Manuale Theologiae Moralis auctore LUDOVICO WOUTERS, C. SS. R. THEOLOGIAE MORALIS ET PASTORALIS PROFESSORE EMERITO TOMUS II. CAROLUS BEYAERT, Editor Pontificius, Brugis (Belgii) APPROBATIO NIHIL OBSTAT. Noviomagi, 18 April. 1933. W. Duynstee, C. SS. R. IMPRIMATUR. Buscoduci, hac 20 April. 1933. f A. F. Diepen. Episcopus Buscoducensis. Omnia iura reservantur. Abbreviationes in allegationibus. I. 1. 2. 3. 4. Documenta ecclesiastica. A. S. S. A. A. S. C. I. C. S. R. C. 5· P- c. 6. Collect. II. Opera S. Alfonsi. i. S. Alf. Theol. Mor. I, 2 = Acta Sanctae Sedis. = Acta Apostolicae Sedis. = Codex luris Canonici. = Sacra Rituum Congregatio. Ci­ tatur Collectio, quae a S. Sede tanquani authentica approbata est. = Pontificia Commissio ad codi­ cis canones interpretandos. — Collectanea S. Congregationis de Propaganda Fide. Citatur editio 1907. — S. Alfonsus, Theologia Mora­ lis, liber 1, numerus 2. Citatur editio critica vaticana Patris Gaude. 2. S. Alt. Hom. Ap. tr. 3, n. 3 = S. Alfonsus, Homo Apostolilicus, tractatus 3, numerus 3. — S. Alfonsus, Opera Dogmatica. 3. S. Alf. Op. Dogm. Citatur editio Walter. 111. Diversa. - Intelligitur Enchiridion Sym­ i. Denz.-Bannw. bolorum et Definitionum, con­ fectum a Denziger. Citatur editio Bannwart. Ius pontificium seu Ephemeri­ 2. lus. pont. des urbanae ad % canonicas disciplinas spectantes. — II Monitore ecclesiastico. 3. Mon. eccl. 4. N. R. théol. = Nouvelle Revue théologique. 5 Linz. Quart.-Schr. Theologisch - praktische Quartalschrift. = The Ecclesiastical review. 6. Eccl. rev. = Nederlandsche Katholieke 7. N. Kath. St. Stemmen. LIBER III. De adminiculis vitae Christianae seu de sacramentis. Dicemus primum de sacramentis in genere, deinde de sacramentis in specie. TRACTATUS i. De sacramentis in genere. (S. Thom. p. 3, q. 60-65; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 1-94; Horn. Apost. tr. 14, n. 1-6).* 1 Agemus primum de sacramentis in se spectatis, deinde de ministrationc, denique de susceptione sacramentorum. Quae autem a Dogmaticis pertractantur, brevissime perstringemus, eo praesertim fine, ut integrae doctrinae habeatur conspectus, atque nexus doctrinam dogmaticam inter et moralem appareat. DISSERTATIO I. De sacramentis in se spectatis. Tradita notione summaria sacramenti, dicemus primum de exsistentia, essentia et divisione, deinde de efficacia, tum de effectibus sacramento­ rum. Pars i. De notione summaria, exsistentia, essentia et divisione sacramentorum. I. Notio summaria. Sacramentum vi vocis omnem rem sacram signi- 1 ficat. Hic autem pressius sumitur et definitur: Signum sensibile rei sacrae sanctificantis hominem, i. e. gratiae. Distinguuntur sacramenta \reteris et sacramenta Novae Legis. Priora solum significant, posteriora significant et producunt gratiam. Hinc sacramentum Veteris Legis defi\ Cfr. Bii.luart, Summa S. Thom. p. 3, t. Ill; De Smet, De sacramentis in genere ;2 Rath, Dv Sacramentis in genere ; PourraT, La théologie sacramentaire ; Schanz, Die Lehre von den Sakramentcn der kath. Kirche; Billot, De Ecclesiae sacramentis. W. M. T. Μ. II. I — 2 --- nitur: Signum sensibile, non autem efficax gratiae; sacramentum autem Novae Legis dicitur: Signum sensibile et efficax gratiae. 2 II. Exsistentia sacramentorum ut rite exhibeatur, distinguendi sunt varii hominum status, scilicet: i° Status innocentiae in paradiso; 2° Status Legis naturae, ita nuncupatus non ad exclusionem gratiae, sed ad exclusionem legis scriptae Mosaicae. Hic status pro Israëlitis viguit us­ que ad legem scriptam, pro aliis usque ad Christum ; 30 Status Legis Mosaicae, qui pro Israëlitis perduravit usque ad Christum; 40 Status Legis novae seu christianae. Porro : 1. In statu innocentiae omnium consensu nullum exstitit sacramentum. 2. In statu Legis naturae probabilius unum saltem exstitit sacramen­ tum. Scilicet, spectata voluntate Dei salvandi omnes, certo exstitit reme­ dium, quo parvuli a peccato originali liberarentur. Illud autem fuisse signum sensibile gratiae sanctificantis seu sacramentum, probabilius est, ut exponunt dogmatici (cfr. S. Thom. p. 3, q. 61, a. 3, q. 60, a. 5, ad 3 ; q. 61, a. i). 3. In statu Legis Mosaicae plura exstiterunt sacramenta, ut deducitur ex Cone. Trid. ' et ex decreto Eug. IV pro Armenis. Porro communiter admittitur, circumcisionem fuisse sacramentum. Alia huius Legis sacra­ menta enumerantur : Consecratio sacerdotum, esus agni paschalis et panum propositionis, purificationes (cfr. S. Thom. 1. 2, q. 102, a. 5; p. 3, q. 61, a. 3, ad 2). 4. In statu Legis novae sunt septem sacramenta, eaque a Christo instituta; quod est de fide e Cone. Trid.: « Si quis dixerit, sacramenta Novae Legis non fuisse omnia a lesu Christo, Domino nostro, instituta ; aut esse plura vel pauciora quam septem, videlicet Baptismum. Confir­ mationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium ; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et pro­ prie Sacramentum, anathema sit. »1 Dicta autem sacramenta a Christo immediate (non autem ab Apostolis, inspirante Spiritu Sancto) instituta esse, est doctrina certa, quamvis disputetur, num a Cone. Trid. definita sit ut veritas fide catholica credenda. Controvcrtitur, quomodo Christus instituerit sacramenta. Alii docent, Christum materiam et formam in genere tantum determinasse, iniungendo solum gestum upturn et verba convenientia, accuratiorem vero determinationem Ecclesiae relin­ quendo (sententia de institutione immediata in genere). Alii censent, Christum hunc specie gestum et haec specie verba praescripsisse, ita tamen, ut locus sit alicui latitudini, quatenus nempe Apostoli seu Ecclesiae Principes possint non Sess. 7, can. 2. \ Sess. 7, can. 1. — 3 — quidem abrogare materiam ct formam a Christo statutas, sed eas accuratius vel strictius determinare, vel etiam novis elementis adaugere, adeo ut ipse signi valor • · · · · * intra certos limites obnoxius sit Ecclesiae voluntati (sententia de institutione immediata in forma specifica pcrfectibili). Alii admittunt institutionem immedia­ tam in forma specifica fixa, ita ut Ecclesia nihil directe possit quoad validitatem, mutando vel addendo aliquid circa materiam vel formam. III. Essentia sacramentorum, i. Sacramenta novae legis constant 3 rebus et verbis; quae doctrina enuntiatur decreto pro Armenis. Patet: i° Ex S. Script, quae illud de pluribus diserte affirmat, ut de Baptismo,1 de Confirmatione,2 de Extrema Unctione. *· 2° Ex doctrina et usu Ecclesiae. Ceterum verba et res possunt moraliter intelligi, ita ut suffi­ ciat, verba et res aequivalenter haberi. 2. Res et verba in sacramentis sese habent ut materio, et forma; quae doctrina eodem decreto pro Armenis proponitur. Patet ex eo quod res sacramenti, quae de se plura significare potest (v. g. ablutio in Bap­ tismo), adeoque de se in esse signi indeterminata est, per verba ad specialem significationem determinatur, ita ut res instar materiae sit pars determinabilis, verba autem instar formae sint pars determinans· 3. Materia sacramenti distingui solet duplex, remota et proxima. Remota est res, quae in ritu sacro adhibetur, ut aqua in Baptismo; vel circa quam actio sacramentalis versatur, ut peccata in Poenitentia ; prior dicitur materia remota ex qua, altera materia remota circa quam. Pro­ xima est applicatio materiae remotae, ut ablutio in Baptismo ; vel actio, quae circa materiam remotam versatur, ut actus poenitentis in Poeni­ tentia. IV. Divisio sacramentorum. Sacramenta N. L. distinguuntur in: 1. Sacramenta mortuorum et vivorum, prout primarie instituta sunt ad gratiam dandam, scii, spiritualiter mortuis; vel ad eam augendam, scii, in spiritualiter vivis. Gratia, quae confertur homini, omni gradu gratiae destituto seu spiritualiter mortuo, dicitur gratia prima; quae con­ fertur homini, in statu gratiae constituto seu spiritualiter vivo, gratia secunda nuncupatur. Sacramenta mortuorum sunt: Baptismus et Poeni­ tentia. Sacramenta vivorum: Confirmatio, Eucharistia, Extrema Unctio, Ordo et Matrimonium. 2. Iterabilia et non iterabilia, prout eidem pluries vel semel tantum possunt conferri. 3. Necessaria et non necessaria, prout a singulis debent vel non debent ’. Matth. XXVIII, 19. · ’. Act. Apost VIII, 15, 17. '. lac. V, 14. 4 — 4 — suscipi. Ex iis, quae debent suscipi, alia necessaria sunt necessitate medii ct praecepti, alia necessitate solius praecepti. Baptismus omnibus (can. n. 737), Poenitentia omnibus post Baptismum in mortale lapsis necessa­ ria sunt necessitate medii et praecepti (can. 901 et 906). Eucharistia certo necessaria est necessitate praecepti (can. 859, § 1 et 4, 864, § 1) ; de necessitate medii disputatur. Confirmatio et Extrema Unctio non sunt necessaria necessitate medii; quatenus necessaria sint necessitate praecepti gravis, disputatur. Denique Matrimonium et Ordo non sunt necessaria nisi soli communitati ; quae singula suo loco evolventur. 4. Formata et informia, prout statim ac recipiuntur gratiam confe­ runt, vel ob obicem saltem non statim eam producunt. Ex informibus autem alia, sublato obice, reviviscunt, i. e. gratiam conferunt, alia non reviviscunt (S· Alf. VI, 6)· 5. Denique sacramentum dicitur validum vel invalidum, prout nihil vel aliquid deest ad illud constituendum. Pars II. De efficacia seu vi productiva sacramentorum. 5 Quaeritur, num sacramenta vere producant gratiam etc.; de ipsis effectibus parte secutura sermo est. lam vero: i. Sacramenta N. L. conferunt gratiam ex opere operato, seu sunt vere causae efficientes gratiae. Propositio statuitur contra Protestantes et Modernistas, estque de fide ex hisce Cone. Trid. : « Si quis dixerit per ipsa N. L· Sacramenta ex opere operato non conferri gratiam,... a. s. » ’ II. Sacramenta solum tanquam causae instrumentales ad gratiam producendam concurrunt; causa principalis, quae sacramentis tanquam instrumentis utitur, est solus Deus; nulla enim creatura tanquam causa principalis effectum, qui ordinem omnis creaturae excedit, producere potest.3 III· Modus, quo sacramenta ad producendam gratiam concurrunt, diversimode exponitur. Alii docent, sacramenta, quae moraliter sunt actiones Christi, infinita et infallibili virtute movere Deum, ut gratiam conferat (doctrina causalitatis moralis)· Alii censent, sacramenta non immediate producere gratiam, sed efficere in subiecto titulum, qui quan­ tum est de se exigit gratiam (doctrina causalitatis intentionalis). Alii docent, sacramenta physice et immediate producere gratiam (doctrina ‘. Sess. 7, can. 8. ----- ’. Cone Trid. Scss. 6, cap. 7. — 5 — causalitatis physicae). Haec est sententia S· Thomae (i. 2, q· 112, a. 1, ad 2; 3, q. 62, a. I, 3, 4, 6). Pars III. De effectibus sacramentorum. Effectus sacramentorum sunt: Gratia et character. Prior omnibus sacramentis communis est, alter tribus proprius est, scilicet Baptismo, Confirmationi et Ordini. SECTIO I. De gratia. I. Gratia collata. Gratia, quam conferunt sacramenta, est gratia 6 sanctificatis, et sacramentalis. 1. Gratia sanctificans, a) Omnia sacramenta rite dispositis conferunt gratiam sanctificantem. Sequitur ex dictis de efficacia sacramentorum. Gratiae autem sanctificanti annectitur aut infusio virtutum supematuralium et donorum Spiritus S., scilicet si confertur gratia prima; aut prae­ dictorum augmentum, nimirum si confertur gratia secunda. b) Baptismus et Poenitentia per se conferunt gratiam primam; per accidens, scilicet si quis in statu gratiae modo debito ea suscipit, gratiam secundam, i- e. gratiae augmentum. c) Extrema Unctio confert per se et primarie gratiam secundam; per se, sed secundarie, gratiam primam. Cetera sacramenta per se conferunt gratiam secundam, per accidens (saltem multo probabilius) gratiam pri­ mam. Casus autem obtinet, si quis in statu peccati mortalis sacramentum suscipit, bona fide et cum attritione, quae sese ad omnia peccata com­ missa extendit· Ratio istius sententiae est, quia sacramenta secundum Trid. conferunt gratiam non ponentibus obicem. lam vero qui bona fide et attritus est, non ponit obicem gratiae, ut patet ex sacramentis mortuo­ rum (S. Thom. 3, q. 72, a. 7; qu. 79, art. 3; Suppi, q. 30, a. 1 ; S. Alf. VI, 6, 269 et 731). 2. Gratia sacramentalis, i. e· quoddam divinum auxilium ad conse­ quendum finem, tali sacramento proprium (S. Thom 3, q. 62, a. 2). Quisnam autem finis singulis sacramentis proprius sit, dicetur, ubi de singulis sacramentis sermo erit. Porro : a) Per sacramenta conferri gratiam sacramentalem deducitur primum e Cone. Flor., quod edicit: «Unumquodque sacramentum ad finem proprium et distinctum ordinatur. » Atqui sacramentum finem proprium — 6 — consequi nequit, nisi producat effectum seu gratiam sibi propriam, a. v. gratiam sacramentalem. Deinde si omnia sacramenta eandem conferrent gratiam, non differrent nisi ritu externo, nec ratio fuisset instituendi diversa sacramenta, nec pateret, cur unum magis necessarium sit quam aliud. b) In quo praecise consistat gratia sacramentalis, non una est theolo­ gorum sententia. Secundum propugnatores causalitatis intentionalis gra­ tia sacramentalis consistit in gratiis actualibus, alicui Sacramento pro­ priis, quae exiguntur eodem titulo ac gratia sanctificans. Secundum alios gratia sacramentalis est ipsa gratia sanctificans, quatenus datur per tale sacramentum ; gratia autem sanctificans, per tale sacramentum data, ordinatur ad fines talis sacramenti, et consequenter dat ius ad reci­ piendas, suo scilicet tempore, gratias actuales, quibus finis talis sacra­ menti obtineatur. Ita v. g· gratia sanctificans, in Baptismo collata, est regenerativa et conservativa vitae spiritualis; in Confirmatione roborativa et perfectiva etc. Secundum Tho mistas gratia sacramentalis est gra­ tia sanctificans cum intrinseca modificatione, vi cuius gratia sanctificans ad effectus sacramento proprios ordinatur, una cum iure ad gratias actuales in ordine ad illos effectus accipiendos. Hinc secundum illos v. g. gratia sanctificans, in Baptismo collata, vi praedictae modificationis est regenerativa et conservativa vitae spiritualis etc. 7 IL Mensura secundum quam sacramenta conferunt gratiam, i. Sa­ cramenta specie distincta probabilius aequaliter dispositis inaequalem conferunt gratiam· Sacramenta enim differunt dignitate; digniori autem causae dignior respondet effectus. 2. Sacramenta solo numero distincta aequaliter dispositis aequalem gratiam, inaequaliter dispositis inaequalem conferunt. Cone. Trid.1 id diserte docet de Baptismo. Hinc etiam de aliis praesumi debet. SECTIO II. De charactere. 8 I. Exsistentia characteris sacramentalis. Tria sacramenta, scilicet Baptismus, Confirmatio et Ordo imprimunt in anima characterem, i. e. signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari nequeunt. Est de fide e Cone. Trid. : « Si quis dixerit, in tribus Sacramentis, Baptismo scilicet, Confirmatione, et Ordine, non imprimi characterem in anima, h. e. signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt ; anathema sit. » ’ Ita etiam docet can. 732, § 1. ‘. Scss. 6. cap 7. Sess. 7, can 9. — 7 — II. Natura characteris sacramentalis a diversis diversimode exponi- 9 tur. Omnes autem in hoc conveniunt, characterem esse qualitatem spiri­ tualem, a gratia sanctificante distinctam, et esse potentiam, qua homo capax fit vel sacra recipiendi ut in Baptismo, vel sacra tradendi ut in Confirmatione et Ordine (S· Thom- 3, q. 63, a. 1 et 2). Disputant autem, prout vel physicam vel moralem causalitatem propugnant, utrum sit potentia physica an moralis tantum; quocirca confer Dogmaticos. ♦ SCHOLION. De informitate et reviviscentia sacramentorum. 1. Informitas. 1. Informitas sacramenti consistit in eo, quod sacra- 10 mentum valide recipitur, sed ob obicem fructum i. e. gratiam non produ­ cit. Dicitur ob obicem, sive materialem, sive formalem, prout inculpabili­ ter vel culpabiliter ponitur. 2. Sex sacramenta certo possunt esse informia; de sola Poenitentia disputatur, num possit informiter, i· e. valide, sed sine fructu recipi. II· Reviviscentia; quocirca plura exponenda veniunt. 11 i. Notio. Reviviscentia consistit in eo, quod sacramentum valide, sed sine fructu receptum postea, sublato obice et signo sacramentali cessante, gratiam producit. Dixi « signo sacramentali cessante. » Hinc posito, S. Eucharistiam cum obice receptam, obice ante specierum consumptio­ nem sublato, gratiam Eucharisticam producere,1 non haberetur sacra­ menti reviviscentia, quia fructus produceretur, remanente signo sacra­ mentali. 2. Sacramenta, quae reviviscunt, haec sunt: a) Baptismus certo potest reviviscere; quod patet ex eo, quod secus ii, qui sine fructu Baptismum recepissunt, peccati originalis aliorumque peccatorum ante Baptismum commissorum remissionem obtinere ne­ quirent- Etenim peccatum originale aliaque peccata ante Baptismum commissa non remittuntur nisi per Baptismum re vel voto susceptum. Atqui ii, qui semel Baptismum receperunt, iam nequeunt illum recipere ; neque re, quia Baptismus iterari nequit; neque voto, quia si novus Bap­ tismus impossibilis est, etiam votum novi Baptismi excluditur. b) Confirmatio, Ordo, Matrimonium et Extrema Unctio multo proba­ bilius reviviscere possunt. Secus enim ii, qui dicta sacramenta infructuose — utut inculpabiliter — recepissent, gratia sacramentali, quae homini in variis vitae statibus adeo necessaria est, destituti manerent; siquidem I ‘. Num id locum habeat, vide in tr. de Euch. Confirmatio et Ordo nullatenus, Matrimonium, stante eodem vinculo, iterari nequit. Denique Extrema Unctio, eodem periculo persistente, saltem non licite iteratur. c) Poenitentia num reviviscere possit, dubium est; tum quia dubium est, num possit esse informis i. e. valida et infructuosa; tum quia iterari potest. d) 5. Eucharistia, saltem si sacrilege suscepta est, fere communiter dicitur non reviviscere : tum quia toties iterari potest ; tum quia sequere­ tur absurdum, eum qui saepissime sacrilege communicasset, si postea vere poeniteret, illico gratia cumulari. 3. Tempus reviviscendi. Baptismus, Confirmatio et Ordo possunt sem­ per reviviscere, quum nequeant unquam iterari, et vi characteris aliquo modo in esse perseverent. Matrimonium reviviscere potest, quamdiu idem vinculum matrimoniale persistit. Quo disrupto, gratia sacramentalis iam aut non est necessaria, aut per novum matrimonium acquiri potest. Extrema Unctio saltem reviviscere potest, quamdiu perdurat idem periculum. Denique Poenitentia, si sacramentis reviviscentibus accenseri debeat, dicenda est posse semper reviviscere. 4. Requisita ad rcvivisccntiam. Si quis sacrilege recepit sacramentum, vel post illud susceptum graviter peccaverit, per se requiritur contritio vel attritio cum absolutione sacramentali ; per accidens, data bona fide, sufficit — ut multo probabilius docetur — attritio cum sacramento vivorum bona fide suscepto. Ratio est, quia talis homo versatur in statu peccati mortalis. /Xtqui ut mortale remittatur, sicque reviviscentiae sa­ cramenti locus detur, per se requiritur contritio vel attritio cum abso­ lutione sacramentali, per accidens sufficit attritio cum sacramento vivo­ rum (S· Alf. VI, 6, 87, 444). Extra hos casus: a) Certo sufficit attritio, ut reviviscant Baptismus et Poenitentia. Sufficit enim dispositio in ipsa receptione requisita. b) Per se requiritur contritio, per accidens probabilissime sufficit attritio, ut reviviscat Extrema Unctio, quia hoc sacramentum cum attri­ tione bona fide susceptum probabilissime fructum producit. c) Per se requiritur contritio, per accidens probabilius sufficit attritio, ut reviviscant Confirmatio, Ordo et Matrimonium, quia ista sacramenta cum attritione bona fide suscepta probabilius fructum producunt (n. 6). 5. Modus quo reviviscentia locum habet diverso modo exponitur, prout diverso modo explicatur causalitas sacramentorum. Fautores causalitatis moralis docent, valorem sacramenti recepti in acceptatione divi­ na moraliter perseverare, atque, remoto obice, Deum ad infusionem gra­ — 9 — tiae movere. Defensores causalitatis intcntionalis dicunt, remanere titu­ lum exigitivum gratiae, eumque, remote obice, gratiam producere. Pro­ pugnatores causalitatis physicae reviviscentiam Baptismi, Confirmationis et Ordinis tribuunt characteri ; reviviscentiam aliorum sacramentorum alii eorum negant, alii a determinatione quadam habituali in voluntate repetunt, alii pro hisce casibus ad causalitatem moralem recurrunt. 6. Gradus reviviscentiae videtur respondere dispositioni actuali subiecti.1 DISSERTATIO II. De ministratione sacramentorum. Pars I. De persona ministrante. Minister sacramenti est ille, cui legitima auctoritate competit adminis- 12 tratio sacramentorum. Distinguitur duplex, scii, principalis et secunda­ rius, prout administratio sacramentorum alicui competit propria auctori­ tate, vel auctoritate a primario ministro communicata. Minister principa­ lis est Christus ut homo. Minister secundarius est solus sacerdos primi vel secundi ordinis. Excipe Baptismum et Matrimonium. De istis ube­ rius in tractatu de singulis sacramentis. Pars II. De modo ministrandi. Quoad modum ministrandi sacramenta haec generatim notat can. 731, § i : Cum omnia sacramenta Novae Legis, a Christo Domino nostro instituta, sint praecipua sanctificationis et salutis media, summa in iis opportune riteque administrandis ac suscipiendis diligentia et reverentia adhibenda est. Quibus praemissis, dicemus primum de requisitis ad ministrationem validam, deinde de requisitis ad ministrationem licitam. SECTIO I. De requisitis ad ministrationem validam. I. Ad ministrationem validam sacramentorum non requiruntur in 13 ministro fides er sanctitas. Quoad fidem est de fide respectu Baptismi;’ certum respectu aliorum sacramentorum. Quoad sanctitatem est de fide.’ Cfr. Cone. Trid. Sess. 6, Cap. 7. ----- ’. Cone. Trid. Sess. 7, de Bapt. can. 4. ----- ’. Cone. Trid. sess. 7, dc Sacram, can. 12. ΙΟ — Ratio est, « quia ministri Ecclesiae instrumentaliter operantur in sacra­ mentis... sicut autem supra dictum est, instrumentum non agit secundum propriam formam aut virtutem, sed secundum virtutem eius, a quo movetur » (S. Thom. 3, q. 64, a. 5). Hinc efficientia sacramentorum non pendet a dispositione ministri (S. Alf. VI, 13)· II. Requiruntur ad validem sacramentorum ministrationem intentio, et alia quaedam, de quibus singillatim agemus· CAPUT I. De intentione. 14 I. Notio. Intentio hic intelligitur: Voluntas deliberata conficiendi sa­ cramentum. 15 II. Divisio. Intentio distinguitur: 1. Ratione sui in actualem, virtualem, habitualem et interpretativam. Actualis habetur, quando minister eo tempore, quo conficit sacramentum, actu vult illud conficere. Est reflexa seu potius in actu signato, si habe­ tur expressa et formalis volitio conficiendi sacramentum ; in actu exer­ cito, si quis actu vult quidem, sed tamen minus expresse et formaliter sacramentum conficere, ut si quis cognoscens ritum ut sacramentum, sub hac cognitione eum ministrat, rirlualis habetur, quando quis actu expli­ cite voluit conficere sacramentum, eaque voluntas non quidem actu, sed tamen virtute perseverat, ita ut vi voluntatis habitae operetur, ut si quis ex intentione celebrandi Missam vestes induit et cetera peragit, etiamsi forte tempore ministerii omnino distractus sit. Habitualis intentio est, si quis actu explicito voluit conficere sacramentum eaque voluntas non quidem retractata est, sed tamen virtute non perseverat. Interpretiva habetur, quando quis neque actu explicito vult neque actu explicito voluit sacramentum conficere, sed praesumitur illud voliturus, si cogita­ tio de eo incideret * (3. Alf. VI, 15). 2. Ratione obiecti in mere externam et internam- Mere externa habe­ tur, quando quis vult et exterius serio facit solum ritum externum, sed caret animo conficiendi sacramentum, vel etiam contrarium intendit. Dicitur mere externa, quia, etsi in se interna sit, tamen obiectum eius totum externum est, scii, sola positio ritus externi. Interna habetur, quando quis vult ritum externum quatenus sacer est, vel saltem ab Ecclesia pro tali habeturRatione obiecti praeterea distinguitur in determinatam et indetermina'. Alii interpretativam dicunt, quam alii habitualem implicitam vocant. tam, prout res intenta certa est et definita; vel incerta est, ut si quis intendit ex multitudine hostiarum decem tantum consecrare. 3. Ratione modi in explicitant et implicitam, prout quis expresse vult tale sacramentum cognitum et cogitatum, vel voluntate generaliori vult tale sacramentum, sive non cognitum sive cognitum sed non cogitatum. Ratione modi etiam distinguitur in absolutam et conditionatam, prout quis intendit conficere sacramentum independenter vel dependenter ab aliqua circumstantia vel eventu, ut si quis aliquem absolvit sub condi­ tione: si attritus es; vel: si restitueris. III. Intentio requisita. Est de fide, requiri intentionem eamque « sal- 16 tem faciendi quod facit Ecclesia. » 1 Quae ut evolvantur et compleantur, observes haec: i. In se non requiritur intentio actualis, sed sufficit virtualis; habitua­ lis non sufficit, multo minus interpretativa ; metus vero intentioni non obstat. Dixi : a) Non requiritur intentio actualis, sed sufficit virtualis. Nam censen­ dum est> sufficere intentionem, quae vere in actum seu ritum sacramentalem influit, ideoque causa eius dici potest. Eiusmodi autem non solum est intentio actualis, verum etiam virtualis. Accedit quod intentio actua­ lis non semper est in potentia hominis, eiusque necessitas anxietatibus de sacramentorum validitate ansam praeberet (S· Thom. 3 p. q. 64, a· 8, ad 3;2 S- Alf. VI, 17, 18). Coroll. Valide agit sacerdos, qui de more se confert ab baptisterium, confes­ sionale vel altare ibique baptizat, absolvit vel consecrat ; habetur enim saltem intentio virtualis; immo practice passim adest intentio actualis etsi remissa. — Item valide consecrat sacerdos, qui supra corporale posuit hostias consecrandas, etsi tempore consecrationis de iis non cogitet. — Immo generatim dicendum, im­ prudenter de valore actus dubitare qui ritum requisitum posuit, nisi intentionem debitam expresse excluserit (S. Alf. VI, 18). b) Non sufficit habitualis; siquidem admitti nequit, sufficere inten­ tionem, quae nullatenus in actionem ministri influit; cuiusmodi est inten­ tio habitualis (S. Alf. VI, 16). Multo minus, ut patet, sufficit interpreta­ tiva (S. Alf. VI, 16). ‘. Cone. Trid. sess. 7, de Sacram, can. II. ----- *. S. Thomas 1. c. dicit quidem. < Licet ille qui aliud cogitat, non habeat actualem intentionem, habet tamen... habitualem, quae sufficit ad perfectionem sacramenti. > At respondet S. Alfonsus: « Pro intentione autem habituali S. Doctor hic sine dubio intelligit virtualem ; nam immediate post sic subdit: Puta cum sacerdos accedens ad baptizandum, intendit facere circa baptizandum quod facit Ecclesia; unde si postea in ipso exercitio actus cogitatio cius ad alia rapiatur, ex virtute (nota) primae intentionis perficitur sacramentum » (VI, 18). 12 c) Metus non obstat, quia, ut ponimus, non tollit voluntarium (S. Alf. VI, 19). Excipe tamen matrimonium, ut suo loco dicetur. 2. Quoad obiectum requiritur intentio seu voluntas conficiendi sacra­ mentum. Statuitur contra eos qui censent sufficere intentionem exter­ nam, a. V- sufficere, ut quis exterius serio ponat ritum externum, etiamsi interne nolit conficere sacramentum. Haec doctrina, primum a Rolando Bandinello propugnata, postea ab Ambrosio Catharino (1553) resuscitata, hodiedum fere communiter derelicta est atque iure reici videtur. Etenim i°, ut diximus, de fide est, requiri in ministro intentionem « saltem fa­ ciendi quod facit Ecclesia. » Atqui haec verba intelligenda videntur iuxta sensum, quem in scholis habebant, a· v. de intentione faciendi quod Ecclesia intendit per ritum efficere. 2° Damnata est ab Alex· VIII prop. 28: «Valet Baptismus collatus a ministro, qui omnem ritum externum formamque baptizandi observat, intus vero in corde suo apud se resolvit : Non intendo quod facit Ecclesia. » 1 Omnino videtur hic sermo esse de eo, qui ritum externum exterius serio ponit. Ergo hoc non sufficit. 3° Missale Rom. haec habet: « Si quis habeat coram se undecim hostias et in­ tendat consecrare solum decem, non determinans, quas decem intendit,... non consecrat, quia requiritur intentio, »s utique uti Missale, spectato sensu obvio, supponit, consecrandi, eaque determinata (S. Alf. VI, 23). Sufficit tamen, ut minister implicite velit sacramentum conficere, puta, ut velit ritum ceu sacrum, ut velit facere quod Christus instituit, quod facit Ecclesia, quod a Christiano petitur, etc. Coroll I. Non valet sacramentum: l° si quis ritum externum ponit sine ulla intentione; quod v. g. locum habebit, si quis non ponat actum humanum, puta si in somno vel in ebrietate aliquem baptizet ; 2° si quis ritum externum peragit ioci vel irrisionis vel solius exercitii causa. Coroll. II. Valere potest sacramentum, etsi quis ritum a se positum non habeat pro sacramental i, modo vere velit v. g. quod instituit Christus, quod petit is qui sacramentum admittit, etc. Hinc haeresis vel infidelitas per se non est ratio dubitandi de intentione requisita ; ’ secus si accedat odium christiani nominis, quod v. g. in iudaco facile suspicari possumus. 3. Quoad terminum intentio ferri debet in personam vel materiam determinatam; sufficit tamen, ut intentio dirigatur ad personam vel integram materiam praesentem, quin dirigatur ad partes in individuo. Invalide vero consecrat, qui vellet ex undecim hostiis decem consecrare, easque decem non determinaret. 4. Quoad modum — signanter quoad sacramentum sub conditione conficiendum — plura notanda sunt‘. Denz.-Bannw. n. 1318. ----- *. De Defectibus, tit. 7, n. 1.----- S. Off. 18 Dec. 1872 (Collect, η. 1392)· — 13 — a) Sacramentum, collatum sub conditione de praesenti vel de praete­ rito, generatim statim valet aut non valet, prout verificatur aut non verificatur conditio. Dixi « generatim », quia disputatur, num valeat sa­ cramentum collatum sub conditione naturaliter non cognoscibili; ut si quis aliquem absolveret, si esset praedestinatus. Porro negandum vide­ tur, quia « cum Deus commiserit administrationem sacramentorum cog­ nitioni et voluntati hominum, nequit apponi conditio quae non possit cadere sub humana cognitione. » (S· Alf. VI, 26). b) Sacramentum, collatum sub conditione de futuro (puta: Absolvo te, si restitues, i. e. ubi primum restitueris), generatim non valet, neque ante neque post conditionem impletam. Non ante conditionem impletam, quia non habetur intentio sacramentum ante impletam conditionem con­ ficiendi ; non post conditionem impletam, quia tunc materia et forma iam non amplius exsistunt (S. Alf. 1. c.). Dixi generatim, quia excipitur matrimonium, quod sequitur naturam contractus· Contractus autem sub conditione initus, impleta conditione, perficitur. SCHOLION. De ministratione simulata sacramenti. Auctores in exponendis natura et moralitate ministrationis sacramenti simulatae seu fictae non conveniunt. Ita dicendum nobis videtur: 1. Notio, i. Simulata ministratio sacramenti pleno sensu sumpta con- 17 sistit in eo, quod quis utitur materia et forma sacramenti, idque ita, ut significet voluntatem conficiendi sacramentum, quam tamen reipsa non habet (S. Alf. VI, 60 et 61, ubi negat simulationem, quia desunt materia et forma). 2. Simulata ministratio sensu minus pleno accepta habetur, quando quis utitur materia aut forma sacramenti, idque denuo ita, ut significet voluntatem conficiendi sacramentum, quam re vera non habet (S. Alf. 1. c.). Utraque simulata ministratio dicitur formalis vel materialis, prout deceptio proximi intenditur ut finis, vel eligitur ut medium. 3. Simulata sacramenti ministratio improprie sumpta consistit in eo, quod quis adhibet aliquid, quod materiae et formae sacramenti aut alter­ utrius speciem refert, idque eo fine, ut censeatur sacramentum confi­ cere. Ab omni simulata ministratione differt dissimulatio negati sacramenti, quae locum habet, quando quis adhibet aliquid, quod materiae et formae vel alterutrius speciem refert, eo fine ut occultet negationem sacra- — 14 — menti ; puta si quis indisposito loco absolutionis impertit benedictionem, ne denegatio absolutionis aliis prodatur (S. Alf. VI, 59). 18 II. Moralitas. 1. Simulatio sacramenti pleno sensu accepta graviter mala est, quia continet mendacium sacrilegum, i. e. mendacium quod, utpote per ritum sacramentalem commissum, in ipsum sacramentum re­ dundat, eique gravem iniuriam infert. Adde, dictum mendacium saepius futurum esse graviter nocivum. Accedit prop· 29 ab Innoc. XI damnata : < Urgens metus gravis est causa sacramentorum administrationem si­ mulandi ; » 1 quocirca notes; i° per illam propositionem saltem damnari simulationem sacramenti pleno sensu acceptam; 20 auctores dictae pro­ positionis eam intellexisse de simulatione materiali (S. Alf. VI, 59) ; hinc a fortiori reicienda est formalis. 2. Simulatio sacramenti sensu minus pleno accepta pariter graviter illicita videtur, quia argumentum modo allatum etiam valet, si menda­ cium per ritum partialem sacramenti committitur.2 3. Simulatio sacramenti improprie sumpta per se satis probabiliter non est graviter illicita; cum enim ritus sacramenti neque integre neque partialiter adhibeatur, videtur deesse iniuria sacramento illata, ita ut restet solum mendacium. Dixi per se, quia aliunde grave peccatum potest committi, puta contra caritatem vel etiam contra iustitiam respectu subiecti, cui ita denegatur sacramentum, ex caritate vel ex iustitia debitum. 1 4. Dissimulatio negati sacramenti, accedente iusta causa, per se licita est. In casu enim neque iniuria infertur sacramento; neque committitur mendacium, sed solum occultatur veritas (S. Alf. VI, 59). Dixi per se, quia iterum aliunde grave peccatum haberi potest, puta respectu subiecti, quod potest habere grave ius, ne veritas ei occultetur. Atque haec quae de simulata ministratione sacramenti diximus, serva­ tis servandis, etiam simulatae susceptioni applicentur. Coroll. I. Neque simulatio sacramenti neque peccatum est: 1. Materiam et formam exercitii causa ponere, quia non significatur, confici sacramentum, ideoque mendacium deest; neque positio ritus exercitii causa ali­ quam sacramento iniuriam infert. 2. Ad infamiam vitandam coram communicare fingente consueta verba proferre non porrigendo, sed in ciborio reponendo hostiam (S. Alf. VI, 61). Attamen casus parum practicus est. 3. Ingredi confessionale, ibique alloqui confessarium de aliquo negotio. « Cum enim ibi desit materia et forma, nescio intelligere ubi sit simulatio sacramenti. » ‘. Denz.-Bannw. n. 1179. ----- ’. Cfr. S. Off. 6 Sept. 1625 (Denz.-Bannw. η. 1489)· j ίI — i5 — (S. Alf. VI, 60). Neque habetur mendacium, nisi quis «accederet cum intentione, ut circumstantes credant ipsum confiteri» (S. Alf. 1. e.); secus si illud faceret, ut aliis occultaret, quod non confiteretur. 4. In contrahendo matrimonio, ad quod quis cogitur, simulare consensum ; siquidem eiusmodi consensus invalidus est, ita ut desint materia et forma sacra­ menti. Neque peccatur, quia simulatur consensus, quia ob impedimentum obstans verba consensus cum restrictione non pure mentali proferri possunt, ita ut men­ dacium quoque desit (S. Alf. VI, 62). Coroll. II. Simulatio sacramenti vel saltem grave peccatum est: 1. Proferre sine intentione verba absolutionis super indispositum vel consecra­ tionis super panem, vel in Missae celebratione verba consecrationis omittere; quin etiam ex cap. De homine 7, de cel. miss, gravius peccaret sacerdos qui in Missa non consecraret, quam qui sacrilege consecraret et communicaret (S. Alf. VI, 59, 6l)’ 2. Hostiam non consecratam pro consecrata tradere; hic quidem non haletur simulatio sacramenti, sed cooperatio ad idololatriam saltem materialem (S. Thom. 3 p. q. 80, a. 6, ad 2; S. Alf. VI, 61). CAPUT II. De aliis requisitis. Ut sacramentum valide conficiatur, praeter intentionem requiruntur haec : I- Minister ritum externum ponat modo humano seu per actum 1P humanum. Nequit enim admitti, Christum ita instituisse sacramentum, ut confici possit per actum, qui non sit humanus ; ut si plane ebrius vel dormiens baptizaret. Ceterum in casu — practice saltem — etiam deerit intentio requisita (S· Alf. VI, 16). II. Idem minister materiam applicet et formam pronuntiet. Id, si 20 de Baptismo sermo est, certum videtur, tum quia secus verba formae non verificantur ; tum quia S. C. de Disc. Sacr. ‘ Baptismum alio modo collatum invalidum declaravit, additis hisce: Doctrina catholica certis­ sime tenet, ab uno eodemque ministro poni debere materiam simulque formam baptismatis proferri ; secus enim forma ego te baptizo, ego te abluo falsitate laboraret (S. Thom. 3, q. 67, a. 6, ad 3). Idem fere certum videtur quoad Confirmationem, Extremam Unctionem et Ordinem, spec­ tatis nimirum tam analogia cum Baptismo, quam doctrina theologorum et praxi Ecclesiae- Accedit quod secus unio moralis in sacramento non satis salvari videtur. Excipe sacramentum Poenitentiae, cuius natura contrarium requirit. Quoad sacramentum Eucharistiae quaestio poni nequit. Ceterum notes : i. Diversi ministri possunt valide ministrare sacramentum, quod par’. 17 Nov. 1916 (A. A. S. 1916, p. 479); cfr. Rit. Rom. tit. 2, c. 1, n. 10. — ι6 — tibus constat — si dederis, illud contingere; de qua conferas tract, de Extrema Unctione — modo singulae partes ab uno eodemque minis­ tro integre, i. e. suis materia et forma ponantur. Patet ex dicendis tract, de Extrema Unctione. Illud tamen, utpote graviter ritui contra­ rium, extra casum necessitatis sub gravi prohibitum est 2. Etiamsi sacramentum non constet partibus, tamen plures ministri possunt valide unum idemque sacramentum conficere, modo singuli ponant omne id, quod ad sacramentum requiritur. Suadetur primum quoad alia sacramenta ex analogia cum sacramento Eucharistiae, quod certo a pluribus simul confici potest. Ratio autem est, quia singuli minis­ tri non conficiunt sacramentum nisi in persona Christi, ideoque in et cum Christo unum sunt. Deinde cum singuli, uti ponimus, potestate con­ ficiendi sacramentum potiantur, omniaque requisita exhibeant, non appa­ ret, aliquid singulorum collationi deesse (Cfr. S. Thom. p. 3, q. 67, a. 6; q- 82, a. 2, ad 2; S· Alf. VI, 120, 232; can. 803). Verum etiam illud graviter illicitum est, excepta consecratione in ordinatione presbytero­ rum et consecratione Episcoporum. Etiamsi plures sacramentum conficiant, unum tamen erit sacramentum, quia Christus, qui est unus minister principalis, unum per plures efficit (S. Thom. p. 3, q. 67, a. 6). 3. Denique unus idemque potest pluribus simul sacramentum conferre, puta plures baptizare vel absolvere. Id tamen extra casum necessitatis pariter illicitum est (S. Alf. VI, 29). 21 22 III. Minister sacramentum subiecto a se distincto conferat. Eruitur tam ex doctrina communi theologorum et praxi constanti Ecclesiae, quam ex forma plurium sacramentorum. Accedit quod Innoc. III nullum declaravit Baptismum, quem quidam ludaeus in mortis periculo sibi ministraverat, addita hac ratione: « Cum inter baptizantem et baptizatum debeat esse discretio, sicut ex verbis Domini colligitur evidenter, dicentis Apostolis: Ite, baptizate omnes gentes in nomine, etc. » (S· Thom. q. 66, a. 5, ad 4; q. 82, a. 4, ad 2).1 Excipe SS. Eucharistiam et Matrimonium. IV Minister materiam et formam debite uniat; quia debent unum constituere signum. Sufficit autem unio moralis seu potius ea unio, qua \trba formae secundum communem aestimationem materiam afficiunt, itaque unum cum ea constituunt (S. Alf. VI, 9). lam vero: i. In Baptismo, Confirmatione, Ordine et Extrema Unctione certo sufficit, ut materia et forma in aliqua sui parte coexsistant, seu ut una Cfr. Ius Décret 4. III. 42. — V — inchoetur, antequam absolvatur altera. Pariter sufficere videtur, ut for­ ma pronuntietur immediate ante vel immediate post applicationem ma­ teriae. Ratio est, quia etiam in hac hypothesi verba « Ego te baptizo » etc., « Signo te » etc., videntur adhuc significare actualem applicationem materiae. Accedit, quod S. Off. pluries resolvit, sacramentum Presbyte­ ratus non esse iterandum casu, quo Episcopus immediate ante orationem Oremus manum extensam habuerit super Ordinandos;1 item casu, quo ordinandus instrumenta tetigerit post prolatam formam.2 Quae resolu­ tiones etiam Baptismo, Confirmationi et Extremae Unctioni applicandae videntur. Attamen ratio dubitandi quoad haec tria sacramenta, signanter quoad Baptismum, desumitur ex eo quod S. Off. 2 Maii 1858 declaravit, Baptismum esse sub conditione repetendum semper ac « omnino com­ pleta ablutione, forma pronuntietur, vel contra, absoluta pronuntiatione formae, ad ablutionem procedatur. * Ceterum mora brevissima dubium, mora autem unius Pater noster nullum redderet sacramentum (S. Alf. 1. c.). Ad liceitatem requiritur, ut materia et forma perfecte coexsistant. 2. In Poenitentia, quia per modum iudicii instituta est, maius interval­ lum intercedere potest. 3. In Matrimonio semper habetur unio materiae et formae, quando consensus unius ponitur, consensu alterius non retractato ; habet enim et sequitur naturam contractus (S. Alf. VI. 9). 4. In Eucharistia potius de praesentia materiae quam de eius cum forma unione sermo est; hic autem requiritur, ut materia physice prae­ sens sit, quia secus verba « hoc » et « hic » non verificantur (S. Alf. VI, 9)· V. Minister neque materiam neque formam substantialiter vitiatam 23 adhibeat. lam vero : 1. Mutatio substantialis materiae habetur, quando adhibetur res, quae aestimatione communi differt a re, quam adhibet Ecclesia, ut si in Baptismo adhibeas vinum loco aquae. Si tamen materia re eadem est, sive integre sive quoad maiorem quantitatem, sed diverso nomine vocatur atque ad diversum usum adhibetur, potius dubie valida quam certo inva­ lida est, ut si quis humore fluente ex vite baptizaret (S. Alf· VI, 11)· 2. Substantialis mutatio formae habetur, quando verba secundum communem aestimationem habent sensum diversum ab eo, qui e mente Christi exprimi debet (S. Alf. λ7!, ii, 221). Si mutatio fit in verba, quae ‘. 12 Sept. 1877; 30 Nov. 1898; 14 Dec. 1898. ----- ’ 17 Mart. 1897. ----- ’· Ad­ vertas tamen, tempore responsi dati magis quam hodiedum de valore Baptismi ita collati dubitatum fuisse. Quo spectato una cum declarationibus quoad Ordinem postea editis, licet dubitare, num S. Congr. iterum interrogata idem foret respon­ sura. ---- 4. Rit. Rom. tit. 2, cap. i, n. 8; tit. 5, cap. i, n. 18. W. Μ. T. Μ. II. a — ι8 — duplici sensu accipi possunt, sacramentali scilicet et alieno, mutatio sub­ stantialis vel accidentalis est. prout minister alienum vel sacramentalem sensum intendit; siquidem etiam in communi hominum commercio sen­ sus ambiguus per ipsum loquentem debet determinari. Praeterea fieri potest, ut mutatio, spectato solo sensu grammatico, substantialis, de facto accidentalis vel substantialis sit, prout ex inadvertentia vel inscitia aut ex mente haeretica procedit. Ita si quis in consecratione ex inadver­ tentia diceret: « Hic loco: Hoc est Corpus meum, » consecratio valeret; secus si vocem « hic » sensu Lutheri seu adverbialiter intenderet (S. Alf. VI, no). Ceterum mutatio formae fieri potest: a) Per substitutionem verborum, ut si in Baptismo dicatur : Ego te ablico etc. Esi autem accidentalis vel substantialis prout verba substituta synonyma vel non synonyma sunt. b) Per transpositionem, ut si quis dicat: Ego baptizo te etc Haec passim acci­ dentalis erit. c) Per omissionem, ut si in consecratione omittatur verbum enim. Videndum, utrum necne omittatur verbum essentiale, quo scilicet tollitur debitus sensus. d) Per corruptionem, ut fieri potest ob balbutiem, praecipitantiam, imperitiam, ut si quis dicat: Hoc est coipus meum. In casu mutatio plerumque accidentalis est. e) Per additionem, ut si in Baptismo dicatur: Ego te baptizo, in nomine Patris, qui te creavit etc. Porro eiusmodi mutatio facilius substantialis est, si falsum quam si verum additur ; item si mente haeretica quam si secus mutatio fit. f) Per interruptionem. Porro: a)Interruptio verborum formae substantialis vel accidentalis est, prout tanta vel non tanta est, ut verba coram audientibus iam non efficiant integrum sensum a Christo intentum. .!) Interruptio syllabarum eiusdem verbi, si fit interpositione plurium vel unius verbi — ut si dicatur: Ego te bapt (silete) tizo etc. — valorem reddit dubium. Secus si fit tussi similive modo et brevissima est (S. Alf. VI, ii, 221). 3. Mutatio substantialis, utpote quae invalidum reddit sacramentum, grave peccatum est ; mutatio accidentalis graviter vel leviter prohibetur, prout magnopere vel leviter adversatur usui et praecepto Ecclesiae. 24 VI. Minister formam sacramentalem proferat voce, i· e. organis ad loquendum ordinatis. Requiritur igitur pronuntiatio vocalis. Praeterea practice saltem pronuntiatio ex se audibilis sit oportet, quia dubium est, num pronuntiatio, quae ex se non sit audibilis, vocalis dici possit (S. Alf. VI, 414). SECTIO II De requisitis ad ministrationem licitam. Ut minister sacramenti licite procedat, primum quidem debet minis­ trare valide ; de quo iam dictum est. Deinde requiritur, ut ministret — i9 — legitime, sancte, rite, digno et absolute vel sub conditione pro adiunctis. I. Legitime; scilicet requiritur, ut minister ab Ecclesia missionem 25 seu (aliquam) iurisdictionem a. v. auctorizationem receperit neque poe­ nam, quae privet usu ordinis, contraxerit. De iurisdictione requisita in tractatu de singulis sacramentis uberior sermo erit II. Sancte, i. e. in statu gratiae. Iam vero: 26 1. Obligatio sacramenta ministrandi in statu gratiae patet ex reveren­ tia actioni adeo sanctae debita. Excusat tamen necessitas ita urgens, ut ne actus contritionis quidem elici queat, puta si moribundo absolutio illico concedi debeat. Etenim quum sacramenta sint propter homines, damnum proximi avertendum praevalet reverentiae sacramento per se debitae, atque ita, lege superiore caritatis urgente, irreverentia tollitur. ■ Hic autem ab aliquibus quaeritur, num etiam excusetur minister, qui sine periculo infamiae vel scandali actum contritionis tempestive elicere non possit. Porro theoretice affirmari debet, quia, positis bona ministri voluntate eiusque morali tempestive poenitendi impotentia, etiam ius famae servandae et (a fortiori) obligatio scandali vitandi praevalent reverentiae per se sacramento debitae; verum quum practice tempus sufficiens ad eliciendum actum contritionis suppetat, dici potest, dictam causam excusantem de facto vix subesse (S. Alf. VI, 33). 2. Quoad gravitatem obligationis haec accipe : a) Obligatio status gratiae certo gravis est, si haec tria occurrunt, nimirum si i° minister consecratus est, et 2° conficit sacramentum, et 3" id facit ex officio seu tanquam consecratus seu sollemniter.1 Patet ex Rit. Rom., quod edicit: « Impure et indigne ea ministrantes in aeternae mortis reatum incurrunt;»" quae saltem iis, de quibus dicimus, appli­ canda sunt. Ita quoque Catech. Rom.1 Ratio autem est, quia gravis irre­ verentia habetur in eo, quod quis actum adeo sanctum in statu adeo foedo excercet sive ceu consecratus et gratia sacramentali comparatus, sive ceu agens ut minister et instrumentum Christi eiusque nomine, sive dictis titulis simul spectatis (cfr. S· Thom. p. 3, q. 64, a. 5, ad 3 et a. 6; S. Alf. VI, 31, 32, 884). b) Disputatur, num graviter peccent: i° minister non consecratus, qui in mor­ tali conficiat sacramentum, scilicet laicus baptizans et contrahentes matrimonium « ; 2° minister consecratus, qui conficiat sacramentum, sed non c.v officio seu non ut consecratus, scilicet diaconus vel sacerdos in casu necessitatis baptizantes. Alii ‘. Vox sollemniter, quae in casu passim adhibetur, non respicit ritus externos, sed idem significat ac ex officio. ----- '·. Tit. I, cap unie. n. 4. ----Part. 2. cap. i, q. 17.----- ‘. Mi tamen graviter peccant, quatenus in mortali matrimonium recipiunt. — 20 — affirmant, quia gravis irreverentia est in eo, quod quis — sive consecratus est sive non est consecratus, sive ut consecratus agit sive non agit ut talis — nomine et tanquam instrumentum Christi tam sublimia peragit. Alii negant, ccnscntque ad gravem irreverentiam requiri, ut quis agat cx officio ideoque ut minister pu­ blicus Christi et Ecclesiae sacramentum conficiat. Ita docet S. Thomas (1. c., nec S. Alfonsus illud pro praxi reiccre videtur (VI, 32, Hom. Apost. tr. 14, n. 6); omnibus attentis, pro practice tuta potest haberi. Pariter non peccat graviter sacer­ dos, qui in mortali solum audit confessionem, ita tamen, ut statuat ante absolu­ tionem dandam actum contritionis elicere (S. Alf. VI, 36). c) Disputatur ulterius, num graviter peccet sacerdos vel diaconus, qui in mortali non conficiat, sed solum administret sacramentum. Haec quaestio tantum respicit S. Eucharistiae distributionem. Porro S. Alfonsus contra multos affirmat «quia, inquit, sacerdos ministrans Eucharistiam in mortali gravem irrogat iniuriam huic sacramento, eo quod, ut minister ad illud dispensandum consecratus, ipsum indigne ministrat (cfr. can. 845). Et sicut in aliis sacramentis minister proxime per con­ fectionem concurrit ad sanctificationem suscipientium, ita hic proxime concurrit per dispensationem, cum minister Eucharistiae non possit ut ministrum se exhibere aliter quam per dispensationem > (VI, 35). Accedit quod Nicolaus 11 dispensatorem in statu peccati comparat faci accensae, quae dum alios illuminat seipsam consumit. Denique huic sententiae favet Catechismus Romanus.3 d) Non peccat graviter, qui in mortali alias functiones sacras exercet puta: qui peragit functiones Diaconatus, Subdiaconatus vel Ordinum minorum ; 2° qui consecrationes v. g. Olei Sacri et benedictiones exer­ cet ; 30 qui S. Eucharistiam tangit vel defert vel benedictionem cum SS. Sacramento confert; 40 sacerdos qui Matrimonio assistit; 50 denique non peccat, qui in mortali concionatur (S. Alf. VI, 37-40). Coroll. Minister, qui in mortali plura sacramenta unico tractu conficit, tot peccata committit quot conficit sacramenta. Secus dicendum de eo, qui unica actione morali pluribus S. Eucharistiam distribuit. Denique qui in mortali celebrat probabilius quatuor peccata committit, scilicet indigne conficit sacramentum, indi­ gne suscipit sacramentum, indigne administrat sacramentum (sibi ipsi), indigno (iterum sibi ipsi) administrat sacramentum (S. Alf. VI, 35; t. I, p. 201). 3. Quoad modum recuperandi gratiam amissam, confecturus vel admi­ nistraturus sacramentum in mortali constitutus, potest sive per actum contritionis perfectae sive per confessionem gratiam recuperare. Si ta­ men de confectione S. Eucharistiae agitur, per se requiritur Confessio; patet ex can. 807, postea exponendo. Praeterea confectio istius sacra­ menti annexam habet eius susceptionem. Porro qui mortaliter peccavit, nequit S. Eucharistiam suscipere, nisi prius sacramentum Poenitentiae receperit (n. 179). Quoad aliorum sacramentorum confectionem utique convenit confiteri, ’ sed obligatio non est. * Cap. 5 caus. 15, qu. 8. ----- :. Pars 2, cap. 1, qu. 17. ------ Rit. Rom. tit. I, n. 4. --- 21 --- III. Rite, i. e. secundum ritus ab Ecclesia praescriptos. Ritus autem 27 distingui solent essentiales et accidentales, prout pertinent ad essentiam sacramentorum, vel non pertinent ad eam. De ritu essentiali i. e. de usu materiae et formae iam dictum est, ita ut de solo ritu accidentali dicen­ dum restet· Quocirca observentur haec: 1. Esse obligationem servandi ritus, est de fide ex hisce Cone· Trid. : « Si quis dixerit, receptos et approbatos Ecclesiae Catholicae ritus, in solemni Sacramentorum administratione adhiberi consuetos, aut contemni, aut sine peccato a ministris pro libitu omitti, aut in novos aliquos per quemcumque Ecclesiarum pastorem mutari posse ; anathema sit. » ’ Obligatio pariter eruitur ex Constitutione Pauli V Apostolicae * Sedi, in capite Ritualis Romani posita; item ex can. 733, § 1, qui statuit: « In sacramentis conficiendis, administrandis ac suscipiendis accurate ser­ ventur ritus et caeremoniae quae in libris ritualibus ab Ecclesia probatis praecipiuntur. » Id tamen non impedit, quominus quidam ritus directive potius quam praeceptivi dicantur ; quod eruitur tam ex verbis Ritualis quam ex ipsa re, ut suo loco notabitur. 2. Obligatio servandi ritus gravis est ex genere suo, ita ut graviter peccet, qui legem in materia gravi negligat; quod eruitur tam e momento rei, de qua agitur, quam ex poenis transgressoribus incorrigibilibus in­ fligendis (cfr. can. 2378). 3. Unusquisque ritum suum sequi tenetur (can. 733, § 2). Iam vero ritum servandum in Ecclesia Latina continent Missale et Rituale Roma­ num, Pontificale Romanum, Caeremoniale Episcoporum et Memoriale Rituum.’ Nota i. Sacra olea quae quibusdam sacramentis administrandis inserviunt, de­ bent esse ab Episcopo benedicta feria V in Coena Domini proxime superiore; neque adhibeantur vetera, nisi necessitas urgeat. — Mox deficiente oleo benedicto, aliud oleum de olivis non benedictum adiiciatur, etiam iterato, minore tamen copia (can. 734). — Parochus olea sacra a suo Ordinario petere debet et in Ecclesia in tuta ac decenti custodia sub clavi diligenter asservare; nec ea domi retineat, nisi propter necessitatem aliamve rationabilem causam, accedente Ordinarii licentia (can. 735). Nola 2. Reverentia sacramentis debita etiam requirit, ut conficiantur ea cum decentia quam natura sacramenti exigit ; quo etiam spectat debita attentio. Attamen distractio voluntaria solum venialis est, nisi accedat periculum defectus substan­ tialis vel saltem notabilis. Voluntaria tamen sacerdotis distractio sub consecra­ tione et communione a pluribus pro gravi irreverentia habetur, ob eximiam ni­ mirum Sacrificii dignitatem (cfr. S. Alf. VI, 14, 224, 410, dub. 5). ‘. Scss. 7, De Sacram, in gen. can. 13. ----17 lun. 1614. ----- ’. Memoriale Rituum est parvus liber Rituum pro Urbe datus a Benedicto XIII (1373) et a Pio VII (1827) pro toto orbe promulgatus. — 22 28 IV. Digno. Sacramenta solis dignis ministrari possunt ; saltem per se. Sufficit autem, ut de dignitate constet prout infra exponetur. Dixi : i. Solis dignis ministrari possunt. Qui ea ministrat indigno, committit: i° peccatum sacrilegii, ob irreverentem rei sacrae, i. e. sacramenti trac­ tationem; 2° peccatum scandali, ob cooperationem ad peccatum proximi (S. Alf. VI, 43). 2- Saltem per se; quia quasi per accidens sacramenta ministrari pos­ sunt indigno, si subsit causa, qua èt abstergatur irreverentia, quae per se ministratione indigno continetur, èt cohonestetur cooperatio ad pecca­ tum proximi. Eiusmodi autem causae sunt : violatio sigilli sacramentalis, infamia, scandalum et alia incommoda vitanda. Ex hisce consequuntur: a) Sacramentum ministrandum est indigno, si indignitas sola notitia sacramentali nota est. Ceterum valent: b) Peccatori publico sacramenta deneganda sunt sive occulte petit sive publice. Ratio, quia nec scandalum nec infamia vitanda ministrationem cohonestant1 (can. 855, § 1 ; S. Thom. p. 3, q. 80, a· 6; S. Alf. VI, 44). Peccator autem publicus est, cuius crimen est notorium sive facto, sive iure, sive fama; occultus est, quamdiu spes est, fore, ut crimen possit celari. c) Peccatori occulto sacramenta deneganda sunt, si petat ea occulte, i e. coram solo sacerdote, aut coram paucis aliis, qui quid agatur non capiunt, nec rem evulgaturi sunt ; non sunt deneganda, si petat ea publice. Dicitur: a) Deneganda, si ea petat occulte (can. 855, § 2; Rit. Rom.): Ratio, quia ex denegatione non sequitur incommodum de quo supra (S. Thom· 1. c.; S. Alf. λζΙ, 44). Excipe, si sacerdos e sola confessione statum pec­ catoris cognosceret ; nequit enim uti notitia confessionis cum gravamine poenitentis (S. Alf· VI, 51, 658). β) Non deneganda, si ea petat publice (can. 855, §. 2 ; Rit. Rom.1 Ratio est, quia ex eo quod minister posset ex scientia privata publice denegare sacramenta, maxima sequerentur incommoda ; scilicet non solum amissio famae ‘ petentis, sed maxime lites, perturbationes, scan­ dala et periculum, ne plures a sacramentis abstinerent, scii, ex timore, ne ab imprudenti vel malitioso ministro arcerentur (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. VI, 49). Excipe tamen sacramentum Ordinis, a quo etiam occulte indi­ gnus arcendus est (Cone. Trid. ; ’ can. 970). « Ratio certa est, quia qui ‘. RiL Rom., tit IV, cap. 2, n. 3. -----’. Tit. IV, cap. 1, n. 9. ------ ’. Tit. IV, cap i, n. 9.----- *. Hacc ratio non est adaequata, quia reverentia, per se sacramen­ to exhibenda, praevalet bono privato famae peccatoris, qui, ut ponitur, non est lonae voluntatis; uon autem praevalet bono communi.----- *. Sess. 14, de reform, cap. 1 ; sçss. 23, cap. 5 et 7. — 23 — se ingerit in munera publica ad quae non est idoneus, repelli debet, etiam cum infamia, ob bonum publicum privato praeferendum » (S. Alf. VI, 52; cfr. S. Thom· Suppi, q. 36, a. 4). Praeterea « notandum quod Episco­ pus non tenetur eo casu manifestare causam cur repellat illum ab ordinatione; iuxta declarationes S. C. Concilii editas die 21 Martii 1643 et die 21 Aprilis 1668, quas per extensum affert Summus Pontifex Benedictus XIV » 1 (S. Alf. 1. c.). Si crimen in alio loco publicum, in loco autem ubi sacramentum petitur occultum est, sacramentum non negetur, nisi notitia criminis facile eo perventura sit (S. Alf. VI, 46; cfr. can. 855, § 2). d) Vetitum est sacramenta Ecclesiae ministrare haereticis, etiam bona fide errantibus, eaque petentibus, nisi prius, erroribus reiectis, Ecclesiae leconciliati fuerint (can· 731, § 2). Vetitum autem est, tum quia sacra­ menta ut plurimum sine scandalo haereticis et schismaticis ministrari nequeunt;’ tum quia ministratio sacramentorum acatholicis indifferenI tismum fovet. Quatenus haec etiam moribundis applicanda sint, vide in tract, de Poenit. et de Extrema Unctione. 3· Sufficit, ut de dignitate constet prout sequitur: a) Quoad Baptismum adultorum, Poenitentiam, Ordinem et Matrimo­ nium plus minusve positive de dignitate suscipientis constare debet, ideoque in eam inquirendum est, ut in tract, de dictis sacramentis magis exponetur. Interim confer quoad Baptismum can. 752, § 1, quoad Poe­ nitentiam can. 886, 888, quoad Ordinem can· 973, § 3, quoad Matrimo­ nium can. 1020, 1021, § i, 1033. b) Quoad alia Sacramenta dignitas praesumi, indignitas aliquatenus probari debet, ita ut in dubio sacramenta potius concedi debeant. Patio est, quia ad haec alia sacramenta omnes fideles ius habent, et ministri non sunt iudices, sed dispensatores, unde in eis non habent ius inquirendi, sed tantum debitum dispensandi omnibus, qui petunt, modo isti non sint positive indigni (S. Alf. VI, 43). Si tamen constiterit de indignitate, emendatio probanda est, atque aliquando praeterea de satisfactione praes­ tita constare debet. Quocirca haec habet Rit. Rom : « Fideles omnes ad sacram communionem admittendi sunt, exceptis iis, qui iusta ratione prohibentur· Arcendi autem sunt publice indigni, quales sunt excommu­ nicat!, interdicti, manifestique infames: ut meretrices, concubinarii, foeneratores, ’ magi,4 sortilegi, blasphemi,’ et alii eius generis publici pecDe Synodo, lib. 12, cap. 8, n. 2. ---- ’. S. Off. 20 Iui. 1898 (Collect, η. 2012). ----I. e. iudicialiter ut tales convicti. ----- 4. I. e. qui veram et certam magiam publice exercent. ----- *. I. e. qui ex spiritu impietatis ore vel scripto in Deum, in Sanctos, vel in Ecclesiam iniuriosa iactarc consuevere. — 24 — catores; nisi de eorum poenitentia et emendatione constet, et publico scandalo prius satisfecerint. »1 Eadem eadem ratione inculcat Can. 855, § i. Quibus attentis, haec erui possunt: 29 Coroll. I. Si indignitas oritur e solo peccato, generatim sufficit, ut peccator publice confessus sit, immo ipse ad S. Eucharistiam accessus videtur generaliter sufficere, ut emendatus esse censeatur. Si tamen eiusmodi peccator publicus, non obstantibus confessionibus et communionibus, in eandem consuetudinem relabi non desistit et relapsus notorius est, tandem sacramentorum ministratio per ali­ quod tempus differatur, quo emendatio satis probetur, nisi nunc peculiaria signa emendationis appareant, ut occasione Missionis praesertim locum habere potest. Coroll. II. Si quis publice in occasione proxima vixerit; item si quae officii renuntiatio, vel retractatio vel satisfactio imponenda est — puta si quis officio pravo functus sit, vel publice societati pravae nomen dederit, vel errores perni­ ciosos sparserit, vel publice et iniuste aliquem fama spoliaverit — generatim occa­ sio deserenda vel alia obligatio implenda, antequam peccator publice2 ad Sacra­ menta admittatur. Coroll. III. Si quis publice excommunicatus est, vel sectae haereticae notorie adhaeserit; antequam communicet, in foro externo cum Ecclesia reconcilietur, et a censura absolvatur. Coroll. IV. Si crimen dubium est, sacramentum non denegetur, nisi tamen quis ita suspectus sit, ut ex caritate teneatur suspicionem auferre. Si crimen cer­ tum est, poenitentia vero dubia, sacramentum denegetur, quia non constat de poenitentia; quod exigunt Rit. Rom. supra citatum et can. 855 (cfr. S. Alf. VI, 48). Coroll. V. Si remanet dubium, num alicui sacramenta deneganda sint, consu­ latur Ordinarius vel, si tempus non suppetat, post sacramentum concessum, ad ipsum pro futuro tempore recurratur. Ceterum, si sacramenta neganda sunt, prudentissime procedatur. Quoad eius fieri potest, peccator tempestive moneatur, ita ut ipsa petitio praecaveatur. Si res non succedat, negatio sine rumore fiat. Ad haec supra dicta maxime respiciunt adiuncta ordinaria; de servandis in periculo urgenti mortis suo loco sermo erit. Denique hic quaeri solet, num minister possit administrare sacramentum indigno ad damnum sibi imminetis, puta mortem, vitandum. Aliqui affirmant, modo petens possit hic et nunc sacramentum valide suscipere, neque illud petat in contemptum Dei vel Religionis. Affirmant autem, quia habetur tantum cooperatio materialis, quae ob eiusmodi causam licita est. Sed cum S. Alf. (VI, 49) negandum videtur; siquidem collatio sacramenti indigno, idque in positis adiunctis tantam iniuriam sacramento secum fert, ut non videatur posse admitti ad damnum privatum ministri avertendum, sed solum ad praecavenda incommoda ex denegatione com­ munitati secutura (S. Alf. VI, 49). Ut supra iam notavimus, ratio adaequata, cur liceat sacramentum conferre peccatori occulto non est infamia peccatoris contu­ macis vitanda, sed sunt incommoda ex denegatione communitati oritura (S. Alf. I. c). Tit IV, cap. i. n. 8. ----- *. Per se sacramenta omnibus vere poenitentibus saltem occulte ministrari possunt, sed secundum S. Poenit. (1856) non convenit < ad secretam sacramentorum participationem admittere illos, qui non fecerint retractationem, propter scandalum pusillorum, qui credere possunt, pocnitentem perseverasse in obstinata pertinacia. > — 25 — V. Absolute vel conditionatim, pro adiunctis. Sacramenta conferenda 30 sunt absolute, si de valore non serio dubitatur, secus sub conditione. Attamen qui certus de valore conditionem apponit, per se videtur leviter tantum peccare, quia irreverentia gravis non patet. SCHOLION I. De ministratione sacramenti dubie validi. 1. Moralitas ministrationis dubie validae: i. Per se illicitum est 31 ministrare sacramentum cum dubio de eius valore, a. v- per se requiritur certitudo moralis de valore sacramenti. Ratio est, quia per se iniuriosum est Christo, Auctori sacramentorum, ritum externum ab Eo institutum, integre vel saltem partialiter ponere, atque quidem in ordine ad sacra­ mentum constituendum, cum gravi periculo non vere constituendi sacra­ mentum. Accedit prop, i ab Innocentio XI damnata : « Non est illicitum in Sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore Sa­ cramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex, conventio aut periculum gravis damni incurrendi. Hinc sententia probabili tantum utendum non est in collatione Baptismi, Ordinis sacerdotalis aut episcopalis. » 1 Itaque per se illicitum est: i° uti materia vel forma dubia; 2° ministrare sacramentum in dubio, num aliud requisitum ad valorem adsit, v. g. praesentia poenitentis in sacramento Poenitentiae debita. Consequenter etiam per se non licet sacramentum ministrare sub conditione, quae secundum dicta n. 32 valorem Sacramenti dubium reddit (S. Alf. VI, 28, 46). Nota. Certitudo moralis de valore requisita pro diversitate sacramen­ torum strictius vel latius sumi debet ; latius v. g. pro sacramento Poeni­ tentiae, ut suo loco exponetur. 2. Per accidens quandoque potest vel etiam debet sacramentum con­ ferri cum dubio de eius valore, scii, si ex una parte certo valide conferri nequit, ex altera parte gravis ratio est illud conferendi. Etenim quum sacramenta sint propter homines, salus hominum procuranda praevalet obligationi praecavendi, ne sacramentum periculo nullitatis exponatur. Ratio autem sufficiens eo facilius adest, quo magis necessarium est sa­ cramentum (S. Alf. VI, 28, 29). Coroll. I. Conferri potest sacramentum dubie validum, si valor saltem probabilis est, et ex sacramento non collato grave damnum spirituale alicui imminet. Hinc v. g. absolvi potest dubie dispositus, si timendum, ne secus a sacramentis alienetur. Vix autem unquam licet materiam dubiam consecrare (S. Alf. VI, 28, 29, 432). Coroll. II. In periculo mortis etiam cum tenui probabilitate de valore conferri *. Denz.-Bannw. n. 1151. — 26 — debent sacramenta necesssaria, scii. Baptismus, Poenitentia ; item Extrema Unctio, saltem si Poenitentia certo valide conferri nequit (S. Alf. VI, 103). 32 II. Modus cum dubio de mento debita sacramentum ministrationis dubie validae. Si sacramentum ministratur valore, confici debet sub conditione; scii, reverentia sacra­ exigit, ut minister in eiusmodi dubio protestetur, se nolle conficere, si conditio necessaria desit.1 Praeterea observes: 1. Apponatur conditio, a qua valor, non autem ea, a qua soltts fructus pendet. Ratio est, quia sacramentum collatum sub conditione a qua solus fructus pendet — puta: si dispositus es ad gratiam recipiendam — revi­ viscere nequit; nam si conditio verificatur, sacramentum statim valide et fructuose recipitur; si non verificatur, ne valide quidem recipitur, ideoque nequit reviviscere (n. 11). E contra sacramentum collatum sub conditione a qua valor pendet — puta: si capax cs sacramenti recipiendi — valide confertur, si conditio verificatur; et, si forte nunc sine fructu recipitur, postea, accedente debita dispositione, reviviscere potest. 2. Non requiritur ut conditio ore, sed sufficit ut mente exprimatur, exceptis casibus quibus secundum Rit. Rom. ’ ore exprimi debet, scii. i° in dubio, num baptizandus iam sit baptizatus, vel num id quod natum est sit homo; 2° in dubio num ungendus adhuc vivat (S. Alf. λ7!, 29)· Ratio est, quia conditio mente apposita sufficit, ut sacramentum vere conditionatim conferatur, a. v. ut intentio restringatur ad casum validae confectionis. Confirmatur hisce Missalis Romani: « Si valde probabiliter dubitet se aliquid essentialiter omisisse (in consecratione), iteret formam saltem sub tacita conditione. »4 Immo satis est, conditionem — sive ore sive sola mente — implicite apponere, puta sacramentum ministrando secundum institutionem Christi vel intentionem Ecclesiae. SCHOLION II. De iteratione sacramenti dubie vel dubie valide collati. 33 Dicimus de iteratione sacramenti, quae fit sub conditione hac vel aequivalenti : Si prius sacramentum non vel non valide collatum est; quaeque igitur nihil efficit, si prius sacramentum valide collatum fuerit. Iam vero: I. Illicitum est sub conditione iterare sacramentum, si dubium de ’. Si dubium de valore, Ecclesia defectum si exsistat supplente, tollitur, sacra­ mentum absolute conferri debet. -----Si quis apponit conditionem : si dispositus es; dubium videri potest, utrum intendatur dispositio ad solum fructum an — sal­ tem confuse vel praedominanter — ad valorem requisita. Hinc tutius est conditio­ nem hac latione non enuntiare. ---- *. Tit. 2, c. I. n. 9, 22; tit. 5, c. I. n. 14.-----·. De defect, tit. 5, n. 2. — 27 — ministratione caque valida rationabili fundamento caret. In casu ite­ ratio graviter illicita est, quia gravis irreverentia est sine ratione iterare ritum sacramentalem. Attamen a peccato, saltem gravi excusantur scrupulosi ; qui tamen serio monendi sunt, ut a repetenda forma absti­ neant. Pariter veniale est inutiliter idem verbum repetere, qua agendi ratione Christus ridicule loquens inducitur. Excusantur tamen balbutien­ tes, modo, quantum fieri potest, verba prima vice rite pronuntiare conentur. II. Licet sub conditione iterare sacramenta, si et prudens dubium de ministratione vel ministratione valida exsistat, èt utilitas proximi suscep­ tionem sacramenti suadeat. III. Debet sub conditione iterari sacramentum, si prudenter dubitatur de ministratione eave valida, et susceptio sacramenti necessaria est necessitate medii vel praecepti ; magis etiam, si bonum commune exigit, ut sacramentum certo valide conferatur. Adhaec quo magis necessarium est sacramentum, eo facilius sufficiens dubium adest· Coroll. I. Sub conditione iterentur sacramenta Baptismi, Confirmationis et Ordinis, si prudens dubium exsistat, num revera vel num valide collata fuerint (can. 732, § 1). Si prudenter dubitatur, num absolutio impertita vel rite prolata sit, et poenitens adhuc sufficienter praesens est, absolutio iterari debet, si agitur de poenitente in mortali constituto; secus saltem potest iterari. Coroll. II. Baptismus, Ordo, Absolutio moribundi, Extrema Unctio collata sen­ sibus destituto, iterari debent, etiamsi ratio dubitandi de valore prioris sacramenti tenuis sit. Coroll. III. Contingere potest, ut dubium de ministratione eave valida sacra­ menti, etiam necessarii, adeo tenue sit, ut possit quidem, sed non debeat iterari. Ita v. g. ad sedandam inquietudinem iterari posset Ordo, si verba formae imme­ diate post materiam positam prolata essent. Coroll. IV. Denique accidere potest, ut sacramentum possit et debeat pluries sub conditione iterari, puta ut infans primum baptizari debeat, dum adhuc in utero exsistit ; deinde, aliquo membro edito, sub conditione rebaptizari ; denique in lu­ cem editus iterum rebaptizari sub conditione (n. 93; cfr. can. 746, § 3). SECTIO III. De obligatione ministrandi. I. Episcopi et parochi ita tenentur: i. Debent ex iustitia subditis suis ministrare sacramenta ; atque quidem non solum in vera necessitate, sed quoties illud rationabiliter petunt. Tenentur autem ex iustitia, quia suscipiendo munus suum contractum tacitum inierunt. Accedit ratio salarii seu honestae sustentationis ipsis 34 — 28 — ratione muneris obvenientis (S. Alf. VI. 58; cfr. t. I, n. 572, can. 464 § 1 ; 467, § i ; 785 ; 892, § i ; 939). 2. Obligatio praedicta gravis est ex genere suo, ita scilicet, ut graviter peccarent: i° si subdito constituto in gravi (vel in extrema) necessitate non subvenirent; 20 si ex more difficiles seu morosos sese praeberent, puta si confessiones non audirent nisi paucis in mense diebus, si tempora notabiliter inopportuna pro S· Eucharistiae distributione assignarent. 3. Si necessitas gravis vel extrema est, non excusat incommodum grave, immo ne periculum viae quidem (cfr. t. I. n. 572). Attamen quoad obligationem ministrandi sacramenta cum periculo vitae notentur haec : a) Obligatio solum respicit sacramenta pro adiunctis necessaria ad salutem, scilicet Baptismum, Poenitentiam, et si aegrotus esset sensibus destitutus, antequam absolvi potuisset, Extremam Unctionem. b) Ut dicta obligatio exsistat, requiritur: i° ut non sit alius, qui certo sacramenta sit ministraturus; 2° ut adsit spes fructus; 30 ut ex sacra­ mento cum periculo vitae ministrato non immineat damnum maius, puta damnum commune vel multorum, quibus minister necessarius est. Coroll. I. Parochi possunt plura per alios praestare, nisi tamen nominatim postulentur. Episcopi vero possunt — saltem hodiedum — ordinaria officia plane per alios implere. Coroll. II. Bencd. XIV ex rescriptis S. C. C. concludit, parochum non posse tempore pestis recedere, etsi relinquat vicarium idoneum ; potest tamen sibi curam sanorum reservare, si vicarius paratus sit aegrotis providere, ne sani e metu infectionis utrumque fugiant.1 Illam prohibitionem multo magis valere pro Episcopis, eadem S. Congr. * declaravit. Quae autem dicta sunt de tempore pestis, utique generatim tempori periculi communis, ut belli vel cuiusvis morbi contagiosi, applicanda sunt. Denique parochi ct episcopi tempore periculi communis neque abdicare possunt, nisi alius in eorum officium substitui possit. 35 II. Cooperatores ratione officii parochi vices supplentes eadem fere ac parochi obligatione tenentur (cfr. can· 476, § 6). 36 III. Alii sacerdotes ex sola caritate obligantur (cfr. can. 892, § 2; 939). Tenentur autem sub gravi, si proximus in extrema vel in gravi necessitate versatur. Si agitur de gravi necessitate, excusat incommodum grave. Si sermo est de extrema necessitate vel de gravi necessitate com­ muni, ne periculum vitae quidem excusat. Quoad obligationem vero cum periculo vitae ministrandi sacramenta notentur, quae supra de ea notata sunt (S. Alf. VI, 624; II, 27; Hom. Αρ· tr· 4, n. 14; tr. 16, n. 125). Coroll. Si populus ob penuriam ministrorum in gravi versatur necessitate, sim­ plex sacerdos nequit abstinere a confessionibus audiendis et S. Eucharistia admi- ‘. De Syn. dioec. 1. 13, c. 19, n. 2. ----- ’. 18 Dec. 1576. nistranda; et si ad confessiones audiendas idoneus non est, tenetur se, si possit, idoneum reddere (S. Alf. VI, 625). IV. Superiores religiosorum erga subditos suos aeque gravi obliga- 37 tione tenentur ac parochi (cfr. can. 514, § 1) ; attamen practice non tenen­ tur ex iustitia. quia non constat de contractu tacito, nec salarium tri­ buitur. Abdetur obligatio religionis, quia superiores ex hoc motivo viden­ tur obligari. DISSERTATIO III. De susceptione sacramentorum. Dicendum primum de persona suscipiente, deinde de modo suscipiendi sacramentum. Pars I. De persona suscipiente. I. Solus homo viator capax est recipiendi sacramenta. Excluduntur 38 igitur angeli et defuncti. Attamen non omnis homo viator capax est omnia sacramenta recipiendi ; scilicet : 1. Baptismi capax est homo omnis, nondum baptizatus (can. 745, § 1). 2. Confirmationis et Eucharistiae capax est omnis baptizatus (can. 786, 853). 3. Ordinis capax est omnis baptizatus et masculus (can. 968). 4· Poenitentiae capax est omnis baptizatus et post Baptismum lapsus (can- 902). 5. Matrimonii capax est omnis baptizatus et habilis ad ineundum con­ tractum (cfr. can. 1035). 6. Extremae Unctionis capax est -omnis baptizatus, qui post adep­ tum usum rationis ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versa­ tur (can. 940, § 1)· Pars II. De modo suscipiendi sacramentum. Ut sacramenta duplicem de quo sermo fuit (n. 5) effectum produ­ cant, scilicet characterem et gratiam, debent valide et licite suscipi. Dixi «ut duplicem effectum producant;» quandoquidem ad solum characterem producendum sufficit susceptio valida. Ut insuper gratia recipiatur, requiritur susceptio valida et licita. — 30 — SECTIO I. De requisitis ad susceptionem validam. 39 Ad valide recipiendum sacramentum non requiruntur neque fides neque probitas, ut patet ex sensu et praxi Ecclesiae, quae semper pro valido habuit sacramentum iuxta ritum Ecclesiae in haeresi susceptum. Excipitur Poenitentia, ad quam requiruntur boni actus poenitentis, ut suo loco exponetur. Requiritur vero pro aliis sacramentis Baptismus. Constat scii, ex tradi­ tione, alia sacramenta solum instituta esse pro iis, qui per Baptismum membra Ecclesiae facti sunt (S. Alf. VI, 79). Denique ad validam susceptionem omnium sacramentorum requiritur — saltem in adultis — intentio, i. e· voluntas recipiendi sacramentum ; de qua intentione uberius dicendum est (S. Alf. VI, 80, 139). 40 1. Necessitas intentionis. 1. In parvulis et in perpetuo amentibus — i. e. in iis, qui nunquam usu rationis gavisi sunt — nulla intentio requi­ ritur, sed supplet voluntas Ecclesiae. Est de fide quoad Baptismum,1 certum quoad Confirmationem et S. Eucharistiam, scilicet ex praxi Ecclesiae antiquissima ; item quoad Ordinem ex Const. Bened. XIV Eo quamvis tempore' (S. Thom. 3 p· q. 68, a. 9; a. 12, ad 1 ; S. Alf. VI, 80, 139). Porro parvuli et perpetuo amentes sacramentorum quae desig­ navimus capaces, aliorum vero incapaces sunt (S· Alf. 1. c). 2. In adultis requiritur intentio, prout sequitur: a) Qui èt interne receptioni sacramenti repugnat, èt ad ritum exter­ num cogitur, omnium consensu non recipit sacramentum. b) Qui interne receptioni sacramenti repugnat, at ritum externum ultro admittit, non recipit sacramenta, quae non imprimunt characterem. Ita communiter docent auctores hac ratione innixi, quod non convenit, dona Dei conferri ei, qui positive nolit ea recipere. Disputatur aliquatenus de eis sacramentis, quae conferunt characterem, i. e. de Baptismo, Con­ firmatione et Ordine. Pauci illi, qui censeant, posteriora sacramenta in casu recipi, maxime eo nituntur quod Innocentius III ’ edicit, non ab­ surde doceri, qui ficte (i. e. externe consentiens sed corde dissentiens) ad Baptismum accedat, characterem suscipere christianitatis impressum. Communior tamen sententia docet, etiam sacramenta, quae characterem imprimunt, non recipi ab eo, qui interne dissentit, utut externe consen­ tiat. Ratio allegatur, quia maxime inconveniens videtur, sacramenta quae ' Cone. Trid. sess. 7, can. 13 d«e Bapt ----- *. 4 Maii, 1745, art. 1. ------ '. C, 3 Dc Baptismo (III, 42). — 31 — specialia onera secumferunt, recipi a subiecto, quod ea nolit recipere. Ceterum verba Innocentii III, spectato tenore, parum quempiam movere nata sunt. c) Qui nec consentit nec dissentit, sed mere passive se habet, multo probabilius non magis recipit sacramenta quam ille, qui receptioni posi­ tive repugnat; quia non convenit, dona Dei conferri ei, qui non positive velit ea recipere (S. Thom· 3 p. q· 68, a. 7; S. Alf- VI, 81). S. Thomas 1. α ita : « Respondeo dicendum, quod per baptismum aliquis moritur veteri vitae peccati, et incipit quandam vitae novitatem... Et ideo, sicut ad hoc quod homo moriatur veteri vitae, requiritur, secundum August in habente usum liberi arbitrii voluntas, qua eum veteris vitae poeniteat; ita requiritur voluntas, qua intendat vitae novitatem ; cuius principium est ipsa susceptio sacramenti ; et ideo ex parte baptizati requiritur voluntas sive intentio suscipiendi sacramentum. > Et iterum : « Si in adulto deesset intentio suscipiendi sacramentum, esset rebap­ tizandus : si tamen hoc non constaret, esset dicendum : « Si non es baptizatus, ego te baptizo. » Cum hac doctrina S. Thomae nequit componi sententia eorum, qui docent, vo­ luntatem, quae in suscipiente requiritur, esse potius non obstantis quam positive consentientis.1 Coroll. /. Valide recipit sacramentum, qui ex metu in receptionem consentit ; metus enim non tollit liberum. Excipe matrimonium, quod invalidum οεζ si consensus per metum gravem extortus est, ut suo loco exponetur. Coroll. II. Quaestio pertractata de intentione recipientis sacramentum non res­ picit S. Eucharistiam, de qua scilicet non quaeritur, num sine intentione recipientis valeat, sed num sine dicta intentione sacramentaliter, an solum materialiter reci­ piatur, ita ut fructum non producat.2 II. Natura intentionis requisitae. 1. In se non requiritur intentio 41 actualis, neque virtualis, sed (etiam) sufficit habitualis; interpretativa non suf ficit. Dixi : a) Sufficit habitualis a. v. sufficit, ut quis positive eam habuerit et non retractaverit. ’ Ratio est, quia intentio in recipiente ideo tantum requiritur, ne dicatur sanctificari praeter eius voluntatem. Atqui id dici nequit de eo, qui gaudet intentione habituali. Alii excipiunt Poenitentiam et Matrimonium. Verum quod spectat ad Poenitentiam sufficit intentio habitualis, quatenus agitur de recipienda absolutione. Aliud autem est quaerere, num actus poenitentis poni debeant ex intentione saltem vir­ tual! — i. e. vi intentionis recipiendi sacramentum — a. v. num debeant a poeni tente (actualiter vel virtualiter) referri ad absolutionem.4 Quoad Matrimonium, quod ipsi suscipientes ministrant, eatenus necessaria est ‘. Cfr .quoque quoad Baptismum, can. 745, §22’; 752; Rit. Ram. tit. 2, cap. 3, η. i ; quoad Poenitentiam, Rit. Rom. tit. 3, cap. 1, n. 24; quoad Extremam Unctio­ nem can. 943; Rit. Rom. tit. 5, cap. 1, n. 6. ----- s. Cfr. tract, de S. Euchar. -----’. Innocentius 111, Cap. Maiores, §. Item quaeritur, de bapt.; Instructio Bened XIV, Postremo mense, η. 46. ----- *. Cfr. tract, de Poenitentia. — 32 — intentio actualis vel virtualis, quatenus requiritur, ut consensus ex inten­ tione actuali vel virtuali contrahendi matrimonium inceperit exsistere (S· Alf. VI, 81,82, 139). b) Interpretativa non sufficit, quia eiusmodi intentio, saltem qualis a nobis intelligitur (n. 15), re vera non exstitit.1 Obi. Rit. Rom.3 et can. 943 statuunt, Extremam Unctionem absolute conferen­ dam esse infirmis, qui cum suae mentis compotes essent, illud saltem implicite petierint aut verisimiliter petiissent. Ergo quoad Extremam Unctionem sufficit intentio interpretativa seu potius animus in dictum sacramentum propensus, quem intentio interpretativa arguit. Resp. Nego cons. Et sane Rit. Rom. et can. 943 non dicunt de infirmis (fideli­ bus), qui Extremam Unctionem verisimiliter voluissent, sed eam verisimiliter petiissent. Atqui fidelis, qui sui compos Extremam Unctionem verisimiliter pete­ ret, satis certo quoque dictum sacramentum (plus minusve explicite) voluit, aeque ac petitio, quae verisimiliter locum habebit, satis certo animum in sacramentum propensum arguit. 2 Quoad obiectum requiritur intentio recipiendi tale sacramentton, seu recipiendi quod Ecclesia per talem ritum intendit. Sufficit autem intentio recipiendi tale sacramentum plus minusve explicita. Simpliciter implicita — ut v. g. voluntas adhibendi media salutis — non sufficit, si habetur intentio explicita contraria ; si talis intentio contraria non habetur, res dubia videtur. Quibus in genere notatis, haec in specie accipe : a) Quoad Baptismum voluntas amplectendi religionem Christianam sufficit ad illud recipiendum, saltem in periculo mortis. Disputatur, num idem dici possit de voluntate adhibendi media salutis, item de attritione vel contritione. Plures illud pro probabili habent, quia habetur intentio implicita. Verum ita dicendum censemus: a) Negandum videtur, si agitur de iis, qui Baptismum saltem plus minusve explicite reiciunt; cuiusmodi sunt ludaei, Mahumedani et plu­ res hodiedum Protestantes. Videtur autem negandum, quia — praeter­ quam quod non probatur, intentionem implicitam sufficere — reiectio explicita videtur praevalere admissioni implicitae. ’ Accedit quod S. Off. *. S Alfonsus (VI, 82) et alii docent, interpretativam sufficere; at intelligunt eam, quam alii habitualem implicitam dicunt. S. Doctor quidem intentionem inter­ pretativam vocat, quae nunquam fuit habita, at intendit eam, quae nunquam ex­ plicite habita fuit ; ut sequitur ex contextu, scilicet tum cx eo, quod intentionem interpretativam etiam generalem dicit, nimirum talem, qua quis implicite vult sacramentum; tum ex eo, quod interpretativam intentionem explicitae opponit. ---- ’. Tit. V, cap. i, n. 6. ------ ’. Aliis videtur, voluntate adhibendi media salutis non includi voluntatem implicitam recipiendi sacramentum, sed potius voluntatem mere conditionatam; a. v. vellet illud recipere, si illud ut medium salutis agnos­ ceret: conditione autem hac non impleta, illud nullo modo vult (cfr. Ter Haar, De occasionariis et recidivis, n. 503). — 33 — 30 Mart· 1898 declaravit: «De Mahumedanis moribundis et sensibus destitutis respondendum est. ut in decreto S. Officii 18 sept- 1850 ad Episc. Perthensem, id est: Si antea dederint signa velle baptizari, vel in praesenti statu aut nutu aut alio modo eandem dispositionem ostenderint, baptizari posse sub conditione, quatenus tamen Missionarius, cunctis rerum adiunctis inspectis, ita prudenter iudicaverit ; » quod saltem pro­ bat, illicitum esse conferre Baptismum eis, qui illum reiciunt; suadetque, eiusmodi collationem esse invalidam, quia, posito valore, saltem in extre­ mis non videtur excludenda. Accedunt canones 152, § 3 et 754, § 3 (coli S. Off· 30 Mart- 1898), qui voluntatem plus minusve explicitam exigere videntur. Accedit denique, quod praxis contrariae doctrinae conformis nunquam in Ecclesia exstitisse videtur (S. Alf. VI, 82; cfr. VI, 483). Practice sententia contraria licita, sed non obligatoria dici potest. β) Si sermo est de iis, qui Baptismum non explicite reiciunt, probabili­ tas sententiae, quae docet, sufficere voluntatem generalem admittendi media salutis, item attritionem et contritionem, probabilitas istius senten­ tiae, inquam, satis tenuis videtur; tum quia, ut diximus, can. 752, § 2 et 3 (coll. S. Off. 30 Mart. 1898) exigere videtur, ut baptizandus intentio­ nem plus minusve explicitam recipiendi Baptismum significaverit; tum quia praxis baptizandi eos, qui sola intentione implicita gaudent, vere nova in Ecclesia videtur. Practice tamen sententia contraria licita, atque pro adiunctis obligatoria videtur. b) Quoad Extremam Unctionem, item ad Viaticum sacramentaliter recipiendum sufficit voluntas Christiane decedendi; eadem voluntas in periculo mortis sufficit pro Confirmatione; item ad recipiendam abso­ lutionem sacramentaient, saltem hac sola spectata. X^oluntas christiane moriendi, item voluntas adhibendi media salutis vel contritio aut attritio, secundum supra exposita non videntur sufficere in eis, qui memorata sacramenta plus minusve explicite reiciunt. Quoad acatholicos, qui dicta sacramenta non explicite reiciunt, non ita probatur, voluntatem christiane moriendi etc. non sufficere ad validam receptio­ nem. c) Quoad Matrimonium et Ordinem requiritur intentio explicita; si­ quidem — practice saltem — non habebitur intentio implicita, quae voluntatem matrimonii ineundi vel ordinem suscipiendi includat. Accedit quod dicta sacramenta specialia onera secum ferunt, ita ut ea etiam de causa voluntas generalis non satis contineat voluntatem illa recipiendi (S- Alf. VI, 82). Queer., num intentio concepta recipiendi sacramentum efficiat, ut valide reci­ piatur, etiamsi ministretur sui non compoti, v. g. dormienti, ebrio, lapso in amen­ tiam. W. M. T. Μ. II. « — 34 — Resp. Pauci negant;’ at omnino affirmandum videtur, tum quia Innocentius III ita docet quoad Baptismum,’ item Bened. XIV; * tum quia intentio non cen­ setur restricta, nisi restrictio expresse apponatur, vel ex voluntate contraria habita eruatur (S. Thom. In 4, dist. 6, qu. 1, art. 2, sol. 3, ad 2; S. Alf. VI, 81). SECTIO II. De requisitis ad susceptionem licitam. 42 In parvulis et perpetuo amentibus nulla requiritur dispositio. In adultis haec requiruntur: 43 I. Habeant dispositionem, qua proxime capaces fiant effectus, ad quem sacramentum per se ordinatur. Hinc : 1. Pro sacramentis mortuorum, i. e. pro Baptismo et Poenitentia, praeter actus (saltem implicitos') fidei et spei, requiritur saltem attritio. * Attritionem sufficere, patet ex eo quod ista sacramenta per se ordinantur ad remittenda mortalia, ideoque nequeunt exigere dispositionem, quae iam ex se mortalia remittit (S. Alf. VI, 440). Qui sacramentum Poeni­ tentiae sine attritione suscipit, graviter peccat, quia sacramentum reddi­ tur invalidum. Pariter graviter peccat, qui reus peccati personalis morta­ lis sine attritione suscipit Baptismum; nam gravem iniuriam infert sa­ cramento, qui illud ita suscipit, ut fine suo gravi i. c. remissione morta­ lium frustretur. Si reus solius peccati personalis venialis sine attri­ tione Baptismum suscipit, efficit quidem, ut Baptismus non remittat veniale; sed veniale tantum peccatum committitur. 2. Pro sacramentis vivorum requiritur status gratiaea) Exsistentia obligationis patet ex eo, quod ista sacramenta ordinan­ tur ad gratiam augendam; hinc gratia iam adsit necesse est. Excusat tamen — ut dictum est de ministrante — necessitas ita urgens, ut ne actus quidem contritionis elici queat ; puta « si hostia consecrata esset profananda ab haereticis et aliquis pro illa subita irruptione non posset tam cito conteri ; » vel si « laicus accumberet in scamno communican­ tium, qui recordaretur peccati mortalis, et non posset elicere contritio­ nem ob angustiam temporis » (S· Alf· VI, 86). b) Gravitas obligationis. Qui sacramentum vivorum in mortali susci­ pit, graviter peccat, quia gravis iniuriae reus est, qui eiusmodi sacramen‘ Roncagi.ia, De Sacr. in g. cap. 5, qu. 2, resp. 2; Billuart, De Sacr. in com­ muni, diss. VI, art. I ; Lehmkuhl (II, 65 nota) dubitat. ----- ’. L. 3 Deer. tit. 42, C 3, Maiores. ----- ’. Instructio Postremo mense, n. 46. ----- *. Cone. Trid. De lustif. sess. 5, cap. 6; De Poenit. sess. 14, cap. 4. — 35 — tum suscipit sine dispositione quam natura cius exigit, seu sine disposi­ tione requisita ad finem seu fructum ad quem per se ordinatur; qui est augmentum gratiae. Accedit quod sacramentum vivorum in mortali — utut cum attritione — receptum secundum aliquos ne ullum quidem (praeter characterem) fructum producit (n. 6; S. Alf. VI, 86). c) Certitudo requisita de statu gratiae. Ut quis licite recipiat sacra­ mentum vivorum, requiritur saltem certitudo moralis lata de statu gra­ tiae; sed ea etiam sufficit. Requiritur, quia secus suscipiens exponit sacramentum periculo gravi, ne recipiatur sine dispositione, quam natu­ ra eius exigit, seu sine dispositione requisita ad fructum, ad quem per se ordinatur (ut praetermittam periculum, ne sine ullo fructu recipiatur) ; quod gravem irreverentiam continet (S. Alf. Horn- Ap. tr. 15, n. 34)· Accedit quod plerique auctores, maxime praestantiores huic sententiae adhaerent. Sufficit, quia haec humano modo sumenda sunt. Obi. Ut aliquis, qui graviter peccavit, moraliter — utut late — certus sit de statu gratiae, aut confiteri aut cum diligentia exquisita contritionem elicere debet Atqui reverentia sacramento debita ad tantum gravamen obligare nequit. Resp. Neg. assertum; scilicet ut quis certitudinem moralem latam de statu gra­ tiae acquirat, sufficit, ut aut confiteatur, aut actum contritionis cum morali diligentia eliciat. Deus Ο. M. serium conatum adhibenti auxilium suum non dene­ gabit. Ceterum dato — non concesso — adversariorum asserto, gravamen exposi­ tum non tantum videtur, ut ob illud evitandum liceat sacramentum exponere gravi periculo, ne recipiatur sine dispositione requisita ad fructum, ad quem per se ordinatur (ut taceam de periculo, ne sine ullo fructu recipiatur). d) Modus recuperandi gratiam amissam. Qui in mortali constitutus vult suscipere sacramentum, potest gratiam recuperare per actum con­ tritionis perfectae aut per confessionem- Si tamen de susceptione *5· Eu­ charistiae agitur, per se requiritur confessio; quae obligatio uberius ex­ ponetur in tr. de Euch. Quoad aliorum sacramentorum susceptionem, utique convenit confiteri, sed obligatio non est. Nota. Reverentia sacramentis debita praeter statum gratiae requirit, ut sacra­ menta recipiantur secundum ritum, forte in receptione praescriptum, atque ea cum decentia quam natura sacramenti exigit. Huc maxime spectat debita attentio, cuius tamen neglectus venialis tantum est. II. Sacramentum petant a ministro: i° legitima facultate gaudente ; 44 20 non censurato (i. e. excommunicato, interdicto vel suspenso), irregu­ lari vel canonice simpliciter impedito, et 30 digno, i. e. in statu gratiae versanti. Observes tamen, omnem ministrum praesumi aptum, nisi de contrario constet. Ut autem de contrario constet, non sufficiunt rumo­ res, immo qui fuerit peccator, passim praesumitur emendatus, nisi con- — 36 — trarium patcat, v. g. ex manifesta occasione proxima voluntaria non relicta. Ceterum haec accipe: 1. Grave peccatum est petere sacramentum a ministro hic et nunc legitima facultate carente. 2. Per se grave peccatum est petere sacramentum a ministro censurato, irregulari, canonice simpliciter impedito vel ob grave peccatum in­ digno, quia est cooperatio proxima ad peccatum grave ministri. Per acci­ dens licitum est, quando adest causa pro casu et adiunctis proportionata. Patet ex dictis de cooperatione (n. 556) et ex can.bus mox citandis. Hinc: a) Ab excommunicatis vitandis necnon ab aliis censuratis, postquam intercessit sententia condemnatoria, aut declaratoria, fideles in solo mortis periculo possunt petere tum absolutionem sacramentalem ad normam can. 882, 2252,1 tum etiam, si alii desint ministri, cetera sacramenta et sacramentalia (can. 2261. § 3, 2275, 2°, 2284). b) z\b excommunicatis toleratis necnon ab aliis censuratis, antequam intercessit sententia condemnatoria aut declaratoria, fideles possunt ex qualibet iusta causa sacramenta et sacramentalia petere, maxime si alii ministri desint ; et tunc censu­ rants requisitus potest eadem ministrare neque ulla tenetur obligatione causam a requirente percontandi (can. 2261. § 2, 2275, 2°, 2284). c) De irregularibus et de canonice simpliciter impeditis idem fere dicendum videtur ac de excommunicatis vitandis (cfr. can. 968, § 2). d) A ministro ob peccatum indigno sacramenta peti possunt: i° si urgeat prae­ ceptum confessionis vel communionis ; 2° «si ex dilatione susceptionis immineat periculum lapsus ; 30 si debes implere praeceptum Missae audiendae ; 40 qui est in mortali, si nolit neque ad horam exspectare, quia non est modica utilitas quam­ primum a peccato liberari; 5" si carere debeas (saltem diu) communione vel fructu confessionis, etiamsi non habeas mortale; 6° si alias nequeas lucrari iubilaeum; 7" si indigeas perito directore et non habeas alium ; 8° si vis Missam applicare pro amico defuncto» (S. Alf. VI, 89). Immo ob quamvis causam iustam sacra­ mentum peti potest ab eo cuius est vi officii tale sacramentum administrare, v. g. a proprio parocho (S. Alf. 1. c.). I 45 Nota. Lubet paucis exponere, quatenus sacramenta ministrari possint parvulis, amentibus et semi-amentibus atque a praedictis suscipi. I. Parvuli et perpetuo amentes, uti iam dictum est (n. 38), capaces sunt suscipiendi Baptismum, Confirmationem, S. Eucharistiam et Ordi­ nem. Non omnia tamen ipsis conferuntur. II. Amentibus, qui antea uste rationis potiti sunt, applicari debent ea, quae de adultis generatim diximus. Hinc v. g. ad validam susceptionem requiritur, ut ante amentiam habuerint et non retractaverint intentionem. Ceterum confer dicenda de singulis sacramentis. ‘. Canones citati suo loco exponentur. — 37 — III. Semi-amentes per se a sacramentis non sunt arcendi. Scilicet: 1. Baptismus etiam extra mortis periculum ipsis debet conferri ; neque tanta in iis praerequiritur instructio, quanta in aliis. 2. Confirmatio conferri potest, etiamsi minus quam alii instructi sint. 3. Absolutio concedatur— in dubio de sufficienti usu rationis vel dis­ positione sub conditione — : i° in periculo mortis; 2° in Paschate; 30 quoties dubie grave peccatum confessi sunt; immo 4° pluries, etiamsi sola levia declaraverint (S. Alf. VI, 432; IV, 3). 4. S. Eucharistia conferatur: i° in periculo mortis; 20 in Paschate; 30 pluries, si devotionem praestant (S. Alf. VI, 303). 5. Extrema Unctio periculose decumbentibus praebeatur; sub condi­ tione, si de usu rationis tam nunc quam antea habito dubitatur. 6. Ordo eis non administretur. 7. Matrimonium quidem inire possunt, si substantiam contractus intelligunt; passim tamen ab eo avertantur. APPENDIX. De sacramentalibus. I. Notio. Sacramentalia sunt res aut actiones quibus Ecclesia, in 46 aliquam Sacramentorum imitationem, uti solet ad obtinendos ex sua impetratione effectus praesertim spirituales (can. 1144); quae notio a Codice tradita ex dicendis magis elucescet. Sacramentalia sunt v. g. consecrationes et benedictiones nomine Ecclesiae peragendae, exorcismi, orationes ab Ecclesia praescriptae et eius nomine recitandae, ut brevia­ rium, res benedictae, ut aqua, agni Dei, cineres, palmae etc. II. Institutio. Quoad sacramentalium institutionem ita probabilius 47 dicendum videtur .-Pleraque originem ducunt ab ecclesiastica institutione ; quaedam vero eorum, ut exorcismi et benedictiones, a Christo saltem modo generali instituta, Ecclesiae concredita sunt ea tamen ratione, ut postea ab Ecclesia et quoad modum et quoad effectum determinatius circumscripta sint.1 Sacramentalibus nova addere aut in iis quid mutare solius Sedis Apostolicae est, ut patet e can. 1145. Ratio autem est, quia sacramentalia vim suam sortiuntur ex impetratione solius Ecclesiae. Ergo soli Capiti Ecclesiae competit ea constituere vel immutare. III. Effectus, i. Sacramentalium effectus sunt vel deputatio specialis 48 alicuius personae aut rei ad cultum divinum, ut v. g. benedictio abbatis ’. Cfr. Schmid, Dic Sacramentalien der Katholischen Kirchc, p. 149. aut administratio ordinum minorum (supposito cos non gaudere ratione sacramenti), et consecratio ecclesiae aut calicis ; vel adeptio alicuius boni sive spiritualis, ut gratia actualis, ablatio culpae venialis et poenae tem­ poralis; sive corporalis, ut sanitas corporis aut immunitas a calamitate, qua persona ipsa aut eius bona affici possunt. Specialis deputatio ad cultum divinum est effectus eorum sacramentalium, quae consistunt in consecrationibus et benedictionibus constitutivis ; adeptio boni sive spiri­ tualis sive corporalis obtinetur sacramentalibus exorcismi, orationis et obiectorum benedictorum. 2. Quoad modum, quo diversa sacramentalia diversos suos effectus producunt, generatim statui potest, eos produci per modum impetratio­ nis, quasi ex opere operato i. e. ex opere operantis seu orantis Ecclesiae, idque independenter a dispositione sive ministri sive subiecti, et quidem ea infallibilitate, qua Deus promisit exauditionem orationis sponsae suae dilectissimae, nempe Ecclesiae. Alii autem effectus immediate, alii me­ diate per sacramentalia accipiuntur; quare de singulis effectibus in specie ita dici potest: a) Deputatio specialis alicuius personae aut rei ad cultum divinum obtinetur per modum impetrationis ex opere operato infallibiliter, et immediate. b) Gratiae actuales eodem modo obtinentur, et per actus, mediantibus hisce gratiis positos, remissio peccatorum et alia bona, quae iustus sibi supernaturaliter acquirere potest. c) Expulsio et cohibitio daemonum obtinetur tum per modum impetra­ tionis, tum per modum adiurationis seu imperii. d) Bona temporalia demum ut sanitas, fertilitas terrae, remotio mali imminentis, tum per modum impetrationis, tum per modum adiurationis in daemones directae. 49 IV. Ministratio seu usus. i. In genere legitimus sacramentalium minister est clericus, cui ad id potestas collata sit quique a competente auctoritate ecclesiastica non sit prohibitus eandem exercere (can. 1146). In specie quoad legitimos ministros statuuntur haec: a) Consecrationes nemo qui charactere episcopali carcat, valide pera­ gere potest, nisi vel iure vel apostolico induito id ei permittatur (can. 1147. § l).‘ b) Benedictiones autem impertire potest quilibet presbyter, exceptis iis quae Romano Pontifici aut Episcopis aliisve reserventur.1 Benedictio Ius illud permittit Cardinalibus (can. 239, § n. 20); Vicariis et Praefectis apostolicis (can. 294, § 2); Provicariis et Propraefectis (can. 310, § 2); Abbatibus et Praelatis nullius (can. 383, § 2), ad normam canonum allegatorum. ----- Cfr. quoad benedictiones parocho reservatas can. 462, 6’ et 70 ; quoad sacram suppellectilcm benedicendam can. 1304; quoad exorcismos proferendos t. I, n. 700. — 39 — reservata quae a presbytero detur sine necessaria licentia, illicita est, sed valida, nisi in reservatione Sedes Apostolica aliud expresserit (can. 1147, § 2 et 3). Diaconi et lectores illas tantum valide et licite benedictiones dare possunt, quae ipsis expresse a iure permittuntur (can. 1147, § 4). c) Quoad exorcismos vide t. 1, n. 700. 2. In Sacramentalibus conficiendis seu administrandis accurate ser­ ventur ritus ab Ecclesia probati (1148, § 1). — Consecrationes,1 ac bene­ dictiones sive constitutivae sive invocativae ’ invalidae sunt, si adhibita non fuerit formula ab Ecclesia praescripta (can. 1148, § 2). 3. Benedictiones, imprimis impertiendae catholicis, dari quoque pos­ sunt catechumenis, imo, nisi obstet Ecclesiae prohibitio, etiam acatholicis ad obtinendum fidei lumen vel, una cum illo, corporis sanitatem (can. 1149). 4. Res consecratae vel benedictae constitutiva benedictione, reverenter tractentur neque ad usum profanum vel non proprium adhibeantur, etiamsi in dominio privatorum sint (can. 1150). Nota. Ministri Ecclesiae fidelibus naturam et efficaciam sacramentalium expo­ nant. Adhaec Ecclesiae ministri in sacramentalibus ministrandis faciles sese prae­ beant, atque fideles sacramentalia négligentes eorum usui prudenter assuefaciant Caveant tamen, ne ecclesiasticas benedictiones quocumque praetextu ad alios fines adhibeant, quam ad quos ab Ecclesia institutae sunt, et ne imprudenti earum usu sanctissimam institutionem despectui exponant, aut superstitionis, vel inhonesti lucri fama commaculent. ‘. Consecrationes fiunt ungendo cum chrismate vel sacro oleo. ----- a. Benedictio constitutiva est, quae personam vel rem ad cultum divinum ordinat, itaque eam sacram constituit; invocativa respicit res, v. g. navem, ad usum profanum desti­ natas. TRACTATUS II. De Baptismo. (S. Thom. p. 3, qu. 66-69; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 95-160; Horn. Ap. tr. 14, n. 7-38). Dicemus primum de Baptismo in se spectato, deinde de ministratione. denique de susceptione Baptismi. DISSERTATIO I. De Baptismo in se spectato. 50 Baptismus est sacramentum, quo homo spiritualiter regeneratur per ablutionem corporis aqua, ab alio factam, sub expressa invocatione singularum Personarum SS. Trinitatis. Qua summaria notione praemis­ sa, agemus primum de exsistentia, deinde de essentia, tum de effectibus, denique de necessitate Baptismi. Pars I. De exsistentia sacramenti Baptismi. 51 Baptismus est verum sacramentum Novae Legis. Est de fide e Cone Trid. *, et patet e S. Script, quae aperte docet, Baptismum esse signum sensibile a Christo institutum et efficax gratiae. Dixi signum sensibile, i. e. constans e materia, quae est ablutio cum aqua, et e forma, quae sita est in invocatione SS. Trinitatis. Sufficit alle­ gasse loa. 1II, 5: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu S . non potest introire in regnum Dei ; et Matth. XXVIII, 19: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus S. Dixi signum efficax gratiae ; siquidem regeneratio, de qua apud Mattheum 1. c., nequit intelligi nisi regeneratio spiritualis, quae fit per gra­ tiam. Ceterum conferantur Dogmatici. Nota. i. Disputatur de tempore, quo Christus Baptismum instituit. Sententia communior et probabilior docet, illum fuisse a Christo institutum ante passionem. Secus enim Apostoli ante Baptismum susceptum S. Eucharistiam et Ordinem recepissent. Accedit quod discipuli Christi ante passionem Magistri baptizarunt. ’ Iam vero Baptismus a discipulis collatus videtur fuisse diversus a Baptismo loannis Baptistae. Deducitur ex loa. III, 25 sqq. Restat igitur, ut dicamus, Bap­ tismum a discipulis Christi collatum fuisse sacramentum nostrum. Tertius enim ‘. Scss. 7, de Bapt. can. 1. ----- *. loa IV, 1, 2. — 41 — Baptismus sine ratione sufficienti fingitur (S. Thom. p. 3, q. 66, a. 2; S. Alf. VI, 96). Magis disputatur, quo praecise momento Christus Baptismum instituerit. Se­ cundum alios in sermone cum Nicodemo;1 secundum alios, quum misit dicipulos ad baptizandum.3 Secundum S. Thom. (p. 3, qu. 66, art. 2 et qu. 73, art. 5, ad 4), S. Alf. (VI, 96) et alios, quum Ipsemet a loanne baptizatus est. ’ Nota. 2. Baptismus loannis non fuit eiusdem efficaciae ac Baptismus Christi. Est de fide ex Cone. Trid. ‘ Porro secundum S. Thomam « Baptismus loannis non erat per se sacramentum sed quasi quoddam sacramentale disponens ad Baptismum Christi, et ideo aliqualiter pertinet ad legem Christi, non autem ad legem Moysi > (p. 3, , 530)· ' — 45 — Coroll. I. Si Baptismus confertur per immersionem, non sufficit, ut quis immo­ tus in aqua immota teneatur, quia baptizans nequit dici baptizandum abluere. Prae­ terea secundum aliquos auctores etiam requiritur, ut baptizandus ex aqua extra­ hatur secundum illud Pauli : An ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo lesu, in morte ipsius baptizati sumus? Conscpulti enim sumus cum illo per baptismum in .mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus, si enim complantati facti sumus similitudini moitis cius, simul et resurrectionis erimus.1 Coroll. //. Quaerunt etiam de proicctionc baptizandi, puta infantis in fluvium, lam vero eiusmodi Baptismus dubie validus est : puta quia non habetur — ut ponimus — emersio. Adhacc eiusmodi agendi ratio absolute illicita videtur, quia dicta proicctio per se ad solam occisionem tendit. « Licitum est tamen aqua etiam gelida, si alia habeu non possit, puerum mox moriturum baptizare, etiamsi time­ retur ex hoc mors acceleranda... quia mors tunc non evenerit per se, sed per accidens ; cum talis actio per se non tendat ad occisionem, sed ad ablutionem > (S. Alf. VI, 100); idem, positis eisdem adiunctis, valet de aqua venenata aut ferventi, unde infans enecetur. II. Materia proxima ad liceitatem requisita pro Baptismo sollemni 55 colligitur ex can. 758 et Rit. Rom. Can. cit. edicit: «Licet Baptismus conferri valide possit aut per infusionem, aut per immersionem, aut per aspersionem, primus tamen vel secundus modus, aut mixtus ex utroque, qui magis sit in usu, retineatur, secundum probatos diversarum Ecclesia­ rum rituales libros. » Itaque tertius modus per aspersionem non amplius adhibeatur. Rit. Rom. modum baptizandi hisce magis definit: « Sacer­ dos vasculo seu urceola accipit aquam baptismalem et de ea ter fundit super caput infantis in modum crucis... Ubi autem consuetudo est bapti­ zandi per immersionem, Sacerdos accipit infantem et advertens, ne laedatur, caute immergit et trina mersione baptizat.»'" Trina autem effusio vel immersio in Baptismo sollemni sub gravi obligat (S. Thom. p. 3, q. 66, art. 8 ; S. Alf. VI, 107, q. 50) ; in Baptismo privato suadetur, quatenus fieri potest. SECTIO III. De forma. Forma legitima Baptismi est: 56 Pro Ecclesia Latina: Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiri­ tus Sancti. Patet ex Conciliis Later. IV, Flor, et Trid. ’, item ex Rit. Rom. * In fine non esse addendum Arnen, patet tam ex documentis cita­ tis quam ex responso S. Rit. Congr. 9 lun. 1853. Ad Rom. c. 6, v. 3-5. -’. Tit. II, cap. 2, n. 19, 20. In amnibus fere Eccle­ siis, quae utuntur ritu Latino, Baptismus confertur per effusionem. ----Sess. 7, can. 4. de Bapt. ----- ‘. Tit. II, cap. 2, n. 8. — 40 — Pro Ecclesia Graeca: Baptizatur servus (serva') Christi N. (hic ponitur nomen baptizandi) in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Constat ex Cone. Flor, et ex decreto Eugenii IV pro Armenis. 57 I. Ad valorem, ut hic certus sit, requiritur, ut in forma exprimantur: i° persona baptizantis (ego); 2° persona baptizanda (te); 30 actus baptizandi (baptizo) ; 40 unitas divinae naturae (in nomine) ; 50 distinctio expressa trium Personarum et quidem nominibus propriis (Patris et Filii et Spiritus S). Exprimenda esse actum baptizandi et distinctam invocationem trium Personarum, omnes concedunt. De ceteris disputa­ tur. Itaque exprimantur: 1. Persona baptizantis. Num huius in forma sacramenti expressio ad valorem requiratur, disputari potest. Ceterum certo sufficit, ut implicite exprimatur, ut fit in forma Graecorum, ubi dicunt το baptizatur idem valere ac baptizatur a me (cfr. S. Thom. p. 3, q. 66, a. 5. S. Alf. VI, 108). Coroll. Vox ego non est essentialis in lingua Latina et Graeca, quia prima persona, ut dicitur, exprimitur per vocem baptizo; idem de pluribus linguis rccentioribus dici nequit.’ 2. Persona baptizanda videtur quidem exprimenda, « quia, uti ablutio, ita et forma circa certam personam versari debet » (S. Alf. VI, 108). Videtur tamen sufficere, ut implicite exprimatur; quod fieri potest, etiamsi vox te omittatur. Hinc S. Off. 8 Sept. 1633 validam declaravit formam Armenorum : Baptizat nunc manus mea in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.' Declaratio autem S. C. de Prop. Fide d. d. 11 Sept. 1841, per omissionem vocis te invalidum reddi Baptismum, in nova editione omissa test. 3. Actus baptizandi, et quidem actus praesens seu nunc positus, ex­ primi debet, ut patet i° ex Cone. Flor. *; 20 ex prop. 27 damnata ab Alex­ andro VII: «Valuit aliquando Baptismus sub hac forma collatus: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, praetermissis istis: Ego te *baptizo; 30 ex Decretali Alexandri III ;8 40 ex hac ratione S. Thomae: « Quia ablutio hominis in aqua propter multa fieri potest, oportet quod determinetur in verbis formae, ad quid fiat: quod quidem non fit per hoc quod dicitur: In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti, quia omnia in tali nomine facere debemus, ut habetur Coloss. 3. Et ideo si non ex­ primatur actus baptismi vel per modum nostrum vel per modum GraeS C. C. d. 11 Fcbr. 1797 validum declaravit Baptismum ita — seposita tamen mala seu hacritica mente — collatum: Enfante, te baptize en nom de Père, de Fils et de Saint-Esprit. ----- ’. Collect, η. 74. ----Denz.-Bannw. η. 696. ----‘ Denz.-Bannw. η. 1317.----- Cap. 1, X 3, 42. — 47 — coruin, non perficitur sacramentum» (p. 3, q. 66, a. 5, ad 2; S. Alf. VI. 108). Debet autem exprimi actus baptizandi praesens seu nunc posi­ tus; secus enim spectata forma, nunc nihil efficeretur. Coroll. I. Essentiale est vox baptizo aliudvc aequivalens, ut abluo, lavo; non autem ungo, quia significationem lotionis non involvit. Ut autem certo adhibeatur verbum validum, praestat in lingua vernacula uti voce a latino baptizare derivata — ut baptiser, to baptize — nist habeatur verbum quod usu consecratum est ad significandam lotionem sacra men talem, ut doopen, taufen. Coroll. II. Dubitatur de forma: Ego te christianizo seu de formula Anglica: I christen thee, quia potius actionis sacramentalis effectum ouam ipsam actionem exprimit. Si tamen ista seu similis formula alicubi ex communi acceptatione actio­ nem baptizandi significat, certo valida est. Hinc valet apud lugo-Slavos, ut patet ex Rituali Slavico, quod anno 1894 a S. Sede approbatum ίώζ atque continet formam pro ritu Graeco : krescaetsja (= christianizatur), pro ritu Latino : Ia te krstim (= Ego te christianizo). 