicentur mero damnificatori. Itaque: i° si ignoratur, cui ex paucis damnum illatum sit, restitutio fiat singulis pro rata ; 2° si ignoratur, cui ex multis, item si penitus ignoratur, cui damnum creatum sit, non est obligatio restituendi. Coroll. II. Casu, quo restitutio fieri potest vel debet pauperibus, ipsemet debi­ tor, si pauper sit, scipsum praeferre potest (S. Alf. Prax. Conf. n. 24). SCHOLION. De casu, quo quis omnibus debitoribus satisfacere nequit. Praenot. Supponimus, debitorem nondum bonis vel foro cessisse. Iam vero : 1012 I. Spectato iure naturae: 1. Res aliena in se exsistens reddenda est domino (S. Alf. III, 690). 2. Qui hypotheca vel pignore gaudent, praeferentiam habent respectu rei sibi obligatae, nisi et quatenus lex contrarium statuat. — 66S — 3- Sequuntur creditores a lege donati privilegio in bona quaedam de­ terminata, nimirum quatenus lex vere privilegium concedat. 4. Deinde veniunt creditores donati privilegio in omnia bona debitoris, scilicet iterum quatenus lex vere privilegium tribuat. 5. Tum sequuntur creditores communes, quibus quoad obligationem debitoriii, aequiperantur creditores privilegiati, quamdiu privilegium nondum expeditum evaserit. Iam vero debitor quoad eos potest aut sin­ gulis satisfacere pro rata, aut integram solutionem praestare vel credi­ tori, qui tempore prior erat, vel creditori integram solutionem petenti, vel utrique; et quae supersunt pro rata dividere (S. Alf. III, 688, 6c>o693). Ita practice resolvimus, theoretice autem : Disp. i, num creditor, qui tempore prior sit, debeat praeferri. Aliqui affirmant, quia creditor anterior, quamvis directe personam debitoris, indirecte tamen habet obligata etiam eius bona, in quibus non debet praeiudicari a creditore superve­ niente. Accedit Regula iuris antiqui 54 in 6: Qui prior est tempore, potior est iure. At satis probabiliter negatur, quia non bona debitoris, sed eius persona tantum cre­ ditoribus obligata est, et quidem aequaliter omnibus. Attamen creditor, qui tem­ pore prior est, satis probabiliter potest praeferri, spectato nimirum argumento supra allato, quod quidem non comprobat obligationem cum praeferendi, sed tamen ita pro ea militat, ut ad liceitatcm concludi liceat (S. Alf. III, 690; cfr. S. Thom, Opusc. 73, cap. 18, v. f.). Disp. 2, num praeferri possit creditor petens solutionem. Per sc negandum videtur, quia cx una parte dictus creditor habet aequale tantum cum aliis ius, ex alia autem parte ipsi qua tali non favet — uti creditori anteriori — titulus specialis non omnino spernendus. Provocatur quidem ad ius positivum ecclesiasticum ;1 verum illud, etiamsi olim fortassis oppositae sententiae faverit, post Codicem lur. Can. iam urgeri nequit. Per accidens tamen creditor petens solutionem vide­ tur posse praeferri, quia ita fert consuetudo in commercio probata. Ob eandem rationem licet creditori solutionem integram petere; at debitor nequit aliquem creditorem monere ut petat, quia nequit ex sua parte efficere, ut alii creditores, qui aequale ac monendus ius habent, peioris conditionis fiant ; nec homines, qui solutionem petenti admittunt, probant, aliquem moneri ut petat. Disp. 3, num ci editor pauper praeferri possit diviti; item creditor ratione v. g. furti a debitore commissi, creditori ex .contractu. Resp. Negandum videtur, quia dicti creditores habent aequale tantum cum aliis ius, nec ipsis qua talibus favet — uti creditori tempore priori — aliquis titulus specialis non omnino spernendus (cfr. S. Alf. III, 691). Excipe, si pauper in gravi necessitate versatur, quia tunc consensus aliorum creditorum videtur posse praesumi (cfr. S. Alf. III, 691). Obi. i. Pauper patitur maius damnum quam dives. Atqui restitutio ordinatur ad damnum reparandum. Resp. Dist. mai.; patitur maius damnum subie.ctive, quia est pauper, conc.; ‘. Pupillus; I. Si non, 6, § 2, ff. de bonis auctor, iudic. possidend. — 666 — sed hoc est per accidens ad restitutionem ; sicut enim ideo non teneris ei plus restituere, ita nec prius quam aliis aequo iure gaudentibus: patitur maius damnum obiective, hoc est violationem maioris ct potioris iuris, neg. Ordinatur autem res­ titutio ad reparandum ius violatum seu damnum illatum obiective. Obi. 2. Dominus .maiorem iniuriam patitur (ideoque maius ius habet ad restitu­ tionem) ex furto vel rapina, quam ex contractu non servato. Resp. Obligatio restituendi non oritur ex iniuria personali, sed ex detentione iniusta rei : aequalis autem ct aeque iniusta est detentio in contractu, termino solutionis elapso, ac in furto vel in rapina. Disp. 4, num creditores certi praeferri debeant creditoribus incertis seu ignotis, i .e. pauperibus etc. qui loco creditorum incertorum veniant. Resp. Plures affirmant, quia creditores certi habent ius immediatum, incerti vero ius remotum tantum, scilicet quatenus succedunt ignotis creditoribus. Alii negant, quia utpote succedentes creditoribus ignotis aequale ius habent ac creditores certi. Ita auctores, sed nos negavimus ipsam obligationem restituendi, si creditores ignoti sint (n. ion). Disp. 5, num creditor, cui debitor iniuste integram solutionom praestiterit, te­ neatur ad restitutionem. Resp. i. Theoretice affirmandum, si creditor mala fide restitutionem acceptavit, quia actioni iniustac culpabiliter cooperatus est. Pariter theoretice affirmandum videtur, si bona fide acceptavit restitutionem, quia retinendo restituta continuat seu firmat actum iniustum (utut non culpabilem) acceptandi integram solutionem (S. Alf. III, 693) Resp. 2. Piacticc non tenetur ad restitutionem, quia potest petere integram • . * solutionem iam factam : quo posito, potest retinere quod recepit. 6. Denique veniunt creditores titulo gratuito, a. v. « debita ex titulo oneroso prius solvenda sunt, quam quae debentur gratuito, v. g. ex promissione ; quia haec includunt tacitam conditionem, nisi quid obstet. Hinc debita defuncti solvenda sunt ante omnia legata, etiam pia » (S. Alf. III, 689, 40). 1013 II. Ius civile num et quatenus ius naturale temperet, vide in Codice patriae. Id tamen advertas: i° rem alienam in specie exstantem domino reddendam esse; 2° debita ex titulo oneroso debitis ex titulo gratuito esse praeferenda. Articulus IV. Tempus restitutionis. 1014 I. Restitutio facienda est quamprimum moraliter fieri potest. Qui integrum damnum restituere nequit, restituat partem, si possit, atque pro viribus curet, ut reliquam partem restituere queat. Dilatio restitutionis, si de re gravi agitur, est peccatum grave ex genere suo, i. e. graviter peccat, qui per tempus diuturnum, leviter, qui per breve tempus restitu- — Γ/>7 — tionem rei gravis differt, nisi ex brevi dilatione grave damnum domino sequeretur (S. Alf. III. 676, 679; Prax. Conf. n. 43). Dilatio v. g. trium hebdomadum certo brevis est (S. Alf. 1. c.). IL Qui restitutionem (vel solutionem) distulit, tenetur reparare dam­ num emergens et lucrum cessans ob dilationem secuta, et saltem in con­ fuso praevisa, prout sequitur: 1. Tenetur, si sine legitima causa distulit, quia illegitime differendo posuit vel continuavit causam iniustam damnorum. 2. Non tenetur, si ex iusta causa distulit, excepto probabilius debitore ex delicto, quia esto in casu dilatio non sit causa iniusta damnorum, causa tamen iniusta fuit et manet ipsum delictum (S. Alf. III, 680, 703, dub. 2). Coroll. Moribundus, qui ad restitutionem (vel solutionem) tenetur, ita tractari debet : 1. Si moribundus est in bona fide, monendus est, nisi tempus monendi desit, aut timeatur ut monitio sit profutura. 2. Si moribundus non erat in bona fide, vel ob monitionem ea destitutus est, sapienter inducatur ad obligationem implendam, idque, si commode fieri potest, statim. 3. Si obligatio commode statim impleri nequit, tunc; a) Si obligatio publica est, curet moriturus, ut per heredes impleatur, v. g. tradendo creditori syngrapham privatam in legitima forma perfectam. b) Si obligatio occulta est, aegrotus summam debitam aut tradat viro prudenti, qui eam creditori remittat ; aut in testamento creditori leget, si id sub aliquo plau­ sibili praetextu fieri possit. Articulus V. Locus restitutionis. I. Qui rem alienam bona fide possidet, satisfacit eam reddendo ubi 1015 est; a fortiori non tenetur eam propriis impensis alio transmittere. II. Qui rem alienam mala fide possidet, tenetur eam restituere, ubi dominus eam haberet, si mala fide possessa non fuisset; debet enim dominum servare prorsus indemnem. Praeterea tenetur eam propriis impensis transmittere, quamvis possit deducere eas, quas dominus quo­ que fecisset. Si expensae transmissionis magnae forent, ex praesumpto domini consensu pretium rei transmitti potest; immo tantae esse possunt, ut rei transmissio irrationabiliter a domino exigeretur (S. Alf III, 598). — 668 — III. Si res aliena eiusve missum pretium ad dominum non perveniat, sive quia periit sive ob aliam rationem, ita dicendum: 1. Possessor bonae fidei, modo debita diligentia usus sit, liberatur; siquidem iam non ligatur neque ratione rei, quam non amplius possidet; neque ratione transmissionis, quae debita erat, et rite peracta est, ut supponitur. 2. Possessor cx delicto per se non liberatur, quia vi delicti tenetur dominum indemnem reddere. Per accidens liberatur, si rem transmisit modo a iure vel a iudice assignato ; item si dominus periculum rei in se suscepit, quod contingit, si ipsemet per personam intermediam rem rece­ pit ; si indicavit modum transmittendi ; si approbavit modum a debitore propositum vel prudenter eligendum (S. Alf. III, 704). Quaer. 1, num liberetur debitor ex delicto, qui restituenda confessario com­ mittat, etiamsi ad dominum non perveniant. Resp. Plures affirmant, quia confessarius iure habetur pro quasi-mandatario creditoris idcoque rem nomine creditoris acceptare potest. At S'. Alfonso (III, 704) merito praeplacet sententia contraria, quia confessarius aeque ac alius nequit rem nomine creditoris acceptare, nisi hic istam facultatem ipsi concesserit. Quod roga­ tus eam concederet, non sufficit, ut hic et nunc ea gaudeat. Quaer. 2, num liberetur debitor ex delicto, qui ex consilio vel praecepto confcssarii rem, domino restituendam, in pauperes vel causas pias impenderit. Resp. Negative, quia non servavit creditorem indemnem, ad quod vi delicti tenetur (S. Alf. 1. c.). Id tamen non impedit, quominus quandoque ob cognitum creditoris animum liberalem, huius consensus vel condonatio praesumi possit. Articulus VI. Modus restitutionis. 1016 I. Generatim sufficit quilibet modus, quo dominus indemnis redditur. Hinc : 1. Perinde est, utrum restitutio fiat advertente domino an illo non advertente, puta augendo mensuram vel minuendo pretium mercium. 2. Restitutio probabilius etiam fieri potest per donationem simulatam, i. e. qua quis specie donat, sed intendit debito satisfacere. Si tamen cre­ ditor redonaret, secus non donaturus, donatio haec invalida (n. 837) ideoque restituenda foret. Donatio non simulata i. e. qua quis vere inten­ dit donare, non sufficit, si quis donat memor debiti, quia tunc vult, ut ius creditoris perduret. Si donat immemor debiti, non sufficit, si pateat, debitorem, etiamsi debiti memor fuisset, nihilominus donaturum fuisse. Secus disputatur. S. Alfonsus pluresque alii auctores sententiam, quae affirmat, pro satis fundata habent, hac ratione innixi, quod quisque — 669 — praesumitur habere habitualem voluntatem prius satisfaciendi debitis ex iustitia (S. Alf. III, 700, qu. 2). Accedit quod saltem rationabiliter prae­ sumitur condonatio a parte donatarii. 3. Debito etiam satisfit per restitutionem (vel solutionem) a debitore factam creditori creditoris sui. Excipe, si debitor rem determinatam vel debitum diversae speciei creditori suo restituere debet, puta si debitor creditori suo frumentum, creditor autem creditori suo pecuniam debet. Adhaec restitutio (vel solutio) ita facta (i. e. creditori creditoris sui) per se ordini iuris adversari videtur. II. Speciatim notes: 1. Restitutio reipublicae facienda transmittatur ad Ministrum Finantiarum, qui rogetur, ut summam restitutam in quodam diario publico annuntiet. Restitutio etiam fieri potest comburendo sive obligationes aerarii publici sive syngraphas mensae nummariae publicae, sive tesse­ ras, litteris transvehendis affigendas. Si vero non exsistat modus, quo constet, restitutionem re vera reipublicae obvenire, haec fieri potest pau­ peribus vel aliis causis piis (v. g. scholis catholicis), quibus aequa subsidia a republica iniuste denegantur. 2. Restitutio municipio, instituto vel associationi facienda tribuatur bonorum municipii vel associationis administris. 3. Quoad modum, quo domestici (i. e. coniux, filii familias, famuli) tenentur vel possunt restituere, notes: a) Per se tenentur restituere e bonis propriis, si quae habeant. b) Si bonis propriis careant vel eis commode restituere nequeunt, restituant v. g. parsimonia, obsequiis extraordinariis ; item, si de coniuge agitur, testamento, vel, si de filiis familias agitur, conferendo summam restituendam in haereditatem dividendam ; ad postrema tamen obligatio non est, nisi agatur de magna quantitate (S. Alf. III, 546). Articulus VII. Causae exstinguentes vel suspendentes obligationem restitutionis. § I. Causae exstinguentes obligationem. Causae, quae praeter ipsam adimpletionem obligationis hanc exstin­ guunt, sunt: I. Remissio seu condonatio facta a creditore, positis utique quae ad 1017 validam condonationem requiruntur (S. Alf. III, 700, i°). Sufficit remissio praesumpta de futuro, seu quod creditor remitteret, — 670 — si peteretur, modo illud non faceret ob solam petitionem, sed ob (vel etiam ob) bonum erga debitorem affectum. Ratio est, quia in posita hypothesi dominus moraliter loquendo iam non est invitus quoad omis­ sionem restitutionis. Si tamen invitus est quoad modum, i. e. quoad omissionem restitutionis sine expressa venia, non excusaris a veniali (S. Alf. III, 700, q. 1). 1018 1019 II. Compensatio proprie dicta seu legalis locum habet, quando duo, qui inter se sunt debitores, mutuum debitum opponunt et exstinguunt. Quaenam autem in casu a lege requirantur, vide in Codice patriae. De compensatione improprie dicta seu occulta, quae pariter obligatio­ nem restitutionis exstinguere potest, postea sermo erit. III. Compositio auctoritate publica facta; nimirum: 1. Sententia iudicis sine fraude obtenta liberat, si causa vere dubia erat, dubio sive iuris sive facti. Pariter sententia punitoria, quae in poe­ nam delicti a creditore commissi, debitorem a restitutione absolvit, valet etiam pro foro interno. 2. S. Pontifex potest condonare restitutionem causis piis debitam. Dc facto Romani Pontifices huiusmodi condonationem non raro concesserunt circa bona illa, quae a Gubernio iniuste confiscata fuerant, aut a privatis occupata deinde in manus Gubernii transierant. Si autem agitur de iis bonis, quae a privatis usurpata fuere, vel etiam a publica auctoritate sed iis locis, ubi condonatio prae­ fata facta non fuerit, acquisitores catholici tuti in conscientia non erunt, nisi pro singulo casu ad S. Sedem pro sanatione obtinenda recurrerint.1 Potest quoque S. Pontifex remittere debita spiritualia incerta vel etiam certa ab aliquo solvenda, puta Missas dicendas; potest, inquam, ea remittere, compensando ex thesauro ecclesiae detrimentum, quod creditor passurus est. Immo quandoque facultatem generalem concessit una Missa satisfaciendi pro pluribus Missis, ex stipendio ac­ cepto debitis. Recurritur autem ad S. C. Concilii ; si vero casus occultus est, ad S. Pocnitentiariam. 3. Huc etiam referri potest praescriptio, quae quandoque ipsum debi­ tum exstinguit; referri potest, inquam, quatenus ab auctoritate publica vim recipit. 1020 IV. Interitus rei quatenus excuset a restitione, vide n. 983, 990. Quaer. 1, num teneatur adhuc restituere vel solvere, qui dubitet, num restituerit vel solverit. Resp. i. Qui opinatur, se restituisse vel solvisse, ad nihil tenetur. Iam vero qui generatim diligens est in solvendo, potest in dubio iure opinari, se obligationi sa‘. Sweens, n. 415 — 671 — tisfccissc. E contra qui opinatur, sc non restituisse vel non solvisse, ad integrum debitum tenetur (cfr. n. 229). Resp. 2. Disputatur, ad quid teneatur, qui omnibus attentis, stricte dubitet, num restituerit vel solverit. Alii cum omnino deobligant; pauci eum ad partem, alii ad integrum debitum astringunt; quae sententia admittenda videtur. Etenim i° Tn dubio melior est conditio possidentis, i. c. eius, quod prius est, atque aeque proba­ biliter persistere pergit (n. 229). Atqui ius creditoris in restitutionem vel solutionem ipsa restitutione vel solutione prius est, atque in posita hypothesi aeque probabiliter persistit. 2° Aequitas naturalis postulat, ut is, qui in dubio num contraxerit obliga­ tionem restituendi vel solvendi, ad nihil obligetur, ut is, inquam, in dubio, num obligationi contractae satisfecerit, ad integrum debitum astringatur (S. Alf. III, /00, qu. 2; Hom. Ap. tr. I, n. 20). Obi. i. Aequum non est, ut integrum debitum solvatur ei, qui habuit quidem ius certum, sed hic ct nunc non halæt nisi ius dubium. Resp. i. Retorqueo argumentum ; siquidem eodem iure dici potest, aequum non est, ut nihil solvatur ab eo, qui dubie debitum non contraxerit. Resp. 2. Illud aequum est, modo admittatur, ab eodem nihil solvendum esse, si dubie tantum debitum contraxerit. Hoc admisso — idque iam communiter admitti­ tur — aequitas praecise postulat, ut ille integrum solvat, si certo debitum contra­ xerit, et solum dubie ei satisfecerit. Obi.2. In dubio melior est conditio possidentis. Atqui debitor possidet rem, v. g. pecuniam suam. Ergo in dubio huius conditio melior est. Resp. Dist. mai.: In dubio, cuiusnam sit aliqua res, melior est conditio eius, qui eam possidet, conc. (n. 777). In dubio, num possidens rem satisfecerit obligationi eam alii cedendi — posito, dictam obligationem certo exstitisse atque aeque proba­ biliter pe» sistere — possidentis conditio melior est ; nego ob rationes allatas. § II. Causae suspendentes obligationem. Causae, quae obligationem restituendi suspendunt, enumerantur: I. Impotentia debitoris, sive physica sive moralis. Quoad impoten- 1021 tiam physicam res patet ; quoad impotentiam moralem deducitur ex eo, quod creditor in casu irrationabiliter restitutionem exigeret. Ad impo­ tentiam pertinent: i. Necessitas debitoris vel suorum, i. e. uxoris, filiorum, parentum, vel — ut alii addunt — ceterorum ascendentium et descendentium, immo fratrum ac sororum. Necessitas autem excusat: i° quando debitor caret, quibus satisfacere possit ; 2° quando debitor restituendo coniceretur in extremam vel quasi-extremam necessitatem. Excipias, si creditor iam in eadem necessitate versetur, et « praecise ob subtractionem (ablationem) illam in extremam necessitatem sit coniectus, quia auferre alicui rem, ipsi ad vitam necessariam, est idem ac eum occidere ; unde in casu melior debet esse conditio domini prius possidentis » (S. Alf. Ill, 701); 30 quan­ do debitor restituendo coniceretur in necessitatem gravem. Excipias, si - 6/2 - creditor iam in eiusmodi (vel graviori) necessitate versetur, quia tunc conditio creditoris debet praevalere; 40 quando èt creditor èt debitor iam in necessitate gravi versantur; tunc enim debitor restituendo in multo deteriorem conditionem quam creditor coniceretur. Excipias, si res abla­ ta in specie exstet vel creditor praecise per illam ablationem in gravem necessitatem devenerit (S. Alf. III, 701, 702, 703). 2. Damnum in rebus suis multo maius, quam illud quod creditori ex dilatione sequetur. Hinc v. g. non teneris res tuas multo minoris vendere quam valent. At lucrum cessans non est causa differendae restitutionis; nam aequum non est, creditorem re sua vel debito suo privari, ut debitor ex eis lucrum capiat. Excipe, si creditor ex dilatione nullum damnum pateretur vel si fundata spes est fore, ut debitor differendo restitutio­ nem ita posset lucrari, ut omnibus creditoribus satisfaciat : tunc enim videtur quod creditor debeat pati aliquam dilationem (S. Alf. III, 697). 3 Damnum proprium vel suorum in bonis altioris ordinis, ut infamia, incarceratio etc., nisi iactura boni altioris sit minima respectu damni, quod subit creditor (S. Alf. III, 698). Hinc v. g. notarius non tenetur cum periculo infamiae falsum a se confectum instrumentum pandere, ut damnum alii ex eo secutum reparet. — Mulier adultera non debet cum periculo famae fateri adulterium, ut praecaveat damnum, quod ex nata prole illegitima filiis legitimis imminet. — Coniux, ut restituat, non tenetur consorti patefacere, quaenam iniuste ex bonis communibus usur­ paverit. — Debitor, qui bonis cessit, sed quaedam iniuste celavit, non tenetur hoc postea creditoribus revelare; quia propter fraudulentam bonorum cessionem periculo gravissimae poenae se exponeret. Tenetur tamen alia via, si possit, damnum datum reparare. 4. Deiectio e statu iuste acquisito. Haec ratio secundum plures etiam tunc excusat, quum quis vitio suo, v. g. comessationibus, ludis etc. ad eiusmodi necessitatem devenit. Dixi tamen iuste acquisito; nemo enim ob iacturam status, iniuste acquisiti, a restitutione excusatur, nisi iniu­ stitia occulta sit; quo casu excusatur ratione infamiae. Ceterum deiectio e statu iuste acquisito hodiedum paulo minus ac antea urgenda; tum quia multo frequentius eiusmodi deiectiones locum habent; tum quia plures facilius ad alium locum divertere possunt, ibidem sine confusione statum inferiorem gessuri. Helluones quoque et lusores non tanta com­ miseratione digni sunt. Praeterea notes, etiam eis, qui iuste statum acquisiverint, incumbere obligationem abstinendi ab expensis superfluis, immo etiam cum aliqua status diminutionc sibi procurandi facultatem paulatim et per partes restituendi (S. Alf. III, 702). 1022 II. Damnum secuturum sive ipsi creditori, sive tertio, scilicet ex eo, — 673 — quod creditor re restituta abusurus est, sive ad peccandum sive ad nocen­ dum alii. « Quando res restituenda, inquit 5. Thomas, apparet esse nociva ei, cui restitutio facienda est, vel alteri, non ei debet tunc restitui ; quia restitutio ordinatur ad utilitatem eius, cui restituitur: omnia enim quae possidentur, sub ratione utilis cadunt ; nec tamen debet ille, qui detinet rem alienam, sibi appropriare, sed vel reservare, ut congruo tempore restituat, vel etiam alii tradere tutius conservandam » (2. 2. q. 62, a. 5, ad 1). Immo in casu per se est obligatio restitutionem differendi, obligatio, inquam, sive caritatis, si de ipso creditore, sive iustitiae, si de tertio sermo est, quia in casu restitutio indueret rationem cooperationis ad damnum tertii (S. Alf. III, 697). SCHOLION. Dc iuridica solutionis dilatione, de cessione voluntaria bonorum, et de cessione fori. I. Iuridica solutionis dilatio consistit in eo quod, ea pronuntiata 1023 eaque perdurante, debitor cogi nequit ad debita solvenda; ex hisce tamen quaedam a lege excipi solent. Iam vero iuridica solutionis dilatio, ut ex rei natura patet, non excusat a solutione postea facienda, si fieri possit; neque ab obligatione adhibendi media, si quae sint, quibus creditor par reddatur debitis solvendis. Ceterum dispositionibus legis et iudicis stan­ dum est. II. Cessio voluntaria bonorum consistit in eo, quod debitor bona sua 1024 creditoribus consentientibus cedit, ut ex eis debita solvantur. Non trans­ fert dominium bonorum in creditores, sed ipsis tribuit ius ea vendendi. Ceterum notes: 1. Obligationes eius, qui bonis cessit, ipsa conventione determinari solent. 2. Ad diudicandum utrum necne cessio bonorum a solutione residui liberet, inspiciantur conventio, eaque prout a lege ordinata est, et usus. Si, istis inspectis, satis patet, debitorem non liberari, nec condonatio prae­ sumi potest. Si lex, conventio vel usus rem non dirimunt, videatur, num creditorum omnium vel aliquorum condonatio possit praesumi. Persis­ tente dubio, obligatio solvendi persistit, quia in dubio melior est conditio creditoris. III. Cessio fori consistit in eo, quod bona debitoris iuridice apprehen- 1025 duntur, ut tandem creditoribus obveniant. Ceterum notes : i. Obligationes eius, qui foro cessit, a iudice conformiter legi deter­ minantur. 43 — 674 — 2. Ad diudtcandum, utrurn necne qui foro cesserit, a debito residuo liberetur, iterum inspiciantur conventio, si quae inita est, caque prout a lege est ordinata, et usus. Si, eis consideratis, satis liquet, debitorem non liberari, nec condonatio potest praesumi. Si lex, conventio vel usus cau­ sam non dirimunt, denuo videatur, num omnium vel aliquorum condo­ natio possit praesumi. Persistente dubio, obligatio solvendi persistit. Coroll. j. Qui praevidet, fore, ut debitoribus satisfacere nequeat, peccat contra iustitiam bona dilapidando, media statum fortunae amcliorandi negligvndo, et sine necessitate nova debita contrahendo. Coroll II. Pariter iustitiam laedit, qui fraude aliisve mediis iniustis creditores ad compositionem, vel ad eam iusto favorabiliorem inducit. Coroll. III Qui foro cessit, tenetur stare dispositionibus legis atque eorum, qui legem applicant; idque ex iustitia commutativa, quia lex iuste creditorum iura determinat. Hinc peccat v. g. qui partem bonorum sibi reservat praeter ea, quae a iudice conceduntur. Si tamen iuste censet, legem non satis sibi consulere, scilicet ut ipse et sui parce vivere possint, potest aliquid clam sibi retinere, atque iudici interroganti respondere, se nihil occultasse, subintclligendo : quod occultare non liceat ; quin etiam fas est assertum iurarnento confirmare. Verum tamen hic caute procedendum, quia ccssorcs bonorum vel fori facile necessitates suas exagge­ rant; qua de causa alii non facile cum illis ad bona occultanda concurrant. Denique notes can. 122, qui quoad clericos statuit: Clericis qui creditoribus satisfacere coguntur, salva sint quae ad honestam sui sustentationem, prudenti ecclesiastici iudicis arbitrio, sunt necessaria, firma tamen eorundum obligatione creditoribus quamprimum satisfaciendi. CAPUT III. De injustitia et restitutione in particularibus. Iniustitia et icstitutio respicere possunt, i° bona fortunae: 20 bona corporis; 30 bona animi; 40 bona pudicitiae et castitatis; 50 bonum famae; 6° bonum honoris; 70 bonum secreti. De singulis dicendum. Articulus I. De bonis fortunae. Bona fortunae laedi possunt tam per furtum quam per meram damnificationem. Addi possunt contractus iniustus vel non impletus et ablatio rei a possessore legitimo. Sufficit de duobus prioribus dicere, quia de aliis suo loco satis dictum est. Ceterum omnes isti modi laedendi bona ut tales non differunt specie. — 675 — § I. De furto. PUNCTUM I. De furto in genere. I. Notio. Furium sensu latiori acceptum sumitur pro omni laesione 1026 iniusta in bonis fortunae. Sensu strictiori sumptum definitur: Occupatio rei alienae, domino rationabiliter invito. Dicitur: 1. Occupatio, i. e. ablatio animo rem suam faciendi, vel saltem tan­ quam suam tractandi. Hinc furti reus non est, qui aufert ab aliquo vinum, ne iniebrietur, vel gladium, ne aliquem occidat. 2. Domino invito, scilicet quoad occupationem; quocirca adverto, eum moraliter loquendo iam non esse invitum, si rogatus consentiret, modo illud non faceret ob solam petitionem, sed ob (vel etiam) ob bonum erga personam auferentem affectum. Si tamen dominus invitus est quoad modum, i. e. quoad occupationem sine expressa venia, non excusaris a veniali (S. Alf. III, 700, q. 1). 3. Rationabiliter invito, iterum quoad occupationem. Porro dominus generatim irrationabiliter invitus est, si recuset cedere rem, quae sive ex iustitia sive ex pietate debita est (n. 779) ; secus, si ex sola caritate est debita. Hinc furti reus est pauper, qui in necessitate simpliciter gravi constitutus, rem domini occupat; non autem uxor, quae in simili necessi­ tate constituta, marito invito, bona sibi necessaria accipit (S. Alf. III, 519)· II. Divisio. Furtum distinguitur in furtum simplex et rapinam. Fur- 1027 tum simplex est, quando aufertur res, ignorante domino vel saltem sine vi physica vel morali. Rapina est, quando furtum committitur, praesente et positive renitente domino, adhibita vi sive physica sive morali, v. g. metu iniusto. Utrumque dicitur sacrilegum, si res sacra aufertur, III. Moralitas. 1. Furtum est peccatum grave ex genere suo, seu 1028 grave vel leve, prout gravem vel levem materiam respicit. Furtum, quod gravem materiam respicit, grave peccatum est, ut patet tam ex S. Scrip­ tura, 1 quam ex ratione allata, ubi de iniustia in genere dictum est (n. 978; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 59, a. 4; q. 66, a. 6; S. Alf. III, 518). Attamen: a) « Non est mortale, per se loquendo, surripere quamcumque sum­ mam cum animo restituendi statim, v. g. intra quadrantem » (S. Alf. III, 531). Sed b) « Grave... est, etsi non in specie furti, si fur sciat, ex iactura rei parvae domino secuturam valde magnam molestiam; v. gr., quia valde '. Zachar. V, 3; Hab. II, 16; Exod. XX, 15; 1 Cor. VI, 10. — 676 — ad eam afficiebatur, nec similis recuperari potest: nisi tamen res sit nullius prorsus momenti » (S. Alf. III, 526). 2. Furtum simplex et rapina specie differunt; siquidem rapina furto addit speciem iniuriae personalis. Furtum sacrilegum utrique addit spe­ ciem sacrilegii' (S. Thom. 2. 2, q. 66, a. 4; S. Alf. III, 518). 3. Restat, ut determinetur, quaenam materia gravis sit. Porro : a) Statui debent materia tam relative gravis, quam absolute gravis. Dicitur: a) Materia relative gravis, i. e. quae gravis est, spectata conditione eius, a quo aufertur. Gravitas enim furti etiam pendet a gravitate damni, quod alicui infertur. Gravitas autem damni diversa est, prout diversa est conditio eius, cui infertur (S. Alf. III, 527). Hic autem quaeri potest, num in statuenda materia relative gravi etiam ratio habenda sit specialis et rationabilis affectus domini ad aliquam rem, quae in se minoris valoris est, puta ad collectionem epistolarum personae carae. Iam vero affirmandum videtur, quia ob specialem affectum res domino maioris valoris est — ita ut ea de causa pluris vendi possit — ideoque maius damnum ipsi infertur. β) Materia absolute gravis respicit quantitatem, qua fur ditescit, potius quam damnum proximo illatum ;dicitur absolute gravis, quia sem­ per, etiam respectu ditissimorum pro gravi habetur. Est autem admitten­ da, quia actus occupandi et habendi rem alienam ceu talem, secundum proprium conceptum, i. e. abstractione facta a damno quod proximo infertur, deordinationem involvit; verbo: lustitia prohibet damnum ali­ cui inferre et occupare et habere rem alienam seu, ut verbis 5. Alfonsi utar, « praeceptum non furandi obligat non solum ne damnum grave inferatur proximo, sed etiam ne quis re aliena ditescat » (Horn. Ap. tr. 10, n. 28). Porro si actus praedictus deordinationem involvit, abstrac­ tione facta a damno illato, tandem perveniendum est ad gravem mate­ riam, etiamsi singuli, ex quorum bonis aliquis ditescat, grave damnum non patiantur.2 b) Ad gravem materiam sive relative sive absolute gravem eo maior requiritur summa, quo minor est pecuniae valor; hinc ad peccatum grave maior nunc quam olim, maiorque v. g. in America septentrionali quam ’. Secundum alios èt rapina èt sacrilegium constituunt unam speciem peccati ex duabus quasi coalescentem, distinctam tamen a furto simplici. ----Alii argu­ mentantur cx gravi damno, quod ex sententia contraria societati vel etiam singu­ laribus personis immineret; sed desideratur ratio intrinseca strictae iniuslitiac. Alii censent, in casu posito graviter laedi ius rcipublicae. Sed solus dominus pri­ vatus, non autem respublica ut talis gaudet iure stricto in bonis aliorum — ύ77 — in Europa quantitas requiritur. Denique eo maior requiritur quantitas, quo minus inviti domini censentur. c) Spectatis eis, quae modo notavimus, res pro nostris regionibus ita magis determinari potest: a) Respectu pauperis: i flor.; respectu operariorum: 3 flor.; respectu civium mediae fortunae: 5 flor. ; respectu divitum: 10 flor. Ratio est, quia summae assignatae respectu personarum assignatarum censentur grave nocumentum inferre. Respectu ditissimorum valet materia abso­ lute gravis ; pro materia autem absolute gravi haberi potest summa 25 flor. Si de re sacra agitur, gravitas materiae ex rei dignitate et raritate diudicanda est. Hinc quoad reliquias gravis materia deest « si quis furetur aliquid minimum, ipsam reliquiam non deformans, neque minuens illius aestimationem: nisi sit aliqua reliquia insignis aut rara, ut puta sanctae Crucis » (S. Alf. III, 532). β) Pro comu,gibus et filiis familias statui potest summa duplo maior, ita ut v. g. filius parentum divitum graviter peccaret, si a parentibus 20 florenos surriperet. Quin etiam, si de coniugibus agitur, paulo maior quam pro filiis admittitur latitudo. Ratio dictorum est, « quod parens (et compars) sit minus invitus et filius est aliquid patris » (S. Alf. 1. c. Horn. Apost. tr. n. 10, n. 32), et coniuges unum constituunt. Praeterea interdum nullatenus vel solum de modo inviti sunt, ita ut de furto sermo esse nequeat. Denique coniuges et parentes facile comparti et filiis furta commissa condonant, si consumpta sint, ita ut obligatio restituendi non habeatur (S. Alf. 1. c.). Si obligatio est, conferas quoad modum restituendi n. 101Ô. Notes praeterea, uxorem et filios familias non furari, surripiendo necessaria ad victum et vestitum, si pater ea concedere renuat. Quoad ea vero, quae a filiis censentur requiri ad recreationes conditioni convenien­ tes, magna prudentia opus est, si ea a parentibus denegentur. Nam filii solent procliviores esse ad pecuniam prodigendam ; parentes vero sae­ pius optimas habent rationes desiderata denegandi. 7) Quoad famulos sufficit, si de pecunia vel de re caute custodita agitur, eadem quantitas ac pro extraneis. Sed communiter admittitur, eos surripiendo esculenta et poculenta non facile pervenire ad grave pecca­ tum, modo ipsimet ea consumant, non autem vendant vel e domo aufe­ rant, neque sermo sit de re sedulo custodita (S. Alf. III, 545; Horn. Apost. tr. X, n. 34). ό) Quoad religiosos in esculentis et poculentis valet quod dictum est de famulis; in ceteris furtis ex bonis monasterii ad gravem materiam — 6;8 — requiritur maior quantitas quam in furtis extraneorum, minor quam in furtis filiorum (S. Alf. IV, 24). Hic autem notes, diversas theologorum opiniones circa quantitatem ad grave peccatum requisitas, non esse populo vel poenitentibus expo­ nendas. 4 Coroll. r. Spectata notione furti, quandoque minima sine peccato surripi pos­ sunt, puta unum alterumve pomum a transeunto pomarium etc; quoad minima domini ut plurimum non censentur inviti. Si tamen pomarium etc. consaeptum est, dominus quoad ingressum in suum territorium rationabiliter invitus est. Coroll. II. Qui caedit ligna in sylva aliena vel pascit animalia in pascuis alienis: i. Non peccat, si sylvac vel pascua sunt alicuius Communis, et agitur de incolis istius Communis, nisi (quoad sylvas) magna strages fiat. Secus prohibitio pro mere poenali haberi potest, atque etiam ut talis non censetur extendi ad ramos aridos. 2. Peccat, si sylvae vel pascua sunt alicuius privati, vel saltem a privato con­ ducta. Passim tamen domini censentur concedere, ut colligantur rami aridi (S. Alf. III, 529). Ceterum in hisce etiam consuetudo attendenda. Coroll. III. Qui ex pecunia sibi a societate concredita summam surripit cum animo eam reddendi, peccat, quia domini ob periculum damni rationabiliter gravi­ ter inviti sunt. Quaenam autem quantitas ad grave peccatum requiratur, magna ex parte pendet a gravitate periculi. PUNCTUM II. De furtis minutis in specie. 1029 I. Per furta minuta peccatur graviter: 1. Quando quis committit furtum leve cum animo committendi grave, si occasio adesset (S. Thom. 2. 2, q. 66, a. 7, ad 3). 2. Quando quis furatur levia cum intentione paulatim ad gravem ma­ teriam perveniendi. In casu fur iam primo furto peccat graviter; scilicet quamvis singulorum furtorum exsecutio sit externe levis, tamen quate­ nus subest intentioni graviter malae, graviter mala est. Nihilominus plura illa furtula videntur ex illa intentione moraliter uniri ideoque in unum dumtaxat numero peccatum coalescere (S. Alf. III, 533). 3. Quando quis post furta minuta retenta, sive in se sive in aequivalenti, demum (advertenter) gravem materiam complet; perinde autem est, utrum furta retenta apud eundem an apud diversos dominos com­ missa sint. Ratio est, quia actus retinendi rem alienam secundum se deordinationem, ideoque, si de gravi materia sermo est, gravem deordinationem continet (n. 1028). In hac hypothesi fur per ipsum illud furtum, quod complet materiam gravem, graviter peccat, nisi animum habeat saltem ultimum furtulum cito restituendi. Si vero post materiam gravem completam denuo furtum minutum committit, secundum alios auget et continuat prius peccatum mortale ideoque graviter peccat; secundum — 6/9 — 5. Alfonsum et alios non peccat graviter, nisi pertingat ad aliam novam quantitatem gravem (III, 538). Ponitur vero in casu, novum furtulum ab initio non fuisse intentum ; quod si contigisset, haberetur utique aug­ mentum et continuatio prioris peccati mortalis. 4. Quando quis post furta minuta, non quidem retenta, sed brevi intervallo secuta et apud eundem dominum facta, gravem materiam complet. Dixi brevi intervallo, quia tunc nata sunt grave damnum inferre ideoque dominus graviter invitus est: non ita, si longiori intervallo seiunguntur. Ceterum quo maior est quantitas singulis vicibus ablata, eo maius requiritur intervallum, ut non coalescant (S. Alf. III, 530). Si agitur de quantitate, quae materiae gravi proxima est, S. Alf. exigit intervallum saltem duorum mensium (III, 530). 5. Quando plures ex conspiratione singuli levia ab aliquo auferunt, quae simul gravem materiam constituunt. Ratio est, quia singulis impu­ tatur damnum totale (S. Alf. III, 535, 536). Verum « si plures simul, vel successive, plura furta parva alicui faciant, quae simul sumpta gra­ viter illi noceant ; tunc, si alter de altero non sciat, nullus peccat gravi­ ter » (S. Alf. III. 535). Si unusquisque movetur exemplo alterius, ratione scandali peccant contra caritatem, et quidem graviter, si materia gravis est. Praeterea probabilius etiam peccant contra iustitiam, quatenus coo­ perantur ad iniustitiam exemplum secuturi, ut dictum est de scandalo indirecto (n. 548). Sed ratione huius iniustitiae non tenetur ad restitu­ tionem, quia ad hoc requiritur, ut quis fuerit causa efficax, non modo occasionalis, damni. 6. Denique, ut patet, furtum in se leve potest fieri grave ratione dam­ ni ficationis, ut si quis furatur instrumentum minoris valoris, puta acum vestitoris, quo quis indiget, ut sustentari possit. II. Quoad quantitatem, in furtis minutis ad grave peccatum requisi- 1030 tam, haec valent : 1. Primum praenotes, in casibus sub 1, 2, 3 et 5 relatis valere doctri­ nam generalem p. 676 expositam. 2. Si vero agitur de furtis minutis non retentis, sed brevi intervallo secutis, maior requiritur quantitas; tum quia domini minus inviti sunt; tum quia passim minus in casu damnum patiuntur. Statui autem potest cum S. Alfonso: i° Simplum cum dimidio, si furtula fiunt diverso tem­ pore apud eundem dominum vel eodem tempore apud diversos dominos ; 2° summa dupla, si fiunt diverso tempore apud diversos dominos (III. 530). Ceterum theoreticc inter hasce regulas adhuc gradus distingui pos­ sunt, spectatis persona furis et fine quo ducitur, natura rerum abla­ tarum, maiori denique vel minori intervallo. — 68ο — 1031 ΙΠ. Qui post furtula minuta retenta demum gravem materiam com­ plevit, vel per furta minuta, non quidem retenta, sed brevi intervallo secuta et apud eundem dominum facta, ad materiam gravem pervenit, tenetur sub gravi ad restitutionem, saltem in tantum ut non amplius remaneat materia gravis restituenda (S. Alf. III, 533, 534). Si tamen furtula apud diversos dominos facta sunt, fur non tenetur sub gravi ipsis dominis restituere, quia singuli domini leviter tantum laesi sunt; secundum auctores gravi obligationi satisfacit, si restituat pauperibus aliisve causis piis, quin etiam illud sine peccato peragit, si causa ratio­ nabilis ita faciendi adsit (S. Alf. III, 534, q. 20). Quaer., quanta sit obligatio restituendi, si fur per furta minuta, neque in se neque in aequivalenti retenta, sed brevi intervallo secuta, ct apud eundem dominum facta, ad gravem materiam quidem pervenerit, sed subieclive venialiter tantum peccaverit. Resp. Obligatio restituendi non videtur gravis esse ; neque ratione materiae re­ tentae, quia ponitur non retenta; neque ratione actuum, qui positi sunt, quia, utpote veniales tantum, gravem obligationem non inducunt (n. 995). Restat igitur, ut dicamus, furem sub veniali teneri ad singula furtula restituenda. Coroll. « Monendi mihi sunt... confessarii ut non facile in furtis etiam minutis, ct quae ad peccatum mortale non pertingunt, dissimulent; sed pro conditione ct capacitate personarum semper aliquam restitutionem iniungant, quae fiat vel reddendo rem camdem, si extat, vel eiusdem speciei, vel pretium rei, vel compen­ sando maiore obsequio, quam ex contractu teneantur; vel si creditoribus non pos­ sunt, conferendo tantumdem in pauperes. Hac enim ratione, cum non impune trans­ eunt, magis ab huiusmodi peccatis absterrentur, quam aliis poenitentiolis ; alioquin fiunt ad huiusmodi furtula faciliores, ct ad maiora gradum faciunt. > ‘ PUNCTUM III. De causis excusantibus ablationem rei alienae. Causae, quae ablationem rei alienae excusant, sunt necessitas et com­ pensatio occulta. 1032 I. Neccessitas excusat, prout sequitur: 1. Necessitas extrema eatenus excusat, quatenus licet auferre quod ad succurrendum necessitati necessarium est, etiam rem magni vel extra­ ordinarii valoris. Etenim divisio rerum ex facto humano procedens eate­ nus tantum potest valere, quatenus non praeiudicat fini rerum primario, qui est providere vitae hominum. Atqui dicto fini praeiudicaret, si illici­ tum foret in necessitate extrema rem alienam consumere, vel, si solus usus necessarius est, ea uti (S. Thom. 2. 2, q. 66, a. 7; S. Alf. III, 520). 2. Necessitas quasi-extrema eatenus excusat, quatenus licet auferre res ordinarias, non autem extraordinarias et exquisitas. Ratio est, quia ‘. Lessius, 1. 2, c. 12, n. 50 — 68ι — talis necessitas parum differt a necessitate extrema. Excludunt plures res extraordinarias et exquisitas, quia secus indoles dominii privati nimis coarctari, atque ordo publicus magis quam par est periculo exponi videtur (S. Alf. III. 320; cfr. S. Thom. 1. c. ad 2). Coroll. I. Qui in necessitate extrema vel quasi-extrema versatur, per se tenetur petere retn alienam, antequam occupet eam. Etenim iura dominii privati eatenus tantum censeri debent coarctata, quatenus finis primarius rerum illud expostulat Atqui finis ille non expostulat, ut dominus careat facultate assignandi rem, qua necessitas proximi sublevetur; data autem ista facultate, petitio proximi praecedat neccsse est. Accedit, quod secus omnes mendici, qui necessariis carent, possunt surripere aliena, quin mendicando ea sibi comparent ; quod necessarie ordini noce­ ret (S. Alf. III, 520, q. 2). Excipe: i° si res determinata alicui absolute necessaria est, sive quia alia obtineri nequit, sive quia alia non sufficeret; tunc enim de assignatione rei, utpote iam assignatae, sermo esse nequit. Excipe 2°, si dominus petitionem abnuturus praevidetur, quia nemo tenetur ad inutile (S. Alf. 1. c.). Coroll. II. Quod licitum est ad necessitatem propriam sublevandam, id etiam licitum est ad succurendum necessitati alienae. Si quis tamen ex bonis propriis indigenti succurrere possit, ad illud ex caritate tenetur, potius quam surripiat aliena (S. Alf. Horn. Ap. tr. 10, n. 15). Coroll. III. Si quaeratur, ex quanam virtute quis teneatur succurrere versanti in extrema vel quasi-extrema necessitate, respondeo: Tenetur ex caritate sponte ei succurrere ; si non sponte ei succurrat, tenetur ex iustitia non impedire indigen­ tem, quominus hic sibi provideat (S. Alf. III, 520, q. 3). 3. Necessitas gravis (a fortiori communis} non excusat. Patet primum ex prop. 36 damnata ab Innoc. VI : Permissum est furari, non solum in extrema necessitate, sed etiam in gravi. Ratio autem est, quia finis pri­ marius rerum, qui est, ut vitae provideatur, eiusmodi dominii privati coarctationem non expostulat. Accedit, quod doctrina contraria innume­ ris ablationibus rerum alienarum ansam daret. Licet tamen pauperi ad levandam necessitatem gravem aliquid leve surripere « probabiliter indi­ cans dominum opulentum ex misericordia non esse invitum, saltem quoad substantiam. Verum huius epikeiae usus non debet esse facilis, nec in materia gravi ; quia divites tunc etiam quoad substantiam essent rationabiliter inviti » (S. Alf. III, 520, in fine). 4. Obligatio restituendi post transactam necessitatem habetur, prout sequitur : a) Si res occupata adhuc exsistit, restituenda est, quia solus usus, non autem dominium, necessarius erat (S. Alf. III, 520, q. 5). b) Si res consumpta est, auferens tenetur ad restitutionem, si non erat absolute pauper, i. e. si bona propria vel spem ea obtinendi habebat; sufficiebat enim rem mutuo accipere. Secus ob rationem contrariam dicendum, si re ct spe pauper erat ; idque satis probabiliter valet, etiamsi quis ante necessitatem iniuste rem surripnisset. Ratio est, quia obligatio restituendi contracta ex iniusta acceptatione ex­ stinguitur eo ipso, quod fur rem surreptam simpliciter suam facit et consumit (S. Alf. III, 520, qu. 4° et 5“). — 682 — II. Compensatio occulta consistit in co, quod creditor, inscio debi­ tore, ex huius bonis sibi procurat in quod ius habet. lusta et licita est, modo debitae conditiones serventur. Requiritur autem : 1. 17/ adsit ius strictum illudque liquidum seu exigibile. 2. Ut adsit ius certum. Si dubium est, melior est conditio possidentis; censent tamen aliqui, compensationi locum esse, quando dubium respi­ cit non factum (puta laesionem famae), quod certum esse supponitur, sed ius (scilicet in posita hypothesi ad compensationem per bona fortu­ nae), ita ut v. gr. certo infamatus posset sibi pro fama non reparata pecunia compensare (cfr. S. Alf. III, 544, coli, nota editoris). Qui cum iure dubio occulte sibi compensavit, tenetur rem restituere, si dubia fide incepit possidere; secus, si bona fide processit, et dubium vincere nequit (n. 992). 3. Ut debitum commode alia via obtineri nequeat; nimirum occulte sibi compensans per se (utut venialiter tantum) « peccat contra commu­ nem iustitiam, dum ipse sibi usurpat suae rei indicium, iuris ordine prae­ termisso » (S. Thom. 2. 2, q. 66, a. 5, ad 3). Peccat tantum venialiter, quia, modo res sit debita, ordo publicus non graviter perturbatur. Praeterea quoad fieri possit, sumenda est res eiusdem speciei ac res debita; item quoad fieri possit, curetur, ne alius v. g. famulus in suspi­ cionem furti veniat: denique caveatur, ne debitor iterum solvat, puta de­ bitum (quasi) remittendo (S. Alf. III, 521 ; Horn. Apost. tr. 10, n. 21). 1033 Coroll. Compensatio occulta saepe illicita est, deficientibus scilicet conditionibus requisitis. Hinc confessarius in ea permittenda admodum prudens sit; quocirca notetur propositio 37 ab Innoc. XI damnata: «Famuli et famulae domesticae possunt occulta heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam maio­ rem iudicant salario, quod recipiunt. »1 Haec propositio merito damnata est, tum quia quandoque levius ita iudicant ; tum quia salarium per se minus opera praes­ tita, per accidens iustum esse potest (n. 917) ; tum quia, etiamsi salarium iusto mi­ nus sit, non semper adest causa iusta hac ratione sibi comparandi quod debitum est, sed per se prius maius salarium peti debet (S. Alf. III, 522-524). PUNCTUM IV. De mera damnificatione in bonis fortunae. 1C34 Quae dicta sunt de furto in genere atque de furtis minutis in specie, ea etiam applicentur damnificationi in genere et damnificationibus mi­ nutis in specie. Attamen speciatim: Quaer. 1, num etiam in mera damnificatione admitti debeat materia absolute gravis, i. e. quae etiam respectu ditissimi pro gravi habenda sit. ‘. Dexz-Bannw. n. 1187. — 683 — Resp. /Iffir mari debet, quia actus, v. g. destruendi rem alienam ecu talis, secun­ dum proprium conceptum, i. c. abstractione facta a damno, quod proximo infer­ tur, deordinationem involvit. Si autem involvit deordinationem, tandem ad gravem materiam perveniendum est (p. 676). Quaer. 2°, quanta sit obligatio restituendi, si quis per plures damnificationcs minutas brevi intervallo secutas et apud eundem dominum factas, tandem ad gra­ vem materiam pervenerit, sed subieclive venialiter tantum peccaverit. Resp. Obligatio practice non est gravis, quia venialia satis probabiliter gravem obligationem non inducunt (p. 649). Restat igitur, ut dicamus, damnificatorem sub veniali ad singulas damnificationcs minutas restituendas teneri. Articulus II. Dc bonis corporis. Bona corporis laeduntur per homicidium et mutilationem. Damna autem ex eis secutura distingui possunt in spiritualia, corporalia et tem­ poralia. Dc singulis dicendum. I. Damna spiritualia consistunt in eo, quod occisus privatur ultimis 1035 sacramentis, tempore merendi etc. Porro ea tunc solum restituenda sunt, si èt de damno secuto constet, èt damnum vere compensari possit, v. g. si homicida impedivit, ne missae celebrentur quas occisus certo curaturus fuisset pro anima sua celebrandas. II. Damna corporalia consistunt in privatione vitae, membri, sanitatis, 1036 in perpessione doloris. Haec restituendi per bona fortunae obligatio non est (n. 980). Est tamen obligatio — non quidem per modum restitutionis pro membro amisso, sed pro expensis inde secutis — laeso tribuendi bona fortunae,• quatenus ille membro ablato velit substituere membrum A artificiale. III. Damna temporalia distinguuntur in damna ipsi laeso, et in 1037 damna tertiis illata. i. Damna ipsi laeso illata consistunt in expensis curationis, deductis tamen iis, quae sanus in victum erogare debuisset ; item in damno emer­ gente vel lucro cessante pro tempore, quo laesus adhuc vixit, et a labore cessare debuit. Restitutio autem fieri debet secundum aestimationem spei bonorum consequendorum ; atque quidem ipsi laeso vel, si mortuus fuerit, eius heredibus. Si autem homicida ea non restituit, huius heredes ad restitutionem tenentur, nisi laesus ea condonaverit. « Facta autem remissione iniuriae, non intelligitur facta remissio damnorum » (S. Alf. III, 630, 631). Quaer. 1, num a restitutione lucri cessantis aliquid deduci possit pro labore, quem laesus ad lucrum obtinendum impendere debuisset. — 684 — Resp. Alii affirmant; alii iure negare videntur; nam homicida actione sua iniusta privationem integri lucri causavit, hinc tenetur etiam integrum lucrum res­ tituere. Practice tamen « rationabiliter sententias conciliat Bonacina, dicens illud tantum detrahendum, quod praesumitur occisus libenter daturus fuisse pro redemp­ tione laboris » (S. Alf. III, 639). Quaer. 2, num heredes homicidae liberentur ab obligatione restituendi, si homi­ cida morte plectatur. Resp. Negandum videtur, quia poena censetur tantum imposita ad satisfacien­ dum iustitiae vindicativae, non autem iustitiae commutativae. Excusantur tamen heredes a restitutione, si compensatio damnorum non petatur; quia tunc partes praesumuntur condonare, nisi res adhuc exstaret, vel nisi damnum esset valde grave (S. Alf. III, 705). 2. Damna tertiis illata maxime respicere possunt familiam (i. e. parentes, uxorem et filios), alios consanguineos, illos quibus occisus benefaciebat, et creditores occisi. Porro : a) Damna familiae illata consistunt in privatione sustentationis, quam occisus ipsi procurabat; item lucri, quod ipsi adhuc procurasset. Haec omnium consensu restitui debent. Ratio autem deducitur ex eo, quod homicida non mere personam physicam, sed veluti personam moralem laesit, personam moralem, inquam, quam alii cum persona occisa con­ stituebant; hinc ipsis fiat restitutio (S. Alf. III, 631). Attamen «pro expensis funeris nihil restituitur, quia illae aliquando faciendae tandem fuissent; nisi forte occasione illatae necis, v. gr. extra patriam, maiores fieri oportuerit » (S. Alf. III, 631). Ceterum restitutio iterum fieri debet secundum aestimationem spei bonorum istorum consequendorum (S. Alf. 631, qu. 2). Recta norma erit ea, quam societates assecurationis occasione casus adversi sequuntur. Quaer. 1, num restitutio familiae facienda sit, si haec commode sibi providere possit. Resp. Affirmative; quandoquidem quod familia sibi potest providere, non im­ pedit, quominus ius eius laesum sit; ex iure autom laeso oritur obligatio restituen­ di. At homicida non tenetur restituere, si familia ab alio recipit, quod a laeso recepisset, v. g. « si uxor (ct idem dicendum esset de filiis ct parentibus) postea aeque commode nupserit, huic nihil restituendum ; quia tunc reipsa non patitur damnum > (S. Alf. III, 631, qu. I.). Quaer. 2, num laesus possit remittere restitutionem familiae debitam. Resp. Plures negant, quia nemo potest remittere restitutionem alteri debitam; sed cum S. Alfonso ct aliis affirmandum videtur, quia ius familiae omnino subordinatum est iuri patris ; hinc sicut pater potest valide bona in alius dominium transferre, ita quoque eorum restitutionem potest valide remittere. At hic iterum notes : « Facta autem remissione iniuriae, non intelligitur facta remissio damno­ rum > (S. Alf. III, 630). — 685 — b) Damna illata aliis consanguineis non debent restitui: neque ra­ tione boni, a quo consequendo illos impedivit, quia non habebant ius strictum ad illud; neque ratione medii adhibiti, quippe quod solum iniustum esset respectu occisi. Idem ob eandem rationem dicendum de pau­ peribus, quibus occisus benefaciebat, et de aliis, qui quaedam ex testa­ mento recepissent (S. Alf. III, 632). c) Damna illata creditoribus pariter non videntur restituenda. Verum quidem est, illos impediri (ut ponimus) a bono consequendo, in quod ius strictum habebant ; sed non impediuntur ab occisore, sed ab heredibus vel a lege heredes eximente, dum occisor est tantum causa occasionalis (S. Alf. III, 634). Attamen S. Alfonsus et alii censent, damna enumerata restituenda esse, si occisor egerit ea intentione, ut personis enumeratis noceret (n. 996). Coroll. r. Qui alium provocat ad duellum atque provocatum, libere certamen acceptantem, occidit vel vulnerat, non tenetur ad restitutionem, neque erga laesum, quia hic consensit in damnum fortunae secuturum ; neque erga familiam, quia laesus, a quo familia bona fuisset receptura, consensu suo impedivit, quomi­ nus iniuste egerit erga eam, quippe quae consequenter tantum ius in bona haberet (S. Alf. 638). Coroll. II. Invasus, qui deliberate excessit moderamen inculpatae tutelae, vide­ tur teneri ad restitutionem damnorum ex excessu secutorum, quia excessus vere iniustus fuit (S. Ali. III, 637). Obi. Invasor sciens et volens se exposuit periculo, ne invasus excederet modera­ men inculpatae tutelae ; scienti autem et volenti non fit iniuria. Rcs[>. Qui scienter et volenter se exponit periculo, ne ius suum laedatur, non ideo censetur iure suo cedere. Coroll. III. Quae dicta sunt de damnis ex homicidio secutis, etiam applicentur damnis exortis ex vulneratione aliisque corporis laesionibus. Articulus III. De bonis animi. Bona animi distinguuntur in naturalia et supernaturalia. I. Bona naturalia sunt: Intellectus, voluntas, memoria, scientiae, ar- 1038 tes, eorumque usus. In hac autem materia iniustitia committitur sive iniuste nocendo alicui in dictis bonis eorumve usu (v. g. invitum vel ignorantem inducendo in ebrietatem vel coniciendo in statum hypnoti­ cum), sive iniuste impediendo aliquem a consecutione eiusmodi boni (v. g. scientiae), sive non procurando alicui bonum (puta artem), quam­ vis quis ex iustitia illud procurare teneatur. Iam vero : i. Oui secundum dicta iniustitiam commisit, tenetur ex iustitia : i° auferre causam damni, v. g. metum incussum, et praecavere, quoad fieri possit, damna inde imminentia ; 20 restituere damna vel lucrum — 686 — cessans, laeso secuta vel secutura, puta lucrum cessans ex eo, quod quis officio suo ineptus est; 30 reddere pro rata negligentiae stipendium pac­ tum et acceptum, si quis v. g. officio docendi non rite functus est. Coroll. Qui solum suasione, precibus, exemplo alicui nocuit, passim non est iniustitiac reus, ideoque caritatis tantum obligationem contrahit. Dixi passim, quia is qui suasione, precibus alium induxit in peccatum iniuslitiae, respectu laesi tene­ tur ex iustitia ad restitutionem. 1039 i II. Bona supernaturalia sunt: Gratia, virtutes, vocatio ad statum religiosum etc. Porro: 1. Qui iniuste v. g. mendaciis, metu alium induxit in errorem nocivum vel in peccatum, aut abduxit a bono opere v. g. a Religione, tenetur, ut sub I dictum est de eo, qui iniuste alicui in bonis naturalibus animi nocuit. 2. Qui solum suasione, exemplo alium ad malum induxit, vel a bono abduxit, non tenetur ad restitutionem ; tenetur tamen ex caritate magis quam alii eius conversionem promovere. Sunt qui censeant, eum ex iustitia ad illud teneri ; sed quia non peccavit contra iustitiam, neque obligatio iustitiae potest enasci. Articulus IV. De bono castitatis et pudicitiae. Bona castitatis et pudicitiae laeduntur per stuprum et adulterium. § I De stupro. Nomine stupri hic intelligitur copula cum innupta, sive vidua sive non vidua, sive honesta sive corrupta. 1040 I. Si puella libere consensit, stuprator per se ad nihil tenetur. Non tenetur respectu puellae, quia scienti et volenti non fit iniuria, si agitur de iure, cui aliquis valide renuntiare potest. Atqui puella poterat valide renuntiare iuri, ne quis eius corpore utatur. Neque tenetur ad aliquid respectu parentum, etiamsi, ut filia aeque bene nubat, dotem augere debeant. Ratio est, quia ipsa puella, quippe quae quoad matrimonium sui iuris sit, potest aditum honestioribus nuptiis sibi praecludere, quin iniusta sit respectu parentum; damni autem, quod parentes forte patien­ tur ex eo, quod dotem eius augebunt, occasio potius quam causa est. Torro si puella, stupratori consentiens, non agit iniuste respectu paren­ tum, nec stuprator, qui ad consensum ipsam allexit (S. Alf. III, 641, dub. 2). — 687 — Dixi per se; nam si stuprator stuprum occultum divulgavit, tenetur damna ex iniusta sua detractione secutura reparare, sive erga puellam sive erga parentes, puta augendo dotem, ut filia aeque bene nubere pos­ sit, procurando nuptias decoras. II. Si puella iniuste (dolo, metu, vel vi) violata est, tenetur omnia damna ex iniustitia secutura compensare, excepto damno laesae forte virginitatis, quod reparari nequit. Hinc tenetur aut puellam ducere aut, si ipsa respuit nuptias (quod ei liberum est), aliquo modo curare, ut aeque bene nubere possit, ac si violata non esset (S. Alf. III, 641, dub. 2). Coroll. I. Preces ct munera non sccuin ferunt obligationem, de qua modo dictum est. Sequitur vero obligatio: i° «si una cum precibus iunctae sint minae aut metus reverentialis ; 20 si preces essent adeo importunae et frequentes, ut puella maius detrimentum putaret vexationem illam, quam virginitatis iacturam : tunc enim sollicitatio tam importuna vi comparatur... id tamen rarissime contingit, dum femina de facili possit, concepta ira vel aliter, a sollicitante se liberare.... 3" si vir incipiat tactibus et osculis vim puellae inferre, etiamsi illa postea libere con­ sentiat deflorari ; quia per antecedentem illam violentiam, vir constituit eam in proximo periculo consentiendi in copulam ; ... 4° si vir nolit discedere, et virgo consentiat, quia alias timet infamari, si cum illo ab aliis sola reperiatur. In his tamen ct similibus casibus, dicunt S'aimant, teneri violatorem tantum ad partem, non vero ad omnem damnorum reparationem » (S. Alf. III, 641, qu. 2). Coroll. II. Si stuprator damna illata pecunia compensaturus est, contractum cum damnum passis ineat, summamque statutam una vice solvat, ne periculosum commercium continuetur.1 Coroll III. Stuprator ad nihil vel ad solam partem restituendam tenetur, si damna nullatenus vel solum partialiter secuta sunt, ut si puella iam aeque bene nubere possit, si proles non sit secuta (S. Alf. III, 641, qu. 1). III. Si puella promissione matrimonii ad copulam perducta est, ita dicendum : 1. Si promissio serio facta est, stuprator secundum dicta n. 833 satis probabiliter non tenetur ex iustitia matrimonium contrahere, quia eius­ modi contractus (scilicet de materia turpi) satis probabiliter invalidus est invalidusque manet, etiamsi altera pars suum praestiterit (S. Alf. III, 712). Dixi ex iustitia, quia per se tenetur ex pietate erga prolem, si forte concepta sit, ut in scholion exponetur. Praeterea si pateat, promis­ sionem factam esse sub conditione suppositiva, stuprator secundum dicta n. 849, impleta conditione seu concessa copula, ex iustitia ad matri­ monium teneri videtur. 2. Si promissio ficte facta est, stuprator tenetur omnia damna ex *. Aertnys-Damen, I, n. — 688 — copula oriunda praecavere vel compensare, immo tenetur fictam promis­ sionem implere seu ducere puellam. Etenim deceptor tenetur praestare illud, pro quo pars decepta suam partem ita oraestitit, ut res in pristinum statum iam reduci nequeat; secus enim iniuria illata non reparatur. At­ qui in nostro casu pars decepta partem suam praestitit pro matrimonio obtinendo, atque res in pristinum statum iam reduci nequit. Ergo restat, ut deceptor parti deceptae matrimonium offerat (S. Thom. suppi, q. 46, a. 2, ad 4; S. Alf. III, 642). Adhaec notes: a) Vera deceptio et consequenter obligatio matrimonii ineundi deest, si puella ex adiunctis facile intelligere poterat, promissionem non esse seriam ; puta « si sponsus sit multo melioris conditionis, aut aliquod signum fraudis evidens fuerit; quia praesumi probabiliter potest, quod sponsa non fuerit decepta, sed decipi se finxerit » (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. 