4. Unitas divinae naturae pariter videtur exprimenda, spectatis verbis 58 Christi : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Coroll. I. Essentiale est in nomine, saltem quatenus significat unitatem; hinc invalidum foret: i° omissis verbis in nomine, dicere m Patre etc; 2° loco in nomine uti verbis in nominibus (S. Alf. VI, III). Coroll. II. Validae sunt formae. i° Ego te baptizo in nomine P., in nomine F., in nomine Sp. S.1 ; 2° Ego te baptizo in nomine P, ego te baptizo in nomine F, ego te baptizo in nomine Sp. S.3 ; 3° Ego te baptizo in nomine P. et in nomine F. et in nomine, Sp. S. ; * 40 Ego te baptizo cum nomine Patris etc. ; ‘ Porro qua­ tuor formae assignatae e mente SS. Congregationum validae sunt, si, seposita pra­ va seu haeretica mente, adhibeantur. 5° Ego te baptizo in nomen Patris etc. ; haec enim forma plane convenit cum forma in S. Scriptura tradita.8 Coroll. III. Cum aliquatenus dubium sit, num verba in nomine significent invo­ cato nomine an auctoritate, dubiae sunt formae: i° Ego te baptizo auctoritate Patris etc.; 2° Ego tc baptizo nomine Patris, omisso in (S. Alf. VI, 112, dub. 2). In causa Facsul. ’ quidem validus censetur Baptismus italice ita collatus : « Io ti battezzo 'nnome del Padre » etc. sed consultor arguebat ex usu in lingua Italica vel in idiomate Etrusco omittendi litteram i ante m et n; hinc declaratio ad aliam linguam referri nequit. 5. Distinctio expressa trium Personarum. Requiritui, ut tres Personae 59 exprimantur explicite, atque, ut omne dubium de valore excludatur, propriis nominibus, iisque vulgaribus seu quae adhiberi consueverunt, atque ita coniunctis, ut distinctio satis significetur. Patet ex verbis ’. Cfr. S. Off. ii Ian. 1882 et S. C. C. 4 Maii 1641.----- ’. S. Off. 11 lan. 1882. ---- ’. S. C. C. 4 Maii 1641. ------ «. S. C. C. 16 Aug. 1828; 24 Maii 1823; S. Off. 23 Maii 1720. Vide Thesaur. resol. torn. 83, fol. 134 et sq. ----- ’. Cfr. textus Graecus, Matth. XXVIII, 19; Act. Αρ. XIX, 5; 1 Cor. I, 13. ----- *. 12 Sept. 1801. - 48 Christi : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti ; item ex Traditione 1 (S. Thom. p. 3, q. 66, a. 5 et ad 7; S. Alf. VI, 108, 109). Itaque tres Personae: a) Exprimantur. Disputatur quidem, num ex speciali dispensatione tempore Apostolorum valuerit Baptismus collatus sub forma in nomine /esu. Post tempora Apostolorum vero Baptismum ita collatum non valere, concedunt omnes. Eruitur autem ex verbis Christi : Baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Item ex Traditione.’ Hinc invalidae sunt formae: in nomine Dei; in nomine Christi (S. Alf. VI, 108). b) Explicite, ut probatur argumentis sub a) allatis. Hinc pariter inva­ lidae sunt formae: «in nomine Sanctissimae Trinitatis; in nomine trium Personarum » (S. Alf. VI, in). ’ c) Propriis nominibus. Suadetur verbis Christi et antiqua praxi Eccle­ siae. Valde dubia est forma : « in nomine Omnipotentis et Sapientis et Boni. » d) Usque vulgaribus. « Sicut — ita S. Thomas — aqua sumitur ad baptismum, quia eius usus est communior ad abluendum, ita ad signi­ ficandum tres personas in forma baptismi assumuntur illa nomina, quibus communius consueverunt nominari personae in illa lingua: nec in aliis nominibus perficitur sacramentum » (p. 3, q. 66, a. 5, ad 7). Itaque in lingua Latina dicatur: « in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. » Dubiae autem sunt formae : « in nomine Genitoris et Geniti et Procedentis ab Utroque; in nomine Primae et Secundae et Tertiae Personae SS. Trinitatis; in nomine Patris et /esu Christi et Spiritus Sancti » (S. Alf. VI, 109). Forma: « in nomine Patris et Filii et Spiri­ tus Sancti et Mariae » invalida est, si eodem sensu dicitur Mariae, quo Patris etc. ; valet vero, si minister vult eam invocare ut coadiutricem gratiae impetrandae (S. Alf. VI, 108). e) /Itque ita contundis, ut distinctio satis significetur. Iam vero: i° Certo valida est forma, si coniunctio et solum inter Patris et Filii omittatur, ideoque dicatur: « in nomine Patris, Filii et Spiritus Sancti. » Ratio est, quia ipsa vox Filius personam distinctam designat. Deinde usus satis consuetus est ita denotandi membra distincta. Accedit respon­ sum S. C. C. ' 2n Aliquatenus dubiae sunt formae: i° si coniunctio bis Rath. Dc Bapt n. 287.----- ‘. Cfr. Rath, Dc Baptismo, n. 287. ----- *. Nico­ laus I anno 876 axi Bulgaros ut validum habet Baptismum collatum in nomine SS. Trinitatis vel tantum in nomine Christi, et arguit ex Act. Ap. cfr. II, 24, XIX, 5 (Denz.-Bannw. n. 335). ----- *. 12 Sept. 1801. — 49 — omittatur: « in .nomine Patris, Filii, Spiritus Sancti;» 20 sj solum ex­ primatur inter Patris et Filii: «in nomine Patris et Filii, Spiritus Sancti.» Ratio utriusque est, quia tum Spiritus Sancti videri potest appositum Filii; nomen enim Spiritus Sancti competit tam Patri quam Filio (S. Alf. VI, 112). Referuntur quidem responsa, quae validum declara­ verint Baptismum ita collatum: « Mi te abattezzo in nome del Padre e del Figliuolo, dello Spirito Sancto; » sed res non satis certa et clara est, ut omne dubium tollatur. 1 II. Ad liceitatem requiritur, ut Latini formula Ritualis Romani, Grae- 60 ci formula in eorum Ritualibus exhibita utantur. Praeterea observes, quavis mutatione facile grave committi peccatum ; facile enim aliquale dubium de valore sacramenti adeo necessarii exorietur. Coroll. Ex dictis tam n. praesenti quam in tractatu de Sacramentis in genere (n. 23) colligitur, pronuntiationem formae vitiosam passim substantialem non esse, si fiat ex praecipitantia, inadvertentia vel ob balbutiem ; facilius, si fiat mente haeretica. Pars Ili. De effectibus Baptismi. gj Effectus Baptismi sunt : 1. Gratia sanctificans per se prima, per accidens secunda (n. 6), annexa infusione omnium virtutum et donorum Spiritus Sancti. II. Gratia sacramentalis ; quae consistit in eo, quod gratia sanctifi­ cans, quam confert Baptismus, èt eo ordinatur, ut homo spiritualiter regeneretur atque christiane vivat, èt secum fert ius ad gratias actuales in ordine ad christiane vivendum. Regeneratio ista spiritualis involvit remissionem omnis culpae, tam originalis quam personalis ; remissionem omnis poenae, tam aeternae quam temporalis, positis utique ponendis, i. e. dolore de peccatis. III. Character. 1. Exsistentia characteris patet ex dictis n. 8. 2. Effectus characteris. Character baptismalis efficit, ut homo: a) Deputetur ad cultum Dei secundum ritum a Christo institutum, atque in Ecclesia exercitum, nominatim quoad sacramenta, ad quae igitur recipienda per characterem habilis redditur (S. Thom. Suppi, qu. 35» art. 3 ; p. 3a qu. 63, art. 6; S. Alf. VI, 79; cfr. can. 737, § 1). ’. Cfr. Lehmkuhl, Theol. Mor. II, n. 90, nota 1. W. M. T. Μ. II. 4 — 50 — b) Fiat membrum Ecclesiae, et obligetur ad vitam catholicam ducen­ dam, et subiciatur auctoritati et legibus Ecclesiae, i. e. societatis spiritua­ lis a Christo institutae (cfr. can. 87). Coroll. Ut baptizati teneantur catholice vivere atque Ecclesiae obedire, non requiritur, ut post usum rationis adeptum interrogentur, num velint ratas habere promissiones baptismales casque de facto ratas habeant.1 Neque dicas : Repugnat, aliquem sine voluntatis consensu auctoritati et legibus subici. Id non repugnare patet vel ex eo, quod sine voluntatis consensu infantes auctoritati et praeceptis parentum, cives auctoritati et legibus patriae subiciuntur. Pars IV. De necessitate Baptismi. Baptismus necessarius est necessitate medii et praecepti. ’ SECTIO I. De necessitate medii. 62 Post sufficientem Evangelii promulgationem Sacramentum Baptismi necessarium est ad salutem necessitate medii, non tamen absoluta sed hypothetica. Dicitur: I. Post sufficientem Evangelii promulgationem. Ita Cone. * Trid. Sufficiens autem promulgatio pro aliquibus, non autem pro omnibus, tacta est per sermonem S. Petri in die Pentecostes. Ceterum communius docent auctores, promulgationem Evangelii pro diversis gentibus, diver­ sis temporibus locum habuisse, eamque pro universo mundo iam diu obtigisse, quamvis divulgatio eius nondum ubique extensa sit. II. Sacramentum Baptismi necessarium est ad salutem necessitate medii; quae propositio est de fide ex Cone. Trid.: «Si quis dixerit, Baptismum liberum esse, hoc est, non esse necessarium ad salutem a. s.4 (cfr. can. 737, §1). HI. Non tamen absoluta, sed hypothetica; quibus significatur, esse media, quae possunt vices Baptismi supplere, nimirum baptismum fla­ minis et fortassis baptismum sanguinis, de quibus dicemus in scholiis. SCHOLION I. De baptismo flaminis. 63 I. Notio. Baptismus flaminis ita audit, quia est effectus Spiritus Sancti, qui etiam Piamen (a flando seu spirando) dicitur. Est autem ‘. Cone. Trid. sess. 7, De Bapt. can. 14. ----- ’. De notione utriusque necessitatis vide L I, n. 484. ----- ‘. Sess. 6, cap. 4. ------ \ Sess. 7, de Baptismo, can. 5. — 5i — Baptismus flaminis actus perfectae caritatis vel contritionis perfectae. II. Indoles suppletiva. Baptismus flaminis est medium suppletivum 64 Baptismi, a. v. non iustificat nisi dependenter a voto sive explicito sive implicito Baptismi. Porro votum implicitum Baptismi semper includitur in actu caritatis vel contritionis perfectae, elicito a non baptizato; con­ tinetur enim in eiusmodi actu generale propositum implendi omnia, quae a Deo statuta sunt, inter quae est susceptio Baptismi a non baptizato. III. Vis suppletiva. Actus caritatis vel contritionis perfectae supplet 65 vices Baptismi quoad iustificationem seu infusionem gratiae, et conse­ quenter quoad omnia, quae ab ea separari nequeunt, scilicet remissio­ nem peccatorum originalis et actualium saltem mortalium, remissionem poenae aeternae, virtutes infusas et dona Spiritus Sancti ; non autem quoad gratiam sacramentalem, characterem et remissionem omnis poe­ nae. IV. Requisita ut baptismus flaminis iustificet, sunt ea sola, quae 66 constituunt baptismum flaminis. V. Modus quo baptismus flaminis effectus producit. Baptismus flaminis 67 effectus producit ex opere operantis tantum ; secus ac Sacramentum, quod ex opere operato 1 operatur, et baptismus sanguinis, qui operatur saltem partim quasi ex opere operato3 (n. 72). Coroll. Ei, qui per baptismum flaminis iustificatus est, remanet obligatio reci­ piendi, si fieri possit, Sacramentum Baptismi ; nec antea alia sacramenta recipere potest. SCHOLION II. De baptismo sanguinis. I. Notio. Baptismus sanguinis est martyrium toleratum a non bapti- 68 zato. II. Indoles suppletiva. 1. Martyrium in parvulis non baptizatis non 69 est medium suppletivum Baptismi, a. v. non iustificat eos dependenter a voto Baptismi. Quoad martyrium fructuosum adultorum, etiamsi ponas eiusmodi martyrio contineri votum Baptismi, tamen dubium videtur, num iustificatio locum habeat dependenter a voto praedicto; verbo: dubium est, utrum necne baptismus sanguinis a Deo institutus sit tanquam medium suppletivum sacramenti ; fortassis votum Baptismi requi­ ritur tantum ut removens prohibens, quantum ad infusionem gratiae. III. Vis suppletiva. Martyrium in non baptizatis tam adultis quam 70 *. Alii dicunt : cx opere operato active, passive. ’. Alii dicunt: ex opere operato — 52 — infantibus supplet vices Baptismi quoad remissionem omnis culpae et .poenae (t. I, n. 418). 71 IV. Requisita, ut baptismus sanguinis iustificet. 1. In parvulis nulla requiritur dispositio. 2. In adultis requiruntur eadem, quae requiruntur ad martyrium strio te dictum (t. I, n. 418). Praeterea si adultus grave peccatum personale patraverit, requiruntur secundum alios actus caritatis vel contritionis perfectae; secundum alios sufficit attritio; secundum alios per se requi­ ritur actus caritatis vel contritionis perfectae, per accidens sufficit attri­ tio (cfr. S. Alf. VI, 98). > 72 V. Modus quo baptismus sanguinis effectus producit. Secundum alios iustificatio in se efficitur ex opere operantis, dum ex quasi opere operato datur gradus allior justificationis ; similiter quaedam remissio poenae datur ex opere operantis, dum remissio totalis poenae conceditur ex quasi opere operato. Secun­ dum alios et iustificatio et remissio omnis poenae efficitur ex quasi opere operato. Secundum alios effectus producuntur modo prioris sententiae, si martyr actum caritatis vel contritionis perfectae elicit ; modo alterius sententiae, si solum attri­ tus est; quocirca conferantur Dogmatici. Coroll. Adultus qui novit instare martyrium, certo tenetur, si possit, suscipere Baptismum ; item si peccator et baptizatus est, confiteri vel, si confiteri nequit, elicere contritionem perfectam, idque iam ideo quia secundum dicta sola attritio cum martyrio probabiliter non sufficit ad justificationem; itaque spes martyrii ab eis non liberat. SECTIO II. De necessitate praecepti. Necessitas praecepti iam sequitur ex necessitate medii. Porro : 73 I. Adulti nondum vel dubie baptizati tenentur Baptismum suscipere quamprimum digne et, spectatis adiunctis et dignitate sacramenti, conve­ nienter illud suscipere possunt. « Adultis, ita S. Thomas, non statim cum convertuntur, est sacramentum Bap­ tismi conferendum, sed oportet differre usque ad aliquod certum tempus, primo quidem propter cautelam Ecclesiae, ne decipiatur Sacramentum ficte accedenti­ bus conferens, secundum illud I. Ioan. 4: Nolito omni spiritui crederc, sed pro­ bate spiritus, si ex Deo sint: quae quidem probatio sumitur de accedentibus ad baptismum, quando per aliquod spatium eorum fides et mores examinantur: secundo hoc est necessarium ad utilitatem eorum, qui baptizantur, quia aliquo temporis spatio indigent ad hoc, quod plene instruantur de fide et exercitentur in his, quae pertinent ad vitam Christianam : tertio hoc est necessarium ad quandam reverentiam sacramenti, dum in sollemnitatibus praecipuis, scilicet Paschae et Pentecostes, homines ad Baptismum admittuntur, et ita devotius sacramentum suscipiunt > (p. 3, q. 68, a. 3). — 53 — II. Adultus, qui sine ratione Baptismum diu differt, graviter peccat, quia tene­ tur Ecclesiae ascribi, et ut Christianus vivere. Ceterum confer dicenda de tempore conferendi Baptismum (n. 87). DISSERTATIO II. De ministratione Baptismi. Dicendum primum de persona ministrante, deinde de modo ministrandi. Pars I. De persona ministrante. I. Omnis sacerdos est minister ordinarius Baptismi sollemnis hoc 74 sensu, quod vi ordinationis suae ad baptizandum principaliter (non secundarie ut diaconus) deputatus est, et a proprio baptizandi pastore semper delegari potest ad baptizandum, idque sollemniter (cfr. can. 738, § i)· II. Diaconus est minister extraordinarius Baptismi hoc sensu, quod 75 vi ordinationis suae ad baptizandum secundarie deputatus est, et ab Ordi­ nario vel a proprio baptizandi pastore iusta de causa delegari potest ad baptizandum, idque sollemniter. Hinc sua potestate ne utatur sine loci Ordinarii vel parochi delegatione seu licentia, iusta de causa concedenda, quae, ubi necessitas urgeat, legitime praesumitur (cfr. can. 741 ; S. Alf. VI ,116, dub. 1). Dictum est: 1. Diaconus secundarie deputatur; quia ordinatur potius ad assisten­ dum ministro altioris ordinis, et secundarie ad vices eius supplendas. 2. Iusta de causa concedenda; puta, si parochus est absens vel infir­ mus vel excommunicationi subiectus vel occupatus confessionibus audien­ dis; fortassis quoque, si parentes illud v. g. ob consanguinitatem desi­ derant, etc. 3. Ubi necessitas urgeat, non requiritur licentia concessa, sed sufficit praesumpta. Necessitas autem urget, si baptizandus in articulo vel peri­ culo mortis versatur; item si sacerdos diu abfuturus praevidetur, nec alius adiri potest. ’ III. Quoad ius baptizandi sollemniter, haec tene: 76 i. Ordinarius loci et parochus gaudent iure baptizandi sollemniter proprios subditos seu potius territorii sui incolas; alii sacerdoti illud non competit nisi de eiusdem parochi vel Ordinarii loci licentia, quae in casu necessitatis legitime praesumitur (can. 730, § 1). Qui illud sine debita ‘. Cfr. S. C. de Prop. Tid. 21 lan. 1788; 16 lan. 1804. n Sept. 1841 (Collect. η. 593. 674, 939)· ----- ’· Rh. Rom· ht. 2, cap. 3, η. 2. — 54 — licentia peragit graviter peccat (S. Alf. VI, 115) ; pariter ius parochi laedunt parentes, qui sine necessitate vel licentia prolem ad alium sacer­ dotem deferunt baptizandam. 2. Etiam peregrinus a parocho proprio in sua paroecia sollemniter baptizetur, si id facile et sine mora fieri potest; secus peregrinum quili­ bet parochus in suo territorio potest sollemniter baptizare (can. 730, § 2). 3. Ubi paroeciae aut quasi-paroeciae nandum sunt constitutae, statu­ torum peculiarium et receptarum consuetudinum ratio habenda est, ut constet cuinam sacerdoti, praeter Ordinarium, in universo territorio vel in eius parte ius insit baptizandi (can. 740). Nota. Adultorum baptismus, ubi commode fieri possit, ad loci Ordi­ narium deferatur, ut si voluerit, ab eo vel ab eius delegato sollemnius conferatur (can. 744). 77 IV. Quoad territorium, in quo baptismum sollemnem conferri licet, statuit can. 739: In alieno territorio nemini licet, sine debita licentia, baptismum sollemnem conferre ne sui quidem loci incolis. Coroll. I. Si mulier extra propriam paroeciam parit, debet prolem in propria paroecia baptizandam curare, si id facile et sine mora fieri potest; secus potest eligere aut propriam paroeciam aut eam in qua prolem peperit, aut etiam aliam (can. 738, §2; S. Alf. VI, 115). Coroll. II. Vagi possunt eligere ecclesiam quam maluerint (cfr. can. 94, § 2). 78 V. Omnis homo est minister Baptismi hoc sensu, quod potest valide baptizare; in casu necessitatis etiam licite, non tamen sollemniter (can. 742, § 1). Si, casu occurcnte, plures adsunt, servetur ordo praescriptus et sub 2 assignandus. Dixi : i. In casu necessitatis; quocirca advertas: a) Non requiritur necessitas extrema, sed sufficit periculum funda­ tum, ne infans mox moriturus sit. S. Off. ad quaesitum « utrum obste­ trix, quando praevidet, Baptismum ad longum tempus differendum fore, possit illico neonatum abluere, quamvis iste in bona sanitate reperiatur, etiam insciis una vel utraque coniuge, monito tamen de hoc parocho; » S. Off., inquam, d. II lan. 1899 respondit: « Urgendum, ut Baptismus quam citius ministretur ; tunc vero permitti poterit, ut obste­ trix illum conferat, quando periculum positive timeatur, ne puer dila­ tionis tempore sit moriturus. » b) Mortis periculo aequiperatur necessitas, quae maxime in locis Missionum enasci potest e defectu cuiuslibet sacerdotis vel e difficultate eum adeundi ; scilicet S. C. de P. F. pluries approbavit praxim in pluribus locis vigentem, qua catechistae aliive laici probati cito — v. g. non ultra — 55 — octo a nativitate dies — infantes Christianorum, etiam bene valentes, baptizant.1 2. Ordo inter plures ministros necessitatis servandus hisce exhibetur a can. 742, § 2 et 3 : Si tamen adsit sacerdos, diacono praeferatur, diaco­ nus subdiacono, clericus laico et vir feminae, nisi pudoris gratia deceat feminam potius quam virum baptizare, vel nisi femina noverit melius formam et modum baptizandi. — Patri aut matri suam prolem baptizare non licet, praeterquam in mortis periculo, quando alius praesto non est, qui baptizet. Ita etiam Rit. Rom.2 Porro ordo praescriptus ita intelligi debet, ut i° quilibet fidelis, etiam femina, in unione cum Ecclesia exsis­ tens praeferri debeat cuilibet infideli, haeretico, schismatico, excommu­ nicato vitando etiam sacerdoti ; ut 2° patri praeferenda sit femina, non tamen mater. 3. inversio ordinis per se illicita est ob praeceptum Codicis et Rit. Rom.; at tunc solum grave peccatum est: i° quando non-sacerdos prae­ fertur sacerdoti in unione cum Ecclesia exsistenti ; 20 quando noncatholicus vel vitandus praefertur catholico. Dubitatur quidem, quando laicus praefertur diacono, quippe qui ex textu iuris sit minister ex officio (can. 741) ; at quia non est nisi minister secundarius, de gravi peccato non satis constare videtur. Praeterea iusta causa semper ab omni peccato excusare videtur; hinc can. 742, § 2: « nisi pudoris gratia deceat femi­ nam potius quam virum baptizare, vel nisi femina noverit melius for­ mam et modum baptizandi » (S. Alf. VI, 117). Coroll. Curet parochus, ut fideles, praesertim obstetrices, medici et chirurgi, rectum baptizandi modum pro casu necessitatis probe ediscant (can. 743).1 — Si baptismus nec a proprio parocho nec eo praesente administratus fuerit, minister de ipso collato quamprimum proprium ratione domicilii parochum baptizati certio­ rem reddat (can. 778). — In baptismo privato, quatenus... fieri potest, adhibeantur duo testes, vel saltem unus, quibus baptismi collatio probari possit (can. 742, § 1). Pars II. De modo ministrandi baptismum. Supra expositum est, quaenam generatim requirantur ad sacramenta valide ct licite ministranda. Sufficit unum ex requisitis ad licitam ministrationem uberius evolvere, atque Baptismo applicare, nim. obliga­ tionem sacramentum ministrandi rite, i. e. iuxta praescripta Ecclesiae. Integritatis causa exponemus tam ea, quae in collatione Baptismi, quam *. 21 lan. 1788 (Collect, n. 533); 16 lan. 1804 (Collect, n. 674); 11 Sept. 1841 (Collect, η. 939). ----- s. Tit. 2, cap. 1, n. 16. -----Rit. Rom. tit. 2, cap. I, n. 13. -56ea quae post earn servanda sunt. Praescripta Ecclesiae respiciunt pri­ mum ritus et caeremonias, deinde patrinos adhibendos, tum tempus et locum, denique collati baptismi annotationem et probationem. SECTIO I. De ritibus et caeremoniis baptismi. 79 I. Ritus et caeremoniae adhibendae, i. Per se baptismus sollemniter conferatur (can. 755, § 1), i. e. servatis omnibus ritibus et caeremoniis, quae in ritualibus libris praecipiuntur (can. 737, § 2) lam vero : a) Ritus et caeremoniae praescriptae differunt, prout baptismus adul­ tis vel parvulis conferendus est. Attamen loci Ordinarius potest gravi et rationabili de causa indulgere ut caeremoniae praescriptae pro baptis­ mo infantium adhibeantur in baptismo adultorum (can. 755, § 2) ; quo­ circa advertas, baptismum adultorum pulchriorem quidem esse, sed longiorem, ita ut tam neophytae quam adstantibus facilius taedium gi­ gnere possit. b) Proles ritu parentum baptizari debet. — Si alter parentum pertinet ad ritum latinum, alter ad orientalem, proles ritu patris baptizetur, nisi aliud iure speciali cautum sit. — Si unus tantum sit catholicus, proles huius ritu baptizanda est (can 756). Ex his consequitur, quoad fieri possit, curandum esse, ut proles baptizetur a ministro pertinente ad ritum qua proles baptizanda est ;1 siquidem unusquisque in sacramentis conficiendis et ministrandis proprium ritum sequi tenetur (can. 733, § 2; n. 27). c) Interrogationes lingua latina faciendae sunt ; sed ex responso S. Off.’ permittitur, ut minister, postquam interrogationem et responsa lingua latina pro se dixerit, interrogationem lingua patria repetat, ut patrinorum responsum excipiat. ’ 2. In mortis periculo baptismum privatim conferre licet; et, si con­ feratur a ministro qui nec sacerdos sit nec diaconus, ea tantum ponan­ tur, quae sunt ad baptismi validitatem necessaria; si a sacerdote vel *. Hic notes can 98, § I. < Inter varios catholicos ritus ad illum quis pertinet, cuius caeremoniis baptizatus fuit, nisi forte baptismus a ritus alieni ministro vel fraude collatus fuit, vel ob gravem necessitatem, cum sacerdos proprii ritus praesto esse non potuit, vel ex dispensatione apostolica, cum facultas data fuit ut quis certo quodam ritu baptizaretur, quin tamen eidem adseriptus maneret.» Adhacc qui ad preces parentum, contra praescriptum can. 756, a ritus alieni ministro baptizatus est, pertinet ad ritum, in quo iuxta praescriptum can. 756 baptizari debuisset. Ita P. C. 16 oct. 1919 (A. A. S. 1919. P· 476).---- 25 Aug. 1880 (Collect, η. 1538). ----- ’ In aliquibus locis concessum est, ut interrogationes in sola lingua patria fiant. — 57 — diacono, serventur quoque, si tempus adsit, caeremoniae quae baptismum sequuntur (can. 759, §1). Disputatur, utrum necne, si periculum mortis satis remotum sit, etiam caere­ moniae praecedentes Baptismum peragi debeant. lam vero satis probabiliter nega­ tur, quia canon de solis caeremoniis subsequentibus dicit, idque fortassis, ut omne periculum, ne quis ante Baptismum moriatur, radicitus praecaveatur. 3. Extra mortis periculum baptismum privatum loci Ordinarius per­ mittere nequit, nisi agatur de haereticis qui in adulta aetate sub condi­ tione baptizemur (can. 759, § 1 et 2). In casu etiam caeremoniae, quae baptismum sequuntur, omitti possunt. II. Obligatio rituum et caeremoniarum gravis est ex genere suo. 80 Hinc mortale foret omittere caeremoniam maioris momenti, ob peculia­ rem finem vel significationem. Eiusmodi sunt usus aquae consecratae, unctio tam ea quae ante quam ea quae post Baptismum peragenda est, usus olei et chrismatis praesenti anno consecratorum, insufflatio, impo­ sitio salivae et salis, fidei professio, trina ablutio. Praeterea plures caeremoniae minoris momenti simul omissae in gravem materiam coa­ lescere possunt (S. Alf. VI, 107, qu. 5a, 141, 142). III. Caeremoniae supplendae. 1. Caeremoniae quae in baptismi coi- 81 latione praetermissae quavis ratione fuerint, quamprimum in ecclesia suppleantur, nisi agatur de haereticis qui in adulta aetate sub conditione et ex licentia Ordinarii privatim baptizati sunt (can. 759, § 3). Adhiben­ tur autem caeremoniae ex baptismo infantium, si baptismus in infantia collatus est, etiamsi suppletio in adulta aetate fiat ; * secus ex oaptismo adultorum. 2. Cum baptismus sub conditione iteratur, caeremoniae, si quidem in priore baptismo omissae fuerint, suppleantur, excepto casu quo haereti­ cus adultus sub conditione et ex licentia Ordinarii privatim baptizatur; sin autem in priore baptismo adhibitae sunt, repeti in altero aut omitti possunt (can. 760). Eadem dicenda videntur de casu, quo haereticus, utpotc in haeresi certo invalide baptizatus, absolute baptizatur. 3. Si haereticus valide baptizatus ad fidem convertitur, pariter caere­ moniae supplendae sunt, nisi rationabili de causa aliter loci Ordinario videatur. ’ Nota. E votis baptismalibus non oritur nova obligatio. *. Cfr. S. C. R. 27 Aug. 1836, n. 2743, III. s. Rit. Rom. tit. II, cap. 3, n. 12. - 5« - SECTIO II. De patrinis. 82 I. Notio. Patrini seu susceptores sunt, qui baptizatum e sacro fonte levant vel a ministro baptismi suscipiunt. Cuius institutionis rationem hisce exhibet S. Thomas : « Spiritualis regeneratio, quae fit per Baptis­ mum, assimilatur quodammodo generationi carnali ; unde dicitur I Petri 2: « Sicut modo geniti infantes, rationabiles sine dolo lac concupiscite.» In generatione autem carnali parvulus nuper natus indiget nutrice et paedagogo; unde et in spirituali generatione baptismi requiritur aliquis, qui fungatur vice nutricis et paedagogi, informando et instruendo eum, quasi novitium in fide, de his quae pertinent ad fidem et vitam Christia­ nam » (p. 3, q. 67, a. 7). 83 II. Obligatio assumendi patrinum. 1. Ex vetustissimo Ecclesiae more nemo sollemniter baptizetur, nisi suum habeat, quatenus fieri possit, patrinum (can. 762, § 1; Cone. Trid. sess. 24, cap. 2, ref. matr.) — Etiam in baptismo privato patrinus, si facile haberi queat, adhibeatur; si non interfuerit, adhibeatur in supplendis baptismi caeremoniis (can. 762, § 2).—Cum baptismus iteratur sub conditione, idem patrinus, quate­ nus fieri possit, adhibeatur, qui in priore baptismo forte adfuit; extra hunc casum in baptismo conditionato patrinus non est necessarius (can. 763, § 1). Dicitur quatenus fieri possit; hinc baptismus potius sine patrino con­ feratur, quam ob defectum patrini diu differatur. 2. Patrinus unus tantum, licet diversi sexus a baptizando, vel ad summum unus et una adhibeantur (can. 764). Perinde est, cuiusnam sexus sit patrinus; at si plures adhibeantur, adhiberi debent unus et una; plures duobus admitti nequeunt. 3. Obligatio assumendi patrinum vel matrinam gravis est, si agatur de baptismo sollemni; si de privato baptismo vel de supplendis caeremoniis sermo est. obligatio levis tantum videtur, sicuti etiam obligatio eundem patrinum adhibendi, si baptismus iteretur sub conditione. Qui assumit duos patrinos vel duas matrinas peccat leviter, si ambo sunt eiusdem sexus ac baptizandus ; graviter, si sunt diversi sexus, quia contra men­ tem Ecclesiae multiplicantur cognationes (S. Alf. VI, 155, 159). 84 III. Requisita, ut quis assumatur in patrinum. 1. Ut quis valide con­ stituatur patrinus, oportet: i° Sit baptizatus, rationis usum assecutus et intentionem habeat id munus gerendi ; 20 Ad nullam pertineat haere­ ticam aut schismaticam sectam, nec sententia condemnatoria vel declaratoria sit excommunicatus aut infamis infamia iuris aut exclusus ab — 59 — actibus legitimis, nec sit clericus depositus vel degradatus; 30 Nec sit pater vel mater vel coniux baptizandi ; 4° Ab ipso baptizando eiusve pa­ rentibus vel tutoribus aut, his deficientibus, a ministro sit designatus; 50 Baptizandum in actu baptismi per se vel per procuratorem physice teneat aut tangat vel statim levet seu suscipiat de sacro fonte aut de manibus baptizantis (can. 765). Nota. Si plures designati sunt quam Ius permittit, alii censent, omnes designa­ tos evadere patrinos sive simul sive successive tangant, nisi sciatur, qui primi fuerint designati, quo casu hi soli patrini constituuntur. Alii cum S. Alf. (VI, 154, dub 2m) distinguunt atque docent : si successive tangunt, patrini evadunt primus vir et prima mulier, qui tangunt, non alii; si omnes simul tangunt, secundum alios nemo, secundum S. Alf. omnes constituuntur patrini. 2. Ut autem quis licite ceu patrinus admittatur, oportet: i° Decimum quartum suae aetatis annum attigerit, nisi aliud iusta de causa ministro videatur; 2° Non sit propter notorium delictum excommunicatus vel exclusus ab actibus legitimis vel infamis infamia iuris, quin tamen sen­ tentia intercesserit, nec sit interdictus aut alias publice criminosus vel infamis infamia facti ;1 30 Fidei rudimenta noverit ; 40 In nulla religione sit novitius vel professus, nisi necessitas urgeat et expresse habeatur venia Superioris saltem localis ;3 50 In sacris ordinibus non sit consti­ tutus, nisi accedat expressa Ordinarii proprii licentia (can. 766). Dictum est licite, quod non impedit, quominus omnes exclusi, salvis quae sub 1 exposita sunt, valide assumi possint. Praeterea quoties aliquis repellendus est, poterit tamen, si secus grave incommodum sequatur, permitti, ut tanquam testis Baptismo assistat, omittendo quae patrini sunt ’ (S. Alf. VI. 156). Ceterum facillime a tangendo repellitur, qui ignorat illud faciendum esse; passim sufficit ipsum non monere. Denique Minister baptismi, si velit patrinum agere — quod ipsi licitum est4 — eligat procuratorem, qui partes patrini adimpleat, scilicet ut magis caeremoniis servandis consulatur. 3. In dubio, utrum quis valide vel licite admitti possit necne ad patrini munus, parochus, si tempus suppetat, consulat Ordinarium (can. 767). IV. Electio patrinorum per se pertinet ad baptizandum, si sui iuris 85 lure communi non excluduntur v. g. qui die Dominico Missae non assistunt vel praeceptum confessionis annuae aut communionis Paschalis etiam pluries neglexerunt. Ceterum non iidvm in diversis regionibus veniunt nomine publice criminosorum vel infamium infamia facti. ----- :. Neque religiosus, qui creatus est Episcopus, potest munus patrini suscipere (cfr. can. 627, 2). ----- ’. S. Off. 9 Dec. 1745; 5 Iui. 1878 (Coll, de Prop. Fid. η. 345, 447, 1495)'. ----- \ S. R. C. 14 Ian. 1873. — 6o — est ; secus ad parentes vel tutores ; istis autem deficientibus, ad parochum (can. 765, 4°).1 Itaque parocho prohibetur, atque quidem sub gravi, quo­ minus idoneos a baptizando eiusve parentibus vel tutoribus electos, repu­ diet, aliosque substituat; immo eiusmodi illegitima substitutio videtur esse invalida, quum quis, ut valide sit patrinus, debeat esse a ministro designatus, deficientibus baptizando eiusve parentibus vel tutoribus (cfr. can. 765, 4°). Nota. Cone. Prov. Ultrai. sapienter monet ’ : « Si parochus ante baptismum intelligat, indignum electum fuisse a parentibus ad patrini munus, illos tempestive do­ ceat legem Ecclesiae, atque prudenter inducat ut eligant alium. Si indignus inopi­ nato se praesentet, sacerdos ipsi honesto .modo significet, legem Ecclesiae non permittere ut admittatur, ipsum vero coram aliis nullatenus obiurget; quinimmo facile permittat ut ceu testis assistat; et ne, in aliud tempus Baptismo dilato, infans exponatur periculo sine eo decedendi, absque ullo etiam susceptore baptizet. > 86 V. Effectus patrinatus. 1. Ex baptismo spiritualem cognationem con­ trahunt tantum cum baptizato baptizans et patrinus (can. 768). Haec cognatio (de qua uberius in tract, de Matrimonio) non contrahitur: i° si in supplendis caeremoniis adhibetur patrinus (can. 762, § 2); 2° iterato baptismo sub conditione, neque a patrino qui priori baptismo adfuit, neque ab eo qui posteriori interfuit, nisi idem patrinus in utroque baptismo adhibitus fuerit (can. 763, § 3). 2. Cognatio, quae contracta fuerit, constituit impedimentum dirimens matrimonium baptizatum inter et baptizantem et patrinum (can. 1079), atque efficit, ut peccatum luxuriae a praedictis cum baptizato commis­ sum, sit incestus spiritualis (S. Alf. VI, 146, 147). Porro « admonendi sunt susceptores de spirituali cognatione, quam contraxerunt cum bap­ tizato ; » ’ item de impedimento exorto. 3. Patrinorum est, ex suscepto munere, spiritualem filium perpetuo sibi commendatum habere, atque in iis quae ad christianae vitae insti­ tutionem spectant, curare diligenter ut ille talem in tota vita se praebeat, qualem futurum esse sollemni caeremonia spoponderunt (can. 769). Obli­ gatio patrinorum gravis est, at urget tantum, deficientibus parentibus vel tutoribus. Practice patrini, ubi baptizati « nutriuntur inter catholicos christianos, satis possunt ab hac cura excusari, praesumendo quod a suis parentibus diligenter instruantur; si tamen quocumque modo sen­ tirent contrarium, tenerentur secundum suum modum saluti spiritualium filiorum curam impendere » (S. Thom. q. 67, a. 8). ‘. Trid. sess. 24, cap. 2, ref matr. ; Rit. Rom. 2, cap. 1, n. 24. ----- p. 76. ‘. Bit Rom. tit. II, cap. 2, n. 31. — 6ι — SECTIO III. De tempore et loco baptismi conferendi. 1. Tempus, i. Baptismus privatus, urgente necessitate, quovis tempore 87 et loco administrandus est (can. 771). 2. Etiam sollemnis baptismus qualibet die administrari potest; decet tamen adultorum baptismum, secundum antiquissimum ritum, conferri, si fieri commode queat, in pervigilio Paschatis et Pentecostes, praecipue in metropolitanis aut cathedralibus ecclesiis (can. 772). II. Locus, i. Baptismus privatus, urgente necessitate, quovis tempore 88 et loco administrandus est (can. 771). Idem valet de baptismo privato, qui extra urgentem necessitatem confertur, a. v. de baptismo qui ex licentia Ordinarii adulto haeretico sub conditione privat im ministratur (cfr. can. 759, § 2) ; et de omni baptismo conditionato, qui sine caeremo­ niis confertur (cfr. can. 760); si caeremoniae supplentur, id in ecclesia vel oratorio publico fiat (cfr. can. 759, § 3). 2. Quoad baptismum sollemnem haec valent: a) Proprius baptismi sollemnis administrandi locus est baptisterium in ecclesia vel oratorio publico (can. 773). Hinc quaelibet paroecialis ecclesia, revocato ac reprobato quovis contrario statuto vel privilegio vel consuetudine, baptismalem habeat fontem, salvo legitimo iure cumulative aliis ecclesiis iam quaesito (can. 774, § 1).1 Praeterea loci Ordinarius potest pro fidelium commoditate permittere vel iubere ut fons baptismalis ponatur etiam in alia ecclesia vel publico oratorio inter paroeciae fines (can. 744, § 2.) b) Si ad ecclesiam paroecialem, aut ad aliam quae iure fontis gaudeat, baptizandus, propter locorum distantiam aliave adiuncta, sine gravi in­ commodo aut periculo, accedere aut transferri nequeat, baptismus sollemnis a parocho conferri potest et debet in proxima ecclesia aut oratorio publico intra paroeciae fines, licet haec baptismali fonte careant (can. 775). c) In domibus autem privatis baptismus sollemnis administrari non ’. P. C. <1. 12 Nov. 1922, ad IV declaravit, can. 774, § 1 < ita intclligendum esse, ut ecclesia quae ius fontis habet cumulativum cum aliis totius civitatis ecclesiis paroccialibus, illud obtineat etiam prae ecclesiis paroecialibus novitvr in civitate erectis cum fonte baptismali. At ius fontis cumulativum in posterum obtineri nequit ex consuetudine, quae corruptela dicenda est. Ecclesia vero quae ante Codicis promulgationem habebat ius fontis exclusivum prae aliis ecclesiis paroe­ cialibus, post Codicis promulgationem ercctoquc in iisdem ecclesiis fonte ad praescriptum citati canonis, nonnisi ius cumulativum obtinet, salvo praescripto can. 778 > (A. A. S. 1922, P· 662). Canon 778 praescribit, ut parochus baptizati certior reddatur. --- 62 — debet, nisi hisce inadiunctis: i° si baptizandi sint filii aut nepotes eorum qui supremum actu tenent populorum principatum vel ius habent succe­ dendi in thronum, quoties isti id rite poposcerint ; 2° si loci Ordinarius, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, iusta ac rationabili de causa, in casu aliquo extraordinario id concedendum censuerit (can. 776, § 1).1 In memoratis casibus baptismus conferendus est in sacello domus aut saltem in alio decenti loco, et aqua baptismali de more benedicta (can. 776, § 2). /w locis missionum, ubi catholici procul ab ecclesia habitant, et infantes sine magnis periculis et incommodis in ecclesiam deferri nequeunt, in istis locis, inquam, persistere videtur licentia2 domi sollemniter baptizandi. Nota. Curent parochi ut ei, qui baptizatur, christianum imponatur nomen; quod si id consequi non poterunt, nomini a parentibus imposito addant nomen alicuius Sancti, et in libro baptizatorum utrumque nomen perscribant (can. 761). Haec additio fieri potest submissa voce.1 Notes tamen, multa esse nomina sanctorum, quae raro occurrunt, vel ex aliis linguis desumpta et alterata sunt. SECTIO IV. De annotatione et probatione collati baptismi. 89 i. Annotatio. 1. Parochi debent nomina baptizatorum, mentione facta de ministro, parentibus ac patrinis, de loco ac die collati baptismi, in baptismali libro sedulo et sine ulla mora referre (can. 777, § 1). Ubi vero de illegitimis filiis agatur, matris nomen est inserendum, si publice eius maternitas constet, vel ipsa sponte sua scripto vel coram duobus testibus id petat ; item nomen patris, dummodo ipse sponte sua a parocho vel scripto vel coram duobus testibus id requirat, vel ex publico authentico documento sit notus ; in ceteris casibus inscribatur natus tanquam filius patris ignoti vel ignotorum pa­ rentum (can. 777, § 2). Adhaec P. C. respondit,4 nomina parentum ita inserenda esse, ut omnis infamiae vitetur occasio ; in casibus vero particularibus recurrendum esse ad S. C. Concilii. l.S. C. de disc. Sacr. d. 22 Iui. 1925 (A. A. S. 1925, P- 452) ad quaesitum, « utrum sit iuri conformis praxis iuxta quam infantes, qui non versantur in periculo mortis, sed non sine periculo ad ecclesiam transferri possunt domi solemniter baptizentur a parocho aliovc sacerdote de parochi licentia ; » ad hoc quaesitum, inquam, respondit, < esse iuri conforme, quod, si infans non versatur in periculo mortis, sed sine periculo ad ecclesiam ad normam can. 775 transferri nequit, Ordinarius, vi can. 7/6 § 1. n. 2, permittere potest, pro suo prudenti arbitrio et conscientia, iusta ac rationabili de causa, in aliquo casu extraordinario, quod domi baptismus solemniter administretur; aestimare autem casus extraordinarii gravita­ tem est remissum prudentiae et conscientiae ipsius Ordinarii in singulis casibus. > ---- C. S. R. 4 Febr. 1871 (n. 3234, ad III).-------- ’. S. Off. lun. 1883.------ *. 14 Iui. 1922, ad VIII (A. A. S. 1922, p. 528). — 63 — 2. Si baptismus nec a proprio parocho nec eo praesente administratus fuerit, minister de ipso collato quamprimum ratione domicilii parochum baptizati certiorem reddat (can. 778). « Si baptizatus domicilio careat, parochus quasi-domicilii, vel si fuerit vagus, parochus loci baptismi certiorandus videtur » 1 3. Usus libri baptismalis sub gravi praescribitur, spectato scilicet gravi fine legis, nimirum recepti baptismi probatione, quae, deficiente baptis­ mali registro, interdum impossibilis foret. III. Probatio. Ad collatum baptismum comprobandum, si nemini fiat 90 praeiudicium, satis est unus testis omni exceptione maior, vel ipsius baptizati iusiurandum, si ipse in adulta aetate baptismum receperit (can. 779). DISSERTATIO III. De susceptione baptismi. Pars I. De persona suscipiente. Subiectum capax baptismi est omnis et solus homo viator, nondum baptizatus (can. 745, § 1 ; de Sacr. in gen. n. 38). Quibus de subiecto generatim notatis, dc diversis subiectis speciatim dicemus. SECTIO I. De infantibus. Praen. Cum agitur de baptismo, parvulorum seu infantium nomine 91 veniunt, ad normam can. 88, § 3, qui nondum rationis usum adepti sunt, eisdemque accensentur amentes ab infantia, in quavis aetate con­ stituti * (can. 745, § 2, i°). I. Infantes ante usum rationis valide baptizari possunt. Est de fide ex Cone. Trid. ‘ II. Infantes iam ante rationis usum debent baptizari. Iam vero: 1. Patet, illud sub gravi atque ab ipso iure divino praescribi, si immi­ neat mortis periculum. 2. Extra mortis periculum obligatio est eos quamprimum baptizandi, ut patet ex hisce can. 770: Infantes quamprimum baptizentur; et paro‘. VermeERSCH — Cneusen, Epitome,’ n. 55. —— Septennes praesumuntur habere, nondum septennes praesumuntur non habere usum rationis (can. 88. 3). ----- '. Sess. 5, can. 4. — 64 — chi ac concionatores frequenter fideles de hac gravi eorum obligatione commoneant. Disputatur, quanta dilatio, si infans sanus sit, pro gravi sit habenda. Alii quindecim vel plures dies, alii unum alterumve diem, alii cum S. Alfonso (VI, 118) requirunt dilationem, quae decem vel undecim dies excedit; quae S. Doctoris aestimatio aliquatenus firmatur Instructione S. C. Consist, de visitationibus Episcoporum. * SECTIO II. De fetibus abortivis. Fetus abortivus est fetus praemature ex utero proiectus (t. I, n. 733). 92 I. Omnis fetus abortivus quovis tempore editus baptizari debet, nisi omnino constet, eum mortuum esse (cfr. can. 747). Ratio est, quia in casu saltem aliquatenus probabile est, haberi hominem viatorem (t. I, n. 732). Idem dicendum de omni eo, quod cicitur ex utero mulieris gravidae, et de quo dubitatur, utrum sit fetus an mola, ut dicitur. Ceterum etiamsi videatur esse mola, haec caute dissecetur, ut inspiciatur num forte in ea lateat fetus ; pariter si mulier gravida profluvium sanguinis patitur, expedit ut profluvium moveatur et palpetur, quia quandoque in eo reperitur aliquid, de quo iure dubitatur, an sit fetus (S. Alf. VI, 124). II. Fetus abortivi, quovis tempore editi, si certo vivant, baptizentur absolute; si dubie, sub conditione.2 (can. 747). Si fetus editus adhuc membranis seu vesicula inclusus est, ita procedatur: Vesiculam in mensa vel in catina seu patera impone et pelvim aquae prope appone. Tum primum aut aliquantum aquae super vesiculam effunde aut ipsam vesi­ culam in aquam pelvis immerge, ’ interim dicendo : Si potes baptizari, ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Dein vesiculam paulum obliquam in pelvi aquae tenens, ’ police et indice utriusque manu eam aperi, ita ut liquor ex ea effluat. Tum denuo dic, fetum in aqua paulum hic et illuc agitans: Si potes baptizari, ego te baptizo in nomine Patris et filii et Spiritus Sancti. Postea fetum iterum ex aqua extrahere debes (n. 54). 1 N 148 (A. A. S. t. II, p. 39). ----- *. Ante 6m mensem vix haberi potest certi­ tudo de vita ictus, sive in utero exsistat, sive ante 6m mensem edatur; in posteriori casu aut mortuus est aut mortuus apparet. Hodie tamen ope stethoscopii cordis pulsationes ordinarie a 5“ mense percipi possunt.----- '. Itaque vesicula non statiin disrumpatur, sed prius immergatur in aquam, ibique scindatur, nimirum quia disruptio extra aquam ob aeris appulsum secundum aliquos — aliis id negantibus - ita periculosa esse potest, ut fetus moriatur, antequam baptismus collatus sit. - 65 Nota I. Dicunt, fetus abortivos etiam minimos quandoque diutius, immo per plurcs dies vitam servare. Attamen periculum est, ne brevi moriantur; hinc ne dilutius inquiratur, num fetus vivat Nota. 2. Supra exposita maxime inculcanda sunt obstetricibus et matribus. Et quamvis parochi magis quam alii ad hanc instructionem teneantur, tamen etiam confcssarii ex audita confessione haud ita raro ansam sumere possunt et debent prudenter inquirendi, num satis instructae sint. SECTIO III. De fetibus nondum editis. Nemo in utero matris clausus baptizetur donec probabilis spes sit ut 93 rite editus baptizari possit (can, 746, § 1). Itaque fetus nondum rite editus baptizari nequit, nisi, baptismo dilato, probabiliter sine baptismo moriturus sit. Casu occurrente, ita procedatur: I. Si infans caput emiserit et periculum mortis immineat, baptizetur in capite; nec postea, si vivus evaserit, est iterum sub conditione bapti­ zandus (can. 746, § 2). II. Si aliud membrum emiserit, et periculum immineat, in illo membro baptizetur, quantulumcumque erit, puta in digito manus vel pedis (cfr. can. 746, § 3). — Si autem occasionem acceperis iterum baptizandi in membro magis primario, v. g. in manu vel pede, tum in eo membro ite­ rum baptizare debes, idque toties quoties in digniore quam ante membro poteris, e. g. in pectore vel dorso vel humeris usque dum in capite baptizaveris; nam tum demum quum rite in capite mundato baptizaveris, aliquod e baptismatibus certe validum est. Quodsi postquam in digito manus vel pedis baptizasti, continuo in capite baptizare potes, tunc cetera membra, quae intra haec duo extrema nominavi, omitte et statim in capite baptiza. Nota. In casibus, in quibus non potes statim in capite baptizare, singu­ lis vicibus in abluendo membro his verbis uti debes: Si potes baptizari, ego te baptizo etc. ’ III. Si infans plane in utero recondatur, baptizetur sub conditione. ‘. Thcoretice perfectius ita: In casibus, in quibus non potes statim in capite baptizare, prima vice in abluendo membro his verbis uti debes: Si potes baptizari, ego tv baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; aliis vicibus: Si non es baplizatus et potes baptizari, ego etc. (cfr. Rit. Rom. tit II, cap. 1, n. 16; can. 746, § 2 et 3). W. M. T. Μ. II. 5 — 66 — Si postea edatur, denuo sub conditione baptizari debet (can. 7446, § 5)? Fetus in utero clausus baptizandus est sub conditione, tum quia practice dubium erit, num infans re vera fuerit ablutus vel ablutus fuerit in capite; tum quia aliquatenus dubitatur, num homo, nondum secundum communem aestimationem natus, renasci possit.3 Verum, « sicut pecca­ tum originale per solam generationem contrahitur; ita pariter, ut homo per gratiam regeneretur, sufficit ut sit iam generatus. Et ideo a concilio Baptismus vocatur regeneratio, quae non requirit nativitatem ex utero, cum non haec dicatur generatio, sed tantum illa nativitas quae fit in utero et qua homo fit filius Adam » (S. Alf. VI, 107). Ceterum notes: 1. Obligatio baptizandi infantem in utero matris ante completum quin­ tum praegnationis mensem raro aderit. Ratio est, quia ex una parte saepe valde dubitatur de vita infantis deque requisita ablutione peracta; ex altera parte Baptismus intra-uterinus ob secundinarum destructionem tam matris periculum augebit quam periculum accelerandi mortem prolis adducet. ’ Post quintum praegnationis mensem completum facilius obli­ gatio haberi potest. 2. Quoad modum baptizandi fetum in utero matris noto : Infans, secundinis perforatis, ' attingi potest atque baptizetur ope sive syphunculi aqua pleni, sive spongiae aqua repletae, sive digiti madefacti.5*Adhiberi autem solet — idque licite ubi secus verum adest pro matre morbi periculum — aqua cum hydrargyro bichlorato corrosivo permixta (n. 53). Nota. Patet, Baptismum intra-uterinum passim a medico vel ab obstetrice conferendum esse, tam ob decentiam quam ob difficultatem et pericula rei annexa. Quodsi ex una parte infans probabiliter in utero moriturus praevideatur, ex altera autem parte Baptismus intra-uterinus conferri nequeat, restat aliquando, ut infans ex utero extrahatur, atque extractus baptizetur, absolute quidem si certo vivat, si dubie, sub conditione (can. 746, § 4) *. Extrahitur autem infans mediante aliqua matris incisione, maxime sectione caesarea, ut dicitur. De istis in scholion dicemus. S. C. C. 12 Iui. 1794 et 16 Mart. 1877. ----- ’. Pro sententia, quae tenet, infan­ tem in utero matris non posse valide baptizari, citari nequit S. Thomas ; supponit enim Baptismum non posse conferri nisi abluendo corpus matris, ita ut non neget, infantem valide baptizari, si aqua ipsum immediate tangat (cfr. S. Thom. p. 3, q.68, a. 11).---- ’ Cfr. Capelmann-Bergmann, Medicina pastoralis,8 *p.* II, 109. Pastoral.Medizin ”, S. 243; Antonelli, Medicina pastoralis II, n. 16.----- 4. Praetermittitur praevius in secundinis baptismus, quia aeris appulsus non timetur contra ac casu, quo fetus editus baptizandus est. Secundinarum autem perforatio, ut fetus potius certo quam super secundinas valde dubie baptizetur, satis probabiliter licita est, quia aeque immediate cedit in bonum effectum, scilicet possibilitatem baptizandi fetum, ac in malum, i e. mortem infantis ex effusione liquoris amnii secuturam. ----- ·. Cfr. Capelmann-Bergmann, Pastoral-Mcdizin, “ S. 242. ----- *. Rit. Rom. II, cap. I, n. 20. — 6χ — SCHOLION. De sectione caesarea aliisque incisionibus. ’ Praeter sectionem caesaream distinguuntur symphyseotomia, pubiotomia et operationes unitae. 1. Notiones, i. Sectio caesarea est operatio, qua fetus, inciso utro 94 materno, ex utro extrahitur. Dicitur sectio caesarea a Iulio, cui per caesionem in lucem editus atque inde Caesar dictus est. Porro sectio caesarea fieri potest aut in matre viva aut in corpore matris recens mortuae. 2. Symphyseotomia est operatio, qua secatur cartilago (symphisis), quae duo ossa pubis coniungit, quo fit ut latitudo pelvis augeatur fe­ tusque facilius in lucem prodire possit. 3. Pubiotomia est operatio, qua unum vel utrumque os pubis scinditur eaque ratione fetus egressus facilior redditur. 4. Operationes unitae constituuntur symphyseotomia una cum partu praematuro artificiali.: i II. Moralitas. 1. Sectio caesarea aliave (pro adiunctis) incisio matris 95 viventis: a) Licita est, si fundata spes est salvandi tam matrem quam prolem et ex sectione spes baptizandi prolem augetur.’ Dicitur: a) Si fundata spes est salvandi tam matrem quam prolem; secus enim sectio involveret homicidium. « Non sunt facienda mala, ita S. Thomas, ut veniant bona, ut dicitur Rom. IV, 8 : et ideo non debet homo occidere matrem, ut baptizet puerum » (p. 3, q. 68, a. 11, ad 3 ; S. Alf. VI, 106). lam vero spes salvandi prolem non adest nisi post 28 a conceptione heb­ domades; antea vitalis non est. Ceterum observes, spem operationem cum felici eventu peragendi hodiedum propter artis chirurgicae progres­ sum multo facilius adesse quam antea. ‘ β) Et ex sectione spes baptizandi prolem augetur. Licet enim matri sese periculo mortis exponere ut saluti spirituali prolis magis provideatur. b) Obligatoria est, i. e. a matre sustineri debet, si: i° fundata spes est salvandi matrem et prolem ; èt 2° ex sectione spes baptizandi prolem notabiliter augetur. Ratio est, quia mater tenetur vitam aeternam prolis *. Cfr. Antoneu.i, Medicina pastoralis, I, n. 308 sq. ; CapELLMann-Bergmann, Pastoral-Mcdizin,,s p. 57 sq.----- :. Cfr. Antonei.LI, 1. c.------ ’. Haec notare prac­ tice sufficit; sunt enim et alii casus, in quibus sectio licita est, puta si non solum fundata sjjcs est salvandi matrem et prolem, sed ex sectione spes salvandi matrem augetur, dum spes baptizandi prolem non minuitur, etc.; sed casus isti difficul­ tatem non facessunt ----- *. Ned. Kath. Stemmen, 1907, p. 15. — 68 — praeferre vitae temporali propriae. Porro cum infans passim baptizari possit aut in utero matris viventis, aut postquam, matre mortua, excisus est, ideo sectio matris viventis admodum raro obligatoria erit. Si casus obtineat, prudentia passim requiret, ut sectio matri suadeatur potius quam imponatur. 2. Sectio in corpore matris mortuae:1 a) Laudabiliter fit, quotiescumque vel minima spes est extrahendi fetum vivum. Porro aliqua spes iam habetur circa 40'” a conceptione diem, immo et ante, siquidem narrant accidisse, ut fetus tempore assignato vivi extracti sint. ’ b) Obligatoria est et quidem sub gravi, quoties probabilis spes est extrahendi fetum vivum. Porro probabilis spes videtur adesse post completum quartum fere a conceptione mensem.3 Obligatio autem in­ cepta « perseverat usque ad mortem moraliter certam prolis... Quousque autem infantibus vita in utero defunctae matris conservari queat, de­ terminari nequit: id multum dependet ab indole morbi ex quo mortua est mater praegnans; sed non est dubium quod fetus per horam, immo per plures, possit matri supervivere. » 1 96 III. A quo peragenda? i. Sectio matris viventis, uti patet, solius periti est; qui non est peritus, homicidii reus evaderet. 2. Sectio matris non certo, sed forte apparenter tantum mortuae: a) Si reviviscentia, ut dicitur, habetur pro possibili, sectio fiat a perito, si adsit: quia secus operatio sine ratione sufficienti vitam matris graviori periculo exponeret. Si peritus desit, generatim tenetur quisquis satis peritus est, vel saltem spem habet fetum extrahendi ; quia tunc habetur ratio sufficiens gravius periculum admittendi. Habetur autem revivis­ centia pro possibili, si mater succumbit post nervorum crisin, sive vehe­ menti dolore sive alia causa inductam. b) Si reviviscentia habetur pro impossibili (nimirum si mater post longiores dolores succumbere conspicitur), sectio iterum primarie periti est, qui periculum accelerationis mortis, si adsit, potest admittere. Perito deficiente, generatim alius tenetur, prout supra dictum est. 3. Si mater certo mortua est, valent modo dicta sub b). Dixi supra generatim tenetur etc., quia non conveniunt autores, quate­ nus etiam sacerdos debeat, vel licite possit sectionem peragere, aut eam ’ Notes, de morte matris non certo constare, nisi accedant prima signa putre­ factionis. ----- \ Cangiamu.la, Embryologia sacra, 1. II, c. 5. ----- ·. Cfr. Capelmann-Bergmann, o. c. p. 62. ----- ‘. De Smet, Dc Sacramentis, n. 313. ----Ferreres, Mort réelle et mort apparente. — 69 — peragendam mandare, i. e. iubendo curare ut fiat. Porro certo nequit ad dictam operationem procedere, si bonum commune obstat, scilicet si, spectatis adiunctis, timendum est, ne sacerdos eiusmodi agendi ratione ad hominum salutem promovendam minor evadat, abave incommoda inde fidelibus enascantur.1 Si certo non imminet periculum bono com­ muni, alii censent, sacerdotem teneri, quia ius naturale, cui decreta non censentur adversari, obligationem imponit. Alii docent, eum prohiberi, quominus sectionem peragat. Nituntur autem decretis S. Off.' Primum decretum in se quidem respicit adiuncta, in quibus bonum commune obstabat ; alterum vero, inquiunt, quod oratorem ad primum remittit, videtur significare, prohibitionem generalem intendi. Alii denique utram­ que sententiam pro vere dubia habent, proindeque autumant, sacerdotem posse sectionem peragere eamve peragendam mandare, sed non teneri. Res etiam mihi vere dubia est ; at ideo ius naturale, quippe quod possi­ deat, praevalere seu sectionem peragendam esse opinor, excepto utique casu, quo periculum boni communis obstat. Coroll. Omnes, quibus res innotuit, per se tenentur prudenter curare, ut sectio fiat, maxime vero propinqui et parochus. Itaque quam citissime chirurgus advoce­ tur, atque interim uterus matris defunctae calidus servetur.1 Neque sectio omitta­ tur, etiamsi sat notabile tempus a morte matris effluxerit; narrant enim contigisse, ut fetus per 24 immo per 48 horas et ultra matri supervixerint.4 Hinc non facile credatur medico asserenti fetum certo obiisse. Quin etiam Dr. Brillaud conten­ dit : « Cum scientia medica signum non cognoscat, quo certo iudicetur fetum esse mortuum, caesarea operatio post mortem semper est instituenda. >1 IV. Modus peragendi sectionem. 1. Sectio fiat ab umbilico ad pudenda seu os 97 pubis ; ne autem laedantur intestina, haec adhibeatur cautela : facta parva apertura, operans statim indicem dorso scalpelli seu cultri subicctum in eam immittit, et modo praedicto scindit primo cutem, dein alia involucra, quae intestina obtegunt. Quo peracto, uterus, si graviditas sit magis provecta, sponte apparebit : alias inve­ nietur retro post vesicam. Haec si urina repleta sit, et inventionem uteri impediat, manu comprimatur et evacuetur. 2. Uterus repertus statim scinditur, procedendo a parte superiori et anteriori ad inferiorem ; tum scinduntur etiam aut rumpuntur pelles secundinae, quibus involutus est fetus. 3. Infans seu fetus extrahitur, et si signa vitae certa vel dubia appareant, protinus baptizandus est. Si tamen periculum mortis adesse putetur vel timeatur, fetus, priusquam extrahatur, baptizandus est. 4. Post collatum Baptismum, si supervivat infans cum spe conservationis, um­ bilicus secatur ad distantiam duorum aut trium pollicum a ventre, et fortiter ligaLeges civiles passim obstant. ----- ·. 15 Febr. 1780 (Collect, n. 541) et 13 Dec. 1899.----- ‘. Antiquiores addunt, os matris esse aperiendum; at secundum medicos infans in utero matris non respirat. ----- ‘. Eschbach, Disput. phys. theol. ' p. 356. -----·. Apud Eschbach, o. c. p. 363. tur filaminc ad distantiam unius pollicis a ventre, quibus peractis, traditur nutrien­ dus. 1 Quaer. quid agendum sit confessario, qui ex aegrotantis puellae confessione reperit eam esse gravidam. Rcsp. i. Si puella iam a quarto fere mense gravida est, tenetur sub gravi curare, ut post mortem suam secetur; neque ob amissionem famae excusatur. Itaque puella personae prudenti aut viva voce conditionem suam manifestet, aut scriptum ei tradat post mortem legendum, quo declarat praegnantiam suam et voluntatem, ut post mortem infans extrahatur et baptizetur. Resp. 2. Si puella gravem obligationem ignorat, atque timetur, ut eam edocta obtemperatura sit, confessarius suadendo tantum procedat. SECTIO IV. De monstris. 98 I. Monstra et ostenta semper baptizentur saltem sub conditione (can. 748). Nimirum si monstrum habet caput et pectus vel saltem caput — utut ferinum — certo homo est ; siquidem aliud esse non potest, quum hominem inter et brutum generatio esse nequeat : hinc baptizetur abso­ lute. Secus baptismus conferatur sub conditione ; quod etiam valet de eo, de quo dubitatur, utrum necne monstris ostentisve accenseri debeat (S. Alf. VI, 125). II. Si monstrum habet duo capita et duo pectora satis distincta, habe­ tur duplex homo: hinc duplex Baptismus conferatur: si tamen periculum mortis imminet, ambo simul baptizentur sub forma : Ego vos baptizo etc. III. In dubio autem unusve an plures homines sint, unus absolute baptizetur, ceteri sub conditione (can. 748). Practice procedatur ita: 1. Si dubium oritur ex eo, quod monstrum duo capita et duo pectora non habet satis distincta, tunc debet primum unus absolute baptizari, et postea alter sub conditione hoc modo: Si non es baptizatus, ego etc. 2. Si dubium oritur ex eo, quod monstrum habet duo capita et unum pectus, eodem modo procedatur ac sub 1 dictum est. 3. Si dubium oritur ex eo, quod monstrum habet duo pectora, et (apparenter) unum tantum caput, tunc caput baptizetur absolute, deinde’ utrumque pectus sub conditione: Si non es baptizatus, ego etc... (S. Alf. VI, 125). ' Aertnys-Dami n, Theol. Mor. II, n. 57. ----Scilicet si — quod passim locum habet — dubium est, quodnam pectus ad caput baptizat um pertineat. — 7i — SECTIO V. De infantibus acatholicorum. Infans acatholicorum (i. c. infidelium, haereticorum, schismaticorum 99 et catholicorum, qui in apostasiam vel haeresim vel schisma prolapsi sunt) licite baptizatur: I. Cum in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, antequam usum rationis attingat (can. 750, § 1) seu cum « valde prudenter dubitetur, quod ex infirmitate, qua actu afficiuntur non vivant, sed moriantur ante aetatem discretionis. Itaque non sufficit probabilitas fundata in eo, quod alicubi v. g. medietas infantium moritur ante usum rationis ; neque probabilitas proveniens ex eo, quod in aliqua regione morbus contagiosus saevit atque grave periculum est, ne morbus in infantes transferatur. ’ Si dubitatur, num infans, qui in periculo mortis versetur, ad usum rationis pervenerit, « conentur missionarii eos instruere eo meliori modo, quo fieri possit ; secus baptizen­ tur sub conditione. » * II. Cum infans apparet perpetuo amens; ‘ in casu de educatione pro­ prie dicta sermo esse nequit (S. Alf. VI, 130). III. Extra casum periculi mortis vel amentiae infans licite baptizatur, dummodo catholicae eius educationi cautum sit: i° si parentes vel tu­ tores, aut saltem unus eorum consentiat; 2° si parentes, id est pater, mater, avus, avia, vel tutores desint, aut ius in eum amiserint, vel illud exercere nullo pacto queant (can. 750. § 2). Dicitur: 1. Dummodo catholicae educationi cautum sit. Porro, spectatis res­ ponsis Auctoritatis competentis,' sufficit, ut, omnibus attentis, aliquo modo educationi catholicae cautum sit, seu ut, visis omnibus, affulgeat spes notatu digna educationis catholicae. Hic autem advertas, eiusmodi spem facilius adesse casu, quo alteruter parentum catholicus est, et pars catholica consentit, quam casu, quo uterque parens acatholicus est. 2. Si parentes... consentiat; itaque etiam solius matris vel tutricis consensus sufficit. Idque valet, etiamsi praevideatur, quod alter parens postea curaturus est, ut infans baptizetur a ministro haeretico. * Dictus autem consensus per se requiritur, si agitur de infante infidelium. Patet ex Instruet. Bened. XIV Postremo mense; ' idem docet S. C. de Prop. Fid. ' Ratio autem videtur esse, quod Ecclesia Baptismum conferendo,*18 ‘. S. Off. 18 Iui. 1894 (Collect, n. 1877) ; S. C. dc Prop. Fid. 15 Febr. 1781.----J. Instr. S C. de Prop. Fid. 17 April. 1777, ad VIII (Collect, η. 522)· ---- ’· S. Off. 18 Iui. 1892. — ‘ Instr. S. C. de Prop. Fid. 17 April. 1777 (Collect, η. 522). ----‘. Cfr. S. Off. 12 Oct. 1600; 29 Nov. 1672, ad I (Collect, η. 205); Instr. S. Off. 1827; S. Off. 6 Iui. 1898, ad IV (Collect, η. 2007). ----- "· S. Off. 29 Nov. 1672, ad 1 (Collect, n. 205). ----- ’. 28 Fcbr. 1747. — 72 — prolem parentum, in quos nullum ius habet, constituit in tali conditione, ut illa (scilicet proles) a parentibus separari possit et per se debeat. Id autem videtur iuris laesionem involvere (S. Thom. 2. 2, qu. 10, art. 12; S. Alf. VI, 132). Si de infante acatholicorum baptizatorum sermo est, consensus per se non requiritur, quia Ecclesia in eos utpote subditos suos ius habet. Requiritur autem passim per accidens, quia, eo deficiente, spes catholicae educationis passim aberit. Hinc can. 751 edicit, quoad infantes duorum haereticorum aut schismaticorum, aut duorum catholi­ corum, qui in apostasiam vel haeresim vel schisma prolapsi sint, generatim servandas esse normas can. 750 constitutas. 3. Si parantes,... ius in eum amiserint, vel illud exercere nullo pacto queant. Casus eveniret, si infans catholico concreditus, vel derelictus et in hospitali catholico seu apud catholicum exceptus esset. * Quodsi parentes infantem catholico educandum commiserint, per se non debet postea ipsis reddi, etiamsi illum repetant, atque infans nondum baptizatus sit ; siquidem prior oblatio et acceptatio non debet in praeiudicium aeternae salutis oblati postea rescindi (S. Alf. λΠ, 130). 4. Denique licet baptizare infantes oblatos ab infidelibus, si missionarius fundatum motivum habet credendi fore, ut eorum parentes quoque in posterum baptismum sint petituri. * 100 Coroll. I. Infans parentum acatholicorum sive legitime sive illegitime baptizatus, per se curae parentum subtrahi debet, ut catholice educetur. At practice Ecclesia iure suo uti non poterit (S. Alf. VI, 127, 128). Coroll. II. Quod parentes catholice baptizati tam acatholice vivunt, ut parum spei sit Christianae educationis, non est ratio Baptismum renuendi. ’ Idem dicen­ dum de infantibus catholicorum, qui socialismo nomen dederunt. Coroll. III Si mater catholica cupit, ut infans catholice l>aptizctur, pater autem acathohcus vult, illum post aliquod tempus a ministro haeretico baptizari, ita procedatur : Si proles »io.r a ministro haeretico baptizabitur, praestat exspectare et postea prolem sub conditione baptizare. Si diutius exspectandum est, praestat infantem statuit catholice baptizare. In casu per se quidem coniux haereticus de Baptismo collato monendus est ; sed si monitioni grave incommodum obstat, secundus Baptismus permitti potest. Praeterea prudentia subinde suadebit, ut Baptismus ab alio potius quam ab ipso parocho conferatur; eligatur persona catholica et fida. SECTIO VI. De adultis. Cum agitur de baptismo, adulti censentur qui rationis usu fruuntur (can. 745, § 2). Porro : 101 I. Adulti tenentur, quamprimum moraliter fieri potest, sufficientem ‘. Instr, cit. Bencd. XIV. --- :. S. Off. 11 Dec. 1850, ad IV (Collect, η. 1054). -----‘. S. C. de Prop. Fid. 31 Ian. 1796 (Collect, η. 625). — 73 — sibi comparare instructionem, atque baptismum suscipere. Si satis in­ structi atque rite dispositi illum petunt, per se baptizari debent, etiamsi minorennes sint atque parentes contradicant (can. 745, § 2). Ratio est, quia quoad salutem aeternam Sui iuris sunt (S. Thom. 2. 2, qu. 10, art. 12; S. Alf. VI, 128). Dixi per se; siquidem circumstantiae vel etiam bonum commune interdum exigunt, ut baptismus differatur. S. Off.1 ad quaesitum: « An tuto admitti possit ad fidei catholicae professionem puella decem annorum in monasterio degens, eiusdem patre haeretico invito » respondit: «Curet prius Vicarius Ap. totis viribus consensum patris puellae obtinere. Si consensus non obtineatur, perpendat serio incommoda, quae ex talis puellae admissione in Ecclesiam provenire praevideantur, tum quoad grave dam­ num scholae ac missionis catholicae; et quatenus nulla, aut spernenda incommoda praevideantur, eamdeni admittat sine mora; quatenus vero gravia praevideantur incommoda futura, eiusdem admissionem ad formalem et publicam professionem fidei catholicae differat, nisi periculum mortis immineat; et interim curet eam hortari, ut in bono proposito perseveret, atque Deum precetur, ut obstacula omnia auferre dignetur, simulque curet, ut ipsa in monasterio pergat, ut tali modo suam educationem catholicam compleat et perficiat. » Magna igitur prudentia opus est, atque in ciusmodi casibus nova ratio reperitur servandi can. 744, vi cuius adulto­ rum baptismus, ubi commode fieri possit, ad loci Ordinarium deferendus est. Coroll. Pueri, invitis vel insciis parentibus, baptizati per se possunt, si periculis fidei exponuntur, parentibus sese subducere, atque ab aliis in eo iuvari ; sed pru­ dentia passim prohibet, quominus ista in praxim deducantur ; eo magis quod passim lex civilis obstat. II. Quoad Baptismum adultorum moribundorum speciatim notanda 102 veniunt haec : 1. Adultus moribundus, qui Baptismum iam petere nequit, sed vel antea vel in praesenti statu aliqua probabilitate intentionem (saltem plus minusve) explicitam baptismi recipiendi manifestavit, baptizandus est sub conditione ; si deinde convaluerit et dubium de valore baptismi col­ lari permaneat, sub conditione baptismus rursus conferatur (cfr. can. 752> § 3 et 754, § 3)· 2. Adultus moribundus, qui Baptismum iam petere nequit, sed aliqua probabilitate censetur contritus vel attritus, aut habere voluntatem adhi­ bendi media salutis, nostra sententia potest, sed non debet sub conditione baptizari, si baptismum (plus minusve) explicite reicit, ut si agatur de iudaeo (n. 41). Si illud non obtinet, per se videtur sub conditione bap­ tizandus (n. 41) Dixi per se, quia prudentia potest prohibere, quominus haec doctrina in praxim ducatur. ‘. 16 Iui. 1881. — 74 — SECTIO VII. De amentibus et furiosis. 103 I. Amentes et furiosi, qui tales sunt a nativitate vel saltem ante adeptum usum rationis, baptizentur; etiam quatenus prudentia illud sinat, invitis parentibus (cfr. can. 754, § 1 ; n. 99). Qui post usum ra­ tionis amentes vel furiosi evaserunt, ut adulti tractandi sunt, ideoque baptizari nequeunt, nisi, antequam insanirent, suscipiendi baptismi desi­ derium habuerint; quodsi certum vel probabile (utut tenuiter) sit, illud locum habuisse, baptizentur imminente periculo mortis (can. 754, § 3) ; vel etiam in decursu vitae, si iure timeatur, ne, imminente mortis peri­ culo, baptismus praetermittatur. II. Qui dilucida habent intervalla, dum mentis compotes sunt, bapti­ zentur si velint (can. 754, § 2). Baptizentur quoque — ut dictum est de aliis amentibus — imminente periculo mortis, si antequam insanirent, suscipiendi baptismi desiderium ostenderint (can. 754, § 3). III. Qui lethargo aut phrenesi laborat, vigilans tantum et volens bapti­ zetur; at si periculum mortis impendeat, serventur dicta de amentibus et de iis qui dilucida habent intervalla (can. 754, § 4). SCHOLION. De dubie baptizatis. 104 I. Dubie vel dubie valide baptizati sub conditione rebaptizari debent, quoties post diligens examen institutum prudens dubium de collatione cave valida remanet (cfr. can. 732, § 2). Dicitur: 1. Post diligens institutum examen. Ratio est, quia examen institutum forte sufficientem de valore Baptismi certitudinem procurabit, ita ut temerarium et sacramento iniuriosum foret, neglecto examine, illico Baptismum reiterare (S. Alf. VI, 136 sq). Aliqui quidem auctores censuere, baptizatos a laico, etiam nulla inquisitione peracta, rebaptizari posse; immo fuerunt synodi, quae in casu reiterationem simpliciter prae­ scribebant. Verum istam sententiam reiciendam esse, patet ex eo quod contingere potest, ut moraliter constet de valore Baptismi a laico collati. Hinc dictae synodi postea correctae sunt, easque improbandas esse, docet Bened. XIV.1 2. Quoties prudens dubium de collatione cave valida remanet. Quoad probationem baptismi statuit can. 779 : « Ad collatum baptis­ mum comprobandum, si nemini fiat praeiudicium, satis est unus testis omni exceptione maior, vel ipsius baptizati iusiurandum, si ipse in adulta aetate baptismum receperit. » Disputant vero auctores, quae ut plurimum *. De syn. diocc. 1. 7, c 6. n. 7 — 75 — requirantur, ut testimonio laid de baptismo rite collato cum morali cer­ titudine fidere liceat. Alii censent sufficere, ut medicus vel obstetrix, edocta methodum baptizandi, in casu particulari testetur, se rite baptizasse, modo nihil occurat, quod testimonium eius infirmet.1 Alii prae­ terea requirunt, ut medicus vel obstetrix integrae famae saepius reperta sit rite baptizare. Alii exigunt, ut testimonium laici uno saltem teste firmetur. Sed inspicienda sunt adiuncta, quae certo eiusmodi esse pos­ sunt, ut certitudo de Baptismi valore habeatur, quamvis laicus non sae­ pius repertus sit rite baptizasse, vel eius testimonium alio teste non fir­ metur. Neque puto, id ab aliquo auctore simpliciter negari.' Attamen obstetrices moneantur, ut baptizent, praesente uno alterove teste, qui attendat ad modum baptizandi, ipsam, si erret, moneat, et postea de Baptismo rite collato testari possit. Idem in pluribus regionibus applican­ dum catechistis; siquidem maxima est plurium gentium in asserendis rebus etiam gravibus levitas. Coroll. I. Qui longo tempore post Baptismum receptum incipiunt dubitare, num rite baptizati sint a parocho vel ab obstetrice, scrupulos deponant. Censeri debet, nem suo tempore, si necesse esset, rite examinatam fuisse. — Praeterea secundum plures natus ex parentibus catholicis et inter catholicos educatus, licet nullum exstet de Baptismo testimonium, non est rebaptizandus. Attamen praesumptio ex his deducta hodie saepius praesumptione contraria eliditur in regionibus, ubi non rara est parentum negligentia, puta facile differendo baptismum. Unde si prudens post inquisitionem dubium remanet, Baptismus sub conditione iteretur. — Adhaec sola ratio quod nullum exstat positivum testimonium, non est sufficiens ad iteran­ dum Baptismum ante ordinationem. ’ Nec in casu matrimonii mixti, ante matrimo­ nium sub conditione baptizari debet pars acatholica ob dubium de baptismo, si velit in haeresi remanere.4 Coroll. II. Infantes expositi et inventi nisi, re diligenter investigata, de eorum baptismo constet, sub conditione baptizentur (can 749). Practice passim sub conditione baptizandi sunt, idque etiamsi apposita sit schedula, quo collatio Bap­ tismi significatur; nisi persona, quae schedulam exaravit, èt certo cognoscatur èt pro certo fide digna habeatur ; aut aliunde comprobetur, Baptismum rite collatum esse (S. Alf. VI, 135).5 Spectatis documentis in nota citatis, per se prius inquisitio fieri debet, nisi periculum sit in mora : practice tamen in aliquibus regionibus fieri non solet. — Quae dicta sunt de infantibus expositis, etiam applicentur in­ fantibus derelictis a parentibus vagis, idque etiamsi iam v. g. tres vel quinque aut plures annos nati sint, nisi indubie de Baptismo recepto constet. ’. Bened. XIV, De syn diocc. 1. 7, c. 7, n. 11. ----- ’. S. C. de Prop. Fide 8 Sept 1869 pro Indiis orientalibus statuit : « ut non teneatur missionarius baptizatos a catechista fiducia digno sub conditione baptizare, requiritur, ut adsint duo testes, qui testificari possint, Baptismum fuisse legitime collatum; quibusdam tamen casibus exceptis, in quibus singulis perpensis circumstantiis, attenta peritia et probitate catcchistac, cui tamen fiducia non est nimis facile concedenda, fieri potest, ut nullum prorsus probabile dubium circa validitatem Baptismi oriatur, etiamsi non adfuerint duo testes. » ----- *. S. C. de Prop. Fid. 30 sept. 1848 (Col­ lect. η. 1034).----- '· S. Off. 13 April. 1878.----- ®. S. Off. 5 Ian. 1724 (Collect n. 299). — γ6 — Coroll. III. Baptisait a laico, puta a medico vel ab obstetrice, haud ita raro sub conditione baptizandi sunt, quia, inquisitione facta, saepe dubium remanet. Excipe si persona rite instructa, catholica, sincera et probatae soliditatis affirmet, se rite baptizassc. Si de persona acatholica agitur, facilius aliquod dubium supererit; immo si osor religionis v. g. iudacus baptizaverit, potest esse ratio dubitandi de debita intentione. Si infans a laico baptizatus est, sacerdos inquirat: i° quam formam adhibuerit; 2" num aqua fuerit naturalis ; in quamnam partem fusa sit ; num cutem tetigerit, an solum crines vel sordes nativitatis; num in sufficienti quantitate effusa sit, ita ut fluxerit ; num satis simultanée infantem abluerit, et formam pronuntiaverit. Coroll IV. Haeretici conversi passim sub conditione baptizari debent, quia, examine instituto, passim dubium de valore remanet. Examen instituendum esse, declaravit S. Off.’ Inquiratur autem, num secta, ad quam neo-conwrsus perti­ nebat, Baptismum magni habeat, et formam et materiam multum curare soleat ; num ministellus religiosus sit, et quo modo baptizare consueverit. Re examinata, extra casum imminentis mortis periculi, sententia Episcopi exquirenda semper erit, qui indicabit in casibus particularibus, an aliquod probabile dubium de validitate subsit. 105 II. Ordo servandus in conciliando haeretico ex responsis S. Off.: hic est: 1. Si Baptismus absolute conferatur, nulla requiritur abiuratio nec absolutio, eo quod omnia abluat sacramentum regenerationis. 2. Quando validum indicatum fuerit Baptisma, sola recipitur abiu­ ratio seu fidei professio, quam absolutio a censuris sequitur. 3. Si Baptismus sit sub conditione iterandus, duplici ordine licet pro­ cedere, scilicet: a) Aut ita: i° Abiuratio seu fidei professio; 2° Baptismus conditionatus; 30 Confessio sacramentalis cum absolutione conditionata. b) Aut ita: i° Abiuratio seu fidei professio; 2° Confessio sacramen­ talis sine absolutione; 3" Baptismus conditionatus; 40 Summaria repe­ titio confessionis et absolutio conditionata. Quoad abiurationem sufficit Professio fidei, quae reperitur in initio Codicis; eaque « habetur iuridice peracta cum fit coram ipso Ordinario loci vel eius delegato et saltem duobus testibus » (can. 234, § 2. Pars II. De modo suscipiendi baptismum. Quoad receptionem baptismi tam validam quam licitam, remittimus ad ea, quae in tractatu de Sacramentis in genere (n. 39 sq.) notavimus. Lubet tamen dicta de licita receptione hisce quoad baptismum adulti ampliare. Itaque in adulto baptizando requiruntur : 106 I. Fides. Patet ex hisce Christi apud Marc. XVI, 16: « Qui crediderit ». 20 Nov. 1878 (Collect, η. 1504); 21 Fcbr. 1883 (Collect, η. 1590).----- *. 20 Iui. 1859 (Collect η. 1178); 2 Dec. 1874 (Collect, η. 1426). ct baptizatus fuerit, salvus erit. » Requiritur autem fides explicita in ea, quae certo vel probabiliter credenda sunt necessitate medii ; in certo credenda, quia secus sacramentum certo infructuose, in probabiliter credenda, quia probabiliter infructuose reciperetur (t. I. n. 488). II. Instructio, secundum haec can. 752: 107 1. Adultus nisi sciens et volens probeque instructus ne baptizetur (§ 1). 2. In mortis autem periculo, si nequeat in praecipuis fidei mysteriis diligentius instrui, satis est, ad baptismum conferendum, ut aliquo modo ostendat se eisdem assentire serioque promittat se Christianae religionis mandata servaturum (§ 2). 3. Quin etiam, si ob mortem instantem aliave adiuncta instructio praemitti nequit, tamen conferatur baptismus, etiamsi desit fides explicita in ea, quae solum probabiliter necessitati medii credenda sunt. 4. Denique si dubitetur, num moribundus statum discretionis attigerit, instruatur meliori quo fieri potest modo.1 III. Attritio, eaque supernaturalis, de mortalibus, si quae a baptizando 108 commissa sint (can. 752, § 1). Sufficit autem attritio habitualis, i e. eli­ cita et non retractata. De peccato originali attritio haberi nequit ; requi­ ritur tamen quaedam de eo displicentia. Contritio et attritio sunt « dolor respiciens et quodammodo comminuens voluntatis duritiem ;et ideo solum de illis peccatis potest esse, quae ex duritia nostrae voluntatis in nos proveniunt ; et quia peccatum originale nostra voluntate non est induc­ tum, sed ex vitiatae naturae origine contractum, ideo de ipso non potest esse contritio, proprie loquendo, sed displicentia tantum vel dolor » (S. Thom. Suppi, q. 2, a. 2). Requisita displicentia semper habetur in eo, qui cetera requisita praestat. Requiruntur etiam spes et initialis amor; sed haec quoque semper reperiuntur in eo, qui dispositionibus expositis gaudet. Denique IV. Tam sacerdotem qui adultos baptizaturus est, quam ipsos adultos 109 qui sani sint, decet esse ieiunos. — Nisi graves urgentesque causae obsint, adultus baptizatus statim Missae sacrificio assistat et sacram communionem percipiat (can. 753). ’ Coroll. Adulto absolute baptizando non imponatur confessio peccatorum. Haec tamen utiliter instituitur, ut baptizandus de vitiis moneatur et melius ad Baptis­ mum disponatur (S. Thom. p 3«, q. 68, a. 6). Neque imponenda sunt opera satisfactoria, quia Baptismus ordinatur ad tollendum omnem reatum tam culpae quam poenae. ’. S. Off. 18 Iui. 1922, ad IV (Nouv. Revue théol. 1897, P· 95). ----- \ Rit. Rom. tit. 2, cap 3, n. 7. TRACTATUS HI. De confirmatione. (S. Thom. p. 3, qu. 72; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 161-1S8 ; Horn. Apost. tr. 14, n. 39-53).1 Dicendum primum de Confirmatione in se spectata, deinde de ministratione, denique de susceptione Confirmationis. DISSERTATIO I. De confirmatione in se spectata. 110 Confirmatio est sacramentum, quo confertur Spiritus Sanctus ad robur in fide per unctionem et manus impositionem sub certa verborum forma. Confirmatio est complementum Baptismi, quatenus scii, vitam spiritua­ lem, per Baptismum acceptam, auget et roborat (n. 115) et hominem, per Baptismum in familiam Christi ascitum,militiae Domini adiungit (n. 115). Dicitur Confirmatio a voce confirmandi i. e. firmum reddendi. Quibus praemissis, agemus primum de exsistentia, deinde de essentia, tum de effectibus, denique de necessitate confirmationis. Pars I. De exsistentia sacramenti confirmationis. 111 Confirmatio est verum sacramentum Novae Legis. Est de fide ex hisce Cone. Trid. : « Si quis dixerit, Confirmationem baptizatorum otiosam caeremoniam esse et non potius verum et proprium Sacramen­ tum....a. s. »3 Dubium est, quo tempore Christus Confirmationem instituerit. Secundum alios in ultima coena; secundum alios post resurrectionem et ante ascensionem, scii, dum loquebatur cum Apostolis de regno Dei et complebat mysteria salutis ; * secundum alios in dic Pentecostes. Pars II. De essentia confirmationis. SECTIO I. De materia. 112 I. Materia remota. 1. Ad valorem, ut hic indubius sit, requiruntur: 1° chrisma, i. e. compositio ex oleo olivarum et balsamo ; 20 consecratum ; Cfj Dolger, Das Sakrament der Firmung historisch-dogmatisch dangestcllt; Umherg, Die Schriftlchre vom Sakrament der Firmung. ----- ’. Sess. 22, de Conf. can i.----- *. Act. Ap. I, 3. — 79 — 3° ab Episcopo; 40 idque speciali chrismatis consecratione. Porro ex praedictis : a) Oleum olivarum certo requiritur, ut patet ex universali et con­ stanti traditione Ecclesiae 1 (S. Thom. p. 3, q. 72, a. 2 ; S. Alf. VI, 162). b) Admixtio balsami probabilissime requiritur, spectatis tam Decreto Eugenii IV pro Armenis, quod tradit, materiam esse chrisma confectum ex oleo et balsamo, quam ex praxi Ecclesiae. Ratio dubitandi desumitur ex eo, quod Paulus IV et Pius V Indis concesserunt privilegium utendi pro balsamo liquore, qui ab illis balsamum vocatur, sed non est; item ex eo quod usus balsami non apparet ante saeculum sextum, licet iam antea oleum nomine chrismatis veniebat. c) Aliqua consecratio seu benedictio pariter requiri videtur, attentis iterum Decreto Eugenii IV et praxi Ecclesiae (S. Alf. VI, 163). d) Consecratio ab Episcopo certo praescribitur, sed non ita certum est, eam ad valorem requiri (cfr. can. 781, § 1). Potestas consecrandi chris­ ma antiquitus subinde simplici sacerdoti collata videtur.23 Certum quoque est, simplici sacerdoti concedi posse facultatem confirmandi cum chris­ mate ab Episcopo consecrato (can. 781, § 1). e) Specialis consecratio seu benedictio, i. e. consecratio chrismati propria quoque requiri videtur; quod iam suadetur ex ipsa necessitate chrismatis. Coroll. Cum oleum olivarum certo ad valorem requiratur, notes, nunquam adhiberi posse oleum nucum aliave olei genera. 2. Ad liceitatem requiritur, ut adhibeatur materia certo valida, utque chrisma sit in Coena Domini proxime superiore consecratum (can. 734, § 1). Hinc non licet confirmare cum chrismate veteri, nisi necessitas urgeat. Dicitur materia certo valida; quod non impedit, quominus sal­ tem in periculo mortis, si chrisma speciali benedictione consecratum haberi nequeat, Confirmatio sub conditione conferatur cum oleo cate­ chumenorum; magna enim sacramenti utilitas sufficit, ut periculo nullitatis exponi possit (S. Alf. VI. 162). II. Materia proxima. 1. Ad valorem, ut hic indubius sit, requiritur: 113 i° unctio; 20 in fronte; 30 facta immediate per manum ministrantis, non mediante instrumento; 40 in forma crucis (cfr. can. 780). Quantus autem gradus certitudinis singulis enumeratis competat, vide apud Dogmaticos. Ad essentiam Confirmationis certo requiritur impositio manus, ut •· «»· - - - I ‘. Cfr. Innocentius III, Decret. 1. I. Tit. 15, in initio c. i: «Cum venisset» ----- 3. Dolger, o. c. p. 108-112. — So — iam ex ipsa S. Scriptura 1 patet. Verum — secundum sententiam, quae hodiedum communiter pro certa habetur — impositio manus requisita neque est illa impositio seu extensio manus, quae habetur initio ritus, atque super omnes confirmandos fit sub oratione: Omnipotens sempi­ terne Deus, etc. (cfr. can. 780 et 781, § 2) ;: neque est illa impositio manus, qua minister sub ipsa unctione reliquam manum capiti confir­ mandi imponit;’ sed est ipsa unctio, ita ut haec sit simul et unctio et manus impositio. 2. Ad liceitatem requiritur, ut materia proxima certo valida adhibea­ tur, utque unctio fiat pollice manus dexterae ; hic est enim Ecclesiae usus, qui tamen satis probabiliter sub levi tantum obligat, quia in conse­ cratione Episcopi pollex et index utriusque manus, quin etiam ambae manus totae unguntur (S. Alf. VI, 165). SECTIO II De forma. 114 Forma legitima est: I. Pro Ecclesia Latina: « Signo te signo crucis et confirmo te chris­ mate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. » Probabiliter ad essentiam sufficiunt haec: Signo et confirmo te; seu Confirmo te chrismate salutis; quippe quae sola aequivalenter in forma Graecorum reperiantur. Attamen etiam probabile est, omnia in forma esse essen­ tialia; quod pendet a quaestione, quae sit Ecclesiae potestas directa circa valorem sacramentorum (cfr. S. Thom. p. 3, qu. 72, art. 4; S. Alf. VI, 167, 168). II. Pro Ecclesia Graeca: « Signaculum doni Spiritus Sancti.» Dis­ putatur tamen, num etiam invocatio SS. Trinitatis, quae in Euchologiis Graecis chrismationi praemittitur, ad essentiam pertineat. Affirmant plures ex iis, qui censent, in forma Latina omnia — etiam expressionem SS. Trinitatis — essentialia esse; illudque affirmare tenentur, nisi ad­ mittant, Christum Confirmationis formam non determinasse in forma specifica fixa. Pars III. De effectibus confirmationis. 115 Effectus Confirmationis sunt: 1. Gratia sanctificans; per se secunda seu augmentum gratiae, per \ Act. Ap. VIII, 17; XIX, 5; Hcbr. VI, 1. ----- ’. Dccr. pro Armenis; S. C. de Prop. Fid. 6. Aug. 1840 (Collect, n. go8). ----- ·. Innoc. Ill, Decret. I. 1 Tit. 15. c. I — 8ι — accidens probabilius prima (η. 6); annectitur augmentum virtutum et donorum Spiritus S. II. Gratia sacramentalis: quae consistit in eo quod gratia sanctificans, quam auget Confirmatio, èt eo ordinatur, ut fideles fidem constanter teneant constanterque profiteantur, èt secum fert ius ad gratias actuales in ordine ad illos effectus recipiendas (S. Thom. p. 3, q. 62, a. 1 ; S. Alf. v, 169). ·;··/< III. Character. 1. Exsistentia characteris patet ex dictis n. 8. 2. Effectus characteris. Efficit, ut baptizatus constituatur miles Christi, atque deputetur ad fidem intrepide profitendam (S. Thom. p. 3’. qu. 72, art. 5). Pars IV. De necessitate confirmationis. I. Necessitas medii iure negatur (can. 787); etenim Confirmatio non 116 est necessaria: neque ad gratiam sanctificantem comparandam, quia ordinatur ad eam augendam; neque ad obtinendas gratias actuales, qui­ bus vita spiritualis servari possit; siquidem ius ad gratias simpliciter necessarias iam per Baptismum datur. II. Necessitas praecepti. Obligatio est recipiendae confirmationis; 117 eaque obligatio videtur gravis esse. Dicitur: 1. Obligatio est. Patet i° Ex can. 787: «Nemini licet, oblata occa­ sione, illud negligere » ; adde can. 1021, § 2: « Catholici qui sacramentum Confirmationis nondum receperunt, illud, antequam ad matrimonium admittantur, recipiant, si id possint sine gravi incommodo. » 20 Ex hisce, quibus Urbanus Papa ex fine et indole Confirmationis obligationem eruit : « Omnes fideles, per manus impositionem episcoporum. Spiritum Sanctum post Baptismum accipere debent, ut plene christiani invenian­ tur. » 1 30 Ex eis, quibus obligationem gravem comprobabimus. 2. Obligatio videtur gravis esse. Intelligo obligationem gravem per se, non solum quandoque per accidens. Scilicet omnes concedunt, eum qui negligat suscipere Confirmationem, posse per accidens graviter peccare: i° ratione scandali; 20 ratione contemptus ; 30 ratione peculiaris periculi et infirmitatis spiritualis (S. Alf. VI, 182). Disputatur vero, num per se astruenda sit obligatio gravis. Cum S. Alfonso (1. c.) contra plures recentiores affirmandum videtur. Etenim primum S. Paulus2 Confirmatio­ nem institutionibus fundamentalibus Christianismi accenset; quod innuit, ‘. In can. Omnes i, dist. 5, de consccr. ----W. M. T. Μ. II. Ad Hebr. VI, 2 b — 82 — eam sub gravi obligare, eo magis quod omnia alia ibidem ‘ enumerata sub gravi obligant.' Deinde Benedictus XIV in bulla Etsi pastorales' declarat quoad Graeco-Italos, qui a sacerdote non competente ideoque invalide confirmati fuerant, « eos gravis peccati reatu teneri, si, cum possint ad Confirmationem accedere, illam renuunt ac negligunt. » ‘ lam vero Bened. XIV hisce intendit et significat obligationem gravem per se exsistentem, non (solum) eam, quae per accidens, ratione specia­ lium adiunctorum, Graeco-Italos tenebat.. Etenim : a) Hic est sensus magis obvius ; siquidem verba antecedentia omnes respiciunt, ita ut etiam verbo citata omnes, et non solos Graeco-Italos respicere videantur; ceterum omnes per integrum saeculum theologi verba S. Pontificis praedicto sensu intellexerunt, b) Instructio S. C. de Prop. Fide, ’ a Clemente XIV approbata, quae obligationem per se adesse docet, ad Bullam Bened. XIV remittit, c) Ipsemet Benedictus XIV istum esse bullae suae sensum satis significat; uti videre est in Benedicti XIV Pp. opera ine­ dita. 1 Observes quoque Bened XIV, qua doctorem privatum pro certa et quasi communi habuisse sententiam, quae docet, esse per se obligatio­ nem gravem suscipiendi Confirmationem.’ Praeterea Instructio S. C. de Prop. Fide * — quam Clemens XIV « approbavit et ab omnibus, ad quos spectat, inviolabiliter observari mandavit » — declarat : Hoc sacra­ mentum « sine gravi peccati reatu respui non potest ac negligi, cum illud *. Ad Ilcbr. VI, i. 2.----- Cfr. Umberg. o. c. S. 200. --------- ’. 26 Maii 1742.-----Integer textus hic est : < Quamvis confirmati a simplici sacerdote cogendi non sint eiusmodi Confirmationis sacramentum ab Episcopo suscipere, si ex tali coac­ tione scandala oriri possint, cum sacramentum Confirmationis eiusmodi necessita­ tem non habeat, ut sine eo salvus quis esse non possit, monendi tamen sunt ab Ordinariis locorum, eos gravis peccati reatu teneri, si cum possint ad Confirma­ tionem accedere illam renuunt ac negligunt.» ----- *. 4 Maii 1774 (Collect, n. 503). — ' Haec a Dr. I·' Heiner edita sunt: ibidem autem p. 215 Benedictus XIV edicit, se in Constitutione sua litsi pastoralis plura statuisse, i. a « Che, benchè chi * degi llalo-Greci ha ricevuto la Crcsima da qualche semplice sacerdote, non debba esserc sforzato a ricevera la Crcsima dal Vcscovo, quando da questo passo si potesse mai temere qualchc grave scandalo, non essendo questo Sagramento assolutamente indispensabile per la salute etenia, dee pero 1’ordinario del luogo, a cui e sottoposto ritalo-Greco, saviamente ammonirlo, che per non esser reo de grave peccato, venendo Voccasione di farsi cresimare, non Ia trascuri, awegnache in questo ca.su avrcbbc luogo il dispregio del Sacramento, come anche da noi si c demonstrato nella nostra Istitusione sesta. >----- \ « Certum, ita scribit, adulta iam aetate homines vel in re vel saltem in voto debere necessitate praecepti confir­ mari, quod etiam inter Dei praecepta numeratur. Ecclesiae praeceptum dicitur, cum quis rationis usu praeditus, si Episcopus huius sacramenti minister praesto est, nulla legitima causa ad illud suscipiendam impediatur. Ita ferme universi theologi docent et qui sapientiae laude magis commendantur; eos gravi labe in­ quinari, testantur, qui ob contemptum vel oscitantem socordiam animam istius sacramenti gratia muniri praetermittant » (Instit. Ecclesiast. VI, n. 10). ----·. 4 Maii, 1774 (Collect, n. 503). - 83 — suscipiendi opportuna adest occasio. » ' Adhaec sacramentum, quod habetur pro complemento baptismi seu, quod ad integritatem esse Chris­ tiani pertinet, sub gravi imponi videtur. Atqui eiusmodi est Confirmatio; hinc Urbanus Papa, ut iterum eius verbis utar: «Omnes fideles, per manus impositionem episcoporum, Spiritum Sanctum post Baptis­ mum accipere debent, ut plene Christiani inveniantur. > 5 Tum Confirma­ tio confert Spiritum Sanctum, qui dicitur « Promissio Patris;» confert gratiam, quae tam in Veteri quam in Novo testamento tanquam pro­ prium donum regni Messianici assignatur. Porro aegre admittitur, ea non esse sub praecepto coque gravi prosequenda. * Coroll. I. Dicendum videtur, obligationem Confirmationis non solum iuris ecclesiastici, verum etiam iuris divini esse, cum plura argumenta allata ius divinum arguant. Coroll. II. Per se sub conditione iterari debet sacramentum, si prudens dubium exsistat, num revera vel num valide collatum fuerit (can. 732, § 2). Coroll. III. Provectiores aetate, qui valde erubescunt sacramentum cum pueris suscipere, si privatim confirmari nequeant, secluso scandalo, in bona fide relinqui possunt. DISSERTATIO II. De ministratione confirmationis. 1. Persona ministrans. 1. Episcopus potest valide conferre Confir- 118 niationem. Est de fide ex Cone. Trid. ‘ Episcopus igitur semper valide sacramentum ministrare potest. 2. Presbyter de facto nequit valide conferre Confirmationem sine delegatione. Ita omnes. Sed disputatur, utrum necne etiam presbyter per se seu de se gaudeat facultate valide ministrandi Confirmationem. Alii affirmant; addunt tamen, exercitium validum dictae potestatis, vi dispositionis ecclesiasticae vel etiam divinae, presbytero non competere. Alii negant, presbyterum posse per se seu de se Confirmationem valide conferre, sed gaudere tantum incompleta potestate confirmandi, per delegationem complenda. Ex hisce autem alii docent, eiusmodi delega­ tionem, spectato solo iure divino, etiam Episcopo competere; alii censent, ’. Integer textus hic est : « Ceterum Missionarii non omittant populos sibi credi­ tos etiam hortari, ut Confirmationem debito tempore recipiant, necnon ut parentes filios suos confirmari curent; etsi enim hoc sacramentum non sit de necessitate medii ad salutem, tamen sine gravis peccati reatu respui non potest, ac negligi, cum illud suscipiendi opportuna adest occasio. Porro haec doctrina, si pro omnibus, qui sunt undique, Christofidclibus vera est, multo magis locum habet in illis, qui in terris degunt haereticorum, vel paganorum, in quibus quandoque adver­ sus Catholicos persecutiones ingruunt. » ----- s. Ware die Firmung, inquit Pohle, cin blosz niitzliches und kcin notwendiges Sakrament, wozu ware sie von Christus ais Erganzung und vollendung der Taufe fur alie Christen cingesetzt und verordnet worden » (Lchrb. der Dogmatik. ’ t. Ill, S 158).----- ’. Umberg, o. c. S 198. ---- ‘. Sess. 7, de Confirm, can. 3. - 84 - eam non solum de facto, sed etiam vi iuris divini soli summo Pontifici esse reservatam.1 Ex dictis eruas quae sequuntur. 3. Ordinarius confirmationis minister est solus Episcopus (can. 782, § 1). Extraordinarius minister est presbyter, cui vel i ure communi vel peculiari Sedis Apostolicae induito ea facultas concessa sit (can. 782, § 2). Porro: a) Hac facultate ipso iure gaudent praeter S. R. E. Cardinales ad normam can. 239, § 1, n. 23,’ Abbas vel Praelatus nullius, Vicarius et Praefectus Apostolicus, qui tamen ea valide uti nequeunt, nisi intra fines sui territorii et durante munere tantum (can. 782, § 3). Dictis etiam accensentur Pro-vicarius et Pro-praefectus, ad quos vicariatus aut praefecturae cura devenerit ad normam can. 309 (can. 310, coll. can. 294, § 2). Praedicti intra fines sui territorii omnes valide confirmare possunt. b) Presbyter latini ritus cui, vi indulti, haec facultas competat, con­ firmationem valide confert solis fidelibus sui ritus, nisi in induito aliud expresse cautum fuerit (can. 782 § 4). Si tamen indultum est locale, in designato sibi territorio omnes fideles sui ritus, etiam extraneos, va­ lide confirmat. Si indultum est personale, eas tantum personas valide confirmat, quae induito comprehenduntur. c) Presbyteri ritus orientalis vi consuetudinis immemorabilis valide et licite una cum baptismo infantibus sui ritus confirmationem adminis­ trant, exceptis iis ecclesiis ad quas peculiari statuto extensa fuit disci­ plina latina,’ ut in Bulgaria, Italia et insulis adiacentibus locum ha­ buit. At nefas est presbyteris, qui facultate vel privilegio gaudent con­ firmationem una cum baptismo infantibus sui ritus conferendi, eandem ministrare infantibus latini ritus » (can. 782, § 5) ; quae verba cum valo­ rem non excludant, collatio non videtur invalida. 119 II. Liceitas ministrandi. 1. Episcopus in sua dioecesi hoc sacramen­ tum etiam extraneis legitime ministrat, nisi obstet expressa proprii eo­ rum Ordinarii prohibitio (can. 783, § 1). In aliena dioecesi indiget licen­ tia Ordinarii loci saltem rationabiliter praesumpta, nisi agatur de pro­ priis subditis quibus confirmationem conferat privatim ac sine baculo et mitra (can. 783, § 2). 2. Presbyter, qui apostolico locali privilegio est munitus, in designato sibi territorito, etiam extraneos licite confirmat, nisi id ipsorum Ordi­ narii expresse vetuerint (can. 184). 120 III. Obligatio ministrandi. 1. Episcopus obligatione tenetur sacra‘. Cfr. Giiamann, Zur Lchrc der Scholastik vom Spender der Firmung; De Smet, Tract, dogm. — mor. de sacr. in gcn. de Bapt. et Conf. ’ n. 400 sq. ----Cardinales ubique valide confirmant, cum onere tamen inscribendi nomen con­ firmati (can. 239, § i, n. 231). ----- ’. Aertnvs.-Damen, II, n. 87. - 85 mentum hoc subditis rite et rationabiliter petentibus conferendi, prae­ sertim tempore visitationis dioecesis. Eadem obligatione tenetur pres­ byter, privilegio apostolico donatus, erga illos quorum in favorem est concessa facultas (can. 785, § 1 et 2). Non tamen tenentur Confirmatio­ nem conferre moribundo petenti: nequeunt enim illud officium praes­ tare uni, negare alteri ; omnibus autem satisfacere onus nimium foret (S. Alf. VI, 175). 2. Ordinarius, legitima causa impeditus aut potestate confirmandi carens, debet, quoad fieri possit, saltem intra quodlibet quinquennium providere ut suis subditis hoc sacramentum administretur (can. 785, § 3). 3. Si graviter neglexerit sacramentum confirmationis suis subditis per se vel per alium ministrare, Metropolita S. Sedem certiorem facere tenetur (can. 785, § 4). Gravis autem neglectus videtur haberi, si occasio recipiendi Confirmationem ultra quinquennium differtur. IV. Servanda in ministrando respiciunt tempus, locum, vestes sacras, 121 caeremonias et patrinos. 1. Tempus. Hoc sacramentum quovis tempore conferri potest; ma­ xime autem decet illud administrari in hebdomada Pentecostes (can. 790). De consilio tantum est, ut confirmans et confirmandi ieiuni sint (S. Alf. VI, 174, Quaer i°). 2. Locus. Locus proprius confirmationis administrandae est ecclesia; attamen minister ex causa quam iustam et rationabilem iudicaverit, potest eam in quolibet loco decenti conferre (can. 701). Episcopus ius habet eam administrandi intra fines suae dioecesis in locis quoque ex­ emptis (can. 792). 3. Vestes sacrae Pontificali exhibentur, quarum plerasque omittere grave foret (S. Alf. VI, 184, nota 1). 4. Caeremoniae ab Episcopo servandae reperiuntur in Pontif. Rom. ; servandas a presbytero continet Instructio S. C. de Prop. Kide. ’ — Earum obligatio gravis est ex genere suo. (S. Alf. λζΙ, 184). 5. Latrini: a) Patrinus, si haberi possit, adhibendus est (can. 973) ; idque sub gravi (S. Alf. VI, 185). Adhaec: a) Unus tantum pro singulis confirmandis sit patrinus (can. 194, § 2) ; hinc confirmandus nequit habere duos patrinos. β) Idem pro uno tantum aut pro duobus potest esse patrinus, nisi aliud iusta de causa ministro videatur (can. 794, § 1). Itaque minister iusta de causa potest permittere, ut idem etiam pro pluribus patrinus ’. 4 Maii, 1774 (Collect, η. 503). — 86 — sit, quin etiam ut unus sit patrinus pro omnibus masculis, una pro omnibus feminis. ' b) Ut quis valide patrinus constituatur oportet: i° Sit ipse quoque confirmatus, rationis usum assecutus et intentionem habeat id munus gerendi ; 2° Nulli haereticae aut schismaticae sectae sit adseriptus, nec sententia condemnatoria vel declaratoria sit excommunicatus aut infa­ mis infamia iuris aut exclusus ab actibus legitimis, nec sit clericus de­ positus vel degradatus; 3°Non sit pater, mater, coniux confirmandi; 4° A confirmando eiusve parentibus vel tutoribus vel, hi si desint aut renuant, a ministro vel a parocho sit designatus; 50 Confirmandum in ipso confirmationis actu vel per se vel per procuratorem physice tangat (can. 795). c) Ut quis licite ad patrini munus admittatur, oportet: i° Sit alius a patrino baptismi, nisi rationabilis causa, iudicio ministri, aliud sua­ deat, aut statim post baptismum legitime confirmatio conferatur; 20 Sit eiusdem sexus ac confirmandus, nisi aliud ministro in casibus particularibus ex rationabili causa videatur; 30 Serventur praeterea prae­ scripta can 766 (can. 796). ' d) Ex valida confirmatione oritur inter confirmatum et patrinum cognatio spiritualis, ex qua patrinus obligatione tenetur confirmatum perpetuo sibi commendatum habendi ciusque christianam educationem curandi (can. 797). Attamen dicta cognatio non secum fert impedimen­ tum matrimonii. 122 V. Annotatio et probatio Confirmationis ministratae. 1. Parochus in peculiari libro inscribat nomina ministri, confirmatorum, parentum et patrinorum, diem ac locum confirmationis (can. 798). Praeterea in libro baptizatorum adnotetur, si baptizatus confirmationem receperit (can. 798). Si proprius confirmati parochus praesens non fuerit, de collata confirmatione minister vel per se vel per alium quamprimum eundem certiorem faciat (can. 799). 2. Ad collatam confirmationem probandam, modo nemini fiat praeiudicium, satis est unus testis omni exceptione maior, vel ipsius confir­ mati iusiurandum, nisi confirmatus fuerit in infantili aetate (can. 800), i. e. ante plenum septennium (can. 88, § 3). DISSERTATIO III. De susceptione confirmationis. 123 I ; I· Persona suscipiens. Valide confirmari potest omnis et solus bap‘. Cfr. S. C C. ’4 lun. 1823; 12 Iui. 1823; S. Off. 16 lun. 1884 (Collect, n. 1619). ----- 2. Can. 766 exhibet requisita, ut quis licite patrinus in baptismo admittatur (n. 84). j - 87 - tizatus, et nondum confirmatus (can. 786, η. 38). Per se etiam perpetuo amentes ungantur, nimirum ut saltem secundum esse constituantur Chris­ tiani perfecti et integri; idque magis etiam urgendum, si de semiamentibus sermo est (S. Alf. VI, 180). IT. Aetas susceptionis. Primis duodecim saeculis usus fuit una cum 124 Baptismo Confirmationem conferendi. Praxis ista adhuc viget in Ecclesia Graeca ; in Ecclesia vero Latina mutata est, exceptis aliquibus regionibus, in quibus etiam parvuli praesentantur confirmandi, ut in Hispania et in America Latina. Ceterum quoad Ecclesiam Latinam valet regula haec: Administratio Confirmationis convenienter differtur ad septimum circitur aetatis annum; nihilominus etiam antea conferri potest, si infans in mortis periculo sit constitutus, vel ministro id ex­ pedire ob iustas et graves causas videatur (can. 788), puta si infantes secus valde diu occasione suscipiendi sacramentum carerent (S. Alf. VI, 178); in aliis casibus ante septimum circiter aetatis annum conferri nequit.1 Non expedit Confirmationem diutius differre quam ad septi­ mum circiter aetatis annum, cum « sic confirmati adolescentuli ad ca­ pienda praecepta molliores fiant, suscipiendaeque postea Eucharistiae aptiores, atque ex suscepta uberiora capiant emolumenta.»' (cfr. S. Thom. p. 3, q. 65, a. 1 et 2). III. Servanda in susceptione. Requiruntur in suscipiente: i° Status 125 gratiae (can. 786), qui, si amissus fuerit, per confessionem aut per con­ tritionem perfectam recuperetur; 2° sufficiens instructio, si confirman­ dus usu rationis polleat (can. cit.), instructio scii, in rudimentis fidei, atque in praecipuis, quae respiciunt sacramentum Confirmationis. ’ De consilio tantum est, ut confirmandus, si commode fieri possit, ieiunus sit.4 Denique confirmandi, si plures sint, adsint primae manuum im­ positioni seu extensioni, nec nisi expleto ritu discedant (can. 789). Dici­ tur si plures sint, nam si unus tantum confirmandus atque hic absens est, caeremonia ne incipi quidem potest. Nota. Praeceptum Pontificalis Romani gestandi vittam lineam, donec chrisma desiccatum fuerit, iam non observatur, sed statim post unctio­ nem chrisma a fronte confirmati abstergitur (S. Alf. VI, 108). ‘. P. C. 16 lun. 1931, ad II (A. A. S. 1931, p. 353) ; cfr. tamen quoad consuetu­ dinem, quae in Hispania et alicubi viget, responsum S. C. de Sacr. 13 lun. 1932 (A. A. S. 1932, p. 271). ----- Ita Leo XIII in Brevi Abrogata, 22 lun. 1897 ---------*. S. C. de Prop. Fid. 4 Maii, 1774 ita. « Sacro chrismate liniendi, ante diligenter erudiendi sunt, iuxta doctrinas Catcch. Romani, de natura, dignitate, effectibus ac dispositionibus ad digne sacramentum huiusmodi recipiendum praerequisitis. Item oportet ut instruantur circa fidei rudimenta, decalogi et Ecclesiae praecepta, actus virtutum theologalium, ac orationem dominicam et Apostolorum symbolum memo­ ria teneant » (Collect, n. 503). ----- 4. Cfr. Pontificale Rom. TRACTATUS IV. De SS. Eucharistia. (S. Thom. p. 3, q. 73-83; S. Alf. Theol. Mor. lib. IV, n. 189-424; Horn. Apost. tr. 15).’ SS. Eucharistia non solum sacramentum, sed etiam sacrificium est. Fundamentum autem totius de hac materia doctrinae est realis Christi in Eucharistia praesentia. Hinc dicemus primum de praesentia reali Domini in Eucharistia, deinde de SS. Eucharistia, ut est sacramentum, denique de SS. Eucharistia, ut est sacrificium ; quae tria exhibentur hisce can. 801 : In sanctissima Eucharistia sub speciebus panis et vini Christus Dominus continetur, offertur, sumitur. DISSERTATIO I. De reali Christi praesentia in Eucharistia. (S. Thom. p. 3, q. 75-77 ; Contra Gentiles, 1. 4, c. 62-67). 126 I. Veritas realis praesentiae Christi. In SS. Eucharistia Christus vere, realiter et substantialiter praesens est. Est de fide e Cone. Trid. sollemniter edicente: « Si quis negaverit in SS. Eucharistiae Sacramen­ to oontineri vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri lesu Christi, ac proinde totum Christum, sed dixerit tantummodo esse in eo ut in signo, vel figura, aut virtute, anathema sit. » ' « Concilium, inquit S. Alf., dicit vere ut exclu­ dat praesentiam figuratam; figura enim opponitur veritati; realiter, ad repellendam praesentiam imaginariam, per fidem apprehensam; quam admittebant Sacramentarii ; substantialiter, ut removeat sententiam Cal­ vini, qui asserebat, Eucharistiam non corpus continere, sed virtutem lesu Christi tantum, qui nobis sese communicet » (Op. dogm. t. I, p. 555, ed. Walter). 127 II. Modus, quo Christus praesens sistitur. Christus in S. S. Eucha­ ristia praesens sistitur per transsubstantiationem; quocirca haec noto: i. Propositio enuntiata est de fide, e Cone. Trid.: « Si quis dixerit, in sacrosancto Eucharistiae Sacramento remanere substantiam panis et vini una cum corpore et sanguine D. N. I. C., negaveritque mirabilem illam et singularem conversionem totius substantiae panis in corpus et ‘. Cfr. Billuart, Tract, de almo Eucharistiae sacramento (VI, t VI); Rath, De Eucharistia.----- ’. Scss. 13, can. 1. - 89 - totius substantiae vini in sanguinem, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini ; quam quidem conversionem Catholica Ecclesia aptissime transsubstantiationem appellat, anathema sit. » 1 2. Transsubstantiatio secundum verba Trid. citata est: «Conversio totius substantiae panis in corpus et totius substantiae vini in sanguinem Christi, manentibus dumtaxat speciebus panis et vini. » Dicitur: a) Conversio; excluduntur igitur consubstantiatio, quae simplicem coniunctionem, et impanatio, quae hyposthaticam unionem corporis et sanguinis Christi cum pane et vino admittit. b) Conversio... substantiae panis et vini. Distinguitur igitur a trans­ formatione accidentali, in qua eadem substantia remanet et solummodo v. g. novam figuram recipit, puta si lapis transformatur in statuam. c) Conversio totius substantiae. Hinc distinguitur a transformatione substantiali, in qua non fit totius substantiae conversio, remanente sci­ licet materia prioris substantiae, ut si escae quotidianae transeunt in substantiam corporis nostri. Transsubstantiatio respicit duplicem terminum, scilicet terminum a quo, et ter­ minum in quem; seu terminum, qui transit, scilicet panem et vinum, et terminum, qui succedit, scilicet corpus et sanguinem Christi. Porro : Disputatur primum, quomodo transeat terminus a quo seu substantia panis et vini. Alii censent, eum annihilari. Alii, ut S. Thomas (p. 3°, q. 75, art. 3) et S. Alf. (op. dogm. t. I, p. 562, cd. Walter) docent, eum desinere per veram et simplicem conversionem, quia in annihilatione, quae est reductio ad nihilum, non verificatur conceptus conversionis in aliud. Disputatur praeterea, quomodo succedat terminus in quem seu corpus et san­ guis Christi. Quidam, ut Scotistae, autumant, illud fieri per modum adductionis, quatenus scilicet Deus in consecratione quoad corpus Christi sine motu locali effi­ cit, quod in ordine naturali efficit motus localis, a. v. Deus dat corpori Christi indistantiam ad hoc spatium et ad haec accidentia panis et vini. Alii, inter quos plures Thomistae, docent, illud fieri per productionem (reproductionem) corporis et sanguinis Christi, eamque non quidem simpliciter, sed per viam conversionis ex substantia panis et vini ; quae sententia melius respondet conceptui conversionis panis et vini in corpus et sanguinem Christi. Alii3 dicunt, transsubstantiationem esse simplicem actionem, qua Deus immediate quidquid entitatis est in substantia panis, mutat in id quod est entitatis in substantia corporis Christi ; ita tamen, ut corpus Christi nullo modo mutetur, sed tota mutatio fiat in pane, cuius substantia transit, dum remanent dimensiones. luxta hanc expositionem Christus in Conse­ cratione nihil patitur, nil recipit, sed fit praesens, ubi antea non erat, non quidem localiter sed sacramentalitcr, ex hoc solo, quod vi conversionis iam continetur realiter sub dimensionibus panis, sub quibus substantia panis antea continebatur. * ’. Sess. 13, can. 2. Ita Billot. ’. TanquerEy, n. 40d. — 90 — d) Manentibus dumtaxat speciebus panis et vini. Quoad species autem notes : n) Species panis et vini habent obiectivam realitatem ; quae est « per­ petua et constans Catholicae Ecclesiae doctrina, » 1 et ideo saltem theo­ logice certa. β) Species nulli substantiae tanquam subiecto inhaerent, sed divinitus sustentantur. Dixi nulli substantiae ; neque substantiae panis et vini, quippe quae transierit ; neque corpori Christi, quod in sacramento prorsus gloriosum est et supernaturaliter exsistit. Dixi divinitus sustentantur; quod ita intclligas, ut Deus immediate solam quantitatem sustentet, quantitati autem tanquam subiecto acciden­ tia ab ea distincta inhaereant (S. Thom. p. 3, q. 77, a. 2). Coroll. E speciebus eucharisticis generatur nova substantia. Id autem a diver­ sis diverso modo explicatur. Secundum alios — ut praecipuam sententiam expo­ nam — in ultimo corruptionis instante a Deo producitur materia, e qua nova forma educitur (S. Thom. p. 3, q. 77, a. 5). Disputatur autem, utrum dicta productio fiat per modum creationis an per modum conversionis quantitatis in materiam. Atque ita etiam explicatur, quomodo species possint nutrire (S. Thom. p. 3, q. 77, a. 6). 