1. c.). Quodsi in casu puella conditionem viri ignoravit, nec tunc promittens videtur teneri ad matrimonium, quia puella de promissione talis valoris non cogitavit, solumque consensum minoris valoris petiit. « Et ideo (promittens) non tenetur eam ducere ; sed sufficit, si damnum reparet dotando vel de nuptiis providendo » (S. Alf. III, 642, dub. 2). Denique stuprator ficta promissione non tenetur, si etiam puella (puta fingendo, se virginem esse, cum talis non esset) stupratorem decepit; quo casu iniuria iniuria compensatur. b) Si puella renuat matrimonium oblatum, stuprator ad nihil tenetur. Si soli parentes contradicant iique puellam tradere nolint, disputatur, num stuprator liberetur. Alii affirmant, quia tunc non tenetur ratione fictae promissionis, cum per eam teneatur tantum ad coniugium ; quia damnum tunc non provenit ex sua fraude, sed ex repugnantia parentum. Alii cum 5*. Alfonso negant, quia promissio ficta matrimonii eo solo fine facta est, ut damnum compensetur; hinc, si matrimonium iniri nequit, damnum alio modo compensari debet (S. Alf. III, 647). Coroll. Stuprator casu, quo per se ad matrimonium tenetur, excusatur a ducenda puella: i° «si timeatur ex matrimonio pessimus exitus, ut si puella noscatur nimis levis.., si timeantur magna scandala vel rixae inter consanguineos contra­ hentium... ; 2° si ex tali matrimonio dedecus obveniret familiae viri, ratione disparis conditionis» (S. Alf. 111, 644); 30 «si vir feminam cognoverit, existimans esse virginem, sed corruptam invenerit» (S. Alf. III, 646). Multo probabilius autem non excusatur ob votum .castitatis aliudve simile, nec generatim ob aliud impedimentum canonicum dispensabile. In casu tenetur curare, ut impedimentum tollatur, quippe quum eiusmodi medium ordinarium sit, adeoque causam excu­ sandi non sccum ferat (S. Alf. III, 649, 650). Quid, si puella promissione matrimonii ad tactus tantum inducta est? Resp. Si promissio seria fuit, seductor non tenetur ad matrimonium, nisi iterum pateat, promissionem factam esse sub conditione suppositiva; tenetur, si facta est — 68ç — fictc; a v. thcoretice cadcm valent ac in casu, quo puella promissione matrimonii ad copulam perducta est. Practice vero quoad fictam promissionem notetur, pas­ sim veram deceptionem et consequenter obligationem matrimonii deesse, nimirum ex eo, quod puella vix admittere potest, promissionem tanti boni, ob solos tactus factam, seriam esse (S. Alf. III, 645). SCHOLION. De obligatione stupratoris et stupratae respectu prolis. I. Stuprator et stuprata, nisi satis grave impedimentum obstet, tenen- 1041 tur legititnare prolem per subsequens matrimonium. Si ob iustam causam a matrimonio abstineant, per se suadendum, ut prolem legaliter agnos­ cant. II. Semper tenentur nutrire et educare prolem. Iam vero, spectato iure naturae : 1. Si puella libere consensit in copulant, uterque tenetur pro sua parte expensas ferre, donec proles sibi prospicere possit. 2. Si puella fraude, metu vel vi violata est, stuprator solus praedictas expensas ferre debet; ex pietate erga prolem, ex iustitia erga puellam. A^ideatur etiam, quod statuat ius civile. Coroll. Parentes possunt illegitimam educandam tradere brephotrophio, modo èt causa gravis, v. g. infamia vitanda, subsit èt brephotrophium educationem catho­ licam praestiturum sit. Disputatur, num parentes, qui non sint vere pauperes, te­ neantur instituto restituere expensas. Porro affirmandum videtur, si — ut apud nos locum habet — instituta erecta sunt in favorem pauperum; secus si expresse in favorem prolis derelictae sunt erecta (S. Alf. III, 656). Valde tamen suaden­ dum, ut aliquid hospitali tribuatur. § II. De adulterio. Adulterium: i° laedit ius conjugale legitimi coniugis; 2° si innotescat, gravem eidem coniugi contumeliam infert ; 30 damna denique in bonis fortunae secuin fert. Laesio iuris coniugalis reparari nequit, contumelia ostendendo dolo­ rem etc. compensatur. De damnis autem in bonis fortunae maxime di­ cendum. I. Damna restituenda quoad bona fortunae distinguuntur in damna 1042 illata : 1. Marito legitimo. Consistunt in eo, quod marito proles aliena alenda et educanda supponitur. Haec non debent restitui, si maritus in adulte­ rium consenserit ; secus, si secus. 2. Filiis legitimis vel aliis heredibus. Consistunt: i° in eo quod filius 44 illegitimus cum legitimis hereditatem patris putativi partietur; haec pariter no» debent restitui, si maritus consenserit in adulterium; si tamen portio legitima laedatur, legitimi ad legem possunt provocare; 2° in eo quod illegitimus cum legitimis hereditatem matris dividet; haec per se .non sunt restituenda, cum mater de bonis propriis libere disponere possit; si tamen legitimorum portio legitima laedatur, gaudent iure ad legem provocandi; 30 in eo quod illegitimis ex errore eorum conditionis obveniunt dispositiones testamentariae, hereditates ab intes­ tato vel donationes, quae secus filiis legitimis aliisvc obvenissent. Porro haec utpote errore innixa invalida sunt, idcoque a filio illegitimo, si de sua illegitimitate convictus est, restitui debent. Dixi : si de sua illegitimitate convictus est; quocirca advertas, spurium non teneri ad fidem adhi­ bendam matri suae, nisi indicia probantia adsint (S. Alf. III, 654). /Idulteri ea filiis legitimis restituere debent, quatenus adulterium eorum causa per se dicenda est ; id autem dicendum de dispositionibus testa­ mentariis et hereditatibus ab intestato, non semper de donationibus. 1043 II. Personae restituentes. 1. Si uterque sponte in adulterium consen­ sit, uterque partem restituere debet;1 uno autem deficiente, alter ad inte­ grum tenetur, manente recursu ad compartem (S. Alf. III, 651). 2. Si mulier metu vel fraude ad adulterium inducta est, adulter ad integrum damnum restituendum obligatur; eo deficiente, adultera. Adul­ ter autem ad integrum damnum restituendum tenetur, etiamsi mulieri non suaserit, ut prolem adulterinam marito supponeret. « Ratio potissi­ ma, quia, licet adulter tantum permittat filium suum supponi ; tamen filium procreando est causa proxima et directa moralis omnium damno­ rum, cum in moralem necessitatem supponendi prolem ponat adulteram, cui est inde moraliter impossibile prolem e domo ciicerc, propter infa­ miam quam subiret. Secus autem dicendum,... si adultera sine sua infa­ mia et periculo suppositionis possit prolem extra domum tenere et alere» (S. Alf. III, 659, qu. 30). 3. Si mulier vi physica oppressa est, adulter ad integrum damnum reparandum tenetur; nec, eo deficiente, mulier. 1044 III. Tempus restituendi. Si damnum reapse iam secutum est, quam­ primum reparandum est, sicut quodlibet aliud damnum. Si necdum illa­ tum, debet reus ita res disponere, ut tempore opportuno restituat ei, cui oportuerit, id omne, quod spurius hereditate uiiuste acquisiturus est. Quod si hoc in casu adulter morti proximus esset, tenetur statim resti*. Alii seducentem ad maiorem partem obligant, quia est causa èt movens ct exsequens. — 691 — tuere, per se vel per alium, pro rata probabilitatis vitae spurii, attentis aetate ac viribus eius. ‘ IV. Modus restituendi. Adultera, si bona propria habet, ex hisce res- 1045 tituat. Si secus, alio modo, si fieri possit, puta diligentius laborando etc., satisfacere studeat. Attamen adultera, etiamsi aliter restituere nequeat, vix unquam ad criminis sui revelationem tenetur, nimirum ob infamiam aliaque mala inde imminentia (S. Alf. III, 652, 653). Nota. Quid iuris sit in dubio, num proles sit adulterina vel cuiusnam adulteri sit, vide n. 1008. Articulus V. De bono famae, honoris, secreti et veritatis. Cfr pars VIII, de VI11° praecepto, ubi de laesione famae, et ob connexionem materiae etiam de laesione ceterorum bonorum enumera­ torum dicitur. APPENDIX I. De iustitia distributiva in specie· I. Iustitia distributiva exigit, ut princeps societatis inter huius membra 1046 munera aliaque bona iuste distribuat (n. 381) Dicitur: 1. Princeps; scilicet « actus distributionis, qui est communium bono­ rum, pertinet solum ad praesidentem communibus bonis: sed tamen iustitia distributiva est etiam in subditis, quibus distribuitur, inquantum scilicet sunt contenti iusta distributione» (S. Thom. 2. 2, q. 61, a. 1, ad 3). 2. Societatis; quo nomine hic veniunt tam societates perfectae, scilicet Ecclesia ct Status, quam illae, quae illis subduntur earumque partes or­ ganicae sunt. 3. Munera aliaque bona, puta distributionem tributorum acceptorum, tutelam minorennium, temperationem successionis hereditariae, aliaque, quamvis subinde dubitari possit, utrum ad iustitiam distributivam, an ad legalem pertineant. II. Justitiae distributivac opponitur perse narum acceptatio, ut dicitur. 1047 * Consistit cnrm aequalitas distributivac iustitia» in hoc uuod diversis personis diversa tribuuntur secundum proportionem ad dignitates personarum. Si ergo aliquis consideret illam proprietatem personae, propter quam id quod ei confertur est ei debitum, non erit acceptio personae sed causae... Puta si aliquis promoveat aliquem ad magisterium propter sufficientiam scientiae, hic attenditur causa ’. AekTnys-Damen, 1, n. 825 debita, non persona ; si autem aliquis consideret in eo cui aliquid confert, non id propter quod id quod ei datur esset ei proportionatum vel debitum, sed solum hoc quod est iste homo, puta Petrus vel Martinus, est hic acceptio personae, quia non attribuitur ei aliquid propter aliquam causam quae faciat eum dignum, sed simpliciter attribuitur personae. Ad personam autem refertur quaecumque conditio non faciens ad causam propter quam sit dignus hoc dono : puta si aliquis promoveat aliquem ad praela­ tionem vel magisterium quia est dives, vel quia est consanguineus suus, est acceptio personae. Contingit tamen aliquam conditionem personae facere eam dignam res­ pectu unius rei, et non respectu alterius : sicut consanguinitas facit aliquem dignum ad hoc quod instituatur heres patrimonii, non autem ad hoc quod conferatur ei praelatio ecclesiastica. Et ideo eadem conditio personae in uno negotio considerata facit acceptionem personae, in alio autem non facit. Sic ergo patet quod personarum acceptio opponitur iustitiae distributivac in hoc quod praeter proportionem agitur » (S. Thom. 2. 2, q. 63, a. 1). 1048 III. Iniquus distributor officiorum etiam iustitiam commutativam laedit, prout sequitur; 1. Quoad societatem laedit iustitiam commutativam conferendo offi­ cium indigno, quia cooperatur ad damna societati obventura; societati, inquam, quae ius habet ne distributor ad damna eius cooperetur. Non laedit iustitiam commutativam conferendo officium digno, utut minus digno, quia societas non habet ius strictum, sed latum tantum, ut distri­ butor ad maius bonum illius cooperetur; neque distributor censetur tacito contractu sese obligasse ad officium conferendum digniori (S. Alf. III, 342). 2. Quoad nominandos peccat contra iustitiam commutativam, quando electio fit, instituto concursu ; quia tunc intercedit contractus. Omnes enim illud sic accipiunt, quia generales conditiones, in quibus fit con­ cursus, exigunt, ut impensa in ipsum concursum fiant. Si concursus non instituitur, deesjt contractus, ideoque distributor tantum ex iustitia distributiva respectu nominandi tenetur.1 l. Quoad distributionem munerum ecclesiasticorum statuitur: i° Ad vacans officium promovendus debet esse clericus, iis qualitatibus praeditus, quae a iure communi vel particulari aut a lege fundationis ad idem officium requiruntur (can. 153, § 1). 2" Loci Ordinarius, graviter onerata eius conscientia, obligatione tenetur vacantem paroeciam illi conferendi, quem magis idoneum ad eam regen­ dam habuerit, sine ulla personarum acceptione (can. 459, § 1). 30 Clerici vel laici qui indignum scienter praesentaverint vel nominaverint, iure praesentandi vel nominandi ipso facto pro ea vice carent (can. 2391, § 3). — ^93 — APPENDIX II. De iustitia legali. I. Ad iustitiam legalem pertinet a parte principis determinare et 1049 statuere ea, quae a subditis in (vel etiam in) ordine ad bonum commune praestanda sunt. Ita v. g. tenetur (quamvis quoad quaedam dubitari possit, utrum ad iustitiam legalem, an ad distributivam pertineant): 1. Tributa imponere; attanien « privatus census nc exhauriatur immanitate tri­ butorum et vectigalium. Tus enim possidendi privatim bona cum non sit lege ho­ minum sed natura datum, non ipsum abolere, sed tantummodo ipsius usum tem­ perare et cum communi bono componere auctoritas publica potest. Faciat igitur iniuste atque inhumane, si de bonis privatorum plus aequo, tributorum nomine, detraxerit. »1 2. Defensioni reipublicae providere; cfr. tamen dicta de bello (n. 751). 3. Ferre leges, quae tutentur atque promoveant prosperitatem temporalem, puta curando, ut, quatenus opus sit et fieri possit, laborandi opportunitas praebeatur,5 et in laborando virium ratio habeatur ; cavendo, ne pueri maturius neque feminae in damnum sexus vel domus laborent ; praecavendo, ne labor iusta mercede prive­ tur, etc. etc. Caveat tamen potestas publica, ne importune sese in haec inferat.1 4. Ferre leges, quae prosperitatem religiosam et moralem tutentur et promo­ veant, publicam moralitatem tuendo ; requiem operum et lalxjrum per dies festos procurando.4 etc. etc. 5. Agnoscere vel ctiam> instituendos curare atque auctoritate necessaria munire ordines, ut dicuntur, i. e. publica instituta quae res, ad vitam oeconomicam spec­ tantes, ordinent, atque constent ex deputatis classium, ad quas res moderandae pertinent.4 II. Ad iustitiam legalem a parte subditorum maxime pertinet servare 1050 ea, quae a principe in ordine ad bonum commune statuta sunt, puta tri­ buta iuste imposita solvendo, servitium militare iuste statutum praestan­ do, etc. De tributis autem et de servitio militari speciatim dicemus, itemque quaedam de aliarum legum socialium observatione addemus. I. De tributis.5 I. Notio. Tributa sunt bona, quae Auctoritas competens tribuenda 1051 imponit ad succurrendum necessitati vel utilitati communi. Auctoritati eiusmodi ius esse, patet ex dictis n. 764. Porro dicitur : i. Bona; quibus intelliguntur onera realia, sive in natura, sive ut passim obtinet, in pecunia. Encycl. Rerum novarum. ----Encycl. Quadragesimo anno (A A. S. 1931, p. 201). ----Encycl. Rerum novarum. ----- ‘. Encycl. Quadragesimo anno (A. A. S. 1931, p. 204). ----- ·. Wagner, Die sittlichen Grundsatze beztiglich der Stcuerplicht. 2. Auctoritas competens, sive ecclesiastica sive civilis; quocirca con­ ferantur can. 1504-1506 et Codex Civilis patriae. 3. Ad succurendum etc.; quae exposita videas n. 1053. 1052 1053 II. Divisio. 7 ributa maxime distinguuntur in directa et indirecta. Directa sunt, quae in stabili possessione vel usu bonorum fundantur, et statutis temporibus exiguntur; ab auctoribus dicuntur directe seu im­ mediate afficere personas. 1 Indirecta sunt, quae, occurrente aliquo facto, solvenda sunt; dicuntur directe afficere res,1 et vocantur indirecta, quia venditores ob tributa imposita pretium augent, ita ut indirecte in empto­ res recidant. III. Requisita ad iustitiam legis tributariae. Requiruntur: i° iusta causa, nimirum necessitatis vel utilitatis communis (764) ; 2° proportio tributi ad causam vel ad causas, ita ut non imponatur maius onus quam causae exigant. Dixi vel ad causas, quia hodie non ita stricte determina­ tur, quaenam praecise ad tale obiectum inserviant; 30 iusta distributio, talis nimirum ut quisque solvere debeat pro viribus suis oeconomicis (S. Alf. III, 615). Coroll. Tributa non ita facile pro iniustis habeantur, ut v. g. tributa imposita ad exercitus sustentandos (n. 1059),ad quaedam aedificia luxuriosa construenda, quippe quae aliquod bonum sociale secum ferant. Alia tamen ut v. g. impendenda in scho­ las pravas dammanda sunt, atque minus etiam placent impendenda in res inutiles vel periculosas, ut theatra etc. 1054 IV. Obligatio legis tributariae a diversis diverso modo exponitur. Alii omnes leges tributarias pro mere poenalibus habent; alii censent, leges tributarias, quae tributa directa imponant, esse mixtas; quae tri­ buta indirecta praescribant, mere poenales esse. Deinde disputatur, utrum leges poenales mixtae ex iustitia commutativa, an ex alia virtute *obligent. Iam vero primum lex naturalis dictat, tributa esse solvenda, ut necessi­ tati communi succurratur (S. Alf. III, 616). Quam legem naturalem magis determinant leges positivae et iustae. Quoad hasce autem leges ita videtur dicendum: 1. Lex solvendi tribuli — postquam quota solvenda legaliter definita est — mixta seu ad actum obligare videtur. Atque primum quidem S. Scriptura huic sententiae videtur favere : « Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo » ’ Et: « Ideo necessitate subditi *.. Eiusmodi sunt v. g. tributa capitum, fundorum, aedium, capitalium. Tributum successionis ab aliis tributis directis, ab aliis indirectis accensetur. ----- ’. Ut vectigalia et portoria. ----- ’. Sententia aliquorum, qui obligationem obedientiae astruunt omnino reicienda videtur (n. 148). ----- *. Matth. XXII, 21. — 695 — estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servien­ tes. Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tribitum : cui vectigal, vectigal. » 1 quae sensu obvio actum solvendi, non solum poenas post solutionem neglectam subeundas imponunt. Deinde legislator censetur ferre leges modo, qui materiae legum apprime convenit. Atqui materiae legum tributariarum apprime convenit, ipsum actum solvendi tributi praecipi. Etenim leges tributariae magis determinant ipsam legem natu­ ralem tributi solvendi ; convenit autem, per leges, quae legem naturalem magis determinent, ipsum quoque actum praescribi ; aeque ac illud fit per ipsam legem, quae magis determinetur. Obi. i. Legislatores moderni non intendunt obligare seu vere praecipere ; si­ quidem neque obligationem, neque potestatem obligandi, neque aliquam moralitatem agnoscunt vel curant. Responsum vide n. 162. Obi. 2. Aestimatio communis leges tributarias pro mere poenalibus habet. Resp. Nego, legem iustam solvendi tributi, postquam quota legaliter definita est, ex aestimatione communi mere poenalem esse. Aestimatio summum involvit: i° tributa imposita esse iusto maiora, ideoque non esse obligationem omnia sol­ vendi ; 2° legem declarandi res, tributo indirecto obnoxias, esse mere poenalem. 2. Lex declarandi res tributo obnoxias, si forte exsistat:3 a) Mixta videtur, si sermo est de tributis directis. Ratio est, quia legislator praesumitur eodem modo ferre legem, quae versatur circa medium, quo quota solvenda definiri possit, ac legem solvendi quotam definitam ; quae praesumptio argumentis contrariis non eliditur. Atta­ men non pcccat, qui sequitur consuetudinem receptam pretium rerum declarandarum aliquatenus diminuendi; neque increpandus est, qui in f tributo personali non omnia ad amussim declarat. b) Practice pro mere poenali haberi potest, st de tributis indirectis agi­ tur. Ratio est, quia — quod de lege declarandi res tributo directo obno­ xias dici nequit — aestimatio satis communis hanc legem pro mere poe­ nali habet. Accedit, quod fraudantibus poena exorbitans (i. c. spectata sola gravitate actus, gravior quam par est) imminet ; iam vero pluribus minus conveniens videtur obligare èt sub culpa èt sub comminatione ‘. Rom. XIII, 5-7. ----- s. Scilicet hic illic leges aliae praecipiunt, ut cives decla­ rent res tributo obnoxias, aliae illud officialibus investigandum committunt, aliae civibus relinquunt facultatem alterutrum eligendi. — 6g6 — poenae exorbitantis (cfr. S. Alf. III, 616). Itaque non peccat, qui nihil declarando vel etiam res occultando, tributa indirecta defraudat. Quatenus extranei legibus (etiam tributariis) teneantur, vide n. 133. 3. Leges tributariae, quas mixtas esse diximus, satis probabiliter non obligant ex iustitia commutativa, sed ex iustitia legali aliave virtute, a iustitia commutativa distincta. Ratio desumitur ex eo, quod obligatio iustitiae commutativae non probatur, ut ex argumentis contrariae senten­ tiae discutiendis patebit. Itaque, lege non impleta, non datur obligatio restitutionis. Notes tamen, obligationem solvendi tributum persistere, donec tempus illud exigendi effluxerit. Obi. i. Legislator tributa imponendo disponit de parte bonorum suorum civium, atque ius strictum in ea fisco attribuit; quod potest vi alti dominii. Resp. Quod legislator per diam dispositionem ius strictum condit, non patet. Eodem iure admittitur, legislatorem imponendo tributum eo solo sensu disponere de parte bonorum, quod civibus imponit obligationem v. g. iustitiae legalis partem bonorum fisco cedendi. Obi. 2. Iustitia legalis potest quidem amnes actus honestos respicere, sed ipsi illi actus c motivo honestatis ipsis proprio, non autem e motivo iustitiae legalis imponuntur. Resp. Nihil impedit, quominus dicamus, pluribus actibus inessc honestatem iusti­ tiae legalis, eosque c motivo dictae virtutis imponi. Ceterum ex eo, quod actus honestus non imponitur e motivo iustitiae legalis, non manifeste sequitur, eum imponi c motivo iustitiae commutativae. Obi. 3. Ex pacto fundamentali plurium regnorum populus ipse seu cives, qui omnes declarantur coram lege aequales, deputatos ceu mandatarios eligunt, qui quotannis decernant, quae expensae publicae sint faciendae, et quomodo pecuniae ad hoc sint comparandae. Censentur ergo cives mandantes se immediate obligare ad praestanda, quae mandatarii necessaria decreverint. , I ill Resp., deputatos non esse mandatarios stricte dictos seu nequaquam nomine civium, sed proprio nomine agere. Deputati autem Gubernio concedunt ius com­ parandi pecunias necessarias, quin statuant, eas e motivo iustitiae commutativae exigendas esse. Obi. 4. Tributa solvenda sunt secundum aequalitatem rei (i. e. tributi statuti) ad rem (i. e. tributum solvendum). Atqui aequalitas rei ad rem respicitur a iustitia commutativa. Resp. Tributa solvenda sunt secundum aequalitatem proportionate statutam rei ad rem, cone.; secundum aequalitatem simpliciter sumptam, neg. Atqui aequalitas proportionate statuta rei ad rem non respicitur a iustitia commutativa (n. 379). , 1055 Coroll. I. Lex tributaria de cuius iustitia merito et serio dubitatur, per se non obligat, quia agitur de damno subditi; quo casu in dubio per se non est obligatio praeceptum servandi (n. 146; S. Alf. III, 617). Cum vero in dubio passim prae­ sumendum sit pro iustitia legis, casus quoad legem determinatam non ita facile — ^7 — occurret. Maiori vero iure admittitur, in tanta tributorum multitudine quaedam minus iusta esse, praesertim quatenus ad res nocivas potius quam ad utiles (v. g. ad universitates et scholas nocivas sustentandas) adhilA.antur ; hinc quilibet qui prudenter iudicet, se suffienter ad Ionum commune contribuisse, potest cetera tributa defraudare; immo practice dici potest, solutionem tertiae partis effugi posse. Attamen improbandi sunt, qui vectigalibus defraudandis ex professo va­ cant, quia animam atque res suas suaeque familiae periculo exponunt. Coroll. II. Qui custodes tributorum corrumpunt, cooperantur ad actum iniustum, ideoque tenentur restituere valorem tributorum defraudatorum ; ad mulctam au­ tem, quam deprehensi solvere debuissent, restituendam non tenentur (p. 657). Neque ad restitutionem tenentur vel peccant, qui verbis vel munusculis etc. student sibi conciliare custodes, ut ab iniusta vexatione abstineant, vel ut benigne (non tamen iniuste) agant, hasce praesertim leges humano modo — ut convenit — exse­ cutioni mandando. Coroll. III. Qui custodes decipiunt, puta serio declarando, nihil tributo obno­ xium adesse, ad restitutionem tenentur, si lex declarationem praecipit, vel civis secundum dicta n. 1054 .declarationem elegerit. Ratio est, quia fiscus medio iniusto a consequendo bono impeditur (n. 996). Si vero Gubernium rem officialibus investi­ gandam committit, decipiens satis probabiliter non tenetur restituere, quia in casu Gubernium videtur non curare declarationem civis, qualiscumque sit, ideoque non urgere ius, quod per se cuilibet competit, nc medio iniusto a bono consequendo impediatur. Praeterea non facile aderit vera deceptio, quin etiam mendacium usu restrictionis praecaveri potest. Coroll. IV. Denique observes, non esse tributa, quae Statui solvi debeant ob operas, quas in privatorum favorem praestat, puta in personis, litteris, mercibus transvehendis. Hic potius habetur contractus. Attamen plurima, quae ab adminis­ tratoribus statuuntur, satis probabiliter pro dispositionibus mere poenalibus haberi possunt, v. g., ne litteris ordinariis inserantur pecuniae, vel litterae inserantur aliis rebus transvehendis ; ne cum eadem tessera unus proficiscatur, alter redeat etc. IL De tributo successionis. I. Notio. Tributum successionis est tributum, quod heredes ex here- 1056 ditate obtenta fisco solvere debent. il. Iustitia legis. Lex tributi successionis communiter, spectata indole 1057 tributi, pro iusta habetur; nulla enim ratio assignari potest, cur Status nequeat aeque ac aliorum bonorum partem, ita etiam bonorum heredi­ tate acquisitorum partem sibi vindicare. Dixi spectata indole tributi, quia plures censent, in pluribus regionibus partem, fisco cedendam, iusto maiorem esse; sed — responderim — parum refert, utrum bonis hereditate acquisitis, an aliis bonis imponantur, modo tributa simul sumpta non sint iusto maiora. III. Obligatio legis. Lex mixta seu ad actum obligare videtur, idque 1058 — 6gS — etiamsi tributum succesionis tributis indirectis accenseatur. Valent enim rationes n. 1054 allatae ; neque aestimatio communis contraria opponi potest. Dicta enim aestimatio non tam legem pro mere poenali, quam partem fisco tribuendam pro iusto maiori habet. Corail. I. Qui secundum dicta n. 1055 censet, se satis contribuere ad bonum commune, etiamsi partom non declaret, potest cum restrictione iurare, declara­ tionem a se emissam esse sine reticentia vel minus completa designatione, subintelligendo scilicet: quatenus omissa in conscientia declaranda erant. Quod etiam applices iuramento promissorio declarandi, quae postea reperiet nondum vel non rite declarata esse. Coroll. II. Qui iuravit, se omnia declarasse, scienter celans partem in conscien­ tia declarandam, periurii reus est ; sed non tenetur partem celatam postea declarare, quia vi iuramenti promissorii additi tenetur solum declarare ea, quae postea rcocrict non vel non rite esse declarata. III. De servitio militari. 1059 I. lustitia legis. Lex conscriptionis coactae iusta est. Etenim ab iis, ad quos maxime spectat hac de re iudicare, attenta praesertim conscriptione communiter admissa, ad tuendam rempublicam valde utilis seu potius necessaria censetur. Neque iniuria inest in eo, quod familiae, quae non habent iuvenes idoneos, non tenentur ad aliquam compensationem ; quia onus servitii militaris non est familiale sed individuale : aequum tamen foret, dictas familias aliter contribuere. Adhaec a lege conscriptionis exi­ mendi sunt, quos eximit ius ecclesiasticum.1 1060 II. Obligatio legis. Lex servitii militaris secundum alios mere poena­ lis, secundum alios mixta est seu ad actum serviendi obligat. Porro : 1. Primum lex naturalis dictat, rempublicam etiam cum periculo vitae contra iniustos aggressores tempestive et debito modo tuendam esse. 2. Lex servitii militaris mixta seu ad actum obligare videtur. Etenim legislator — uti n. 1054 argumentati sumus — censetur ferre leges eo modo, qui materiae legis apprime convenit. Atqui materiae legis mili­ taris, utpote morali, quin etiam determinativac ipsius legis naturalis, apprime convenit, ipsum actum serviendi praecipi ; ut dictum est de le­ gibus tributariis (n. cit). Neque aestimatio communis fert, legem mili­ tarem esse mere poenalem. Cfr. Damen, De vrijdom (1er Geestelijken van den krijgsdienst ais Kerkeliike cn Staatkundige Lnstelling. — (yc/j — 3. Lex servitii militaris non obligat ex iustitia commutativa, sed ex iustitia legali aliave virtute, a iustitia tamen commutativa distincta; quod probatur eadem ratione, qua illud η. 1054 probatum est quoad leges tribu­ tarias. Coroll. Peccant qui inscriptionem in ordine ad conscriptionem negligunt; item qui exemptionem mediis illegitimis obtinent; qui quidem peccant, etiam abstractione facta a peccato, quod ipsa media — ut men­ dacium, corruptio medicorum, mutilatio sui — continent; item qui prae­ cepto mobilizationis non obtemperant, vel militiam deserunt. Idque valet, etiam si quis, praecepto edito, in alia regione commoretur; manet enim, ut communis fert aestimatio, subditus, donec in alia regione naturalizatus sit, ut dicitur. Attamen desertores non tenentur redire, si gravis ipsis immineat poena. Quaer. 1, num iniuste agant respectu eorum, qui ipsorum loco sufficiantur, ideoque illis restituere teneantur: i° qui sese ad militiam ineptos reddant; 2“ qui medicos vel magistratus decipiant, ut inepti declarentur; 30 qui militiam deserant Resp. Disputatur; sed negandum videtur; siquidem qui ita agunt non sunt causa, sed solum occasio damni. Causa damni est ipsa lex, quae certum numerum vocari iubet, ita ut, uno deficiente, alius vocetur. Obi. Sortientes tacite inter se ineunt contractum aleatorium, vi cuius tenentur omnia aleae relinquere, ideoque a decipiendis officialibus abstinere. Resp. Contractus eiusmodi gratis asseritur, quin etiam ab insciis iniretur. Quaer. 2, quid dicendum sit de eis, qui magistratus vel medicos corrumpant. Resp. i. Corrumpentes certo iniuste agunt erga rempublicam, cooperando scilicet ad actum iniustum magistratuum vel medicorum, qui respectu reipublicae ex iusti­ tia fideliter munere fungi tenentur. Attamen damnum, quod respublica patitur, aestimari nequit, ncc practice restitutio poenitenti imponenda videtur. Resp. 2. Acriter disputatur, num etiam iniuste agant respectu eorum, qui ipso­ rum (i. e. corrumpentium) loco vocentur. Porro satis probabiliter negatur, quia etiam in casu corrumpentes non sunt causa, sed occasio damni, tertio obvenientis; nec patet, officiales contractu tacito teneri respectu tertii, scilicet ad damnum ab ipso avertendum. IV. De aliarum legum socialium observatione. Sufficiat notasse haec: Aliae leges sociales — pariter ac leges iam 1061 expositae — mixtae videntur; generatim tamen non obligant ex iustitia commutativa, sed ex iustitia legali aliave virtute, nisi sint magis determinativa iuris stricti. Diximus : I. Aliae leges sociales mixtae videntur. Ex una enim parte praesump­ tio videtur esse, actum lege contentum vere praecipi, si materia moralis — 700 — sit (η. 1054) ; ex altera parte dicta praesumptio non eliditur aestimatione communi, quae leges, de quibus dicimus, pro mere poenalibus habeat. Π. Generatim tamen non obligant ex iustitia commutativa; sed ex iustitia legali aliave virtute, a iustitia commutativa distincta. Obligatio enim iustitiae commutativae passim nullo e capite patet, ideoque saltem practice pro non exsistente haberi potest: hinc, lege non impleta, obliga­ tio restitutionis deest (cfr. dicta p. 696). III. Nisi sint magis detcrminativae iuris stricti, puta legem, quae pro adiunctis pretium aliquarum rerum vel salarium tribuendum determinet; quod satis patet. Quandoque tamen etiam extra casum assignatum ius strictum condunt, ut ex natura rei vel ex legis tenore erui poterit (cfr. n. 764 et 796). Pars VIII. De VIII praecepto Decalogi. Octavum praeceptum edicit : « Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium ; » 1 prohibet igitur mendacium, quo fama proximi laeditur. Extenditur ab aliquibus ad omnem iniuriam, quae proximo ver­ bis vel signis aequi valentibus infertur. Quidquid est, saltem ob connexio­ nem materiae dicemus: i° de laesione veritatis seu dc mendacio; 20 de laesione famae seu de detractione ; 30 de laesione honoris seu de contu­ melia ; 40 de laesione secreti. SECTIO I. De laesione veritatis seu de mendacio. ’ (S. Thom. 2. 2, q. no, ni ; S. Alf. cfr. Theol. Mor. 1. III, n. 157-171 ; Horn. Ap. tr. 5, n. 15 et 16). Veracitati opponitur omnis actus manifestationis disconveniens cum conceptu interno. Si actus ille continetur verbis, signis vel scriptis, dici­ tur mendacium ; si factis consistit, vocatur simulatio. Hinc quae de men­ dacio dicturi sumus, etiam simulationi applicentur. J I 1062 I. Notio. Mendacium definiri solet: Locutio contra mentem. Dicitur: 1. Locutio; qua voce intelligitur ordinatio conceptuum ad alterum, mediantibus sive verbis, quae praecipuum locum tenent inter signa, sive aliis signis (S. Thom. 2. 2, q. no, a. 1, ad 2). 2. Contra mentem, i. e. quae adversatur conceptui mentis. ‘. i. Exod. XX, 16. ----- :. Cfr. Waffeeaert, Dissertation morale sur la malice du mensonge; Kof.xr.aEdt. apud N. K. Stemmen, 1025, p. 297; Grcgorianum, 1920, p. il. 278; A. Kern, Die Lüge. — γοτ — Coroll. I. Ad mendacium requiruntur: i° voluntas dicendi falsum, i. e. — prout falsum hic sumitur — quod est contrarium conceptui seu quod pro falso habetur; 2° locutio conceptui contraria, c Ratio .mendacii sumitur a formali falsitate, ex hoc scilicet quod aliquis habet voluntatem falsum enuntiandi ; unde et mendacium nominatur ex eo, quod contra mentem dicitur (S. Thom. 2. 2, q. no, a. i). Non autem requiruntur: i° conceptus re vera falsus — hinc mentitur, qui pro falso habet, quod dicit, licet id quod dicit, verum sit — 2° voluntas fallendi ; < quod... aliquis intendat falsitatem in opinione alterius constituere, fallendo ipsum, non pertinet ad speciem mendacii, sed ad quamdam perfectionem ipsius > (S. Thom. 1. c.) ; neque 3° deceptio proximi ; ut patet in reo, qui coram iudice, qui fuit testis de visu, crimen negat. Coroll. II. Mendacium non est; l° dicere falsum, quod dicens habet pro vero; 2° dicere ex io co, quae aperte falsa sunt, quia adiuncta ordinariam verborum signi­ ficationem auferunt; 30 locutiones ironicac vel hypcrbolicae, quibus verba ad aliam significationem revera transferuntur ; 40 locutiones aequivocae seu cum restric­ tione late mentali prolatae, ut statim magis exponetur; neque 50 mendacium est, si satis ostendo, mc nolle veritatem manifestare, quia tunc verba ex isto adiuncto denuo alium sensum recipiunt. II. Divisio. Mendacium distinguitur triplex, iocosum, officiosum et 1063 perniciosum seu damnosum, prout fit delectationis vel utilitatis — sive propriae sive alienae — causa, vel cum damno tertii (S. Thom. 2. 2, q. no, a. 2). \zoce autem mendacii perniciosi etiam comprehendi potest mendacium, quod fit cum iniuria Dei (cfr. S. Thom. 1. c. a. 4). III. Moralitas. 1. Mendacium est peccatum, nec unquam licitum. Est 1064 peccatum; quod patet tam ex S. Scriptura1 quam ex ratione. Etenim illicitus est actus, qui adversatur fini, qui actui a natura i. e. ab Auctore naturae praestitutus est. Atqui mendacium, i. e. locutio contra conceptum, adversatur fini, qui locutioni, i. e. ordinationi conceptuum ad alterum, praestitutus est (S. Thom. 2. 2, q. no, a. 3). Deinde « quia homo est animal sociale, naturaliter unus homo debet alteri id, sine quo societas humana servari non posset; non autem possent homines ad invicem con­ vivere, nisi sibi invicem crederent, tanquam sibi invicem veritatem mani­ festantibus » (S. Thom. 2. 2, q. 109, a. 3, ad 1). Nec unquam licitum, quia prior, de qua diximus deordinatio auferri nequit (S. Thom. 2. 2, q. no, a. 3; Quodl. 8, a. 14; S. Alf. III, 171). Obi. Actus cum duplici effectu, positis ponendis, licitus est. Atqui locutio contra mentem quandoque actus evadit cum duplici effectu, quorum unus, scilicet defen­ sio secreti intenditur, alter permittitur. Resp. Actus cum duplici effectu ut licitus sit, debet esse in se saltem indiffe­ rens, non deordinatus. Atqui locutio contra mentem in se deordinata seu peccaminosa est, ut sequitur e,x dictis. ‘. Prov. VIII, 5; Coloss. III, 9· - 702 - Quid, si quis sine mendacio nequit celare veritatem, quae (S. Thom. 2. 2, III, a. 2). 1065 IV. Occultatio veritatis qua talis non est mendacium, quia non invol­ vit voluntatem dicendi falsum, sed solum voluntatem reticendi verum. Occultatur autem veritas non solum tacendo, verum etiam loquendo cum aliqua restrictione mentali ; de qua uberius dicendum. 1. Notio restrictionis mentalis. Habetur, quando loquens mente res­ tringit verba ad sensum, quem aut nullatenus, aut sive ex se sive ex adiunctis praeter alium habent. 2. Divisio restrictionis mentalis. Distinguitur duplex, late et pure mentalis. Pure mentalis est, quando loquens mente restringit verba ad sensum, quem nullatenus habent, ita ut nullo modo i. e. neque ex ipsis vocibus, neque ex adiunctis vel circumstantiis percipi possit ; ut si rogatus, num fuerit Parisiis, affirmet, subintelligendo: «animo» Late mentalis habetur, quando loquens verba, quae duplicem sensum habent, 1 Quoad secretum non datur obligatio illud positive celandi, sed solum obligatio illud non manifestandi; at fieri potest, ut secretum aliquo, modo manifestetur, nisi celetur Praeterea per accidens potest haberi obligatio positive celandi secretum, v. g. ratione caritatis. — 7°3 — mente restringit ad sensum minus obvium, permittens sensum magis obvium ab audiente accipi ; ut si rogatus, num aliquid noverit, respon­ deat : «Non», subintelligendo : «scientia communicabili ». Restrictio late mentalis etiam dicitur aequivocatio seu amphibologia, quae scilicet habetur, quando verba prolata habent duplicem sensum (S. Alf. III, 151, 152; Horn. Ap. tr. 5, n. 15). 3. Moralitas restrictionis mentalis, a) Restrictio pure mentalis nunauani licita est. Nam incidit in mendacium: scilicet verba in casu nullatenus exprimunt sensum, quem loquens intendit, dum sensus expressus iudicio loquentis adversari supponitur; habetur igitur locutio contra mentem (S. Alf. 152). Accedunt propositiones damnatae ab Innoc. XI, scilicet: 26: « Si quis vel solus vel eorum aliis, sive interrogatus sive propria sponte, sive recreationis causa, sive quocumque alio fine iuret, se non fecisse aliquid, quod revera fecit, intelligendo intra se aliquid, quod non fecit, vel aliam viam ab ea in qua fecit, vel quodvis aliud addi­ tum verum, revera non mentitur nec est periurus » ;’ 27: « Causa iusta utendi his amphibologiis est, quoties id necessarium aut utile est ad salu­ tem corporis, honorem, res familiares tuendas, vel ad quemlibet alium virtutis actum, ita ut veritatis occultatio censeatur tunc expediens et studiosa » ; * b) Restrictio late mentalis, cum qua coincidit aequivocatio, per se illicita est; adversatur enim sinceritati, atque de facto passim audientem in errorem ducit. Attamen licita evadit, si causa iusta adest, neque aliunde est obligatio veritatem aperiendi, puta ex praecepto Superioris. Patet tam ex exemplo Christi. * quam ex eo quod in restrictione late mentali verba continent etiam sensum a loquente intentum, ita ut non habeatur locutio contra mentem seu intrinseca illa deordinatio, quae men­ dacio inhaeret (S. Alf. 1. c.). Coroll. /. luvat praeter alias in diversis tractatibus occurrentes quasdam doc­ trinae expositae applicationes ex S'. Alfonso referre: 1. « Indigens bonis absconditis ad sustentationem potest iudici respondere, se nihil habere. Pariter heres, qui occultavit bona, si non tenetur ex illis satisfacere creditoribus, potest iudici respondere, sc nihil occultasse subintelligens: ex qui­ bus satisfacere teneatur » (III, 158). 2. « Qui mutuum accepit, sed postea satisfecit, potest negare se accepisse mu­ tuum subintelligens: Ha ut debeat solvero (III, 159). 3. Adultera a viro interrogata, num crimen commiserit, potest negare sub­ intelligens: ita »/ debeat illud manifestare (III, 162). ’. Denz.-Bannw. n. 1176. Matth. XXIV, 36. ’. Denz.-Bannw. n. 1177. loa. VII, 8; — /04 — 4- Famulus iussu domini potest respondere, eum domi non esse, subintclligens : ad alloquendum (III, 165). 5. Obligatus ad secretum potest interroganti respondere, sv nihil scire subintelligcns: v. g. scientia communicabili (III, 153). 6. Rogatus, ut pecuniam donet vel mutuam det, potest respondere, se illam non habere, subintelligens : pecuniam, quam dare vel mutuare velit (III, 163). 7. Invitatus, qui interrogatur, an sapiat cibus, qui insipidus est, potest respon­ dere, cum bonum esse; eiusmodi enim responsa non debent necessario sensu absoluto accipi (III, 160). SECTIO II De laesione famae. (S. Thom. 2. 2, q. 60, a. 3 ; q. 72-73 ; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 962-1003; Horn. Ap. tr. 11, n. 1-2 et 7-22). Fama (a fando) est communis vel multorum opinio seu aestimatio de alterius moribus. Dicitur autem bona vel mala, prout moraliter bona vel moraliter mala alicui adiudicantur. Sermo ad perfectionem famae per­ tinet. Fama laeditur externe per detractionem, interne per indicia teme­ raria. De singulis dicendum. CAPUT I. De detractione. Agemus primum de notione, divisione et moralitate detractionis, deinde de restitutione ob detractionem, tum de causis excusantibus detractio­ nem, denique de audiente detractionem. Articulus I. De notione, divisione et moralitate detractionis. 1066 I. Notio. Deti actio est iniusta famae alienae demigratio. Si fit coram infamato, accedit contumelia seu laesio honoris (S. Thom. 2. 2, q. 73, a. i ; S. Alf. III, 966). 1067 II. Divisio. Detractio distinguitur in detractionem simplicem et calum­ niam, prout committitur verum revelando, vel falsum imponendo. 1068 111. Moralitas. 1. Detractio (tam simplex quam calumnia) adversatur iustitiae, estque gravis ex genere suo. Adversatur iustitiae, quia privat hominem bono iuste possesso. Est gravis cx genere suo, quod patet ex S. Scriptura;1 item ex ratione; nam «auferre... alicui famam valde l. Prov. XXXIV, 9; ad Rom. I, 30, 32; ad Cor. VI, 10; lac. III. — 7°5 — grave est, quia inter res temporales videtur fama esse pretiosior, per cuius defectum impeditur homo a multis bene agendis; propter quod dicitur Eccl. 41.: Curam habe de bono nomine: hoc enim magis perma­ nebit tibi, quam mille thesauri magni et pretiosi ; et ideo detractio per se loquendo est peccatum mortale » (S. Thom. 2. 2, q. 73, a. 2). Fieri tamen possunt venialia ob levitatem materiae. Denique dicta peccata adversari iustitiae, ex dictis satis eruitur (S. Alf. III, 966). Ceterum advertas: a) Malitia calumniae gravior est quam malitia detractionis simplicis; ista enim ius in famam absolutum, haec ius limitatum laedit; nam unus­ quisque ius habet, ne unquam falsum ei imponatur; quoad verum reve­ landum vero habet tantum ius, ne sine causa respective gravi reveletur. b) Gravitas materiae, si de laesione famae agitur, pendet: 1° ex gravi­ tate rei revelatae ; 2° ex iudicio, quod audientes, spectata eorum regione et conditione, ferunt; 30 ex maiori minorive auctoritate detrahentis; 4° ex conditione personae, cui detrahitur (S. Alf. III, 967). Obi. Malus non habet ius retinendi famam bonitatis. Resp. Nego assertum; siquidem ex una parte nemo profecto tenetur semetipsum fama privare ; ex altera autem parte per se nemini privato competit, alium privare bono, quod hic sine iniuria alterius habet et possidet ; nec publica auctoritas illud potest, nisi ordo publicus expostulet. 2. Detractio simplex et calumnia, quatenus iustitiae adversantur, non differunt specie; quia idem bonum seu ius laedunt. Sed calumniae acce­ dit species mendacii. Adhaec detractiones in materiis diversis videntur esse eiusdem speciei, quia, quatenus sunt laesivae famae, non sunt moraliter diversae, sed differunt tantum secundum magis et minus (S. Alf. III, 978). Obi. Fama constat partibus specie distinctis ; alia enim est fama quam quis possidet de castitate, alia dc iustitia, proindeque laesiones famae debent differre specie, prout partes diversae speciei violant. Resp. Partes, quibus fama constat, in se diversae quidem speciei sunt, sed quatenus famam constituunt, differunt tantum secundum magis et minus. Coroll. I. Ordinarie veniale est revelare: l° defectus naturales animi vel corporis; 2° culpas veniales; 30 defectum gravem quidem, sed quod in hominibus eiusmodi conditionis satis commune est (S. Alf. III, 967),. Coroll. Ii. Generatim, nisi res nota sit, mortale est dicere de superiore, quod men­ dax est ; dc religioso vel de sacerdote, quod fuerit ebrius, vel quod est puellarum amans; item uti verbis, quae ansam praebent grave quid suspicandi, ut si «nihil in particulari, sed tantum in genere dicas v. gr. te scire aliquid de illo, quod si dicas, magno illum rubore sit affecturum » (S. Alf. 1. c.). Coroll. III. Qui narrat crimen occultum alicuius, qui iam in aliis diffamatus est, graviter peccat, si nova revelatio priorem infamiam notabiliter augeat, vel novam 45 — γοό — gravem infamiam afferat, puta si de infami in una specie narratur crimen alterius speciei, cum priori non valde connexae (S. Alf. III, 976). Coroll. IV. Qui referendo alicuius crimen occultum simul poenitentiam refert, gravis detractionis reus est, nisi poenitentia tanta sit, ut infamiam omnino deleat. Coroll. V. Plures leves detractiones possunt in gravem materiam coalescere, quia simul sumptae gravem famae laesionem possunt continere. Coroll. VI. Quae dicta sunt de laesione famae, etiam infamationi mortui appli­ ces, quamvis minus grave sit mortuo quam vivo detrahere, coque minor sit de­ tractio, quo diutius mortuus sit. Quid autem liceat historicis, vide n. 1070. 3. Detractio alicuius personae gravius etiam peccatum continet, si infamia infamati redundat in communitatem, vel in familiam, ad quam pertinet; coque gravius est peccatum, quo maius ct communius bonum laeditur. Advertas tamen, infamationem membri passim eo magis in communitatem redundare, quo minor est numero, ideoque magis redun­ dare in familiam, quae de se numero minor est (S. Alf. III, 978; Hom. Ap. tr. II, n. 16). 1069 Quaer. 1, quantum peccatum sit revelare defectum gravem uni vel alteri, certo rem secreto servaturo. Resp. I. Si fit ob iustam causam, v. g. instructionis, consilii gratia, nullum peccatum est. Idem dicendum videtur, si fit solatii tantum causa, non autem ex intentione proximum denigrandi. Ratio est, quia iniuria affectus videtur habere ius minuendi dolorem cum aliquo damno eius, qui dolorem intulit. Hinc excusari videntur famuli, uxores, filii detegentes iniurias sibi illatas a domino, a viro, a patre (S. Alf. III, 973). Resp. 2. Si fit suie causa, disputatur, utrum grave an leve peccatum sit. Iam vero sententia satis probabilis non agnoscit nisi culpam levem, quia cum fama consistat in communi vel multorum aestimatione, non apparet, eam per malam opinionem unius altcriusve notabiliter laedi (S. Alf. III, 973; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 73, a. i. ad 2). Neque dicatur, per diffamationem apud unum, aeque ac per unius iudicium temerarium, famam graviter laedi. Respondetur enim, in iudicio temerario haberi delicti falsi vel omnino incerti criminationem, in nostra autem hypothesi veri criminis revelationem supponi. Excipiunt tamen auctores casum, quo quis delictum revelaret personae (v. g. superiori, hero), cui illud prae aliis occultare rationabiliter vult delinquens (S. Alf. III, 973). Praeterea narratio cri­ minis falsi somper mortale est, quia ius firmius habeo, ne falsum crimen mihi imponatur, quam ne crimen verum alteri reveletur. Denique etiam revelatio cri­ minis veri uni viro fido per accidens potest esse gravis, scilicet, si continet susur­ rationem (n. 1079). Quaer. 2, quale et quantum peccatum sit revelare defectum, qui per se gravem materiam constitueret, sed tamquam auditum ab aliis. Resp. i. Si ita referas, ut alii vi ipsius narrationis credant, quod referatur, habetur peccatum grave contra iustitiam ; puta « si asseras, te audivisse a persona fide digna,... quia das sufficientem causam credendi malum » (S. Alf. III, 977). Resp 2. Si ta referas, ut alii sint credituri ex sola sua levitate vel malitia, — 707 — non peccas graviter contra iustitiam, quia non es causa sed tantum occasio gravis damni. At peccas contra caritatem, quia quisque tenetur impedire grave damnum proximi, quantum commode potest (S. Alf. I. c.). Immo si de crimine enormi sermo est, etiam graviter contra iustitiam peccatur. Ratio est, quia ex una parte etiam suspicio eiusmodi criminis graviter laedit famam, cx altera parte narratio saltem causa suspipicionis dici debet (S. Alf. 1. c.) Quaer. 3, quatenus peccatum sit referre crimen personae prorsus ignotae vel, non nominata persona. Resp. Illud per se nullam detractionem continet. Excipe ramen : l° si periculum sit, ne persona postea cognosci vel in suspicionem venire possit; 2° si eiusmodi relatio redundet in familiam, communitatem etc. eius, cuius crimen refertur; quo casu graviter vel leviter peccatur, prout fama illius graviter vel leviter laeditur, hinc v. g. graviter peccaret, qui diccnct, aliquem ex ista communitate religiosa tale crimen commisisse (S. Alf. III, 978). « Nihilo minus si ordo esset amplus, non aestimandum grave peccatum... nominare ordinem, qui non est strictae obser­ vantiae » (S. Alf. Horn Ap. tr. 11, n. 16; p. 9). Quaer. 4, num liceat detrahere defuncto. Resp. Neg., quia anima defuncti non secus ac homo vivens habet ius in famam. Attamen < mortuum infamare minus grave est quam vivum, > quia minus fama indiget (S. Alf. III, 978). Quaer. 5, quatenus peccatum sit crimen notorium ulterius divulgare Resp. Crimen notorium esse potest: 1° iure; 2° facto; 3" fama. Notorium iure dicitur, de quo per sententiam iudicis constat. Notorium facto est, quod coram tot communitatis personis commissum est, ut certo et brevi magis magisque divul­ getur. Notorium fama est, quod tot personis communitatis narratum est, ut certo et brevi magis magisque narretur (S. Alf. III, 975; VII, 141). Adhaec aliquod crimen potest esse notorium vel respective tantum, puta respectu collegii, commu­ nitatis, familiae, viciniae, vel absolute respectu omnium, qui eandem regionem vel civitatem incolunt. Iam vero: t. Crimen notorium iure quocumque loco ct tompore sine iniustitia divulgari potest. ludex enim reum iure in famam absolute privat, sicuti ipsum potest bonis fortunae privare ; quin etiam iudicia publica exercentur eo fine, ut ex publicitate partialis poena habeatur per infamationem. Neque qui eiusmodi crimen divulgat, per se, i. e. nisi cx malo affectu agat, contra caritatem peccat. Reus enim etiam eam ob rationem damnatus est, ut alii a crimine deterreantur, decedit quod ad bonum commune expediit, unumquemque cognosci, qualis publice est (S. Alf. III, 974)· 2. Crimen notorium sive facto sive fama licet revelare, prout sequitur : a) Licitum est illud revelare eiusdem conventus vel collegii membris. b) Quoad revelationem in alia communitate, ita dicendum : «)Licet, si notitia criminis, spectatis adiunctis, cito eo perventura est. Quocirca advertas, hodiedum communicationes inter conventus esse frequentiores, ita ut revelatio difficile peccatum grave futura sit. Secus dicendum de diversa provincia et de monasterio sui iuris. ft)Si notitia criminis non vel non cito in aliam communitatem perventura est, illicitum et iniustum est illud ibidem revelare, si agitur de communitate restricta, i. c. de domo, conventu, collegio. Idem theoretice dicendum, si agitur de civitate, — 708 — oppido vel pago, quia infamatus in uno loco iustc adhuc possidet famam in loco, ad quem notitia criminis non est cito perventura ; ergo facit illi iniuriam et peccat contra iustitiam, qui eum illic diffamat. Nec valet si dicas, illum nullibi amplius ius habere ad famam, ex quo crimen eius alicubi est publicum. Qua enim ratione hoc ius amisisset? Non per crimen ipsum secundum se; alias quicumque crimen quantumvis occulte commisisset, non haberet amplius ius ad famam, et nemo pec­ caret contra iustitiam illud vulgando; quod nullus admittit. Non per crimen qua publicum in uno loco; est enim et erit ignotum alibi nisi reveles, adeoque sic se habet illic, ubi ignotum est, ac si esset absolute occultum.1 Dixi theoretice, quia practice ob frequentiorem inter diversa loca communicationem, crimen in uno loco publicum cito in alio loco divulgabitur. Denique semper licitum est divulgare crimina, quae reddunt hominem perniciosum, quia ad bonum commune expedit, homines perniciosos ab omnibus cognosci: tales sunt v. g. homicidae, fures, scandalose luxuriosi etc. (S. Alf. 1. c.). Quaer. 0, num liceat iterum revelare crimen, quod oblivione factum est occultum. Resp. Affirmative, si sermo est de crimine notorio iure, ut supra dictum est. Secus, si agitur de crimine nototrio facto vel fama. Hoc iterum manifestare certo caritati adversatur; atque etiam iustitiae, ut videtur, quia per oblivionem res reducta est ad stalum quo erat ante publicitatem (S. Alf. Horn. Ap. tr. ii. η. 13X Articulus II. De causis excusantibus detractionem. 1070 I. Calumnia nunquam licita est, ut patet tam ex dictis de mendacio, quam ex prop. 44 ab Innoc XI damnata : Probabile est, non peccare mortaliter, qui imponit falsum crimen alicui, ut suam iustitiam et hono­ rem defendat. *. II. Detractionem simplicem licitam reddere possunt: 1. Consensus delinquentis, quippe qui sit dominus suae famae, ideoque per se isto bono se abdicare potest. 2. Bonum publicum tuendum. Hinc si noveris, hominem luxuriae dedi­ tum velle SS. Oi dines recipere, teneris eum Superiori denuntiare (S. Alf. III, 968); item per se debes manifestare medicum improbum, qui aliis occasio peccandi est. 3. Bonum spirituale ipsius delinquentis; hinc iure excusant « eos qui crimen occultum filiorum parentibus vel famulorum heris vel religioso­ rum praelato ut patri in ordine ad correctionem significant, uti et uxo­ rem loquentem cum marito de criminibus occultis filiorum vel famulo­ rum » (S. Alf. 1. c.). 4. Bonum temporale vel spirituale, respectu ad diffamationem grave, sive ipsius revelantis sive tertii: Hinc licet manifestare reum, si inno­ cens accusetur; item informare heram de pravis moribus ancillae, quam ‘. Cfr. Billuart, De iure et iustitia, diss. 15, a. 1, § 5. ----- ». Denz-Bannw. η. Π94. — 7θ9 — conducere intendit; item (aliquando) crimen occultum alicui significare consilii vel auxilii capiendi causa, etc. (S. Alf. 1. c. et n. 969). 5. Quoad historicos noto : a) Licet ipsis conscribere publica sui temporis, etsi litteris consignata ad pos­ terorum notitiam transmittuntur, et ita famam auctorum in perpetuum laedunt.1 b) Quoad ea, quae fuerunt publica, sed prorsus obliterata sunt, Auctores com­ muniter historicis plus concedunt ob historiae integritatem, et ad instructionem et terrorem aliorum. Praeterea cum tabularia, etiam secretiora, nostra aetate omnibus historiae studiosis facile pervia sint, dubitari potest, an did debeant occulta crimina, quae in vetustis documentis continentur. ’ Idque eo magis potest urgeri, quod praestat, plura, quae ex se melius aeterna oblivione sepulta manerent, per probum historiographum secundum veritatem narrari, quam per impios ea falsis misceri atque ad pravos fines propalari. * Notes tamen, in libro historico, qui ad vulgus destinetur, plura sileri posse, quae non in aliis. Articulus III. De restitutione ob detrectationem. 1. Subiectum restitutionis. 1. Qui iniuste et cum culpa theologica 1071 gravi famam proximi laesit, tenetur sub gravi ad restitutionem « aeque ac ad restitutionem cuiuslibet rei subtractae » (S. Thom. 2. 2, q. 73, a. 2; S. Alf. III, 991). 2. Qui cum culpa levi vel inculpabiliter famam proximi laesit, tene­ tur causam damni a se positam atque moraliter perseverantem, i. e. detractionem revocare vel vi destituere, si commode potest. 3. Quae dicta sunt de detrahente, etiam applicentur i° ei, qui positive influxit in detractionem iniustam, puta interrogando, applaudendo etc. (n. 1075); 20 Superiori, casu quo ex iustitia tenetur providere famae res­ tituendae, secundum dicenda n. 1075. II. Obiectum restitutionis Obligatio est restituendi: i° famam inius- 1072 te laesam; 2° damna realia ex famae laesione secuta et saltem confuse praevisa. Porro « obligatio restitutionis famae, cum sit pure personalis, non transit ad heredes. Obligatio autem compensationis dicti damni, cum habeat respectum ad bona infamatoris, transit ad heredes » (S. Alf. in, 996). III. Modus restituendi. 1. Qui falsum narravit, debet falso impositum 1073 aperte retractare — puta dicendo, se errasse vel, si id non sufficiat, se mentitum esse immo, si opus sit, retractationem probare atque iura­ mento vel etiam testibus firmare (S. Alf. III, 991). ‘. Sweens, De virtute iustitiae, n. 473. -, Lehmkuhl, Theol. Mor.u I, 1426. — /io — 2. Qui verum revelavit, debet opinionem audientium prudenter corri­ gere, puta cum aequivocatione dicendo, se errasse etc. Si res ita non succedat, aequivalentem compensationem praebere satagat, puta infa­ matum in eadem vel in diversa materia laudando etc. (S. Thom. 2. 2, q. 62, a. 2, ad 2; S. Alf. III, 992). 3. Detractor in defectu immediate audientium, apud auditores media­ tos tenetur restituere famam, prout sequitur: a) Non tenetur, si rem narravit apud eos, quos putabat eam celaturos; quia damnum non praevisum ei non imputatur. b) Disputatur, num teneatur, si praevidere poterat, audientes secre­ tum non esse servaturos. \zidetur autem per se teneri, quia in posita hypothesi detractor evadit non mere causa occasionalis damni ab audi­ toribus immediatis inferendi, sed causa occasionalis, quae induit ratio­ nem cooperationis (culpabilis) ad illud damnum. Atqui qui culpabiliter ad damnum alicuius cooperatur, (formaliter) iniuste agit, ideoque ad restitutionem tenetur. Dixi per se, quia practice saepe excusabitur, sive quia audientes immediati damnum restituent, sive ob impotentiam mo­ ralem (S. Alf. III. 991). 1074 IV. Causae excusantes a restitutione famae enumerari solent: 1. Impotentia physica vel moralis. Quoad impotentiam autem mora­ lem notes, detractorem non teneri ad restitutionem famae cum damno multo maiori. Damnum propriae famae non excusat, nisi fama detrac­ toris bono publico necessaria sit (S. Alf. III, 1002). Attamen nemo tene­ tur pecunia compensare famam laesam (S. Alf. III, 1000). Si autem quaeras, num infamatus possit se compensare pecunia infamantis, ita dicendum videtur: Si infamans iniustc recusat restitutionem famae, in­ famatus probabilius potest se compensare, innixus principio : Si tu mihi iniuste negas, quod mihi debetur, mihi licet tibi aliquid subtrahere, quod tuum est; fere ac « non cogeris ius suum alteri reddere, si ille recuset tibi reddere tuum » (S. Alf. IV, 999). Si infamans excusatur a restituen­ da fama, negandum videtur, quia ex una parte ius in pecuniam dubium est, ex altera compensatio ob ius dubium non admittitur (n. 1033 ; cfr. S. Alf. III, 1001). 2. Cessatio damni; ut si quis iam aliunde, puta sententia iudicis vel oblivione ab infamia purgatus sit. In dubio, num crimen proximi obli­ vioni datum sit, ordinarie obligatio restituendi cessabit; tum quia erit periculum infamato magis nocendi, tum quia restitutio fieri nequit sine damno proprio, quod quis ob damnum iam dubium proximi reparandum pati non tenetur (S. Alf. III, 997, 998). — /ii — 3- Condonatio infamati, sive expressa sive praesumpta. Attamen dam­ num famae non tam facile condonari praesumi potest, ac damnum in bonis fortunae. Condonatio prohibetur, si infamia redundat in alios, vel bono communi nocet, ut si agitur de sacerdote, religioso (S. Alf. III, 1003). 4. Compensatio, intellecta eo sensu, quod post illatam utrimque iniuriam possis satis probabiliter restitutionem differre, donec alter paratus sit satisfacere. Ex hisce tamen non concludas, infamantem pariter posse infamari (S. Alf. III. 999). Id tamen licet, ut minuas fidem infamantis, vel ut ipsum invitum inducas ad famam restituendam vel ulteriorem detractionem omittendam. Nota. Excusatio a restitutione famae per se non secum fert excusa­ tionem a reparandis damnis reatibus, ex laesione famae secutis. Articulus IV. De audiente detractionem. I. Qui positive influit in detractionem (puta interrogando, ridendo, 1075 applaudendo), peccat contra iustitiam. Attamen satis probabiliter leviter tantum peccat, qui sine animo divulgandi crimen proximi expiscatur (n. 1069; S. Alf. III, 979). II. Qui solum interne gaude! de detractione, peccat contra caritatem respectu infamati; item respectu infamantis, quatenus omittit correptio­ nem fraternam casu, quo ad eam tenetur (S. Alf. 1. c.). III. Qui non gaudet de detractione qua tali, sed de auditione rei novae, vel de cognitione curiosa alienorum criminum, vel de lepido modo nar­ randi, vel de re narrata qua facetiosa, saltem a mortali excusatur (S. Alf. 1. c.). IV. Qui non impedit detractionem, quam facile impedire potest, peccat contra caritatem. Verum practice saepe obligatio saltem gravis positive impediendi abest, « quia in hac materia detractionis difficillime constare potest correptionem proficere, et aliunde facillime offenduntur detra­ hentes coram aliis correpti, immo periculum est quod potius augeant vel confirment detractionem... Excusantur autem apud omnes etiam a veniali, qui, advertendo detractionem, vel discedunt, vel sermonem di­ vertunt, vel faciem avertunt aut tristem ostendunt » (S. Alf. III, 981). Secus dicendum de Superiore, qui non impedit detractionem, scilicet: i. Superior infamantis per se tenetur ex caritate, magis etiam quam alii, subdi­ tum corripere; quin etiam ex iustitia, si est parochus (quamvis non sit superior) vel Episcopus infamantis. Respectu vero infamantis non subditi non aliter tenetur ac alii. — 712 — 2. Superior infatuati pariter per se tenetur, .magis etiam quam alii, ex caritate malum subditi impedire; non tamen ex iustitia, etiamsi sit ipsius parochus vel Episcopus, quia non tenetur ex ista virtute bono temporali subditi attendere (S. Alf. 1. c.). Quid vero, si superior non impediverit detractionem? Rcs[>. I. Superior infatuantis tenetur ex caritate subditum adigere, ut famam restituat; imo ex iustitia, si est parochus vel Episcopus. Resp. 2. Superior infamati pariter per se tenetur ex caritate providere restitu­ tioni famae; non tamen ex iustitia, etiam si sit parochus vel Episcopus, quia non tenetur ex ista virtute bono temporali subditi providere. Resp. 3. Si agitur de superiore utriusque, et infamatus auctoritatem superioris implorat, probabilius ex iustitia tenetur restitutionem famae curare, quia in casu videtur iudicem agere, qui ex iustitia ius dicat (S. Alf. III, 980). CAPUT II. De iudicio, opinione et dubio temerariis. 1076 I. Notiones. Iudicium seu certitudo, opinio et dubium involvunt res­ pective assensum firmum, assensum infirmum, et suspensionem assen­ sus circa veritatem alicuius propositionis. Suspicio reducitur ad dubium (n 215). Dicuntur hic temeraria, si fiunt sine fundamento sufficienti, et respiciunt malum proximi (S. Alf. III, 962). 1077 II. Moralitas. 1. Iudicium, opinio et dubium, temerarie concepta, sunt peccata, atque quidem contra iustitiam. Patet tam ex S. Scriptura — quae saltem docet, ea esse peccata1 — quam ex eo, quod ille miur’am infert proximo, qui eum sine ratione sufficiente pro malo habet. 2. Quoad gravitatem peccati, haec accipe: a) Iudicium temerarium est grave peccatum, si adsint conditiones exponendae ; si quae ex eis desit, habetur leve tantum peccatum. Condi­ tiones sunt: a) Iudicium vere adsit, seu assensus sit firmus vel quasi-firmus, a. v. requiritur, ut res pro certa vel moraliter certa habeatur (S. Thom. 2. 2, q. 60, a. 3 ; S. Alf. III, 962). β) Iudicium sit de materia gravi, i. e. de materia, quae si revelaretur, gravem detractionem contineret (S. Alf. 1. c.). 7) Iudicium innitatur rationibus, quae non sufficiunt ad opinionem concipiendam. Si ad opinionem sufficiunt, non habetur grave peccatum, etiamsi iudicium omnino firmum sit (S. Alf. Ill, 1. c.). Iudicium sit de persona determinata et cognita. Itaque grave pecca*. Luc. VI, 37; Math. VI, 1. 2; Rom. XIV, 4; i Cor. XIII, 15. — 713 — tum abest, si temerarie iudicas, in aliquo loco ab aliquo (inderminato) aliquod crimen esse commissum ; si idem iudicas de homine, qui tibi occurrit, sed ignotus tibi est (S. Alf. 1. c.). Iam vero, hisce conditionibus impletis, habetur grave peccatum, quia habetur gravis iniuria ; secus, si quae ex eis desit. b) Opinio, suspicio et dubium temeraria ordinarie levia tantum peccata sunt, quia iniuria et consequenter peccatum leve tantum est (S. Alf. III, 963). Excipiunt plures, si quis ob levissimam rationem suspicaretur vel pro probabili haberet, personam gravem et honestam enormis sceleris ream esse : « ut esset, de pio religioso suspicari quod sit haereticus, vel quod cum matre incestarit; vel de viro communiter habito ut catholico, quod sit ludaeus vel atheus. Ratio, quia forte maior iniuria iis irrogatur talia suspicando, quam si certum iudicium haberetur illorum de delictis gravibus ordinariis » (S. Alf. III, 964; S. Alf. III, 964; S. Thom. 2. 2, q. 60, a. 3). . c) DisPutatur, utrum necne detractio et iudicium temerarium specie differant. Alii negant, quia per detractionem laeditur fama apud alios, per iudicium teme­ rarium apud nosmetipsos; quae differentia mere materialis videtur. Alii affir­ mant, quia per detractionem apud alios aufertur notitia, quam habent de alicuius bonitate; per iudicium temerarium non aufero mihi notitiam de bonitate alicuius, sed nego assensum intellectus, habitae notitiae debitum ; quae differentia patronis huius sententiae formalis videtur. Coroll. f. Cum iudicium temerarium etc. adversentur iustitiae, ad quandam restitutionis speciem obligant ; nimirum ut quis dictum iudicium etc. deponat, et melius de aliquo iudicet. Coroll. II. Dubia circa probitatem proximi in meliorem partem interpretanda sunt, nisi quis malit a iudicando abstinere. Potest quidem < contingere quod ille qui in meliorem partem interpretatur, frequentius fallitur; sed melius est, quod aliquis frequenter fallatur, habens bonam opinionem de aliquo malo homine, quam quod rarius fallatur, habens malam opinionem de aliquo homine bono; quia ex hoc fit iniuria alieni, non autem ex primo > (S. Thom. 2. 2, q. 60, a. 4, ad 1). Haec tamen non impediunt, quominus quis, si de damno cavendo sermo sit, ita se gerat, ac si alter nocivus esset: id enim prudentia suadet. SCHOLION De susurratione. (S. Thom. 2. 2, q. 74; S. Alf. Theol. Mor. 1. V, n. 72). I. Notio. Susurratio est oblocutio mala ad dissolvendam veram seu 1078 ordinatam amicitiam. Susurro et detractor famam auferre intendunt. « Differunt, ita Angelicus, in fine, quia detractor intendit denigrare famam proximi ; unde illa mala de proximo praecipue profert, ex quibus proximus infa­ mari possit, vel saltem diminui eius fama: susurro autem intendit amicitiam separare... et ideo ipsum commovere conturbabit amicos, 2. 2, q. 74, a. i ; S. 1079 susurro talia mala profert dc proximo, quae possunt contra animum audientis, secundum illud Eccli. 28 : < Vir peccator et in medio pacem habentium immittet inimicitiam > (S. Thom. Alf. V, 72). TT. Moralitas. 1. Susurratio adversatur caritati, estque grave pecca­ tum, quin etiam gravius detractione et contumelia. Adversatur caritati, quia proximum bono privat. Est grave peccatum; quod patet tam ex S. Scriptura, ’ quam ex eo quod proximum privat bono gravi. Est gra­ vius detractione et contumelia, quia proximo aufert bonum, quod maius est fama et honore (S. Thom. 2. 2, q. 74, a. 2; S. Alf. V, 72). Potest tamen esse veniale ob levitatem materiae, puta si amicitiam paululum tantum minuere nata est. 2. Susurrationi accedit peccatum iniustitiae, si fit medio iniusto, ut detractione, revelatione iniusta secreti ; in casu autem obligat ad restitu­ tionem proprie dictam, ut patet (S. Alf. V, 1. c.). Quid, si quis aliquem privat amicitia acquisita, utendo -medio in se non iniusto, puta manifestando defectus naturales publice notos? Resf>. Plures censent, in casu peccari tantum contra caritatem, non autem con­ tra iustitiam ; neque ratione boni, i. e. amicitiae, quippe quae non debeatur ex ius­ titia ; neque ratione medii ; hoc enim in casu non est iniustum. Sed cum S. Alfonso et aliis dicendum videtur, etiam contra iustitiam peccari, quia, si sermo est de bono iam acquisito, nemo, ut videtur, potest sine iniustitia ullo modo ad privatio­ nem boni cooperari ; ipsum tali bono privare ei soli competit, qui bonum illud con­ tinuo et gratuito concedit (S. Alf. V. 1. c.). SECTIO III. De laesione honoris seu de contumelia. (S. Thom. 2. 2, q. 72, 75, 105; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 966; 984-990; Horn. Ap. tr. n, n. 3-6). 1080 Honor est testificatio de excellentia alicuius, eo praesente (S. Thom. 2. 2, q. 103, a. i ; S. Alf. III, 966). Dicitur: 1. Testificatio; scilicet sive per verba, sive per actiones (puta genuflexionem etc.), sive per res honorificas (puta per erectionem statuae etc.). 2. De excellentia, i. e. de superioritate in aliqua perfectione, sive respectu honorantis, sive respectu aliorum (S. Thom. 2. 2, q. 103, a. 2). Porro « in quolibet invenitur aliquid, ex quo potest aliquis eum superio­ rem reputare, secundum illud ad Philip. 2 : In humilitate superiores invi‘. Eccli. VI, 15; XXVIII, 15; Rom. I, 29, 30. — 7*5 — ccm arbritantes; et secundum hoc etiam omnes sc invicem debent honore praevenire » (S. Thom. 1. c. ad 3). 3. Eo praesente; quae magis patebunt ex notione oppositi seu contume­ liae, de qua nunc dicendum. I. Notio. Contumelia est indebita alicuius inhonoratio seu indebita 1081 testificatio de alicuius vilitate, eo praesente. Dicitur: 1. Indebita; i. e. quae fit sine iusta causa. 2. Testificatio; quae fieri potest tam per verba, quam per facta, qua­ tenus sunt signa seu habent vim verborum significantium (S. Thom. 2. 2, q. 72, a. 1), ut si alicui impingas alapam ita significans, eum esse vilem. 3. De vilitate alicuius, seu de eo quod aliquis honore indignus, con­ temptu dignus est. 4. Eo praesente. « Contumeliosus, inquit *5. Thomas, in faciem contra hominem loquitur; unde si aliquis de alio male loquatur coram multis, eo absente, detractio est ; si autem, eo solo praesente, contumelia est (2. 2, q. 73, a i, ad 2); si, aliis una cum eo praesentibus, detractio et contu­ melia est. Sufficit autem, ut quis sit praesens per repraesentantem; item ut scribat alicui iniuriosa. Contumelia differt ab illa deordinatione, quae dicitur contumelia negativa, quae­ que in eo consistit quod quis mere omittit praestare honorem debitum ; haec ad­ versatur observantiae. At omissio honoris debiti per accidens saepius veram con­ tumeliam continet, scilicet si, spectatis adiunctis, significationem contemptus in­ volvit, ut si quis pluribus aequalibus superioribus occurrens, uni tantum honorem defert.II. II. Moralitas. 1. Contumelia est peccatum grave ex genere suo, atque 1082 quidem contra iustitiam. Dicitur grave ex genere suo; quod patet tam ex S. Scriptura,1 quam cx eo quod continet peccatum iniustitiae, quae genere suo gravis est (n. 978). Adversatur iustitiac; quisque enim ius habet, ne alius ei illegitime significet, ipsum esse indignum honore, dignum vero contemptu (S. Alf. III, 966). Gravitas materiae pendet: i° ex materia in se spectata, attentis tam significatione nativa verborum, quam affectu ex quo procedunt, quippe qui significationem haud parum temperare possit. « Significatio, inquit Aquinas, ex interiori affectu procedit: et ideo in peccatis verborum maxime considerandum videtur, ex quo affectu aliquis verba proferat» (S. Thom. 2. 2, q. 72, a. 2). Gravitas materiae pendet 20 ex conditione ’. Matth. V, 22; ad Rom. I, 20. — 7i6 — personae laedentis et laesae; 30 ex communi hominum in ista regione de laesione iudicio. Hinc v. g. homines infimae conditionis, qui se invi­ cem contumeliis afficiunt, ordinarie non peccant graviter (S. Alf. Prax. Conf. n. 37). A Diversi modi, quibus contumelia infertur, qua tales eiusdem speciei esse videntur, quia, quatenus sunt laesivi honoris, non sunt moraliter diversi, sed differunt tantum secundum magis et minus. 3. Mera omissio honoris debiti seu contumelia negativa — quod ob affinitatem materiae addiderim — adversatur observantiae, ut iam nota­ vimus, atque per se et ut plurimum venialis est; per accidens tamen, ut pariter notatum est, saepius aequivalet verae contumeliae. Coroll. I. Cum peccatum convitii vel contumeliae ex animo dicentis pcndeat, potest contingere quod sit peccatum veniale, si sit leve convitium, non multum hominem dehonestans, et proferatur ex aliqua animi levitate, vel ex levi ira, absque firmo proposito aliquem dehonestandi ; puta cum aliquis intendit aliquem per huiusmodi verbum leviter contristare » (S. Thom. 2. 2, q. 72, a. 2, ad 3). Coroll. II. (S. Thom. 1. c. ad 2). Coroll. III. < Ad eutrapeliam pertinet dicere aliquod leve convitium, non ad dehonerationem, vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis et ioci ; et hoc potest esse sine peccato, · si debitae circumstantiae observentur > (S. Thom. 1. c. ad 1). 1083 III. Restitutio ob contumeliam. Contumelia semper laedit honorem eius, cui infertur. Praeterea, si coram aliis infertur vel postea aliis inno­ tescit, etiam alia damna annexa habere potest, scilicet et diminutionem bonae existimationis, et omissionem honoris debiti a parte aliorum. Iam vero : 1. Contumeliosus pro honore laeso satisfactionem praestare tenetur; damna autem contumeliae forte annexa, et saltem in confuso praevisa, tenetur reparare vel avertere. 2. Quoad modum satisfaciendi et restituendi, requiritur talis, qui con­ tumeliae, spectatis adiunctis personae laesae et laedentis, gravitate iniuriae, loci consuetudine etc. sufficiat ad honorem reparandum (S. Alf. III. 986). Hinc : a) Si dehonorans fuerit superior, sufficiet, si honorabiliter dehonoratum salutet, domi invitet, benevolentiam ostendat, etc. Secus, si fuerit aequalis vel inferior ; — 7T7 — I tunc maior satisfactio requiritur, nempe ut praeveniat in salutando, cedat locum, veniam petat: qui modus quidem aptior est ad contumeliam compensandam. Cete­ rum talis petitio veniae non est necessaria, nisi quando aliter satisfieri nequeat ; hinc non tenetur praelatus veniam petere a subdito, herus a famulo, vir ab uxore (S. Alf. 1. c.). b) Si honor publice sit ablatus per contumeliam, publice etiam restitui debet coram illis, qui dehonorationi praesentes fuerunt ; vel saltem per modum quo satisfactio de facili ad ipsorum notitiam pervenire possit (S Alf. IIT, 984). Si vero dehonoratus censetur magis recusare, quam cupere illam publicam satisfactionem, ne memoria iniuriae acceptae apud alios redeat, aut ne ipse rubore magis afficia­ tur, alia via satisfaciendi quaeratur, puta dehonoratum extraordinariis actionibus honorando (S. Alf. Ill, 98S). 3. Quae excusant a restitutione famae, eadem ab honoris restitutione eximunt (n. 1074).Praeterea multoties expedire continget, ut confessarius omittat monere poenitentem in bona fide exsistentem, qui alium inhonoravit, de satisfactione praestanda, puta: i° si praevideat monitionem non profuturam: nam experientia constat, quod poenitentes facile tales satisfationes promittunt, sed difficulter in facto eas adimplent, ob rubo­ rem quem postea in hoc sentiunt vel apprehendunt; 2° si periculum sit ne in actu satisfactionis odia inter offensum et offensorem renoventur (S. Alf. III, 988). SCHOLION De derisione. (S. Thom. 2. 2, q. 75). I. Notio. Derisio est, quando quis iocando alteri aliquid vitiosum obi- 1084 cit, eo fine, ut erubescat seu ut confundatur; iocando, i. e. defectum ali­ cuius in risum vertendo. Derisio differt a contumelia, detractione et susurratione, quia derisio alicuius erubescentiam, contumelia honoris, detractio famae laesionem, susurratio amicitiae solutionem intendit. « Peccata verborum, inquit 5*. Thomas, praecipue pensanda sunt secundum intentionem proferentis; et ideo secundum diversa, quae quis intendit contra alium loquens, huiusmodi peccata distinguuntur : sicut autem aliquis convitiando intendit convitiati honorem deprimere, et detrahendo diminuere famam, et susur­ rando tollere amicitiam ; ita etiam irridendo aliquis intendit, quod ille qui irridetur, erubescat; et quia hic finis est distinctus ab aliis, ideo etiam peccatum derisionis distinguitur a praemissis peccatis » (2. 2, q. 75, a. i). II. Modi deridendi. Derisio fieri potest: 1° ore, verbis scilicet et 1085 cachinnis; et dicitur irrisio; 20 rugato naso, exserendo linguam etc; et dicitur subsannatio; 3 ° factis, puta genu flectendo, etc. et dicitur illusio. Dicti autem modi, ut patet, specie non differunt. - 718 1086 III. Moralitas. i. Derisio est grave peccatum, quando alicuius defectus secundum se gravis in risum vertitur; nam verus seu gravis contemptus habetur in eo, quod aliquis ita parvipenditur, tamque vilis habetur, ut graves eius defectus in ludibria vertantur, ac si essent defectus pueri vel stulti (S. Thom. 2. 2, q. 75, a. 2). Si vero defectus secundum se levis in risum vertitur, non habetur verus seu gravis contemptus, ideoque leve tantum peccatum. 2. Derisio « tanto gravius peccatum est, quanto maior reverentia debe­ tur personae, quae illuditur » (S .Thom. I. c.). * < Unde gravissimum est irridere Deum et ea quae Dei sunt, secundum illud Isa. 37·: Cui exprobrasti? et quem blasphcmasti? et super quom exaltasti vocem tuam? et postea subditur: Ad sanctum Israël; deinde secundum locum tenet irrisio pa­ rentum, unde dicitur Prov. 30. : Oculum qui subsannat patrem et despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus et comedant eum filii aquilae; deinde iustorum derisio gravis est ; quia honor est virtutis praemium, et contra hoc dicitur lob. 12.: Deridetur iusti simplicitas; quae quidem derisio valde nociva est; quia per hoc homines a bene agendo impediuntur » (S. Thom. 1. c.). 3. Derisio culpa caret: i° si fit, ut derisus a peccato resipiscat; 20 si amici sine offensionis periculo, recreationis causa quaedam levia sibi in­ vicem iocando obiciunt. SECTIO IV. De laesione secreti. 1087 1088 II. Divisio. Secretum distinguitur in oiaturale, promissum et commissum. Naturale est, quod ex natura rei servari debet, quia scilicet sine damno vel moerore proximi revelari nequit; ut si noveris, ubi aliquis pecuniam suam reconderit, illudque furi reveles. Promissum dicitur, quod quis post acceptam eius notitiam gratuito promisit servare ; potest esse simul naturale. Commissum est, quod communicatum est alicui, qui illud ignorabat, et expresse vel tacite promisit, se illud esse servaturum. Ad secretum commissum vi pacti taciti tenentur v. g. medici, advocati, theologi, superiores religiosi, aliique, ad quos ob munus quo funguntur, consilii exquirendi causa recurritur (S. Alf. III, 970). Dixi vi pacti taciti; nam suscipiendo officium suscipiunt obligationem, sine qua sus­ cepta subditi et clientes non satis secure ipsos adirent, consilii petendi vel auxilii implorandi gratia. 1089 III. Obligatio servandi secreti. 1. Secretum naturale obligat ex cari­ tate, si revelatio mere maerorem; ex iustitia, si damnum proximo creat. Hinc dicta obligatio gravis est genere suo. I \ I ; I » I. Notio. Secretum est res occulta, quae manifestari nequit. . ' I — 719 — Excusat ab obligatione causa proportionata, ut dictum est de manifes­ tatione criminis vel defectus occulti (n. 1070). Patet tamen, secretum revelari non posse, si ex revelatione immineret damnum commune (S. Alf. III, 970). 2. Secretum promissum obligat ex f idelitate vel ex iustitia, prout dic­ tum est de promissione generatim (n. 864). Obligatio secreti promissi cessat vel non subsistit: i° consensu etiam praesumpto promissarii ; 20 si aliunde erat vel oritur obligatio secretum revelandi, ut si legitime a iudice vel a superiore interrogeris (S. Alf. III, 970; IV, 268); 30 si servari nequit sine incommodo tali, ut promittens censeri nequeat, se cum tanto onere obligare voluisse. Dicta autem valent, etiamsi promissio iuramento firmata sit. Quandoque promissio accedit secreto naturali; quo casu adiecta cense­ tur ut mere confirmatoria obligationis iam exsistentis, ita ut cum poste­ riori stet vel cadat. Non repugnat tamen, intendi atque assumi obliga­ tionem ab exsistente obligatione independentem. Idem applices iuramen­ to, si forte secreto naturali addatur. Queer., quatenus obligetur, qui expresse promiserit, se secretum valde magni momenti servaturum esse etiam cum dispendio vitae. Dixi valde magni momenti, quia secus promissio certo prodiga ideoque invalida foret. Resp. Alii dicunt, eum non obligari, quia ex praecepto caritatis quisque tenetur propriam vitam praeferre bono alieno, utut valde gravi. Alii obligationem astruunt, quia omnis promissio obiecti honesti obligat. Atqui promissio, de qua dicimus, respicit obiectum honestum ; siquidem licet < ob honestum finem conservationem propriae vitae omittere ob alterius vitam servandam... quia hoc non est directe sibi mortem inferre, sed vitam non tueri, quod licitum est ob iustam causam: ideo valde probabiliter doctorcs... dicunt in casu proposito te satis obligari ad servan­ dum secretum etiam cum discrimine vitae, si id promiseris» (S. Alf. III, 971), Attamen advertas, verba etiam cum periculo vitae ex mente promittentis saepius minus stricte sumenda esse. 3. Secretum commissum obligat ex iustitia, ideoque obligatione genere suo gravi (n. 978). Porro dicta obligatio strictior est ratione contractus onerosi intercedentis. Accedit quoad promissionem, a consiliario saltem tacite emissam, quod boni communis maxime interest, secretum ipsi commissum strictissime obligare, nimirum ut homines sine revelationis metu consilia petere possint. Attamen satis probabiliter non est grave peccatum, secretum commissum revelare uni alterive, qui illud certo servaturus, nec etiam uni alterive revelaturus est. Illud autem satis probile est, quia in casu secretum quoad substantiam salvum remanet. Excipe tamen, si secretum reveletur ei, cui committens illud prae ceteris occul­ tari velit; quo casu grave peccatum foret (S. Alf. III, 971). Dixi satis --- 720 --probabiliter, quia agitur de contractu, et dubium est, num benignior ista interpretatio valeat; quoad secretum naturale res certa est. Obligatio secreti commissi cessat: i° consensu, etiam rationabiliter praesumpto committentis secretum ; 2° si ex secreto servato grave dam­ num imminet sive bono communi, sive ipsi committenti secretum, sive— modo secretum sine vi vel fraude acceperit — secretum acceptanti. Duo priora satis patent; posterius eruitur ex eo, quod « non praesumitur quis ad tale onus se obligasse, nisi ex circumstantiis id certe appareat » (S. Alf. III, 971). Non cessat obligatio secreti commissi ex interrogatione iudicis vel superioris; et «potes respondere te nihil scire, scilicet ad revelandum » (S. Alf. III, 970). Excipe, si obligatio secreti iam ex alio capite cessaverit (S. Thom. 2. 2, q. 70, a. 1, ad 2; S. Alf. III, 970, 971; IV, 49, 248, 268). Quid, si ex secreto commisso servato grave damnum imminet tertio ? Resp. i. Si damnum a committente secretum nec creatur nec culpabiliter permit­ titur, non licet secretum revelare; puta; advocatus novit, innocentem damnatum, reum vero liberatum iri. Si reus ob specialia adiuncta damnum innocentis permit­ tere potest, etiam advocatus tenetur secretum sibi commissum servare. Resp. 2. Extra casum praedictum, distinguo inter eos, qui vi officii non tenentur et eos, qui vi officii tenentur servare secretum. Iam vero: 1. Qui non tenetur vi officii servare secretum, certo potest illud revelare: i° si damnum tertio creatur ab ipso committente secretum ; ut si syphilisticus, qui se sanum fingit, intendit nubere sponsae, morbi sponsi ignarae ; 2° si damnum tertio non quidem creatur a committente secretum, sed tamen culpabiliter ab ipso per­ mittitur; ut si reus, de quo supra, culpabiliter damnum innocentis permitteret. Ratio utriusque est, quia caritas postulat, ut secretum pandatur ad avertendum damnum proximi, nisi bonum commune obstet. Atqui bonum commune non exigit, ut qui non teneatur vi officii silere, ad silendum obligetur, si gravis causa loquen­ di, i. e. secreti revelandi subsistat (S. Alf. III, 971)'. 2. Idem cum S. Alfonso et aliis contra plures admittendum videtur, si agitur de cis, qui vi officii tenentur servare secretum; ut si medicus novit, sponsum laborare morbo contagioso, neque tamen velle a matrimonio abstinere. Nam ex una parte valet ratio modo allata ; ex altera parte neque in casu bonum commune expostulat, ut eiusmodi secreta etiam cum gravi damno tertii serventur. Magis enim boni communis interest, provideri innocenti quam nocenti, i. e. ei, qui velit innocenti damnum iniustum inferre, vel nolit ipse manifestatione secreti damnum innocenti inferendum avertere (S. Alf. III, 971). Excusaretur tamen medicus etc., si cx revelatione sibi grave damnum v. g. odium civium, poena affli-gcnda etc. immi­ neret. Obi. i Bonum commune expostulat, ut quisque sine metu revelationis possit secretum committere eis, qui ex officio consilia praebent. Resp. Ob rationem modo allatam nego assertum quoad cos, de quibus hic sermo est Neque ideo alii, quibus haec applicari nequeunt, rationabiliter cum metu con­ silia expetent. — 721 — Obi. 2. Qui novit impedimentum matrimonii sub secreto commisso, non tenetur illud revelare, quamvis agatur de damno avertendo. Resp. Nego assertum generaliter sumptum ; nimirum tenetur quis impedimen­ tum, utut sub secreto commisso notum, revelare, si ponatur et noscatur, uni c nupturientibus impedimentum notum, alteri illud ignotum esse, ideoque fore ut formalis iniustia ab uno nupturiente committatur. Atque huius speciei casus prae­ sertim a nobis intenditur. Nota. i. Ad secietum commissum etiam pertinet secretum quasi-sacramentale ut dicitur, quod nimirum oritur ex manifestatione conscientiae superiori vel direc­ tori spirituali, consilii petendi vel directionis spiritualis obtinendae gratia ; quod quidum secretum antequam revelari vel etiam mere adhiberi potest ad damnum aliquod etiam commune avertendum, generatim prius moneatur consilium petens de sua obligatione damnum illud praecavendi per spontaneam secreti manifesta­ tionem vel adhibitionem ; quo renuente, bene perpendatur, annon in casu gravitas damni dc quo agitur, postponenda sit gravitati illius damni ccmmunis, quod oritur ex eo quod vel apparenter hac in re fides frangatur.1 Nola. 2. In aliquibus regnis a medicis iuramentum promissorium de secreto servando emittendum est ; quod iuramentum, uti patet, eatenus non valet, quatenus ponas, illud in aliquo iuri naturae adversari. IV. Exploratio secreti, i. Per se illicitum atque iniustum est alterius 1090 secretum, ipso invito, exquirere, puta dolose interrogando, litteras legen­ do, speculando quae quis data opera occulte peragit, vel secretum vi quadam extorquendo. Ratio est, quia ita agens alium privat re sua ; siqui­ dem secretum seu arcanum homini maxime proprium est. Est autem peccatum grave vel leve, prout de re gravi vel levi agitur. Excipe quoad rem gravem, si quis alicuius secretum expiscatur cum animo illud sibi retinendi ; quod satis probabiliter leve tantum est (n. 1069). 2. Licet secretum exquirere, si adest licentia saltem praesumpta do­ mini, vel causa proportionata, cuiusmodi est avertendum damnum, sive commune, sive grave proprium vel suorum. Ratio est, quia non habetur iniuria, si alter consentit vel tenetur consentire in ipsam explorationem secreti. Coroll. I. Licitum est litteras alienas (i. c. sive a subditis scriptas sive ad sub­ ditos missas) legere: i° ut dictum est, ex consensu etiam praesumpto sive scriben­ tis sive accipientis ; 2° si cx secreto litterarum damnum commune vel proprium vel tertii timetur. 3“ si Religionis regula illud (scilicet ob bonum commune) prae­ scribit vel permittit. Praeterea parentes, tutores, superiores institutorum genera­ tim possunt subditorum litteras legere, nimirum ne quid mali cis obveniat. Mari­ tus tamen per se inspicere nequit litteras ad uxorem datas, quippe quae non sit plane subdita sed socia. Saepe aderit consensus saltem praesumptus. Ceterum quid possit superior religiosus, c regula et consuetudine eruatur (S. Alf. III, 969; V, 70), ’. Aertnys-Damen, Theol. Mor. ”, I, n. 1004. 46 — /22 — Coroll. II. Illicitum videtur fragmenta litterarum minutim dilaceratarum et proiectarum iungere et legere, quia dominus dilacerando litteras satis significat, sc nolle ut legantur. Secus dicendum, si dominus eas in partes maiores dilaceravit, et voluntarie in locum omnibus pervium proiccit (S. Alf. 1. c.). 1091 V. Usus secreti, i. Usus secreti, ut talis communicati, qui sine reve­ latione secreti locum habet — puta si quis notitia secreti utitur ad alios in via perfectionis dirigendos — licitus est, si fit sine damno eius, cuius erat secretum; nam quod tibi non nocet, id mihi, positis ponendis, licitum est. Si fit cum damno, illicitus est, nisi accedat consensus saltem prae­ sumptus communicantis secretum, vel causa proportionata damni admit­ tendi : secretum quippe censetur communicatum cum onere non nocendi communicanti secretum. 2. Usus secreti non communicati, sed iusta industria explorati — puta inventum publice expositum, atque a perito studiose inspectum — licitus est; siquidem explorans industria sua secretum suum fecit, ideoque eo uti potest ; excipe, si alteri monopolium eo utendi iam a Statu concessum erat. 3. Usus (sive revelatio, sive usus sine revelatione) secreti iniuste ex­ torti, cum damno eius, cuius erat secretum, tunc solum licitus est ad damnum proprium vel aliorum avertendum, si res ad eum statum deduc­ ta est, quo liceret secretum exquirere; secus illicitus est, quia foret iniustitiae continuatio (S. Alf. III, 969). DISSERTATIO II. De praeceptis Ecclesiae. 1092 Praecipua Ecclesiae praecepta, omnibus communia, sunt: i° sanctifi­ cationis dierum Dominicorum et festorum ; 20 abstinentiae et ieiunii ; 30 confessionis annuae; 40 communionis paschalis; 50 censurae et prohi­ bitionis librorum. De sanctificatione aliquorum dierum diximus in parte III de III praecepto Decalogi (n. 701 sq.). Restat, ut de quatuor ultimis praeceptis agamus, addito scholion de vetita crematione corporum. Pars I. De abstinentia et ieiunio. (S. Thom. 2. 2, q. 146-147; S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 1004-1050; Horn. Apost. tr. 12, n. 2-34). Ex historia constat, legem abstinentiae et ieiunii esse mere ecclesias­ ticam ; item, dictam legem consuetudine potius quam lege proprie dicta introductam esse; ex quo consequitur, eam consuetudine praesertim esse explicandam. Quibus notatis, accipe legem abstinentiae et ieiunii, qualis nunc etiam lege scripta statuta est. I. Lex solius abstinentiae servanda est singulis sextis feriis (can. 1252, 1093 II. Lex abstinentiae simul et ieiunii servanda est feria quarta Cinerum, feriis sextis et sabbatis Quadragesimae et feriis Quatuor Temporum, pervigiliis Pentecostes, Deiparae in caelum assumptae, Omnium Sancto­ rum et Navititatis Domini (can. 1252, § 2). ’ III. Lex solius ieiunii servanda est reliquis omnibus Quadragesimae diebus (can. 1252, § 3). IV. Diebus dominicis vel festis de praecepto lex abstinentiae, vel abstinentiae et ieiunii, vel ieiunii tantum cessat, excepto festo tempore Quadragesimae, nec pervigilia anticipantur, item cessat Sabbato Sancto post meridiem (can. 1252, § 4). Porro: 1. Spectato can. 6, 6° abrogatae sunt : i° Lex abstinentiae in Sabbatis *' extra Quadragesimam et Quatuor Tempora; 2° lex ieiunii et abstinen­ tiae in Feriis IV et VI adventus, extra Quatuor Tempora. ’ 2. Persistunt lex ieiunii, si festum S. Josephi (19 Mart.) incidat in feriam II, III, IV vel λζ Quadragesimae; lex ieiunii et abstinentiae, si in feriam VI vel sabbatum incidat. ‘ 3. Si qui dies festus sub praecepto in universa Ecclesia servandus, in aliqua regione suppressus est, lex abstinentiae persistit;’ a fortiori per­ sistit, si tantum dispensatio concessa est, die festo non suppresso. 4. Si qui dies festus, qui ieiunium in vigilia habet annexum, incidit in feriam II, ieiunium cessat, ita ut iam sabbato praecedenti anticipari non debeat, salvo tamen iure particulari. * Quibus notatis de tempore, quo leges memoratae obligant, utramque legem distinctim evolvemus. ’. Vi Indulti Apostolici lex abstinentiae in dioecesibus Belgii non Sabbato, excepto Quatuor-Temporum, sed feria quarta et feria sexta per tempus quadragesimalc servanda est. ----- :. Quamvis non omnino constet, dictam legem fuisse pleno sensu universalem, certo tamen in locis, ubi vigebat, instar legis universalis obbligabat, ita ut etiam peregrini in istis locis ea astringerentur (S. Off. 10 lun. 1855). Hinc can. 6, 0°, qui de legibus universalibus dicit, ei applicetur. -----*. Haec quoque lex universali indole pollebat, tum quia quondam universalis fuit, tum quia in desuetudinem prolapsa, a Clemente XIV in pluribus regionibus loco legis uni­ versalis, nempe Vigiliarum abrogatarum, denuo introducta est (Brevi Paterna cari­ tate, 1771). ‘. P. C. 24 Nov. 1920 (A. A. S. 1920, p. 573). ·. P. C. 17 Febr. 1918 (A A. S. 1918, p. 170). ·. P. C. 24 Nov. 1920 (A S. S. 1920, p. 573). — 7^4 — SECTIO I. De lege abstinentiae. I. Obiectum legis. Abstinentiae lex vetat carne iureque ex carne vesci, non autem ovis, lacticiniis et quibuslibet condimentis etiam ex adipe ani­ malium (can. 1250). Dicitur: i. Carne; quocirca observes haec: a) Voce carnis comprehenduntur non solum caro pressius sumpta, verum etiam aliae partes constitutivae animalis, ut sanguis, laridum, me­ dulla etc. Attamen permittuntur: i° Res in se non prohibita, quae cum carne fuit commixta, modo parum tantum carnis in ea remanserit. Ratio est, quia parum pro nihilo reputatur. Permittitur igitur v, g. oleum, in quo caro frixa fuit. ’ Idem concedunt aliqui quoad adipem plantarum ct palmine,1 in quibus frixa fuit caro.1 Id autem aliis dubium videtur, quia in casu nimis camis in adipe remanet. Eadem ratio dubitandi valet quoad butyrum, in quo caro frixa fuit. 20 Peptones, qui obtinentur ex pepsina et albumine plantarum ; non vero ii, qui ex pepsina et albumine animali comparantur. Posteriores « sumere, inquit Antonelli, idem est ac principaliorem carnis substantiam iam omnino digestam * ; manducare» quod non dicuntur caro, sed speciale nomen habent, nec saporem carnis habent, non impedit, quominus caro aestimentur. b) Regulae dignoscendi, utrum animalia caro sint an piscis, vel saltem utrum prohibeantur an permittantur. 1094 a) Prae omnibus attendantur aestimatio communis et consuetudo (S. Alf. III, ion). β) Si aestimatio communis et consuetudo deficiant, serventur haec: i° Caro censentur animalia, quae in terra vel saltem diu extra aquam vivere solita sunt; 2" amphibia acccnscntur animalibus, cum quibus maiorem habent simultitudinem * (S. Alf. Ill, ion; Horn. Apost. tr. 12, n. 2). 7) Si res, spectatis supra dictis, quoad quaedam animalia dubia est, licet ea comedere, donec declaratio Ecclesiae dubium sustulerit. c) Applicationes. Attentis regulis expositis: a) Carni acccnscntur praeter alia, aves, licet aliquae in aqua nutriantur, ut mergi, anates. d)Piscibus acccnscntur (vel quoad nostram materiam aequiperantur) : ranae, limaces, testudines, ostreae, conchae, cammari ; idem dicendum de caviali, ut de­ claravit S. Poenit. *. 7) Quoad lutras, castores, fulicas etc. attendatur consuetudo. ‘. S. Poenit. 17 Nov. 1897. ’. Haec ex se solum elementis plantarum con­ N. K. Stemmen, 1909, p. T26. stant. «. Medic, past. II, 868. ----’ Bcncd. XIV, de Synodo, 1. II, c. 5, n. 12. ·. 16 lan. 1834. — 725 — 2. Iureque ex carne; nomine iuris ex carne intelligitur aqua, in qua caro (ad quam etiam pertinent ossa) decocta est. Prohibetur autem abso­ lute, ita ut ne per modum condimenti quidem adhiberi possit. Quodsi tali modi sumi posset, legislator illud utique — aeque ac quoad condi­ mentum ex adipe — significasset. Adde, etiam antea usum adipis per modum condimenti fuisse concessum, non vere usum iuris ex came. Hinc prohibentur cibi liquidi, confecti ex iure camis (bouillon); item confecti ex Liebig; confecti ex Maggi alii prohibentur, alii non prohiben­ tur. prout Maggi adhibitum elementis camis vel aliis constituitur; utrum­ que scilicet locum habet. 3. Non autem lex abstinentiae vetat uti ovis, lacticiniis (lacte, butyro, caseo) et quibuslibet condimentis (butyro, margarina ’ etc), etiam ex adipe animalium. Quoad adipem animalium observes: a) Nomine adipis intelligitur non solum adeps suinus, sed adeps cuius­ libet animalis;3 item adeps ex larido extractus, potest enim venire no­ mine adipis. * Pariter edi possunt ea laridi frustula, quae ex eodem lique­ facto integra manent, dummodo pergant esse pars condimenti. ‘ E dictis etiam consequitur, licitum esse panem adipe linitum ; tum quia dici potest, per modum condimenti sumi non solum illud, quod cum cibo coquitur, verum etiam illud, quod ei mere saporis augendi gratia addi­ tur; tum quia lex severius sumpta pauperibus praesertim noceret. b) Adeps — aeque ac butyrum, margarina et similia — licitus vide­ tur, etiamsi non adhibeatur per modum condimenti. Ratio est, quia a legislatore aliis condimentis, quae certo licita sunt, aequiperari videtur. Quod lex voce condimenti utitur, explicatur ex eo, quod praedicta tan­ tum per modum condimenti adhiberi solent. II. Subiectum legis. Abstinentiae lege tenentur omnes qui septimum 1095 aetatis annum expleverint (can. 1254, § 1). Itaque qui septimum aetatis annum nondum explevit, non tenetur, etiamsi ad usum rationis perve­ nerit. Pariter, spectato can 12, non tenetur qui, utut septimo aetatis anno expleto, usum rationis nondum fuerit adeptus. Qui septimum aetatis annum explet die abstinentiae, videtur ista die nondum ad abstinenentiam teneri, sed solum a media nocte diei sequentis (cfr. can. 34, § 3, 30). III. Obligatio legis. Gravis est ex genere suo. Practice autem dici 1096 potest, gravem materiam esse 20 grammas. Praeterea observes : l. Cfr. S. Off. 5 Sept. 1906 (A. S. S. XXXIX, p. 455)· ----- ’· S. Off. 1 Maii, 1889; 25 Mart. 1895. ----Cfr. S. Off. 25 Mart. 1895 (A. S. S. Ill, p. 276) et S. C. C. 29 April. 1911 (A. S. S. XXVIII, p. 570). '. S. Poenit. 17 Nov. 1897. 1 Aliqui censent — at sine sufficienti ratione — diebus solius abstinen­ tiae maiorem quantitatem ad gravem materiam requiri, quam diebus ieiunii et abstinentiae. — 726 — i° quantitates modicas coalescere; 20 peccari quotiescumque cibus prohi­ bitus manducatur. Ratio est, quia essentia praecepti consistit in abstinen­ tia a carnibus quamdiu dies perdurat; hinc qui aliquo diei tempore prae­ ceptum violavit, iterum illud violat, si alio diei tempore iterum carnes manducat (S. Alf. III, 1030, q. 1). Alia autem quaestio est, utrum, gravi materia completa, novae comestiones — abstrahendo a retractata volun­ tate — sint nova numero peccata, an idem peccatum continuatum. Pos­ terius fundamento non caret, quia habetur unum praeceptum pro tota quaque die (cfr. n. 254). 1097 IV. Causae excusantes. « Plures, uti recte notant Aertnys-Damen, indigent plus una refectione in die ieiunii ; pauci vero cibis vetitis, nostro saltem tempore, quo lex abstinentiae in Codice iuris canonici magnopere mitigata fuit ».1 Excusantur tamen: 1. Aegrotantes vel ita debiles, ut cibos esuriales digerere nequeant. Item mulieres praegnantes vel lactantes, si debiles sunt, si eorum infantulus infirmus est vel huic periculum infirmitatis imminet ; item si carnes vehementer appetunt (S. Alf. III, 1033). 2. Pauperes mendicantes — item qui, nisi pudor eos prohiberet, mendicarent — possunt comedere quod recipiunt, idque etiamsi eo die cibos esuriales habeant, quia Ecclesia non censetur prohibere, quominus commodo ipsis insolito fruantur. 3. Pauperes, qui nihil aliud habent nisi frustulum sagiminis aut laridi ad offam vel lactucas condiendas. 4. Operarii, qui quotidie operam dant laboribus adeo arduis et stomachum defatigantibus, ut aegrotantium instar famem non experiantur cibosque fastidiant; cuiusmodi sunt, qui in fodinis, vel in conflatoriis vitrariis aut ferrariis vitam degunt. 5. Itinérantes qui, puta in hospitiis, cibos licitos sine magna difficultate habere nequeunt. 6. Filii familias, famuli et ancillae, qui in eadem ac dicti itinérantes conditione versantur. Quoad personas, quae sunt in potestate patris familias, cui facta est legitima facultas edendi carnes, S. Pocnit.5 declaravit, « sufficere permissionem factam a simplici confessario », si pater non possit vel nolit duo parare prandia; cuius declarationis sensus videtur esse, quod confessarius practice declarare potest, in posita hypothesi casum impotentiae adesse. 7. Hospes, qui reperit prandium cibis prohibitis instructum, nec facile alias epulas obtinere potest ; etenim discedendo vel solum licita comedendo ut plurimum notabilem perturbationem vel etiam inimicitiam provocaret. Si quis assistere debet prandio, quod carnibus paratum iri praevidet, tempestive dispensationem petat. Si tempus non suppetat, procedat ut modo dictum est. Si quis autem per plures dies inter cognatos vel amicissimos versatur, qui legem non servant, facilius sine gravi incommodo cibi permissi obtinentur. 8. Si bona fide adhibita fuerint condimenta prohibita, et error tantum instante 1 Theol. Mor. u I 1065.----- !. 27 Mai 1863. — 727 — I prandio detegatur, cibos ita conditos sumere licet. — Si integrum prandium carni­ bus paratum est, sumi potest, si sine gravi incommodo relinqui nequit ; puta si deest tempus ad aliud conveniens prandium parandum, si timentur irae et conten­ tiones. V. Dispensatio, i. Non solum Ordinarii locorum, sed etiam parochi, 1098 in casibus singularibus iustaque de causa, possunt subiectos sibi singulos fideles singulasve familias, etiam extra territorium, atque in suo terri­ torio etiam peregrinos, a lege communi de observantia festorum itemque de observantia abstinentiae et ieiunii vel etiam utriusque dispensare (can. 1245, § 1); puta occasione matrimonii vel exsequiarum vel aurea­ rum nuptiarum. Idem, spectato can. 1368, dicendum videtur de seminarii rectore quoad omnes, qui in seminario sunt; quod saltem, supplente Ecclesia, practice certum est. 2. Ordinarii, ex causa peculiari magni populi concursus aut publicae valetudinis, possunt totam quoque dioecesim seu locum a ieiunio et ab abstinentia vel etiam ab utraque simul lege dispensare (can. 1245, § 2). Et P. C.1 declaravit, magnum populi concursum haberi etiam, per extra­ ordinarium concursum fidelium unius tantum paroeciae ad festum in ecclesia celebrandum. 3. In religione clericali exempta eandem dispensandi potestatem ha­ bent Superiores ad modum parochi, quod attinet ad professos, novitios aliosve in religiosa domo diu noctuque degentes causa famulatus aut educationis aut hospitii aut infirmae valetudinis (can. 1245, § 3). 4. Denique notes dispensationem tam a lege abstinentiae quam, si quando occurrerit, a lege ieiunii, d. 7 Mart. 1924 a Pio XI concessam omnibus, qui Congressum Eucharisticum, sive intemationalem, sive unius nationis, regionis vel dioecesis adierint, etiam occasione itineris.: Nota i. Qui non tenetur lege ieiunii — sive quia aetatem requisitam nondum adeptus est, sive quia a lege dispensatus est, vel ab ea excusatur — potest iis diebus, quibus lex solius ieiunii, non autem abstinentiae viget, carnibus vesci, quo­ ties per diem edit. Alii in sola refectione plena carnes edere possunt, servata mane ct vespere circa ciborum quantitatem et qualitatem probata locorum consuetudine. Nota 2. Licet, ut videtur, Sabbato Sancto — aeque ac aliis diebus (n. 1099) — plenam refectionem post horam undecimam inchoare; item in ea carnibus vesci; siquidem, spectato obvio sensu can. 1252, § 4, utraque lex eodem momento cessat. Itaque vox meridiei, quo can. utitur, largo sensu sumatur. Non licet tam n Sabbato Sancto jentaculum sumere, etiamsi lex ieiunii post meridiem cesset. Ratio est, quia lex praecipit continuationem ieiunii usque ad meridiem. ‘. 12 Mart. 1929 ad III (A. A. S. 1929, p. 170). ----- ’. A. A S. 1924. p. 157· — 728 — Nota 3. Obligatio eleemosynae vel precum, quas Episcopi in dispensatione a lege abstinentiae imponere solent, certo levis tantum est, si opus impositum est leve; neque materia utpote pro singulis diebus imposita coalescit. Si opus grave est, nihilo minus, spectata indole dispensationis — secus ac commutationis — obligatio levis videtur. SECTIO II. De lege ieiunii. I. Obiectum legis. Lex ieiunii praescribit, ut nonnisi unica per diem comestio fiat ; sed non vetat aliquid cibi mane et vespere sumere, servata tamen circa ciborum quantitatem et qualitatem probata locorum consue­ tudine. — Nec vetitum est carnes ac pisces in eadem refectione permis­ cere; nec serotinam refectionem cum prandio permutare (can. 1251). Praeterea potus numquam prohibetur neque quaedam, quae non sumun­ tur per modum nutrimenti. Singula exponemus. i. Unica refectio, quae prandium dicitur. Porro: a) Plena refectio, quae primitus hora tardiori tantum incipi poterat, ex consuetudine iam circa meridiem potest inchoari, atque quidem, ea­ dem consuetudine horam meridianam late interpretante, hora undecima. In supputanda autem hora licet sequi communem usum loci ; item loci tempus aut locale, sive verum sive medium ; aut legale, sive regionale sive aliud extraordinarium (can. 33, § 1 ; n. 167). Praeterea determinatio horae iam non pertinet ad substantiam prae­ cepti, ita ut etiam notabilis anticipatio non prohibeatur sub gravi. Id deduci potest tum ex eo quod lex de hora unicae comestionis mentionem non facit, tum ex eo, quod, spectatis mutatis consuetudinibus, lex a recentioribus iam longius eo sensu acceptata est. Attamen horae deter­ minatio ad integritatem legis pertinet, ita ut anticipatio per se culpam venialem involvat ; lex enim tantum permittit aliquid cibi mane sumere et coenulam cum prandio permutare (can. 1251, § 2). Hinc per se illici­ tum est mane prandium sumere; licet vero sumere coenulam hora unde­ cima, prandium vespere (can. cit.) ; item ex rationabili causa coenulam mane, prandium meridie, frustulum vespere (S. Alf. III, 1024).’ b) Plena refectio per duas horas potrahi potest (S. Alf. III, 1020, qu. 50). Praeterea 5. Alfonsus nec approbat nec reprobat consuetudinem, sicubi vigeat, notabiliter ultra duas horas — scilicet per unam alteramve horam — apponendi sola bellaria vel cibos leviores, modo vespere refectiuncula omittatur (1. c.). 1099 H ' I ‘. Cfr. S. Pocnit. 19 lan. 1834. 4 — 7^ — c) Refectio plena eo ipso quod unica tantum permittitur, debet saltem moraliter continuari. Quocirca observes: a) Interruptio cx causa rationabili facta non impedit, quominus quis ad pran­ dium redeat (S. Alf. III, 1020, qu. 30 et 40). /?) Interruptio quadrantis vel etiam mediae horae non prohibet, quominus ad prandium redeatur, etiamsi iam pro finita habitum sit (S. Alf. III, 1020). Plena refectione sumpta, post horam denuo comedere grave peccatum est. Si refectio nondum perfecta est, ad culpam gravem requiritur interruptio duarum horarum. d) Qui sive culpabiliter sive inculpabiliter duplicem refectionem sump­ serit, non peccat graviter tertio vel pluries se reficiendo. Ratio est, quia substantia praecepti consistit in abstinentia ab altera refectione; hinc, altera refectione sumpta, substantia praecepti iam non subsistit, ideoque iam nequit violari (S. Alf. III, 1030, q. 1 et 2). Attamen secundum S. Alfousum et alios peccat venialiter, « quia contraire fini legis est quaedam inordinatio quae ab omni culpa non videtur excusari » (III, 1030, q. 1). Qui vero sive culpabiliter sive inculpabiliter in solis acciden­ talibus legem ieiunii laeserit, per se ad eam secundum substantiam ser­ vandam tenetur. Hinc v. g. qui mane ientaverit, si ientaculum aequivaleat coenulae, prandium more consueto, frustulum vespere sumat, vel rem alia ratione ita componat, ut legis substantia servetur. Si ientaculum plenae refectioni aequivaleat, postea coenulam tantum et frustulum su­ mere potest, nisi ob incommodum denuo plena refectio ipsi concedenda sit (S. Alf. Ill, iû2O, q. 40). Alii tamen censent, eum qui ex inadvertentia adeoque inculpabiliter ientaverit, posse deinceps ieiunare, ut alii ieiunant. proindeque prandium et coenulam sumere. 2. Refectiuncula matutina permittitur, servata circa ciborum quanti­ tatem et qualitatem probata consuetudine. Iam vero permittitur dimidia uncia ponderis denarii seu 60 grammae, sive panis sive potus nutrientis, ut chocolati etc ; in aliquibus regionibus etiam cibi validiores — non tamen carnes 1 — permittuntur. Permittitur quoque, ut quis per diem identidem sumat paululum cibi eo fine, ne potus noceat ; item ut sumat in parva quantitate electuaria quaedam, non quidem per modum nutrimenti, sed v. g. ut vocem con­ servet, oris faetorem tollat, digestionem iuvet (S. Thom. 2. 2, q. 147, a. 6, ad 3; S. Alt. III, 1018, 1019; Horn. Apost. tr. 12, n. 11). 3. Coenula seu refectio serotina pariter permittitur, servata iterum ’. Praeses Pontificiae Commissionis ad dubium, num diebus solius ieiunii pluries carnes sumi possint, d. 29 Oct. 1919 respondit : Negative (A. A. S. 1919, p. 480). — 73° — circa ciborum quantitatem et qualitatem probata oonsuctudine.Hac autem spectata, haec statui possunt: a) Quoad quantitatem. Permittuntur omnibus — etiam eis, qui assi­ gnanda quantitate plane reficiuntur — circiter 2% unciae ponderis denarii seu circiter 250 grammae ciborum non valde nutritivorum ; 300 autem grammae in regionibus septentrionalibus, et si quis abundantiori cibo indigeret (S. Alf. III, 1025). — Si cibus valde nutritivus 1 est, sumi tantum potest circiter 1% uncia ponderis denarii seu 140-150 grammae. — Praeterea quantitates assignatae paulo augeri possunt, si iusta causa accedat, quin etiam tantum augeri quantum ad officia status rite obeun­ da necessarium est. — Denique si alicubi exsistat consuetudo in Vigilia Nativitatis aliarumve duplicandi quantitatem coenulae (ieiunium gaudiosum), haec servari potest, etsi praecipua ratio scilicet assistentia officio nocturno non vigeat (S. Alf. III, 1025). b) Quoad qualitatem. Spectata consuetudine, in plerisque regionibus praeter carnes nihil prohibetur. Attamen, ut supra dictum est, si coenula e cibis validioribus — ut sunt ova, pisces maiores — constat, minor tantum quantitas permittitur (cfr. S. Alf. III, 1026-1028). 4. Potus semper permissus intelligitur ille, qui per se et ordinarie adhibetur ad sitim extinguendam, naturam refrigerandam, concoctionem fovendam, ut vinum, cerevisia, aqua vel cafetum cum parva quantitate sacchari mixtum, idque etiamsi aliquatenus nutriant. Excluduntur lac, iusculum carnis, chocolatum et similia, quae potius rationem cibi habent; quod etiam valet de fructibus, ut pomis, peponibus etc. etiamsi solus succus deglutiatur (S. Thom. 2. 2, q. 147, a. 6, ad 2; S. Alf. III 1022, 1023). 1 1100 R II. Subiectum legis. Lege ieiunii adstringuntur omnes ab expleto vicesimo primo aetatis anno ad inceptum sexagesimum (can. 1254, § 2). Coroll. I. Spectato can. cit iam sustineri nequit sententia, olim ab aliquibus propugnata, quae mulieres quinquagenarias a iciunio eximebat. Coroll. II. Qui annum vicesimum primum explet die ieiunii, videtur isto die ad ieiunium nondum teneri, sed solum a media nocte ; qui annum aetatis sexagesimum die ieiunii incipit, dic illo a iciunio exomptus videtur, ita ut obligatio ieiunii cesset transacto aetatis anno quinquagesimo nono (cfr. can. 34, § 3, 30). Coroll. Ill. Communiter admittitur, religiosos qui annum sexagesimum incepe­ rint, etiam a iciuniis, ad quae vi professionis tenentur, eximi, quia regulae religio­ sorum censentur obligare instar legum ecclesiasticarum. Disputatur tamen, num Ex eo praecise quod cibus decoctus est, v. g. in pultem, hodicdum saltem quantitas non videtur diminuenda. /Xt in aliquibus dioecesibus cibi decocti videntur prohibiti. — 731 — idem dici possit de iiruenibus religiosis (robustis), qui annum 2im nondum exple­ verint. Plcriquc negant, quia iuvenes praesumuntur etiam pro iuniori aetate sese obligasse. Ad quae responderi potest, iuvenes sese obligasse secundum mentem regulae. Hinc, si dubitetur, num regula eos comprehendat, practice a ieiunio regu­ lari excusantur. III. Obligatio legis; quocirca primum notes propositionem 23 dam- 1101 natam ab Alexandro VII : Frangens ieiunium Ecclesiae, ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu vel inobedientia faciat, puta quia non vult se subicere praecepto.1 Iam vero lex ieiunii sub gravi obli­ gat, quatenus alteram refectionem plenam prohibet. Adhaec graviter peccat, qui praeter refectionem plenam, sive in coenula sive aliter per­ tingit ad materiam gravem prohibitam. Materia autem gravis in viola­ tione ieiunii secundum 5". Alfotisum est quantitas excedens 30 grammas ponderis denarii (III, 1029). Hinc graviter peccat, qui v. g. in coenula quantitati permissae addit quantitatem 30 grammis maiorem. Si vero de cibo prohibito agitur, puta de carne, vel de ovis in regione, ubi ova in coenula prohibentur, minor etiam quantitas sufficit. Praeterea observes: 1. Quantitates modicae coalescunt, ut deducitur ex propositione 29 damnata ab Alexandro VIII In die ieiunii qui saepius modicum quid comedit, etiamsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit ieiunium » 1 (S. Alf. 1. c.). 2. Perinde est, utrum quantitas permissa excedatur in coenula, an alio tempore. IV. Causae excusantes a lege sunt: infirmitas, labor corporalis, et 1102 labor spiritualis. 1. Infirmitas excusat: i° non solum aegrotantes, verum etiam reconvalescentes; 2° debiles, qui unica refectione sufficientem cibum capere nequeunt; 30 eos, qui ex ieiunio vertiginem vel notabilem capitis aut stomachi dolorem patiuntur vel per magnam noctis partem dormire ne­ queunt; 4ΰ mulieres praegnantes vel lactantes, quod Capellmann-Bergmann’ etiam extendit ad tempus menstruationis; 50 pauperes, qui suffi­ cienti prandio carent (S. Alf. III, 1033-1036). 2. Labor corporalis excusat, si èt aut necessarius est aut sibi vel aliis utilis, èt gravis est et per magnam diei partem protractus. Dicitur: a) Labor sive necessarius, sive sibi aut aliis utilis; quocirca advertas, Ecclesiam non exigere, ut ob ieiunium servandum a labore necessario vel utili abstineatur; idque valet, etiamsi de divitibus sermo sit, quia ‘. Denz.-Bannw. n. 1123. ----- ’. Denz.-Bannw. n. 1129. ----- ’. Pastoral-Medizin,10 s. 245. i1 boni communis interest, labores utiles non esse intermittendos (S. Alf. Ill, 1042). Disputatur vero, num liceat ob solani delectationem assumere laborem qui cum ieiunio moraliter componi nequeat. Porro aliq-ii censent, id una alterave vice fieri posse. Verum potius adhaereo sententiae, quae docet, solam delectationem neque una alterave vice esse rationem, cur servandae legi gravi impedimentum apponi liceat. b) Labor gravis, et per magnam diei partem protractus; secus enim passim cum ieiunio compatibilis est. Gravis autem est labor: i° aqri~ colarum; 20 opificum et artificum, exceptis eis, qui opera quieta prae­ stant, ut tonsores, sartores et pictores; 30 famulorum et famularum sive in privata familia, sive in instituto vel monasterio, nisi levia tantum servitia exhibeant. Hisce etiam accensendi sunt qui iter laboriosum agunt, puta iter pedestre 4-5 leucarum, quamvis accidere possit, ut etiam iter equo vel curru factum laboriosum dici debeat (S. Alf. III 1041, 1047) >’ item diu bicycleta utuntur. Ceterum notes prop. 30 ab Alexandro VII damnatam: «Omnes officiales, qui in Republica cor­ poraliter laborant, sunt excusati ab obligatione ieiunii »;’ item prop. 31 ab eodem Pontifice proscriptam : « Excusantur absolute a praecepto ieiunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit, et etiamsi iter unius diei conficiant».2 3. Labor spiritualis gravis pariter excusat, modo conditiones quoad laborem corporalem requisitae etiam in casu adsint, a. v. modo labor sit necessarius vel saltem utilis, et per magnam diei partem protrahatur. Hac de causa passim excusantur: i° Concionatores, qui quinquies vel sexies per hebdomadem praedicant; 20 magistri superiorum scientiarum, qui fere continuo in studium incumbunt; 30 magistri inferioris scientiae vel artis, qui quotidie per plures horas docent ideoque studio et locutione fatigantur; 40 confessorii, qui per maiorem diei partem confessiones audiunt; 5° scholastici continuo studio vacantes (cfr. S. Alf. III, 1049). Coroll. 1. Ex dictis sequitur, laborem gravem, modo saltem utilis sit, passim posse assumi, etiamsi cum ieiunio moraliter incompatibilis sit. Id tamen ad omnia opera, maxime religiosa et soli agenti utilia, non extendatur. Plura enim eiusmodi opera potius omittenda vel differenda quam cum laesione ieiunii assumenda, puta — saltem per se — peregrinationem (S. Thom. 2. 2, q. 147, a. 4, ad 3 ; S. Alf. III, 1049)· Coroll. II. Labor corporalis, de quo sermo fuit, talis est, ut quisque praesuma­ tur ob eum a ieiunio excusatus ; si vero de labore spirituali sermo est, facilius contingere potest, ut quis adeo robustus sit, ut ob eum non excusetur, sed dis­ pensatione indigeat (S. Alf. 1. c.). ’. Denz.-Bannw n. 1130. 3 Denz.-Bannw. n. 1131. — 733 — Coroll. HI. Qui in Quadragesima laborem, qui a ieiunio excusat, peragit, neque tenetur iciunarc uno alterovc die, quo forte a labore vacat, nisi manifestum sit, id sine gravis incommodi periculo fieri posse. Passim sive ob reficiendas sive ob servandas vires excusabitur. 4. Labor in se non ita gravis haud ita raro excusabit, accedente aliqua infirmitate. V. Dispensatio. A lege ieiunii dispensare possunt iidem, qui a lege 1103 abstinentiae (n. 1098). Qui possunt dispensare, dispensationem petenti generatim facile acquiescant, meminerintque, se etiam in dubio, num causa sufficiens dispensandi adsit, posse dispensare. Nota. Can. 1253 statuit: His canonibus (i. e. canonibus a nobis expositis) nihil immutatur de induitis particularibus, de votis cuiuslibet personae physicae vel moralis, de constitutionibus ac regulis cuiusvis religionis vel instituti approbati sive virorum sive mulierum in com­ muni viventium etiam sine votis. Pars II. De annua confessione. (S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 662-674; Horn. Apost. tr. 12, n. 35-38). I. Exsistentia praecepti. Praeceptum annuae confessionis latum a 1104 Cone. Later. IV (a. 1215),’ confirmatum a Cone. Trid.3 ita enuntiatur can. 906 : « Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discre­ tionis, idest ad usum rationis pervenerit, tenetur omnia peccata sua sal­ tem semel in anno fideliter confiteri ». Ceterum notes, praeceptum con­ fitendi esse divinum, ut dicetur in tractatu de sacramento Confessionis, praeceptum vero annuae confessionis esse ecclesiasticum. II. Subiectum praecepti sunt, qui mortaliter peccarunt, atque quidem 1105 — ut patet ex can. 12, coll. can. 906 — etiamsi nondum septennes sint (S. Alf. III, 270; VI, 686). Disputatum fuit, num praecepto tenerentur, qui solum vetnlaliter peccaverint. Negari debet, spectato scilicet tenore legis, quae exigit, ut fideles « omnia peccata sua confiteantur », ita ut, si praedicti tenerentur lege, deberent omnia venialia declarare; quod admitti nequit. Confirmatur eo, quod Cone. Trid.’ testatur « nihil aliud in Ecclesia a poenitentibus exigi, quam ut... ea peccata confiteantur, qui­ bus se Dominum et Deum suum mortaliter offendisse meminerint » (S. Alf. VI, 667). ’. Gap. XXI.----- Sess. 14, de Poenit. can. 8.--------- ’. Sess. 14, de Poenit. cap. 5. — 734 — Coroll. Qui solum venialia commisit caque confessus est, pro co anno non satisfecit praecepto, utpote co non astrictus. Attamen satis probabiliter ex epikia non tenetur denuo confiteri, etiamsi currente eodem anno mortale commiserit: scilicet Ecclesia non censetur cum ad illud obligare. Confirmatur eo, quod secus ille, qui solum venialia confessus esset, peioris conditionis foret, quam qui confes­ sus esset mortale. Idem dicendum de eo, qui solum dubie mortalia commisit ct confessus est. 1106 III. Tempus implendi praeceptum. Praeceptum obligat singulis an­ nis, non autem tempore determinato. Annum autem alii computant a i° lan. ad 31"' Dec;’ alii a Paschate ad Pascha;’ alii dicunt sufficere, ut inter successivas confessiones non intercedat maius temporis spatium quam duodecim mensium. In foro interno confessarius potest quasi prorogare tempus confes­ sionis annuae, idque ob rationem quae ad confessionem pertinet, v. g. si censet, absolutionem esse differendam. Coroll. /. Qui, tempore utili inchoato, praevidet, impletioni legis obstaculum positum iri, tenetur anticipare (n. 167; S. Alf. Horn. Ap. tr. 12, n. 40). Coroll. II. Qui praecepto non satisfecit, probabilius tenetur adhuc pro anno elapso confiteri et quidem quamprimum, quia tempus affixum videtur ad urgen­ dam non autem ad finiendam obligationem (S. Alf. VI, 297, 668). Coroll. III. Qui pro anno elapso confessus est, probabilius tenetur eodem anno iterum confiteri, si denuo in mortale labatur. Ratio est, quia per confessionem priorem satisfecit impletioni per se anno elapso affixae, neque eiusmodi homo ex epikia censeri potest immunis ab onere denuo confitendi (S. Alf. VI, 1107 IV. Modus implendi praeceptum. 1. Cuilibet fideli integrum est confessario legitime approbato etiam alius ritus, cui maluerit, peccata sua confiteri. Ita can. 905. Ceterum iam dudum cessavit obligatio, de qua Cone. Later., confitendi proprio parocho vel ab eo licentiam petendi, ut confessio apud alium institui possit. S. Thomas iam suo tempore scripserat : < Peccaret autem sacerdos, si non esset facilis ad praebendam licentiam alteri confitendi, quia multi sunt adeo infirmi, ut potius sine confessione morerentur, quam tali sacerdoti confiterentur. Unde illi qui sunt nimis solliciti, ut conscientias subditorum per confessionem sciant, multis laqueum damnationis iniciunt, et per consequens sibi ipsis... Et ideo, si superioribus praelatis expedire videatur ad salutem plebis et honorem Dei promovendum, quod aliis, quae sunt iurisdictionis, committant, in nullo fit praeiudicium inferioribus praelatis, nisi illis, qui quaerunt quae sua sunt, non quae lesu Christi, et qui gregi praesunt, non ut cum pascant, sed ut ab eo pascantur > (Suppi, qu. 8, art. 4 et 5), ’. Anno ita intellecto, per se posset quis confessus ia lan. 1915 confessionem procrastinare ad 31m Dec. 1916. ----- ’. Ita anno intellecto, confessus in Paschate anni 1915 per se posset differre confessionem ad sabbatam ante Pascha anni 1917. — 735 — 2. Praecepto confitendi peccata non satisfacit, qui confessionem facit sacrilegam vel voluntarie nullam (can. 907) ; sacrilegam, ut si quis reti­ ceat peccata ; voluntarie nullam, puta si poenitens sacramentaliter con­ fessus, et a confcssario gravem obligationem edoctus, eam implere nolit, ita ut absolvi nequeat· Pars III. De communione paschali. (S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 295-301 ; Horn. Apost. tr. 12, n. 39-42). I. Exsistentia praecepti. Praeceptum communionis paschalis pariter 1108 ac confessionis annuae a Cone. Lateranensi IV1 (a. 1215) latum, et a Cone. Tridentino'· confirmatum, a Cod. lur. Can. ita exihibetur: « Om­ nis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis, idest ad rationis usum, pervenerit, debet semel in anno, saltem in Paschate, Eucharistiae sacramentum recipere, nisi forte de consilio proprii sacer­ dotis, ob aliquam rationabilem causam, ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum. » (can. 859, §1). Praescriptum sub gravi obligare, sequitur ex natura rei, quae gravis est. Denique clarum est, non satis­ fieri praecepto per communionem sacrilegam (can. 861) ; hinc prop. 55 ab Innocentio XI damnata: Praecepto communionis annuae satisfit per sacrilegam Domini manducationem.5 II. Subiectum praecepti sunt omnes, qui baptizati sunt et usu rationis 1100 gaudent. Dicitur: i. Baptizati sunt: tum quia infideles nequeunt sacramentaliter S. Com­ munionem recipere ; tum quia non subiciuntur potestati Ecclesiae. 2 Et usu rationis gaudent, ita ut excludantur parvuli et perpetuo amentes, non autem pueri infra septennium, qui ad annos discretionis pervenerint. Hinc Decretum Quam singulari: Aetas discretionis tum ad confessionem tum ad S. Communionem ea est, in qua puer incipit ratioci­ nari, hoc est circa septimum annum, sive supra sive etiam infra. Ex hoc tempore incipit obligatio satisfaciendi utrique praecepto Confessionis et Communionis.*4 Ita quoque Praeses P. C. ad Episcopum Balleyfield. ’ In dubio, num puer usum rationis adeptus sit, ante septennium expletum cense­ tur non sui compos, expleto autem septennio, usum rationis habere praesumitur fcan. 88, § 3). ‘. Cap. Omnis, de poenit. et remiss. Sess. 13, can. 9 de Euch. ’ Denz.Bannw. n. 1205. ----- \ S. C. dc Sacr. 8 Aug. 1910 (A. A. S. 1910, p. 577). 5. 3 lan. 1918 (cfr. Linz. Quart. 1922, S. 113). — 736 — Nola. Obligatio praecepti communionis sumendae, quae impuberes gravat, in cos quoque ac praecipue recidit, qui ipsorum curam habere debent, idest in parentes, tutores, confcssarium, institutores et parochum (can. 860). 1110 III. Tempus implendi praeceptum. 1. Paschalis communio fiat a dominica Palmarum ad dominicam in albis, nisi tempus legitime antici­ patum vel prorogatum fuerit (can. 859, § 2), vel in casu particulari dila­ tum. Notes autem: a) Quoad anticipationem. Ordinarii locorum possunt, si ita persona­ rum ac locorum adiuncta exigant, tempus communionis paschalis etiam pro omnibus suis fidelibus anticipare, non tamen ante quartam diem dominicam Quadragesimae (can. 859, § 2). Tempore anticipato etiam peregrini uti possunt (n. 131). Parochus et confessarius facultate antici­ pandi tempus carent. b) Quoad prorogationem. Ordinarii locorum eadem quoad proroga­ tionem ac quoad anticipationem facultate gaudent; nequeunt tamen tem­ pus prorogare ultra festum sanctissimae Trinitatis (can. 859, § 2). Paro­ chus et confessarius dicta facultate destituti sunt. c) Quoad di'ationem. In casibus particularibus communio ob rationa­ bilem causam, de iudicio proprii sacerdotis, ad tempus potest differri (can. 859, §1). Nomine autem proprii sacerdotis veniunt parochus vel confessarius (S. Alf. VI, 297). Ceterum etiam circumstantia temporis sub gravi obligat. Coroll. Qui tempore utili (1. e. tempore a iure vel ab Ordinario loci statuto) nondum incepto, praevidet, se praedicto tempore impeditum iri, non tenetur antici­ pare. Ratio est, quia praecepto nondum satisfacere potest, ita ut communio recepta non foret impletiva praecepti (S. Alf. VI, 298; n. 167). Qui autem, incepto tempore paschali, videt, fore ut postea praecepto satisfacere nequeat, tenetur nunc com­ municare (S. Alf. 1. c. ; n. 167). 2. Praeceptum paschalis communionis adhuc urget, si quis illud prae­ scripto tempore, quavis de causa, non impleverit (can. 859, § 4). Obliga­ tio autem supplendi videtur urgere non solum usque ad finem anni civilis, ut aliqui censent, verum usque ad sequens Pascha. Ratio est, quia, ut Eug. IV Const. Fide digna,1 declaravit, annus intra quem (ante codicem) communicandum erat, currebat « a Pascha ad Pascha. » Atqui Codex iterat, atque quidem iisdem verbis, legem antiquam (S. Alf. VI, 297). Denique cum S. Alfonso (1. c.) contra alios censemus, obligationem sup­ plendi implendam esse, quamprimum moraliter fieri possit. Eam esse mentem legislatoris, deducendum videtur ex fine legis, qui est, ne sus­ ceptio S. Eucharistiae diutius quam par est differatur. ‘. 8 Iui 1440. IV. Locus implendi praeceptum. Suadendum fidelibus ut huic prae- 1111 cepto satisfaciant in sua quisque paroecia, et qui in aliena paroecia satis­ fecerint, curent proprium parochum de adimpleto praecepto certiorem facere (can. 85 q. § 3). Certioratio proprii parochi de consilio potius quam de praecepto esse censetur. V. Consilia. 1. Expedit ut feria V maioris hebdomadae omnes clerici, etiam 1112 sacerdotes qui ea die a Sacro litando abstinent, sanctissimo Christi Corpore in Missa sollemni seu conventual! reficiantur (can. 862). 