128 III. Modus, quo Christus praesens est, hisce circumscribitur: 1. To­ tus Christus adest sub utraque specie eucharistica. Est de fide ex Cone. Trid. ’ Vi verborum sub specie panis praesens fit solum corpus, sub specie vini solus sanguis. Vi naturalis connexionis et c one omit antiae, sub specie panis sanguis et anima, sub specie vini corpus et anima exsistunt. 2. 'Totus Christus continetur sub singulis specierum partibus tam ante quant post divisionem. Quod totus Christus post divisionem sub singulis partibus continetur, est de fide ex Cone. Trid.1 Quod spectat ad praesen­ tiam sub singulis partibus ante divisionem, theologice certum est. 129 IV. Tempus, per quod Christus praesens est. Christus eo modo, quo diximus, praesens est a momento consecrationis usque ad alterationem essentialem specierum ; haec autem habetur, quando species ita alteratae sunt, ut, si substantia panis et vini perstitisset, haec secundum commu­ nem aestimationem persistere cessasset. Porro: i. * Auctores ion conveniunt, quando species corrumpantur. Pon Olfcrs censet, speciem panis iam in ipso ore immutari ; quod tamen Capclbnann-Bergtnann * ‘. Catech. Rom. p. 2, De Euch. n. 44 ----- ’. S55)·-----’· 2 lun. 1918 (A. A. S. 1918, p. 346). — 93 — educationi partim aliis operibus addicti. Dubium est, num novitiatus constituat religiosam domum formaliter ab alia domus communitate dis­ tinctam. III. Modus asservandi S. Eucharistiam, i. Sanctissima Euchaiistia 132 continuo seu habitualiter custodiri nequit, nisi in uno tantum eiusdem ecclesiae altari (can. 1268, § 1). Dicitur; habitualiter; hinc nihil impedit, quominus S. Eucharistia quandoque, puta ut communio commodius dis­ tribuatur, etiam in altero altari per aliquod tempus servetur. — Custo­ diatur in praecellentissimo ac nobilissimo ecclesiae loco ac proinde regu­ lariter in altari maiore, nisi aliud venerationi et cultui tanti sacramenti commodius et decentius videatur, servato praescripto legum liturgicarum quod ad ultimos dies hebdomadae maioris attinet (can. 1268, § 2). Sed in ecclesiis cathedralibus, collegiatis aut conventualibus in quibus ad altare maius chorales functiones persolvendae sunt, ne ecclesiasticis officiis impedimentum afferatur, opportunum est ut sanctissima Eucha­ ristia regulariter non custodiatur in altari maiore, sed in alio sacello seu altari (can. 1268, § 3). Curent ecclesiarum rectores ut altare in quo sanc­ tissimum Sacramentum asservatur sit prae omnibus aliis ornatum, ita ut suo ipso apparatu magis moveat fidelium pietatem ac devotionem (can. 1268, § 4). 2. Sanctissima Eucharistia servari debet in tabernaculo inamovibili in media parte altaris posito (can. 1269, § 1). Attamen gravi aliqua sua­ dente causa ab Ordinario loci probata, non est vetitum sanctissimam Eucharistiam nocturno tempore extra altare, super corporali tamen, in loco tutiore et decenti asservari, servato praescripto can. 1271 (can. 1269, § 3); qui can. cit. praescribit, ut coram tabernaculo lampas accen­ datur (cfr. p. 94). Ceterum notes: a) Tabernaculum sit affabre exstructum, undequaque solide clausum, decenter ornatum ad normam legum liturgicarum, ab omni alia re vacuum, ac tam sedulo custodiatur ut periculum cuiusvis sacrilegae profanationis arceatur (can. 1269, § 2). Dicitur: ornatum ad normam legum liturgicarum. Porro dictae leges praescribunt, ut tabernaculum intus albo serico togatur, nisi deauratum sit1 ; ut benedicatur atque extrinsecus cooperiatur conopaco seu velo coloris sive albi sive ad officium aptati ; pro colore nigro adhibetur violaceus. * Quodsi forma tabernaculi conopaei usum noin patitur, saltem adhibeatur ampla mappula ab alto pendens (baldachino), quae altare cooperiat. Neque fas est, ante vel supra tabernaculum apponere ima­ gines vel reliquias Sanctorum, etiam S. Crucis. Crux tamen cum imagine Cruci­ fixi super tabernaculum potest reponi. Dicitur: ab omni alia rc vacuum; hinc ne sacra olea quidem in tabernaculo servari possunt *. S. R. C. 20 lun. 1899, ad IV, n. 4035. ----- *. S. R. C. 20 lun. 1899, ad IV, n. 4035. ----- ’. Rit. Rom. tit. IV, cap. I, n. 6; S. R. C. 12 Mart, ad IV, n. 2740. — 94 — b) Clavis tabernaculi, in quo sanctissimum Sacramentum asservatur, diligen­ tissime custodiri debet, onerata graviter conscientia sacerdotis qui ecclesiae vel oratorii curam habet (can. 1269, § 4). Iam non videtur, sicuti antea, praescribi, ut ipsemet sacerdos elavem custodiat. 3. S. Eucharistia servari debet in pyxide ex solida decentique materia, eaque munda et suo operculo bene clausa, cooperta albo velo serico et quantum res ferat, ornato. Particulae autem consecratae sint eo numero qui infirmorum et aliorum fidelium communioni satis esse possit (can. 1270). Porro pyxis seu ciborium, item ostensorium et lunula possunt esse ex cupro deaurato, quamvis magis deceat, pyxidem et lunulam esse argenteas. Non praescribitur, ut pyxis et lunula, si argenteae sint, deau­ rentur. Pyxis autem et ostensorium vel saltem lunula benedicenda sunt — non consecranda — idque probabilius sub peccato, utut sub veniali tantum (S. Alf. VI, Quaest. reform. 74). 4. Coram tabernaculo, in quo sanctissimum Sacramentum asservatur, una saltem lampas diu noctuque continenter luceat, nutrienda oleo oli­ varum vel cera apum ; ubi vero oleum olivarum haberi nequeat, Ordinarii loci prudentiae permittitur ut aliis oleis commutetur, quantum fieri potest, vegetabilibus (can. 1271); obligatio lampadis gravis est ex genere suo, ita ut neglectus per integrum diem vel per aliquot noctes mortale pecca­ tum constitueret (S. Alf. VI, n. 248). 5. Hostiae consecratae, sive *proptei fidelium communionem, sive propter expositionem sanctissimi Sacramenti, et recentes sint, et fre­ quenter renoventur, veteribus rite consumptis, ita ut nullum sit periculum consumptionis, sedulo servatis instructionibus quas Ordinarius loci hac de re dederit (can. 1272). Caeremoniale Episcoporum vult, ut hostiae singulis hebdomadis renoventur;1 attamen sufficere videtur, ut illud fiat intra duas hebdomadas. Adhaec novae Hostiae consecratae non misceantur cum veteribus, sed veteres primo distribuantur vel suman­ tur. ’ SCHOLION II. De cultu S. Eucharistiae. 133 I. Necessitas cultus S. Eucharistiae. Christus in Eucharistia adorari debet cultu latriae etiam externo. Est de fide ex Cone. Trid. ; « Si quis dixerit, in sancto Eucharistiae Sacramento, Christum, unigenitum Dei Filium, non esse cultu latriae etiam externo, adorandum, atque ideo nec festiva peculiari celebritate venerandum, neque in processionibus * Lib. Il, cap. 6, n. 51. ----- Rit. Rom. tit. IV, cap. 1, n 7. — 95 — secundum laudabilem et universalem Ecclesiae sanctae ritum et consue­ tudinem solemniter circumgestandum, vel non publice, ut adoretur, populo proponendum, et eius adoratores esse idololatros, anathema sit» 1 Porro species sacramentales, cum pertineant ad Christum sacramentalem, una cum corpore et sanguine Christi adorandae sunt. Huius autem adorationis constituunt non motivum sed terminum, ideoque adoratio, in quantum respicit species ipsas, dicenda est relativa. II. Studium cultus S. Eucharistiae. Qui in religiosam fidelium in- 134 stitutionem incumbunt, nihil omittant ut pietatem erga sanctissimam Eucharistiam in eorum animis excitent, eosque praesertim hortentur ut, non modo diebus dominicis et festis de praecepto, sed etiam diebus ferialibus intra hebdomadam, frequenter, quantum fieri potest, Missae sacri­ ficio assistant et sanctissimum Sacramentum visitent, (can. 1273). Speciatim Codice notantur: 1. Expositio S. Eucharistiae. Distinguitur duplex, privata, quae fit cum pyxide, et publica, quae fit cum ostensorio. Porro expositio privata ex qualibet iusta causa sine Ordinarii licentia fieri potest in ecclesiis aut oratoriis quibus datum est asservare sanctissimam Eucharistiam. Expo­ sitio vero publica die festo Corporis Christi et intra octavam fieri potest in omnibus ecclesiis inter Missarum sollemnia et ad Vesperas; aliis vero temporibus nonnisi ex iusta et gravi causa praesertim publica et de Ordinarii loci licentia, licet ecclesia ad religionem exemptam pertineat (can. 1274, § 1), firmo — ita S. C. C. ’ — praescripto can. 1171, i. e. salvis iuribus paroecialibus, privilegiis et legitimis consuetudinibus, salvoque iure Ordinarii praefiniendi, iusta de causa, horas sacrorum ri­ tuum in ecclesiis, quae non pertinent ad religionem exemptam. Nola i. Secundum rubricas pyxis exponenda c tabernaculo extrahi nequit, sed solum ad eius vestibulum protrahi potest. ' Ubi autem consuetudo contraria legi­ time sustinetur, eiusmodi pyxidis in trono expositio quoad liceitatem expositioni publicae aequiparanda est. Denique consuetudo S. Eucharistiam exponendi sine Episcopi licentia, ubi haec a lege requiritur, servari nequit. ‘ Nota 2. Minister expositionis et repositionis sanctissimi Sacramenti est sacerdos vel diaconus; minister vero benedictionis Eucharisticae est solus sacerdos, nec eam impertire diaconus potest, nisi in casu quo ad normam can. S45, § 2, Viaticum ad infirmum detulerit (can. 1274, § 2). 2. Supplicatio Quadraginta Horarum in omnibus ecclesiis paroeciali­ bus aliisque, in quibus sanctissimum Sacramentum habitualiter asserva’. Sess. 13, can. 6. ----- ’. 14 lui. 1922 (A. A. S. 1922, p. 529). ----S. R. C. 23 Maii, 1835, n. 2725, ad IV; 16 Mart 1876, u. 3394, ad I ; 28 April. 1902, n. 4096, ad. VII; 16 Febr. 1906, n. 4180, ad II. ----- \ S. R. C. 14 Mart. 1S61, n. 3104, ad XIV. — 96 — tur, statutis de consensu Ordinarii loci diebus, maiore qua fieri potest sollemnitate quotannis habeatur; et sicubi ob peculiaria rerum adiuncta nequeat sine gravi incommodo et cum reverentia tanto sacramento debita fieri, curet loci Ordinarius ut saltem per aliquot continuas horas, statis diebus, sanctissimum Sacramentum sollemniore ritu exponatur (can. 1275)· DISSERTATIO II. De SS. Eucharistia, prout sacramentum est. (S. Thom. p. 3, q. 73-74; q. 78-80; S. Alf. Theol. Mor. lib VI, n. 189-303; Homo Apost. t. 15, n. 1-58). Agemus primum de SS. Sacramento in se spectato, deinde de ministratione, denique de susceptione SSmi Sacramenti. Pars I. De SS. Sacramento in se spectato. 135 SS. Eucharistia definiri solet: Sacramentum Corporis et Sanguinis Domini ad spiritualem animae refectionem. Qua definitione tradita, dicemus primum (breviter) de exsistentia, deinde de essentia, tum de effectibus, denique de necessitate Eucha­ ristiae. SECTIO I. De exsistentia sacramenti Eucharistiae. 136 I. SS. 'Eucharistia est verum sacramentum; quae propositio est de fide ex Cone. Trid.: « Si quis dixerit ... Eucharistiam... non esse vere et proprie sacramentum, anathema sit. » 1 Nota. Sacramentum Eucharistiae institutum est in ultima cocna. « Ita enim, in­ quit Cone. Trid. maiores nostri omnes, quotquot in vera Christi Ecclesia ίηεΓυηζ qui de sanctissimo Sacramento disseruerunt, apertissime professi sunt, hoc tam admirabile Sacramentum m ultima cocna Redemptorem nostrum instituisse.»’ 137 II. Sacramentum Eucharistiae est unum specie, idque infima, sacra­ mentum, etiamsi exsistat sub duplici specie scilicet panis et vini. Secus enim non staret dogma de septenario numero sacramentorum. Ratio au­ tem est, quia « licet quaelibet species sit materialiter diversa, moraliter tamen utraque constituit unum sacramentum, cum utraque significet unum convivium ex cibo et potu constans » (S. Alf. VI, 191). ’ Sess. 7, can. 1. De Sacr. in genere. ----- ’. Cone. Trid. Sess. 13, cap. 1. — 97 — « Unum dicitur, ita S. Thomas, non solum quod est indivisibile, vel quod est continuum, sed etiam quod est perfectum, sicut dicitur una domus et unus homo. Est autem unum perfectione, ad cuius integritatem concurrunt omnia, quae requi­ runtur ad finem eiusdem ; sicut homo integratur ex omnibus membris necessariis ad operationem animae, et domus integratur ex omnibus partibus, quae sunt neces­ sariae ad inhabitandum : et sic hoc sacramentum dicitur unum : ordinatur enim ad spiritualem refectionem, quae corporali conformatur. Ad corporalem autem refectionem duo requiruntur, scilicet cibus, qui est alimentum siccum, et potus, qui est alimentum humidum ; et ideo etiam ad integritatem huius sacramenti duo concurrunt, scilicet spiritualis cibus et spiritualis potus, secundum illud Ioan. 6: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus > (p. 3, q. 73, a. 2). III. Sacramentum Eucharistiae est numero multiplex. Ita multo com- 138 munior multoque probabilior sententia. Ratio est, quia species, quae in recto constituunt sacramentum (n. 139), sunt numero multiplices. Differunt vero auctores in assignando principio numericae distinctionis; in quo 1res praecipue sententiae propugnantur. Alii numerum petunt ex unitate vel plura­ litate physica specicrum ; quia, dicunt, numerus sequitur unitatem vel pluralita­ tem quantitatis.1 Alii numerum desumunt ex unitate vel pluritate refectionis, vel propositionis sacramenti adorationis causa.2 Tertia sententia in utraque praece­ denti opinione partem veritatis agnoscens, docet, distinguendum esse inter unita­ tem numericam physice sumptam, et moraliter. Etenim, unitas numerica desumi­ tur ex unitate quantitatis. Haec autem quantitas est vel physica seu continuarum partium, vel moralis seu partium contiguarum, propter aliquem finem seu aliquo ordine conjunctarum. Itaque pariter duplex est unitas numerica physica et moralis. Hinc huius sacramenti unitas physica sumitur e physica specierum continuitate; unitas moralis c morali continuatione, quatenus per modum unius proponuntur aut sumuntur. Hanc sententiam S. Alf. ut probabiliorem sequitur. < Plures species consecratae, inquit, etsi discontinuac, licet physice sint plura Sacramenta, moraliter tamen unum sunt Sacramentum ex morali coniunctione, quam habent, dum per modum unius proponuntur aut sumuntur. » (VI, 191). « Unde, ita idem S. Doctor, 1. Si una species vel una hostia distribuitur pluribus vel eidem personae in diversis vicibus moraliter distinctis, diversa sunt numero sacramenta. 2. E converso si alicui eodem tempore ministrentur ambae species vel plures partes eiusdem speciei (vel etiam specierum diverso tempore consecratarum) unum est sacramentum. 3. Sic pariter, si diversae species consecratae eodem tempore et in eodem altari proponuntur, unum erit Sacramentum ; si vero dividuntur et in diversis proponuntur altaribus, diversa sunt sacramenta > (VI, 191, q. 2). SECTIO II. De essentia sacramenti Eucharistiae. SS. Eucharistia, ut caetera sacramenta, constat materia proxima et 139 forma. Integritatis vero causa etiam de materia remota sermo faciendus x. Ita v. g. Sahnanticenses, disp. 2, dub. 4, n. 58 sqq. ----- ’. Ita v. g. Ioan, a S. Thoma, d. 26, a. 3. \V. M. T. Μ. II. 7 — 9δ — est. Iam vero materia remota i. c. ex qua conficitur sacramentum, sunt panis et vinum; materia proxima sunt species una cum corpore et san­ guine Christi ; forma autem sunt verba consecrationis, quatenus virtua­ lité!· perseverant. Scilicet praedicta verba, quatenus sensibiliter prolata sunt, sacramentum effecerunt seu confecerunt; quatenus autem virtualiter perseverant, sacramentum confectum et permanens constituunt. Hinc verba consecrationis, quatenus sensibiliter proferuntur, dicuntur forma sacramenti in fieri; quatenus virtualiter perdurant, sunt forma sacramenti in facto esse. Ita communiter Thomistae et alii, aliis docen­ tibus, formam non esse verba consecrationis, quippe quae transierint, sed significationem sacramcntalem, i. e. refectionem animae per augmentum gratiae. Quoad materiant proximam disputatur, qua ratione utrumque elementum ad constituendam materiam proximam concurrat, a. v. utrum materia proxima sint corpus et sanguis connotantes species, an species connotantes corpus et sanguinem, an utrumque elementum aequaliter materia proxima dici debeat. Secundum S. Thomam (p. 3, q. 77, a. 7) materia proxima sunt solae species in necto, conno­ tantes corpus et sanguinem in obliquo. Cuius doctrinae ratio praecipua sumitur ex eo, quod sacramenta sunt in recto signa sensibilia. Atqui in SS. Sacramento sig­ num sensibile habetur in solis speciebus, connotantibus corpus et sanguinem Do­ mini. Ita quoque docet Catech. Trid.1 Quibus de essentia sacramenti in universum notatis, de materia remo­ ta et forma speciatim dicemus. CAPUT I. De materia remota. 140 Materia, ex qua sacramentum Eucharistiae conficitur, seu materia, circa quam, ut alii dicunt, sunt panis et vinum. Quae doctrina post Cone. Carthag. Ill, Cone. Lateran. IV et Flor, hisce enuntiatur a Cone. Trid.: « Persuasum sempei in Ecclesia fuit, idque nunc denuo haec Synodus declarat, per Consecrationem panis et vini conversionem fieri. » 5 De utraque materia seorsim dicemus. Articulus I. De materia panis. 141 I. Materia ad valorem requisita est panis, compositus ex farina tri­ ticea et aqua, atque quoad substantiam incorruptus. Non refert ad valo­ rem, utrum sit azymus an fermentatus. Dixi : I. Panis. Itaque materia invalida sunt: a) massa farinae cruda seu incocta; b) massa, quae non fuit igne tosta P. 2, c 4. q. 8.----- ’. Scss. 13, cap. 4 ; cfr. can. 2. — 99 — sed elixa ad modum pultus vel placentae; c) massa frixa. Ratio est. quia ea omnia non veniunt nomine panis. Attamen non refert, utrum panis sit igne electrico an alio tostus. 2. Compositus ex farina triticea et aqua. Requiri panem triticeum, patet: i° ex Cone. Flor.1 et ex variis IJturgiis; ’ 2° ex eo quod Christus pane triticeo usus est, isque panis solus in Palestina usualis est atque erat.’ Itaque materia invalida sunt: a) Cibus confectus ex materia, quae non est frumentum, puta ex farina faba­ rum, pomorum terrestrium etc. b) Panis confectus ex frumento, quod non est triticum, puta ex milio, hordeo, avena, maizio, oriza, secali; frumentum, quod Ncerlandice dicitur enter, materia dubia est Nomine speltae quandoque genus tritici designatur, quandoque frumentum, quod nullatenus vel dubie ad genus tritici pertinet. Practice igitur ad qualitatem et peritorum iudicium attendatur. Ceterum non refert, utrum triticum sit aesti­ vum an hiemale. 3. Compositus ex farina triticea et aqua. Patet ex eo, quod panis ita compositus a Christo adhibitus fuit, isque in Palaestina usualis erat.4 Itaque materia invalida foret farina subacta solo oleo, meile, vino, buty­ ro, lacte; subacta aqua artificiali vel saltem non usuali, ut aqua rosacea, materia dubia est4 (S. Alf.. VI, 199). Admixtio, facta tritico, certo non obstat valori, si quantitas tritici notabiliter praevalet; certo obstat, si tritici quantitas notabiliter minor est; secus, i. e. si quantitas apta et inepta aequalis est vel parum differt, species saltem probabiliter mutata, idcoque materia saltem dubie valida est (cfr. S. Thom. p. 3, qu. 74, art. 3, ad 3; S. Alf. VI, 201).’ Ita, spectata quantitate materiae admixtae; spectata huius qualitate, minor quantitas potest quandoque sufficere ad convertendum triticum, cui admiscetur. 4. Quoad substantiam incorruptus. Panis notabiliter corruptus practice materia dubia est; panis autem mucidus, seu ad corruptionem vergens tantum, est materio valida. 5. Ad valorem non refert, utrum panis azymus sit, an fermentatus. Patet ex Cone. Flor.’ (cfr. can. 816). II. Materia ad liccitatem requisita est panis: 142 i. Mere triticeus (can. 815, § 1), immo omnino purus, cui scii, non est ‘. Denz.-Bannw. n. 692. ----Cfr. Missalc Rom., de defect, tit. 3, η. 4. ----*. Vigouroux, Diet, de la Bible, vox pain, p. 1951. —— 4. Vigouroux, 1. c. ----*. Missalc Rom., de defect, tit. 3, n. 2. ----- ·. Cfr. S. C. de disc. Sacr. 16 Mart. 1929 (Λ. A. S. 1929, p. 632). ----Denz.-Bannw. n. 692 . TOO ---- admixta materia a tritico vel aqua diversa; immo praestat, farinam cri­ bro purgatam esse. 2. Plane incorruptus; hinc nihil mucidus. Per quantum vero tempus ab earum decoctione hostiae plane incorruptae maneant, pendet ab adiunctis tempestatis, loci, modi eas conservandi etc. 3. Recenter confectus, ita ut nullum sit periculum corruptionis. Ita can. 815. § i. Et Rit. Rom.:’ « Hostiae vero seu particulae consecran­ dae sint recentes. » Porro S. R. C. in Gandaven.2 reprobavit consuetudi­ nem consecrandi hostias a tribus mensibus tempore hiemis vel a sex mensibus aestate confectas; et S. C. de disc. Sacr.2 reiecit praxim sibi comparandi tot hostias, quae duobus vel tribus mensibus sufficiant. Porro, quamvis periculum corruptionis, iudicio chemicorum, passim ex­ aggeretur, tamen, spectata mente Ecclesiae, suadendum, ut hostiae con­ secrandae non ultra duas hebdomadas vel mensem tostae fuerint.4 4. Figura orbiculari et tenuis in Ecclesia Latina ; quadrata in Graeca. Ita ex antiqua praxi. Praeterea hostia sit 5. Integra, munda et ex usu maior pro sacerdote. Si fractura vel ma­ cula enormis est, vel si hostia mucere incipit, usus eius sub gravi prohi­ betur. Hinc eiusmodi hostiam non licet adhibere nisi ob causam gravem, puta si defectus deprehenditur post oblationem factam, modo tamen ex usu eius non oriatur scandalum, neque hostia ita fracta sit, ut ritus gra­ ves exerceri nequeant." (S. Alf. VI. 204). Usus hostiae simpliciter frac­ tae vel maculatae, vel minoris, sub levi tantum prohibetur. Excusat igitur causa iusta, puta si secus infirmus Viatico vel populus Missa careret; immo satis probabiliter sufficit sola sacerdotis devotio (S. Alf. VI, 205). 6. Azymus in Ecclesia Latina, fermentatus in Graeca;" etenim can. 816 statuit: In Missae celebratione sacerdos, secundum proprium ritum, debet panem azymum vel fermentatum adhibere ubicumque sacrum litet. Spectato can. citato, iam non valere videtur sententia, quae concedebat, ut sacerdos tanquam peregrinus degens in regione ritus alieni, huius ritus panem consecraret, si panis proprii ritus non suppeteret. Ceterum obligatio utendi pane sui ritus tanta censetur, ut ne ad ministrandum viaticum infirmo quidem panem alieni ritus liceat consecrare. Ratio est, quia bonum commune, ob quod lex lata est, i. e. necessitas servandi cuique Ecclesiae proprium ritum, e mente Ecclesiae praevalet praecepto divino suscipiendi viaticum ; quae necessitas boni communis 1 Tit IV, cap. i. n 7. ----- *. 16 Dec. 1826 (Collect η. 2650).------ ’. 7 Dec. 1918. ----- *. Quoad Hostias consecratas vide η. 132.------ Β. Miss. Rom. de Defect, tit. X, n g - -Quidam tamen Orientales, ut Armeni et Marionitae, utuntur pane azymo, 'cfr. S. C. de Prop. Fid. 20 Maii, 1838). ΙΟΙ utique olim magis patebat quam hodie. Attamen usus panis alieni ritus licitus est ad complendum sacrificium; ut si post vinum consecratum panis adhibitus deprehenderetur corruptus, et non suppeteret nisi panis ritus alieni (S. Alf. VI, 203). De distributione et susceptione S. Eucharistiae alieno ritu confectae dicetur postea. Articulus II. * De materia vini. I. Materia ad valorem requisita est vinum ex vite, sive album, sive 143 rubrum, sive ex utroque mixtum, sive generosum, sive debile. Requiritur: 1. Vinum, ut patet ex dictis n. 140 et ex dicendis sub 2. 2. Vinum de vite, ut deducitur: i° ex eo quod Christus ea materia usus est;1 20 ex Decreto Eugenii IV ; 30 ex universali Traditione; 40 ex eo quod solus liquor assignatus secundum communem aestimationem verum vinum audit. 3. Sive album, etc. Ratio est, quia omnia vina assignata verum vinum sunt. Coroll. I. Materia valida sunt: a) Mustum, i. e. vinum recens fermentatum, et nondum defaecatum; immo — ut deducunt ex cap. Cum omne de Consecr. dist. 2 et ex Miss. Rom. ’ — etiam vinum ex uvis recens expressum, et nondum fermen­ tatum. Vermeersch ’ tamen requirit, ut fermentari inceperit. b) Vinum ex uvis passis, modo debite praeparetur, ita ut « ex colore, odore et gustu dignoscatur esse verum vinum ; » 4 quo casu etiam licitum est illud adhibere. c) Vinum, cui modicum alterius liquoris admixtum est. Si notabilis quantitas admiscetur, materia facile dubia evadit. Coroll. II. Materia invalida sunt: a) Liquor ex aliis fructibus quam uvis, puta ex pomis, cerasis, uvis acinis, vel ex granis expressus, etiamsi forte vinum dicatur; item spiri­ tus vini. Idem dicendum videtur de vino arte chimica confecto, etiamsi constet ex eisdem elementis, quibus vinum ordinarium. Ratio est, quia non est vinum ex vite. b) Succus nondum ex uvis expressus. Item agresta seu omphacium, ’. Matth. XXVI, 29. ----- De defect, tit. IV, η 2. --------Theol. Mor. Ill, 371. ----- 4. S. Off. 22 lui. 1706 (Collect, n. 270); 7 Maii, 1879 (Collect, n. 1518). 102 i. e. succus ex uvis immaturis. ‘ Item lora, i. e. liquor ex uvis antea ex­ pressus et, superfusa magna copia aquae, denuo expressus. Quodsi aqua in minori quantitate affundatur, materia valida vel dubia erit’ c) Sapa seu defrutum, quia, quamvis substantiam vini contineat, ta­ men rationem et usum cibi obtinuit. d) Acetum, quia substantialiter differt a vino. Si vinum ex initiali corruptione acescit, materia facile dubia erit; secus si ex eo quod uvae perfecte maturae non fuerunt. e) Disputatur, num vinum congelatum materia valida sit. Porro affir­ mandum videtur, tum quia natura sua potabile est; tum quia Sanguis Christi remanet sub specie vini congelati ; ’ quod probat, vinum per congelationem non currumpi. Neque obicias: Sicut aqua Baptismi debet esse liquida, ita etiam vinum SS. Eucharistiae. Resp. Nego paritatem; nam aqua Baptismi debet esse liquida ratione ablutionis i. e. materiae proximae Baptismi ; sed potatio, ratione cuius vinum deberet esse liquidum, non est materia proxima SS. Eucharistiae. 144 II. Materia ad liceitatem requisita est vinum: 1. Fermentatum et defaecatum. Grave peccatum foret sine gravi ne­ cessitate consecrare vinum nondum a faecibus depurgatum. Licet tamen uti vino, a faecibus depurgato per evaporationem et condensationem, modo fermentatio non excludatur.4 Pariter grave peccatum est sine gravi causa uti vino notabiliter faecibus infecto. Licet tamen consecrare vinum mere turbidum. 2. Purum, i. e. non commixtum aliena materia, puta aromatibus. At­ tamen S. Off.1 permisit, ut vino debili admisceatur spiritus vini, « dum­ modo spiritus extractus fuerit ex genimine vitis et quantitas alcoolica una cum ea, quam vinum, de quo agitur, naturaliter continet, non exce­ dat proportionem 12% et admixtio fiat, quando est valde recens. » Immo eadem Congr. permisit,’ ut spiritus vini augeatur usque ad 17-18 procentum, si id requiratur ad servanda vina valde generosa et extraor­ dinarie dulcia. Illicitus videtur usus vini Portuensis, quia nimis, scii. 18-21 procentum, spiritus vini continet. 1 .« Hodie tamen saepe ex uvis non maturis conficitur vinum, quod veri vini speciem habet, addito saccharo, quod uvis deest. Sed quando quantitas sacchari sic addita superaret eam, quae in mosto reperiatur, materia esset saltem illicita > (Géniot — Salsmans, Thcol. Mor. II, η. ιχι). ----- *. Hodie passim uvis semel ex­ pressis pluries infunditur solutio sacchari, et obtinetur quantitas vini quinquies amplior quam quae ex acinis semel expressis obtenta fuisset. ----Miss. Rom. de defect, tit. X, n. n.----- 4. S. Off. 5 Aug. 1896 (Collect, n. 1950); 22 Maii, 1901 (Collect, n. 2113).----- *· 30 lui. 1890 (Collect, n. 1735)·------ *. 5 Aug. 1896 (Collect, n. 1950); 22 Maii, 1901 (Collect, n. 2113). I — 103 — 3- Noh acescens. « Si vinum coeperit acescere vel corrumpi, vel fuerit aliquantum acre... conficitur sacramentum, sed conficiens graviter pec­ cat. » 1 Quae cum pluribus auctoribus ita sumi ssunt : a) Si vinum acescat ex corruptione initiali — quo casu materia dubia evadit i. e. dubium fit, utrum sit vinum an acetum — agatur secundum dicta n. 147. b) Si vinum acescat e naturali acrimonia, orta ex eo quod uvae non perfecte maturae fuerunt, materia valida sed illicita est: quo casu valent haec : a) Si notabiliter acescat, licet eo uti, urgente gravi necessitate, modo sit certe vinum (S. Alf. VI, 207). β) Si parum acescat, per se quidem, ut Miss. Rom. diserte edicit, mor­ tale est eo uti, at ea non ita urgenda sunt, ut non liceat illud adhibere, si aliud vinum deficiat (S. Alf. 1. c.). Denique qui in aliena ecclesia celebrat vel (ut religiosus subditus) curam vini non habet, absque scrupulo pergat, etiamsi vinum paulo acescat, periculo in Rectorem ecclesiae vel in superiorem reiecto. 4. Modicissima aqua naturalis vino admisceatur (can. 314). Admixtio autem fieri debet per modum caeremoniae, i. e. ad altare et in calice: hinc non sufficit admixtio ante sacrum — utut ab ipso sacerdote — puta in urceolo facta. Si admixtio omissa fuerit idque advertatur ante Consecrationem, statim facienda est; si post Consecrationem advertatur, omitti debet.3 Ceterum observes : a) Admixtio aquae non requiritur ad valorem, ut habet Miss. Rom.4 Praescri­ bitur tamen, ut patet ex Cone. Trid., ‘ ex can. 814 et ex ritualibus. Attamen pro­ babilius non est iuris divini sed solius ecclesiastici; quod deducitur ex eo, quod neque in S. Scriptura neque in Traditione origo divina indigitatur, atque docu­ menta ecclesiastica, signanter Cone. Trid.,4 potius insinuant, praeceptum eccle­ siasticum esse (S. Alf. VI. 208). b) Praeceptum obligat sub gravi, ut dicit Miss. Rom.’ Ratio est, quia fines eius graves sunt, scilicet ut significentur: i° aqua et sanguis, quae simul e latere Christi profluxerunt ; 2" unio inter Christum, qui per vinum, et fideles, qui per aquam repraesentantur;4 30 unio duplicis naturae in Christo (S. Thom. P· 3> <1· 74, art. 6; S. Alf. VI, 208). — Imrno obligatio censetur esse tam gravis, ut vix unquam sine aqua admixta liceat consecrare. Requiritur autem aqua naturalis, ita ut graviter peccaret, qui uteretur, etsi in necessitate, aqua quae non esset natuialis (S. Alf. VI, 208, 2°). c) Debet tantum admisceri /xju/w/ton ’ seu parum ’°, aquae. Sufficit una alterave guttula, quamvis quantitas aliquatenus maior suadeatur. Maxime tamen ca*. Miss. Rom. de defect, tit. IV, n. 2. ----- *. Cfr. S. Thom. p. 3, q. 74, a. 5, ad 2; Bened. XIV, Instit. 77, n. 77, n. 2. ----- ’. Miss. Rom. de defect, tit. IV. n. 7. ----- 4. 1. c. ------ s. Sess. 12, cap. 7. ------ ·. 1. c.------ De defect, tit. IV, n. 2.--------’. Cone. Trid. sess. 12, cap. 7. ----- *. Cone. Flor. ------ 1J. Miss. Rom. Ritus servan­ dus, tit. VII, n. 4. — 104 — vcndum, nc admixtio fiat usque ad tertiam partem quantitatis, utpotc quae mate­ riam dubiam redderet (S. Alf. VI, 2io). d) Aqua admixta omnium sententia convertitur in sanguinem. Disputatur vero, utrum in sanguinem convertatur, quin prius in vinum conversa sit., an prius, saltem ex communi aestimatione, in vinum, deinde in sanguinem convertatur. Qtu primum admittunt, argumentantur ex eo, quod moleculae aquae admixtae eadem numero remanent, seu suam retinent individuationem. Qui alterum tenent, ratiocinantur ex eo, quod moleculae aquae non remanent eaedem numero, sed novam a maiori quantitate individuationem recipiunt. SCHOLION. De defectu materiae validae vel certo validae in Missa deprehenso.1 145 I. Si sacerdos in Missa advertat, hostiam esse corruptam aut non esse triticeam, ita procedat: i. Si illud advertat ante consecrationem, tunc, remota illa hostia, aliam ponat, et facta oblatione, saltem mente concepta, prosequatur ab eo loco ubi desiit. 2. Si illud advertat post consecrationem, utut post illius hostiae sump­ tionem : a) Si ante sumptionem Sanguinis, posita alia hostia, et facta oblatione, saltem mente concepta, consecret illam, incipiendo a verbis: Qui pridie quam pateretur; deinde sumat illam, etiamsi priorem hostiam iam sump­ serit. Si priorem hostiam non sumpserit, sumat eam post sumptionem Sanguinis, alii sumendam tradat, vel alicubi reverenter conservet. b) Si post sumptionem Sanguinis, apponi debet rursus novus panis et vinum cum aqua ; et facta prius oblatione ut supra, utrumque conse­ crat, incipiendo ab illis verbis; Qui pridie; ac statim sumat utrumque, et prosequatur Missam. ’ 146 H. Si sacerdos in Missa advertat, non esse vinum in calice, sed aliam materiam vel vinum corruptum, ita procedat : 1. Si illud advertat ante sumptionem Corporis, tunc, deposita invalida materia in aliud vas, iterum vinum cum aqua ponat in calice, et facta oblatione, saltem mente concepta, consecret incipiendo a verbis : Simili modo, etc. et prosequatur, ubi desiit. 2. Si illud advertat post sumptionem Corporis vel istius materiae inva­ lidae, ’ ita agendum ; a) Si Missa celebratur privatim (i. e. in loco non publico), apponat . Cfr. Aertnys-Damen, qui haec ordine exponunt (t. II, n. 114). ----- *. Miss. Roni de defect, lit. Ill, η 4*6 ----- *. Si sacerdos defectum deprehendat in sump­ tione calicis, haustum quem in ore habet potest deglutire (S. Alf. VI, 288). Si tamen hoc fecerit, nequit — puta in festo Nativitatis Domini — alias Missas celebrare. — 105 — aliam hostiam iterum consecrandam, et vinum cum aqua in calice, offerat utrumque, et (utrumque) consecret, incipiendo a verbis: Qui pridie, et sumat, quamvis non sit ieiunus. b) Si Missa celebratur in loco publico, ubi plures adsunt, ad evitandum scandalum sufficit apponere solum vinum cum aqua, et facta oblatione ut supra, consectare, ac statim sumere, et prosequi cetera.’ III. Si sacerdos post consecrationem advertat, materiam esse dubie 147 validam, eodem modo procedat ac supra expositum est. Disputatur ta­ men, num altera consecratio fieri debeat absolute an sub conditione hac : si prior materia non fuerit consecrata. Plerique favent consecrationi conditionatae, quia secus, si forte prior materia consecrata fuerit, novae consecrationi alia consecratio non responderet (S. Alf. VI, 206). Materia dubie consecrata sumatur post sumptionem Sanguinis ; si illud fieri nequeat, tractetur, prout exponitur in Miss. Rom.1 IV. Si totus Sanguis effundatur, ita ut nihil remanserit, sacerdos ponat iterum vinum et aquam, offerat, et consecret ab eo loco: Simili modo, etc. * CAPUT II. De forma. I. Forma legitima et usitata est: 148 1. Pro Ecclesia Latina: « Hoc est enim corpus meum. » — « Hic est enim calix sanguinis mei, Novi et Aeterni Testamenti, mysterium fidei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. » « Verba consecrationis — ita Miss. Rom. ' — quae sunt forma huius sacramenti, sunt haec : « Hoc est enim corpus meum, » et : « Hic est enim » etc. 2. Pro Ecclesia Graeca: « Accipite et comedite: hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur in remissionem peccatorum » — « Bibite ex hoc omnes: hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro vobis et pro multis effunditur in remissionem peccatorum. » Forma autem proferenda est non mere recitative seu historice, i. e. tanquam prolata ab ipso Christo, sed etiam assertive seu significative i. e. animo asserendi, hoc esse corpus et sanguinem Christi (S. Alf. VI, 220). ‘. Miss. Rom. de defect, tit. IV, η. 4 et 5. Secundum alios etiam casu, quo privatim celebratur, licet solum vinum consecrare, quia remanet unum sacrificium et consecrationis ordo non invertitur. ----De defect, tit. X, η. 6 et 7. ----- *. De defect, tit. X, η. 13. ----- *. De defect, tit. V, η. I. — ιο6 — Ij Nota Epiclesis, ut dicitur, non pertinet ad formam. Est autem epiclesis invo­ catio Spiritus S. qua orat Ecclesia, ut panis et vinum fiant nobis corpus et san­ guis Christi, quaeque in Liturgia Romana occurrit ante consecrationem, in liturgiis orientalibus post consecrationem. Porro hanc epiclesin esse vel unice vel saltem praecipue formam S. S. Sacramenti, utpote vim unicam vel praecipuam habentem efficiendae transsubstantiationis, admisere inde a saeculo 14 plures Graeci schismatici, quibus consenserunt pauci catholici. Ar vero ista sententia est reicicnda, ut patet ex Decreto pro Armenis sub II citando; item ex litteris Pii VII (8 Mail 1832, ad patriarcham Antiochenum Graecorum Melchitarum. Epiclesis, ut cum Bessarion1 confessi sunt Graeci in Cone. Florentino, ’ ex una parte est caeremonia, qua explicatur id, quod verba consecrationis efficiunt, et ex altera parte est oratio qua Ecclesia petit, ut corpus et sanguis Christi non tantum simpliciter sint talia, sed etiam fidelibus fiant Spiritus S. gratia fructuose corpus et sanguis Christi (cfr. S. Thom. p. 3, q. 83, a. 4. ad ad 7). 149 II. Essentialia formae hisce determinantur: 1. Certo essentialia sunt: Hoc est corpus meum; et: Hic est sanguis meus, seu: Hic est calix sanguinis mei. Est sententia certa. «Forma huius Sacramenti, inquit Eugen. IV in Decr. pro Armenis, sunt verba Salvatoris, quibus hoc conficit Sacramentum. Sacerdos enim in persona Christi loquens hoc conficit Sacramentum. » 2. Certo non sunt essentialia: a) Vox enim, tam in consecratione panis, quam in consecratione vini. b) Verba formam praecedentia, scilicet. Qui pridie etc. et: Simili modo etc. fere certo non pertinent ad essentiam ; siquidem in instructione Eugenii non recensentur inter ea, quae ad formam pertinent (S. Alf. VI, 222). 3. Disputatur de verbis Novi usque ad peccatorum. Alii censent, ea ad essentiam pertinere, quia exprimendum est, consecrationem esse sacri­ ficalem seu praesentiam Christi esse praesentiam immolativam. Attamen sententia contraria communior et probabilior est; tum quia S. Paulus haec sola habet: Hic calix novum Testamentum est in meo sanguine; tum quia in diversis Liturgiis diversa ex verbis citatis omittuntur ; tum quia accedit analogia consecrationis panis. Attamen practice prima sen­ tentia sequenda est, ut patet (S. Alf. VI, 223). Coroll. I. Invalidae sunt formae: Γ Hoc corpus est meum;1 hic sanguis esi meus; tunc enim ante consecrationem astruuntur adesse corpus et sanguis, quae per consecrationem praesentia constituuntur; secus, si quis solum transponeret verba, ita ut sensus foret: us meum; iste est calix etc, quia quamvis pronomen istud saepius adhibeatur pro hoc, tamen non certo signi­ ficat rem praesentem loquenti. Magis adhuc dubiae sunt formae : Illud est corpus meum; ille est calix etc. 2° Haec est caro mea, quia caro stricte loquendo non significat totum corpus. Coroll. III. Valida est forma: Haec res, haec substantia est corpus meum. Secus: Hic panis est corpus meum (cfr. S. Alf. VI, 221-223). III. Quoad liceitatem observes, omissionem, additionem vel mutatio- 150 nem scienter factam, etiamsi valori non obstet, facile grave constituere peccatum. Potest tamen veniale tantum haberi, v. g. si quis solum omit­ teret verbum enim. Ceterum verba proferantur distincte, reverenter et, ut monet Missale, secreto, non alta voce vel vehementi verborum ex ore propulsione. Ut omne errandi periculum evitetur, praestat formam a tabella legere. IV. Quod spectat ad errores corrigendos notes, si forma repeti debeat, semper incipiendum esse a verbis: Qui pridie; vcl: Simili modo.1 Ceterum ex Missali haec accipe : « Si celebrans non recordetur, se dixisse ea, quae in consecratione communiter dicuntur, non debet propterea turbari. Si tamen certo ei constet, se omisisse aliquid eorum, quae sunt de necessitate Sacramenti, id est, formam con­ secrationis, seu partem : resumat ipsam fonmam, et cetera prosequatur per ordidinem. Si vero valde probabiliter dubitet, se aliquid essentiale omisisse, iteret formam saltem sub tacita conditione. Si autem non sunt de necessitate Sacra­ menti, non resumat, sed procedat ulterius. > 1 SECTIO III. De effectibus sacramenti Eucharistiae. Effectus SS. Eucharistiae primarius, ad quem alii reducuntur, est perfecta unio cum Christo in caritate et cum proximo in Christo. Speciatim enumerantur: 1. Quoad animam. 1. Gratia sanctificans, per se secunda, per acci- 151 dens probabilius prima (S. Thom. p. 3, q. 72, a. 7, ad 2 ; S. Alf. VI, 269 ; n. 6). 2. Gratia sacramentalis; quae consistit in eo, quod gratia sanctificans, quam S. Eucharistia confert, èt ordinatur ad perficiendam caritatem seu unionem cum Deo et fidelibus, èt ius confert ad gratias actuales, in ordine ad illum effectum recipiendas. *. Missale Rom. de defect., tit. Ill, η. 5, ό. 7 : tit IV, η. 3. 41 tit. X, η. 3. 13----- *. Miss. Rom. de defect, tit. V, n. 2. — ιο8 — 3. Fervor caritatis, cui spiritualis dulcedo annectitur. « Amor autem Dei non est otiosus; magna enim operatur, si est; et ideo per hoc sacra­ mentum. quantum est ex sui virtute, non solum habitus gratiae et virtutis in actum, secundum illud 2 Corinth. 5.: Charitas Christi urget nos. Et inde est, quod ex virtute huius sacramenti anima spiritualiter reficitur, per hoc quod anima spiritualiter delectatur et quodammodo inebriatur dulcedine bonitatis divinae, secundum illud Cantic. 5.: Comedite, amici, et bibite, et inebriamini, charissimi > (S. Thom. p. 3, q. 79, a. 1. ad 2). 4. Remissio venialium 1 (S. Thom. p. 3, q. 79, a. 4. S. Alf. VI, 269). Disputatur autem, utrum SS. Eucharistia remittat venialia èt immediate seu ex opere operato, èt mediate seu ex opere operantis, an mediate tantum, scilicet excitando actus caritatis, quibus venialia directe remit­ tantur; quocirca conferantur dicenda in tract, de Poenitentia. 5. Remissio poenae temporalis (S. Thom. 3 p. q. 79, a. 5 ; S. Alf. VI, 269). Iterum disputatur, utrum èt immediate seu ex opere operato èt mediate ex opere operantis, an mediate tantum, movendo ad actus caritatis, quibus non solum culpa sed etiam poena remittatur; quocirca iterum conferas dicenda in tract, de Poenitentia. 152 II. Quoad corpus SS. Eucharistia praesertim diminuit concupiscen­ tiam carnis (S. Alf. VI, 269). Utrum vero illud efficiat immediate èt mediate, an mediate tantum, dubium est (S. Alf. VI, 269). 153 III. Quoad corpus et animam. 1. Dulcedo spiritualis, de se in corpus redundans (S. Thom. 3 p. q. 79, a. 1, ad 2; S. Alf. VI, 269). 2. Gloriosa resurrectio corporis.! 154 IV Quoad alios iuvat notare speciatim quemdam effectum socialem, mutuam scilicet inter fideles unionem, ad quem effectum hodiedum iam magis attenditur. « Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus. » ’ Quacr., quo tempore Eucharistia gratiam conferat. Resp. 1. Certo cam confert eo tempore, quo species manducantur et bibuntur, i. e. in stomachum traiciuntur. Hinc i° « Species non sunt retinendae in ore tamdiu, donec penitus pereant ; quia tunc non manducaretur Christus, nec gratia sacramenti conferretur > (S. Alf. VI} 227) ; 2° si quis hostiam sumpsisset indis­ positus, ct deinde dispositus sumeret sanguinem, gratiam reciperet (S. Alf. 1. c). Rcsp. 2. Disputatur, num Eucharistia, adaucta dispositione, gratiam conferre pergat, quamdiu species incorruptae maneant. Affirmandum videtur, quia Eucha­ ristia iure censetur operari instar cibi nutrientis. ’ Cone Trid sess. 13, cap. 2. ’. Ioann. VI, 55. ----- ». i Cor. X, 17. — log — SECTIO IV. De necessitate Sacramenti Eucharistiae. Exploranda necessitas tam medii quam praecepti, attamen solius prae­ cepti divini, quia de praecepto ecclesiastico dictum est t. I, n. 1108. CAPUT I. De necessitate medii. Praenoto haec Cone. Trid. : «Si quis dixerit, parvulis, antequam ad 155 annos discretionis pervenerint, necessariam esse Eucharistiae Commu­ nionem, anathema sit. » 1 Quocirca advertas, hic agi de susceptione reali SS. Eucharistiae; hinc de fide est, talem susceptionem non esse neces­ sariam parvulis. Quibus notatis, quoad medii necessitatem dico : I. Disputatur, utrum necne SS. Eucharistia necessaria sit necessitate medii ad iustificationem, necessaria sit necessitate medii ad iustificationem, necessitate ista sensu proprio sumpta, ita scilicet, ut necessaria sit per modum causae efficientis. Alii affirmant ob haec S. loa. : « Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et bibe­ ritis eius Sanguinem, non habebitis vitam in vobis. > 5 Hinc eorum sententia SS. Eucharistia, si commode fieri possit, re suscipienda est ; si illud commode fieri nequeat, voto recipi debet ; parvuli autem eam ita suscipiunt, mediante Ecclesia. In hac sententia etiam admittendum est, Baptismum et Poenitentiam non iustificare nisi cum voto SS. Eucharistiae. Alii negant, SS. Eucharistiam esse necessariam necessitate medii ad iustifica­ tionem obtinendam ; tum quia S. Scriptura3 Baptismum assignat tanquam medium sufficiens ad gratiam primam comparandam; tum quia SS. Eucharistia est sacra­ mentum vix orum ideoque per se gratiam supponit ; tum quia aegerrime admittitur, sacramentum, quod a magna hominum parte i. e. a parvulis per se, i. e. vi naturalis conditionis commode re suscipi nequit, ideoque voto sucipi debet, eiusmodi sacramentum, inquam, constitutum esse necessarium necessitate medii. Dixi : commode re suscipi nequit, idque ita quidem, ut ab Ecclesia vetitum sit SS. Eucharistiam parvulis praebere. Attamen iure admittitur peculiaris necessitas medii, nimirum per modum cau­ sae finalis, quatenus scilicet SS. Eucharistia est omnium Sacramentorum finis, ita ut illa, etiam Baptismus et Poenitentia non conferant gratiam nisi respiciendo SS. Eucharistiam (S. Alf. III, 192). II. Disputatur praeterea, utrum necne SS. Eucharistia sit necessaria necessitate medii ad gratiam conservandam. Alii negant, quia sunt alia etiam media gratiam conservandi. Alii affirmant, « quia sicut vita corporis diu non potest conservari sine cibo materiali, ita vita animae sine hoc cibo spirituali, saltem in voto, et qui­ dem cxplicito in eo, qui necessitatem huius sacramenti advertit » (S. Alf. VI, 193). Neccessitas saltem moi alis communiter admitti videtur. Quoad sententiam S. Thomae de necessitate SS. Eucharistiae cfr. 3, q. 73, a. 3; 3, q. 79, a. i et 3; 3, q. 80, a. 2 et II. ‘. Sess. 21, can. 4; cfr. cap. 4. ----- *. VI, 54. ----- ’. Marc. XVI, 16; Gal. Ill, 27; Tit. HI, 5. no--- CAPUT II. De necessitate praecepti divini. 156 I. Exsistentia praecepti divini patet primum ex S. Scriptura. « Nisi manducaveritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis ; » 1 quae verba sin minus necessitatem medii, saltem praeceptum exhibent. Deinde secundum Cone. Trid. Dominus « in illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit, suamque annun­ tiare mortem. » 3 Denique insinuatur ex eo, quod Christus, instituendo sacramentum per modum cibi et potus, satis innuit, sumptionem eius praecipi, sicut praecipitur usus cibi corporalis. Praeceptum autem grave esse, sequitur èt ex gravitate materiae, èt ex poena gravissima, qua a Christo sancitum est (S. Alf. VI, 295). 157 II. Subiectum praecepti divini sunt adulti, qui usu rationis gaudent, iique omnes. Dicitur: 1. Adulti, qui usu rationis gaudent. Itaque non tenentur parvuli, et qui ipsis aequiperantur, i. e. perpetuo amentes (cfr. can. 88, § 3); quod patet iam ex eo quod Ecclesia prohibet, quominus ipsis Eucharistia conceda­ tur (can. 854; Rit. Rom). * 2. lique omnes, etiam: i° infideles, quatenus scilicet tenentur susci­ pere Baptismum et, suscepto Baptismo, communicare ; 2° pueri. Quoad pueros primum probatur ex verbis Christi supra citatis, quae sine res­ trictione pronuntiantur, ideoque censenda sunt respicere omnes, qui prae­ cepti capaces sunt. Deinde praeceptum ecclesiasticum etiam pueros astringit. Ecclesia autem solum determinat ius divinum. Tum decre­ tum S. C. De Sacr. Quam singulari4 illud insinuat, tam allegando ra­ tiones, quae aeque militant pro praecepto divino ac pro ecclesiastico, quam citando auctorum testimonia, quae praeceptum divinum propu­ gnant. Idem salis significat Pius X in Epistola ad Archiepiscopum Coloniensem. ’ Denique nulla ratio assignari potest, cur lex divinopositiva pueros non comprehenderet; siquidem aeque ac alii adulti legis capaces sunt. 158 III. Tempus quo obligat. 1. Praeceptum divinum obligat per se: i° aliquoties in vitae decursu, 2° in periculo mortis. Dicitur: a) Aliquoties in vitae decursu. Deducitur ex eo quod Christus insti­ tuendo S. Eucharistiam per modum alimoniae satis significat, eam sal­ tem aliquoties sumendam esse. Porro praecepto divino aliquoties in 1 VI. 54 ----- *· Sess. 13, cap. 2.------ Tit IV, cap. 1, n. io et 11. In Ecdesia Orientali infantibus Eucharistia praeberi consuevit. ----- ‘. 8 Aug. 1910. ----·. 31 Dec. 1910 (Acta Ap. Sed. t 3, p. 18. Ill vitae decursu communicandi, certo satisfacit, qui adimplet praeceptum ecclesiasticum (S. Alf. VI, 295). b) In periculo mortis. Etenim si Eucharistia aliquoties in vita susci­ pienda est, utique suscipi debet eo momento, quo vitam spiritualem servare et nutrire maxime interest atque difficilius est. Accedunt lex et praxis antiquissima 1 ministrandi, etiam cum damno ministri, Eucharis­ tiam in periculo mortis constitutis;2 quae suspicionem ingerunt, S. Eu­ charistiam in mortis periculo ex praecepto Christi esse recipiendam (S. Alf. VI, 291). Intelligitur autem periculum mortis grave; quod adest sive physice, ut si quis graviter aegrotat ; sive moraliter loquendo, ut si instant exsecutio sententiae capitis, operatio periculosa, praelium, naufragium, partus difficilis, iter periculo plenum. Adhaec praeceptum communicandi in periculo gtavi, quod physice adest, ita intelligatur, ut ubi primum quis graviter aegrotet, possit, ubi autem mors magis instet, debeat praeceptum implere. 2 Praeceptum divinum obligat per accidens, quando Eucharistia ha­ betur pro medio vitandi peccata moraliter necessario, scilicet quatenus alia media desint vel saltem non adhibeantur; quocirca notes, ut pluri­ mum nec orationi nec mortificationi vacare, qui ad S. Eucharistiam non accedunt. « Eo casu autem... homo illam omittendo non peccaret contra illius praeceptum, sed contra virtutem adversus quam tentationem pati­ tur » (S. Alf. VI, 295). Quaer. i°, num teneatur communicare, instante mortis periculo, qui paucis ante diebus nondum in periculo constitutus, communicaverit. Rcsp. Plures negant, sed cum S. Alfonso (VI, 285) affirmandum videtur, quia secundum dicta supra obligatio annexa videtur ipsi periculo mortis, ita ut ante ei satisfieri nequeat. Quaer. 2" num teneatur communicare, instante mortis periculo, qui eadem die, nondum in periculo constitutus, communicaverit. Resp. Talis certo potest eadem die iterum communicare, quin etiam illud ei can. 864, § 2 suadetur. Ceterum alii censent, eum non teneri, quia praecepto divino iam satisfactum est, praeceptum autem ecclesiasticum non habetur. Accedit quod can. 804, § 2 edicit : Etiamsi eadem dic sacra communione fuerint refecti, valde tamen suadendum, ut in vitae discrimen adducti denuo communicent. Sed cum 5. Alfonso (VI, 285, dub. 30) censemus, cum teneri, quia secundum dicta in resp. ’. Iam Cone. Nicacn. I, can. 13 legem illam antiquam dicit (Hefele, Hist des Cone. cd. Paris 1907, t. 1. p. 7, pag. 593 sq.)----- Nec obstat, quod viaticum olim aliquando denegatum est aliquibus morituris v. g. capite damnatis; siquidem pra­ xis ista non fuit universalis, saepius ab auctoritate ecclesiastica fuit improbata et nitebatur in sententia, praeceptum divinum in talibus adiunctis convenienter im­ pleri non posse. (Rath, De Euch. n. 219). Quin etiam non negaverim, eiusmodi, utut pertinentia ad ius divinum, ab Ecclesia ob bonum commune posse temperari. X. — 112 — ad quaestionem lam nondum satisfecit praecepto divino. Quod ad can. 864, § 2 attinet, respondeo, Codicem abstrahere ab interpretatione iuris divini, de quo disputatur inter doctores idcoque can. citato quaestionem nostram non dirimi, sed, stante disputatione, Ecclesiam legislatricem quantum a sua parte suadendo tantum procedere.1 Tenetur igitur, qui mane communicavit, iterum communicare, si v. g. in decursu diei periculose vulneratus vel subito morbo correptus fuerit. Secus dicendum, si tempore prioris communionis — utut ex sola devotione receptae — iam aderat periculum grave, etsi postea ingravescat; quo casu neque tenetur neque potest quis communicare. Non tenetur, quia praecepto divino iam satisfecit. Neque potest, quia in hac hypothesi non est ratio, cur prohibitio bis communicandi censeatur non urgere. Hanc doctrinam 0*. Alfonsus (1. c.) etiam applicat casui apoplexiae vel simili, quia morbus praesumitur iam praeextitisse. Hic tamen advertas, in dubio, num grave periculum tempore communionis ades­ set, susceptionem eius posse iterari. Nota. Ex iure ecclesiastico addo haec: Sanctum Viaticum infirmis ne nimium differatur; et qui animarum curam gerunt, sedulo advigilent ut eo infirmi plene sui compotes reficiantur (can. 865). Item rPerdurante mortis periculo, sanctum Viaticum, secundum prudens confessarii consilium, pluries, distinctis diebus ad­ ministrari et licet et decet (can. 864, § 3). 159 IV. Modus implendi praeceptum divinum; quocirca sufficit notasse haec : Non est obligatio recipiendi Eucharistiam sub bina specie. Est de fide ex Cone. Trid. definiente : « Si quis dixerit, cx Dei praecepto vel necessitate salutis omnes et singulos Christi fideles utramque speciem Sanctissimi Eucharistiae Sacramenti sumere debere, anathema sit. » Quin etiam ne licet quidem in ritu Latino Eucharistiam ministrare sub specie vini (can. 852). Patet autem, praecepto non satisfieri per com­ munionem sacrilegam. Videat autem confessarius, num expediat mori­ bundum poenitentem monere de obligatione iterum communicandi. Si iterum ministretur Viaticum, id fiat altera die praetextu communionis ex devotione; immo si secus moribundus periculo infamiae exponatur, habetur ratio sufficiens Viaticum clanculo, atque etiam inscio parocho, ministrandi ; si periculum est in mora, ministretur eadem die, qua communio sacrilege suscepta est. Pars II. De ministratione SS. Sacramenti. Voce ministrationis comprehendimus tam confectionem quam dispen­ sationem Eucharistiae. Hinc : SECTIO I. De confectione SS. Sacramenti. 160 I. Minister confectionis. Solus ei omnis sacerdos potest conficere sacramentum Eucharistiae; quae propositio est de fide. Cone. Lateran. ’ Cf' Praef. Cod. lur. Can. — 113 — IV definit : « Hoc utique Sacramentum nemo potest conficere, nisi sa­ cerdos, qui rite fuerit ordinatus. » ' Et Cone. Trid. : « Si quis dixerit illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non insti­ tuisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, anathema sit. » ’ Ceterum notes: 1. Non licet pluribus sacerdotibus concelebrare, praeterquam in Missa ordina­ tionis presbyterorum et in Missa consecrationis Episcoporum secundum Pontifi­ cale Romanum (can. 803). 2. Etiamsi plures concelebrent, habetur unum tantum numero sacramentum (n. 20). 3. Casu, quo plures concelebrant, secundum alios tunc tantum singuli sacramen­ tum conficiunt, cum eodem tempore verba pronuntiant. Hinc si quis independenter ab aliis consecrare intenderet, et ante alios verba pronuntiaret, ille solus sacra­ mentum conficeret. Quod ut praecaveatur, sacerdotes concelebrantes intendant tunc solum consecrare, cum eodem tempore cum celebrante principali verba pronuntiant. Secundum alios concelebrantes efformant collegium in solidum, quod qua tale conficit sacramentum, idcoque per singulorum verborum prolationem quasi unam formam constituit, quae tunc demum completur, cum omnes verba pronuntiaverint. Hinc omnes intendant consecrationem collcgialem.1 Practice sufficit et praestat consecrare ad mentem Ecclesiae. II. Modus confectionis. 1. Ad validam confectionem quod attinet, 161 sufficit eis, quae de valida confectione sacramentorum in genere dixi­ mus (n. 13), addere vel urgere haec: Ad validam alicuius materiae con­ secrationem requiritur: i° ut materia consecranti praesens sit; 20 ut intentio consecrantis non feratur in materiam indeterminatam ; 30 ut vere feratur in materiam praesentem. Non autem refert quoad valorem, utrum quantitas sit magna vel parva, modo sensu perceptibilis sit. Di­ citur: a) Materia praesens sit, scilicet ita, ut secundum prudens hominum indicium per pronomina hoc et hic demonstrari queat. Ut autem eo modo possit demonstrari, « non requiritur, ut materia videatur, vel tangatur, vel feriatur sono verborum (unde communiter non probatur praxis eorum, qui os proxime admovent, ut halitum in calicem et panem inspirent» (S. Alf. VI, 212). Requiritur vero, ut materia: 1° nec nimis distet ; 20 nec per corpus intermedium moraliter a consecrante separata sit. Dicitur nec nimis distet, « puta centum passibus, etsi videri possit... Quanta autem propinquitas sufficiat, dubium est, et ex prudentum iudicio pendet » (S. Alf. VI, 213). Distantia triginta vel etiam viginti pas­ suum consecrationem dubie validam redderet (S. Alf. 1. c.). Dicitur nec * ‘. Denz.-Bannw. n. 430. ----- *. Sess. 22, can. 2. ----- ’. Cfr. de la Taille; Myst. fidei, Elue. 28, App. D. W. M. T. Μ. II. S — 114 — per corpus intermedium moraliter a consecrante separata sit. lam vcro corpus intermedium materiam moraliter non separat a consecrante, si interponitur per modum continentis tantum, vel tegentis tantum; secus si per modum dividentis (S. Alf. VI, 213, i°). Coroll. I. Valide possunt consecrari vinum in calice cooperto, hostiae in ciborio clauso, vel in tabernaculo aperto. Coroll. II. « Invalide consecratur materia post parietem aut post tergum posita, vel clausa in tabernaculo» (S. Alf. VI, 213); secus tamen dicendum videtur, si materia a tergo manu tenetur vel facie versa conspicitur. Coroll. Ill. Dubie consecrari potest hostia immediate sub corporali latens; at negandum videtur de hostia latente sub mappa, in missali, sub cussino (cfr. S. Alf. VI, 212). b) Intentio consecrantis non feratur in materiam indeterminatam; « tum quia hoc requirunt pronomina Hoc et Hic; tum quia actiones sunt circa singularia, quae debent esse certa et determinata » (S. Alf. VI, 214). Coroll. . Et in adnotationibus ad Decretum A. A. S. monent: Rmi locorum Ordina­ rii... sedulo invigilare debent ne in re tanti momenti finis ab Ecclesia intentus ut­ cumque frustretur. Neminem enim latet, his nostris temporibus S. Communionem etiam quotidianam christifidelibus summopere commendari. Iam vero, quis magis quam infirmus, ad ferendas morbi angustias, auxilio solatioque tanti Sacramenti indigere dicendus erit? ---- x. Haec communio a Codice etiam viaticum dicitur (can. 864· § 3)· ----- P. C. 16 lun. 1931, sub I (A. A. S. 1931, p. 353). --- 121 --t) Rector Seminarii (non parochus) ciusve delegatus omnibus, qui in Seminario sunt atque graviter decumbunt, Viaticum et Extremam Unctionem ministrare potest (can. 1368). 7/)Ius particulare passim permittit, ut ii, qui domicilium vel quasi-domicilium habent in collegiis ecclesiasticis, ab Episcopo speciali Directori vel Rectori concre­ ditis aut ab eo approbatis, a rectore ipso vel ab eius delegato etiam Viaticum et Extremam Unctionem recipere possint. Parocho illud ius non competit, si ius particulare intendat dicta collegia a parochi cura subducere (cfr. can. 464, § 2) î?) Denique, si desunt sacerdos et diaconus, etiam subdiaconus, clericus et laicus satis probabiliter possunt Viaticum ministrare, modo tamen scandalum absit vel praecaveatur. Etenim prohibitio ecclesiastica non censetur hunc casum compre­ hendere; eo magis quod antiquitus etiam laici Eucharistiam communicandi causa domum apportabant (S. Alf. VI, 237, quacr. 3). Si de sacerdote vel diacono mori­ bundo agitur, laicus solum afferat ciborium, et ipsemet moribundus, si possit, sibi Viaticum praebeat. Notes praeterea, sacerdotem aequivalenter deesse, si singularis dexteritas in communicando moribundo requiritur ; hinc aliquando, puta sorori, committi potest, ut v. g. cochleari viaticum praebeat Addo cum S. Alfonso (1. c), in casu summae necessitatis, quae v. g. tempore pestis occurrere possit, Episcopum posse ministrationem Viatici laico committere. Coroll. Quamvis per se nemo praeter sacerdotem celebrantem sibi ipsi commu­ nionem ministrare possit, id tamen licet : 1. Si agitur de viatico, sacerdoti et diacono, si alius sacerdos et diaconus desunt; clerico inferiori, si desunt sacerdos, diaconus et alius clericus inferior; laico, si desunt sacerdos, diaconus et clericus inferior. Quae doctrina merito admittitur tum quia praeceptum divinum viatici recipiendi videtur praevalere, tum quia < olim fideles laici Eucharistiam in suas domos deferebant, et scipsos propriis manibus communicabant: et hoc quidem propter necessitatem permittebatur > (S. Alf. VI, 237, quacr. 2°). Confirmatur responso S. C. de Prop. Fide,’ quod declaravit, licere persecutionis tempore, ut fidei confessores ad mortem damnati, et quibus in carccrc defertur SS. Eucharistiae sacramentum, occulte possint illud accipere suis manibus et sese occulte communicare, ne sacerdos illos more ordinario com­ municans cognoscatur et prehendatur, dummodo tamen nulli irreverentiae aut alii periculo tantum sacramentum exponatur.’ 2. Si agitur de communione solius devotionis causa recipienda, sacerdos satis probabiliter sibi communionem ministrare potest, si alius sacerdos deest (S. Alf. VÏ, 238). - . 3. Ubi urget necessitas impediendi profanationem SS. Sacramenti, etiam laici possunt species communicare et unus aliis eas distribuere. CAPUT II. De servandis in S. Eucharistiae dispensatione. Dicendum de tempore, loco et modo S. Eucharistiam distribuendi deque modo eam ad infirmos deferendi. 10 Aug. 1841. ’. Gaudé in loc. cit. S. Alfonsi. 122 Articulus I. De tempore dispensandi S. Eucharistiam. 165 I. Communio ordinaria; quo nomine etiam venit communio devotio­ nis ab infirmo recipienda. 1. Communio ordinaria omnibus diebus distribui potest (867, § 1), excepta feria VI maioris hebdomadae, qua solum licet sacrum Viaticum ad infirmos deferre (867, § 2). Intelligitur Viaticum, prout supra (n. 164) expositum est; itaque infirmo, cui Viaticum ita intellectum iam antea collatum fuit, communio feria VI maioris hebdomadae ministrari nequit. Posset tamen communio paschalis praeberi ei, qui eam sola feria VI maioris hebdomadae satis commode recipere possit ; etenim lex commu­ nicandi in Paschate praevalet legi liturgicae non distribuendi S. Com­ munionem feria praedicta. 2. Communio ordinaria iis tantum horis distribui potest quibus Missae sacrificium potest offerri, item aliis horis, si rationabilis causa illud sua­ deat (can. 867, § 4). Causa rationabilis ministrandi communionem citius vel serius quam per se licet, adest v. g. si infirmus nequit servare ieiunium usque ad unam horam ante auroram, vel si quis impeditus, quomi­ nus citius communionem reciperet, ultra unam horam post meridiem ieiunus remanserit. Ceterum notes: a) Facultas distribuendi communionem iis horis, quibus Missa celebrari potest, lato sensu sumatur, ita ut quocumque tempore sive v iure communi sive e privi­ legio celebrare liceat, etiam communio distribui possit. Hinc potest distribui in oratorio religiosae vel piae domus, ubi ad normam can. 821, § 3 iam media nocte Missa potest inchoari ; quod constat ex ipso can. cit. ; item in Missa conventual! vel paroeciali (can. 821 § 1, 867, § 4, 863). * b) Indultum anticipandi Missam satis probabiliter etiam ad communionis distri­ butionem extendi potest, etiam si de facto Missa non anticipetur. c) /h Coena Domini S. Eucharistia videtur tantum distribui posse ante et intra Missam sollemnem; tum quia post Missam sollemnem alia Missa iam celebrari nequit; tum quia secundum rubricam Missalis tantum aliquae species pro infirmis servandae sunt. d) In Sabbato Sancto sacra communio nequit fidelibus ministrari nisi inter Mis­ sarum sollemnia vel continuo ac statim ab iis expletis (can. 867, § 3). Hinc prohibe­ tur in ecclesiis, ubi Missa non celebratur. Praeterea, spectato sensu obvio canonis, requiri videtur, ut communionis distributio fiat coniunctim cum Missa, ita ut cum ea quid unum efficiat. Id tamen non impedit, quominus ratio excusans a lege adesse possit ; ut si viri, peractis exercitiis spiritualibus, Missarum sollemnia exspectare nequirent. Quin etiam, spectata quoque consuetudine Romae persistente, Cfr. Resp. Praes. Comm. Cod. 10 Iui. 1909 (II Monitore Eccles. 1922, p. 371, 1924, p. 21). — 123 — alicui videri potest, canonem 867, § 3 tantum dicere de loco, ubi Missarum sollem­ nia fiunt, non autem v. g. de sacello separato. e) Sacerdoti celebranti non licet Eucharistiam intra Missam distribuere fidelibus adeo distantibus, ut ipse altare c conspectu amittat (can. 868). Itaque corruere videtur interpretatio S. R. C. 7 Febr. 1874 (n. 3322), qua sufficeret, ut vox cele­ brantis audiretur, etsi altare c conspectu amitteretur; persistunt autem decreta S. R. C. (n. 2672), 7 Dec. 1844 (n. 2885), 24 Mart, i860 (n. 3099, ad I), n Maii 1878 (n. 3448, ad VIII), quae cum Codice conveniunt. Alii tamen censent, cano­ nem non ita urgendum esse. 3. Non est neccsse, ut communio cum Missa uniatur, sed etiam extra illam distribui potest. Si vero cum Missa unitur, intra Missam statim post communionem celebrantis fieri debet, et, si privatim celebratur, ex rationabili causa etiam proxime ante et statim post Missam fieri potest (can. * 846); quae etiam valent in Missa pro defunctis.’ II. Viaticum ministrari potest qualibet die, etiam feria VI maioris 166 hebdomadae (can. 867, § 1 et 2) et quacumque diei et noctis hora § 5)· Articulus II. De loco dispensandi S. Eucharistiam. I. Communio ordinaria, quo nomine venit quoque communio devo- 167 tionis ad infirmos deferenda. Iam vero: Sacra communio distribui po­ test ubicumque Missam celebrare licet, etiam in oratorio privato, nisi loci Ordinarius, iustis de causis, in casibus particularibus id prohibuerit (can. 869) ; haec etiam applicanda communioni Paschali. Dicitur ubi­ cumque Missam celebrare licet. Hinc licentia sive ab Ordinario loci sive a Superiore maiori concessa ad normam can. 822, § 4 — i. e. celebrandi extra ecclesiam et oratorium, sed loco decenti, numquam autem in cubi­ culo; quae licentia a dictis personis, iusta tantum ac rationabili de causa, in aliquo extraordinario casu et per modum actus concedi potest — secum fert licentiam in eodem loco communionem distribuendi. Dedu­ citur ex can. 869, iuncto can. 822, § 4. Hinc S. C. de disc. Sacram, ad quaesitum I : < An fideles in montanis pagis habitantes, quoties ad infirmos S. Eucharistia deferatur, possint S. Synaxi refici in loco sacro, vel etiam, cum agatur de re tam sacra, in loco decenti et honesto qui in itinere exstet, non valentes ea dic ecclesiam petere ; > ad illud quaesitum, inquam respondit: » Affirmative ad normam c. 869 iuncto c. 822, § 4, seu dummodo Or­ dinarius loci id concedat ad normam cit. praescriptionis, scilicet pro singulis casi­ bus et per modum actus. 3> ’ Et ad quaesitum II : < Num S. Communio et Con- \ Cfr. Rit. Rom. tit. IV, cap. 2, n. 11. Cfr. S. R. C. 19 Dec. 1829, n. 2672, ad i ; 23 Iui. 1868, n. 3177. 24 Mart, i860, n. 3099. ----- ’. 5 lan. 1928 (A. A. S. 1928, P· 79). --- 124 — fossionis sacramentum administrari possit iis, qui in domo infirmi versantur»; respondit: «Quoad communionem, provisum in primo.» Adhaec notes: 1. In posita hypothesi non requiritur, ut de facto missa celebretur, sed sufficit facultas in loco aliquo celebrandi. 2. Potestas concedendi licentiam celebrandi, de qua diximus, est ordi­ naria, ideoque ab Ordinario loci et Superiore Maiori delegari potest. Coroll. Missionarii, qui gaudent facultate celebrandi extra loca sacra, possunt Euchanstiam ministrare in loco ubi de facto non celebrant, sed celebrare possunt. Ita etiam parochi, qui gaudent facultate ab Ordinario accepta, permittendi ut missa celebretur extra loca sacra, permittere possunt ut, missa non celebrata, sacra communio ministretur. Sed sem­ per requiritur iusta causa, aliquis casus extra-ordinarius, et ut fiat per modum actus. 168 II. Viaticum fere in quolibet loco ministrari potest. Per se quidem dedecet, Viaticum deferri ad domum meretriciam ; sed si meretrix poenitens tempestive ab eiusmodo domo amoveri nequit, videtur viaticum ei ministrari posse, modo scandalum et periculum positivae irreverentiae absint. Praeterea caveat sacerdos, ne decipiatur neque fama sua detri­ mentum patiatur; hinc virum tutum atque quidem, si fieri possit, minis­ trum publicum comitem habeat. Articulus III. De modo dispensandi S. Eucharistiam. 169 Modus seu ritus distribuendi S. Eucharistiam exponitur in Miss. Rom. * et in Rit. Rom.1 Speciatim notes : 1. Sanctissima Eucharistia sub sola specie panis praebeatur (can. 852); a quo, ut satis communiter docetur, ne ad viaticum quidem praebendum recedi potest (S. Alf. VI, 245). 2. Sacerdos ritus Latini communionem distribuat azymo pane, sacer­ dos ritus orientalis pane fermentato, etiam fidelibus ritus alieni. — Ubi vero necessitas urgeat nec sacerdos diversi ritus adsit, licet sacerdoti orientali qui fermentato utitur, ministrare Eucharistiam in azymo, vicissim latino aut orientali qui utitur azymo, ministrare in fermentato ; at suum quisque ritum ministrandi servare debet (can. 851, § 1 et 2). Neces­ sitas satis urget, si fidelis illa die sine gravi incommodo communionem nequiret recipere, nisi sacerdos speciem alieni ritus ei praeberet (cfr. can. 866. § 1); requiritur igitur, ut sacerdos alieni ritus desit, neque adiri possit, utque sacerdos praesens panem sui ritus non possit conse­ crare. *. Ordo Celcbr. Missam, tit. X, n. 6. ----- ’. Tit. IV, cap. 2. — 125 — 3· Vestes sacrae et lumen adhiberi precesque in Rit. assignatae reci­ tari debent.1 Porro grave peccatum foret omittere omnem vestem sa­ cram ; leve est uti sola stola aut solo superpelliceo, vel sine lumine mi­ nistrare, vel omittere preces antecedentes et consequentes. Liceret ta­ men communionem sine veste sacra et sine lumine ministrare tam in casu necessitatis quam ob aliam causam vere gravem, puta si quis sacrilege viaticum receperit, et denuo secreto et clanculo deferendum sit; item in domibus ubi aliquid obstat, ne habitantes suspicentur, afferri communionem (S. Alf. VI, 241).* 2* Non solum qui intra Missam, verum etiam qui proxime ante aut statim post communionem distribuit, id facere potest in paramentis Missae; quod etiam valet de Missa pro defunctis.’ 4. S. Eucharistia pollice et indice manus dexterae distribui debet. Liceret tamen aliis digitis eam porrigere, si secus populus aut moribun­ dus communione privaretur. Quaevis causa iusta non videtur sufficere, quum index et pollex ex ritu Ecclesiae ad hoc ministerium deputentur Si tamen periculum contagionis timeatur, sacra species potest immitti in vas vel in cochlear cum modica aqua sicque ori infirmi admoveri. Si aegrotus ob oris siccitatem hostiam deglutire nequeat, aut modo exposito species tradatur, aut post communionem sumptam infirmo praebeatur haustus vini vel minima potio aquae frigidae, recentis et, si fieri potest, glacialis (S. Alf. VI, 244, 288). 5. Non licet tradere « plures Eucharistiae formas seu particulas, ne­ que grandiores sed consuetas » 4*Licet tamen, si sufficiens numerus hos­ tiarum consecratarum desit, hostias parvas dividere,8 sed summum in duas vel tres partes, nisi specialis ratio sit eam etiam in plures partes dividendi, puto si sacerdos alicubi raro venit. Item, si quis secus diutius exspectare deberet, ex hostia Missae particulam detrahere fas est (S. Alf. VI, 245). Articulus IV. De modo deferendi S. Eucharistiam ad infirmos. Distinguuntur, ut supra (n. 164) diximus, publica et privata delatio. 170 Delatio publica exponitur in Rit. Rom.° In delatione privata secundum ’. S. C. de disc. Sacr. d. 16 Mart. 1929 (A. A. S. 1929, p. 638) praescripsit, ut praeter linteum ante communicantes extensum adhibeatur patina argento vel metallo inaurato confecta. ----- s. Cfr. S. C. de Prop. Fid., 9 Dec. 1822 (Collect, η. 778). ----- ’. S. R. C. 19 Dec. 1829, η. 2672, ad 2; 23 Iulii 1868, η. 3177. ----4. Deer. Innoc. XI, 12 Febr. 1679.----- *. S. R. C. 16 Mart. 1833, n. 2704, ad 1.-----*. Tit. IV, cap. 4. --- 120 --can. 849, § 2 « reverentiae ac decentiae tanto sacramento debitae sedulo consulatur, servatis a Sede Apostolica praescriptis normis. » Norma a Rit Rom.1 hisce exhibetur: «Quando, ex iusta et rationabili causa, privatim sacra communio ad infirmos defertur, Sacerdos saltem stolam semper habeat propriis coopertam vestibus; in sacculo seu bursa pyxidem recondat, quam per funiculos collo appensam in sinu reponat ; et nunquam solus procedat, sed uno saltem fideli, in defectu Clerici, associetur. Cum autem ad infirmi cubiculum per­ venerit, Sacerdos supcrpclliceum quoque induat cum stola, si illud antea non induerit. > ’ Ceterum advertas : 1. Quando S. Eucharistia palam defertur, per se vetatur capite coo­ perto incedere. At prohibitio solam delationem publicam respicere vi­ detur. Praeterea possunt Ordinarii — ut videtur, iam omnes — per­ mittere, ut ministri ob frigus vel aëris intemperiem extra civitatem vel oppidum pileolo utantur, etiam tanto, qui aures cooperiat’ (S. Alf. VI, 241). Immo, si secus valetudinis detrimentum sacerdoti timendum sit, habetur causa excusans. Nihil quoque impedit, quominus adhibeatur testudo artificiosa contra imbrem vel nivem. 2. Licet etiam, secluso tamen scandalo, ob causam satis gravem, puta ob tempestatem, distantiam, Eucharistiam deferre equitando, ‘ in curru (S? Alf. VI, 243), item in automobili, in tram vel mediante via ferrea. Licet pariter in casu necessitatis, scilicet ne quis Viatico privetur, cur­ rere (S. Alf. VI, 242), item uti bicycleta vel motocycleta ut dicuntur. ’ Attendantur praeterea statuta particularia, quae hic mitiora illic seve­ riora sunt. Ceterum Ordinarii loci caveant, « ne abusus in ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa administrationem sacramentorum (can. 336, § 2). Adhaec notes: a) Si viaticum ministratur, dicendum: «Accipe frater (soror), viaticum Corporis Domini nostri lesu Christi, qui te custodiat ab hoste maligno, et perducat in vitam aeternam, Arnen. > ‘ b) Si sacerdos iusta de causa unam tantum hostiam sveum sumpserit, tunc, ea infirmo tradita, pyxis seu parva custodia ablui potest in domo infirmi atque ablutio infirmo praeberi, deinde pyxis purificatorio abstergatur (S. Alf. VI, 251). 1 Tit. IV, cap, 4, n. 29. -----’. Vi indulti specialis S. C- de Prop. Fid. 8 Febr. 1875, quod neque decreto generali S. C· de Sacr. 23 Dec. 191—, a(l neque can. 847 abrogatum est (cfr. can. 4), in Provincia ecclesiastica Ultrai. delatio privata licita est (Supplementum ad Rit. Rom. pro usu cleri provinciae ecclesiasticae Ultraicctensis, n 22). ---- ’. Cfr. In Coloniensi, S. R C. 13 Nov. 1862; in Oriolcnsi, 22 April 1871, n. 3246, ad I ; Suppi, ad Rit. Rom. pro usu cleri Prov. cedes. Ultrai., n. 21. ----- 4. Rit. Rom. tit IV, cap. 4. n. 13. ----- ’· Cfr. S. C. de Sacr. 13 lun. 1919.----- *. Rit. Rom. tit. IV, cap. 4, n. 19. --- 127 --- Pars III. De susceptione SS. Sacramenti. Dicemus primum de notione et divisione susceptionis Eucharistiae, deinde de persona suscipiente, tum de modo eam suscipiendi. SECTIO I. De notione et divisione susceptionis S. Eucharistiae Susceptio Eucharistiae distingui potest triplex, scilicet materialis, 171 sacramentalis et spiritualis. ‘ I. Materialis est, qua ita suscipitur, ut sacramentum suscipienti non applicetur, a. v. ut sacramentum non fiat titulus gratiae ei applicatus. Suscipitur autem materialiter i° a non baptizato; 2° 3 baptizato adulto, qui intentione caret. II. Sacramentalis habetur, quando sacramentum suscipienti applica­ tur seu suscipienti fiat titulus gratiae ei applicatus. Sacramentalis duplex est, nimirum sacramentalis tantum et sacramentalis et spiritualis, prout suscipitur cum vel sine obstaculo effectus i. e. gratiae recipiendae. Quoad requisita ad susceptionem sacramentalem, haec accipe : 1. Ad susceptionem sacramentalem certo requitur manducatio, sive vera sive aequivalens. Eruitur ex hisce Christi : « Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem non habebitis vitam in vobis.: Accipite et comedite ; hoc est corpus meum. *... bibite ex hoc omnes, hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. » 4 2. Ad susceptionem sacramentalem certo requiritur traiectio cibi in stomachum. Hac enim deficiente, secundum communem aestimationem nemo dicitur manducare. 3. Disputatur, utrum necne requiratur vitalis traiectio in stomachum per oesophagum, sive naturalem sive artificialem, an sufficiat traiectio in stomactum, mediante fistula, oesophago vel alii corporis parti inserta. Alii censent traiectionem, mediante fistula, sufficere, quia habetur sal’. « Quoad usum aulcm, ita Cone. Trid. (Scss. 13, cap. 8) recte et sapienter patres nostri tres rationes hoc sanctum Sacramentum accipiendi distinxerunt. Quosdam enim docuerunt sacramcntulitcr dumtaxat id sumere, ut peccatores; alios tantum spiritualiter, illos nimirum, (pii \oto propositum illum coelestem panem edentes, fide viva, quae per dilectionem operatur, fructum cius et utilitatem sentiunt; ter­ tios porro sacramcntaliler simul et sptritualiler; hi autem sunt, qui ita se prius probant et instruunt, ut vestem nuptialem induti, ad divinam hanc mensam acce­ dant. >----- ’. loa VI 54- ------ '· Matth. XXVI, 26. ------ \ Matth. XXVI, 27, 28. --- 128 --- tem manducatio aequivalens. Alii contrarium admittunt, quia, spectato sensu obvio verborum Christi, videtur requiri actus, qui vere est vel saltem secundum communem aestimationem dicitur manducatio. Iam vero qui mediante fistula alitur, non dicitur manducare, sed artifi­ cialiter nutriri. III. Spiritualis est desiderium seu votum, ex fide et caritate concep­ tum, Eucharistiam realiter recipiendi.1 Porro communio spiritualis ex opere operantis producit fructus simillimos eis, quos communio realis ex opere operato efficit. Hinc Cone. Trid. edicit, eos communicare spiritualiter, « qui voto propositum illum coelestem panem edentes, fide viva quae per dilectionem operatur, fructum eius et utilitatem sentiunt.»’ Ut quis autem praedictos fructus acquirat, eliciat actum fidei, caritatis seu contritionis perfectae et desiderii in Christum Eucharisticum. Qui de mortali forte commisso solum attritus est, utique desiderando communio­ nem bonum opus peragit, sed non communicat spiritualiter, ideoque nec fructus speciales communioni spirituali annexos recipit. In sequentibus de sola communione sacramentali sermo erit. SECTIO II. De persona suscipiente. 172 I. Ut S. Eucharistia alicui valide ministrari possit, sufficit, ut sit bap­ tizatus, et, si ad annos discretionis venerit, intentionem habeat sacra­ mentum recipiendi, (n. 38, 40). 173 II. Ut S. Eucharistia alicui licite ministretur, immo si eam petat, debeat ministrari, sufficit, ut sit baptizatus et iure non prohibeatur: patebit autem ex dicendis de pueris, de amentibus, de indignis etc. qua­ tenus quis iure prohibeatur. i. Pueri. Quoad puerorum communionem Codex, quibusdam tamen additis, compendiose repetit, quae uberius continentur decreto S. C. de disc. Sacram. Quant singulari.1 Porro: a) Pueris, qui propter aetatis imbecillitatem nondum huius sacra­ menti cognitionem et gustum habent, Eucharistia ne ministretur (can. De contraria consuetudine olim vigente et ctiain nunc apud Graecos et Orien­ talis persistente ita Decr. cit. Quam singulari: Ecclesia < vel a suis primordiis admovere Christo parvulos curavit per eucharistica>m Communionem, quam iisdem administrare solita est etiam lactentibus. Id, ut in omnibus fere Ritualibus ad * Trid. sess 13, cap. 8. -----’. L c. ------ 8 Aug. 1910. --- 129 --usque sacc. XIII praescriptum est, in baptizando fiebat, caquc consuetudo alicubi diutius obtinuit; apud Graecos et Orientales adhuc perseverat. Ad summovendum autem periculum, ne lactantes praesertim panem consecratum ciiccrent, ab initio mos invaluit Eucharistiam iisdem sub vini tantum specie ministrandi. Neque in baptismate solum, sed subinde saepius divino epulo reficiebantur in­ fantes. Nam et ecclesiarum quarumdam consuetudo fuit Eucharistiam praebendi puerulis continuo post clerum, et alibi post adultorum Communionem residua frag­ menta iisdem tradendi. Mos hic deinde in Ecclesia latina obsolevit, nec sacrae mensae participes fieri coeperunt infantes, nisi illucescentis rationis usum aliquem haberent et augusti Sacramenti notitiam quandam. Quae nova disciplina ab aliquot Synodis particu­ laribus iam recepta, solemni sanctione firmata est oecumenici Concilii Lateranen­ sis IV, anno 1215, promulgato celebri canone XXI, quo fidelibus, postquam aeta­ tem rationis attigerint, sacramentalis Confessio praescribitur et Sacra Communio. > b) Ad notitiam requisitam quod attinet, iam valent haec : a) In periculo mortis, ut sanctissima Eucharistia pueris ministrari possit ac debeat, satis est ut sciant Corpus Christi a communi cibo dis­ cernere illudque reverenter adorare (can. 854, § 2). Quamvis haec requisita, si familia religiosa sit, praesumi possint, praestat tamen sese de eis certiorem reddere. Praeterea puer, usum rationis adeptus, si con­ ditio eius illud permittat, passim, saltem ad cautelam, expresse edocea­ tur, et quidem ante communionem ministrandam, scienda necessitate medii. β) Extra mortis periculum plenior cognitio doctrinae christianae et accuratior praeparatio merito exigitur, ea scilicet, qua ipsi fidei saltem mysteria necessaria necessitate medii ad salutem pro suo captu perci­ piant, et devote pro suae aetatis modulo ad sanctissimam Eucharistiam accedant (can. 854, § 3). « Itaque, ut verbis decreti supra citati utar, non perfecta rerum Fidei cognitio requiritur, quum aliqua dumtaxat elementa sint satis, hoc est aliqua cognitio. » Sufficit igitur, ut puer i° cognoscat scienda necessitate medii; 20 dignoscat panem eucharisticum a pane communi, ideoque sciat, sub hostia Christum seu Infantem lesum esse praesentem Eumque per communionem nobiscum uniri. Ut autem sufficienter discernat panem eucharisticum a pane communi, praeterea 30 sciat, ad communionem licitam requiri ieiunium naturale et statum gratiae. Denique ut capiat, quid involvat et requirat status gra­ tiae, 40 habeat quandam notionem peccati mortalis et medii, quo gratia amissa recuperari debeat, scii, sacramenti Poenitentiae. Advertas tamen, sufficere eam praedictorum notitiam, quam habere potest puer, qui aliquali usu rationis gaudet seu qui incipit ratiocinari. 1 Neque requiritur, ’. Cfr. Decretum Quam singulari, 8 Aug. 1910 w. M. T. M. 11 9 — Ι3θ — ut memoria teneat formulas, quibus praedictae veritates in Catechismo exhibentur. Quodsi requisita notitia habetur, puer etiam devote pro suae aetatis modulo ad sanctissimam Eucharistiam accedere potest. c) Obligatio praecepti Confessionis et Communionis, quae puerum (et generatim impuberes) gravat, in eos quoque ac praecipue recidit, qui ipsius curam habere debent, idest in parentes, tutores, confessarium, institutores ct parochum (can. 860). Itaque praedictis incumbit obligatio curandi, ut puer, postquam inceperit ratiocinari, scitu necessaria ad­ discat atque, notitia acquisita, praecepta tempestive adimpleat. d) De sufficienti puerorum dispositione ad primam communionem iudicium esto sacerdoti a confessionibus eorurnque parentibus aut iis qui loco parentum sunt (can. 854, § 4), puta institutores in collegio. e) Parocho autem est officium advigilandi, etiam per examen, si opportunum prudenter iudicaverit, ne pueri ad sacram Synaxim acce­ dant ante adeptum usum rationis vel sine sufficienti dispositione; itemque curandi ut usum rationis assecuti et sufficienter dispositi quam­ primum hoc divino cibo reficiantur (can. 854, § 5). Ex hisce non dedu­ cas, parochum posse per se pueros examini subicere ; potest illud, si opportunum prudentur iudicaverit; quod tunc tantum contingit, cum habet rationem positivam dubitandi de requisitis ad communionem. 174 2. Amentes alii perpetuo, alii non perpetuo amentes, alii circa unum tantum alterumve punctum amentes, alii semi-amentes sunt. a) Perpetuo amentes. Hisce, quippe qui parvulis aequiperentur, S. Eucharistia ministrari nequit, ' ne in periculo mortis quidem. Ratio prohibitionis est, quia notitiam et gustum S. Eucharistiae neque habent, neque unquam habuerunt. b) Amentes, sed non perpetuo, delirantes, epileptici, energumini, ob­ sessi. a) Extra periculum mortis Eucharistia praedictis ministrari nequit, dum non sunt sui compotes. « Licebit tamen, si quando habeant lucida intervalla, et devotionem ostendant, dum in eo statu manent, si nullum indignitatis periculum adsit » * (S. Alf. VI, 302). t) In periculo mortis non praebeatur: i° si satis certo constat, eos in peccato constitutos et impoenitentes esse, puta si in actu peccati vel post vitam scandalosam in amentiam, delirium vel sensuum destitutionem inciderint; 20 si periculum positivae irreverentiae subest: in dubio, ' Cfr Rit Rom. tit. IV, cap. 1, n. 10. ----- Rit Rom. 1. c. --------- ’. Quum scii, saluti moribundi securius proxideatur per absolutionem scu potius per Ex’icmam Unctionem, bonum suscipientis non permittit, ut Eucharistia fere certo infructuose ministrctui Secus, si Extrema Unctio, puta ab defectum SS. Oleorum, conferri nequeat. — 131 — num adsit eiusmodi periculum (i. e. periculum, ne aegrotus S. Hostiam expellat vel inter ministrandum indecenti modo agitet), iuvat ante S- Eu­ charistiam particulam non consecratam ei praebere ; 30 si constat, eos carere et semper caruisse sufficienti Eucharistiae notitia et devotione (S. Thom. p. 3, q. 80, a 9; S. Alf. VI, 302). Sufficit tamen notitia im­ perfecta ; item devotio late sumpta seu talis, ut quis praesumi possit velle in periculo mortis Eucharistiam recipere. Extra casus enumeratos omnium fere auctorum sententia licet ipsis ministrare Eucharistiam. ’ Ceterum nihil liceitati obstare potest nisi defectus devotionis actualis in suscipiente aut prohibitio Ecclesiae. Sed cum sacramenta sint propter homines, maximum suscipientis bonum praevalet reverentiae per se debitae (S. Alf. 1. c.). Rit. Rom.3 autem intelligi potest de ordinariis adiunctis, i. e. abstrahendo a periculo mortis. Disputatur autem, num sit obligatio praedictis praebendi viaticum. Porro cum S. Thom. (p. 3a, qu. 80, art. 9), S. Alf. (1. c.) et plerisque theologis contra aliquos affir­ mandum est. Etenim si licet moribundo maximum illud bonum praebere, etiam obligatio est illud praebendi ; eo magis quod moribundus dici debet saltem implicite petere sacramentum, scilicet ipsi eius intentio vel Christianae religionis professio implicitam saltem viatici petitionem in­ volvunt (S. Alf. 1. c.). Ex hisce sequitur, usum non ministrandi viaticum personis, de quibus diximus, esse vere abusum. c) Amentes circa unum tantum alterumve punctum saltem aliquoties communicare possunt, modo amentia non respiciat substantiam S. Eucharistiae. Ratio est, quia saltem dubium est, num eiusmodi ho­ mines facultate actus humanos ponendi careant; in dubio autem ipsis favendum est. d) Scmi-amcntcs et senes repuerascentes. Hisce communio praebea­ tur: i° in periculo mortis; 2° in Paschate (S. Alf. VI, 303); 30 si maiori discretione gaudent, etiam pluries communicare possunt. Dicta etiam valent de surdis-mutis a nativitate, nisi specialiter in aliquo instituto eruditi fuerint (S. Alf. 1. c.). 175 3. Indigni sunt publice aut occulte indigni. Porro : a) Arcendi sunt ab Eucharistia publice indigni, quales sunt excom­ municari, interdicti mani festoque infames, nisi de eorum poenitentia et emendatione constet et publico scandalo prius satisfecerint (can. 855, § 1). Praeter enumeratos publice indignis accensendi sunt omnes publici ’. Cfr. Cone. IV. Carthag. (causa 26, q. 6, cap. Is, qui poenitentiam); Cone. I Araus. (causa 26, q. 6, cap. Qui recedunt); Décret. Greg. IX (De poenitentiis et remissionibus, cap. Quod in le), et Catcch. Rom. (De Euch. n. 64). ----- '. Tit IV, cap. i, n. 10. — i32 — peccatores. Praeterea videntur repelli posse, etiamsi graviter rei dici nequeant, qui indecenter vestiti sunt; at magna in casu prudentia opus est. Publice indigni repelli debent sive publice sive occulte petant, nisi tamen minister positive agnoverit, eos pocnitentes esse, iique publico scandalo prius satisfecerint; quae explicata videas in tract, de Sacr. in genere n. 28. b) Occulti peccatores tunc tantum repellendi sunt, si occulte petant, ct minister positive extra confessionem agnoverit, eos non esse emenda­ tos; non autem, si publice petant et sine scandalo ipsos praeterire ne­ queat (can. 855, § 2). 176 4) Tussi laborantes. Hisce, nisi tussis assidua sit, communio praeberi potest. Pituita enim, quae tussiendo expellitur, non e stomacho et oeso­ phago sed e pulmonibus vel bronchiis provenit. Tunc solum, si aeger subito vehementissima tussi afficitur, periculum est, ne tussis impetu sacra species eiciatur. 177 5) Vomitu (frequenti) laborantes non possunt communicare, .nisi con­ stet — puta ex declaratione astantium vel consultius medici — pericu­ lum notatu dignum abesse. Notes tamen, ipsis saepius sine periculo vo­ mitus particulam hostiae posse praeberi. 178 6) Quoad eos, qui nequeunt species sumere nisi modo artificiali, puta per fistulam oesophago vel alii corporis parti insertam, haec accipe: Non est obligatio ita communicandi vel ministrandi, ne in periculo mor­ tis quidem ; tum quia dubium est, num sumptio eiusmodi sacramentalis sit (n. 171) ; tum quia S. Off. d. 27 lan. 1886 de simili casu1 respondit: 4 Sicut exponitur non expedire;» quod, spectato stylo Curiae, prohibi­ tionem involvere videtur; et d. 27 Nov. 1919 ad petitionem, qua pete­ batur facultas sumendi S. Eucharistiam per fistulam stomacho insertam, respondit: « Negative. »’ Nihilominus, spectatis probabilitate sumptionis sacramentalis una cum defectu prohibitionis generalis, non damnarem eum, qui in periculo mortis ita communicaret. Quod quis utitur oesophago artificiali non impedit, quominus cibum vere absorbeat seu per actum vitalem in stomachum traiciat ; talis igitur sine dubio S. Eucharistiam sacramentaliter recipere ideoque aeque ac alii communicare potest Nota In dubio, num moribundus speciem deglutire possit, interrogentur astan­ tes, num adhuc cibum sumat ; aut experimentum fiat praebendo ei aliquid cibi vel hostiam non consecratam Qua ratione Eucharistia ministrari possit, si mori­ bundus vel infirmus ob oris siccitatem speciem deglutire nequeat, vide n. 169. ’ Sermo erat de casu infirmi, cui infra pectus via ad recipiendum cibum aperta erat; qui casus formaiiter non differt a casu fistulae oesophago insertae. ----1 Apud Ned. Kath. Stemmen, 1921, p. 16. — 133 — SECTIO III. De modo suscipiendi. CAPUT I. De dispositione animae. I. Status gratiae. Requiri statum gratiae, patet ex S. Scriptura,1 179 atque ex dictis de Sacramentis in genere n. 43. Ibidem pariter probatum est, requiri certitudinem moralem latam de statu gratiae. 1. Qui sibi conscius est peccati mortalis, per se tenetur gratiam amis­ sam recuperare per confessionem. Per accidens quandoque satisfacit actu contritionis, ut exponetur sub 4. Per se requiri confessionem, patet ex Cone. Trid. ' « Communicare volenti revocandum est in memo­ riam eius (id est Apostoli) praeceptum : Probet seipsum homo. Ecclesias­ tica autem consuetudo declarat, eam probationem necessariam esse, ut nullus sibi conscius mortalis peccati, quantumvis sibi contritus videatur, absque praemissa sacramentali confessione ad sacram Eucharistiam acce­ dere debeat. Quod a Christianis omnibus, etiam ab iis sacerdotibus, qui­ bus ex officio incubuerit celebrare, haec sancta Synodus perpetuo ser­ vandum esse decrevit, modo non desit illis copia confessoris. » Accedunt can. 807 et 856. Disputatur autem, utrum praeceptum confessionem praemittendi sit divinum an ecclesiasticum ; item, si sit ecclesiasticum, utrum a Paulo impositum, an per consuetudinem introductum sit. Quocirca notes: i° Ex loco citato Tridentini nihil deduci ; siquidem ex historia ’ et actis ‘ Concilii patet, Patres diversis sententiis adhaesisse, neque ullam reicere intendisse. 2° Aegre admittitur, eiusmodi obligatio­ nem a Paulo toti Ecclesiae impositam fuisse, nisi positive probetur; argumentum autem solidum deest. Hinc dictum praeceptum videtur aut divinum aut per eccle­ siasticam consuetudinem introductum esse ; quidnam praeferendum sit, nescio. Neque obicias: Secundum Tridcntinum consuetudo ecclesiastica declarat, pro­ bationem, de qua Paulus, sitam esse in confessione; ergo consuetudo obligatio­ nem confitendi non introduxit. Resp.: Secundum Tridentinum consuetudo eccle­ siastica non declarat, probationem, de qua Paulus, sitam esse in confessione, sed probationem per confessionem necessariam esse; quo in medio relinquitur, utrum talis probatio a Christo, an a Paulo, an ab antiqua consuetudine introducta sit. 2. Qui, omnibus attentis, dubitat, num post ultimam confessionem graviter peccaverit, non tenetur confiteri, sed satisfacit actu contritionis. Etenim Cone. Trid. de eo solo dicit, qui conscius est peccati mortalis; quod de eo, qui dubitat, dici nequit (S. Alf. VI, 473). Eum tamen, si \ i Cor. XI, 29. ----- ’. Scss. 13, cap. 7. ----- ’. Pallavicini, o. c. 1. 12, c. 2. -----‘. Theiner, o. c. t. I. p. 488 sq. — 134 — non confiteatur, teneri ad actum contritionis, probatum est in tract, de Sacramentis in genere (n. 43). Dixi omnibus attentis, quia confessio praecipitur, si ex adiunctis praesumi debeat, peccatum grave commissum esse (de Sacram, in genere, 1. c.). Disputatur, num ante communionem iterum confiteri debeat, qui, omnibus atten­ tis, dubitet, num peccatum commissum digne confessus sit. Sed ex principiis S. Alfonsi affirmandum est, quia dubie satisfecit legi dignae confessionis. Dixi tamen iterum omnibus attentis; nam si dubium oritur ex dubio de modo, quo confessio facta est — puta utrum necne cum vera attritione instituta sit — prae­ sumi potest, eam rite factam esse (t. I, n. 229). 3. Qui digne confessus, sed peccati mortalis oblitus est, satis probabili­ ter non tenetur iterum confiteri, antequam communicet. Hanc doctrinam plerique antiquiores theologi reiciunt, quia Cone. Trid., quod eum, qui sibi conscius est peccati mortalis astringit ad praeviam confessionem, sensu obvio dicit de confessione omnium mortalium, quorum sibi ante communionem conscius est. Sed S. Alfonsus (VI, 257) et post eum fere omnes recentiores pro satis probabili habent, mere praescribi confessio­ nem dignam praeviam, a. v. sufficere, ut quis per confessionem iustificatus sit, seu ut peccata per confessionem remissa sint, sive directe, sive — ut in casu peccati ex oblivione omissi — indirecte. Attentis ex­ plicatione Cone. Trid. non spernenda et auctoritate auctorum, hanc sen­ tentiam pro practice tutam habemus. 4. Qui per se tenetur ad confessionem, per accidens non tenetur ad eam, sed satisfacit actu perfectae contritionis, si èt habetur necessitas communicandi vel celebrandi, èt deest copia confessarii (can. 807, 856). a) Necessitas celebrandi vel communicandi intelligitur gravis seu urgens, ut habent Cone. Trid. 1. c. et codex (can. cit.). Necessitas adest: Si communio vel Missa omitti nequit sine infamia vel scandalo, ut si laicus iam ad scamnum communicantium accesserit; si sacerdos iam inceperit Missam, vel pervenerit ad altare, vel instanter spectetur a fidelibus (S. Alf. VI, 260). Videtur etiam adesse necessitas, si quis v. g. cum familia ad ecclesiam vadit com­ municaturus et non absolvitur. Quoad illos qui in collegiis etc. quotidie communi­ cant, infamia non videtur ratio sufficiens, nec a confessario admittenda, quia \el raro peccant et tunc facilius aliud motivum allegare valent, v. g. ieiunium frac­ tum , vel saepius peccant, ct tunc tenentur communiones ita disponere, ut non iam cognoscantur quotidie communicare : ideo etiam magis urgenda est obligatio confessionis, praesertim in iunioribus, ne minuatur reverentia Eucharistiae debita, neque amittatur horror peccati, neque minuantur conatus ad pravum habitum exstirpandum.1 1 Cfr. \ EKMEERSCH, Epitome’, II, n. 120. — 135 — fi)Si Missa prosequenda est, scilicet; i" consecratione iam incepta, sacerdos Missam non interrumpat ad confitendum, sed, actu contritionis elicito, eam pro­ sequatur. 2° Consecratione nondum incepta, idem dicendum videtur dc sacerdote, qui peccati gravis recordatur, vel reus evadit; siquidem Missalc sine distinctione statuit : « Si in ipsa celebratione Missae Sacerdos recordetur, se esse in peccato mortali, conteratur cum proposito confitendi, et satisfaciendi. » ‘ Sacerdos autem qui « recordatur, se esse excommunicatum, vel suspensum, aut locum esse inter­ dictum... si non timetur scandalum, debet Missam inceptam deserere. >3 Ratio scandali (vel infamiae) passim a deserenda Missa excusabit, ita ut Missa potius prosequenda sit, actu contritionis elicito. γ) Si consecrandum est viaticum pro moribundo et deest alius, qui celebret. Item si periculum est, ne profanetur sacramentum, illudque periculum alio modo aeque tuto averti nequit (S. Alf. VI, 260). ÔJSi est (sive pro parocho sive pro cooperatore) obligatio celebrandi cx officio — puta in die festo, ut populus Missam audiat ; pro exsequiis ; ad benedicendas nuptias — et deest alius, qui eius loco celebret (S. Alf. VI, 261). Non habetur autem necessitas celebrandi vel communicandi, quae ex se satis gravis est, si sacerdos cx omissione Missae solum patitur privationem stipendii; item si debet celebrare ex voto tantum, vel ex praecepto superioris, vel ut ipseniet Missam de praecepto audiat, vel ut alius praecepto communionis Paschalis satisfaciat. Satis probabiliter vero necessitas celebrandi per se satis gravis adest, si secus ipsemet sacerdos praecepto communionis Paschalis satisfacere nequit ; item (pro laico) necessitas communicandi per se satis -gravis habetur, si secus praeceptum Pascha­ lis communionis non potest implere. Ratio est, quia communio annua aliquo modo ex iure divino obligat (S. Alf. VI, 261). b) Copia confessorii deest: a) Si nullus adest, qui confessionem possit — idque licite — et velit excipere, ct alius sine gravi difficultate adiri nequit. Difficultas autem, quae ex itinere conficiendo oritur, ex una parte augeri potest ex infirmitate, ex tempore instanti celebrandi etc., cx altera autem parte minui ex eo quod iter curru, via ferrea etc, institui potest. Abstrahendo a praedictis adiunctis specialibus iter 1 — /2 leucae secundum S. Alfonsum excusat (VI, 264). Itaque non deest copia confessarii eo quod confessarius ordinarius haberi nequit. Disputatur, utrum necne confessarii copia desit, si solum adsit vel adiri possit confessarius, cui quis nequit confiteri sine verecundia extraordinaria, oriunda ex circumstantia extraordinaria; puta si patruus peccatum valde probrosum confiteri deberet nepoti. Aliqui affirmant, sed omnino negandum videtur. Etenim i° Incom­ modum intrinsecum non excusat a lege (De Leg. t. I, n. 169). Atqui circumstantia ista extraordinaria efficit tantum, ut incommodum intrinsecum, scii, verecundia, maius evadat, non autem, ut fiat extrinsecum. Accedit quod sententia benignior ansam dat laxitati atque legem enervat ; siquidem limites assignari nequeunt. De­ nique praedicta sententia olim communiter sive explicite sive implicite reiecta fuit. Obi. Lex praemittendi confessionem communioni probabiliter solum ecclesiastica ‘. De defectibus, VIII, n. 4. ----- s. Missale Rom. 1. c. n. 5. — i36 — est. Hinc licet saltem ex cpikia verecundiam extraordinariam pro causa excusante habere. Resp.. Praetermisso antecedenti, animadverto, duo posteriora argumenta a nobis allata etiam epikiam exdudere. P)Si non adest nisi ignarus idiomatis, vel carens jurisdictione, vel cxcommunicatus vitandus. De casu quo quis inciderit in peccatum reservatum, et sacerdos praesens per se caret jurisdictione in illud, vide tract de Poenitentia. ·/)Si quis confessario, qui adest vel adiri potest, confiteri nequit sine gravi damno confessioni cxtrinseco, damno, inquam, sive proprio, sive confessarii, sive tertii, ut magis exponitur in tract, de Poenit (S. Alf. VI, 264). 180 II. Devotio actualis. Huius devotionis voluntarius defectus quamvis fructum communionis non simpliciter impediat, efficit tamen, ut quis fructus multo tenuiores recipiat. Adhacc qui tempore communionis vo­ luntarie distractus est, committit peccatum veniale irreverentiae. Pariter videtur etiam irreverentiae peccatum veniale committere, qui communi­ cat sive ob motivum vcnialiter malum — puta ob vanam gloriam — sive cum actuali vel virtuali affectu ad veniale. In casu videtur haberi posi­ tiva quaedam irreverentia. Secus dicendum de eo, qui communicat cum peccato veniali habituali, quia habetur potius defectus reverentiae per­ fectae, quam positiva irreverentia (S. Alf. VI, 270). Coroll. I. Pollutio nocturna relate ad communionem sequenti die recipiendam, ita diudicanda: Nunquam sub gravi prohibet eam, modo peccatum grave (forte) commissum confessione deletum sit. Ceterum: 1. Si contigerit cum peccato gravi, utut confessione remisso, < abstinendum a communione (et celebratione) nisi aliud confessario videatur. » 1 2. Si contigerit cum peccato veniali vel sine peccato, communio sub levi prohi­ betur ratione effectuum, scilicet si ob phantasias inhonestas devotioni requisitae obstat ; attamen eatenus tantum prohibetur, quatenus aut a communione abstinen­ dum, aut conatus ad impedimentum removendum adhibendus est’ (S. Alf. VI, 272). Coroll. 11. Copula coniugalis practice communionem non impedit ; nec coniugibus ut plurimum positive suadeatur, ut nocte ante diem communionis copula ab­ stineant. Interrogantibus dicatur, eam licitam esse, et summum addatur, abstinen­ tiam esse rem maioris perfectionis. 4 181 III. Praeparatio et gratiarum actio. Ut quis uberiores fructus per­ cipiat, non omittat praeparationem remotam et proximam, atque gratia­ rum actionem. i. Praeparatio distingui potest duplex: remota et proxima. Remota maxime consistit in cordis puritate ; proxima in actibus fidei, spei, cari­ tatis etc. «et fiat iuxta uniuscuiusque vires, conditiones ac officia. >* ’ Missale, de defect, tit. IX, η. 5.----- ’. Cfr. Missale, 1. c.------ ’. Decr. S. C. C. Sacra Trideniina Synodus, 20 IXe. 1905. — 137 — 2. Gratiarum actio pariter sedulo peragatur, nec aliquibus minutis absolvatur. Ceterum ea quoque, ut habet Decr. cit. < fiat iuxta unicuiusque vires, conditiones ac officia » (cfr. S. Alf. Prax. Conf. n. 155). Coroll. Statim post com.munioncm edere vel bibere veniale est, nisi causa ratio­ nabilis excuset (S. Alf. VI, 283). Immediate post cam in stomachum reicctam exspuere, non decet ; si fieret cum periculo particulae eicicndae, foret peccatum. SCHOLION. De communione frequenti et quotidiana. vCan. 863 monet, fideles excitandos esse, ut frequenter, etiam quotidie, pane Eucharistico reficiantur ad normas in decretis Apostolicae Sedis traditas. Normae autem, de quibus can. cit., continentur Decreto S. C. C. Sacra Tridentina Synodus,1 aliisque documentis, quatenus opus sit, citandis. I. Requisita ad communionem quotidianam. « Communio freq-uens 182 et quotidiana, utpote a Christo Domino et a Catholica Ecclesia optatissi­ ma, omnibus Christifidelibus cuiusvis ordinis aut conditionis pateat; ita ut nemo, qui in statu gratiae sit et cum recta piaque mente ad S. Mensam accedat, prohiberi ab ea possit » (Decr. cit. n. 1). « Recta autem mens in eo est, ut qui ad sacram mensam accedit non usui aut vanitati, aut humanis rationibus indulgeat, sed Dei placito satisfacere velit, ei arctius caritate ooniungi, ac divino illo pharmaco suis infirmitatibus ac defecti­ bus occurrere (n. 2). Porro : 1. Intentio, quae praedominanter supernaturalis est, eatenus sufficit, quatenus qui cum tali intentione accedit, a communione arceri nequit. 2. Sufficit, ut fines boni assignati implicite intendantur. 3. Usus sive proprius sive aliorum practice saepius magis occasio quam principalis ratio erit. Vanitas erit ratio principalis, si quis ob communionis frequentiam insolescat, atque de ea devotularum more apud alios libenter verba faciat.3 II. Munus confessarii. 1. « Ut frequens et quotidiana Communio 183 maiori prudentia fiat ubcriorique merito augeatur, oportet, ut Confes­ sarii consilium intercedat » (n. 5). Itaque confessarius, maxime si inter­ rogetur, gaudet iure iudicandi de statu et dispositione poenitentis; immo omnino convenit eius consilium peti. Dixi convenit, quia disputatur, num vox « oportet » in casu veram obligationem involvat. Satis probabiliter negatur, atque consilium confessarii tantum declaratur necessarium, ’. 20 Dec. 1905. ■----- :. Instruet, ad Episc. Borussiae, 8 Dec. 1906. - 138- quatcnus illud petendo maiori cum prudentia proceditur, maiusque meri­ tum potest sperari. Verbo: vox oportet probabiliter solum significat necessitatem maioris prudentiae maiorisque meriti. Adhaec Confessarius non concedit licentiam quotidie communicandi, sed solum declarat, re­ quisita ad licentiam adesse ; licentia ipsa seu ius ab Ecclesia vel a Christo confertur. — Denique poenitens, qui de dispositione requisita certus est, non tenetur acquiescere confessario avertenti eum a communione quo­ tidiana, sed iure sibi concesso uti potest. At haec mere theoretica sunt. 2. < Caveant tamen Confessarii, ne a frequenti seu quotidiana Com­ munione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat > (n. 5). Queer. num usus quotidianae communionis tandem interdici possit ei qui permanenter sine ulla emendatione in venialia reincidit. Rcsp Alii negant, quia ex num. 30 decreti sufficit, « ut frequenti et quotidiana communione utentes... culpis mortalibus vacent, cum proposito se nunquam in posterum peccaturos, » utique graviter. — Alii affirmant, quia ipsum decretum n. 3) edicit, fieri non posse, < quin quotidie communicantes a peccatis etiam venia­ libus ab corumque effectu sensim se expediant. > Ergo defectus permanens emen­ dationis est signum defectus rectae intentionis in praeterito, atque vehemens praeiudicium ingerit pro futuro,1 nisi specialia adiuncta seu signa dictum praciudicium auferant. Hinc usus quotidianae communionis tandem interdicendus est, nisi nunc spes sit fore, ut poenitens cum recta intentione accessurus sit. Ad argu­ mentum adversariorum respondent, verba ex num. 30 decreti opposita solum res­ picere statum gratiae requisitum, nullatenus vero excludere obligationem afferendi in accedendo ad S. Communionem rectam intentionem. Qui huic sententiae ad­ haeret, caveat tamen, ne praepropere cam in praxim deducat ; praeterea pocnitcntem ad maiorem fervorem exstimulet, et ubi primum fundata spes rectae inten­ tionis afferendae adest, ab avertendo eum a communione quotidiana desistat. 184 III. Officium aliorum. 1. Excitentur fideles ut frequenter, etiam quotidie pane Eucharistico reficiantur ad normas in decretis Apostolicae Sedis traditas; utque Missae adstantes non solum spirituali affectu, sed sacramentali etiam sanctissimae Eucharistiae perceptione, rite dispositi, communicent (can. 863). Idem parochis, confessariis et concionatoribus inculcat Decr. cit. n. 6. Adde responsum S. C. C.3 quo declaratur « Sacrae Communionis frequentiam commendari iuxta arti­ culum primum Decreti etiam pueris, qui ad sacram mensam... semel admissi ab eius frequenti participatione prohiberi non debent, sed potius eos ad id exhortari ; reprobata praxi contraria alicubi vigente. » ‘. Hoc tamen argumentum aliquatenus debilitatur respondendo, verba allata, quae non censentur pertinere ad partem doctrinalem, non esse nimis urgenda.----:. 15 Sept. 1906 (Mon. Eccl. t. 18, p. 346). — 139 — 2. Quam maxime quoque (communio frequens et quotidiana) promo­ veatur in clericorum seminariis, quorum alumni altaris inhiant servitio; item in aliis Christianis omne genus ephebeis1 (Decr. cit. n. 7). Supe­ riores (religiosi) suos inter subditos promoveant frequentem, etiam quo­ tidianam, sanctissimi Corporis Christi receptionem; frequens autem, im­ mo etiam quotidianus accessus ad sanctissimam Eucharistiam religiosis rite dispositis libere pateat (can. 595, § 2). Quoad religiosos praeterea advertas : a) Si quae sint religiones votorum sive sollemnium sive simplicium, quarum in regulis aut constitutionibus vel etiam calendariis communiones aliquibus diebus affixae aut iussae reperiantur, hae normae vim dumtaxat dircctivam habent (can. 595, § 4). b) Si autem post ultimam sacramentalem confessionem religiosus communitati gravi scandalo fuerit aut gravem et externam culpam patraverit, donec ad poeni­ tentiae sacramentum denuo accesserit, Superior potest eum, ne ad sacram com­ munionem accedat, prohibere (can. 595, § 3). Verba scandalum, et gravis et externa culpa nunc saltem sensu theologico sumenda sunt. Prohibitio corruit, ubi primum subditus confessus est. Nota. Lex praelegendi quotannis in domibus religiosis Decretum Sacra Tridentina Synodus, iam non viget (cfr. can. 6, 6°). IV. Commendant communionem quotidianam omnibus: i° Deside- 185 rium Christi et Ecclesiae, ut uberius exponitur in parte priori Decreti citati; 2° finis et fructus communionis; quocirca advertas, finem eius in eo potissimum esse, « ut Christi fideles, per Sacramentum Deo coniuncti, robur inde capiant ad compescendam libidinem, ad leves culpas, quae quotidie occurrunt abluendas, et ad graviora peccata, quibus hu­ mana fragilitas est obnoxia, praecavenda, non autem praecipue, ut Do­ mini honori, ac venerationi consulatur, nec ut sumentibus id quasi mer­ ces aut praemium sit suarum virtutum » (Dccr. cit.). Coroll. Improbari debet praxis suadendi sive fidelibus, sive alicuius communitati membris, ut singulis hebdomadis una alterove die a communione abstineant. Haec enim praxis nequit componi cum decreto citato aliisque documentis ecclesiasticis, quae exhortantur ad communionem quotidianam in praxim ducendam et promo­ vendam, atque prohibent confessarium, « ne a frequenti seu quotidiana Commu­ nione quemquam avertant, qui in statu gratiae reperiatur et recta mente accedat > (n. 5). Neque suadendum membris communitatis, ut occasione exercitiorum spiri­ tualium a communione quotidiana abstineant . *. Nomine ephebeorum comprehenduntur « omnia pia instituta, in quibus etiam pueri (vel puellae) instruantur atque educentur > (Acta S. Sedis t. XXI, p. 506). — 140 — CAPUT II. De dispositione corporis. 