2. Excitentur fideles ut frequenter, etiam quotidie, pane Eucharistico reficiantur ad normas in decretis Apostolicae Sedis traditas ; utque Missae adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramcntali etiam sanctissimae Eucharistiae percep­ tione, rite dispositi, communicent (can. 864) ; de hisce plura in tractatu de SS. Eucharistia. Pars IV. De praevia censura librorum eorumque prohibitione. (S. Alf. Theol Mor. 1. I, App. III) 1 i. Ecclesia habet ius: l° exigendi, ne fideles scripta edant, quae ipsa iudicio 1113 suo antea non recognoverit ; 20 prohibendi ex iusta causa, quominus scripta a quibuslibet edita logantur vel retineantur. Patet tam ex can. 1384, § 1, quam ex fine Ecclesiae, quae instituta est, ut fideles ad Deum et coelestem patriam perdu­ cat ; hinc ius et officium habet pericula fidei et morum a suis amovendi. Accedit quod Ecclesia dictis iuribus continuo usa est, maxime post inventam artem typographicam. Scilicet plures S. Pontifices plures, quibus ea materia ordinaretur, regulas statuerunt, donec Leo XIII Const. Officiorum ac Munerum2, argumentum illud penitus denuo ordinavit ; quam constitutionem, ordine inverso atque paucis mutatis, retinuit atque exhibet novus Codex lur. Can. tit. XXIII, ce. 1384-1405. II. Codex aeque ac Const. Officiorum ac Munerum duo distinguit, 1114 censuram et prohibitionem librorum: prior respicit scripta edenda a fide­ libus, estque recognitio edendi scripti ab auctoritate ecclesiastica; ut talis respicit primarie personas, scilicet fideles, secundarie res seu libros; altera spectat ad scripta iam edita a quibusvis, ac proinde directe sese refert ad ipsas res seu scripta, vetatque lectionem aliosque actus, de quibus postea dicetur. Ceterum quoad interpretationem huius tituli Codicis observes: i. Agitur tantum de scriptis edendis vel editis, seu potius typis aliisve modis multiplicandis vel multiplicatis; atque quidem multiplicandis, si de praevia censura agatur, ad usum communem (ita ut vere publici iuris ‘. Cfr. Hn.GERS, Der Index der verbotenen Bûcher; Wernz, Ius Decretalium, III, n. 96 — 131 ; Sleutjes, Dc prohibitione et censura librorum ; Vermeersch, De prohibitione et censura librorum. ----- 25 lan. 1897. ,7 - 738 futura sint), non autem ad usum privatum, etsi multorum; ceterum non refert, utrum opus typis an polygraphice vel lytographice multiplicatum sit. Sufficit — atque hoc est critérium — ut ab omnibus emi possit. 2. Quae sub hoc titulo de libris praescribuntur, publicationibus diariis, periodicis et aliis editis scriptis quibuslibet applicentur, nisi aliud constet (1384, § 2). Aliud autem constat, si v. g. canon diserte distinguit libros ab aliis scriptis, ut fit can. 1386. Casu autem quo constat, sermo­ nem esse de libris, ut distinctis ab aliis scriptis, nomine libri venit opus litterarium typis multiplicatum, ut sub 1 expositum est, quodque est certae molis, puta 160 paginarum in 8°. Excluduntur igitur epistola vel concio seorsim edita, libelli exigui, diaria seu ephemerides; non autem publicationes periodicae; sive seorsim sumptae, modo sufficientis molis sint ; sive in fasciculos ligatae, sicque requisitam unitatem constituentes. 3. Interpretatio legum de censura et prohibitione librorum fiat sicut in aliis legibus, i. e. neque lata sit ut in privilegiis, neque stricta ut in poenis. Sunt quidem, qui censeant, interpretationem latam requiri, ita ut dubia in favoren legis solvenda sint ; verum illud nullo e capite patet. Observes tamen, plura lege naturali posse prohiberi, quae lege positiva non vel dubie tantum prohibeantur. Hisce praemissis, dicemus primum de praevia censura, deinde de probitione librorum, denique de sanctionibus poenalibus. SECTIO I. De praevia librorum censura. 1115 I. Praescripta legis. 1. Nemo edat sine praevia censura ecclesiastica atque debita licentia libros et imagines mox assignandas (cfr. can. 1385). Dicitur: a) Nemo, ne laicus quidem. b) Edat, i. e. publici iuris faciat, ut n. 1114 expositum est. Itaque lex non respicit casum, quo liber ad usum limitatum tantum multiplicatur. c) Sine praevia censura ecclesiastica, i. e. sine praevia libri recogni­ tione facta ab auctoritate ecclesiastica, scilicet ab Ordinario competenti eiusve delegato. Superiores religiosi, spectato solo iure communi, ut dent licentiam a Codice requisitam, non tenentur ipsi libros imaginesve cen­ surae subicere ; quatenus licentiam concedere debeant, dicetur sub 2. d) Atque debita licentia. Praeter censuram requiritur licentia ea eden­ di. Iam vero licentiam edendi libros et imagines mox assignandas, dare potest vel loci Ordinarius proprius auctoris, vel Ordinarius loci, in quo libri vel imagines publici iuris fiant, vel Ordinarius loci, in quo impri- — 739 — manfur, ita tamen ut, si quis ex iis Ordinariis licentiam denegaverit, eam ab alio Ordinario petere auctor nequeat, nisi eundem certiorem fecerit de denegata ab alio licentia (can. 1385, § 2). Loci Ordinarius proprius pro religiosis est Ordinarius loci, in quo sita est domus religiosa, ad quam religiosi pertinent. Praeterea religiosi licentiam quoque sui Superioris maioris antea consequi debent (can. 1385, § 3). e) Libros et imagines; huc ex can. 1385, § 1 pertinent: a)Libri sacrarum Scripturarum vel eorundem adnotationes et commentaria (can. 1385, § i, i°). β)Libri qui divinas Scripturas, sacram theologiam, historiam ecclesiasticam, ius canonicum, theologiam naturalem, ethicen aliasve huiusmodi religiosas ac morales disciplinas spectant ; libri ac libelli precum, devotionis vel doctrinae institutionisque religiosae, moralis, asccticac, mysticae aliique huiusmodi, quamvis ad fovendam pietatem conducere videantur; ac generaliter scripta in quibus aliquid sit quod religionis ac morum honestatis peculiariter intersit (can. 1385, § 1, 2°). Cum distinguantur libri, libelli et scripta, in prima serie vox librorum sensu stricto sumatur, in altera serie de libris ct libellis sermo est, exclusis foliis separatis; in tertia serie de cuiusvis generis scriptis. Quoad primam seriem notes, publicationes periodicas posse quidem constituere librum secundum dicta n. 1114; at non constituunt librum, qui spectat v. g. histor.am ecclesiasticam vel ius canonicum, nisi ipsum periodicon excolendae historiae ecclesiasticae vel iuri canonico destinatum sit. Quoad cuiusvis generis scripta advertas, ex temporis et loci adiunctis maxime pendere, utrum aliquid, quod eis contineatur, religionis aut morum honestatis peculiariter intersit. γ) Imagines sacrae quovis modo imprimendae, sive preces adiunctas habeant, sive sine illis edantur (can 1385, § I, 30). Huc non pertinent statuae et picturae; neque imagines, quae solum artis, non autem pii usus causa multiplicantur, ideoque sacrae non dicuntur; neque demum, ut videtur, numismata, quippe quae cudi dicantur, non autem imprimi. 2. Clerici saeculares vetantur sine consensu suorum Ordinariorum, religiosi vero sine licentia sui Superioris maioris ct Ordinarii loci, libros quoque, qui de rebus profanis tractent, edere, et in diariis, foliis vel libellis periodicis scribere vel eadem moderari (can. 1386, § 1). Porro: a) Vox librorum sumatur pro libris stricte dictis et pro libellis. b) Per Ordinarium loci intelligitur Ordinarius proprius auctoris. c) Una alterave minor elucubratio in diariis etc. non videtur voce scribendi comprehendi ; siquidem, ubi de pravis diariis etc. sermo est, Codex severius loquitur dicendo: nec quidpiam scribant. d) Denique quoad moderationem diariorum, foliorum vel libellorum periodicorum, Praeses P. C. 'declaravit, canone etiam prohiberi, quomi‘. 3 Nov. 1928 (cfr. Comm, pro relig. 1929, p. 24). — 74« — nus clericus vel religiosus sine debita licentia sit membrum commis­ sionis pro redaclione, vel consilii inspectionis, vel similium consiliorum apud diana politica. 3. Nec laid catholici (a fortiori clerici et religiosi) in diariis, foliis vel libellis periodicis qui religionem catholicam aut bonos mores impetere solent, quidpiam conscribant, nisi iusta ac rationabili causa suadente, ab Ordinario loci probata (can. 1386, § 2); Ordinario loci sumpto, ut sub 2 dictum est. Hisce non attinguntur sic dictae annuntiationes, quae secun­ dum regulas generales cooperationis diudicandae linquuntur. 4. Quae ad causas bcatificationum et canonizationum Servorum Dei quoquo modo pertinent, sine licentia Sacrorum Rituum Congregationis edi nequeunt (can. 1387). Et haec licentia sufficit, nec loci Ordinarii licentia amplius requiritur. 5. Indulgentiarum libri omnes, summaria, libelli, folia etc., in quibus earum concessiones continentur, ne edantur sine licentia Ordinarii loci (can. 1388, § i). Notes, imagines in memoriam alicuius defuncti, iubilaei etc. editas non dici folia indulgentiarum, etiamsi pretiunculas, indulgentiis dotatas, contineant. Requiritur vero expressa licentia Sedis Apostolicac ut typis edere liceat, quovis idiomate, tum collectionem authenticam precum piorumque operum quibus Sedes Apostolica indulgentias annexuit, tum elenchum indulgentiarum apostolicarum, tum summa­ rium indulgentiarum vel antea collectum, sed nunquam approbatum, vel nunc pri­ mum ex diversis concessionibus colligendum (can. 1388, § 2). Quid sint indulgentiae apostolicae, vide in tr. de Indulg. 6. Collectiones decretorum Romanarum Congregationum rursus edi nequeunt, nisi impetrata prius licentia et servatis conditionibus a Moderatoribus uniuscuius­ que Congregationis praescriptis (can. 1389). Moderator Congregationis intelligitur Cardinalis Praefectus una cum suo Congressu. 7. In edendis lil ris liturgicis eorumque partibus, itomque litaniis a Sancta Sede approbatis, debet de concordantia cum editionibus approbatis constare ex attesta­ tione Ordinarii loci in quo imprimuntur aut publici iuris fiunt (can. 1390). 8. Versiones sacrarum Scripturarum in linguam vernaculam typis imprimi ne­ queunt, nisi sint a Sede Apostolica probatae, aut nisi edantur sub vigilantia Epis­ coporum et cum adnotationibus praecipue excerptis ex sanctis Ecclesiae Patribus atque ex doctis catholicisque scriptoribus (can. 1391).1 Versiones paraphrasticae aequiperari videntur versionibus cum adnotationibus. Praeterea sine adnotationibus permittuntur quaedam scripturae partes, quae saepius libellis prceatoriis inseruntur. Denique a speciali hac censura immunes atque communi tantum censurae subi­ ciuntur libri, qui in commodum juventutis historiam utriusque Testamenti exhi­ bent. 9. Denique notes quoad omnia scripta supra enumerata: Approbatio textus ori­ ginalis alicuius operis, neque eiusdem in aliam linguam translationibus neque aliis editionibus suffragatur; quare et translationes et novae editiones operis ’. Versiones cum adnotationibus edi debent, etiamsi sub vigilantia Episcoporum publicentur (P. C. 20 Maii, 1923; A. A. S. 1924, P· 115). — 741 — approbati nova approbatione communiri debent (can. 1392, § 1). Sed excerpta e periodicis capita seorsim edita novae editiones non censentur nec proinde nova approbatione indigent (can. 1392, § 2>r II. Censorum nominatio et munus. 1. In universis Curiis episcopa- 1116 libus censores ex officio adsint, qui edenda cognoscant (can. 1393, § 1). Censores (autem) ex utroque clero eligantur aetate, eruditione, prudentia commendati, qui in doctrinis probandis improbandisque medio tutoque itinere cant (can. 1393 § 3). 2. Examinatores in suo obeundo officio, omni personarum acceptione deposita, tantummodo prae oculis habeant Ecclesiae dogmata et com­ munem catholicorum doctrinam quae Conciliorum generalium decretis aut Sedis Apostolicae constitutionibus seu praescriptionibus atque proba­ torum doctorum consensu continetur (can. 1393, § 2). Censor igitur per se de sola doctrina iudicare debet; quod tamen non impedit, quominus possit atque subinde pro adiunctis etiam debeat, si scriptum inopportu­ num videatur, illud competenti auctoritati significare. 3. Censor sententiam scripto dare debet (can. 1393, § 4). III. Concessio licentiae. 1. Si sententia censoris faverit,1 Ordinarius 1117 potestatem edendi faciat, cui tamen praeponatur censoris iudicium, in­ scripto eius nomine. Extraordinariis tantum in adiunctis ac perquam % raro, prudenti Ordinarii arbitrio, censoris mentio omitti poterit (can. 1393, § 4). At auctoribus censoris nomen pateat nunquam, antequam hic faventem sententiam ediderit (can. 1393, § 5). 2. Licentia, qua Ordinarius potestatem edendi facit, in scriptis conce­ datur, in principio aut in fine libri, folii vel imaginis imprimenda, ex­ presso nomine concedentis itemque loco et tempore concessionis (can. 1394, § 1). Si sententia censoris faverit, huius iudicium, inscripto eius nomine, una cum facta potestate edendi, auctori quidem significari de­ bent, at non praescribitur, ut ea in scripto edendo imprimantur. Quod si illud omittatur, iuvat iudicium et nomen censoris in archivo servare. 3. Si... licentia deneganda videatur, roganti auctori, nisi gravis causa aliud exigat, rationes indicentur (can. 1394, § 2). Coroll. Ex dictis consequitur, quandoque ad edenda scripta sufficere licentiam Auctoritatis competentis, quin per se requiratur, ut edenda censurae subiciantur. ’. Quod passim exprimitur hisce verbis : Nihil obstat. — 74^ — SECTIO II. De prohibitione librorum. x * Dicemus primum de ipsa prohibitione, deinde de libris prohibitis, denique de exemptione a lege prohibente et de licentia utendi libris pro­ hibitis. CAPUT I. De ipsa prohibitione. 1118 I. Potestas prohibendi. Ius et officium libros ex iusta causa prohi­ bendi competit: i. Supremae auctoritati ecclesiasticae pro universa Ecclesia (can. 1395, § 1). Suprema auctoritas ecclesiastica intelliguntur S. Pontifex, qui per se vel per SS. Congregationes iure suo utitur, et Concilia Oecumenica. Libri autem a praedictis damnati ubique locorum et in quodcunque ver­ tantur idioma prohibiti censeantur (can. 1396).1 2. Conciliis particularibus et locorum Ordinariis pro suis subditis (can. cit.). Nomine subditorum Ordinarii loci non veniunt religiosi exempti; de quibus speciatim dicitur (cfr. sub 3). Ceterum caveant a scandalo fidelibus oriundo. Ab prohibitione facta a Concilio particulari vel Ordinario loci datur ad S. Sedem recursus, non tamen in suspensivo (can. 1395, § 2), i. e. tenetur quis prohibitione statuta, donec S. Sedes causam in sui favorem diremerit. 3. Etiam Abbas monasterii sui iuris et supremus religionis clericalis exemptae Moderator, cum suo Capitulo vel Consilio, potest libros ex iusta causa suis subditis prohibere; idemque, si periculum sit in mora, possunt alii Superiores maiores cum proprio Consilio, ea tamen lege ut rem quantocius deferant ad supremum Moderatorem (can. 1395, § 3). Coroll. I. Omnium fidelium est, maxime clericorum et in dignitate ecclesiastica constitutorum eorumque qui doctrina praecellant, libros quos perniciosos judica­ verint, ad locorum Ordinarios aut ad Apostolicam Sedem deferre ; id autem peculiari titulo pertinet ad Legatos Sanctae Sedis, locorum Ordinarios, atque Rec­ tores Universitatum catholicarum (can. 1397, § 1) Expedit (autem) ut in pravorum librorum denuntiatione non solum libri inscriptio indicetur, sed etiam, quantum fieri potest, causae exponantur cur liber prohibendus existimetur (can. 1397, § 2). Iis ad quos denuntiatio defertur, sanctum esto denuntiantium nomina secreta ser­ vare (can. 1397, § 3). *· Etiam Orientales tenentur decretis damnationis librorum et diariorum a S. C. S. Off. editis (S. C. pro Eccl. Orient. 26 Maii, 1928; A. A. S. 1928, p. 195). — 743 — Coroll. II. Locorum Ordinarii per se aut, ubi opus fuerit, per sacerdotes ido­ neos vigilent in libros, qui in proprio territorio edantur aut venales prostent (can. J397. § 4)· Coroll. III. Libros qui subtilius examen exigant vel de quibus ad salutarem effectum consequendum supremae auctoritatis sententia requiri videatur, ad Apostolicae Sedis iudicium Ordinarii deferant (can. 1397, § 5), II. Effectus prohibitionis. 1. Prohibitio respicit integrum librum, 1119 ita ut etiam pars innoxia prohibitioni subsit. Secus dicendum, ut satis probabile videtur, si pars, quae prohibitioni ansam dedit, ab innoxiis separetur vel ita expungatur ut iam legi nequeat (S. Alf. VII, 283). Secus etiam satis probabiliter dicendum, si, libro pluribus tomis constante, tomi qui prohibitionis causa fuerunt, ad usum inepti reddantur; item si pars innocua libri prohibiti separatim edatur. Neque prohibetur, quomi­ nus miscellaneis litterariis partes innocuae libri prohibiti inserantur. 2. Prohibitio librorum id efficit, ut liber sine debita licentia nec edi, nec legi, nec retineri, nec vendi, nec in aliam linguam verti, nec ullo modo cum aliis communicari possit (can. 1398, § 1). Praeterea liber quo­ quo modo prohibitus rursus in lucem edi nequit, nisi, factis correctioni­ bus, licentiam is dederit qui librum prohibuerat eiusve Superior vel suc­ cessor (can. 1398, § 2). Ex hisce magis exponenda: a) Editio. Nomine autem editoris hic veniunt: i° Editor proprie dic­ tus, i. e. qui librum typographiae domino imprimendum committit, ilium­ que evulgandum curat ; 2° dominus typographiae, qui librum imprimen­ dum suscipit; 30 auctor libri, non quidem qua talis, sed quatenus edito­ rem proprie dictum agit vel librum domino officinae vel editori tradit, eo fine ut edatur. Compositores autem typorum aliique operarii iure positivo non attinguntur, bene vero iure naturali quatenus cooperantur ad malum. b) Lectio. Intelligitur lectio formalis, ita ut lex non respiciat eum, qui mere audiat legentem (S. Alf. VII, 292), vel olim lecta memoriter recitet, vel ignarus idiomatis librum perlegat ; bene vere caecum, qui typos digitis percipiat. Materia gravis esse potest sive ratione quantitatis, ut si tractu saltem moraliter unico legas duas vel tres paginas ; sive ratione qualitatis, i. e. periculi; quo casu etiam paucae lineae sufficere possunt, quia in ipsis potest esse periculum perversionis (S. Alf. VI, 284, 292). Neque videtur esse ratio statuendi aliam quoad diaria normam. c) Retentio. Perinde est, utrum quis librum proprium an alienum retineat ; utrum librum retineat penes se an penes alium, qui non habeat — 744 — facultatem; utrum librum retentum inelligat necne. Excusatur vero, qui deponit librum penes alium habentem facultatem, idque cum pacto ex­ presso illuni non repetendi nisi post obtentam licentiam ; item qui librum retinet, quia exspectat sive veniam requisitam sive occasionem illum tradendi Superiori (S. Alf. VI, 295-298). Bibliopega accensetur quidem retinentibus, at facile excusatur, si libros pro habente facultatem eos legendi compingit, vel aliam iustam causam habet. Pariter custos biblio­ thecae alienae inter retinentes non annumeratur, nisi libros prohibitos in cubiculo vel domo propria retineat. Denique ubi, ut in domibus religiosis, bibliotheca communis habetur, permittitur, ut libri prohibiti in armario clauso custodiantur. Materia gravis est, si liber vel, si de diariis sermo est, notabilis nu­ merus foliorum per notabile tempus, puta per tres quatuorve dies reti­ neantur (S. Alf. VI, 295). Ceterum si animus scripta prohibita per nota­ bile tempus retinendi inde ab initio adsit, statim graviter peccatur. d) Venditio quamvis prohibeatur, tamen liber prohibitus ei vendi po­ test, qui facultate eum legendi gaudet. Speciatim quoad venditores libro­ rum statuit can. 1404: Librorum venditores libros de obscenis ex pro­ fesso tractantes ne vendant, commodent, retineant ; ceteros prohibitos venales ne habeant, nisi debitam licentiam a Sede Apostolica impetrave­ rim, neve cuiquam vendant, nisi prudenter existimare possint ab emptore legitime peti. c) Communicatio quaevis vetatur; hinc liber prohibitus aliis neque commutari neque praelegi neque pro aliis transscribi potest. CAPUT II. De libris prohibitis. Libri duplici ratione prohibiti esse possunt, sive quatenus cadant sub legulam generalem alicuius generis libros prohibentem, sive quatenus decreto particulari proscribantur. Priores dicuntur prohiberi ipso iure. Articulus I. De libris ipso iure prohibitis. Vi can. 1399 ipso iure prohibentur : 1120 I. Editiones textus originalis et antiquarum versionum catholicarum sacrae Scripturae, etiam Ecclesiae Orientalis, ab acatholicis quibuslibet publicatae ; itemque eiusdem versiones in quamvis linguam, ab eisdem confectae vel editae. — 745 — II. Libri quorumvis scriptorum, haeresim vel schisma propugnantes, aut ipsa religionis fundamenta quoquo modo evertere nitentes. Dicitur: 1. Propugnantes, i. e. rationibus tuentes. 2. Ipsa religionis fundamenta, i. e. fundamenta sive religionis natu­ ralis sive religionis revelatae qua talis, seu veritates, quae admittendae sunt, ut quis ducatur sive ad cultum religiosum Dei sive ad admittendam religionem revelatam. Non intelligi sola fundamenta religionis naturalis, sequitur ex eo quod legislator loco religionis naturalis, quae regula Con­ cilii Tridentini habet, utitur expressione latiori religionis. Porro fundamenta religionis naturalis sunt: Exsistentia Dei persona­ lis, spiritualitas animae, liberum arbitrium etc. Fundamenta religionis revelatae qua talis sunt motiva credibilitatis, ut vis probandi, quae miraculis inest, etc. non autem veritates funda­ mentales ipsius fidei, de quibus uti et de aliis sub VI. 3· Quoquo modo evertere nitentes, sive argumentando sive deridendo, sive directe sive indirecte . III. Libri qui religionem aut bonos mores data opera impetunt. 1. Religionem, scilicet generatim sumptam, sive naturalem sive reve­ latam. » 2. Data opera, i. e. de industria, consulto seu intentione ea impetendi; differt ab expressione ex professo; in priori omnia pendent ab intentione scriptoris, in posteriori ab argumento libri. Cum vero utraque conditio ex ipso libro diudicanda sit, fere in idem redit. IV. Libri quorumvis acatholicorum, qui ex professo de religione trac­ tant, nisi constet nihil in eis contra fidem catholicam contineri. 1. Ex professo, i. e. non obiter sed in toto scripto vel in notabili eius parte vel passim. 2. De religione; quae vox communiter lato sensu sumitur. « De reli­ gione, inquit 5”. Alfonsus, nempe de S. Scriptura, vel de theologia scho­ lastica, dogmatica aut morali vel mysteriis fidei, de cultu Dei aut Sanctorum, de ritibus ecclesiae, de canonibus, de rebus spiritualibus et similibus » (VII, 283). 3. Contra fidem catholicam, i. e. uti interpretandum censemus, sive contra dogmata fidei sive contra veritates illas, quae a catholicis sine temeritate in dubium vocari nequeunt. V. Si editi fuerint non servatis canonum praescriptionibus, libri sa­ crarum Scripturarum vel eorundem adnotationes et commentaria ; item libri ac libelli qui novas apparitiones, revelationes, visiones, prophetias, — 746 — miracula enarrant, vel qui novas inducunt devotiones, etiam sub prae­ textu quod sint privatae. VI. Libri qui quodlibet ex catholicis dogmatibus impugnant vel deri­ dent, qui errores ab Apostolica Sede proscriptos tuentur, qui cultui divino detrahunt, qui disciplinam ecclesiasticam evertere contendunt et qui data opera ecclesiasticam hierarchiam, aut statum clericalem vel reli­ giosum probris afficiunt. 1. Nomine Apostolicae Seclis veniunt etiam Congregationes (cfr. can. 7). 2. Detrahunt; scilicet notabiliter, ita ut non sufficiat unum alterumve detractionis verbum. 3. Statum clericalem vel religiosum; hinc non sufficit, ut clerici vel religiosi particulares vel etiam determinatus ordo aut congregatio pro­ bris afficiantur, nisi ita procedatur, ut etiam status qua talis impetatur et probris afficiatur. VII. Libri qui cuiusvis generis superstitionem, sortilegia, divinatiotionem, magiam, evocationem spirituum, aliaque id genus docent vel commendant. VIII. Libri qui duellum vel suicidium, vel divortium licita statuunt, qui de sectis massonicis vel aliis eiusdem generis societatibus agentes, eas utiles et non perniciosas Ecclesiae et civili societati esse contendunt. Eiusdem generis societates sunt, quae èt occultae sunt èt ceu palam ceu clandestine contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur. IX. Libri qui res lascivas seu obscenas ex professo tractant, narrant, aut docent. Intelliguntur libri, qui de se ad morum corruptulam tendunt, non mere scientific! vel classici. X. Editiones librorum liturgicorum a Sede Apostolica approbatorum, in quibus quidpiam immutatum fuerit, ita ut cum authenticis editionibus a Sancta Sede approbatis non congruant. XI. Libri quibus divulgantur indulgentiae apocryphae vel a Sancta Sede proscriptae aut revocatae. XII. Imagines quoquo modo impressae Domini Nostri lesu Christi, Beatae Mariae Virginis, Angelorum atque Sanctorum vel aliorum Ser­ vorum Dei ab Ecclesiae sensu et decretis alienae. — 747 — Articulus Π. De libris decreto particulari prohibitis. Quaenam auctoritas libros prohibere possit, diximus n. 1118. Hic autem 1121 solum sermo est de libris, qui a Sede Apostolica prohibentur, atque ita indici librorum prohibitorum, ut dicitur, inseruntur. Index autem ille a Leone XIII recognitus, anno 1900 promulgatus, pluries atque anno 1929 denuo editus est. Ceterum notes: I. Sedes Apostolica libros prohibet aut per se i. e. per litteras Apostolicas Romani Pontificis, aut ope Congregationis. Porro olim hoc nego­ tium spectabat ad Congregationem Indicis, nunc vero ad Congregatio­ nem S. Officii, quae illud munus inde a suppressa priori Congregatione 1 suscepit (can. 247, § 4). II. Quoad interpretationem prohibitionum particularium notes: 1. Quoties alicuius auctoris acatholici scripta omnia prohibentur, ea tantum ope­ ra intelliguntur, quae aut de religione agunt, aut decreto aliquo generali aut spe­ ciali proscripta sunt. Quoties alicuius scriptoris catholici omnia scripta vetantur, prohibitione ea tantum opera attinguntur, quae aut aliquo decreto generali aut speciali prohibita sunt .* 2. Si in Indicem referuntur primum aut priora volumina alicuius operis, cuius posteriora illud decretum prohibitionis in lucem publicam secuta sunt; aut si pro­ scribuntur libelli periodici, qui postea identidem ccntinuati fuerint; aut si prohi­ bentur opera omnia alicuius scriptoris, qui post emanatum decretum alia opera edidit : in omnibus his casibus volumina vel libelli vel opera post ultimum decretum speciale evulgata, quamvis decreto illo speciali non comprehendantur, tamen sus­ pecta habentur, et in decreti alicuius ex generalibus prohibitionem incidere merito praesumuntur nisi forte de auctoris resipiscentia consuet. ’ CAPUT III. De exemptione a lege prohibente, et de licentia UTENDI LIBRIS PROHIBITIS. I. Qui studiis theologicis vel biblicis quovis modo operam dant, pos- 1122 sunt uti etiam textibus et versionibus Sacrae Scripturae prohibitis, dum­ modo dicti textus et versiones fideliter et integre edita sint, neque im­ pugnentur in eorum prolegomcnis aut adnotationibus catholicae fidei dogmata (can. 1400). Dicitur: i. Qui... quovis modo operam dant, i. e. tam clerici quam laici, qui non obiter seu transeunter tantum, sed habitualiter per aliquod tempus specialiter istis studiis incumbunt. ’. Motu proprio 25 Marti 1917 (A. A. S. 1917. p. 169 ct p. 162). ----- *. Cfr. Praef. Indicis anni 1924, p. XIV.----- ’. Cfr. Praef. Indicis anni 1924, p. XVI-XVII. — 748 — 2. Catholicae fidei dogmata; quo nomine non veniunt aliae veritates, utut theologice certae. II. S. R. E. Cardinales, Episcopi, etiam titulares, aliique Ordinarii, necessariis adhibitis cautelis, ecclesiastica librorum prohibitione non adstringuntur (can. 1401). 1123 1124 III. Quoad facultatem concedendi licentiam notes: Eam concedere possunt: i. S. Pontifex, qui illam concedit per S. Officium (can. 247, § 4). Attamen qui facultatem apostolicam consecuti sunt legendi et retinendi libros prohibitos, nequeunt ideo legere et retinere libros quoslibet a suis Ordinariis proscriptos, nisi in apostolico induito expressa iisdem facta fuerit potestas legendi et retinendi libros a quibuslibet damnatos (can. I4°3> § 1)· 2. Ordinarii (scilicet tam locorum quam Superiores maiores religionis clericalis exemptae) licentiam, ad libros quod attinet ipso iure vel decreto Sedis Apostolicae prohibitos, concedere suis subditis valent pro singulis tantum libris atque in casibus dumtaxat urgentibus (can. 1402, § 1). Quod si generalem a Sede Apostolica facultatem impetraverint suis subditis permittendi ut libros proscriptos retineant ac legant, eam non­ nisi cum delectu et iusta ac rationabili -causa concedant (can. 1402, § 2). Advertas, Ordinarios locorum posse subditis etiam concedere licen­ tiam, sed tantum in casibus particularibus et iusta de causa, utendi libris a Concilio plenario vel provinciali prohibitis (can. 82; 291, § 2). Supplica, qua petitur licentia, debet commendari ab Ordinario loci, si de clerico saeculari, a proprio Superiore, si de religioso agitur. Pro laico passim sufficit commendatio confessarii. IV. Quoad licentiam concessam observes : 1. Qui licentiam obtinuerint gravi praecepto tenentur libros prohibitos ita custodiendi, ut hi ad aliorum manus non perveniant (can. 1403, § 2). 2. Licentia a quovis obtenta nullo modo quis eximitur a prohibitione iuris naturalis legendi libros qui ipsi proximum spirituale periculum praestant (can. 1405, § 1). Adde monitum Codicis : Ordinarii locorum aliique curam animarum habentes opportune moneant fideles de periculo et damno lectionis libro­ rum pravorum, praesertim prohibitorum (can. 1405, § 2). SECTIO III. De sanctionibus poenalibus. 1125 Praenot. Vox librorum in secuturis stricte sumenda est, ita ut excludantur exigui libelli, diaria etc. (n. 1114). Ratio est, quia ea sola, quae libro III titulo — 749 — XXIII Codicis, non autem quae libro V dc libris dicuntur, etiam aliis publicatio­ nibus applicanda sunt (can. 1384, § 2). Accedit quod lex poenalis stricte interpre­ tanda est (can. 19),. I. In excommunicationem Sedi apostolicae speciali modo reservatam ipso facto incurrunt, opere publici iuris facto, editores librorum apostatarum, haereticorum, ct schismaticorum, qui apostasiam, haeresim, schisma propugnant, itemque eos­ dem libros aliosvc per apostolicas litteras nominatim prohibitos defendentes aut scienter sine debita licentia legentes vel retinentes (can. 2318, § 1). Cfr. tr. de poenis ecclesiasticis. II. Auctores et editores qui sine debita licentia sacrarum Scripturarum libros vel earum adnotationes aut commentarios imprimi curant, incidunt ipso facto in excommunicationem nemini reservatam (can. 2318, § 2). Cfr. tr. de poenis eccle­ siasticis. SCHOLION. De crematione corporum. ’ I. Prohibitio cremandi corpora. Fidelium defunctorum corpora sepe- 1126 lienda sunt, reprobata eorundum crematione (can. 1203, § 1). Ecclesia vetat cremationem corporum fidelium, tum quia mos corpora cremandi ethnicus est, tum quia mos iste promovetur veluti reclamatio quaedam contra resurrectionem et animae immortalitatem. Prohibitionem autem ecclesiasticam obligare sub gravi, patet tam ex eo, quod S. Off. ' crema­ tionem corporum vocat detestabilem abusum, quam ex poenis in trans­ gressores statutis; de quibus statim dicetur. Coroll. i. Illicitum est « nomen dare societatibus quibus propositum est promo­ vere usum comburendi hominum cadavera ; » ’ item « mandare, ut sua aliorumvc cadavera comburantur. » ’ Coroll. II. Si quis quovis modo mandaverit ut corpus suum cremetur, illicitum est hanc exsequi voluntatem ; quae si adiccta fuerit contractui, testamento aut alii cuilibet actui, tanquam non adiccta habeatur (can. 1203, § 2). II. Cooperatio cremationi. 1. S. Off.4 decrevit, cremationi « nun- 1127 quam licere formaliter cooperari mandato vel consilio. Tolerari autem ali­ quando posse materialem cooperationem, dummodo: i° crematio non habeatur pro signo protestativo massonicae sectae ; 2° non aliquid in ipsa contineatur, quod per se, directe, atque unice exprimat reprobatio­ nem catholicae doctrinae et approbationem sectae; 30 neque constet, officiales et operarios catholicos ad opus adstringi vel vocari in con­ temptum catholicae religionis. Cacterum quamvis in hisce casibus relin- Cfr. Groeken, Lijkverbranding. ----- ’. 19 Maii, 18S6 (A. S. S. t. 19, P· 46). — ’. S. Off. 19 Maii 1886 (A. S. S. 1. 19, p. 46) ----- *. 27 Iui. 1892. — 750 — qucndi sint in bona fide, semper tamen momendi sunt, ne cremationi cooperari intendant » 2. Vic. Apost. Vizagapatam a S. C. de Prop. Fide rogavit: i° quid ibi faciendum, ubi christianorum corpora interdum a parentibus paganis cremabantur; utrum resistendum cum damno fidei propagandae an pas­ sive procedendum, atque interim, instruendo populum, abrogatio abusus promovenda ; 2° quid agendum, ubi paganus moriturus baptismum petat, praevideatur vero corpus crematum iri. Ad haec S. Congr. :z «Quaestio... Supremae Inquisitionis iudicio submissa fuit. Responsum quod a venera­ bili illa Congregatione hac de re accepi continetur in sequenti decreto quod Tibi communico, nempe : « cremationem approbare non debes, sed passive te habeas, collate semper baptismate, et populos instruendos cures iuxta ea quae a Te exponuntur ». 1128 1129 III. Poenae statutae, i. Qui mandaverint suum corpus cremationi tradi, eccle­ siastica sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua dederint poenitentiae signa (can. 1240, 5°X Adhacc « ecclesiastica sepultura priventur qui mandaverint suum corpus cremationi tradi et in hac voluntate permanserint usque ad mortem, etiam­ si crematio ad normam can. 1203, § 2 non sequatur»’. Denique nec licet cremati < cineres sepultura ecclesiastica donare vel quomodocumque in coemeterio benedicto asservare. » * 2. Illicitum est « pro fidelibus, quorum corpora non sine eorum culpa cremata sunt, Missae Sacrificium publice offerre... itemque fundationes ad hunc finem acceptare. » 5 Praeterea errant, qui « ex speciosa ratione quod aliquem religionis actum defunctus, dum viveret, exercere solitus esset vel quod ultimo vitae mo­ mento pravam voluntatem forte retractare potuerit, licitum censent exsequias ecclesiasticas eidem, praesente cadavere, dc .more persolvere, licet hoc postea, cx propria ipsius defuncti dispositione, sit igni tradendum. Quum enim de hac conicctata retractatione nihil certo constare queat, nullam ipsius in foro externo rationem haberi posse palam est. » * IV. Notanda. 1. Si quis fidelis corpus suum post mortem cremandum mandave­ rit, graviter quidem peccavit. Si vero in bona fide est, quoad monitionem, « ser­ ventur regulae a probatis auctoribus traditae, habita praesertim ratione scandali vitandi. » ’ 2. « Quoties agatur de iis, quorum corpora non propria ipsorum, sed aliena voluntate cremationi subiiciantur, Ecclesiae ritus et suffragia adhiberi possunt tum domi tum in ecclesia, non autem usque ad cremationis locum, remoto scan­ dalo. Scandalum vero removeri etiam poterit, si notum fiat, cremationem non propria defuncti voluntate electam fuisse. » ’ ‘. Cfr. S. Off. 10 lun 1926 (A. A. S. 1926, p. 282). ----- *. 27 sept. 1884 (Collect, η. ιό2ό). ----- ’. P. C. 10 Nov. 1925 (A. A. S. 1925, p. 583). ----- 4. S, Off. 19 lun. 1926, p. 282). ----- *. S. Off. 27 lui. 1892. ------ *. S. Off. 19 lun. 1926 (A. A. S. 1926, p. 282). ----- ’. S. Off. 27 lui. 1892 (Collect, n. 1808). ------ *. S. Off. 15 Dec i8t6 (A. S. S. t. 25, p. 63); cfr. S. C. de Prop. Fide, 26 Ian. 1911. — 751 — DISSERTATIO III. De praeceptis seu officiis statuum vitae. Dicemus primum de officiis quorundam saecularium, deinde de offi­ ciis clericorum, denique de officiis religiosorum. Pars I. ' De officiis quorundam saecularium. SECTIO I. De indicibus. (S. Thom. 2. 2, q. 60, 67; S. Alf. Theol. Mor. 1. IV. n. 192-217; Horn. Apost. tr. 13, n. 63-67). Index est persona publica, eo fine constituta, ut secundum legem ius 1130 dicat. Differt ab arbitro, qui est persona privata, cui litigantes commit­ tunt litem dirimendam, sive secundum regulas iuris, sive ex aequo et bono, ut dicitur. I. Index, ut munus suum licite obeat, praeditus sit scientia debita, i. e. 1131 saltem mediocri, maiori etiam, si est unicus. Praeterea magis requiritur cognitio quaestionis agitatae quam scientia in genere. Si scientia debita careat, tenetur, etiam ex iustitia commutativa, aut officium dimittere aut debitam scientiam sibi comparare; ex iustitia commutativa, inquam, quia secus dictam virtutem per sententias suas laedendi gravi periculo se exponit (S. Alf. IV, 192, 195). II. Index, ut valide agat, instructus sit iurisdictione tam in materiam, 1132 quam in personas, quas indicium respicit. 1. Quoad materiam notes haec Cod. lur. Can.: Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit: i° de causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas ; 2° de violatione legum ecclesiasticarum deque om­ nibus in quibus inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem (can. 1553, § 1, i° et 2°)... In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus praeventioni (can. cit. § 2). 2. Quoad personas, spectato can. 120, clerici in omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus apud iudicem ecclesiasticum conveniri debent, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum fuerit. Si nihilominus ab eo, qui nullam praehabuerit veniam, conveniantur, pos­ sunt ratione necessitatis, ad vitanda maiora mala comparere, certiore tamen facto Superiore, a quo venia obtenta non fuit; quae singula fusius exponuntur n. 1153. — 752 — 1133 ΠΙ. Iudex tenetur causas diligenter tractarc, et quatenus moraliter fieri potest, prompte expedire; nec potest aliquando iudicio supersedere ob legis silentium vel insufficientiam, sed debet aut mentem legislatoris deducere ex lege, argumentando per analogiam vel a contrario, aut pro­ nuntiare ex consuetudine vigente vel ex aequitate naturali. In re quidem poenali nulla est difficultas, quum ibi applicetur regula: Nulla poena sine lege; itaque in silentio vel obscuritate legis reus absolvendus est. 1134 IV. ludex tenetur iudicare secundum allegata et legaliter probata; ideoque solis probationibus a lege agnitis, non autem scientia privata nitatur. Etenim « iudicare pertinet ad iudicem, secundum quod fungitur publica potestate; et ideo informari debet in iudicando non secundum id, quod ipse novit tamquam privata persona, sed secundum id, quod sibi innotescit tanquam personae publicae « (S. Thom. 2. 2, q. 67, a. 2). Hinc v. g. « quem iudex privata scientia sit esse nocentem, si iuridice sit probatus innocens, non potest condemnare » S. Alf. IV, 207). 1135 V. Iudex tenetur sententiam ferre secundum leges, excepto casu quo legem iniquam esse constat. Ratio est, quia ideo iudex constitutus est, ut leges exsequatur seu applicet. Quoad leges rectas observat 5'. Thomas: « Etiam leges, quae sunt recte positae, in aliquibus casibus deficiunt ; in quibus si servarentur, essent contra ius naturale; et ideo in talibus non est secundum litteram legis iudicandum, sed recurrendum ad aequitatem, quam intendit legislator » (2. 2, q. 60, a. 5, ad 2). Verum recursus ad aequitatem hodiedum impossibilis est, saltem quoad substantiam senten­ tiae, a. v. non admittitur, quod iudex non fert sententiam secundum ipsam legem ; sed potest aequitatem servare in poena infligenda, atque sub hoc respectu eatenus maiori quam olim gaudet libertate, quatenus quandoque admittuntur condemnationes conditionales, i. e. in casu relap­ sus intra determinatum spatium. Coroll. I. Si quis iuridice probavit, se ius habere, cum iudex pro certo habeat, illud falsum esse, hic videtur ipsi ius addicere posse. Nam « respublica habet potestatem in bona suorum civium, quando bonum publicum id requirit, ut in hoc casu, ne forma publicorum indiciorum cum populi scandalo evertatur » (S. Alf. IV, 208). Idem ob eandem rationem valet, si de poenis minoribus, puta de mulcta imponenda vel etiam de poena carceris aut castigationis sermo est (S. Alf. 1. c.)r Magis autem disputatur, num iudex possit aliquem condemnare ad mutilationem vel mortem, qui iuridice de crimine convictus est, sed quem iudex privata notitia insontem esse novit. Secundum S’. Thomam et alios iudex ad condemnationem tenetur, quia qua persona publica sola notitia publica ducatur oportet. Neque peccat secundum allegata sententiam ferens, quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui cum asserunt nocentem » (2. 2, q. 64, a. 6, ad 3). Addunt tamen, iudicem debere omnia tentare ad innocentem liberandum. Alii vero contrarium docent, quia ipsorum sententia iuri publico non competit ius privandi aliquem iure prima- — 753 — rio, i. e. ad vitam et integritatem, bene vero, ut dictum est, iure secundario, scilicet vi alti dominii. S. Alfonsus 1. c. utramque sententiam pro satis fundata habet, ita ut iudex possit, sed non teneatur accusatum condemnare. Ceterum in pluribus regnis non habetur difficultas, quia secundum leges iudex nequit aliquem condemnare, nisi de culpa eius intime convictus sit. Itaque requiruntur èt probatio legalis èt intima convictio.1 Coroll. II. Si causa dubia est, iudex ita procedat: 1. In causa crrntinali standum pro accusato, sive crimen dubium est, sive lex poenam imponens obscura videtur. 2. In causa civili distinguendum inter dubium facti et dubium iuris. a) In dubio facti, i. e. si factum, quo ius actoris nititur — puta ius possessionis, dominii etc.3 — dubium est, causa eius cadit; nam actoris est dictum factum pro­ bare, idque probationibus legalibus. b) In dubio iuris, i. e. si dubitatur, num factum, quo actor nititur, ius posses­ sionis, dominii etc. iuridice tundet, iudex sententiam sibi minus probabilem sequi nequit; siquidem proscripta est ab Innoc. XI, prop. 2: «Probabiliter existimo Iudicem posse iudicare iuxta opinionem etiam minus probabilem. > * Si iudex stricte dubitat, potest aut partes inducere ad compositionem aut, si renuant et lis est dc possessione, eos adigere, ut de dominio contendant aut, si de dominio liti­ gatur, potest eligere pariem, quam maluerit. Coroll. III. Iudex, saltem spectatis hodiernis moribus, nequit uti medio hypno­ tism! ad veritatem explorandam, medio hypnotismi, inquam, quod vim reo infert; neque confessio ita extorta pro certo vera haberi potest, quamvis quandoque elementa rem ulterius comprobandi praestare possit. VI. Iudex in ferenda sententia ab acceptatione personarum immunis 1136 sit ; nec muneribus unquam flecti debet, quin etiam munerum acceptatio omnino reprobanda secundum haec : « Non accipies personam, nec mu­ nera : quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba iustorum. » 1 Coroll. Qui munera acceptavit: i° si quidem ex liberali donatione, non tenetur ad restitutionem ante sententiam iudicis ; 2° si per modum pretii pro ferenda sen­ tentia, tenetur ad restitutionem, si acceptavit ad ferendam sententiam instant: ad hanc enim iam cx iustitia stricta obligatur; si acceptavit ad ferendam sententiam iniustam, tenetur ab eiusmodi sententia abstinere et munus restituere. Post sen­ tentiam iniustam latam potest munus acceptatum retinere, ut dictum est de con­ tractu in re turpi (S. Alf. IV, 216, 196). VI. Iudex, qui officio suo defuit, sive comparationem debitae notitiae 1137 praetermittendo, sive causas negligenter tractando, sive earum tractatio­ nem sine lusta causa differendo, sive iniustam sententiam ferendo, tene­ tur restituere damna e sua agendi ratione secuta, si ea saltem in confuso ‘. Ita v. g. Cod. proc. crim. Nccrlandicus, art. 216, 391, 395. ----- 3. Duplex distinguitur causa, possessoria ct petitoria. Prior est, quando actor possessionem rei, altera, quando dominium rei aliudve ius postulat.----- *. Denz.-Bannw. n. 1152. ----- 4. Deutcr. XVI, 19. 4» — 754 — praeviderit, et graviter culpabilis fuerit. Ratio, est, quia ex stricta iustitia tenetur officio suo rite fungi (S. Alf. IV, 195, 196, 214). Si vero index « ex humana fragilitate erraverit, non obligatur in conscientia ad resti­ tutionem ex propriis.... cum culpam theologicam non commiserit » (S. Alf. IV, 214) ; si tamen postea « iudex agnoscat errorem a se (etsi sine gravi culpa) commissum in praeiudicium litigantis, tenetur, si potest citra infamiam, impedire errorem, v. gr. monendo occulte partem laesam, ut sibi appellatione vel aliter consulat » (S. Alf. IV, 195). Num teneatur fisco restituere mulctam pecuniariam, quam alicui ille­ gitime non imposuerit, vide p. 657. Denique noto cum 5. Alfonso: « Index tenetur sub gravi concedere reo tempus sufficiens ad confessionem...; tenetur etiam concedere tem­ pus pro sumpt’one Communionis (nisi grave damnum timeatur), cum reus sit tunc in articulo mortis, in quo praeceptum Communionis obligat iure divino... Quod si reus nolit confiteri, post adhortationem licite potest occidi a carnifice, quia tunc sua damnatio suae culpae tribuitur » (ΠΙ, 379)· SECTIO II. De iuratis. 1138 I. lurati dicuntur cives constituti ad iudicium ferendum de reatu alicuius accusati, maxime de crimine graviori. Quo iudicio a iuratis lato, ordinarie indices proprie dicti (scii, si iurati aliquem culpabilem declara­ runt) secundum legem poenam decernunt. Vocantur iurati a iuramento, quod debent emittere de officio suo fideliter obeundo. II. Institutio iuratorum, utut in se non damnanda, minus tamen com­ mendatur; tum quia non tenentur indicii a se lati rationem afferre; tum quia generatim facilius quam indices constituti passionibus politicis, do­ nis etc. moventur. III. Iuratis plura conveniunt ex iis, quae de indicibus dicta sunt. Spe­ ciatim observo: lurati tenentur iudicium ferre iuxta intimam persua­ sionem. Ita lex statuit in regionibus, in quibus iurati adhibentur. Itaque tenentur absolvere accusatum, de cuius crimine et culpa non sunt intime convicti, etiamsi iuxta allegata et probata reus appareat. Disputatur nzto, num possint reum declarare, quem privata sententia pro reo habent, sed qui in iudicio non fuit convictus. Alii negant, quia lex, quae iubet ipsos indicare secundum intimam persuasionem, illud utique intelligit de inti­ ma persuasione ex allatis et probatis hausta. Alii affirmant, quia talis lex sensu obvio intelligit intimam convictionem utcumque obtentam. — 755 — SECTIO III. De accusatore et denuntiatote. (S. Thom. 2. 2, q. 68; S. Alf. Thcol. Mor. 1. IV, n. 234-254; Horn. Apost. tr. 13, n 73-78). 1. Accusatio iudicialis. 1. Accusatio iudicialis est delatio criminis 1139 alicuius ad iudicem competentem, publicae vindictae causa, cum onere crimen probandi. Dicitur: a) Delatio criminis·, atque ita accusator distinguitur ab actore seu petitore, qui alteri litem movet in re civili. Ille qui accusatur vel cui in re civili lis movetur, dicitur reus. b) Cum onere crimen probandi; atque ita accusator a denuntiatore, accusatio a denuntiatione distinguitur; haec quippe non secum fert onus probandi (S. Alf. IV, 235). 2. Accusatio iudicialis ut plurimum incumbit iis officialibus, quibus hoc a lege demandatum est; primarie quidem illis, qui dici solent minis­ terium publicum (S. Alf. Ι\Λ, 236). Quibus praeterea demandatum sit, vide in lege patriae. II. Denuntiatio. I. Denuntiatio est delatio criminis ad officiales ad 1140 id deputatos, sine onere illud probandi. 2. Ad denuntiationem tenentur: a) Ex officio ii, qui lege expresse ad hoc deputati sunt, atque genera­ tim omnes, qui munus publicum obeuntes in exercitio muneris sui ali­ quod delictum detegunt. b) Ex praecepto legis in pluribus regnis obligantur etiam privati, qui testes forte fuerint quorundam graviorum criminum. c) Ex iure naturae quisque obligatur, qui aliquod crimen novit, cuius denuntiatio necessaria est ad bonum commune vel ad avertendum dam­ num grave a persona privata (S. Alf. IV, 236). 3. Ab obligatione denuntiandi, si quidem de bono communi agitur, non excusat causa privata ; secus causa proportionate gravis excusat ; requiri­ tur autem gravior pro iis, qui ex officio, quam pro iis, qui ex lege vel cx iure naturae tantum tenentur. Praecipuae causae sunt damnum nota­ bile ex denuntiatione sibi vel suis timendum, atque coniunctio cum ipso delinquente. Denique secretum commissum non solum ab obligatione excusat, sed etiam prohibet, quominus quis aliquem denuntiet. Excipe, si ex omissa denuntiatione grave damnum imminet sive bono communi — quo casu obligatio est non servandi secretum — sive secretum accep­ tanti (S. Alf. IV, 236); si ex denuntiatione omissa grave damnum immi­ net tertio, valent dicta p. 720. — 756 — 4- Qui falso denuntiavit (vel accusavit), tenetur, si graviter culpabilis fuit, ad restitutionem damnorum secutorum. Praeterea obligatur ad revocationem, etiam cum pari damno suo, non tamen cum multo maiori. Si non fuerit graviter culpabilis, non tenetur restituere damna ; debet tamen testimonium revocare, si satis commode fieri potest (n. 994). SECTIO IV. De advocatis. (S. Thom. 2. 2, q. 71 ; S. Alf. Theol. Mor. 1. IV, n. 218-226; Horn. Apost. tr. 13, n. 69-72). 1141 Nomine advocatorum veniunt: i° qui in re civili vel commerciali coram iudice causam clientis propugnant, in re criminali accusatum defendunt; 2° qui coram tribunali vices partium litigantium agunt, pro eis postulan­ do, concludendo etc. ; posteriores saepius dicuntur procuratores. Porro : I. Advocatus debet ex iustitia habere vel sibi comparare scientiam congruam causae, quam suscipit. II. Potest suscipere causas prout seqüitur: 1. Quod spectat ad causas criminales, potest defendere reum, etiamsi de crimine patrato certus sit, nam « reus non tenetur ad poenam nisi convictus : ergo potest per se vel alium eam avertere, donec convincatur » (S. Alf. IV, 220). Attamen solis mediis iustis uti fas est; nequit igitur pravas propugnare theorias, puta determinismum, quo omnis libertas et culpa tolleretur. Potest tamen in singulis casibus congerere quidquid responsabilitatem minuere vel etiam irresponsabilitatem ostendere possit. 2. Quod ad causas civiles attinet: a) Potest etiam suscipere causam dubiam, utut forte minus probabi­ lem, modo sit prudens spes vincendi, et cliens de dubio moneatur (S. Alf. IV, 222). «Ratio: tum quia opinio minus probabilis decursu temporis potest probabilior evadere; tum quia multoties opinio quae advocato minus probabilis apparet, ipsi iudici videtur probabilior'» (S. Alf. IV, 222). b) Nequit suscipere causam manifeste iniustam. Si currente lite cog­ noverit, causam esse certo iniustam, tenetur eam deserere. Si non mo­ neat clientem de causae iniustitia, peccat contra iustitiam erga eum ; si monuerit et pergat, peccat praebendo ei consilium et recursum (S. Tho­ mas, 2. 2, q. 71, a. 3 ; S. Alf.. IV, 220). III. Advocatus tenetur ex iustitia causam susceptam diligenter trac­ tare; eam, invito cliente, non deserere, excepto casu modo sub b) assig­ — 757 — nato ; neque eam longius protrahere, ut maiorem mercedem recipiat. Denique non exigat pinguius honorarium quam lex vel consuetudo, ra­ tione habita laboris, permittunt: si peritia eminet, petere potest quod peritissimi in eiusmodi adiunctis peterent; nam servitium praestitum dici potest tanti valere, atque cliens in tantum pretium consensisse dicen­ dus est. Si cliens iusta de causae lite discedit, advocatus non habet ius nisi ad pretium peracti laboris. Si sine ratione sufficienti eam deserit, advocatus totam mercedem, de qua convenerunt, potest exigere; sed passim pretium non solet inde ab initio pro tota lite statui (S. Alf. IV, 225; Horn. Ap. tr. 13, n. 70). Quatenus aliquando teneatur gratis defendere causam, dictum est in tractatu de caritate (n. 535 ; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 71, a. 1 et 4, ad 1). IV. Advocatus, qui defuit officio, tenetur restituere damna secuta, si graviter culpabilis fuerit, et quatenus ea saltem in confuso praeviderit Hic bene notes, advocatum subinde peccare contra iustitiam respectu adversarii sui clientis, puta: l° si causam manifeste iniustam suscipit; quo casu si vincat, tenetur omnia damna parti victae restituere (S. Thom. 2. 2, q. 71, a. 3; S. Alf. IV, 223) ; si vincatur, debet saltem restituere expensas, quas victor a parte repe­ tere nequit; 2° si producit scripturam vel testes falsos, vel instrumenta nociva adulterat. Qui proferret instrumenta veridica at confecta, sive ad supplenda de­ perdita, sive ad ius certum prosequendum, non ageret contra iustitiam commutativam, quamvis peccaret ; ‘ 3° si convictus dc iniustitia causae a se susceptae, adver­ sarium ad transactionem adigit (S. Alf. IV, 226). SCHOLION I. De reo. (S. Thom. 2. 2, q. 69; S. Alf. Theol. Mor. 1. IV, n. 272-290; Horn. Apost. tr. 13, n. 82-87). Sermo est de solo reo in criminalibus. 1. Reus, spectato iure hodierno,3 non tenetur fateri crimen. Potest 1142 igitur, etiamsi a iudice de eo interrogetur, cum restrictione late mentali respondere, se illud non commisisse, subintelligendo : ita ut illud fateri debeam; pariter potest, eadem restrictione usus, negare ea, quae sibi nocere i. e. ad probationem criminis conducere possent, modo aliis non inferat iniuriam. Neque iam iuramentum a reo exigitur, et si exigeretur, posset iuramento firmare restrictionem late mentalem a se adhibitam, vel in indicii decursu adhibendam. Dicta non impediunt, quominus reus, si bonum commune illud postulet, socios prodere possit et debeat (S. Alf. IV, 278). ‘. SwEENS, n. 610. *. Cfr. Staatslcxikon, vox Srafprocess, V, 604. - 758 Spectato iure antiquo, haec valebant : Reus legitime interrogatus tenetur fateri veritatem ; pertinet enim « ad debitum iustitiae, quod aliquis obediat suo superiori in his, ad quae ius praelationis se extendit: iudex autem... superior est respectu cius qui indicatur; et ideo cx debito tenetur accusatus iudici veritatem exponere, quam ab eo secundum formam iuris exigit. > (S. Thom. 2. 2, q. 69, a. 1 ; S. Alf. IV, 274). Ut autem legitime interrogetur, iudicia saltem probabilia criminis prae­ cesserint. Excusatur reus: i° si iudex «reum iuridice quidem interroget, sed nonnisi ex falsa praesumptione delicti > (S. Alf. IV, 273), ut si quis interrogatur de homicidio, quod ob iustam sui defensionem commisit; 2° satis probabiliter, si secus gravissima ipsi poena imminet (S. Alf. IV, 274). II. Reus potest infringere vim testimoniorum contra se prolatorum, detegendo crimina testium, modo criminum revelatio èt necessaria èt efficax sit ad sui defensionem. At « falsum crimen testi vel accusatori opponere ad suam causam tuendam illicitum semper est et culpa gravis » (S. Alf. IV, 277). 1144 III. Reus potest declinare poenam, prout sequitur: 1. Si innocens est, potest tam ante quam post sententiam fugere; po­ test etiam positive resistere v. g. satellites pellendo, eos terrendo, e mani­ bus eorum se extorquendo, immo etiam ulterius progrediendo. Ratio est, quia in casu exsecutio sententiae iniustam aggressionem involvit. Atta­ men per accidens positiva resistentia, maxime gravior, ut plurimum est illicita, quia passim non solum inutilis est, verum etiam maiora mala causât scandaloque ansam dat (S. Thom. 2. 2, q. 69, a. 4; S. Alf. IV. 279). 2. Si culpabilis est, potest fugere: i° antequam condemnatus est; 20 postquam condemnatus est, si career non pro poena, sed pro custodia — scii, usque ad sententiae exsecutionem — assignatus est. « Ratio quia sententia non damnat reum ad non fugiendum, sed tantum ad non resistendum ministris, cum sententiam exsequuntur » (S. Alf. IV, 280 qu. 20; S. Thom. 2. 2, q. 169, a. 4, ad 2). « Si vero career sit iam per sententiam assignatus ad poenam, etiam perpetuo, tunc negandum reo licere e carcere fugere; quia in exsecutione sententiae iustae tenetur utique reus obedire... Excipiunt tamen aliqui, si in carcere non dentur ei necessaria ad sustentationem..., vel si career esset nimis tristis: quia videtur supra vires humanas aliquem obligari ad se non liberandum, cum possit sine vi et resistentia, a poena valde dura » (S. Alf. 1. c. ; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 69, a. 4, ad 2). Adhaec qui potest fugere, potest etiam amovere impedimenta, quae fugae obstant, puta infringendo carcerem Quodsi inde damnum obve­ niat custodibus, illud permitti potest. Potest etiam custodem arte deci­ pere vel non advertentem ebrium reddere seu sopire ; nequit vero eum corrumpere, si iuste damnatus est : siquidem haberetur formalis ad pec­ catum custodis cooperatio (S. Alf. IV, 282). 1143 — 759 — IV. Reus, ut patet, per se non tenetur sententia iniusta, sive ob ne- 1145 glectum ordinem iuris, sive ob rationem causae intrinsecam. Per accidens passim servanda est, scilicet ne ordo publicus perturbetur et scandala exoriantur (S. Alf. IV, 215). In dubio de sententiae iustitia, praesumenda est iusta ; licet tamen ad superius tribunal appellare. Nota. Quoad ius ecclesiasticum observes haec: i° Reus... legitime conventus respondere debet (can. 1646); respon­ dere, i. c. ut fert interpretatio iuridica, iudici se sistere. 2° Reus non tenetur crimen suum fateri, spectatis hisce: Iudici legi­ time interroganti partes respondere tenentur et fateri veritatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso (can. 1743, § i). SCHOLION II. De testibus. (S. Thom. 2. 2, q. 70; S. Alf. Theol. Mor. 1. IV, 255-271 ; Horn. Apost. tr. 13, n. 79-81). I. Obligatio testificandi. Tenentur testificari et veritatem fateri, qui 1146 sequuntur : 1. Ex caritate quis tenetur, si eius testimonium « necessarium est ad avertendum grande malum proximi aut reipublicae» (S. Alf. IV, 264). 2. Ex officio, atque ex iustitia tenentur iidem, qui ratione officii tenentur ad denuntiationem (n. 1140). 3. Ex praecepto tenetur, qui legitime citatur et interrogatur. Qui legi­ time citatus fugit, vel legitime interrogatus veritatem non fatetur, peccat, sed non laedit iustitiam commutativam, ideoque non tenetur restituere ei, in cuius gratiam potuisset testificari (S. Alf. IV, 264). Quatenus clericus a iudice civile citari et interrogari possit, vide n. 1153· II. Causae excusantes. Testis excusatur a testificando et veritatem 1147 manifestando (vel etiam pro adiunctis tenetur ab eis abstinere): 1. Si rem noverit sub secreto sacramentali, vel rei notitiam per iniuriam sibi comparaverit, puta aperiendo litteras. Si rei notitiam acceperit sub secreto commisso, valent quae dicta sunt de denuntiatione (n. 1140; S. Alf. IV, 268). Ceterum ipsa quoque lex passim medicos, advocatos, sacerdotes etc. a testificando eximit quoad ea, quae ipsis intuiti muneris manifestata sunt. 2. « Si ex testimonio tibi vel tuis immineat notabile damnum : nisi tamen damnum publicum vel privatum alienum praevaleat» (S. Alf. 1. c.). t — 760 — j. « Si a viris non sat fide dignis accepisti ; tunc enim potes te habere ac si nihil scires » (S. Alf. 1. c.). 4. Si quis sine probabilibus criminis indiciis iudici sistitur. Tali enim reo fit iniuria (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 69, a. 2 ; S. Alf. 1. c.), quam testes contra ipsum testificando non augeant; sed haec causa excusans vix obtinebit. 5. Si accusatus probabiliter a gravi culpa theologica immunis est (S. Alf. 1. c.); quo casu respondere debet, se nihil scire vel etiam, reum crimen non commisisse. Si tamen de causa civili agitur, testis factum fateri debet, etiamsi sola culpa iuridica adfuerit. 6. Coniux et consanguinei proximi ob grave incommodum saepius excusantur; quin etiam leges civiles generatim eos eximunt. Coroll. I. Qui eximitur vel excusatur, potest etiam licite uti restrictione non pure mentali. Restrictio autem magis obvia ea est, qua testis interrogatus dicit, se nihil scire, subaudiendo: quod manifestare debeam. Idque valet, etiamsi emiserit iuramentum dicendi integram veritatem ; prudenter tamen procedat. Coroll. II. Testis, qui tenetur testificari et veritatem fateri, veritatem mere celando peccat; i° contra iustuin praeceptum, quod grave est genere suo; 2° con­ tra religionem, si Juraverit, se integram veritatem esse dicturum. Si, isto iuramen­ to emisso, mentitur seu restrictione pure mentali utitur, periurii reus est; si tacet vel restrictione late mentali utitur, non est quidem periurii reus, sed laedit iura­ mentum, quatenus illud promissorium est ; quod est peccatum grave genere suo n. 689); 30 contra iustitiam commutativani, si tenetur ratione officii; secus si tene­ tur tantum sive ex caritate, sive ratione praecepti indicis (S. Alf. IV, 270). Coroll. III. Testis, « qui sciens falsum testatus est, per quod alteri fuit efficax causa damni, tenetur ad impeditionem vel reparationem omnium damnorum quae causantur. Item tenetur revocare cum pari suo damno, et periculo etiam vitae, si reus de ea pcriclitetur, cl putetur revocando aliquid effecturus (S. Alf. IV, 269). Si non fuerit graviter culpabilis, non tenetur ad restitutionem, debet tamen testi­ monium revocare, si satis commode fieri potest (S. Alf. 1. c. ; n. 994). Ill. Quoad causas ecclesiasticas, coram iudicc ecclesiastico pertractandas, obser­ ves haec: t. Testis rite citatus parere debet aut causam suae absentiae iudici notam facere (can. 1765, § 1). 2 Testis inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparait, aut etsi comparait, renuit respondere vel iusiurandum praestare vel attestationi subscribere, a indice potest congruis poenis coerceri et insuper mulctari pro rata damni quod ex cius inobedientia partibus obveniat (can. 1765, § 2). 3. Testes iudici legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent (can. 1755, § 1). 4. Ab obligatione sub 3 assignata eximuntur : i° parochi aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii extra sacramentalem confessionem; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia; 2° qui ex testificatione sua sibi vel consanguineis vel affinibus in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu lineae collateralis, infamiam, periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent (can. »755, § 2). — 76i — I SECTIO V. Dc medicis et notariis. (S. Alf. Theol. Mor. 1. IV, n. 291, 230 et 231). I. Medicus tenetur gaudere scientia sufficienti, et in exercitio muneris 1148 adhibere diligentiam gravitati morbi vel operationis proportionatam. Hinc debet praebere aegroto remedium, quod ipsi tutius videtur; «si vero nulla est spes de salute infirmi, nec adest remedium nisi dubium, de quo scilicet dubitatur num profuturum an nociturum sit, possunt, im­ ino debent illud adhibere. Ratio, quia sic infirmi negotium utiliter geri­ tur ; et si mors sequatur, ipsis non imputabitur, cum alias spem vitae non habeat » (S. Alf. IV, 291). Coroll. Illicitum est uti medio solius experimenti causa, excepto casu, quo medium adhibendum certo non est nociturum, et consensus infirmi accedit. II. Medicus abstineat ab inutilibus visitationibus et remediis. Observes tamen, ea plane inutilia non esse, si aliquatenus conducunt ad solandum infirmum eiusve dolores levandos : curet tamen, ne expensae iusto maio­ res fiant. III. Potest petere honorarium quod, spectatis labore et conditione ae­ groti, in istis regionibus peti solet. Si peritia eminet, petere potest, quod in eiusmodi adiunctis peritissimi petere consuevere. Ratio est, quia merito dicitur, servitium praestitum tanti valere, atque eos, quorum in­ terest, in eiusmodi honorarium consentire. IV. Denique medicus etiam tenetur sive per se sive per alium tem­ pestive monere aegrotum de periculo vitae, ut possit animae saluti pros­ picere, sacramenta rite suscipere, et negotia temporalia componere. Si tamen moraliter certus est, sive aegrotum esse in statu gratiae, sive moni­ tionem non esse profuturam, obligatio saltem gravis ex hoc capite non habetur (S. Alf. VI, 664). Addo hacc gravia S’. Alfonsi: « O quain miserum est videre tot infirmos (et praesertim vos qui spectatae sunt dignitatis) ad incitas mortis reduci, ut rationes vitae Deo .mox reddendas parent, tempore quo sunt quasi exanimes, cum vix pos­ sint verba tunc modulare, vix alios audire, vix statum concipere propriae conscien­ tiae, suorumque peccatorum dolorem ! Et totum hoc evenit culpa istorum medico­ rum qui, ne displiceant infirmis aut eorum propinquis, illos certiores non faciunt dc periculo ; immo cis blandiri pergunt, usquedum omnino ipsi de vita desperan­ tur » (Prax. Confess, n. 57). V. Quoad notarios sufficit pertractare quaestionem, quatenus notarius 1149 ad restitutionem erga fiscum teneatur, si partibus (explicite vel implicite) I — 762 — annuentibus, minus rei pretium inscribat eo fine, ut tributum solvendum minuatur. Resp. I. Si usus est inscribendi minoris valoris, eumque usum sequi­ tur notarius, non tenetur ad restitutionem, neque peccat; immo iuramento affinnare potest, omnia esse rite declarata. Resp. 2. Si notarius ultra usum progreditur, et privat fiscum tributo, ad quod cliens non obligatur, pariter non tenetur ad restitutionem ; neque peccat minorem valorem inscribendo, quia uti potest restrictione late mentali: Talis est valor, quatenus tributo iusto obnoxius est. Resp. 3. Si notarius ultra usum progreditur, et privat fiscum tributo (vel parte tributi), ad quod cliens tenetur, obligatur ad restitutionem, quia medio iniusto, scilicet mendacio, rempublicam a bono legitime con­ sequendo impedit (n. 996). Notes tamen, obligationem restituendi pri­ marie incumbere eis, quorum nomine egit notarius. Pars II. De officiis clericorum. SECTIO I. Notanda praevia. 