186 Dispositio corporis comprehendit munditiam corporis, decentiam ha­ bitus et ieiunium naturale. Quoad munditiam corporis sufficit notare haec: 1. Sordes corpori adhaerentes et apparentes ante susceptionem Eu­ charistiae abluantur. 2. Maculae corpori inhaerentes passim non attenduntur, nisi sint appa­ rentes, notabiles et delebiles. Si spes sit, fore ut brevi auferantur, et communio commode diferri possit, decet eam differre. Attamen sacer­ dos infectus morbo, horrorem afferente, non celebret in publico; secreto celebrare potest (S. Alf. VI, 275). Quoad decentiam habitus advertas, eam multum pendere a consuetu­ dine locorum et conditione personarum. Ceterum: 1. Quoad fieri possit non accedatur vestibus laceratis et sordidis. 2. Mulieres evitent superfluum ornatum et maxime habitum immo­ destum vel indecentem. Quae nimis immodeste accederet, a communione foret arcenda; at maxima cum prudentia procedatur. 3. Decet, milites armis depositis accedere. 4. « Si Sacerdotibus, vel aliis ex clero danda sit Communio, iis ad gradus Altaris genuflexis praebeatur, vel si commode fieri potest, intra sepimentum Altaris sint a laicis distincti. Sacerdotes vero cum stola com­ municent. » 1 Diaconi cum stola transversa super cottam, si privatim ad sacram communionem accedant.1 Qui secus agerent, venialiter pecca­ rent (S. Alf. VI, 275-276). Quoad ieiunium naturale plura notanda sunt: 187 I. Exsistentia praecepti. Praeceptum ieiunii naturalis olim consue­ tudine introductum et pluribus conciliis confirmatum, ’ hisce can. 858, § 1, stabilitum est: « Qui a media nocte ieiunium naturale non servave­ rit, nequit ad sanctissimam Eucharistiam admitti, nisi mortis urgeat periculum, aut necessitas impediendi irreverentiam in sacramentum. » Est autem praeceptum solius iuris ecclesiastici (S. Alf. VI, 278). 188 II. Obiectum praecepti consistit in eo quod communicans a media nocte nihil, quod est digeribile et ab extrinseco provenit, in stomachum *. Rit. Rom. tit. IV, cap. 2, n. 4. ----- ’. C. S. R. 4 Iui. 1879, n. 3499 ad II. -----1 Cone Hippon. art. 393, can. 28; Cone. Trull, can. 29; Cone. Constantiense, art 1415, scss. 13· — 141 aliudve organum ciborum decoctioni inserviens traiecerit, ibique reti nuerit. Itaque ut ieiunium naturale laesum sit, requiritur: 1. Ut aliquid sumatur post mediam noctem. Porro: a) Media nox ex can. 33 § 1 computari potest secundum i° tempus usuale; 2° tempus locale, tam verum quam medium ; 30 tempus legale, tam regionale quam aliud extraordinarium (t. I, n. 167). b) Media nox sumi debet physice, non moraliter; hora autem com­ pleta passim primo ictu horologii (S. Alf. VI, 282), subinde ultimo ictu indicatur. Hic quaeri solet, quid facere possit, qui inter comedendum vel bibendum pri­ mum ictum horologii audiat, scilicet num possit quis communicare, etiamsi non exspuat, quod in ore habeat. Plures rccentiores affirmant, quia, inquiunt, Ecclesia non censetur ad talem rusticitatem obligare. Sed Ecclesia non obligat ad eam, etiamsi praecipiat : « Si absorbueris, non licet tibi communicare. » Hinc si, specta­ tis adiunctis, nequeas sine rusticitate exspuere, absorbeas, et a communione absti­ neas. Ita theoretice ; nam practice vix constabit de ieiunio laeso, quia vix deerunt horologia probata, quae aliquanto serius indicant mediam noctem, quaeque sequi fas est (S. Alf. 1. c.). Quid, si quis ab uno loco transit in alium, in quo viget tempus differens; v. g. aliquis Traiecti ad Mosam hora 11% manducat, dcin proficiscitur Aquisgranum ibique communicat, quamvis hora nl/2 Traiecti ad Mosam sit hora 12% Aquisgrani. Puto, cum illicite agere, quia tempus ieiunii computandum videtur in ordine ad tempus, quo communio sumitur ; tempus autem communionis computari debet secundum tempus loci in quo quis communicat. 2. Ut aliquid sumatur, quod ab externo provenit. Hinc ieiunio non obstat deglutitio sive salivae, sive sanguinis e gingivis, sive humoris ex pustula, quae in ore exsistit, defluentis ; neque pelliculae labiorum, haec enim pertinent ad interiora oris, quorum extrema et incurvatio sunt. Secus, si quis v. g. sugit sanguinem e vulnere digiti, vel lacrymas ex oculis manantes. Attamen non requiritur, ut aliquid post mediam noctem ab externo in os immittatur, sed sufficit, ut post mediam noctem absor­ beatur. Hinc laeditur ieiunium, si quis noctu immittit saccharum in os, post mediam noctem — utut partim — liquandum et deglutiendum (S. Alf. VI, 279). 3 .Ut aliquid sumatur quod habet rationem cibi vel potus. Huc certo non pertinet quod non est digeribile (S. Alf. VI, 281). Neque huc perti­ nere videtur, quod solum aliquatenus in stomacho alterari potest, et secundum communem aestimationem non habet rationem cibi, ut ungues. Ceterum non « refert, inquit S. Thomas (p. 3, q. 80, a. 8, n. 4), utrum aliquid nutriat vel non nutriat;» nec quidquam refert, rem sumi per — 142 — modum medicinae.1 Quibus omnibus attentis, non laedunt ieiunium — quamvis quaedam ex enumerandis secundum chemicos non excludantur a qualibet in stomacho alteratione — vitrum, capillus, sericum, lana, linum, metalli lapillus, ossicula fructuum omnino depurata, lignum, palea, ungues. Laedunt illud ossa, cera, creta, metalli pulvis, sericum artificiale. 4. Ut sumplum non in ore retineatur, sed in stomachum transmittatur. Si res sumpta non traicitur in stomachum, neque habetur manducatio vel potatio, neque — ut ponimus — nutritio. Perinde est autem, utrum cibus vel potus modo naturali an artificiali (n. 171) in stomachum intro­ ducatur. Spectata hac conditione, non tenetur — nisi forte ratione peri­ culi — abstinere a communione, qui cibum sumptum integrum evomit,2 vel ope canalis stomachum lavat, atque aquam reicit ; abstineatur tamen ab usu canalis olei uncti, quia aliquid olei vix non remanebit. Praeterea videtur laedere ieiunium, qui clysterio nutritur, quia, etsi cibi non reci­ piantur in stomacho, tamen nutritio locum habet, ita ut Christus iam non sit primus communicantium cibus. S. Off.’ quidem respondit, cum sa­ cerdos peteret facultatem ita procedendi : « supplicandum S. S.m0 pro gratia, iuxta preces;» quae gratia postea a S. Pontifice concessa est. Sed videtur dispensatio potius quam declaratio. 189 III. Ulterior determinatio obiecti. Ne lex ecclesiastica pharisaicam superstitionem redoleat, admittuntur quaedam — ut ita dicam — excep­ tiones. Nimirum non laedit ieiunium : 1. Qui casu déglutit reliquias ciborum dentibus inhaerentes; constat ex Miss. Rom. ‘ Idem satis probabiliter dicitur de eo, qui voluntarie ita agit (S. Alf. VI, 279). ’ 2. Qui casu aut voluntarie haurit fumum ciborum, tabaci, turis etc. (S. Alf. VI, 280, dub. 2); item qui utitur medicamento, quod medicinam, forma vaporis inducta, in bronchias immittit. 3. Qui casu aut voluntarie déglutit minimam quantitatem omnino cum saliva comunctam, puta aquae, postquam quis os lavit et aquam exspuit, vel succi minimaeve particulae tabaci, quae inseparabiliter sali­ vae immixta remanet, quum quis dentibus conterit tabacum et phlegmata exspuit. Eiusmodi tamen masticatio ob irreverentiam sub levi prohibetur, nisi iusta causa subsit (S. Alf. VI, 280, dub. 30). ' Miss. Rom. Dc defeci tit, IX, n. I.----- Sed haec mere thcorctica sunt, quia non satis constabit, omnia evomita esse. ----- *. 23 April. 1890. ----- *. De defect. tit IX η. 3 ----- Miss. Rom. 1. c. ita dicit: < Si reliquiae cibi manentes in ore transglutiantur, non impediunt communionem, cum non transglutiantur per modum abi, sed per modum salivae ». — M3 — 4- Qui casu déglutit quantitatem satis parvam, puta muscam, pulve­ rem, nivem, pluviam, guttulam sanguinis e naso defluentem (S. Alt. 280, dub. i°). Quod traiectio in stomachum mere advertitur, id non impedit communionem. 5. Qui utitur tabaco nasali, et casu aliquid in stomachum traicit (S. Alf. 280, dub. i°). Ceterum suadendum, ut usus tabaci tam nasalis quam fumigationis ante communionem omittatur, quamvis non prohibeatur. Ratio omnium est, quia lex humano modo est sumenda, ne, ut innui­ mus, pharisaicam superstitionem redoleat. Accedit quod secus continuis anxietatibus ansam praeberet. 6. Denique aliquando ex dispositione Liturgiae habetur exceptio, sci­ licet si adultus baptizatur « sale, ita S. C. de Prop. Fid.1 a catechumenis in collatione Baptismi praegustato, etsi ieiunium frangere videatur, adhuc tamen nullum dubium est, quin ad sacram Communionem, suscepto Baptismate, admitti possint (adulti), imo vero debeant. > Denique lex non respicit casum, quo licite communicanti traditur ablutio vel una cum hostia parum aquae vel vini, quamvis ante sacram speciem aliquid deglutiatur (S. Alf. VI, 288). Coroll. I. Qui dubitat, num ieiunium laeserit — a. v. num aliquid sumpserit, num illud sumpserit post mediam noctem, num id quod sumpserit ieiunio obstet — potest communicare, quia in dubio facti fundantis legem melior est conditio libertatis. Atqui in omnibus casibus allatis factum fundans legem dubium est (S. Alf. VI, 282; I 38, 39)· Coroll. II. Qui nocte ignorat, quota hora sit, et, hora non inquisita, manducat cum intentione postea communicandi, peccat, quia temerarie admittit periculum legis laedendae. Post factum tamen, si veritas iam inquiri nequeat, licet ei, positis ponendis, communicare. IV. Gravitas praecepti. Praeceptum grave est ex toto genere suo, 190 tam quoad tempus quam quoad rem sumendam. Patet tam ex omnium auctorum consensu, quam ex finibus praecepti. < Unus finis est mysticus, scilicet ut significetur, Christum esse primum hominis cibum. Alii fines sunt, ut communicantes magis ad devotionem disponantur, atque evitetur omne periculum, ne sacramentum evomatur ; quod quidem periculum quandoque ex inordinato usu cibi vel potus oritur. Dicti autem fines non satis certo obtinentur, nisi omnis usus cibi vel potus ante communionem absolute prohi­ beatur » (S. Thomas, p. 3, q. 8o, a. 8; S. Alf. VI, 278). V. Causae, ob quas licet non ieiunum communicare, sunt: 191 i. Periculum mortis urgens (can. 858, 1), scilicet tale, ut communio dari possit per modum Viatici; quod expositum est n. 158. Periculum ‘. 13 Fcbr. 1906. — M4 — mortis autem a lege ieiunii eximit, etiamsi quis eam sine incommodo servare posset; siquidem canon cit. absolute loquitur. Idque valet quoad omnes, tam quoad eos, quibus periculum mortis ab extrinseoo — puta ex instanti proelio, ex sententia iudicis — imminet, quam quoad graviter aegrotantes; canon enim non distinguit. Coroll. I. Infirmus in periculo constitutus, quamdiu periculum perdurat, toties quoties seu quotidie, non ieiunus communicare potest, idque etiamsi sanus raro communicare consuevisset. Ratio est, quia constitutus in periculo mortis absolute a lege eximitur (S. Alf. VI, 285; cfr. can. 864, § 3). Coroll. II. Sicuti licet in periculo constituto communicare non ieiuno, ita etiam sacerdos potest non ieiunus celebrare ad dandum sibi Viaticum, quia non plus est celebrare quam communicare. Idem satis probabiliter licet ad dandum Viaticum alteri, quia ex praecepto divino, cui cedat ecclesiasticum, tenetur sumere viaticum ; sed casus parum practicus est, quia Eucharistia asservari solet (S. Alf. VI, 286). 2. Infirmitas diuturna. Infirmi tamen qui tam a mense decumbunt sine certa spe ut cito convalescant, de prudenti confessarii consilio sanctissi­ mam Eucharistiam sumere possunt semel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per modum potus antea sumpserint (can. 858, § 2).1 Quoad huius canonis interpretationem advertas, in partem benigniorem inclinandum videri, quia agitur de favore eoque universali et per modum derogationis legi — non per modum dispensationis — concesso. Quibus notatis, facultatem concessam paucis explano. Itaque ut quis privilegio gaudeat, requiritur: a) Ut sit infirmus seu ut aliqua aegritudine afficiatur. Sufficit tamen, ut quis sit senio confectus, quia ipsa senectus infirmitas quaedam cense­ tur. b) Ut sit decumbens. Id tamen ita intelligendum, ut privilegium etiam competat infirmis, qui, ut S. C. C.3 respondit, « in lecto decumbere non possunt, aut ex eo aliquibus horis diei surgere possunt. » Idem dicendum videtur de eis, qui morbo chronico laborantes pro diversi morbi condi­ tione modo lecto decumbunt, modo aliquas domesticas operationes pera­ gunt, quin tamen sine notabili incommodo possint exire. Excluduntur autem, qui domesticis curis vacare, atque satis commode exire valent. Etenim vox decumbendi nequit praedictis satis applicari. Dein benignior interpretatio ansam dare potest scandalo et laxiori applicationi ; timen­ dum scii., ne paulatim plures, necessitate praetexta, non ieiuni commu­ nicare velint. c) Ut decumbat a mense. Nequit igitur infirmus privilegio uti, ante­ quam per mensem decubuerit. *. Cfr. Beer. S. C C. 7 Dea 1906. ■ 6 Mart. 1907. — 145 — d) Ut, postquam per mensem decubuerit, absit certa spes i. e. mora­ lis certitudo de convalescentia cito consequenda, puta post tres quatuorve dies. e) Ut procedatur de prudenti consilio confessorii. Attamen petitio consilii atque confessarii approbatio non censentur esse conditio, qua neglecta, infirmus non ieiunus communicando graviter peccaret; immo puto, per se ne obligationem quidem esse petendi consilii, quamvis illud maxime conveniat atque per accidens etiam necessarium esse possit, scii, ut satis constet de conditionibus requisitis. Confessarius tam intra quam extra confessionem consilium dare potest ; nulla enim in conces­ sione privilegii restrictio occurrit. Procedat tamen prudenter, scilicet serio inquirendo, num conditiones requisitae adsint. Ceterum observes: a) Expositis conditionibus impletis, infirmi induito uti possunt, etiamsi ieiunium servare valerent; siquidem canon praeter conditiones expositas nihil exigit. Accedit quod sententia severior anxietatibus an­ sam daret. Possunt autem communicare tam domi quam in ecclesia; attamen posterius a decumbentibus passim fieri non poterit. P) Vi concessionis « sanctissimam Eucharistiam sumere possunt se­ mel aut bis in hebdomada, etsi aliquam medicinam vel aliquid per mo­ dum potus antea sumpserint » (can. 858, § 2). Medicina sumi potest, etiamsi sit solida, cuiusmodi est v. g. pastillus. Requiritur autem, ut materia sumenda directe morbo curando inserviat, ita ut excludantur c’bi solidi ad vires recuperandas usurpati. Praeter medicinam licet aliquid per modum potus sumere. Non tamen requiritur, ut id quod sumatur, habeat rationem potus, sed sufficit, ut sumatur per modum po­ tus, uti cibus liquidus. Itaque applicari potest responsum S. Off.1 quo licet « sumere iusculum, caffeum, lac aut alium cibum liquidum, etsi ei permixta substantia aliqua, ex gr. leves pastilli farinae (semolino). pa­ nis radula tritus (pangratto), ovum dilutum, etc. dummodo mixtio non amittat naturam cibi liquidi. » Addi potest chocolatum, non autem sacharum, chocolatum solidum, ne tunc quidem, quum non deglutiuntur nisi postquam in ore soluta sint ; patet enim, spectandam esse sumptio­ nem, quae ore fit. Praeterea infirmus ante communionem etiam pluries aliquam medicinam vel aliquid per modum potus sumere potest. 'i) Nihil impedit, quominus ille, qui exposito privilegio uti possit et ideo bis in hebdomade non ieiunus communicet, etiam aliis diebus, sus­ cepto onere ieiunii, communionem recipiat. Quacr., num com munio paschalis recipienda a lege ieiunii excuset casu, quo quis secus ea privaretur, ideo quia ex una parte sine gravissimo incommodo ieiunium 7 Sept. 1897. W. Μ. T. Μ. II. »0 — 146 — servare nequit, etiamsi communio valde mane praeberetur, ex altera autem induito, de quo diximus, uti non potest. Porro pluribus illud negandum videtur, quia ca­ non 858, § i edicit, ieiunium servandum esse, nisi mortis urgeat periculum, aut necessitas impediendi irreverentiam in sacramentum. At can. cit. nequit ita urgeri, ut alii casus, v. g. infamia et scandalum vitanda excludantur.1 Num casus noster re vera excludi debeat, thcoreticc mihi dubium est ; sed, posito dubio, practice stari potest pro bono spirituali communicaturi et lege aliquatenus divina commu­ nionis annuae, praetermissa lege ecclesiastica ieiunii naturalis. Praecaveantur ta­ men scandalum et abusus. Praeterea si difficultas evanesceret differendo com­ munionem, dilatio fiat. Denique in casu proposito etiam liceret noctu S. Eucha­ ristiam ministrare (can. 867, § 4). 3. Scandalum i. e. peccatum proximi vitandum, puta si Missa omitti nequit sine periculo iudiciorum temerariorum, obloquiorum : item sine periculo, ne plures cum gravi peccato omittant alii Missae assistere. Advertas autem, solam rationem, quod populus die festivo carcat Missa, non sufficere. Attamen satis probabiliter sufficit, quod moribundus secus viaticum recipere non posset (S. Alf. VI, 286, 287). Scandalo vitando saepe accedit : 4 Infamia vitanda. Haec ratio adest, si sacerdos iam est ad altare, nisi sit notae probitatis (S. Alf. VI, 287); item, si laicus iam assidet scamno communicantium. 5. Irreverentia erga SS. Sacramentum praecavenda (can. 858, § 1), ut si periculum est, ne species pereant vel profanentur. 6. Sacrificium complendum ; quae ratio in triplici casu adesse potest, scilicet: i° Si sacerdos post consecrationem recordetur, se non esse ieiunum, debet prosequi Missam. 2° Si post sumptionem hostiae vel calicis advertat, materiam esse invalidam, debet iterum consecrare et communi­ care. ’ 30 Si sacerdos post consecrationem — etiam solius panis — mo­ riatur vel deficiat, neque ieiunus adsit, sacerdos non ieiunus debet Mis­ sam complere ex eo loco ubi prior desiit. ’ Denique partirn ob unionem moralem cum sacrificio completo, partim ob irreverentiam erga Sacramentum vitandam, licet non ieiuno sumere particulas speciei consecratae, prout n. 274 expositum est. 192 VI. Dispensatio; quae a S. Sede impetrari potest, et conceditur per S. C de dise, sacr., si de saccularibus, per S. C. de Relig., si de religiosis4 agitur. 1’raeteiea Nuntii, Internuntii et Delegati Apostolici possunt con1 Idem ohm dicendum erat dc documentis ecclesiasticis ab adversariis allatis, scii de Cone Const, sess. 13 et Const. Bened. XIV, Quadam de more. 24 Mart. 175(1 * Miss. Rom de defect, tit. Ill, n 5 et tit. IV, n. 5. Miss. Rom. de defect tit X, n. 3. ‘ Ita coetus Card. 7 Dec. 1922 (cfr. A. A. S. 1929. P 39). — 147 — cedere decumbentibus, de quibus can. 858, § 2, ut etiam ante finem mensis semel in hebdomada communicent, non servato ieiunio ad normam can. cit. Idem concedere possunt infirmis non decumbentibus, qui tali morbo laborant, quo iudicio medici ieiunium sine discrimine servare nequeant. Denique facultates S. C. de Prop. Fide Episcopis, Vicariis et Praefectis Apostolicis potestatem tribuunt, « concedendi infirmis decumbentibus, de quibus certa spes non adsit ut cito convalescant, etiam ante finem mensis a quo decumbunt, ut s. communionem sumere possint bis vel ter in heb­ domada, et si agatur de sacerdotibus vel religiosis, etiam cotidie, non servato ieiunio: h. e. etsi aliquam medicinam, vel aliquid per modum potus antea sumpserint. » ’ VI. Epikia etiam in hac materia admittitur, sed difficillime, ita ut 193 vix casus occurrat, in quo ex sola epikia communio a non ieiuno recipi possit. Disputatur, num casus adesset, si neo-sacerdos primitias celebra­ turus ieiunium fregisset, atque ex Missa non celebrata, spectatis adiunctis, gravissima incommoda sequerentur. In casu ratio infamiae evitan­ dae non facile accedet, quia talis potius ridiculus erit quam infamatus. Interdum ratio scandali non penitus deficiet. Advertas tamen « quod scandalum tunc dicitur quando datur occasio detrahendi vel temere iudicandi, non vero quando datur solum occasio admirationis > (S. Alf. VI, 257). if ' · DISSERTATIO 111. De SS. Eucharistia prout sacrificium est. (S. Thom. 2. 2, q. 85 ; q. 86, a. i ; q. 100, a. 2, ad 2 ; p. 3, q. 22 ; q. 79, a. 7, ad 2; q. 82; q. 83; q. 85; q. 86, a. 1 ; q. 100. a. 2, ad 2; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 304-424; Horn. Apost. tr. 15, n. 59-88). I. Notio sacrificii. Sacrificium est oblatio rei sensibilis per aliquam 194 cius immutationem, Deo facta, idque legitime, ad testandum supremum Eius dominium nostramque subiectionem (S. Alf. VI, 304). 1. Ipsa res sensibilis materia remota, oblatio rei sensibilis per aliquam cius immutationem materia proxima sacrificii est. Finis profitendi su­ premum Dei dominium et nostram subiectionem est forma sacrificii, quae scilicet totum actum informat. 2. Aliquam immutationem requiri, omnes admittunt. Disputatur vero, utrum requiratur immutatio in deterius seu destructiva, an in melius, Ver.mkersch, Connu, dc Formulis faciendis, n. 57. — 148 — quatenus scilicet res oblata per eius sacrificationem moraliter perfectior Deoque gratior evadit. 3. Ex eis, qui immutationem destructivam requirunt, alii expostu­ lant immutationem realem, sive physicam, ut in occisione animalis; sive moralem, qua scilicet res ad usum communem inepta fit, ut in effusione olei; alii censent, sufficere immutationem mysticam. 195 II. Divisio sacrificii. Sacrificia distinguuntur: 1. Ratione materiae in victimas seu hostias, oblationes, et libamina» prout offeruntur animale, vel inanimatum solidum, vel inanimatum liqui­ dum. 2. Ratione modi, in cruenta et incruenta. 3. Ratione finis in latreutica, eucharistica, propitiat oria seu expiatoria et inipetratoria, prout principaliter offeruntur in obsequium Dei, vel in gratiarum actionem, vel in remissionem culpae aut poenae, vel ad bona obtinenda (S. Alf. VI, 304). 196 III. Sacrificia Veteris Testamenti praecipua erant: 1. Holocausta, quae principaliter offerebantur in obsequium Dei. In hisce tota res igne consumebatur. 2. Hostiae pacificae, quae maxime offerebantur in gratiarum actionem aut ad obtinenda beneficia. In hisce una pars igne consumebatur, altera cedebat in usum sacerdotum, qui in atrio templi ea vescebantur. 3. Hostiae pro peccato, quae principaliter offerebantur in remissionem culpae vel poenae. In hisce una pars igne consumebatur, altera cedebat in usum sacerdotum, tertia in usum offerentium, qui eam consumebant in signum unionis cum Deo. Porro omnia sacrificia Veteris Testamenti praefigurabant IV. Sacrificium Christi in cruce; quo Christus semetipsum in cruce obtulit, quoque redemptionem generis humani perfecit, i. e. satisfactio­ nem pro peccatis et meritum ad comparandas quasvis gratias ita con­ summavit, ut satisfactio et meritum amplius augeri nequeant secundum illud Apostoli : « Una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. » ‘ Attamen Sacrificium crucis non excludit sacrificium, quo satisfactio et meritum in cruce completa iugitur applicantur, id est: 198 V. Sacrificium Eucharisticum seu Missam; de qua speciatim dicen­ dum. Agemus autem primum de sacrificio Missae in se spectato, deinde de celebratione sacrificii Missae. 197 Hebr. X, 14 — M9 — 9 Pars I. De Sacrificio Missae in se spectato. Sacrificium Missae apte definitur: Sacrificium incruentum novi Tes- 199 tamenti, in quo Christus per sacerdotem seipsum sub speciebus panis et vini Patri suo offert.1 Qua definitione tradita, breviter dicendum primum de exsistentia et essentia, deinde de efficacia et effectibus sacrificii Missae. SECTIO I. De exsistentia et essentia sacrificii Missae. I. Exsistentia sacrificii Missae. In Missa offertur verum et dictum sacrificium; quae propositio est de fide ex hisce Cone. Si quis dixerit, in Missa non offerri Deo verum et proprium cium: aut quod offerri non sit aliud, quam nobis Christum ad candum dari, anathema sit. proprie 200 Trid.3: Sacrifi­ mandu­ II. Essentia sacrificii Missae. Sufficit praecipua, quae huc spectant, 201 paucis notasse : 1. Victima sacrificanda est Christus ut exsistens sub speciebus. Dici­ tur: ; a) Christus; quod Cone. Trid. hisce docet: « In divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente im­ molatur, qui in ara crucis semel seipsum cruente obtulit. » ’ b) Ut exsistens sub speciebus. Missa enim est sacrificium verum atque proprie dictum, ideoque oblatio victimae visibilis, scilicet sacrificium visibile. Atqui Christus non est visibilis nobis, nec visibiliter a nobis sacrificari potest, nisi prout exsistit sub speciebus. Hinc Cone. Trid.: « Dominus noster... in coena novissima, qua nocte tradebatur, ut dilectae sponsae suae Ecclesiae visibile, sicut hominum natura exigit, relinqueret sacrificium,... corpus et sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit, ac sub earundem rerum symbolis Apostolis... eorumque in sacerdotio successoribus ut offerrent praecepit. » ‘ Nota. Panis ct vinum sunt tantum materia, ex qua conficitur victima. Species vero panis ct vini non sunt partes victimae constitutivae seu essentiales, sed sunt conditio sine qua non datur victima. 2. Offerens brincipalis est ipsemet Christus, secundarius est sacerdos.3 Accedunt coofferentes, i. e. Ecclesia seu universus populus fidelis, mi­ nister et adstantes (S. Alf. VI, 307). ‘. Cfr. Cone. Trid. sess. 22, cap. 1. ----- *. Sess. 22, cap. 1. ----cap. 2.----- \ Sess. 22, cap. 2. ------ *. Sess. 22, cap. 2. Sess. 22, — ΐ5θ — 3. Quae sit actio sacrificalis, seu actus constitutivus, seu essentia pro­ frie dicta sacrificii Missae, non una est auctorum sententia. Porro : a) Ad actionem sacrificalem omnium iam sententia pertinet consecra­ tio; et secundum sententiam communiorem consecratio utriusque spe­ ciei. Disputatur, utrum etiam communio ad essentiam pertineat. Qui negant, admittunt, eam esse sacrificii partem integrantem. b) Ex iis, qui censent, essentiam sacrificii Missae sola consecratione constitui, alii actionem sacrificalem formaliter reponunt in consecratione, in quantum Christum ponit in statu decliviori cibi et potus; alii in con­ secratione, in quantum in ea habetur mystica destructio, sive quia verba ex se tendunt ad realem separationem corporis et sanguinis, sive quia species sacramentalem repraesentationem istius separationis exhibent. 9 202 III. Indoles sacrificii Missae. Sacrificium Missae est sacrificium tam absolutum quam relativum ; absolutum, quatenus in se consideratum om­ nia elementa veri sacrificii habet; relativum, quatenus essentialiter res­ pectum dicit ad sacrificium crucis, seu quatenus est essentialiter repraesentativum et commemorativum sacrificii crucis ’ (S. Thom. p. 3. q. 79, a. 7;q. 83, a 1). 203 IV. Convenientia Missae cum Sacrificio crucis et discrepantia ab eo. 1. Utrumque sacrificium convenit quoad substantiam, scilicet quoad victimam et principalem offerentem. Itaque Missa ratione substantiae identificatur cum Sacrificio crucis, ita ut hoc revera iteretur, quoties Missa celebretur. 2. Differunt: a) In eo quod sacrificium crucis erat absolutum, ut dicitur, Missa autem essentialiter etiam relativa est, seu refertur ad sacrificium crucis. b) Ratione offerentis secundarii, scilicet in cruce habebatur solus Offerens principalis, nimirum Christus; in Missa habentur Offerens principalis, scilicet Christus, et secundarius, scilicet sacerdos. c) Ratione modi offerendi, qui erat cruentus in cruce, incruentus est in Missa. d) Ratione finis et effectuum, quatenus Sacrificium crucis satisfactio­ nem et merita perfecit, Missa vero ea nobis applicat. SECTIO II. De efficacia et effectibus sacrificii Missae 204 Per efficaciam sacrificii Missae intelligitur ipsa virtus efficiendi, quam habet ratione rei oblatae et principalis offerentis. Porro patet, eam Cone. Trid. sess. 22, cap. 1. — 151 — esse infinitam. Quodsi quaeratur, utrum ipsi etiam effectus producti in­ finiti sint, distinguendum est. Effectus, qui directe Deum respiciunt, nimirum latreuticus et eucharisticus infiniti sunt, a. v. sacrificium Missae Deo exhibet infinitam seu condignam adorationem, laudem et gratiarum actionem. Effectus autem, qui directe hominem respiciunt, nimirum propitiatorius et impetratorius limitati sunt. Quoad effectus autem Missae ulterius investigabimus, quinam sint huius sacrificii effectus, quo modo producantur, in quanam mensura diversi effectus diversis obveniant, et quid requiratur, ut alicui specialis fructus obtingat. I. Effectus Missae respondent finibus eius. Hinc sicut finis ita etiam 205 effectus quadruplex est, scilicet latreuticus, eucharisticus, propitiatorius et impetratorius, a. v. i° Deo tribuit adorationem et laudem, 2° Deo gratias refert pro beneficiis acceptis, 30 placat divinam iustitiam offen­ sam et remissionem culpae et poenae obtinet, et 40 alia bona spiritualia et temporalia impetrat. Ex dictis effectibus ii qui directe tendunt in utilitatem nostram, scilicet propitiatorius et impetratorius nomine fructuum indicari solent. II. Modus quo effectus producuntur. Effectus Missae intelligi pos- 206 sunt tripliciter produci : i° Ex opere operato et ex opere operantis, prout effectus procedit ratione ipsius sacrificii i. e. ratione victimae oblatae et principalis offe­ rentis, aut ratione operis coofferentium i. e. Ecclesiae, ministri et fide­ lium. 2° Immediate et mediate, prout effectus procedit non mediante effec­ tu intermedio, vel mediante eiusmodi effectu. 30 Infallibiliter et fallibiliter. Porro : 1. Effectus latreuticus et eucharisticus producuntur: a) Ex opero operato, et quidem immediate et infallibiliter. b) Ex opere operantis, et quidem immediate atque i° certo et infalli­ biliter ex opere Ecclesiae coofferentis; 20 utrum necne et in quantum ex opere aliorum coofferentium, id pendet ab eorum dispositione. 2. Effectus propitiatorius et impetratorius producuntur: a) Ex opere operato; praeterea ex opere operantis, scilicet Ecclesiae coofferentis, quae speciali modo Deum movet; item aliorum (sacerdotis et fidelium) coofferentium, qui pro maiori minorive dispositione ad praedictos effectus conferre possunt. b) Immediate producuntur placatio divinae iustitiae, relaxatio poenae temporalis post remissam culpam, gratiae actuales et alia bona spiritualia — 152 — ct temporalia. Mediate producuntur remissio culpae, scilicet mediante gratia poenitentiae; et augmentum gratiae habitualis, scilicet medianti­ bus gratiis actualibus. c) Infallibiliter producitur aliqu-a remissio poenae temporalis post cul­ pam remissam, si Missa offertur pro iustis. Alii fructus producuntur fallibiliter, quia potest aliquid obstare sive ex parte Christi, sive ex parte subiccti obstaculum ponentis. Dici tamen potest, omnes fructus infalli­ biliter produci in actu primo, in quantum impetratio Christi ex se semper exauditur. 207 ΙΙΓ. Mensura, secundum quam effectus obveniunt iis, pro quibus Missa offertur. Praen. I. Hic sermo est de effectibus, qui directe nostram utilitatem respiciunt, a. v. de effectu propitiatorio et impetratorio, qui quidem effectus, uti iam notavimus, fructus dicuntur. Praen. II. Ratione eorum, quibus fructus Missae obveniunt, distingui­ tur triplex fructus, scilicet generalis, specialis seu medius seu ministeria­ lis et specialissimus seu personalis. Generalis est, qui obvenit toti Eccle­ siae; scilicet quum sacerdos semper nomine Christi et Ecclesiae pro tota Ecclesiae offerat, fieri nequit, quin omne sacrificium producat fructum toti Ecclesiae obvenientem. Specialis est, qui obvenit ei vel eis, quibus sacerdos Missam specialiter applicat. Specialissimus est, qui obvenit celebranti. Scilicet fieri non potest, quin digne offerenti etiam ex opere operato peculiaris fructus obtingat. Censent autem communius, sacerdotem eo cedere non posse. Ad hunc fructum refertur ille, qui ad sacrifium conferentibus obvenit (S. Alf. VI, 312, 318). Quibus praeno­ tatis, dico: 1. Mensura, secundum quam fructus generalis distribuitur, diudicanda videtur ex maiori minorive dignitate et sanctitate membrorum Ecclesiae, atque ex commemoratione speciali facta a sacerdote. 2. Mensura fructus specialissimi, quatenus obvenit celebranti, eo maior est, quo perfectior est sacerdotis dispositio et devotio. Quatenus hic fructus obvenit coofferentibus, maior vel minor erit pro ratione cooperationis ad sacrificium, dispositionis et devotionis. Neque hic fruc­ tus minuitur ex maiori numero coofferentium. 3. Mensura fructus specialis hisce determinatur: a) Eo uberior erit, quo perfectior est dispositio eius, pro quo Missa offertur. Quae dispositio quum in indefinitum augeri possit, ideo fruc­ tus specialis (aeque ac generalis et specialissimus) dicitur intensive inde­ finitus. — 153 — b) Disputatur, utrum fructus specialis sit extensive infinitus, a. v. utrum eadem mensura singulis obveniat, sive pro uno sive pro pluribus Missa offeratur. Porro alii simpliciter affirmant. Alii affirmant quoad fructum impel ratorium, negant quoad propitiatorium. Alii simpliciter negant ;1 quibus assentimur. Etenim Ecclesia approbat et commendat praxim celebrandi pro determinata persona. Atqui si sententia adversa­ riorum vera esset, eiusmodi determinatio inutilis foret, quia in ea quoad determinatam personam non refert, utrum celebretur pro una an pro omnibus. Quin etiam omnino praestaret semper pro omnibus celebrare, quia per applicationem determinatae personae ceteri fructu carerent, sine utilitate pro determinata illa persona. IV. Applicatio fructus specialis. Dixi fructus specialis; etenim fruc- 208 tus generalis et specialissimus applicatione non indigent; prior eo ipso quod sacrificium offertur toti Ecclesiae, alter eo ipso quod digne offer­ tur sacerdoti offerenti obvenit. Fructus autem specialis indiget appli­ catione sacerdotis ; hinc de ea dicendum. 1. Notio et divisio applicationis. Applicatio est intentio sacerdotis Missam specialiter offerendi pro aliqua vel pro pluribus causis aut per­ sonis. Applicatio distingui potest duplex, publica et privata. Publica ha­ betur, quum fideles publice monentur de Missa pro tali offerenda, vel quum alicuius nomen orationibus inseritur. Privata, quum nec fideles publice monentur nec nomen orationibus inseritur. 2. Potestas applicandi. Sacerdos potest fructum specialem applicare; quod patet tam ex universali praxi, quam ex proscripta doctrina synodi Pistoriensis.2 Si applicatio positive excluditur, fructus specialis remanet in thesauro Ecclesiae. Si nulli diserte vel si incapaci applicatur, secun­ dum alios fructus manet in Ecclesiae thesauro, secundum alios obvenit ipsi sacerdoti vel iis pro quibus tenetur specialiter offerre, quia censent, sacerdotem ita implicite intendisse (S. Alf. VI, 336). 3. Personae, pro quibus applicatio fieri potest. Integrum est Missam applicare pro quibusvis tum vivis, tum etiam defunctis purgatorii igne admissa expiantibus, salvo praescripto can. 2262, § 2, n. 2. (can. 809). Itaque : a) Quoad vivos Missa pro omnibus applicari potest; attamen i° licet ‘. Quod spectat ad S. Alfonsum, hic in opere morali, n. 312, utramque senten­ tiam probabilem dicit, primam vero sibi videri probabiliorem. At in duobus pos­ terioribus operibus, nempe in opere : In Trident, sess. 22, n. 22, et in opusculo De Missarum stipendiis, cui titulus: De abusibus in acceptandis Missis, n. 26-28, absolute docet secundam sententiam, camque communem vocat ; unde videtur sententiam mutasse (Aertnys-Damen. Theol. Mor. “ II, n. 185). ----Denz.Bannw. n. 1530. — 154 — tantum privatim (ac remoto scandalo) applicare pro excommunicatis; quales externo Ecclesiae iudicio considerantur haeretici et schismatici, non autem infideles. Hinc, si scandalum desit, pro hisce etiam publice applicari potest ;1 a fortiori ab ea non excluduntur catechumeni ; 2° pro excommunicato vitando licet tantum applicare privatim et pro sola eius conversione (can. 2262, § 2, 2°). b) Quoad defunctos, exclusis damnatis, Missa pariter pro omnibus applicari potest; attamen pro exclusis ab ecclesiastica sepultura (can. 1240) licet privatim tantum applicare; hisce enim deneganda sunt tum quaelibet Missa exsequialis, etiam aniversaria, tum alia publica officia funebria (can. 1241). Nota i. Caveat sacerdos, ne quid mali aut erroris aut superstitionis in infidelibus eleemosynam offerentibus subsit. * Nola 2. Etiamsi quis ab Ecclesia ab applicatione excluderetur, posset tamen sacerdos in Memento vivorum privata intentione pro eo orare; item ei applicare fructus, sacerdoti obvenientes ex opere operantis, quatenus hoc sacerdotis est; non autem fructus ex opere operato, vel ex opere operantis, quatenus hoc nomine Ecclesiae fit. Nota 3. .Missae etiam i» honorem Sanctorum offerri seu applicari possunt; pa­ tet ex hisce Cone. Trid.’ «Si quis dixerit, imposturam esse Missas celebrare in honorem Sanctorum et pro illorum intercessione apud Deum obtinenda, sicut Ecclesia intendit, anathema sit. » — Quo sensu seu quo fine id fiat, hisce docet idem Cone. :4 < Et quamvis in honorem et memoriam Sanctorum nonnullas inter­ dum Missas Ecclesia celebrare consueverit, non tamen illis Sacrificium offerri docet, sed Deo soli, qui illos coronavit; unde nec sacerdos dicere solet: Offero tibi Sacrificium, Petre vel Paule; sed Deo de illorum victoriis gratias agens, eorum patrocinia implorat, ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in coelis, quo­ rum memoriam facimus in terris. » 4. Requisita ad applicationem validam sunt: a) Fiat ab ipso celebrante, qui cam nemini, ne Christo quidem, facien­ dam relinquere potest. Scilicet Christus, qui sacerdoti potestatem appli­ candi contulit, censetur eius exercitium soli sacerdoti commisisse. Hinc invalida foret applicatio: Applico Missam ei cui eam applicat Christus. Secus dicendum de applicatione hac: « Applico Missam ei, cui Christo magis placet, ut applicetur » (S. Alf. VI, 334). b) Fiat ante sacrificium quoad essentiam perfectum; hinc secundum alios ante consecrationem sanguinis ; secundum alios ante omnem con­ secrationem. Practice, ut omne periculum frustrationis praecaveatur, 1 S. C de Prop. Fid. 11 Mart. 1S48 (Collect, η. 1028); S. Off. 12 Iui. 1848 (Col­ lect η 1274) :· S. Off. 12 Iui. 1865 (Collect, η. 1274).----- Sess. 22, can. 5. ----- «. Sess. 22, cap. 3. — 155 — ante consecrationem fiat: immo praestat eam facere ante Offertorium vel potius ante Missam, ut tam Offertorium quam ceterae orationes et actiones liturgicac stipendium danti prosint. c) Fiat per intentionem saltem habitualem, i. e. factam et non retrac­ tatam. Habitualis sufficit, quia applicatio fit per modum donationis, quae effectum sortitur, etiamsi tempus vel actus intercedant inter inten­ tionem conceptam et exsecutioni datam (S. Alf. VI, 335). Suadetur tamen, ut applicatio non extendatur ad tempus nimis diuturnum, utque saltem aliquoties, puta initio mensis pro toto mense determinetur. Inten­ tio intcrpretativa, quippe quae vere non exsistat, non sufficit. d) Sit determinata quoad personam vel causam; hinc si quis a quinque personis acceperit stipendium aut quinque stipendia pro diversis defunc­ tis, non sufficit intentio applicandi uni ex quinque, nemine explicite vel implicite determinato. Sufficit tamen determinatio implicita, puta inten­ tio: i° applicandi pro eo, qui stipendium obtulit, vel a celebrante pro hac die in libello assignatus est; 20 applicandi secundum illius mentem, qui stipendium transmisit, modo hic intentionem formaverit ; 30 appli­ candi secundum ordinem, ab alio, puta a superiore vel ab ecclesiae recto­ re constitutum. Non obstat quod celebrans forte ignoret intentionem vel circa earn erret. Pariter sufficit determinatio disiunctiva, ut si quis dicat: < Dico Missam ad intentionem parochi, si quam pro me statuerit, secus ad illam intentionem » (S. Alf. λ7!, 335). Si sacerdos cumulum stipendiorum collegit, neque scit, quo ordine collata fuerint, sufficit intentio celebrandi secundum ordinem, quo de facto fuerunt collata vel accepta, aut —quoad plura stipendia simul pro diversis collata—secundum ordinem quo a conferente destinata sunt, si destinatio locum habuerit; secus pro rata iuris uniuscuiusque numero comprehensi ; quae omnia saltem Deo nota sunt. Item sufficit intentio omnes et singulas Missas applicandi pro rata iuris omnibus, pro quibus data sunt. Scii, cum fructus Missae sit divisibilis, post omnes Missas celebratas quisque suum obtinuit. Si non ipse sacerdos Missas collegit sed ab alio, puta ab Episcopo vel ab adminis­ tratore loci pii, cumulum recepit, per se distributoris est ordinem praestituere; cele­ brantis secundum ordinem praestitutum applicare. Si vero distributor ordinem non praestituit, potest sacerdos celebrare secundum alterutrum ordinem supra ex­ positum (S. Alf. VI, 335). » e) Non fiat sub conditione suspensiva, puta ad intentionem eius, qui prior stipendium oblaturus est. Etenim applicatio ita facta respicit in­ tentionem futuram, ideoque effectus suspensionem involveret. Hinc can. 825, i°: Nunquam licet Missam applicare ad intentionem illius qui appli­ cationem, oblata eleemosyna, petiturus est, sed nondum petiit, et elee- — 156 — mosynam postea datam retinere pro Missa antea applicata. » Id tamen non impedit, quominus Missa celebretur v. g. pro persona defuncta, pro qua praevidetur, Missam petitum iri; et postea si Missa petatur, signi­ ficare, aliquam Missam dictam esse, et stipendium, si petenti placuerit, accipere. Talis applicatio non pendet ab intentione futura, ideoque effec­ tum non suspendit (S. Alf. VI, 337), neque ab intentione applicationem petituri. Ceterum semper valet intentio sub conditione de praeterito vel de praesenti, excepto casu, de quo nunc dicturi sumus. f) Non fiat sub conditione naturaliter non cognoscibili; siquidem Deus, qui res conformiter humano modo agendi disposuit, non censetur sacerdoti contulisse facultatem applicandi dependenter a tali conditione. Hinc invalida videtur applicatio: «Applico Missam pro te, si es prae­ destinatus. > Quid, si quis duas intentiones contrarias elicuerit? Resp. i. Praevalet posterior, si eam prioris intentionis memor conceperit. Rcsp. 2. Si posteriorem conceperit prioris intentionis immemor, pariter praeva­ let posterior, nisi, ut dicendum videtur, priorem ita fecerit, ut voluerit eam prae­ valere, etiamsi cx oblivione aliam eliciturus sit. Ceterum in dubio, utra intentio praevaleat, postea celebretur ad intentionem, quae non praevaluerit, et sic omnia salva sunt. Pars II. De oblatione sacrificii Missae. (S. Thom. 2. 2, q. 100, a. 2, ad 2; 3 q. 82; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 3°7> 313-333; Hom. Apost. tract. 15, n. 59-88). SECTIO I. De persona offerente. 209 I. Minister principalis est Christus Dominus. « Idem, ita Cone Trid. nunc offerens sacerdotum ministerio, qui seipsum tunc in cruce obtu­ lit. » 1 II. Minister secundarius est omnis et solus sacerdos. « Si quis dixerit — ita idem Trid. — illis verbis : Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, a. s. »1 III. Aliquo sensu omnes fideles ministri sacrificii Missae dici possunt, scilicet quatenus aliquid ad sacrificium conferunt; quod quidem praes­ tant in quantum sunt membra Ecclesiae, in cuius nomine sacerdos cele*. Sess. 22, cap. 2. ----- ’. Sess. 22, can. 2. — 157 — brat; in quantum sacrificio astant seseque conformant intentioni minis­ tri principalis ct secundarii, et in quantum causaliter ad sacrificium concurrunt v. g. tribuendo stipendium, vel inserviendo sacerdoti cele­ branti (S. Alf. VI, 307). Coroll. I. Plures sacerdotes possunt quidem simul offerre sacrifificiuin Missae, at illud illicitum est, praeterquam in Missa ordinationis presbyterorum, et in Missa consecrationis Episcoporum secundum Pon­ tificale Romanum (can. 803, n. 20). Coroll. II. Sacerdos extraneus ecclesiae (i. e. non ascriptus ecclesiae), in qua celebrare postulat, admitti potest, prout sequitur : 1. Si exhibet authenticas et adhuc validas litteras commendatitias sui Ordinarii, si sit saecularis, vel sui Superioris, si religiosus, vel Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, si sit ritus orientalis, ad Missae celebrationem admittatur, nisi interim aliquid eum commisisse constet, cur a Missae celebratione repelli debeat (can. 804, § 1). 2. Si iis litteris careat, sed rectori ecclesiae de eius probitate apprime constet, poterit admitti ; si vero rectori sit ignotus, admitti adhuc potest semel vel bis, dummodo, ecclesiastica veste indutus, nihil ex celebratione ab ecclesia in qua litat, quovis titulo, percipiat, et nomen, officium, suamque dioecesim in peculiari libro signet (can. 804, § 2). Dicitur: dummodo ecclesiastica veste indutus, i. e. dummodo extraneus per ves­ tis formam manifestet, se esse sacerdotem. 3. Peculiares hac de re normae, salvis huius canonis praescriptis, ab Ordinario loci datae, servandae sunt ab omnibus, etiam religiosis exemp­ tis, nisi agatur de admittendis ad celebrandum religiosis in ecclesia suae religionis (can. 804, § 3). SECTIO II. De obligatione offerendi. Obligatio offerendi oriri potest ex Ordine suscepto, ex officio, ex praecepto superioris, ex promissione et ex stipendio. Hinc : CAPUT I. De obligatione ratione Ordinis suscepti. I I. Christus Collegio Apostolorum et sacerdotum praeceptum imposuit 210 identidem celebrandi. Est de fide ex Cone. Trid.1 quod edixit : « Si quis dixerit, illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum *. Sess. 22, can. 2. I - 158 - non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, anathema sit. » II. Etiam singuli sacerdotes tenentur identidem celebrare, secundum can. 805: Sacerdotes omnes obligatione tenentur Sacrum litandi pluries per annum ; curet autem Episcopus vel Superior religiosus, ut iidem saltem singulis diebus dominicis aliisque festis de praecepto divinis ope­ rentur. Dicitur pluries per annum, i. e. ter quaterve per annum. Disputatur, utrum obligatio singulorum identidem celebrandi sit iuris divini an ecclesiastici tantum. Porro plerique auctores cum S. Thoma (p. 3, q. 82, a. 10) astruunt ius divinum, quia vera inordinatio videtur esse in eo, quod ordinatus ad tantum Deo honorem tribuendum tantamque hominibus utilitatem praestandam, eiusmodi finem frustrat (S. Alf. VI, 313; Examen Ordin. n. m). III. Qui commode potest celebrare et ob desidiam non celebrat, se­ cundum plures leviter peccat, quia venialis deordinatio habetur in eo, quod ordinatus ad celebrandum negligit tantum Dei et hominum bonum, quod tanta facilitate praestare potest (S. Alf. VI, 359). Ceterum eadem, quae fidelibus communionem quotidianam commendant, sacerdotibus celebrationem quotidianam suadent. CAPUT II. De obligatione ratione officii. Qui curam habent animarum tenentur ex officio aut celebrare aut curare, ut celebretur iis diebus, quibus populus ipsis commissus tenetur sacrum audire. Hinc Cone. Trid.: « Curet Episcopus, ut ii... qui curam animarum habuerint, tam frequenter, ut suo muneri satis faciant, Mis­ sam celebrent » 1 211 I. Fons obligationis est ius seu lex divina, ut diserte docet Cone. Trid.1. Porro Episcopi tenentur iure divino absoluto seu immediato; eos scii. Ipsemet Spiritus S. posuit regere Ecclesiam Dei, ita ut in organismo Ecclesiae deesse nequeant. Muneri autem regendi et pascendi annexa est obligatio applicandi. Parochi tenentur iure divino hypothetico seu mediato, scii, in hypothesi quod a S. Pontifice vel ab Episcopis in partem sollicitudinis pastoralis seu ad partem gregis regendam vocantur. Ita ex Constit. Leon. XIII In suprema. Ex hisce etiam explicatur, cur parochi facilius quam Episcopi aliquam obligationis moderationem obti­ neant (S. Alf. VI, 324, qu. 2°). 1 Scss 23. cap. 14 de reform 1882. — ’. Sess. 23, cap. 1 de reform. ----- ’. 10 lun. — 159 — II. Subiectum et obiectum obligationis, i. Episcopi debent, post 212 captam sedis possessionem, omni exiguitatis redituum excusatione aut alia quavis exceptione remota, omnibus dominicis aliisque festis diebus de praecepto etiam suppressis, Missam pro populo sibi commisso appli­ care (can. 339. § i). a) Festi dies, quibus applicatio praecipitur, ex declaratione P. C.1 sumendi sunt secundum catalogum ab Urbano VIII in Constit. Uni­ versa ’ statutum, et a S. C. C. * iterum promulgatum, addito ex Constit. Clem. XI Commissi nobis,4 et vi can. cit. festo Iminac. Concept. B. M. V. Sunt igitur. Natalis Domini, Circumcisionis, Epiphaniae, Paschatis cum duobus diebus subsequentibus, Ascensionis, Pentecostes cum duo­ bus diebus subsequentibus, Trinitatis, Corporis Domini, Inventionis S. Crucis, Purificationis, Annuntiationis, Assumptionis, Nativitatis Beatae Virginis, Immac. Conceptionis, Dedicationis S. Michaelis, Natalis S. loannis Baptistae, SS. Apostolorum omnium, S. Stephani, SS. Innocen­ tium, S. Laurentii, S. Silvestri, S. Joseph, S. Annae, Omnium Sancto­ rum, atque festum unius ex principalioribus patronis in quocumque regno, sive provincia, et alterius pariter principalioris in quacumque civitate, oppido vel pago, ubi hos patronos haberi et venerari contigerit. — Adhaec si alicubi ex concessione S. Sedis festum particulare de praecepto celebratur, in hoc quoque festo obligatio est applicandi pro populo (can. 339, § 1). Disputatur de obligatione in diebus festis, qui antea ex iure particulari de praecepto erant, sed nunc vi Codicis suppressi sunt. Porro obligatio astruenda videtur, tum ob responsum particulare editum, * tum quia can. 466, § i generaliter edicit, festis diebus de praecepto etiam suppres­ sis obligationem persistere. b) Licet Episcopus duas vel plures dioeceses aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam dioecesim, aliam vel alias in administrationem habeat, obligationi tamen satisfacit per celebrationem et applica­ tionem unius Missae pro universo populo sibi commisso (can. 339, § 5). Quoad Episcopos titulares statuit can. 348, § 2: Decet ex caritate, citra tamen obligationem, ut aliquando Missae sacrificium pro sua dioe­ cesi applicent. 2. Vicarius Capitularis eadem ratione ac Episcopus tenetur Missam pro populo applicare (can. 440). 3. Vicarii et Praefecti Apostolici Missae sacrificium pro populis sibi ‘. 17 Febr. 1918, ad II (Λ. A. S. 1918, p. 170). ----- ’. 13 Sept. 1642. ----- '. 28 Dec. 1919 (A. A. S. 1920, p. 42). ----- ‘. 6 Dec. 1708------ ’. Apud II Monit. Eccles 1920, p. 72. — 16ο — commissis applicare debent saltem in sollemnitatibus Nativitatis Domini, Epiphaniae, Paschatis, /Yscensionis, Pentecostes, sanctissimi Corporis Christi, Immaculatae Conceptionis et Assumptionis Beatae Mariae Vir­ ginis, Sancti Joseph eius sponsi, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Omnium Sanctorum (can. 306). 4. Administrator Apostolicus, si permanenter constitutus sit, tenetur applicare uti Episcopus ; si ad tempus datus sit, non tenetur obligatione applicandae Missae pro populo, quae Episcopum gravat (can. 315). 5. Parochi' post captam paroeciae possessionem, tenentur iisdem die­ bus eademque obligatione quibus Episcopi Missam applicare pro populo sibi commisso (can. 466, § 1). Attamen: a) Parochus, qui plures forte paroecias aeque principaliter unitas regat aut, praeter propriam paroeciam, aliam vel alias in administrationem habeat, unam tantum debet Missam pro populis sibi commissis diebus praescriptis applicare (can. 466, § 2). Idem valet de vicario oeconomo, qui tempore vacationis plures paroecias regit.’ Si tamen agitur de festo Patroni loci, parochus qui, praeter paroeciam propriam, alteram aut plures alias in administrationem habeat, tenetur Missam applicare pro populo non tantum in die festo Patroni suae paroeciae, verum etiam in festis Patronorum alterius vel ceterarum paroeciarum, nisi Patroni eodem die iccolcndi occurrant, vel quia idem sit Patronus, vel quia Patronorum festum ex legibus liturgicis eadem dic celebretur.’ b) Ordinarius loci lusta de causa permittere potest ut parochus Missam pro populo alia die applicet ab ea qua iure adstringitur (can. 466, § 3) ; quae permissio etiam habitualiter concedi potest. c) Parochus Missam pro populo applicandam celebret in ecclesia paroeciali, nisi rerum adiuncta Missam alibi celebrandam exigant aut suadeant (can. 466, § 4) ; ut si propter speciale festum in aliquo sacello vel ecclesia succursali, intra limites paroeciae, concursus populi fiat. Pariter qui per alium applicat per se curare debet, ut alius in paroeciali ecclesia celebret. * d) Non praescribitur missa sollemnis vel cantata, sed sufficit privata8 6. Quasi-parochi tenentur iisdem diebus quibus Vicarii et Praefecti Apostolici (sub 3) Missam pro populo sibi commisso applicare (can. 466, § 1). 7. Vicarius oeconomus (vacante paroecia constitutus) tenetur ut pa­ rochus (can. 473, § 1). 213 III. Uberior expositio obiecti obligationis 1. In festo Nativitatis Domini, et si quod festum de praecepto in diem dominicam incidat, satis 1 Quinam veniant nomine parochi et quasi-parochi, vide in tract, de matrim. ---- \ P C. 14 lui. 1922, ad VI (A. A. S. p. 528). ’. S. C. C. 12 Nov. 1927 (A. A S. 1928 p. 84)· S. C. C. 23 Dec. 1872.----- ·. C. S. R. 27 Febr. 1847, n. 2939, ad IV; 22 Iui. 1848, n. 2967. — ι6ι — est ut Missam unam pro populo applicent (can. 339, § 2). Si festum ita transferatur ut in die ad quem non solum fiat officium cum Missa festi translati, sed serventur quoque obligationes audiendi Missam et abstinendi a servilibus, Missa pro populo applicanda est in die ad quem; secus in die a quo (can. 339, § 3). 2. Qui tenetur obligatione applicandi, Missam per se ipse applicare debet (can. 339, § 4, coll. can. 306 et 406, § 1). Attamen legitime absens parochus potest Missam pro populo applicare vel ipse per se in loco in quo degit, vel per sacerdotem qui eius vices gerat in paroecia (can. 466, § 5). — Si quis eodem die urgeatur onere utriusque Missae et pro populo et conventuali, hanc ipse celebret applicetque per se, illam per alium vel per se die sequenti (can. 419, § 2). 3. Parochus legitime absens, si non applicet per se ipse, item legitime impeditus, quominus per se ipse Missam pro populo applicet, statis die­ bus applicet per alium. Legitime impediunt: i° impotentia physica vel moralis; 2° obligatio celebrandi missam conventualem, si parochus simul canonicus est (can. 419, § 2). Non autem impediunt legitime: i° sola consuetudo per alium applicandi ;1 20 consuetudo applicandi modo per se modo per alium, puta per sacellanum, si hic Missam solemnem celebrat ; " 30 praeceptum liturgicum, quod vult, ut Missa pro populo sit conformis officio. Hinc si solemnitas externa alicuius festi transfertur, et in translatione can­ tatur Missa votiva, nequit parochus, ut ipsemet illam Missam votivam celebret, applicationem pro populo sacellano vel alii relinquere; 40 cele­ bratio Missae exsequialis, utut praesente cadavere. * 4. Qui neque per se ipse neque per alium statis diebus applicare potest, quamprimum vel per se ipse vel per alium applicet alia die (can. cit.). 5. Obligatio rcalis i. e. aut applicandi pro populo aut curandi ut pro eo applicetur, gravis est; obligatio applicandi per se, tempore praefixo et, si de parocho agatur, in ecclesia paroeciali gravis est ex genere suo, ita ut graviter peccaret, qui crebro ea negligeret. 6. Qui obligationi non satisfecerit, quam citius pro populo tot applicet Missas, quot omisit (can. 339, § 6, coll. can. 306 et 460, §1). 7. Qui vice parochi Missam pro populo applicat, potest pro illa Missa recipere stipendium ; parochus autem impeditus tenetur suis sumptibus curare, ut pro populo applicetur. . S. C. C. 22 Sept. 1847· ----- ’· S. C. C. 9 April 18S1. ----- ·. S. C C. 26 lan. 1771.* W. M. T. M. n. 11 --- 102 --CAPUT III. De obligatione ratione praecepti vel promissionis. 214 I. Celebratio Missae a superiore competente praecipi potest. Patet ex dictis de obiecto legis et praecepti (t. I, n. 117). II. Applicatio Missae praecipi potest, prout sequitur: 1. 5. Pontifex illud certo potest, quatenus determinat ius divinum, ut si praescribat, ut animarum curam habentes quandoque pro populo celebrent. 2. Superiores religiosi saltem vi potestatis dominativae idem possunt respectu subditorum, modo votum in religione emissum ita intelligatur ;1 iidem possunt in subditos transferre obligationem iustitiae, stipendio recepto annexam (S. Alf. VI, 317, q. 4). 3. Disputatur, num idem possint superiores ecclesiastici, qui sola potestate iurisdictionis gaudeant; item superior religionis vi eiusdem potestatis. S. C. C. in Viglevan.: sententiam affirmantem admittit (cfr. t. I. n. 117). III. Qui gratis promisit Missam, tenetur sub levi, scilicet ex fidelitate, stare promissis, nisi intenderit se obligare sub gravi, vel ex iustitia (S. Alf. VI, 317, qu. 4a ; t. I, n. 864). CAPUT IV. De obligatione ratione stipendii. Articulus I. De stipendio in se spectato. 215 I. Notio et origo. Stipendium est stips, i. e. pecunia vel res pretio aestimabilis, quam aliquis sacerdoti offert, eo sub onere, ut hic fructum specialem Missae ad eius, i. e. offerentis intentionem applicet. Hinc con­ tractus, stipendio acceptato, constitutus naturam induit contractus : do ut facias (cfr. can 1544, § 2). Origo remotissima habetur in oblationibus, quas antiquitus fideles, quum ad sacra peragenda convcmebant, infra ipsam Missam (ad Offertorium) ferebant ad altare, tum in signum communicationis cum ecclesia et participationis ipsius Sa­ crificii, tum etiam ad subveniendum pro necessariis impensis cultus divini et sustentationis cleri (vitam communem ducentis) atque pauperum. Trioribus quidem Ecclesiae saeculis eiusmodi oblationes in pane et vino tantum, dein etiam in frugibus, oleo et incenso fiebant; at iam longe ante sacc VIII mos invaluit, ut loco praedictarum oblationum, aut saltem coniunctim cum cis, 'n stipem S. C. de Relig. 3 Maii, 1914. ----- 8 Maii, 1920 (A. A. S. 1920, p. 536). — 103 — pro sacrificio conferretur pecunia, arcae communi seu gazophylacio ecclesiae des­ tinata. Cessante vero paullatim vita communi clericorum et multiplicatis praesertim Missis privatis singulorum sacerdotum, fideles coeperunt singulis sacerdotibus pro sacrificio sibi speciatim applicando stipem quoque speciatim in pecunia elargiri. — Cuius rei vestigia iam in saeculi VIII * documentis inveniuntur; usus autem uni­ versalis iam in saec. XII descendit.’ II. Divisio. Stipendia dividuntur in manualia, ad instar manualium 216 et fundata. Manualia sunt quae a fidelibus pro Missis offeruntur sive ex propria devotione, veluti ad manum, sive ex obligatione etiam per­ petua a testatore propriis heredibus facta (can. 826, § 1). Posteriora patrimonium alicuius familiae gravant. Ad instar manualium vocantur stipendia Missarum fundatarum, quae applicari non possunt in proprio loco, aut ab iis qui eas applicare deberent secundum tabulas fundationis, et ideo de iure aut Sanctae Sedis induito aliis sacerdotibus tradendae sunt ut iisdem satisfiat (can. 826, § 2). Itaque stipendia Missarum fun­ datarum evadunt ad instar manualium, quum ad alios, qui eis satisfa­ ciant, transmittuntur. Fundata appellantur quae ex fundationum rediti­ bus percipiuntur (can. 826, § 3 ; n. 233). III. Liceitas. Secundum receptum et probatum Ecclesiae morem atque 217 institutum, sacerdoti cuilibet Missam celebranti et applicanti licet elee­ mosynam seu stipendium recipere (can. 824, § 1). Ratio est, quia stipen­ dium non datur et acceptatur per modum pretii, i. e. tanquam res, quacum Missa commutetur — quod foret simoniacum — sed tanquam res, quae eatenus sacerdoti debita est, quatenus iustum est, eum qui aliorum utilitati debeat inservire, ab illis aliis sustentari, secundum haec S. Script. « Dignus est operarius cibo suo, » 2 Quis militat suis stipendiis unquam » ’ (S. Thom. 2. 2, q. 100, a. 2 ; S. Alf. VI, 316, 320, dub. 4). Itaque licet, etiam sacerdoti diviti, stipendium pro Missa accipere; atta­ men parum laudabile foret principaliter ob stipendium celebrare; immo S. Alf. censet, eum qui ita agat non facile excusari a veniali, « cum sit quaedam inordinatio dirigere spiritualia ad temporalia» (VI, 317; III, 55, quaer. 6°). Nota i. Etiam licet, ut docet Bened. XIV,4 acceptare stipendium sacerdotibus cum Episcopo celebrantibus, puta in Missa ordinationis. Pariter fas est neosacerdotibus recipere eleemosynam pro tribus Missis, ipsis ab Episcopo impositis (S. Alf. VI, 829). Nota 2. Qui pluries in die celebrat, si una vice ex titulo iustitiae applicet, prae- ’. Vlaming, Instit. lur. Eccles, n. 349. — 4. De sacr. Miss. 1. Ill, c. 11. ’. Matth. X, 10. ----- *. i. Cor. IX, 7. — 164 — tcrquam in die Nativitatis Domini, pro alia eleemosynam reciperc nequit, excepta aliqua retributione ex titulo extrinseco (can. 824, § 2). Dicitur: 1. lix titulo iustitiae, puta ob stipendium receptum, vel si parochus ex officio pro populo applicet, quo casu igitur parochus pro neutra Missa stipendium recipere potest. Ceterum perinde est, utrum Missa, quae stipendium annexum habeat, primo an secundo loco dicatur. 2. Pro alia eleemosynam recipere nequit. Nihil tamen impedit — modo eleemo­ synam non recipiat — quominus aliam Missam dicat titulo fidelitatis, caritatis; vel etiam iustitiae, modo titulus iustitiae non fundetur in stipendio vel in officio.1 3. Ex titulo extrinseco, puta cantus, Hora vel loci. ’ Nota 3. Ex can. 825 nunquam licet: 1. Missam applicare ad intentionem illius qui applicationem, oblata eleemosyna, petiturus est, sed nondum petiit, et eleemosynam postea datam retinere pro Missa antea applicata (n. 1 ; cfr. n. 208). 2. Eleemosynam recipere pro Missa quae alio titulo debetur et applicatur (n. 2). Alio titulo, sive iustitiae, sive fidelitatis, sive obedientiae etc. Rationes sunt : tum quia in casu qui dedit stipendium probabilius privatur aliquo fructu, ad quem ius habet (n. 207) ; tum quia dans stipendium ex usu recepto censet, pro se solo Missam applicari, sacerdos autem acceptans stipendium tacite ad illud se obligat. 3. Duplicem eleemosynam pro eiusdem Missae applicatione accipere (n. 3; cfr. n. 207). 4. Alteram recipere eleemosynam pro sola celebratione, alteram pro applicatione, nisi certo constet, unam stipem oblatam esse pro celebratione sine applicatione. 218 IV. lustum stipendium. Ordinarii loci est manualem Missarum sti­ pem in sua dioecesi definire per decretum, quantum fieri potest, in dioecesana Synodo latum; nec sacerdoti licet ea maiorem exigere (can. 831. § 1). — Ubi desit Ordinarii decretum, servetur consuetudo dioecesis (can. 831, § 2). — Etiam religiosi, licet exempti, circa stipem manualem stare debent decreto Ordinarii loci aut dioecesis consuetudini (can. 831, § 3). Porro : 1. Maius stipendium quam Ordinarius loci aut dioecesis consuetudo ‘. Cfr. S. C. C. 14 Sept. 1S7S (Collect, η. 1500), ’. Hisœ sublata est prohibitio, S C. C (15 Oct 1915), quae dic 2 Novcmbr. exstabat (P. P C. 13 Dec. 1923, A. A. S. 1924, p. 116). Adhaec Pius IX per Decr. S. C. de Prop. Fid. 15 Oct. 1863 Ordinariis Missionum facultatem tribuit indulgendi, ut, iusta et gravi causa intercedente, sacerdotes sibi subditi etiam pro secunda Missa in eodem die celebranda stipendium percipere possint. Etiam extra terram Missionis interdum talia indulta conceduntur, sed tantum conditionate, sub conditione scii, ut Missae applicentur ad mentem Episcopi, qui eleemosynas accipiet ut eas eroget in causas pias. Si hac causae piae non ulterius indicantur, licet etiam, immo praestat ut Episcopus eas eroget « in favorem Sacer­ dotum pauperum, non exclusis Sacrum iterantibus, quatenus subsidio indigeant. » (Decr. S. C. C. 7 Aug. 1909. A. A. S. I. p. 767-771 ; cfr. praesertim relatio Con­ sultoris decisioni huic praemissa). In casu autem eleemosyna tota Episcopo mittend i est (S. C C. 27 Fcbr 1905 ; N. K. St. p. 134). Ita Aertnys-Damen, t. II, n 202. — 165 — statuerit, exigi nequit. Attamen pinguioribus stipendiis passim proviso non videtur illicitum dicere: «Non possum ipsemet stipendia tua exo­ nerare, nisi tantum tribuas, quantum alii tribuerunt. » ’ Praeterea per se non est prohibitum, quominus requiratur compensatio pro labore vel incommodo extraordinario, puta si petitur Missa cantanda, aut certo tempore vel loco dicenda, aut si iter confici debet (S. Alf. IIT, 55). Coroll. Qui statuto maius stipendium exigit, peccat contra religionem ; ex hac enim virtute lex obligat ; item contra iustitiam, si congruo maius exigat ; non autem simoniae reus est, nisi spirituale vendat, puta maius stipendium exigendo ob indulgentiam altari annexam. 2. Maius stipendium ultro oblatum accipi potest (can. 832); neque Episcopus potest prohibere, quominus maius offeratur.1 3. Pariter minus stipendium accipi potest, nisi loci Ordinarius prohi­ buerit (can. 832). Si prohibitio facta fuerit, non censetur prohibitum, quominus minus stipendium accipiatur, si ratio misericordiae illud pos­ tulet. 4. Si quis pecuniae summam obtulerit pro Missarum applicatione, non indicans earundum numerum, hic supputetur secundum eleemosynam loci in quo oblator morabatur, nisi aliam fuisse eius intentionem legi­ time praesumi debeat (can. 830). Haec etiam testatori applicentur. Articulus II. De acceptatione stipendiorum deque obligatione ex ea oriunda. 1. Acceptatio stipendiorum. 1. Nemini licet tot Missarum onera per 219 se celebrandarum recipere quibus intra annum (intellige : a die susceptae obligationis) satisfacere nequeat (can. 835), sive quia numerus oblatus exsuperat anni dies, sive quia sacerdos iam tot onera suscepit, ut nova intra annum implere non possit. Decretum Ut debita eandem dispositio­ nem continebat, addito: « salva tamen semper contraria offerentium vo­ luntate » ; quae additio cum in Codice omissa sit, libertas magis restricta videtur. Neque tamen nova lex ita accipienda, ut pro illicito habeatur v. g. recipere stipendium pro 12 Missis anniversariis. 2. In ecclesiis in quibus ob fidelium peculiarem devotionem Missa­ rum eleemosynae ita affluunt, ut omnes Missae celebrari ibidem debito tempore nequeant, moneantur fideles, per tabellam in loco patenti et obvio positam, Missas oblatas celebratum iri vel ibidem, cum commode poterit, vel alibi (can. 836). 1 ’. Aertnys-Damen, II, n. 207. ----- ’. S. C. C. 16 lan. 1649· — 166 — Π. Obligatio ex stipiendo oriunda respicit tam celebrationem et applicationem ad intentionem dantis stipendium, quam circumstantias ab eo intentas, et tempus sive ab eo sive ab Ecclesia determinatum. Est autem obligatio iustitiae; neque huic obligationi obstat, quod dans sti­ pendium normas ab Ecclesia quoad tempus statutas ignorat. Sufficit, ut intendat Missam, prout secundum Ecclesiam dicenda est; sacerdos au­ tem acceptando stipendium tacite ad normas ab Ecclesia statutas se obligat. 221 i. Celebratio et applicatio ad intentionem dantis stipendium principa­ liter imponitur; atque quidem ob singula stipendia. Hinc can. 828: « Tot celebrandae et applicandae sunt Missae, quot stipendia etiam exigua data et accepta fuerint. » Porro omissio etiam unius tantum Missae certo gravis est, si materia stipendii respectu dantis est gravis, neque agitur de magno numero Missaium ad eandem intentionem celebrandis. 220 Disputatur 1, num gravis sit omissio unius Missae celebrandae ob stipendium, cuius materia levis est. Plurcs negant, sed cum S. Alfonso (VI, 317, q. 3) et aliis affirmamus. Etenim obligatio debili ex lustitia gravis est, si agitur de re gravi, qualis est Missa. Quod autem ille, qui bono Missae privatur, levi stipendio aliam Missam obtinere potest, id nullatenus impedit, quominus ille, qui teneatur ex iustitia bonum giave praestare, sub gravi ad hoc teneatur. Disputatur 2, num omissio unius Missae gravis sit, si agatur de magno numero Missarum ad eandem intentionem celebrandarum. Sed argumentum supra allatum etiam militare videtur pro sententia, quae docet, omissionem in isto quoque casu gravem esse. Disputatur 3, num qui stipendium leve receperit, teneatur sub gravi illud resti­ tuere casu, quo nec ipse Missam dicere nec curare potest, ut ab alio dicatur ; ad haec enim tenetur. Porro omnino negandum videtur ; siquidem non apparet, obli­ gationem restituendi rem levem, esse gravem. 222 2. Circumstantiae debitae; quocirca primum notetur can. 833 : Prae­ sumitur oblatorem petiisse solam Missae applicationem; si tamen oblator expresse aliquas circumstantias in Missae celebratione servandas deter­ minavit, sacerdos, eleemosynam acceptans, eius voluntati stare debet. Speciatim notentur haec : a) Circumstantia loci. Missae fundatae celebrari debent loco a fun­ datore designato. Grave peccatum foret saepe et sine iusta causa ab hac regula recedere (S. Alt. VI, 329). Attamen beneficiarius non tenetur ipsemet Missas celebrare, nisi fundator illud expresse statuerit (S. Alf VI, 330). Ad haec potest Episcopus, interpretando voluntatem funda­ toris, dispensative permittere, ut Missa ob causam iustam alio loco cele­ bretur (S. Alf. VI, 329). Quoad Missas manuales circumstantia loci sub gravi servari debet, si spectatis adjunctis, locus censeri debet pertinere ad substantiam obii- --- 167 --gationis, ut facile fit, si agitur de Missa nuptiali, exsequiali, vel de Missa celebranda coram imagine miraculosa. Si locus assignatus non pertinet ad obligationis substantiam, eius neglectus levis est, atque ob causam iustam (non praevisam) licitus evadit. b) Circumstantia altaris privilegiati; quocirca advertas: a) Qui tenetur celebrare in altari privilegiato, non satisfacit aliam indulgentiam plenariam defuncto applicando. ’ β) Sacerdos habens privilegium personale altaris privilegiati, satisfa­ cit, licet celebret in altari non privilegiato. ’ 7) Qualitas Missae de Requie, de feria vel de vigilia, item additio Orationis pro defuncto ad valorem indulgentiae iam non requiritur. ’ ύ) Qui circumstantiae altaris privilegiati non satisfecit, tenetur ad compensationem, puta ad aliam indulgentiam plenariam animae defuncti applicandam, quod peragere potest v. g. dicendo orationem En ego etc. (S. Alf. VI, 329). c) Circumstantia qualitatis Missae — puta Missae de Requie vel voti­ vae — si expresse determinatur, ‘ sub veniali servari debet, non autem sub gravi, quia non agitur de substantia, sed solum de accedenti con­ tractus. Quodsi rubricae prohibeant, quominus qualitas Missae servetur, passim ex consensu dantis stipendium praesumpto per aliam Missam satisfit obligationi. Consultius tamen est, ut, si commode fieri possit, alia die Missa petita dicatur.5 Si sacerdos praevideat, Missae qualitatem petitam die assignato servari non posse, offerens praemoneatur. (I) Circumstantia Missarum Gregorianarum secum fert, ut triginta Missae pro eodem defuncto (ab uno vel a pluribus sacerdotibus) celebren­ tur, idque per triginta dies non interruptos. Porro qui voluntarie seriem interrupit, tenetur eam denuo inchoare ; si quis illud involuntarie fecerit, sufficit, ut numerum compleat atque detrimentum aliquo modo compen­ set v. g. applicando indulgentiam plenariam. ‘. S. C. Indulg. 2 Maii, 1852; 24 Iui. 1885 (A. S. S. t. 18, p. 94). ----- ’. S. C. Indulg. 15 Mart. 1852. ’. S. Off. 19 Fcbr. 1913 (A. A. S. 1913, p. 122). ‘. Qualitas Missae expresse determinatur, si petatur Missa DE Requie vel Missa votiva v. g. S. Gerardi ; non autem, si petatur ad certam intentionem. Disputa­ tur, utrum necne satis determinetur, si petatur Missa pro defuncto vel in hono­ rem S. Gerardi, vel pro vivo. Plcrique negant, immo iure censent, passim solam applicationem, nullatenus vero qualitatem Missae intendi. Aliter alii, sed respon­ sum C. S. R. (3 Mart. 1761, n. 2461, ad VII), quo innituntur, quaestionem nostram rite positam non dirimit; siquidem S. Congr. respondit; «Diebus quibus dici pos­ sunt Missae votivae privatae vel defunctorum, Sacerdos ad illas obligatus, ratione fundationis vel accepti manualis stipendii, propriae obligationi non satisfacit dicen­ do Missam de dic occurrente; expressa enim voluntas testatorum vel postulan­ tium, dummodo sit rationabilis, debet adimpleri. > Sed quaerimus, quando ad qualitatem Missae obligatus sit. ----- \ Cfr. S. R. C. 30 lun. 1896, n. 3922. Decr. Gen. § IV. n. 3; 13 lun. 1899. ”· 4031. ad IV. — 168 — 3. Tempus debitum. Missae fundatae et ad instar manualium celebrari debent die et hora a tundatore designatis. Grave peccatum foret saepe et sine iusta causa ab hac regula recedere (S. Alf. VI, 329). Potest tamen Episcopus, interpretando voluntatem fundatoris, dispensative per­ mittere, ut Missa ob causam iustam alio die vel hora celebretur (S. Alf. VI, 329). ' Quoad Missas manuales haec accipe: a) Si oblator tempus expresse assignaverit, Missae eo omnino tempore sunt celebrandae (can. 834, § 1). Dilatio diuturna grave peccatum est; item levis, si talis est, ut Missa pro instanti necessitate petita, tempestive non dicatur, secundum dicenda sub c. b) Si oblator tempus expresse arbitrio sacerdotis reliquerit, sacerdos poterit tempore quo sibi magis placuerit, eas celebrare, firmo praescripto can. 835 (can. 834, § 3); quem canonem conferas n. 2JQ. c) Si oblator nullum tempus pro Missarum manualium celebratione expresse assignaverit: a) Missae pro urgenti causa oblatae quamprimum tempore utili sunt celebrandae (can. 834, § 2, i°). Temporis utilis neglectus graviter illicitus est, atque obligationem restitutionis stipendii secumfert. β) In aliis casibus Missae sunt celebrandae intra modicum tempus pro maiore vel minore Missarum numero (can. 834, § 2, 20) ; qua in causa pro norma assumi potest Decretum Ut debita quod statuebat, « utile tempus ad manualium Missarum obligationes implendas esse mensem pro Missa una, semestre pro centum Missis, et aliud longius vel brevius temporis spatium plus minusve, iuxta maiorem vel minerem numerum Missarum » n. 2). ’ Praeterea S. C. C.2 respondit, terminos praescriptos intelligendos esse seorsim quoad quemlibet, qui stipendium offert, non cumulative quoad omnes, qui offerunt. Ceterum dilatio iusto maior, qualis (vi iuris naturae) videtur ea, quae tempus supra assigna­ tum egreditur, graviter vel leviter est illicita, prout notabilis vel levis est. Porro dilatio mense amplior ultra tempus legitimum, immo etiam 223 ‘. Quoad numeros intermedios S. C. C. 27 Febr. 1905 respondit : « rem relinqui discreto iudicio et conscientiae sacerdotum juxta decretum et regulas a probatis doctoribus traditas.» Hinc statui possunt: 2 menses pro 20 Missis. < 40 < 3 < < 60 < 4 < 80 < < 5 < IOO < 6 12 < < 200 < Praeterea ulterior dilatio a S. Sede concedi potest. 27 Febr. 1905, ad XI. — 169 — minor, si de recenter defunctis agitur, notabilis videtur. ' Denique aequum est, aliquem numerum ex Missis pro recenter defunctis quantocius cele­ brari (S. Alf. VI, 317, qu. 2). III. Cessatio obligationis. Licet sine culpa illius qui onere celebrandi 224 gravatur, Missarum eleemosynae iam perceptae perierint, obligatio non cessat (can. 829). Ratio patet; etenim quod sacerdos re sua, i. e. stipendio recepto privatur, id alium non privat iure, per traditionem stipendii recepto et perfecto, ut ad eius intentionem Missa applicetur. Potest ta­ men qui eleemosynam v. g. amisit, curare, ut alius pro minore stipendio Missam celebret. Articulus III. De distributione et transmissione Missarum. I. Quatenus quis debeat vel possit Missas distribuere aut transmittere, 225 ex hisce eruas : 1. Qui Missas per alios celebrandas habet, eas quamprimum distri­ buat, firmo praescripto can. 841 ; sed tempus legitimum pro earundem celebratione incipit a die quo sacerdos celebraturus easdem receperit, nisi aliud constet (can. 837). Agitur v. g. de administratore causae piae, de exsecutore testamenti, de herede. Distribuant autem Missas quampri­ mum, ne celebratio nimis differatur. 2. Qui habent Missarum numerum de quibus sibi liceat libere dispo­ nere, possunt eas tribuere sacerdotibus sibi acceptis, dummodo probe sibi constet eos esse omni exceptione maiores vel testimonio proprii Ordinarii commendatos (can. 838). ’ Dicitur sacerdotibus; hinc non licet ei s tradere v. g. bibliopolis etc. Nihil tamen impedit, quominus tradan­ tur sacerdoti, qui eas inter alios sacerdotes distribuat. Tradi autem pos­ sunt eis quoque sacerdotibus, qui in alia dioecesi habitant vel degunt ; siquidem Codex non distinguit atque solum requirit, ut sacerdos sit omni exceptione maior, i. e. vere fidus vel a proprio (i. e. acceptantis utut forte in alia dioecesi habitantis) Ordinario commendatus. Porro dispositio aliquorum Conciliorum Provincialium, quibus vetatur, stipen­ dia sine licentia Ordinarii ad aliam dioecesim mitti, sustinetur tantum — nisi privilegium * accedat — quoad Missas fundatas, vel ad instar manualium, vel manuales datas intuitu causae piae.4 Ex hisce deducas, quid possit in hac re Ordinarius loci. ’. Cfr. S. C. C. 17 lub. 1655. ----Hisce sublatum est decretum S. C C. (22 Maii, 1897, Λ. S. S. t. 40, p. 344), quo sacerdotibus extra dioecesim commorantibus stipendia non poterant transmitti nisi per eorum Ordinarium, aut ipso saltem audito ct annuente. Item sublata videntur decreta, quae prohibebant directam transmis­ sionem Missarum ad sacerdotes orientales. ----- ’. Cuiusmodi Episcopis Hollandiae ad tempus concessum est. ----- «. S. C. C. 19 Febr. 1921. — 170 — 3- Omnes et singuli administratores causarum piarum aut quoquo modo ad Missarum onera implenda obligati, sive ecclesiastici sive laici, sub exitum cuiuslibet anni, Missarum onera quibus nondum fuerit satis­ factum, suis Ordinariis tradant secundum modum ab his definiendum. — Hoc autem tempus ita est accipiendum ut in Missis ad instar manua­ lium obligatio eas deponendi decurrat a fine illius anni intra quem onera impleri debuissent ; in manualibus vero, post annum a die suscepti oneris, salva diversa offerentium voluntate (can. 841, § 1 et 2). Nimirum offe­ rentes manualia possunt concedere, ut Missae plus annum differantur. 226 II. Qui Missas a fidelibus receptas aut quoque modo suae fidei com­ missas aliis celebrandas tradiderint, obligatione tenentur usque dum acceptatae ab eisdem obligationis et recepti stipendii testimonium obti­ nuerint (can. 839). Itaque ius positivum latius sese non extendit ; spectato vero iure naturae, non foret ab obligatione immunis, qui Missam, cuius celebrandae obligationem ipse susceperat, transmitteret, et postea comperiret, celebrationem Missae negligi (cfr. n. 224). 227 III. Qui Missas transmittit, tenetur stipendium transmittere, prout sequitur: i. Qui Missarum stif>cs manuales ad alios transmittit, debet acceptas integre transmittere, nisi aut oblator expresse permittat aliquid retinere, aut certo constet excessum supra taxam dioecesanam datum fuisse intui­ ti personae (can. 840, § 1). Itaque per se celebrans ius habet ad integrum stipendium recipiendum, atque quidem aut in specie sua aut, si sacerdos celebraturus consentiat, in aequivalenti,1 puta in libris ; item (etiam sine consensu celebrantis), si agitur de vicariis in domo parochi degentibus, communis stipendii excessus in victu et servitio ipsis tribui potest. ’ Denique quoad eosdem vicarios sustineri potest consuetudo, ut semper ad intentionem parochi celebrent, qui ipsis concedat victum et servitium, dum ex aerario ecclesiae aut a parocho determinatam pensionem reci­ piunt. ’ Potest qui stipem manualem transmittit, aliquid retinere: i° cum oblator illud expresse permittit; 20 cum certo constat, excessum supra taxam dioecesanam datum fuisse intuiti personae, puta quia ille, cui Missa oblata est, pauper est, vel propinquus, amicus aut etiam parochus offerentis;4 30 si excessus taxae consuetae pertinet ad iura stolae, ut si ’. Decretum Ut débita praescribebat, ut stipendia cx integro et in specie sua traderentur (art o).----- ’. S. C. C. 25 Febr. 1905 in Bredan. ad I (A. S. S t. 38, p 15); 25 Febr. 1910 in Luxcmb. (A. A. S. 1910, p. 203). ‘ S. C. C. in Bredan. ad 111 (A. S. S 1. c.); to lan. in Montcss. (A. A. S. 1920, p. 70). *. Cfr. S. Poenit 6 April., 1742 (Collect, η. 336); S. C. C. 31 lan. 1880. agitur de Missa nuptiali vel exsequiali.’ In ceteris casibus celebraturus ius habet ad integrum stipendium. Nihil vero impedit, quominus ille, omnino sponte iure suo cedendo, stipem vel partem eius transmittenti relinquat. At nunc aeque ac antea illicitum videtur rogare celebraturum, ut stipendium eiusve partem cedat. Nam, spectatis Const. Bened. XIV Quanta cura, ‘ ubi eiusmodi rogatio exsecrabilis abusus dicitur, et can. 827, dubitari debet, num ius antiquum immutatum sit. In dubio’autem a veteri iure non est recedendum (can. 6, 40). 2. In Missis ad instar manualium, nisi obstet mens fundatoris, legi­ time retinetur excessus et satis est remittere solam eleemosynam manua­ lem dioecesis in qua Missa celebratur, si pinguis eleemosyna locum pro parte teneat dotis beneficii aut causae piae (can. 840, § 2). Utrum vero necne conditio apposita locum habeat, eruatur: i° ex ipsis fundationis tabulis, quando expresse testantur, integrum fructum annuum fundatio­ nis tamquam stipendium designatum esse; 2° ex indole beneficii, cui fundatio annexa est; si nempe reditus beneficii omnes vel pro maxima parte hisce stipendiis constant; 30 ex consuetudine, quando pinguiora stipendia semper tamquam pars redituum habita sunt ; et 40 ex declara­ tione authentica Ordinarii.1 Cor. I. Licet alterutrius rogatu permutare intentiones, stipendio inaequali reten- 228 to, si fiat, ut officia permutentur;1 secus si principaliter fiat lucri capiendi causa. : Ratio prioris est, quia omnis turpis quaestus abest. Ratio posterioris, quia quaestus illicitus non videtur abesse; cfr. can. 827 (S. Alf. VI, 322, dub. 4). Cor. II. Qui cx munere curam habet de stipendiis distribuendis moderatam mercedem exigere potest ab iis, quibus Missae distribuuntur (S. Alf. VI, 322, dub. 8°) ; atque generatim, qui Missas transmittit, potest deducere expensas administrationis et translationis. ’ Administratores autem ecclesiarum nequeunt partem stipendii retinere pro expensis altarium, inservientium, luminis, vini, hostiarum etc. nisi ecclesiae inopia premantur.’ (S. Alf. 322, dub. 5). Neque licet ex eleemosynis manualibus, quas fideles celebrioribus Sanctuariis tradere solent, quid­ quam detrahere ut ipsorum decori ct ornamento consulatur.M ‘. Cfr. S. C. C. 25 Iui. 1874 (Collect, n. 1422); n Maii, 1888. :. 30 lun. 1741. ----- *. N. K. Stemmen, 1918, p. 9; Aertnys-Damen, IT, n. 212. *. V. g. missionarius exercitiis spiritualibus vacans, Missam ct intentionem pro hora 6a annun­ tiatam in se suscipit, ut saccllanus satis infirmus senus celebrare possit; atque huic suam intentionem persolvendam tradit, quin de permutandis stipendiis sermo sit.----- '. V. g. aliquis habet Missam pingui stipendio hodie celebrandam. Sed cx inopinato praepeditus, quominus celebret, arcessit alium sacerdotem, eique minus stipendium habenti proponit Missas permutandas, ita scii, ut ipsemet alius sacer­ dotis intentionem postridie persolvendam in se suscipiat. ----- ‘. S. C. C. in Bre­ dan., 25 Febr. 1905, Mens est. ----Const. Innoc. XII, Nui’ER, Ad. VII. ----*. Decretum S. C. C. Ut debita (art. 11). — 172 — Cor. III. Qui indebite partem stipendii retinet, peccat contra strictam justitiam, idcoquc ex eadem virtute ad restitutionem tenetur, prout sequitur : 1. Certo strictam iustitiam laedit exsecutor testamenti, qui retinet partem sum­ mae in Missarum stipendia erogandae. Idem secundum Const. Bened. XIV, Quanta cura, § 1 sq. dicendum de iis, qui stipendia colligunt eo fine, ut Missae alibi, ubi stipendia minora sunt, celebrentur. 2. Disputatur de aliis; at cum S. Alfonso (VI 322, dub. i°) omnino affirmandum videtur. Etenim dominium stipendii non acquiritur nisi secundum intentionem dantis. Atqui intentio dantis ea videtur esse, ut is, qui onus impleat, etiam stipen­ dium recipiat. Obi. Nihil impedit, quominus recipiens stipendium onus per alium impleat. Resp. Cone.; sed ex intentione dantis stipendium, a. v. vi huius contractus, ille alius, qui onus adimplet, videtur recipere ius in stipendium datum. E dictis contra aliquos etiam deducitur, stipendium esse restituendum celebranti, non au­ tem danti eleemosynam (S. Alf. VI, 1. c.). Articulus IV. De abusibus vitandis in stipendiis acceptandis. 229 A stipe Missarum, ita can. 827, quaelibet etiam species negotiationis vel mercaturae omnino arceatur. Quem canonem negligunt: i° qui sua sponte partem stipendii retinent (n. 227) ; 20 qui alios rogant, ut trans­ latis Missis, partem stipendii retinere possint (n. 227) ; 30 bibliopolae vel mercatores, qui stipendia colligunt, eorumque loco sacerdotibus Missas celebraturis libros, periodica, aliasve merces tribuunt,1 sive cum lucro (mercatura) sive sine lucro (species mercaturae). Auctor tamen stipendii loco pecuniae alias res celebraturo offerre potest. Articulus V. De cautelis legis. 1. Invigilatio. Ius et officium advigilandi ut onera Missarum adim­ pleantur, in ecclesiis saecularium pertinet ad loci Ordinarium; in HPreligiosorum ecclesiis, ad eorum Superiores (can. 842). 231 IL Annotatio Missarum. 1. Rectores ecclesiarum aliorumquc piorum locorum sive saecularium sive religiosorum in quibus eleemosynae Mis­ sarum recipi solent, peculiarem habeant librum in quo accurate notent Missarum receptarum numerum, intentionem, eleemosynam, celebratio­ nem (can. 843, § 1). Ordinarii tenentur obligatione singulis saltem annis huiusmodi libros sive per se sive per alios recognoscendi (can. 843, § 2). Ordinarii, i. e. Ordinarii locorum vel Superiores maiores in religionibus clericalibus exemptis (can. 198, § 1). 230 ». Decretum Ut debita S. C. C. 11 Maii, 1904 (art. 8); cfr. S. C. C. 9 Sept 1874; Dccr. Vigilanti studio, 23 Maii, 1893. — 173 — 2. Ordinarii quoque locorum et Superiores religiosi, qui propriis sub­ ditis aliisve Missas celebrandas committunt, quas acceperint Missas cum suis eleemosynis cito in librum per ordinem referant (curentque pro viribus ut quamprimum celebrentur). — Immo omnes sacerdotes sive sacculares sive religiosi debent accurate adnotare quas quisque Missa­ rum intentiones receperit, quibusve satisfecerit (can. 844). Sufficit ta­ men, ut quis Missas per alium annotet. III. Poenae. Qui deliquerint contra praescriptum can. 827, 828, 840, § 1, ab 232 Ordinario pro gravitate culpae puniantur, non exclusa, si res ferat, suspensione aut beneficii vel officii ecclesiastici privatione, vel si de laicis agatur, excom­ municatione (can. 2324). Poenae latae sententiae antea statutae abrogatae sunt. SCHOLION 1 De piis fundationibus. 1. Notio et natura. Nomine piarum fundationum significantur bona 233 temporalia alicui personae morali in Ecclesia quoquo modo data, cum onere in perpetuum vel in diuturnum tempus ex reditibus annuis aliquas Missas celebrandi, vel alias praefinitas functiones ecclesiasticas explendi, aut nonnulla pietatis et caritatis opera peragendi (can. 1544. § 1). Fun­ datio, legitime acceptata, naturam induit contractus synallagmatici : do ut facias (can. 1544, § 2). Nota. Loci Ordinarii (vel, si agitur dc piis fundationibus in ecclesiis etiam paroecialibus religiosorum exemptorum, Superioris maioris) est normas praescribere dc dotis quantitate infra quam pia fundatio admitti nequeat, et de eius fructibus rite distribuendis (can. 1545, coll. 1550). II. Acceptatio fundationis. 1. Ut huiusmodi fundationes a persona 234 morali acceptari possint, requiritur consensus Ordinarii loci (vel, si de religiosis exemptis agatur, Superioris maioris) in scriptis datus, qui eum ne praebeat, antequam legitime compererit personam moralem tum novo oneri suscipiendo, tum antiquis iam susceptis satisfacere posse ; maximeque caveat ut reditus omnino respondeant oneribus adiunctis secundum cuiusque dioecesis morem. — In accceptatione, constitutione et administratione fundationis patronus ecclesiae nullum ius habet (can. 1546). 2. Fundationes, etiam viva voce factae, scripto consignentur. — Alte­ rum tabularum exemplar in Curiae (vel Superioris maioris) archivo, al­ terum in archivo personae moralis, ad quam fundatio spectat, tuto asser­ vetur (can. 1548). Nola i. Pecunia ct bona mobilia, donationis nomine assignata, statim in loco tuto, ab eodem Ordinario (vel Superiore maiore) designando, deponantur ad eum finem — 1/4 — ut eadem pecunia vel bonorum mobilium pretium custodiantur et quamprimum caute et utiliter secundum prudens eiusdem Ordinarii arbitrium, auditis et iis quorum interest et dioecesano administrationis (vel Superioris maioris) Consilio, collocentur in commodum eiusdem fundationis cum expressa et individua men­ tione oneris (can. 1547). Nota 2. Servatis praescriptis can. 1514-1517 et can. 1525, in qualibet ecclesia onerum cx piis fundationibus incumbentium tabella conficiatur, quae apud recto­ rem in loco tuto conservetur (can. 1549, § 1). Pariter praeter librum de quo in can. 843, § i, alter liber retineatur et apud rectorem servetur, in quo singula onera perpetua et temporaria eorumque implementum et eleemosynae adnotentur, ut de iis omnibus exacta ratio Ordinario loci (vel Superiori maiori) reddatur (can. 1549, § 2)· Nota 3. Si agitur de ecclesiis, etiam paroecialibus, religiosorum exemptorum, omnia supra exposita servari debent, ita tamen ut iura et officia assignata exclusive competant Superiori maiori (can. 1550). Sed si sermo est de ecclesiis religiosorum non exemptorum, iura exposita Ordinario loci reservantur, etiamsi paroecia pleno iure domui religiosae unita sit (can. cit. coli, responso P. C.) 1 235 III. Obligatio fundationis, quod ad Missas attinet, est tam celebrandi tot Missas quot statutae sunt, quam implendi alia a fundatore imposita, puta quoad qualitatem Missae, locum, altare, horam etc. (n. 220). Obli­ gatio celebrandi toties, quoties in fundatione exprimitur, gravis est; obli­ gatio ceterorum adiunctorum quanta sit, eruatur ex dictis generatim de obligatione ex stipendio oriunda (n. 222). Adiunctorum neglectus obliga­ tionem aliam Missam celebrandi, vel restituendi stipendium eiusve par­ tem non inducit, nisi sacerdos intuitu maioris incommodi excessum sti­ pendii acceperit; puta si maius stipendium accepit pro Missa cantanda, et non cantavit. Ceterum notes: i. Nisi aliter exprimatur, potest quis aut per se aut per alium onus implere (S. Alf. VI, 330). 2. Si non determinatur, cui Missae applicandae sint, praesumitur obli­ gatio applicandi ipsi fundatori ;3 omniaque salva sunt, si applicatio fiat ad intentionem fundatoris. 3. Si fundator non omnes Missas celebrandas, sed ex eis certum nu­ merum iusserit sibi vel ad suam intentionem celebrari, reliquarum appli­ cationem praesumitur liberam reliquisse (S. Alf. 1. c). 4. Beneficio quandoque annexum est onus sive quotidie celebrandi sive quotidie celebrandi et applicandi. Porro: a) Qui tenetur ipsemet celebrare, potest interdum ex iusta causa omit­ tere Missam ; tenetur tamen per alium supplere, si onus immediate in1 25 IuL 1926, ad IV (A. A. S. 1926, p. 393). ----- \ S. C. C. 18 Mart. 1668; 26 Mart. 1718. — 175 — cumbit ecclesiae, communitati ; secus si immediate beneficiato. Causae iustae interdum omittendi Missam sunt: «) Religio; scilicet beneficiatus potest reverentiae causa secundum alios semel in hebdomade, secundum alios semel in mense a celebrando abstinere. Impedimentum rationabile, ut iter faciendum, exercitia spiritualia peragenda, etc·; huc etiam refertur: 7) Infirmitas. Si haec brevis est, beneficiatus neque per alium supplere tenetur; si diuturnior est, tenetur supplere per alium. Infirmitas autem brevis censetur secundum alios quindenae, secundum alios unius mensis secundum alios duorum mensium ; quae ultima sententia a S. Alfonso pro satis probabili habetur’ (VI. 333). b) Qui tenetur ipsemet celebrare et applicare, potest, aeque ac ille qui tenetur tantum celebrare, interdum ex iusta causa omittere sacrum ; po­ test etiam aliquoties—puta sexies in anno—pro se vel pro aliis offerre, non tamen accipere stipendium.' Si ipsemet non applicat, tenetur, ut dictum est de eo, qui debet quotidie ipsemet celebrare, supplere per alium, si onus immediate ecclesiae etc. impositum est; secus si directe benefi­ ciato. IV. Cessatio vel mutatio obligationis. Causae cessationis assignan- 236 tur reductio, defectus totalis redituum et condonatio. Reductio est con­ cessio minuendi opera v. g- numerum Missarum a pia fundatione statu­ tum. Condonatio est concessio omittendi opera, puta Missas, quae tem­ pore praeterito celebrari debuissent. S. Sedem gaudere facultate condo­ nandi et reducendi Missas, patet ex C. 2, Clem., de religiosis domibus (III, II), et ex praxi Ecclesiae. Ceterum S. Sedes potest damnum fun­ datoribus oriundum compensare, tam supplendo ex thesauro Ecclesiae, quam iniungendo alia opera. Porro: i. Reductio onerum, quae pias fundationes gravant, uni Sedi Apostolicae reservatur, nisi in tabulis fundationis aliud expresse caveatur (can. 1551, § 1); attamen, excepta Missarum reductione, valent haec can. 1517, §2: «Si tamen exsecutio onerum impositorum, ob imminutos reditus aliamve causam, nulla administratorum culpa, impossibilis evaserit, tunc Ordinarius quoque, auditis iis quorum interest, et servata, meliore quo fieri potest modo, fundatoris voluntate, poterit eadem onera aeque imminuere ». Adhaec accidentalis mutatio ad tempus et ob iustam cauDeclarationes S. C. C. 4 lun. 1689 et 17 Nov. 1695 non videntur quaestionem dirimere.----- *. S. C. C. 18 Sept. 1683 (Collect, η. 228).------ *. P. C. 14 Iui 1922 (A. Λ. S. 1922, p. 529)· I — 176 — sain facta, puta translatio Missae ab una hora ad alteram, Episcopi fa­ cultatem videtur non excedere, nisi specialis ratio fuerit certam horam assignandi. « Causae autem ex quibus Sedes Apostolica solet Missas reducere sunt: paucitas sacerdotum, stipendii tenuitas vel augmentum stipendii currentis, extenuatio redituum monasterii, vel maiores expensae neces­ sariae ad victum, etc.; denique si urgeret necessitas fratrum, vel fabricae ecclesiae aut monasterii » (S. Alf. VI, 331). Pro reductione recurratur ad S. C. Cone. Nola 1. Indultum reducendi Missas fundatas non protenditur nec ad alias Missas ex contractu debitas nec ad alia onera piae fundationis. — Indultum vero generale reducendi onera piarum fundationum ita intelligendum est, nisi aliud constet, ut indultarius potius alia onera, quam Missas reducat (can. 1551, § 2 et 3). Nota 2. Consulitur, ut fundator documento fundationis inserat facultatem im­ minuendi Missarum numerum, si reditus aequum stipendium pro singulis Missis non praebeant. 2. Defectus totalis redituum; hisce enim deficientibus, corruit titulus, cui onera innituntur.1 Quod reditus imminuuntur vel alia de causa aequum stipendium non iam constituunt, per se non sufficit, ut onera minuantur; quod sequitur ex dictis supra. Si vero fundator stipendium pro singulis Missis assignavit, vel numerum Missarum non determinavit, numerus utique pro rata minui potest iuxta stipendium pro singulis Missis determinatum vel iuxta taxam dioeceseos. 3. Condonatio onerum 1 Sedi Apostolicae prorsus reservatur. Recurra­ tur autem pro foro externo ad S. C. Cone.; pro foro interno ad S. Poenitentiariam. SCHOLION II. De pluribus Missis eadem die offerendis. 237 I. Excepto die Nativitatis Domini et die Commemorationis omnium fidelium defunctorum, quibus facultas est ter offerendi Eucharisticum Sacrificium, non licet sacerdoti plures in die celebrare Missas, nisi ex apostolico induito aut potestate facta a loci Ordinario (can. 0896, § 1). Notes autem: i. Quoad diem Nativitatis Domini: a) Qui unam tantum Missam dicit, sumat eam, quae horae celebrationis respondet, i. e. in nocte pri­ mam, in aurora secundam, in die tertiam. ' Qui — quod licitum est4 — ’. Cfr. S. C. C. 7 Iui. 1686; 18 Aug. 1705. ----Notes ex can. 1509, 5", onera Missarum ope praescriptionis non exstingui.----- ’. S. R. C. 19 lun. 1875, n. 3354 ; 13 Fcbr. 1892, n. 3767, ad 21. ----- ‘. S. R. C. 19 lun. 1875, n. 3355. — *77 — duas Missas tantum celebrat, si eas separet nec ambas in die dicat, ita procedat, ut Missae horae celebrationis respondeant; si eas non separet et ambas legat in nocte, sumat primam et alteram ; si in aurora vel in die, alteram et tertiam celebret. b) Qui ex induito apostolico quotidie Missam votivam vel defuncto­ rum potest celebrare, etiam die Nativitatis Domini ter eandem Missam dicere potest,1 i. e. vel votivam, vel, uti videtur, unam ex tribus Missis Nativitatis. * 2. Quoad diem Commemorationis omnium fidelium defunctorum: a) Qui tres Missas dicit, debet unam gratis pro omnibus fidelibus de­ functis, alteram gratis ad intentionem S. Pontificis applicare; tertiam pro stipendio celebrare potest. Etiam illicitum est, Missis pro defunctis et ad intentionem S. Pontificis ad aliam diem translatis, in die Comme­ morationis tres Missas pro stipendio dicere. At non refert, quaenam e tribus Missis pro defunctis ad intentionem S. Pontificis, vel pro stipen­ dio celebretur.2 b) Qui unam tantum Missam legit, sumat primam Missam diei, eamque pro stipendio applicare potest. « Eandem (i. e. primam Missam) ad hibeat, qui Missam cum cantu celebraturus sit, facta ei potestate antici­ pandae alterius et tertiae. » 5 Qui duas tantum Missas celebrat, sumat duas priores Missas diei, potestque unam applicare pro stipendio, et tenetur alterutram dicere pro defunctis.4 c) Qui ex induito apostolico quotidie Missam votivam vel defuncto­ rum potest celebrare, etiam die Commemorationis omnium fidelium de­ functorum ter eandem Missam dicere potest. ’ II. Facultatem pluries in die celebrandi impertiri nequit Ordinarius, 238 nisi cum, prudenti ipsius indicio, propter penuriam sacerdotum die festo de praescripto notabilis fidelium pars Missae adstare non possit; non est autem in eius potestate plures quam duas Missas eidem sacerdoti permit­ tere (can. 8o6, § 2). Itaque: 1. Potestas Ordinarii respicit solos dies festos de praecepto, i. e. quibus fideles de facto tenentur audire Missam ; excluduntur igitur dies festi suppressi. * 2. Potestas Ordinarii respicit adiuncta, in quibus, binatione exclusa, notabilis fidelium pars sacrum audire non posset. Casus adest: 1° si paro’. S. R. C. 26 lan. 1920, n. 4356. ----- S. C. C. 15 Oct. 1915, ad 1, 2 et 3. --------S. R. C. n. 4331. ----- *· S. R. C. 28 Fcbr. 1917, n. 4342. ------ ’. S. R. C. 29 lan, 1920, n. 4356. ----- ’. S. C. de Prop. Fid. 28 Sept. 1837. W. Μ. T. Μ. II. « - 1/8 chus habet duas paroecias tam distantes unam ab altera, ut utriusque populus in eandem ecclesiam commode convenire nequeat; nec adest sacerdos, qui in altera paroecia celebret; 2° si parochus habet duos in eadem paroecia populos praedicto modo distantes, nec adest sacerdos, qui alteram Missam celebret; 30 si notabilis parochianorum pars — puta viginti personas1 — nequit convenire ad unam eandemque Missam audiendam, sive ob adiuncta domestica, sive ob ecclesiae angustiam ; nec alius adest sacerdos, qui alteram Missam dicat. Nequit autem Ordi­ narius binationem concedere in favorem eorum, qui in oratoriis suis pri­ vatis praecepto satisfacere velint;1 neque sufficit mera consuetudo,’ nisi centenaria sit et Ordinarius iudicet, eam prudenter submoveri non posse (can. 5). Praeterea cum facultas binandi concessa sit, ut necessi­ tati obveniatur, nequit exerceri, si forte alius adveniat sacerdos, qui alteram Missam dicere possit et velit. Ceterum notes: a) Facultas concessa, ut in determinata ecclesia bis ab eodem celebretur, localis est, ita ut communicetur alteri, qui eius vices gerat. Secus dicendum dc facultate alicui concessa, ut ea ob casum occurrentem modo hic modo illic utatur ; quae facultas personalis est, et alii communicari nequit, nisi addita sit facultas subdelegandi. b) In casu repentinae necessitatis, puta si alter sacerdos subito aegrotat, nec alius arcessiri potest, licentia Episcopi praesumi potest,4 nisi statuta exigant, ut iudicium vicarii foranei intercedat. 239 III. Denique satis probabiliter licet binare, si secus moribundus Via­ tico privaretur· 240 IV. Quoties quis pluries in die celebrat, si unam Missam ex titulo iustiliae applicet, sacerdos, praeterquam in die Nativitatis Domini, pro alia eleemosynam recipere nequit, excepta aliqua retributione ex titulo extrinseco (can. 824, § 2); quae explicata videas n. 217. SECTIO III. Dc servandis in oblatione Missae. Dicendum de dispositione offerentis, de loco, tempore et ritu offe­ rendi. De dispositione offerentis. Sacerdos celebraturus sit ieiunus a media nocte, in statu gratiae, et rite praeparatus. ‘. Cfr. Instr. S. C. de Prop. Fide, ubi dicitur, concessionem satis benigne esse interpretandam. ’. Instr. S. C. de Prop. Fid. 24 Maii, 1870, n. 6 (Collect, n 192 ----Bened. XIV, Const. Declarasti nobis. ----Cfr. Instr. S. C. de Prop. Fid. 24 Maii 1870, n. 13-17 (Collect, n. 792). — 179 — I. Ieiunium naturale. Sacerdoti celebrare non liceat, nisi ieiunio 241 naturali a media nocte servato (can. 808). Quae respiciunt ieiunium natu­ rale, exposita videas n. 187 sq. Adde can. 247, § 5: « Ipsa (i. e. Congre­ gatio S. Off.) una competens est circa ea omnia quae ieiunium eucharisticum pro sacerdotibus Missam celebrantibus respiciunt. » Denique S. Off. declaravit,’ sacerdotes dispensatos a ieiunio eucharistico, ante 2am missam sumere posse ablutionem in prima. II. Status gratiae requiritur tam ad consecrationem digne peragen- 242 dam (n. 26), quam ad communionem recipiendam (n. 179). 1. Qui statum gratiae amisit, per se tenetur illum per confessionem sacramentalem recuperare (can· 807); per accidens sufficit actus per­ fectae contritionis, scilicet si urgeat necessitas, et copia confessarii desit (can. cit.); quae singula uberius explanata videas n. 179. 2. Quodsi sacerdos sibi conscius peccati mortalis, deficiente copia confessarii et urgente necessitate, elicito tamen perfectae contritionis actu, celebravit, quamprimum confiteatur (can. 807). ' Dicitur : a) Sacerdos; itaque lex non astringit laicum vel clericum nondum sacerdotio initiatum (S. Alf. VI, 268). b) Deficiente copia confessarii et urgente necessitate, elicito tamen perfectae contritionis actu; hinc lex non respicit sacerdotem, qui sine confessione celebraverit, at aut copia confessarii non deficiente, aut necessitate non urgente, aut actu contritionis neglecto. Qui ita celebrant, sacrilegium committunt; ratio autem cur lex sacrilegos non compre­ hendat, est quia inutilis atque occasio novae transgressionis evaderet (S. Alf. VI, 260). c) Sine praemissa confessione sacramentali; itaque lege non tenetur sacerdos, qui celebravit post confessionem, in qua inculpabiliter oblitus est peccati mortalis; quia non celebravit sine praemissa confessione (S. Alf- VI, 267). d) Celebraverit ; excipitur igitur sacerdos, qui mere communicaverit. Disputatur autem, num lex comprehendat sacerdotem, qui inter cele­ brandum gravis peccati recordetur, vel reus fiat. Plures negant, quia in Rubrica * dicitur, quod sacerdos, qui ante Missam recordatur peccati, et celebrat ex necessitate, non habens copiam confessarii, tenetur postea confiteri cum primum. Sed de eo, qui meminit peccati in ipsa celebra­ tione, loquens, rubrica ' dicit: Conteratur cum proposito confitendi, abs­ que eo quod adiungatur: cum primum (cfr. S. Alf. VI, 267). \ 16 Nov. 1923 (A. A. S. 1923, p. 584). ----- ’. Cone. Trid. sess. 43, cap. 7. -----’. Dc defect, tit. VIII, η. 3. ----- *. Dc defect, tit. VII, η. 4- — iSo — c) Quamprimum confiteatur. Porro: aJHabctur hic verum praeceptum ; hinc Alexander VII damnavit propositio­ nem; «Mandatum Tridcntini factum sacerdoti, sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi quamprimum, est consilium, non praeceptum, » 1 Adhaec praeceptum illud omnium consensu ?nb gravi obligat. β) Illud quamprimum ex communi sententia intelligitur intra triduum seu ita, ut non liceat exspectare ultra triduum.1 Obligatio confitendi exsistit, etiamsi quis non sil celebraturus nisi post longius tempus. Adhaec nequit sacerdos interim iterum absque praevia confessione celebrare, nisi èt necessitas celebrandi adsit èt copia confcssarii desit. Denique, si quis nunc confiteri potest et praevidet, postea occasionem confitendi defuturam esse, tenetur nunc, puta iam primo die, confiteri (S. Alf. VI, 266). 243 III. Praeparatio et gratiarum actio. Sacerdos ne omittat ad Eucha­ ristici sacrificii oblationem sese piis precibus disponere, eoque expleto, gratias Deo pro tanto beneficio agere (can. 810). CAPUT II. De 244 loco offerendi. I. Notio locorum sacrorum. L,oca sacra quae huc spectanda veniunt, sunt ecclesiae et oratoria· 1. Ecclesiae nomine intelligitur aedes sacra divino cultui dedicata eum potissimum in finem ut omnibus Christifidelibus usui sit ad divinum cultum publice exercendum (can. 1161). 2. Oratorium est locus divino cultui destinatus, non tamen eo potissi­ mum fine ut universo fidelium populo usui sit ad religionem publice colendam (can. 1188, § 1). Oratorium distinguitur triplex: publicum, semi-publicum et privatum. a) Publicum est, si praecipue erectum sit in commodum alicuius colle­ gii aut etiam privatorum, ita tamen ut omnibus fidelibus, tempore sal­ tem divinorum officiorum, ius sit, legitime comprobatum, illud adeundi (can. 1188, § 2, i°). b) Semi-publicum est, si in commodum alicuius communitatis vel coetus fidelium eo convenientium erectum sit, neque liberum cuique sit illud adire (can. 1188, § 2, 2°). c) Privatum seu domesticum est, si in privatis aedibus in commodum alicuius tantum familiae vel personae privatae erectum sit (can. 1188, § 2. 30). *. Denz.-Bannw. n. 1138. ----- ;. Alexander VII damnavit propositionem: «Illa particula quamprimum, intelligitur, cum sacerdos suo tempore confitebitur 3» (Denz.Bannw. n. 1139)· — ι8ι — II. Consecratio et benedictio locorum sacrorum, i. Consecratio eccle- 245 siae, quamquam ad regulares pertinentis, spectat ad Ordinarium terri­ torii in quo locus ipse reperitur, dummodo Ordinarius charactere episcopoli sit insignitus, non tamen ad Vicarium Generalem sine speciali mandato, firmo iure S. R. E. Cardinalium consecrandi ecclesiam et altaria sui tituli (can. 1155, § 1). Cardinales, etiam non episcopi, possunt ubique cum consensu Ordinarii consecrare ecclesias (can. 239, § 1, 20°) ; idem possunt Abbates et Praelati nullius (can. 323, § 2). b) Ius benedicendi locum sacrum, si hic pertineat ad clerum saecu­ larem vel ad religionem non exemptam, vel ad laicalem, spectat ad Ordi­ narium territorii in quo locus reperitur ; si ad religionem clericalem exemptam, ad superiorem maiorem ; uterque vero potest alium sacerdo­ tem ad hoc delegare (can. 1156). Nota. Non obstante quolibet privilegio, nemo potest locum sacrum consecrare vel benedicere sine consensu Ordinarii, sive territorii sive religiosi, prout ferunt adiuncta (can. 1157); idque etiam valet pro Car­ dinalibus, si agitur de alia ecclesia ac ecclesia proprii tituli. III. Loci, in quibus Missa celebrari potest. Missa potest celebrari : 246 1. In ecclesiis et oratoriis publicis consecratis aut sollemniter bene­ dictis (can. 822, § i ; 1165, § 1 ; 1191). 2. In oratoriis semi-publicis, legitime erectis omnia divina officia functionesve ecclesiasticae celebrari possunt, nisi obstent rubricae aut Ordinarius aliqua exceperit (can. 193). Oratoria S. R. E. Cardinalium et Episcoporum sive rcsidentialium sive titularium, licet privata, fruuntur tamen omnibus iuribus et privilegiis quibus oratoria semipublica gau­ dent (can. 1189). 3. In oratoriis privatis legitime erectis,1 prout sequitur: a) Si erecta sunt ex induito Apostolicae Sedis, nisi aliud in eodem induito expresse caveatur, celebrari potest — postquam Ordinarius per se vel per alium oratorium visitaverit et decenter instructum repererit — unica Missa, eaque lecta, singulis diebus, exceptis festis sollemnioribus; sed aliae functiones ecclesiasticae ibidem ne fiant (can. 1195, § 1)- Ordi­ narius vero, dummodo iustae adsint et rationabiles causae, diversae ab eis ob quas indultum concessum fuit, etiam sollemnioribus festis permit­ tere potest per modum actus Missae celebrationem (can· 1195, § 2). b) Etiamsi non ex induito S. Sedis sed Ordinarii auctoritate erecta sint. Ordinarius potest in casu aliquo extraordinario, insta et rationabili Oratoria tam semi-publica quam privata debent esse divino tantum cultui re­ servata et ab omnibus domesticis usibus libera (can. 1196, § 2). 1 --- 182 --dc causa, unam Missam, per modum actus (etiam iteratim, sod no» habi­ tualiter) permittere (can. 1194). c) In privatis coemeteriorum aediculis, de quibus in can. 1190, Ordina­ rius loci permittere habitualiter potest etiam plurium Missarum celebra­ tionem (can. 1194). d) Nuntii, internuntii et delegati apostolici ex facultatibus ipsis con­ cessis concedere possunt sacerdotibus infirmis, durante infirma valetu­ dine, item sacerdotibus aetate devexis indultum oratorii privati, in quo missam celebrent, servatis canonicis regulis. Idem possunt plures Epis­ copi. e) Regulares vi communicationis privilegiorum gaudent privilegio, quo Greg. XIII Societati lesu concessit, ut possint Provinciales per se et absque Episcopi licentia in domibus et collegiis atque in aliis locis, ubi aliqui ex societate residebunt, oratoria erigere, in quibus plures Missae eodem die etiam ab extraneis celebrari et assistentes praeceptum implere possunt. ’ Denique Regulares vi privilegiorum communicationis habent facultatem, pluribus concessam, erigendi oratoria privata in gangriis seu domibus ruralibus: omnis autem, qui ibidem Missae assistit, praecepto satisfacere potest. 4). Extra ecclesiam et oratoria licet celebrare prout sequitur: a) Privilegium altaris portatilis importat facultatem celebrandi ubique supra petram sacram, honesto tamen ac decenti loco, non autem in mari (can. 822, § 3). Hoc privilegium vel iure vel induito Sedis tantum Apostolicae conce­ ditur (can. 822, § 2). lure concessum est Cardinalibus et Episcopis qui etiam permittere possunt, ut alia Missa, ipsis astantibus (ita) celebretur (can. 239, § i, 7°; 349, § 1. 1°). b) Loci Ordinarius aut, si agatur de domo religionis exemptae, Supe­ rior maior, licentiam celebrandi extra ecclesiam et oratorium super petram sacram et decenti loco, nunquam autem in cubiculo, concedere potest iusta tantum ac rationabili de causa, in aliquo extraordinario casu et per modum actus (can. 822, § 4). Dicitur nunquam vero in cubi­ culo, i. e. in cubiculo, in quo aliquis actu decumbit.: Ceterum dicta facul­ tas restrictive interpretanda est. ’ *. Constit. Decet Rom. Pont. 3 Maii 1575. *. S. C. de disc. sacr. 23 Dec. 1912 ’· P C. 16 Oct. 1919, ad 12 (A. A. S. 1919, p. 478). Dein S. C. de disc. Sac in suis litteris ad Ord. Italiae 26 Iulii 1924 declaravit, causam hanc iustam ct rationabilem desumi debere cx bono cultus divini ct spirituali animarum bono (A. A S. 1924, P· 3/0) Ex eiusdem S. Congr. resp. 3 Maii 1926, Ordinarius etiam celebrationem domi, praesente cadavere loco vulgo comere ardente, permittere nequit, nisi m casu aliquo extraordinario, exstante iusta ct rationabili causa; qui - i83 c) In viari vel in fluvio ut Missa dici possit, requiritur speciale indul­ tum S. Sedis, ita ut privilegium altaris non sufficiat (can. 822, § 3). Speciale indultum competit S. R. C. Cardinalibus et Episcopis (can. 239, § i, 8°; can. 349, § 1, i°). Indultum concedi solet ea lege, ut mare sit adeo tranquillum, ut nullum adsit periculum effusionis sacrarum specierum e calice; ut alter sacerdos, si adsit, assistat; utque, si in navi non habeatur capella propria vel altare fixum, tamen locus electus nihil indecens aut indecorum prae se ferat ; nec celebratio in cellis prohibetur, quando adiuncta omnia removent irreverentiae pericula.1 d) Si necessitas urget, neque ad Ordinarium recurri potest, licet ex epikia ubique, etiam sub dio celebrare, modo locus nihil indecori habeat Necessitas urget, v· g. si ecclesia corruit, atque dies Dominica vel festum de praecepto adhuc vigente instat ; si excercitus est in castris, atque Missa ex praecepto audienda est : si secus viaticum ministrari nequit, etc (S. Alf. VI, 356, 359). IV. Loci, in quibus Missa celebrari nequit. Missa nequit celebrari 247 in templo haereticorum vel schismaticorum, etsi olim rite consecrato aut benedicto (can. 823, § 1); neque in ecclesia vel oratorio publico exsecra­ to, violato vel interdicto, donec denuo consecrata vel benedicta aut re­ conciliata fuerint, aut interdictum cessaverit (can. 822, 1170, 1173, § 1 et 2270, § i, coll. can. 1191, § 1). i. Exsecratio habetur, quando sanctitas ecclesiae vel oratorii puNici, ex dedicatione eis inhaerens amittitur ; quod, spectato et explicato can. 1170, fit: i° cum totum aedificium simul destruitur vel corruit; 2° cum maior parietum pars simul destruitur vel corruit ; 30 cum aedificium ab Ordinario loci in usus profanos redigitur: non autem: i° quando crusta partim vel ex integro e parietibus decidit vel aufertur;1 2° quando corruit pars quae non est maior, puta solum tectum vel sola frons eccle­ siae; 30 quando parietes per intervalla collabuntur vel destruuntur et restaurantur, etiamsi ecclesia integra nova evadat; modo tamen non maior pars simul collabatur vel destruatur (S. Alf. VI, 367, 368)· casus extraordinarius una cum iusta et rationabili causa eodem S. C. resp. habetur occasione obitus loci Ordinarii aut personae c principe familia aut aliter insignis ob merita et benefacta in Ecclesiam vel rempublicam, vel ob munificentissimas elargitioncs in pauperes et egenos; quo in casu dummodo semper debitae exse­ quiae expleantur in ecclesia, Ordinarius permittere potest unius vel alterius Missae, sed non plus quam trium Missarum celebrationem, abrogato induito S. R. Congr. diei 29 Apr. 1894 (A. A. S. 1926, p. 388). Ita Aertnys-Damen, II, n. 232. ‘. Cfr. S. C. de Prop. Fid. i Mart. 1902, coll. 13 Mart 1902. ’. Crusta renovata, cruces in testimonium consecrationis factae denuo depingantur vel apponantur (S. R. C. 4 Maii, 1882, n. 3545). — 184 — Nota. Exsecrata ecclesia, perit Titulus et recitatio officii et comme­ morationis Patroni Titularis. Ecclesia exsecrata debet iterum consecrari vel benedici ut nova. 2. Violatio consistit in eo, quod sanctitas ecclesiae vel oratorio publico inhaerens non quidem amittitur, sed tamen contaminatur; quod fit per aliquos actus criminosos vel saltem maxime indecentes Porro « Ecclesia violatur infra recensitis tantum actibus, dummodo certi sint, notorii et in ipsa ecclesia positi ; i° delicto homicidii; 2° iniuriosa et gravi sanguinis effusione; 30 impiis vel sordidis usibus quibus ecclesia addicta fuerit; 40 sepultura infidelis vel excommunicat! post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam » (can. 1172, § 1); quae exposita videas t. I, n. 616. Iam vero: a) In violata ecclesia, antequam reconcilietur, nefas est divina celebra­ re officia (can. 1173, § 1); debet autem ecclesia violata, quam citissime poterit, reconciliari (can. 1174, § 1). b) Ecclesiam benedictam reconciliare potest rector eiusdem vel qui­ libet sacerdos de consensu saltem praesumpto rectoris (can. 1176, § 1). Ecclesiae consecratae valida reconciliatio spectat ad Episcopum vel, si pertineat ad religionem clericalem exemptam, ad superiorem maiorem ; uterque potest alium sacerdotem ad hoc delegare (can. 1176, § 2, coll. 1156); in casu gravis et urgentis necessitatis, si Ordinarius adiri nequeat, rectori ecclesiae consecratae eandem reconciliare fas est, certiore facto postea Ordinario (can. 1176. § 3). c) Reconciliatio ecclesiae benedictae fieri potest aqua lustrali commu­ ni ; reconciliatio vero ecclesiae consecratae fiat aqua ad hoc benedicta secundum leges liturgicas; quam tamen non solum Episcopi, sed etiam presbyteri qui ecclesiam reconciliant, benedicere possunt (can. 1177). 3. Interdictum ecclesiae quatenus celebrationem Missae impediat, ex­ ponitur in tract, de poenis ecclesiasticis. CAPUT III. De tempore offerendi. 248 I Dies oblationis. Missae sacrificium omnibus diebus celebrari po­ test, exceptis iis qui proprio sacerdotis ritu excluduntur (can. 820). Iam vero, spectato ritu latino: i. Ferio, quinta in Coena Domini et Sabbato Sancto permittitur una Missa, et quidem sollemnis tantum. At: a) Si quod festum de praecepto incidat feria V in Coena Domini, — i85 — « per Ordinarios locorum accurate providendum est, ut eo die aliquae quidem Missae privatae, ante celebrationem solitae Missae Conventualis celebrandae, pro praecepti implemento non desint ; sed tamen propterea antiquus mos Communionis Cleri in Missa sollemni eius diei, quo Eccle­ sia SS. Eucharistiae Sacramenti institutionem et memoriam recolit, sum­ ma religione hactenus retentus nullatenus omittatur. » 1 Si festum iam non est de praecepto, plures Missas celebrare non licet. ’ b) Cardinales et, dummodo non teneantur celebrare in cathedrali, Episcopi gaudent privilegio celebrandi vel alii permittendi ut coram se celebret unam Missam in feria V maioris hebdomadae (can. 239, § 1, 4°; 349 § i. 1)· c) Apud Regulares, si sollemnes Hebdomadae Maioris functiones non peraguntur, Superior potest per se vel per alium Missam sollemnem vel privatam celebrare ad communionem subditis ministrandam, sed in sacello domestico vel in ecclesia, ianuis * clausis. « Immo, inquit Vermeersch, quamvis sollemnes instituantur functiones, concedunt scrip­ tores, ut eadem die una Missa legatur in oratorio vel in ecclesia ianuis clausis, pro commodo infirmorum. Et patet ex privilegio quod Greg. ΧλζΙ concessit Provinciae S. I. quae tunc dicebatur Germania superior, 4 Dec. 1841. » * d) Expedit ut Feria V maioris hebdomadae omnes clerici, etiam sacer­ dotes qui ea die Sacro litando abstinent, sanctissimo Christi Corpore in Missa sollemni seu conventual! reficiantur (can. 862). 2. Die Parasceves Missa celebrari nequit, nisi necesse foret ad viati­ cum conficiendum ; quo casu sumatur Missa de Passione Domini. Missa autem, quae dicitur praesanctificatorum, non est sacrificium. II. Hora oblationis. 1. Obiectum praecepti. Missae celebrandae initium 249 ne fiat citius quam una hora ante auroram vel serius quam una hora post meridiem (can. 821, § 1). Aurora seu crepusculum matutinum inci­ pit fere, quum sol i8m gradum infra horizontem ingreditur. Diversa est pro diversis regionibus, prout plus minusve ad polum accedunt ; passim incipit duabus horis ante ortum solis, plus autem duabus horis ante solis ortum in regionibus septentrionalibus; ibi scilicet aurora diutius producitur. Ceterum tabellae calendariis insertae solent aurorae horam indicare. Ubi aurora per aliquod anni tempus non apparet, licet per illud tempus Missam incipere ab exordio vitae civilis, moralis et usualis i. e. \ S. R. C. 13 Sept. 1692, n. 1883; 10 lan. 1693, ad VI, n. 1S90. ----- !. S. R. C. 26 Sept. 1868 n. 3179. ----- ’. S. R. C. 31 Aug. 1839, n. 2799. ------ ‘. De relig. instit. et pers. ’ I, n. 467 — 186 — tempore, quo homines mane surgere soient ad opera· ’ Idem applicandum videtur tempori, quo aurora in aliquibus regionibus valde tarda est. Denique ubi aurora per aliquam anni partem per totam noctem perdu­ rat, licitum videtur a media nocte incipere. Attamen non decet ante horam matutinam secundam inchoare, quia Ecclesia vix unquam conce­ dit facultatem citius incipiendi. Exceptiones a regula ordinaria sunt: * a) In nocte Nativitatis Domini inchoari media nocte potest sola Missa conventualis vel paroecialis, non autem alia sine apostolico induito (can. 821, § 2). b) In omnibus tamen religiosis seu piis domibus oratorium habentibus cum facultate sanctissimam Eucharistiam habitualiter asservandi, nocte Nativitatis Domini, unus sacerdos tres rituales Missas vel, servatis servandis, unam tantum quae adstantibus omnibus ad praecepti quoque satisfactionem valeat, celebrare potest et sanctam communionem petentibus ministrare (can. 821, § 3). Porro S Off. 26 Nov. 1908 declaravit, dictas Missas non posse celebrari apertis Oratorio­ rum ianuis, neque in ecclesiis, quae publico fidelis populi usui inserviunt. c) Cardinales et, dummodo non teneantur celebrare in cathcdrali, Episcopi gaudent privilegio celebrandi vel alii permittendi, ut coram se celebret... tres Missas in nocte Nativitatis Domini (can. 239, § 1, n. 4; can. 349, § 1, n. 1). d) Privilegia Regularibus ante Cone. Trid. concessa num revocata sint, dis­ putatur. Sed disputatio mere thcoretica est, siquidem « hodie ex privilegio con­ cesso Congregationi Puritatis Neapoli erectae, regulares semper et ubique cele­ brare possunt duabus horis ante auroram et post meridiem.5 Pariter Gregorius XVI, suo rescripto dici 13 Maii 1838, concessit ut Praepositus Generalis Societatis Icsn facultatem dare possit Missionariis, ut sive itineris causa sive causa devo­ tionis, < pro se vel pro populo, sive causa dandae Communionis fidelibus cxpcctantibus, hora secunda post mediam noctem celebrent. »1 2. Gravitas praecepti. Obligatio praecepti gravis est ex genere suo, ut eruitur tam ex Cone. Trid. ‘ quam ex Constit. S. Pii SW. in Christo Pater.5 Porro grave peccatum foret absque ratione proportionata inci­ pere Missam una hora citius vel serius quam per legem aut privilegium licet. 3. Causae anticipandi vel differendi Missam sunt: a) Ut morituro detur viaticum; quo casu nulla hora excipitur. b) Consuetudo rationabilis exsistens, puta ut opifices et famuli summo mane possint audire sacrum ; pariter, si die festivo Missa sollemnis pro­ trahitur hora et amplius ultra meridiem, licet, si mos est, post Sacrum sollemne Missam privatam celebrare, ne pars populi Missa careat. c) Causa rationabilis v. g. iter faciendum, excusat, si de Missa, brevi, puta per semihoram, anticipanda vel differenda agitur. '. S. R. C. 2 Nov. 1634, n. 614. ----- !. Compend. Priv. Piorum Operar, part. 2, cap. 5, § 7.----- ’. Ita Gaudé, Opera Mor. S. Alf. lib. VI, n. 342, nota.------ \ Sess. 22, Decr. de obsere, et evil.----- *. 29 Mart. 1566. - i87 d) Denique Episcopus et Superior maior religiosorum clericorum exemptorum possunt se suosque subditos in casu urgenti dispensare (can. 8i ; S. Alf. VI, 343 et 344), immo, ut videtur, etiam ex causa iusta.1 CAPUT IV. De ritu offerendi. Articulus I. De altari eiusque ornatu. Ut Missa celebretur secundum ritum praescriptum, requiruntur: I. Altare, illudque consecratum (can. 822, § 1). Debet autem conse- 250 crari vel totum, si agatur de altari immobili, vel ara tantum portatilis, si de altari mobili sermo est (can. 1199, § 1)· Adhaec per se Missa cele­ brari debet in altari proprii ritus ; tali autem altari deficiente, sacerdoti fas est ritu proprio celebrare in altari consecrato alius ritus catholici, non autem super Graecorum antimensiis (can. 823, § 2).a Denique in altari­ bus papalibus nemo celebret sine apostolico induito (can. 823, § 3). Qui­ bus summatim notatis, plura de altari notanda sunt. 1. Notio altaris. Sensu liturgico intelligitur : i° Nomine altaris immo­ bilis seu fixi, mensa superior una cum stipitibus per modum unius cum eadem consecratis ; 2° nomine altaris mobilis seu portatilis, petra, ut · plurimum, parva, quae sola consecratur, quaeque dicitur etiam ara portatilis seu petra sacra; vel eadem petra una cum stipite qui tamen non fuit una cum eadem consecratus (can. 1197, § 1). In ecclesia consecrata saltem unum altare, praesertim maius, debet esse immobile; in ecclesia autem benedicta omnia altaria possunt esse mobilia (can. 1197, § 2). 2. Constructio altaris, a) Tum mensa immobilis tum petra sacra ex unico constent lapide naturali, integro et non friabili (can. 1198, § 1). b) In altari immobili tabula seu mensa lapidea ad integrum altare pro­ tendi debet, et apte cum stipite cohaerere; stipes autem sit lapideus vel saltem latera seu columellae quibus mensa sustentatur sint ex lapide (can. 1198, § 2). c) Petra sacra sit tam ampla ut saltem hostiam et maiorem partem calicis capiat (can. 1198, § 3). *. S. R. C. 7 Iui. 1899, n. 4044, ad IV. ----- *. Antiinension est pannus consecra­ tus, in quo reliquiae sunt, quique in quavis mensa extensus ad Missam dicendam adhiberi potest. 1 — 188 — d) Tum in altari immobili tum in petra sacra sit, ad normam legum liturgicarum, sepulcrum continens reliquias Sanctorum, lapide clausum (can. 1198, § 4). Quocirca observes, ad consecrationem debitam requiri, ut in sepulchro deponantur reliquiae e corporibus duorum saltem mar­ tyrum, eaeque aperculo lapideo recludantur. Attamen ad valorem con­ secrationis sufficiunt reliquiae unius tantum martyris.1 Ceterum addi possunt reliquiae aliorum Sanctorum. 3. Consecratio altaris. Aras portatiles valide et licite consecrare pos­ sunt: Cardinales (can. 239, § 1, 20°), omnes Episcopi (can. 1199, § 2), Vicarii et Praefecti Apostolici intra sui territorii fines ac perdurante munere (can. 294, § 2), Abbates et Praelati nullius (can. 323, § 2). Altaria immobilia iidem qui aras portatiles valide consecrant, exceptis tamen Vicariis et Praefectis Apostolicis qui charactere episcopali carent. Ut licite agant, Ordinarius territorii licentiam concedere debet, firmo tamen iure Cardinalium consecrandi altaria sui tituli (can. 1155,1199, §2). Consecratio altaris immobilis, quae fit sine ecclesiae dedicatione, quam­ vis omni die fieri possit, magis tamen decet ut fiat die dominico aliove festo de praecepto (can. 1199, § 3). 4. Exsecratio altaris, a) Altare immobile amittit consecrationem, si tabula seu mensa a stipite, etiam per temporis momentum, separetur; quo in casu Ordinarius potest permittere ut presbyter altaris consecrationem rursus perficiat ritu formulaque breviore (can· 1200, § 1). Non exsecra­ tur, si mensa, a stipite non separata, in aliam ecclesiam vel in alium eius­ dem ecclesiae locum transfertur.’ b) Tum altare immobile tum petra sacra amittunt consecrationem : i° si frangantur enormiter sive ratione quantitatis fractionis sive ratione loci unctionis (can. 1200, § 2, i°), non autem si mere abradantur; 2° si amoveantur reliquiae aut frangatur vel amoveatur sepulcri operculum, excepto casu quo ipse Episcopus vel eius delegatus operculum amoveat ad illud firmandum vel reparandum vel subrogandum, aut ad visitandas reliquias. Levis autem fractio operculi non inducit exsecrationem, et quilibet sacerdos potest rimulam cemento firmare (can. 1200, § 2, 2° et 3°). c) Exsecratio ecclesiae non secumfert exsecrationem altarium sive immobilium sive mobilium; et vice versa (can. 1200, § 4). 5. Titulus altaris, a) Sicut ecclesia, ita quodlibet ecclesiae altare, sal­ tem immobile, proprium sibi titulum habeat. — Titulus primarius altaris maioris idem debet esse ac titulus ecclesiae (can. 1201, § 1 et 2). Decretum S. R. C. 3 Sept. 1879, * S. R. C. 16 Febr. 1906, n. 4180, ad III. n 3504, ad I., quod opponitur, videtur dicere de translatione solius mensae, seiunctac a stipite. — i8ç — b) Altaria Beatis, etiam in ecclesiis et oratoriis quibus eorum officium et Missa concessa sunt, dedicari nequeunt sine Sedis Apostolicae induito (can. 1201, § 4). c) De Ordinarii licentia mutari quidem potest altaris mobilis, non autem altaris immobilis titulus (can- 1201, § 3). 6. Necessitas altaris. Praeceptum consecrandi in altari consecrato, nec exsecrato, grave est. ‘ Porro secundum alios nunquam licitum est extra altare celebrare ; secundum alios illud licet in gravissima necessi­ tate, v. g. pro viatico conficiendo, quia, inquiunt, praeceptum viatici recipiendi divinum, prohibitio autem extra altare celebrandi ecclesias­ tica est. 7. Notanda, a) /Ira, seu ara portalilis, seu petra inseri debet in altari ex ligno vel ex alia materia confecto.’ b) Altare tum immobile tum mobile debet esse divinis tantum officiis et prae­ sertim Missae celebrationi reservatum, quolibet profano usu prorsus excluso (can. 1202, § 1).* c) Subtus altare nullum sit reconditum cadaver; cadavera autem quae prope al­ tare sepulta forte sunt, distent ab eo saltem spatio unius metri ; secus Missam in altari celebrare non licet, donec cadaver removeatur (can. 1202, § 2). II. Mappae tres — aut duae, quarum una duplicata est — benedictae 251 ab Episcopo vel ab alio facultatem habente ; quae facultas competit iisdem, qui gaudent facultate benedicendi vestes sacras (n. 266). Mappae conficiendae sunt ex lino vel cannabe. ’ Mappa superior longa sit. utrim­ que ad terram descendens; consuetudo utendi mappa breviori servari nequit. * Grave peccatum est sine ulla mappa celebrare ; id tamen in gravi ne­ cessitate licet. Cetera sub veniali obligant, puta praeceptum plures map­ pas adhibendi, utendi mappis benedictis etc. Hinc causa respective iusta ab omni peccato excusat (S. Alf- VI, 375). III. Crux cum imagine crucifixi, posita inter candelabra atque ita 252 prominens, « ut sacerdos celebrans ac populus Sacrificio assistens eumdem Crucifixum facile et commode intueri possint; quod evenire nequit, si exigua solum crux exhibeatur. » ’ Non requiritur altera crux, si in altari est magna statua Crucifixi vel si imago Crucifixi depicta est in tabula altaris tanquam primum locum obtinens ; ‘ neque praescribitur crux benedicta. ' Si SSuin expositum est, potest adhiberi vel non adhiberi \ Miss. Rom. Ruhr. gen. tit. XX ; De defect, tit. X, n. 1. ----- Miss. Rom. 1. c. -----’. S. R. C. 18 Maii 1819, n. 2600.------ *. S. R. C. 9 lun. 1S99, n. 4029, ad I.-----’. Const. Bcned. XIV, Accepimus, 16 lui. 1746; S. R. C- 16 lun. 1663, η. 1270 et 17 Sept. 1822, n. 2621. ----- e. Const. Bcncd. XIV, cit. ----- T. S. R. C. 12 lui. 1704, n. 2143. — 190 — crux, prout fert consuetudo.1 Denique usus collocandi crucem in trono, qui publicae expositioni SS. Sacramenti inservit, tolerari nequit.! Obligatio adhibendi crucem levis est. 253 IV. Candelae duae accensae. ’ Praeterea secundum rubricam ’ iuxta altare parandus est cereus, ad elevationem sacramenti accendendus; at consuetudo contraria servari potest.4 Candelae debent esse confectae ex cera.’ Attamen ad quaesitum: < An attenta etiam magna difficultate vel veram ceram apum habendi vel indebitas cum alia cera commixtiones eliminandi, candelae super Altaribus ponendae, omnino et integre ex cera apum esse debeant : an vero esse possint cum alia materia seu vegetali seu animali commixtae > ? S. R. C. ‘ res­ pondit: « Attenta asserta difficultate, Negative ad primam partem; Affirmative ad secundam et ad mentem. Mens est, ut Episcopi pro viribus curent, ut cereus pa­ schalis, cereus in aqua baptismati immergendus et duae candelae in Missis accen­ dendae sint ex cera apum, saltem in maxima parte ; aliarum vero candelarum, quae supra Altaribus ponendae sunt, materia in maiori vel notabili quantitate ex eadem cera sit oportet. Qua in re parochi aliique rectores ecclesiarum et oratoriorum tuto stare poterunt normis a respcctivis Ordinariis traditis, nec privati sacerdotes, Mis­ sam celebraturi de qualitate candelarum anxie inquirere tenentur. » Praeterea S. K. C. ’ missionariis in Oceania induisit, ut uterentur candelis ex adipe ceti cf for­ matis, quae in istis regionibus dicuntur « bougies à l’étoile. » Candelae super altari positae sint oportet, non autem parieti altare fere tangenti infixae.' Ceterum advertas: a) Secluso induito, ratione personalis cuiusdam distinctionis non licet sacerdoti­ bus Episcopo inferioribus — neque Vicario generali — plures duabus candelis adhibere ; ratione alicuius maioris solemnitatis festi aut Missae licitum est.0 b) Grave peccatum est celebrare sine ullo lumine ; quod solum licet ratione viatici ministrandi vel ex speciali licentia. Pariter probabilius mortale est celebrare sine ullo lumine cereo seu cum solis luminibus ex sebo vel oleo; id tamen licitum est in casu necessitatis, puta ut viaticum ministretur vel ut populus die dominico Missam audiat (S. Alf. VI, 394, dub. i°). Cetera obligant sub veniali; hinc v. g. deficientibus duobus cereis, licet ob causam rationabilem, etiam ratione solius devo­ tionis celebrare cum uno cereo (S. Alf. VI, 394). c) Si alterutrum lumen inter celebrandum exstinguitur, sacerdos, dum iterum accenditur, pergere potest. Si omne lumen deficit, nec aliud haberi potest, si quidem post consecrationem, Missa prosequenda, si vero ante eam, probabilius abrumpenda est (S. Alf. VI, 394)'. ‘. S. R. C. 2 Sept. 1741, n. 2365.----- ’. S. R. C. 2 lun. 1883, n. 3576, ad III; it lun. 1904, n. 413b, ad. II. ’. Miss. Rom. Ruhr. gen. tit. XX.----- *. S. R. C. 9 lun 1899, n. 4029, ad II.----- *. Miss. Rom. De defect, tit. X, n. 1.------ *. 14 Dec. 1904, n. 4147----- ’· 7 Sept. 1850, n. 2985. ------ '. S. R. C. 16 Sept. 1865, n. 3137. -----·. S. R- C 12 Sept. 1857, ad IX, n. 3059. cl) Illicitum est supra altare vel intra praeter candelas ex cero adhibere candelas stearinas,1 illuminationem ex gas vel lucem electricam.’ Adhaec < lux electrica vetita est non solum una cum candelis ex cera super altaribus, sed etiam loco candelarum vel lampadum, * quae coram SS. Sacramento vel Reliquiis Sanctorum praescriptae sunt.4 Pro aliis ecclesiae locis et ceteris casibus illuminatio electrica, ad prudens Ordinarii indicium, permittitur, dummodo in omnibus servetur gravitas, quam sanctitas loci et dignitas S. Liturgiae postulant. Nec licet tempore exposi­ tionis privatae vel publicae interiorem partem ciborii cum lampadibus electricis in ipsa parte interiori collocatis illuminare, ut SS. Eucharistia melius a fidelibus conspici possit ;· quae etiam applicentur candelis ex stcarina et illuminationi ex SCHOLION. De defectibus corrigendis tam in dispensatione S. Eucharistiae quam in oblatione Missae. 274 I. « Si hostia consecrata, vel aliqua eius particula dilabatur in terram, reveren­ ter accipiatur et locus ubi cecidit, mundetur, et aliquantulum abradatur, et pulvis seu abrasio huiusmodi in sacrarium immittantur. Si ceciderit extra corporale in mappam, seu alio quovis modo in aliquod linteum, m^ppa vel linteum huiusmodi diligenter lavetur, et lotio ipsa in sacrarium effundatur. ;> 1 Ablutio praescripta non obligat sub gravi. Hinc potius omittatur, quoties admirationem excitaret, puta si hostia ceciderit in barbam vel vestem communicantis. Si in sinum mulieris delapsa sit, haec ipsa eam quaerat et sacerdoti porrigat, aut suis ipsa manibus in os iniciat (S. Alf. VI, 250). Si hostia ceciderit intra clausuram Monialium, sacer­ dos clausuram ingrediatur. II. Si per negligentiam aliquid de Sanguine Christi ceciderit, ita procedendum : 1. Si quidem super terram, seu super tabulam, lingua lambatur, et locus ipse radatur quantum satis est, et abrasio comburatur; cinis vero in sacrarium recon­ datur. 2. Si vero super lapidem Altaris ceciderit, sorbeat Sacerdos stillamt et locus bene abluatur, et ablutiu in sacrarium proiiciatur. 3. Si super linteum Altaris, et ad aliud linteum stilla pervenerit ; si usque ad tertium, linteamina ter abluantur ubi stilla ceciderit, Calice supposito, et aqua ablutionis in sacrarium proiiciatur. 4. Quod si in ipso solum corporali aut si in vestibus ipsis sacerdotalibus ceci­ derit, debet similiter ablui, et ablutio in sacrarium proiici. Si in substrato pedibus panno, vel tapeto, bene abluatur, ut supra.s Porro in effusione Sanguinis aliqua saltem ablutio sub gravi fieri debet. III. Si in hieme Sanguis congeletur in calice, involvatur calix pannis calefactis; si id non proficeret, ponatur in ferventi aqua prope altare, dummodo in calicem non intret, donec liquefiat. ’ IV Si sacerdos « deprehendat post sumptionem Corporis et Sanguinis, aut etiam post ablutionem, reliquias aliquas relictas consecratas, eas sumat, sive parvae sint, sive, magnae, quia ad idem sacrificium spectant.» * Ita etiam faciat, si sacerdos sit iam in sacristia, vestibus nondum exutis. Si vestes exuerit, frag­ menta in tabernaculo recondat aut reservet sacerdoti eodem mane celebraturo; ecdemque modo procedat, si fragmenta sint reliquiae alterius sacrificii, quia Rubrica permittit tantum sumere reliquias, quae ad idem sacrificium spectant ’. Miss. Rom. De defeci tit. X, η. ΐφ----- Miss. Rom. De defect, tit. X, η. 12. Miss Rom. De defect, tit. X, n. 11. '. Miss. Rom. De defect, tit. VII, n. 2. ~ 203 — (S. Alf, VI, 251, qu. 3). — Si vero relicta sit Hostia integra consecrata, cam in tabernaculo cum aliis reponat : si hoc fieri nequit, sequenti Sacerdoti ibi celebra­ turo, in altari supra corporale decenter opertam, sumendam una cum altera, quam est consecraturus, relinquat : vel si neutrum horum fieri possit, in ipso Calice seu Patena decenter conservet, quousque vel in Tabernaculo reponatur, vel ab altero sumatur; quod si non habeat quomodo honeste conservetur, potest eam ipsemet sumere. » 1 V. Si ciborium, quo alius sacerdos indiget, purificari debet, et minister ex obli­ vione ante illud purificatum purificationem calicis sumpsit, licet — utut ieiunium naturale cessaverit — parvas reliquias in ciborio inventas sumere, quia sumptio per modum unius cum communione computari potest. Difficilius licet integram hostiam sumere, quippe quae in sequentem diem servari possit.’ VI. Si infirmus vel « Sacerdos evomat Eucharistiam, si species integrae appa­ reant, reverenter sumantur, nisi nausea fiat : tunc enim species consecratae caute separentur, et in aliquo loco sacro reponantur, donec corrumpantur, et postea in sacrarium proliciantur. Quod si species non appareant, comburatur vomitus, et cineres in sacrarium mittantur. »3 Si aegrotus hostiam dcglutirc nequeat vel, recepto viatico, statim decedat, hostia si adhuc in ore appareat, extrahatur et servetur, donec corrumpatur. ’. Miss. Rom. De defect, tit. VII, n. 3. ----- ’. Tamburini, De methodo commun, cap. 2, n. 37. ----- ’. Miss. Rom. De defect, tit. X, n. 14. TRACTATUS V. De Poenitentia. (S. Thom. p. 3, q. 84-90; Suppi, q. 1-28; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 425-705 ; Horn. Apost. tr. 16). Antequam de sacramento Poenitentiae disseramus, sermonem insti­ tuemus de ipso actu poenitendi, tum quia actus poenitendi et sacramen­ tum intime connectuntur, ita quidem, ut actus poenitendi partem sacra­ menti constituat ; tum quia, ipso poenitendi actu exposito, plura de sacra­ mento dicenda melius perspiciuntur. Hinc : DISSERTATIO I. De actu poenitendi. (S. Thom. p. 3. q. 85; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 433-442). Dicemus de notione, necessitate et effectibus actus poenitendi; utique actus salutaris, de quo solo agimus. Pars 1. De notione actus 275 enitendi. Actus poenitendi essentialiter consistit in detestatione et dolore de peccato commisso, ut est offensa Dei, cum proposito iam non peccandi, a. v. in contritione. ' Itaque actus poenitendi requirit : I. Detestationem ct dolorem. Statuitur contra butherum, qui docebat, poenitentiam consistere in agnitione pristini erroris et mutatione propo­ siti, exclusis detestatione et dolore. Patet autem doctrina enuntiata : i° Ex S. Scriptura, quae praeter vitae emendationem requirit detesta­ tionem et dolorem de peccato: « Convertimini ad me in toto corde ves­ tro, in ieiunio et in fletu et in planctu et scindite corda vestra » ' Iterum : « Nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. » ' 2° Ex testimoniis Patrum. Ita Tertullianus,4 S. Cypria­ nus, 1 S. Augustinus, * S. Ambrosius. ’ 3°£x ratione. Homo peccando Deo iniuriam intulit. Qui autem Deo iniuriam intulit, nequit exspectare veniam, nisi iniuriam reparet, saltem detestando et dolendo de ea. '. Cfr. Cone. Trid. sess. 14, cap. 4.----- s. loël, II, 12. ------ ’. 2 Cor. VII, ç. -----‘. De Poenitentia, c. 9. -----’. De lapsis, n. 35 (M. t. 4. coli. 492). ------ ·. Sermo 351. c. 5, n. 12 (Ed. G. 5, coi. 2019).----- De Poenitentia, 1. II, c. 10. 205 --- II. De peccato commisso, ut est offensa Dci, a. v. de peccato formaliler sumpto, ita ut offensa Dci sit obiectum, quod peccator detestatur. Et sane ut poenitentia sit salutaris, i. c. ut iuvet ad reconciliandum hominem cum Deo, peccator debet ipsam suam a Deo aversionem, seu peccatum formaliter sumptum detestari. III. Propositum iam non peccandi. Hoc requiri patet tam ex S. Scrip­ tura,' quam ex eo, quod nequit quis cum Deo reconciliari, nisi voluntas simpliciter repugnet offensae Dei. Atqui talis voluntas involvit proposi­ tum, saltem implicitum, iam non peccandi. Coroll. I. Actus poenitendi procedere potest e motivo tam virtutis poenitentiae, quam alius virtutis, cui peccatum opponitur. Porro aliquibus virtutibus, v. g. caritati, religioni, gratitudini erga Deum — quae universales audiunt — omnia peccata opponuntur ; hinc ex motivo istarum virtutum omnium peccatorum nos poenitere potest. Aliis autem, quae particulares nuncupantur, particularia tantum peccata opponuntur, v. g. castitati luxuria ; hinc ex istarum virtutum motivo nequit elici actus poenitendi nisi de peculiari peccato. Coroll. II. Actus poenitendi de peccato considerato sub ratione offensae Dei, est simpliciter actus virtutis poenitentiae. Si autem dictus actus elicitur sub influxu motivi alius virtutis, habetur actus elicitus virtutis poenitentiae, imperatus vero ab illa virtute, cuius est motivum specifice proprium. Ratio prioris est, quia actus specificatur ex obiccto formali quod ; in casu autem consideratur peccatum sub ratione offensae Dei; quod est obiectum formale quod virtutis poenitentiae. Pos­ terius hisce exhibetur a S. Thoma : « Hoc interest inter elicere actum et imperare, quod habitus vel potentia elicit illum actum, quem producit, nullo mediante ; sed imperat actum, qui producitur mediante potentia vel habitu inferiori circa obiectum illius potentiae » (3 D. 27, q 2, a. 4, sol. 3). SCHOLION. De virtute poenitentiae. Virtus poenitentiae est habitus inclinans hominem ad destructionem 276 peccati proprii praeteriti, in quantum est offensa Dei (S. Thom. p. 3, q. 85, a. 2). Porro : Obiectum materiale remotum est peccatum personale omne, etiam remissum. Obiectum materiale proximum sunt eius actus sive eliciti sive imperati. Actus eliciti praecipui sunt : Detestatio, dolor et propositum non amplius peccandi ; imperati sunt omnes illi actus aliarum virtutum, quos poenitens e motivo poenitentiae ponit, seu quos dirigit ad expian­ dam offensam. Obiectum formale remotum est ius divinum laesum ut reparandum per satisfactionem ; formale proximum vero est specialis honestas elucens in reparando per satisfactionem iure divino laeso. *. Cfr. Ezcch. XVIII. 31 sq. — 20Ô --Coroll l. Poenitentia est virtus specialis. « Species habituum, inquit Aquinas, distinguuntur secundum species actuum; et ideo ubi occurrit specialis actus lauda­ bilis, ibi ncccsse est ponere specialem habitum virtutis. Mani festum est autem, quod in poenitentia invenitur specialis ratio actus laudabilis, scii, operari ad destructionem peccati praeteriti, in quantum est Dei offensa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis. Unde ncccsse est ponere, quod poenitentia est specialis virtus > (p. 3, q. 65, a. 2). Coroll. //. Virtus specialis poenitentiae est pars potentiahs virtutis cardinalis iustitiac, a. v. participat rationem iustitiae, non tamen perfecta iustitia est. Prius patet ex eo quod iustitia respicit ea, quae sunt alteri debita (I. n. 755). Atqui poenitentia respicit reparationem offensae alteri, i. e. Deo debitam. Alterum se­ quitur ex eo quod iustitia perfecta reddit debitum ad aequalitatem (I. n. 755). Atqui homo reparationem offensae Deo debitam ad aequalitatem reddere nequit. Pars II. De necessitate actus ·:· enitendi. Actus poenitendi necessarius est necessitate tam medii quam praecepti. 277 I. Necessitas medii. Non quaerimus, num Deus absolute loquendo possit peccatum remittere non poenitenti; de quo disputatur: sed quae­ rimus, num in praesenti Providentiae ordine poenitentia peccatori ne­ cessaria sit. Iam vero: Aliqua poenitentia' lapsis in mortale necessaria est necessitate medii. Patet i° Ex S. Script., quae poenitentiam exhibet tanquam conditionem necessariam ad remissionem obtinendam. ' 2° Ex Cone. Trid.: « Fuit quidem poenitentia universis hominibus, qui se mor­ tali aliquo peccato inqu i liassent, quovis tempore ad gratiam et iustitiam assequendam necessaria, illis etiam qui Baptismi Sacramento ablui peti­ vissent. ut perversitate abiecta et emendata, tantam Dei offensionem cum peccati odio et pio animi dolore detestarentur. » ’ 3° Ex SS. Patri­ bus. Ita docent v. g. S. Ambrosius,4 S. Aug.,5 S. Hieron. * 4" Ex ratione convenientiae. Etenim non congruit, peccatum i. e. iniuriam Deo illatam remitti, nisi peccator eam reparet — quod fit detestando eam — iamque nolit nova Deum iniuria afficere (S. Thom. 3, q. 86, a. 2). Qua ratione propositio probata componi possit cum doctrina certa, quae docet, actum caritatis iustificare, exponitur n. 282. 278 H. Necessitas praecepti. Haec efficit, ut is, qui actum poenitendi negligat, non solum iustificationem non obtineat, verum etiam novum peccatum committat. ‘. Scilicet contritio perfecta, aut contritio imperfecta una cum sacramento vel — ut alii addunt — una cum martyrio. ----- :. Cfr. Eccli. II, 22; Ezech. XVIII, 21-32; Luc. XIII, 5; Matth. Ill, 7; Act. Ap. Ill, 19. ’. Sess. 14, c. 1. '. Epist 51, n. n (M. P. L. 16, coi. 1162). ’. Epist. 93, c. 13, n. 53 (Ed. G. 2. coi 377)·----- *· Comm, in Eccles. 8 v. 12 (M. P. L. L. 23, coi. 1077 C). — 207 --- 1. Exsistentia praecepti patet ex eo, quod poenitentia in Scripturis per verba imperativa praescribitur. ’ Dein omnis actus necessarius necessitate medii etiam praecipitur. Denique ratio dictat, iniuriam Deo illatam debere reparari. 2. Obiectum praecepti. Praeceptum obligat aut ad actum contritionis perfectae in defectu sacramenti, aut saltem ad attritionem cum sacra­ mento Poenitentiae (vel Baptismi quoad infidelem); item ad subeundas poenas a Deo peccati causa inflictas. — Videtur per se non dari prae­ ceptum speciale auferendi vel minuendi debita poenae temporalis, ita ut per se non peccet peccator, qui expiationem poenae temporalis debitae in alteram vitam differat. Dixi per se, quia saepe aliunde obligatio est faciendi opera, quae de facto poenam temporalem diminuunt. 3. Tempus obligationis. Praeceptum poenitendi peccatorem obligat: a) Per se, i. c. ratione ipsius poenitentiae: i° in periculo mortis vel amentiae, quia qui tunc poenitentiam negligit, censetur eam nullatenus velle. 20 Disputatur, num per se sit obligatio post peccatum commissum non diu differendi poenitentiam. S. Alf. sententiam negantem merito pro satis probabili habet (VI, 437); nam si dilatio diuturna reparationis debitae Deo iniuriosa est, idem eodem iure de omni dilatione dicendum videtur. Atqui illud nemo admittit. b) Per accidens, i. e. ratione alterius virtutis: i° quando quis debet vel vult conficere sacramentum ; 20 quando quis debet vel vult recipere sacramentum vivorum ; 3" quando quis graves pateretur tentationes, quibus crederet se resistere non posse nisi actum contritionis eliciat ; item 40 quando generatim dilatio poenitentiae quempiam exponeret gravi periculo graviter peccandi. Quocirca notes haec S. Thomae: Sine gratia sanctificante « quod diu maneat absque peccato mortali, esse non potest » (i°, 2ae, qu. 109, art. 8): item haec D. Gregorii, « Peccatum... quod (citius) poenitentia non diluit,... suo pondere mox ad aliud trahit ; 50 quando urget praeceptum caritatis erga Deum, et peccatori occurrit memoria peccati (S. Alf. VI, 437). « Non nego tamen quod peccatores, praesertim rudes, ab hoc peccato dilatae poenitentiae ob inadvertentiam ut plurimum, immo fere semper excusari possunt » (S. Alf. 1. c. dub i°). Coroll. 1 Qui negligit poenitentiam ex virtute poenitentiae obligatoriam, com- 279 mittit peccatum impoenitentiae ; qui poenitentiam aliunde praeceptam omittit, peccat contra illam virtutem, ex qua poenitentia praecipitur. ’. Matth. IV, 17; Act. Ap. II, 38. ----- * Moral, lib. 25, cap. 9, η. 22; ap. Μ igne. Patrol, lat. tom. 76, col. 334. S. Alfonsus, spectata hac causa, dilationem per spatium unius anni nimiam censet (VI, 437, dub. i“). --- 2θ8 --Coroll II Pidcles quidem doceri possum obligationem poenitentiam non diu differendi; non tamen sermo fiat de spatio temporis, quod grave peccatum con­ stituat. Praeterea excitentur, ut quovis mane et vespere, necnon cito post peccatum grave commissum contritionem perfectam eliciant. Pars III. De effectibus actus III enitendi. Postquam exposuimus, actum poenitendi ad remissionem cuiuslibet peccati esse necessarium, a. v. peccata sine poenitentia non remitti, vi­ dendum, num et quatenus ipsemet actus poenitendi peccata tam mortalia quam venialia remittat, item num et quatenus alios effectus producat, puta remissionem poenae temporalis superstitis etc. Integritatis et clari­ tatis gratia de singulis effectibus distinctis sectionibus agemus, omniaque quae singulos effectus respiciunt, exponemus. SECTIO I. De remissione mortalium. 280 I. Mortalia remitti possunt sine remissione venialium. Ratio est, quia potest quis detestari mortalia, quin detestetur venialia, et causa formalis remissionis peccati mortalis, quae est gratia sanctificans, non opponitur peccato veniali. 281 II. Unum mortale sine alio remitti nequit. Mortale enim formaliter remittitur per infusionem gratiae, vel saltem in hoc ordine Providentiae non remittitur sine illa infusione. Gratia autem sanctificans non exsistit cum aliquo mortali. 282 III· /id infusionem gratiae sanctificantis proxime disponunt, atque hoc sensu mortalia remittunt: 1. Contritio formalis, caritate perfecta. Patet: i° ex S. Scriptura;1 2° ex Cone. Trid. ; ' 3° ex propositione 71 Baii damnata. ’ Argumenta autem proposita etiam probant, non requiri certum quemdam intensitatis gradum, ut contritio perfecta proxime ad iustificationem disponat. Do­ cumenta enim allata absolute, nulla mentione facta de gradu intensitatis, docent, contritionem perfectam iustificare. 2. /ictus caritatis, etiam sine formali peccati detestatione. Probatur: Γ’ ex S. Scriptura4; 2° cx propositionibus 31, 32 et 70 Baii damnatis6; 3" ratione theologica. Etenim actus caritatis continet explicite totum illud motivum, ex quo pendet dignitas contritionis perfectae, quae ut sub i dictum est, proxime disponit ad iustificationem. ’ Ezcch. XVIII, 21; XXXIII, 14 sq. ----Scss. 14, cap. 4. ----Denz.Bannw. n 1071.----- ‘. I loan. IV, 7·------ ’· Denz.-Bannw. n. 1031, 1032, 1070. — 209 — Disputatur, qua ratione efficacia caritatis perfectae componi debeat cum neces­ sitate poenitentiae. Porro alii dicunt, caritatem non iustificare nisi dependenter a poenitentia formali, seu nisi quatenus votum poenitentiae formalis continet. Illud votum saltem implicite actu caritatis contineri, patet ex eo, quod qui diligit Deum, vult quae vult Deus. Deus autem vult seu praecipit poenitentiam formalem. Alii censent, caritatem iustificare, quia est virtualiter poenitentia formalis. Est enim perfecta conversio animae ad Deum super omnia dilectum, et proinde vera, etsi virtualis, detestatio peccati ex motivo perfectissimo. Quidquid sit, certum est, baptizatum peccatorem non iustificari, neque per contritionem perfectam, neque per caritatem, nisi dependenter a sacramento Poenitentiae, seu nisi quatenus ista involvunt susceptionem sacramenti in voto; susceptio autem sacramenti non fit sine poenitentia formali. 3. Contritio imperfecta una cum sacramento sive Baptismi (n. 61), sive Poenitentiae (n. 357), ’ sive, ut alii addunt, una cum martyrio (I, n. 418). SECTIO II. De collatione gratiae sanctificantis. Poenitenti conferri gratiam sanctificantem, sequitur ex eo, quod re- 283 missio mortalium formaliter fit per infusionem gratiae, vel saltem in hoc ordine non fit sine illa infusione. Gratiam autem sanctificantem comitantur virtutes supernaturales et dona Spiritus S*. SECTIO III. De remissione venialium. I. Nullum veniale remittitur, manente mortali. Etenim qui permanet 284 in inimicitia divina nec congruam compensationem praebet pro iniuria gravi Deo illata, indignus est, cui venia levioris iniuriae concedatur (S. Thom. 3, q. 87, a. 4). II. Unum veniale remitti potest, quin alterum remittatur. Ratio est, quia potest quis unum veniale detestari, scilicet ob maiorem malitiam vel e motivo proprio, quin alterum detestetur. III. Venialia remittunt: i. Actus contritionis perfectae secundum aliquos remittit venialia, ad quae formaliter vel virtualiter sese extendit. Alii autem melius dicunt, contritionem perfectam de uno veniali necessario ad omnia sese exten­ dere, ideoque omnia remittere. Etenim sicut relate ad mortalia contritio \ Quoad sacramenta vivorum cfr. tr. de Sacramentis in genere (n. 6). W. M. T. Μ. II. 210 --- est detestatio et dolor de peccato, quatenus est offensa Dei dilecti super omnia, et proin necessario ad omnia mortalia sese extendit: sic quoque relate ad venialia, quae sunt offensa Dei secundum quid, contritio est detestatio et dolor de peccato veniali, quatenus est Dei super omnia dilec­ ti offensa secundum quid, proindeque necessario ad omnia venialia sese extendit. ‘ 2. Actus caritatis perfectae remittit venialia, quorum virtualem poeni­ tentiam involvit. Hinc caritate omnia condonantur venialia, « cum aliquis fertur hoc modo secundum affectum in Deum et res divinas, ut, quid­ quid sibi occurreret, quod eum ab hoc motu retardaret, displiceret ei, et doleret se commisisse, etiamsi actu de illo non cogitet » (S. Thom p. 3, q. 87, a. 1). 3. Quaelibet attritio sive formalis sive virtualis3 videtur sufficere ad remissionem quorumdam venialium (S. Thom. 3, q. 87, a. 2 et ad 3 et art. 3): tum quia offensae leves amicorum facilius condonantur quam iniuriae graves inimicorum, ita ut ad remissionem venialium non videa­ tur requiri contritio perfecta sicut — in defectu saltem sacramenti — ad remissionem mortalium ; tum quia attritio haec, utpote actus meritorius amici et filii, maiorem proportionem habet ad veniam quam actus iniusti de mortalibus attriti. Disputatur tamen, num quaelibet attritio sufficiat ad delenda omnia venialia, ad quae formaliter vel virtualiter se extendat, an perfectior requiratur, si de graviori veniali agatur. * 4. Sacramenta. Quoad haec notes: a) Certum est, Baptismum, Extr. Unctionem, Poenitentiam et S. Eucharistiam aliquo saltem sensu remittere venialia. Nam baptismus est perfecta ablutio; absolutio sese ad omnia extendit, quae clavibus subiciuntur; et forma extr. unctionis universalis est. Quoad S. Eucharistiam constat ex Trid. ' Idem satis communiter docetur de tribus aliis sacra­ mentis (S. Thom. p. 3, q. 87, a. 2). b) Sacramenta certo eatenus remittunt venialia, quatenus movent ad actus sub i, 2 et 3 expositos, i. e. ad contritionem perfectam, ad carita­ tem perfectam atque ad attritionem. Disputatur, num sacramenta praeterea alio modo venialia remittant. Porro alit, qui negant, extra sacramentum quamlibet attritionem sufficere ad delenda venialia, *. Cfr. Salmanticeiises, Comm, in 3, qu. 87, a. 1, n. 3-4, et De sacr. in comm. disp. 10, dub. 2, n. n.----- 3. Virtualem attritionem involvunt v. g. petitio veniae a Deo, propositum non committendi iterum tale peccatum, actus virtutis oppositae et quilibet actus meritorius ad obtinendam veniam relatus (cfr. S. Thom. p. 3 q 87. a- 3)· -----’· Sunt etiam, pauci tamen, qui ad remissionem venialium exigunt actum poenitentiae formalis. Ita v. g. Durandus (IV Sent dist. 16, q. 2) ___ *. Sess. 13 de Eucharistia, cap. 2. 211 ad quae sese extendat, censent, in sacramento quamlibet attritionem sufficere, ut sacramenta directe remittant venialia, ad quae attritio sese extendit. Alii — ut Suarez et plures cx iis, qui docent, quamlibet attritionem ex se sola ad remissio­ nem venialium sufficere — autumant, in sacramentis, saltem in S. Eucharistia satis esse, ut « accedat homo sine actuali complacentia peccati venialis et cum desiderio recipiendi sacramentum et fructum eius, » 1 Alii denique docent, venia­ lia per sacramenta nunquam remitti immediate, sed tantum mediantibus piis moti­ bus, qui sive explicite sive implicite peccato veniali opponuntur; de quibus p. 209210, sub T, 2 et 3. 5. Sacramentalia. Ex his alia remittunt venialia, quia et quatenus adiunctum habent actum remissivum venialium v, g. attritionem, ut tun­ sio pectoris, Confiteor. Alia eatenus ad eorum remissionem conducunt, quatenus ex impetratione Ecclesiae Deus utentibus eis (v. g. aqua bene­ dicta) saepe — non infallibiliter — pium aliquem motum confert. Nota. De modo, quo venialia remittantur eis, qui cum reatu culpae venialis e vita cesserint, disputatur. S. Thomas, cui adhaeret S. Alf. (Op. Dogm. t. I, p. 675), ita dicit : « Venialia remittuntur eis post hanc vitam etiam quantum ad culpam per actum charitatis in Deum, repugnantem venialibus in hac vita commissis. Quia tamen post hanc vitam non est status merendi, ille dilectionis motus in eis tollit quidem impedimentum venialis culpae, non tamen meretur absolutionem vel diminutionem poenae, sicut in hac vita» (de Malo, qu. 7, art. 11). IV. Venialia formaliter remittuntur per actum contrarium, non autem per infusionem gratiae, quamvis haec remissio non fiat sine concomi­ tante infusione seu augmento gratiae, vel saltem sine iure ad hoc aug­ mentum. Ratio prioris est, quia nullus gradus gratiae sanctificantis repu­ gnat cum peccato veniali ; quod patet ex e>o, quod homo habens quantamcumque gratiam potest peccare venialiter, quin quidquam gratiae sanctificantis deperdat. Ergo nullus gradus gratiae formaliter expellit venialia. Posterius patet ex eo, quod nullum veniale remittitur sine ali­ qua poenitentia, adeoque sine opere meritorio augmenti gratiae, vel iuris ad hoc augmentum. SETIO IV. De remissione poenae. I. Homo peccando contrahit i° reatum culpae, quo formaliter consti- 285 tuitur peccator; 20 reatum poenae, quo ob reatum culpae obnoxius fit poenis sustinendis. Porro, remanente culpa, nequit tolli poena, quae culpam sequitur. Sublata autem culpa, necessario tollitur reatus poenae aeternae, non autem poenae temporalis. Prior enim consistere nequit ‘. Suarez, disp. 12, s. 1, n. 9. — 212 --cum amicitia Dei et iure in beatitudinem aeternam ; secus autem de altera dicendum. Immo : IL De facto cum culpa non semper remittitur tota poena temporalis. Est de fide ex Cone. Trid.’ Patet autem ex S. Scriptura.2 III. Poenam post remissionem culpae remanentem remittunt vel sal­ tem diminuunt: 1. Ex opere operato, sacramenta, sacrificium, indulgentiae et satis­ factio sacramentalis, quae singula applicant satisfactionem Christi. 2. Ex opere operantis, satispassio et satisfactio. Satispassio consistit in eo, quod quis patitur poenas, quas Deus per se statuit pro peccato. Satisfactio in eo sita est, quod quis peragit opus vel opera poenalia, quae Deus acceptat in compensationem poenae per se statutae. Satisfactio autem per omnia opera bona praestari potest, quia omnia aliquatenus poenalia sunt. — Praeterea unus iustus pro alio iusto ’ satisfacere potest, uti deducitur: ic ex eo, quod possumus satisfacere pro animabus in pur­ gatorio; 2° ex communione Sanctorum, qua fit, ut membra Ecclesiae sibi invicem succurrere possint. Attamen non est omnino certum, Deum semper acceptare eiusmodi satisfactionem pro aliis. 3. Disputatur, num remissio poenae temporalis etiam per impetratio­ nem obtineri possit. Videtur affirmandum, quia ipsa Ecclesia in officio defunctorum Deum rogat, ut per intercessionem B. Μ. V. aliorumque Sanctorum animas e purgatorio liberet; patet autem, istorum opera non esse poenalia. Coroll. Peccata per poenitentiam ita remittuntur, ut nullo pacto propter subsequens peccatum redeant, neque quoad reatum culpae, neque quoad reatum poenae. Non redit reatus culpae; quod patet: i° ex 5*. Scriptura;4 2° ex co quod peccatum per justificationem vere remittitur et deletur; quod autem vere deletum est, iterum imputari nequit. Neque redit reatus poenae; hic enim redire nequit, nisi redeat reatus culpae. SECTIO V. De reviviscentia meritorum. 286 I. Opera distinguuntur in viva, mortifera, mortua et mortificato. Viva sunt, quae fiunt in statu gratiae, ideoque e principio vivente procedunt, et vitam aeternam merentur. Mortifera dicuntur, quae hominem vita Sess. 24 de Poenitentia, can. 12.----- Num. XII, 14 sq. ; XX, 1 sq. ; XXVII, 12 sq. ; Deuter. XXIV, 1 sq. ; 2 Reg. XII, 13 sq. ----- ’. Requiritur, ut uterque sit in statu gratiae; satisfaciens, ut opus cius sit satisfactorium ; ille, pro quo satisfit, ut poena remitti possit. ----- 4 Is. II, 18; Ezech. XXXIII, 12, 16; Mich. VII, 19. — 213 — gratiae atque iure in vitam aeternam privant, a. v. mortalia ; item — addunt alii-venialia, cum ad mortalia ducant. Mortua nuncupantur opera bona, quae fiunt in statu peccati, ideoque non procedunt e principio vivente, nec vitam aeternam merentur. Mortificata sunt, quae facta sunt in statu gratiae, ideoque e principio vivente processerunt, et vitam aeter­ nam meruerunt, sed propter peccatum superveniens vi vitali seu valore ad vitam aeternam privata sunt. Porro: II. Opera mortificata, remisso per poenitentiam peccato, reviviscunt, seu valorem ad vitam aeternam amissum recuperant. Deduciter: Γ e 5. Scriptura;1 2° e Cone. Trid.;2 et affirmatur a D. Thoma (3, qu. 89, art. 5), qui docet, merita mortificata remanere quantum est de se, et de facto non efficaciter ducere ad vitam aeternam propter impedimentum peccati supervenientis ; hoc autem impedimentum per poenitentiam sup­ ponitur sepositum. III. Quod ad modum seu gradum reviviscendi attinet, dicendum, iustificatum statim recipere ius ad omnem gratiam prius habitam et ad totale praemium essentiale. Disputatur autem, utrum gratia prius habita statim animae infundatur — atque quidem sive tota, sive, ut alii volunt, secundum mensuram praesentis dispositionis — an tantum in primo instanti post mortem. Porro praeplacet sententia, quae docet, totam gratiam habitam statim infundi. Haec enim sola sufficienter salvat meritorum reviviscentiam, qualis ex argumentis deducenda vide­ tur, haecque sola congruit cum propria notione reviviscendae, secundum quam poenitentia videtur sese habere ad reviviscentiam instar removen­ tis prohibens, non autem per modum dispositionis. DISSERTATIO II. De sacramento Poenitentiae. (S. Thom. p. 3, q. 84-90; Suppi, q. 1-28; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 425-705; Horn. Apost. tr. 16). Antequam de Sacramento Poenitentiae dicamus, lubet quaedam prae- 287 mittere de potestate Ecclesiae remittendi peccata. Idque praestamus tum integritatis causa, tum ut pateat nexus totius de hac materia doctrinae theologicae; siquidem ipsemet potestatis exponendae usus sacramenti formam constituit, ita ut, potestate ista exposita, via naturali ad ipsum sacramentum Poenitentiae exponendum transgressuri simus. Sint igitur haec : ‘. Ezcch. XXIII, 12. ----- ’. Sess. 6, de lustificatione, can. 32.----- ’. Aliae sententiae videntur minus probabiles. — 214 — I. Christus Apostolis concessit potestatem remittendi peccata. Est de fide ex hisce Cone. Trid.: « Si quis dixerit, verba illa Domini Salvatoris: Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt; non esse intelligenda de potestate remittendi et retinendi peccata in sacramento Poenitentiae, sicut Eccle­ sia catholica ab initio semper intellexit; detorserit autem oontra institu­ tionem huius sacramenti ad auctoritatem praedicandi evangelium : ana­ thema sit. » 1 II. Potestas remittendi et retinendi peccata differt a potestate bapti­ zandi. Ista enim, uti statim dicemus, iudicialis est, ideoque non respicit nisi subditos, i. e. baptizatos, seu eos, in quos potestas baptizandi iam exercita est. Accedit quod potestas baptizandi denuo in eundem exerceri nequit; secus ac potestas remittendi peccata. III. Potestas remittendi peccata iudicialis est. Est de fide ex Cone. Trid. : « Si quis dixerit, absolutionem sacramentalem sacerdotis non esse actum iudicialem, sed nudum ministerium pronunciandi et decla­ randi remissa esse peccata confitenti... anathema sit. » 2 Et sane ad potes­ tatem iudicialem tria requiruntur: i° ut potestas sit a supremo societatis principe instituta ; 2° ut per eam fiat applicatio legis ad casum particu­ larem ; 3° ut applicatio fiat pro merito causae. Atque haec omnia in po­ testate remittendi et retinendi peocata concurrunt. Etenim: i° dicta potestas a Christo, Ecclesiae Principe, instituta est (n. i) ; 2° per eam fit ad casum particularem applicatio legis divinae, qua Deus statuit pet ministros suos modo remittere, modo retinere baptizatorum peccata; 3° haec applicatio fit pro merito causae, ita scilicet ut ministri non pro libitu suo, sed secundum conditiones a Christo requisitas remittant, vel retineant peccata. IV. Potestas remittendi peccata ad omnia baptizatorum peccata sese extendit. Patet ex amplitudine verborum Christi, quae supra allata sunt. Dixi tamen baptizatorum, quia haec potestas, utpote iudicialis, in solos subditos, i. e. baptizatos exerceri potest. Ceterum aliunde patet, peccata ante Baptismum commissa per Baptismum remitti (n. 6i). V. Potestas remittendi et retinendi peccata perennis est in Ecclesia. Patet i° ex immutabilitate, qua Christus Ecclesiam suam instructam esse voluit ; 2° ex eo quod usque ad finem mundi peccatores reconciliandi in Ecclesia exsistent. VI. Ecclesia tenetur uti potestate exposita, ita ut neminem rite dispo­ situm a beneficio veniae, per potestatem clavium consequendae, pro ‘ Sess. 14, can 3. *. Sess. 14, can. 9. 215 libitu repelli liceat. De iure propter bonum publicum in determinatis casibus quosdam peccatores repellendi disputant Theologi ; sicut quoque controversia exstat inter dogmatico-historicos de exsistentia discipli­ nae universalis quasdam peccati species excludendi a venia, per clavium ministerium obtinenda. ’ Hisce praemissis, dicemus primum de sacramento poenitentiae in se spectato, deinde de ministratione, tum de susceptione sacramenti poeni­ tentiae. Pars I. De sacramento poenitentiae in se spectato. Poenitentia est sacramentum, in quo per iudicialem absolutionem, a 288 legitimo ministro impertitam, fideli rite disposito remittuntur peccata post baptismum commissa (can. 870). Qua definitione tradita, agendum primum de exsistentia, deinde de essentia, tum de effectibus, denique de necessitate sacramenti Poeniten­ tiae. SECTIO I. De exsistentia sacramenti Poenitentiae. I. Poenitentia est verum sacramentum Novae Legis; quae propositio 289 est de fide ex Cone. Trid : « Si quis dixerit in Catholica Ecclesia Poeni­ tentiam non esse vere et proprie sacramentum... a Christo Domino nostro institutum, anathema sit. »1 Nota. Quoad tempus institutionis huius sacramenti docet Cone. Trid.:’ «Domi­ nus autem sacramentum Poenitentiae tunc praecipue * instituit, cum a mortuis exci­ tatus, insufflavit in discipulos suos dicens : Accipite Spiritum Sanctum, quorum remiseritis... Quo tam insigni facto ct verbis tam perspicuis potestatem remittendi ct retinendi peccata, ad reconciliandos fideles post Baptismum lapsos, Apostolis et eorum legitimis successoribus fuisse communicatam, universorum Patrum con­ sensus semper intellexit. » II. Poenitentia est sacramentum a Baptismi sacramento realiter dis­ tinctum; quae propositio pariter est de fide e Cone. Trid.: «Si quis ‘. Ned. Kath. Stemmen, 1909, p. 304 sq. ----- ’. Sess. 14, can. 1. ------ ’. Sess. 14. cap. i. ----- ‘. Dicitur «praecipue», quia Christus iam antea (Math. XVI, 19 et XVIII, 18) sacramentum promiserat. -- 216 -- sacramenta confundens, ipsum Baptismum Poenitentiae sacramentum esse, dixerit.... anathema sit. » 1 SECTIO II. De essentia sacramenti Poenitentiae. Sacramentum Poenitentiae supponit materiam remotam, eaque posita, integre constituitur materia proxima, forma, et parte integrante. Iam vero : 290 I. Materia remota Poenitentiae, i. e. circa quam actio sacramentalis versari potest, sunt omnia peccata post Baptismum commissa (n. 293, can. 902). ’ 291 II. Materia proxima. 1. Materia proxima stricte dicta — i. e. quae cum absolutione essentiam sacramenti constituit — sunt contritio et confessio poenitentis. Ita S. Thom. (p. 3, q. 84, a. 2), S. Bonaventura, ’ S. Alfonsus (VI, 425), Thomistae, aliqui Scotistae et plerique recentiores. Scotus45*vero et plerique Scotistae docent, contritionem et confessio­ nem, externe manifestatas tamen, esse tantum conditiones, ad valorem sacramenti requisitas. Aliqui3 denique pro probabili habent, solam inter­ nam contritionem vel attritionem esse conditionem, ad valorem sacra­ menti necessariam ; ceterum essentiam sacramenti sola forma absolvi, quae quatenus est externa caeremonia materiam, quatenus habet vim significandi, formam constituit; quae sententia fere communiter reicitur. Ex sententiis expositis prior multo communior et probabilior est; eique favent Rit. Rom.4 et Catechismus Romanus7. Ceterum notes : a) Contritio et confessio fiunt materia sacramenti, quatenus a minis­ tro per absolutionem in partes seu materiam assumuntur vel elevantur. Disputatur autem, num et quatenus praedicti actus ab ipso poenitente ad sacramentum referri debeant ; de qua disputatione postea sermo erit. b) Contritio, quae in se interna est atque spiritualis, non est pars essentialis sacramenti, i. e. signi externi, nisi prout fit sensibilis per con­ fessionem aut petitionem vel exspectationem absolutionis (S. Alf. VI, 445. 459)· c) Disputatur, num satisfactio in proposito seu voluntas satisfactio­ nem impositam implendi sit elementum essentiale, a. v. num pertineat ad materiam proximam stricte dictam. Plures affirmant, quia Concilium * Sess. 14, can. 2. ----- :. Rit Ram. tit. Ill, cap. 1, n. 1. -----4 Sent., dist. 17 part. 2, art. I, 3 Conclus.; dist. 22, art. 2, q. 1. Conclus.----- ‘. Disp. XVI, qu. 1, n. 5 sq. ----- V. g. Ballekini, Op. theol. De Poenit. n. 4 sq. --------- ·. Tit. Ill, cap. I, η. i. ----- T. P. 2, cap. 5, q. 12. — 217 — Florentinum ct Tridentinum eodem modo loquuntur de satisfactione ac de contritione et confessione, ita ut satisfactio saltem aliquo sensu dici debeat elementum essentiale. Atqui satisfactio actu praestita certo non est essentiale elementum. Restat ergo ut dicamus, eam saltem in proposi­ to essentialem esse. Alii negant, quia documenta ecclesiastica — praeter­ quam quod controversiam de materia proxima Poenitentiae non diri­ munt’ — voce satisfactionis sensu obvio intelligunt satisfactionem actu praestitam aeque ac voce contritionis et confessionis designant contritio­ nem et confessionem actu exhibitam. Ergo ex praedictis documentis nihil quoad satisfactionem in voto erui potest. 2. Materia proxima latius sumpta — i. e. quae ab absolutione infor­ mata sacramentum constituit integrum — est satisfactio actu praestita. Dicta satisfactio non est pars essentialis sacramenti Poenitentiae, quia non ordinatur ad effectum eius primarium, i. e. ad remissionem culpae; est tamen ipsius pars integrans, quatenus efficit, ut sacramentum effec­ tum suum, qui est remissio non solum culpae, sed etiam poenae, plane assequi possit. Coroll. I. Contritio, confessio ct satisfactio non solum sunt materia proxima sacramenti Poenitentiae, verum etiam cum absolutione effectum sacramenti pro­ ducunt. Contrarium docent non solum multi Scotistae, verum etiam aliqui ex iis, qui actus poenitentis pro partibus essentialibus sacramenti habent, illudque etiam S. Thomas aliquando docuit (D. 22, qu. 2, art. i, sol. i, ad 2 et 3); postea tamen istam sententiam expresse correxit (p. 3, q. 86, a. 6). Propositio autem maxime suadetur ex eo quod secundum Cone. Trid. ~ in absolutione tanquam forma < prae­ cipue » (ergo non totaliter, ut adversarii volunt) vis sita est sacramenti. Accedit quod sicut in physicis ita etiam in moralibus effectus non soli formae, sed etiam materiae a. v. toti tribui debet. Coroll. II. Practice non refert, utrum actus poenitentis partes sacramenti, an merae conditiones ad valorem requisitae dicantur;’ nec utrum effectus sacramenti etiam praedictis actibus an soli absolutioni ascribatur. Bene vero aliquatenus re­ fert, ut ex postea dicendis patebit, utrum necne sola contritio vel attritio interna fit conditio ad valorem requisita, ut docet Ballerini. III. Forma Poenitentiae sunt verba absolutionis, ut diserte docent 292 Decretum Eugenii IV pro Armenis et Cone. Trid. * Atque ita notione summaria sacramenti Poenitentiae tradita, essentiam Pallavicini, Historia Cone. Trid. 1. 12, c. 16. ----Sess. 14, cap. 3. ----’. Plures quidem Scotistae per se non requirunt, ut contritio externa sit ; sed quia etiam confessionem pro necessaria conditione habent, confessio autem de facto contritionem manifestat, practice res eodem redit.----- \ Sess. 14 cap. 3; Kit. Rom. tit. Ill, cap. i, n. I. --- 2lS --huius sacramenti uberius exponemus, distinctim dicendo primum de materia remota, deinde de materia proxima, tum de forma, denique de parte integrante seu de satisfactione. Hinc: CAPUT I. De materia remota. 293 I. Obiectum. Materia remota seu ea, circa quam actio sacramentalis versatur, sunt peccata post Baptismum commissa, eaque sola et omnia (n. 287). Quaer. 1, num susceptio sacrilega Baptismi sit materia remota Poenitentiae. Resp. Plerique affirmant, quia susceptio sacrilega est, quatenus ponit obicem infusioni gratiae. Atqui quod hic et nunc impedit sacramentum, quominus infundat gratiam, videtur sacramento posterius esse. Alii negant vel dubitant, quia argu­ mentatio allata ipsos non convincit (S. Alf. VI, 427). Idem dicendum videtur de aliis peccatis, ut odii, luxuriae, si forte in ipsa susceptione committantur. Ceterum certum est, tam susceptionem sacrilegam quam alia peccata eatenus esse materiam poenitentiae, quatenus, ut fieri solet, voluntas post baptismum susceptum actu eis adhaerere pergit. Si ponas, susceptionem sacrilegam aliave peccata saltem natura priora esse ipso Baptismo, dicendum est, ea remitti vi Baptismi postea reviviscentis. Quaer. 2, num peccata commissa post Baptismum dubie validum, sed ante sacra­ mentum sub conditione iteratum, sint materia remota Poenitentiae. Resp. Sunt vel non sunt materia remota, prout Baptismus de facto validus vel non validus fuit. Aliud autem est quaerere, num sit obligatio ciusmodi peccata confitendi ; de qua postea. 294 II. Divisio. Materia remota maxime distinguitur in necessariam et liberam. i. Materia necessaria dicitur ea, quae ex praecepto divino confitenda est. Hanc constituunt peccata mortalia post Baptismum commissa, sed nondum rite clavibus submissa, vel nondum absolutione directe remissa. Porro peccatum directe remissum dicitur illud, quod — sive integre sive non integre1 — clavibus subiectum, et absolutione remissum est ; indirecte remissum est, quod non fuit clavibus subiectum, sed tamen ea­ tenus absolutione remissum fuit, quatenus infusio gratiae etiam pecca­ torum mortalium, quae potestati clavium non subiccta sunt, expulsionem secum fert. Itaque materia necessaria sunt: Γ Peccata mortalia, nondum clavibus submissa; perinde autem est, utrum culpabiliter an inculpabi* Puta, si quod peccatum (v. g. in casu necessitatis) gencrice tantum declaratur. Attamen secundum aliquos auctores in casu absolutio directe cadit in rationem gcnericam, non vero in rationem specificam peccati, ideoque ab eis non dicitur directe remissum. --- 219 --liter1 omissa sint; item utrum iam remissa sint (scilicet per contritionem perfectam vel per attritionem una cum sacramento vivorum), annon sint remissa; 2° peccata mortalia clavibus submissa, sed non integre declara­ ta, ut v. g. in casu necessitatis contingere potest ; 30 peccata mortalia clavibus submissa, atque quidem integre, sed non a iudice remissa, v. g. ob omissionem absolutionis, ob defectum contritionis (S. Alf. V, 425; VI, 480). 2. Materia libera est, quae potest, sed non debet clavibus subici. Hanc constituunt : a) Mortalia post Baptismum commissa, et clavibus tum rite submissa tum absolutione remissa. Haec iterum posse absolutione remitti, patet tam ex traditione, ex consensu theologorum et praxi fidelium, quam ex can. 902. Illud autem alii deducunt ex eo, quod non constat de totali remissione poenae, ideoque peccatum iterum clavibus subici potest ; alii ex eo quod quis potest iterum atque iterum iniuriam illatam remittere (S. Alf. VI, 425, /427, dub 20) ; quae suo loco magis exponentur. b) Venialia quaecumque, sive iam declarata et remissa, sive nondum declarata vel nondum remissa. Etiam venialia esse materiam Poenitentiae patet: i° ex Cone. Trid.’ et ex can. 902; 2° ex consensu theologorum et praxi fidelium (S. Alf. VI, 425). Coroll. I. Materia sufficiens est quodlibet peccatum post Baptismum commissum, sive remissum, sive nondum remissum (can. 902). Coroll. II. Materia haud sufficiens sunt defectus morales, qui carent ratione peccati. Attamen « non debent reprehendi confessarii, quod poenitentes in iis dicendis non impediant ; tum quia plura ex iis, quae videntur merae imperfectio­ nes, non fiunt sine aliqua culpa veniali, tum etiam quia non est necesse quod omnia quae poenitens in confessione dicit, sint determinate et absolute materia absolutionis. Multa quippe dicuntur, quia ad confcssarium magis spectat discer­ nere, quae sit, quae non sit absolutionis materia, et ut confcssarius magis per­ spectam habeat poenitentis conscientiam et eo melius de toto eius statu iudicare possit in ordine ad debitum remedium adhibendum ». ’ CAPUT II. De materia proxima. Materiam proximam constituunt contritio et confessio seu accusatio poenitentis (n. 291). Hinc : ‘. Ab Alexandro VI1 damnata est propositio: Peccata in confessione omissa seu oblita ob instans periculum vitae aut ob aliam causam non tenemur in sequenti confessione sacerdotis absolutioni subicere (Denz.-Bannw. n. mi). ----- ’. Sess. 14, cap. 5 et cap. 7. ----- ’. De Lugo Disp. XVI, Sect. II, n. 103. 220 -- Articulus I. De contritione. Contritio integre sumpta complectitur detestationem, dolorem de pec­ cato et propositum. Agemus autem primum de contritione integre sump­ ta, deinde de proposito speciatim. § I. De contritione integre sumpta. 295 I. Notio. Contritio est « animi dolor et detestatio de peccato commisso, cum proposito non peccandi de cetero. » 1 Dicitur de peccato commisso, ita ut non sufficiat dolor de eo quod non doletur de peccato; quo casu non pectatum sed defectus doloris est doloris obiectum. Attamen qui dolet de defectu doloris, passim etiam de ipso peccato dolere censendus est. Contritio tria complectitur, scilicet detestationem, dolorem et propo­ situm. Porro: 1. Detestatio est actus, quo voluntas peccatum commissum aversatur, a peccato commisso sese avertit, omnem affectum ad peccatum expellit; qui actus voluntatis ita exprimitur: Vellem non peccasse; displicet mihi me peccatum commisisse. Detestatio pertinet ad essentiam contritionis. Contritio enim debet formaliter peccato opponi ; quod fit per detesta­ tionem, qua peccator iam non vult, quod antea voluit (S. Alf. λζΙ, 435). 2. Dolor est tristitia quaedam voluntatis orta ex eo, quod malum pec­ cati apprehenditur ut praesens (S. Thom. 1. 2, q. 35, a. 8; q. 36, a. 1). Dolor in homine viatore detestationem necessario sequitur, ita ut saltem elementum necessarium contritionis dici debeat. Disputatur vero, num dolor ad ipsam essentiam contritionis pertineat. Quidquid est, saltem admittendum, contritionem principaliter consistere in detestatione, quae est causa doloris, atque dolorem ex se indifferentem specificat, atque honestum reddit (S. Alf. VI, 435). Actus detestationis et doloris, etsi inter se distinguantur, moraliter tamen ita sunt coniuncti in homine viatore, ut per modum unius repu­ tentur. 3. Propositum quid sit, exponitur n. 301. 296 II. Divisio. Contritio distinguitur in perfectam et imperfectam. i. Contritio perfecta est, quae concipitur e motivo caritatis. Porro: a) Certo concipitur e motivo caritatis, si elicitur ex amore Dei super omnia dilecti ob bonitatem seu perfectionem divinam, prout haec com­ plectitur essentiam Dei cum omnibus attributis. Notes autem, ex eiusCone Trid. sess. 14, cap. 4. --- 221 modi amore etiam elici contritionem, quae concipiur ex desiderio possi­ dendi Deum, non in quantum haec possessio poenitenti est bona, sed in quantum est Deo grata, qui in possessione perfectissime diligatur (S. Alf. II, 24, dubit. i°). b) Non concipitur e motivo caritatis, si elicitur ex amore Dei dilecti ob quoddam attributum relativum (v. g. ob beneficentiam) tanquam tale, seu quatenus non consideratur ut perfectio divina, ad Deum pertinens. c) Disputatur, num concipiatur e motivo caritatis, si eliciatur ex amore Dei dilecti ob quoddam attributum divinum (sive absolutum sive relativum, modo hoc consideretur ut perfectio divina, ad Deum pertinens), per abs tractionem formalem seorsim consideratum. Plures affirmant: Γ quia S. Script, nos excitat ad carita­ tem per motivum bonitatis Dei erga nos. « Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos » 1 ; ergo ob attributum Dei (relativum) ; 2" quia attributa divina ab essentia eius realiter non distinguuntur, neque a nobis concipi possunt cum praecisione cbiectiva a ceteris perfectionibus et essentia Dei ; 3" quia concionatores passim fideles ad caritatem exhortantur evolvendo attributum (relativum) scilicet bonitatem Dei erga nos. Alii, quorum sententiam S. Alfonsus probabilio­ rem habet, docent, non sufficere aliquod attributum divinum seorsum sumptum, ut ex amore Dei eliciatur actus perfectae contritionis, sed obiectum formale amoris constitui cx essentia Dei una cum omnibus attributis eius. Etenim ut ali­ quis amet Deum ut summum bonum — quod ad actum caritatis requiritur — debet antecedenter per actum intellectus ita Deum concipere iuxta notum illud: nil volitum nisi cognitum. Porro in conceptu unius attributi seorsum sumpti v. g. sapientiae, tantum virtuahler implicite Deus ut summum bonum continetur: quod autem virtualiter implicite tantum cognoscitur, nondum cognoscitur in ordine ad voluntatem in actum reducendam, decedit, quod iuxta veriorem sententiam actus caritatis patriae ac viae est specifice idem ; constat autem, actum caritatis patriae subiectivc ut motivum formale habere totam bonitatem divinam ; sequitur ergo, hanc bonitatem totam etiam subiective requiri ad obiectum formale actus cari­ tatis viae (S. Alf. VI, 436). Attamen controversia non est practica, quia passim casus qui supponitur non occurrit nisi specie tenus; a. v. videtur quandoque Deus amari ob attributum seorsum consideratum, sed re vera ob summam bonita­ tem amatur ; quo fit, ut concionatores istius controversiae rationem non habeant Coroll. /. Olim disputatum fuit, num sit contritio perfecta, quae eliciatur e mo­ tivo cuiusdam virtutis moralis, quae ad Deum habeat ordinem, v. g. gratitudinis, religionis, obedientiae, poenitentiae. Verum haec sententia iam communissime negatur, atque docetur, contritionem cx istarum virtutum motivis elicitam non esse eam, quae proxime disponit ad iustificationcm, i. c. perfectam.5 Coroll. II. Potest quis contritionem perfectam elicere, etiamsi non explicite addat, se Deum propter Deum ciusvc infinitam perfectionem amare, a. v. etiamsi non dicat v. g. : Mi Deus, detestor peccata mea, quia Te ob infinitam Tuam boni­ tatem amo, sed tantum: Detestor peccata (offensas Tui), quia summa bonitas es. — Neque ad actum contritionis perfectae requiritur, ut quis ad significationem *. I loa. IV, 19. ’. Cone. Trid. sess. 14, cap. 4. — 222 singulorum verborum formulae attendat; sufficit, ut generalem formulae sensum intellectu capiat et animo velit. Coroll. III. Praeterea ad contritionem perfectam non requiritur, ut quis pecca­ tum detestetur e metu gehennae aliove motivo inferiori. 2. Contritio imperfecta, quae passim attritio dicitur, ea est, quae con­ cipitur e motivo honesto a motivo caritatis distincto, v. g. e motivo spei, gratitudinis, poenitentiae etc. 297 III. Contritio requisita. Non solum contritio perfecta, dc qua non dubitatur, verum etiam imperfecta seu attritio ad sacramentum Poeni­ tentiae rite suscipiendum sufficit. Haec sententia, quae hodiedum fere communiter admittitur,’ hisce probatur, i" Cone. Trid. contritionem gcnericc sumptam dicit partem et quasi-materiam sacramenti,’ atque ita satis insinuat, eam — sive dicatur sive non dicatur materia proxima — ad sacramentum Poenitentiae sufficere. Atqui etiam contritio imperfecta continetur tanquam species sub contritione generica a Cone, circum­ scripta. 2° Idem Cone, de contritione imperfecta ita dicit: «Quamvis sine sacramento poenitentiae per se ad justificationem perducere pecca­ torem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in sacramento poenitentiae impetrandam disponit. » ’ Itaque ex hisce Cone, attritio in sacramento aliter disponit ad iustificationem, ac extra sacramentum. Iam vero extra sacramentum disponit remote ad iustificationem. Restat ergo ut dicamus, eam in sacramento proxime ad eam disponere. 30 Tum prorsus improba­ bile est, potestatem remittendi peccata actu nunquam exerceri in pecca­ tum nondum remissum. Atqui id locum haberet, si in sacramento Poeni­ tentiae non sufficeret attritio, sed requireretur contritio perfecta, i. e. dispositio, quae ex se iam ante absolutionem peccati remissionem secumferret. 40 Denique cum opinio benignior iam a pluribus saeculis sit fere communis, aegre intelligitur, cur non sit ab Ecclesia reprobata, si non esset tuta; maxime cum hoc sacramentum sit usus adeo frequentis. Obi. Cone. Trid. inter ea, quae ad recipiendam iustificationem in Baptismo re­ quiruntur, recenset : < Iliumque tanquam omnis iustitiae fontem diligere inci­ piunt; quae merito etiam sacramento Poenitentiae applices. Resp. i. Admitti nequit, a Cone, requiri actum verae caritatis ad iustificationem in Baptismo recipiendam ; nam contraria sententia quoad Baptismum tam ante (cfr. S. Thom. 4 Dist 6, q. 1, a. 3) quam post Concilium quasi communis erat. Resp. 2, dilectionem initialem bene intclligi posse de bono aliquo affectu erga Deum, qui est fons iustitiae nostrae; qui bono isto affectu erga Deum afficitur, merito dicitur incipere diligere Deum, secundum haec S. Thomae, cuius doctrinam *. Aliter Perinei, O. P. L’attrition d’après le Cone, dc Trente et S. Thomas d’Aquin. ----- ’. Scss. 14, cap. 3 et can. 4. ----- ’. Scss. 14, cap. 4. ----- «. Sess. 6, cap. 6. — 223 — Cone. Trid. tantopere attendit: « In quantum (vero) spes respicit illum, per quem fit aliquid nobis possibile, sic amor causatur ex spe, et non e converso. Ex hoc enim quod per aliquem speramus nobis posse provenire bona, movemur in ipsum, sicut in bonum nostrum ; et sic incipimus ipsum amare » (i. 2. q. 40, a. 7; S. Alf. VI, 442). Alii verba Cone, aliter exponunt. Coroll. I. Ex dictis colligitur, quo sensu vera sit locutio sollemnis: Attritum vi 298 clavium fieri contritum. Scilicet fit aequivalenter contritus, quatenus nimirum attri­ tus cum sacramento e statu attriti transit ad statum contriti i. e. aeque ac perfecte contritus iustificatur. Alii aliter. Coroll. II. luvat, ut quae dicta sunt dc contritione imperfecta .magis evolvantur, diversa motiva e quibus elici possit, assignare. Porro Cone. Trid. docet: «attri­ tionem ex turpitudinis peccati consideratione vel ex gehennae et poenarum metu communiter concipi».1 Iam age addendo «communiter» satis innuit, praeter motiva enumerata alia dari ; vel etiam dici potest, omnia motiva in motivis a Cone, assignatis implicite contineri. Scilicet motivum turpitudini/ peccati cuncta motiva virtutum a caritate distinctarum continet. Praeterea motivum spei continetur moti­ vo metus poenarum, quia perinde est, utrum quis e spe vitae aeternae, an e timore gehennae seu vitae aeternae perdendae peccatum detestetur ; quae omnia e dicendis magis patebunt. Itaque sufficit contritio concepta, v. g. : 1. E motivo obcdienliac: « Detestor peccata mea, quia peccando legem tuam transgressus sum. > 2. E motivo poenitentiae specialis: «quia peccando ius tuum laesi;» «ut ius tuum laesum compensem. » 3. E motivo religionis: « quia peccando cultum debitum Tibi denegavi. » 4. E motivo gratitudinis: «quia peccando adeo ingratum ergo Te me exhibui; » « quia me beneficiis cumulasti. » 5. E motivo spei, puta: a) E spe aeternae beatitudinis. « Doleo de peccatis meis, quia peccando ius in aeternam beatitudinem amisi ; » « ut ius in aeternam beatitudinem recuperem. » b) E spe iustificationis: «quia peccando gratiam sanctificantem amisi;» «ut gratiam sanctificantem recuperem. » c) E spe boni temporalis supcrnaturalis: « ut salutarem vitae statum amplectar. » Huc etiam pertinet contritio concepta; 6. E metu (simpliciter servili)3 poenarum. Scilicet: a) E metu gehennae, v. g. «quia peccando poenas aeternas merui;» seu: «ne aeternum damner. » Hoc motivum sufficere, diserte docet Cone. Trid. (1. c.). Idem dicendum dc metu purgatorii. Scss. 14, cap. 4.----- *. Attritio c metu seu timore duplex est, attritio e timore filiali, et attritio e timore servili. Attritio c timore filiali habetur, quando quis detestatur peccatum, quia est offensa Dei, optimi Patris; e timore senili, quando quis peccatum detestatur ob timorem poenae. Attritio c timore servili pariter duplex est, attritio c timore simpliciter senili, et attritio c timore serviliter senili. Prior est detestatio peccati ob timorem poenae, natum ex amore boni proprii ordinato, i. e. ex amore subordinate vel saltem subordinabili bono divino seu ultimo nostro fini. Altera est detestatio peccati ob timorem poenae, natum ex amore boni proprii inordinato, i. c. natum ex amore non subordinate bono divino seu ultimo nostro fini, a. v. natum ex amore boni proprii tanquam ultimi finis. Prior honesta, altera inhonesta est. --- 224 --b) E metu poenarum temporalium huius vitae; ut idem Cone, dicendo « ex gehennae et poenarum metu» significare videtur; nam haec verba sensu non composito, ut aliqui volunt, sed diviso videntur esse sumenda, quia Cone. 1. c. allegat exemplum Ninivitarum, qui poena temporali plectebantur, scilicet excidio civitatis. Ceterum poenae temporales spectari debent, ut inflictae a Deo, et quate­ nus quodammodo inchoant divinum supplicium, nisi emendemur. Secus enim nequeunt fundare contritionem aestimative summam (n. 299). Neque tunc res extra omnem controversiam est (S. Alf. VI, 443). 7. E motivo istius praecise virtutis, cui peccatum commissum opponitur, *v. g: < Detestor peccatum luxuriae, quia castitas adeo pulchra est. » Huc etiam pertinet attritio concepta 8. E speciali turpitudine peccati commissi, v. g. Detestor luxuriae peccatum, quia luxuria adeo foeda est.» Pariter sufficit attritio elicita e generali turpitudine peccati, v. g. «Detestor peccatum, quia nitore supernatural! me privavit; quia anima mea per illud tantopere foedata est. » Coroll. III. Attritio salutaris non ita difficile resolvitur in contritionem perfec­ tam. Etenim attritus iam tendit in Deum ; hinc facile apprehendit peccatum ut Deo malum, seu ut Bonitatis infinitae laesivum, illudque etiam sub hoc respectu detes­ tatur. Haec praesertim valent de attritione concepta c motivo virtutis, quae ad Deum refertur, scii, religionis, obedientiae, poenitentiae et gratitudinis. Maxime autem valent de motivo gratitudinis; siquidem qui gratus est, facile benefactori bonum vult, et consequenter de peccato, quatenus est malum Deo, dolet. Quum vero gratitudo maxime excitetur considerando incarnationem, passionem, mortem Christi, huiusque, qui et Ipse est Deus, in S. Eucharistia praesentiam, iJeo istorum mysteriorum meditatio facillima via est perveniendi ad contritionem perfectam. Coroll. IV. Oonfessarii poenitentes non satis dispositos passim quidem ad attritionem exhortentur; huius enim motiva ciusmodi praesertim homines magis movent. Attamen generatim non omittant ultimo atque aliquo modo motiva con­ tritionis perfectae eis atque etiam aliis proponere. 299 IV. Proprietates contritionis. Summa doctrinae haec est: i° Ad sacramentum Poenitentiae valide et fructuose recipiendum requiritur contritio: a) vera, b) interna, c) formalis, d) supernaturalis, e) aestima­ tive summa, f) universalis (quoad mortalia), g) externa ; 2° ad sacramen­ tum Poenitentiae valide recipiendum pariter requiritur contritio: a) vera, b) interna, c) formalis, d) supernaturalis, e) externa ; sed disputatur, num, spectato solo valore, requiratur aestimative summa et universalis. Singu­ la perpendemus. i. I era seu non mere existimata. Contritionem mere, sed bona fide existimatam, ad valorem — non tamen ad fructum — sacramenti suffi­ cere, antiquorum plures docuerunt. Verum ista sententia hodiedum com­ muniter et merito reicitur. Etenim Cone. Trid. docet, ad essentiam sacramenti requiri contritionem (n. 297). Atqui eiusmodi doctrina mani­ feste intelligi debet de contritione vera, non autem de ea, quae mere — 225 — putative adest (S. Alf. VI, 433, 20). Notes tamen, plerosque, qui exis­ timent se dolere de peccatis, etiam vere de eis dolere. 2. Interna·, nam contritio, quae a Trid. dicitur pars et quasi materia sacramenti, ab eodem Cone, definitur « animi dolor. » 3. Formalis, ita ut non sufficiat contritio virtualis, i. e. ea, quae conti­ netur maxime in actu caritatis. Plures antiquiores censuere, contritionem virtualem ad valorem et fructum sacramenti sufficere. At: i° Haec sen­ tentia iam fere communiter reicitur: 20 Cone. Trid. docet, contritionem esse partem et quasi materiam sacramenti. Porro vox ista sensu obvio contritionem formalem, non autem virtualem significat (S. Alf. VI, 449). Notes tamen: i° Contritio formalis bene concipi potest in ipsa recogitatione vel confessione peccatorum ; hinc non requiritur, ut quis usus fuerit formula contri­ tionis. 2° Vix eveniet, ut sacramentum poenitentiae suscepturus, ideoque de peccatis suis cogitans, actum perfectae caritatis eliciat, quin formaliter de Dei offensis suis doleat. 4. Supernaturalis. Iam vero : a) Certo debet esse supernaturalis ratione principii elicientis, a. v. elici debet per auxilium gratiae, actum supra naturae ordinem elevantis. Patet i° ex Cone. Trid.1; 20 constat, nullum posse fieri ab homine actum salutarem, i. e. positive conducentem ad salutem, sine auxilio gratiae. Ergo nec salutariter potest hominem sine gratiae auxilio poenitere. b) Disputatur, num contritio debeat esse supernaturalis ratione niotivi, a. v. num concipi debeat c motivo per fident apprehenso. Ceterum controversia minus practica est ; siquidem certum est, ad genesim contritionis, quae ad justificationem prae­ paret, requiri fidem et spem,2 quamvis non requiratur, ut quis reflexe actum fidei et spei eliciat, sed sufficiat, ut illud exercite, ut dicitur, peragat (S. Alf VI, 439). Porro vix fieri potest, ut qui credat et speret, atque ceteras conditiones ad contritionem salutarem requisitas adimpleat, non doleat e motivo per fidem appre­ henso. .fc. * c Γ1 5. Aestimative summa. Contritio aestimative seu appretiative summa consistit in eo, quod poenitens peccatum detestatur ex motivo, quo persistente, ad peccatum induci nequit ; seu — ut alii doctrinam enun­ tiant — in eo, quod poenitens peccatum magis detestatur, quam quodvis malum, cuius timore ad peccatum induci potest. Porro: a) Omnium consensu requiritur ad fructum sacramenti. Nam ut peccator cum Deo reconcilietur, requiritur voluntas, quae perfecte effi­ caciter, seu absolute, seu respectu omnis hypothesis possibilis aversatur ‘. Sess. 14, cap. 4 ; sess. 6, can. 3. W. M. T. Μ. II. :. Cone. Trid. sess. 6, cap. 6. 15 --- 226 --peccatum. Atqui eiusmodi voluntas deficit in eo, qui caret contritione aestimative summa. Siquidem voluntas non ulterius sese extendit quam motivum, cui innititur. Iam vero qui caret contritione aestimative summa, caret motivo, quo persistente, ad peccatum induci nequit. Ergo caret voluntate, quae absolute aversatur peccatum. b) Disputatur, num requiratur ad valorem sacramenti. Negant vel saltem sen­ tentiam negantem pro probabili habent plures auctores; at affirmandum videtur. Etenim i" Cone. Trid. contritionem, quae ab ipso proponitur tanquain necessaria ad sacramenti exsistentiam seu valorem,1 ita definit : « Animi dolor et detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi dc cetero. » 1 Atqui haec verba sensu obvio significant voluntatem, quae absolute detestatur peccatum commissum, atque absolute proponit a peccato abstinere ; a. v. contritionem aestimative sum­ mam. Ergo haec ad valorem requiritur. 2° Contritio, quae a Cone. Trid. exhibetur tanquam necessaria ad valorem, * ex eodem Cone, cum sacramento4 sufficit ad iustificationem seu ad fructum sacramenti. Atqui sola contritio aestimative summa ad iustificationem seu ad fructum sacramenti sufficit. Ergo etiam ad valorem requiritur (cfr. S. Thom. Suppi, q. 29, a. 8).8 30 Ad valorem sacramenti certo requiritur vera contritio. Atqui contritio, quae non est appretiative summa, non est vera contritio. Minor probatur ex eo, quod vera contritio consistit in actu avertendi se ab omni habituali addictione peccato mortali. Atqui contritio, quae non est appretiative summa, non involvit aversionem ab omni habituali addictione peccato mortali, nisi conditionate, seu aversionem sub aliquo respectu. Nam voluntas in tantum se avertit ab aliquo, in quantum motivum, quo impelli­ tur, obiectwe excludit conversionem ad illud; hinc si motivum tantum sit talis obicctivae virtutis, ut, eo stante, voluntas adhuc cum peccato .mortali coniungi queat, non habetur aversio nisi conditionate, seu aversio sub aliquo respectu. Atqui contritio non appretiative summa habet motivum, quod est tantum talis obicctivae virtutis, ut, eo stante, voluntas adhuc cum peccato coniungi queat. Ergo voluntas in contritione non appretiative summa non est proprie aversio a peccato mortali, seu non est vera contritio, sed tantum aversio seu contritio conditionate seu sub aliquo respectu (S. Alf. VI, 433, 70). Obi. i. Contritio eatenus tantum est materia sacramenti, quatenus sensibilis est seu manifestatur. Atqui contritio non manifestatur, quatenus est aestimative sum­ ma. Ergo ut talis non est materia sacramenti. Resp. Disling. mai.: Contritio eatenus tantum est materia sacramenti, quatenus sensibilis est seu manifestatur, secundum se; conc.; secundum qualitates suas, nego; secus enim etiam manifestari deberet ut supernaturalis. Obi 2° : Sola illa poenitentia est obicctum iudicii in foro sacramentali, quae per externum actum poenitentis potest satis certo cognosci. Atqui id de contritione aestimative summa dici nequit. Resp. Neg. min.; nam per se ipsa confessio sufficit, ut contritio requisita ad \ Sess. 14, cap. 3. ----- *. Scss. 14, cap. 4. ----- ’. Sess. 14, cap. 3. ----- «. Sess. 14, cap. 4. ----- ’ be sententia S. Thomae vide Ter Haar, De occasionariis et reci­ divis, n. 237 sq. --- 227 --sacramentum rite suscipiendum satis certo admittatur. Ad sacramentum autem rite suscipiendum postulatur contritio aestimative summa. Coroll. /. Ex eo, quod requiritur contritio aestimative summa, non deducas, etiam requiri contritionem intensive, i. e. gradu vehementiae, summam. Id enim non pertinet ad substantiam contritionis, quam sufficere ex Conc. Trid. constat. Coroll. II. Neque requiritur, ut instituatur comparatio peccatum inter et mala temporalia; quin etiam illud passim ne expedit quidem, atque periculosum est (S. Thom. Quodl. i, a. 9; S. Alf. VI, 1. c). 6. Universalis. Universalitas contritionis consistit in eo quod ad om­ nia peccata commissa sese extendit. Id autem locum habet: i° quando quis dolet c motivo universali, etiamsi poenitens singula peccata non recogitet; 2° quando doletur e motivis particularibus, quae omnia pecca­ ta commissa comprehendunt. Iam vero universalitas contritionis: a) Quoad mortalia commissa certo requiritur ad fructum sacramenti, quum unum mortale non remittatur sine altero. Hinc deficiente contri­ tione quoad unum mortale, nullum remitteretur. Disputatur, num universalitas requiratur ad valorem sacramenti. Alii affirmant, ecrumque praecipua ratio illa nobis videtur, quam p. 226 iam allegavimus‘Contritio, quae a Conc. Trid. dicitur quasi-materia sacramenti, ideoque ad valorem requiritur et sufficit, ex eodem Conc., saltem cum sacramento, etiam ad iustificationem sufficere videtur.’ Atqui contritio particularis non sufficit ad iustificationem. Ergo neque ad valorem videtur sufficere. S. Alf. (VI, 444) et plerique alii aucto­ res negant, censcntque dolorem particularem — i. e. eum, qui sese non extendit ad alia mortalia, sed ad unum vel ad quaedam tantum ex commissis — ad valorem sacramenti sufficere. Ratio allegatur, quia in casu habetur vera contritio, ita ut omnia ad valorem requisita videantur adesse. Casus esset, si quis (bona fide) unice c turpitudine speciali alicuius peccati e dolerct ; quod tamen rarissime continget, quia passim dolent sive ex solo, sive etiam ex motivo universali. Notes denique: Si poenitens a confessario interrogatus peccata, de quibus antea non cogitavit, exprimit, utile quidom, sed non necessarium est ad novum actum doloris cum excitare, quia actus elicitus e motivo universali conceptus esse prae­ sumitur. b) Quoad venialia contritio universalis eatenus tantum requiritur, qua­ tenus non remittitur veniale, ad quod dolor sese non extendit. Ceterum cfr. Scholion de contritione et proposito quoad venialia. Coroll. Ex dictis colligitur, quatenus sacramentum Poenitentiae possit esse informe i. e. validum, sed non fructuosum. Plures illud negant, sed S. Alfonsus *. Sess. ΰ, cap. 3 et 4. Ί --- 228 --(VI, 4-44) et plerique recentiores affirmant, scilicet casu, quo quis unice e motivo particulari dc uno vel dc aliquibus mortalibus dolcrct.1 Alii addunt casum, quo peccator careret contritione aeslimative summa (p. 226). Sacramentum autem Poenitentiae informe, ablato obice, probabiliter reviviscit (n. 11). 7. Externa, i. e. aliquo modo manifestata seu sensibilis. Etenim contri­ tio probabilius est pars essentialis ipsius signi sacramentalis; id autem esse nequit, nisi aliquo modo externe prodatur seu manifestetur. Mani­ festari autem potest v. g. per oralem contritionis recitationem, per con­ fessionem sive actu institutam sive — si confessioni successerit — moraliter perdurantem, per expectationem absolutionis. 300 V. Relatio contritionis inter et ceteras partes sacramenti. Hic advertas : i. Contritio seu detestatio peccatorum debet, uti patet, praecedere absolutionem ab eis; sed perinde est, utrum praecedat an sequatur actum confitendi, quamvis praestet eam ante confessionem elicere, atque post eam repetere (S. Alf. VI, 445).1 2. Disputatur, num contritio debeat a poenitente ad absolutionem referri. Alii negant, tum quia ministri, non poenitentis est referre materiam sacramenti ad formam ; tum quia ex Trid. ’ attritio, quae voluntatem peccandi excludit, in sacra­ mento ad justificationem sufficit, quin de aliqua relatione a poenitente facienda sermo sit. Alii affirmant, quia minister nequit actus poenitentis in materiam assu­ mere, nisi a poenitente ad sacramentum relati sint. Accedit, addunt alii, quod sicut suscipiens v. g. Ordinem debet tactum materiae ad sacramentum ordinare, ita etiam suscipiens sacramentum Poenitentiae debet contritionem ad illud referre. Neque opponatur, quandoque posse absolvi, qui sacramentum ignorent, idcoque contritionem ad absolutionem non referant. Possunt enim, positis ponendis, absolvi sub conditione, quia sententia, de qua dicimus, non est certa. S. Thomas videtur sententiae affirmanti adhaerere (3 p. q. 86, a. 6). Quidquid est, practice partem tutiorem sequaris (S. Alf. VI, 447); sed ipsa quaestio non videtur practica, quia contritio eo ipso quod quis vult absolvi, videtur satis ad absolutionem ordinari. ’. Aliqui censent, sacramentum etiam hoc casu validum ct fructuosum esse, quia, cum peccator doleat, ut gratiam recipiat, dolor eius, utut specie tenus particularis, re vera virtualiter ad omnia peccata sese extendit. Accedit, inquiunt, quod dolor particularis non sufficit sine proposito universali. Propositum autem universale vix erit sine dolore universali. ----- :. Contrarium aliqui antiquiores docuerunt hisce fere rationibus innixi : i" Contritio debet manifestari per confessionem, idcoque hac prior esse. Resp.: Contritio aliis quoque modis manifestari potest, puta recitatione orali. Praeterea contritio post confessionem elicita bene manifestatur per confessionem, quatenus hacc moraliter perseverat, vel saltem per petitionem seu exspectationem absolu­ tionis. 2° Confessio non debet esse mera peccatorum narratio, sed accusatio sacramen­ talis; hinc dolore informetur. Resp. Praeterquam quod confessio, quatenus post contritionem elicitam moraliter perseverat, dolore informatur, haec sacramentalis fit co quod instituitur in ordine ad absolutionem. ’ Sess. 14, de Poenit. cap. 4. — 229 --3- Non requiritur, ut contritio actualiter vel virtualiter usque ad abso­ lutionem perduret, sed sufficit, ut habitualiter persistat, i. e. ut non sit retractata, servatis tamen servandis, i. e. exponendis sub 4. Ratio est, quia poenitens — utut actus cius sint materia sacramenti — tamen non est minister sacramenti. Plures quidem videntur requirere, ut contritio actualiter vel virtualiter (i. e. in aliquo effectu) perseveret; sed re vera — plures saltem — non dicunt de perseverantia virtuali propria dicta (cfr. S. Alf. VI, 446). Ceterum difficile determinatur, quamdiu contritio virtualiter perduret. S. Alfonsus ita dicit: «Ego vero... non dubito asserere, quoties confessio derivat ex peccatorum dolore, semper virtua­ liter perseverare dolorem saltem per unum aut alterum diem, dum illa confessio est doloris effectus. Secus autem, si quis ex mera devotione, aut ad votum, aut poenitentiam implendam confiteretur » (Horn. Ap. tr. 16, n. 20). 4. Quoad temporis spatium, quod intercedere possit inter contritionem actu elicitam (item inter confessionem) et absolutionem, aliqui censent, posse tantum intercedere, quantum inter partes iudicii civilis, quia sacra­ mentum Poenitentiae per modum iudicii institutum est. Illud autem plerique reiciunt, neque ratio allata quaestionem dirimit, quia aliunde patet, iudicium sacramentale esse indicium sui generis (S. Alf. VI, 446); cete­ rum temporis spatium, de quo sermo est, determinari nequit. Practice vero non erit difficultas; quandoquidem qui diutius post contritionem elicitam et confessionem institutam absolvitur, passim et contritionem et aliquo saltem modo confessionem ante absolutionem iteraturus est. Quaer., num nova absolutio requirat novum actum contritionis, ita ut, qui post absolutionem receptam peccatum inculpabiliter omissum declaret, aut peccata declarata denuo confiteatur, ut ille, inquam, debeat, ut denuo absolvatur, novum actum doloris elicere. Resp. Plerique recentiores contra S. Alf. (VI, 448) et alios sententiam negantem pro moraliter certa habent; sed immerito. Ratio autem dubitandi haec est: Sicuti ad novum iudicium novus requiritur actus confitendi, ita etiam, saltem probabiliter, requiritur novus actus contritionis. Attamen passim non est obligatio novam poe­ nitentiam imponendi, sed sufficit, ut poenitentia imposita, quatenus respiciat pecca­ ta prius declarata, commutetur, ct quatenus respicere debeat peccata nunc decla­ rata, immutata relinquatur. Obi. Habentur, etiamsi non eliciatur novus actus contritionis, omnia ad sacra­ mentum necessaria, scilicet absolutio, confessio et contritio moraliter perseverans. Resp.: Dubium est, num contritio moraliter perseverans sufficiat; siquidem probabiliter, ut probavimus, requiritur novus actus contritionis. Ceterum controversia minus practica videtur, quia poenitens, confitendo pecca­ tum omissum vel denuo confitendo peccata iam declarata, passim, saltem in actu exercito novum actum contritionis eliciet. — 230 — § IL De proposito speciatim. 301 I. Notio. Propositum hic intelligitur deliberata voluntas non peccandi in posterum. Propositum differt i° a promissioote stricte dicta, qua in­ tendimus contrahere obligationem praestandi suo tempore rem promis­ sam, dum per propositum demonstramus praesentem tantum animi dispo­ sitionem aliquid faciendi vel omittendi ; 2° a voto, quod est promissio stricte dicta Deo facta. Id tamen non impedit, quominus et confessarius et poenitens vocibus promittendi et promissionis utantur, scilicet sensu lato, quin tamen ex eiusmodi promissione nova enascatur obligatio. Hinc etiam peccator lato tantum sensu dicitur fregisse, violasse promissa. 302 II. Divisio. Propositum est duplex, explicitum et implicitum. Impli­ citum est, quod continetur in detestatione et dolore de peccatis commis­ sis. Qui enim vere detestatur peccatum commissum, implicite vult in posterum abstinere a peccato. 303 III. Necessitas alicuius propositi ad recipiendum sacramentum Poe­ nitentiae patet ex eo, quod sine proposito non habetur contritio, quippe quae a Cone. Trid. definiatur: «animi dolor et detestatio de peccato commisso cum proposito non peccandi de cetero. » 1 3C4 IV. Propositum requisitum. Requiri videtur : propositum explicitum casu, quo peccator dolet solum e motivo particulari ; secus enim non ha­ betur propositum universale, ne implicitum quidem ; nam dolor e motivo particulari implicite continet solummodo propositum abstinendi a pecca­ tis, de quibus doletur. Auctores addunt casum, quo poenitens cogitat de vita futura; siquidem hoc casu vix fieri potest, ut qui vere doleat, non eliciat propositum explicitum, ita ut defectus propositi formalis demon­ straret defectum veri doloris. Praeter casus allatos disputatur, quodnam propositum requiratur. Porro plerique auctores pro moraliter certo habent, non exigi propositum explicitum, sed suffi­ cere implicitum. S. Alfonsus vero (VI, 450, quacr. i°) et alii merito docent, sen­ tentiam, quae docet, requiri propositum explicitum, non carere sua probabilitate. Quod ut comprobemus, praenotamus haec: l° Quaestio non dirimitur argumenta­ tione a priori, cum tota res tandem pendeat a positiva institutione Christi ; 2° Cone. Trid. — quod certo non intendit huic controversiae finem imponere — utitur terminis, qui in utraque sententia satis explicantur, ita ut ex eo argumentum stric­ tum deduci nequeat Quibus positis, ita ratiocinamur : Contritio constat tribus ele­ mentis, scilicet detestatione, dolore et proposito, quorum priora ad vitam praeteritam, tertium ad vitam futuram respicit. Porro duo priora debent esse exolicita, nec suffi­ ciunt implicita. Quo admisso, non perspicio, quo iure dicatur: Tertium, quod vitam ‘. Sess. 14, de Poenitentia, cap. 4. ----- Dico videtur ob dicta p. 228, nota ia. — 23 T — futuram attingit, ccrlo non debet esse explicitum, sed sufficit implicitum. Ita praeter S. Alfonsum inter antiquiores maxime Suarez’ et S. Bcllarminus,2 inter recentiorcs Haine5 et Augustinis.4 Obi. Cone. Trid. docet, ad iustificationem in sacramento disponere attritionem, quae « voluntatem peccandi excludat. » 8 Atqui id praestat detestatio peccati com­ missi, e motivo universali concepta, etiam sine proposito explicite. Rcsf>. Verba Trid. utique idem significant ac ea, quae in cius descriptione con­ tritionis occurrunt: «cum proposito non peccandi de cetero.»4 Hisce autem Cone. — quod non intendit dirimere controversiam — in medio relinquit, utrum necne requiratur propositum seu voluntas explicita an implicita. Ceterum confcssarii poenitentes passim ad propositum explicitum excitent, sal­ tem ut uberiorem fructum ex confessione percipiant; post factum vero in dubio iure praesumunt, propositum satis explicitum non defuisse. V. Proprietates propositi. Propositum debet esse : 1. Firmum, i. e. eiusmodi, ut poenitens velit ob nullum commodum obtinendum nullumque malum praecavendum in posterum peccare, sal­ tem non mortaliter. Porro firmitati propositi non obstat: i° quod quis non sit certus, se non amplius esse peccaturum ; 2° quod quis graviter timeat, ne sit relapsurus; immo 30 per se et speculative loquendo ne obstat quidem, quod quis certo indicet, se denuo esse peccaturum. Prae­ sens scilicet voluntas non peccandi non solum cum timore, verum etiam cum certitudine relapsus seu mutationis voluntatis oomponi potest. Si tamen poenitens certus est de relapsu, practice timendum, ne firmo pro­ posito careat; eiusque voluntas confirmari debet. Dixi si certus est; quia haec atque similia passim timorem potius quam veram certitudinem significant. Hinc si poenitens, ceteroquin bonae voluntatis, dicat: « Xolo amplius peccare, sed praevideo, me esse relapsurum ; » confessarius passim, aucto pusillaminis animo, absolutionem impertiatur. Obstat autem firmitati propositi vera desperatio; qui desperat, disponi debet, ut speret (S. Alf. VI, 451). 2. Efficax, i. e, eiusmodi, ut poenitens velit etiam adhibere media necessaria ad evitanda peccata, puta removere occasiones proximas voluntarias. 3. Universale, scilicet quoad mortalia, non solum quoad ea, quae pa­ trata sunt, sed quoad omnia. Cone. Trid. enim exigit propositum « non peccandi de cetero;» item contritionem, quae «voluntatem peccandi excludit. » ’ ’. Disp. 20, sect. 4, n. 32 et 33.----- ’. De Poenit. lib. 2, cap. 6 et 7.------ ’. Thcol. Mor. ’ III, p. 242.----- *. De re sacramentaria, II, p. 253 sq. ----- ’. Sess. 14, de Poenit. cap. 4.----- *. Sess. 14, de Poenit, cap. 4. ------ '. Sess. 14, de Poenit. cap. 4. 305 — 232 — SCHOLION. Dolor et propositum quoad venialia. 306 I. Si quis venialia una cum mortali confitetur, valide et fructuose recipit sacramentum, etiamsi dolor et propositum solum mortale compre­ hendant. II. Si quis sola venialia confitetur, dolor et propositum debent eisdem proprietatibus gaudere quibus dolor et propositum de mortalibus; excep­ ta proprietate universalitatis (S. Thom. 3 p. q. 87, a. 1, ad 1 ; S. Alf. VI, 449, 451). Haec non requiritur, quia unum veniale sine altero remitti potest. Sufficit igitur dolor et propositum: 1. De omnibus venialibus quae quis confitetur. 2. De aliquibus vel de aliquo ex eis quae confitetur, prout sequitur: a) De solis plene deliberatis, quia potest quis detestari maiorem mali­ tiam, quin detestetur minorem (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. 1. c.). b) De solis venialibus determinatae speciei, quia possumus unam tur­ pitudinem detestari, quin detestemur diversam ab ea (S. Thom, 1. c. ; S. Alf. 1. c.). 3. De multitudine vel frequentia venialium. Alii absolute docent, illud sufficere, sed supponunt, tunc doleri de peccatis determinatis, scilicet saltem de posterioribus, quae multitudinem constituunt. Alii denique illud admittunt quoad semi-deliberata, non autem quoad plene deliberata (cfr. S. Alf. VI, 1. c. et Prax. Conf. n. 71). S. Thomas edicit, sufficere propositum « se praeparandi ad peccata venialia minuenda » (p. 3, q. 87, a. i, ad 1). III. Dolor — quod integritatis causa noto — qui secundum modo exposita sese non extendit ad omnia venialia, nequit esse contritio per­ fecta de aliquo veniali, quia contritio perfecta de uno veniali necessario ad omnia venialia sese extendit, ut expositum est n. 284. Coroll. I. Qui solum confitetur venialia, de quibus non dolet, graviter peccat, quia sacramentum irritatur. Qui vero, salvo sacramenti valore, venialia sine dolore confitetur, peccat leviter tantum; gravis enim irreverentia in eo non reperitur (S. Alf. VI, 449, dub. 1). Coroll. II. Poenitentibus, qui sola venialia committere consuevere, suadeatur, ut addant mortale, si quod antea commiserint, vel veniale gravius vitae praeteritae (S. Alf. Prax. conf. n. 71, 99, 188). Articulus II. De confessione. Dicemus primum de confessione in se spectata, deinde de dotibus con­ fessionis generatim, tum de dote integritatis speciatim. — 233 — § I. De confessione in se spectata. I. Notio. Confessio, quatenus ad sacramentum pertinet, definiri po- 307 test : Accusatio suorum peccatorum post Baptismum commissorum, facta sacerdoti jurisdictionem habenti ct — addunt plerique — in ordine ad absolutionem sacramentalem. Dixi quatenus ad sacramentum pertinet, nam paulo aliter dicendum, si agitur de confessione, quatenus obliget ad sigillum; quaenam ad confessionem ita spectatam requirantur et sufficiant, dicetur postea. ! II. Divisio. Confessio distinguitur: 308 1. Ratione modi, in secretam seu auricularem et publicam, prout fit soli sacerdoti, aut coram multitudine. 2. Ratione obiecti, in distinctam et gcncricam, prout quis peccatum secundum infimam speciem, vel solum genus peccatorum confitetur. Confessio autem generica tripliciter subdistingui potest, scilicet i° in confessionem generis proximi, i. e. generis, quod sub se habet species infimas, v. g. « me accuso de peccatis luxuriae contra naturam. Huic fere aequiperatur confessio generis minus proximi, i. e. quod continet plura genera proxima, v. g. « me accuso de peccatis luxuriae ; » 2° in confessionem generis remoti, i. e. quod genera proxima et minus pro­ xima continet, v. g. « me accuso de peccatis mortalibus; » 30 in confes­ sionem generis supremi, i. e. quod omnia peccata continet, v. g. « me accuso de peccatis meis. » Eiusmodi confessio, quae etiam dicitur om­ nino generica, etiam signo fieri potest, puta suspiriis, tunsione pectoris, inclinatione capitis etc. ( III. Necessitas confessionis patet primum ex Cone. Trid. quod di- 309 serte confessionis necessitatem docet.1 Deinde eruitur ex eo, quod sacra­ mentum Poenitentiae est institutum instar iudicii, ideoque, ut rite exer­ ceatur, requirit in indice notitiam rei, de qua agitur, i. e. peccatorum. Atqui haec notitia ab ipso poenitente praebenda est, quippe qui solus testis idoneus sit, nimirum actuum internorum, multorum actuum externorum, et saltem culpabilitatis. I I Coroll. Confessio necessaria est necessitate medii. Etenim necessaria est, ut ex dictis sequitur, ex co quod sacramentum Poenitentiae a Christo per modum iudicii institutum est. Atqui quod requiritur ob naturam sacramenti necessarium est necessitate medii, quia ipsum sacramentum necessitate medii requiritur (n. 358). Quaer, quatenus confessio generica sufficiat. 310 Resp. i. Confessio, etiam omnino generica, sufficit tam ad valorem '. Sess. 14, cap. 5 et can. 7. — 234 — quam ad liceitatem: i° in casu necessitatis, i. e. quando quis aliter confi­ teri nequit, sive ob defectum usus sensuum (puta in moribundo), sive ob defectum temporis (puta, instante naufragio vel praelio) ;1 2° quando quis noverit, se pecasse graviter, non autem recordatur neque speciem neque genus proximum aut minus proximum; 30 quando quis ita rudis est, ut nulla accusatio distincta possit extorqueri. Quoad moribundum patet e Rit. Rom,! e Cone. Arausicano I, ’ c Cone. Carthagenensi III4 et IV;5 scilicet dicta documenta declarant, esse ab­ solvendum sensibus destitutum, quamvis in casu de sola confessione om­ nino generica sermo esse possit (S. Thom. Opusc. 65, § de Sacr. Unctio­ nis; S. Alf. VI, 481). Quoad alios casus enumeratos eadem ac in moribundo ratio valet, scilicet impotentia distincte confitendi. Rcsp. 2. Ex'ra casus modo assignatos confessio, etiam omnino gene­ rica, sufficit ad valorem, si quis non habeat materiam necessariam, sed solum v. g. venialia vel mortalia iam distincte confessa et remissa.' Etenim: i° Quod in casu necessitatis sufficit ad essentiam sacramenti, id, positis ponendis,1 merito praesumitur, etiam extra casum necessitatis sufficere. 2° Omnium consensu sufficit ad valorem confessio aliquatenus generica, i. e. generis proximi immo et remoti, ita ut confessio formaliter distincta non requiratur. Atqui si ponamus, non requiri confessionem formaliter distinctam, sed sufficere aliquatenus genericam, iam non apparet, cur confessio magis generica non sufficiat: eo magis quod argumenta, quae afferuntur contra confessionem omnino genericam, etiam contra confessionem aliquatenus genericam i. e. generis proximi et minus proximi militare, ideoque minus probare videntur (cfr. S. Alf. VI, 502, dub. 3). Disputatur, num confessio omnino generica in casu, de quo dicimus, etiam licita sit. Qui negant, arguunt ex natura iudicii, quod per se circa materiam determinatam institui debet ; item ex praxi fidelium ; item ex incommodis, ex admissa liceitate secuturis. Sacramentum exponeretur \ In eiusmodi adiunctis confessarius omnes excitet, ut i° brevem actum contri­ tionis eliciant, atque mente repetant quod ipse dicturus sit; 20 signo v. g. inclina­ tione capitis voluntatem recipiendae absolutionis significent. Deinde dicat; Ego vos absolvo ab omnibus censuris et peccatis vestris; in nomine P. et F. et Sp. S. Arnen.