1150 I. Notio clericorum. Qui divinis ministeriis per primam saltem ton­ suram mancipati sunt, clerici dicuntur (can. 108, § 1). Praeterea adver­ tas: 1. Clerici non sunt omnes in eodem gradu, sed inter eos sacra hierarchia est in qua alii aliis subordinantur (can. 108, § 2). Hisce attentis, hierarchia sacra seu ecclesiastica definiri potest : Coetus clericorum, qui secundum varios gradus sacra potestate in Ecclesia gaudent. Distingui­ tur in hierarchiam Ordinis et hierarchiam 1 urisdictionis, prout potestas sacra versatur circa cultus divini ministerium (v. g. dispensationem sa­ cramentorum, etc.) vel fidelium regimen (cfr. can. 948). 2. Ex divina institutione sacra hierarchia ratione ordinis constat Episcopis, presbyteris et ministris; ratione iurisdictionis, pontificatu supremo et episcopatu subordinate; ex Ecclesiae autem institutione alii quoque gradus accessere (can. 108, § 3). 3. Qui in ecclesiasticam hierarchiam cooptantur, non ex populi vel potestatis saecularis consensu aut vocatione adleguntur; sed in gradibus potestatis ordinis constituuntur sacra ordinatione; in supremo pontifi­ catu, ipsomet iure divino, adimpleta conditione legitimae electionis eiusdemque acceptationis; in reliquis gradibus iurisdictionis, canonica mist — 763 — sione (can. 109). Haec missio dicitur canonica, quia praecise requiritur ad canonicam li. e. ecclesiasticam iurisdictionem habendam, uti missio civilis requiritur ad habendam iurisdictionem civilem. Dicitur in reliquis gradibus iurisdictionis; hinc quamvis episcopatus una cum papatu sit a Christo institutus, singuli tamen Episcopi indigent etiam canonica mis­ sione a parte Romani Pontificis (cfr. can. 329), non tantum ut auctoritative ipsis describatur territorium et assignentur subditi, uti omnes conce­ dunt, sed etiam — ex sententia hodie saltem communissima et certa — ut directe iurisdictionem suam acquirant. < II. Adscriptio clericorum alicui dioecesi vel religioni. Omnis cleri- 1151 eus alicui dioecesi vel religioni adseriptus esse debet, ita ut clerici vagi nullatenus admittantur (can. m, § 1). 1. Adscript™ alicui dioecesi. Per receptionem primae tonsurae clericus adseribitur seu, ut aiunt, incardinatur dioecesi pro cuius servitio promo­ tus fuit (can. in, § 2). Ut autem clericus, alicui dioecesi iam adseriptus, alienae dioecesi incardinetur, obtinere debet: i° a suo Ordinario litteras, ab eodem subscriptas, excardinationis perpetuae et absolutae ; 20 ab Ordinario alienae dioecesis litteras, ab eodem subscriptas, incardinationis pariter perpetuae et absolutae (can. 112). Praeterea habetur excardinatio et incardinatio, si ab Ordinario alienae dioecesis clericus benefi­ cium residentiale obtinuerit cum consensu sui Ordinarii in scriptis dato, vel cum licentia ab eodem in scriptis concessa e dioecesi discedendi in perpetuum (can. 114). 2. Adscriptio alicui religioni. Professus a votis perpetuis sive sollem­ nibus sive simplicibus amittit ipso iure propriam quam in saeculo habebat dioecesim (can. 585). Si religiosus in sacris constitutus per professio­ nem perpetuam propriam dioecesim amiserit, et dein egreditur e religio­ ne, nequit extra religionem sacros ordines exercere, donec Episcopum benevolum receptorem invenerit, aut Sedes Apostolica aliter providerit. Quodsi vero Episcopus quidam talem religiosum receperit, ipso facto eius dioecesi est incardinatus (can. 641). III. Iura clericorum. Iura hic dicuntur, quae in ipsa status clericalis 1152 natura fundantur. Porro: 1. Soli clerici possunt potestatem sive ordinis sive iurisdictionis eccle­ siasticas obtinere (can. 118). 2. Omnes fideles debent clericis, pro diversis eorum gradibus et mu­ neribus, reverentiam, seque sacrilegii delicto commaculant, si quando clericis realem iniuriam intulerint (can. 119; cfr. n. 614). IV. Privilegia clericorum. Privilegia sunt, quae lege positiva iuribus 1153 — 764 — clericorum addita sunt. Sunt autem : privilegium canonis, privilegium fori, privilegium exemptionis et privilegium competentiae. 1. Privilegium canonis est, quo clericus poenis in ieos statutis tegitur contra omnem iniuriam realem seu corporalem. Dicitur privilegium canonis, quia in celebri canone Concil. Lateran. II (1139) continebatur. 2. Privilegium fori est, quo clericus a iurisdictione laicali eximitur ad normam can. 120 mox citandi. Dicitur privilegium fori: forum enim (a « fero » vel « foris »), ex primaeva nominis impositione significat locum publicum, ad quem res venales deferuntur; hic autem significat in primis locum, in quo lites et iudicia exercentur. Porro, spectato can. 120, clerici in omnibus causis sive contentiosis, sive criminalibus apud iudicem ecclesiasticum conveniri debent, nisi aliter pro locis particula­ ribus legitime provisum fuerit, vel specialis venia eos apud iudicem laicalem conveniendi obtenta fuerit. Si nihilominus ab eo qui nullam praehabuerit veniam, conveniantur, possunt, ratione necessitatis, ad vitanda maiora mala comparere, certiore tamen facto Superiore a quo venia obtenta non fuit. Dicitur: a) In omnibus causis; sive contentiosis sive criminalibus, sive civilibus sive ecclesiasticis. Porro exemptio a iurisdictione iudicum saecularium quoad causas ecclesiasticas potius est ex iure nativo, quam ex privilegio, utut late sumpto; quoad causas civiles exemptio est ex privilegio. Illud tamen privilegium non impedit, quominus clerici generatim legibus civi­ libus subiciantur, sed si causa instituitur, puta si agitur de transgressione legis civilis punienda, res ad iudicem ecclesiasticum deferenda est. Hinc quoque dicitur, clericos legibus civilibus subici quoad partem directivam, non autem quoad partem coactivam. b) Conveniri debent, i. e. citari ut rei, non ut testes. c) Nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum fuerit. Ita v. g. in Austria, Bavaria et Columbia per concordata partim privilegio fori derogatum est. Num etiam per viam consuetudinis saltem centenariae huic privilegio derogari possit, disputatur inter canonistas. d) l'el specialis venia eos apud iudicem laicalcm conveniendi obtenta fuerit. Porro Patres Cardinales, Legati Sedis Apostolicac, Episcopi etiam titulares, Abbates vel Praelati nullius, supremi religionum iuris pontificii Superiores, Officiales maiores Romanae Curiae, ob negotia ad ipsorum munus pertinentia, apud iudicem laicum conveniri nequeunt sine venia Sedis Apostolicac; ceteri privilegio fori gaudentes, sine venia Ordinarii loci in quo causa peragitur; quam tamen licentiam Ordinarius, praesertim cum actor est laicus, ne deneget sine iusta et gravi causa, tum maxime cum controversiae inter partes componendae frustra operam dederit (can. 120, § 2). — 7^5 — 3- Privilegium exemptionis. ‘ Clerici omnes a servitio militari, a mune­ ribus et publicis civilibus officiis a statu clericali alienis immunes sunt (can. 121). Intelliguntur munera et officia: i° quae dignitati status cle­ ricalis repugnant, ut munera sordida; 2° quae difficulter componi pos­ sunt cum officiis status clericalis, uti sunt officia ad servandam securi­ tatem publicam, ad agendas excubias, ad arcenda incendia et similia. 4. Privilegium competentiae. Est privilegium, quo clericus, aere alieno gravatus et a creditoribus in ius vocatus, non potest destitui iis bonis, quae ad honestam sui sustentationem requiruntur ; secundum haec can. J22: Clericis qui creditoribus satisfacere coguntur, salva sint quae ad honestam sui sustentationem, prudenti ecclesiastici iudicis arbitrio, sunt necessaria, firma tamen eorundem obligatione creditoribus quamprimum satisfaciendi. Memoratis privilegiis clericus renuntiare nequit; sed eadem amittit, si ad sta­ tum laicalem reducatur: aut privatione perpetua iuris deferendi habitum eccle­ siasticum plectatur, ad normam can. 213, § i, 2304; recuperat vero, si haec poena remittatur aut ipse rursus inter clericos admittatur (can. 123). SCHOLION. De reductione clerici ad statum laicalem. 1. Modi reductionis. 1. Clericus· minor ad statum laicalem regreditur: 1154 a) /pso facto: i° si nuptias inierit, excepto casu, quo nuptiae fuerint nullae ob vim aut metum ei incussum (can. 132, § 2) ; 20 si propria auctoritate sine legitima causa habitum ecclesiasticum et tonsuram dimiserit, nec, ab Ordinario •monitus, sese intra mensem emendaverit (can. 136, § 3) ; 3° si sponte sua militiae nomen dederit, excepto casu, quo illud cum licentia Ordinarii fecerit, ut citius liber evadat (can. 141). b) Sua ipsius voluntate, praemonito loci Ordinario (can. 211, § 2). c) Ordinarii decreto iusta de causa lato, si nempe Ordinarius, omnibus perpen­ sis, prudenter indicaverit clericum non posse cum decore status clericalis ad ordi­ nes sacros promoveri (can. 211, § 2). 2. Clericus maior ad statum laicalem redigitur: a) Rescripto Sanctae Sedis (can. 211, § 1). b) Decreto vel sententia ad normam can. 214 (can. 211, § 1); qui can. 214 statuit; Clericus qui metu 'gravi coactus ordinem sacrum recepit nec postea, remotu metu, eandem ordinationem ratam habuit saltem tacite per ordinis exercitium, volens tamen per talem actum obligationibus clericalibus se subiicere, ad statum laicalem, legitime probata coactione et ratihabitionis defectu, sententia iudicis redigatur, sine ullis coelibatus ac horarum canonicarum obligationibus. c) Poena degradationis (can. 211, § 1). II. Effectus reductionis. Omnes qui c clericali statu ad laicalem legitime redacti 1155 aut regressi sunt, eo ipso amittunt officia, beneficia, iura ac privilegia clericalia ‘. Cfr. Damen. Vrijdom der Gcestelijken van krijgsdienst. ’. Cfr. scholion. 66 ct vetantur in habitu ecclesiastico incedere ac tonsuram deferre (can. 213, § 1)'; clericus tamen maior obligatione coelibatus tenetur, excepto casu de quo sub 2, b. dictum est. 1156 ΠΙ. Cessatio reductionis. 1. Qui in minoribus ordinibus constitutus ad statum laicalem quavis de causa regressus est, ut inter clericos denuo admittatur, requi­ ritur licentia Ordinarii dioecesis cui incardinatus fuit per ordinationem, non con­ cedenda, nisi post diligens examen super vita ct moribus, et congruum, iudicio ipsius Ordinarii, experimentum (can. 212, § 1). 2. Clericus... maior qui ad statum laicalem rediit, ut inter clericos denuo admit­ tatur, indiget Sanctae Sedis licentia (can. 212, § 2). SECTIO II. De officiis clericorum.1 (S. Thom. 2. 2, q. 184, a. 8; S. Alf. Theol. Mor. 1. IV, n. 83-191; Hom. Apost. Append. 3). Dicemus primum de officiis clericorum generatim, deinde de officiis aliquorum clericorum speciatim. CAPUT I. De officiis clericorum 1157 generatim. Can. 124 generatim statuit: « Clerici debent sanctiorem prae laicis vitam interiorem et exteriorem ducere eisque virtute et recte factis in exemplum excellere. » Tenentur igitur ad sanctiorem quam laici vitam ratione tam officiorum, ad quae deputantur, quam exempli ab ipsis praebendi. Ratione officiorum; quocirca S’. Thomas: « Ad idoneam exsecutionem Ordinum non sufficit bonitas qualiscumquc, sed requiritur bonitas excellens, ut sicut illi, qui Ordinem suscipiunt, super plebem constituuntur gradu Ordinis, ita et supe­ riores sint merito sanctitatis» (Suppi, q. 35, a. 1, ad 3). Et de Sacerdote in 2. 2, q. 184, a. 8. dicit: «Per sacrum Ordinem aliquis deputatur ad dignissima minis­ teria, quibus ipsi Christo servitur in Sacramento Altaris, ad quod requiritur maior sanctitas interior, quam requirat etiam Religionis status. » Ratione exempli; quocirca Cone. Trid. :2 «Nihil est quod alios magis ad pieta­ tem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt. Cum enim a rebus sacculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in cos, tanquam in speculum reliqui oculos coniiciunt, ex iisque sumunt quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos in sortem Domini vocatos, ’. Cfr. Cod. lur. Can. can. 124-144; Decret. Lib. Ill, tit. 1 de vita et honestate clericorum; Cone. Trid. sess. 22, decretum de reform, c. i; Exhortatio ad clemm Pu X, 4 Aug. 1908; WERXZ.-V1DAL, Ius canonicum, II, η. 87 sq. ; Gasparri, Tract, de sacra ordinatione, I, η. ι sq. ; \zErmeERSCH-Creusen, Epitome lur. Can. * I, n 214 sq. ; Vlaming, Instit. iur. cedes, pars III, n. 489 sq.----- s. Sess. 22, deer, de reform, c 1. — 767 — vitam moresque suos omnes componere, ut habitu, gestu, incessu, sermone aliisque omnibus rebus nil, nisi grave, moderatum ac religione plenum prae se ferant; levia etiam, quae in ipsis maxima essent, effugiant, ut eorum actiones cunctis afferant venerationem.» , I ,I t| Quibus generatim notatis, codicem iuris canonici secuturi dicemus primum de officiis positivis, deinde de negativis, denique de officio recitandi horas canonicas speciatim. ! Articulus I. Dc officiis positivis. Huc spectant: 1. Poenitentia et oratio. 1. Curent locorum Ordinarii: i° ut clerici 1158 omnes poenitentiae sacramento frequenter conscientiae maculas eluant; 20 ut iidem quotidie orationi mentali per aliquod tempus incumbant, sanctissimum Sacramentum visitent, Deiparam Virginem mariano rosa­ rio colant, conscientiam suam discutiant (can. 125). 2. Omnes sacerdotes saeculares debent tertio saltem quoque anno spi­ ritualibus exercitiis, per tempus a proprio Ordinario determinandum, in pia aliqua religiosave domo ab eodem designata vacare ; neque ab eis quisquam eximatur, nisi in casu particulari, iusta de causa ac de expressa eiusdem Ordinarii licentia (can. 126). Pius XI in Encycl. de exercitiis spiritualibus ‘ clericis magnopere commendat recollectionem singulis mensibus vel saltem tertio quoque mense instituendam. II. Obedientia. ' 1. Omnes clerici, praesertim vero presbyteri, speciali 1159 obligatione tenentur suo quisque Ordinario reverentiam et obedientiam exhibendi (can. 127). | | j : 2. Quoties et quandiu id, iudicio proprii Ordinarii, exigat Ecclesiae necessitas, ac nisi legitimum impedimentum excuset, suscipiendum est clericis ac fideliter implendum munus quod ipsis fuerit ab Episcopo commissum (can. 128). Ad obedientiam sacerdotes speciali adhuc titulo tenentur vi promissionis, quam occasione ordinationis in manibus Episcopi Consecratoris emiserunt. Religiosi exempti hac promissione Praelato Ordinario suo (i. e. Superiori religioso Maiori) reverentiam ct obedientiam denuo promittunt. III. Cultus scientiarum, i. Clerici studia, praesertim sacra, recepto 1160 sacerdotio, ne intermittant ; et in sacris disciplinis solidam illam doctri‘. 20 Dec. 1929 (A. A. S. 1929, p. 689). ----- ’. Cfr. Ned. Kath. Stemmen. 1910, p. 143; 1912, p. 9, 67 ; 1914, P- too. >30. ’ ■ i — 70S — nam a maioribus traditam et communiter ab Ecclesia receptam sectentur, devitantes profanas vocum novitates et falsi nominis scientiam (can. 129). 2. Expleto studiorum curriculo, sacerdotes omnes, etsi beneficium paroeciale aut canonicale consecuti, nisi ab Ordinario loci ob iustam causam fuerint exempti, examen singulis annis saltem per integrum triennium in diversis sacrarum scientiarum disciplinis, antea opportune designatis, subeant secundum modum ab eodem Ordinario determinan­ dum (can. 130, § 1). In collatione officiorum et beneficiorum ecclesia­ sticorum ratio habeatur eorum, qui, ceteris paribus, in memoratis peri­ culis magis praestiterunt (can. 130, § 2). Adde can. 2376: Sacerdotes qui neque ab Ordinario dispensati neque legitimo impedimento detenti examen de quo in can. 130 facere renuerint, ab Ordinario congruis poenis ad illud cogantur. a) Sacerdotes, qui in Universitatibus laicalibus student, ab examine, de quo sermo fuit, non eximantur.1 Nihil tamen obstat, quominus triplex examen annuum differatur, donec studia perfecerint. ’ b) Parochi vel vicarii curati religiosi non tenentur ad illud examen subeundum, si coram superiore religioso eiusve delegato examen subierint, de quo in can 590.’ In casu autem negligentiac Superiorum religiosorum circa illud examen, recurrendum ad S. C. de Religiosis.)1 c) Quod dictum est de parochis vel vicariis religiosis curatis, eodem iure dixeris de aliis religiosis. 3. In civitate episcopali et in singulis vicariatibus foraneis saepius in anno, diebus arbitrio Ordinarii loci praestituendis, conventus habeantur, quos collationes seu conferentios vocant, de re morali et liturgica ; quibus addi possunt aliae exercitationes, quas Ordinarius opportunas indica­ verit ad scientiam et pietatem clericorum promovendam (can. 131, § 1). Si conventus habere difficile sit, resolutae quaestiones scriptae mittan­ tur, secundum normas ab Ordinario statuendas (can 131, § 2). Conventui intéressé, aut, deficiente conventu, scriptam casuum solutionem mittere debent, nisi a loci Ordinario exemptionem antea expresse obtinuerint, tum omnes sacerdotes saeculares, tum religiosi licet exempti curam ani­ marum habentes et etiam, si collatio in eorum domibus non habeatur, alii religiosi qui facultatem audiendi confessiones ab Ordinario obtinuerunt (can. 131, § 3). Adde can. 2377: Sacerdotes contra praescriptum can. 131 contumaces, Ordinarius pro suo prudenti arbitrio puniat; quod si fuerint religiosi confessarii curam animarum non gerentes, eos ab au­ diendis saecularium confessionibus suspendat. *. S. C. Consist 30 April. 1918 (A. A. S. 1918, p. 237). ----- !. VermeerschCreusen, Epitome ‘, n. 218. ----- P. C. 14 Iui. 1922 (A. A. S. 1922, p. 526). *. P. C. 14 Iui. 1922 (A. A. S. 1922, p. 526). *~τ — 769 — IV. Castitas; quocirca plura notari debent. Π61 i. Obligatio coelibatus et castitatis perfectae. Clerici in maioribus ordinibus constituti a nuptiis arcentur et servandae castitatis obligatione ita tenentur, ut contra eandem peccantes sacrilegii quoque rei sint, salvo praescripto can. 214. § 1 * (can. 132, § 1). Praedicti clerici non tantum illicite sed etiam invalide attentant matrimonium (can. 1072). Obligatio castitatis perfectae etiam astringit coniugatum, qui (cum dispensatione apostolica) sacro ordini initiatus fuerit. Dicta obligatio (servandae perfectae castitatis) certo oritur ex voto solemni castitatis, quod in susceptione ordinis maioris (tacite) emitti, patet ex Bonifacio VIII,3 ex Ioann. XXII,’ et ex Const. Bened. XIV Inter praeteritos, § 41 (S. Alf. VI, 808). Pariter enascitur ex lege ecclesiastica, quatenus castitas perfecta actus externos ct mixtos respicit, ita ut clericus maior, qui votum castitatis prorsus ignorasset vel exclusisset, nihilo minus per laesionem externam castitatis perfectae tam contra castitatem, quam contra religionem — scilicet ex huius virtutis motivo lex ecclesiastica lata est — peccaret ; verbo : sacrilegii carnalis reus evaderet (cfr. can. 132, § 1). Quoad actus mere internos res merito in dubium vocatur, quum lex ecclesiastica nrobabilius nequeat, et de facto non praesumatur eiusmodi actus respicere. Praeterea notes : « a) Coniugati, vivente uxore, a suscipiendis ordinibus arcentur (can. 987, 20). — Coniugatus qui sine dispensatione apostolica ordines maio­ res, licet bona fide, suscepit, ab eorundem ordinum exercitio prohibetur (can. 132, § 3). b) Clerici minores possunt quidem nuptias inire, sed, nisi matrimonium fuerit nullum vi aut metu eisdem incusso, ipso iure e statu clericali decidunt (can. 132, § 2). c) Ex can. 188, 5° quaelibet clericorum officia ipso facto et sine ulla declaratione vacant, etiamsi matrimonium civile tantum, ut aiunt, con­ traxerint. d) Quoad E-cclcsiam Orientalem haec valent: i° Clerici, qui ante subdiaconatum matrimonium contraxerunt, possunt ceteros ordines suscipere, atque vitam marita­ lem continuare, exceptis Episcopis, qui vitae maritali plane valedicere tenentur. 2° Clerici semel subdiaconatu initiati matrimonium contrahere prohibentur; non quidem ex voto, sed ex praescripto Ecclesiae ; immo «matrimonium non tantum illicitum, sed etiam invalidum foret. ’. Can. 214, § i statuit: Clericus qui metu gravi coactus ordinem sacrum recepit nec postea, remoto metu, eandem ordinationem ratam habuit saltem tacite per ordinis exercitium, volens tamen per talem actum obligationibus clericalibus se subiiccre, ad statum laicalcm, legitime probata coactione et ratihabitationis defectu, sententia iudicis redigatur, sine ullis coelibatus ac horarum canonicarum obliga­ tionibus. ----- ’. C. unie, de voto, III, 15. ------ ’. C. unie. Extrav. 1. 6. 49 — 77° — 2. Media servandae castitatis; quo refertur can. 133: Caveant clerici ne mulieres, de quibus suspicio esse possit, apud se retineant aut quoquo modo frequentent (§ 1). Eisdem licet cum illis tantum mulieribus coha­ bitare in quibus naturale foedus nihil mali permittit suspicari, quales sunt mater, soror, amita et huiusmodi, aut a quibus spectata morum honestas, cum provectiore aetate coniuncta, omnem suspicionem amoveat (§ 2). Iudicium an retinere vel frequentare mulieres, peculiari aliquo casu scandalo esse possit aut incontinentiae afferre periculum, ad Ordinarium loci pertinet, cuius est clericos ab hac retentione vel frequentatione pro­ hibere (§ 3). Contumaces praesumuntur concubinarii (§ 4). 3. Sanctiones poenales, a) Clerici in minoribus ordinibus constituti, rei alicuius delicti contra sextum decalogi praeceptum, pro gravitate culpae puniantur etiam dimissione e statu clericali, si delicti adiuncta id suadeant, praeter poenas can. 2357 ob nonnulla delicta etiam laicis comminatas (can. 2358). b) Cierici in sacris sive sacculares sive religiosi concubinarii, monitione inu­ tiliter praemissa, cogantur ab illicito contubernio recedere et scandalum reparare suspensione a divinis, privatione fructuum officii, beneficii, dignitatis, servatis canonibus 2176-2181 de modo procedendi contra clericos concubinarios. — Si delictum admiserint contra sextum decalogi praeceptum cum minoribus infra aetatem sexdecim annorum, vel adulterium, stuprum, bestialitatem, sodomiam, lenocinium, incestum cum consanguineis aut affinibus in primo gradu exercuerint, suspendantur, infames declarentur, quolibet officio, beneficio, dignitate, munere, si quod habeant, priventur, ct in casibus gravioribus deponantur. — Si aliter contra sextum decalogi praeceptum deliquerint, congruis poenis secundum casus gravita­ tem coerceantur, non excepta officii vel beneficii privatione, maxime si curam animarum gerant (can. 2359). c) Clerici in sacris constituti vel regulares aut moniales post votum sollemne castitatis, itemque omnes cum aliqua ex praedictis personis .matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes, incurrunt in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicac simpliciter reservatam ; clerici praeterea, si moniti, tempore ab Ordinario pro adiunctorum diversitate praefinito, non resipuerint, degradentur (can. 2388, § 1). Denique, ut iam notatum est, quaelibet clericorum officia ipso facto et sine ulla declaratione vacant, etiamsi matrimonium civile tan­ tum, ut aiunt, contiaxerint (can: 188, 50). 1162 V. Vita communis. Consuetudo vitae communis inter clericos lau­ danda ac suadenda est, eaque ubi viget, quantum fieri potest, servanda (can. 134). VI. Officium divinum. Clerici in maioribus ordinibus constituti, ex­ ceptis iis de quibus in can. 213, 214 (i. e. qui ad statum laicalem legitime reducti sunt) tenentur obligatione quotidie horas canonicas integre reci­ tandi secundum proprios et probatos liturgicos libros (can. 135) ; de hisce art. III. 1164 VU. Gravitas externa. Huc spectant quae respiciunt habitum eccle- 1163 — 771 — siasticum, comam ct tonsuram atque reliquum rerum externarum appa­ ratum. i. Habitus ecclesiasticus, a) Omnes clerici decentem habitum eccle­ siasticum, secundum legitimas locorum consuetudines et Ordinarii loci praescripta, deferant (can. 136, § 1). b) Clericus qui, nulla necessitate cogente, habitum praescriptum non defert, peccat in genere graviter, uti patet ex gravitate poenae mox referendae, necnon ex doctrina Cone. Trid.,1 quod temeritatis religionis­ que contemptus arguit clericos, qui propriam dignitatem et honorem clericalem parvi pendentes etiam publice vestes laicales deferunt. Leviter tantum peccat clericus, si sine iusta causa ad breve tempus sine pravo fine et sine gravi scandalo habitum demittit. Non peccat, si hoc facit etiam per tempus diuturnum, sed cum causa proportionata, puta ad vitandum periculum mortis vel gravis damni (S. Alf. VI, 825 ; Exam. Ord. η. 49). c) Clerici minores qui propria auctoritate sine legitima causa habitum ecclesias­ ticum et tonsuram demiserint, nec, ab Ordinario moniti, sese intra mensem emen­ daverint, ipso iure e statu clericali decidunt (can. 136, § 3). — Clerici maiores... transacto inutiliter mense a monitione... ab ordinibus receptis suspendantur, et si ad vitae genus a statu clericali alienum notorie transierint, nec, rursus moniti, resipuerint, post tres menses ab hac ultima monitione deponantur (can. 2379). — Quaelibet officia ipso facto vacant, si clericus habitum ecclesiasticum propria auctoritate sine iusta causa deposuerit, nec illum, ab Ordinario monitus, intra mensem a monitione recepta resumpserit (can. 188, 7°)_. 2. Coma et tonsura. De significatione huius coronae disputatur; nar­ rant enim B. Petrum a paganis ludibrii causa capite decalvatum et in gyrum attonsum fuisse indeque usum deferendi coronam in Ecclesiam fuisse introductum. Alii eam repetunt ex rationibus symbolicis, sive in quantum haec corona aut abrasio capitis iam apud Graecos et Romanos et ita apud monachos et clericos, altiori tamen sensu, esset signum servitutis,2 sive imitatio spineae coronae D. N., sive e contra esset signum regni aut regiae dignitatis (cfr. S. Thom. Suppi, q. 40, a. 1). a) Omnes clerici... tonsuram seu coronam clericalem, nisi recepti popu­ lorum mores aliter ferant, gestent, et capillorum simplicem cultum adhi­ beant (can. 136, § 1). Dicitur « nisi recepti populorum mores aliter fe­ rant, » quia mos deferendi coronam in aliquibus regionibus receptus non est, aut saltem in desuetudinem abiit, quae desuetudo nunc in ipso codice agnita est — Coma fida ex iusta causa cum licentia Episcopi *. Sess. 14, cap. 6, de rcf. ’. Vlaming, n. 514; GaSparri. I, n. 38. — 772 — licite adhibetur. At non licet cum ca celebrare nisi cum licentia S. Ponti­ ficis aliusve facultate licentiam concedendi praediti; cuiusmodi facultas tributa est v. g. Nuntiis, modo vera necessitas adsit (S. Alf. VI, 398)’ b) De gravitate obligationis deferendi tonsuram non constat, nisi omit­ tatur ex contemptu, vel aliquis in sacris constitutus per tempus valde diu­ turnum, puta per plurimos menses, illud negligeret (S. Alf. VI, 826; Homo Ap. append. 3. η. 50). c) Quoad sanctionem poenalem cfr. can. 136, § 3, supra relatus. Nota. Antea in Ecclesia Occidentali vetitum erat gestare barbam, nisi in casu necessitatis, accedente venia Episcopi, aut ex privilegio (uti pro Capuccinis) aut ex usu particulari.1 Codex vero ea dc re silet ; quare non amplius habetur prohibitio generalis, quamvis neque positiva licentia data sit. Hinc S. C. C. in Wratislaviensi ‘ respondit, Codice non esse concessam barbae delationem, et ius esse Ordi­ nariis prohibitionem ante Codicem vigentem in suo robore retinere pro sua cuique dioecesi. 3. Reliquus rerum externarum apparatus. De annulo can. 136, § 2: Annulo ne utantur, nisi id ipsis a iure aut apostolico privilegio sit con­ cessum. Ita v. g. ex legibus liturgicis annulus competit Episcopis propter connubium spirituale cum Ecclesia (can. 349, § 1, n. 2). In Codice etiam conceditur Abbatibus (can. 325) et Doctoribus (can. 1378); ex privilegio nonnunquam quibusdam canonicis; attamen quoad delationem annuli in Missa, can. 811, § 2 statuit: « (Sacerdos, Missam celebraturus) absti­ neat... a pileolo et annulo, nisi sit S. R. E. Cardinalis, Episcopus vel Abbas benedictus, aut nisi apostolicum indultum eorundem usum in Missa celebranda eidem permittat. » Ceterum attendenda sunt principia generalia et obligationes connaturales clericorum ex indole ipsius status clericalis desumptae (can. 124). Ita in genere omnis generis luxus clericis semper prohibitus esto.4 Hoc nomine veniunt v. g. iactantia et usus unguentorum, de quibus c. 1. causa 21, qu. 4; item c 1. c. 21. q. 4) : fastus et sumptuositas in supellectili, de quibus i. a. Trid.6 edicit: « non solum iubet (Concilium), ut episcopi mo­ desta supellectili... contenti sint, verum etiam in reliquo vitae genere ac tota eius domo caveant, ne quid appareat, quod... non simplicitatem, Dei zelum ac vanitatum contemptum prae se ferat... Quae vero de Episcopis dicta sunt, eadem... in quibuscumque beneficia ecclesiastica... obtinentibus pro gradus sui conditione observari... discernit. » ‘. Cfr. S. R C. n. 2027, ad 5; Bcncd. XIV, Dc Syn. 1. 11, c. 9. ----- Cfr. resp. Nuntii Monacensis d. 4 Maii 863 datum Archiepiscopo Manae. ----- ’. 10 lan. 1920. ----- *. Cfr. Trid. sess. 22, de ref. cap. 1. ------ ·. Sess. 25, de ref. cap. 1. — 773 — SCHOLION. De coelibatu *. (S. Thom. 2. 2. q. 152, a. 1-5; suppi, q. 41, a. 2; Contra Gent. 1. 3, c. 136 sq.; In 1. 4, Sent. dist. 26, q. 1, a. 2; Opusc. 18, De Perfectione vitae spiritualis, c. 8; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 806-812). I. Notio. Coelibatus intelligitur status clericorum maiorum, quatenus 1165 tenentur abstinere a nuptiis ineundis, vel, si forte (ante susceptionem subdiaconatus) eas inierint, ab usu earum. Quandoque coelibatus sumitur pro statu perfectae castitatis, ad quem tenentur clerici maiores. II. Origo. Auctor legis coelibatus est Ecclesia, non autem Christus. 1166 Quod deducitur iam ex eo quod Ecclesia tolerat praxim Graecorum, atque etiam in Ecclesia Latina pluries in coelibatu dispensavit, immo etiam inferioribus ministris facultatem in aliquibus casibus dispensandi concedit, excepto tamen si de presbyteratu agatur (cfr. can: 1043-1045). III. Historia. In Ecclesia tam Graeca quam Latina semper prohibitum fuit, 1167 quominus clericus post susceptum Diaconatum matrimonium iniret1 Leo I idipsum ad subdiaconos extendit. ’ Praeterea ab exordiis Ecclesiae praxis fuit, ut clerici maiores ab usu matrimonii antea forte contracti abstinerent. ‘ In Ecclesia autem Graeca usus contrarius paulatim ita invaluit, ut synodus Trullana (Quinisexta) decretum tulerit, quo Subdiaconis, Diaconis et Presbyteris usus matrimonii antea •niti conceditur.3 Quod decretum S. Sedes toleravit, quamvis exoptet, ut in Eccle­ sia Graeca quoque perfecta castitas a clericis servetur. * Ceterum clerici maiores nequeunt nuptias inire, et Episcopi ad perfectam castitatem astringuntur. IV. Convenientia. Coelibatus maxime convenit clericis: i° quia sta- 1168 tus perfectior, qualis est coelibatus, convenit iis, qui prae aliis dignitate eminent; 20 quia status continentiae maxime desideratur in iis, qui in sanctis et puris mysteriis continuo versari tenentur; 30 quia qui immunis est a curis matrimonii melius officia sua orandi, praedicandi, docendi, ministrandi sacramenta et visitandi infirmos etc. adimplere potest.T Obi. i. Coelibatus adversatur praecepto conservandi ct propagandi speciem hu­ manam ; ergo inhonestus est. Resp. j.Si conclusio valeret, inhoneste agerent omnes, qui capaces matrimonii ineundi, illud inire renuerent. ‘. Cfr. Thomassinus, Vetus et nova Ecclesiae dissiplina, pars I, 1. 2, c. 60 sq ; Vi.aming, Institutiones iur. cccl. pars 3, n. 495 sq. —— ’■ De Jong, Handboek der Kergeschicdcnis, t. I, § 14, 50 ----- ’. De Jong, o. c. et 1. c. ----- ‘. Testes sunt Origenes (Horn. 23 in Num. n. 3), Eusebius (De monstr. Evang. 1. 1, c. 9)» S. Cyrillus Hierosolymitanus (Cat. 12, n. 24 sq.). ’. Canon 13. *. Constit. Etsi pastoralis, 26 Maii, § 7, n. 25. ’. Cfr. 2 ad Tit. II, 3; 1 Cor. VII, 32. — 774 — Resp 2. Praeceptum conservandi et propagandi speciem humanam non obligat singula individua, quia illud tantum praeceptum singula individua obligat, quod per se primo respicit bonum singulorum. Atqui praeceptum conservandi et propa­ gandi speciem humanam per se primo nem respicit bonum singulorum, sed bonum multitudinis seu speciei (S. Thom. Contra Gent. 1. 3, cap. 137; 2. 2, 9. 152, a. 2). Ceterum etiamsi dictum praeceptum non respiciat singula individua, nullum ex eo periculum imminet propagationi speciei seu fini, a Deo matrimonium instituente intento ; nam, spectata maxima hominum in actum generandi inclinatione, numerus eorum, qui in coelibatu remansuri sunt, semper relative valde parvus erit. Ceterum notes, bonum commune non solum consistere in numero ad summum evecto, verum in multitudinis felicitate, quae quidem magis promovetur a clericis, qui coelibatum servant, quam ab iis, qui matrimonii et familiae curis implicantur (S. Thom. 2. 2, 1. c.). Obi. 2. Lex coelibatus iniuriam facit clericis. Resp. Nego assertum; quandoquidem Ecclesia onus coelibatus non imponit invi­ tis, sed libere statum clericalem amplectentibus. Obi. 3. Lex coelibatus involvit, quod moraliter impossibile videtur. Resp. Experientia contrarium comprobat. Deinde adversarii non cogitant de speciali gratia status. Adhuc obligatio coelibatus in ea aetate suscipitur et post talem vitae probationem, ut tuto sperari liceat non difficulter eam, divina opitulan­ te gratia, posse observari. Obi. 4. Coelibatus occasionem praebet peccatis luxuriae. Resp. Dicta peccata primum quidem exaggerantur; deinde compensantur innu­ meris bonis, c coelibatu oriundis. Denique coelibatum neque valetudini nocere, testantur periti.3 1169 V. Praestantia. Coelibatus praefertur statui matrimoniali. Est cie fide e Cone. Trid. : Si quis dixerit, statum coniugalem anteponendum esse statui virginitatis, vel coelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut coelibatu, quam iungi Matrimonio, anathema sit. ’ Constat primum ex S. Scriptura : « Dicunt ei discipuli eius : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Sunt enim eunuchi... qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, ca­ piat. » 4 Deinde probatur ex eo, quod coelibatus (immunitas a coniuge et familia cum annexis), recta intentione susceptus, intensiori Dei et proximi servitio favet. Articulus II. Dc officiis negativis. Plura clericis prohibentur sive quia damni periculum secum ferunt ut fideiussio (can. 137); sive quia statum clericalem dedecent, ut artes inde’. Cfr. opusculum nostrum « Dc virtute castitatis ct de vitiis oppositis, »2 n. 18. ----- ’. Cfr. opusculum nostrum «De virtute castitatis2 > (1. c.). ------ ·. Sess. 24, can. 10. -----*. Matth. XIX, 10-12. —w corac, ludi aleatorii etc. (can. 138), sive quia a statu clericali aliena sunt, ut ars medica, notariatus etc. (can. 139 sq). I. Fideiussio. A fideiubendo, etiam de bonis propriis, clericus prohibe- 1170 tur, inconsulto loci Ordinario (can. 137). Ratio evidens est; experientia enim constat, fideiussiones, etsi debita cum prudentia factas, damnum saepe aut saltem periculum damni creare pro iis, qui tali modo aliis opi­ tulati sunt. Accedit, quod etiamsi fideiussor obligationes, quas in se suscepit, implere possit — id quod in omni fideiussione requiritur — saepe tamen ex illis vicissitudinibus pecuniariis oriuntur dissentiones et contentiones, quae impedimento esse possunt fructuoso clericorum mi­ nisterio. A fortiori non licet clericis fideiubere de bonis non propriis, seu quovis modo ad Ecclesiam pertinentibus, quippe quum horum bono­ rum non domini exsistant, sed administratores tantum (cfr. can. 1523, i° et 1527). II. Artes indecorae seu viles (can. 138), cuiusmodi sunt v. g. officia 1171 macellariorum, cauponum et tabernariorum, scenicorum et comicorum, sutorum, famulatus aut servitus laicalis, etc. (S. Alf. IV, 189).’ III. Ludi aleatorii, pecunia exposita (can. 138) Ludi distinguuntur 1172 in aleatorios, artificiales et mixtos, prout sola fortuna, vel sola industria (ut ludere latrunculis), vel fortuna et industria (ut ludere chartis) regun­ tur. Porro : 1. Prohibitum tantum est vacare litdis aleatoriis, pecunia exposita (can. 138). Ceteri ludi per se non prohibentur; possunt tamen per acci­ dens fieri peccaminosi, v. g. per nimiam frequentiam, per neglectum sacri ministerii et sic porro. 2. Graviter peccant clerici ludis aleatoriis vacando: i° si ludant cum gravi scandalo; 2° si frequenter et diu ludant. Sufficiens autem frequen­ tia citius adest, si in magnam quam si in modicam pecuniae summam ludatur (S. Alf. III, 896-898). 3. Religiosi èt propter eorum statum èt propter scandalum facilius graviter peccant quam clerici saeculares, eoque facilius quo strictiorem observantiam profitentur, praesertim si ita agendo in suo Ordine viam talibus ludis aperirent aut in notabilem summam luderent; in casu pos­ teriori etiam contra paupertatem peccarent (S. Alf. III, 901 ; V. 32). Coroll. Non videretur aequa prohibitio Episcopi, qua in genere omnes ludi etiam privatim exerciti clericis interdicerentur; etenim nisi peculiaria adiuncta tale veti­ tum suaderent, nimis severa dici deberet talis prohibitio, et aliena a mente Eccle- ’. Cfr. c. 3. D. 44; c. i. Clem. (111, 1); Trid. sess. 22, de ref. c. 1. — 776 — siac.1 Insuper etsi ludus alearum clericis prohibitus maneat, tamen carpenda esset constitutio Episcopi, qua statim gravis poena, puta excommunicationem, viola­ tioni huius legis imponeretur. Ita sccrctarius S. C. Cone.’ mitigatum voluit decretum Episcopi Vasionensis, quo excommunicatione latae sententiae percelle­ bantur sacerdotes alcis ludentes. Prohibitio quidem rata habita est, mitigari vero debebat poena. ’ 1173 IV. Gestatio armorum. Arma ne gestent, nisi quando iusta timendi causa subsit (can. 138). Decet enim, clericum, Dei pacifici ministrum, spiritum lenitatis et mansuetudinis Christi in moribus suis externis ex­ primere, cum quo spiritu difficulter componi potest apparatus armorum publice praesertim delatorum. Hic etiam attendantur leges civiles, quae passim similes prohibitiones omnibus indiscriminatim civibus imponunt. 1174 V. Venatio. Venationi ne indulgeant, clamorosam autem nunquam exerceant (can. 138) Venatio — qua etiam aucupium comprehenditur — distinguitur duplex, clamorosa et qiiieta. Clamorosa est, quae fit cum magno tumultu et strepitu armorum, canum, agitatorum ; quieta est, quae fit cum laqueis et retibus, vel etiam cum sclopeto, sed absque praedicto strepitu. Iam vero : 1. Venatio clamorosa simpliciter interdicitur; quieta vero, si mode­ rate et absque scandalo fit, non prohibetur. Attendantur tamen statuta vel praecepta particularia ; siquidem Ordinarius, si iusta causa adsit, venationem cum sclopeto omnino prohibere potest, non tamen addita censura, nisi ob causas graves et speciales.4 2. Venatio clamorosa sine gravi scandalo nec frequenter exercita non est mortalis (cfr. S. Alf. III, 606; Horn. Ap. tr. 10, n. 72). 3. Denique notes, piscationem nullo canone interdici. 1175 VI. Ingressus tabernarum. Tabernas aliaque similia loca sine necessi­ tate aut alia iusta causa ab Ordinario loci probata ne ingrediantur (can. 138). 1176 VII. Ars medica. Sine apostolico induito medicinam vel chirurgiam ne exerceant (can. 139, § 2). Excipe, si in aliqua regione — ut in terris missionum contingere potest — medici deficiant, servatis tamen servandis (S. Alf. VII, 384).’ Attendantur etiam leges civiles, quae communiter poenas statuunt conCfr. Bencd. XIV, de Syn. dioec. I. XI, c. 10, n. 4. ----- ’. 20 Dec. 1687. ’. Cfr. Ben. XIV, de syn. dioec. 1. X, c. 2, n. 2; 1. XI, c. 10, n. 5; cfr. quoque c. 1 D. 35; c. 15. X (III. 1); c. 11. De excessibus praelatorum (V 37); Trid. sess. 22, de reform, c. I. ----Cfr. S. C. C. Gnesnen. ct Pornanien. 11 lun. 1921 (A. A. S. 1921, p. 498). ----- Cfr. S. C. de Prop. Fid. 28 Nov. 1641 (coll. η. 334). — 777 — tra medicos, absque examine et testimonio publico artem medicam exer­ centes. VIII. Notariatus. Tabelliones seu publicos notarios, nisi in Curia 1177 ecclesiastica, ne agant (can. 139, § 2). Munus notarii sive actuarii sive tabellionis (ab « actis » conscribendis, aut in « tabellis » referendis), clericis tantum permittitur in Curiis ecclesiasticis; non quasi hoc munus secus illos dedeceret, sed quia difficulter componi potest cum officiis ecclesiasticis, propter continuam, quam requirit mentis attentionem. IX. lurisdictio laicalis. Officia publica, quae exercitium laicalis iuris- 1178 dictionis vel administrationis secumferunt, ne assumant (can. 139, § 2). Intelliguntur officia, quae proxime se referunt ad gubernationem civita­ tis, provinciae vel regni, uti sunt v. g. officia Praesidis reipublicae, Minis­ tri, Syndici et sic porro. Non autem comprehenduntur hac paragraph© officia, quae remote tantum ad regimen pertinent, sed ipsa proprie con­ silium quoddam constituunt, uti sunt v. g. officium deputati, consiliarii, senatoris etc. Sed observes quae sequuntur: X. Munus senatoris aut deputati. Senatorum aut oratorum legibus 1179 ferendis, quos deputatos vocant, munus ne sollicitent neve acceptent sine licentia Sanctae Sedis in locis ubi pontificia prohibitio intercesserit; idem ne attentent aliis in locis sine licentia tum sui Ordinarii, tum Ordi­ narii loci in quo electio facienda est (can. 139, § 4). Porro Commissio Codicis edixit: «Si vi constitutionis civitatis Cardinales, Archiepiscopi, Episcopi sint de iure senatores ct Sancta Sedes aliquo modo id pro­ baverit, iidem possunt sine speciali licentia S. Sedis huiusmodi munus explere, dummodo per \zicarium generalem above modo suis obligationibus satisfaciant. In quolibet alio casu indigent venia S. Sedis. Ordinarii vero in concedenda licentia sacerdotibus qui se candidatos ad deputatorum comitia sistere cupiunt, potius difficiles quam faciles se praebeant > 1 XI. Administratio bonorum. Sine licentia sui Ordinarii ne ineant 1180 gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia, quae secumferant onus reddendarum rationum (can. 139, § 3). Eiusmodi sunt v. g. officia tutorum, curatorum, administratorum et exsecutorum testamentariorum. Quod attinet ad administrationent bonorum ad laicos pertinentium, non inutile erit in memoriam revocare decretum S. C. Consist.,’ quo quidem laudavit zelum clericorum in condendis ct tuendis arcis nummariis aut mensis parsimonialibus in auxilium temporale fidelium, prohibuit tamen in iis explere officia praesidis, *. A. A. S. 1922, p. 313. ---- ’. 18 Nov. 1910. — 778 — moderatoris, a secretis, arcarii horumquc simillium sine venia S. Sedis. Hodie utique ad tramitem canonis 139, § 3 sufficiet licentia Ordinarii. 1181 XII. Munus advocati. Procuratoris aut advocati munus ne exerceant, nisi in tribunali ecclesiastico, aut in civili quando agitur de causa propria aut suae ecclesiae (can. 139, § 3). Procurator intelligitur qui coram iudice vices partium gerit, pro eis postulando, concludendo etc. Advocatus stricte dictus seu causidicus est, qui coram iudice causam clientis pro­ pugnat. Differt advocatus a jurisconsulto, qui tantum consulit, explanat viam ad processum, sed clientem in iudicio non defendit. Advocatus po­ tuit partes jurisconsulti explevisse. Notes quae habentur in fine can. 139, § 3: «In laicali iudicio criminali, gravem personalem poenam prosequente, nullam partem habeant, ne testimonium quidem sine necessitate ferentes ». Per gravem personalem poenam non tantum intelligitur poena capitis vel mutilationis sed omnis poena, qua laeditur integritas personalis seu corporalis delinquentis Dicitur «nullam partom habeant; » quare omnis inter­ ventus ipsis denegatur, sive ut iudex, sive ut advocatus, sive ut notarius; quin etiam, ut in fine huius § dicitur, sine necessitate ne testimonium quidem in talibus indiciis proferant. 1182 XIII. Usus publicorum oblectamentorum. Spectaculis, choreis et pompis, quae eos dedecent, vel quibus clericos interesse scandalo sit, praesertim in publicis theatris, ne intersint (can. 140). Itaque ex iure communi praedicta oblectamenta eatenus prohibentur, quatenus praesen­ tia clericos dedeceret, vel fidelibus scandalo esset; quod in publicis theatris facile obvenire potest. At etiam attendantur statuta particularia. Coroll. 1. Quae hic de spectaculis et theatris dicta sunt, etiam applicari debent modernis nostris bioscopis. Immo Romae non tantum utrique clero, etiam pere­ grinis, prohibitum est assistere publicis cinematographis, etiamsi agant de obiecto sacro, sed comminatae sunt insuper poenae canonicae, non exclusa suspensione a divinis. ‘ Coroll. II. Assistere operi cuidam musicali iure communi non prohibetur, nisi ob adiuncta caderet sub vetito generali, quo clerici vitare debent ea, quae scandalo sunt fidelibus, aut quae in genere dedecent eorum statum (cfr. can. 124)’. 1183 XIV. Servitium militare. Saecularem militiam ne capessant volunta­ rii, nisi cum sui Ordinarii licentia, ut citius liberi evadant, id fecerint; neve intestinis bellis et ordinis publici perturbationibus opem quoquo modo ferant (can. 141, § 1). Clericus minor qui contra praescriptum § 1 sponte sua militiae nomen dederit, ipso iure e statu clericali decidit (can. 141, § 2). Praeterea quoad omnem clericum quaelibet officia ipso A. S. S. 1918. p. 300. — 779 — facto vacant, si contra praescriptum can. 141, § i militiae saeculari sponte nomen dederit (can. 188, 6Ü). XV. Negotiatio. Prohibentur clerici per se vel per alios negotiationem 1184 aut mercaturam exercere sive in propriam sive in aliorum utilitatem (can. 142). Clerici vel religiosi mercaturam vel negotiationem per se aut per alios exercentes contra praescriptum can. 142, congruis poenis pro gravitate culpae ab Ordinario coerceantur (can. 2380). Mercatura coin­ cide cum negotiatione proprie dicta; vox autem negotiationis latius sese extendit, ut ex dicendis patebit. 1. Notio. Negotiatio proprie dicta seu mercatura est emptio vel per­ mutatio mercis cum intentione eam non in melius mutatam carius ven­ dendi (S. Alf. Ill, 837). Ad eam requiruntur: i° ut res ematur et venda­ tur; 2° ut vendatur carius; 30 ut vendatur non mutata in melius; 40 ut empta sit cum animo eam vendendi carius et non mutatam in melius (S. Thom. 2. 2, q. 77, a. 4, ad 1 ; S. Alf. III, 331, 330). Negotiatio improprie dicta est emptio vel permutatio rei facta cum intentione, eam arte vel industria mutatam carius vendendi. Potest autem quis rem mutare sive per se ipsum, sive per famulos proprios, sive per operarios ad hoc conductos. 2. Prohibitio, a) Prohibetur clericis negotiatio proprie dicta (can. 142). Perinde est autem, utrum eam per se an per alios, in propriam an in aliorum utilitatem exerceant (can. cit.). Ratio prohibitionis ita exponitur a S. Thoma: « Clerici non solum debent absti­ nere ab his, quae sunt secundum se mala, sed etiam ab his, quae habent speciem mali ; quod quidem in negotiatione contingit ; tum propter hoc quod est ordinata ad lucrum terrenum, cuius clerici debent esse contemptores: tum etiam propter frequentia negotiatorum vitia... est et alia causa, quia negotiatio nimis implicat animum saccularibus curis, et per consequens a spiritualibus retrahit; unde et Apost. dicit 2 ad Thimoth. 2: « Nomo militans Deo implicat se negotiis saeculari­ bus. » (2. 2, q. 77, a. 4, ad 3; S. Alf. Ill, 831). b) Negotiatio improprie dicta clericis prohibetur, si res vendenda mu­ tatur per operarios ad id conductos. Eiusmodi enim negotiatio — qua emitur labor alienus indeque lucrum capitur — in antiquo Iure negotia­ tioni proprie dictae aequiperata fuit neque ratio est negotiationem, de qua can. 142, aliter interpretandi (cfr. can. 6, n. 2). Idem ob eandem rationem dicendum de cambio,1 si quis illud exerceat per modum habitus vel artis, argentariam faciendo.5 c) Negotiatio improprie dicta clericis non prohibetur, si res vendendas De cambio cfr. n. 938.----- ’. Bcncd. XIV, Constit. Apostolicae, 25 Febr. 1741 ; Clemens XIII, Constit. Cum primum, 17 Sept. 1759. — 78ο — imitant per se ipsos vel per famulos proprios. Qui per se ipsum res im­ mutat casque carius vendit, nihil aliud facit nisi iustum praemium perci­ pit sui laboris. Hoc autem — dummodo artificium sit ipsis, visis circum­ stantiis, conveniens et fiat absque neglectu proprii ministerii — clericis aeque licitum dici debet ac laicis, quia nihil inordinati continet, ut patet exemplo S. Pauli;1 quare nullo unquam Iure prohibitum fuit. Ei autem, qui res vendendas per se ipsum immutat, in Iure aequiperatur is qui eas mutat per famulos proprios i. e. per operam iam aliunde debitam. Olim severiores dispositiones et sanctiones poenales statutae erant pro missionariis Indiarum Orientalium, Chinae, laponiae et Ameriacae (Australis et Septen­ trionalis) negotiationem illicitam exercentibus5 Quia vero hac leges videbantur perti­ nere ad Ius commune ct hodie in Codice assumptae non sunt, videntur esse aboli­ tae ex can. 6, n. 6 ; certe quoad sanctionem poenalem, cx eodem can. 6. n. 5. d) Obligatio prohibitionis gravis est ex genere suo. Itaque graviter peccat, qui frequenter negotiatur; frequentia autem sufficiens citius adest, si quis negotiatur in magna quantitate. Leviter tantum pec­ cat, qui raro negotiatur, quia canon dicit de exercenda negotiatione (S. Alf. III, 831). e) Excusat ab obligatione non tantum extrema, verum etiam gravis necessitas, scilicet si ad sustentationem clerici vel familiae inhabitantis ne­ cessaria est. Attamen in casu gravis necessitatis, ut hallucinationis peri­ culum avertatur, requiritur extra Italiam licentia Ordinarii, intra Italiam licentia S. Sedis. Ita, spectata Constitutione Clementis XIII Cum pri­ mum, ’ quae ex can. 6 n. 2 videtur adhuc vigere (S. Alf. III, 833). Coroll. 1. Licitum est « i° vendere fructus cx agris propriis collectos; 2° emere pecora, eaque in propriis praediis saginata vendere, aut alere greges, ut foetus, lana etc. vendantur; 30 artem proprio statui convenientem exercere, et opera vendere; 40 emere fructus ct animalia iis saginata vendere, cum proprie potius labores ad lucrum capiendum vendantur, quam res non .mutatae ; 5° emere ad pro­ prios usus, etiam large, et postea, quae supersunt, vendere : immo cum pretium crescit, etiam ex industria parcius utendo res venditionis causae conservare. » * 6° emere v. g. uvas et frumentum et inde sive per seipsum sive per famulos pro­ prios — non autem per operarios conductos — vinum et panem conficere, eaque cum lucro vendere. Illicitum vero est materiam coemere atque ex ea per operarios conductos quaslibet res fabricare, quae cum lucro vendantur (S. Alf. III, 836). Quoad typographiam erigendam, haec tene: Licitum est: t° si impressio fit sive per sodales Ordinis sive per famulos proprios ; neque prohibetur, quominus adhi­ beatur famulus conductus, tum quia parum pro nihilo reputatur, tum quia acces­ sorium sequitur principale , 2" si impressio fit quidem per famulos conductos, sed agitur de operibus propriis imprimendis; haec enim licet fructifera reddere aeque Act. Ap. XVIII, 3; XX, 34; 2 Thess. III, 8. ----- ; Constit. Urbani VIII Ex debito (1633); Constit. Clementis IX Sollicitudo (1669). — ’.17 Sept. 1759. ----4 Lehmkuhl, Theol. Mor.u II, n. 774. ac funduin proprium. Illicitum est, si typographia erigitur ad imprimenda opera aliena, idque per famulos conductos. Coroll. II. Licitum videtur domibus religiosis res ad devotionem pertinentes emere, easque cum aliquo lucro hospitibus vendere, modo lucrum recipiatur tan­ quam iusta compensatio expensarum et laboris impensi, vel tanquam stipendium. Ratio est, quia in casu res stricte loquendo non carius venduntur. Neque habetur negotiatio prohibita, si v. g. missionarius chartas depictas aut photographice im­ pressas suae missionis benefactoribus suis quasi vendit, etsi cariori pretio quam ipse eas emerit, quia ex adiunctis lucrum obtentum potius eleemosynae Missioni tactae quam pretii rationem induit. Coroll. III. Negotiatio, quae ab aliquibus dicitur politica — qua scilicet quis res necessarias emit, et vendit civitati, exercitui — negotiatio ista, inquam, prohibetur clericis ex can. 139, § 2, quatenus involveret officium publicum, quod exercitium laicalis iurisdictionis vel administrationis sccumferret. Si alicubi ex caritate hoc necessarium foret v. g. si missionarius tempore famis pro suis neophytis frumen­ tum emit, practice nullum aderit lucrum, aut habebitur casus excusationis ; expedit tamen, licentiam Episcopi peti. Coroll. IV. Huc quoque spectat emptio obligationum et actionum; verum de ea potius distinctim sermo erit in scholion, postquam breviter notavimus, quae super­ sunt de obligationibus clericorum notanda. XVI. Can. 143 edicit: Clerici, licet beneficium aut officium residen- 1185 tiale non habeant, a sua tamen dioecesi per notabile tempus sine licen­ tia saltem praesumpta Ordinarii proprii ne discedant. XVII. Can. 144: Qui cum licentia sui Ordinarii in altam dioecesim 1186 transierit, suae dioecesi manens incardinatus, revocari potest, iusta de causa et naturali aequitate servata ; et etiam Ordinarius alienae dioecesis potest ex iusta causa eidem denegare licentiam ulterioris commorationis in proprio territorio, nisi beneficium contulerit. SCHOLION. Dc emptione ct venditione obligationum et actionum. I. Notiones. Obligationes sunt syngraphae pecuniariae, quibus quis 1187 suam pecuniam mutuam dat alicui societati, hoc pacto, ut quovis anno referat fenus determinatum. dictiones sunt syngraphae pecuniariae, quibus quis suam pecuniam cedit alicui societati, ita ut quodammodo membrum fiat huius societatis sicque fenus recipiat mutabile (dividend) pro maiori minorive successu societatis. II. Moralitas. 1. Quoad obligationes. Licitum est clericis aeque ac 1188 laicis emere obligationes, quia clerici pari modo ac laici libere pecuniam suam mutuam dare possunt aliis, et iustum inde fenus percipere. Atqui emendo obligationes nihil aliud faciunt. Neque prohibitum est eas tem­ pore opportuno vendere, quia hoc pertinet ad oeconomicam administra- -- 7&2 -- tionein bonorum. Caveant tamen clerici, ne peccent in modo, personaliter adeundo bursam v. g. aut partem sumendo in negotiationibus et specula­ tionibus quaestuosis, de quibus infra. 2. Quoad actiones. Licet clericis emere et vendere actiones circa res frugiferas. Sic licet v. g. cum pluribus emere fundos aut actiones in eos sumere, eo fine, ut ex fructibus a societate venditis lucrum capiant. Pariter licitum est sumere actiones in societatibus industrialibus, ubi intercedit mutatio materiae per laborem conductum, v. g. in fabricis; item in societatibus commercialibus, ubi magna quantitate emuntur, ut minutim cum lucro vendantur. Licet sumere praedictas actiones, inquam, mo­ do serventur conditiones mox referendae. Unica enim ratio, ob quam aliqui illud negant, non valet. Obiciunt scilicet, clericum emendo actio­ nes exercere negotiationem per interpositam personam ; quod a Iure pro­ hibetur. lamvcro, si res bene perspicitur, haec ratio non procedit. Etenim actionarius proprie non influit in negotiationem, per alios exercitam, aut ita remote influit in eam ut illud in Iure attendi non debeat. Etenim alii cum accepta pecunia pro seipsis negotiantur, potius quam actionarius pro seipso. Hinc actiones hodie fere aequiperantur obligationibus cum hac tantum differentia, quod in actionibus, loco feneris determinati, reci­ piatur fenus mutabile. Accedunt responsa S. Off.’, ex quibus merito deducitur, emptionem actionum clericis licitam esse, modo parati sint stare mandatis S. Sedis, atque serventur conditiones secuturae : a) Certo sciant, eas societates nullum habere finem illicitum vel su­ spectum. b) Nullum ad minist rationis partem suscipiant. Itaque non accenseantur sociis primariis, qui partem habere possunt in directione societatis; socii autem secundarii seu simplices actionarii ab omni directione ex­ cluduntur. c) Neque actionum earundem societatum negotiationem exerceant. Porro : a) Certo licet cinere actiones vili pretio, et vendere eas pretio cariori, si iusta oeconomia hoc postulat. Pariter licet eas emere etiam cum intentione eas tempore opportuno carius vendendi, si iusta oeconomia hoc expostulabit. Neque improban­ dum videtur, si quis hoc saepius, quin etiam habitualiter faciat, quoties actu indigeat pecunia. Ratio omnium est, quia non habetur stricte dicta negotiatio. /J) Non licet emere actiones (et obligationes)1 cum intentione eas carius venden­ di, etiamsi iusta oeconomia illud non sit expostulatura ; hoc enim casu habetur stricta earundem negotiatio. ’ 17 Nov. 1875; *5 April. 1885. ----- *. Quamvis documenta ecclesiastica de negotiatione actionum tantum dicant, manifestum tamen est, eadem obligationibus quoque applicanda esse. - /83 γ) Abstineant ab omni contractu qui speciem habeat, ut vulgo dicitur * dei giuochi di borsa » ; dc quibus vide dicta n. 955. g) Praeter conditiones, a S. Sede requisitas, aliae passim ab auctoribus, saltem prudentiae causa, assignantur. Scilicet: i° Obligationes et actiones sumant ope propriae pecuniae tantum ; ’ non quia secus offendunt in negotiationem ipsis inter­ dictam, sed quia aliter periculo sese exponunt alios in suis bonis laedendi. 2° Caveant, ne nomen dent societatibus adhuc constituendis aut recenter constitu­ tis, quia tunc facile habetur periculum, ne nimis lucri cupiditate absorbeantur. 3° Ne adeant conventus generales, in quibus nominantur commissarii, et ratio red­ ditur negotiorum gestorum. 40 Maxima requiritur sollicitudo circa bona ecclesias­ tica, quae tuto omnino collocanda esse, edicunt varii canones (cfr. can. 1516, § 2; 1523. n. 3 et 4; 1547). Articulus III. De officio recitandi horas canonicas speciatim. ’ Horae canonicae sunt complexus, maxime psalmorum, lectionum et cantuum, 1189 quibus personae ecclesiasticae nomine Ecclesiae quotidie cultum liturgicum Deo exhibent. Distinguuntur septem, scilicet Matutinum cum Laudibus, Prima, Tertia, Sexta, Nona, X^esperae et Completorium, conformitur hisce Ps. CXVIII, 164: « Septies in dic laudem dixi Tibi. a> Dicuntur « horae canonicae, > quia ex pri­ maeva institutione determinatis horis quasi annexae sunt, nim. Matutinum mediae nocti, Laudes initio aurorae, Prima horae sextae, Tertia nonae, Sexta meridiei, Nona medio pomeridiano, Vesperae tempori, quod antecedit, Completorium tem­ pori, quod subsequitur occasum solis. Horae canonicae .dicuntur quoque officium divinum; officium, quia imponitur; divinum, quia ad cultum Dei destinatur. Dividitur in officium nocturnum, ad quod pertinet Matutinum cum Laudibus; et diurnum, quod ceterae horae constituunt. Denique horae canonicae dicuntur breviarium ; secundum alios, quia compendiose continent S. Scripturam et scripta SS. Patrum ; secundum alios, quia sunt quaedam abbrevatio longioris officii, quod olim in usu erat. Secundum alios breviarii nomi­ ne primitus veniebat libellus, continens regulas divini officii per anni decursum ordinandi, cui postea insertae sunt diversae ipsius divini officii partes, ut psalmi, lectiones etc. Atque ita contigit, ut ipsum denique officium breviarium dictum sit. ’ Porro can. 135 hisce horas canonicas praescribit: « Clerici, in maiori­ bus ordinibus constituti,... tenentur obligatione quotidie horas canonicas integre recitandi secundum proprios et probatos liturgicos libros. » Dice­ mus autem primum de obiecto, deinde de subiecto, tum de obligatione praecepti, denique de causis excusantibus ab obligatione. Porro maxime prae oculis habebimus recitationem solitariam, in fine tamen integritatis gratia in uno scholion de recitatione cum socio, in altero de recitatione chorali dicturi. ’. S. Off. i April. 1857. ----Quod ad historiam horarum canonicarum et legislationem dc ea attinet, confer S. BaÜMBR, O. S. B. Geschichte des Breviers; Batifoi,: Histoire du Bréviaire Romain; Baudot: Le Bréviaire Romain. ----’. Baümer, o. c. Bcilage I. — 784 — § I. De obiecto praecepti. Obiectum praecepti constituitur tam materia recitanda quam tempore et modo recitandi. Hinc : PUNCTUM I. De materia recitanda. 1190 Quotidie recitari debent horae canonicae, secundum proprios et proba­ tos liturgie os libros. Praeterea recitandae sunt Litaniae in festo S. Marci et in tribus diebus Rogationum. Dicitur: I. Horae canonicae recitari debent secundum proprios et probatos liturgicos libros. Scilicet: 1. Per se obligatio est recitandi horas canonicas secundum formam et ritum Breviarii Romani, a S. Pio λ7" editi, a Clemente VIII, Urbano VIII, Leone XIII recogniti, et a Pio X Const. Divino afflatu i Nov. 1911 reformati. Qui autem hunc Psalterii ordinem non adhibent, « sciant se tam gravi non satisfacturos officio. » 1 Dixi per se, nam Ecclesiae et Religiones, quae anno 1568 utebantur alio brevia­ rio, approbato per consuetudinem saltem ducentorum annorum, illud retinere poterant. * Licet tamen, servatis servandis, Breviarium Romanum assumere ; ’ assumptum vero iam nequit relinqui.’ Dixi servatis servandis; scilicet: a) Si Ecclesia vel Religio legitimum breviarium alterius formae retinuit, publi­ cum officium chori ex peculiari isto breviario fieri debet, nisi Episcopus cum con­ sensu universi capituli, vel Praelatus cum consensu communitatis Breviarium Romanum assumpserit. * b) Singuli clerici, qui ad chorum non tenentur, possunt sua sponte, breviario particulari renuntiato, Romanum assumere; at officia «propria dioecesis vel ordinis » utut ex induito concessa, a singulis recitari debent, quando a dioecesi vel ordine acceptata sunt. ° c) Si breviarium particulare legitime praescriptum mutatur vel alteratur, bre­ viarium ita mutatum illegitimum evadit, et, priori privilegio sublato, breviarium Romanum assumi debet. * 2. Adhaec obligat calendarium proprium dioecesis vel Religionis, si a S. R. C. approbatum est; item obligant officia particularia Ecclesiae particulari vel Religioni permissa, et usu semel recepta. ’ Porro : ’. Const. Pii V Quod a nobis, 9 Iui. 1568. ----- ’. Const, cit. ------- ’. S. R. C. 10 Maii, 1608 (n. 249). ----- *. Const. Quod a nobis. ------ ·. Cfr. S. R. C. 6 Sept. 1738, n. 2338; 24 Nov. 1883, n. 3597 ad 1.----- ·. RCSp. S. Sed. ad Archiep. Bisuntin. 28 Aug. 1856.----- S. R. C. Sept. 1738, n. 2338; 24 Nov. 1883 n. 3597, ad 1. - 785 a) Episcopus tam saccularis quam regularis tenetur recitare officium Eccle­ siae, cui praeest. Qui plures dioeceses gubernat, potest recitare officium sive dioe­ cesis, in qua habitualiter habitat, sive illius, in qua actualiter commoratur. ‘ b) Sacerdotes recitare debent officium Ecclesiae, cui adscript! sunt1 c) Extra proprium domicilium versantes ita tenentur: a)Episcopi et « Beneficiarii tenentur semper ad officium propriae Ecclesiae; simplices vero sacerdotes conformari possunt cum Officio loci ubi morantur.»1 β) Religiosi iure canonico ad chorum obligati, tenentur, si in choro recitant, stare calendario coenobii, in quo hospitant. Privatim recitantes debent sequi calen­ darium propriae domus, si per aliquot dies in aliena domo commorantur; si diu­ tius, possunt pro libitu suae vel alienae domus calendarium sequi.