----- *. fit. 3, cap. 1, n. 24.------ ’. Cap. 12. ap. Labbc, t. 4, coi. 703 et seq. ; cfr. Decr. Gratian, can. Qui recedunt 7, caus. 26, qu. 6. *. Cap. 34; ap. Labbe, t. 2, coi., 1404. *. Cap. 76; ap. Labbe, 1. c. coi. 1443; cfr. can. Is qui 8, caus. 26, qu. 6. ----- *. Si quis materiam necessariam habet, tenetur sub gravi distincte confiteri, ideoque, si gcnerice tantum confiteretur, ob defectum dispositionis inva­ lide sacramentum reciperet. Excipe, si bona fide procederet. — 235 — periculo nullitatis ob defectum doloris; poenitentes carerent monitis et consiliis etc. Sed cum omnes admittant, confessionem speciei infimae vel etiam generis proximi, si de materia libera agatur, non praescribi, iam non patet, notitiam omnino genericam non sufficere. Deinde praxis fidelium non magis probat obligationem in hac materia quam v. g. quoad accusationem peccatorum dubiorum. Denique confessario est invigilan­ dum, ne assignatum periculum persistat: monita denique et consilia, de quibus hic sermo est, pertinent ad perfectionem, non autem ad necessita­ tem. Attamen ob rationes allatas praestat magis determinate sese accu­ sare, eaque consuetudo promoveatur. Obi. I. Ex eo quod confessio omnino generica valet in casu necessitatis, non necessario sequitur, eam etiam extra casum necessitatis valere ; quod patet ex eo, quod confessio per nuntium facta in articulo mortis valet, alias non valet. Rcsp. negando, confessionum per nuntium factam in articulo mortis valere; eam non valere, probatum videas n. 312. -<■ ' Obi. 2. Sacramentum Poenitentiae est institutum morale, scilicet sese halet instar iudicii. Atqui institutum morale sese accomodat conditioni rerum et perso­ narum, scu pro adiunctis modo haec modo illa ad valorem requirit. Hinc ex eo quod confessio omnino generica aliquando ad valorem sufficit, immerito deduci­ tur, eam semper sufficere. Rcsp. Sacramentum Poenitentiae utique institutum est per modum iudicii ; attamen iudicii, quod sui generis i. e. primarie reconciliativum est. Porro concedo, etiam a tali instituto morali, a tali iudicio modo haec modo illa requiri, ut pru­ denter exerceatur. Quod autem ad valorem quoque modo haec modo illa requirit, id probatione indiget; donec probetur, contrarium praesumere licet. Accedit quod contrarium etiam positive potest demonstrari. Nimirum ex eo quod confessio generis proximi immo et remoti a. v. confessio quasi-gcncrica etiam tunc ad valo­ rem sufficit, cum adiuncta confessionem magis determinatam ferunt, ex eo, in­ quam, iure deducitur, nequaquam pro adiunctis modo haec modo illa ad valorem huius instituti moralis requiri Obi. 3. Ad valorem iudicii requiruntur notitia magis distincta ; ergo etiam ad valorem Poenitentiae, quae per modum iudicii instituta est. Rcsp. Disling. mai. Ad valorem iudicii saecularis requiritur notitia magis dis­ tincta, cone.; ad valorem iudicii sacramentalis, quod primarie est reconciliativum, requiritur notitia magis distincta, nego ob argumenta allata. Obi. 4. Secundum Cone. Trid.’ indicium sacramcntale, incognita causa, institui nequit. Rcsp. Concilium de prudenti, non autem de valida huius iudicii institutione agit. Dicit enim de notitia omnino distincta, i. e. de notitia peccatorum secundum spe­ ciem infimam; quam ad valorem requiri, nemo admittit. \ Sess. 14, de Poenit. cap. 5. — 236 — § II. Dc dotibus confessionis generating Confessio debet fieri i° sacerdoti iudici; 2° sacerdoti praesenti; 3° secreto et 40 vocaliter. Fiat inquam : 311 I. Sacerdoti ceu iudici, ita ut non sufficiat v. g. confessio seu potius narratio peccatorum sacerdoti ceu amico facta. Etenim vox « confes­ sionis, » qua Cone. Trid. utitur, spectato tam sensu obvio, quam ipsa materia ibidem pertractata,1 significat expositionem peccatorum in indi­ cio sacramentali factam. Attamen ad valorem sufficit, si quis post ami­ cam narrationem factam dicat : « Me accuso de peccatis modo narratis ». Quacr., num eiusmodi accusatio etiam ad liccitatem sufficiat. Resp. i. Affirmative, si confessarius distinctam peccatorum narratorum me­ moriam servaverit. Ratio est, quia tunc accusatio subsecuta, utut specie indistincta, re vera distincta est (S. Alf. Horn. Apost. tr. 16, n. 44). Resp. 2. Secus disputatur. Iam vero cum S. Alfonso (VI, 502, dub. 1) dicendum videtur, eiusmodi agendi rationem ad liceitatem non sufficere. Etenim Cone. Trid. edicit, requiri confessionem, ’ eamque, ut iudicium prudenter exerceatur, secundum speciem et numerum.’ Atqui in posita hypothesi non adest confessio secundum speciem et numerum : eiusmodi non est prior narratio, quae non fuit confessio; neque generalis accusatio subsecuta, quae non fuit confessio secundum speciem et numerum. Accedit quod confessarius, antequam sententiam ferat, debet habuisse notitiam iudicialem distinctam. Haec autem in nostro casu non habetur : neque vi * prioris narrationis, utpotc quae facta sit, antequam confessarius munere indicis relate ad hanc personam fungi poterat; neque vi confessionis subsecutae, utpote quae non fuerit distincta, idcoquc notitiam iudicialem distinctam non praebuerit. Aliqui quidem censent, notitiam iudicialem adesse, si sacerdos qua amicus narra­ tionem peccatorum excipiens iam aliquatenus suspicabatur, se posse hominem, qui tum de confessione nihil cogitaret, ad confessionem sacramentalem perducere. Verum eiusmodi suspicio vel etiam persuasio non sufficit, ut confessarius hic ct nunc huius hominis iudex constituatur. 312 II. Sacerdoti praesenti. Etenim Clemens VIII * confixit propositio­ nem: «licere pei litteras seu internuntium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri et ab eodem absente absolutionem obtinere ; » simulque prohibuit, « ne unquam tanquam aliquo casu probabilis defen­ datur, imprimatur aut ad praxim quovis modo deducatur. » Porro ex eo quod ista sententia nunquam, ne in casu necessitatis quidem, in praxim deduci potest, merito deducitur, eiusmodi confessionem invalidam esse; alia enim ratio absolutae istius prohibitionis assignari nequit. Neque dicatur, particulam et in propositione damnata sensu copulativo, non ’. Sess. 14, dc Poenit. cap. 3 et 5 ----- -. Sess. 14, dc Poenit. cap. 3. 14, de Poenit. cap. 5. ----- ‘. 20 Iui. 1602 (Denz-Bannw. n. 1088). ’. Sess. — 237 — autem disiunclivo esse sumendam; quandoquidem S. Off.’ declaravit: « Sanctissimus (scilicet Paulus V) decrevit, dictam interpretationem non subsistere et ideo amovendam esse ab eius (Suarezii) libris » (S. Alf. VI, 428). Neque ex eo quod moribundus sensibus destitutus, qui ante sensuum desti­ tutionem, sacerdote absente, desiderium confitendi manifestavit, postea a sacer­ dote praesente potest absolvi, neque, inquam, cx eo deducas, confessionem absenti factam in articulo mortis esse validam. Nam eiusmodi moribundus absolvi potest, sive quia testificatio dicti desiderii, a teste prolata, censetur esse ipsius moribundi confessio; sive quia confessio moribundi, absente sacerdote facta, praesente sacer­ dote, moraliter perseverat, et qua talis hic et nunc praesenti sacerdoti fit ; sive quia moribundus, sacerdote praesente, forte aliquo signo desiderium absolutionis exprimit; quae suspicio sufficit, ut absolutio saltem conditionate concedatur (S. Alf. VI, 481). Ex hisce patet, casum nostrum damnatione Clementis VIII non comprehendi, scilicet quia non vel saltem probabiliter non habetur confessio absenti facta. III. Secreto, i. e. confessio soli sacerdoti fiat, spectato usu, qui vigore 313 non destituitur.'* Attamen qui aliter confiteri non possunt, non prohiben­ tur, si velint, per interpretem confiteri, praecavendo abusus et scandala (can. 903). Ceterum confessio per interpretem ita fieri potest, ut hic responsa a poenilente data non cognoscat; puta si confessarius poenitentem interrogat, interpres interrogationes in lingua poenitentis repetit, atque poenitens signis, a solo confessario perceptis, ad eas respondet. ΙλΛ Vocaliter. Praeceptum vocaliter confitendi consuetudine praeter 314 legem introductum,3 ideoque persistere * censetur. Communius etiam docetur, praeceptum eatenus saltem sub gravi obligare, quatenus qui sine causa excusante totam confessionem non vocaliter peragat, morta­ liter peccet. Causa mediocris sufficit, ut liceat confiteri per nutus, signa vel scripturam, v. g. si quis ob verecundiam peccatum ore exprimere nequeat, vel ob impedimentum linguae difficulter ore confiteatur; si confessarius surdaster sit, ita ut confessio ore instituta ab aliis audiri possit (S. Alf. VI, 493). Immo iusta causa sufficere videtur, ut quis, scripta confessione tradita et a confessario lecta, addat: «Me accuso de peccatis a te lectis. » Neque practice inquietentur, qui scripto confi­ tentur, nec confessarius inquirat, cur ita procedant. ’. 14 Iui. 1605; item 7 lun. 1603 et 24 lan. 1632 (Denz.-Bannw. n. 1089. ’. Cfr. Cone. Trid. sess. 14, de Poenit. can. 6; resp. S. C. C. 10 lan. 1920 (A. A S. 1920, p. 43) ; item Cone. Latcran. cap. Omnis utriusque sexus. ----- *. « Nisi (ita in extrav. Inter eundas, de priv.) articulus necessitatis occurrat, sacerdoti facienda oris confessio. s>----- 4. Cfr. Resp. S. C. C. 10 lan. 1920 (A. A S. 19-Ό. p· 43)· — 238 — § III. De dote integritatis speciatim. Agemus primum de notione, divisione et necessitate integritatis, dein­ de de ambitu integritatis materialis, tum de causis excusantibus ab inte­ gritate materiali, denique de medio procurandae integritatis seu de exa­ mine conscientiae. PUNCTUM I. De notione, divisione et necessitate integritatis. 315 I. Notio. Integritas consistit in eo, quod quis in confessione declarat, quae ab ipso declaranda sunt. 316 H. Divisio. Integritas distinguitur duplex, materialis et formalis. Materialis habetur, quando quis declarat, quae per se declarari debent, a. v. omnia mortalia post Baptismum commissa et nondum rite declarata et (directe) remissa (n. 294). Formalis est, quando quis declarat, quae hic et nunc declarare tenetur. 317 III. Necessitas. 1. Per se requiritur integritas materialis. Patet pri­ mum ex hisce Cone. Trid.: «Ex institutione sacramenti Poenitentiae iam explicata, universa Ecclesia semper intellexit institutam etiam esse a Domino integram peccatorum confessionem, et omnibus post Baptis­ mum lapsis iure divino necessariam exsistere»1 (cfr. can. 901). Deinde deducitur ex eo quod sacramentum Poenitentiae institutum est per modum iudicii. Atqui iudicis est habere notitiam distinctam rei — in casu peccatorum — circa quam sententia est ferenda ; tum ne caecum constituatur instrumentum, tum ut poenam aequam imponere possit. Coroll. Integritas materialis necessaria est necessitate medii. Etenim (ut applice­ mus confessioni integrae, quae de confessione ut tali diximus) necessaria est, ut ex dictis sequitur, ex eo quod sacramentum Poenitentiae a Christo per modum iudicii institutum est. Atqui quod requiritur ob naturam sacramenti a Christo insti­ tuti, necessarium est necessitate medii, quia ipsum sacramentum necessitate medii requiritur. 2. Per accidens integritas materialis quandoque re non requiritur, ni­ mirum, si physice vel moraliter impossibilis est; quo casu sufficit inte­ gritas materialis in voto seu formalis Deducitur ex eo, quod secus sacramentum Poenitentiae incongrue institutum esset. Hinc Cone. Trid. : « Constat enim, nihil aliud in ecclesia a poenitentibus exigi, quam ut, postquam quisque diligentius se excusserit, et conscientiae suae sinus omnes et latebras exploraverit, ea peccata confiteatur, quibus se Domi*. Sess. 14, cap. 5. — 239 — num et Deum suum mortaliter offendisse meminerit; reliqua autem peccata, quae diligenter cogitanti non occurrunt, in universum eadem confessione inclusa esse intelliguntur. » ' Et iterum : « Si quis dixerit, in sacramento Poenitentiae ad remissionem peccatorum necessarium non esse iure divino, confiteri omnia ct singula peccata mortalia, quorum me­ moria cum debita et diligenti praemeditatione habeatur... anathema sit. »’ PUNCTUM II. De ambitu integritatis materialis. Praemittimus praecipua documenta ecclesiastica, quae huc spectant. 318 Porro Cone. Trid. ita dicit: « Constat enim, sacerdotes indicium hoc in­ cognita causa exercere non potuisse, nec aequitatem quidem illos in poenis iniungendis servare potuisse, si in genere dumtaxat, et non potius in specie ac singillatim sua ipsi peccata déclarassent. Ex his colligitur oportere a poenitentibus omnia peccata mortalia... in confessione recen­ seri, etiamsi occultissima illa sint, et tantum adversus duo ultima prae­ cepta commissa.» Adhaec: «Colligitur praeterea, etiam eas circum­ stantias in confessione explicandas esse, quae speciem peccati mutant, quod sine illis pecata ipsa neque a poenitentibus integre exponantur, nec iudicibus innotescant, et fieri nequeat, ut de gravitate criminum recte censere possint, et poenam, quam oportet, pro illis poenitentibus impo­ nere. »' Denique : « Si quis dixerit, in sacramento poenitentiae ad remis­ sionem peccatorum necessarium non esse iure divino, confiteri omnia et singula peccata mortalia,... etiam occulta, et quae sunt contra duo ultima decalogi praecepta, et circumstantias, quae peccati speciem mu­ tant,... anathema sit. » ’Idem docet can. 901 : Qui post baptismum mortalia perpetravit, quae nondum per claves Ecclesiae directe remissa sunt, debet omnia quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habeat, confiteri et circumstantias in confessione explicare, quae speciem peccati mutent. Quibus praemissis, concludimus : I. Confitenda sunt peccata mortalia, post Baptismum commissa, et 319 nondum directe remissa. Sequitur ex documentis citatis. Disp.i, num confitendum sit peccatum: a) in dubio num commissum sit; b) in dubio, num grave fuerit. Resp. i. Qui opinatur, sive peccatum commissum esse sive peccatum, quod fuerit commissum, grave esse, tenetur illud confiteri. Nam secun*. Sess. 14, cap. 5. ----- ’. Sess. 14, can. 7. ----- *. Sess. 14, cap. 5. ----- ♦. L- c. ----Sess. 14, cap. 5, can. 7. — 240 --- dum Cone. Trid. * et can. 901 poenitentes debent confiteri mortalia, « quorum post diligentem sui discussionem conscientiam habent. » Atqui qui opinatur, se peccasse, aliquo modo conscientiam seu notitiam peccati commissi habet (t I, n. 215). Accedit, quod quisque tenetur observare legem, si opinatur, factum fundans legem locum habuisse (t. I, n. 232 et 233 in fine). Atqui qui opinatur, se graviter peccasse, opinatur, factum (i. e. peccatum) fundans legem (scilicet confitendi) locum habuisse. Denique qui opinatur, se graviter peccasse, opinatur, se obnoxium esse medio ordinario ad obtinendam remissionem peccati, i. e. sacramento Poenitentiae. Atqui qui ita opinatur, videtur teneri ad medium illud adhi­ bendum, seclusa libertate utendi solo medio supplente, i. e. contritione perfecta vel caritate. Resp. 2. Qui stricte dubitat, ita tenetur: 1. Si stricte dubitat de commissione peccati, non tenetur illud confi­ teri. Etenim, ut modo notavimus, Cone. Trid. et can 901 docent, confi­ tenda esse mortalia, quorum conscientia habetur, ita ut ulterior obligatio saltem practice excludi debeat. Atqui in dubio stricto non habetur con­ scientia seu notitia peccati commissi. Ratio autem videtur haec esse: Qui stricte dubitat de peccato commisso, dubie tantum obnoxius est medio ordinario ad obtinendam remissionem peccati, in casu Poeniten­ tiae, immo dubie tantum illius medii relate ad illud peccatum capax est. Talis autem satis probabiliter non tenetur ad illud medium adhibendum, sed gaudet libertate utendi sive medio ordinario, sive medio extraordi­ nario seu supplente, i. e. contritione perfecta vel caritate. In casu, si peccatum revera locum habuit, non remittitur independenter a sacra­ mento Poenitentiae. 2. Si stricte dubitat de gravitate peccati commissi, haec valent : a) Qui dubitat de gravitate materiae, tenetur dubium suum confessario exponere, nisi ipsemet in re morali versatus sit. b) Qui dubitat de pleno consensu in grave peccatum, debet illud con­ fiteri. si plene consentire consueverit, quia praesumitur plene consen­ sisse. Secus dicendum de timoratis et scrupulosis. Priores solum exhor­ tandi sunt, ut eiusmodi dubia exponant, posteriores ab eo prohibendi sunt (S. Alf. VI, 473-476; Istruzione e Pratica, cap. 16, n. 30). Disp. 2, num confitenda sint peccata gravia, commissa post baptis­ mum dubie valide collatum. Resp. Affirmandum videtur. Nam primum S. Off. ad quaesitum, num Carolus Wippermann, dubie valide baptizatus, « sit rebaptizandus; Sess. 14, de Pocnit. cap. 5. --- 241 — et quatenus affirmative, an confessio praeponenda sit vel postponenda baptismo conferendo sub conditione;» ad illud quaesitum, inquam, res­ pondit :1 « Sanctissimus, auditis votis Eoissimorum dixit : Carolum Ferdinandum esse rebaptizandum sub conditione, et collate baptismo, eius praeteritae vitae peccata confiteatur, et ab iis sub conditione absol­ vatur. » Praeterea eadem Congregatio ad postulatum Epp. Angliae, « an debeat confessio sacramentalis a neo-conversis in Anglia exigi, et an debeat esse integra;» respondit:»5 Affirmative et detur decretum 14 lun. 1715. » Porro S. Off. non solum idem respondendo, verum etiam ad primum responsum referendo significare videtur, eam obliga­ tionem esse universalem. Confirmatur eo, quod Praefectus S. C. de Prop. Fid. in responso ad Archiep. Quebec.1 edixit, decretum anni 1868 universalem legem continere, proindeque non solum in Anglia, sed in aliis etiam regionibus obligare. Neque obstat, quod responsum illud ex­ plicita promulgatione caruit; nam ex jurisprudentia, praesertim ante Codicem vigenti, sufficiebat, ut tales decisiones cognitae essent. ' Adhaec S. Oft. in assignanda nonna reconciliandi haereticos sententiam affir­ mantem supponere videtur. Dein qui certo graviter peccavit—quod nunc supponimus esse factum a dubie valide baptizato post Baptismum dubium — tenetur, si possit, saltem moraliter certo uti medio aliquo ordinario ad obtinendam remissionem istius peccati. Atqui recipiendo conditionate baptismum, probabiliter tantum utitur medio ordinario ad istius peccati remissionem obtinendam, quia peccatum istud probabiliter post Baptis­ mum validum commissum est, ideoque probabiliter a Poenitentia remit­ tendum est. Ergo restat, ut non solum conditionate baptismum, sed etiam (conditionate) Poenitentiam relate ad illud peccatum recipiat. Coroll. I. Lex exposita divina est, ut patet ex ratione intrinseca allata; praeter­ ea a priori aegre admittitur, Ecclesiam tulisse legem confitendi peccata, ad quo­ rum confessionem Christus non obligat. Coroll. II. Quae dicta sunt dc dubie valide baptizatis, etiam applicanda sunt dubie baptizatis, quum eadem formaliter ratio subsistat. Coroll. III. Non sunt confitenda peccata commissa ante primum baptismum dubie validum ; nam si baptismus re vera validus fuit, praedicta peccata per ’. 14 lun. 1715 (Collect, n. 286).----- 17 Dec. 1868 (Collect, η. 1338). ---------12 lui. 1869 (Collect, n. 1338, in nota). ----- \ Card. S. Off. Sccrctarius quidem anno 1898 in consueta ad S. Apollinaris casuum conscientiae collatione declaravit, responsum 17 Dec. 1868 generale non esse. Verum auctoritas dicti Secretarii — utpotc qui alius esset ac ille qui anno 1868 sccrctarius esset, atque 30 annis post­ quam decretum latum est, sententiam suam protulerit — alia privata auctoritate maior non est. Idem dicendum de d’Anibale, qui fuit post decretum latum S. Off. Assessor, quique sententiam benigniorem pro probabili habet. ’.20 Iui. 1S59 (Collect, n. 1178); 2 Dec. 1874 (Collect, η. 1426)'. W. Μ. T. Μ. Π. »6 — 242 --primum baptismum remissa sunt ; sin invalidus, per alterum baptismum remitten­ tur. Neque denuo confitenda sunt peccata commissa et saeranientalilcr declarata post primum baptismum dubie validum; etenim si primus baptismus validus fuit, praedicta peccata per absolutionem remissa sunt ; sin invalidus, remittentur per alterum baptismum. 320 II. Peccata confitenda declarari debent secund uni: i° speciem mora­ lem infimam, saltem in confuso cognitam; 2° numerum; 30 aliquas cir­ cumstantias; 4" actum externum; 5’ effectum, prout exponetur. 1. Species moralis infima, saltem in confuso cognita. Sequitur ex Cone. Trid., ’ quod edicit, peccata esse « in specie » declaranda, quae verba sensu obvio speciem moralem infimam significant. Ratio autem patet ex dictis de necessitate integritatis (.n. 317). Dicitur: a) Species moralis; siquidem non necesse est declarare speciem physi­ cam, ita ut qui furatus est v. g. 100 flor, et vaccam, satisfaciat confi­ tendo, se duo furta gravia commisisse. b) Species infima, ita ut non sufficiat confiteri v. g. genus proximum peccati, puta declarando: « Commisi peccatum luxuriae » vel « luxuriae contra naturam ». c) Saltem in confuso cognita; species enim prorsus ignorata non con­ trahitur. Quaer., quid confiteri debeat, qui scit, se graviter peccasse, sed spe­ ciem infimam non recordatur. Resp. Tenetur confiteri peccatum secundum rationem gencricam; nam qui nequit integre satisfacere praecepto, tenetur satisfacere ei, quatenus illud facere potest, nisi ratio praecepti in impletione manca non reperiatur (S. Alf. VI, 480). 2. Numerus. Etenim Cone. Trid.3 declarat, peccata esse « sigillatim » confitenda. Ceterum eruitur vel ex eo, quod omnia peccata (mortalia) confitenda sunt (n. 319; can. 901); quod locum non habet, si numerus non assignatur. Porro: a) Si de vero numero constat, hic declarari debet. b) Si non constat de numero vero, constat autem de aliquo numero (v. g. si quis certo octies peccavit, sed dubitat num pluries, puta duode­ cies peccaverit), aut solummodo numerum certum confiteatur, aut nume­ rum vero approximativum declaret addendo « circiter » vel « plus minusve » (dicendo v. g. in exemplo allato « circiter decies hoc vel illud peccatum commisi »). Iam vero numero approximativo comprehenditur excessus modicus, non autem notabilis. Quo maior autem est numerus expressus, eo maior comprehenditur excessus. Ita v. g. dicendo « ter plus rnmusve, » intelligi potest ad 4; dicendo « decies plus minusve, » ad 12; ' Sess. 14, de Pocnit. cap. 5. ----- *. Sess. 14, cap. 5. — 243 — dicendo « tricies plus minusve, » ad 33 ; dicendo « centies plus minusve,» ad 105 (S. Alf. VI, 466). c) Si neque numerus approximatwus assignari potest, declarentur consuetudo peccandi, tempus, per quod illa perseveravit, et pro posse frequentia lapsuum in die, hebdomada, mense (S. Alf. VI, 466). Quodsi etiam illud nullatenus vel non sine magno errandi periculo fieri potest, sufficit, declarato tempore consuetudinis, addere, se peccasse « quoties occasio dabatur » vel « quoties illud desiderium obveniebat * (S. Alf. VI, 466). Hinc passim satisfacit meretrix declarando, se per tantum tempus meretricio deditam fuisse et quoties occasio fuit tam coniugatis quam non coniugatis copiam corporis fecisse. Attamen magis determinet numerum specierum minus usitatarum, si occurrerint, puta peccatorum cum clericis commissorum. Immo si possit, debet numerum magis accu­ rate manifestare. — Qui solet obvias quasque mulieres concupiscere, satisfacit declarando istam consuetudinem et tempus per quod in ea persistit; addat, an frequenter coniugatas, an aliquando cognatas, sacras. — Qui consuevit quavis occasione de rebus turpibus loqui, pariter satis­ facit manifestando tempus istiusmodi consuetudinis. Coroll. Qui confessus est numerum approximativum, addendo « plus minusve > vel « circiter, » non tenetur supplere, si postea modicum excessum supra nume­ rum expressum certo cognoverit. Ratio est, quia sacramentum Poenitentiae insti­ tutum est per modum indicii humano modo exercendi. Atqui, spectato humano modo procedendi, in casu posito causa diudicanda ita declarata atque diudicata videtur, ut, si poenitens bona fide processerit, obligatio supplendi neganda videa­ tur (S. Alf. VI, 466). — Idem ob eandem rationem dicendum videtur de eo, qui magis generaliter et confuse confessus, postea magis distincte numerum recorda­ tur, nisi postea tanta multitudo peccatorum in mentem veniat, ut generali et con­ fusa confessione non fuerint comprehensa. — Denique patet, non teneri ad denuo confitendum, qui bona fide numerum nimis magnum manifestaverit; siquidem verus numerus in maiori inclusus fuit. Quaer., num, qui uno actu physico plura numero peccata commiserit (puta uno actu occidendo tres homines), possit ita confiteri: «Tres homines occidi » Resp. Affirmandum videtur, quia vere numerum peccatorum confitetur. Obi. In casu posito confessarius quoad numerum aeluum in errorem ducitur; quod integritati obstat. Resp. Confessarius inducitur in errorem quoad numerum actuum physicorum, transeat: quoad numerum peccatorum seu malitiarum, nego: scilicet actus ille phy­ sice unus moraliter triplex est. Atqui error inductus quoad numerum actuum physicorum non obstat integritati. 3. Circumstantiae peccati. Declarari debent: a) Circumstantia mutans speciem theologicam, ut dicitur, i. e. quae cx veniali efficit mortale aut vice versa; saltem quatenus hoc requiritur, — 244 — ne confessarius pro levi habeat, quod grave fuit, aut pro gravi, quod fuit leve. Hijic declaranda v. g. circumstantia gravis materiae in furto, cir­ cumstantia semi-pleni consensus in actum graviter malum, si poenitens — ad quod in casu non tenetur — consensum velit confiteri. b) Circumstantia addens novam speciem peccati gravis seu, ut terminologia Cone. Trid.1 et Codicis (can. 901) utar, speciem peccati mutans, ut si quis personam sacram occideret. Ita Cone. Trid. 1. c. et canon codicis citatus; et sequitur ex dictis de obligatione confitendi peccata secundum speciem infimam. Queer., num qui uno actu physico plura specie peccata commiserit (puta si voto castitatis ligatus sesc polluat) possit ita confiteri : « Votum grave transgressus sum et pollutionem perpetravi » Resp. Affirmandum videtur, modo re vera — ut in exemplo allato — species infimas declaret; nihil enim integritati deesse videtur. Quodsi obiciatur, declaran­ dam esse circumstantiam peccati, quae huius speciem mutet seu quae huic novam speciem addat, in casu autem peccatum contra votum non declarari tanquam circum­ stantiam peccati luxuriae, respondeo ita obiciendo nimis, ut videtur, liltera legis insisti. c) Circumstantiae, de quibus confessarius interrogat, ut melius de dis­ positione et obligationibus poenitentis indicet, quaeque maxime respi­ ciunt consuetudinem, relapsum et occasiones proximas. Hinc Innoc. XI damnavit propositionem 58"1 : « Non tenemur confessario interroganti fateri peccati alicuius consuetudinem. * d) Per accidens declarari debent circumstantiae, a quibus pendet censura aut reservatio peccati. Quaer, num declarari .debeat circumstantia, quae peccatum grave in eadem specie notabiliter aggravet. Dixi notabiliter, quia nemo docet, circumstantiam leviter aggravantem esse manifestandam. Resp. Alii simpliciter affirmant; alii affirmant quoad circumstantiam quid seu obiecti seu quae respicit quantitatem rei, ut in furto excessivo, in incestu in gradu valde propinquo. Alii absolute negant; quam sententiam cum S. Alfonso (VI, 468) pro satis probabili habemus. Etenim i° Cone. Trid.’ uti et can. 901, de solis circum­ stantiis speciem mutantibus dicit, ita ut ulterior obligatio saltem practice exclu­ denda videatur. 2" Obligatio ulterior onus fere intolerabile imponeret, atque fons esset scrupulorum et difficultatum. Benigniori sententiae etiam adhaerent S. * Antoninus, S. Bonavcntura,s S. Thomas, ut videtur (4, dist. 16, q. 3, a. 2, sol. 5; opusc. 12 ad lectorem Bisuntinum), et omnes recentiores. Coroll. Confessarius generatim non inquirat in circumstantias aggravantes, fide­ libus tamen ad tranquillitatem conscientiae permittat, ut eas manifestent. Dixi ‘. Sess. 14, cap. 5.----- *. Df.nz.-Bannw. n. 1208.------ . Scss. 14, de Poenit. cap. 5 — \ S. Thcol. p. 3, tit. 14, cap. 19, § 7. ----- *. 4, dist. 17, p. 3, art. q. 3. — 245 — gcncratim; nam i° Quoad peccata contra castitatem non solum non inquirat in circumstantias non exponendas, sed gcncratim etiam poenitentibus suadeat, ne quid exponant praeter illud, quod exponi debeat. 2° Quoad peccata iniustitiae ut pluri­ mum inquirat in gravitatem rei ablatae aut damni illati ; tum quia fideles saepe ignorant, quae materia gravis sit ; tum, ut dc obligatione restituendi indicare, camque fideles edocere possit. 4. Actus externus, sive commissus ut fornicatio, sive omissus ut omis­ sio Sacri. Porro declarari debet actus externus, qui actum internum in ratione peccati complet·, venit enim nomine peccati atque re vera legi adversatur. Per se autem non debet declarari actus externus, qui est mere manifestatio peccati, quod proprie internum est, v. g haereseos. Excipe, si novam speciem v. g. scandali inducat, vel si ab eo pendeat censura aut reservatio peccati (S. Alf. V. 42). 5. Effectus. Sermo est de effectibus gravibus qui in causa praevisi, atque aut intenti aut sine ratione sufficienti permissi sunt. Eiusmodi esse possunt v. g. blasphemiae in ebrietate prolatae, pollutio, mors ini­ mici e propinatione veneni secuta etc. Iam vero : a) Effectus declarari debet: i° si confessarius de eo interrogat, ut melius de poenitentis obligatione iudicet ; 2° per accidens, si ab eo pendet censura aut reservatio peccati. Secus : b) Effectus non debet declarari, si prava voluntas ante eventum sin­ cere retractata est; ea enim retractata, non est, unde effectui vera moralitas accedere possit, ita ut nequeat venire nomine peccati (tom. I, n. io). Si prava voluntas non est retractata, disputatur. Porro ita dicendum videtur: Declarandus est effectus, qui est peccati interni complementum seu consummatio vel externa exsecutio, ut blasphemiae in ebrietate prolatae atque praevisae. Ratio est, quia eiusmodi effectus, utpote actus malitia voluntatis infectus (t. I, n. 60), venit nomine peccati (S. Alf. IV, 149; V, 10). Secus dicendum de effectu, qui peccati interni consummatio vel exsecutio externa dici nequit, ut mors inimici a propinatione veneni secuta. Quaer., 1, num satisfaciat integritati, qui peccatum nondum confessum declaret ut confessum. Resp. Omnino negandum videtur, quia declarando materiam necessariam ut liberam, istam non subicit indicio confessarii, sed solum iteratae absolutioni, vel saltem confcssarium decipit quoad obligationem diudicandi peccatum ; quae decep­ tio gravis est: scilicet .materia necessaria debet subici iudicio confessarii atque ab illo diudicari, quia indicium dc ea nondum locum habuit ; materia libera tantum denuo subicitur absolutioni, quamvis liceat eam iterato iudicio subiccre. Quaer. 2, num satisfaciat integritati, qui, conscio cinfessario, v. g. in confessione generali omittit distinguere inter confessa et non confessa. — 246 — Resp. Affirmative, quia licet iam confessa una cum nondum confessis iterum subicere iudicio confessarii, et non tantum absolutioni, uti fit, si tota confessio fit de materia libera. Ln casu tamen confessarius debet de singulis indicare, ideoque etiam speciem et numerum peccatorum antiquorum indagare, scilicet, ne aliquod peccatum, quod nondum diudicatum fuerit, non diudicatum linquatur. Quaer. 3, num satisfaciat integritati, qui peccatum confessum declaret ut non­ dum confessum. Rcsp. Affirmative, quia licet materiam liberam iterum iudicio confessarii sub­ mittere. Committeret tamen mendacium et leve sacrilegium, itaque venialiter pec­ caret (n. 324). Quaer. 4, num satisfaciat integritati, qui falso declaret tempus peccati commissi, puta recens commissum declarando ut olim commissum. Rcsp Alii negant, quia actus recens positus non est actus olim positus, ita ut in casu actus positus non declaretur. Sed affirmandum videtur, modo non ea ratione procedat, ut nondum confessum confiteatur ut confessum. Ratio est, quia actus primarie declaratur ut positus, ita ut immerito dicatur, actum positum non decla­ rari. Dixi; «modo non ea ratione procedat, ut nondum confessum confiteatur ut confessum;» quod faceret, si de peccato nondum confesso ita se accusaret: « Insuper me accuso de hoc illove peccato vitae praeteritae. » Praeterea poenitens iure interrogatus de tempore, veritatem aperire tenetur. Coroll. Poenitens tunc tantum praecepto integritatis satisfecit, quum peccata ita exposuit, ut prudenter iudicare possit, confessarium exponenda satis percepisse. Hinc t" qui advertit, gravia quaedam a confessario aut non audita aut perperam intellecta esse, tenetur supplere; 2" a fortiori ad id tenetur, immo sacrilege confi­ tetur, qui de industria eligit confessarium surdastrum, ne exponenda rite perci­ piantur. Ex altera tamen parte poenitens praesumere potest, confessarium expo­ sita satis percepisse, donec de contrario constet 321 111. Qui culpabiliter integritati non satisfecit, tenetur, prout exponitur n. 332 sq. Qui inculpabiliter non satisfecit, tenetur supplere ; atque qui­ dem in prima confessione secutura, quia omnis confessio per se debet esse materialiter integra. Attamen non requiritur, ut ideo confessio anticipetur, neque ut interea a S. Eucharistia abstineatur (n. 179). Quaer. 1, num is, qui peccatum tanquam dubium confessus est, et postea illud tanquam certum agnoscit, teneatur illud ut certum repetere. Resp. Plerique reccntiorcs negant ; sed cum antiquioribus et S. Alf. (VI, 478) affirmandum videtur. Ratio est, quia declaratio causae, quae diudicanda est, ut dubie exsistentis, itomque iudicium ciusmodi declaratione innixum, notabiliter manca fuerunt; quod per se videtur patere, atque confirmatur eo, quod ista decla­ ratio et iudicium non sufficiebant ad imponendam poenitentiam congruam, i. e. gravem; nam in dubio, num quis graviter peccaverit, non est imponenda poeniten­ tia gravis. (Jbi i. Qui confessus est v. g. : «decies circiter illud feci,» et postea certo noverit se undecies peccasse, non tenetur illud undecimum peccatum denuo con­ fiteri. Atqui habetur omnimoda paritas cum casu modo discusso. Rcsp Dist. min.: Casus prior, scilicet modici excessus dubii, par est casui modo — 247 — discusso, si excessus dubius in se spectetur, cone.; si spectetur ut pars totius cau­ sae diudicandae, ncg.; etenim modus humanus, quo etiam in iudicio sacramcntali procedendum est, secum fert, ut is, qui bona fide declaraverit, v. g. se circiter decies in pravum desiderium consensisse, ab obligatione supplendi immunis sit, etiamsi postea sciat, se undecies consensisse; quod eodem iure de eo, qui semel consensit, illudquc ut dubium declaravit, dici nequit. Huic doctrinae conformiter prior secundum communem aestimationem dicitur nioraliter integre confessus esse ; non ita alter (S. Alf. 1. c.). Obi. 2. Non est obligatio confitendi quod iam directe remissum est. Atqui pec­ catum, de quo dicimus, iam directe est remissum. Resf>. Non est obligatio confitendi, quod iam directe remissum est, si etiam fuerit recte declaratum, conc.; secus nego. Atqui peccatum, de quo dicimus, non fuit recte declaratum. Neque ad distinctionem rciciendam provoces ad can. 901, quippe qui non censeatur dirimere controversiam inter theologos de iure divino.1 Obi 3. Sufficit declarasse peccatum, prout erat in conscientia; quod in casu posito locum habuit. Rcsp. Sufficit declarasse peccatum, prout erat in conscientia recta, conc.; prout erat in conscientia valde defectuosa, ita ut iudicium satis rectum de exsis­ tentia causae efformari non posset, ncg. Atqui posterius in casu posito locum habuit. Obi. 4. Sufficit declarasse peccata secundum speciem, numerum et circumstan­ tias supra expositas ; quod factum esse ponitur. Resp. Sufficit declarasse peccata secundum speciem etc, modo ipsa peccati commissio rite declarata sit. Atqui id locum non habuit. Quaer. 2, num is, qui omiserit circumstantiam declarandam, teneatur postea totum peccatum repetere. Rcsp. Sufficit exponere circumstantiam omissam, si peccatum, ex circumstantia ortum, in specie infima explicari potest, quin totum peccatum exponatur. Hinc qui voto castitatis ligatus, fornicationem confessus est, sed circumstantiam voti omisit, satisfacit postea confitendo, se votum laesisse; secus totum peccatum repeti debet. Ita v. g. coniugatus, qui mere fornicationem confessus est, non satisfacit postea addendo, se gravem iniuriam coniugi intulisse, quia hac ratione malitia iniuriae adulterio contentae non satis exponitur. Nota. Qui post absolutionem receptam peccatum grave omissum confitetur, in hac ipsa confessione iterum absolvatur. Quoad poenitentiam autom imponendam servari possunt dicta p. 229. · n · . /“i IV. Qui dubitat, num peccatum grave confessus sit, a. v. num prae- 322 ceptum integritatis impleverit, ita tenetur: i. Si opinatur, se peccatum declarasse, non tenetur illud iterum con­ fiteri (t. I, n. 229). Porro qui diligenter sacramentum suscepit, in dubio passim praesumere seu opinari potest, se integre confessum esse. Cod. lur. Can. (Praefatio). — 248 — 2. Si, omnibus attentis, stricte dubitat, tenetur iterum declarare pecca­ tum (S. Alt. λΊ, 477). Sequitur ex dictis de dubia adimpletione legis (t. I, n. 229). Excipe tamen scrupulosos, de quibus n. 327. SCHOLION. Dc laesione veritatis in confitendo. 323 324 I. Veritas, prout hic sumitur, consistit in eo quod poenitens ea, quae respiciunt iudicium sacramentale, declarat prout sunt in conscientia. Veritati opponitur mendacium, quo poenitens in materia, ad iudicium sacramentale pertinente, negat quae pro veris, affirmat quae pro falsis habet. 1. Non peccat contra veritatem, prout hic intelligitur : i° qui mentitur circa ea, quae non pertinent ad sacramentale iudicium, v. g. si quis falso dicit, se esse de hac illave paroecia; si falso respondet circa ea, de quibus interrogandi iure caret confessarius; 20 qui peccata levia con­ fitetur confessario consueto, quoties vero grave peccatum commisit, alium confessarium adit: hic si ita agit, ne se exponat periculo reticendi peccatum, recte agit; male vero, si fit eo fine, ut liberius peccet. 2. Peccat contra veritatem: i° qui confitetur peccata, quae non com­ misit, vel negat ea quae patravit; 20 qui falso respondet circa ea, de qui­ bus iure a confessario interrogatur. II. Quoad malitiam mendacii in confessione haec accipe: Mendacium in re ad iudicium sacramentale pertinente duplicem malitiam involvit, unam mendacii, alteram sacrilegii; sacrilegii quidem, quia iniuriam infert sacramento. Malitia mendacii levis est. Malitia autem sacrilegii gravis vel levis est, prout poenitens in re gravi vel levi confessarium decipit. Hinc gravis est, v. g. si mortale non commissum ut commissum, vel certo commissum ut dubie commissum, vel dubie commissum ut certum confi­ tetur. quamvis posterius potius ex simplicitate ad maiorem tranquillita­ tem fiat ideoque subiective a gravi peccato excusetur; item si non confessum ut confessum declarat ; item si iure de re gravi interrogatus falsum dicit; si falso asserit, se dolere de peccatis, quae confessus est, etiamsi unum tantum veniale declaraverit, quia agitur de re (i. e. de contritione) ad valorem pertinente, ideoque gravi. Levis est, si poenitens v. g. mortale confessum declarat ut nondum confessum (S. Alf. VI, 495'497, qui tamen quoad malitiam mendacii non consentit). Quaeritur, num liceat aliquando uti in confessione restrictione non pure mentali. Resf. Neg., si agitur de re, de qua confessarius iure interrogat. Secus affirman­ dum: itaque si confessarius immerito roget, v. g. num poenitens alibi confessus sit, poenitens respondere potest: «Negative,» subintelligendo v g. «ita ut illud tibi dicere debeam. » — 249 — PUNCTUM 111. De causis excusantibus ab integritate materiali. Non excusat incommodum intrinsecum, ut v. g. verecundia (t. I, n. 169). De verecundia extraordinaria confer n. 327. Excusant; 1. Ignorantia legis et oblivio peccati, modo hic et nunc inculpabilis 325 vel summum leviter culpabilis sit, puta cum quis post examen sine gravi negligentia factum alicuius peccati non recordatur. Dixi : sine gravi negligentia, quia levis negligentia cum diligentia ordinaria componi po­ test. II. Impotentia physica. 1. Moribundi ct infirmi, qui etiamsi a con- 326 fessario iuventur, nullatenus vel solum magna cum difficultate integre confiteri possunt, excusantur. 2. Muti et surdi, qui tenentur integre confiteri, quatenus illud verbis vel signis moraliter facere possunt. Disputatur, num muti teneantur uti scriptura, si secus praecepto satisfacere nequeant. Porro plerique recentiores negant. Sed cum S. Thom. (In 4, dist. 17, qu. 3, art. 4, solut. 3, ad 2) et S. Alf. (VI, 479) affirmandum videtur. Etenim solum incommo­ dum grave vel respectu poenitentis extraordinarium seu insolitum a prae­ cepto divino gravi excusat. Atqui usus scripturae neque incommodum grave involvit, neque respectu mutorum medium extraordinarium seu insolitum cum aliis communicandi censetur. Obi... Nemo tenetur uti medio, quod periculum revelationis inducit. Atqui ejus­ modi est scriptura, quippe quae ob casum quemdam in manus aliorum venire possit. Resp. Nemo tenetur uti medio, quod periculum revelationis notatu dignum sccum fert, conc.; secus nego. Atqui in casu periculum revelationis scripturae annexum non est notatu dignum, ita ut nec onus illud subeundi mercatur notari. Ergo a pi accepto gravi implendo non excusat. Surdaster deducatur in locum remotum, nisi timendum sit, ne astantes suspicen­ tur, eum graviter peccasse. I.d autem locum non habet, si surditas initio confessio­ nis advertitur; secus plerumque, si in confessionis decursu (S. Alf. Horn. Apost. tr. 16, n. 35). 3. Ignari idiomatis confessarii excusantur, si alius confessarius brevi et commode haberi nequeat. Si confessarius solum dialectum poenitentis non cognoscat, ita ut, saltem explicatione petita, plura vel etiam multa intelligat, ob minorem causam licet poenitentis confessionem audire. Ce­ terum poenitens non tenetur uti interprete (can. 903) ; idque valet, etiamsi facile unum alterumve peccatum per interpretem declarare possit, puta peccatum, quod interpreti iam aliunde notum est (S. Alf. λζ1, 479). 4. Carentes copia temporis, puta instante praelio, naufragio. Idem — 250 — contingere potest in nosocomio, si omnes ob multitudinem moribundo­ rum tempestive integre confiteri nequeant. Pariter excusatur poenitens, si timendum sit, ne confessarius moriatur vel grave aliquid ei accidat ante confessionem integre peractam, et alius commode et brevi adiri nequeat. Magnus concursus poenitentium non excusat, uti sequitur ex prop. 59 ab Innoc. XI damnata.' «Licet sacramentaliter absolvere dimidiate tantum confessos ratione magni concursus poenitentium, qualis v. g. potest contingere in die magnae alicuius festivitatis aut indulgentiae. » 327 III. Impotentia moralis, quae habetur, quando poenitens integre con­ fiteri nequit sine damno probabili (sive spirituali sive temporali) con­ fessioni extrinseco, et praecepti gravitati proportionate. Dicitur sine damno probabili; non requiritur damnum certum, quia iam grave incom­ modum est se gravi periculo exponere. Huc referuntur: 1. Periculum infamiae, puta si aegrotus v. g. in nosocomio nequeat confiteri peccata, quin alii ea audiant; vel si quis nequeat sine nota vel scandalo omittere vel différé S. Communionem vel Sacrum, et tot pec­ cata commiserit, ut nequeat integre confiteri, quin alii eius statum pra­ vum suspicentur. Extra hunc casum prolixa confessio raro periculum infamiae secum fert, quia omnes sciunt, confessionem saepius nullatenus ob multa gravia peccata confitenda, sed ad consilia petenda etc. protrahi. 2. Periculum, ne confessarius sigillum laesurus sit; item si poenitens integre confitendo sigillum laederet. Haec vix locum habebunt. 3. Periculum lapsus e peccatorum diligenti examine et recogitatione oriundum. 4. Periculum damni, quod scrupuloso ex integra confessione timendum est (S. Alf. VI, 484-488). Quaer., num verecundia extraordinaria excuset. Resp. Omnes concedunt: i° non excusari eos, qui prae aliis verecundi sunt; 2" non excusare verecundiam, quae ex circumstantia communiter contingente pro­ venit. Aliqui vero censent, excusare verecundiam oriundam ex circumstantia extra­ ordinaria, puta si quis nepoti suo peccatum valde probrosum confiteri deberet. Sed haec sententia omnino reicienda videtur, secundum dicta p. 135. 328 IV. Damnum confessarii vel tertii praecavendum, puta si poenitens peste infectus est, atque integra confessio confessarium periculo conta­ gionis exponeret, vel si poenitens limet, ne integre confitendo confessario in luxuriam proclivi periculum lapsus creet (S. Alf. VI, 479; 484-488). *. Denz-Bannw. n. 1209. — 251 — Quaer., num sit obligatio confitendi peccatum quod nequit manifestari sine infamia coni /dicis vel cuiusvis tertii. Resp. i. Affirmari debet, si poenitens indcpendenter a praecepto in­ tegritatis gaudet iure infamandi complicem vel tertium, puta si complex quoad crimen, de quo agitur, a iudice damnatus est. Ratio est, quia in casu lex naturalis servandi famam non opponitur praecepto integritatis. Resp. 2. Extra positam hypothesim disputatur. Alii negant. Alii non solum negant, verum etiam docent, sub levi' illicitum esse confiteri eiusmodi peccatum, quia lex naturalis servandi famam proximi praevalet legi integritatis. Alii, quorum sententiam amplectimur, affirmant, censentque legem integritatis ex mente Christi praevalere. Etenim: i° Ad­ missa sententia adversariorum, saepe prudenti ministration! sacramenti non foret provisum. Prudens enim ministratio passim, ut patet ex Trid.,’ exigit manifestationem omnium peccatorum secundum speciem, nume­ rum et circumstantias speciem mutantes. 2° Admissa ista sententia, lex integritatis haud ita raro illusoria evaderet, cum in minoribus praeser­ tim locis confessarius facile suspicari possit, quis sit complex, et alius confessarius commode adiri nequeat. Adde, antiquitus fuisse consuetu­ dinem. atque per se obligationem confitendi apud parochum, qui subdi­ tos eorumque adiuncta nosse consueverat. 30 Auctores et numero plures et auctoritate praestantiores severiori sententiae adhaerent, v. g. S. Tho­ mas (in 4, dist. 16, qu. 3, art. 2), S. Alfonsus (\T, 489). S. Bernardus,’ S. Antoninus,4 S. Bonaventura,5 Caietanus, ' Suarez, ’ Lugo. ' Poenitens tamen sub levi9 tenetur, si commode fieri possit, adire con fessa rium, cui complex ignotus est. Ab hac autem obligatione causa iusta excusat, ut si poenitens secus aliquamdiu in statu peccati mortalis permaneret, vel deberet abstinere a communione aut celebratione quam quotidie instituere soleret; si hic confessarius poenitenti specialiter utilis foret puta maiorem quietem vel consolationem ipsi praestando ; si poeni­ tens difficilius alteri quam consueto confessario confiteretur: etc. (S. Alf. VI, 490). — Praeterea practice confessarius potest passim permit­ tere poenitentibus, ut peccata exponant, eosque de occasionibus et circum­ stantiis confitendis interrogare, etiamsi inde per accidens ad notitiam complicis deveniat. Curet tamen generatim, ut poenitentes sua potius quam aliorum peccata (v. g. viri aut uxoris) exponant. ’. Sub levi tantum, quia manifestatio peccati uni viro secretum servaturo levis est, nisi agatur dc crimine enormi ; vel peccatum manifestetur ei, cui illud occul­ tari peccatoris spcciatim interest, v. g. superiori eius. ----- ’. Sess. 14. cap. & ----*. Varia et brevia documenta, n. t. ----- *. Part. 3, Ut. 14, cap. 19, § it.----°. In 4, dist. 21, part. 2, a. 1, q. 3. ----- Sum., v. Confessio, condit, 3. --------- ;. Disp. 34, sect. 2. assert. 2. ----- Disp. 16, sect. 7, an. 394. --------- ·. Sub levi, quia infamatio apud unum virum fidum per se venialiter mala est. — 252 — Coroll. I. Ut liceat ob causas excusantes supra expositas non integre confiteri, requiritur: 1. Ut sit aliqua necessitas vel saltem mediocris causa confitendi, puta praecep­ tum communionis vel confessionis annuae, vel si quis sine nota communionem omittere non posset; item incommodum permanendi, puta per diem, in peccato, vel omittendi communionem, quam quotidie recipere consuevit (S. Alf. VI, 487). 2. Ut nequeat sine gravi incommodo haberi alius confessarius, cui confessio integra fieri potest sine incommodo quod poenitens intendit vitare. Coroll. II. Patet: 1° illud solum peccatum reticeri posse, cui declarando incom­ modum excusans annexum est ; ’ 2° peccata rcticita postea, si incommodum ex­ cusans cessaverit, esse declaranda. PUNCTUM IV. De medio procurandae integritatis seu de examine conscientiae. I. Obligatio examinandae conscientae eatenus exsistit, quatenus re­ quiritur ad integre confitendum. Patet tam ex Cone. Trid.5 et can. 901, quam ex eo quod qui tenetur ad finem, tenetur etiam ad media. « <· 330 II. Diligentia requisita. Sufficit diligentia ordinaria seu mediocris, i. e. talis qualem homo prudens in re seria adhibere solet. Sufficit autem, etiamsi quis censeat, se diutius et diligentius examinando -conscientiam plura recordaturum esse peccata. Diligentia tamen pendet a capacitate poenitentis, a statu morali animae, a tempore de quo examen institui debet, etc. (S. Alf. VI, 471). 329 Quaer., num poenitens teneatur scribere peccata, si secus gravi periculo non integre confitendi expositus sit. Resp.: Negative, quia sufficit diligentia ordinaria seu mediocris ad cognoscenda et memoria retinenda peccata. Atqui scriptio limites diligentiae ordinariae excedit. Praeterea plurimi homines, qui raro confitentur, in dicto periculo versantur, ideo­ que, admissa severiori sententia, ad scriptionem tenerentur. Iam vero ex frequenti istius medii usu tot incommoda — maxime manifestatio confessionum scriptarum, quae ex incuria etc. in manus alienas incident — sequerentur, ut usus ille pro rraescnpto haberi nequeat. 331 III. Causae excusantes a diligenti vel saltem ab accuratiori conscien­ tiae examine satis patent ex dictis de causis excusantibus ab integritate. Ita v. g. pro infirmis non idem ac pro sanis examen requiritur (S. Alf. VI, 471). Adde, cum, qui conveniat de interrogando cum confessario, *. Disputatur autem, utrum integrum peccatum an sola circumstantia possit reti­ ceri, ri soli circumstantiae declarandae incommodum sit annexum. Alii solam circumstantiam posse reticeri, docent ; alii censent, in casu integrum peccatum tunc reticeri posse, quum postea circumstantia reticenda non possit suppleri, quin integrum peccatum exponatur. Secus enim, inquiunt, haberetur obligatio bis idem confitendi. Sed controversia parum practica est. ----- :. Sess. 14, cap. 5 et can. 7. — 253 — minuere posse diligentiam in examinando, quia examen requiritur tan­ tum ut medium. Coroll. 1. Scriptura generatim etiam dissuadenda est, nisi quandoque semel vel iterum in vita, quando quis confessionem generalem instituturus est. Coroll. II. Qui moraliter certus est, se non habere materiam necessariam, non tenetur ad examen ; suadetur tamen, scilicet ut defectus veniales melius cognoscat et exstirpet Adhaec poenitentes non diutius sese examinent sive circa peccata dubia sive circa tentationes contra castitatem: praestat, ulteriori examine omisso, peccata dubia qua dubia confiteri. Coroll. III. Qui sub gravi ad diligens examen tenetur, coque neglecto, confite­ tur, invalide et sacrilege suscipit sacramentum, si ad gravem defectum satis adver­ tat ; quod raro accidit, ita ut confessiones ea praecise de causa raro repetendae sint. Coroll. IV. Poenitentes rudes, qui in confessione reperiuntur negligenter exa­ minasse conscientiam, passim non remittantur, ut diligentius sese examinent, sed ipse confcssarius eos examinet (S. Alf. VI, 471). Idem valet de poenitentibus qui a confessario reperiuntur peccata reticuisse neque sese quoad peccata praeterita examinasse. SCHOLION I. De repetendis confessionibus in genere. Praen. I. Obligatio repetendi confessiones, in quibus agitur de mate- 332 ria necessaria, oriri potest ex defectu sive valoris sive integritatis, puta si quis antea peccata sine specie et numero confessus est, vel si confessarius ob surditatem vel somnum confessa non audivit vel intellexit.1 Con­ fessio autem invalida potest esse aut simpliciter invalida aut invalida et sacrilega. Est autem simul sacrilega, quando poenitens in ipsa sacramenti susceptione graviter peccavit. Praen. II. Defectus valoris provenire potest: 1. A confessario, v. g. si iurisdictione caruerit, si formam omiserit vel substantialiter mutaverit. 2. A poenitente, v. g. si ignoraverit scienda et credenda necessitate medii, si contritione vel proposito caruerit, si mala fide peccatum grave reticuerit. I. Obligatio repetendi confessiones habetur: 1. Si quis valde incomplete, i. e. sine specie et numero confessus est. Id tamen non praesumitur, cum confessarius praesumendus sit poenitentem satis iuvasse. 2. Si moraliter certum est, aliquem invalide confessum esse, ut si quis continuo atque eodem modo in habitum relapsus est. *. In casu ut plurimum saltem confessio generica habetur, ita ut de valore serio dubitari nequeat. 333 I — 254 — 3. Disput. i, num teneatur repetere confessiones, qui dubitet, num sit invalide confessus. Porro ita dicendum videtur: a) Si dubium de valore provenit ex dubio de modo, quo quis confessus est, v. g. num cum vera contritione, poenitens non tenetur confessiones repetere, quia praesumere potest, se rite confessum esse secundum illud: In dubio id quod factum est praesumitur recte factum (S. Alf. VI, 505). b) Si dubium non provenit ex dubio de modo, quo quis confessus est, sed ex eo quod dubitatur, num confessio isto modo instituta valida sit,' poenitens videtur teneri ad confessionem repetendam. Tum enim non est ratio praesumendi, confessionem fuisse validam, ita ut haec vere dubie valida sit et maneat. Atqui qui, omnibus attentis, serio dubitat, num valide confessus sit, videtur ad repetitionem teneri. Nam qui certo graviter peccavit, debet curare, ut saltem moraliter certo fruatur medio obtinendae veniae, per se praescripto i. e. directa a peccato absolutione, seu absolutione tali, qualem sacramentum Poenitentiae confert ratione sui, non catenas tantum, quatenus remissio unius mortalis necessario aliorum expulsionem secum fert. Atqui in posita hypothesi directa a pec­ catis absolutio incerta est incertaque remanet, donec peccata denuo clavi­ bus subiciantur (S. Alf. II, 2; VI, 450).5 Utrum autem peccata in con­ fessione secutura iterum distincte declaranda sint, an sufficiat ea gene­ rarim confiteri, erue e dicendis n. 334. 4. Disput. 2, quatenus sit obligatio repetendi confessionem, si confessarius ob surditatem vel somnum confessa solum ex parte intellexerit. Iam vero: a) si poenitens sciat, quaenam peccata non fuerint intellecta, haec repetere tenetur (n. 397). b) si poenitens illud ignoret, tenetur confessionem repetere, si haec brevis fuerit, quia quoad singula peccata dubitat, num intellecta fuerint; ‘. Puta, si quis v. g. duo peccata confessus unice c motivo particulari unius pec­ cati contritus erat, vel confessus fuerit, ignorans imystcria, quae probabiliter cog­ nosci debent ex necessitate medii. ----- ’. Quae S. Alf. hic docet optime cohaerent cum dictis 1 VI, n. 595, ubi docet, fideles non esse cogendos ad repetendas con­ fessiones, nisi moraliter constet, eas fuisse invalidas. Posterius generatim verum est, ideoque ita enuntiari potest; at in casu exccptionali, 1. II, n. 2 a S. Doctore discusso, nequit — quod alias passim fieri potest — applicari principium: In dubio standum est pro valore actus. « Si, addit Gaude, adfuerit inter utrumque locum contradictio, praeferenda sane videntur, quae in praesenti loco traduntur, et liquet S. Doctorcm suam de hac re sententiam immutasse. Nam quae hic asseruntur de iteranda necessario confessione, in prioribus quinque Theologiae moralis editioni­ bus desunt, et primum in ûa editione anno 1767 typis impressa, reperiuntur ; dum contra doctrina ex tract, de Poenitentia desumpta locum iam obtinuerat in priori­ bus Theologiae moralis editionibus > (nota i. h. 1.). At, ut notavi, contradictio deest. — 255 — neque incommodum quod excuset habetur. Si vero confessio longa fuerit, incommodum eam et consequenter multa peccata iam confessa et intel­ lecta repetendi videtur excusare ab integritate seu a renovanda distincta confessione, et sufficit, ut poenitens in genere declaret, quaedam esse peccata, quae confessarius non perceperit (S. Alf. VI, 499). II. Modus repetendi confessiones. 1. Si repetitio fiat apud eundem 334 coftifessariuni, apud quem confessiones invalidae factae sunt, tunc: a) Si confessarius retinuerit confusam saltem notitiam status poenitentis sufficit quoad peccata confessa, ut haec generali accusatione clavibus subiciantur. In casu enim habentur seu potius antea habitae sunt confessio et notitia iudicialis distincta; habentur praeterea hic et nunc confessio saltem generica et notitia iudicialis confusa. Plus autem requiri, communiter et satis fundate negatur. Notes adhuc, confusam notitiam aliquando ex ipsa poenitentia imposita et memoria retenta col­ ligi posse (S. Alf. VI, 502). b) Si confessarius ne confusam notitiam quidem retinuerit — neque eam ex poenitentia imposita et nota colligere possit — sufficit, sed pro­ babilius etiam lequiritur, ut confusam notitiam resumat, seu ut poenitens peccata antea confessa iterum in confuso exponat, puta dicendo, se pec­ casse contra castitatem, temperantiam, iustitiam, religionem. Illud suffi­ cere patet ex dictis sub a). Illud requiri cum S. Alf. (VI, 502) contra plures recentiores’ pro probabiliori habemus, atque quidem 1", quia sen­ tentia non videtur pronuntianda, quin iudex notitiam saltem confusam status poenitentis habeat, i. e. retinuerit vel nunc resumat ; 2° quia secus poenitentia satis congrua imponi nequit. 2. Si repetitio fiat apud diversum confessorium, confessiones integre repeti debent. Ratio est, quia confessarius, qui sententiam profert, debet habere aut habuisse notitiam iudicialem distinctam peccatorum. Atta­ men aliquando sufficiet pocnitentem v. g. de ultimo anno interrogare; nimirum si ob uniformem vitae rationem possit simul de praecedentibus annis sufficiens indicium — i. e. aequale ac per confessionum repetitio­ nem compararetur — efformari. Idem applicandum, si confessarius, post auditam ultimi anni confessionem, defectum confessionum praete­ ritarum detegat; quo casu sufficit, ut confessarius auditorum peccato­ rum notitiam retinuerit, atque ex ea notitia sufficiens de praeteritis annis indicium efformet. In utroque autem casu poenitens de annis praecedentibus generali modo se accuset (S. Alf. VI, 504). Ili dicunt sufficere, ut confessarius recordetur, hunc pocnitentem confessum et indicatum fuisse. — 256 — Coroll. I. Sive apud eundem sive apud diversum confessarium fiat repetitio, semper a poenitente addi debent, quae forte in prioribus confessionibus integritati defuerint. Praeterea, si priores confessiones fuerint sacrilegae, pocnitens declaret, quoties sacramentum Poenitentiae ct S. Communionem, item num alia Sacramenta, scii. Confirmationis, Matrimonii, Extremae Unctionis receperit; denique num et quoties praecepta annuae Confessionis et Communionis laeserit, sive negligendo sive sacrilege recipiendo sacramenta. ’ Coroll. II. Aliquando fit, ut priores non autem posteriores confessiones invali­ dae fuerint, puta si pocnitens primum sine contritione sed bona fide, deinceps vero cum debita dispositione confessus est ; item si primum sacrilege, postea vero, sacrilegii oblitus, valide sacramentum recepit. Iam vero patet, haec in confessio­ num repetitione esse attendenda. SCHOLION II. De confessione generali. 335 I. Notio. Confessio generalis est, qua plures confessiones antea insti­ tutae iterantur. Potest autem aut integram vitam aut notabilem eius par­ tem comprehendere. 336 II. Quatenus instituenda est? 1. Necessaria est eis, qui aut invalide (sive simpliciter invalide sive simul sacrilege) aut valde incomplete (n. 332) confessi sunt; item in dubio de valorc confessionis, n. 333 dis­ cusso. 2. Prohibenda est scrupulosis, et iis quibus peccatorum recogitatio periculum relapsus vel gravium tentationum evaderet. Si tamen de confessionis generalis necessitate constaret, prudenter instituatur. Cfr. tamen quoad scrupulosos dicta n. 327. 3. Utilis est: i° in dubio de confessionum nullitate; 20 occasione a) primae Communionis sollemnis; b) electionis status vitae, sive coniugalis sive religiosi sive clericalis per Ordines Maiores; c) exercitiorum spiritualium vel Missionis/ saltem inde ab ultima confessione generali; 30 in morbo periculoso. Electio autem novi confessarii passim non est ratio confessionem generalem instituendi. Praeterea facile permitti po­ test, ut peccata praeteritae vitae summatim repetantur. 337 Ill. Modus eam recipiendi. 1. Praemittenda. Primum inquirat confessarius, utrum necne confessio generalis sit necessaria, ’ ideoque amice *. Plures tamen ignorant, se sacrilege recipiendo sacramenta duplex illud prae­ ceptum laedere. ----Postulantes, antequam novitiatum incipiant,... iuxta pru­ dens confessarii iudicium, praemittant generalem anteactac vitae confessionem (can 541).-----'. Si confessio generalis non est necessaria, confessarius potest interrogationes moderari; verum ita procedat, ut pocnitens illud non advertat; hinc non studeat omnia celerrime perficere, ne poenitentem anxium et non con­ tentum relinquat. — 257 — petat a poenitente, ob quam rationem confessionem generalem instituere cupiat. Dein inquirat in aetatem et statum poenitentis, maxime num coniugatus sit; num procetur; item aliquando de satisfactionibus impletis. — Denique quaerat, utrum poenitens malit ipsemet confessionem facere an interrogari. 2. Servanda in confessione. Inquiratur primum in peccata commissa post ultimam confessionem. Quo facto: a) Secundum alios praestat vitam in diversas epochas dividere (puta ab infantia usque ad electionem status vitae etc.), deque singulis epochis separatim interrogare. Secundum alios magis vel aeque expedit unico tractu interrogare de peccatis, habita interim ratione diversarum epocharum Secundum alios de sexto praecepto secundum diversas epochas, de aliis peccatis unico tractu interrogatio fiat. b) In interrogando certus ordo servetur, puta successive inquirendo in peccata contra * i praecepta Decalogi ; 2° praecepta Ecclesiae; 30 offi­ cia status. Alii omnia peccata ad Decalogum referunt. Si tamen pateat, poenitentem aliquod peccatum reticuisse, de hoc primum interrogetur. Praeterea generatim praestat in initio confessionis inquirere in peccata contra VIm praeceptum, maxime si confessarius suspicetur, poeniten­ tem vitam castam non duxisse. Ceterum quisque confessarius certum ordinem, quem servet, sibi prae­ finiat. Quaestiones autem proponendae conferri possunt apud Aertnys.1 3. Addenda. In fine poenitentem roget, num quis conscientiae angor supersit, eumque plane quietum reddat. SCHOLION III. De venialibus confitendis et de sola materia dubia confessa. I. Quum venialia possint quidem (n. 294), sed non necessario debeant 338 declarari, neque obligatio est ea secundum speciem et numerum decla­ randi. Ea tamen ut saltem secundum speciem manifestentur, valde sua­ dendum ob rationes n. 310 allatas. Immo fieri potest, ut confessarius debeat interrogare de specie et numero, scilicet ut de dispositione poeni­ tentis iudicet, vel ut sciat, num ob materiam coalescentem peccatum grave commissum, vel obligatio gravis restituendi orta sit. Poenitens autem iure interrogatus respondere tenetur. II. Poenitens, qui unice materiam dubiam vel mortalia dubia confite- 339 tur, exquisita materia certa et plus minusve determinata, absolute absol­ vatur. Si materia plus minusve determinata obtineri nequit, poenitens, ‘. Theologia pastoralis, n. 247-256. W. M. T. Μ. II. 17 exquisita confessione generica omnium peccatorum, absolutione donetur (n. 310). CAPUT III. De forma seu de absolutione. 340 Forma sacramenti Poenitentiae est : Ego te absolvo a peccatis tuis in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. Haec autem una cum adiungendis ita refertur a Rit. Rom.1 « Misereatur tui omnipotens Deus, et dimissis peccatis tuis, perducat te ad vitam aeternam. Amen. Deinde dextera versus poenitentem elevata, dicit: Indulgentiam, ab­ solutionem et remissionem peccatorum tuorum tribuat tibi omnipotens, et misericors Dominus. Amen. Dominus noster, lesus Christus te absol­ vat, et ego auctoritate ipsius te absolvo ab omni vinculo excommunica­ tionis, suspensionis, et interdicti, in quantum possum, et tu indiges. Deinde ego te absolvo a peccatis tuis, in nomine Patris, et Filii, ►p et Spiritus Sancti. Amen. Si poenitens sit laicus, omittitur verbum suspensionis. Episcopus au­ tem in absolvendis fidelibus ter signum crucis facit. Passio Domini nostri lesu Christi, merita beatae Mariae Virginis, et omnium Sanctorum, quidquid boni feceris, et mali sustinueris, sint tibi in remissionem peccatorum, augmentum gratiae, et praemium vitae ae­ ternae. Amen. Iusta de causa omitti potest Misereatur, etc. et satis est dicere: Domi­ nus noster lesus Christus, etc., ut supra, usque ad illud: Passio Domini nostri, etc. Urgente vero aliqua gravi necessitate in periculo mortis, Sacerdos breviter dicere poterit: Ego te absolvo ab omnibus censuris, et peccatis, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen. » Quoad preces formulae absolutoriae adiunctas, ita can. 885 : « Etsi preces, ab Ecclesia formulae absolutoriae adiunctae, ad ipsam absolu­ tionem obtinendam non sint necessariae, nihilominus, nisi iusta de causa, ne omittantur. » 341 I. Essentialia formae. 1. Certo sufficiunt ad valorem: Te absolvo a peccatis. Disputatur, utrum sufficiant: Te absolvo; et: Absolvo a pecca­ tis tuis. Verba ego, in nomine Patris et Filii et Spir. S. et Amen obligant, sed solum sub veniali. 2 Formula, qua forma profertur, debet esse formaliter seu quoad sensum indicativo, et non solum formaliter deprecativa, a. v. sacerdos ‘. T. Ill, cap. 2. — 259 — debet manifestare, se potestate ministerial! poenitenti remissionem im­ pertiri, non autem solum significare, se poenitenti remissionem a Deo apprecari. Ratio est, quia absolutio est actus iudicialis, cuiusmodi non est mera precatio. Quacr., num formula grammatice (i. e. solis verbis spectatis) deprecativa possit esse valida. Resp. Affirmative ; nam i° Eiusmodi formula potest cx adiunctis — alii dicunt: cx usu ab Ecclesia approbato — habere sensum indicativum, seu exhibere senten­ tiam iudicialem ; puta si est usus proferendi dictam formulam cum intentione remittendi peccata. E nullo autem capite patet, plus requiri, a. v. requiri formulam quae etiam grammatice indicativa sit. 2° Formula grammatice deprecativa in Eccle­ sia Orientali satis communiter adhibita fuit, atque etiam nunc adhibetur; idemque usus per saecula in Ecclesia Latina viguit. In Ecclesia Latina praescripta est formula indicativa; hinc formula grammatice deprecativa illicita est. Num etiam invalida sit, cx supra dictis non liquet. 3. Sensus formae seu absolutionis a diversis diversimode exhibetur. Alii sensum ita enuntiant : Ego tibi remitto peccata. Verum sensus debet, si sacramentum valide suscipitur, semper verificari. Atqui sensus prae­ dictus non verificatur: i° si sacramentum informe remanet; 20 si abso­ lutio peccata iam remissa respicit. Repugnat enim, peccata iam remissa seu deleta iterum remitti seu deleri. Id fieri nequit nisi specie tenus. Equidem opponitur, patrem posse dicere filio: « Iterum tibi omnia remit­ to. » Verum dicta verba nihil efficiunt, suntque mere novum signum remissionis peractae; quod, si de forma sacramenti agitur, non sufficit... Alii sensum absolutionis hisce exhibent: Ego confero tibi gratiam de se remissivam peccati. At etiam hic sensus in sacramento informi non veri­ ficatur. Alii ita dicunt: Sacramentalem titulum absolutionis tibi impendo. Sed haec sententia nititur doctrina de causalitate intentionali, quae mi­ nus placet secundum dicta in tractatu de sacramentis in genere. Itaque sensus esse videtur: Confero tibi quantum cx parte sacramenti absolu­ tionem a peccato, seu : Confero tibi sacramentum de se absolutivum a peccato, seu, ut S. Thomas loquitur: Ego «sacramentum (intellige: de se) absolutionis tibi impendo » (p. 3, q. 84, a. 3, ad 5). Hic sensus veri­ ficatur etiam in sacramento informi; item si agitur de peccato iam remisso. Sacramentum enim potest esse de se absolutivum a peccato, etiamsi peccatum actu non remittatur, ut in sacramento informi, vel quando iam remissum est. II. Accidentalia formae. 1. Acerba Misereatur, etc., Indulgentiam, 342 etc., et Passio Dni, etc. secundum Rit. Rom. supra citatum et can. 885 iusta de causa omitti possunt, puta, ut editiones Rit. priores habent, si --- 200 --- confessiones frcquentiores et breviores sunt; quin etiam ex eo quod Trid.1 dicit, preces laudabiliter adiungi, satis probabiliter semper omitti possunt sine peccato (S. Alf. VI, 430, dub. 30). Idem dici potest de elevatione manus a verbo Indulgentiam usque ad Passio Dni protra­ henda, atque de signo Cnicis. Attamen passim a rubrica non discedatur. 2. Absolutio a censuris praemitti debet absolutioni a peccatis; atque quidem sub gravi, si confessarius saltem pro probabili habeat, poenitentem ligari censura, quae sacramenti susceptionem prohibeat. Qui unica formula a censuris et a peccatis absolveret, leviter tantum peccaret, modo intenderet ordine prius a censuris absolvere ; immo satis probabiliter non peccaret, si nulla adsit probabilis suspicio, quod poenitens in aliquam cen­ suram incurrent (S. Alf. VI, 430, dubit. 40). 3. Verbum suspensionis omittatur, si poenitens est laicus. — Vox deinde, antea editionibus authenticis modo rubro, modo nigro charactere impressa, in posterioribus editionibus charactere nigro impressa est, ita ut iam pro mera rubrica haberi non possit, sed exprimi debeat. Eam omittere veniale est, pariter ac omittere verba in nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti. Anien. — Verba quidquid boni feceris etc. sint tibi in remissionem peccatorum secundum S. Thomam (Quodlib. 3, art. 28) et alios, aliis contradicentibus, omnia opera bona poenitentis elevant ad satisfactionem sacramentalem, modo confessarius illud intendat, saltem implicite, intendendo poenitenti prodesse quantum possit. 4. Ubi mos est, ut poenitens ante confessionem petat benedictionem, confessarius eam impertiatur dicens: Dominus sit in corde tuo et in labiis tuis, ut rite confitearis peccata tua. 343 III. Modus pioferendi formam. Requiritur: i. Ad valorem, ut forma proferatur i° voce; 20 in praesentem physice seu corporaliter. a) Foce: « Forma huius sacramenti, inquit Synodus Florentina, sunt verba absolutionis, quae Sacerdos profert, cum dicit... » Accedit univer­ salis Traditio. Itaque non valet absolutio data per litteras vel nutum. b) In praesentem physice. Etenim ex decretis Clementis VIII et Pauli V. de quibus n. 312 diximus, nullo in casu licitum est absolutionem absenti dare ; cuius absolutae prohibitionis unica ratio esse potest quod eiusmodi absolutio invalida est. Accedit quod indicium sacramentale censetur institutum, prout iudicia humana exerceri solebant et solent. ’ Sess. 14 de Poenit. cap. 3. --- 261 --- caque exerceri convenit. Atqui humana iudicia solebant et solent exerce­ ri inter physice praesentes, eaque ita exerceri convenit. Porro praesentia physica, quae requiritur, moraliter sumi debet, ita ut sufficiat ea, intra quam homines communi voce, etsi altiori, inter se loqui possint. Distantia viginti circiter passuum — sola distantia specta­ ta — secundum S. Alf. valori non obstat. Ceterum advertas: i° Proba­ bilissime non sufficit, ut poenitens a confessario videatur, quia ex eo non constituitur praesens; 2° si poenitens et confessarius sunt in diversis cubiculis, absolutio facilius invalida erit; 30 ut absolutio non sit certo invalida sufficit talis praesentia, ut, si impedimentum non esset, poeni­ tens aliquo sensu percipi posset ; 40 si praesentia requisita adest, non requiritur, ut confessarius poenitentem re ipsa videat, vel aliquo sensu percipiat (S. Alf. VI, 428, 429) ; 50 si sermo est de absolutione multitu­ dinis continuatae, praesentia latiori sensu sumi potest; immo in casu nihil impedire videtur, quominus multi longe absint, modo multitudo qua talis prope sit. Coroll. I. Si poenitens nondum absolutus c confessionali recesserit, absolvatur, si prope aspiciatur vel sciatur non procul abesse. Praestat tamen, eum revocari, si commode fieri possit — Si confessarius ob periculum infectionis vel ob aliam causam cubiculum infirmi ingredi nequeat, e ianua eum absolvat. — Si quis videa­ tur e tecto ruere vel in flumen cadere, sub conditione absolvatur (S. Alf. VI, 429). Coroll. II. Absolutio per telephonium data probabilissime invalida est. Etenim vere et secundum communem aestimationem habetur locutio inter absentes physice. Confirmatur eo, quod ne id quidem adest, quod secundum aliquos praesentiam sufficientem constituit, a. v. quod ne ipsa vox quidem sed — aeque ac in phono­ graphe — sola vocis reproductio auditur. Attamen donec auctoritas Ecclesiae quae­ stionem diromerit,1 non damnaverim eum, qui in casu necessitatis ope telephonii sub conditione absolvat. Coroll. III. Absolutio per tubum auricularem data passim dubie valida est. In casu vox quidem humana auditur ; verum dubium est, num coniunctio per tubum auricularem ct vocem humanam satis praesentes reddat personas in diver­ sis cubiculis vel domus locis commorantes. Hinc in casu necessitatis absolutio sub conditione concedatur. 2. Ad liceitatem requiritur, ut absolutio conferatur i° eis solis, qui 344 iure eam recipiendi gaudent, ut postea exponetur; 2° absolute aut sub conditione, prout sequitur : a) Absolutio, si conferatur, debet conferri absolute, quando saltem moraliter certum est, requisita ad valorem sacramenti adesse. Sufficit autem certitudo moralis latior (n. 398). ‘. S. Pocnitentiaria ad quaesitum : « utrum in casu extremae necessitatis dari possit absolutio per telephonium, » d. 1 Iui. 1884 respondit : « nihil esse respon­ dendum. > --- 202 --b) Absolutio potest et debet conferri sub conditione, si serio dubitetur, num valide conferri possit, sed ex ea denegata grave damnum poenitenti immineat; si minus damnum immineat, absolutio potest, sed non debet dari (S. Alf. VI, 431). c) Sacramentum conferatur potius sub conditione: si capax es, quam sub conditione: si dispositus es. 1 Ratio allegatur, quia ita magis valeri et reviviscendae sacramenti consulitur. Minora enim secundum plures re­ quiruntur ad capacitatem sacramenti recipiendi, quam ad dispositionem requisitam, ut fructuose recipiatur (n. 299). Atque ita fieri potest, ut sacramentum collatum sub conditione: si capax es, valide ministretur, atque postea, dispositione requisita accedente, reviviscat; sacramentum, inquam, quod collatum sub conditione: si dispositus es, invalide conferre­ tur, ideoque reviviscere nequiret. Porro haec vera sunt, si per conditio­ nem: si dispositus es, intelligitur : si dispositus es ad sacramentum fruc­ tuose recipiendum. Ceterum etiam sufficit sacramentum conferre: ad mentem Christi vel Ecclesiae; neque requiritur, ut conditio verbis enun­ tietur, sed sufficit eam mente concepisse. Coroll. I. slbsolutio sub conditione conferri potest ct debet: 1. Si confessarius dubitat, num absolverit poenitentem, qui peccatum grave vel dubie grave confessus est. Si poenitens solum venialia confessus est, confessarius potest, sed non debet eum (sub conditione) absolvere, a. v. potest aut commodum poenitentis aut reverentiam per se sacramento competentem praeferre. Ceterum in dubio de absolutione data passim praesumi potest, eam concessam esse. 2. In dubio, num poenitens adhuc vivat ; num moribundus, sensibus destitutus, sit catholicus vel saltem sectae ascriptus, quae sacramentum poenitentiae admittat 3. In dubio de sufficienti usu rationis in pueris et semifatuis, si probabiliter gra­ viter peccaverint. Si hoc probabile non est, saltem aliquoties absolutio conferatur. 4. In dubio dc materia (remota) necessaria, v. g. si poenitens tantum confessus est peccatum dubie grave, nec facile materia certa obtineri potest. Si dubitatur de materia (remota) libera a. v. si poenitens tantum confessus est actum dubie peccaminosum, ct difficulter certa haberi potest, saltem aliquoties concedatur absolutio. At hacc fere mere thcorctica sunt; siquidem, saltem mediante confessione gcncrica, passim materia satis certa obtineri poterit. 5. In dubio, num poenitens qui mortalia confessus est, sit dispositus, absolvatur, prout postea exponetur. 6 In dubio dc praesentia requisita (S. Alf. VI, 432; Hom. Ap. tr. XVI, n. q). 7. In dubio, num confessarius gaudeat iurisdictione in pocnitcntem, secundum postea dicenda. Quaer. 1, num poenitens sub conditione absolutus, moneri debeat de iteranda confessione. ' Ohm quidam docuere, absolutionem collatam sub conditione: dispositus es, semper invalidam esse. Verum haec sententia iam communiter reicitur (S. Alf. VI, 432). — 203 — Resp. Affirm., si prudenter fieri potest. At passim ciusmodi monitio anxietatibus poenitentis ct ambagibus confessarii ansam dabit. Peccata autem forte non remissa in sequenti confessione valida remittentur. Subinde tamen prudenter fieri poterit, si poenitens sub conditione absolvitur ob dubiam iurisdictionem confessarii. Quaer. 2, num poenitens, sub conditione absolutus, ad S. Communionem admitti possit. Resp. Stricte loquendo ad S. Communionem admitti nequit, quia probabiliter in statu mortali remanet. Prudentia tamen passim suadebit, ut confessarius taceat (S. Alf. I, 51). CAPUT IV. De parte integrante seu de satisfactione. Dicemus primum de notione et efficacia satisfactionis, deinde de po­ testate et obligatione imponendi satisfactionem, tum de obligatione accep­ tandi et implendi satisfactionem. Articulus I. De notione et efficacia satisfactionis. Sermo est de satisfactione actuali, non autem de satisfactione, quate­ nus tantum in proposito est. I. Notio. Quid sit satisfactio generice sumpta dictum est t. I, n. 979. 345 Satisfactio autem sacramentalis est compensatio poenae temporalis, ob peccata debitae, per opus afflictivum. Itaque satisfactio sacramentalis non est precatio, quam quis facit loco poenitentiae, cuius oblitus est. Neque sufficit, ut confessarius eam orationem postea ratam habeat; quia satisfactio imponi debet, antequam praestetur. II. Efficacia. Satisfactio sacramentalis compensat, sicque tollit poe- 346 nam temporalem non solum ex opere operantis, verum etiam ex opere operato. Ratio est, quia dicta satisfactio non tantum est actus salutaris et meritorius, de condigno satisfaciens pro aliqua poena superstite, sed etiam pars integrans sacramenti; a. v. satisfactio efficit, ut sacramen­ tum sit signum efficax remissionis integrae, seu perfectioris, seu sese extendentis ad debitum poenae superstitis. Tollitur autem per satisfac­ tionem sacramentalem tanta poena, quanta satisfactioni praestitae res­ pondet, ita ut graviori poenitentia plus, leviori minus poenae debitae remittatur. Disputatur, utrum necne actualis satisfactio etiam gratiam sanctifi­ cantem ex opere operato augeat (cfr. S. Thom. p. 3, q. 90, a. 2, ad 2). — 264 — Articulus II. De potestate et obligatione imponendi satisfactionem. 347 348 I. Potestas et obligatio imponendi satisfactionem. Ministri sacra­ menti Poenitentiae possunt et per se debent satisfactionem imponere. Patet: i° Ex Cone. Trid.’ et ex can. 887; 2° ex universali et constanti praxi Ecclesiae, quae exhibetur libris poenitentialibus, ritualibus et testi­ moniis Conciliorum’ et SS. Patrum;’ 30 rationibus theologicis. Confessa­ rius enim debet tanquam index punire reum, tanquam medicus ei medici­ nam praebere ; quae fiunt per impositionem satisfactionis vindicativae et medicinalis ‘ (S. Alf. VI, 506). Dixi, confessarium per se debere satisfactionem imponere; quia per accidens non tenetur, quando poenitens nequit ullam satisfactionem praestare ; quod tamen vix accidit nisi in moribundo sensibus destituto, vel impote mentis. Graviter aegrotantes passim saltem levissimam satis­ factionem possunt implere, ita ut rarissime sit causa ab omni satisfactione excusans (S. Alf. VI, 507). II. Quanta satisfactio imponenda est? Deduci potest ex hisce Cone. Trid: « Debent ergo sacerdotes Domini, quantum spiritus et prudentia suggesserit, pro qualitate criminum, et poenitentium facultate, salutares et convenientes satisfactiones iniungere, ne, si forte peccatis conniveant, et indulgentius cum poenitentibus agant, levissima quaedam opera pro gravissimis delictis iniungendo, alienorum peccatorum partipices effi­ ciantur. » 5 Quibus respondent haec can. 887: « Pro qualitate et numero peccatorum et conditione poenitentis salutares et convenientes satisfac­ tiones confessarius iniungat. » Itaque satisfactio debet esse aliquo modo proportionate peccatis. Hinc: i. Imponatur levis pro materia libera, i. e. pro venialibus et pro morta­ libus iam * declaratis; gravis pro materia necessaria, i. e. pro mortali nondum declarato. Ita saltem generatim: siquidem, si poenitens mortale confessus ex oblivione grave peccatum omisit, videtur ob omissum pecca­ tum postea confitenti levis satisfactio posse imponi. Praeterea pro maio­ ri numero et gravitate peccatorum satisfactio augeatur, non tamen arith­ metice. ‘. Sess. 14, can. 15 et cap. 8. ----- ’. Cfr. Cone. Laodic. (372), can. 2 (Harduin. t. i, coi. 1531); Cone. Carthag. III (397)» can. 31 (Harduin. t. 2, coi. 1404). ---- ’. Cfr. Dogmatici. ------ *. Cone. Trid. 1. c. ------ ·. Sess. 14, cap. 8. ------ *. Dis­ putatur, num confessarius possit aliquando satisfactionem gravem imponere pro peccatis levibus, quae valde disponunt ad mortale ; item pro mortalibus iam remissis, pro quibus digna poenitentû non est peracta (cfr. S. Alf. VI, 517). Quidquid est, certo aliunde est obligatio adhibendi media necessaria ad vitandum mortale. — 265 — Grave censetur opus quod, si ab Ecclesia praeciperetur, sub gravi obli­ garet, v. g. auditio sacri, rosarium quinque decadum, Litaniae omnium Sanctorum, abstinentia vel ieiunium unius diei. Aliqui censent, satisfac­ tionem gravem iam contineri oratione quae aequivalet Horae parvae offi­ cii divini, quia satisfactio sacramentalis maiorem dignitatem et vim habet ratione sacramenti, cuius est pars integrans. Verum maior illa vis et dignitas non videtur attendenda, quia satisfactio debet primarie iniuriam Deo illatam compensare, seu primarie esse viadicativa seu punitiva, ita ut primarie spectari debeat vis punitiva, non autem vis deletiva poenae. Accedit quod fere omnes auctores pro satisfactione gravi graviorem ma­ teriam exigunt. 2. Quoad gravitatem obligationis imponendi satisfactionem proportionatam, haec accipe : a) Omnium consensu graviter peccaret, qui pro gravissimis peccatis nullam vel levissimam satisfactionem imponeret. Ratio est, quia propor­ tio notabiliter deficit. b) Secundum plerosque graviter peccaret, qui pro mortali nullam satisfactionem iniungeret. R^tio est, quia etiam hoc casu notabiliter deficit proportio. Accedit quod sacramentum privatur parte integrante, eaque gravi. c) Magis disputatur, num graviter peccaret, qui pro gravi peccato levem satisfactionem iniungeret. Porro affirmandum videtur, quia etiam hoc casu proportio notabiliter deficit, immo moraliter loquendo aeque vel fere aeque deest, ac casu, quo pro gravi peccato nulla satisfactio im­ poneretur. Obi. Sententia benignior conformior est verbis Trid. supra citatis, quae innuunt, tunc solum graviter peccari, quum pro gravissimis peccatis imponitur levissima satisfactio. Resp., verba Trid. l>cnc per modum exempli sumi posse. d) Praeterea quaeritur, num graviter peccet confessarius, qui pro levi materia nullam satisfactionem imponat. /Xliqui affirmant, quia sacra­ mentum privat parte integrante; quod grave videtur. Alii satis probabili­ ter negant, quia non videtur grave privare sacramentum complemento seu parte integrante levi. e) Denique per se leviter peccat, qui pro gravissimis peccatis imponit satisfactionem simpliciter gravem. III. Qualis satisfactio imponenda est? Cone. Trid. ’ ita docet: « Ha- 349 beant autem prae oculis, ut satisfactio quam imponunt nom sit tantum ad ’. Sess. 14, cap. 8 — 266 — novae vitae custodiam, et infirmitatis medicamentum, sed etiam ad praeteritorum peccatorum vindictam et castigationem. » Adde can. 887 n. 348 citatum. Itaque imponenda est satisfactio vindicative,, medicinalis et poenitenti conveniens, a. v. talis, quae sit punitiva quoad peccata commissa, praeservativa quoad futura, statui et adiunctis poenitentis congrua. Ceterum: i. Imponi possunt omnia opera bona, etiam: a) Opera interna, quippe quae confessarii impositione et poenitentis acceptatione sufficienter sensibilia sint, ut pars integrans sacramenti esse possint (S. Alf. VI, 514, dub i°). Meditatio tamen non imponatur parum assuetis, quia nimis difficilis est, et scrupulis ansam daret. b) Opera pro defunctis vel pro aliis applicanda ; quo casu vis satisfactoria, quae dictis operibus inest ex opere operantis, conceditur defunc­ tis vel aliis ; quae inest ex opere operato, poenitenti obvenit (S. Alf. VI, 514, dubit 2°). c) Opera aliunde debita; nihil enim impedit, quominus per absolutio­ nem ad satisfactionem sacramentalem eleventur. Attamen non expedit, eiusmodi opera imponere nisi ob fragilitatem poenitentis. Praeterea prae­ sumitur in confessario intentio imponendi opus ultroneum, nisi ex cir­ cumstantiis contrarium intelligatur (S. Alf. VI, 513, dub. i°). d) Abstinentia ab aliquo bono opere, quia abstinentia potest evadere actus obedientiae vel alterius virtutis (S. Alf. VI, 514, dub. 30). Attamen non imponatur abstinentia a communione; tum ne quis impediatur a frequenti communione; tum quia fructus sacramenti praeferendus est dictis actibus virtutum. e) Opus implendum, si poenitens relabatur, num unice imponi possit, disputatur. Curn S. Alf. (VI, 524) et aliis negandum videtur, quia satis­ factio certo seu absolute praestanda est. Adversarii quidem dicunt, in casu ipsum maiorem conatum ad cavendum relapsum esse pro satisfac­ tione. Sed supponitur, imponi opus implendum, si poenitens relabatur; non autem maiorem illum conatum, ita ut hic pro satisfactione esse ne­ queat. Concedit tamen S. Alf. cum aliis, ut satisfactioni proportionatae addatur praeceptum implendi aliquod opus, si poenitens relabatur. f) Opus de consilio tantum implendum num valide1 imponi possit, pariter disputatur. Sed cum S. Alf. (VI, 518) negavimus, quia actus imponendi satisfactionem primarie est actus punitivus seu vindicativus. Atqui natura actus punitivi importat, poenam vere imponi, non mere Id illicite fieri sequitur ex eo quod confessarii secundum Trid. (sess. 14, cap. 8) et can. 887 debent iniungere — non mere consulere — satisfactionem. — 267 — consuli. Opponunt adversarii, actum designandi poenam, camque elevan­ di ad dignitatem sacramentalem, esse actum iurisdictionis. Transeat; sed, ut ex dictis sequitur, non est actus iurisdictionis, qualem impositio satis­ factionis requirit, i. e. actus punitivus. 2. Nequeunt imponi vel saltem non imponantur quaedam opera, prout sequitur : a) Opus publicum, quod suspicionem peccati gravis patrati ingerat, nequit imponi pro peccatis occultis; tum quia Rit. Rom. illud prohibet. ’ tum quia famae poenitentis nocet. Potest autem opus publicum imponi pro peccatis publicis, ut docent Trid.3 et Cap. I de poenit. et remiss. Ne­ que opponatur, quod opus publicum ingerere possit suspicionem peccati confessi ideoque violationem sigilli. Nam observatio sigilli vetat tantum actum confessarii, qui suspicionem peccati confessi ingerat, non autem cooperationem ad actum poenitentis, qui dictam suspicionem secum fe­ rat, atque, utpote ab ipso poenitente positus, sigillo adversari nequit. (S. Thom. in 4, dist. 14, q. 1, a. 5, sol. 1 ; S. Alf. VI, 511, 521). « Ceterum, si publica poenitentia non sit ita necessaria, merito dicunt..., non debere confessarium illam imponere reluctanti ; cum aliter possit salus obtineri poenitentis et scandalum reparari, nempe per publicam frequentationem sacramentorum, visitationem ecclesiarum, auditionem Missarum, ingres­ sum in aliquam Congregationem, ubi pietatis opera exercentur, et simi­ lia » (S. Alf. VI, 512). b) Status religiosus et matrimonium imponi nequeunt, quia omnimo­ dam libertatem requirunt. Praeterea statum religiosum imponere, poeni­ tenti periculosum esse potest. Attamen matrimonium multis valde con­ sulendum est (S. Alf. VI, 511). c) Opera, quibus poenitens repugnat, vel quae omittendi periculum est; hinc v. g. passim pueris non imponatur, ut veniam a parentibus petant (S. Alf. Horn. Ap. tr. 16, 52-54). d) Opera diuturniora (v. g. ad duos menses) vel implicita, vel incerta et non satis definita, ut patienter tolerare adversa (S. Alf. 1. c.). 3. Opportune imponi possunt v. g. i° « Auditio Missae, Rosarium, via Crucis, (duo posteriora tamen iis non iniungantur, |quibus insolita sunt), eleemosyna, Psalmi poenitentiales, Litaniae, meditationes, piae lectiones etc. 2° Singulis diebus per unam alteramve hebdomadem, per mensem, certas preces persolvere, v. g. ter Salutationem Angelicam mane et vespere. (Hanc poenitentiam cum invocatione: « Per immacu­ latam Conceptionem tuam, o Maria, redde purum corpus meum et sanc*. Tit. Ill, cap. 1, n. 22. ’. Sess. 24, cap. 8, dc reform. S — 268 — tam animam meam, » solebat S. Alf. plerumque iniungere, aut saltem consulere iis, qui preces illas frequentare non consueverant). Insuper 3° ad certum tempus omni vespere actum doloris elicere, et omni mane propositum renovare abstinendi a tali peccato. 40 Praeter satisfactionem absolute impositam aliquam poenitentiam implere, quotiescumque poeni­ tens in quoddam peccatum relapsus fuerit, v. g. Litanias B. Μ. V., 5 Pater et Ave, aliquam eleemosynam ; multum enim iuvat ad coercen­ dam pravam consuetudinem. Haec tamen poenitentia iniungenda est solum ad breve tempus, ob periculum neglectus, puta ad mensem, ad proximam confessionem. 50 Intra determinatum tempus denuo confiteri, et, si expediat, communicare; nisi tamen obstet periculum omissionis, uti non raro eveniet; tunc satius est instanter hortari ad frequentationem Sacramentorum. Quocirca prae oculis habendum est, quod, licet ex se multum prodesset iniungere Sacramentorum frequentationem et eleemo­ synas, experientia tamen docet id iis damnosum evadere, qui haec bona opera raro exercent. » ‘ 350 IV. Causae excusantes ab imponenda satisfactione per se debita. Porro : i. Causae, ob quas licet imponere satisfactionem minus proportionatam gravitati vel frequentiae delictorum, non tamen levem, sunt : a) Vehemens, utut non vehementissima, contritio. b) Occasio iubilaei vel indulgentiae plenariae, quam poenitens lucrari intendit (S. Alf. VI, 510; Horn. Ap. tr. 16, n. 49). c) Timor, ne poenitens ob proportionatam poenitentiam implendam confessarios laxiores quaesiturus, vel ipsam satisfactionem satis propor­ tionatam omissurus sit; quae tamen pericula passim praecaveri possunt addendo opus vel opera iam aliunde debita (S. Alf. VI, 509, 513; Horn. Ap. tr. 16, n. 50; cfr. S. Thom. Suppi. 918, a. 4). d) Spes minori satisfactione poenitentem ad frequentiorem confes­ sionem alliciendi (S. Alf. VI, 510). e) Voluntas confessarii partem satisfactionis in se suscipiendi. Constat enim ex doctrina de communione Sanctorum, posse unum pro alio satis­ facere. Dixi partem, quia, si totam satisfactionem in se susciperet, actio sacramentalis ab ipso poenitente praestanda deesset. Praeterea notes, confixam esse ab Alex. VII prop. 15 « posse poenitentem propria auc­ toritate substituere sibi alium, qui loco ipsius poenitentiam impleat. » ’ Confessarius tamen potest poenitenti concedere, ut alius pro ipso satis- '. Aertnys-Damex, II, n. 322.----- !. Denz.-Bannw. n. 1115. — 269 — factionem iniunctam persolvat, quo casu satisfactio non est opus ab alio praestitum, sed huius operis procuratio (S. Alf. VI, 526). f) Verba: quidquid boni feceris, etc., num sint causa, ob quam satis­ factio minui possit, disputatur. Pauci affirmant, quia, inquiunt, confessarius probabiliter per verba illa omnia opera bona poenitentis ad satis­ factionem sacramentalem elevat, saltem si illud facere explicite vel im­ plicite intendat (n. 342). Verum etiamsi illa sententia admittatur, non tamen videtur esse ratio minuendi satisfactionem; siquidem Trid., licet nosset, praedictam formulam a confessariis adhiberi, nihilo minus serio monet eos, ut satisfactionem peccatis convenientem imponant.1 2. Causae, ob quas licet pro culpis gravibus levem satisfactionem imponere, sunt: a) Vehementissima contritio. b) Magna satisfactio iam praestita. c) Timor, ne poenitens ob gravem poenitentiam implendam laxiores confessarios quaesiturus, vel ipsam gravem poenitentiam omissurus sit ; quae tamen pericula iterum passim evitari possunt imponendo opus iam aliunde debitum (cfr. S. Alf. λ7Ι 509, 513; Hom. Ap. tr. 16, n. 50: cfr. S. Thom. suppi, q. 18, a. 4). 3. Causa, ob quam licet sine satisfactione imposita absolvere, vix occurrit nisi in mentis impote vel in moribundo sensibus destituto. Illud licitum esse ob indulgentiam plenariam, reprobat Bencd. XIV in Constit. Inter praeteritos. * Notes tamen: a) Levissima satisfactio (v. g. actus brevissimus caritatis, invocatio saltem mente nominum lesu et Mariae) imponatur in urgenti mortis periculo (S. Alf. Horn. Ap. tr. 16, n. 49). b) Quoad aegros monet Rit. Rom.,’ illis « non esse iniungendam gra­ vem, aut laboriosam poenitentiam ; sed indicendam tantum illam, quam, si convaluerint, opportuno tempore peragant. Interim iuxta gravitatem morbi, aliqua oratione, aut levi satisfactione imposita et acceptata, ab­ solvantur, prout opus erit. » Denique si poenitens post absolutionem peccatum ex oblivione omis­ sum confitetur, debet quidem confessarius novam satisfactionem impo­ nere, at passim potest huic obligationi satisfacere minuendo satisfactio­ nem impositam, quatenus priorem confessionem respicit; immutatam eam relinquendo, quatenus ad posteriorem spectat. Aliqui quidem cen­ sent, in casu novam satisfactionem non debere imponi ; verum sicut ad novam absolutionem, practice saltem, novus actus doloris novaque ‘. Sess. 14, cap. 8. 2. 3 Dec. 1749. *. Tit. 3, cap. i, η. 25. — 270--- confessio requiruntur, ita etiam nova satisfactio debet imponi (S. Alf. VI, 513). Haec sententia in praxi sequenda est, quia secus nova absolutio exponeretur periculo, ne parte integrante privaretur. Nota. Si satisfactio diminuatur, subinde utile est poenitentem de pau­ citate satisfactionis impositae monere, cumque excitare, ut sponte sup­ pleat. 351 V. Tempus imponendi satisfactionem. Satisfactio tam ante quam post absolutionem valide imponi potest ; si post absolutionem imponitur, non nimis longe post eam iniungatur, ut servetur unitas moralis iudicii (p. 271). At expedit, ut imponatur ante absolutionem, tum quia illud Rituali Romano * conforme est ; tum quia ordo iudicii consulit, ut satis­ factio iniungatur et acceptetur, antequam poenitens absolvatur (S. Alf. vi, 514). SCHOLION. De commutatione satisfactionis. 352 I. Natura commutationis sacramentalis. Commutatio satisfactionis est quaedam retractatio vel correctio iudicii, quatenus poenam imposuit; quae sicut in aliis iudiciis, ita etiam in iudicio sacramentali a competente iudice fieri potest. 353 II. Personae, quae possunt commutare, sunt confessorii; tam ille, qui satisfactionem imposuit, quam alius eiusdem iurisdictionis. Qui non sunt confessarii commutare nequeunt, quia commutatio est actus judi­ cialis, virtute clavium ponendus. Dixi « alius eiusdem iurisdictionis ; » nam disputatur, num simplex confessarius possit commutare satisfac­ tionem, pro peccato reservato impositam. Cum S. Alf. (VI, 529, dubit. 2°) negandum videtur, quia confessarius caret potestate in indicium institutum de causa, cuius pertractatio ei subtracta erat. Opponunt ad­ versarii, reservationem per absolutionem esse sublatam, ita ut confessa­ rius simplex iam habeat potestatem in causam praedictam seu in illa peccata. Resp. concedendo assertum, sed caret potestate in indicium insti­ tutum de causa illa, ita ut illud moderari, a. v. satisfactionem iniunctam commutare nequeat. Notes tamen, confessarium habere potestatem in reservata, ideoque commutare posse satisfactionem, casu quo Superior commode adiri nequeat. 354 III. Modus commutandi. 1. Ad valorem requiritur, ut commutatio fiat in tribunali sacramentali seu ita, ut cum absolutione, a commutante data vel danda, saltem moraliter unum constituat. Ratio est, quia satis­ factio vi absolutionis fieri debet sacramentalis; quod locum habere ‘. Tit. Ill, cap. 2, n. 1. — 2γι — nequit, nisi cum ea uniatur. Porro quod spectat ad unionem cum abso­ lutione requisitam, haec accipe : a) Certo valida est commutatio, quae fit sive in decursu confessionis, sive immediate post absolutionem, vel saltem dum poenitens adhuc in confessionali versatur. Ratio est, quia iudicium adhuc moraliter perdu­ rat, ita ut actus commutandi moraliter unum cum absolutione constituat. b) Disputatur, num maius et quantum temporis spatium confessionem inter et actum commutandi intercedere possit. Iam vero alii facultatem commutandi extendunt ad unum alterumve diem post peractam confes­ sionem. Alii censent, nullum temporis spatium coniunctioni requisitae obstare. Alii cum S. Alf. (VI, 529) censent, commutationem fieri debere immediate post absolutionem vel saltem, dum poenitens adhuc in confes­ sionali versatur. Ubi primum, recepta absolutione, discesserit, processus iudicialis finitus est, ita ut actus iudicialis (in casu actus commutandi), qui postea instituatur, nequeat cum ea unum constituere, sed ad novum processum iudicialem dirigi debeat. Dixi, processum finitum esse, ubi primum poenitens, absolutione recepta, discesserit. Quod quidem et in se placet, èt confirmatur eo, quod in casu confessarius iam non posset cum poenitente de facta confessione loqui, quin sigillum sacramentale laederet. Obi. Sicut satisfactio, post longum tempus impleta, ita et eiusdem nondum prae­ stitae commutatio semper faciet unum .morale cum praecedenti confessione. Resp. negando paritatem; scilicet satisfactio non est actio iudicialis, sicut com­ mutatio. Actio autem iudicialis, ut cum iudiciaii processu saltem moraliter unum constituat, poni debet, antequam processus finitus est. Accedit quod, obiectione admissa, commutatio aeque longe ab absolutione separari i>otest ac satisfactio ; quod pauci admittunt. Ceterum in dubio sententia S. Alf. sequenda est, ne valor commutationis periculo exponatur. 2. Ad liccitatcm quod spectat, requiritur utique iusta causa. Non opus est, poenitentem repetere peccata, sive eidem sive alii confessario con­ fiteatur. Ratio est, quia commutans non debet iudicare de peccatis iam iudicatis, sed solum de ratione commutandi. Requiritur tamen confusa quaedam status poenitentis notitia, quia etiam poenitentia, a confessario commutante imponenda, debet esse (per se saltem) aliquatenus proportionata peccatis; item medicinalis. Sed ad dictos fines sufficit notitia, quam confessarius ex ipsa poenitentia commutanda potest colligere; iuxta eam et dispositionem poenitentis in commutando sese dirigat (S. Alf. Horn. Ap. tr. 16, n. 61 ; Theol. mor. VI, 529, dub. i°). Coroll. I. Confessarius etiam non rogatus satisfactionem commutare potest (S. Alf. VI, 529, cub. 1°). — 272 — Coroll. H. Commutatio fiat in opus plus minusvc aeque grave, nisi secundum supra exposita (n. 350) adsit causa minuendi satisfactionem. Coroll. III. Disputatur, utrum poenitens post factam commutationem possit redire ad priorem satisfactionem, an haec pro retractata haberi debeat. Communius affirmatur, poenitenti remanere facultatem utramvis satisfactionem eligendi. Res tamen dubia est, quia non liquet, confessarium ita posse procedere, ut ab electione poenitentis pendeat, quisnam actus partem integrantem sacramenti constituturus sit. Articulus III. De obligatione acceptandi et implendi satisfactionem. 355 I. Obligatio acceptandi satisfactionem. Poenitens tenetur acceptare satisfactionem, spectata hodierna disciplina, aequam (can. 887). Sequitur ex iure et obligatione confessarii eam imponendi. Porro: 1. Obligatio acceptandi satisfactionem gravis videtur, si satisfactio imposita est gravis. Neque opponatur, poenitentem sine gravi culpa posse discedere, quia non tenetur sub gravi perficere sacramentem, seu quia grave non est partem tantum ritus ponere. Nam etiamsi illud concedatur, gravis tamen obligatio acceptandi sequi videtur ex iure et obligatione gravi confessarii satisfactionem gravem imponendi. 2. Obligatio acceptandi satisfactionem levis tantum videtur, si satis­ factio imposita est levis. Ratio est, quia in casu non patet obligatio gravis non discedendi. 3. Pariter poenitens tenetur sub gravi habere voluntatem implendi satisfactionem impositam, si de satisfactione gravi agitur. Si satisfactio levis est, alii voluntatem eam implendi sub gravi requirunt, quia secun­ dum eos voluntas implendi pertinet ad essentiam sacramenti (n. 291). Alii dictam voluntatem sub levi tantum exigunt, ob rationem contrariam. Quia prior sententia probabilis est, practice dici debet, sub gravi requiri voluntatem levem satisfactionem adimplendi, ne, scilicet sacramentum periculo nullitatis exponatur. 4. Per se poenitens non peccat acceptando satisfaqtionem cum inten­ tione commutationem petendi ab alio, quia petitio commutationis per se nihil mali involvit. Coroll. I. Si satisfactio manifeste iusto maior imponitur, poenitens potest diminutionem petere, atque, si haec denegatur, discedere (S. Alf. VI 516). Si non discedit atque absolutionem recipit — quod ei etiam licitum est — secundum alios tenetur satisfactionem implere, ne sacramentum parte integrante privetur; secun­ dum alios non tenetur ad satisfactionem implendam, atque confessario imputan­ dum, quod sacramentum parte integrante caret. At videtur teneri, si materia poenitentiae bene divisibilis est, ad partem peccatis aequam implendam. Coroll. II. Confessarius minorem aliamve satisfactionem petenti atque gravem implere parato facile acquiescat (S. Alf. VI, 516). — 273 — II. Obligatio implendi satisfactionem, i. Persona obligata. Poeni- 356 tens, ut edicit can. 887 « ipse per se debet implere » satisfactionem. Id tamen, ut notavimus, non impedit, quominus confessarius poenitenti facultatem faciat alium sibi substituendi, qui satisfactionem impleat (n- 350). 2. Gravitas obligationis. Obligatio implendi satisfactionem gravis est, si i° pro materia necessaria imposita est, et 20 gravis, et 30 sub gravi iniuncta est. Hisce conditionibus impletis, etiam grave est omittere par­ tem gravem ; id tamen ut plurimum locum non habet, si satisfactio habet tractum successivum ; quo casu igitur passim grave non est una alterave vice omittere quod v. g. pro singulis alicuius hebdomadae diebus iniunctum est. Una ex enumeratis conditionibus deficiente, obligatio implendi satisfactionem levis est; et in casu, quo confessio invalida fuit, satisfactio non obligat. Dixi : a) Si pro materia necessaria imposita est, quia pro materia libera saltem per se gravis satisfactio imponi nequit (n. 348; S. Alf. VI, 517). b) Si gravis est; quia satisfactio levis nequit sub gravi iniungi. c) Si sub gravi iniuncta est, quod fieri omnino expedit, et factum esse praesumitur; quin etiam sunt, qui censeant, satisfactionem gravem non posse sub levi iniungi, quia licet possit legislator in materia gravi obli­ gare tantum sub levi, tamen in hoc sacramento confessarius non repu­ tatur ut legislator, sed ut simplex minister, cum ibi agat nomine Dei. Unde non potest materiam per se gravem sub levi imponere. Alii tamen contrarium admittunt, hac ratione innixi : « Confessarius in hoc sacra­ mento non tantum fungitur vicibus Christi; sed etiam est a Christo con­ stitutus verus iudex et legislator, qui ex potestate sibi tradita solvit, re­ mittendo peccata; et ligat, praecepta imponendo circa obligationem satis­ factionis implendae» (S. Alf. VI, 118). Circumstantia satisfactionis (v. g. via Crucis a poeni tente genu flexo peragenda) sub gravi obligat, si aut in se aut respectu poenitentiae gra­ vis est et — quod, prima conditione impleta, praesumitur — sub gravi imposita est (S. Alf. VI, 517). 3. Tempus implendi satisfactionem. Primum notes, satisfactionem im­ positam posse tam ante quam post absolutionem impleri. Eam posse impleri post absolutionem, patet tam ex praxi iam communiter et per tot saecula vigente, quam ex damnata doctrina contraria. * Potest tamen etiam ante absolutionem impleri. Ratio dubitandi oriri posset ex eo, quod poenitens ante absolutionem facile est in statu peccati mortalis, ideoque *. Djsnz -Bannw. n. 728, 1306, 1437, 1535. w. M. T. M. 11. iS — 274 — satisfactio i. c. pars integrans sacramenti, effectum suum, i. e. remissio­ nem poenae, nondum sortiri potest, ita ut, donec status gratiae recupere­ tur, informis remaneat. Sed satisfactio tunc tantum evadit pars' integrans cum coniungitur cum absolutione, eoque ipso momento effectum sorti­ tur, ita ut satisfactio qua pars integrans non fuerit informis. Ceterum observes : a) Si tempus a confessario statutum est, hoc servari debet. Tempore praeterlapso, obligatio non cessat; tum quia confessarius principaliter intendit opus, accessorie tempus; tum quia sacramentum parte integrante privari non licet (S. Alf. VI, 525). Si tempus non est statutum, satis­ factio non diutius differatur, et conformiter menti confessarii impleatur, quam primum commode impleri possit (S. Alf. VI, 521). b) Dilatio gravis satisfactionis grave peccatum est: i° si grave peri­ culum oblivionis vel impotentiae secuturae secum fert; 20 si satisfactio­ nem fine frustrat vel notabiliter minuit, v. g. si confessio post mensem instituenda ultra hebdomadem differatur. Disputatur, num dilatio per se unquam grave peccatum sit. Porro cum S. Alf. (VI, 521) affirmandum videtur, quia dilatio diuturna (puta sex mensium) obligationis gravis per se prima opportunitate morali implendae gravem deordinationem vide­ tur involvere. 4. Modus implendi satisfactionem, a) Requiri videtur intentio satis­ faciendi, seu opus impositum pro satisfactione peragendi. Etenim sicut requiritur intentio recipiendi sacramentum quoad essentialia, ita etiam requiritur quoad integralia, ut sacramentum integre recipiatur. Sufficit autem, ut poenitens habuerit et non retractaverit intentionem suscipiendi sacramentum, quippe quae intentio integrum sacramentum respiciat. Dicta autem intentio probabiliter quidem comprehendit opus a confes­ sario iniunctum, quod quis immemor satisfactionis debitae posuit (cfr. S. Alf. III, 700, q. 2); verum cum de valore partis integrantis agatur, opus denuo peragendum videtur (cfr. S. Alf. II, 2). Obi. Non requiritur intentio satisfaciendi; siquidem sufficit posuisse actum a confessario impositum. Resp. E dictis sequitur, illud non sufficere, ut actus positus sit pars integrans sacramenti. b) Satisfactio videtur implenda in statu gratiae, si impletur post absolutionem; nam illicitum est ponere obicem effectui utut secundario sacramenti (S. Alf. VI, 523). Obi 1. Finis praecepti, in casu remissio poenae superstitis, non cadit sub prae­ cepto. — 275 — Rcsf>. Transcal; sed finis sacramenti sub praecepto cadit. Obi. 2. Satisfactio postea, sublato obice, reviviscet. Rcs[f. Praeterquam quod haec sententia dubia est — ideoque pro praxi non valet, quia remanet periculum, ne sacramentum effectu secundario privetur — illicitum est satisfactionem informiter implere, sicut illicitum est sacramentum quoad essen­ tialia informiter recipere. Si satisfactio impletur ante absolutionem, non requiritur, ut fiat in statu gratiae ; tunc enim, uti iam notavimus, non evadit pars integrans antequam absolutio conferatur ideoque, ut supponitur, status gratiae a poenitente recuperetur: quo posito, pars integrans non remanet informis, sed statim effectum sortitur. c) Satisfactio impleri potest cum alio, si impositae sunt preces, quae cum aliis recitari solent. 5. Cessatio obligationis provenire potest sive ex impotentia superve­ niente sive ex oblivione. Qui satisfactionis impositae oblitus est, neque ex consuetudine confessarii hanc illamve poenitentiam imponendi, eam colligere potest, tenetur adire confessarium, si commode fieri possit, et confessarius praesumatur eam memoria retinuisse. Secus obligatio cessat. Neque dicas: Tenetur redire, ut confessarius, si poenitentiae impositae oblitus sit. novam im­ ponat. Nam, cum processus iudicialis completus finitus sit, confessarius novam poenitentiam imponere nequit, nisi poenitens novam confessionem instituat; ad quod onus non tenetur (S. Alf. VI, 520). Quid, si confessarius omisit satisfactionem imponere? Rcs(>. In casu poenitens tenetur redire, si commode possit, ne sacramentum parte integrante privetur ; cum enim processus iudicialis incompletus remanserit, videtur moraliter perseverare, etiamsi poenitens confessionale reliquerit. SECTIO III. De effectibus sacramenti Poenitentiae. Effectus sacramenti Poenitentiae sunt: 357 1. Gratia sanctificans sive prima, sive, si poenitens iam in statu gra­ tiae versatur, secunda. II. Gratia sacramentalis; quae consistit in eo, quod gratia sanctificans, quam sacramentum Poenitentiae confert, ius tribuit ad gratias actuales, quibus peccata praeterita penitus tollantur, et futura praecaveantur. III. Remissio poenae aeternae et reviviscentia meritorum. IV. Remissio poenae temporalis, proportionata dispositioni poenitentis ;1 item vi satisfactionis sacramentalis. ’. Cfr. Trid. Sess. 14, cap. 2. — 276 — V. Conscientiae pax et serenitas, secundum haec Conc. Trid. : « Sane vero res et effectus huius sacramenti, quantum ad eius vim et efficaciam pertinet, reconciliatio est cum Deo, quam interdum in viris piis et cum devotione hoc sacramentum percipientibus conscientiae pax ac serenitas cum vehementi spiritus consolatione consequi solet. » 1 SECTIO IV. De necessitate Sacramenti Poenitentiae. Exploranda necessitas tam medii quam praecepti ; attamen solius prae­ cepti divini, quia de praecepto ecclesiastico dictum est t. I, n. 1104. 358 I. Necessitas medii.Sacramentum Poenitentiae eis,qui post Baptismum graviter peccaverunt, necessarium est ad salutem necessitate medii. Pa­ tet: i° ex hisce Conc. Trid.: « Est autem hoc sacramentum Poenitentiae lapsis post baptismum ad salutem necessarium, ut nondum regeneratis ipse baptismus. » * 2° ex S. Scriptura. Christus enim edixit, peccata retenta esse eis, quibus a indicibus ab Ipso constitutis retinentur. ’ Atqui peccata non vere retinerentur, si peccatori aliud medium veniam obtinen­ di ac per dictos iudices suppeteret. Accedunt 30 testimonia SS. Patrum, et 40 argumentum praescriptionis; quae una cum aliis argumentis con­ feras apud Dogmaticos. Coruil. Ex dictis consequitur, contritionem perfectam et actum caritatis non iustificare peccatorem, nisi quatenus sunt simul recursus ad sacramentum Poeni­ tentiae in voto, scu quatenus simul includunt propositum submittendi se indicibus a Christo constitutis. Unde ita iustificato remanet obligatio postea recurrendi ad iudiccm. 359 II. Necessitas vi praecepti divini. 1. Exsistentia praecepti sequitur ex necessitate medii. 2. Tempus implendi praeceptum. Praeceptum obligat: a) Per se: i° in articulo mortis; nam qui tunc legem divinam non im­ plet, temere se exponit periculo eam nunquam implendi ; 20 disputatur, num aliquoties in vita; sed affirmandum videtur, quia aegre admittitur, Christum instituisse tribunal, quo peccator cum Deo reconcilietur, simulque peccatori facultatem fecisse, dictum tribunal usque ad finem vitae effugiendi (S. Alf. VI, 662, 663, 665). Ceterum certum est: i° praecep­ tum divinum non obligare statim post commissum peccatum ; 2° dicto praecepto satisfieri per impletionem praecepti ecclesiastici (S. Alf. VI, 663). ‘. Sess. 14 c^p. 3. *. Sess. 14 cap. 2. ·. loa. XX, 23. — 277 — b) Per accidens: i° si confessio habetur pro medio moraliter necessa­ rio vitandi peccatum (S. Thom. Suppl, qu. 6, art. 5) ; 20 secundum plures ante Eucharistiae susceptionem, si quis graviter peccaverit (n. 179), quo casu certo habetur obligatio, sive ex lege divina sive ex lege ecclesiastica. Pars II. De ministratione sacramenti Poenitentiae. Minister sacramenti Poenitentiae est solus sacerdos; patet tam ex 360 Conc. Trid. quam ex can 871. Conc. Trid. edixit: « Si quis dixerit.... non solos sacerdotes esse ministros absolutionis.... anathema sit. » ’ Quibus praemissis, agemus primum de ministratione sacramenti Poe­ nitentiae generatim, deinde de ministratione aliquibus speciatim. SECTIO I. De ministratione sacramenti Poenitentiae generatim. Dicemus primum de potestate requisita ad ministrandum sacramentum Poenitentiae, deinde de recto usu istius potestatis. CAPUT I. De potestate requisita. In ministro Poenitentiae duplex requiritur potestas, ordinis scilicet et jurisdictionis (can. 872). Requiri potestatem ordinis, sequitur ex eo, quod, ut supra probatum est, solus sacerdos est huius sacramenti minis­ ter. De potestate iurisdictionis (sacramentalis) uberius agendum, atque quidem primum de iurisdictione sacramentali generatim, deinde de iurisdictione in aliquas personarum classes speciatim. denique de limitatione iurisdictionis quoad peccata seu de reservatione peccatorum. Articulus I. De iurisdictione sacramentali generatim. I. Notio. Jurisdictio sacramentalis est: Potestas iudicialiter audiendi 361 confessiones fidelium, eosque absolvendi aut ligandi. Iurisdictionis sacra­ mentalis collatio in novo Codice dicitur approbatio (cfr. can. 872, 881, 882), ita ut dicta vox iam non significet testimonium authenticum de alicuius idoneitate ad confessiones audiendas. II. Necessitas docetur a Trid.2 et Codice lur. Can. (can. 872), et 362 sequitur ex eo quod absolutio non solum actio sacramentalis, verum ‘. Sess. 14, caa. 10.----- :. Sess. 14, cap. 7. — 278 — etiam iudicialis est ideoque exerceri debet in subditum. ' Constituitur autem aliquis subditus per jurisdictionem in ipsum.5 Hinc reicienda est atque communiter reicitur sententia aliquorum, qui docebant, ad absol­ vendum a venialibus et a mortalibus iam directe remissis non requiri iurisdictionem. 363 III. Divisio. lurisdictio sacramentalis dividitur in ordinariam et dele­ gatam, prout ipso iure officio adnexa vel personae commissa est (can. 197, § i ; t. I, n. 97). 364 IV. lurisdictio ordinaria. 1. Competit pro universa Ecclesia S. Ponti­ fici et S. R. E. Cardinalibus; pro suo cuiusque territorio Ordinario loci, parocho et aliis qui loco parochi sunt ; * item canonico poenitentiario ecclesiae cathedralis et collegiatae pro omnibus dioecesanis, etiam extra dioecesim et pro extraneis qui in dioecesi versantur : quos omnes absol­ vere potest etiam a peccatis et censuris Episcopo reservatis ; denique superioribus religiosis exemptis pro suis subditis, ad normam constitu­ tionum (can. 873, § i et 2). 2. Exerceri potest in subditos ubicumque exsistant, ita ut v. g. parochus parochianos suos etiam extra paroeciam vel dioecesim absolvere possit (can. 801, § 2). Praeterea parochi solent recipere iurisdictionem delega­ tam pro tota dioecesi. 3. Cessat amissione officii et post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, excommunicatione, suspensione ab officio et interdicto (can. 873, § 3.). 365 V. lurisdictio delegata. 1. Personae delegantes sunt: a) Ordinarius loci, in quo confessiones excipiuntur, confert iurisdic- ‘. Ad quaestionem, quomodo confessarius possit habere iurisdictionem in suum superiorem, ita respondendum: Superior per iurisdictionem fori externi, quam a Christo (ut Papa) aliovc recepit, confert iurisdictionem fori interni confessario, qui deinde hac iurisdictione, qua nomine Christi agit, absolvit Superiorem ut homi­ nem privatum. ----- ’. Ordinarius loci quamvis gaudeat iurisdictione ordinaria in religiosos exemptos et in peregrinos in dioecesi versantes — siquidem facultas illos absolvendi ipso iure officio eius annexa est — nequit tamen praedictos extra dioecesim absolvere, quia non sunt cius subditi simpliciter dicti. Dixi < simpliciter dicti » : quia quamdiu in dioecesi versantur, in ordine ad absolutionem ei sub­ duntur. Alii iurisdictionem Ordinarii loci in religiosos exemptos et in peregrinos, in dioecesi versantes, dicunt delegatam a iure, praecise quia non extenditur ad eosdem, extra dioecesim versantes. Religiosos non exemptos, qui in dioecesi habi­ tant, ubique absolvere potest, quia cius subditi sunt.----- Quinam veniant nomine Ordinarii loci et parochi, fuse exponitur in tract, de Matrim. Loco parochi sunt vicarii paroeciales, qui plena potestate parocciali praediti sint ; quinam sint, vide l.c. tionem sacerdotibus, tam saecularibus quam religiosis etiam exemptis, ad audiendas confessiones tam saecularium ' quam religiosorum etiam exemptorum ; sacerdotes autem religiosi eadem ne utantur sine licentia saltem praesumpta sui superioris (can. 874, § 1). b) /h religione clericali1 exempta ad recipiendas confessiones profes­ sorum, novitiorum aliorumque familiarum1 iurisdictionem delegatam confert quoque eorundem Superior, ad normam constitutionum; cui fas est eam concedere etiam sacerdotibus e clero saeculari aut alius religionis (can. 875, § 1). — In religione laicali' exempta Superior proponit confessarium, qui tamen iurisdictionem obtinere debet ab Ordinario loci, in quo religiosa domus reperitur (can. 875, § 2.) c) Ad confessiones quarumcumque religiosarum ac novitiarum valide et licite recipiendas requiritur peculiaris iurisdictio, revocata qualibet contraria particulari lege seu privilegio; hanc iurisdictionem confert loci Ordinarius, ubi leligiosarum domus sita est (can. 876). De peculiari illa iurisdictione plura n. 373. Coroll. I. Cardinalis, canonicus pocnitentiarius et parochus iurisdictionem sacra­ mentalcm ordinariam, quae ipsis ex iure communi competit, delegare nequeunt. Non enim enumerantur can. 874-876, quibus legislator manifeste recensere intendit eos omnes, qui iurisdictionem sacramentalcm possunt delegare. Praeterea constat quoad canonicum pocnitentiarium ex can. 401, § I, et quoad parochum ex responso P. c.· Coroll. II. Qui habet iurisdictionem sacramentalcm delegatam ab Apostolica Sede, potest eam subdclegare, nisi electa fuerit industria personae aut subdclcgatio prohibita (can. 199, § 2); qui vero iurisdictionem sacramentalcm delegatam habet ab alio ac ab Apostolica Sede, nequit eam subdclegare, nisi ex concessione expressa (can. 199, § 4). 2. Modus delegandi. Ad confessiones valide audiendas opus est iuris- 366 dictione scripto vel verbis expresse concessa (can. 879, § 1). Itaque ad valorem requiritur, ut iurisdictio sit: i° vere concessa. Hinc non sufficit, ut sit rogata, neque ut delegans praesumatur eam concessurus; 2° scrip'. Plures censebant, Regulares a S. Pontifice per Superiores recipere iurisdictio­ nem in sacculares. Quodsi privilegium istud exstiterit, iam nequit sustineri ----:. Religio clericalis est cuius plcrique sodales sacerdotio augentur (can. 488, 40). ----- ’. I. c. in religiosa domo diu noctuquc degentium causa famulatus aut educa­ tionis aut hospitii aut infirmae valetudinis (can. 514, § 1). ----- *. Religio laicalis est cuius plcrique sodales sacerdotio non augentur (can. 488, 40).----- *. Can. 525 statuit ; « Si religiosarum domus Sedi Apostolicae immediate subiecta sit vel Ordi­ nario loci, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extraordi­ narios; si Superiori regulari, hic confcssarios Ordinario praesentat, cuius est eosdem pro audiendis illarum monialium confessionibus approbare et Superioris negligentiam, si opus sit, supplere ».---- r 16 Oct. 1919, ad 3 (A. A. S. 1919. p. 476). --- 28ο --- to vel verbis expresse concessa ; quod tamen satis locum habet, cum delegans telephonio vel télégraphe utitur. Non requiritur, ut concessio jurisdictionis intimetur, quia collatio jurisdictionis est gratia facta seu gratia, quae conceditur sine interiecto exsecutore. Eiusmodi autem con­ cessiones effectum habent a momento quo datae sunt litterae (can. 38). Hinc sacerdos valide absolvit, postquam Ordinarius litteris subscripserit vel mandatorio concessionem significaverit; valide et licite, postquam de concessione utcumque vere certior factus sit, quamvis extra casum neces­ sitatis expediat authenticam intimationem exspectare. Diximus, requiri, ut iurisdictio scripto vel verbis expresse concedatur. Id tamen probabiliter non impedit, quominus consuetudo Ordinario nota et tacite ab ipso approbata sufficiat. Aliud enim est iurisdictio tacite concessa, quae a iure reprobatur; aliud consuetudo tacite approbata, ita ut in casu iurisdictio saltem probabilis sit, atque ab Ecclesia suppleatur. Ceterum delegans servet haec : a) Locorum Ordinarii jurisdictionem ad audiendas confessiones habualiter ne concedant religiosis qui a proprio Superiore non praesentantur ; iis vero qui a proprio Superiore praesentantur, sine gravi causa eam ne denegent, firmo tamen praescripto can. 874, § 2; qui canon nunc exhibetur. b) Tum locorum Ordinarii lurisdictionem, tum Superiores religiosi jurisdictio­ nem aut licentiam audiendarum confessionem ne concedant, nisi iis qui idonei per examen reperti fuerint, nisi agatur de sacerdote cuius theologicam doctrinam aliunde compertam habeant. — Si post concessam jurisdictionem aut licentiam prudenter dubitent, num probatus a se antea sacerdos pergat adhuc idoneus esse, eum ad novum doctrinae periculum adigant, etsi agatur de parocho aut canonico pocnitcntiario (can. 877). Hinc, ut quis ante iurisdictioncm elapsam ad novum examen licite adigatur, requiritur fundatum dubium de idoneitate. c) Iurisdictio delegata aut licentia audiendarum confessionum concedi potest certis quibusdam circumscripta finibus (can. 878, § 1), puta ad certum tempus, pro solis viris. — Caveant tamen locorum Ordinarii ac religiosi Superiores ne iurisdictionem aut licentiam sine rationabili causa nimis coarctcnt (can. 878, § 2). Irratio­ nabile foret excipere aliquod tempus, puta tempus paschale;1 item infirmos.5 d) Loci Ordinarius vel Superior religiosus iurisdictioncm vel licentiam ad au­ diendas confessiones ne revocent aut suspendant, nisi gravem ob causam. — At graves ob causas Ordinarius potest etiam parocho aut pocnitcntiario confessario munus interdicere, salvo recursu in devolutivo ad Sedem Apostolicam. — Non tamen licet Episcopo, inconsulta Sede Apostolica, si de domo formata agatur, omnibus alicuius religiosae domus confessariis una simul iurisdictioncm adimere (can. 880). Secus si singulis successive adimatur. e) Ordinarius, qui sine iusta causa iurisdictioncm revocat, illicite quidem agit, ’. Cfr. decr. S. C. C. 22 Sept. 1668; S. C. Episc. 3 April. 1584. ----- :. Cfr. Con­ stat Clem. X Superna, 13 Sept. 1641 ; S. C. Episc. et Regul. 22 Sept. 1645 ; S. C. C. 14 Dec. 1658. --- 281 --sed non videtur agere invalide ; etenim contra revocationem intimatam parocho aut pocnitcntiario, qui ordinariam habent iurisdictioncm datur tantum recursus in devolutivo (can. 88) ; a fortiori pro illis, qui delegata tantum iurisdictione potiuntur. Coroll. /. Aliqui olim docuere, iurisdictioncm in venialia ct in mortalia iam directe remissa in ipsa ordinatione a Christo conferri. Verum hacc sententia, quae nullo solido fundamento nititur, iam dudum communiter rciccta est. Neque iam sustineri potest sententia, olim ab aliquibus admissa, secundum quam praedicta iurisdictio in ipsa ordinatione ab Ecclesia concederetur.1 Codex de eiusmodi dis­ positione silet, nec iam viget consuetudo, ad quam ab aliquibus provocabatur (S. Alf. VI, 543, 582). Coroll. II. Religiosi, qui iurisdictioncm ab Ordinario loci receperunt, ea non utantur sine licentia saltem praesumpta Superioris (can. 519). 3. Cessatio delegationis. Iurisdictio sacramentalis delegata cessat mo- 367 dis expositis t. I, η. 101, ubi de iurisdictione generatim sermo fuit. Notes quoque, eam per se non cessare sola mutatione domicilii. Si tamen iuris­ dictio collata erat propter munus (puta cappellani), quod confessarius tamquam subditus in aliqua dioecesi obivit, non censetur, abdicato mu­ nere perdurare, nisi de mente contraria Ordinarii constet. Praeterea attendantur statuta provincialia et dioecesana. Denique observes, vi can. 207, § 2 absolutiones, elapso tempore vel exhausto casuum numero, per inadvertentiam concessas, validas esse. Nota. Curent Superiores ut religiosi subditi, a sc designati, praesertim in dioe­ cesi in qua degunt, cum a locorum Ordinariis vel parochis eorum ministerium requiritur ad consulendum populi necessitati, tum intra tum extra proprias eccle­ sias aut oratoria publica, illud, salva religiosa disciplina, libenter praestent. — \7icissim locorum Ordinarii ac parochi libenter utantur opera religiosorum, prae­ sertim in dioecesi degentium, in sacro ministerio et maxime in administrando sa­ cramento poenitentiae (can. 608). Articulus II. De iurisdictione sacramentali in aliquas personarum classes speciatim. I. Iurisdictio in milites. 1. Patet, milites confiteri posse sacerdoti, 368 qui iurisdictioncm habet ab Ordinario loci, in quo confessiones insti­ tuunt. Quid independenter ab Ordinario loci possint cappellani militares, pendet a peculiaribus S. Sedis praescriptis (cfr. can. 451. § 3). Scilicet si episcopus militaris constitutus est, vel saltem cappellanus maior toti exer’. Innoc. XI decreto 12 Febr. 1679 praecepit. < Non permittant (episcopi), ut venialium confessio fiat simplici sacerdoti non approbato ab Episcopo aut Ordi­ nario ». Et Cone. Trid. Absolute — quin venialium confessionem exciperet — statuebat, neminem posse confessiones audire, nisi parochiale beneficium aut approbationem obtinuisset (S. Alf. Horn. Ap. tr. 16, n. 77). — 282 — citui praeficitur, hisce facile facultas conceditur aliis sacerdotibus Juris­ dictionem in milites conferendi.1 2. Milites convocati ad bellum seu mobilisati, ut dicitur, aequiperantur constitutis in periculo mortis ; hinc pro eis valent quae dicemus de Juris­ dictione in moribundos (n. 370).5 369 II. lurisdictio in navigantes. Sacerdotes omnes maritimum iter arri­ pientes, dummodo vel a probrio Ordinario, vel ab Ordinario portus in quo navim conscendunt, vel etiam ab Ordinario cuiusvis portus interiecti per quem in itinere transeunt, facultatem rite acceperint confessiones audiendi, possunt, toto itinere, quorumlibet fidelium secum navigantium confessiones in navi excipere, quamvis navis in itinere transeat vel etiam aliquamdiu consistat variis in locis diversorum Ordinandorum iurisdictioni subiectis. -- Quoties vero navis in itinere consistat, possunt con­ fessiones excipere tum fidelium qui quavis de causa ad navim accedant, tum eorum qui ipsis ad terram obiter appellentibus confiteri petant, eosque valide ac licite absolvere etiam a casibus Ordinario loci reservatis (can. 883). Quocirca observes : 1. Ordinarius proprius sacerdotis saecularis et religiosi non exempti est Ordinarius loci, in quo praedicti domicilium vel quasi-domiciliuin habent usque ad iter susceptum. Disputatur, utrum necne religioso exempto iurisdictio etiam conferri possit a proprio Superiore maiore. Alii affirmant, quia Codex dicit de Ordinario, non autem de Ordinario loci. Atqui nomine Ordinarii etiam venit Superior maior. Attamen ne­ gandum videtur, spectata indole legislationis tam antiquae 5 quam novae, quae collationem iurisdictionis in saeculares et religiosos non exemptos continuo Ordinario loci adiudicat. Accedit quod in dubio a veteri iure non est recedendum (can. 6, 40). 2. lurisdictio habetur toto itinere. Iter autem censetur incipi, ubi primum navis a portu solverit. Perdurant autem iter atque iurisdictio donec sacerdos, navi relicta, definitive ad terram appulerit. 3. Vox obiter comprehendit tres dies integros, non plures ; idque etiam valet casu, quo confessarius ad idem iter prosequendum unam navem relinquere debeat, ut alteram conscendat, si 111 portu hanc navem tamdiu expectare debeat.4 370 III. Iurisdictio in moribundos. In periculo mortis omnes sacerdotes, licet ad confessiones non approbati, valide et licite absolvunt quoslibet poenitentes a quibusvis peccatis aut censuris, quantumvis reservatis et *. Cfr. A. A. S. 1915, p. 217. *. S. Pocnit. 18 Mart 1912; 29 Maii, 1915 (A. A. S. 1915, p. 282; cfr. S. Pocnit. 18 Dec. 1914 (A. A. S. 1914, p. 712); 4 Dec. 1915 (A. A. S. 1915. P 526)· ----- ’· S. Off. 23 Aug. 1905 (Collect, η. 2244). -----*. P. C. 20 Maii, 1923 (A. A. S. 1923, P- H2). notoriis, etiamsi praesens sit sacerdos approbatus, salvo praescripto can. 884, 2252 (can. 882). Dicitur: 1. In periculo mortis. Non requiritur articulus, sed sufficit grave peri­ culum mortis, atque quidem, sive vere exsistens sive prudenter utut falso existimatum, sive ortum sive mox oriundum. Casus igitur adest: i° in morbo periculoso ;2° in partu valde difficili sive paulo ante 53° ante operationem chirurgicam periculosam; 40 ante navigationem periculo plenam; 50 tempore pestis; 6° in proelio sive paulo ante (S. Alf. VI. 561). In periculo mortis constitutis aequiperantur: i° milites ad bellum convocati seu mobilisati ; ‘ 2° omnes viri et mulieres, non seclusis sorori­ bus religiosis, qui aliquo modo pertinent ad exercitus mobilisatos et in castris versantur.: Haec tamen respiciunt sola regna, quae bellum ge­ runt, vel in imminenti periculo belli versantur, ut deducendum videtur ex verbis « ad bellum vocatis » et « in castris versantur. » ’ 2. Omnes sacerdotes, licet ad confessiones non approbati; etiam publi­ ce haeretici vel schismatici ; item excommunicat! tam tolerati quam vitan­ di (cfr. can. 2261, § 3). 3. Etiamsi praesens sit sacerdos approbatus ; hinc quoad valorem iam nullus sacerdos excluditur; attamen per se illicitum est absolutionem recipere ab haeretico vel schismatico, si alius adest. 4. Salvo praescripto can. 884; quo canone spectato, absolutio complicis in periculo mortis valida quidem, sed extra casum necessitatis illicita est. 5. Salvo praescripto can. 2252; qui canon agit de recursu quandoque post reconvalescentiam instituendo; de quo dicetur postea. Praeterea notes : a) Absolutio in periculo mortis quoad censuram limitatur ad forum internum;' hinc pro omnibus effectibus poenalibus v. g. pro sepultura ecclesiastica recurren­ dum est ad iudiccm ecclesiasticum. b) Absolutio, utut valida, potest tamen illicita esse ex eo, quod sacerdos impru­ denter agit, puta quia non satis versatus est in Theologia Morali ct alius doctior adest; in casu requiritur causa excusans, puta si moribundus cupit a tali confessario determinato absolvi. IV. lurisdictio in peregrinos et vagos. Omnes utriusque cleri sacer- 371 dotes ad audiendas confessiones approbati in aliquo loco, sive ordinaria sive delegata iurisdictione instructi, possunt etiam vagos ac peregrinos ex alia dioecesi vel paroecia ad sese accedentes, itemque catholicos cuius’. S. Pocnit. 18 Mart. 1912. S. Pocnit. 21 Dec. 1914; 29 Maii, 1915. ----- *. S. Poenit. 11 Mart. 1915; 25 Maii, 1915. — *. P. C. 28 Dec. 1927 ad II (A. A. S. 1928, p. 61). — 284 — que ritus orientalis, valide et licite absolvere (can. 881, § 1). Ex hisce deducitur — quod etiam patet e can. 874, § 1 et e responso P. C. ’ — jurisdictionem in peregrinos obtineri ab Ordinario loci. — Quatenus peregrini absolvi possint a reservatis, postea dicetur. V. lurisdictio in religiosos exemptos. Dicimus dc solis exemptis, quia religiosi non exempti, quoad jurisdictionem in ipsos, aliis fidelibus aequiperantur. In religiosos exemptos autem iurisdictionem habent: i. In religiosos religionis clericalis exemptae: a) Proprius religiosorum Superior, qui quidem jurisdictione ordinaria in eos gaudet (can. 875, § 1). b) Ordinarius loci, in quo versantur (can. 519); cuius iurisdictio in eos videtur esse delegata a iure, potius quam ordinaria, quia sese exten­ dit tantum ad eos, si in ipsius territorio versantur (n. 362). Potest tamen ipsos absolvere etiam a peccatis et censuris in religione reservatis (can. 519)· c) li, quibus Superior vel Ordinarius loci iurisdictionem delegarunt (can. 519 et 875, § 1); iurisdictio autem a Superiore delegata personalis est, ita ut ubique exerceri possit; iurisdictio autem ab Ordinario loci concessa non sese extendit ad religiosos extra territorium Ordinarii versantes; quoad eos vero, qui in Ordinarii territorio versantur, iuris­ dictio concessa etiam complectitur peccata et censuras in religione reser­ vatas (can. 519). Dicta de religiosis exemptis etiam valent pro eorum novitiis, alumnis, convictoribus et aliis de quibus n. 164 (can. 874, § 1, 875, §1). Disputari tamen potest, num Superior religiosus atque delegati ab eo iurisdictio­ nem retineant in alumnos tempore feriarum extra domum religiosam degentes. Negandum videtur, quia alumni tunc temporis potestati Supe­ rioris non subduntur. Secus dicendum, si tempore scholarum excurrunt, v. g. peregrinationis instituendae causa. Religiosi exempti extra propriam domum versantes confiteri possunt prout sequitur: a) /Ictu itinérantes possunt confiteri — pariter ac domi degentes — approbato sive ab Ordinario loci, in quo confessio fit, sive a proprio suo Superiore; non vero socio aliive, qui a neutro approbatus est. lurisdictionem ab alterutro recipiendam esse, sequitur ex can. 519, 874, § 1, 875, § i, ita ut doctrina contraria, olim a pluribus admissa, reici debeat. P)Itinerantes, qui in aliquo conventu ordinis sui commorantur, possunt confiteri: Γ approbatis ab Ordinario loci; 20 approbatis a proprio Supe- 372 ‘. 24 Nov. 1920 (A. A. S. 1920, p. 575). — 285 — riore; 30 Praelato istius conventus et approbatis ab eo; nimirum ex con suetudine. 2. In sodales religionis laiealis exemptae iurisdictionem habent Ordi­ narius loci, in quo versantur, ct ii, quibus Ordinarius loci eam concessit (can. 519 et 875, § 2). 3. Si religiosus, etiam exemptus, ad suae conscientiae quietem, confessarium adeat ab Ordinario loci approbatum, etsi inter designatos non recensitum, confessio, revocato quolibet contrario privilegio, valida et licita est ; et confessarius potest religiosum absolvere etiam a peccatis et censuris in religione reservatis (can. 519). Porro: a) Confessio fit ad conscientiae quietem, quotiescumque ex confessione sic facta maior speratur conscientiae quies, sive propter magis candidam accusationem, sive propter proximiorem confitendi occasionem, puta si ordinarius abest; causae assignatae per se sunt accidentales, neque tali in casu religiosus deberet adhuc illa vice ad ordinarium accedere; quod nullibi imponitur. Insuper si causa permanens adesset, permanens quoque permitteretur exceptio. Melius tamen tunc fuerit diver­ sum istum confessarium, qui habitualis evadat, cum licentia Superioris expetere 1 b) Conditio sub a) exposita non censetur pertinere ad valorem ; tum quia con­ ditio adeo intima non praesumitur a legislatore ad validitatem intendi ; tum quia illud dubiis et anxietatibus ansam praeberet ; attamen mere pro libitu accedere ad confessarium non determinatum, illicitum est. c) Religioso non licet, si constitutiones id vetent, sine licentia Superioris exire confitendi causa. VI. Iurisdictio in religiosas. Sacerdotes tum saeculares tum religiosi, 373 cuiusvis gradus aut officii, ad confessiones quarumcumque religiosarum ac novitiarum valide et licite recipiendas peculiari iurisdictione indigent, salvo privilegio Cardinalium, ’ et exceptis casibus a iure assignatis (can. 876, § 1). Hanc iurisdictionem confert loci Ordinarius, ubi religiosarum domus sita est (can. 876, § 2). Porro: i. Iurisdictio peculiaris, de qua canon dicit, requiritur etiam ad valo­ rem, ut auctores iam communiter admittunt atque deducunt ex ipsa voce iurisdictionis, quae potestatem importat, atque ab ipso Codice a licentia distinguitur (cfr. v. g. can. 877). Requiritur autem peculiaris iurisdictio pro feminis religiosis earumque novitiis, non autem pro earum postulan­ tibus, quippe quae non nominentur. Disputari potest, num requiratur pro mulieribus in communi viventibus sine votis. Ratio dubitandi eruitur ex eo quod can. 675, ad quem aliqui provocant, refert quidem ad canones 499-530, non vero ad can. 876, qui necessitatem peculiaris iurisdictionis statuit. \ Cardinales gaudent facultate audiendi ubique terrarum confessiones etiam religiosorum utriusque sexus (can. 239, § 1, i°). — 286 — 2. Casus, in quibus ius commune iurisdictionem in religiosas confert, sunt : a) Si aliqua religiosa, ad suae conscientiae tranquillitatem, confessarium adeat ab Ordinario loci pro mulieribus approbatum, confessio in qualibet ecclesia vel oratorio etiam semi-publico peracta, valida et licita est, revocato quolibet contrario privilegio ; neque Antistita id prohibere potest aut de ea re inquirere, ne indirecte quidem ; et religiosae nihil Antistitae referre tenentur (can. 522). Dicitur: a) Ad suae conscientiae tranquillitatem; quod non requiritur ad valorem, atque n. 372 iam expositum est. β) Adeat, i. c. ad eum recurrat; quod tam intra quam extra domum fieri potest; hinc non requiritur, ut religiosa extra propriam domum versetur sed potest etiam confcssarium arcessere.’ 7) Confessorium pro mulieribus approbatum, i. e. approbatum pro mulieribus, sive saccularibus, sive religiosis.1 Λ) In qualibet ecclesia vel oratorio etiam semi-publico; quibus P. C. addidit: vel in loco ad audiendas confessiones mulierum3 vel religiosarum 4 legitime desti­ nato. Porro circumstantia loci non solum ad liceitatem, sed etiam ad valorem requiritur. ‘ Disputatur, utrum ad locos legitime destinatos etiam pertineat locus, in quo secundum can. 910, § 1 * aliquando confessiones mulierum licite audiuntur, nimi­ rum causa infirmitatis aliusvc verae necessitatis. Iam vero quamvis sensus obvius legis (« in loco ad audiendas mulierum vel religiosarum legitime destinato ») sen­ tentiae neganti favere videatur, tamen aegre admittitur, eiusmodi medium absolu­ tionis pro religiosis excludi; puta religiosas, quae difficile adeunt locum, habitualiter ad audiendas confessiones mulierum vel religiosarum destinatum; hinc juris­ dictio probabiliter, et, supplente Ecclesia, certo habetur. t)Neque Antistita id prohibere potest, i. c. nequit prohibere praecise, quominus religiosa apud eiusmodi confcssarium confiteatur, quamvis non liceat sine licentia domo exire. Quaer., num confessarius, speciali jurisdictione carens, vi can. 522 possit valide absolvere integram communitatem, puta in absentia confessarii ordinarii. Resp. Negandum est, quia can. 522 supponit, casum esse particularem, quia concedit jurisdictionem pro casu, quo aliqua religiosa talem confcssarium adit vel arcessit. b) Religiosae omnes, cum graviter aegrotant, licet mortis periculum P. C. 28 Dec. 1927. (A. A. S. 1928, p. 61).----- P. C. 28 Dec. 1927 (A. A. S. 1928, p. 61).----- 24 Nov. 1920 (A. A. S. 1920, p. 573).---------*. 28 Dec. 1927 (A. A. S. 1928, p. 61). ----- *. P. C. 28 Dec. 1927 (A. A. S. 1928, p. 61). ------ ·. Can. 910, § 1 statuit: Feminarum confessiones extra sedem confcssionalcm ne audiantur, nisi cx causa infirmitatis aliave verae necessitatis et adhibitis cautelis quas Ordi­ narius loci opportunas judicaverit. — 287 — absit, quemlibet sacerdotem ad mulierum confessiones excipiendas ap­ probatum, etsi non destinatum religiosis, arcessere possunt eique, perdu­ rante gravi infirmitate, quoties voluerint confiteri, nec Antistita potest eas sive directe sive indirecte prohibere (can. 523). Morbus gravis est, qui valetudinem notabiliter infirmat; talis morbus facile periculosus evadit. Cum canon edicat : quemlibet sacerdotem, ad mulierum confes­ siones excipiendas approbatum, secundum aliquos non requiritur, ut approbatus sit ab Ordinario loci, in quo confessio fit, sed sufficit, ut ab aliquo loci Ordinario iurisdictioncm in mulieres receperit, atque etiam nunc ea fruatur. Haec tamen sententia, quamvis littera ei suffragetur, non videtur admittenda, nimirum, spectata indole totius legislationis, quae continuo requirit iurisdictioncm collatam ab Ordinario loci, in quo instituitur confessio. c) In periculo mortis pro mulieribus religiosis, aeque ac pro aliis fide­ libus, valet can. 822, expositus n. 370. SCHOLION. De confessoriis deputandis pro religiosis. I. Religio virorum clericalis. I. In singulis religionis clericalis domibus deputentur plures pro soda- 374 lium numero confessarii legitime approbati, cum potestate, si agatur de religione exempta, absolvendi etiam in casibus in religione reservatis (can. 518, § 1). Nota. j. Superiores religiosi potestatem audiendi confessiones habentes, pos­ sunt, servatis de iurc servandis, confessiones audire subditorum, qui ab illis sponte sua ac motu proprio id petant, at sine gravi causa id per modum habitus ne agant (can. 518, § 2). Gravis causa sunt v. g. penuria confessariorum, status anxius conscientiae subditi, etc. At petitio sponte sua et motu proprio facta suf­ ficit, ut Superior per modum actus confessiones audiat. Nota 2. Caveant Superiores ne quem subditum aut ipsi per se aut per alium, vi, metu, importunis suasionibus aliave ratione inducant ut peccata apud se confitea­ tur (can. 518, § 3). Non excluduntur simplex consilium vel suasio in casu parti­ culari. II. Firmis constitutionibus quae confessionem statis temporibus prae­ cipiunt vel suadent apud determinatos confessarios peragendam, si reli­ giosus etiam exemptus, ad suae conscientiae quietem, confcssarium adeat ab Ordinario loci approbatum, etsi inter designatos non recensitum, con­ fessio, revocato quolibet contrario privilegio, valida et licita est; et — 288 — confessarius potest religiosum absolvere etiam a peccatis et censuris in religione reservatis (can. 519); quae exposita sunt n. 372. III. Quoad novitios valent haec: i. Pro novitiorum numero unus vel plures habeantur ordinarii con­ fessarii (can. 566, § 2, i°); qui in ipsa novitiatus domo commorentur (can. 566, § 2. 2°). 2. Praeter confessarios ordinarios, designentur aliqui confessarii, quos novitii in casibus particularibus adire libere possint, nec Magister aegre id ferre demonstret (can. 566, § 2, 30). 3. Quater saltem in anno detur novitiis confessarius extraordinarius, ad quem omnes accedant saltem benedictionem recepturi (can. 566, § 2, 4°). 4. Etiam pro novitiis valent dicta n. 374, II. Nola i. Magister novitiorum eiusque socius (Superior Seminarii collegiive) sacramentales confessiones suorum alumnorum secum in eadem domo commoran­ tium ne audiant, nisi alumni ex gravi et urgenti causa in casibus particularibus sponte id petant (can. 891). Itaque novitii ne ob causam gravem et urgentem quidem possunt habitualiter apud Magistrum novitiorum confiteri. Prohibitionem confi­ tendi apud Magistrum novitiorum etiam ad postulantes extendendam esse, non claret, cum Magister non per se praesit postulantibus. Nota 2. Novitii possunt confiteri apud Superiorem domus ex iusta causa in casibus particularibus; ex gravi causa habitualiter (cfr. can. 518, § 2). IV. Quoad postulantes nihil speciale a Codice statuitur, ita ut tantum communi religiosorum regimini subdantur. II. Religio virorum laicalis. 375 I. Etiam in laicalibus virorum religionibus deputetur confessarius ordinarius et extraordinarius; et si religiosus aliquem specialem confes­ sarium expostulet, illum Superior concedat, nullo modo petitionis ratio­ nem inquirens neque id aegre se ferre demonstrans (can. 528). Nola. In religione laicali exempta, Superior proponit confessarium, qui tamen iurisdictionem obtinere debet ab Ordinario loci, in quo reli­ giosa domus reperitur (can. 875, § 2). II. Etiam pro religiosis viris laicalibus valent dicta n. 374, II. III. Quoad novitios valent dicta n. 374, Ill. Confessarii autem eorum ordinarii aut in ipsa novitiatus domo commorentur aut saltem frequenter ad domum novitiatus accedant, novitiorum confessiones audituri. Postu­ lantes communi tantum religiosorum regimini subduntur. — 289 — III. Religio mulierum. I. Diversi confessarii. Distinguuntur: ordinarius, specialis, extraor- 376 dinarius et particularis. i. Confessarius ordinarius, a) Singulis religiosarum domibus unus dumtaxat detur confessarius ordinarius, qui sacramentales confessiones universae communitatis excipiat, nisi propter magnum ipsarum nume­ rum vel aliam iustam causam sit opus altero vel pluribus (can. 520, § 1). ’ (iJVerba: «qui sacramentales confessiones universae communitatis excipiat,» magis indicant officium confessarii, quam obligationem religiosarum ipsum adeundi casu quo intra tempus a regula statutum apud alium confessae fuerint. Per se tamen suadendum, ut omnes cum confessario ordinario contentae sint, atque ordinarie statutis temporibus apud eum confiteantur. /fylusta causa plurcs confessarios ordinarios nominandi posset esse v. g. plura­ litas linguarum nationalium. b) In munus confessarii ordinarii religiosarum deputentur sacerdotes, sive e clero saeculari, sive religiosi de Superiorum licentia, morum inte­ gritate ac prudentia praestantes; sint insuper annos nati quadraginta, nisi iusta causa, iudicio Ordinarii, aliud exigat, nullam potestatem in easdem religiosas in foro externo habentes (can. 524, §1). a;Si religiosarum domus Sedi Apostolicae immediate subiecta sit vel Ordinario loci, hic eligit sacerdotes a confessionibus tum ordinarios tum extraordinarios; si Superiori regqlari, hic confessarios Ordinario praesentat, cuius est eosdem pro audiendis illarum monialium confessionibus approbare et Superioris negligentiam, si opus sit, supplere (can. 525). β) Religiosarum confessarius ordinarius suum munus ne exerceat ultra trien­ nium; Ordinarius tamen eum ad secundum, imo etiam ad tertium triennium confirmare potest, si vel ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere nequeat, vel maior religiosarum pars, earum quoque quae in aliis nego­ tiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem confessarii confirmationem, per secreta suffragia, convenerit; dissentientibus tamen, si velint, aliter providen­ dum est (can. 526). ’ Extra casus expositos confessarius ordinarius nequit rursus deputari ordinarius in eadem communitate nisi post annum ab expleto munere; extraordinarius vero immediate ut ordinarius renuntiari potest (can. 524, § 2). ’. S. C. de Relig. 3 Iui. 1916 declaravit, obligationem non esse nominandi con­ fessarium ordinarium pro communitate, quae sex saltem sorores non contineret. At eadem Congr. pluries (v. g. 10 lan. 1920, 18 lan. 1921) iussit etiam pro parvis domibus servare can. 520. Sed canon iste confessarios supponit, qui in ipsa sororum domo confessiones excipiunt. Quare si sinantur adire ecclesiam, ut ibi more sae­ cularium confiteantur, confessarius nominandus non videtur (Vermeersch, Epi­ tome, 4 n. 590). \V. Μ. T. Μ. II. >9 — 290 -2. Confessarius specialis. Si qua religiosa, ad animi sui quietem, et ad maiorem in via Dei progressum, aliquem specialem confessarium vel moderatorem spiritualem postulet, eum facile Ordinarius concedat; qui tamen invigilet ne ex hac concessione abusus irrepant; quod si irrepse­ rint, eos caute et prudenter eliminet, salva conscientiae libertate (can. 520, § 2). Itaque posset etiam concedi specialis director spiritualis sine munere confessarii. a) Confessarius specialis vel spiritualis moderator concedendus est non ad tempus praefixum sed donec perduret iusta causa necessitatis vel utilitatis spiritua­ lis religiosae quae postulaverit.1 b) Etiam confessarius ordinarius communitatis potest deputari in conscientiae moderatorem alicuius religiosae.1 3) Confessarius extraordinarius. Unicuique religiosarum communitati detur confessarius extraordinarius qui quater saltem in anno ad domum religiosam accedat et cui omnes religiosae se sistere debent, saltem bene­ dictionem recepturae (can. 521, § 1). In confessario extraordinario ea­ dem requiruntur ac in ordinario (can. 524, § 1). Eadem quoque valent quod ad electionem eius attinet (can. 525), sed nominari potest ad tem­ pus indefinitum. Denique mens legislatoris esse censetur, ut qua talis sine auctoritate Ordinarii non pluries quam quater in anno ad domum religiosam accedat. 4. Confessarius particularis. Ordinarii locorum, in quibus religiosa­ rum communitates exsistunt, aliquot sacerdotes pro singulis domibus designent ad quos pro sacramenti poenitentiae in casibus particularibus recurrere eae facile possint, quin necessarium sit ipsum Ordinarium toties quoties adire (can. 521, § 2). Dicitur i° pro sacramento poeniten­ tiae; ergo non ad directionem vel consilium tantum petendum. Dicitur 2° in casibus particularibus; ergo non habitualiter instar confessarii spe­ cialis, de quo sub 2. Nola. Si qua religiosa aliquem cx iis confessariis expetit, nulli Antistitae liceat ncc per se nec per alios, neque directe neque indirecte, petitionis rationem inquirere, petitioni verbis aut factis refragari, aut quavis ratione ostendere se id aegre ferre (can. 521, § 3). Haec paragraphus videtur respicere tam confessarium extraordinarium par. I, quam particularem par. 2. Etenim primum can. 521 tractat de utroque genere confessariorum, § 1 dc confessario extraordinario, § 2 de confessariis particularibus; dein § 3 dicit: «Si qua religiosa, aliquem ex tw confessariis expetat, > non ex his confessariis. Dein distincta paragraphus illud *. S. C. de Relig. 20 April. 1913. — 291 — comprobat; si enim hoc monitum tantum respiceret confessarios particulares, debe­ ret hoc enuntiari in eadem paragraphe, non in paragraphe distincta eiusdem cano­ nis, qui etiam dc confessario extraordinario agit.1 II. Quoad confessarios novitiarum nominandos valent dicta de ipsis 377 religiosis (can. 566, §1); postulantes quoad hanc causam religiosis accensentur, quamvis disputari possit, num ad eas valide audiendas peculiaris iurisdictio requiratur (n. 573). III. Servanda a confessariis et a religiosis. 1. Confessarii religiosa- 378 rum tum ordinarii tum extraordinarii interno vel externo communitatis regimini nullo modo sese immisceant (can. 524, § 3). Confessarii spe­ ciales, ad monasterium seu domum religiosam vocati, si intelligant reli­ giosas nulla iusta causa vel necessitatis vel utilitatis spiritualis ad ipsos accedere, eas prudenter dimittant.1 2. Omnes religiosae de sociarum confessionibus nullo modo inter se colloquantur, neve eas sorores carpere audeant, quae apud alium, quam deputatum confessionem peragant. ’ 3. Antistita quae contra praescripta can. 521, § 3,’ *522, 523 s se ges­ serit, a loci Ordinario moneatur; si iterum deliquerit, ab eodem officii privatione puniatur, illico tamen certiore facta Sacra Congregatione de Religiosis (can. 2414). IV. Societas tam virorum quam mulierum in communitate viventium sine votis. Dicta de viris religiosis etiam valent pro societatibus virorum in communitate viventium sine votis; item dicta de mulieribus religiosis pro societatibus mulierum, sine votis in communi viventium (can. 675). Articulus III. De limitatione iurisdictionis quoad peccata seu de reservatione peccatorum. I. Notio reservationis. Reservatio est actus, quo Superior, qui ordi- 379 nario iure potest concedere potestatem audiendi confessiones aut ferre censuras, casum i. e. peccatum vel censuram ad suum iudicium avocat, ideoque potestatem inferioris iudicis limitat (can. 893). *. VermEERSCH, Periodica, IX, p. (3). ----- ’. Decr. Cum de sacramentalibus. Dicta in textu, etiamsi forte vi Decreti citati iam nequeant urgeri, mentione tamen digna sunt. ----- ’. Cfr. p. 290. ------ *. Cfr. p. 286. ----- ·. Cfr. p. 286. — 292 — 380 II. Finis reservationis est tuitio ecclesiasticae disciplinae, ’ tum avo­ cando aliquas transgressiones ad iudicem, qui melius eas possit prae­ cavere, tuni — addunt alii — remissionem difficiliorem reddendo. Prius primarie intenditur (cfr. can. 893, § 1 et can. 897); alterum seu ratio poenae summum secundarie (S. Alf. VI. 581, dubit. Γ). 381 III. Divisio reservationis. Reservatio peccatorum tripliciter distingui potest, prout directe respicit aut solam censuram, peccato annexam, aut solum peccatum, aut peccatum et censuram. Si directe solam censuram respicit, peccatum dicitur reservari ratione censurae, hacque ablata, ces­ sat reservatio peccati. Si directe respicit aut solum peccatum aut pecca­ tum et censuram, peccatum ratione sui dicitur reservari (S. Alf. VI, 580). Agimus de peccatis reservatis ratione sui, de censuris in tractatu de poenis ecclesiasticis dicturi. 382 IV. Potestas reservandi. 1. Agnoscenda est in Ecclesia, ut deducitur ex Conc. *Trid., ex Constit. Pii VI Auctorem fidei,1 ex usu inde a prioribus saeculis vigente, atque ex eo, quod Ecclesia, cui collatio iuris­ dictionis concredita est, potest aeque ac potestas saecularis eam cum limitatione conferre. 2. Competit iis, qui ordinario iure possunt conferre iurisdictionem sacramentalem vel statuere censuras, excepto Vicario Capitulari et Vicario Generali sine speciali mandato (can. 893, § 1). Inter Superiores religionis clericalis exemptae unus Superior generalis, et in monasteriis sui iuris Abbas, cum proprio cuiusque Consilio, peccata, ut supra, subdi­ torum reservare possunt (can. 896). Intellige: Inter Superiores perso­ nales, ne excludatur Capitulum Generale, suprema auctoritate gaudens, quod vi can. 893 § 1 etiam potest reservare peccata. 3. Respicit solos subditos, i. e. eos, quos absolvendi (vel censura plec­ tendi) potestatem quis potest aliis conferre. Coroll. I. Vagi tenentur reservatione Ordinarii loci, in quo commorantur: si­ quidem istius Ordinarii subditi sunt (can. 94, § 2). Caroll. H. Peregrini non tenentur reservatione proprii territorii, quamdiu ab eo absunt; idque valet, etiamsi dumtaxat ad absolutionem obtinendam discesserint (can. 900, § 3); tenentur vero reservatione loci, in quo degunt. Ratio prioris est, quia ipsa iurisdictio in peregrinos non recipitur a proprio eorum Ordinario (n. 371). Posterius declaratum est a P. C.,‘ ct deducitur ex eo, quod peregrini absolvuntur vi iurisdictionis obtentae ab Ordinario loci, in quo confitentur. Atqui Ordinarius loci respectu peregrinorum aeque ac respectu dioecesanorum iurisdictionem re­ stringit. Si peregrinus proprio parocho confitetur, hic eum absolvere potest a ' Sess 14, cap. 7. ---- *. Sess. 14, cap. 7 et can. 11. — 24 Nov. 19-» (A. A. S. 1920. p. 573). ’. 28 Aug. 1794- — 293 — reservatis tam proprii territorii, cum ista reservatione extra proprium territorium non teneatur, quam loci in quo degit, quia parochus iurisdictionem in propnum parochianum non recipit ab Ordinario loci, in quo degit peregrinus. Coroll. III. Religiosi exempti astringuntur reservatione Ordinarii loci, cum con­ fitentur approbato ab illo. Hic enim iurisdictionem in ipsos confert, ct consequen­ ter eam limitatam conferre potest (can. 874, § 1). Hinc qui cos absolvit vi iurisdic­ tionis ab Ordinario loci receptae, praedictae reservationis rationem habeat; potest vero eos absolvere a peccatis et censuris in Religione reservatis (can. 519). Si absolvuntur vi iurisdictionis a Superiore regulari concessae, non debet haberi ratio reservationis Episcopalis. V. Usus potestatis reservandi. 1. Locorum Ordinarii peccata ne 383 reservent, nisi, re in Synodo dioecesana discussa, vel extra Synodum auditis Capitulo cathedrali et aliquot ex prudentioribus ac probatioribus suae dioecesis animarum curatoribus, vera reservationis necessitas aut utilitas comprobata fuerit (can. 895). 2. Casus reservandi sint pauci omnino, tres scilicet vel, ad summum, quattuor ex gravioribus tantum et atrocioribus criminibus externis speci­ fice determinatis; ipsa vero reservatio ne ultra in vigore maneat, quam necesse sit ad publicum aliquod inolitum vitium exstirpandum et collap­ sam forte christianam disciplinam instaurandam (can. 897). — Prorsus ab iis peccatis sibi reservandis omnes abstineant quae iam sint Sedi Apostolicae etiam ratione censurae reservata, et regulariter ab iis quoque quibus censura, etsi nemini reservata, a iure imposita sit (ran. 898). 3. Statutis semel reservationibus quas vere necessarias aut utiles indi­ caverint, curent locorum Ordinarii ut ad subditorum notitiam, quo meliore eis videtur modo, eaedem deducantur, nec facultatem a reser­ vatis absolvendi cuivis et passim impertiant (can. 899, § 1). 4. S. Pontifex unum solummodo peccatum — attamen cum censura (can. 2303) — ratione sui ' sibi reservavit, scilicet falsam delationem, qua sacerdos innocens accusatur de crimine sollicitationis apud iudices ecclesiasticos (can. 894) ; de quo postea. VI. Conditiones reservationis. Requiritur, ut peccatum sit : 384 i. Mortale, atque quidem objective, subiective, et quatenus reservatum est. Objective, ideoque non solum ratione conscientiae erroneae; s-ubiec’. Peccatum dicitur ratione sui reservatum, quando reservatio immediate afficit peccatum; ratione censurae, quando reservatio immediate afficit solani censuram, ita ut a simplici confessario possit quidem (directe) remitti peccatum, non vero auferri censura: remanente autem censura, absolutio a peccato passim graviter illicita est. Denique habetur peccatum reservatum cum censura, quando peccatum ratione sui reservatur, ct annexam habet censuram ; quo in casu, reservatio peccati adesse potest, etiamsi censura non contrahatur vel cesset. tive, ita ut non sufficiat v. g. actus cum semiplena advertentia positus;’ quatenus reservatum est; puta: si incestus reservatus est, non sufficit, ut quis copulam habeat cum consanguinea, sed requiritur etiam, ut sciat, istam personam consanguineam esse. 2. Externum et quidem externe mortale, quia Ecclesia non consuevit reservare mere interna.1 Est tamen sufficienter externe mortale, si internam malitiam gravem manifestat (S. Alf. Horn. Apost. tr. 16, n. 132). 3. Completum secundum verba legis, a. v. sit illud opus, quod verbis legis circumscribitur. Hinc si lex v. g. edicit, reservari homicidium, re­ quiritur, ut mors secuta sit. Secus, si statuitur, reservari attentationem, machinationem etc. quo casu sufficit, istas ipsas actiones positas esse (S. Alf. VI, 582). 4. Certum. Hinc reservatio censetur abesse: i° in dubio de actu com­ misso, item de conditionibus requisitis; 20 in dubio de gravi culpa subiectiva; 30 in dubio iuris de lege reservationis. Quacr. 1, num ignorantia excuset a reservatione peccati. Resp. Aliqui affirmant, quia reservationem habent pro poenali. Sed negandum videtur, quia ratio poenae summum secundarie intenditur. Idque etiam valet quoad unicum peccatum ratione sui S. Sedi reservatum, cuius reservationem plerique poenalem esse censebant, innixi hisce Bened. XIV, Const. Sacramentum Poeniten­ tiae: < ut tam detestabile facinus metu magnitudinis poenae coerceatur » etc. At, visis canonibus supra citatis, iam nulla reservatio videtur poenalis esse, saltem primarie (S. Alf. VI, 581, dubit. l°). Quacr. 2, num metus grains excuset a reservatione peccati. Resp. Aliqui affirmant, quia reservatum intelligitur commissum, ut communiter committi solet, itaque non c metu gravi. Sed negari debet, quia legis verba, ut supponitur, absoluta sunt, adeoque etiam comprehendunt peccatum ex metu — plenam deliberationem non tollente — commissum. 385 VII. Cessatio reservationis peccati.2 Quaevis reservatio, qua pecca­ tum ratione sui reservatur, cessat : i. Cum confessionem pciagunt sive aegroti qui domo egredi non valent, sive sponsi matrimonii ineundi causa (can. 900, i°). Aegroti nomine videntur, spectata mente legislatoris, etiam venire omnes, qui ob laesionem corporalem notabilem e domo egredi nequeunt, ut paralytici, in carccre detenti, senes; valet autem dispositio, etiamsi aegrotus in 1 Posset tamen iurisdictio ab Ecclesia limitari etiam quoad venialia et mere interna, ut communiter docetur contra Vasquez (S. Alf. VI, 582, dubit. i" ct 2°). ---- ‘ Alii olim censebant, simplicem confessarium posse prima vice a reservato absolvere ; sed haec et similia nullo solido fundamento nitebantur. — 295 — eadem ac confessarius domo commoretur. Pro sponsis exceptio valet, etiamsi pluries in ordine ad proximas nuptias confiteantur, puta aliquam­ diu ante matrimonium confessionem generalem, postea confessionem ordinariam instituendo; vel nunc modo consueto in ordine ad matri­ monium confitendo, postea iterum confitendo in ordine ad matrimonium, puta quia ex oblivione aliquid praetermissum, vel novum peccatum reser­ vatum commissum fuit. Adhaec confessio sacramentalis quandoque re­ servationem tollit, etiamsi confessio invalida fuerit, ita ut sponsi etiam post matrimonium a reservato absolvi possint; quae n. 386 magis expo­ nuntur. « 2. Quoties vel legitimus Superior petitam pro aliquo determinato casu absolvendi facultatem denegaverit, vel, prudenti confessarii indi­ cio, absolvendi facultas a legitimo superiore peti nequeat sine gravi poenitentis incommodo aut sine periculo violationis sigilli sacramentalis (can. 900, 20). Dicitur: a) Quoties superior petitam pro aliquo determinato casu absolvendi facultatem denegaverit. Reservatio cessat, etiamsi Superior iusta de causa facultatem dene­ gaverit, modo agatur de casu determinato ; nam ius non distinguit b) Vel... facultas... peti nequeat sine gravi poenitentis incommodo ; puta si com­ munio vel celebratio Missae sine scandali vel infamiae periculo differri nequit, donec facultus obtenta sit;1 si poenitens ad confessarium, licentiam petiturum, difficile potest redire; si durum est poenitenti in statu gravis peccati remanere per tempus requisitum ad facultatem obtinendam ct adhibendam ; quocirca obser­ vat S. Alfonsus: «Mihi videtur durum esse ei, qui est in mortali, manere sine absolutione etiam per diem > (IV, 490). Satis probabiliter sufficit timor fundatus, ne poenitens, dilata absolutione, a sacramentis arceatur. c) Vel... facultas... peti nequeat sine periculo violationis sigilli sacramentalis, i. e. sine periculo, ne Superior agnoscat vel suspicetur, pro quanam persona facul­ tas absolvendi petatur. 3. Extra territorium reservantis, etiamsi dumtaxat ad absolutionem obtinendam poenitens ex eo discesserit (can. 900, 30 ; n. 382). Coroll. I. Cum canon 900 edicat, quamvis reservationem in casibus expositis ‘. Non est necesse, imino ne expedit quidem facultatem ope telegraphi vel telephoni expetere. « Attentis, ita Litt. Secr. Status 10 Dec. 1891, incommodis reapse ortis et facile orituris ex eo quod libelli supplices per viam telcgraphicam accipiuntur, S. Pater praescripsit ut pro regula ordinaria nec S. Congregationes neque alia Officia Ecclesiastica Romana amodo acciperent instantias huiusmodi per viam supradictam. Porro quia ct pro ipsis Curiis Episcopalibus eaedem valent rationes, S. S. voluit, ut etiam Diocesum Pastores sese huic praescripto conforment. » Et Pont. Comm. d. 12 Nov. 1922 respondit, censendum esse Ordina­ rium adiri non posse, si nonnisi per telegraphum vel telephonum ad eum recurri possit (A. A. S. 1922, p. 661). I — 296 — ccssarc, id etiam applicandum unico peccato ratione sui S. Sedi reservato, de quo can. 894, i. e. de falsa delatione sacerdotis de delicto sollicitationis. Confirmatur responso P. C. ‘ Coroll. II. Poenitens, qui commisit reservatum et versatur in adiunctis, in qui­ bus reservatio cessat, tenetur, si velit communicare, confiteri et quidem integre, i. c. etiam per se reservata, etiamsi solus simplex confessarius adsit, quia hic ipsum directe absolvere potest Ob eandem rationem non tenetur confiteri confessario privilegiato, qui adsit, sed potest etiam apud confcssarium simplicem confessionem peragere. Coroll. III. Poenitens, qui commisit reservatum, et non versatur in adiunctis, in quibus reservatio cessat, videtur teneri, si confessarius privilegiatus desit, ad confessionem et communionem paulisper differendam. Tenetur differre confessio­ nem, quia a reservato indirecte tantum absolvi potest ; quod sine causa gravi graviter illicitum est. Atqui causa gravis deest ; nam si illa adesset, reservatio cessaret, et poenitens etiam a reservato directe absolvi posset. Tenetur differre communionem; nam qui graviter peccavit, nequit sine confessione communicare; nisi gravis causa urgeat. Quodsi coroll. Ill non admittatur, exsurgit: Quaestio, num qui commiserit reservatum et non versetur in adiunctis, in quibus reservatio cesset, si velit communicare, teneatur, deficiente privilegiato, confessa­ rio simplici confiteri. Resp. i. Neg., si sola reservata habet, quia haec respectu huius confessarii non sunt materia absolutionis; hinc nequit esse obligatio ea confitendi. Per accidens tenetur confiteri aliquod peccatum veniale vel mortale iam confessum, si timeat, ne non sit contritus. Resp. 2. Disputatur, si etiam mortalia non reservata habet. Pauci negant, quia non est obligatio instituendi confessionem, quae ob defectum iurisdictionis con­ fessarii in reservata, necessario integritate destituetur. Multo communius affirma­ tur, quia praeceptum praemittendi confessionem communioni praevalet praecepto integritatis materialis. — Si confiteatur, non tenetur declarare peccata reservata, nisi sit recidivus in ea, vel in occasione proxima eorundem, et de eis a confessa­ rio interrogetur. Ratio est, quia confessarius habet ius et obligationem providendi prudenti sacramenti ministrationi, et consequenter de praedictis interrogandi : cui iuri in poenitente respondet obligatio respondendi (S. Alf. VI, 265, qu. i° et 2°; 585, dub. 2° et 30). Coroll. IV. Si poenitens peccatum reservatum confitetur confessario simplici, nec versatur in adiunctis, in quibus reservatio cessat, confessarius aut poenitentem ad privilegiatum mittat, aut facultatem absolvendi petat. 386 VIII. Ablatio reservationis peccati. Quandoque, uti communiter admittitur, sola reservatio peccati aufertur, sive per inferiorem confessarium privilegiatum, sive ut alii — qui censent hanc potestatem inferiori deesse — volunt, per Superiorem (S. Alf. VI, 598, qu. 30) ; reservatione autem ablata, iam simplex confessarius potest a peccato absolvere. Porro ' 10 Nov. 1925 (A. A. S. 1925, p. 582). — 297 — ablatio solius reservationis locum habet in confessione, facta habenti facultatem absolvendi reservata, in casibus secuturis: 1. In confessione invalida (sive culpabiliter sive inculpabiliter), in qua reservatum declaratum fuit. Ratio est quia, fine reservationis obtento, reservatio censetur ablata. Atqui in casu posito finis reservationis ob­ tentus est; hic enim obtinetur eo, quod poenitens reservatum submittit iudicio confessarii competentis, qui remedia assignet et poenitentiam imponat (S. Alf. VI, 598). Excipe tempus lubilaei, si poenitens confite­ tur aut invalide (sive culpabiliter sive inculpabiliter), aut sine animo implendi opera ad lubilaeum requisita, et confessionem peragit apud confessarium, qui tantum occasione lubilaei facultatem habet absolvendi a reservato. Deducitur ex hisce Const. Bened. XIV Inter praeteritos: ’ « Cum omnes quae tribuuntur facultates ad lubilaei consecutionem directae ac veluti ipsius praeparatio sint, clare inde sequitur illarum usui minime locum esse, nisi cum eo qui, èt ad consequendum lubilaeum praeparatus sit, èt certum habeat propositum adimplendi opera ini unc­ ta » ; ad de § 86 (S. Alf. VI, 598). 2. In confessione valida, in qua reservatum (inculpabiliter) omissum est; quia « probabiliter potest praesumi Superior consentire ut aufera­ tur reservatio semper ac poenitens (valide) confitetur apud habentem facultatem » (S. Alf. VI, 597). Obstat tamen quod finis reservationis non est obtentus. S. Alf. ob auctoritatem hanc sententiam non reprobat (2 Elench. quaest. reform, qu. 18). 3. Secundum aliquos in confessione inculpabiliter invalida, in qua reservatum omissum est; quia Superior probabiliter consentit in ablatio­ nem reservationis semper ac poenitens confitetur habenti facultatem, modo confessio non sit culpabiliter invalida. Immo secundum aliquos in confessione culpabiliter invalida seu sacrilega, modo defectus valoris non proveniat praecise ex eo quod reservatum culpabiliter omissum est. Sed hae sententiae plerisque non videntur satis tutae (S. Alf. 598). IX. Absolutio a peccato reservato. Regula generalis haec est : Absol- 387 vere possunt: i° reservans eiusque successor; 20 reservantis eiusve suc­ cessoris in foro sacramentali Superior; 30 deputati vel delegati sive a iure sive a supradictis (S. Alf. VI, 599). Speciatim notes: i. Ab unico peccato (et censura) ratione sui *6. Sedi reservato i. e. a falsa delatione sacerdotis de delicto sollicitationis absolvere possunt : i° Cardinales inde a promotione sua (can. 239, § 1, i°); 2° sacerdos quem Cardinalis vel Episcopus sive residentialis sive titularis sibi suis’. 28 Nov. 1749, § 62. que familiaribus pro confessionibus elegit, scilicet si (electus) praedicto­ rum confessiones excipit (can. 239, § 1, 2°; 349, § 1, Γ). 2. A peccatis (et censuris) quae quoquo modo Ordinarii locorum sibi reservaverint, absolvere possunt: a) Cardinales, ut supra; item sacerdos ab Episcopo electus pro con­ fessionibus, ut supra. b) Canonicus Poenitentiarius (can. 899, § 2; 401, § 1).1 c) Parochi, aliive qui parochorum nomine in iure censentur, toto tempore ad praeceptum paschale adimplendum utili ; tum singuli missionarii quo tempore missiones ad populum haberi contingat (can. 899, § 3). Porro : a) Tempus ad praeceptum paschale utile est illud, quod sive iure com­ muni, sive iure particulari, sive per prorogationem alicui concessam sta­ tutum est. Facultas autem etiam adhiberi potest in confessione, quae tempore paschali instituitur quidem, sed non in ordine ad implendum praeceptum paschale. Nomine missionum satis probabiliter etiam sumi possunt exercitia spiritualia pro tota paroecia instituta. Nota. Ordinarii locorum facultatem a reservatis absolvendi non cuivis el passim impertiant (can. 1) ; sed liabitualiter impertiatur saltem vicariis foraneis, addita, praesertim in locis dioecesis a sede episcopali remotioribus, facultate subdclegandi toties confcssarios sui districtus, si et quando pro urgentiore aliquo determinato casu ad eos recurrant (can. 899, § 2). 3. A peccatis (ct censuris) a Praelato regulari reservatis absolvere possunt : a) Cardinales, ut supra; item sacerdos, quem Episcopus sibi suisque familiaribus pro confessionibus elegit, nimirum si (electus) excipit con­ fessiones praedictorum, inter quos forte reperitur religiosus (can. 239, § i, ιθ; 349. § i, 10)· b) Approbati ab Ordinario loci (can. 519). Nota. In singulis religionis clericalis domibus plures deputari debent, cum potes­ tate, si agatur de religione exempta, absolvendi etiam a casibus in religione reser­ vatis (can. 518. § 1). SCHOLION. De iurisdictione sacramentali suppleta. 388 Conferantur dicta de iurisdictione suppleta generatim (t. I. n. 102 sq.). ‘. Hic gaudet potestate ordinaria, quam tamen delegare nequit (can qoi, § 1). — — CAPUT II. De recto usu potestatis. Antequam de ipso usu potestatis dicamus, quaedam notanda sunt de 389 iis, quae ad usum rectum pracrequiruntur; quae quidem sunt: « bonitas, scientia atque prudentia. » ’ De sola scientia pauca. i. Necessitas scientiae probatione non indiget. Sufficit cum S. Alf. notasse: «in statu damnationis esse eum confessarium, qui sine suffi­ cienti scientia ad confessiones excipiendas se exponit » (Prax. Conf. n. 18). Scii, reus est omnium defectuum ex ignorantia secutorum et sal­ tem in confuso praevisorum. II. Requiritur et sufficit scientia mediocris, maior tamen vel minor pro diversitate locorum et poenitentium. Verbo: requiritur et sufficit, ut confessarius casus in loco communiter occurrentes solvere, de diffici­ lioribus prudenter dubitare sciat (S. Alf. 1. c. et VI, 627). Maior tamen scientia desideratur secundum haec Rit. Rom : « Ut recte iudicare queat, discernens inter lepram et lepram, et tamquam peritus medicus anima­ rum morbos prudenter curare, et apta cuique remedia applicare sciat, quantam potest maximam ad id scientiam atque prudentiam... studeat sibi comparare » 3 III. Quoad media acquirendae et servandae scientiae debitae, noto cum S. Alfonso : « Qui ad hoc munus excipiendi confessiones inhiant, non facile sibi suadeant, quod satis idoneos ad tantum munus se reddere possint sine diutumo studio scientiae moralis; pro qua certe non sufficit aliquam percurrere summulam earum quae circumferuntur; nec satis est generalia principia huius facultatis scire, ut quidam, qui (casuistas contemnentes) litteratorum arrogant sibi nomen, autumant. Moralis enim scientia non solum valde necessaria est Christianae reipublicae, cum ex ea dependeat bonum regimen animarum; sed etiam est summopere diffi­ cilis. Tum quia ipsa generalem notitiam requirit omnium aliarum scientiarum, officiorum et artium ; tum quia tot diversas complectitur materias inter se dissi­ tas ; tum quia in magna parte constat tot legibus positivis, quae nonnisi apud ca­ suistas allatae inveniuntur, et maxime apud recentiores, cum huiusmodi leges in dies prodeant. Demum difficillima evadit propter innumeras casuum circumstan­ tias, ex quibus resolutionum pendet variatio : nam cx circumstantiarum diversitate, diversa applicanda sunt principia; et in hoc difficultas consistit, cum nequeat id fieri sine magna discussione, vel plurium accurata lectione librorum qui res exami­ nant et dilucidant > (VI, 628). Et in Praxi confessarii S. Doctor ita dicit: « Nullus confessarius intermittere debet theologiae moralis studium ; quia cx tot rebus tam diversis et inter sc disparibus, quae ad hanc scientiam pertinent, multa quamvis ‘. Rit. Rom. tit. Ill, cap. 1. η. i.-----L. c. n. 3. — 3θθ — lecta, quia rarius accidunt, toniporis progressu c mente decidunt ; qua dc re oportet somper frequenti studio eas in memoriam revocare > (n. 18). Praeterea omnes ad conferendas morales, ut dicuntur, bene se praeparent. Denique maxime neo-confessani post difficiliorem confessionem auditam perpendant, num recte egerint. Si dubia occurrant, libros vel doctiores consulant, ratione tamen habita sigilli sacramentalis. Coroll. I. Qui dubitat, num scientia debita gaudeat, acquiescat indicio Episcopi \el Superioris (S. Alf. Prax. conf. n. 18). Coroll. II. Destitutus scientia debita, et Episcopus vel Superior eo utens, excu­ santur ob gravem causam. Gravis autem causa adest in articulo mortis et gvncratim, si secus poenitentes diu carerent facultate confitendi, ut contingere potest v. g. in captivis et in Missionibus ob penuriam sacerdotum (S. Alf. VI, 628). Quibus notatis, dicemus primum de servandis in confessione, deinde de vitandis in ea, denique de servandis post confessionem. Articulus I. De servandis in confessione. Confessario incumbit officium interrogandi, instruendi, diudicandi peccata, diudicandi et promovendi dispositionem, consulendi emendationi vitae et ferendi sententiam. De singulis agendum. § I. Dc officio interrogandi. 390 I. Exsistentia obligationis. Confessarius tenetur interrogare poenitentem: i° si prudenter timet, ne integritas formalis deficiat, a. v., ne poenitens reticuerit, quae sibi confitenda esse noverit ; 2° si prudenter timet, ne integritas materialis desit, a. v. ne poenitens bona fide taceat, quae per se confitenda sint. Prius patet ex eo, quod confessarius nequit sacramentum periculo nullitatis exponere. Adde argumenta pro altera parte afferenda. Alterum probatur: i° Auctoritate Conciliorum, 55 *. Pontificum et Rit. Rom. Concilium Later. IV: < Sacerdos sit discretus ct cautus... diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati: >* Leo XII in Encycl Caritate Christi * docet, a confessario necessariam adhibendam esse in pocnitentibus interrogandis diligentiam Bened. XIV in Constit. Afostolica: ’ « Primo loco monemus ut meminerint, suscepti muneris partes non implere, immo vero gravioris criminis reos c ssc cos omnes, qui, cum in sacro Poenitentiae tribunali resident, nulla tacti sollicitudine poenitentes audiunt, non monent, non interrogant, sed expicta crimi- *. Cap. 21. in cap. 12 dc poenit. ‘. 25 Dec. 1725 ’. 26 lun. 1749. — Joi — num enumeratione, absolutionis ionnam illico proferunt. > Rit Rom.: < Si poeni­ tens numerum, et species, ct circumstantias peccatorum explicatu necessarias non expresserit, cum Sacerdos prudenter interroget. »1 2° Consentiunt Doclorcs. S. Thomas: « Dicendum quod sacerdos debet perscrutari conscientiam peccatoris quasi medicus vulnus et iudex cau­ sam; quia frequenter quae prae confusione confitens taceret, interro­ gatus revelat» (In IV, dist. 19). Idem docent S. Antoninus,’ S. Bonaventura, ’ S. Bernardinus Sen. * S. Carolus Borromaeus, ‘ S. Alfonsus (VI, 607, 629). 30 Accedunt argumenta ex ratione; scilicet obligatio de­ ducitur a) ex eo quod confessarius tanquam minister sacramenti curare debet, ut omnia peccata nondum directe remissa, directe remittantur, a. v. ut confessio etiam materialiter integra sit; b) ex eo, quod ratio indicii exigit, ut iudex integram causam cognoscat, antequam sententiam proferat. Accedit c) quod confessarius tanquam medicus eniti debet, ut omnes morbos detegat, eisque medicinam praebeat (S. Alf. VI, 629). 1 i Quaer, 1, num confessarius debeat interrogare, si advertat, poenitentem post sufficientem diligentiam adhibitam peccatum aliquod omittere. Resp. Aliqui olim negarunt, quia sufficit integritas formalis, quae in casu poni­ tur adesse. At merito cum S. Alfonso affirmatur, quia confessarius — utut inte­ gritas formalis sufficiat ipsi poenitenti — tenetur ct tanquam minister sacra­ menti, ct tanquam iudex, èt tanquam medicus consulere (cum diligentia ordinaria) integritati sacramenti per se requisitae i. c. materiali. Accedit quod « alias, ut dicit Suarez, fere nunquam tenerentur confessores interrogare homines rudes et indoc­ tos, qui quantamcumque diligentiam praemittant, numquam per se possunt integre confiteri, explicando circumstantias, species et numerum peccatorum... Consequens est contra praxim Ecclesiae et contra intentionem cap. Omnis utriusque serus > (S. Alf. VI, 629). Neque opponas, confcssarium non teneri ad maiorem diligentiam quam ipsum poenitentem; qui supponitur iam requisitam diligentiam adhibuisse. Respondeo enim, obligationem confessarii aliam esse ac obligationem pocnitentis : hic tenetur rite sese examinare, ille vero debet, si prudenter timeat, ne quid inte­ gritati desit, supplere; in supplendo autem non tenetur ad maiorem diligentiam quam poenitens in examinando. Dixi: .0 prudenter timeat, ne quid integritati desit; quod passim locum non habet, si agatur dc poenitentibus, qui et satis instructi et diligentes sunt in examinandis et confitendis peccatis; hinc passim non sunt inter­ rogandi sacerdotes, religiosi, personae piae (S. Alf. VI, 607). Quaer. 2, quatenus sit obligatio interrogandi, si confessarius poenitentem non intclligat, quia hic puta ob defectum organicum aliamvc rationem cogitata modo intelligibili exprimere nequit. Resp. In casu proposito ut plurimum expedit et sufficit, finita accusatione, in­ terrogare, num peccata gravia commissa sint. ‘. Tit. Ill, cap. i, n. 16. ----- ·. Summa Thcol. t. Ill, tit. 17, cap. 17, § 2. ----’. In IV, dist. 19, dub. 5. ----- *. T. II. serm. 27, a. 2, c. 3, p. 167.----- ·. Instruet, Poenit. (Acta Eccl. Mediol. 16S3, p. IV, p. 431). — 3θ2 — 391 II. Obiectum obligationis. Obligatio interrogandi, uti ex supra dictis consequitur, passim solum respicit ea, quae pertinent ad integritatem, seu quae debent declarari. Itaque passim non est obligatio interrogandi circa species omnino ignoratas vel non satis attentas, proindeque non contrac­ tas, venialia, mortalia dubie commissa, dubie mortalia et circumstantias gravem malitiam in eadem specie aggravantes. Aliquando tamen obli­ gatio est, ut de dispositione requisita vel de obligatione restituendi1 rite judicetur. 392 III. Diligentia requisita. Requiritur et sufficit diligentia mediocris, ut dictum est de obligatione poenitentis examinandi conscientiam. Nequit enim maior exigi diligentia in confessario, qui solum secundarie, quam in poenitente, qui primarie tenetur integritatem procurare. Ceterum dili­ gentia sit proportionata tam capacitati poenitentis, quam indoli confes­ sionis instituendae. Dicitur: 1. Capacitati poenitentis: « Debet ergo confessarius, ita Lugo, accom­ modare se poenitenti, et notitiam peccatorum a singulis petere iuxta capacitatem singulorum; subtiliorem a subtilioribus, crassiorem a crassio­ ribus; ex quibus concludit S. Alfonsus: « Cum poenitens, licet rudis, videatur sufficienter instructus et diligens in confitendo peccata cum circumstantiis suis, iuxta statum suum et capacitatem — alio enim modo tenetur se examinare doctus et alio rudis — tunc confessarius nihil aliud tenetur interrogare » (Horn. Ap. tr. i6 n. 103). 2. Indoli confessionis instituendae; ita v. g. confessio generalis dili­ gentiam relative minorem requirit quam confessio unius mensis. 393 IV. Gravitas obligationis. Obligatio, de qua diximus, gravis est, quamvis obligatio poenitentis integritati consulendi gravior sit quam obli­ gatio confessarii. Ratio est, quia agitur de re gravi. Quaer., num graviter peccet confessarius, qui advertenter unam alteramve inter­ rogationem necessariam de specie, numero etc. omittat. Dicitur advertenter i. c. ex gravi incuria seu negligentia: siquidem patet, in ipsa negligentia parvitatem materiae posse haberi, sed quaeritur, num in ipsa materia, i. e. in mortalibus inquirendis, materiae parvitas admitti possit. Res[>. Plures censent, praedictum confessarium non graviter peccare, saltem si ita ageret in longa confessionum serie. Sed contrarium admittendum videtur, quia confessarius (advertenter) in re gravi deficit. Neque oppones, hac sententia onus nimis grave confessario imponi ; quandoquidem onus, hac sententia imposi­ tum, vix differt ab onere, ab adversariis imposito. Dicunt enim, tunc tantum non peccari graviter, cum in longa confessionum serie una allerave quaestio necessaria ‘. Hinc v. g. passim inquiratur, quantam summam surripuerit fur. ----- s. De Pocnit disp. 16, n. 594. — 3°3 — praetermittitur. Atqui eiusmodi diminutio oneris vix notari meretur (S. Alt VI. 629). Obi. Maior est obligatio poenitentis quam confessarii. Resp.: Transeat; sed argumentum comprobat, etiam confessarii obligationem gravem esse. V. Modus implendi obligationem. Interrogationes sint: 394 1. Tempestivae seu opportuno tempore factae. Per se praestat poenitenti permittere, ut sese explicet, nec eum interrumpere. Practice ut plurimum ita procedatur. Si confessio brevis esse praevidetur, confessa­ rius poenitentem non interpellat eum interrogando, sed finem confes­ sionis exspectet. Si de longa confessione agitur, facile quid necessarium obliviscetur confessarius, nisi interrogationes confessioni immisceat (S. Alf. VI, 629). 2. Aptae i. e. congruae capacitati, conditioni et statui psychologico poenitentis. Generatim interrogationes sint breves, clarae et determina­ tae, non negativae (Utique non consensisti?) neque disiunctivae (Tecum an cum aliis peccasti?). Numerus potius maior quam minor proponatur. 3. Benignae. Itaque evitet verba aspera (Turpissimum peccatum luxu­ riae patrasti?), item quae impatientiam significant (Quae plura? Finiisti? Citius te expedias). Si confessarius advertit, poenitentem habere pecca­ tum, quod difficile declarat, dicat: Ne timeas; ego libenter te interro­ gabo. 4. Prudentes seu tales, ut poenitens ex eis non addiscat peccare (cfr. can. 888, § 2) 1 Quod si timeatur, « ita debet a longinquo fieri interroga­ tio, ut (poenitens) si commisit, dicat, et si non commisit non addiscat > (S. Thom. In IV dist. 19, in fine). 5. Castae. Generatim confessarius memor sit huius: In materia luxu­ riae melius est in pluribus deficere, quam in uno superabundare ; item moniti S. Alfonsi : « Interrogationes in materia castitatis debent esse paucae et cautae » (S. Alf. VI, 632). Speciatim: a) Confessarius non descendat ad particulares modos vel circumstantias peccati, neque ad species passim non occurrentes; idque ne i° poenitenti vel sibi sit causa turpis tentationis ; 2° scandalum praebeat poenitenti utpote qui suspicari possit, confcssarium inquisitione istarum rerum oblectari ; 30 confessionem traducat ; scilicet periculum est, ne aliqui pocnitcntes aliis enarrent, eiusmodi res ita per­ tractatas esse (S. Alf. 1. c. ; cfr. can. 888, § 2). b) Utatur terminis castis, talibusque qui peccatum non edoceant eos, qui illud forte ignorent: hinc v. g. a pueris non exquirat, num adfuerit seminis effusio, etc. (S. Alf. 1. c). Si modus verecundus interrogandi menti non occurrit, potius ab interrogatione abstineat. ’. Cfr. Rit. Rom. tit. III. cap. 1. n. 17. — 3°4 — 395 VI. Causae excusantes. Confessarius excusatur ab integre interro­ gando : 1. Quoties poenitens excusatur ab integritate, puta ob infirmam vale­ tudinem, ob scrupulos etc. 2. Quando et quatenus interrogationes forent nocivae, puta si fieri non possent, quin poenitenti periculum crearetur (S. Alf. λΠ, 632). 3. Quando et quatenus interrogationes essent inutiles; hinc v. g. pas­ sim a poenitentibus non exquirat, utrum hoc vel illud pro gravi peccato habuerint; neque nimis in numerum inquiratur, ut dictum est n. 320 (S. Alf. Prax. Conf. n. 20). Coroll. Sicuti magnus numerus poenitentium non excusat poenitentem ab integritate, ita neque confessarium ab obligatione supplendi defectum (n. 326). § II. De officio instruendi. 396 I. Si ignorantia versatur sive circa ea, quae certo vel probabiliter sciri debent necessitate medii, sive circa ea, quae requiruntur ad sacramentum Poenitentiae fructuose recipiendum, confessarius, antequam poenitentem absolvat, eum instruat vel curet, ut prius ea addiscat (S. Alf. VI, 608, 610). Passim praestabit eiusmodi poenitentem statim summatim1 in­ struere, ad actum fidei in scienda excitare, ’ et absolvere, imposita obli­ gatione postea Christianae fidei rudimenta diligentius addiscendi ’. II. Si ignorantia versatur circa scienda necessitate praecepti, passim poenitentem statim absolvat; moneatur tamen de obligatione postea am­ plioris instructionis capiendae. III. Si ignorantia versatur circa obligationem aliquid faciendi vel omittendi, monitio per se semper fieri debet, quia tam eiusmodi ignoran­ tia quam peccata materialia ex ea oriunda aliquod malum involvunt, atque nociva evadere possunt. Practice autem hae regulae statuuntur: i. Monitio semper facienda est, si bonum commune vel lex positiva eam exigit. Dixi « semper », etiam si poenitens praevideatur monitioni non obsecuturus. « Universe — ita Benedictus XIV in constitutione Apostolica ' — monendus est poenitens, cum... in iis versetur facti cir­ cumstantiis, quae confessario dissimulante, peccatorem in pravo opere obfirmant, non sine aliorum scandalo, cum quis arbitretur ea sibi licere, quae ab iis, qui Ecclesiae Sacramenta frequentant, impune exerceri ani’. Non semper exigat, ut articulos propositos memoriter teneat. --- Puta in­ terrogando: Credisne esse unum Deum2 etc. ----Rit. Rom. tit. VII, cap. I, n. 14. ---- 4. 26 lun. 1749. — 3°5 — madvertit. » Cuius doctrinae ratio hisce a S. Alfonso traditur: «Licet confessarius teneatur ratione sui officii principaliter incumbere bono poenitentis, nihilominus, cum ipse sit pars reipublicae et in bonum reipublicae christianae minister constitutus, tenetur praeferre bonum publicum bono privato poenitentis. Ita communiter» (VI, 615; Hom. Ap. tr. 16, n. 116). Hinc generatim monendi sunt: i° qui munera publica sive ecclesiastica sive civilia obeunt, atque circa officia muneris errant (S. Alf. 1. c.) ; 20 qui nomen dederunt sectae damnosae, puta socialismo, liberalismo vel sectae massonum ; 30 qui deputati sunt a factione liberalistarum vel socialistarum sive ad Comitia Legislativa sive ad Administrationem Provincialem vel Municipalem; 40 qui tenentur denuntiare confessarium ratione sollicitationis, ut postea exponetur. 2. Extra casum boni communis vel legis positivae, seu, spectato solo bono poenitentis, monitio facienda est, prout sequitur : a) Fieri debet, si censetur utilis vel saltem non nociva fore poenitenti. Hinc facienda est: i° si poenitens ex ignorantia pro peccato habet, quod non est peccatum, vel pro gravi peccato, quod leve est; 20 si poenitens actu dubitat de liceitate. Attamen si poenitens confessarium interrogat, saepe « non plus respondere debet quam ab ipso interrogatur. Ex. gr. si quis obstrictus voto castitatis interrogat, an matrimonium propter votum fuerit validum, et an teneatur uxori reddere debitum: confessarius affir­ met utrumque, tacens de obligatione non petendi, etiamsi noverit matri­ monium ob aliquod impedimentum dirimens esse nullum » (S. Alf. VI, 616) ; 30 si ignorantia praevidetur brevi cessatura, ut si versatur circa primas conclusiones legis naturalis, v. g. circa malitiam pollutionis, passim statim moneatur poenitens; eo magis quod eiusmodi consuetudines eo difficilius exstirpantur, quo diutius jwotractae sunt (S. Alf. III, 226); 4° si agitur de amovenda occasione proxima et voluntaria peccandi ; attamen non negaverim, poenitentem in hoc casu in bona fide relinqui posse, si vere timeatur, ne, monitione facta et neglecta, prorsus a sacra­ mentis alienetur; 50 si agitur de Praelatis, Superioribus, parochis, paren­ tibus; tum quia ignorantia passim non est perfecta; tum quia agitur de bono communi. (S. Alf. VI, 615). Denique si poenitens censetur non statim quidem, sed brevi monitioni obsecuturus, haec aliquatenus diffe­ ratur (S. Alf. Hom. Apost. tr. 16, n. 115). b) Omitti debet, si censeatur poenitenti nociva fore. c) Si dubitatur, utrum monitio profutura an nocitura sit, « confessa­ rius pensare debet damnum et utile, item gradum timoris damni ac spei utilitatis, et eligere id quod iudicat praeponderare... Caeterum, in dubio regulariter mihi videtur dicendum quod mala formalia potius evitanda sunt quam materialia » (S. Alf. VI, 616). w. M. T. M. II. 20 — 3θό — § III. De officio diudicandi peccata. 397 I. Ut confessarius valide absolvat, sufficit apprehendisse actum poe­ nitentis sub ratione peccati, etiamsi nullum neque de gravitate neque de specie peccati iudicium efformet (S. Alf. VI, 627). II. Ut confessarius ita absolvat, ut pocnitenti non remaneat onus postea iterum confitendi peccatum, sufficit, ut poenitens confessario ad­ vertenti declaraverit peccatum, prout commissum est, etiamsi confessa­ rius èt quoad gravitatem èt quoad speciem erret (S. Alf. VI, 478). III. Ut confessarius licite absolvat, generatim debet iudicasse, utrum peccata accusata fuerint gravia an levia, et cuiusnam fuerint speciei (S. Alf. VI, 627). Quae ut magis explicem, observes: Sufficit, ut confes­ sarius: i° habitualiter noverit gravitatem et species peccatorum magis obvias;1 20 ea scientia instructus peccata audiat, etiamsi iudicium om­ nino explicitum de gravitate et specie non efformet; 30 modo exposito de peccatis iudicaverit eo momento, quo poenitens ea declarat, atque ex iudicio praehabito sententiam proferat, etiamsi, dum absolutionem con­ cedit, peccatorum declaratorum non recordetur. Coroll. /. Confessarius, dum satisfactionem imponit, debet retinere vel reassumerc notitiam sufficientem — quae facile adest — ad congruam satisfactionem imponendam. Coroll. IL Si absolutio differtur, puta ad unam alteramve hebdomadem, requi­ ritur, ut confessarius in confessione secutura notitiam saltem confusam status poenitentis retinuerit vel nunc réassumât (n. 334). § IV De officio diudicandi et promovendi dispositionem/ 398 1. Ut confessarius licite absolvat, per se requiritur saltem certitudo moralis lata de debita dispositione poenitentis, sed ea etiam sufficit. Dicitur : 1. Per se; quia interdum absolutio (sub conditione) concedi potest, etiamsi confessarius certitudine morali lata careat (n. 404). 2. Certitudo moralis lata, i. e. quae dubium strictum excludit seu sta­ tum opinantis importat. 3. Ea etiam sufficit; agitur enim de re interna, maxime de dolore poenitentis, de quo maior certitudo difficile habetur, ita ut, si maior requireretur, « administratio sacramenti fieret obnoxia nimiis scrupulis et difficultatibus» (S. Alf. VI, 57). Hinc applices haec S. Thomae: < Reliqua audiat ct absolvat » (S. Alf. VI, 627). ----- ’. Cfr. Ter Haar, De occasionariis et recidivis, n. 391, sq. — 3°7 — « Certitudo non est similiter quaerenda in omnibus, sed in unaquaque materia secundum proprium modum » (2. 2, q. 47, a. 9, ad 2). Quibus notatis, necessitas certitudinis moralis latae hisce probatur: Primum S. Congr. de Prop. Fide’ haec habet: « Confessarii absolu­ tionem denegent iis qui vel nulla vel fictae tantum poenitentiae indicia praebent: illis vero differant, quorum poenitentia wcerta et suspecta est. » Deinde post propositionem i“m ab Innocentio XI damnatam' fere omnes, tam antiquiores quam recentiores doctrinam enuntiatam admit­ tunt atque propugnant, ut testimoniis allatis comprobant Aertnys, * Be­ rardi4 et praesertim Ter Haar. ’ Denique reverentia sacramento debita prohibet, quominus ministretur cum tanto periculo nullitatis, quantum defectus certitudinis moralis latae importat. Sacramentum in casu probabiliter quidem validum erit, probabiliterque peccatori veniam concedet ; at ob eam solam rationem reverentiam per se sacramento debitam negligi, seu sacramentum ita bono subiecti postponi posse, admitti nequit ; eo magis quod peccator dubie dispositus iure expedito in absolutionem omnino caret: siquidem debet curare, ut certo vel saltem satis certo dispositus sit (S. Alf. VI, 461 ; Horn. Apost. tr. 16, n. 117). Obi. i. Catcchismus Romanus docet : « Si enim (sacerdos) audita confessione iudicaverit, neque in enumerandis peccatis diligentiam, neque in detestandis dolo­ rem poenitenti omnino defuisse, absolvi poterit. » ’ Is igitur cui videatur non omnino deesse contritio, absolvi potest: quod longe aliud est ac dicere absolvi posse eum solum, de cuius contritione confessarius moraliter certus sit. Resp. Unicus sensus verbis respondens seu naturalis hic est: Poenitens absolvi poterit, si confessarius iudicaverit, aliquem verum dolorem non deesse. Atqui qui vere dubitat, num dolor adsit, non iudicat, illum adesse (t. I, n. 215). Ergo Catechismus Romanus sententiaç a nobis propugnatae potius favet quam adversatur. Obi. 2. Sufficit, ut confessarius prudenter et absque temeritate sacramentum administret. Id autem locum habet, cum absolutionem impertit eis, qui probabiliter contriti sunt. Resp. Cone, mai.; nego min.: siquidem imprudenter et temerarie sacramentum administrat, cum illud exponit gravi periculo nullitatis. Atqui ministratio facta eis, qui solum probabiliter attriti sunt, sacramentum gravi periculo nullitatis exponit Obi. 3. In eis, qui maxime sacramento Poenitentiae indigent, vix certitudo mo- Aug. 1827. ----- ·. Dicta propositio haec est: Non est illicitum in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valore sacramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex aut conventio aut periculum gravis damni incurrendi (Denz.-Baxnw. n. 1151).---- ’ Apud Nouv. Rev. Théol. 1900, p. 2S3-536. '. De Recidivis, n. 19 sq.----- *. O. c. n. 408, sq. ------ *. De Poenit n. 60. — 3°S — rail's lata de dispositione debita habetur, ita ut, severiori sententia admissa, per se fere semper iis differenda foret absolutio. Resp. Nego assertum, illudquc negandum esse, ex dicendis sub II magis patebit. 399 Π. Ipsamet confessio vel assertio poenitentis sufficientem praebet cer­ titudinem de dispositione debita, nisi aliunde positivum contra dispositio­ nem debitam praeiudicium exoriatur (S. Alf. VI, 459). Tali praeiudicio exorto, ad confessionem vel assertionem aliud quoddam signum speciale dispositionis accedat, quo praeiudicium tollatur vel satis elidatur. Di­ citur: 1. Ipsa confessio sufficientem praebet certitudinem de dispositione debita. Nemo enim praesumitur malus vel hypocrita. 2. Nisi aliunde praeiudicium contra debitam dispositionem exoriatur; puta ex eo, quod poenitens est habituatus-reridiz/iw; item ex eo, quod poenitens, qui pluries promisit, se occasionem voluntariam interruptam esse evitaturum, nihilo minus eam adire, atque in ea peccare non desiit, etiamsi non sit habituatus-recidivus ; quae singula postea magis evol­ ventur. 400 III. Praeiudicio exorto, aliud signum dispositionis accedat, quo praeiu­ dicium tollatur vel satis elidatur. Eiusmodi signa1 sunt, v. g. : i° Con­ fessio secuta ex extraordinario motivo, ut ex repentina morte, ex con­ cione; immo confessio, quae neque ex praecepto Ecclesiae, neque ex auctoritate aliorum, neque ex sola consuetudine instituitur, sufficere potest, v. g. confessio statim vel mox post lapsum instituta; 2° opera bona (puta preces, ieiunium, eleemosyna, peregrinatio) non consueta, ante confessionem praestita; 30 manifestatio peccati antea celati; 40 do­ lor expressus per suspiria, lacrimas, quamquam non semper iis fidendum est; 50 verba, quae propositum magis firmum significant, quamquam etiam hisce non semper fidi possit; 6° spontanea postulatio mediorum sese emendandi etc. (S. Alf. VI, 460, 505). 401 IV. Confessarius, exorto contra poenitentis dispositionem praeiudicio, conetur eum disponere atque signum quo praeiudicium tollatur, provo­ care. Ad haec autem sub gravi tenetur; tum quia tunc maxime urget praeceptum correptionis fraternae, tum quia alia praxis valde damnosa est. « Si enim absolutio (eiusmodi poenitentibus) statim denegatur aut differtur, facile in desperationem aut in indifferentiam religiosam inci­ dent. » ' Hinc merito Rituale Romanum: « Audita confessione... oppor­ tunas correptiones et monitiones prout opus esse viderit, paterna caritate adhibebit, et ad dolorem et contritionem efficacibus verbis adducere co­ nabitur. » ’ Dicuntur a multis signa extraordinaria; sed in ratione extraordinarii insisti non debet.-----*. Ter Haar, O. c. n. 351. ------ ’. Tit. Ill, cap. 1, n. 18. — 3θ9 — Benedictus XIV in Constit. /Iposlolica 1 haec habet: «Eos potissimum, qui aut raro aut non sine inultis criminibus ad Poenitentiae sacramentum solent acce­ dere, hortari non desinant ; vitam quam sub peccati iugo duxere miserrimam, illis aperiant ; criminum turpitudinem explicent, ut nimirum ex corde doleant ac se in posterum a peccatis recessuros serio proponant. Ratum quippe est, solida ac gravia confessariorum hortamenta in Poenitentiae foro prolata longe efficaciora esse sacris oratorum concionibus, ut poenitens animum a vitiis avocent... Nec confessarii reponant id fieri non posse, si frequentior pocnitentium numerus sua­ deat brevitatem; iam enim difficultatem dissolvit aurea illa Sancti Francisci Xavcrii sententia apud Furscllinium in eius Vita (lib. 6, cap. 17) hisce verbis con­ cepta; Confitentibus porro non festinatam, sed diligentem navandam curam cense­ bat, monens ut praeoptarent confessiones paucas rite factas audire quam multas temere properatas» (n. 22). Eadem inculcat Leo XII in Constit. Charitate Christi ' § V. De officio consulendi emendationi vitae. Confessarius, audita confessione, poenitentem « ad vitam emendandam 402 ac melius instituendam inducet, remediaque peccatorum tradet. » 1 Hinc inquirat in causas peccatorum (maxime num fuerit occasio quaedam) atque remedia assignet. Media autem generalia sunt: i° Fuga occasio­ num; 20 oratio, maxime devotio erga B. Μ. V.; 30 frequentia sacramen­ torum; 40 exercitia spiritualia in aliqua exercitiorum domo instituta. Quoad media particularia confer dicenda de ministratione sacramenti aliquibus in specie. § VI. De officio ferendi sententiam.4 ; Distinguendum inter certo indispositos, dubie dispositos et satis certo dispositos. I. Certo indispositis (scilicet post paternam admonitionem) absolutio 403 denegari debet. Certo autem indispositi sunt, qui manifeste contritione vel proposito carent, aut gravem obligationem implere nolunt. « Ne absolvat eos, inquit Rit. Rom. qui talis beneficii sunt incapaces: quales sunt qui nulla dant signa doloris; qui odia et inimicitias deponere, aut aliena, si possunt, restituere, aut proximam peccandi occasionem dese­ rere, aut alio modo peccata derelinquere, et vitam in melius emendare nolunt : aut qui publicum scandalum dederunt, nisi publice satisfaciant, et scandalum tollant. » s *. 26 lun. 1749. ----- ’. 25 Dec. 1825. ----- *. Rit. Rom. tit. Ill, cap. 1, n. 18. ---- ‘. Cfr. Ter IIaar, De conferenda absolutione sacramentali iuxta can. 886. ----- ’. Tit. Ill, cap. ι, n. 23. — 310 — 404 II. Dubie dispositis per se absolutio differri debet (n. 398) ; ob gravem autem rationem concedi potest vel etiam debet, sed sub conditione tan­ tum. i. Dubie dispositi intelliguntur, qui — post paternam admonitionem — non quidem pro certo indispositis habentur, sed tamen non ea affe­ runt poenitentiae signa, quae certitudinem moralem latam de dispositione debita fundant. 2. Gravis ratio habetur: i° si quis versatur in periculo mortis; 2° si poenitens censet, se dispositum esse, et prudenter timetur ne, dilata absolutione, a sacramentis alienetur et in peccatis tabescat, vel (v. g. communicando, matrimonium ineundo) aliud sacrilegium committat (S. Alf. VI, 432. 4°). 405 III. Satis certo dispositis absolutio ex iustitia et regulariter quidem statim concedi debet; in aliquibus tamen casibus potest vel etiam debet differri, nisi specialis adsit ratio, absolutionem tunc quoque statim impertiendi. Dicitur: 1. Absolutio ex iustitia et regulariter statim concedi debet. Etenim poenitens rite confessus et dispositus ex contractu tacito ius habet, ut statim absolvatur. Hinc can. 886: Si confessarius dubitare nequeat de poenitentis dispositionibus et hic absolutionem petat, absolutio nec dene­ ganda, nec differenda est. 406 2. In aliquibus tamen casibus potest vel etiam debet differri,1 nimi- '. Quoad originem huius praxis scribit Ter Haar : < Antiquitus praesertim usque ad sacculum XIII, confessarii gcncratiin pro norma agendi sequebantur libros pocnitentiales... Quo magis autem Theologia moralis et pastoralis progrediebatur, theologi, praesertim post Concilium Tridentinuin, plurcs statuebant dc absolutione conferenda aut differenda prudentiae et discretionis regulas... ut ita duplex huius sacramenti finis, qui est praeterita peccata remittere et futura praevenire, effica­ cius obtineretur. Hinc saepius tunc magis magisque ex professo locuti sunt de absolutionis dilatione. — Accedit haec ratio indicata a Francolini (dc Poenit. discipl lib. 3, cap. 10, n. 5, 6), quod nimirum medio aevo peccatores raro et vix semel in anno confiteri solebant ; quibus idcirco, si vere contriti erant, absolutionem differre periculosum erat. Hinc etiam illius temporis theologi de absolutionis dila­ tione vix loquebantur. Quum vero inde a saeculo XVI usus sacramentorum mul­ tum invaluisset, theologi identidem de hac dilatione agebant, quo sacramenta cum maiore fructu susciperentur, magisque ad pocnitentium emendationem inservirent. — Notandum denique est, poenitentias canonicas et sacramentales antiquitus ut plurimum fuisse giavissimas; idcoque, si acceptabantur, maxime medicinales erant, valdeque efficaces contra relapsum in peccatum. Progressu vero temporis, quum, frigescente fide, poenitentiae medicinales semper mitiores imponebantur, theologi magis expresse dilationem absolutionis commendare coeperunt, etiam pro iis qui verv contriti iudicabantur, ut hoc remedio, praecipue recidivi et occasionarii, inci- — 3i i — rum, si confessarius dilationem ad emendationem poenitentis necessa­ riam vel utiliorem esse iudicet. Haec doctrina nititur primum auctoritate quasi communi theologorum. Ita docent v. g. S. Antoninus, S. Franciscus Xaverius, S. Carolus Borromaeus, S. Leonardus a Portu Mauritio, S. Alfonsus, Ven. Segneri, Fessius, Suarez, Lugo etc., quorum testimonia citata reperias apud Ter Haar. * Accedit ratio theologica; scilicet confes­ sarius non solum iudicis, verum etiam medici munere fungi debet (can. 888, § i), cui utriusque muneri poenitens, ut patet, sese subicere debet. Medici autem est adhibere media, quae necessaria vel utiliora censentur. Porro dilatio absolutionis quandoque ad emendationem poenitentis neces­ saria vel saltem utilior est (S. Alf. VI, 462-464). Necessaria censetur, si secus grave periculum est, ne poenitens propositum infringat; utilior, si dilatio absolutionis efficacius relapsum praecavebit; «quod non ita intelligendum est, ac si dilatio per se id efficeret, ut vires poenitentis contra futuras tentationes et relapsus augerentur — id enim plane ab­ surdum esset — sed eo sensu quod poenitens haud raro occasione dila­ tionis, salutari perculsus timore, excitetur ut alia remedia, puta fugam occasionum, orationem, debitam vigilantiam, Dei gratia actuali adiutus, melius adhibeat et ita etiam in posterum peccata efficacius evitet » * Coroll. Attentis supra expositis, per se absolutio pro axliunctis utiliter vel neces­ sario differtur: 1° Ei qui tenetur obligatione valde difficili, ut est obligatio restituendi rem magni valoris, quam restituere potest ; denuntiandi confessarium, qui sollicitationis reus est ; sese cum inimico reconciliandi ; physice deserendi occasionem proximam continuam et voluntariam, cui quis valde addictus est ; adhibendi media praescripta, ne relabatur in occasione proxima necessaria. In hisce casibus absolutio differa­ tur, donec obligatio impleta vel media praescripta adhibita sint. Ratio est. quia secus periculum adest, ne poenitens, absolutione recepta, propositum impletu valde difficile infringat (S. Alf. III, 682; VI, 454, 456). 2° Habituato recidivo ex occasione — i. c. ei qui habitum alicuius peccati con­ traxit, et a confessario monitus eadem ratione consuetudinem peccandi ob occa­ sionem continuavit — non autem recidivo ex fragilitate interna. Ratio est, quia voluntas recidivi, nisi quid obstet, fortiori medio scilicet dilatione absolutionis firmanda. Dixi nisi quid obstet, nam recidivo ex fragilitate interna animus facien­ dus et gratia sacramenti conferenda est (S. Alf. VI, 456, 459, 463, 464). Obi. Canon 886 edicit: «Si confessarius dubitare nequeat de poenitentis disposi- tarentur ad excutiendam socordiam spiritualem maioremque sibi inferendam vim, qua occasiones vitarent, aliaquc media adhiberent > (Dc conferenda absolutione sacramcntali iuxta canonem 886, n. 12). ’. De conferenda absolutione sacramcntali iuxta can. 886, n. 13 sq. ----TER Haar, De occasionariis et recidivis, n. 437. — 312 — tionihus et hic absolutionem petat, absolutio nec deneganda nee differenda est. » Ergo satis certo dispositis absolutio, si a poenitente petatur, nunquam differi potest. Resp., canonem cit. non esse ita interpretandum. Etenim : i° A priori valde improbabile videtur, canonem repugnare doctrinae communiter, etiam a benigniori­ bus auctoribus admissae. Iam vero eiusmodi est doctrina, secundum quam abso­ lutio quandoque potest, vel etiam debet disposito differri. 2‘ Canon bene intclligi potest de nonna generali seu per se sequenda ; quod non prohibet, quominus per accidens seu ob adiuncta specialia ab ea deflectatur. Atque si illud minus placeat, observes: Canon dicit de dispositionibus, non autem de dispositione pocnitentis, eaque ratione forte significat, absolutionem tunc poenitenti petenti eam non esse differendam, quum confessarius non dubitat de disposi­ tionibus, quae ipsi non solum tanquam iudici, verum etiam tanquam medico hic et nunc exigendae videntur, ut absolutio sine gravi periculo propositi infringendi possit concedi. Restat igitur, ut dicamus, can. citato nihil novi contineri. Canm cum doctrina communi bene componi, satis communiter videtur admitti.1 Diximus tamen, in casibus expositis absolutionem esse differendam: 407 3. Nisi specialis adsit ratio eam tunc quoque statim impertiendi. Spe­ cialem rationem involvunt: i° Periculum mortis, ut patet; 2° dispositio extraordinaria talis, quae emendationem futuram satis praestet; talis autem dispositio extraordinaria non facile praesumatur; 30 periculum alienationis a sacramentis; 40 periculum infamiae; 50 gravis difficultas redeundi ad eundem confessarium, modo poenitenti grave sit confessio­ nem apud alium iterare. Ratio 4* et 51 est, quia ipsa recipiendi absolutio­ nem necessitas, quae in dictis casibus adest, fundat spem acquirendi gratias efficaciores (S. Alf. VI 454, 456). Accedit quod in casu dilatio absolutionis facile aegre feretur, eaque de causa alienationem a sacra­ mentis secum ferre potest (S. Alf. VI, 454, 456). Coroll. /. lis, qui in fide infirmi vel in praxi religiosa négligentes sunt, si satis certo dispositi sint, absolutio passim non differatur. Coroll. II. Occasione missionis vel exercitiorum spiritualium passim aliqua ex enumeratis causis adest, ita ut tunc, ut plurimum saltem, satis certo dispositis absolutio statim concedi possit, et fere etiam debeat. Coroll. 111. Dilatio absolutionis si adhibeatur: i° non fiat ad longum tempus, consultius ad unam tantum vel summum alteram hebdomadam; 2° significetur humanissimis verbis, atque ita ut pateat, absolutionem differi non ex ira vel odio, sed solum ob bonum pocnitentis (S. Alf. VI, 463) ; 3° operam det confessa­ rius, ut poenitens utilitatem dilationis capiat, atque libens in eam consentiat; 40 fiat una cum indicatione mediorum emendationis atque exhortatione, ut sine metu redeat. Quaer, quae sententia ferri debeat a confcssario, qui prudenter timeat, ne poe- *. Cfr. Ter Haar, o. c. p. 63 sq. — 3*3 — nitens sacrilege taceat, vel neget peccatum commissum. Porro ut sacrilege illud taceat vel neget, requiritur, ut poenitens: i° subjective graviter peccaverit; 2° peccatum nondum confessus sit; 30 peccati nunc recordetur; 40 censeat, causam ab integritate excusantem deesse. Quibus notatis: Resp. i. Si confessarius dubitat, absolutio passim concedatur, et quidem abso­ lute, secundum illud : Credendum est poenitenti tam pro quam contra se dicenti. Si tamen, omnibus attentis, dubium persistit, distinguendum : Si persistit independenter a confessione alterius, puta e relatione aliorum, poenitens sub conditione absolvatur. Si persistit dependenter ab alterius confessione/ secundum alios poe­ nitens absolvendus est, et quidem absolute, quia, inquiunt, non licet uti sacramentali ista notitia. Secundum alios conditionate absolvendus. Resp. 2. Si confessarius certus est — quod spectato statu quaestionis, vix locum habebit — distinguendum : Si certus est independenter a confessione alterius, abso­ lutio denegetur. Si certus est ex confessione alterius/ secundum alios poenitens absolvi debet, et quidem absolute, quia, dicunt, illicitum est uti sacramentali ista notitia. Secundum alios absolutio debet negari; attamen ad celandam negationem aliqua oratio recitetur (S. Alf. VI, 631). Articulus II. De vitandis in confessione. Hic maxime tractandae sunt: i° Inquisitio nominis complicis; 2° abso­ lutio complicis; 30 sollicitatio ad turpia, i § I De inquisitione nominis complicis. Can. 888, § 2 statuit : « Caveat (confessarius) omnino ne complicis 408 nomen inquirat ; » qui canon est loco documentorum ecclesiasticorum, ’ quae ante Codicem hanc materiam moderabantur. Itaque per se prohi­ bitum est inducere poenitentem ad revelandum nomen complicis, atque quidem sub gravi vel — quod passim obtingit — sub levi, prout, spec­ tatis regulis de diffamatione proximi (t. I, n. 1069), grave vel leve est, peccatum tertii uni viro probo revelare. Accedere potest scandalum et periculum, ne poenitens a sacramento aliquatenus alienetur. Praeterea ’. Hoc casu nequit magis vel aliter poenitentem interrogare ac faceret, si illud non novisset, nisi expressam licentiam receperit. Quandoque expedit petere licen­ tiam utendi notitia sacramentali, ad alium poenitentem, puta complicem, iuvandum. ---- Documenta erant: Constitutiones Bened. XIV Suprema, 7 lui. 1745; Ubi primum, 2 lun. 1746; Ad eradicandum, 28 Sept. 1746; et Constit. Pii IX .-Ipostolicac Sedis, 12 Oct. 1869. Lex autem non solum prohibebat inquisitionem nominis com­ plicis, verum etiam, positis conditionibus, poenas statuebat; quae nunc sublatae sunt. — 3M — per se semper grave peccatum est, inquirere nomen complicis sub denegatione absolutionis. Atque ita res sese habet per se ; siquidem, accedente causa proportionata, inquisitio nominis licita evadit. Coroll. I. Licet confessario inquirere nomen complicis, si poenitens aliunde tene­ tur complicem denuntiare, ct aut confessarius est superior, cui complex denuntian­ dus est, aut denuntiatio commode fieri nequit, nisi mediante confessario, de no­ mine complicis certiorato. At passim etiam in hisce casibus praestat, nomen extra confessionem revelari. Si fit, mediante confessario, passim fieri potest, quin no­ men complicis confessario m«anifcstetur, scilicet praebendo ipsi chartularn clausam, cui nomen complicis inscriptum est, vel etiam praebendo confessario chartulam clausam, quae et facta manifestanda ct nomen complicis continet, et a confessario traditur cui de iure. Coroll. II. Confessarius potest ct debet poenitentem interrogare, quatenus inte­ gritas confessionis ct prudens sacramenti ministratio illud expostulant, etiamsi exinde in notitiam complicis deveniat; prout illud expositum est n. 328 (S. Alf. VI, 491, 492). § II. Dc absolutione complicis.1 Praecipua documenta huc spectantia sunt: Can. 884, qui remittit ad Constitutiones Apostolicas; Const. Bened. XIV Sacramentum Poeniten­ * tiae; Breve Bened. XIV Apostoli muneris; * Const· Pii IX Apostolicae Sedis; * can. 2367. Porro, spectatis documentis allatis, duo hic distinguenda sunt, scii, subtractio quaedam iurisdictionis et excommunicatio specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata. Prior statuitur in confessarium complicem, qui alteram partem complicem absolvit. 409 1. Subtractio iurisdictionis. Can. 884 statuit: « Absolutio complicis in peccato turpi invalida est, praeterquam in mortis periculo; et etiam in periculo mortis, extra casum necessitatis, est ex parte confessarii illicita ad normam constitutionum apostolicarum ct nominatim constitutionis Benedicti XIV Sacramentum poenitentiae, 1 lun. 1741. » Dicemus pri­ mum de requisitis, ut subtractio iurisdictionis locum habeat, deinde de ratione, qua subtractio iurisdictionis intelligi debeat, demum exceptiones a regula generali assignabimus. i. /Acquisita, ut subtractio iurisdictionis locum habeat. Requiritur pec­ catum : a) Contra castitatem. Nihil autem refert, utrum sit peccatum operis, an aspectus an colloquii ’ (S. Alf. VI, 554). 1 Cfr. De Smet, De absolutione complicis ct sollicitatione/ ----- *. I lun. 1741. ---- ‘. 8 Fcbr. 1745.------ ‘. 12 Oct. 1869.------ ’. S. Off. 28 Maii, 1873. — 315 b) Cum allero commissum, sive cum masculo sive cum femina, sive cum pubere sive cum impubère sive, ut S. Poenit. * respondit, ante sive post sacerdotium receptum. Nec obstat, quod in casu posteriori periculum relapsus fere evanuit; nam lex, quae fundatur in praesumptione peri­ culi communis, persistit, etiamsi in casu particulari periculum cessaverit. Accedit quod praeter periculum relapsus vitandum alii quoque assignan­ tur fines legis, ut indecentia eiusmodi confessionis. c) Grave, atque quidem subiective et externe. Est tamen sufficienter externe grave, si gravem internam malitiam ostendit (S. Alf. VI, 554). d) Ut grave alteri parti innotescens, et quidem eo tempore, quo pecca­ tum committitur. Secus enim non habetur complicitas, seu participatio in eodem peccato externo gravi. Porro haec conditio praesumitur adesse, si agitur de actu mutuo ex se graviter influente in commotionem veneream. Si vero sermo est de actu ex se non graviter influente, sed cum intentione libidinosa vel cum commotione venerea posito, intentio illa vel commotio ex adiunctis innotescere debet ; secus actus quidem communis est, sed non est communis, in quantum involvit peccatum grave. e) In utraque parte tale, quale descriptum fuit. Hinc casus non adest, si altera pars non consensit, vel malitiam ignoravit, etiamsi a complice in istum errorem inducta sit ; neque adest, si peccatum commissum est cum dormiente, cum ebrio vel cum rationis nondum compote (S. Alf. VI, 554). f) Ut confessarius et poenitens sese ut complices noverint, sive antea, v. g. tempore peccati, sive nunc. Hoc satis probabiliter requiritur, quia secus contingere potest, ut confessarius debeat sese apud poenitentem diffamare. Puta aliqua persona sistit se confessario, ignorans, se cum illo sacerdote peccasse, confessarius vero advertit, adesse personam, cum qua luxuriam perpetravit. Secus dicendum, si confessarius et poenitens antea sese ut complices nossent, et solus poenitens non adverteret, se confiteri confessario, cum quo peccavit. g) Ut praedicta saltem moraliter certa sint. Dubium subinde versatur circa gravitatem tactus etc. Coroll. Conditionibus impletis, subtractio iurisdictionis locum habet : aJEtiamsi confessarius ignoret legem, quae iurisdictionis substractionem statuit; nam < ignorantia legum irritantium aut inhabilitantium ab eisdem non excusat, nisi aliud expresse dicatur > (can. 16, § 1), aut inhabilitas tantum per modum poenae statuatur ; quod in casu locum non habet, siquidem lex praecipue '.ala est, ut praecaveantur relapsus. 3)Etiamsi confessarius poenitentem non agnoscat; nam si ignorantia legis inhabilitantis ab ea non excusat, minus etiam ignorantia facti, a quo applicatio legis pendet. Neque obicias, Benedictum XIV adimere iurisdictionem confessario. ’. 22 lan. 1879· — 3i6 — qui < confessionem sacramentalcm personae complicis.... excipere audeat, > ausum autem temerarium in nostra hypothesi deesse. Nam S. Pontifex iurisdictionem subtrahit confessario, < ne confessionem... excipere audeat. > 7) Etiamsi poenitens non advertat, se confiteri confessario, cum quo peccavit; modo tamen confessarius et poenitens sese antea ut complices noverint. Hac enim posteriori hypothesi impleta, confessarius monens poenitentem sese non diffamat. 2. Ratio, qua subtractio iurisdictionis intelligi debet., a) Confessarius certo nequit complicem directe absolvere a peccato complicitatis, quamdiu alius confessarius nondum directe ab eo absolverit. Postquam peccatum directe remissum est, etiam confessarius com­ plex valide ab eo directe absolvit (S. Alf. VI, 555). Dixi valide, quia passim illicite agit ; nam S. Sedes ei, qui, peccato complicitatis nondum directe remisso, absolvit vel finxit absolvere complicem, iniungere solet, ut audiendis confessionibus complicis in posterum abstineat. b) Disputatur, num iurisdictio etiam sublata sit quoad alia peccata, an quoad ea persistat, ita ut confessarius possit directe ab aliis (atque ita indirecte a peccato complicitatis) absolvere. Alii simpliciter affirmant; alii affirmant, si poenitens peccatum complicitatis declarat, secus negant; alii simpliciter negant, seu censent, iurisdictionem quoad alia peccata persistere. Haec sententia satis probabilis est, tum quia Const. Sacramen­ tum Poenitentiae edicit, sublatam esse iurisdictionem « ad qualemcumque personam ab huiusmodi culpa absolvendam; adeo quidem ut absolu­ tio, si quam impertierit, nulla atque irrita omnino sit ; » scilicet absolutio ab isto peccato, utpote non directa, qua talis nulla est, ita ut peccatum (lenuo confitendum et directe remittendum sit; tum quia S. Poenit. res­ pondit, 1 « privationem iurisdictionis... esse in ordine ad ipsum peccatum turpe, in quo idem confessarius complex fuit. » Haec sententia saltem probabilis est, ita ut Ecclesia ad cautelam suppleat. 