*24 In itinere sequantur calendarium propriae domus. ’ Si tamen ad longius tempus, puta per tempus quadragesiinalc, extra coenobia commorantur, debent se conformare ad Provinciae calendarium, sine ulla diversitate, pro omnibus quolibet anno exten­ sum.4 Denique religiosi, titulo canonico ad chorum non obligati, si per aliquot dies extra propriam domum — sive in domo aliena sive alibi — versantur, propriae domus officium recitent; si ad longius tempus extra propriam commorantur do­ mum, pro libitu sequantur calendarium domus propriae vel alienae, cum in domo aliena, calendarium vero domus propriae vel provinciae, si alibi v. g. in itinere vel nosocomio commorantur. Coroll. I. Obligatio sequendi determinatum calendarium secumfert obligationem sibi comparandi nova officia approbata; item lectiones notabiliter mutatas. Coroll. II. Si tempore utili careas officio proprio alicuius Sancti, recitare debes officium commune Sanctorum eiusdem classis; quo si etiam careas, recitandum aliud officium ex breviario eiusdem — non diversi — ritus. II. Praeterea recitandae sunt Litaniae in festo S. Marci et tribus diebus Rogationum. « Qui, ita rubrica, ' non intersunt Processioni Lita­ niarum, dicant illas privatim post Matutinum cum suis precibus et ora­ tionibus. » Haberi autem obligationem, pluries declaravit S. R. C. ;* subessc obligationem gravem, deducitur ex eo quod agitur de materia gravi (S. Alf. IV, 161, qu. i0).’ PUNCTUM II. De tempore et modo recitandi. Praeterquam tempore debito horae canonicae recitari debent ordina- 1191 tim, continuo, vocaliter et devote. Dicitur: ’ S. R. C. n lun. 1605, n. 181 ; 17 lan. 1880, n. 3508, 28 Maii 1S98, n. 3993, ad 1. ----- S. R. C. 4 Fcbr. 1898, n. 3979, ad 7. --------- ’. S. R. C. 12 Nov. 1831. n. 2682, ad 46. ----S. R. C. 27 lun. 1896, n. 3919, ad 13. ----- ’. S. R. C. 31 Aug. 1839, n. 2801, ad 1. r‘. S. R. C. 31 Aug. 1839, n. 2801, ad 2. T. Breviat, post fer. 2 Domin. 5 post Pascha. ’. 12 Mart. 1836, n. 2740, ad 8; 4 Aug. 1877, n. 3428. ----- ·. Praeceptum in die commemorationis omnium Sanctorum addendi officium defunctorum officio de octava omnium Sanctorum Bulla Pii X Divino afflatu, lit. 8, n. 2, sublatum est. Officium defunctorum iam dicto dici proprium est. 50 86 — I. Tempore debito; quocirca advertas: i. Tempus utile tam ad validam impletionem praecepti, quam ad satis­ faciendum gravi obligationi est: pro toto officio a media nocte usque ad mediam noctem ; pro Matutino cum Laudibus praeterea ex induito vel quasi induito pridie ab hora 2a pomeridiana.1 Praeterea sacerdotes va­ riarum sodalitatum ex quasi-privilegio gaudent facultate ab hora prima recitandi Matutinum et Laudes; quam licentiam S. R. C. facile imperti­ tur. Legati Rom. Pont, facultatem hora I2a anticipandi concedere pos­ sunt; quae licentia etiam in facultibus S. C. de Prop. Fide continetur. Quin etiam socii Unionis Missionalis pro Clero facultate gaudent ab hora I2a recitandi officium; et quia missionarii omnes sive in missionibus S. C. de Prop. Fid. degentes, sive valetudinis, senectutis aut obedientiae causa eas relinquere coacti, omnibus privilegiis et gratiis Piae Unionis concessis gaudent, facultas S. C. iam practice parum valet.2 2. Sub veniali requiritur, ut Matutinum et Laudes pridie vel tempore matutino, Prima et Tertia tempore antemeridiano recitentur. Sexta et Nona pro libitu ante vel post meridiem dici possunt. Vesperae et Com­ pletorium post meridiem debent recitari ; tempore tamen Quadragesimae, exceptis primo triduo et Dominicis, Vesperae etiam ante meridiem reci­ tari possunt, et laudabiliter recitantur. Ceterum a tempore servando ex­ cusat « quaevis causa utilis vel honesta, nimirum concio paranda vel audienda, periculum supervenientis occupationis sive laboris, maior devo­ tio sive quies, tempus aptius ad studendum, et similes » (S. Alf. IV, 173). Dicitur quaevis causa, etiam minima ob latitudinem, quae magis ac magis in interpretanda consuetudine admissa est. Addit tamen S. Doctor, «non sufficere ad excusandum solam maiorem commoditatem, sine alio motivo honesto » (1. c.). Disputatur, num Matutinum cum Laudibus ante Sacrum recitari debeat. Porro aliqui id sub gravi praeceptum esse docuerunt; quae tamen sententia iam commu­ niter reicitur. Alii omnem obligationem negant; sed cum S. Alfonso (V, 347) levis obligatio admittenda videtur, quia huius rubricae neglectus uno tractu cum aliis defectibus certo peccaminosis enumeratur. * Ita etiam Bened. XIV, * «Ab huiusmodi autem culpa veniali... excusabit quaelibet mediocris causa rationabilis ; puta, si dans eleemosynam postulet ut statim celebretur, si exspectet populus aut aliqua persona gravis, si superior praecipiat, tempus celebrandi transeat, vel instet com­ moditas studii, itineris, et similia» (S. Alf. 1. c.). Si tamen de Missa convcntuali et sollemni sermo est, gravis est obligatio Matitunum cum Laudibus ante Missam recitandi, nisi intercedat gravis et publica causa. « Ratio, quia talis est consuetudo recepta in omnibus ecclesiis, ubi preces publicae dicuntur; ita ut, aliter agendo *. S. R. C. 12 Man, 1905, n. 4158, ad I. -— Cfr. A. A. S. XVIII, p. 235. ___ ’. Miss. Rom. De Defect. X, 1. ----- *. De Sacrif. Missae, lib. 3, cap. 13, n. 4. -•r — 787 — graviter laederetur publicus Dei cultus, bonum commune et conveniens regimen Ecclesiae > (S. Alf. VI, 348). 3. Litaniae pro festo S. Marci et diebus Rogationum pridie vespere recitari nequeunt.1 4. In privata horarum canonicarum recitatione licet sequi: i° tempus usuale; 20 tempus locale, tam verum quam medium ; 30 tempus legale, tam regionale quam aliud extraordinarium (can. 33, § 1 ; n. 167). Coroll. I. Qui horas vel litanias tompore utili non recitavit, tenetur adhuc eas recitare usque ad mediam noctem ; post mediam noctem iam non tenetur, quia tempus utile praeterlapsum est (S. Alf. IV, 155). Coroll. II. Qui, die obligationis incepto, praevidet, sibi postea copiam officii persolvendi non esse suppetituram, nunc horas recitare tenetur; sed «qui non potest recitare Matutinum die sequenti, non tenetur in praecedenti anticipare. Tunc enim est obligatio anticipandi Officium, quando obligatio praecepti iam est incepta; quod autem Matutinum possit dici praecedenti die, non est ex praecepto, sed ex privilegio a consuetudine introducto, quo nemo tenetur uti > (S. Alf. IV, 155)· 2. Ordinatim. Primum servari debet ordo Officiorum, ita ut Officium unicuique diei assignatum tempore utili absolvatur. Deinde servari de­ bent ordo Horarum et ordo inter diversas Horae partes. Haec tamen obligant tantum sub veniali, quia potius accidentia quam substantiam praecepti tangunt. Hinc rationabilis causa excusat, ut si ad orandum inviteris ab amico, qui maiorem officii partem iam absolvit; si nunc breviario careas et v. g. psalmos Nocturni memoria retineas, si sero venias ad chorum, officio iam incepto (S. Alf. IV, 170). 3. Continuo seu ita ut in ipsis horis non fiat notabilis interruptio; quod tamen veniale tantum est, ita ut rationabilis causa excuset. Ceterum advertas : a) Matutinum a Laudibus separari potest; si autem separentur, Matutinum concludatur Oratione officii, quam sequuntur v. Dominus vobiscum. v. Benedica­ mus Domino et v. Fidelium animae etc. et Pater. Laudes postea inchoantur per v. Deus in adiutorium etc., praemisso « Pater et . * Ave Ita Ordinarium officii divini in breviario. Pariter Nocturnum aliud ab alio seiungi potest, saltem spatio trium horarum (S. Alf. IV, 167). b) « Causae iustac interrumpendi Officium sunt... quaelibet utilitas propria vel aliena, quae incommode differretur. Item, urbanitas aut devotio, ut dicere Missam, exsequi mandata superiorum ; si excipias confessionem alicuius qui non libenter exspectaret; si velis aliquid agere aut notare, ut tollas distractionem sive sollicitu­ dinem ne obliviscaris: modo, ut bene advertit Gobât, hoc non fiat frequenter. — ’. S. R. C. 28 Mart. 1775, n. 2503, ad 4. — /88 — Licite etiam potest intermitti aliqua brevis oratio inter orandum vel affectus » (S. Alf. IV, 168). c) Etiamsi interruptio culpabiliter locum habuerit, tamen non est obligatio repe­ tendi recitata, < quia singuli psalmi et singuli versus completam habent significa­ tionem ; et satis uniuntur vel per intentionem continuandi vel per ipsam recitatio­ nem adiunctam » (S. Alf. IV, 168) ; convenit tamen, si interruptio longior nec multum recitatum fuerit, horam vel saltem psalmum resumere. 4. Vocaliter; quod ad substantiam praecepti pertinet; sufficit autem verba propriis organis, i. e. lingua et labiis formasse : quo facto, necessa­ rio aliquis sonitus producitur; at non refert utrum necne recitans seip­ sum audiat (S. Alf. IV, 162, 163).1 Praeterea notes, requiri pronuntiationem integram, ita ut verba neque omittantur, neque mutilentur, neque dimidia praescindantur. Quae si fiant ita, ut sensus verborum deperdatur idque in magna quantitate, grave peccatum est, et obligationem iterandi inducit ; secus veniale est, nec obligationem repetendi secum fert. Potest quis etiam excusari ob balbutiem vel consuetudinem, quam deponere conatur (S. Alf. IV, 164, 165). 5. Devote;2 scilicet certo requiruntur: i° intentio colendi Deum; 2° attentio externa. Dubium est, num requiratur interna, ita ut haec practice ad implendum praeceptum non requiratur. a) Intentio colendi Deum postulatur, quia secus habetur actus undequaque profanus; eiusmodi autem solum actum ab Ecclesia praescribi, admitti nequit. Dicta autem intentio saltem in actu exercito semper adest, cum sufficiat, ut de more accipias breviarium ad cotidianam obli­ gationem implendam (S. Alf. IV, 176). b) Attentio externa est, qua quis evitat actus externos, qui cum atten­ tione interna componi nequeunt, ut scribere, pingere, attente audire alios loquentes, attente lustrare picturas ; non autem ambulare, aspicere colles, prata, agros, lente vestibus se induere vel exuere, paucos flores vel her­ bas colligere. Alii respectu unius non autem respectu alterius valde distractivi sunt, ut celeriter se vestire, se lavare, calamum aptare (S. Alf. IV, 176). Porro attentionem externam requiri, eruitur tum ex c. Dolentes, q. De celebratione missarum (III, 41); tum e communi consen­ su auctorum; tum ex eo, quod aegre admittitur, Ecclesiam non requirere modum recitandi officium, qui saltem pro foro externo etiam cultum internum arguat. * Sunt qui censeant, regularibus competere privilegium recitandi omnino mentaliter; sive totum Officium, ut dicunt alii; sive sola illa, quae in ordinario iubentur dici secrete sub silentio, ut alii censent. De quo privilegio conferas S. Alf. Theol. Mor. lib. I, Append. II, n. 107; IV, 643, collatis notis Gaude; .Analecta ecclesiastica, 1910, p. 417 sq. 1911, p. 4*9; Ami du Clergé, 1924, p. 129. *. Cone. Latcran. IV, cap. 7. — 789 — c) Practice (vi legis ecclesiasticae) non requiritur attentio interna. Thcoretice alii affirmant, alii negant, prout affirmant vel negant, atten­ tionem internam ad essentiam orationis pertinere; de qua controversia vide n. 583. Stante dubio, sententia benignior practice tuta est (S. Alf. IV, 177). Ceterum, positis debita pronuntiatione et attentione, aliqua attentio interna, saltem valde remissa vix au ne vix deerit. Qui requi­ runt attentionem internam, dicunt sufficere attentionem virtualem. Cum vero non agatur de intentione, sed de attentione, aegre intelligitur atten­ tio illa virtualis, nisi agatur de attentione remississima. Nota. « Remedia... opportuniora ad repellendas animi distractiones sunt: 1° sub initium formare intentionem Deum laudandi; 2° renovare intentionem ad Gloria Patri vel in principio cuiuscumque psalmi ; 30 my­ sterium aliquod Passionis sibi repraesentare. 40 sensus sedulo custodire; et alia huiusmodi » (S. Alf. IV, 177). § II. De subiecto praecepti. Ad recitationem breviarii tenentur: I. Clerici, in maioribus ordinibus constituti, exceptis tamen iis qui ad statum laicalem legitime redacti aut regressi sunt (can. 135, 213, 214). Cum obligatio cum ordine maiori incipiat, subdiaconus die ordinationis tenetur ad illam horam, quae respondet momento ordinationis; hinc qui v. g. ordinatur inter horam sextam et nonam, tenetur incipere a Nona (S. Alf. IV, 140). Praeterea, quamvis obligatio ante ordinem susceptum nondum subsistat, clericus tamen videtur solutionem iamiam prae­ stare posse ; cum enim sit onus diei, ex voluntate Ecclesiae legitime interpretata praesumitur iam ante ordinationem deputatus ad dictum onus in die persolvendum (S. Alf. 1. c.). II. Beneficiarii a die captae possessionis beneficii, dummodo fructus percipiant (can. 1475, § 1). Si (beneficiarius), nullo legitimo detentus impedimento, obligationi recitandi horas canonicas non satisfecerit, fruc­ tus pro rata omissionis non facit suos, eosque fabricae ecclesiae aut Seminario dioecesano tradat vel in pauperes eroget (can. 1475, § 2)· Dicitur : 1. Fructus non facit suos. sententiam iudicis (cfr. can. gatur, quamvis d'Annibale1 tionalis. 2. Pro rata omissionis, i. Itaque fructuum dominium non acquirit, ideoque ante 2232) et, ut videtur, ex iustitia ad restitutionem obli­ censeat, restitutionem imponi instar poenae conven­ e. spectata Const. Pii V Ex proximo:1 Qui uno die ’. Summula Theol. Mor. ’ III, 65. ----- 20 Sept. 1571. 1192 — 790 — 4 totum officium omiserit, tenetur restituere otnnes fructus isti diei respondentes seu 305am partem redditus annui ; qui aut Matutinum cum Laudibus aut reliquas horas, mediam partem fructuum unius diei ; qui unam ex dictis reliquis horis, duo­ decimam partem. Praeterea qui fructus beneficii ob alia etiam onera percipit, tene­ tur eatenus tantum restituere fructus quatenus respondent oneri horarum canonica­ rum. < Quare dicunt episcopum vel parochum teneri restituere tertiam vel quartam partem fructuum, retinendo alios pro aliis oneribus, quibus ipsi satisfaciunt: cano­ nicos, dimidiam partem : habentes capellaniam, dimidiam vel tertiam partem » (S. Alf. III, 673). Denique ex Const. Leonis X Supernae dispositionis fructus pri­ mis sex mensibus recepti condonantur. 3. Fabricae ecclesiae aut Seminario dioccesano tradat vel in pauperes eroget. «Nomine autem pauperum, intelleguntur pauperes cuiuscumque loci; et etiam intclliguntur ipsi defuncti. — Et etiam ipse clericus sibi potest applicare dictos fruc­ tus, si vere pauper est» (S. Alf. III, 672). Adhaec si quis ignarus vel immemor debiti eleemosynas erogaverit, hasce satis probabiliter pro restitutione potest com­ putare (S. Alf. Ill, 700, qu. 2°). At damnata est ab Alexandro VII prop 33:’ Restitutio fructuum ob omissionem horarum suppleri potest per quascumque elee­ mosynas, quas antea beneficiarius de fructibus sui beneficii fecerat. » III. Sollemniter professi in religionibus sive virorum sive mulierum, quibus est chori obligatio. Itaque solemniter professi in eiusmodi reli­ gionibus, si a choro abfuerint, debent horas canonicas privatim recitare (can. 610, § 3). At religiosi professi a votis temporariis, non tenentur ad privatam officii recitationem, nisi in sacris constituti sint vel ex propriis forte constitutionibus obligentur (can. 578, 2° ; 610).3 Coroll. Si quis diversis titulis ad officium divinum tenetur, « quia lau­ des Deo debet quasi unus homo, sufficit quod semel officium dicat » (S. Thom. Quodl. 1, a· 13). § III. De obligatione praecepti. 1193 I- Obligatio officii divini gravis est ex genere suo; hinc omissio gravis vel levis est, prout agitur de materia gravi vel levi. Iam vero: i. Omissio unius horae, etiam parvae, videtur gravis esse; tum quia agitur de cultu nomine Ecclesiae exhibendo ideoque maioris momenti, ita ut in casu minor quam in aliis quantitas ad gravitatem sufficere vi­ deatur; tum quia difformitas actus videtur notabilis, si in oratione, quam Ecclesia in partes distributam esse voluit, una integra inter septem partes omittitur. Pariter graviter peccat, qui nimis modicum tantum de parva hora recitaret, quia moraliter loquendo eam omittit. Secus tamen dicendum de eo, qui omitteret X^esperas Sabbati Sancti, quia quantitas *. Denz.-Bannw. n. 1133. a. Cfr. S. Pocnit. 24 Nov. 1852. — 791 — nimis parva videtur (S. Alf. IV, 147). Ceterum partes separatae coales­ cunt. 2. Ubi non omittitur integra hora, requiri videtur maior quantitas e diversis horis, quia difformitas non tanta apparet. 3. Qui mutilant officium, syncopando, truncando verba, aut syllabas absorbendo, peccant quoque pro quantitate materiae ; at in hisce, nisi excessus sit enormis, non habetur grave peccatum. ’ Caroll. I. Qui totum omittit officium, unum tantum committit peccatum, quia totum officium unius diei cadit sub unico praecepto, seu praeceptum respicit unicum officium, quod septem constat horis. « Quod si (tamen) quis omitteret plures horas ex intentionibus moraliter interruptis, tunc plura committeret peccata (S. Alf. IV, 148; n. 254). Coroll. II. Qui propositum sumit pluribus diebus officium amittendi, tot perpe­ trat peccata quot sunt dies, quibus breviarium omittit. Item qui uno actu, puta breviarium in mare proiciendo, sese impotentem reddit ad recitandum, tot commitit peccata quot sunt omissiones, quas praevidet, nisi poeniteat primi peccati (S. Alf. IV, 149; n. 255). II. Obligatio officii determinati ex hisce satis eruitur: 1. Graviter peccat, qui recitat officium sive a suo officio notabiliter diversum,’ sive suo officio notabiliter minus *; item qui saepius puta quinquies vel pluries in anno officium ab officio diei diversum recitat. Ratio est, quia « licet quaelibet variatio seorsim sumpta sit venialis ratione parvitatis materiae, omnes tamen intra annum coalescunt, et graviter perturbant ordinem breviarii praecepti pro totius anni Officiis, quae simul sumptae unum complexum faciunt » (S. Alf. IV, 161, qu. 30). Extra casus enu­ meratos satis probabiliter leviter tantum, et si iusta causa subsit, nulla­ tenus peccatur. Iusta causa est v. g. ut cum socio recites; si copia officii recitandi deest et postea recitando nimium defatigaberis vel ab alio utili labore impedieris (S. Alf. 1. c.). Sed « non est relinquendum officium breviarii pro officio devotionis. »’ 2. « Qui ex inadvertentia dicit unum officium pro alio, nihil tenetur repetere... Ratio quia non praesumitur Ecclesia velle aliquem uno die bis ad tantum onus obligari...; quod si dictum fuerit officium notabiliter brevius... debet fieri compensatio » ex officio omisso (S. Alf. IV, 161, qu. 30). Officium autem omissum potius omnino emittatur quam alio die recitetur, ne bis erres.4 (S. Alf. IV, 161, qu. 50). «Si advertas *. Cfr. S. R. C. 27 lan. 1899, n· 4011. ----- ’. Ab Alexandro VII damnata est prop. 34: In die Fahnarum recitans Officium paschale satisfacit praecepto. ----’. S. R. C. 13 Febr. 1666, n. 1334. ----- ‘. Cfr. S. R. C. 17 lunii 1673, n. 1474. — 792 — errasse, postquam multum processeris in Officio indebito, puta si dixeris Matutinum, tunc potes vel prosequi, vel reliquum recitare de Officio debito;... sed puto... melius esse recitare de proprio, ne errorem prose­ quaris... Si vero oblitus es aliquam partem Horae, sufficit illam recitare quin aliud repetas » (S. Alf. IV, 161). III. In dubio, nwn officium vel pars eius recitata sit, scrupulosi vel ob ipsa damna ex obligatione repetendi oriunda, a repetitione excusantur, immo prohibendi sunt, quominus quid repetant (S. Alf. IV, 175). Quoad alios ita dicendum : Qui, omnibus visis, stricte dubitat, sive dubium est positivum sive negativum, tenetur repetere (n. 229). At ope principii praesumptionis quisque in dubio passim iure opinatur, se recitasse, de quo dubitatur. Hinc « bene excusaris, si non memineris dixisse aliquid, et habeas iustam coniecturam credendi quod dixeris, puta... si recordaris te incepisse psalmum, lectionem, vel Horam et postea, non data opera distractus, vel non interruptus, te invenias in fine Horae, legendo vel memoriter recitando ea in quibus ordinarie non soles errare. Et hoc lo­ cum habet... etiamsi habeas rationem probabilem omissionis, quia prae­ sumptio quod soleas perficere quod incepisti, efficit ut nihil tenearis repetere: nisi moraliter certus quod non dixeris» (S. Alf. Elench. II, quaest. reform, qu. 1 ; IV, 150, coli, nota Gaude ad hunc numerum). § I\z. De causis excusantibus ab obligatione. Causae excusantes sunt : 1194 I. Impotentia physica; quo spectant carentia breviarii et caecitas. Attamen caecus et qui caret breviario tenetur recitare partem, quam memoria tenet, modo ea èt in se notabilis sit seu ad quantitatem horae parvae pertingat, èt satis secundum formam praescriptam recitari possit. Hinc ab Innoc. XI damnata est prop. 54:’ «Qui non potest recitare Matutinum et Laudes, potest autem reliquas Horas, ad nihil tenetur, quia maior pars trahit ad se minorem. » Itaque tenetur ad partem possi­ bilem, qui aliquam horam moraliter integram memoria tenet, v. g. igno­ ratis solum capitulo et oratione ; qui ex hora longiore partem notabilem continuam, vel etiam aliquatenus continuam, ut plures psalmos Noctur­ norum, ordine breviarii ex memoria recitare potest; non autem qui scit tantum partes non satis cohaerentes (S. Alf. IV, 158). 1195 II. Impotentia moralis seu talis, ut officium sine notabili incommodo recitari nequeat. Hac ratione excusantur : i. Infirmi morbo gravi laborantes; item reconvalescentes vel leviter aegrotantes, si morbus coniungitur cum virium lassitudine vel notabili gravedine capitis. Si *. Denz.-Bannw n. 1204. — 793 — : infirmus nequiret Missam celebrare ct officium recitare, potest celebrare, recitatione officii omissa. Praeterea notandum «quod in dubio an infirmitas sufficiat wl ne ad excusandum, potest se committere iudicio medici... aut iudicio Superioris acquiescere, qui :n tali dubio etiam dispensare potest; vel denique potest se remittere iudicio probabili viri prudentis;... et etiam stare potest iudicio proprio, si tale iudicium ipsemet prudenter ferre possit » (S. Alf. IV, 154). « Si dubium sit quod recitatio graviter laederet, tunc certe non tenetur, immo nequit recitare ; quia praeferendum est ius naturale servandae valetudinis, praeccpto Ecclesiae» (S. Alf. 1. c.). Denique « si quis ob suam infirmitatem certus est non posse totum Officium recitare, et dubitat an possit partem, probabiliter ad nihil tenetur;... nam rationa­ biliter iste a toto Officio excusatur, ne valde scrupulis angatur, nesciens quousque possit et teneatur recitare. Haec enim anxietas magnum illi incommodum afferret > (S. Alf. 1. c.). 2. Laborantes tali oculorum imbecillitate, ut recitatio dura evadat. 3. Scrupulosi; scilicet « si quis pateretur graves anxietates, posset aliquando etiam interdici recitatio Officii, donec videatur posse recitare sine tanto incommodo ; cum magnum incommodum excuset per se a praeceptis Ecclesiae » (S. Alf. IV, 177 in fine). . I; III. Occupatio praeferenda, i. e. talis, quae sine scandalo aliove gravi 1196 incommodo, sive proprio sive alieno, omitti nequit, et cum recitatione breviarii incompossibilis est. Hac ratione quis excusari potest, qui v. g. sub .noctem ad aegrotum vocatur, vel ratione confessionum audiendarum, vel assistentiae infirmis praebendae, vel lectionis praeparandae aut con­ cionis habendae. Hic autem advertas: 1° Peccat qui, cum potest nego­ tium antevertere, illud non antevertit, vel post negotium peractum non recitat, quod adhuc commode recitare potest; 20 qui habitualiter’ ita negotiis distentus est, ut Officii recitandi copia non suppetat, aut aliquos labores dimittat, aut dispensationem petal. Contingere quoque potest, ut clericus incarceratus ad vitandum dede­ cus status sui ab officio recitando excusetur. Si quis sine socio Officium recitare nequeat, cum socio possit, tenetur medium illud quod primaevae etiam institutioni consentaneum est adhi­ bere, si socius sine magno tam proprio quam socii incommodo haberi possit (S. Alf. IV, 158). IV. Dispensatio.1 1. Papa potest dispensare, etiam cum beneficiario, 1197 cum onus officii, beneficio annexum, a solo iure ecclesiastico repeten­ dum sit. 2. Episcopi dispensare possunt, cum difficilis est recursus ad Sanctam Sedem et simul in mora est periculum gravis damni (can. 81): item ’. Addimus dispensationem, quamvis potius in casu particulari relaxet legem, quam excuset ab obligatione. I I | ; | i } j I I , I — 794 — ob iustam causam cum aliquo particulari ad breve tempus, scilicet ex usu vel privilegio immemorabili (S. Alf. IV, 159). 3. Superiores maiores exempti respectu subditorum suorum idem pos­ sunt quod Episcopi (can. 81. coll. can. 198). Praelati autem Regulares possunt subditos suos, in sacris non constitutos, ex iusta causa sicuti ab aliis ita etiam ab officio dispensare (S. Alf. IV, 142). Nota. Ab onere officii divini liberantur clerici in maioribus ordinibus constituti, qui ad statum laicalem legitime redacti aut regressi sunt ; item religiosi sollemniter professi et in maioribus ordinibus non constituti, qui, impetrato saccularizationis induito, religionem reliquerunt (can. 640). SCHOLION I. De recitatione chorali. 1198 I· Exsistentia praecepti. Praeceptum canonicum recitandi officium in choro viget, prout sequitur: 1. Quodlibet Capitulum obligatione tenetur quotidie divina officia in choro rite persolvendi, salvis fundationis legibus (can. 413, § 1). Porro: a) Divinum officium comprehendit psalmodiam horarum canonica­ rum et celebrationem cum cantu Missae conventualis, praeter alias Mis­ sas vel secundum rubricas Missalis vel ex piis fundationibus celebrandas (can. 413, § 2). b) Omnes et singuli qui chorale beneficium obtinent, tenentur in ipso choro divina officia persolvere singulis diebus, nisi servitium per turnum a Sede Apostolica aut fundationis legibus fuerit indultum (can. 414). Canonicus, qui sine iusta causa notabiliter, i. e. per tres vel quatuor dies ultra tempus a iure concessum a choro abesset, graviter peccaret. Ex iure autem possunt singuli abesse tres tantum menses in anno, sive continuos sive intermissos, dummodo propriae ecclesiae statuta aut legi­ tima consuetudo servitium diuturnius non requirant (can. 418, § 1). Episcopi non tenentur choro assistere, « quia ipsi maioribus negotiis vacare debent, quae chori assistentiam non compatiuntur » (S. Alf. III, 675, dub. 1). 2. In religionibus sive virorum sive mulierum, quibus est choro obli­ gatio. in singulis domibus ubi quatuor saltem sint religiosi choro obliga­ ti et actu legitime non impediti, et etiam pauciores, si ita ferant constitu­ tiones, debet ad normam constitutionum quotidie divinum officium com­ muniter persolvi (can. 610, § 1). Chori obligatio, de qua canon dicit, intelligitur obligatio canonica, quae tantum habetur in religionibus, in quibus — 795 — de facto vota sollemnia emittuntur, non tamen in omnibus. Porro, posita illa obligatione: a) Onus incumbit communitati, ita ut nullus sbigulatim teneatur choro assistere, modo recitatio choralis locum habeat (S. Alf. IV, 143) ; peccat qui causa culpabilis est, cur chonis tollatur. b) Obligatio chori tunc tantum actu unget, ubi in domo quatuor saltem — vel pauciores, si ita ferant constitutiones — in domo sint religiosi, qui èt choro obli­ gantur, èt actu non impediti sunt Hinc non computantur novitii et conversi, quia choro non sunt obligati ; neque infirmitate vel occupationibus, v. g. cura infirmo­ rum, auditione confessionum legitime impediti (S. Alf. IV, 143). c) Quamvis novitii non computentur, si de obligatione chori constituenda sermo sit, tamen obligationi constitutae satis probabiliter satisfit, etiamsi soli novitii chori assistant, quia illi in favorabilibus religiosi reputantur. Nota. Uti iterum iuvat notare, in religionibus sive virorum sive mulierum, in quibus est chori obligatio, sollemniter professi, qui a choro abfuerunt, debent, exceptis conversis, horas canonicas p rivat im recitare (can. 610, § 3) ; in eisdem autem religionibus professi a votis temporariis divini officii privatim recitandi lege non obstringuntur, nisi sint in sacris constituti aut aliud constitutiones expresse praescribant (can. 578, 2°). II. Obligatio praecepti. 1. Episcopus, si de canonicis, Superior, si de H99 religiosis agitur, graviter peccat, si ex negligentia permittit, ut officium vel pars notabilis officii omittatur; pars autem notabilis, uti in privata recitatione (n. 1193), est ea, quae ad quantitatem horae parvae pertingit (S. Alf. IV, 143). 2. Inversio etiam notabilis in ordine horarum satis probabiliter venia­ lis tantum est, quia accidens potius quam substantiam attingit (S. Alf. IV, 171). III. Tempus satisfaciendi praecepto. 1. Tempus utile tam ad validam 1200 impletionem praecepti, quam ad satisfaciendum obligationi gravi est a media nocte usque ad mediam noctem, ita tamen ut Matutinum et Lau­ des pridie, ab hora vesperarum anticipari possint. Ad satisfaciendum levi obligationi, attento solo iure, recitari debent Matutinum in media nocte, Laudes in initio aurorae (vel Matutinum cum Laudibus ab aurora usque ad ortum solis), Prima orto sole, Tertia medio tempore matutino, Sexta in meridie, Nona medio pomeridiano, Vesperae ante occasum solis, Complettorium post occasum solis. Dixi attento solo iure, quia rationabilis consuetudo recepta servari potest. Obligatio haec levis tan­ tum est, quia agitur de sola circumstantia accidentali praecepti. 2. In supputandis horis diei standum est communi loci usui (can. 33. § 1)· — 796 — 1201 1202 IV. Locus satisfaciendi praecepto est ecclesia ; ex iusta tamen causa . quandoque horae in sacristia recitari possunt (S. Alf. III, 675; IV, 143). V. Modus satisfaciendi praecepto. 1. Chorus pro psalmis in duas tantum partes dividi debet, sive plures sint ex una parte sive pauciores, ita ut singuli alternos versiculos recitent; sic enim habet usus et praxis Ecclesiae. Lectiones etc. aut inter plures distribui aut ab uno dici possunt (S. Alf. IV, 162). Qui quaedam ex sua parte omittit, sive quia aliquanto tardius venit, sive ob distractionem,’ sive quia in officio chori occupa­ tur, puta per aliqua momenta organa pulsando vel libros transferendo, qui, inquam, ita quaedam omittit, non tenetur supplere, quia chorus supplevit. Item dicendum de eo « qui dum alii recitant, tussit vel excreat, etiamsi integer psalmus interim dicatur, »... item de eo « qui in choro perlegit lectionem, ne erret, alioquin erraturus » (S. Alf. IV, 143, not. 3°), vel, aliis psallentibus sese praeparat eo fine, ut satis expedite lectionem absolvat. Secus dicendum de eo, qui diu solo alio negotio, puta mere organum pulsando occupatur. Pariter satis probabiliter officio satisfacit, qui suam partem remisse recitat et alteram audit. Canonici tamen distributiones et fructus praebendae non acquirunt, si non canant vel psallant ut alii; ut ea acquirant, debent convenire ad psallendum officium (S. Alf. IV, 163, q. 1; III, 675, dub. 3 et 4).’ 2. Qui choro assistit debet attendere ad ea, quae ab aliis recitantur, quia ad ea attendendo debet communicare in eis. Bene autem satisfacit, qui non distincte percipit ab aliis recitata sive quia surdaster est, sive ob strepitum aliorum sive ob culpam chori (S. Alf. IV, 163, qu. 2° et 30). Qui vero surdus est et suam partem recitat, lucratur quidem distri­ butiones, sed videtur obligationi officii non satisfacere, nisi submisse recitet quae ab altera parte dicuntur (S. Alf. IV, 163, qu. 30). SCHOLION II. De recitatione cum socio. Sufficit notasse haec: 1203 1. Licet imitando recitationem choralem officium cum socio recitare, eo magis quod illud est conforme primae institutioni Ecclesiae ac publico orandi ritui ; estque licitum, etiamsi socius ad horas canonicas non obli­ getur, neque attendat ad recitata ab altera parte (S. Alf. IV, 162). II. In recitatione cum socio quisque suam partem pronuntiet. Porro quoad psalmos singuli recitent alternos versiculos. Lectiones, responso1 Cfr. Cap. Dolentes 9, de celebrat, miss. ----- ’. Constit. Bened. XIV Cum semper oblatas, 19 Aug. 1744; Breve Bened. XIV Dilecte Fili, 19 lan. 1748. — 797 — ria, capitula et orationes aut distribuantur aut a solo uno recitentur; immo satis probabiliter satisfacit, « qui solus dicit psalmos et lectiones audit ; vel qui partem psalmorum dicit solus et partem cum socio » (S. Alf. IV, 162). Quae una pars citius incipiendo recitat, antequam altera suam absolverit, omissa censentur; at, nisi nimia sit confusio, non facile repetendi habetur obligatio ; quod etiam valet, si socius solum syllabas obtruncat. CAPUT II. De officiis aliquorum clericorum speciatim. Pro scopo nostro maxime dicemus de officiis beneficiariorum; pri­ mum generating, deinde de officiis parochorum in particulari. Denique addemus, quae a parochorum auxiliariis observari debent. Articulus I. De officiis beneficiariorum in generali. I. Notio beneficii. Beneficium ecclesiasticum est ens iuridicum a 1204 competente ecclesiastica auctoritate in perpetuum constitutum seu erec­ tum, constans officio sacro et iure percipiendi reditus ex dote officio adnexos (can. 1409). Dicitur ens iuridicum i. e. persona moralis; bene­ ficiarius vero plerumque est persona physica. Ceterum ad ens illud iuridiccm, quod beneficium audit, constituendum requiruntur: 1. Officium sacrum seu ecclesiasticum, et quidem stricto sensu sump­ tum, i. e. munus ordinatione sive divina sive ecclesiastica stabiliter con­ stitutum, ad normam sacrorum canonum conferendum, aliquam saltem secumferens participationem ecclesiasticae potestatis sive ordinis sive iurisdictionis (can. 145). 2. Ius percipiendi reditus ex dote officio adnexos. Dotem (autem) beneficii constituunt sive bona quorum proprietas est penes ipsum ens iuridicum, sive certae et debitae praestationes alicuius familiae vel per­ sonae moralis, sive certae et voluntariae fidelium personae moralis, sive certae et voluntariae fidelium oblationes, quae ad beneficii rectorem spectent, sive iura, ut dicitur, stolae intra fines taxationis dioecesanae vel legitimae consuetudinis, sive chorales distributiones, exclusa tertia earundem parte, * si omnes reditus beneficii choralibus distributionibus constent (can. 1410). 3. Erectio legitima, scilicet a competenti ecclesiastica auctoritate pro­ fecta; hinc non sufficit v. g. fundatio Missarum utut in perpetuum con‘. Haec tertia pars in distributiones quotidianas inter praesentes convertenda est (can. 395). — 798 — stituta, sed requiritur, ut competens auctoritas eam in titulum beneficii erexerit. 4. Erectio in perpetuum, ita ut, mortuo vel amoto beneficiario, v. g. parocho, persistat. Coroll. Beneficiarii sunt: Episcopi residentiales, canonici, parochi, non autem administratores apostolici, confessarii, secretarii episcopales, directores spirituales religiosarum, vicarii adiutores, sacristae; neque Superiores religiosi, quia utut officium stricte dictum obeuntes, tamen carent iure perciendi reditus ex dote officio annexos. 1205 II. Divisio beneficiorum. Beneficia ex can. 1411 distinguuntur in: 1. Consistorialia, quae in Consistorio conferri solent; cetera non consistorialia. 2. Saecularia vel religiosa, prout ad solos clericos saeculares vel solos clericos religiosos spectant; omnia autem beneficia, erecta extra eccle­ sias vel domus religiosorum, in dubio saecularia esse praesumuntur. 3. Duplicia seu residentialia, vel simplicia seu non residentialia, prout, praeter officium beneficiale, adnexam habent, vel minus, obligationem residendi. 4. Manualia, temporaria seu amovibilia, vel perpetua seu inamovibilia, prout conferuntur revocabiliter vel in perpetuum. 5. Curata vel non curata, prout curam animarum adnexam habent vel non. 1206 III. Officia beneficiariorum. Ut articuli inscriptio innuit, sermo est de officiis, quae beneficiariis communia sunt, omissis specialibus aliquo­ rum obligationibus.1 Porro : 1. Beneficiarius tenetur peculiaria onera beneficio adnexa fideliter adimplere et praeterea canonicas horas quotidie recitare. Si nullo legiti­ mo detentus impedimento, obligationi recitandi horas canonicas non satis­ fecerit, fructus pro rata omissionis non facit suos, eosque fabricae eccle­ siae aut Seminario dioecesano tradat vel in pauperes eroget (can. 1475) î quae uberius explanata sunt n. 1192. 2. Beneficiarius debet bona ad suum beneficium pertinentia, ut bene­ ficii curator, administrare (can. 1476) ; atque nominatim minores repa­ rationes quae ipsi incumbunt, quamprimum perficere, ne maiorum neces­ sitas enascatur (can. 1477, § 3). *. Noto tamen can. 2381 : Qui officium, beneficium, dignitatem obtinet cum onere rtsidentiae, si illegitime absit: i° Eo ipso privatur omnibus fructibus sui beneficii vel officii pro rata illegitimae absentiae eosque tradere debet Ordinario, qui ecclesiae vel alicui pio loco vel pauperes distribuat; 20 Officio, beneficio, dignitate privetur, ad normam can. 2168-2175. — 799 — 3· Sumptus ordinario modo connexi cum bonorum beneficialium administratione et fructuum perceptione, a beneficiario ferendi sunt. Impen- sae pro extraordinariis domus beneficialis reparationibus, ab iis ferendae sunt quibus onus reficiendi beneficialem ecclesiam incumbit, nisi funda­ tionis tabulae aut legitimae conventiones et consuetudines aliud caveant (can 1477, § i et 2). · I ! Ei 4. Beneficiarius tenetur obligatione impendendi fructus beneficiales superfluos pro pauperibus aut piis causis; Cardinales tamen hac obliga­ tione non tenentur (can. 1473). Cum agatur de fructibus, quos suos fecerit (cfr. can. 1409 et 1472 et 1475), dicta, obligatio non est censenda obligatio iustitiae; hinc beneficiarius, qui reditus superfluos illicite ex­ pendit, non tenetur ad restitutionem (S. Thom. Quodl. 6, art. 12, ad 3; S. Alf. III, 492). Articulus II. ] I | De officiis parochorum in particulari. ! (S. Alf. Theol. Mor. 1. III, n. 357-360; Horn. Ap. tr. 7, n. 14-17). I I. Notio parochi. Parochus est sacerdos vel persona moralis cui paroe- 1207 cia collata est in titulum cum cura animarum sub Ordinarii loci auctori- | tate exercenda (can. 451, § 1). Persona moralis potest esse v. g. capitulum, monasterium etc. Parochis aequiperantur cum omnibus iuribus et obligationibus paroecialibus ct parochorum nomine in iure veniunt: 1° quasi-parochi qui quasi-paroecias regunt; 2° vicarii paroeciales, si plena potestate parocciali sint praediti (can. 451, § 2 ; cfr. tract, de Matrimonio). Dicitur porro in definitione : ' 11 1. Persona moralis; iam vero persona moralis, cui paroecia sit pleno iure unita, habitualem tantum curam animarum retinere potest, cura I I I | actuali vicario commissa (can. 452, § 2). 2. Paroecia; est autem paroecia pars dioecesis, cui peculiaris rector, tamquam proprius eiusdem pastor, praefectus est. Partes vicariatus apostolici ac praefecturae apostolicae, si peculiaris rector eisdem fuerit assignatus, appellantur quasi-paroeciae (can. 216). I ' 3. Cui (paroecia) collata est in titulum cum cura animarum. Ex hisce satis eruitur, parocho potestatem vi muneris competere, ideoque eam ordinariam esse. Praeterea propria est, non vicaria, seu proprio nomine exercetur. Adhaec potestas parochi est fori interni tantum, ita ut nequeat leges vel censuras ferre neque iudicium canonicum instituere; habet tamen aliquam potestatem domesticam seu oeconomicam in suos subdi- ! I i ' 1 — Soo — tos, et publicam administrationem gerit, qua plura externa munia vi officii explet.’ 4. Sub Ordinarii loci auctoritate exercenda. Scilicet parochi potestas quamvis proprio nomine exerceatur, tamen potestati Ordinarii loci subordinata est; neque illud inconveniens est secundum haec D. Thomae: « Dicendum, quod inconveniens esset, si duo aequaliter super eamdem plebem constituantur; si autem inaequaliter, non est inconveniens. Et secundum hoc super eamdem plebem immediate sunt et sacerdos parochialis et episcopus et Papa » (Suppi, q. 8, a. 5, ad 3). Nota. Qui paroeciae administrandae praeficiuntur qua proprii eius­ dem rectores, stabiles in ea esse debent ; quod tamen non impedit quomi­ nus omnes ab ea removeri queant ad normas iuris. At non omnes parochi eandem obtinent stabilitatem; qui maiore gaudet, inamovibiles; qui mi­ nore, amovibiles appellari solent (can. 454). * 1208 II. Officia parochi maxime respiciunt residentiam, Missam pro popu­ lo, ministrationem sacramentorum, instructionem catecheticam, concio­ nes sacras, custodiam disciplinae ecclesiasticae, curam spiritualem infir­ morum et curam pauperum. i. Residentia, a) Parochus obligatione tenetur residendi in domo paroeciali prope suam ecclesiam ; loci tamen Ordinarius potest iusta de causa permittere ut alibi commoretur, dummodo domus (in qua commo­ retur) ab ecclesia paroeciali non ita distet ut paroecialium perfunctio munerum aliquid inde detrimenti capiat (can. 465, § 1). Attamen permit­ titur parocho abesse per duos ad summum intra annum menses sive con­ tinuos sive intermissos, nisi gravis causa, iudicio ipsius Ordinarii, vel diuturniorem absentiam requirat vel breviorem tantum permittat (can. 465, § 2). Et dies quibus semel in anno piis exercitiis vacat, in duobus vacationum mensibus non computantur (can. 465, § 3). Notandum tamen, parochum discessurum ad haec teneri : «) Cum absentia ultra hebdomadam est duratura, parochus, prae­ ter legitimam causam, habere debet Ordinarii scriptam licentiam, et — nisi habitualiter cooperatores habeat — vicarium substitutum sui loco relinquere ab eodem Ordinario probandum ; quod si parochus sit reli­ giosus, indiget praeterea consensu Superioris et substitutus tum ab Ordinario tum a Superiore probari debet (can. 465, § 4). β) Si parochus repentina et gravi de causa discedere atque ultra heb­ domadam cogatur abesse, quamprimum per litteras Ordinarium com­ monefaciat, ei indicans causam discessus et sacerdotem supplentem, eiusque stet mandatis (can. 465, § 5). 1 Chelodi. De personis, n. 223 b. — Soi — 7) Etiam pro tempore brevioris absentiae parochus debet fidelium necessitatibus providere, maxime si id peculiaria rerum adiuncta postu­ lent (can. 465, § 6). Denique prohibitum est abesse tempore morbi con­ tagiosi ;1 licet tamen curam infirmorum vicario relinquere, si hic ad illud paratus sit, ne uterque periculo exponatur neve fideles ob metum conta­ gionis utrumque evitent (S. Alf. VI, 233). De tempore persecutionis vide tractatum de Fide, n. 500. b) Obligatio residentiae gravis est ex genere suo ; et absentiae illicitae coalescunt. Neglectus gravis est, si ad tres hebdomadas continuas, pro­ tenditur; longius tamen temporis spatium requiritur, si absentiae inter­ rumpuntur; minus etiam sufficere potest, si interim necessitati fidelium non satis provisum sit. c) Parochus qui illegitime absit, eo ipso privatur omnibus fructibus sui beneficii pro rata illegitimae absentiae, eosque tradere debet Ordi­ nario, qui ecclesiae vel alicui pio loco vel pauperibus distribuat (can. 2381, i°); praeterea contra delinquentem procedendum ad norman can. 2168-2175 (can. 2381, § 2). Dicitur omnibus fructibus; hinc ii etiam fructus comprehenduntur, qui aliis oneribus beneficii respondent.1 Dein obligatio tradendi fructus Ordinario urget ante sententiam iudicis. ’ 2. Missa pro populo, quae obligatio exponitur in tractatu de SS. Eu­ charistia. 3. Ministratio sacramentorum; de hac satis in tractatibus de Sacra­ mentis in genere et in specie. 4. Instructio catechetica. a) Quoad pueros debet parochus: i° statis temporibus, continenti per plures dies institutione, pueros ad sacramenta poenitentiae et confirmationis rite suscipienda singulis annis praeparare; 20 peculari omnino studio, praesertim, si nihil obsit, Quadragesimae tempore, pueros sic instituere ut sancte Sancta primum de altari libent (can. 1330) ; 30 praeter (expositam) puerorum institutionem parochus non omittat pueros, qui primam communionem recenter receperint, ube­ rius ac perfectius catechismo excolere (can. 1331). b) Quoad adultos, diebus dominicis aliisque festis de praecepto, ea hora quae suo iudicio magis apta sit ad populi frequentiam, debet insu­ per parochus catechismum fidelibus adultis, sermone ad eorum captum accommodato, explicare (can. 1332). ’. S. C. C. 6 Sept. 1576 (apud Fagnanum. In cap. Clericos, de clcr. non resid., a n. 41 ad n. 45) ; Bencd. XIV, de Syn. dioec. 1. 13, c. 19, n. 2.----- *. S. C. C. 10 Iui. 1920, ad III. ----S. C. C. 10 Iui. 1920, ad VII. 5’ - 8o2 Nota. i. Parochus in religiosa puerorum institutione potest, imo, si legitime sit impeditus, debet operam adhibere clericorum, in paroeciae territorio degentium, aut etiam, si necesse sit, piorum laicorum, potissimum illorum qui in pium sodalitium doctrinae christianae aliudve simile in paroecia erectum adscript! sint (can. 1333, § 1). Presbyteri aliique clerici nullo legitimo impedimento detenti, proprio parocho in hoc sanctissimo opere adiutores sunto, etiam sub poenis ab Ordinario infligen­ dis (can. 1333, § 2). Hic sermo est dc presbyteris et clericis non exemptis, cum exempti proprium parochum non habeant. Nota 2. Si, Ordinarii loci iudicio, religiosorum auxilium ad catccheticam populi institutionem sit necessarium, Superiores religiosi, etiam exempti, ab eodem Ordi­ nario requisiti, tenentur per se vel per suos subditos religiosos, sine tamen regu­ laris disciplinae detrimento, illam populo tradere, praesertim in propriis ecclesiis (can. 1334). Denique Ordinarii loci est omnia in sua dioecesi edicere quae ad populum in christiana doctrina instituendum spectent; ct etiam religiosi exempti, quoties non exemptos docent, eadem servare tenentur (can. 1336). c) Obligatio catecheticae institutionis gravis est ex genere suo; hinc parochus in ea implenda notabiliter negligens graviter peccat; attamen obligatio illud per se faciendi non ita urgenda est, ac cum de sacris con­ cionibus sermo est: tunc enim, ut nunc dicemus, a Codice (can. 1344) diserte significatur. 5. Sacrae conciones. Praecepto divino mandatum est omnibus, quibus animarum cura commissa est, oves suas verbi divini praedicatione pas­ cere. ’ Porro : a) Diebus dominicis ceterisque per annum festis de praecepto pro­ prium cuiusque parochum officium est, consueta homilia, praesertim intra Missam in qua maior soleat esse populi frequentia, verbum Dei populo nuntiare (can. 1344, § 1). Parochus huic obligationi nequit per alium habitualiter satisfacere, nisi ob iustam causam ab Ordinario pro­ batam (can. 1344, § 2). Potest Ordinarius permittere ut sollemnioribus quibusdam festis aut etiam, ex iusta causa, aliquibus diebus dominicis concio omittatur (can. 1344, § 3). Nola. 1 Optandum ut Missis quae, fidelibus adstantibus, diebus festis de prae­ cepto in omnibus ecclesiis vel oratoriis publicis celebrantur, brevis Evangclii aut alicuius partis doctrinae Christianae explanatio fiat ; quod si loci Ordinarius id praeceperit, opportunis datis instructionibus, hac lege tenentur non solum sacer­ dotes e clero sacculari, sed etiam religiosi, exempti quoque, in suis ipsorum eccle­ siis (can. 1345). Nola 2. Curent locorum Ordinarii ut tempore Quadragesimae, itemque, si id expedire visum fuerit, tempore Adventus, in ecclesiis cathedralibus et paroecialibus sacrae conciones frequentius ad fideles habeantur (can. 1346, § 1). Conc Trid. sess. 23, cap. 1. rei. — 8o3 — b) In sacris concionibus exponenda in primis sunt quae fideles cre­ dere et facere ad salutem oportet. — Divini verbi praecones abstineant profanis aut abstrusis argumentis communem audientium captum exce­ dentibus ; et evangelicum ministerium non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, non in profano inanis et ambitiosae eloquentiae appa­ ratu et lenocinio, sed in ostensione spiritus et virtutis exerceant, non semetipsos, sed Christum crucifixum praedicantes (can. 1347).’ Denique illicitum est aliquas materias pertractare, scilicet: determinatum tempus aliquorum futurorum puta Antichrist! vel ultimi iudicii, item vanas de hisce vel aliis revelationes; novas inspirationes vel revelationes vel nova miracula, nisi a competenti auctoritate approbata sint. ’ c) Obligatio praedicandi gravis est ex genere suo; gravis autem mate­ ria videtur haberi, si parochus per unum mensem continuum aut per tres menses discontinues in anno neque per se neque per alios praedica­ ret (S. Alf. III, 269). Longius quoque temporis spatium requiritur, ut quis graviter peccet ea de causa, quia tantum per alium praedicavit. 6. Custodia disciplinae ecclesiasticae. Debet parorchus... suas oves cognoscere ct errantes prudenter corrigere (can. 467, § 1). Praeterea advigilet, ne quid contra fidem ac mores in sua paroecia, praesertim in scholis publicis et privatis, tradatur (can. 469; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 33. a. 2, ad 4; S. Alt. III, 360, dub. 2). Ceterum ad custodiam aut restaura­ tionem disciplinae ecclesiasticae magnopere conducunt sacrae missiones. de quibus can. 1349 ita: Ordinarii advigilent ut, saltem decimo quoquo anno, sacram, quam vocant, missionem, ad gregem sibi commissum ha­ bendam parochi curent. — Parochus, etiam religiosus, in his missionibus instituendis mandatis Ordinarii loci stare debet.1 I ‘. Cfr. Encycl. Ben. XV, Humani generis, 15 lunii 1017. ----- :. Cfr. Conc. Lat. 5, sess. 11, const. 1; Conc. Trid. sess. 25, decr. dc inv. Sanet. ----’. Pius VI in Bulla Auctorem fidei 28 Aug. 1794 damnavit prop. 65 Synodi Pistoriensis : « Propositio enuntians irregularem strepitum novarum institutionum, quae dicta sunt Exercitia vel Missiones... forte nunquam, aut saltem perraro eo pertingere ut absolutam conversionem operentur, et exteriores illos commotionis actus, qui apparuere, nil aliud fuisse quam transeuntia naturalis concussionis ful­ gura, temeraria, male sonans, perniciosa, mori pie et salubriter per Ecclesiam frequentato et in verbo Dei fundato iniuriosa. > Bened. XIV in Const. Gravissimum, 8 Sept. 1754 ita dicit; «Diuturna experien­ tia edocti perspeximus, ad improbos mores corrigendos, qui vel serpere incipiunt, vel nimis iam invalescunt, vel tandem diuturnitate confirmati dioeceses latius occuparunt, nihil magis conferre, quam alienam opem ac vires implorare, videlicet sacras Missiones ubique indicere (§ 4)... Quocirca neque novum, neque incertum, neque a Nobis excogitatum dici potest hoc remedium, quod populi corruptelis cor­ rigendis aptissimum, et fortasse unicum, quod tot Episcopi pietatis gloria insignes magna cum utilitate suis in dioecesibus adhibuerunt, quod Nos ipsi toties experti — 8o4 — 7. Cura spiritualis infirmorum; quae exponuntur in tractatibus de S. Eucharistia, de Poenitentia et de Extrema Unctione. 8. Cura pauperum \ quocirca statuit can. 467, § 1: Debet parochus... pauperes ac miseros paterna caritate complecti. Articulus III. De officiis auxiliariorum parochorum in particulari. Ex auxiliariis parochorum alii dicuntur vicarii adiutores, alii vicarii cooperatores. 1209 T. « Vicario (adiutorî), ita can. 475, § 2, si in omnibus suppleat parochi vicem, iura omnia et officia competunt parochorum propria, excepta Missae applicatione pro populo, quae parochum gravat ; si vero suppleat ex parte dumtaxat, eius iura et obligationes desumantur ex litteris deputationis. » Quibus praemissis, quaedam quoad vicarios cooperatores no­ tanda restant. 1210 II. Vicarius cooperator: 1. Obligatione tenetur in paroecia residendi secundum statuta dioecesana vel laudabiles consuetudines aut Episcopi praescriptum; imo prudenter curet Ordinarius, ad normam can. 134, ut in eadem paroeciali domo commoretur (can. 476, § 5). 2. Eius iura et obligationes ex statutis dioecesanis, ex litteris Ordi­ narii et ex ipsius parochi commissione desumantur; sed, nisi aliud ex­ presse caveatur, ipse debet... (parochum) adiuvare in universo paroeciali ministerio, excepta applicatione Missae pro populo (can. 476, § 6). Spe­ ciatim quoad competentiam assistendi matrimonio vide tract, de Matrim. 3. Subest parocho, qui eum paterne instruat ac dirigat in cura anima­ rum. ei invigilet et saltem quotannis' ad Ordinarium de eo referat (can. 4/6, § 7)· sumus, et Vos etiam, qui procul dubio populum vobis commissum sacris Missioni­ bus aliquando recreastis (§ 10). Pius IX in Litt. Singulari quidem 17 Mart. 1856, ad Episcopos Austriacos: « Cum sacrae Missiones ab idoneis operariis peractae summopere conducant ad fidei religionisque spiritum in populis excitandum, eosque ad virtutis ac salutis semitam revocandos, vehementer optamus ut illas identidem in vestris dioecesibus agendas curetis. Ac meritas summasque laudes iis omnibus deferimus, qui a vestro ordine in suas dioeceses tam salutare sacrarum Missionum opus iam invexere, ex quo, divina aspirante gratia, uberes fructus perceptos fuisse gaudemus. » — 8θ5 — Pars III. De officiis religiosorum. (S. Thom., 2. 2, q. 179-189; S. Alf. Theol. Mor. 1. IV, n. 1-82; Horn. Apost. tr. 13, n. 1-29).1 • SECTIO. Notanda praevia. Quo melius officia religiosorum exponantur et intelligantur, quae­ dam notanda veniunt primo de ipso statu religioso, deinde de societate personarum, quae statum religiosum agit seu de religione, denique de admissione in religionem. CAPUT I. De ' statu religioso. I. Notio. Status religiosus est « stabilis in communi vivendi modus, 1211 quo fideles, praeter communia praecepta, evangelica quoque consilia servanda per vota obedientiae, castitatis et paupertatis suscipiunt > (can. 487). Dicitur: 1. Stabilis vivendi modus. Status enim involvit quandam immobilita­ tem seu firmitatem i. e. modum vivendi non de facili mutabilem (S. Thom. 2. 2, q. 183, a. 1). 2. In communi, i. e. in societate. Hinc vita eremitica aut professio privata consiliorum ad statum religiosum nunc non sufficiunt. Non requiritur tamen, ut vita in communitate peragatur; sufficit enim vin­ culum cum aliis sodalibus et dependentia a Superiore. Hinc episcopus religiosus et exclaustratus manent in statu religioso (can. 627-629: 638 et 639). 3. Evangelica consilia, i. e. consilia obedientiae, castitatis et pauperta­ tis. Scilicet status religiosus ordinatur ad perfectionem, eamque non communem sed superiorem ; hinc excludere debet quae dictae perfec­ tioni impedimento sunt, quae comprehenduntur hisce : « Omne quod est in mundo concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et super­ bia vitae. » 2 Porro concupiscentia carnis sanatur per castitatem, concu1 Cfr. Cod. lur. Can 487-681 ; Caietanus, Commentarius in loc cit. S. Thomae; Billuart, Tractatus dc statu religioso; Suarez, De virtute et statu religionis, tract. VII-X; Wernz, Ius Decret. Ill, η. 586 sq; VERMEERSCH, De religiosis insti­ tutis et personis; VermEERSCh-CrEusen, Epitome Iuris Canonici,4 I, n. 531 sq. ; Peyska, Ius canonicum religiosorum ; Schafer, Dc religiosis ad normam iuris canonici ; FanFani, De iure religiosorum ; Cheeodi, Ius de personis. ----- ’. I loa. II, 16. — 8o6 — piscentia oculorum per paupertatem, superbia vitae per obedicntiam. Dicuntur autem praedicta simpliciter consilia evangelica, quia non solum uti plura alia in Evangelio commendantur, verum etiam media universa­ lia sunt, quae natura sua omnia impedimenta perfectionis evangelicae auferunt. 4. Servanda per vota. Etenim status et stabilitas exigunt obligatio­ nem ; requiritur autem obligatio oriunda ex voto i. e. ex promissione Deo facta, quia eiusmodi obligatio respondet rationi status religiosi, quo quis sese Deo devovet (S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 6). Requiruntur autem — id quod subintelligitur potius quam can. 487 exprimitur — vota emissa in aliqua religione, ideoque publica et nomine Ecclesiae acceptata (can. 488, i° et 572). Nemo enim admiserit, Ecclesiam tanquam religio­ sos agnoscere, qui non pertineant ad aliquam religionem. At non requiri­ tur, ut vota sint sollemnia vel perpetua, sed sufficiunt temporaria, elapso tamen tempore renovanda (can. 488, i°); quo casu sufficiens habetur stabilitas. Praeterea de facto ad statum religiosum requiritur approbatio ecclesiastica. Status enim religiosus, ut notatum est, non habetur nisi in aliqua religione ; omnis autem religio ab auctoritate ecclesiastica approbanda est (can. 488, i°). Disputatur vero, utrum eiusmodi approbatio ex natura rei, an ex solo iure ecclesiastico requiratur. Porro dicendum, eam ex solo iure ecclesiastico requiri. Etenim status religiosus ex natura rei dicit tantum professionem Consiliorum evangelicorum per vota ; approbatio ecclesiastica autem non intrat in hanc profes­ sionem. Ecclesia recognoscit tantum, quod iam exsistit. Sufficit autem approbatio Episcopi ad normam can. 492, § 1, de quo infra. Ratio est, quia hae societates etiam ab ipso Codice (can. 488, 30) .nomine religionis indicantur et sodales harum societatum vocantur religiosi (can. 488, 70) ; quare canones, quoties loquuntur de religiosis, etiam sodales harum societatum intclligunt, nisi contrarium expresse statuatur. 1212 II. Finis status religiosi est perfectio Christiana (can. 488, i°; S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 2). Perfectio autem consistit: 1. Essentialiter in caritate; nam «unumquodque dicitur esse perfec­ tum, inquantum attingit proprium finem, qui est ultima rei perfectio: caritas autem est, quae unit nos Deo, qui est ultimus finis humanae mentis: quia qui manet in caritate, in Deo manet et Deus in eo, ut dicitur I Ioan. 4 ; et ideo secundum caritatem specialiter attenditur perfectio christianae vitae » (S. Thom. 2. 2, q. 184, a. 1). Consistit autem perfectio in caritate « principaliter quidem secundum dilectionem Dei, secunda­ rio autem secundum dilectionem proximi » (S. Thom. 2. 2, q. 184, a. 3). 2. Accidentalitcr et instrumentaliter perfectio consistit in aliis virtu- — Soy — tibus seu in observantia praeceptorum aliarum virtutum, et in obser­ vantia consiliorum, quatenus scilicet « praecepta alia a praeceptis carita­ tis ordinantur ad removendum ea, quae sunt caritati contraria, cum qui­ bus scilicet caritas esse non potest; consilia autem ordinantur ad remo­ vendum impedimenta actus caritatis, quae tamen caritati non contrariantur; sicut est matrimonium, occupatio negotiorum saecularium, et alia huiusmodi » (S. Thom. 1. c.). Coroll. 1. Episcopi dicuntur esse in statu perfectionis, quia speciali modo sese ad ipsam obligarunt, non quidem emittendo vota, quae correspondent tribus con­ siliis evangelicis, sed assumendo officium pastorale, quo vinculum ex se perpe­ tuum inierunt cum sua ecclesia ; per hoc enim — ait S. Thomas — publice et perpetuo sese adstrinxerunt ad supremum illud caritatis consilium obsequendum, dandi etiam animam pro ovibus suis (2. 2, q. 184, a. 5 et 7)!. Dicuntur autem esse in statu perfectionis acquisitae, potius exercendae, propter egregium exercitium ca­ ritatis erga proximum in officio pastorali. Religiosi dicuntur esse in statu perfec­ tionis acquirendae secundum haec S'. Thomae: « Manifestum est autem quod illi, qui operatur ad finem, non ex necessitate convenit quod iam assecutus sit finem, sed requiritur quod per aliquam viam tendat ad finem ; et ideo ille, qui statum religionis assumit, non tenetur habere perfectam caritatem, sed tenetur ad hoc tendere et operam dare, ut habeat caritatem perfectam » (2. 2, q. 186, a 2). Coroll. II. Perfectio, uti patet, etiam haberi potest sine statu perfectionis, v. g. apud simplices fideles ; tepidus vero religiosus, quamvis in statu perfectionis ver­ setur, nullatenus perfectus est. III. Institutio. Status religiosus secundum substantiam suam ab ipso 1213 Christo immediate institutus fuit, atque ita merito dicitur esse de iure divino, non praecipiente, sed consulente. Et sane Christus merito di­ citur immediate instituisse religionem, si ad tria consilia evangelica eaque voto firmanda exhortatus est: hisce enim substantia status religiosi con­ stituitur. Atqui illud locum habuisse, patet: quoad paupertatem, ex Matth. XIX, 29, 16 sq. Luc. XIV, 26; quoad castitatem, ex Matth. XIX, 12, i Cor. VII, 25 sq. ; quoad tria consilia, ex eis, quibus Christus iuvenem, qui statum vitae communis hucusque egerat, invitat ad perfectio­ nem : « Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus et habebis thesaurum in coelo, et veni sequere me. » Hisce nimirum paupertas et obedientia directe commendantur, castitas vero implicite, quia sine illa stricta imitatio Christi esset impossibilis. Praeterea Christus suadet rationem agendi stabilem;2 quae obligationem exigit, eamque voto innixam (n. 1211). Ergo Christus implicite etiam ad vota hortatus est. *. Marc. X, 17 sq.----- !. Luc. IX, 57 sq. ; XVIII, 18 sq. — 8o8 — 1214 IF. Excellentia status religiosi sequitur ex dictis, atque enoomiis SS. Patrum aliorumque doctorum sanctorumque virorum comprobatur. Notetur etiam, ex communi sententia doctorum statum religiosum numquam plene deficere posse in Ecclesia propter cius notam sanctitatis; quare ncc ipse Romanus Pontifex posset totaliter supprimere omnes religiosas familias simul. Itaque merito can. 487 edicit, statum religiosum ab omnibus in honore esse habendum. CAPUT II. De religione. 1215 I. Notio. Religio est: Societas, a legitima ecclesiastica auctoritate approbata, in qua sodales, secundum proprias ipsius societatis leges, vota publica, perpetua vel temporaria, elapso tamen tempore renovanda, nun­ cupant, atque ita ad evangelicam perfectionem tendunt (can. 488, i°). 1216 II· Divisio. Peligiones dividuntur: 1. Ratione votorum, in Ordines et Congregationes religiosas seu Con­ gregationes simpliciter. Ordo est religio, in qua vota sollemnia nuncu­ pantur. Congregatio religiosa est religio, in qua vota dumtaxat simplicia sive perpetua sive temporaria emittuntur (can. 488, 20). 2. Ratione dependentiae, in exemptas et non exemptas. Exempta est religio sive votorum sollemnium sive simplicium a iurisdictione Ordina­ rii loci subducta. Non exempta iurisdictioni Ordinarii subicitur (can. 488, 2°). 3. Ratione approbationis, in religiones iuris pontificii et iuris dioccesani. Priores sunt, quae vel approbationem vel saltem laudis decretum ab apostolica Sede sunt consecutae. Posteriores, quae ab Ordinariis erec­ tae hoc laudis decretum nondum obtinuerunt (can. 488, 30). 4. Ratione sodalium, in clericales et laicales. Clericalis est religio, cuius plerique 1 sodales sacerdotio augentur. Laicalis est, quae unice aut potissimum saltem e membris laicis constat (can. 488, 40). 5. Ratione operis praecipui, in contemplativas, activas et mixtas, prout principaliter incumbunt in contemplationem (Carthusiani, Trappenses etc.), in opera corporalia misericordiae (Cameliani, Fratres S. loas de Deo etc.) vel in docendum et praedicandum (Fratres Praedica­ tores, Fratres Minores, Societas lesu, Congregatio SSmI Redemptoris *. Ita dicitur, quia in religione sacerdotum et sodalium laicorum priores passim numerosiores sunt. Sufficit tamen, ut classis laicorum alteri subordinctur ; hinc S C Religiosorum iam ut clericalem agnovit religionem, in qua laici erant nume­ rosiores (VermeCRSCH, Epitome4 n .542). — 8og — etc.). Porro « summum gradum in religionibus tenent, quae ordinantur ad docendum et praedicandum» (S. Thom. 2. 2, q. 188, a. 6); «sicut enim maius est illuminare quam lucere solum, ita maius est contemplata aliis tradere quam solum contemplari » (S. Thom. 1. c.). « Secundum autem gradum tenent illae, quae ordinantur ad contemplationem : tertius est earum, quae occupantur circa exteriores actiones » (S. Thom. 1. c.). « In singulis autem horum graduum potest attendi praeeminentia, secundum quod una religio ordinatur ad altiorem actum in eodem genere; sicut inter opera activae vitae potius est redimere captivos, quam recipere hospites ; et in operibus vitae contemplativae potior est oratio, quam lectio: potest etiam attendi praeemi­ nentia, si una earum ad plura horum ordinetur, quam alia; vel si convenientiora statuta habeat ad finem propositum consequendum » (S. Thom. 1. c). Nota. i. Diversitas religionum magis providet: i° necessitati et utilitati Eccle­ siae ; 20 incremento sociorum. ‘. Nota 2. « Transire de religione ad religionem, nisi propter magnam utilitatem, vel necessitatem, non est laudabile; tum quia ex hoc plerumque scandalizantur illi, qui relinquuntur; tum etiam quia facilius proficit aliquis in religione quam consuevit, quam in illa quam non consuevit, caeteris paribus » (S. Thom. q. 189, a. 8).. i , ' III. Notiones subsidiariae. Quo melius intclligantur, quae ad Ius religiosorum 1217 pertinent, lubet addere notiones, quas Codex can. 488, 50, 6°, 7° et 8° praemittit; quaeque respiciunt: i° domus; 20 provincias; 30 sodales religionum; 40 Superio­ res. Iam vero : 1. Domus religiosa dicitur domus alicuius religionis in genere; domus regularis est domus Ordinis ;doinus formata vocatur domus religiosa, in qua sex saltem religiosi professi degunt, quorum, si agatur de religione clericali, quatuor saltem sint sacerdotes (can. 488, 50). 2.Nomine provinciae intelligitur plurium religiosarum domorum inter se coniunctio sub eodem Superiore, partem eiusdem religionis constituens (can. 488, 6"). 3. Veniunt nomine religiosorum, qui vota nuncuparunt in aliqua religione; religiosorum votorum simplicium, qui in Congregatione religiosa; regularium, qui in Ordine; sororum, religiosae votorum simplicium; monialium, religiosae voto­ rum sollemnium aut, nisi ex rei natura vel ex contextu sermonis aliud constet, religiosae quarum vota cx instituto sunt sollemnia, sed pro aliquibus locis ex Apostolicae Sedis praescripto sunt simplica (can. 488, 7°). Ad moniales pertinent religiosae Carmelitae, Clarissae, S. S.,ni Redemptoris (Redemptoristinae) etc. 4. Nomine Superiorum maiorum veniunt: Abbas Primas, Abbas Superior Con­ gregationis .monasticae, Abbas monasterii sui iuris, licet ad monasticam Congre­ gationem pertinentis, Supremus religionis Moderator, Superior provincialis, eorun­ dem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes (can. 488, 8°) ; item probabiliter superior et superiorissa domus, quae sui iuris est (cfr. can. 504). \ Errores synodi Pistoriensis de religionum multiplicitate a Pio VI Constit. Auctorem fidei 28 Aug. 1794 damnati sunt. — 8ιο — 1218 IV. Sollemnitas votorum, i. Votum sollemne tunc tantum habetur, quum Ecclesia illud uti tale agnoscit (can. 1308, § 2). 2. Votum sollemne actus voto contrarios, si sint irritabiles, illicitos et invalidos reddit, votum simplex illicitos tantum, sed non invalidos, nisi aliud expresse cautum fuerit (can. 579). Ita v. g. votum sollemne pauper­ tatis religiosos inhabiles reddit ad habendum dominium bonorum sive directum sive (independenter scilicet a Superioribus) utile ; votum sol­ lemne castitatis dirimit matrimonium contrahendum (can. 1073), et praeterea dissolvit matrimonium ratum non consummatum (can. 1119). 3. Votum sollemne a simplici non differt ita, ut, si violatum fuerit, circumstantia sollemnitatis per se in confessione exprimenda sit. Per accidens ob inhabilitatem annexam novum oriri potest peccatum. Adhaec meritum per se aequale est ;per accidens vero ob vim inhabilitantem maius meritum haberi potest in professione sollemni, uti e converso in profes­ sione simplici, v. g. ob maiorem liberalitatem, qua quis se tradit Institu­ to, quod non ita stricte erga eum obligatur ac hic erga Institutum, aut propter maiorem dependentiam in vita communi et sic porro ; praeterea accedere potest meritum voti perseverantiae. 4. Votum sollemne qua tale seu sollemnitas voti est instituti mere ecclesiastici; id omnino admittendum videtur, spectatis Cap. unie, de λζοί. III, 15 in Sext. ; Gregor. XIII, Constit. « Quanto fructuosius »’ Const. « Ascendente Domino, Cfr. quoque can. 636. 5. Disputatur, in quo praecise natura sollemnitatis consistat. Secundum alios sita est in caeremoniis et ritibus externis. At vota sollemnia emitti possunt sine caeremoniis et ritibus, uti olim in professione tacita. Secundum alios tn iuridicis quibusdam effectibus. At praedicti effectus auferri possunt a votis sollemnibus, uti factum est pro Regularibus Belgii et Hollandiac. Secundum alios in perfectiori sui, saltem corporis, traditione una cum eius accep­ tatione nomine Dei ab Ecclesia facta, seu, ut alii hanc sententiam expoliunt, in coniunctionc votorum cum perfectiori sui traditione una cum acceptatione Ecclesiae ex utraque parte perpetuis et de via ordinaria indissolubilibus. * Dixi saltem cor­ poris, quia in voto castitatis sacro ordini annexo solius corporis perfectior traditio locum habet. At sollemnitas voti est instituti mere ecclesiastici, ut diximus sub IV ; cum ea autem doctrina aegre componitur sententia modo exposita. Secundum alios in traditione perfectiori et de se immutabili una cum vi inhabilitandi personam ad effectus quosdam morales. At huic sententiae opponuntur eadem ac sententiae immediate praecedenti. Secundum alios in speciali votorum authenticitate, seu in speciali quadam quali- ‘. Febr. 1583.----- ’. 25 Maii, 1584. ------ ’. Secundum huius sententiae fautores persona, votis sollemnibus ligata, est instar rei Deo consecratae ; persona vero, votis simplicibus astricta, instar rei benedictae. — 8ιι — tate iuridica extrinseca, ab Ecclesia quibusdam votis annexa, cui de via ordinaria addita est vis irritandi actus votis contrarios, si sint irritabiles. Specialis autem authenticitas seu specialis illa qualitas non sumatur pro publicitate tantum, sed pro maiori notabilitate seu inviolabililatc. Haec sententia, quippe cui seriae difficul­ tates non videantur obstare, praeplacet. CAPUT III. De admissione in religionem. Dicemus praevie de vocatione ad religionem, deinde de ipsa admis­ sione in religionem. Articulus I. De vocatione ad religionem. I. Notio. Vocatio generatim sumpta est quaedam invitatio a parte 1219 Dei ad amplectendum statum perfectionis. Distingui potest vocatio uni­ versalis et particularis. Universalis est invitatio amplectendi perfectionis statum, a Christo Domino ad omnes in genere Christianos directa. Parti­ cularis est, qua homini particulari suadetur status religiosus, sive modo ordinario sive extraordinario. II. Necessitas vocationis particularis. Ut quis possit amplecti statum 1220 religiosum, vel saltem ut eum laudabiliter amplectatur, requiritur voca­ tio particularis, sive ordinario sive extraordinario modo a Deo intimata. Ratio est, quia qui sine vocatione particulari praedictum statum amplec­ titur, periculo se exponit obligationes graves isti statui annexas non adimplendi. Etenim ex una parte Deus, cum nolit, omnes utut generaliter vocatos, in religionem ingredi, probabiliter generaliter tantum vocato non praebebit gratias abundantiores, sine quibus obligationes religiosae de facto passim non implebuntur; quo posito, qui particulari vocatione caret, saltem timere debet, ne gratiis istis privetur, ideoque obligationes transgressurus sit. III Signa vocationis particularis. Tria sunt, quae simul concurrant: 1221 i° Absentia impedimentorum legitimorum; 2° capacitas seu idoneitas subiecti in ordine ad tale institutum; 30 recta intentio (cfr. can. 538). 1. Absentia impedimentorum legitimorum; de hisce mox dicetur, ubi de novitiatu sermo erit (n. 1224). 2. Idoneitas consistit « in sufficientibus viribus corporis et animi, idque secundum diversos fines diversorum ordinum, scilicet: sufficiens sanitas ; rectum iudicium, non singulare, quod communem vitam pertur­ bet ; ingenium mediocriter saltem bonum, quod aptum sit aut reddi possit ad munera ipsius ordinis exercenda ; animus ad subiectionem - 8l2 - aptus, siquidem status religiosus inprimis status subiectionis est, quae propriam voluntatem propriumque indicium in rebus agendis sequi non permittit. » 1 3. Recta intentio seu voluntas ingrediendi in religionem intuitu glo­ riae Dei et salutis propriae vel etiam animarum (S. Alf. Prax. Conf. n. 92); quae quidem exsistere possunt sine inclinatione naturali, quin etiam cum naturali repugnantia. Ceterum perinde est, utrum dicta inten­ tio seu voluntas modo extraordinario an ordinario provocata sit. Ce­ terum: Notes i° Non requiritur omnimoda certitudo, ut quis tuto in religionem ingredi possit. Qui vero candidatum ad religionem admittere debent, bene videant et inqui­ rant, num vere idoneus sit (cfr. can. 571, § 2). « Adolescentem ad religionem reci­ pere illicitum esset, si constaret vel probabiliter crederetur de eius inconstantia, vel si quid aliud esset huiusmodi, quae diligenter considerantur in religionibus bene institutis» (S. Thom. Quodhb. 3, a. 11). Notes 2° Quoad munus confessarii haec observat i-. Alfonsus: « Si agatur de iis qui religionem ingredi volunt, ante omnia curet confessarius bene ponderare, in qualem religionem ingredi cupiant ; nam, si unquam institutum illud relaxatum est, melius erit alicui (ordinarie loquendo) quod in saeculo remaneat. Nam illi se aggregando, ipse se geret sicut se genuit alii... Si tamen religio observantia floret, confessarius vocationem sui poenitentis bene probet, inquirendo si ad illam habeat pocnitens impedimentum aliquod inhabilitatis, infirmae valetudinis, inopiae paren­ tum ; ct speciatim expendat finem : an sit rectus, nempe magis se conjungendi Deo, aut lapsus emendandi antcactac vitae, aut sacculi pericula vitandi. Quod si prin­ cipalis finis esset mundanus, vitam agendi commodiorem, aut se liberandi a propinquis durae conditionis, aut complacendi parentibus qui ad hoc eum impellunt, caveat ne permittat religionem ingredi. Nam eo casu illa non est vera vocatio; sine qua huiusmodi ingressus malum habebit eventum. Si autem finis est bonus, et abest impedimentum, nec debet nec potest confessarius neque alius, ut docet D. Thomas, sine culpa gravi illi impedire aut dissuadere vocationem ; quamvis pru­ denter agit aliquando, si exsecutionem illi differat, ad melius experiendum an icsohitio sit fircna et perseverans; praesertim si noverit, adolescentem esse volu­ bilem, aut si deliberatio illa facta fuerit tempore missionis vel exercitiorum spiritualium : quia in huiusmodi occasionibus quaedam concipiuntur proposita, quae postmodum, primo fervore transacto, deficiunt » (Prax. Conf. n. 92) 1222 IV. Obligatio obsequendi vocationi. 1. Per se non est obligatio sequendi vocationem. « Negligere vocationem religiosam, inquit 5*. Al­ fonsus, per se non est peccatum ; divina enim consilia per se non obligant ad culpam » (IV, 78). 2. Per accidens quatenus sit obligatio, ita exponit S. Doctor; a) « Qui vocationem agnitam non sequitur, ratione periculi aeternae salutis, cui vocatus se committit, electionem status faciens non iuxta 1 Lehmkuhl, Theol. Mor. I, n. 658. - 813 - divinum beneplacitum, non potest ab aliqua culpa excusari » (1. c.). Quin etiam « si quis crederet quod in saeculo manens damnationem incurreret, tum ob suam fragilitatem quam inter saeculi occasiones ex­ pertus est, tum ob carentiam auxiliorum quae in religione haberet; non potest excusari a peccato gravi, cum in grave discrimen salutis suae se iniiciat » (1. c.). b) Extra hypothesim expositam magis disputatur, num graviter peccet, qui vocationem agnitam negligat. S*. Alfonsus in sententiam affirmantem inclinatur, quia vocationem negligens magno discrimini salutis se expo­ nit. « Ratio autem huius periculi est, quia qui in saeculo manet contra Dei vocationem, non habebit congrua gratiae auxilia quae in religione Deus ipsi praeparavit: et ideo illis destitutus difficulter saeculi tentationibus resistet, et sic succumbens damnationem incurret > Q. c.). Attamen S. Doctor addit: «Nolo in hoc puncto absolutum iudicium proferre: sapientibus illud remitto » (1. c.). Alii negant, quia eorum sententia gra­ tis asseritur, soli vocationi copiam gratiarum annexam esse, quin etiam natura consilii contrarium expostulat. Stante dubio — agitur quippe de distribuendarum gratiarum mysterio — practice pars tutior sequenda videtur, ob periculum salutis. Quaer., ad quid teneatur, qui voverit religionem. Resp. i. Qui vovit religionem generaliter, potest ingredi in quam maluerit; modo disciplina regularis ibidem saltem quoad observantias principaliores vigeat (S. Alf. IV, 72). Resp. 2. Qui vovit religionem specialem, tenetur in cam ingredi, nisi strictiorem eligere velit ; quod posterius licitum est, cum sit melius. Si non admittatur in reli­ gionem, quam voverit, non tenetur aliam quaerere, nisi habuerit intentionem reli­ gionem utcumque amplectendi (S. Alf. 1. c.). Resp. 3. Qui vovit religionem, graviter peccat, si post ingressum c novitiatu egreditur, nisi iusta adsit causa egressus, puta si ille reperiat religionem suis viri­ bus imparem. « Ratio, quia votum religionis non tantum obligat ad suscipiendum habitum religiosum, sed etiam ad Deo toto vitae tempore obsequendum > (S. Alf. 1. c. ; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 189, a 3 ct 4). Resp. 4. Qui vovit religionem atque in eam ingreditur, sed e novitiatu dimittitur, ita tenetur: Si dimittatur sua culpa, tenetur se corrigere, atque mediocrem adhi­ bere diligentiam, ut votum implere possit. 57 dimittatur sine culpa, et impedimen­ tum cesset, tenetur pariter mediocri diligentia uti, ut voto satisfacere possit; saltem si spes admissionis habeatur (S. Alf. 1. a). Articulus II. Dc ifsa admissione in religionem. Duplex admissio distinguitur, nimirum ad novitiatum et ad professio­ nem religiosam. Porro Codex de utraque admissione haec edicit : In — 8i4 — religionem admitti potest quilibet catholicus qui nullo legitimo detinea­ tur impedimento rectaquc intentione moveatur, et ad religionis onera ferenda sit idoneus (can. 538). Dein speciatim dicit: primum de postu­ latu, qui in aliquibus religionibus novitiatui praemitti debet, dein de novitiatu, tum de professione religiosa. § I. De postulatu. 1223 I, In religionibus a votis perpetuis mulieres omnes et, si agitur de religione virorum, conversi, antequam ad novitiatum admittantur, postu­ latum ad sex saltem integros menses peragant; in religionibus vero a votis temporariis, ad necessitatem et tempus postulatus quod attinet, standum constitutionibus (can. 539, §1). — Superior maior praescrip­ tum postulatus tempus potest prorogare non tamen ultra aliud semestre (can. 539, § 2). Coroll. I. Postulatus non requiritur ad valorem novitiatus vel professionis, sed mere praecipitur, ut patet tam ex voce peragant, quam ex eo quod in can. 542, i° de eo sermo non est. Coroll. II. Constitutio religionis a votis perpetuis, quae praescribit postulatum v. g. unius anni vel duorum annorum, potest sed non debet servari. Potest, quia postulatus debet saltem ad sex menses peragi ; non debet, ut videtur, quia de solis religionibus a votis temporariis dicitur, standum esse constitutionibus. II. Quoad modum peragendi postulatum, haec praescribuntur: 1. Postulatus peragi debet vel in domo noviciatus vel in alia religionis domo in qua disciplina secundum constitutiones accurate servetur sub speciali cura probati religiosi (can. 540, § 1). 2. Postulantes vestem induant modestam ae diversam a veste novitiorum (can. 540, § 2). 3. In monasteriis monialium adspirantes, dum postulatum peragunt, lege clausurae tenentur. (Can. 540, § 3). III. Postulantes, antequam novitiatum incipiant, cxcercitiis spiritua­ libus vacent per octo saltem integros dies ; et, iuxta prudens confessarii iudicium, praemittant generalem anteactae vitae confessionem (can. 541). IV. Praeter exposita notanda veniunt haec: 1. Postulantes non gaudent privilegiis spiritualibus, neque secundum leges gene­ rales suffragiis post mortem, cum can. 567, § 1 de solis nouitiis dicat 2. Ubi Codex de solis novitiis loquitur, postulantes solum gaudent iuribus fami­ liarium (can. 514, § 1), v. g. quoad confessiones (can. 875, § 1), quoad dispen­ sationem a ieiunio et abstinentia (can. 1245, § 3), quoad Extremam Unctionem et Viaticum (can. 514, § 4), quoad sepulturam (can. 1221, § 3) etc. Neque exempti sunt (can. 615). - Sis 3 Testimonia ante novitiatum afferenda (p. 816) utiliter iam ante postulatum exhibentur. § II. De novitiatu. 1. Requisita, ut quis in novitiatum admittatur. Ex can. 542, i°: 1224 1. Invalide ad novitiatum admittuntur: a) Qui sectae acatholicac adhaeserunt. Sufficit, ut adhaeserint, etsi actu non adhaereant. Non sufficit, ut quis natus sit in haeresi vel con­ sanguineos haereticos habeat ;1 vel ut baptizatus sit extra ecclesiam ca­ tholicam ; sed requiritur, ut quis post septennium publice sectae acatholicae adseriptus fuerit, neque — ita aliqui — ante annum decimum quartum ad Ecclesiam catholicam conversus fuerit.3 Impedimentum non respicit eum, qui fuerit apostata. b) Qui aetatem ad novitiatum requisitam non habent. — Requiritur autem decimus quintus aetatis annus completus (can. 555, § 1, i°). Inci­ piente novitiatu, ultimus dies anni decimi quinti absolutus sit (can. 34, § 3, 3°)· c) Qui religionem ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti, vel quos Superior eodem modo inductus recipit. — Non sufficit metus mere concomitans, sed requiritur, spectata voce inductus, talis qui causa fuerit ingressus; item gravis, quamvis sufficiat relative gravis, ita ut metus reverentialis, saltem si importunae preces etc. accedant, impedimentum constitueret. d) Coniux, durante matrimonio. e) Qui obstringuntur vel obstricti fuerunt vinculo professionis reli­ giosae. Sufficit, ut obstringatur vel obstrictus fuerit professione tem­ poraria. f) Hi, quibus imminet poena ob grave delictum commissum de quo accusati sunt vel accusari possunt. g) Episcopus sive residentialis sive titularis, licet a Romano Pontifice sit tantum designatus. h) Clerici qui ex instituto S. Sedis' iureiurando tenentur operam suam navare in bonum suae dioecesis vel missionum, pro eo tempore quo iuris­ iurandi obligatio perdurat. 2. Illicite ex can. 542, 2° admittuntur: a) Clerici in sacris constituti, inconsulto loci Ordinario aut eodem contradicente ex eo quod eorum discessus in grave animarum detrimen­ tum cedat, quod aliter vitari minime possit. \ S. Off. 3 Fcbr. 1898, ad I (Collect, n. 1990).----- ’ Cfr. S. Off. 8 Mart. 1882 (Collect, η. 1566). ----*. Haec non videntur respicere eos, qui ad normatn can. 981 titulo missionis ordinati sunt, quia ius commune non solet dici institutum S. Sedis — 8ι6 — b) Acre alieno gravati qui solvendo parcs non sint. Debitum non or­ tum sit ex mera promissione, quae e sola fidelitate obliget. Si quis, debi­ tis non solutis, professionem emiserit, solvere tenetur, accepta v. g. hereditate etc; hereditatem autem acceptare potest, etiamsi professionem sollemnem emiserit, quia lex ecclesiastica obstans acceptationi, videtur non vigere in damnum tertii ius habentis. c) Reddendae rationi obnoxii aut aliis saecularibus negotiis implicati, ex quibus lites et molestias religio timere possit. d) Filii qui parentibus, idest patri vel matri, avo vel aviae, in gravi necessitate constitutis, opitulari debent, et parentes quorum opera sit ad liberos alendos vel educandos necessaria. Dolor ex ingressu in religio­ nem parentibus creandus non sufficit: excipiunt aliqui dolorem ob spe­ cialia adiuncta valde gravem ; quod tamen mihi omnino dubium est. Si agatur de fratre vel sorore, gravis necessitas non constituit impedimen­ tum, extrema vero ex iure naturae exigit, ut ingressus saltem differatur (S. Alf. IV, 70). Quacr., num filius egredi debeat, ut parentibus post ingressum in gravi necessi­ tate constitutis subveniat Resp. j. Non egrediatur, si remanendo in religione subvenire possit; neque definitive egrediatur, si egressus ad tempus vel exclaustratio ad normam can. 638 sufficiat. Resp. 2. Si nequeat subvenire, nisi egrediatur, ita dicendum: i° Si agatur de novitio, egredi debet. 2° Si agatur de professo, non egrediatur ad subveniendum fratri vel sorori utut in extrema necessitate constituto; ad subveniendum paren­ tibus, avo vel aviae tenetur egredi, si necessitas extrema est; item si necessitas gravis iam ante professionem exsistebat (S. Alf. IV, 67). e) Ad sacerdotium in religione destinati, a quo tamen removeantur irregularitate aliove canonico impedimento. f) Orientalis in latinis religionibus sine venia scripto data Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali. 3. Notanda, a) Ius admittendi ad novitiatum et subsequentem pro­ fessionem religiosam tam temporariam quam perpetuam pertinet ad Superiores maiores cum suffragio Consilii seu Capituli, secundum pecu­ liares cuiusque teligionis constitutiones (can. 543). b) Quoad testimonia afferenda haec statuta sunt: a) In quavis icligione omnes adspirantes, antequam admittantur, exhibere de­ bent testimonium recepti baptismatis et confirmationis (can. 544, § 1)'. 3) Adspirantes viri debent praeterea testimoniales litteras exhibere Ordinarii originis ac cuiusque loci in quo, post expictum decimum quartum aetatis annum, morati sint ultra annum moraliter continuum, sublato quolibet contrario privilegio (can. 544, § 2). - Si/ y) Si agatur de admittendis illis qui in Seminario, collegio’ vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerunt, requiruntur praeterea litterae testimoniales, datae pro diversis casibus a rectore Seminarii vel collegii, audito Ordinario loci, aut a maiore religionis Superiore (can. 544, § 3).1 d)Pro clericis admittendis, praeter testimonium ordinationis, sufficiunt litterae testimoniales Ordinariorum in quorum dioecesibus post ordinationem ultra annum moraliter continuum sint commorati, salvo praescripto § 3 (can 544, § 4). ε) Religioso professo, ad aliam religionem ex apostolico induito transeunti, satis est testimonium Superioris .maioris prioris religionis (can. 544, § 5). Ç) Mulieres denique ne recipiantur, nisi praemissis accuratis investigationibus circa earum indolem et mores, firmo praescripto § 3 (can. 544, § 7). c) Quoad servanda a testimonium ferente haec valent: a)Qui litteras testimoniales ex praescripto iuris dare debent, eas non ipsis adspirantibus, sed Superioribus religiosis dent gratuito intra trimestre spatium ab carum requisitione, sigillo clausas et, si agatur de illis qui in Seminario, collegio vel alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, a Superiore iuramento firma­ tas (can. 545, § 1). d) Si ob rationes iudicaverint sc eis respondere non posse, causas Apostolicae Sedi intra idem tempus exponant (can. 545, § 2). 7’JSi reposuerint adspirantem satis non esse cognitum, per aliam accuratam investigationem ac fide dignam relationem Superior religiosus suppleat ; si vero nil reposuerint, Superior requirens de non recepta responsione Sanctam Sedem certiorem reddat (can. 545, § 3). ό)Ιη suis litteris testimonialibus, postquam diligentem investigationem, etiam per secretas notitias, instituerint, referre debent, graviter eorum conscientia one­ rata super veritate expositorum, de adspirantis natalibus, moribus, ingenio, vita, fama, conditione, scientia; sitne inquisitus, aliqua censura, irregularitate aut alio canonico impedimento irretitus, num propria familia eius auxilio indigeat, et tan­ dem, si agatur de illis qui in Seminario, collegio, aut alius religionis postulatu aut novitiatu fuerint, quanam dc causa dimissi sint vel sponte discesserint (can. 545, § 4). Propria familia, i. e. parentes, avus et avia (cfr. can. 552, 2°), item fratres ct sorores ad normam dictorum p. 816. Omnes qui praedictas informationes receperint, stricta obligatione tenentur se­ creti servandi circa notitias habitas et personas quae illas tradiderunt (can. 546). d) In monasteriis monialium postulans afferat dotem in constitutioni­ bus statutam aut legitima consuetudine determinatam (can. 547, § 1); quocirca serventur statuta can. 547-551. — In religionibus votorum simProbabilius requiritur, ut alumnus vel puella fuerit in instituto religioso, i. e. in tali, in quo alumni ad sacerdotium vel ad vitam religiosam vel saltem etiam ad ea instituuntur; nam can. 544, § 3 respondet decretis S. C. de Relig. 5 April. 1910 et 4 lan. 1910, ubi de solis eiusmodi institutis sermo est ----- Hinc si quis (quae) ct in Seminario vel collegio et in aliis religionis postulatu aut novitiatu fuerit, requiruntur testimonia tum Rectoris Seminarii vel collegii tum Superioris maioris religionis. S* — 8ι8 — plicium, quod ad religiosarum dotem pertinet, standum constitutionibus (can. 547, § 3). e) Religiosarum etiam exemptarum Antistita debet Ordinarium loci, duobus saltem mensibus ante, certiorem facere de proxima admissione ad novitiatum et ad professionem tum temporariam tum perpetuam sive sollemnem sive simplicem. — Ordinarius loci vel, eo absente aut im­ pedito, sacerdos ab eodem deputatus, adspirantis voluntatem, saltem triginta diebus ante novitiatum et ante professionem, ut supra, diligenter et gratuito exploret, non tamen clausuram ingrediens, num ea coacta seductave sit, an sciat quid agat; et, si de pia eius ac libera voluntate plane constiterit, tunc adspirans poterit ad novitiatum vel novitia ad professionem admitti (can. 552). 1225 II. Institutio novitiorum. 1. Initium novitiatus. Novitiatus incipit susceptione habitus, vel alio modo in constitutionibus praescripto (can. 553)· 2. Domus novitiatus; cfr. can. 554. 3. Requisita ad valorem novitiatus. Praeter ea, quae can. 542, i° (n. 1224) et can. 543 (p. 816) ad novitiatus validitatem enumerantur, novi­ tiatus ut valeat, peragi debet :i° post completum decimum quintum saltem aetatis annum; 20 per annum integrum et continuum; 30 in domo novi­ tiatus (can. 555, §1). — Si longius tempus in constitutionibus pro novitiatu praescribatur, illud ad validitatem professionis non requiritur, nisi in eiusdem constitutionibus aliud expresse dicatur (can. 555, § 2).1 Nota. i. Qui lie 29 Sept, inchoat novitiatum, nequit emittere professionem nisi die 30 Sept, anni sequentis, quia initium novitiatus non incidit vel saltem non censetur incidere in initium diei, i. e. in mediam noctem dici 29 Sept. (can. 34, § 3, 3°).2 Qui in anno intercalari die 29 Febr. novitiatum inchoat, potest tamen pro­ fessionem emittere die i Martii anni sequentis (can. 34, § 3, 40). Nola 2. Novitiatus interrumpitur, ita ut denuo incipiendus ac perficiendus sit, si novitius, a Superiore dimissus, e domo exierit, aut domum sine illius licentia non reversurus deseruerit, aut extra domum, etsi reversurus, ultra triginta dies sive continuos sive non continuos permanserit quacumque ex causa, etiam de Superiorum licentia (can. 556, § 1). — Si novitius ultra quindecim, sed non ultra triginta dies etiam non continuos, dc Superioris licentia vel vi coactus extra domus septa permanserit sub Superioris obedientia, ad validitatem novitiatus necessc et satis est dies hoc modo transactos supplere; si non ultra quindecim dies, supple­ mentum potest a Superioribus praescribi, sed non est ad validitatem necessarium (can. 556, § 2). — Superiores licentiam manendi extra septa novitiatus, nisi iusta et gravi de causa, nc impertiant (can. 556, § 3). — Si novitius a Superioribus in aliam Cfr. S. C. de Relig. 3 Nov. 1921 (A. A. S. 1921, p. 539), ubi de operibus in secundo anno novitiatus peragendis. ’. Cfr. P. C. 12 Nov. 1922, sub 2° (A. A. S. 1922, p. Û61). — 8i9 — « novitiatus domum eiusdem religionis transferatur, novitiatus non interrumpitur (can. 556, § 4). Sed si per transitum efficitur, ut novitius ultro triginta dies sive continuos sive non continuos permanserit extra domum novitiatus, novitiatus inter­ rumpitur. * 4. Magister novitioruni eiusque socius; conferantur canones 559-565. 5. Confessarii novitioruni; cfr. tract, de Poenitentia. III. Obligationes novitiorum. 1. Tenentur servare regulas, pro ipsis 1226 statutas: item obedire Magistro et Superiori (can. 561, § 2). 2. In monasteriis momalium lege clausurae tenentur. Nam, si id valet pro postulantibus (can. 540, § 3), a fortiori pro novitiis. 3. In novitiatus decursu, si suis beneficiis vel bonis quovis modo no­ vitius renuntiaverit eademve obligaverit, renuntiatio vel obligatio non solum illicita, sed ipso iure irrita est (can. 568). Excipe compensationem pro impensis postulatus et novitiatus (can. 570, § 1). Lex non respicit postulantes, ut videtur, de quibus sermo non est. 4. Novitius in fine novitiatus, ante primam professionem debet: i° bo­ norum suorum administrationem cedere cui maluerit ; 20 de bonorum suorum usu et usufructu libere disponere, nisi tamen constitutiones aliud ferant (can. 569, § 1). Porro « Constitutiones ante promulgatio­ nem Codicis approbatae servandae sunt sive novitiis adimant ius dispo­ nendi de usu et usufructu suorum bonorum, sive hoc ius limitent seu praefiniant ». ' Dicta cessio ac dispositio, si praetermissa fuerit ob defec­ tum bonorum et haec postea supervenerint, aut si facta fuerit et postea alia bona quovis titulo obvenerint, fiat, aut iteretur secundum normas § 1 statutas, non obstante simplici professione emissa (can. 569, § 2). Iam vero : a) Cessio ac dispositio praescriptae etiam respiciunt novitios Ordinum. b) Cessio, item, nisi constitutiones aliud ferant, dispositio quoad usum et usufructum, debent respicere totum tempus, quo novitius votis simplicibus adstringetur (can. 569, § 1) ; hinc persistit usque ad mortem, si nunquam vota sollemnia emittet. Quoad eos, qui vota sollemnia emittent, dispositio facta cessat post abdicationem bonorum praescripta can. 581, § 1, et professionem sollemnem secu­ tam. c) Non requiritur, ut dispositio coram lege valeat;’ expedit tamen, eam fieri in scriptis, additis data ct subscriptione novitii et Superioris maioris. 5. Novitius in Congregatione religiosa ante professionem votorum temporariorum testamentum de bonis praesentibus vel forte obventuris libere condat (can. 569, § 3). Porro canon solas Congregationes religio’. P. C. 13 Iui. 1930, ad I (A. A. S. 1930, p. 365). ----- s. P. C. ιό Oct. 1919 (A. A. S. 1919, P· 478).----- *. Cfr. Normae S. C. Episc et Rcg. n. 118 (28 lun. 1901). - 820 - sas respicit, non autem Ordines. Ratio est, quia sodales Ordinis ante professionem sollemnem bonis renuntiant (can. 581, § 1). Disputatur, num respiciat sodales Ordinis, qui vota sollemnia nunquam emittant. 1227 IV. Finis novitiatus. Exacto novitiatu, si indicetur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si dubium supersit sitne idoneus, potest a Superioribus maioribus probationis tempus, non tamen ultra sex menses, prorogari (can. 571, § 2). § III. De professione religiosa, 1228 1229 I. Requisita ad valorem professionis. 1. Ad validitatem cuiusvis reli­ giosae professionis requiritur ut: i° qui eam emissurus sit, legitimam aetatem habeat ad normam can. 573 ;1 20 eum ad professionem admittat legitimus Superior secundum constitutiones; 3° novitiatus validus ad normam can. 555 1 praecesserit; 40 professio sine vi aut metu gravi aut dolo emittatur; 50 sit expressa; 6° a legitimo Superiore secundum con­ stitutiones per se vel per alium recipiatur1 (can. 572, § 1). 2. Ad valorem vero professionis perpetuae sive sollemnis sive simpli­ cis, requiritur insuper ut praecesserit professio simplex temporaria ad normam can. 574 (can. 572, § 2). Canone autem 574 enuntiatur: II. Necessitas praemittendi professionem temporariam professioni perpetuae. In quolibet Ordine tam virorum quam mulierum et in quali­ bet Congregatione quae vota perpetua habeat, novitius post expletum novitiatum, in ipsa novitiatus domo debet votis perpetuis, sive sollemni­ bus sive simplicibus, praemittere, salvo praescripto can. 634, votorum simplicium professionem ad triennium valituram, vel ad longius tempus, si aetas ad perpetuam professionem requisita longius distet, nisi consti­ tutiones exigam annuales professiones (can. 574, § 1). Notes tamen: 1. Elapso tempore ad quod professio temporaria emissa est, legitimus Superior potest tempus ante professionem perpetuam transigendum, prorogare, non tamen ultra triennium (can. 574, § 2). *. Can. 573 statuit: Quilibet professionem religiosam emissurus oportet ut deci­ mum sextum aetatis annum expleverit, si de temporaria professione agatur; vice­ simum primum, si de perpetua sive sollemni, sive simplici. ----- ’. Cfr. n. 1225 ---- 1 Itaque societates religiosae, in quibus vota a Superiore non acceptantur, ut Congregatio Puellarum S. Vincentii de Paulo, non pertinent ad religiones proprie dictas (Fanfani, n. 185). — Quando in Constitutionibus Congregationis Religiosae iuris pontificii in formula professionis nulla fit mentio Antistitae, sed tantummodo Episcopi vel eius delegati, tunc Episcopus vel eius delegatus habendus est legi­ timus superior secundum Constitutiones ad professionem recipiendam, tanquam habens legitimum mandatum (P. C. 1 Mart. 1921 (A. A. S. p. 178). - 821 - 2. Casu quo Superior tempus ante professionem perpetuam transigendum proro­ gat, religiosus, elapso tempore ad quod vota nuncupata sunt, professionem statim renovet (can. 574, § 2, 577, § 1). Superioribus tamen facultas est cx iusta causa permittendi ut renovatio votorum temporariorum per aliquod tempus, non tamen ultra mensem, anticipetur (can. 577, § 2). 3. P. C-1 declaravit, professioni non esse praemittendum triennium votorum temporaneorum in iis institutis votorum simplicium, in quibus vota emittuntur sub hac vel simili conditione apposita: «Donec in congregatione vivam,» ita ut alum­ nus, sive sponte discedat sive a superioribus dimittatur, ipso facto a votis liber evadat. 4. Quoad iuvenes servitio militari ascribendos, confer Decretum S. C. de Relig. Inter * ; reliquas item responsum eiusdem S. C. d. d. 15 Iui. 1919·’ III. Praescripta, exacto tempore professionis temporariae. Exacto 1230 professionis temporariae tempore, religiosus ad normam can *637 vel emittat perpetuam professionem, sollemnem vel simplicem secundum constitutiones, vel ad saeculum redeat; sed etiam, durante tempore professionis temporariae, potest, si dignus non habeatur qui vota perpe­ tua nuncupet, dimitti a legitimo Superiore ad normam can. 647 (can. 575, §1). — Suffragium Consilii seu Capituli pro prima professione tempo­ raria est deliberativum; pro subséquente professione perpetua, sollemni vel simplici, est consuliivum tantum (can. 575, § 2). Hic tamen advertas quoad professionem perpetuam sollemnem emit­ tendam : Votum sollemne emissurus... intra sexaginta dies ante profes­ sionem sollemnem, salvis peculiaribus induitis a Sancta Sede concessis, debet omnibus bonis quae actu habet, cui maluerit, sub conditione secu­ turae professionis, renuntiare (can. 581, § 1). — Secuta professione, ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur (can. 581, § 2). IV. Effectus professionis. Sufficit notasse effectus: i. Quoad gratias. Professi a votis temporariis fruuntur iisdem indul­ gentiis/ privilegiis et spiritualibus gratiis, quibus gaudent professi a 1 i Mart. 1921 (A. Λ. S. 1921, p. 177). ----- ’. 1 lan. 1911 (A. A. S. 1911, p. 37). ----- ’. A. A. S. 1919, p. 321. ----- *. Can. 637 edicit: Professus a votis temporariis, expicto votorum tempore, libere potest religionem deserere ; pariter religio ob iustas ac rationabiles causas eundem potest a renovandis votis temporariis vel ab emittenda professione perpetua excludere, non tamen ratione infirmitatis, nisi certo probetur eam ante professionem fuisse dolose rcticitam aut dissimulatam. ----°. Quoad suffragia quaesitum fuit, utrum ea valeant « etiamsi aliter ferant con­ stitutiones antea approbatae a S. Sede.» Pont. Comm. d. 16 Oct. 1919 respondit: « dffirniative ct ad mentom. Mens est : Ordines et Congregationes religiosae pos­ sunt congrua cademquc suffragia pro omnibus... temporanee professis et professis a votis sollemnibus aut professis a votis simplicibus perpetuis, praescribere in suis constitutionibus emendandis et pro approbatione exhibendis ad S. C. Religiosorum, ad normam eiusdem S. Congregationis Decreti diei 26 lunii 1918. » ■MÉ 1231 --- 822 — votis sollemnibus aut professi a votis simplicibus perpetuis; et si morte praeveniantur, ad eadem suffragia ius habent (can. 578, i°). 2. Quoad obligationes. Professi a votis temporariis eadem (ac professi a votis sollemnibus aut professi a votis simplicibus perpetuis) obligatione tenentur observandi regulas et constitutiones, sed, ubi viget chori obliga­ tio, divini officii privatim recitandi lege non obstringuntur, nisi sint in sacris constituti aut aliud constitutiones expresse praescribant (can. 578, 2°). 3. Quoad actus. Simplex professio, temporaria sit vel perpetua, actus votis contrarios reddit illicitos, sed non invalidos, nisi aliud expresse cautum fuerit; professio autem sollemnis, si sint irritabiles, etiam invali­ dos (can. 579). 4. Quoad ius retinendi et acquirendi bona atque de bonis disponendi, conferatur n. 1245. 5. Denique post annum ab emissa qualibet professione religiosa, va­ cant beneficia paroecialia; post triennium cetera (can. 584). Professus a votis perpetuis sive sollemnibus sive simplicibus amittit ipso iure pro­ priam quam in saeculo habebat dioecesim (can. 585). 1232 V. Convalidatio professionis irritae. Professio religiosa irrita ob impedimentum externum non convalescit per subséquentes actus, sed opus est ut a Sede Apostolica sanetur, vel denuo, cognita nullitate et impedimento sublato, legitime emittatur (can. 586, § 1). Si autem irrita fuerit ob consensus defectum mere internum, hoc praestito, convalescit, dummodo ex parte religionis consensus non fuerit revocatus (can. 586 §2). SCHOLION. De professione in periculo mortis. 1233 I Subtantia privilegii. Novitius vel Probandus, qui medici iudicio graviter aegrotat, adeo ut in .mortis articulo constitutus existimetur, potest ante finem novitiatus admitti ad professionem vel consecrationem aut promissionem in insti­ tuto usitatam ; atque quidem sive a superiore maiore, sive ab eo, qui monasterium, vel novitiatus aut probandatus domum actu regit, sive a delegato praedictorum superiorum. II Servanda in usu privilegii. Formula professionis vel consecrationis aut pro­ missionis sit eadem quae in Instituto extra casum aegritudinis in usu est; et vota, si nuncupentur, sine temporis determinatione aut perpetuitate pronuntientur. III Effectus, i. Qui huiusmodi professionem, consecrationem vel promissio­ nem emiserit, particeps erit omnium omnino indulgentiarum, suffragiorum et gratiarum, quae Religiosi vere professi in eodem Instituto decedentes conscquun- — 823 — i tur; eidem autem plenaria peccatorum suorum indulgentia ct remissio in forma lubilaei misericorditer in Domino conceditur. 2. Haec professio vel consecratio aut promissio, praeter gratias in praecedenti articulo enuntiatas, nullum omnino alium producit effectum. Proinde: a) Si Novitius seu Probandus post huiusmodi professionem vel consecrationem aut promissionem intestatus decedat, Institutum nulla bona vel iura ad ipsum pertinentia sibi vindicare poterit. b) Si convalescat antequam tempus novitatus seu probandatus exspiret, in eadem omnino conditione versetur ac si nullam professionem emisisset; ideoque: a) libe­ re, si velit, ad saeculum redire poterit; b) Superiores illum dimittere valent; c) totum novitiatus seu probandatus tempus in singulis Institutis definitum, licet sit ultra annum, explere debet; d) hoc tempore expleto, si perseveret, nova pro­ fessio seu consecratio vel promissio erit emittenda. Ita, spectatis decreto S. C. de Rclig. d. io Sept. 1912, et declaratione eiusdem Congregationis d. 30 Dec. 1922, quae edixit, primum decretum post Codicis pro­ mulgationem adhuc vigere.1 SECTIO II. De officiis religiosorum. Codex primum edicit: Obligationibus communibus clericorum, de qui­ bus in can. 124-142, etiam religiosi omnes tenentur, nisi ex contextu ser­ monis vel ex rei natura aliud constet (can. 592). De istis obligationibus diximus n. 1157 sq. De specialibus autem religiosorum obligationibus seu officiis hic dicendum; atque quidem primum de officiis substantialibus, ut ita dicam, et statui religioso connaturalibus, deinde de aliis quibusdam officiis. CAPUT I. De officiis substantialibus religiosorum. Officia substantialia religiosorum sunt: Studium consequendae perfec- 1234 tionis, observantia votorum, item regularum et constitutionum: quae sa­ tis significantur can. 593: Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent, non solum quae nuncuparunt vota fideliter integreque servare, sed etiam secundum regulas et constitutiones propriae religionis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere. Articulus I. De studio consequendae perfectionis. I. Natura obligationis. Studium consequendae peifectionis seu ten- 1235 dentia ad perfectionem consistit in eo quod quis: i° observat media, ‘. A. A. S. 1923, P- 157. - 824 - quae sub gravi obligant; 2° non contemnit aliquod medium, statui suo annexum, utut non sub gravi impositum; 30 habitualiter servat media, quae non obligant sub gravi, sed tamen statui annexa sunt vi sive voto­ rum, sive regularum et constitutionum, sive praecepti ecclesiastici (S. Alf. IV, 9-11 ; cfr. S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 9) . 1236 II. Exsistentia obligationis deducitur tam ex can. 488, i° (n. 1212) et 593 (n. 1215), quam ex eo, quod religiosus « vi professionis tenetur ad progrediendum aliquo modo in via perfectionis. Quia ex vi professionis tenetur velle servare suum statum, qui est perfectionis sive tendentium ad perfectionem (licet secundum se non sit praecepti, sed consilii): hoc autem est intrinsece velle tendere ad perfectionem» (S. Alf. IV, q; cfr. S. Thom. 2. 2. q. 186, a. 1 et 2). Coroll. Z. Graviter peccat contra obligationem tendendi ad perfectionem reli­ giosus: 1° qui non servat medium, quod sub gravi obligat; 2° qui ex contemptu negligit medium statui suo annexum, utut non sub gravi impositum (S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 2 et 9: S. Alf. IV, 10). Coroll. II. Leviter peccat contra obligationem tendendi ad perfectionem, qui habitualiter negligit media, quae statui annexa sunt, at non obligant sub gravi (S. Alf. IV, 11). Coroll. III. Non peccat contra obligationem tendendi ad perfectionem. i° qui nondum est actu perfectus (S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 1. ad 3; S. Alf. IV, 9); 2° qui identidem non servat medium, quod statui annexum est, at non obligat sub gravi; 30 qui negligit media statui suo non annexa (S. Alf. IV, 9). Articulus II. De observantia votorum. § i. De voto paupertatis. 1237 I. Notio. Votum paupertatis est promissio Deo facta de constanti quadam repudiatione bonorum temporalium propter sequelam Christi pauperis. Dicitur de quadam repudiatione, quatenus nimirum aut ipsum dominium bonorum aut actus circa illud aliquo modo coarctat. Obiectum materiale remotum generatim sunt bona externa temporalia seu materialia, pretio aestimabilia. Dixi generatim, quia obiectum mate­ riale saltem ex usu vel lege extendi vel restringi potest, prout adest vel non adest periculum laesionis spiritus vel voti paupertatis. Obiectum materiale proximum sunt quidam actus circa illa, qui quandam repudia­ tionem involvunt, ut actus ea non habendi ut propria, usus eorum depen­ dens, dependens administratio bonorum propriorum etc. Obiectum formale remotum est perfecta sequela Christi pauperis ad perfectionem consequendam; proximum ipsa honestas in Christi sequela eo fine exercita relucens. — — 825 — Coroll. I. Ad essentiam voti paupertatis saltem requiritur abdicatio dominii utilis independentis. Coroll. II. Votum et virtus paupertatis eo differunt, quod votum actus independentes circa bona temporalia, virtus vero affectum cordis erga ea excludit. 1 J | · II. Uberior expositio notionis. Duo praesertim evolutione indigent, 1238 nimirum obiectum materiale remotum et proximum. i. Obiectum materiale remotum. Ad illud non pertinent: i° Res inter­ nae, ut libertas. 2° Res spirituales tam supernaturales, ut Missa, indul­ gentia, quam naturales et mediae, ut honoris integritas, ius bonae famae, nobilitas, ius electionis, praesentationis et collationis beneficiorum. 3° Res materiales pretio non aestimabiles i. e. aut nullius valoris aut valoris inaestimabilis, quia consequenter vel intrinsece iunctae sunt rei spirituali, v. g. beneficium. 40 Res, quae usu vel lege praedictis aequi­ perantur (S. Alt. IV. 14). Coroll. I. .Applicatio Missae ut sic non est contra votum paupertatis, puta si quis Missam celebrat pro alia intentione quam praescribitur; potest autem esse contra obedientiam. Stipendium tamen est pro monasterio (cfr. can. 580, § 2 et 594, § 2). Nec est contra votum paupertatis petere intentiones, de iis libere dis­ ponere; intentiones etiam alteri dari possunt sine laesione paupertatis. Superiores tamen possunt vetitum suum interponere; etenim in decreto 3 Maii 1914 rogatum fuit, an superiores religiosi praecipere possint subditis suis etiam in virtute Sanctae obedientiae, ut ipsi celebrent secundum intentionem a constitutionibus praescrip­ tam vel ab ipsis superioribus statutam, salvis exceptionibus a constitutionibus vel legitima consuetudine sancitis. — Responsum est: Affirmative. Coroll. II. Scientia est bonum internum ; est foetus ingenii et quasi pars ipsius. De scientia sua potest quis disponere titulo gratioso, non vero oneroso. Hoc esset contra paupertatem. Tunc fit quasi res externa pretio aestimabilis. Coroll. III. Reliquiae immunes sunt a voto paupertatis. Ratione caracteris sacri extra commercium ponuntur, licet aliunde magnum valorem habeant, v. g. manuscripta Sanctorum. Reliquiae, quae non sunt ex ossibus, prius et principaliter sacrae sunt ex usu Ecclesiae ; unde si praeter usum Ecclesiae quandam venerationem non accipiunt, ut sic obiectum voti paupertatis esse possunt ; v g. manuscriptum S. Thomae potius conservatur in museis. Coroll. IV. Reliquiaria, utpote antecedenter spiritualibus annexa, per se sunt pretio aestimabilia nec prohibentur vendi, et sic sunt obiectum paupertatis. Ex usu. tamen solent excipi, modo sint mediocris pretii. Unde et usus contrarius in aliquo Ordine esse potest. Usus denique est rationabilis, nam accessorium sequitur principale. Coroll. V. Devotionalia (imagines, numismata, rosaria, cruces) tantum ex usu non sunt materia voti ; et usus forte tantum arguit tacitam licentiam Superioris, non autem quod iam non sint obiectum voti. Coroll. VI. Manuscripta. Religiosus habet dominium plenum manuscriptorum quorumvis nullius valoris venalis, quia non sunt res pretio aestimabiles, ideoque , ' — 826 — nec materia voti. Potest pariter habere dominium plenum vel saltem usura illimitatum manuscriptorum alicuius valons, atque quidem ex consuetudine vel tacito consensu Superiorum. Attamen consuetudo vel tacitus consensus religioso non suffragatur, si agitur; i° de manuscriptis exaratis de mandato Superioris in bonum Ordinis; 2e de manuscriptis, post professionem exaratis, donandis vel alie­ nandis, saltem si hoc fit eo fine, ut evulgentur ;1 3° de manuscriptis, pro quibus Superior, consuetudo vel regula aliter statuit, uti forte de manuscriptis valde pre­ tiosis. Nota. Usus horum iurium in manuscripta, sive venalia sive non, remanet sem­ per materia obedientiae, quin etiam, ut videtur, cuiusdam dominii alti. Coroll. VII. Notae lithographicae vel simili modo artificiali, etiam machina conscriptae, immo et typis privatim impressae, videntur manuscriptis aequiperan­ dae, idque tum ex usu, tum ex eo, quod saepe pretio carent, tum ex co, quod, si typis vel machina impressas excipias, sunt revera manuscripta etsi artificialiter multiplicata. Coroll. VIII. Opera arte facta, v. g. picturae, sculpturae, a religioso composita, sunt obiectum voti paupertatis, quatenus ab ipso religioso dominium ipsorum retineri nequit; sed pertinent vel ad monasterium vel ad eum, qui media subminis­ travit. 5. Alfonsus de chorista dicit: < Si tabulae, tela, colores etc. tradantur ei a monasterio, tunc picturae ad monasterium pertinent; secus si illa praestentur ab aliis > (IV, 14). De conversis dicit, eas pertinere ad monasterium, quia tales conversi ad hoc tantum recipiuntur, ut artes externas exercitent; excipitur si conversus eas faciat dic festivo vel per unam aut alteram horam in die elaboran­ do; quo casu pertinent ad cum qui media subministravit (1. c.). 2. Obiectum materiale proximum consistit: i° in usu rerum depen­ denti ; 20 in administratione bonorum propriorum dependenti ; 30 in exclusione usus superfluorum, spectata indole religionis. 1240 a) Usus rerum dependens, nimirum a licentia Superiorum. Iam vero: a) Licentia est facultas subdito concessa ad aliquid faciendum. Ma­ xime dividitur in expressam, tacitam et praesumptam. Tacita est, quae actu tantum interno, sed vere conceditur; hinc non confundatur cum mera tolerantia ob maius malum vitandum ’ (S. Alf. IV, 17). Praesump­ ta est, si Praelatus supponitur concessurus licentiam, si rogaretur. β) Licentia conceditur aut a regula, aut a consuetudine legitima, aut a Superiore designato. 7) Ut licentia valida sit, debet esse: i° voluntaria, ideoque non vi a Praelato extorta ; 20 sine obreptione vel subreptione obtenta. Ut licentia praeterea licita sit, debet concedi ob iustam causam necessitatis vel utili- 1239 ’. Cfr. S. C. de Rei., 2 lun., 1911; 13 Iui. 1913; Ned. Kath. Stemmen, 1913, p 290. ----- Licentia, quae virtualiter vel implicite in aliquo actu expresso conti­ netur — v g licentia itineris instituendi continet licentiam eorum, quae ad iter necessaria sunt — ab aliis tacitae, ab aliis expressae accensctur. — 827 — tatis. Disputatur vero, num valida sit licentia data ad usus illicitos vel, spectatis indole religionis et adiunctis, superfluos. Porro negandum videtur, quia « Superior non est dominus, nec aliam habet facultatem super bona monasterii, nisi in quantum canones et religio ei concedunt Sed non potest dici concedere ipsi facultatem dandi licentiam ad usus illicitos vel superfluos ; neque sacros canones, cum ex iis contrarium eruatur...; neque religionem, quae nunquam censetur id concedere in exitium spirituale suorum filiorum (S. Alf. IV, 30; cfr. quoque n. 31). ύ) Licentia tacita sufficit, quoties expressa non expresse requiritur. Exempli causa sint haec : 10 « Si praelatus sciat subditum aliquid acci­ pere, retinere vel expendere, et non prohibet, cum facile possit, tacite consentire et approbare videtur.... ; 20 si in aliqua religione consuetudo viget aliqua recipiendi vel expendendi sine licentia, id excusatur per ta­ citam licentiam praelati, qui id tolerando consuetudinem rationabiliter declarat ; si praelatus subdito donet vel donari permittat imagines, rosaria, etc ; sciens non indigere iis omnibus ad proprium usum, tacite facul­ tatem concedere censetur donandi aliis » (S. Alf. IV, 17.). Generatim tamen advertas, « nec semper quae sub oculis praelati fiunt, ab eo tacite approbata esse censenda ; plerumque enim superiores aegre coguntur plura tolerare quae vident fieri contra suam voluntatem > (S. Alf. IV, 18 in fine). ε) Licentia praesumpta sufficit ad salvandum votum. Ratio est, quia secundum notionem traditam in casu istius licentiae Superior non cense­ tur invitus quoad substantiam, ut dicitur, ideoque non omnino sine de­ pendentia a voluntate Superioris de re disponitur. Sufficit quoque ad salvandam regularum disciplinam, si licentia expressa tempestive obti­ neri nequit ; secus si tempestive potest acquiri, quia tunc superior et regula exigunt licentiae petitionem, ita ut, ea neglecta, auctoritas esset invita quoad modum, ut dici solet (S. Alf. IV, 18). Ceterum notes; i° « Si autem res sint magni momenti, quoad eas... non suffra­ gatur licentia praesumpta ; alias daretur ansa ad res etiam maioris momenti sine expressa licentia accipiendas et retinendas: quod cederet in grave detrimentum religiosae paupertatis > (S. Alf. 1. c.). Ideo « ipsi (i. e. Superiores) in talibus licen­ tiis praesumendi sunt inviti etiam quoad substantiam ; > 20 < advertendum,... licentias non esse facile praesumendas, nisi habeatur certitudo vel saltem certa probabilitas de ipsarum concessione... atque summopere cavendum, ne praesuman­ tur quae praesumi non debent > (S. Alf. 1. c.). b) Administratio bonorum propriorum dependens, nimirum a licentia 1241 Superiorum. Porro administratio sensu lato est quilibet actus iuridicus circa res temporales. Sensu stricto: complexus actionum, quibus res tem- i; j J — 828 — poralcs custodiuntur, ac ita tractantur, ut fructiferae fiant. Est duplex, prout fit nomine proprio vel alieno. 1242 c) Exclusio usus superfluorum. Usus superfluorum (nimirum specta­ ta indole religionis) videtur ipso iure communi — non solum iure par­ ticulari plurium religionum — excludi. Suadetur primum can. 594, § 3: Religiosorum supellex paupertati conveniat quam professi sunt. Deinde votum paupertatis excludit, quae repugnant statui paupertatis, quem religiosi elegerunt ; dicto autem statui repugnat usus superfluorum.1 (S. Alf. IV, 29, 30). Coroll. I. Peccat contra votum paupertatis religiosus. i° « si quid domi seu foris, etiam ex iis quae ad victum et vestitum pertinent, sine superioris (vel regu­ lae) consensu expresso, tacito vel praesumpto, accipiat, retineat, absumat, permutet, alteri donet vel accomodet » (S. Alf. 1. c.) ; item si sine licentia domi aut apud externos comedat vel bibat,3 quia religiosus omnem usum independentem abdi­ cavit; 2"» si quid ex rebus in usum tuum concessis, in alium usum expendas, aut culpabiliter amittas vel destruas lata culpa. Ratio, quia in iis tantum habes usum facti, idque precario, quamdiu superiori videbitur, estque actus dominii, posse rem arbitratu suo destruere (S. Alf. IV, 19) ; 30 « si quid abscondas, ut illud liberae dispositioni superioris subducas. Nec procuratores, oeconomi, administratores, praelati inferiores quidquam possunt expendere, contra quam regula ordinis, voluntas superiorum vel consuetudo postulat. Ratio, quia non sunt domini bono­ rum communium, sed tantum administratores» (S. Alf. IV, 28); 40 religiosus, «si iter agens divertat ad alia loca extra rectam viam, ad res curiosas invisendas ; nisi forte modicae sint expensae, et in casu improviso licentia Superioris certo praesumi possit. — Idem dicendum, si sine facultate superioris quidquam emat, etiam pro Communitate ; ’ » 5° professus vota simplicia, qui dominium acquirit vel de bonis propriis disponit omnino propria auctoritate et voluntate, et non secun­ dum Regulam et voluntatem Superioris, quia votum paupertatis religiosae omnino requirit abdicationem usus et dispositionis proprietariae honorum omnium. * » Coroll. II. Non pc.ccat religiosus: i° qui sine licentia expressa facit «donatio­ nes remuncratorias ex bonis sibi concessis ad usum ; quia tales donationes sunt quasi debiti solutiones. Immo potest plus donare quam accepit, usque ad excessum quartae partis; quia postulat gratitudo ut semper plus reddatur, quam sit accep­ tum > (S. Alf. IV, 21) ; 2° qui aliquid acceptat aut donat sub conditione licentiae obtinendae, dummodo res recuperari possit, si negetur licentia ; quia actus tunc suspenditur. ’ Coroll. III. Qui ex licentia praesumpta processit, tenetur postea rem Superiori ’. Cfr. Cone. Trid. sess. 25, cap. 2, de regul. 3. Hoc tamen a Lugone (De iust. disp. 2, n. 5) et ab aliis non admittitur ; neque extendatur ad ea, quae usum rei, prout hic communiter accipitur, non involvunt. Hinc assentior Lugoni docenti, non esse contra votum paupertatis e. g. si saecularis accendat ignem ad calefacien­ dum religiosum, si comburat aliquid odoriferum pretiosum ad eis olfactum recrean­ dum, si ostendat ei aliquod spectaculum, cuius visio sit alioquin pretio digna.----’. Aertnys-Damen, Theol. Mor. I, n. 1193. ----- 4. Aertnys-Damen, Theol. Mor. 1, n. 1193.----- ’. Aertnys-Damen, 1. c. — 829 — manifestare, si rem adhuc retinet, et Superior aut quoad substantiam aut quoad modum saltem invitus est (S. Alf. IV. 1. c.). Coroll. IV. Qui agit contra licentiam utut indebite negatam, peccat contra vo­ tum, « nisi periculum gravis damni sit in mora : tunc enim praesumitur adesse consensus superioris maioris; et si iste tunc etiam licentiam neget; potest aliquan do prudenter iudicari, legem sive votum in tanto discrimine non obligare » (S Alf. IV, 33; cfr. S. Thom. 1. 2, q. 96, a. 6). 3. Dubia et responsa, a) Religiosus potest petere, acceptare et recusare 1243 dona, prout sequitur: Petere pro communitate non licet, nisi intra limites regulae et legum ecclesiasticarum. Hoc tamen non per se pertinere vide­ tur ad votum (cfr. can. 621 sq). Pro semetipso non licet, nisi intra limites regulae. 20 Acceptare ultro oblata pro communitate licet; pro semetipso, prout dictum est supra. 30 Recusare communitati debita non licet; estque tum contra votum tum contra iustitiam; recusare communitati ultra oblata non est contra votum, sed potest esse contra caritatem. Licet reli­ gioso recusare pro se solo oblata ; immo obligatio est, nisi regula augmen­ tum substantiae propriorum bonorum permittat, vel religiosus declaret, ea communitati acquiri. b) Religiosus videtur peccare contra votum, acceptando sine licentia pecuniam pro arbitrio in opera pia expendendam. Ratio est, quia electio arbitraria operis pii involvit aliquid dispositionis independentis. Neque dicas, electionem fieri nomine alieno; siquidem electio, quippe cui post datam facultatem eligendi iam contradici nequeat, fit nomine proprio (S. Alf. Horn. Apost. tr. 13, n. 7; Epist. 3 Oct. 1757). Idem dicendum videtur, si religiosus sine licentia, acceptet pecuniam pro arbitrio pauperibus indeterminatis distribuendam, quia etiam electio arbitraria pauperis aliquid dispositionis independentis involvit. 5. Alfon­ sus quidem 1. c. solum dicit de pecuniis arbitratu in opera pia distribuen­ dis; sed eadem in utroque casu formalis ratio, ab ipso allegata, subsistit. Si agatur de pauperibus determinatis, pecuniam vel bona sine Superio­ rum licentia distribuere, non est contra votum, cum distributor nudum ministrum agat. Possunt tamen Superiores, si iusta adsit causa, illud vetare. Quod autem quis consilium dat vel animum.alicuius advertit ad quandam familiam pauperem, id improbari nequit. Quodsi dona offerantur « pro tuis pauperibus, » ut dicitur, pendet ex adiunctis, num hoc verbo poenitentes designare velint pauperes determi­ natos (h. e. exclusive pauperes, pro quibus Pater ille curam habet), an pauperes magis indeterminatos (h. e. pauperes, quibus monasterium sub­ venire consuevit). In posteriori casu subditus sine licentia nequit dona in pauperes, utpote indeterminatos erogare ; idemque de priori casu dicen­ dum videtur, quia quaedam arbitraria dispositio relinquitur. 830 — c) Religiosus potest sine licentia rem alienam deposito accipere, prout sequitur: i° Si agatur de deposito proprie dicto, seu sub contractu, religiosum ipsum vel indirecte monasteriam obligante (cfr. can. 536), est contra votum. 20 Si agatur de deposito lato sensu, seu de mera custo­ dia pecuniae propriae vel alienae, in genere dici potest, eo non offendi votum paupertatis, nisi a Regula diserte e motivo paupertatis prohibea­ tur. 1244 III. Divisio. Votum paupertatis dividitur in sollemne et simplex. i. Votum sollemne. Votum sollemne seu potius professio sollemnis per se religiosum incapacem reddit dominii, ita ut quilibet actus proprie­ tatis invalidus sit (can. 579). Bona autem, quae quovis modo obveniunt sollemniter professo: i° in ordine capaci possidendi, cedunt Ordini vel provinciae vel domui secundum constitutiones; 20 In Ordine incapaci, acquiruntur Sanctae Sedi in proprietatem (can. 582). Dixi : < Professio sollemnis per se reddit religiosum incapacem dominii ; > nam per accidens religiosi utriusque sexus sollemniter professi in Belgio et in Hollandia facultatem receperunt, ut cum debita dependentia a superioribus legi­ timis possint bona, quae ad ipsos pervenerint, acquirere, retinere, administrare, et de iis in usus pios honestosque disponere. Ita cx S. Poenitentiaria,1 et S. Congr. pro negotiis ecclesiasticis extraordinariis.1 Haec decreta duplici modo explicantur: aut ita, ut civiliter tantum; aut ita, ut etiam naturaliter et coram Deo proprietarii fiant ; quod posterius nobis ex terminis indulti probabilius videtur. Ratio autem facultatis concessae erat, quia leges civiles ibi possessionem religiosorum non admittunt. Nonnulli hoc etiam ad religiosos votorum simplicium extendere volunt; quod ex fine et origine huius Instituti improbabile videtur. 2. Votum simplex seu potius professio simplex per se non privat do­ minio directo, nec invalidos reddit actus dominii, sed tantum usum independentem prohibet iuxta modum in regulis determinatum. Dixi per se, nam coadiutores spirituales et temporales lesuitarum omnino incapaces sunt cuiuslibet dominii acquirendi. Ceterum quoad professionem sim­ plicem statuunt canones: a) Quilibet professus a votis simplicibus, sive perpetuis sive tempora­ riis, nisi aliud in constitutionibus cautum sit, conservat proprietatem bonorum suorum et capacitatem alia bona acquirendi, salvis quae in can. 569 praescripta sunt (can. 580, § 1). b) Professis a votis simplicibus in Congregationibus *religiosis non licet: i° per actum inter vivos dominium bonorum suorum titulo gratio-i i Dec. 1820----- 31 Iui. 1871. --------Dicitur in Congregationibus religiosis, quia professurus in Ordine religioso non tenetur condere testamentum, et ante professionem sollemnem omnibus bonis renuntiat (can. 569, § 3, 581). - 83i so abdicare; 2° testamentum conditum ad normam 569, § 3, mutare sine licentia Sanctae Sedis, vel, si res urgeat nec tempus suppetat ad eam recurrendi, sine licentia Superioris maioris aut, si nec ille adiri possit, localis (can. 583). c) Quilibet professus a votis simplicibus, sive perpetuis sive tempo­ rariis, cessionem vel dispositionem de qua in can. 569 § 2 (n. 1226), potest mutare, non quidem proprio arbitrio, nisi constitutiones id sinant, sed de supremi Moderatoris licentia, aut, si de monialibus agatur, de li­ centia Ordinarii loci et, si monasterium regularibus obnoxium sit, Supe­ rioris regularis, dummodo mutatio, saltem de notabili bonorum parte, non fiat in favorem religionis; per discessum autem a religione eiusmodi cessio ac dispositio habere vim desinit (can. 580, § 3). d) Quilibet professus a votis simplicibus, sive perpetuis sive tempora riis, quidquid industria sua vel intuitu religionis acquirit, religioni ac­ quirit (can. 580, § 2). IV. Obligatio voti. Obligatio voti paupertatis gravis est genere suo, 1245 ita ut graviter peccet, qui sive quidpiam ut suum sibi vindicando, sive re quadam ut sua sine Superioris licentia utendo, sive alio quocumque modo ita se gerit, ut, spectatis natura actionis et quantitate rei, ponat actum proprietatis in materia gravi. Gravitas autem materiae pendet tam a natura actus, quam a quantitate rei ; hinc v. g. maior summa requiritur, si quis bona communitatis sine licentia utatur, quam si ea abalienet; multo maior si ea mutuo quam si ea dono det, etc. Ita e. g. « regulariter non peccat graviter religiosus clam accipiens, v. gr. librum ad usum tem­ poralem, etiam diuturnum, sed non in perpetuum > (S. Alf. IV, 24). Ceterum nequit accurate determinari, quando materia gravis adsit. Ad­ haec levia, quatenus voto ideoque religioni adversantur, satis probabiliter non coalescunt, aeque ac non coalescunt levia, quae v. g. temperantiae repugnant. Praeterea advertas: 1. Peccato contra votum accedere potest peccatum contra iustitiam, puta si religiosus destruat vel sine licentia abalienet bona communitatis. 2. Quaenam in casu materia gravis sit, item quando levia coalescant, et quaenam, si coalescant, quantitas requiratur, ut materia gravis evadat, vide in tractatu de lustitia, n. 1028-1030. SCHOLION. Dc vita communi. I. Notio. Vita communis sensu formali sumpta in eo consistere vide- 1246 tur, quod singuli religiosi omnia et sola, quibus hic et nunc indigent, ex — 832 — solis bonis communibus communiter servatis cum licentia regulae vel Superiorum aequaliter recipiunt. 1247 1248 H. Divisio. Vita communis distinguitur duplex, perfecta et imper­ fecta, prout excludit vel permittit aliquod peculium, ut dicitur. Quoad peculium notes : 1. Peculium est bonum pretio aestimabile, quod separatum a rebus monasterii, religiosis ad proprios usus sinitur possidere, administrare, detinere, praeter id quod praesens ipsius necessitas moraliter requirit. 2. Peculium duplex est, scilicet perfecti vel imperfecti iuris. Est per­ fecti iuris, si factam ab initio veniam expendendi bona in proprios usus superior iam non possit auferre. Est iuris imperfecti, si facultas dispo­ nendi semper a Superiore circumscribi aut auferri possit. III. Obligatio vitae communis iuro divino non subsistit, cum sine ea sufficiens abdicatio bonorum temporalium haberi possit, ut patet ex exemplo eremitarum antiquorum, et ex natura rei. Iure ecclesiastico hodierno exsistit obligatio vitae communis, eiusque perfectae (can. 594; cfr can. 2389). Quaer. 1, num ex consuetudine, ct per modum privilegii pro nonnullis religio­ nibus persistat defectus vitae communis saltem perfectae, seu usus peculii imper­ fecti (cfr. can. 5). Res dubia videtur;1 quidquid vero est, omnibus consentientibus, mens Ecclesiae est, vitam perfc.cte communem introduci, ubi non exsistat. Supe­ riores vero, qui usum peculii, utut imperfecti tantum, introducerent, certo graviter peccarent, tum quia lex ecclesiastica illud excludit, tum quia usus peculii abusibus ansam dat atque disciplinae religiosae valde nociva esse solet (S. Alf. IV, 15; Horn. Ap. tr. 13, n. 6). Quaer. 2, num obligatio vitae communis in ipso voto paupertatis includatur. Resp. Affirmative, saltem quoad exclusionem peculii perfecti, ut constat ex communissima doctrina, quae docet, actus contra vitam communem esse contra votum. Quaer. 3, num usus moderatus seu vita pauper et uniformis praescribatur voto paupertatis. Resp. Spectato iure communi, disputatur (cfr. can. 594) ; quare melius ad singu­ lorum institutorum disciplinam particularem recurritur. § II. De voto castitatis. 1249 I. Notio. Votum castitatis est promissio Deo facta excludendi appeti­ tum et usum venereorum. Obiectum materiale remotum sunt appetitus et usus venereorum; pro­ ximum, actus excludendi praedicta. Obiectum formale sunt honestas tam in dicta exclusione, quam in ea vovenda relucens. ’. Cfr. Vermeersch, Epitome,’ I, n. 696; Chei.odi, Dc personis, p. 430. — »33 — II. Effectus, i. Votum simplex prohibet matrimonium contrahendum 1250 (can. 1058, § 1); votum sollemne — item simplex, cui ex speciali Sedis Apostolicae praescripto vis ista addita sit — solvit matrimonium contrac­ tum et non consummatum inter baptizatos vel inter partem baptizatam et partem non baptizatam (can. 1119). 3. Votum tam simplex quam sollemne quatenus exstinguant sponsa­ lia, vide in tract, de Matrimonio . III. Obligatio. Qui violat votum castitatis peccat: i° contra religio- 1251 nem, ut patet; committit autem peccatum sacrilegii personalis (n. 614); 2° contra virtutem castitatis, saltem si actum in se illicitum perpetrat; disputatur, si exercet actum, per se licitum, ut si maritus factus religio­ sus denuo uteretur coniuge. IV. Poenae contra violantes votum; cfr. opusculum nostrum «De 1252 virtute castitatis,3 n. 60. § III. De voto obedientiae. ‘ I. Notio. Promissio Deo facta implendi praecepta superiorum legitima. 1253 Num votum ad regulam quoque sese extendat, disputatur. Diximus: 1. Praecepta; scilicet stricte dicta. Porro superior potest praecipere seu obligare sive sub culpa sive ad solam poenam; sub culpa, inquam, sive gravi, modo materia gravis sit; sive levi, si materia levis est, vel. utut gravis, sub levi tantum praecipitur. Censetur autem Superior obli­ gare sub culpa, si utitur verbis: praecipio, iubeo et similibus; sub culpa gravi, si adhibet formulam: in virtute obedientiae, sub gravi, sub poena excommunicationis etc. Secus censetur tantum obligare ad poenam (S. Alf. I\z, 38; i, 141) ; quod tamen non impedit, quominus subditus gravi­ ter peccet, si ex contemptu auctoritatis procedat. 2. Superiorum; scilicet eorum, qui vi voti obedientiae praecipere possunt; cuiusmodi sunt: S. Pontifex (can. 499, § 1), S. C. de Religiosis, ut videtur, aliae Congregationes, si accedat mandatum speciale, Superio­ res maiores et locales ; non autem Superiores religionum, in quibus sola promissio obedientiae emittitur, ut apud Oratorianos. 3. Legitima; quocirca advertas, legitime praecipi, quidquid regula continetur, vel ad perfectam eius observantiam et instituti finem attin­ gendum requiritur (S. Alf. IV, 38, 39). Nequeunt autem praecipi, quae sunt extra regulam, i. e. aut: i° contra regulam, nisi Superior iuste dis­ penset; aut 20 supra regulam, ut quaedam macerationes, nisi in poenam infligantur, vel cura infirmorum extraneorum religioso non hospitaliario ’. Cfr. Raus, De Sacrae obedientiae Virtute et Voto. 53 — 834 — imposita; aut 30 intra regulam, ut res vanae, ridiculae, nisi Superior « praecipiat ex causa quae sit secundum regulam, v. g. ut obedientia exerceatur. — Nec refert quod regulae iubeant in omnibus obedire; id enim non de obligatione voti, sed obedientiae perfectione intelligitur» (S. Alf. IV, 40). Hic autem notes haec S'. Thomae. «Nullus obligatur ad impossibile; ct ideo si tot praecepta praelatus aliquis ingerat, seu iniungat, quod subditus ea implere non possit, excusatur a peccato; et ideo praelati abstinere debent a multitudine prae­ ceptorum » (2. 2, q. 105, a. i, ad 3). Et S. Alfonsus: < Multitudo decretorum ruina esset Congregationis » (Corrisp. gen. n. 75). 4. Num et quatenus votum ad regulam sese extendat, disputatur. Porro certo sese extendit ad regulas, quae obligationem voti satis certo exprimunt, ut si quid in virtute obedientiae praecipitur. Secus secundum alios res ex ipsius instituti acceptatione et usu dirimenda est. Secundum alios, si regula sub peccato obligat, eius transgressio est contra votum. Secundum alios votum simpliciter ad regulas aeque ac ad Superiorum praecepta sese extendit ; quod tamen ita intelligas, ut votum sive ad actum sive ad solam poenam obliget, prout obligat ipsa regula1 (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 186, a. 9; S. Alf. IV, 41, 42). Coroll. /. Praeceptum, cui annexum est periculum vitae, non obligat, nisi fini instituti congruat, vel a bono communi expostuletur (S. Alf. IV, 40). Hinc nequit Superior subditum obligare, ut eat ad infideles cum manifesto periculo mortis aut servitutis; nisi hic expresse ad hoc se obligarit. Potest tamen religiosus com­ pelli, ut tendat ad remotissimas provincias trans mare, si sunt ibi Ordinis Con­ ventus; id enim pertinet ad bonum Religionis. Pariter potest Superior subditum obligare, ut assistat aegrotis .morbo conta­ gioso infectis, si aegroti sunt religiosi eiusdem sui Monasterii vel Ordinis; aut si extranei sunt, et deesset qui ipsos Sacramentis Ecclesiae muniret ; aut tandem si cura infirmorum est finis Instituti.2 Coroll. II. In dubio, num res sit extra regulam ; item num res sit licita, obediendum est, nisi res praecepta sit nimis difficilis, vel ex ea grave damnum spirituale subdito vel tertio immineat. Ratio est, tum quia praesumptio stat pro superiore; tum quia ordo i. e. pax et tranquillitas exigunt, ut in dubio ius superioris praeva­ leat; tum quia regulae variorum institutorum huic doctrinae favent (S. Alf. IV.47)' Coroll. III. Religiosus obligatur ad nova statuta Capitulorum, modo non sint omnino extra regulam, sed tantum media apta ad assequendum finem religionis et regulae observantiam. Ii vero, qui regulam legitime mitigatam amplexi sunt, ad ulteriora cogi nequeunt (S. Alf. IV, n. 44). Coroll IV. Licentia a superiori inferiori impetrata valet, etiamsi a maiori dene­ gata fuerit, « quia Superior maior denegando licentiam minime aufert potestatem inferioris > (S. Alf. IV, 50). Idque per se videtur valere, etiam si regula iubeat, ut recusatio Superioris altioris inferiori denotetur; si hoc casu non denotetur, Cfr Raus, Obedientia religiosa, p. 54 sq. ubi diversas sententias exponit. ---- *. Aertnys-Damen, Theologia Moralis'2, I, n. 1212, qu. 3. - 835 modus tantum est illicitus. « Secus vero dicendum puto, si Superior maior positive prohibeat subdito exsequi rem petitam ; quia tunc inferior nequit dispensare in mandato superioris » (S. Alf. 1. c.). Coroll. V. Religiosus potest appellare a mandatis et poenis Superioris. Attamen, excepto casu dimissionis, ordinarie id non valet cum effectu suspensivo, nisi abusus potestatis sit nimius. Semper tamen ipsis praesto est recursus extraiudicialis. II. Discrimen votum inter et virtutem obedientiae consistit in eo, 1254 quod virtus etiam ad indebita, atque ad internam et alacrem subiectionem sese extendit (S. Thom. 2. 2, q. 104, a. 4, ad 3). III. Obligatio. Qui verum Superioris religiosi praeceptum transgre- 1255 ditur, peccat, ut patet ; cuiusnam autem speciei peccatum committat, vide n. 148. Sunt, qui censeant, committi etiam peccatum iniuslitiae ab eo, qui transgrediatur praeceptum, saltem si cx potestate dominativa imponatur. Id autem negandum videtur, quia potestas dominativa non confert ius strictum in actum praeceptum, ut patet in parentibus ; nemo enim dixerit, filios inobedientes contra iustitiam peccare. Obi. Superior vel institutum vi contractus habet ius in exsecutionem praecepti. Resp. Contractum eiusmodi iniri, nullo e capite patet. S*. Alfonsus, qui subinde pro contraria sententia allegatur, loco ab adversariis citato (IV, 46) de peccato iniuslitiae sermonem non facit. Articulus III. De observantia regularum et constitutionum. Pracnot. I. Regulae et particulares constitutiones singularum religio­ num, canonibus huius Codicis non contrariae, vim suam servant; quae vero eisdem opponuntur, abrogatae sunt (can. 489). Praenot. II. Dicimus de regulis proprie dictis seu praeceptivis, non autem de eis, quae mere directivae sunt, et ne ad poenam quidem obli­ gant. I. Obligatio. Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, 1256 debent, non solum quae nuncuparunt vota fideliter integreque servare, sed etiam secundum regulas et constitutiones propriae religionis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere (can. 593). Num regulae per se obligent ad actum, an ad solam poenam, pendet a diversis institutis. Ita in Ordine Fratrum Minorum regula obligat ad actum, sub gravi vel sub levi pro subiccta materia; in Societate Icsu et Congregatione SSmi Redemp­ toris et in recentioribus Congregationibus’ ad poenam tantum obligat. Attamen etiam transgressio regulae, quae ad solam poenam obligat, passim culpa non caret, sive quia ordinem perturbat vel secus scandalo est, sive quia non procedit e motivo honesto, sed ex ignavia, cx sola delectatione etc.; quin etiam ’. Cfr. Normae C. Episc. et Reg. n. 320 (28 lun. 1901). — 836 — transgressio grave peccatum foret, si fieret ex contemptu formali, vel in relaxa­ tionem disciplinae gravem influeret (cfr. S. Thom. 2. 2, q. 186, a. p, ad i ct 3; S. Alf. IV, io, 41, 42). 1257 II. Interpretatio. Quoad interpretationem regularum et constitutio­ num eaedem valent normae, quae pro legibus generatim sumptis (n. 141). Si res, omnibus visis, stricte dubia est, standum pro libertate. Ceterum advertas : 1. Non ita cito incommodum excusans adesse putetur, consideratis scilicet hisce: a) In statu perfectionis convenit libertatem restringi ; b) in statu perfectionis leges sponte susceptae sunt; quare sacrificium potius quaerendum quam evitandum. 2. Neque ita cito legitima desuetudo adesse censeatur. Erraret tamen, qui cen­ seret, consuetudines contrarias nullo gaudere favore iuris, quasi semper deesset consensus legalis vel tacitus. 1258 III. Consectaria. 1. Curent Superiores locales, ut saltem semel in anno, statis diebus, publice legantur propriae constitutiones (can. 509, § 2, i°). 2. Superior tenetur tueri observantiam votorum et regularum, ideoque corrigere defectus subditorum, etiam leves : quin etiam sub gravi ad hoc tenetur « casu quo defectus plures sint et tales (v. g. circa silentium, ieiunia etc), ut disciplinam va­ leant relaxare» (S. Alf. IV, 13). « Licet quisque religiosus deficiat in re levi, levem regulam transgrediendo, superior tamen negligens impedire, cum possit, observantiae relaxationem, deficit in re gravi. Et ideo tenetur defectus subditorum in damnum totius communitatis vergentes non solum corrigere, sed etiam inquirere ut corrigat, prout docet S. Thomas: < sine tamen nimia sollicitudine, ut notat de Alexandris » (S. Alf. 1. c.). 3. Electores Superiorum considerent haec: a) Graviter peccant, qui notabiliter minus dignos eligunt ; nimirum ob disciplinae relaxationem pertimescendam ; idque iure extenditur ad electionem consultorum generalium et procuratoris generalis, spectato gravi eorum tam in observantiam quam in alias res graves influxum (S. Alf. IV, 100, 101 ; Horn. Ap. tr. 13, n. 35). < Observantia difficillime vigebit, si minus digni eligantur; quia minus digni facile tepescunt ct indigni evadunt, aut saltem minus diligenter observantiae in­ cumbunt, et deinde ex imperfecta observantia facile ac cito regularum relaxatio succedet cum damno irreparabili: nam experientia constat, quod ubi in aliqua religione abusus aliquis vel semel intruditur, difficillime postmodum avertitur. Et huius gravissimi damni profecto sunt causa praelati minus diligentes, et ii qui tales praelatos eligunt. Utinam huiusmodi detrimentum, ex hoc capite derivatum in pluribus monasteriis, saepe non lugeretur » (S. Alf. IV, tor). b) Quoad Superiores maiores in religionibus virorum statuit can. 506. § i : Antequam ad Superiorum maiorum electionem deveniatur in religionibus virorum, omnes et singuli e Capitulo iureiurando promittant se electuros quos secundum Deum eligendos esse existimaverint. - 837 - CAPUT II. De aliis quibusdam officiis. 1. Exercitia devotionis, i. Curent Superiores ut omnes religiosi: 1259 i° quotannis spiritualibus exercitiis vacent; 2° legitime non impediti quo­ tidie Sacro intersint, orationi mentali vacent, et in alia pietatis officia, quae a regulis ct constitutionibus praescripta sint, sedulo incumbant; 3° ad poenitentiae Sacramentum semel saltem in hebdomada accedant (can. 595, § i). 2. Superiores suos inter subditos promoveant frequentem, etiam quo­ tidianam, Sanctissimi Corporis Christi receptionem; frequens autem, immo etiam quotidianus accessus ad Sanctissimam Eucharistiam religio­ sis rite dispositis libere pateat (can. 595, § 2). Si autem post ultimam sacramentalem confessionem religiosus communitati gravi scandalo fue­ rit aut gravem et externam culpam patraverit, donec ad poenitentiae sacramentum dcnuo accesserit, Superior potest eum, ne ad sacram com­ munionem accedat prohibere (can. 595, § 3). — Si quae sint religiones votorum sive sollemnium sive simplicium, quarum in regulis aut consti­ tutionibus vel etiam calendariis communiones aliquibus diebus affixae aut iussae reperiantur, hae normae vim dumtaxat directivam habent (can. 595, § 4). II. Habitus religiosus. Religiosi omnes proprium suae religionis habi- 1260 tum deferant tum intra tum extra domum, nisi gravis causa excuset, iudicio Superioris maioris aut, urgente necessitate, etiam localis (can. 59θ· III. Clausura papalis. Clausura distinguitur duplex, clausura papa- 1261 lis seu maior et clausura minor. Papalis est, quae in domibus regularium, tam virorum quam mulierum; minor, quae in domibus congregationum religiosarum servanda est. Quoad clausuram papalem haec accipe: i. Getneralia. a) In domibus regularium sive virorum sive mulierum canonice constitutis, etiam non formatis, servetur clausura papalis (can. 597» § 1)· Attamen vi indulti apostolici a clausura papali eximuntur domus monialium, quae de facto vota sollemnia non emittunt.1 b) Lege clausurae papalis afficitur tota domus quam communitas regularis inhabitat, cum hortis et viridariis accessui leligiosorum reser­ vatis ; excluso, praeter publicum templum cum continente sacrario, etiam hospitio pro advenis, si adsit, ct collocutorio, quod, quantum fieri potest, prope ianuam domus constitui debet (can. 597, § 2). c) Partes clausurae legi obnoxiae patenter indicentur ; Superioris vero \ P. C. i Mart, 1921, sub III (A. A. S. 1921, p. 178). - 838 — maioris vel Capituli generalis secundum constitutiones, aut, si agatur de monasterio monialium, Episcopi erit clausurae fines accurate praescri­ bere aut legitimis de causis mutare (can. 597, § 3). d) Violatur clausura, etiamsi quis per unum passum tantum illicite ingrediatur intra septa clausurae, dummodo toto corpore ingrediatur (S. Alf. IV, 229). 2. Clausura papalis virorum, a) Intra regularium virorum clausuram ne admittantur mulieres cuiusvis aetatis, generis aut conditionis sub quovis praetextu (can. 598, § 1). b) Eximuntur ab hac lege uxores eorum qui supremum actu tenent populorum principatum, cum comitatu (can. 598, § 2).1 c) Si domus regularium virorum adnexum habeat convictum pro alumnis internis vel alia opera religionis propria, separata saltem aedis pars, si fieri possit, religiosorum habitationi reservetur, clausurae legi subiecta (can. 599, § 1). d) Etiam in loca extra clausuram alumnis externis aut internis vel operibus religionis propriis reservata, personae alterius sexus, nisi aequa de causa et de Superioris licentia, ne admittantur (can. 599, § 2). c) Plectuntur ipso facto excommunicatione Sedi Apostolicae simpliciter reserva­ ta mulieres violantes regularium virorum clausuram et Superiores aliique, quicun­ que ii sint, eas cuiuscunque aetatis introducentes vel admittentes ; et praeterea religiosi introducentes vel admittentes priventur officio, si quod habeant, et voce activa vel passiva (can. 2342, 2°). 3. Clausura papalis mulierum, a) Intra monialium clausuram nemo, cuiusvis generis, conditionis, sexus, aetatis admittatur sine Sanctae Sedis licentia, exceptis personis quae sequuntur: a) Ordinario loci aut Superiori regulari, monasterium monialium visitantibus vel aliis Visitatoribus ab ipsis delegatis licet clausuram ingredi dumtaxat inspec­ tionis causa, cautoquc ut unus saltem clericus vel religiosus vir maturae aetatis cos comitetur (can 600, Sermo est de visitatione locali. Visitatio personalis ad crates fieri debet ; nec admittitur ingressus in clausuram occasione explorationis voluntatis, electionis, vestitus, professionis. ’ β) Confcssarius vel qui eius vioes gerit, potest, cum debitis cautelis, ingredi clausuram ad ministranda Sacramenta infirmis aut ad assistendum morientibus (can. 600 2°). γ) Possunt ‘ clausuram ingredi qui supremum actu tenent populorum principa­ tum eorumque uxores cum comitatu ; itemque S. R. E. Cardinales (can. 600, 30). ’. Itaque non solum reginac, sed etiam uxores praesidis reipublicac, uxores principis actu regnantis, dummodo vel ipsae vel earum maritus actu teneant principatum populorum (Fanfani, n. 234). ----- ’. Inslr. de clausura monialium vo­ torum sollemnium, 6 Febr. 1924, sub III, 2° (A. A. S. 1924. P- 96)·----- Cfr. nota I. — 839 — Λ) Antistitae est, adhibitis debitis cautelis, ingressum permittere medicis, chi­ rurgis, aliisque quorum opera sit necessaria, impetrata prius saltem habituali appro­ batione ab Ordinario loci ;1 si vero necessitas urgeat nec tempus suppetat appro­ bationem petendi, haec iure praesumitur (can. 4°). b) Nemini monialium liceat post professionem exire e monasterio, etiam ad breve tempus, quovis praetextu, sine speciali Sanctae sedis induito, excepto casu imminentis periculi mortis vel alius gravissimi mali (can. 6oi, § i).1 Hoc periculum, si tempus suppetat, recognoscen­ dum est a loci Ordinario (can. 6oi, § 2). Haec etiam spectant novitias et postulantes (n. 1226; can. 540 § 3). * c) Plectuntur ipso facto excommunicatione sedi Apostolicae simpliciter reser­ vata clausuram monialium violantes, cuiuscunque generis aut conditionis vel sexus sint, in earum monasteria sine legitima licentia ingrediendo, pariterque eos intro­ ducentes vel admittentes ; quod si clerici sint, praeterea suspendantur per tempus pro gravitate culpae ab Ordinario definiendum (can. 2342, i°). Pariter ipso facto incurrunt excommunicationem Sedi /Xpostolicae simpliciter reservatam moniales c clausura illegitime exeuntes contra praescriptum can. 601 (can. 2342, 30); quoad can. 601 vide dicta sub b. IV. Clausura minor. 1. In domibus etiam Congregationum religio- 1262 surum sive pontificii sive dioecesani iuris clausura servetur, in quam nemo alterius sexus admittatur, nisi ii de quibus in can 598 § 2 et can. 600,4 aliique quos ex lustis ac rationabilibus causis Superiores admitti posse censucrint (can. 604 § 1). 2. Praescriptum can. *599 etiam domibus Congregationum religiosa­ rum sive virorum sive mulierum applicetur (can. 604, § 2). 3. Episcopus in adiunctis peculiaribus, gravibusque intercedentibus causis, potest hanc clausuram, nisi agatur de religione clericali exempta, censuris munire; semper curet ut eadem rite servetur et quidquid in eam irrepat vitii corrigatur (can. 604, § 3). V. Commercium cum extraneis. 1. Omnes quibus est clausurae eus- 1263 todia, sedulo advigilent ne, alienis invisentibus, inutili collocutione disci­ plina perturbetur et spiritus religiosus detrimentum patiatur (can. 605). 2. Curent Superiores religiosi ut accurate observentur quae sive circa egressum subditorum e claustris, sive circa excipiendos vel adeundos extraneos, in propriis constitutionibus praescripta sunt (606 § 1). 3. Superioribus fas non est, salvis praescriptis in can. 621-624, per­ mittere, ut subditi extra domum propriae religionis degant, nisi gravi et \ Habitualis approbatio utiliter semel in anno petitur. ----- *. Cfr. Instr, cit sub III, 1°.----- ‘. Cfr. S. C. de Rclig. 7 Nov. 1916. ------ *. Cfr. n. 1262. ----‘. Cfr. n. 1262. — 840 — iusta de causa atque ad tempus quo fieri potest brevius secundum con­ stitutiones; pro absentia vero quae sex menses excedat, nisi causa stu­ diorum intercedat, semper Apostolicae Sedis venia requiritur (can. 606, §2). 4. Antistitae et Ordinarii locorum serio advigilent ne religiosae, citra casum necessitatis, singulae extra domum pergant (can. 607). 1264 VI. Obligatio chori et missae. 1. In religionibus sive virorum sive mulierum, quibus est chori obligatio,1 in singulis domibus ubi quatuor saltem sint religiosi choro obligati et actu legitime non impediti, et etiam pauciores, si ita ferant constitutiones, debet ad normam constitu­ tionum quotidie divinum officium communiter persolvi (can. 610, § 1). 2. Missa quoque officio diei respondens secundum rubricas quotidie celebrari debet in religionibus virorum et etiam, quoad fieri possit, in religionibus mulierum (can. 610, § 2).1 3. In eisdem religionibus sive virorum sive mulierum, sollemniter pro­ fessi qui a choro abfuerunt, debent, exceptis conversis, horas canonicas privatim recitare (can. 610, § 3). 1265 VII. Commercium litterarum. Omnes religiosi sive viri sive mulie­ res, libere possunt mittere litteras, nulli obnoxias inspectioni, ad Sanc­ tam Sedem eiusque in natione Legatum, ad Cardinalem Protectorem, ad proprios Superiores maiores, ad Superiorem domus forte absentem, ad Ordinarium loci cui subiecti sint, et, si agatur de monialibus quae sub regularium jurisdictione sunt, etiam ad Superiores maiores Ordinis; et ab istis omnibus praedicti religiosi, viri aut mulieres, litteras’ item nemini inspiciendas recipere (can. 611). 1266 VIII. Observantia decretorum ecclesiasticorum. 1. Omnis Superior debet notitiam et exsecutionem decretorum Sanctae Sedis, quae religio­ sos respiciunt, suos inter subditos promovere (can. 509 § 1). 2. Curent Superiores locales, ut saltem semel in anno, statis diebus, publice legantur decreta quae publice legenda Sancta Sedes praescribet (can. 509, § 2, i°). 1267 IX. Auxilium ordinariis et clero saeculari praestandum. 1. Curent Superiores ut religiosi subditi, a se designati, praesertim in dioecesi in qua degunt, cum a locorum Ordinariis vel parochis eorum ministerium requiritur ad consulendum populi necessitati, tum intra tum extra pro\ Intclligitur obligatio canonica, quae non habetur, nisi de facto vota sollemnia emittantur. ----- ’. Missa conventualis etiam celebrari debet, in domibus religiosa­ rum vota simplicia habentium, quibus ex constitutionibus a Sancta Sede approbatis est obligatio chori (P. C. 20 Maii, 1923). — 841 — prias ecclesias aut oratoria publica, illud, salva religiosa disciplina, liben­ ter praestent (can. 608 § 1). 2. Vicissim locorum Ordinarii ac parochi libenter utantur opera reli­ giosorum, praesertim in dioecesi degentium, in sacro ministerio et ma­ xime in administrando sacramento poenitentiae (can. 608 § 2). 3. Praeter praescriptum can. 1345, ’ si loci Ordinarius ob causam pu­ blicam sonitum campanarum, preces aliquas vel sacra sollemnia indicat, religiosi omnes, etiam exempti, obedire debent, salvis constitutionibus et privilegiis suae cuiusque religionis (can. 612). SCHOLION. De religiosorum privilegiis. I. Religiosi, etiam laici ac novitii fruuntur clericorum privilegiis (can. 1268 614); de eis autem sermo fuit n. 1153. II. Praeterea regulares, novitiis non exclusis,5 sive viri sive mulieres cum eorum domibus et ecclesiis, exceptis iis monialibus quae Superiori­ bus regularibus non subsunt, ab Ordinarii loci iurisdictione exempti sunt, praeterquam in casibus a iure expressis (can. 615). Attamen domus non formata manet sub peculiari vigilantia Ordinarii loci, qui, si abusus irrepserint et fidelibus scandalo fuerint, ipse per se potest interim provi­ dere (can. 617, § 2). III. Religiones votorum simplicium exemptionis privilegio non gau­ dent, nisi specialiter eisdem fuerit concessum (can. 6τ8, § i) ; uti con­ cessum est Redemptoristis et Passionistis. ‘. Can. cit edicit: Optandum ut in Missis quae, fidelibus adstantibus, diebus festis dc praecepto in omnibus ecclesiis vel oratoriis publicis celebrantur, brevis Evangelii aut alicuius partis doctrinae christianae explanatio fiat ; quod si loci Ordinarius id praeceperit, opportunis datis instructionibus, hac lege tenentur non solum sacerdotes e clero sacculari, sed etiam religiosi, exempti quoque in suis ipsorum ecclesiis. ----Excluduntur postulantes. INDEX Abbreviationes in allegationibus........................................................ viii Prooemium ........................................................................................... ix Introductio........................................................................................... XI LIBER I. De principiis generalibus vitae Christianae...................................... i Tract. I. De fine ultimo hominis..................................................... i Dissert. I. De fine generatim..................................................... i Dissert. II. De fine ultimo hominis............................ 2 Schol. De necessitate agendi propter finem. . . 6 Tract. II. De motu in ordine ad ultimum finem seu de actu huma­ no, spectato secundum esse morale................ 9 Dissert. I. (praevia) De actu humano, spectato secundum esse physicum ........................................... 9 Pars I. Doctrina summaria actus humani........................ 9 Pars II. Elementa actus humani seorsum spectata .... 10 Sect. I. De voluntario........................................................... 10 Sect. IL De libero................................................................ 13 Cap. I. De libertate in se spectata................................... 13 Schol. I. De actibus, qui concurrunt ad actum deliberatum voluntatis constituendum . 16 Schol. II. De distinctione actuum voluntatis, spec­ tato defectu vel gradu deliberationis . 17 Cap. IL De eis, quae in libertatem influunt ... 17 Art. I. De violentia physica.................................. 17 Art. II. De ignorantia........................................ 18 Art. III. De passionibus....................................... 20 § I. De passionibus in genere.......................... 20 § IL De concupiscentia speciatim. ... 23 § III. De metu speciatim.............................. 24 Art. IV. De consuetudine................................... 25 Art. V. De temperamento, indole et charac­ tere .................................. 26 Art. VI. De principalibus anormalitatibus psychicis ............................ 29 § I. Anormalitates psychicae, quae ex defectuosa evolutione facultatum psychi­ carum oriuntur................................30 § II. Anormalitates, quae ex morbosa per­ turbatione facultatum psychicarum oriuntur............................................ 30 Punct. I. Amentia proprie dicta ... 30 Punct. II Dispositiones anormales psychosomaticae .................... 32 Punct. III. Reactiones psychogenae. . . 34 Cap. HI- De sequela libertatis seu de imputabilitate. 34 Dissert. II. De actibus humanis spectatis secundum esse mo­ rale ..................................................... 39 Pars. I. De moralitate in genere............................................. 39 Sect. I- De notione et divisionemoralitatis........................ 39 Schol. De moralitate in natura actus fundata . . 42 Sect. II. De fontibus moralitatis......................................... 42 Cap. I. De obiecto....................................................... 42 Cap. II. De circumstantiis.......................................... 43 Cap. III. De fine........................................................ 44 Sect. III. De regulis moralitatis.......................................... 46 Cap. I. De lege............................................................ 46 Art. I. De natura legis in genere........................ 46 Art. II. De natura legum in specie .... 50 § I. De lege aetema.......................................... 51 § II. De lege naturali...................................... 52 § III. De lege positiva...................................... 56 Schol. I. De iure gentium...................................... 59 Schol. II. De iure ecclesiastico................................. 60 Schol. III. De iure civili.......................................... 61 Art. III. De potestate ferendi leges .... 62 § I. De potestate iurisdictionis in genere . 62 Schol. De iurisdictione suppleta.............................66 § II. De iurisdictione, quatenus importat potestatem legislativam............. 68 Punct. I. De potestate legislativa Ecclesiae 68 Schol. De curia Romana.......................................... 70 Punct. II. De potestate legislativa status civilis....................... 77 Art. IV. De obiecto (materia) legis . . . 79 Art. V. De subiccto (subdito) legis .... 84 § I. De notionibus praeviis.............................84 § II. De subiectis legis generatim .... 86 § III. De aliquibus subiectis speciatim . . 88 Schol. De subiectis legis civilis................................. 92 § IV. De appositione causae eximentis a subiectione............................... 93 Art. VI De interpretatione legis........................ 93 § I. De interpretatione proprie dicta ... 93 § II. De interpretatione improprie dicta seu epikia.......................................... 97 Art. VII. De effectu seu de obligatione legis 98 § I. De obligatione legis generatim ... 98 § II. De obligatione aliquarum legum in specie.........................................103 Punct. I. De lege affirmativa et negativa . 103 Punct. II. De lege fundata in periculo 103 communi.............. Punct. III. De lege fundata in praesump­ 104 tione ................. Punct. IV. De lege irritante.................... 104 Punct. V. De lege poenali........................ 106 Punct. VI. De lege inhonesta................... 109 § III. De implenda obligatione legis . . . 109 § IV. De causis excusantibus ab obligatione 112 § V. De appositione causae excusantis ab obligatione.................................. 114 Art. VIII. De cessatione legis........................ US § I. De cessatione finis legis.................... 115 § II. De abrogatione, derogatione et irrita­ 116 tione legis................................ § III. De dispensatione............................. 117 Punct. I. De dispensatione in se spectata . 117 Punct. II. De potestate dispensandi . . 118 Punct. III. De causis dispensandi. . . 120 Punct. IV. De concessione dispensationis. 122 Punct. V. De interpretatione et cessatione 122 dispensationis..... Art. IX. De eis, quae doctrinam legum com124 complent........................... § I. De consuetudine.................................. 125 § II. De privilegiis....................................... Ι3θ § III. De rescriptis....................................... 136 § IV. De consiliis....................................... 141 Cap. II. De conscientia................................ M3 Art. I. De conscientia proprie dicta .... 144 § I. De notionibus praeviis........................ 144 § II. De notione et vi directiva conscientiae proprie dictae............................. 149 § III. De conscientia requisita ad licite agendum................................ M3 § IV. De comparatione conscientiae requi­ sitae 154 ......................... Punct. I. Notio systematis, status quaes­ tionis, diversa systemata . . . MS Punct. II. Probatio veri systematis, i. e. Aequiprobabilismi. 158 Schol. De Codice Iuris Can. et systemate mo­ rali ............................. 178 Punct. III. De eis, quae doctrinam syste­ matis complent... 178 I. De aliquibus effatis systemati morali annexis............................... 178 — 845 — li. De momento practico controversiae inter aequiprobabilistas et probabilistas............................... 179 III. De usu systematis moralis . 181 Art. II. De conscientia improprie dicta. 182 § I. De conscientia stricta et laxa . . 182 § II. De conscientia scrupulosa. . . 183 187 Pars II. De moralitate in specie................................ Sect. I. De actu bono......................................... 187 Schol. De conformitate voluntatis humanae um voluntate divina.................... 192 Sect. II. De actu indifferenti................................ 193 Sect. III. De actu malo seu de peccato .... 194 Cap. I. De peccatis in genere....................... 194 Art. I. De natura et conditionibus peccati 194 Art. II. De distinctione peccatorum. § I. De distinctione specifica . . 197 § II. De distinctione numerica . . 198 § III. De inaequali gravitate peccat rum . 205 Art. III. De causis peccatorum . . 207 § I. De causis externis.................. § II. De causis internis .... 208 Art. IV. De effectibus peccatorum . 209 Art. V. De remediis peccatorum . . , 212 Cap. II De aliquibus classibus peccatorum in ?ecie................................... 213 Art. I. De peccato commissionis et omissi nis 215 Art. II. De peccato mortali et veniali . . 216 § I. De peccato mortali.................... . 216 Schol. De peccato mortali per accidens . . . 219 § II. De peccato veniali.................. . 220 Schol. I. De veniali per accidens .... . 222 Schol. II. De venialibus multiplicatis . . . • 223 Art. III. De peccatis internis .... • 225 § I. De delectatione morosa .... • 225 § II. De desiderio et gaudio. . . . . 229 Art. IV. De peccatis capitalibus . . . I. De superbia................................ II. De avaritia................................ 234 III. De luxuria............................ IV. De invidia................................ 235 λ7. De gula..................................... 236 VI. De ira..................................... 239 VII. De acedia........................... 240 Schol. De imperfectionibus....................... Tract. III. De iis quae disponunt ad actus humanos seu d habi­ tibus........................................ 242 Dissert. I· De virtutibus.......................................... — 846 — Pars I. De virtutibus in genere............................................... 243 Sect. I. De notione, obiecto, divisione et distinctione specifica virtutum................................. 243 Sect. II. De subiecto inhaesionis virtutum....................... 246 Sect. III. De origine virtutum........................................... 247 Sect. IV. De augmento virtutum deque earum diminutione et destructione......................... 250 Sect. V. De permanentia virtutum post hanc vitam . . 253 Sect. VI. De proprietatibus virtutum................................. 254 Schol. De habitudine inter virtutes naturales seu acquisitas et supematurales................ 257 Pars. II. Dc virtutibus in specie................................................257 Sect. I. De virtutibus theologicis...................................... 258 Cap. I. De virtutibus theologicis in genere .... 258 Cap. II. De virtutibus theologicis in specie. . . . 259 Art. I. De virtute theologica fidei .... 259 Art. II. De virtute theologica spei .... 265 Art. III. De virtute theologica caritatis. . . 268 Sect. II. De virtutibus moralibus supernaturalibus . . 271 Cap. I. De virtutibus moralibus supernaturalibus in genere...........................................271 Cap. II. De virtutibus moralibus supernaturalibus in specie.............................................. 276 Art. I. De prudentia........................................... 276 Art. II. De iustitia................................................ 281 § I. De iustitia in genere................................. 281 § II. De partibus subiectivis et integralibus iustitiae........................................... 283 § III. De partibus potientialibus iustitiae . 286 Punct. I. De religione................................. 286 Punct. II. De poenitentia............................ 288 Punct. III. De pietate................................. 292 Punct. IV. De observantia............................ 293 Punct. V. De veritate................................. 295 Punct. VI. De gratitudine........................296 Punct. VII. De vindicatione........................ 296 Punct. VIII. De liberalitate........................ 297 Punct. IX. De affabilitate............................ 298 Art. III. De fortitudine................................. 298 § I. De ipsa fortitudine................................. 298 § II. De partibus fortitudinis........................ 301 Punct. I. De magnanimitate........................ 302 Punct. II. De magnificentia........................ 303 Punct. III. De patientia.............................304 Punct. IV. De perseverantia........................ 304 Art. IV. De temperantia................................. 305 § I. De temperantia in genere .... 305 § II. De partibus subiectivis temperantiae . 305 Punct. I. De abstinentia............................ 3^ — 847 — Punct. II. De sobrietate....................... Punct. III. De castitate....................... § III. De partibus intcgralibus temperantiae § IV. De partibus potentialibus temperantiae Punct. I. De mansuetudine .... Punct. II. De clementia............... Punct. III. De modestia.................. I. De humilitate........................... II. De studiositate....................... III. De modestia morum .... IV. De eutrapelia....................... V. De modestia cultus.................. Dissert. II. De donis Spiritus Sancti................................ Pars. I. De donis Spiritus Sancti in genere.................. Pars. II. De donis Spiritus Sancti in specie.................. Schol. De beatitudinibus et fructibus . . . 306 307 308 308 308 309 309 310 311 312 312 312 313 313 315 317 LIBER II. De exercitio vitae Christianae seu de cultu virtutum.................. 319 Tract. I. De cultu virtutum theologicarum................................ 319 Dissert. I. De cultu fidei....................................................... 320 Pars I. De necessitate actus fidei..................................... 321 Sect. I. De necessitate medii......................................... 321 Sect. II. De necessitate praecepti................................ 324 Cap. I. De praecepto actus interni........................... 324 Cap. II. De praecepto actus externi seu professionis fidei ....................................... 326 Pars II. De peccatis contra fidem.................................... 330 Sect. I. De peccatis contra praeceptum actus interni . 330 Sect. II. De peccatis contra praeceptum externi . . . 337 Schol. De poenis contra haereticos, apostatas et schismaticos.................................. 341 Sect, III. De periculis fidei......................................... 343 Schol. De propagatione fidei................................ 345 Dissert. II. De cultu spei....................................................... 347 Pars. I. De necessitate actus spei..................................... 347 Pars. II. De peccatis contra spem.................................... 349 Dissert. III. De cultu caritatis................................................. 352 Pars I. De cultu caritatis generatim................................ 352 Pars II. De cultu caritatis Dei.............................................. 354 Pars III. De cultu caritatis sui......................................... 356 Sect. I· De praecepto caritatis sui................................ 356 Sect. II. De peccatis caritati sui oppositis.................. 357 Schol. De usu aliquorum nocivorum.................. 363 Pars. IV. De cultu caritatis proximi................................ 365 Sect. I. De actibus praeceptis......................................... 365 Cap. I. De actibus praeceptis generatim.................. 365 Cap. II· De actibus succurrendi proximo speciatim. 366 — 848 — Art. I. De eleemosyna...................................... 368 Art. II. De correptione fraterna....................... 371 Art. III. De aliis quibusdam operibus miseri­ cordiae spiritualibus ...... 374 Sect. Π. De peccatis contra caritatem proximi . . . 375 Cap. I. De peccatis internis........................................... 375 Schol. De ratione agendi cum inimicis .... 376 Cap. II. De peccatis externis...................................... 378 Art. I. De scandalo........................................... 378 Art. II. De cooperatione................................. 387 § I. Principia............................................ 387 § II. Applicationes........................................... 390 Punct. I. Cooperationes diversae, spectata diversitate mali, ad quod con­ curritur .......................... 390 Punct. II. Cooperationes diversae, spec­ tata diversa cooperantium conditione............. 395 Art. III. De aliis quibusdam peccatis contra caritatem proximi................ 397 Pars V. Deordine in cultu caritatis . . ·......................... 398 Sect. I.De ordine caritatis inter Deum et creaturam. . 398 Sect. II· De ordine caritatis inter nos et proximos . . 399 Sect. IU· De ordine caritatis inter proximos .... 400 Tract. II. De cultu virtutum moralium................................................ 402 Dissert. I. De praeceptis decalogi................................................ 402 Pars I. De I praecepto Decalogi............................................... 404 Sect. I. De actibus praescriptis................................. 405 Cap. I· De devotione..................................................... 405 Cap. II. De oratione.................................................... 406 Art. I. De oratione meditativa............................ 407 Art. II. De oratione deprecativa........................407 Cap. IU- De adoratione............................................... 412 Sect. Π- De vitiis oppositis................................................ 412 Cap. I- De superstitione................................................ 413 Art. I. De cultu vitioso Dei............................. 413 Art. II. De cultu vitioso creaturae .... 414 § I. De idolatria................................................ 414 § II. De superstitiosa observantia. . . . 415 Punct. I. De superstitiosa observantia ge­ neratim ......................... 415 Punct. II. De superstiosis observantiis speciatim.................. 416 Schol. I. De hypnotismo........................................... 419 Schol. II. De spiritismo........................................... 420 Cap. II. De irreligiositate................................................ 421 Art. I. De tentatione Dei...................................... 422 Art. II. De sacrilegio...........................................420 — 849 — § I. De sacrilegio generatim...................... 423 § II. De sacrilegiis speciatim...................... 424 Punct. I. De sacrilegio personali .... 424 Punct. II. De sacrilegio locali...................... 426 Punct. III. De sacrilegio reali......................428 Schol. De poenis contra sacrilegos...................... 428 Art. III. De simonia........................................ 430 Schol. De cultu coelicolarum, imaginum et reli­ quiarum..............................................436 Pars II· De praecepto Decalogi..................................440 Sect.I· De laude................................................................. 440 Cap- I· De utilitate et modis laudandi Deum . . . 440 Cap. H. De peccato laudi maxime opposito seu de blasphemia...................................... 441 Sect. II. De voto............................................................... 446 Cap. I. De notione, divisione et moralitate voti . . 446 Cap. II. De requisitis ad votum................................... 447 Cap. HI. De obligatione voti................................... 451 Cap. IV. De cessatione voti........................................ 455 Art. I. De cessatione simplici.......................... 455 Art. II. De irritatione........................................ 456 Art. III. De suspensione................................... 459 Art. IV. De dispensatione............................... 460 Art. V. De commutatione............................... 462 Schol. De votis reservatis ................................ 463 Sect. III. De iuramento................................................. 466 Cap. I. De iuramento generatim............................... 466 Cap. II. De iuramento promissorio speciatim . . . 470 Schol. De iuramento ficto....................................474 Sect. IV. De adiuratione................................................. 475 Pars III. De III praecepto Decalogi................................... 477 Sect. I. De Missa audienda.............................................478 Sect. II. De cessatione ab operibus servilibus .... 483 Pars IV. De IV praecepto Decalogi................................... 487 Sect. I. De officiis filiorum erga parentes...................... 487 Sect. II. De officiis parentum erga filios.......................... 490 Schol. I. De scholis acatholicis.......................... 494 Schol. II. De coëducatione....................................496 Sect. III. De officiis mutuis tam aliorum consanguineo­ rum quam coniugum...................... 496 Schol. De emancipatione mulierum...................... 498 Sect. IV. De officiis herorum et famulorum domestico­ rum .................................................. 499 Sect. V. De officiis patronorum et famulorum non do­ mesticorum seu operariorum................500 Sect. VI. De officiis magistrorum et discipulorum . . 502 Sect. VII. De officiis principum civilium et subditorum 503 Sect. VIII. De officiis electorum et deputatorum. . . 505 54 — 85° — Pars V. De v praecepto Decalogi........................................... 3^ Sect. I· De occisione innocentis....................................... Cap· I· De occisione innocentis in genere........................ 3^ Cap. II. De occisione foetus in specie.................... Art. I. De abortu................................................ 3^ Art. II. De embryotomia etc............................. $l2 Schol. De mutilatione, incarceratione et verbera­ tione innocentis...................... Sect. II. De occisione malefactoris...................................... 3^ Schol. De mutilatione et verberatione malefactoris 3^ Sect. III. De occisione iniusti aggressoris........................ 3^ Schol. I. De duello................................................. Schol. II. De bello..................................................... 522 Pars VI. De VI et IX praecepto Decalogi.................................. 524 Pars VII. De VII et X praecepto Decalogi............................. 524 Sect. I. De ipsa iustitia commutativa.................................. 527 Cap. I. De iustitia commutativa generatim .... 528 Art. I. De natura et divisione iustitiae com­ mutativae ...................................528 Art. II. De obiectis iustitiae commutativae seu de iuribus strictis............. 529 § I. De iuribus strictis in se spectatis . . . 529 Punct. I. De dominio generatim .... 529 I. De notione, divisione, legitimitate et necessitate dominii.......................... 529 Schol. De dominio alto.........................................533 II. De obiectis dominii..................... 534 Punct. II.De dominiis limitatis................ 539 I. De usufructu................................... 539 II. De usu........................................ 539 III. De servitute.............................. 540 IV. De possesione.............................. 540 § II. De diversis subiectis iurium stricto­ rum . . ..... . . . . . 541 Punct. I. De dominio filiorumfamiliae . 541 Punct. II. De dominio coniugum . . . 543 Punct. III. De dominio clericorum . . . 543 Punct. IV. De dominio religiosorum . . 547 Punct. V. De dominio personarum mora­ lium . . . . . . . . . 549 § III. De modis acquirendi iura stricta . . 550 Punct. I. De occupatione............................ 551 I. De occupatione animalium .... 551 II. De occupatione thesauri .... 553 III. De occupatione rerum amissarum . 554 Punct. II. De effectione et specificatione. 556 Punct. III. De accessione........................... 537 Punct. IV. De praescriptione.......................33? I. De praescriptione generatim . . . 537 - 85i - II. De praescriptione acquisitiva. . . 558 III. De praescriptione liberati va. . . 560 Schol. De praescriptione pro bonis ecclesiasticis . 561 Punct. V. De successione hereditaria . . 562 I. De successione hereditaria generatim. 562 II. De successione testamentaria . . . 564 Schol. De legatis......................................................565 III. De sucessione legali seu ab intestato 566 Schol. I. De testamento (et legato) ad causas pias. 567 Schol. II. Monita practica...................................570 Cap. II. De iustitia commutativa in contractibus. . 570 Art. I. De contractibus generatim .... 570 § I. De notione et divisione contractus . . 570 § II. De subiecto contractus.......................... 571 § III. De obiecto contractus.......................... 572 Punct. I. De qualitatibus consensus. . . 574 Punct. II. De obstaculis consensus . . . 575 I. Error................................................. 576 II. Metus............................................. 578 Schol. Laesio ................................................ 580 § IV. De forma extrinseca contractus . . 580 § V. De effectibuscontractus........................580 Punct. I. De effectibus contractus sub conditione........ 581 Punct II. De effectibus contractus sub modo......................582 Punct. III. De effectibus contractus ad causam.................................... 583 Punct. IV. De effectibus contractus ad diem.................... 584 Punct. V. De effectibus contractus alternativi..................... 584 Punct. VI. De effectibus contractus sub poena.................... 584 Punct. VII. De effectibus contractus iuramento firmati.585 Schol. De contractu iure civili irrito...................... 585 Art. II. De contractibus in specie .... 586 § I. De promissione........................................ 586 § II. De donatione........................................ 588 Schol. De donatione ad piam causam...................... 590 § III. De deposito et sequestro...................... 591 § IV. De commodato et precario .... 592 § V. De mutuo............................................. 593 Schol. De montibus pietatis et de arcis parsimo­ niae ............... 598 § VI. Deemptione-venditione....................... 598 Punct. I. De emptione-venditione gene­ ratim ....................... 598 I I I — 852 — Punct. II. De aliquibus emptionibus-ven- * ditionibus in specie.608 Schol. De venditione bonorum ecclesiasticorum . 613 § VII. De locatione-conductione .... 613 Punct. I. De locatione-conductione rerum *· · Schol. De locatione-conductione rerum ecclesiassticarum......................................... 614 Punct. II. De locatione operae seu de con­ tractu operae praestandae . . 615 Schol. De contractu aliquorum servitiorum prae­ standorum ..................................... 622 Punct. III. De locatione operis seu de contractu operis praestandi . 623 Schol. De labore...................................................... 624 § VIII. De censu....................................... 624 § IX. De contractu societatis.................... 625 § X. De mandato et negotiorum gestione . 626 § XI. De cambio............................................ 627 § XII. De contractibus aleatoriis .... 628 Punct. I. De assecuratione.........................628 Punct. II. De ludo.................................. 629 Punct. III. De sponsione.........................630 Punct. IV. De sortitione.........................631 Punct. V. De lusibus bursae....................631 Punct. VI. De transactione et de compro­ misso .................. 63 2 § XIII. De contractibus subsidiariis . . . 632 Punct. I. De fideiussione........................ ^3 2 Punct. II. De pignore............................. 633 Punct. III. De hypotheca........................ 633 Schol. De alienatione rerum ecclesiasticarum . . 634 Sect. Π- De iniustitia et de restitutione........................ 636 Cap. I. De iniustitia in communi............................. 637 Cap. II· De restitutione in communi........................ 638 Art. I. Notio, obligatio et tituli restitutionis. 638 Art. II. Subiectum et obiectum restitutionis . 639 § I. De iniustis possessoribus................... 639 Punct. I. De possessore bonae fidei . . 640 Punct. II. De possessore malae fidei . . 642 Punct. III. De possessore dubiae fidei . 644 § II. De eis, qui mere damnum intulerunt. 645 § III. De eis, qui alium a bono consequen­ do impediunt................................. 649 § IV. De eis, qui ad iniustitiam cooperan- 651 tur.........................................651 Punct. I. De cooperantibus positive . . . 651 I. De mandante..................................... 652 IL De consulente................................ 652 III. De consentiente............................654 - 853 IV. De palpone...................................... 655 V. De receptore................................. 655 VI. De participante............................... 655 Punct. II. De cooperantibus negative . . 656 Punct. III. De mensura et ordine, quo cooperatores ad restitutionem tenentur.............. 658 Schol. I. De damnificatore dubio ...................... 661 Schol. II. De culpa iuridica; item de contractu vel lege interveniente........ 661 Art. III. Persona, cui restituendum .... 662 Schol. De casu, quo quis omnibus debitoribus sa­ tisfacere nequit........................ 664 Art. IV. Tempus restitutionis.................. 666 Art. V. Locus restitutionis....................... 667 Art. VI. Modus restitutionis.................. 668 Art. VII. Causae exstinguentes vel suspen­ dentes obligationemrestitutionis.669 § I. Causae exstinguentes obligationem . . 669 § II. Causae suspendentes obligationem . . 671 Schol. De iuridica solutionis dilatione, de ces­ sione voluntaria bonorum et de cessione fori...................... ·.......................... 673 Cap. III. De iniustitia et restitutione in particula­ ribus ......................................... 674 Art. I. De bonisfortunae................................. 674 § I. De furto................................................. 675 Punct. I. De furto ingenere........................675 Punct. II. De furtis minutis in specie . . 678 Punct. III. De causis excusantibus abla­ tionem rei alienae....680 Punct. IV. De mera damni ficatione in bonis fortunae.682 Art. II. De bonis corporis.................... 683 Art. III. De bonis animi..................... 685 Art. IV. De bono castitatis etpudicitiae . . 686 § I. De stupro.........................................686 Schol. De obligatione stupratoris et stupratae respectu prolis........................ 689 § II. De adulterio................................ 689 Art. V. De bono famae, honoris, secreti et veritatis...................... 691 App. I. De iustitia distributiva . . 691 App. II. De iustitia legali .... 693 I. De tributis....................... 693 II. De tributo sucessionis . . . 697 III. De servitio militari . . . 698 IV. De aliarum legum socialium observatione ...................... 699 — 854 — Pars VIII· De VIII praecepto Decalogi................................. 700 Sect. I. De laesione veritatis seu de mendacio .... 700 Sect. II. De laesione famae............................................... 704 Cap. I. De detractione....................................................704 Art. I. De notione, divisione, et moralitate detractionis . . . ·.......704 Art. II. De causis excusantibus detractionem 708 Art. III. De restitutione ob detractionem . . 709 Art. IV. De audiente detractionem .... 711 Cap. II. De iudicio, opinione et dubio temerariis . . 712 Schol. De susurratione........................................... 713 Sect. III. De laesione honoris seu de contumelia . . . 714 Schol. De derisione.................................................... 717 Sect. IV. De laesione secreti................................................718 Dissert. II. De praeceptis Ecclesiae................................................722 Pars I. De abstinentia et ieiunio................................................ 722 Sect. I. De lege abstinentiae................................................ 724 Sect. II. De lege ieiunii.................................................... 728 Pars II. De annua confessione................................................ 733 Pars III. De communione paschali........................................... 735 Pars IV. De praevia censura librorum eorumque prohibi­ tione ........................................................... 737 Sect. I. De praevia librorum censura................................. 738 Sect. II. De prohibitione librorum...................................... 742 Cap. I. De ipsa prohibitione........................................... 742 Cap. II. De libris prohibitis........................................... 744 Art. I. De libris ipso iure prohibitis .... 744 Art. II. De libris decreto particulari prohibitis. 747 Cap. III. De exemptione a lege prohibente, et de licentia utendi libris prohibitis...... 747 Sect. III. De sanctionibus poenalibus................................ 748 Schol. De crematione corporum............................ 749 Dissert. III. De praeceptis seu officiis statuum vitae. . . . 751 Pars I. De officiis quorundam saecularium............................ 751 Sect. I. De iudicibus.............................................................751 Sect. II. De iuratis............................................................. 754 Sect. III. De accusatore et denuntiatore........................... 755 Sect. IV. De advocatis........................................................ 756 Schol. I. De reo......................................................... 757 Schol. II. De testibus . . . . ·....................... 759 Sect. V. De medicis et notariis........................................... 761 Pars II. De officiis clericorum................................................ 762 Sect. 1. Notanda praevia.................................................... 762 Schol. De reductione clerici ad statum laicalem . 765 Sect. II. De officiis clericorum........................................... 766 Cap. I. De officiis clericorum generatim .... 766 Art. I. De officiis positivis................................. 767 Schol. De coelibatu.................................................... 773 Art. II. De officiis negativis............................ 774 - 855 - Schol. De emptione et venditione obligationum et actionum.................................781 Art. III. De officio recitandi horas canonicas speciatim .......................783 § I. De obiecto praecepti.............................. 784 Punct. I. De materia recitanda .... 784 Punct. II. De tempore et modo recitandi . 785 § II. De subiecto praecepti.......................... 789 § III. De obligatione praecepti......................790 § IV. De causis excusantibus ab obligatione 792 Schol. I. De recitatione chorali.......................... 794 Schol. II. De recitatione cum socio......................796 Cap· II· De officiis aliquorum clericorum speciatim. 797 Art. I. De officiis beneficiariorum in gene­ rali ................................... 797 Art. II. De officiis parochorum in particu­ lari ..................................799 Art. III. De officiis auxiliariorum paro­ chorum inparticulari....... 804 ParsIII· De officiis religiosorum..........................................805 SeCt. I. Notanda praevia............................................... 805 Cap. I. De statu religioso........................................... 805 Cap. II. De religione................................................808 Cap. III. De admissione inreligionem................... 811 Art. I. De vocatione ad religionem . . . 811 Art. II. De ipsa admissione in religionem . 813 § I. De postulatu........................................ 814 § II. De novitiatu........................................ 815 § III. De professione religiosa .... 820 Schol. De professione in periculo mortis. . . 822 Sect. II- De officiis religiosorum................................... 823 Cap. I. De officiis substantialibus religiosorum . . 823 Art. I. De studio consequendae perfectionis 823 Art. II. De observantia votorum .... 824 § I. De voto paupertatis............................... 824 Schol. De vita communi.................................... 831 § II. De voto castitatis............................... 832 § III. De voto obedientiae.......................... 833 Art. III. De observantia regularum et con­ stitutionum ................... 835 Cap. Π. De aliis quibusdam officiis.......................... 83/ Schol. De religiosorum privilegiis.......................... 841 Brugis, typis * Les Prcsses Oruuthuuse », via dicta Gruuthuusc.