411 3. Exceptiones, a) Confessarius valide absolvit etiam a peccato com­ plicitatis in mortis periculo; item in eodem periculo licite absolvit, si necessitas urgeat (Docum. cit.). Dicitur: a) In mortis periculo; quinam autem dicantur in mortis periculo ver­ sari, vide n. 370. d) In mortis periculo etiam licite absolvit, si necessitas urgeat, i. e. 1° si alius, etiam non approbatus, adhiberi nequit sine periculo infamiae vel scandali (can. 2367, § 1). ' Attamen timor infamiae apud unum illum confessarium, in ipsa confessione incurrendae, non excusat. Praeterea sacerdos complex tenetur, si fieri possit, sub gravi periculum infamiae vel scandali removere vel antevertere, puta fingendo morbum, per ali­ quod tempus discedendo. Periculum tamen infamiae vel scandali facile 410 \ 16 Maii, 1877. ---- ’· Constit. Afiostolici muneris (§ 3). — 317 — aderit, si solum advocari possit non approbatus; magis etiam, si solum superest suspensus vel excommunicatus ut tales cogniti : sunt etiam, qui censeant, obligationem posteriores advocandi simpliciter abesse. Necessi­ tas urget: 2° si alius confessionem excipere renuit; 30 si poenitens alii, v. g. consanguineo confiteri recusat, vel gravem repugnantiam illud faciendi manifestat; quo casu habetur periculum sacrilegii (can. 2367, § 1). Ratio 21 et 31 est, quia tunc alius sacerdos moraliter abest. Coroll. Qui incepit confessionem, licite pergit et complicem directe a peccato complicitatis absolvit, etiamsi nunc alius sacerdos confessionem excipere possit: 1° si incepit licite, i. c. dum alius commode praesto esse non poterat, utut forte ex praecidenti negligentia culpabili incipientis ; 2° satis probabiliter, si incepit illicite, i. e. dum alius praesto esse poterat. — Quoad excommunicationem vero in casu ita dicendum: si licite incepit, excommunicationem non incurrit, idque probabile est, etiamsi culpabiliter neglexerit antevertere periculum, quod, dum inchoabat con­ fessionem, iam anteverti non poterat. Si illicite inccpig i. e. dum alius commode praesto esse poterat, excommunicationem effugit vel non effugit, prout ante absolutionem poenitet vel non poenitet eum peccati commissi. b) Disputatur, num confessarius quandoque etiam extra mortis peri­ culum valide a peccato complicitatis absolvat, puta si complex diu vel saltem diutissime careret occasione alii confitendi. Iam vero negandum videtur. Nam lex diserte atque iteratim edicit, solum mortis periculum excipi. Ita etiam can. 884. Pariter S. Off. declaravit,1 iurisdictionem adimi, « nisi extrema prorsus urgeat necessitas, nimirum si in ipsius mortis articulo alter sacerdos desit. » Denique finis legis, qui est, ut sacerdotes a peccato et relapsu avertantur, suadet, ut lex urgenda sit, etiamsi poenitens quandoque aliquod damnum inde patiatur ; ceterum damnum illud vix notari meretur, quum poenitens in casibus hic suppo­ sitis directe ab aliis peccatis, sicque indirecte a peccato complicitatis absolvi possit ; ut nunc notabimus. c) Uti diximus, confessarius gaudet iurisdictionem in alia peccata complicis (n. 410). Porro si ratio vere gravis subest, et alius sine gravi incommodo adiri nequit, licet complicem absolvere, directe ab aliis pecca­ tis, indirecte a peccato complicitatis. Ratio vere gravis, spectata severis­ sima lege, quae absolutionem complicis vetat, est v. g. confessio annua peragenda, communio paschalis, vel alia communio, quae sine periculo infamiae vel scandali omitti nequit ;/attamen in casu poenitens etiam contritione perfecta contentus esse potest, immo id per se praeferendum est. Causa gravis a parte confessarii habetur, si poenitens confessarium complicem vultu tantum, non autem nomine noscit, et absolutio negata forte periculum inducit, ne postea nomen confessarii inquiratur. ‘. 20 Febr. 1867. - 3iS II. Excommunicatio. Can. 2367 statuit : Absolvens vel fingens ab­ solvere complicem in peccato turpi incurrit ipso facto in excommunica­ tionem specialissimo modo Sedi Apostolicae reservatam ; idque etiam in mortis articulo, si alius sacerdos, licet non approbatus ad confessiones, sine gravi aliqua exoritura infamia et scandalo, possit excipere monentis confessionem, excepto casu quo moribundus recuset alii confiteri (§ 1). Eandem excommunicationem non effugit absolvens vel fingens absol­ vere complicem qui peccatum quidem complicitatis, a quo nondum est absolutus, non confitetur, sed ideo ita se gerit, quia ad id a complice confessario sive directe, sive indirecte inductus est (§ 2). Dicemus de requisitis, ut excommunicatio incurratur, deque absolutione ab ea, additis aliquibus notandis. 413 i. Requisita, ut excommunicatio incurratur. Requiritur: a) Ut quoad peccatum adsint supra n. 409, sub I, 1 exposita. b) Ut peccatum complicitatis nondum (ab alio confessario) directe remissum sit (cfr. can. 2367, § 2). c) Ut confessarius aut absolverit vel finxerit directe absolvere com­ plicem a peccato complicitatis, aut absolverit vel finxerit complicem ab­ solvere, qui peccatum complicitatis reticet, sed ideo quia ad id a confes­ sorio sive directe sive indirecte inductus est. Dicitur: 412 a)Aut absolverit vel finxerit absolvere; hinc non sufficit, ut solum confessio­ nem exceperit. Fictio autem requiritur respectu poenitentis, a. v. requiritur, ut respectu poenitentis ita egerit, ut ille censere debeat, se absolvi ; non requiritur, neque sufficit, ut tantum alii debeant existimare, pocnitentem absolvi. At non refert, utrum confessarius simulet absolutionem i e. formam proferat sine animo absolvendi, an dissimulet negatam absolutionem, recitando aliquam orationem, vel alia verba pronuntiando, vel etiam tacendo, ita tamen ut videatur ob signa vel manuum gestus revera pocnitentem a peccatis relaxare. /tyAut absolverit vel finxerit directe absolvere complicem a peccato complici­ tatis. Hinc non incurrit excommunicationem, qui, peccato complicitatis a poenitente declarato, significat poenitenti, se posse ab aliis tantum, non autem ab isto peccato absolvere. Neque in excommunicationem incurrit absolvens vel fingens absolvere complicem, qui peccatum complicitatis reticet, excepto casu nunc assig­ nando. f)Aut absolverit vel finxerit absolvere complicem, qui peccatum complicitatis reticet, sed ideo quia ad id a confessario sive directe sive indirecte inductus est;1 *. < Directe autem confessarius inducit poenitentem, quando positive et explicite cutn praemonet de tacendo peccato complicitatis, quia v. g. illud iam novit ct declaratio illius esset inutilis. Indirecte vero inducit, quando confessarius suadere conatur poenitentem, sive quod actio turpis cum ipso commissa non est peccatum, sive saltem non tam grave, ut de ipso inquietari debeat ; unde poenitens concludit ipsi licere non declarare tale peccatum, et ab eo declarando revera abstinet. > (S. Poenit. 19 Febr. 1896). — 319 — quamvis confessarius in casu neque directe absolvat, neque fingat directe absolvere a peccato complicitatis, tamen excommunicatio contrahitur. d) Ut confessarius, si complicem absolverit, obiective illicite egerit. Porro supra expositum est, quandonam confessarius licite absolvat com­ plicem. e) Ut confessarius èt subiective graviter peccaverit, 'et censuram nove­ rit, atque ad eam adverterit. Defectus gravis culpae subiectivae potest oriri v. g. ex ignorantia legis absolutionem vetantis, ex eo quod ignorat, sufficere peccatum non consummatum, vel nescit, personam confitentem esse complicem. Ignorantia censurae excusat, etiamsi vincibilis sit, modo non sit affectata vel crassa vel supina (can. 2229). 2. Absolutio ab excommunicatione concedi potest, prout sequitur: 414 a) In casibus urgentioribus quilibet confessarius in foro sacramentali ab hac excommunicatione absolvere potest, iniuncto onere recurrendi, sub poena reincidentiae, intra mensem saltem per epistolam et per confessarium, si id fieri possit sine gravi incommodo, reticito nomine, ad S. Poenitentiariam et standi eius mandatis (can. 2254, § 1 et 3). Dicitur : a) Confessorius; i. c. omnis sacerdos ad confessiones audiendas approbatus. β)Ιη casibus urgentioribus; casus urgentior habetur, si censura exterius ser­ vari nequeat sine periculo gravis scandali vel infamiae, aut si durum sit poenitenti in statu gravis peccati permanere per tempus necessarium ut Superior competens provideat (can. 2254, § 1). γ) Confessarius debet sub poenae reincidentiae iniungere onus intra mensem ab accepta absolutione recurrendi ad S. Poenitentiariam. Recursus autem semper necessarius est, ita ut dispositio can. 2254, § 3, vi cuius quandoque absolvi potest poenitens sine onere recurrendi, huic excommunicationi — ut can. cit. addit — applicari nequeat: urget igitur obligatio recurrendi, donec impleta sit. Recursus fit, reticito nomine, atque fieri potest aut per confessarium aut per ipsum poenitentoni. Si poenitens commode eundem confessarium possit adire, praestat, recur­ sum fieri per confessarium ; secus poenitens recurrat, nisi velit alium adire con­ fessarium, qui recurrere velit. Si confessarius renuit, poenitens tenetur, nisi tamen morbo vel impossibilitate scribendi impediatur: quo casu excusatur, donec impedi­ mentum cessaverit. b) In periculo mortis quilibet sacerdos, etiam non approbatus, potest ab hac excommunicatione absolvere, remanente tamen pro aegroto, sub poena reincidentiae, obligatione recurrendi, postquam reconvaluerit — nisi absolutus sit a speciali facultate praedito — ad S. Poenitentiariam, eiusque mandatis parendi (can. 882, coll. can. 2252). Obligatio recurrendi urget inde a recuperata valetudine, ita ut recursus quam primum institui debeat. Si diutius differatur, poenitens in censuram recidit. Ceterum quoad recursum valent dicta supra sub a. — 320 — 415 3· Notanda respiciunt tarn supplicam ad S. Poenitentiariam dirigen­ dam, quam exsecutionem rescripti recipiendi, atque clausulas, rescripto contentas ; quibus addemus formulam recurrendi ad S. Poenitentiariam. a) In supplica, adhibito ficto nomine poenitentis, exponatur: i° poenitentem in excommunicationem incidisse; 2° quot personas complices et quoties eas absolverit; 30 utrum et quoties ab eodem delicto et excom­ municatione absolutus sit; 40 utrum unam vel plures ex violatione cen­ surae irregularitates contraxerit; quod tamen omitti potest, si a confes­ sario ab irregularitate iam dispensatum est; 50 poenitentem in periculo mortis (in casu urgenti) absolutum esse, nunc autem recurrere ad S. Poenitentiariam ; 6° pro adiunctis laudabiliter additur, peccatum complicitatis minus grave fuisse; occasionem relapsus remotam esse; longum tempus inter gratiam obtentam et relapsum intercessisse, eumque per intervallum bene se gessisse. b) Si rescriptum conceditur in forma gratiosa, sufficit, ut poenitens illud legat, atque obligationes impositas impleat. Si confessarius scrip­ serit, satis est, rescriptum acceptum poenitenti communicari, sive in confessione sive extra eam. Si rescriptum conceditur in forma commis­ soria, exsecutio committitur confessario, a poenitente electo aut eligendo, ita ut a quovis confessario, quem elegerit poenitens, exsecutioni mandari possit. Exsecutio autem fieri debet in confessione sacramentali, ita qui­ dem ut primum detur absolutio a censura, deinde a peccatis, denique dis­ pensatio concedatur in irregularitate. Si poenitens nonnisi difficulter ad confessarium redire potest, prae­ stat rescriptum peti in forma gratiosa. c) Rescripto S. Poenitentiariae plures clausulae inseri solent, puta: njReus poenitentem, si iterum ad ipsum accesserit, moneat de nullitate praeteritarum confessionum. β) Abstineat, quatenus citra grave scandalum fieri potest, ab audien­ dis personae complicis confessionibus ; quae clausula sub gravi obligat. γ) Moneatur reus quod, si aliud absolutionis crimen commiserit, similemque gratiam a S. Poenitentiaria obtinuerit, haec ei nequaquam pro­ futura est, nisi praesentis gratiae mentionem fecerit. Ô) Quoad clausulam dimittendi officium confessarii, si addatur, haec notes : Haec clausula apponitur vel absolute; vel cum mitigatione, quatenus scilicet ante terminum, pro dimittendo officio praefinitum, permittitur novus recursus ad S. Poenitentiariam, si iudicetur, graves causas obstare officii dimissioni. Si apponitur cum mitigatione, recurri potest ad S. Poenitentiariam, eo — 32* — fine ut obtineatur clausulae relaxatio, rationibus expositis atque pro adiunctis invocata etiam bona dispositione poenitentis eiusque morum emendatione. Si apponatur absolute, nihil prohibet, quominus confessarius iterum recurrat, et aut relaxationem clausulae aut saltem termini prorogationem impetret.1 d) Formula recurrendi ad S. Poenitentiariam. Ementissime Princeps. Titius sacerdos incurrit in excommunicationem Summo Pontifici spe­ cialissimo modo reservatam, quia semel (bis, ter) absolvit complicem (finxit absolvere complicem). Cum sine absolutione dimitti non posset, eam recepit. Nunc vero per me ad S. Sedem recurrit, paratus ad exse­ quenda mandata, quae Eminentiae Vestrae (in forma gratiosa) placuerit imponere (Titius ante absolutionem celebrare perrexit. Officium quo fungitur sine gravi incommodo dimitti nequit). Eminentia Vestra dignetur responsum dirigere ad me infrascriptum. Sacram purpuram reverenter deosculans, summa qua par est reveren­ tia subscribor. Eminentiae Vestrae humillimus servus. Notes: Nomen et domicilium confessarii clare notentur. Litterae au­ tem ita dirigantur: A sua Eminenza Reverendissima — II Cardinale Penitenziere-Maggiore — Palazzo del S. Uffizio, Roma. § III. De sollicitatione ad turpia. Praecipua documenta ecclesiastica, quae huc spectant, sunt : 416 I. Constit. Pii IV Cum sicut nuper; ' Constit. Gregorii XV Universi gregis/ cui S. Officium ii Febr. 1661 sexdecim responsa addidit; Con­ stit. Bened. XIV Sacramentum Poenitentiae, 4 et Etsi Pastoralis, § 9. n. 5*; Instructiones S. Off.6. II. Canon 904 ita statuit : « Ad normam constitutionum apostolicarum et nominatim constitutionis Benedicti XIV Sacramentum Poenitentiae i lun, 1741, debet poenitens sacerdotem reum delicti sollicitationis in confessione, intra mensem denuntiare loci Ordinario, vel Sacrae Congre­ gationi S. Officii; et confessarius debet, graviter onerata eius conscien­ tia, de hoc onere poenitentem monere. » ’. De Smet, De absolutione complicis et sollicitatione,2 n. 40. '. 16 (17) April 1561. *. 30 Aug. 1622. \ 1 lun. 1741. ·. 26 Maii, 1742. ·. 20 Febr. 1867 et 20 Iui. 1890. W. M. T. Μ. II. 21 — 322 — III. Canon 2368 has poenas in sollicitantes decernendas esse, edicit: « Qui sollicitationis crimen de quo in can. 904, commiserit, suspendatur a celebratione Missae et ab audiendis sacramentalibus confessionibus vel etiam pro delicti gravitate inhabilis ad ipsas excipiendas declaretur, privetur omnibus beneficiis, dignitatibus, voce activa et passiva, ct inha­ bilis ad ea omnia declaretur, et in casibus gravioribus degradationi quo­ que subiciatur. » Lex etiam Ecclesiam Orientalem afficit, ’ non quidem vi Codicis (cfr. can. 1), sed vi legislationis anterioris, quam Codex respectu Orientalium in suo vigore reliquit. Quibus praemissis, dicemus primum de iis, qui debent denuntiari, deinde de iis, qui debent denuntiare, tum de modo denuntiandi, denique de obligatione confessarii respectu poenitentis, qui tenetur denuntiare, addito scholion de modo recipiendi denuntiationem. PUNCTUM I. De iis, qui debent denuntiari. 417 Denuntiari debent sacerdotes omnes et soli, qui ipsimet aliquem pro­ vocarunt ad turpia, aut cum aliquo illicitos et inhonestos sermones vel tractatus temerario ausu habuerunt in aliquo ex adiunctis mox expo­ nendis. Dicitur: I. Sacerdotes omnes, tam saeculares quam regulares, tam approbati quam non approbati. Disputatur tamen, num etiam Episcopi denuntiari debeant. Affirmandum videtur, quia Const. Bened. XIV Sacram. Poenit. edicit, denuntiandos esse « omnes sacerdotes... cuiuscumque dignitatis et praeeminendae » (S. Alf. VI, 685). Obi. Denuntiatio fieri debet loci Ordinario vel Sacrae Congregationi S Officii (can. 904). Atqui causae criminales Episcoporum secundum can. 1557 § i, 3° et can. 2227, § 1 iudicari debent a S. Pontifice. Resp. Legislator statuendo, omnes sacerdotes cuiuscumque dignitatis denuntiandos esse, satis significare videtur, Episcopos quoad hanc cau­ sam S. Officio esse denuntiandos. II. Et soli, ita ut excludantur laici et clerici inferiores, qui in confes­ sione sollicitant, simulantes se confessarios. Hi tamen sacramentalem confessionem excipiendo secundum can. 2322, i° contrahunt excommu­ nicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam ; insuper clericus ‘. S. Off. 13 lun. 1740; 25 April. 1838. (Collect, η. 1282): Constit. Bened. XIV Etsi pastoralis; Instr. S. C. de Prop. Fide 26 Aug. 1775 (Collect, η. 1732). — 323 — deponatur, laicus privetur pensione aut munere ecclesiastico aliisque poenis pro gravitate culpae puniatur. III. Qui ipsimet etc. Itaque non debent denuntiari neque mandantes aut consulentes sollicitationem ; neque interpretes, quippe qui nomine alterius agant.1 IV. Aliquem; perinde est, utrum de mare an de femina agatur, et cuiusnam sit aetatis.1 V. Provocarunt ad turpia; quocirca observes: 1. Requiritur provocatio ad venerea, proindeque ad grave peccatum, « cum in rebus venereis non detur parvitas materiae. »1 Provocatio autem, ut habet Const. Sacramentum Poenitentiae, fieri potest « sive verbis, sive signis, sive nutibus, sive tactu, sive per scripturam. » Nec obstat, quod provocatio fiat per modum consilii dati. S. Pocnit.4 declaravit, crimen sollicitationis adesse in casu sequenti. Tibullus excipiens confessiones mulierum, quarum viri saepe abesse solent, et quae non facile se continent, docet et suadet, easdem mulieres non peccare in sequentibus casibus: l° si desiderando proprium virum absentem, patiantur commotionem sensualem seu pollutionem ; 2° si desiderent hanc eandem pollutionem in se expe­ riri ex ardendi amore viri absentis; 3° si pollutionem in se excitent tactibus secum habitis, dummodo hos actus referant ad virum absentem. — S. Poenit. subiungit, < iam bis hac super re ab hoc S. Tribunali responsum fuisse, et actus huiusmodi esse graviter illicitos et confessarium eos probantem esse denuntiandum. > Requiritur tamen, ut confessarius non solum obiective, verum etiam subiective graviter peccaverit. Passim tamen culpa subiectiva praesumi­ tur respondere malitiae obiectivae (S. Alf. VI, 683). 2. Perinde est, utrum poenitens provocetur ad peccandum cum con­ fessario, an cum semetipso, an cum tertio. Pariter denuntiandus est confessarius, qui poenitentem sollicitat, ut excitet alium ad peccatum luxuriae, sive solitarie, sive cum alio perpetrandum (S. Alf. VI, 691) VI. Aut illicitos et inhonestos sermones vel tractatus temerario ausu habuerunt. Intelliguntur tractatus, sermones seu verba graviter inhones­ ta ; idque, etiamsi expressa ad venerea provocatio deficiat ; eiusmodi enim sermones de se ad turpia movent (S. Alf. VI, 680). Hinc auctores docent, denuntiandum esse confessarium, qui coniugatam personam, aut se accusantem de reo opere carnali sciscitaretur, an in iis versari ’. S. Off. ii Febr. 1661, ad 6 ct 7. ----Constit. Cum sicut noster, § 4; Constit. Sacramentum Poenitentiae, § 1 ; Instr. S. Off. 20 Febr. 1867, ad 1. ----*. S. Off. ii Febr. 1661, ad 3. ----- «. 2 Sept 1904. — 324 — placeret, quae alloquia peccans haberet, quos actus motusve exerceret et huiusmodi. Temerario ausu deficiente, denuntiationi locus non est, cum confessarius necessario, vel utiliter, vel saltem sine culpa gravi interrogat de peccato turpi; caveat tamen ne inquirat in circumstantias peccati car­ nalis, quas declarandi nulla est obligatio. Ceterum quoad V et VI observes : 1. Non requiritur, ut actus vel sermo peccaminosus consummatus sit, sed sufficit, ut sit inchoatus, modo tamen confessarius, dum ea inchoet, animum habeat postea etiam externe obiective graviter delinquendi ; ut si confessarius poenitentem interrogat, ubi habitet, ea mente, ut postea eum adeat et sollicitet; si poenitenti tradit chartam postea legendam, in qua eum sollicitat,1 vel inhonesta tractat (S. Alf. VI, 676). 2. Non requiritur, ut poenitens provocationi aut turpi sermoni con­ senserit; immo ne id quidem requiritur, ut poenitens provocationem vel turpem sermonis sensum perceperit; hinc S. Off.’ declaravit, « puellam in simplicitate constitutam et absque notitia inhonestatis teneri denun­ tiare confessarium sollicitantem, postquam compos effecta fuerit et noti­ tiam praeteritae sollicitationis acquisiverit. » 3. Denique non requiritur, ut provocatio vel turpis sermo a confessa­ rio inchoatus sit; sufficit, ut sint incepta a poenitente, et confessarius consenserit, modo tamen quid turpe fecerit aut dixerit, etiamsi statim ab eo desistat.1 Nec obstat, quod confessarius metu inductus consen­ serit. ‘ 418 VII. In aliquo ex adiunctis mox exponendis. Requiritur nimirum, ut sollicitatio vel sermo inhonestus connexionem habeat cum sacramento Poenitentiae, atque quidem, ut locum habeant « vel in actu sacramentalis confessionis, vel ante vel immediate post confessionem, vel occasione aut praetextu confessionis (« etiam ipsa confessione non secuta », addit Const. Cum sicut nuper'), vel etiam extra occasionem confessionis in confessionali, sive in alio loco ad confessiones audiendas destinato aut electo, cum simulatione audiendi ibidem confessionem. » 6 Dicitur: 1. In actu sacramentalis confessionis, i. e. incepta accusatione poenitentis, etiamsi post sollicitationem vel sermonem turpem confessio non perficiatur (S. Alf. VI, 676). 2. Ante vel immediate post confessionem. Vox immediate respicit tam ’ Constit. Sacr. Poenit., § 1 ; S. Off. 11 Febr. 1661, ad 1; Propos. 6 damnata ab Alexandro VII (Denz.-Bannw. n. 1106) ----11 Maii, 1707. ----- S. Off. ii Febr. 1661, ad 2; 20 Febr. 1867, ad 2 (Collect n. 1282).----- S. Off 11 Febr. 1661, ad 9 -----Constit. Sacrani. Poenit., § 1. — 325 — ante quam post, ita ut sensus sit « vel immediate ante vel immediate post confessionem. » Id patet èt ex constructione grammaticali in Const. Greg. XV, èt ex eo quod secus tempus confessionem antecedens non foret determinatum. Praeterea praedicta vox sensu satis stricto intelligi debet, ita ut confessionem inter et sollicitationem alia actio seria seu negotium grave non intercedat (S. Alf. VI, 677). 3. Occasione confessionis; quod locum habet: i° si confessarius et poenitens ad confessionem iam actu parati sunt, v. g. si confessarius iam sedeat, et poenitens iam genuflexus sit vel in eo, ut genuflectat; 2° secundum S. Alfonsum et alios, aliis contradicentibus, si confessarius invitat aliquem ad confessionem statim instituendam ; si poenitens petit confessarium, ut statim excipiat eius confessionem; si confessarius ex confessione audita, puta ex fragilitate poenitentis manifestata, ansam sumit poenitentem postea sollicitandi. Ratio omnium est, quia in enume­ ratis casibus iure dicitur, sollicitationem fieri occasione confessionis, quippe quae in duobus casibus prioribus proponatur ut statim instituen­ da, in casu autem posteriori1 sollicitationi ansam seu impulsum praebuerit (S. Alf. VI, 678). Practice tamen vix aliquando denuntiandus erit con­ fessarius, qui ex confessione audita ansam sumpsit postea poenitentem sollicitandi ; tum quia non facile patebit, eum ex notitia accepta ad actum graviter inhonestum adductum fuisse; fieri enim potuit, ut ex colloquio instituto vel conversatione protracta peccaverit vel saltem gra­ viter peccaverit ; tum quia denuntiatio in casu vix sine ipsius poenitentis diffamatione fieri potest. Casus, saltem practice, non censeatur adesse, si confessarius invitat, vel poenitens petit confessionem non statim, sed postea instituendam. : 4. Praetextu confessionis; qui casus satis probabiliter tantum obtinet, cum ipsemet confessarius respectu ipsius personae sollicitandae confes­ sionem proponit, animo sollicitandi. Casus non obtinet: i° si confessa­ rius, praetextu confessionis audiendae, a Superiore licentiam obtinet invisendi personam, quam dein ad turpia sollicitat; quia praetextus non fuit respectu personae sollicitatae; 2° si confessarius, ne domestici eum comitentur, praetexit, se auditurum esse confessionem aegrotae, quam deinde sollicitat. Ratio iterum est, quia praetextus solum fuit respectu domesticorum ; 3” si mulier praetextu confessionis confessarium advocat, atque deinceps cum ipso peccatum perpetrat; quia praetextus non a ‘. Santi-LeitnEr (Praei. lur. Can. * p. 230) provocant ad rescriptum S. Poenitentiariae a sc inspectum, in quo hic casus consideratur ut lege comprehensus. Cfr. De Smet. o. c. p. 46. ’. S. Off. ii Febr. 1661, ad 4. — 326 — confessario exortus est. Videtur autem casus adesse, « si confessarius extra confessionem sollicitaret, et femina renueret timens diffamatio­ nem; et ideo confessarius ei suaderet, ut fingens se aegrotam eum accerseret ad peccandum, tunc enim confessarius iure dicitur praetextu con­ fessionis sollicitasse feminam ad praestandum consensum » (S. Alf. VI, 679). 5. Extra occasionem confessionis in confessionali, sive in alio loco ad confessiones audiendas destinato aut electo, cum simulatione audiendi ibidem confessionem. Ut quis vi huius clausulae denuntiandus sit, requi­ ritur: i° ut sollicitaverit vel turpem sermonem habuerit in confessionali, sive in alio loco ad confessiones audiendas destinato vel electo ; et 2° ut ea peregerit simulando confessionem. Porro : a) Locus ad confessiones audiendas destinatus est locus, qui, utut forma consueta confessionalis careat, tamen stabiliter ad audiendas con­ fessiones destinatus est, ut sunt v. g. cellula in qua habetur sedes pro confessario et genuflexorium pro poenitente ; vel etiam, puta in sacristia vel in locutorio, ipsum sessibulum pro confessario una cum genuflexorio pro poenitente. Locus ad confessiones audiendas electus est alius quilibet locus, puta cubiculum aegroti, modo tamen saltem ab alterutra parte vere ad confes­ sionem instituendam electus sit. b) Praeterea requiritur simulatio confessionis. Confessio autem simu­ lata habetur, si ii qui astant, ex adiunctis debent iudicare — vel qui astarent ex adiunctis deberent iudicare — veram confessionem institui. Iam vero aliqui censent, non requiri simulationem confessionis, si solli­ citatio fit in confessionali. Id autem merito reicitur; siquidem i° Regula iuris est: « Clausula ultimo loco posita ad omnia antecedentia connexa refertur»; 20 consonat S. * Off. Hic autem notes, simulationem con­ fessionis per se (i. e. nisi positiva indicia contrarii habeantur) adesse, si confessarius et poenitens sunt sive in confessionali, sive in loco ad con­ fessiones audiendas destinato ; per se (i. e. nisi indicia positiva contrarii praesto sint) abesse, si sunt in loco ad confessiones audiendas solum electo. 419 Quacr. 1, num denuntiari debeat, qui certo emendatus sit. Rcsp. Affirmandum, tum quia lex non distinguit, neque declarationes authen­ ticae hanc exceptionem fundant ; tum quia lex intendit omnibus incutere timorem, qui finis securius obtinetur, si etiam emendatus denuntiari debeat ; tum quia sen­ tentia benignior legi enervandae ansam dat. Attamen in denuntiatione emendationis ’. 11 Febr. 1661, ad 15. — 327 — mentio fiat (S. Alf. VI, 686). Itaque excipitur solus sacerdos defunctus.1 Id aliqui extendunt ad sacerdotem, qui senectute confectus et morbis chronicis impeditus iam nunquam confessiones auditurus est. At illud omnino reiciendum videtur ob rationes modo allatas. Quacr. 2, num aliquis debeat denuntiari in dubio, num sollicitatio requisita lo­ cum habuerit. Resp. Negandum est, quia lex non obligat in dubio facti fundantis legem (t. I. n. 228). Accedit, quod nemo in dubio fama privandus est. Itaque denuntiatio omitti potest: i° in dubio, num adfuerit crimen hic requisitum; 2° in dubio, num crimen commissum sit in adiunctis a lege requisitis; 30 in dubio, quis fuerit confessarius sollicitans, nisi iudex cx adiunctis indicatis certus fieri possit de persona sollici­ tantis. Quandoque tamen adiuncta eiusmodi esse possunt, ut bonum commune aliquam denuntiationem expostulet (S Alf. VI, 702). Nota. Crimen sollicitationis non est iure communi reservatum.3 PUNCTUM II. De iis, qui debent denuntiare. I. Personae, quae tenentur denuntiare, sunt: 420 1. Ipsi sollicitati (can. 904 et 2368, § 2), etiam impuberes. Qui ob sim­ plicitatem sollicitationem non intellexit, tenetur, « postquam compos effectus fuerit et notitiam praeteritae sollicitationis acquisiverit.»3 Porro ipsi sollicitati — iique soli — tenentur sub poena excommunicationis secundum haec can. 2368, § 2 : « Fidelis vero, qui scienter omiserit eum, a quo sollicitatus fuerit, intra mensem denuntiare contra praescriptum can. 904, incurrit in excommunicationem latae sententiae nemini reser­ vatam, non absolvendus nisi postquam obligationi satisfecerit aut se satisfacturum serio promiserit. » Impuberes tamen excommunicationi non sunt obnoxii (can. 2230). Dicitur intra mensem, i. e. intra mensem a cognita obligatione. Tenetur autem sollicitatus, etiamsi crimen probare nequeat (S. Alf. VI, 695). 2. Disputatur, num alii, qui crimen satis certo noverint, ad denuntia­ tionem teneantur. Porro reus certo non tenetur seipsum denuntiare. ' Pariter quoad alios — qui certo non tenentur sub censura — spectata lege exposita, satis probabiliter negatur, quia canon 904 de solo poeniten­ te sollicitato dicit. Refert quidem Codex ad constitutiones apostolicas ; sed praeterquam quod neque constitutiones apostolicae de aliis dicunt, ’ Codex edicit tantum, poenitentem ad normam dictarum constitutionum ‘. S. Off. 6. Mari. 1839; S. Pocnit. 24 April. 1884. ----- ’· S. Off. 15 Sept. 1859. ---- S. Off. n Maii, 1707. 4. S. Off. 17 Nov. 1626. *. Alii tamen ante Codicem tenebantur denuntiare (S. Off. 11 Fcbr. 1661, ad 14; 10 Mart. 1677). — 328 — teneri. Patet tamen, alios posse obligari ratione boni communis tuendi, idque etiam vi can. 1935, § 2. 421 II. Causae excusantes ab obligatione. Ab obligatione excusant vel saltem eam suspendunt : 1. Damnum vel incommodum grave extrinsecum, prudenter timendum.Casus adesse posset, si denuntiandus foret sacerdos, qui sollicitatum sustineret; item, si infirmus ex isto onere ita perturbaretur, ut morbus aggravesceret. Incommodo cessante, obligatio urget. 2. Secretum commissum, non vero naturale vel promissum. « Nemo, ita S. Alfonsus, tenetur ad secretum, etiam iuramento promissum, quan­ do secretum vergit in damnum commune. Secus vero..., si sollicitatio sit manifestata ad petendum consilium; nam propalatio secreti esset tunc contra humanum commercium, et etiam contra publicum bonum, quod certe in consiliis expetendis intervenit » (VI, 698). 3. Impossibilitas sine gravi incommodo adeundi Auctoritatem compe­ tentem excusat in regionibus longinquis. ’ Incommodum intrinsecum non excusat, ut verecundia personae sollici­ tatae, timor excitandi odium denuntiati.5 Timor tamen vere fundatus propriae infamiae excusaret (S. Alf. VI, 681) ; attamen hic observes, cir­ cumstantiam quod denuntians prius sollicitavit, vel in sollicitationem consensit, non excusaret ;attamen non potest de consensu interrogari, nec tenetur eum manifestare, et si manifestatur, nequit in actis notari.’ Praeterea, « si persona, ipsi Ordinario nota, ex denuntiatione apud ipsum facienda, quamdam infamationem reformidet, S. Poenitentiaria (con­ sulta) confessarium delegabit ut, nomine S. Sedis, denuntiationem reci­ piat, eidemque Sedi Apostolicae transmittat. ‘ » PUNCTUM III. De modo denuntiandi. 422 I. Denuntiatio fieri debet loci Ordinario vel S. Congregationi S. Offi­ cii (can. 904). Denuntiatio autem fieri potest Ordinario loci, sive denun­ tiantis, sive denuntiati, sive loci, in quo delictum commissum est. Dixi potest, quia praestat, denuntiationem fieri Ordinario denuntiantis, i. e. poenitentis sollicitati. Si fit Ordinario, qui non est Ordinarius denuntiati, illius est actum transmittere ad Ordinarium denuntiati proprium, qui ‘. S. Off. 22 Ian. 1727 (Collect, n. 308); 20 Maii, 1842 (Collect, n. 949). ----’. Notes, nomen denuntiantis nunquam sacerdoti manifestari.----- ’. S. Off. 25 Iui. 1624; 20 Febr. 1867.---- *. Planchard, De Const. Bened. XIV quae incipit «Sacra Pocn. > p. 48, nota. — 329 — possit processum instruere, vel ad S. C. S. Officii. Si Ordinarius denun­ tiationem acceptare recuset, poenitens ab ulteriori obligatione eximitur. II. Spectatis normis per se praescriptis, persona denuntians persona­ liter appareat aut « coram Episcopo eiusve delegato cum interventu eccle­ siastici viri, qui notarii partes teneat, et cum iuramento et cum expres­ sione et subscriptione sui nominis; » * aut coram confessario aliove eccle­ siastico viro ab Episcopo deputato absque interventu notarii ;: deputatus potest personam denuntiantem ad se advocare vel ipsemet ad eam acce­ dere. III. Practice ita procedatur: i. Persona denuntiatura, si commode fieri potest, adeat Ordinarium, ei causam exponat, eiusque mandata ex­ sequatur. 2. Si Ordinarium commode adire nequit, scribat ad eum litteras, in quibus exponit factum sollicitationis, locum delicti, nomen et munus confessarii delinquentis et propriam directionem. Si persona sollicitata neque postea Ordinario se sistere potest, id in litteris addatur, ut Episcopus possit alium deputare, qui denuntiationem excipiat. Si gravis ratio obstet, quominus alius ac confessarius deputetur, id pariter addatur, ut Episco­ pus, si placuerit, deputet confessarium, qui prout Ordinarius maluerit, extra vel in confessionali (extra actum confessionis tamen) excipiat de­ nuntiationem. 3. Si persona denuntiatura neque Ordinarium adire, neque ad eum scribere possit, illud faciat per aliam personam sibi benevisam. Confes­ sarius per se ad illud non tenetur; quodsi nihilo minus faciat, reticitis nominibus tam denuntiandi quam denuntiaturi, Ordinarium certiorem reddat de facto sollicitationis, deque sollicitati impotentia comparendi ct scribendi. Addat, utrum sollicitatus commode possit et velit se sistere delegato ab Episcopo, saltem si delegetur confessarius. Dixi, confessa­ rium per se ad illud non teneri ; attamen non negamus, « quod in aliquo casu (puta si alicubi publicum immineret damnum, nec alia pateret via ad illud vitandum) posset confessarius obligari ex lege caritatis ad huiusmodi onus suscipiendum; sed hoc raro accidet » (S. Alf. VI, 699). Immo S. Alfonsus 1. c. cum aliis observat, « in praxi non expedire, quod confessarius assumat in se hoc onus deferendi denuntiationem vice poe­ nitentis vel eam excipiendi. » 4. Si poenitens nequit nec adire Ordinarium, nec ad ipsum scribere, nec reperiri aliquem, qui alterutrum faciat, poterit occasionem exspec­ tare. ‘. Instr. S. Off. 20 Febr. 1867, n. 6. ’. Instr, cit. n. 8. — 33° — 5- Superioribus religiosis districte prohibetur, quominus in his causis se intromittant (can. 501, § 2). PUNCTUM IV. De obligatione confessarii respectu poenitentis, qui tenetur denuntiare. I. Confessarius debet, graviter onerata eius conscientia, poenitentem ab alio sollicitatum monere de obligatione denuntiandi; neque ab eo monendo ipsius bona fides excusat, quamvis etiam hic quandoque epikiae locus sit. Patet c documentis ecclesiasticis citatis vel citandis. Di­ citur: 1. Confessarius (can. 904); et quidem omnis, non solum, qui habitualiter iurisdictione gaudet, verum etiam qui transeunter tantum ea potitur, puta confessionem moribundi audiendo. 2. Poenitentem... sollicitatum. Alii, qui non sunt sollicitati, sed forte lege caritatis tenentur denuntiare (n. 420), moneri debent secundum communes monendi regulas. 3. Poenitentem ab alio sollicitatum. Nam confessarius non tenetur monere poenitentem a se sollicitatum (n. 420). Attamen ideo poenitens non liberatur ab onere denuntiandi, illudque cognitum implere debet.1 4. De obligatione denuntiandi. De excommunicatione, quam poenitens incurrit, nisi intra mensem (a cognita obligatione) obligationi satisfecerit (n. 424), moneri debet secundum communes regulas. 5. Neque ab eo monendo ipsius bona fides excusat.' Itaque monitio de obligatione denuntiandi fieri debet, etiamsi poenitens praevideatur non obtemperaturus. Ita scilicet Ecclesia statuit ob bonum commune; eiusmodi enim dispositio magis deterret confessarios, magisque denun­ tiationi consulit (S. Alf. VI, 694). 6. Etiam hic quandoque epikiae locus est. Porro monitio omitti potest, si poenitens in mortis periculo versatur, atque denuntiationem recusatu­ rus praevidetur ; item si periculum divulgationis et scandali timetur, puta si agitur de persona valde levi et loquaci; item si poenitens sollicitatio­ nem non intellexit, et monitio sine scandalo fieri nequit. Si tamen postea eam intelligit, moneri debet. Aliae causae excusantes, quae ab aliquibus — paucis tamen — allegantur, cum legis severitate componi nequeunt, atque disciplinae enervandae ansam dant. Advertas tamen, monitionem differri posse, si spes est, fore ut poenitens alia vice facturus sit, quod nunc frustra exigeretur. 423 ‘. Prop. 7 damnata ab Alexandro VII (Denz.-Bannw. n. 1107). ------ *. Instr. S. Off. 20 Febr. 1867, ad 3. Γ — 331 — ! II. Poenit&ntes, admoniti ct omnino renuentes, absolvi nequeunt1; qui 424 vero ob iustam causam denuntiationem differre possunt, eamque, quo citius poterunt, faciendam spondent serioque promittunt, possunt absolvi. Ceterum advertas: 1. Poenitens, qui sine iusta causa omisit sollicitantem intra mensem a cognita obligatione denuntiandi, incurrit in excommunicationem latae sententiae, nemini reservatam ; neque ab eo absolvendus est, nisi post­ quam obligationi satisfecerit aut se satisfacturum serio promiserit (can. 2368, § 2). 2. Quodsi poenitens, « nullo impedimento detentus denuntiationem omnino renuat, in hoc casu... laudandus est confessarius, qui operam suam poenitenti non denegaverit, et vel Ordinarium vel Sanctam Sedem pro opportunis providentiis consuluerit, suppresso tamen poenitentis nomine » 3 ; nimirum subinde a S. Sede ab onere denuntiandi dispensatum fuit. III. Si casus occurrat, confessarius: 425 1. Perpendat: i° utrum omnia requisita tam a parte actus quam a parte adiunctorum adsint ; 2° utrum poenitens fide dignus sit. a) Quoad primum; si actus externus non est ambiguus, intentio sacer­ dotis censetur actui consentanea; si actus ambiguus est, passim etiam intentio sacerdotis graviter prava dubia erit. b) Quoad alterum; ratio dubitandi de sinceritate poenitentis subest, si facile acquiescit denuntiationi ; item si, proposita obligatione, dubi­ tanter loqui incipit. Si dubium de sinceritate remanet, praestat solum dicere : Si quae dicis vera sunt, debes monere Episcopum ; nec confessa­ rius servitia sua ipsi praestet. 2. In dubio obligationem imponere nequit, ad normam eorum, quae n. 419 notavimus. . 3. Gencratim, nisi res manifesta sit, antequam obligationem imponat, prudenter doctiorem consulat, atque poenitenti iniungat, ut alia vice de eadem re loquatur. SCHOLION I. De modo recipiendi denuntiationem, eaque recepta, ulterius procedendi contra denuntiatos. I. Denuntiatio fieri debet coram Episcopo eiusve delegato, cum inter- 426 ventu viri ecclesiastici, qui notarii partes teneat. Alii testes interesse ne'. Instruet, cit. ad 5. ’. Instruet, cit. 7. — 332 — queunt, atque ab interventu notarii Episcopus ex rationabili causa dis­ pensare potest. ' Ceterum deputatio delegati et notarii (si hic adhibeatur) scripto fieri debet. II. Si confessarius aliusve delegatur ad denuntiationem recipiendam absque interventu notarii, ipsi ab Ordinario (vel a S. Officio) formula, quam sequatur, traditur. III. Qui denuntiationem recipit, videat, crimen falsae denuntiationis S. Pontifici reservatum esse, eique significet, nullam de consensu prae­ stito inquisitionem institui. Ceterum regulariter hic ordo praescribitur: Primo iuramentum de veritate dicenda, ad tactum SS. Evangeliorum praestandum, a denuntiante petatur; dein interrogatur iuxta formulam, ab Ordinario (vel a S. Officio) traditam, responsionibus statim non solum quoad substantiam, sed etiam quoad * verba scripto redigendis; tum integrum instrumentum denuntianti praelegatur, data facultate ad­ dendi, supprimendi, corrigendi, mutandi; denique exigatur denuntiantis subscriptio vel, si scribere nequeat, signum crucis, eoque adhuc prae­ sente, addatur subscriptio recipientis et, si adhibitus fuerit, notarii; postremo a denuntiante exposcatur iuramentum de secreto servando, com­ minata, si opus fuerit, excommunicatione loci Ordinario vel S. Sedi reservata. ’ e Nota. « Aliquando cx gravi ratione permitti potest, ut una vel altera ex praecep­ tis formis, salva substantia, omittatur, ut v. g. tactus Evangeliorum. In casibus difficilioribus permittitur etiam, ut denuntiatio (praevia denuntiantis venia, ne sigillum sacramentale violari videatur), recipiatur a Confessario in sede confessionali. Immo, urgente gravi omnino ac prorsus extraordinaria causa, denuntiatio etiam fieri poterit per relationem a denuntiante scriptam, dummodo tamen coram loci Ordinario eiusve delegato ac notario, si adsit, iureiurando postea confirmetur et subsignetur ».1 IV. Denuntiatione iuridice recepta (sive per se sive per delegatum), Ordinarius sub gravi debet eam significare promotori iustitiae, qui decla­ ret, utrum crimen sollicitationis adsit necne. Quo facto : i. Si Ordinarius a promotore iustitiae dissentiat, posterior intra decem dies rem ad S. Officium debet referre. 2. Si Ordinarius promotori iustitiae assentiat, vel si promoter utcum­ que ad S. Officium non recurrat, ita procedatur: a) Si Ordinarius censeat, crimen sollicitationis deesse, acta in archivo ‘. Instr. S. Off. 20 Febr. i860.-----:. Aertnys-Damen, Theol. Mor.11 II, n. 426. — Aektnys-Damen, o. c. n. 427. — 333 — secreto deponat vel, spectata gravitate rerum denuntiatarum, iure suo utatur, puta monendo vel puniendo denuntiatum, utut non reum criminis sollicitationis. b) Si Ordinarius censeat, crimen adesse, ad inquisitionem procedat (cfr. can. 1939, §1). IV. Inquisitio fiat modo in Instructionibus S. Off. 20 Febr. 1867, n. 9 et 20 Iui. 1890 exposito. V. Peracta inquisitione: 1. Si constet, denuntiationem omni fundamento carere, id referatur in actis, et documenta accusationis destruantur. 2. Si praesto sunt indicia vaga vel incerta, acta in secreto archivo reponantur, donec aliud quid supervenerit. 3. Si praesto sunt indicia satis gravia, sed non sufficientia ad actio­ nem accusatoriam, reus moneatur diverso modo pro diversitate casus. 4. Si habentur indicia certa vel saltem probabilia ad actionem accusa­ toriam, reus citari debet (cfr. can. 1946); ipsi tamen iusiurandum de veritate dicenda deferri nequit (cfr. can. 1744). VI. Reo citato et comparente, ita procedendum : 1. Si reus confitetur crimen, eiusque confessio saltem substantialiter convenit cum accusatione, definitiva sententia pronuntiari potest ; atta­ men reus potest aut eam acceptare, aut regularem processus evolutionem postulare. 2. Si non confitetur crimen vel eius confessio ne substantialiter quidem cum accusatione convenit, acta inquisitionis tradantur promotori iustitiae, qui libellum accusationis conficiat (can. 1954 et 1955) ; interim reus iam potest a sacro ministerio vel a confessionibus audiendis usque ad iudicii exitum suspendi. Dein interrogetur diligenter vitando manifestationem denuntiantium vel sigilli sacramentalis. — Elapso tempore congruo, quo defensor rei defensionem et promoter iustitiae libellum accusationis seu iustitiae requisitoriam suam parent et exhibeant, index secundum acta et probata sententiam definitivam pronuntiet, i. c. si certus est de crimine, reum condemnet ; si certus est de innocentia, ipsum absolvat ; si dubius est, eum dimittat. 3. A sententia pronuntiata tam reus quam promoter iustitiae possunt intra decem dies ad S. Officium appellare. Appellatio est in suspensivo, firma tamen rei suspensione forte ante sententiam definitivam lata. Si appellatio fit, acta vel eorum exemplar authenticum ad S. Officium transmittatur.1 ’. Aertnys-Damen, o. c. n. 428. — 334 — VIL Restant quaedam notanda: 1. Ordinarius tenetur denuntiationem iuridice receptam statim S. Offi­ cio manifestare. Adhaec si denuntiatus in alieno territorio habitat, huius loci Ordinario authenticum denuntiationis exemplum cum inquisitioni­ bus et rei declarationibus mittat. 2. Ordinarius exitum causae iuridice receptae S. Officio et, si denun­ tiatus religiosus est, huius Superiori Generali significare debet. 3. Si sacerdos damnatus vel solum admonitus in aliud territorium residentiam transferat, Ordinarius a quo tenetur quamprimum monere Ordinarium ad quem de denuntiati praecedentibus et statu iuridico. 4. Si denuntiatus a confessionibus audiendis, non vero a praedicatione suspensus, in alienum territorium se conferat ad praedicandum, denun­ tiati Superior, sive saecularis sive religiosus, alieni territorii Ordinarium monere debet, illum non posse adhiberi ad confessiones audiendas.’ 5. Qui ad has pertractandas vel defendendas causas assumuntur (index, promoter iustitiae, rei defensor, notarius etc.), secreto S. Officii tenentur ; Ordinarius vi muneris, administri ex iuramento ; alii absentes ex praecepto eis imponendo; et quidem sub poena excommunicationis latae sententiae, uni S. Pontifici reservatae, exclusa etiam S. Poenitentiaria. ’ 6. Si exposita difficile adamussim servantur, S. Sedes interdum per­ mittit, ut res modo faciliori pertractetur. ’ 7. Si rei pertractatio graves secum fert difficultates, res, transmissis actibus, ad S. Officium referri potest, quod peculiares instructiones tradere possit.4 SCHOLION II. De falsa denuntiatione. 427 Praemitto canones, qui falsam denuntiationem respiciunt. Can. 894 statuit: «Unicum peccatum ratione sui reservatum Sanctae Sedi est falsa delatio, qua sacerdos innocens accusatur de crimine sollicitationis apud iudices ecclesiasticos. » Et can. 2363 decernit: « Si quis per seipsum vel per alios confessarium de sollicitationis crimine apud Superiores falso denuntiaverit, ipso facto incurrit in excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam, a qua nequit ullo in casu absolvi, nisi falsam denuntiationem formaliter retractaverit, et damna, si qua ‘. Aertnys-Damen, o. c. n. 429. ----- ’. Aertnys Damen, 1 c. n. 15.----- ‘. Instr. cit. n. 16. - Instr, cit. — 335 — inde secuta sint, pro viribus reparaverit, imposita insuper gravi ac diu­ turna poenitentia, firmo praescripto can. 894. » Itaque duo distinguenda sunt, nimirum crimen falsae denuntiationis est: i° peccatum ratione sui reservatum, et quidem Sanctae Sedi ; 20 peccatum ratione censurae reser­ vatum, seu quod annexam habet excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam. Quibus notatis, sint : I. Requisita, ut crimen ratione sui Sanctae Sedi reservatum sit. Requi­ ritur falsa delatio, qua sacerdos innocens accusatur de crimine sollicita­ tionis apud iudices ecclesiasticos. Dicitur: 1. Falsa delatio, facta sive per se sive per alium scilicet « sceleste pro­ curando ut id ab aliis fiat; »’ procurari potest mandato, minis, efficaci consilio. Secundum communiorem et tutam sententiam requiritur, ut denuntiatio fiat iuridice, i. e. aut personaliter et cum interventu eccle­ siastici viri, qui notarii partes teneat, et cum iuramento et subscriptione sui nominis, aut personaliter sine interventu notarii/ Hinc non suffi­ ciunt litterae ad Ordinarium directae, etiamsi subscriptae sint; a for­ tiori excluduntur litterae anonymae, quae nullam vim habent. ’ 2. De crimine sollicitationis, i. e. de crimine, quod si locum habuisset, obligationem denuntiandi secum ferret. 3. Apud iudices ecclesiasticos, i. e. apud S. Congregationem S. Offi­ cii vel loci Ordinarium vel alium ab ipsis ad hoc negotium delegatum. Sufficit autem, ut denuntiatio apud eos facta fuerit, sive ulteriorem inquisitionem instituant, sive non instituant eam. Notitia reservationis non videtur requiri (n. 384). II. Requisita, ut crimen ratione censurae reservatum sit, seu ut an­ nexam habeat excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae re­ servatam. Requiruntur primum eadem, quae sub I exposita sunt, * deinde notitia censurae et pubertas. Dicitur: 1. Notitia censurae; ignorantia ab ea excusat, nisi fuerit affectata (can. 2229, § i), crassa vel supina (can. 2229, § 3, i°). Ignorantia solius reservationis non excusat (can. cit). 2. Pubertas; siquidem « impuberes excusantur a poenis latae senten­ tiae » (can. 2230). ’. Const. Sacr. Poenil. § 3. ’. Cfr. Instr. S. Off. 20 Febr. 1867. — ’. Instr, cit. n. 6. *. Can. 2363, qui de censura crimim annexa agit, dicit quidem de denuntiatione apud Superiores, dum can. 894 loquitur de delatione apud iudices ecclesiasticos. Hinc aliqui censent, ad censuram sufficere, ut denuntiatio apud Superiores ecclesiasticos fiat. Sed per Superiores intelligi videntur Superiores hic competentes, i. c. iudices ecclesiastici, de quibus can. 894. Superiores maiores, etiam religionum exemptarum, huic negotio sese imponere prohibentur (can. SOI, § 2). — 336 — III. Absolutio a falsa denuntiatione, i. Absolutio a censura, si contrac­ ta fuerit, debet praemitti absolutioni a peccato ; quatenus autem a cen­ sura absolvi possit, exponitur in tract, de poenis ecclesiasticis. 2. Absolutio a peccato — quod etiam ratione sui reservatur — a quo fieri possit, vide n. 387 ; sed notes, reservationem peccati cessare in casi­ bus n. 385 expositis. Articulus III. De servandis post confessionem. Duo veniunt pertractanda, scilicet officium servandi sigillum sacramentale et obligatio reparandi defectus in confessione admissos. § I. De officio servandi sigillum sacramentale. 428 Lex sigilli sacramentalis ’ lato et strictiori sensu sumi potest. Sumpta lato sensu est lex, quae vetat usum notitiae sacramentalis, qui natus est cedere in gravamen poenitentis, ideoque, si licitus foret, confessionem difficiliorem redderet. Dixi qui natus est etc., quia non refert, utrum necne poenitens usum advertat; sufficit ut in se gravamen involvat. Strictiori sensu sumpta est lex, quae vetat usum notitiae sacramentalis una cum manifestatione vel periculo manifestandi poenitentem. Usus prohibitus notitiae sacramentalis seu laesio sacramentalis sigilli distinguitur duplex, directa et indirecta (cfr. can. 2369, § 2). Laesio direc­ ta est usus scientiae ex confessione acquisitae una cum manifestatione peccatoris. Quocirca advertas, non requiri, ut persona poenitentis cogno­ scatur, sed sufficere, ut satis determinata sit, puta si de persona occur­ renti et tibi ignota dico, eam hoc vel illud confessam esse. Laesio indi­ recta censetur usus scientiae ex confessione acquisitae, qui annexum habet periculum, ne prodatur peccator, vel involvit gravamen poenitentis cum vel sine periculo manifestationis peccatoris. Quibus notatis, dicemus primum de obligatione, deinde de obiecto, tum de subiecto sigilli sacramentalis, denique quaedam corollaria ex expositis deducemus. PUNCTUM I. De obligatione sigilli sacramentalis. 429 I. Exsistentia obligationis. Haec primum patet ex eo, quod Christus instituendo et imponendo confessionem censendus est confessario im*. Ita dicta, quia illa lex instar sigilli obtegit audita in confessione. — 337 — posuisse obligationem, sine qua confessionis susceptio moraliter impossi­ bilis foret. Atqui eiusmodi est obligatio servandi sigillum. Adde, poeni­ tentem inter et confessarium tacitum intercedere contractum; cui accedit obligatio confessarii servandi ius poenitentis in famam. Denique Ecclesia obligationem sigilli confirmat, decernitque, tam laesionem directam quam indirectam prohibitam esse. Sacramentale sigillum, ita can. 889, § 1, inviolabile est; quare caveat dilligenter confessarius ne verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa prodat aliquatenus peccatorem (laesio directa).’ Et can. 890: Omnino prohibitus est confessario usus scientiae ex confessione acquisitae cum gravamine poenitentis, excluso etiam quovis revelationis periculo (§ i).‘ Tam Superiores pro tempore exsistentes, quam confessarii qui postea Superiores fuerint renuntiati, notitia quam de peccatis in confessione habuerint, ad exteriorem guber­ nationem nullo modo uti possunt’ (§2; S. Alf. VI, 635). Coroll. I. Obligatio sigilli est iuris naturalis, quatenus promanat ex contractu tacito et ex iure poenitentis in famam; iuris divino-naturalis, * ut dicitur, quatenus sacramentum sequitur; iuris ecclesiastici, quatenus ab Ecclesia confirmatur (cfr. S. Thom. Suppi, q. 11, a. 1, ad 2). Coroll. II. Obligatio sigilli exsistit etiam in dubio: i° num aliquod obiectum cadat sub sigillo; 2° num aliquid notitia sacramentali an alia sciatur; 30 num quid dicendum vel faciendum adversetur sigillo. Ratio est, quia secus securitati fidelium confitentium non satis provisum foret (S. Alf. VI, 633, 637). II. Fons proximus obligationis. Obligatio sigilli oritur ex omni con- 430 fessione tali, ut usus notitiae ex ea acceptae fideles a confessione aver­ teret. Si confessio sacramentalis est, beneficium sigilli principaliter, si non est sacramentalis, participative ei competit. Hinc oritur: i. Ex confessione, facta in ordine ad potestatem clavium, sacerdoti, qui potest et vult fungi munere iudicis seu uti iurisdictione. Talis con­ fessio certo sacramentalis est. ’. Ita etiam ius antiquum. In Dccr. Gratiani (c. 2, dist. 6 de poenit.) edicitur: < Sacerdos ante omnia caveat, ne de his, qui ei confitentur peccata, alicui recitet.. Nam si hoc fecerit, deponatur et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregri­ nando pergat. » Cone. Later. IV : < Caveat autem omnino (sacerdos), ne verbo aut signo aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem. Sed si prudentiori con­ silio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam, qui peccatum in pocnitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum. > ----- ’. Ita pariter Clemens VIII, 26 Maii 1503; et propositio damnata decreto S. Off. (18 Nov. 1682; Denz.-Bannw. η. 1220). ----- ’. Sunt, qui censeant, obligationem talem, quae excep­ tionem excludat, a positiva lege Christi promanare. W. M. T. Μ. II. — 338 — 2. Ex confessione, facta in ordine ad potestatem clavium : i° sacerdoti, qui iurisdictione gaudet, sed ea uti non vult ; 2° sacerdoti, qui jurisdic­ tione caret; 30 ei, qui non est sacerdos, sed a poenitente pro sacerdote habetur; sive praedictae confessiones sacramentales dicuntur, sive non dicuntur tales. Ratio est, quia usus notitiae ex eiusmodi confessione ac­ ceptae, si licitus foret, saltem redundaret in detrimentum sacramenti, seu fideles aliquatenus averteret a confessione. Quodsi quaeratur, num dic­ tae confessiones sacramentales sint, respondeo, priorem, quae fit sacer­ doti, qui iurisdictione mere interne uti non vult, sacramentalem videri; quoad posteriores ratio serio dubitandi sumitur ex eo, quod relatio objec­ tiva confessionis ad sententiam ferendam deesse videtur. 3. Disputatur, num oriatur ex confessione facta ei, qui neque sacerdos est, neque a poenitente pro sacerdote habetur; puta si quis censeret, laicum posse in casu necessitatis absolvere. Porro negandum videtur, quia usus notitiae ex tali confessione haustae non avertit a confessione apud sacerdotem facienda. Ceterum obligatio sigilli sacramentalis oritur ex confessione tam per­ fecta quam solum inchoata, tam valida quam invalida; perinde quoque est, utrum absolutio concedatur, an negetur, an differatur. Coroll. I. Obligatio sigilli sacramentalis non oritur ex confessione facta sine voluntate suscipiendi sacramentum, sed solum animo loquendi cum confessario, eumvc irridendi vel seducendi (S. Alf. VI, 636) ; neque ex confessione facta ei, qui a poenitente noscitur carere iurisdictione, quia tunc etiam deest accusatio facta in ordine ad potestatem clavium. Coroll. II. Quod quis extra confessionem aliquid manifestat « sub sigillo con­ fessionis, > ut dicunt, aliusquc illud ita recipit, nequit efficere, ut aliquid sigillo confessionis sacramentalis tegatur (S. Alf. VI, 636). Attamen « aliquis non debet de facili aliquid recipere hoc modo > (S. Thom. Suppi, qu. II, a. 2). 431 IU. Qualitas obligationis. Obligatio sigilli triplex est, scilicet: Ie religionis, quatenus oritur ex significatione sacramenti, et lex ex reve­ rentia sacramenti lata est; 20 iustitiae ex tacito contractu confessarium inter et poenitentem; 30 alius speciei iustitiae, nimirum illius, quae prae­ cipit servare famam proximi (S. Alf. VI, 635). 432 IV. Gravitas obligationis. 1. Obligatio legis, quatenus (ex religione) prohibet laesionem sigilli directam, seu revelationem peccati una cum revelatione peccatoris, gravis est ex toto genere suo. Ratio est, quia ma­ teria parva admissa graviter adversaretur fini sacramenti, cum fideles averterentur a confessione venialium, quin etiam mortalium, timentes,, ne confessarius pro levi haberet quod esset mortale. 2. Obligatio legis, quatenus prohibet laesionem sigilli indirectam, gra- — 339 — vis est ex genere suo, ita tamen, ut facile adsit materia satis gravis ad grave peccatum constituendum. Hinc: Sub gravi prohibetur: i° manifestatio rei sigillo clausae una cum peri­ culo gravi vel mediocri prodendi peccatorem; 2° usus notitiae sacramen­ talis, qui involvit gravamen notabile vel mediocre poenitentis. Sub levi prohibetur: i° manifestatio rei sigillo clausae una cum peri­ culo omnimode levi prodendi peccatorem ; 2° usus notitiae sacramentalis, qui involvit gravamen omnimode leve poenitentis. Non prohibentur: i° manifestatio rei sigillo clausae una cum periculo prodendi peccatorem, quod non meretur notari ; 2° usus notitiae sacra­ mentalis, qui involvit gravamen, quod non est notatu dignum. V. Cessatio obligationis. Obligatio sigilli sacramentalis, saltem qua- 433 tenus laesionem directam vetat, nunquam cessat sine licentia poenitentis. Poenitens vero licentiam concedere potest. Dicitur : 1. Obligatio sigilli sacramentalis, saltem quatenus laesionem directam vetat, nunquam cessat. Patet ex traditione. Ratio autem videtur esse, quia ob bonum spirituale et commune fidelium notitia sacramentalis ex intentione et institutione Christi ad solum forum sacramentale seu ad bonum poenitentis ordinata, atque ut talis communi hominum commer­ cio prorsus subtracta est (S. Alf. VI, 634). Disputatur tamen, num liceat ad sigillum tuendum ponere actum, qui independenter a lege sigilli intrinsece malus sit, puta, num liceat sacerdoti coniugato uti matrimonio, quod ex confessione sacramentali iure naturae invalidum esse, certo noverit. Res mihi dubia est : stante autem dubio, agi potest pro libitu. 2. Sine licentia poenitentis; eaque libere, expresse et certo concessa, neque revocata. Dicentia praesumpta censetur non sufficere, quia confessarii hac in re decipi possunt, ita ut sufficientia licentiae praesumptae confessionem odiosam redderet. Ceterum licentia concedi potest explicite et implicite, puta eo ipso quod poenitens extra confessionem de re per se sigillo clausa loqui incipit. Caveat tamen confessarius, ne concessio­ nem ultra intentionem poenitentis extendat. Praeterea poenitens conces­ sam licentiam pro libitu potest revocare. Denique notes, eiusmodi licen­ tiam non esse petendam nisi ex gravi causa, et ab eis solis, quorum consensus omnino liber certo exspectari potest (S. Alf. 1. c.). 3. Poenitens licentiam concedere potest, quia in eius favorem sigillum impositum est; cui favori potest renuntiare. Coroll. I. Qui notitia tam sacramentali quam extra-sacramentali quidpiam nove- 434 rit, notitia extra-sacramentali licite utitur; attamen prudenter procedat et scandalum evitet (S. Thom. Suppi, qu. 11, a. 5; S. Alf. VI, 638, 40). — 340 — Coroll. II. Qui interrogatur dc re sigillo clausa, per se interrogantem retundat. Si autem aliter suspicionem contra poenitentem satis certo repellere nequit, etiam aim iuramento respondeat, se nihil scire. « Homo, ita S. Thomas, non adducitur in testimonium, nisi ut homo, et ideo sine laesione conscientiae potest iurare sc nescire, quod scit tantum ut Deus» (S. Thom. Suppi, qu. ii, a. i, ad 3); atque ita dicere vel iurare potest, etiamsi « rogatus fuerit ad respondendum non ut homo sed praedpue ut minister Dei, » immo etiamsi « insuper rogetur ad respondendum sine aequi vocatione > (S. Alf. VI, 646). PUNCTUM II. De obiecto sigilli sacramentalis. 435 Obiectum seu materia sigilli sunt omnia cognita ex confessione, quae secundum exposita n. 430 obligationem sigilli secum fert, et quorum revelatio vel usus confessionem difficiliorem redderet. Itaque obiectum sigilli sunt: I. Peccata mortalia, tam in specie quam in genere, scilicet talem poeni­ tentem graviter peccasse. II. Peccata venialia, tam in specie quam alio modo aliquatenus deter­ minata, puta dicendo, talem poenitentem in hac confessione veniale de­ clarasse (S. Alf. VI, 640). Secus, si solum diceret, cum aliquando pec­ casse venialiter. Etiam peccata notoria sunt materia sigilli; tum quia confessarius, qua­ tenus aliquid scit ut Deus, semper tacere debet; tum quia liceitas notoria manifestandi confessionem difficiliorem redderet, quum poenitentes facile timerent, ne confessarius pro notorio haberet, quod non esset notorium. Accedit quod dicta peccata declaratione confessarii passim magis notoria magisque certa redderentur. III. Causae, obiectum et circumstantiae peccatorum, v. g. blasphemiae patris, ob quas poenitens iratus est, homicidium, de quo gavisus est. Si tamen de facto publico agitur, poenitens passim non censetur illud sigillo claudere (S. Alf. VI, 641, dub. 2). IV. Complex eiusque peccatum; nam liceitas ea revelandi confessio­ nem difficiliorem redderet (S. Alf. VI. 640). Licet tamen ex licentia poenitentis monere complicem (S. Alf. 641, dub. 1). ; I V. Poenitentia imposita, nisi sit levissima (S. Alf. Horn. Apost. tr. 16, Π. 153). λ^Ι. Defectus naturales et morales obiectum sigilli sunt: i° si a poeni­ tente manifestantur ad exponenda peccata; 20 probabiliter, si confessario innotescunt ex poenitentis modo confitendi vel agendi, et odiosi aut — 341 — occulti sunt; non autem, si non odiosi et publici sunt, ut balbuties, sur­ ditas, caecitas; cum hoc in casu, contra ac in prioribus, nullum ex manifestatione confessioni exoriatur gravamen (S. Alf. Horn. Ap. tr. 16, n. 154; VI, 642, 643). VII. Conditio et status poenitentis eodem modo diudicentur ac defec­ tus. Hinc non est materia sigilli, quod quis est coelebs, coniugatus, ma­ gistratus, opifex. Caveat tamen confessarius, ne ita de istis loquatur, ut innuat, poenitentem contra obligationes status peccasse (S. Alf. 1. c.). VIII. Scrupuli sunt obiectum sigilli; declarantur enim a poenitente ut peccata, saltem dubia. Pariter scrupulositas, quatenus designat — ut passim fit — conscientiam confusam et nutantem, est obiectum sigilli, idque valet, etiamsi scrupulositas publice nota sit: est enim defectus odiosus seu rubori est (S. Alf. VI, 644). IX. Virtutes et dona non sunt obiectum sigilli sacramentalis, nisi « dicantur ad explicandum aliquem defectum vel propriam ingratitu­ dinem erga Deum » (S. Alf. VI, 641). Id tamen non impedit, quominus possint esse obiectum secreti non-sacramentalis. PUNCTUM III. De subiecto sigilli sacramentalis. Praeter confessarium, qui utpote minister sacramenti, cui sigillum 436 annexum est, primarie et principaliter obligatur, secundarie et partici­ pative « obligatione servandi sigillum sacramentale tenentur quoque in­ terpres aliique omnes ad quos notitia confessionis quoquo modo per­ venit » (can. 889, § 2). Excipe, si ipsemet poenitens a se confessa mani­ festat. Nomine autem confessionis venit omnis accusatio, cui secundum dicta n. 430 principaliter vel participative beneficium sigilli sacramen­ talis competit. Ratio regulae enuntiatae est, quia « alioquin non satis provisum esset reverentiae huius sacramenti, nec satis odium confessionis amotum fuis­ set » (S. Alf. VI, 648). Poenitens, qui ab onere sigilli sacramentalis im­ munis est, etiam sine isto onere notitiam confessionis a se peractae trans­ fert. Itaque praeter confessarium tenentur: I. Interpres; hic quippe — aeque ac audiens confessionem, de quo statim — notitiam confessionis ex ipsa poenitentis confessione accepit. Idem ob eandem rabonem dicendum de eo, qui intra confessionem pecca­ ta pro poenitente scribit (S. Alf. VI, 647, 30 et 8°). — 342 — II. Qui audivit sive fortuito sive data opera confessionem alterius; qui data opera audit, iam eo ipso actu secretum sacramentale violat. Non tenentur ad sigillum, qui audierint confessionem, quam quis libere pu­ blice instituerit; talis quippe modus agendi natura sua confessionem beneficio secreti sacramentalis privat. III. Ii quibus res sigillo clausa sacrilege vel imprudenter revelata est; item ille, cui confessarius cum licentia poenitentis, puta consilii petendi causa rem revelavit, nisi — quod praesumi nequit — licentia indefinite concessa sit, ita ut notitia extra-sacramentalis evaserit (S. Alf. VI, 647, 5°. 648). IV. Superior aliusve legens litteras, in quibus petitur facultas absol­ vendi aliquem a reservatis vel quid simile, tenetur sigillo sacramentali, prout sequitur: 1. Tenetur, si litterae conscriptae sunt a confessario post confessio­ nem saltem inchoatam; quia legens accepit notitiam confessionis, me­ diante confessario iam ad sigillum sacramentale astricto. 2. Pariter videtur teneri, si litterae a confessario in ordine ad confes­ sionem instituendam, vel a poenitente sive ante sive post confessionem conscriptae sum. Ratio est, quia liceitas utendi notitia ita accepta videtur redundare in detrimentum confessionis, quae sine facultate obtenta rite institui nequit. V. Consultus de confessione ipsi (i. e. consulto) facienda, probabiliter tenetur sigillo sacramentali ; quia consultatio eius, cui ex intentione con­ sulentis confessio fiet, tam arcte cum ipsa confessione secutura unitur, ut licentia utendi notitia ita accepta, in detrimentum sacramenti redun­ dare videatur. Secus dicendum, si quis consulitur de confessione apud alium instituenda: cui solutioni casus communius adhaerent auctores (S. Alf. λζΙ, 649). Secus quoque dicendum, si poenitens sacerdotem con­ sulat, puta de casu speciali, quin de confessione ipsi facienda cogitet, et, accepto consilio, confessionem instituat. Sed confessarius caveat a scan­ dalo. VI. Legens chartam, in qua poenitens scripsit confessionem : 1. Per se non tenetur sigillo sacramentali, quia eiusmodi charta neque confessio est, neque medium necessarium faciendae confessionis, ita ut liceitas utendi notitia confessionis ita accepta, non redundet in detrimen­ tum confessionis, a. v. non confessionem sed solam scriptionem odiosam reddat (S. Alf. VI, 650). 2. Tenetur sigillo sacramentali: i° qui legit chartam, dum confessa­ rius eam legit; cum enim in casu ipsa scriptione peccata hic et nunc — 343 — confessario manifestentur, iure dicitur ex confessione poenitentis hau­ sisse notitiam confessionis; 2° qui legit chartam, dum poenitens ex ea confessionem legit, quia saltem moraliter loquendo ope confessionis ad notitiam confessionis pervenit ; 30 probabiliter, qui legit chartam post confessionem a confessario relictam; quia in casu videtur dici posse, mediante confessario, accepisse notitiam confessionis, ideoque tenetur sigillo, ut assignati sub III ; 40 qui legit chartam casu, quo ea fuit me­ dium praescriptum faciendae confessionis, ut in muto contingere potest (n. 326). Ratio est, quia liceitas utendi notitia confessionis, ex medio necessario confitendi hausta, redundaret in detrimentum confessionis (S. Alf. 1. c.). VII. Legens litteras, a confessario ad poenitentem conscriptas, in qui­ bus de rebus sigillo clausis agitur, tenetur sigillo sacramentali, quia a confessario accipit notitiam confessionis (cfr. n. III). Non autem tene­ tur sacramentali sigillo, qui legit litteras a poenitente ad confessarium missas, in quibus materia confessa tractatur, sive id fiat confessionis complendae gratia, sive non fiat eo fine. Ratio est, quia dictae litterae nullatenus sunt confessio, neque illud (sic dictum) complementum con­ fessionis aliquid confessionis proprie dictae habet. Liceitas autem utendi notitia, ex istis litteris hausta, non confessionem odiosam reddit, sed solum illud (sic dictum) complementum extra (novam) confessionem additum. PUNCTUM IV. Corollaria e doctrina tradita. I. Laedit sigillum sacramentale: 437 1. Qui poenitentem alta voce aut arguit aut de peccatis interrogat. 2. Qui loquitur de peccato alicuius cum alio confessario, etiamsi poe­ nitens utrique idem illud peccatum confessus sit. 3. Qui v. g. de homicida notorio dicit, eum homicidium esse confes­ sum. 4. Qui, auditis paucorum confessionibus, dicit, se tale peccatum audi­ visse. 5. Qui unum poenitentem prae ceteris, quos audivit, laudat dicendo, eum sola venialia confessum esse (S. Alf. Horn. Ap. tr. 16, n. 156). 6. Qui dicit, se in tali conventu audivisse peccatum grave; quia tunc singuli illius conventus, ideoque etiam poenitens, detrimentum patiuntur. Si quis idem diceret de tali Ordine, ab adiunctis pendet, utrum grave an leve an quasi-nullum gravamen creetur, ideoque gravis an levis an nulla — 344 — laesio sigilli habeatur. Scilicet videndum: i° utrum Ordo numerosus sit; 2° utrum necne notorie relaxatus sit; 30 coram quibus illud dicatur; 40 num suspicio cadat in incolas paucarum domorum (cfr. S. Alf. ΑΠ', 654, dub. 2). 7. Qui sine poenitentis venia de auditis in confessione extra confes­ sionem cum ipso loquitur. 8. Qui post confessionem poenitentem torvis oculis aspicit, non allo­ quitur, ut prius solebat etc. Item qui ob audita in confessione famulum dimitteret, eive claves auferret vel pecuniam ex arca tolleret, ne furare­ tur. Item qui ob nota ex confessione alicui suffragium denegaret (S. Alf. VI, 657). Item qui ob declarata in anteriori confessione peccata, vel ob defectum dispositionis tunc patefactum, recusaret alicuius con­ fessionem excipere (S. Alf. VI, 659). 438 Quaer. 1, num laedat sigillum, qui ex confessione poenitentis noverit, sibi insi­ dias strui, et sine poenitentis licentia, notitia accepta utatur ad sui defensionem. Resp. Affirmative, si v. g. complices suspicari possent, peccatum illud a poenitente accusatum fuisse, aliudve gravamen inde poenitenti obveniret Nam liceitas ita sesc (sine licentia poenitentis) dirigendi ex notitia confessionis, fideles ab ea averteret (S. Alf. VI, 659). Si poenitens confessario mortem opportuno tempore inferendam minitatur, nisi absolvatur, confessarius potest mortis periculum aver­ tere, quia ita faciendo neque peccatum poenitentis aliquo modo prodit (ut ponitur), neque liceitas ita agendi ipsam confessionem odiosam reddit. Quaer. 2, num laedat sigillum sacramentale, qui dicat, in aliquo loco tale vitium grassari. Resp. i. Non laedit sigillum, si vitium notorium et locus satis amplus est, puta circiter 31 ; vel, si de vitio valde infamante (ut sodomia, bestialitas) agitur, 6000-7 •iri catholicorum. Ratio, quia gravamen, quod inde poenitentibus obvenit, non meretur notari. Resp. 2. Laedit sigillum, si vitium occultum est ; item si vitium notorium sed locus satis angustus est, puta minus 3000; vel, si de vitio valde infamante agitur, minus 6000-7 catholicorum (S. Alf. VI, 654, dub l° ; Horn. Apost. tr. 16, n. 158). Si tamen dc vitio notorio sermo est, facile accidere potest, ut gravamen omni­ mode leve tantum, vel etiam tale sit, quod non mercatur notari, ita ut venialis tantum vel etiam nulla culpa habeatur. Nota. Uti supra iam indigitatum est, qui non diserte dicit, in aliquo loco tale vitium vigere, sed ob audita in confessione vitia quaedam non insueta, puta ebrie­ tatem, luxuriam, inhonestas procationes, nervosius impugnat, non creat gravamen, quod notatu dignum est, idcoque licite agit. Quaer. 3, num laedat sigillum sacramentale, qui dicat, talem sibi confessum esse. Resp. Per se negative. Si tamen confessarius eiusmodi manifestatione — puta si poenitens secreto venerit — suspicionem gravis peccati ingereret, non solum graviter peccaret, verum etiam sigillum sacramcntale violare videtur, quatenus demum ex sola confessione actu instituta noverit factum confessionis, eaque noti­ tia innixus dictum factum aliis significaret, atque ipsa illa significatione suspi­ — 345 — cionem gravis peccati ingereret (S. Alf. VI, 638). Si confessarius in casu posito mere diceret, talem rogasse, ut confessionem instituere posset, secretum naturale, non vero sigillum sacramentale violaret. Quaer. 4, num laedat sigillum, qui dicat talem a se absolutum esse. Resp. Negative, sed confessarius eo abstineat, ne gravamen creetur poenitenti, de quo illud non potest testari. In schedulis confessionum solum dc confessione mentio fiat. Sacristam autem interrogantem, num quis velit communicare, ad poenitentem remittat (S. Alf. VI, 639). Quaer. 5, num laedat sigillum, qui poenitenti indisposito schedulam confessionis deneget. Resp. i. Affirmandum: i° si denegatur petenti eam extra confessionem; 2" si denegatur intra confessionem iis in adiunctis, in quibus dari consuevit, vel a Superioribus aut parocho postulatur. Ratio est, quia denegatio, quamvis in con­ fessione locum habeat, tamen post confessionem effectum producit, seu gravamen poenitenti creat. (S. Alf. VI, 639). Resp. 2. Negandum, si schedula extra casus praedictos petatur; item, ut patet, si confessio ficte instituta fuerit. Obi. i. (contra resp. I). Confessarius denegando schedulam nihil dicit, sed tan­ tum non approbat testimonio positivo illam confessionem, ad quod non tenetur.1 Resp. Perinde est, utrum gravamen poenitenti ex actu positivo an cx omissione actus sequatur. Si cx omissione, confessarius tenetur ad actum positivum ; sicuti v. g. tenetur continuare colloquia cum poenitente, quocum antea confabulari con­ suevit, nec potest ab auditam confessionem in posterum eis abstinere. Obi. 2. Neque obstat, quod obicit S. Alfonsus, eum teneri ad vitandam indirectam revelationem, quae, negata schedula, vitari non potest. Nam eodem iure dicendum esset laedi sigillum ab eo qui negat absolutionem : saepe enim, dum cerni­ tur poenitens a S. Communione abstinere, ex. gr. in collegiis, vix ulla alia ratio eius abstinentiae menti spectantium occurrere potest quam negata absolutio.1 Resp. Nego paritatem; siquidem denegatio absolutionis non est sicuti denegatio schedulae causa gravaminis ; causa gravaminis in casu absolutionis denegatae est defectus dispositionis in poenitente, qui defectus prohibet, quominus S. Commu­ nionem recipiat. Quaer. 6, num laedat sigillum, qui cx solis auditis peccatis in confessione ansam sumat rogandi, quis fuerit ille poenitens. Resp. J. Affirmative, ut patet, si ex quaestione instituta suspicio contra poeni­ tentem ingeratur. Resp. 2. Exclusa suspicione ingerenda, pariter videtur affirmandum, quia ciusmodi inquisitio, notitia sacramcntali innixa, confessionem odiosam reddere videtur. II. Non laedit sigillum sacramentale: 439 1. Qui recordatur peccata accusata; neque qui orat pro poenitente vel benignius erga ipsum se gerit (S. Alf. VI, 657). 2. Qui consulit libros et doctiores, modo periculum, ne poenitens dignoscatur, absit. ’. Ita aliqui adversarii. — 346 — 3- Qui officia muneris sui melius implet, puta prudentius interrogando et instruendo poenitentes, diligentius invigilando subditis; attamen caute procedatur, ne poenitens gravetur vel implicite redarguatur (S. Thom. in 4, dist. 21, q. 3, art. I, sol. 1, ad 1 ; S. Alf. I. c.). 4. In concione materiam non insuetam tractat, vel ab aliqua occasione non insueta fortius audientes avertit (S. Alf. VI, 654, dub. i°). 5. Qui laudat conscientiam poenitentis, modo non ingeratur mala con­ tra alios suspicio (S. Alf. VI, 638, i°). 6. Qui post absolutionem in confessionali cum poenitente loquitur de auditis in confessione; neque qui in confessione loquitur de iis, quae in anteriori confessione declarata sunt (S. Alf. VI, 652, 653). 7. Qui coram aliis refert peccata etc, a poenitente accusata, non nomi­ nata persona, atque excluso periculo eam dignoscendi (S. Alf. VI, 638, 30). Hic tamen sedulo advertas, eiusmodi rationem agendi, si temere fiat, quamvis non laedatur sigillum sacramentale, omnino improbandam esse, ut sequitur ex Instructione S. Off. ad locorum Ordinarios et Reli­ gionum Moderatores;’ de qua Instructione quaedam notanda. Porro: a) Laudata Instructio — < ut etiam species ct suspicio iniuriae sacramento illa­ tae evitetur, ut piae audientium aures non offendantur et diffidentia contra sacra­ mentum non excitetur» — i° improbat rationem agendi eorum, «qui, reficitis quamquam omnibus quae poenitentis personam quomodocumque prodere qucanL de submissis in sacramentali confessione clavium potestati, sive in privatis collo­ cutionibus sive in publicis ad populum concionibus (ad auditorum, ut aiunt, aedi­ ficationem) temere sermonem facere non vereantur » ; 2° praecipit locorum Ordi­ nariis et Religionum Superioribus, graviter onerata eorum conscientia, « ut huiusmodi abusus, si quos alicubi deprehendant, prompte atque efficaciter coercere satagant ; utque in posterum tam in scholis theologicis quam in casus moralis quas vocant confcrentiis et in publicis ct in privatis ad clerum allocutionibus et adhor­ tationibus Sacerdotes sibi subditos sedulo edoceri curent, ne quid unquam, occa­ sione praesertim sacrarum Missionum et Exercitiorum Spiritualium, ad confes­ sionis sacramentalis materiam pertinens, quavis sub forma et quovis sub praetextu, ne obiter quidem et nec directe neque indirecte (excepto casu necessariae consul­ tationis iuxta regulas a probatis auctoribus traditas proponendae) in suis seu publi­ cis seu privatis sermonibus attingere audeant, eosque in experimentis pro eorum habilitationc ad confessiones excipiendas hac super re peculiariter examinari iui:w. nt;> 3° «confidit, neminem ex Confessoriis huiusmodi praescriptionibus contraventurum; quod si secus acciderit, praedicti Ordinarii et Superiores transgresso­ res graviter moneant, recidivos congruis poenis percellant, ac in casibus graviori­ bus Supremo huic Sacro Tribunali rem quam primum deferant. » b) Instructio certo praecipit Ordinariis locorum et Superioribus, ut abusus, si exsistant, auferant. Disputatur vero i° utrum confessariis verum praeceptum im­ ponat, an mere normam directivam praebeat et inculcet ; 2° utrum necne vim 19 lun. 1915 (apud Monit. eccl. 1917, p 199). — 347 — legis habuerit ; 3" utrum, si illam habuerit, eam retinuerit. Nimirum praefata In­ structio nunquam promulgata fuit in Actibus Apostolicae Sedis, caret approbatione S .Pontificis in forma specifica (quin etiam in forma communi), quae tamen secun­ dum Constitutionem Sapienti Consilio ’ requiritur, ut Congregationes legem ferant Accedit quod Codex Instructionis dispositiones non retinuit, neque in fontibus ad eam remittit, quodque Auctoritas ecclesiastica dictas dispositiones postea nullatenus urgere consuevit. Quae difficultates, etsi debilitari ct partim solvi pos­ sint, tamen efficiunt, ut Instructio practice, saltem quoad confessarios, pro norma mere dircctiva haberi possit. Nota. (Ut incapaces arcentur a testimonio ferendo < sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a vinculo sigilli soluti sint ; immo audita a quovis ct quoque modo occasione confessionis ne ut in indicium quidem veritatis recipi possunt > (can. 1757, § 3, 20). SCHOLION. De poenis in transgressores statutis. I. Confessarium qui sigillum sacramentalc directe violare (n. 428) praesumpserit, 440 manet excommunicatio specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata (can. 2369, § ΟII. Confessarius, qui « indirecte tantum > (n. 428) sigillum sacramentale viola­ verit, cobnoxius est poenis, de quibus in can. 2368, § l> (can. cit), i. e. suspendatur a celebratione Missae ct ab audiendis sacramentalibus confessionibus vel etiam pro delicti gravitate inhabilis ad ipsas excipiendas declaretur, privetur omnibus bene­ ficiis, dignitatibus, voce activa et passiva, et inhabilis ad ea omnia declaretur, et in casibus gravioribus degradationi quoque subiciatur. III. Alii, qui sigillum sacramentale temere violaverint, pro reatus gravitate plectantur salutari poena, quae potest esse etiam excommunicatio (can. 2369, § 2). § II. De obligatione reparandi defectus in confessione admissos. Defectus in confessione commissus respicere potest sive valorem, sive integritatem confessionis, sive aliam obligationem. I. Defectus circa valorem committitur, si confessarius poenitentem 441 absolvendum non absolvit, vel non absolvit valide. Iam vero eiusmodi effectus per se reparari debet, et quidem ex iustitia, quia confessarium inter et poenitentem contractus tacitus intercessit (S. Alf. VI, 619). Dixi per se, nam, spectato incommodo saepius reparationi annexo, obli­ gatio reparandi defectum saepius deest. Ceterum obligatio hisce magis determinatur : i. Si grave damnum poenitenti imminet — puta si periculum est, ne in statu peccati moriturus vel diutius in eo permansurus sit — confessa­ rius debet defectum reparare atque quidem cum gravi incommodo: i° si ’. 29 lun. 1908. — 348 — cum culpa gravi eum commiserit; 2° si — utut culpa gravis absit — confessarius parochus est, vel poenitens in gravi periculo aeternae dam­ nationis versatur (S. Alf. 1. c.). 2. Si grave damnum non imminet poenitenti — puta si alii confessa­ rio denuo confessus est, vel censetur brevi confessurus; si saltem attritus (quae dispositio praesumi potest) S. Eucharistiam recepit — obligatio reparandi defectum commissum, et monendi poenitentem de invaliditate prioris confessionis fere eatenus tantum habetur, quatenus habetur obli­ gatio consulendi integritati confessionis secuturae, a. v. obligatio procu­ randi, ut poenitens in secutura confessione peccata prioris confessionis iterum clavibus subiciat ; de qua obligatione sub II sermo erit. Coroll. Si poenitens, non vel non valide absolutus, ad eundem confessarium redit, hic non tenetur eum monere de invaliditate prioris confessionis, modo inte­ gritati confessionis consulat; ad quem finem obtinendum sufficit inducere poeni­ tentem, ut globatim se accuset de peccatis in priori confessione iam confessis. 442 II. Defectus circa integritatem ita reparari seu suppleri debet: 1. Si confessarius negative se habuit, non interrogando, dum interro­ gandi obligatio erat, non tenetur defectum supplere, nisi poenitens re­ deat, quo casu tenetur, quia secus nova haec confessio non foret integra (S. Alf. VI, 620). 2. Si confessarius positive induxit poenitentem ad defectum integrita­ tis, tenetur ex iustitia ad reparationem, et quidem cum incommodo gravi, si graviter, cum incommodo minori, si leviter peccaverit. Si non pecca­ verit, non tenetur, quia monitio extra confessionem sine incommodo fieri nequit (S. Alf. 1. c.). Dixi supra: tenetur ex iustitia, quia mendacio poeni­ tenti ademit libertatem ita confitendi, ut ab onere integritatis immunis sit. 443 III. Defectus circa obligationem, distinctam ab obligatione integrita­ tis, ita reparetur seu suppleatur: i. Si confessarius negative se habuit, distinguendum: a) Si ex defectu non correcto neque poenitenti neque tertio grave damnum imminet, non tenetur defectum supplere, nisi poenitens redeat. b) Si ex defectu non correcto grave damnum imminet sive poenitenti sive tertio — puta si non monuit poenitentem de obligatione vitandi occa­ sionem vel restituendi — confessarius tenetur ex caritate defectum cor­ rigere, si commode fieri potest. Excusat incommodum gravius vel levius, prout defectus cum culpa gravi vel levi vel sine culpa commissus est (S. Alf. VI, 621). — 349 — 2. Si confessarius positive errorem induxit, pariter distinguendum : a) Si ex defectu non correcto neque poenitenti neque tertio grave damnum imminet — puta si confessarius poenitentem immerito exemit ab obligatione ieiunandi — tenetur quidem per se defectum corrigere, quia tenetur prohibere, quominus maneat causa violandae legis. At practice facile aderit ratio excusans, maxime si confessarius non fuerit graviter culpabilis (S. Alf. 1. c.). b) Si ex defectu grave damnum imminet sive poenitenti sive tertio — puta si poenitentem immerito exemit ob obligatione vitandi occasionem vel restituendi — tenetur ex iustitia defectum reparare, atque quidem cum gravi incommodo, si cum gravi culpa defectum commisit, secus cum minori incommodo (S. Alf. 1. c.). Quatenus confessarius ob defectum commissum ipsemet ad restitutio­ nem teneri possit, vide t. I. n. 1005. Coroll. Si poenitens discessit, sed praevidetur tempestive rediturus, sufficit ex­ spectare, atque defectum in confessione reparare. Extra hunc casum defectus reparari nequit, quin pocnitens extra confessionem de eo moneatur. Iam vero eiusmodi monitio, utpotc nata pudorem inicere, sine poenitentis licentia fieri nequit, excepto casu, quo confessarius ex oblivione absolutionem omiserit ; huius enim omissionis manifestatio nullum infert gravamen (S. Alf. VI, 622). APPENDIX. De circumstantiis externis servandis. 1. Locus, i. Sacramentalis confessionis proprius locus est ecclesia 444 vel oratorium publicum aut semi-publicum (can. 908) ; hinc per se prae­ stat, etiam virorum confessiones in aliquo ex locis assignatis excipi. Quoad mulieres obligatio est, quatenus sedes confessionalis, in qua debent audiri, generatim in tali loco collocanda est. At « confessiones virorum etiam in aedibus privatis excipere licet » (can. 910, § 2). 2. Mulierum confessiones extra sedem confessionalem ne audiantur, nisi ex causa infirmitatis aliave verae necessitatis et adhibitis cautelis quas Ordinarius loci opportunas iudicaverit (can. 910 § 1). Ceterum advertas : a) Sedes confessionalis ad audiendas mulierum confessiones semper collocetur in loco patenti et conspicuo, et generatim in ecclesia vel ora­ torio publico aut semi-pubblico mulieribus destinato (can. 909, § i). Cum dicatur generatim, ob iustam causam licet in alio loco patenti et conspicuo, puta in sacristia, vel in cubiculo, annexo ecclesiae vel oratorio, sedem confessionalis erigere. — 35° — b) Sedes confessionalis crate fixa ac tenuiter perforata inter pocnitentem et confessarium sit instructa (can. 909, § 2). c) Etiam virorum confessiones in tali sede excipi debent, si in ecclesia vel oratorio publico excipiuntur.1 445 II. Vestitus. « Superpelliceo et stola violacei coloris utatur, prout tempus, vel locorum feret consuetudo » ' Plures autem regulares sive per directam concessionem sive per communicationem privilegiorum gau­ dent facultate sola stola in ecclesia utendi. Quoad consuetudinem non adhibendi nisi solam stolam aut solum superpelliceum responsum fuit: « Servetur Rituale Romanum. »’ Et tan­ dem declaratum est : « Conveniens est, ut in ecclesia adhibeatur stola, iuxta S. R. C. decreta. » 1 SECTIO II. De ministratione sacramenti poenitentiae aliquibus speciatim.1 (S. Alf. Praxis Confessarii). CAPUT I. De confessione puerorum. 446 I. < Cum pueris adhibere debet omnem caritatem et modos suaviores, quantum fieri potest » (Prax. n. 90) ; attamen confessarius, maxime quoad puellas, semper gravitatis debitae memor sit. II. Aliquando videndum, num sufficienti usu rationis gaudeant, quam­ vis qui confessario se sistant, passim praesumi possint satis instructi. III. Curet confessarius, ut inde ab initio rite secundum speciem ct numerum confiteri addiscant. — In interrogando cautus sit, ne puer peccare discat ; praeterea conscientiam erroneam corrigat, cum pro pec­ cato vel pro gravi peccato habent, quod nullum vel leve tantum peccatum est. — Confessarius maxime in id incumbat, ut puerum ad ‘. P. C. 24 Nov. 1920 (A. A. S. 1920, p. 573). ----- \ Rit. Rom. tit. III. c. I. n. 10. ----- ’. S. R. C. 23 Mart. 1882 (n. 3542, ad 3); cfr. S. R. C. 7 Iui. 1877 (n. 3426, ad 4). ---- *. S. R. C. 31 Aug. 1867 (n. 3158, ad 2). ----- ·. Cfr. Reuter, Ntoconfessarius; Berger, Pastoraltheologic ; Gaume, Manuel des con­ fesseurs; Aertnys, Theologia Pastoralis;’ Krieg, Wissenschaft der Seclenleitung; Schüch-Polz, Pastoraltheologic. ”. I — 351 — veram contritionem excitet. — Si quis puer in peccatum magis nocivum, puta in peccatum turpe proclivis reperitur, operam det, ut vitium tem­ pestive eradicetur (S. Alf. Prax. conf. n. 90 ct 91). — Monitio brevis sit. IV. Quoad sententiam ferendam, hanc sequatur confessarius normam : 1. Satis certo dispositi absolvantur, etiamsi sola venialia confessi sint; siquidem pueri dispositi aeque ac adulti ius habent in absolutionem. Praeterea puero recidivo satis certo disposito non facile absolutionem differat, ne scilicet a sacramento avertatur, vel peccata reticeat. 2. Dubie dispositi absolvantur sub conditione: i° si certo graviter pec­ carunt, absolvantur casibus n. 404 enumeratis; 2° in dubio, num gravis peccati rei sint, semper absolvantur, sive dubium provenit ex materia peccati, sive ex dubio de pleno usu rationis, sive ex suspicione conscien­ tiae erroneae, qua pro gravi habetur, quod grave non est ; 30 si aut solum venialiter peccarunt, aut dubitatur, num aliquod peccatum adfuerit, in­ terdum absolvantur (S. Alf. Prax. Conf. n. 91 ; VI, 432). Si cum sola benedictione dimittantur, id ipsis significetur. Coroll. I. Etiam pueris relinquenda facultas confitendi cui maluerint; hinc maxime reprehendendus, qui statueret, ut pueri apud eum solum, qui eos doctri­ nam christianam docuerit, vel puellae apud parochum, pueri apud vicarium confi­ terentur. Corail. II. Recens quaestio mota fuit, num pueri (et puellae) ante annos puber­ tatis graviter peccare possint. Porro omnino affirmandum est. Etenim primum Decretum Quam singulari a Pio X, mediante S. C. de Sacram, editum,1 edicit, pueros circa septimum aetatis annum praecepto annuae confessionis teneri. Atqui haec non ediceret, nisi censeret, pueros inde ab ista aetate capaces esse peccati mortalis, quia ii soli, qui mortale commiserunt, de facto ad confessionem tenentur. Accedit, quod Decretum cum Cone. Trid. ex una parte docet, pueros obligatione communionis teneri, «quum gratiam peccando possunt amittere;» a. v. quum graviter possunt peccare ; ex altera parte edicit, eos dicta obligatione astringi septimo circiter anno. Ergo e mente ferentis Decretum ista aetate gratia amitti, a. v. graviter peccari potest. Adhacc Decretum ideo dilationem communionis improbat, quia pueros exponit periculo, ne primam innocentiam deperdant ; quod demonstrat, cos pro gravis peccati capacibus haberi. Deinde tota puerorum ante annos pubertatis agendi ratio satis patefacit, eos actuum plene deliberatorum ideoque etiam actuum graviter pcccaminosorum capaces esse. CAPUT II. De confessione rudium, hebetum ET SEMI - FATUORUM. I Confessio rudium et hebetum. Quatenus et quomodo instruendi 447 sint, si forte ignorent scienda necessitate medii et praecepti, dictum est ‘. 8 Aug. 1910. — 352 — η 396. Ceterum in accusatione et elicienda contritione saepe a confessario iuvandi sunt. Si diligens examen conscientiae omiserint, non dimit­ tantur, ut conscientiam melius perscrutentur. Nota. Quae dicta sunt de rudibus et hebetibus, applicentur quoque surdo-mutis parum instructis; ceterum confer dicta n. 396. 448 II. Confessio semifatuorum 1. Si satis certo seniifatui tantum, ideoque actuum moralium capaces sunt, saepius ad sacramenta admitti pos­ sunt, puta singulis mensibus, modo tamen hic et nunc iudicentur posuisse actus ad poenitentiam requisitos. Si aliquatenus probabile est, eos peccati mortalis capaces et reos esse, necessitas absolvendi magis etiam urgenda est. 2. Si dubitatur, num actuum moralium capaces sint, sub conditione absolvantur: i° in periculo mortis. 20 in Paschate; 30 aliquoties in anno, maxime si aliqualis timor est, ne forte graviter peccaverint (S. Alf. VI, 432). CAPUT III. De 449 confessione habituatorum. 1 1. Notio habituati. Habituatus seu consuetudinarius est, qui habitum alicuius peccati contraxit. Est autem habitus peccati : Qualitas de se stabilis, qua quis disponitur ad peccatum (t. I, n. 333). Porro: 1. Habitus peccati obtinetur frequentia actuum. Attamen frequentia per se sola non sufficit, sed requiritur, ut actibus peccaminosis ad habi­ tum ducentibus non opponantur actus contrarii, quibus origo habitus praepediatur (t. I, n. 341). Hinc ii, qui committunt peccata, quae de se potius ex fragilitate seu ex passione transeunte exoriuntur, non ita facile habitum peccati contrahunt, ac ii, qui perpetrant peccata, quae de se magis ex malitia procedunt. Ratio est, quia priores post peccatum commissum facilius resipiscunt, atque actus contrarios exercent. Peccata autem prioris generis sunt v. g. pollutio, blasphemiae; posterioris gene­ ris odium, furtum, onanismus coniugalis, transgressiones praeceptorum Ecclesiae etc. 2. Habituatus habet voluntatem quodam modo in peccato firmatam, ideoque peccat ex mala voluntate i. e. ex voluntate in malum constanter inclinata, adeoque prompte et ex levi etiam concupiscentia, ac velut sine conatu resistendi; unde difficulter resipiscit. «Quando quis, inquit ’. Cfr. Card van Rossum, Commentarius de iudicio sacramentali Ioan. B. Pighi ad trutinam vocatus’; Berardi, De recidivis et occasionariis ; * Ter Haar, Dc occasionariis ct recidivis. — 353 — S. 7'homas, peccat ex habitu, quod est cx malitia peccare, tunc voluntas per scipsam tendit in actum peccati, quasi iam totaliter inclinata ex habi­ tu per modum naturalis inclinationis in actum peccati » (De malo, q. 3, a. 13; cfr i. 2, q. 78. a. 2, 3 et 4; 2. 2, q. 156, a. 3 ; S. Alf. V, 4, 20, 30 ; VI, 459; Prax. Conf. n. 70, 73). 3. Nequit accurate definiri, quaenam actuum frequentia, et quantum tempus requiratur, ut quis censeri possit habitum peccati contraxisse. a) Quoad ad frequentiam actuum, requiritur maior numerus pecca­ torum per certum tempus commissorum, si de internis — quibus aequi­ perantur peccata oris — quam si de externis sermo est; maior, si de externis solitariis quam si de mutuis agitur. Ratio discriminis est, quia habitus eo facilius efformatur, quo maior praecessit deliberatio, ut in actibus externis, maxime in mutuis contingere solet ; et quo actus deli­ berati intensiores sunt, ut pariter in actibus externis, praesertim in mu­ tuis fieri consuevit. Hinc minor in hisce requiritur frequentia. b) Quoad tempus, hoc pariter pendet ab intensitate actuum ; item a ratione agendi magis vel minus uniformi; hinc v. g. facilius dixeris habituatum, qui per notabile tempus singulis hebdomadibus sese polluit, quam eum, qui una alterave hebdomade frequenter peccat, aliis hebdomadibus tentationi resistit. Coroll. « Qui e. g. semel in mense fornicaretur pei annum, bene hic habituatus dici potest » (S. Alf. Prax. Conf. n. 70); item qui per annum semel in mense ebrietati se dederit ; item qui per notabile tempus aut semel in hebdomade pollutionem committit, aut bis terve in hebdomade delectationibus morosis indulget (S. Alf. 1. c.). II. Divisio habituatorum. Habituati pro nostro scopo dividuntur in 450 habituatos non recidivos et habituatos recidivos. 1. Habituatus non recidivus a nobis intelligitur, qui aut post habitum contractum nondum confessus est, aut confessus quidem, sed non serio a confessario monitus est (S. Alf. VI, 459). 2. Habituatus recidivus est habituatus, qui confessus et a confessario monitus eadem ratione consuetudinem peccati continuavit. Ita theoretice (S. Alf. VI 459; Prax Conf. n. 71 ; Selva, II, Istr. 4, n. 17). Practice habituatus recidivus est habituatus, qui, non obstantibus confessione et monitione confessarii, relapsus est: i° cito (S. Alf. V, 505), 20 frequen­ ter (S. Alf. λΠ, 459), 3° in eisdem fere ac antea adiunctis — non ob singulares circumstantias — 40 nullo adhibito remedio assignato nullo­ que conatu vel quasi conatu seu resistentia (S. Alf. VI, 459, 505). ’. Ad monitionem etiam pertinet assignatio mediorum sese emendandi. W. Μ. T. Μ. II. 23 — 354 — 451 III. Absolutio habituati. i. Habituatus non recidivus, etiamsi sola ordinaria dispositionis signa praebeat, pro satis disposito haberi atque absolvi potest. Signa ordinaria sunt ipsa confessio et assertio poenitentis (n. 399). Propositio autem patet ex eo, quod multitudo peccatorum per se non constituit rationem serio dubitandi de sinceritate poenitentis, sive explicite sive implicite (ipsa scilicet accusatione sui in ordine ad absolu­ tionem obtinendam) suum de peccatis dolorem asserentis (S. Alf. VI, 459, Prax Conf. n. 70). Coroll. Habituatus confessus, et post confessionem relapsus, haud raro absolvi potest, etiamsi signum ordinarium tantum dispositionis praebeat; quia, deficiente aliqua ex conditionibus n. 459 indicatis, saepius non est stricto sensu recidivus. 452 2. Habituatus-recidivus, qui sola ordinaria signa dispositionis affert, atque, licet monitus a confessario, sola signa ordinaria praestare pergit : a) Nequit toties quoties absolvi. Etenim primum S. C. de Prop. Fid. in Instructione 29 April. 1784 edicit, a confessario, antequam absolutio­ nem concedat, videndum esse, num poenitentes « remedia alias ipsis proposita adhibuerint, quorum praesidio peccatum in necessariis atque involuntariis occasionibus devitent ; num consuetudinem peccandi abiecerint; num si alias beneficium absolutionis obtinuerint, iterum in eadem crimina ex propria malitia relapsi, in eodem fuerint coeno volutati >. Haec autem manifeste significant, e mente Congregationis non posse toties quoties absolvi habituatum recidivum, qui sola ordinaria signa dispositionis afferat. Deinde, ut statim dicemus, habituatus recidivus, qui sola ordinaria signa dispositionis affert, per se ne prima quidem vice absolvi potest, nimirum ob dubiam ipsius dispositionem. Quanto magis haec valent dc habituato recidivo, qui iterum atque iterum recidivus est; quin etiam eiusmodi recidivus, si non affert nisi signum ordinarium dispositionis, non solum dubie dispositus, sed multo probabilius indispositus censendus videtur (S. Alf. VI, 459, 505). Accedit experientia, quae docet, « multos recidivos, sola signa ordina­ ria praebentes, non dispositos aut saltem valde dubie dispositos esse. » < Rc sane vera; quicumque enim aliquam sacri tribunalis praxim habet fatebitur, permultos non satis dispositos neque vere contritos ad Poenitentiae sacramentum accedere, maxime ex iis qui in habitum peccandi eodem usque modo recidivi sunt. Alii haud satis instructi sunt in rebus religiosis parumque edocti dc necessitate aut dc conditionibus verae contritionis, quae iuxta Tridentinum ad poenitentiam requiruntur. Externis religionis signis adeo assueti sunt, ut etiam confessionem vclut caeremoniam quamdam externam habeant et, modo absolutionem carpant, — 355 — contenti sint. Alii levem quamdam displicentiam vel aliquam se emendandi vclleitatem pro sufficienti dolore et proposito habent. Alii magis ex quodam domes­ tico usu aut more patrio vel ex quodam respectu humano, licet sine pravo consilo, ad sacramenta accedunt, quin ad mores corrigendos serio animum advertant. Alii adeo leves animo sunt, ut vix de eliciendo vero actu doloris cogitent; vel simpli­ cem quamdam contritionis formulam mente potius distracta memoriter recitant aut ex libro legunt, sine seria consideratione et interno actu detestationis ex motivo supernatural! orto. Hos verae dispositionis defectus passim testari possunt concionatorcs et missionarii, qui seriem instructionum dc contritione et proposito ad populum habent ; cosque non apud illiterates dumtaxat reperiunt, sed etiam apud homines cultiores qui haud raro in materia religionis parum instructi sunt Quinim­ mo hac nostra aetate defectus illi saepe eo magis timendi sunt, quo spiritus huius mundi, qui indifferentiam et levitatem in rebus supernaturalilms, summam autem industriam in bonis terrenis prae se fert, suis maculis complures etiam consper­ serit catholicos qui usum sacramentorum nondum missum fecerunt. — Age vero, hi generatim, a confessario interrogati num de peccatis vere doleant, responsum dant affirmativum, idque non ficto sed, ut putant, sincero animo, adeoque signum ordinarium dispositionis praebent ; ct tamen coram Deo vere contriti non sunt. > ’ Tristem hanc experientiam hisoe testimoniis confirmat Ter Haar2. Leo XII : « Sistunt se quidem inulti sacramenti Poenitentiae ministris prorsus imparati. > ’ Catechismus Romanus: < Ita caritas refrixit, ut iam pleriquc ex fidelibus ad peccatorum veniam impetrandam nullum intimum animi dolorem atque gemitum cordis necessarium putent, sed illud satis esse arbitrentur, si speciem tantum do­ lentis habeant. »4 Rener. Scgncri: « Quot sunt, inquit, qui ob defectum propositi confessiones faciunt invalidas ct saepe etiam sacrilegas! Non unus est alterve, sed sunt inte­ grae generationes virorum ct mulierum, nobilium et plebeiorum, qui dicunt: sem­ per confessus sum malum quod feci; per tot quidem annos vivo in hac prava praxi, sed cam semper accusavi. Credunt se mundos esse, sed non sunt, quia confessi sunt sine vero proposito... Facile quidem est se proiicere ad pedes confes­ sarii, percutere pectus ct dicere: me poenitet. Caput autem rei est videre, num propositum habeatis mutandi vitam. » 8 Directorium in exercitia spiritualia S. Ignatii, a Praeposito Generali S. I. Clau­ dio Aquaviva editum, de utilitate confessionis generalis edicit : < Si nulla alia esset, haec certe satis esse deberet, quod experimur homines plerumque aut sine examine sufficienti, aut sine debito dolore, nullo vel valde infirmo melioris vitae proposito ad confessionem accedere. »4 Quoad doctrinam theologorum notamus : ’ Theologi antiqui quasi com­ muniter docent, recidivum formalem, solum signum ordinarium prae­ bentem, nequaquam toties quoties absolvi posse. Quam propositionem Ter Haar, De occasionariis et recidivis, n. 264. ----- ’. O. c. n. 265. ----*. Constit. Charitate Dei, 25 Dec. 1825.----- 4. De Poenit. n. 67. ------ *. Penit. istr. cap. cap. 8. ----- °. Cap. 16. -----S. Thomas haec habet : « Multa expediunt ad spiritualem salutem rccidivanti... ut scilicet circa cum maior cautela adhibeatur. > (IV. Sent. d. 32, a. I, a. 4). — 356 — ipsis antiquorum theologorum testimoniis comprobat Ter Haar.1 Ita, ut aliquos nominemus, S. Thomas a Villanova, S. Carolus Borromaeus, S. Bellarminus, S. Franciscus Salesius, Ven. Ludovicus Granatensis, S. Leonardus a Portu M., Paulus Segneri, Lessius, De Lugo, quorum testimonia videsis apud Ter Haar.1 453 b) Habituatus recidivus, qui sola signa ordinaria dispositionis affert, atque, licet monitus a confessario, sola signa ordinaria praestare pergit, fer se ne prima quidem vice absolvi potest. Id primum eruitur ex In­ structione S. Congr. de Prop. Fide supra citata; quae satis manifestat, e mente S. Congr. ordinaria signa dispositionis ne quidem prima vice sufficere, si de habituato recidivo agatur. Deinde per se nequit absolvi, qui dubie dispositus est (n. 398). Atqui poenitens, de quo dicimus, pro dubie disposito haberi debet. Probatur minor. Nequit, cum eadem dispositionis signa praesto esse ponantur, maior haberi certitudo de dispositione praesenti quam habetur de dispositione in praeterita confessione habita; immo ob habitum con­ tinuatum et confirmatum potius minor de praesenti dispositione certitudo haberi debet. Atqui iure dubitatur, num poenitens in praeterita confes­ sione bene dispositus fuerit. Probatur minor subsumpta. Admissa recta in praeterita confessione dispositione, poneremus poenitentem, qui contritionem aestimative sum­ mam atque propositum universale, firmum et efficax habuisset, praterea gratia sacramenti munitus fuisset; et, illis omnibus non obstantibus, cito, frequenter, in eisdem moraliter adiunctis, nullo adhibito medio a confessario assignato nulloque conatu seu resistentia, in eadem peccata relapsus esset; quod quidem fieri potest, sed tamen merito dubitatur num locum habuerit (S. Alf. VI, 459, 505; Prax Conf. n. 20). Quin etiam, uti diximus, minor de praesenti quam de anteriori dispositione certitudo haberi debet, quia habitus et culpabilitas inde a priori confes­ sione accreverunt, itaque vera a peccato aversio difficilior evasit. Quoad doctrinam theologicorum notamus, permultos doctrinae 5. Alfonsi patrocinari, ut v. g. S. Thomas a Villanova, S. Franciscus Salesius, Segneri, Benedictus XIII, Archiepiscopus Beneventanus etc. etc. quorum testimonia affert Ter Haar. ’ Obi. I. Theologi S. Alfonso antiquiores communiter contrarium docent. Resp. remittendo ad ea quae de doctrina theologorum supra notavimus. Obi. 2. Poenitcnti credendum est, sive pro se sive contra se loquenti. Rcsp. Principium enuntiatum certo nequit illimitate admitti, uti patet ex propo­ sitione 60 damnata ab Innocentio XI: « Pocnitenti habenti consuetudinem peccandi ’. 0. c. n. 295 sq. ’. L. c. ’. 0. c. n. 295 sq. — 357 — contra legem Dei, naturae aut Ecclesiae, etsi emendationis spes nulla appareat, nec est neganda nec differenda absolutio, dummodo ore proferat sc dolere et proponere emendationem. » Praeterea magis valet principium pro integritate quam pro dispositione pocnitentis, cum poenitens quoad posteriorem facilius errare possit. Denique principium minus urgeri potest, cum, ut in nostra hypothesi, merito dubitatur de veritate testimonii praeteriti. Neque tamen poenitens ea de causa mendacii reus dicatur : siquidem passim scipsum fefellit. Obi 3. Redire cum iisdem peccatis de se non est signum, sive defuisse sive deesse verum .dolorem ct propositum emendationis ; certe non magis quam si redi­ ret cum aliis peccatis ; sed solum est signum fragilitatis humanae. Resp. Sermo est de habituato eoque tali, qui non solum redit cum iisdem pecca­ tis, sed admonitus, cito, nulloque adhibito medio a confessario assignato, nulloque conatu seu resistentia praestita, relapsus est; quo casu non contendimus, haberi signum (certum), defuisse dolorem, sed haberi rationem serio dubitandi, num recta dispositio adfuerit, magis etiam, num adsit. Inst.: «Quod aliquis, inquit S. Thomas, postea (i. e. post poenitentiam) peccat vel actu, vel proposito, non excludit quin prima poenitentia vera fuerit, nunquam enim veritas prioris actus excluditur per actum contrarium subsequentem ; sicut enim vere cucurrit qui postea sedet, ita vere poenituit qui postea peccat > (3. q. 84, a. io, ad 4). Rcsp. cum Billuart:1 « Eius (i. e. S. Thomae) verba non sunt ad rem; vult enim ibi S. Doctor quod sequens peccatum non excludat poenitentiam praecedentem supposito quod vera fuerit : quia, inquit, veritas prioris actus non excluditur per actum contrarium subsequentem: unde sicut vere cucurrit, qui postea sedet, ita vere poenituit, si revera poenituerit, qui postea peccat, quod enim factum est, infactum fieri nequit ; id omnes fatentur ; at non negat S. Doctor, frequentes relapsus sequentes esse indicia, priorem poenitentiam non fuisse veram, > vel sal­ tem de ea esse dubitandum. Dixi, habituatum recidivum, qui sola signa ordinaria dispositionis affe­ rat, per se non posse absolvi ; siquidem, licet dubie dispositus sit, tamen (sub conditione) absolvi potest, si adsit aliqua e causis n. 404 assignatis 3. Habituatus recidivus si aut ex se, aut a confessario monitus signum 454 extraordinarium dispositionis praebeat, pro satis certo disposito heberi potest, ideoque a confessario qua indice, non tamen semper qua medico potest absolvi (S. Alf. VI, 459). Dicitur: a) Aut ex se, aut a confessario monitus. Confessarius scilicet poeni­ tentem dubie dispositum paterne moneat, coneturque provocare signum dispositionis extraordinarium, quo praeiudicium contra eius dispositio­ nem tollatur (n. 401). . ·’■ b) Signum dispositionis extraordinarium; quaenam sint signa extraor­ dinaria dispositionis, vide n. 400. c) A confessario qua indice, non tamen semper qua medico potest absolvi. Scilicet generatim statim absolvatur, si recidivus est ex fragili‘. Tract, dc Sacr. Pocnit. diss. 6. art. 10. - 358 tate interna; secus, si ex occasione, praesertim continua (S. Alf. VI, 456, 450,463, 464; Prax. Conf. n. 76, 77). Dixi: a) Generatim statim absolvatur, si recidivus est ex fragilitate interna; quia quandoque dilatio expedit vel etiam necessaria est ad voluntatem confortandam, ut si remedia diutius frustra adhibita sunt. β) Secus, si ex occasione, praesertim continua; quo casu dilatio abso­ lutionis adhibeatur, nisi specialis ratio sit absolutionem statim conce­ dendi ; quaenam autem sint speciales rationes, vide n. 407. Nota. Si occurrat habituatus recidivus in venialia, confessarius curet aut signum extraordinarium contritionis excitare, aut pocnitentem « dis­ ponere ad dolendum praesertim de aliqua levi culpa, a qua ille magis horreat, aut ei insinuare ut confiteatur de aliquo peccato graviori vitae anteactae contra aliquod praeceptum (sufficit enim ut confiteatur in generali absque numero); ut habeat materiam certam, super qua inniti possit absolutio » (S. Alf. Prax. Conf. n. 71). SCHOLION. De confessione deditorum pollutioni vel onanismo. Cfr. opusculum nostrum: De virtute castitatis et vitiis oppositis/ n. 138 sq. 114 sq. CAPUT IV. De confessione occasio nariorum. 1 Articulus I. De occasionariis in genere. 455 I. Notio occasionis. Occasio est persona vel res externa, quae homini creat periculum peccandi. 456 II. Divisio occasionis. 1. Occasio distinguitur in remotam et proxi­ mam. Remota est quae creat periculum leve ; proxima quae creat pericu­ lum grave, i. e. tale, in quo quis certo, probabilius, vel probabiliter lap­ surus est. Eiusmodi sunt v. g. caupona bibulo, herus ancillae ab ipso seductae. Ceterum occasionem proximam haberi, colligi potest tam a priori quam a posteriori. A priori colligitur, quando, spectatis obiecti illecebra atque subiecti dispositione, saltem probabile est, aliquem esse lapsurum. A posteriori colligitur per experientiam seu frequentiam lap­ suum, scilicet si quis in quadam occasione, spectatis vicibus quibus occa­ sioni fuit expositus, ita frequenter lapsus est, ut probabile sit, eum, occa­ sione praesente, denuo esse lapsurum (S. Alf. VI, 452). 1 Cfr. Ter Haar, Dc occasionariis ct recidivis. — 359 — Plures occasionem proximam dicunt eam, in qua quis certo, vel fere certo, vel valde probabiliter lapsurus est. Hinc ut ex experientia colliga­ tur, num occasio proxima sit, requirunt, ut quis semper, vel fere semper, vel omnino frequentius in ea peccaverit. Sed definitionem S. Alfonsi a nobis traditam rectam esse, ex dicendis patebit : siquidem iure iam dici­ tur, occasionem proximam esse eam, quam physice evitandi per se obli­ gatio est. Atqui, uti probabimus, per se est obligatio vitandi etiam eam occasionem, in qua quis solum probabiliter lapsurus est. 2. Occasio proxima subdividitur in : a) Absolutam et relativam, prout hominibus communiter vel certo homini periculum creat. b) Continuam et interruptam, prout habitualiter vel per intervalla occurrit. c) Voluntariam ct necessariam. Voluntaria est, quae sine gravi incom­ modo vitari potest. Necessaria, quae aut physice aut sine gravi incom­ modo vitari nequit. Ut autem occasio necessaria dici possit, eo gravius requiritur incommodum, quo maiora sunt periculum damnationis, pericu­ lum peccandi, peccatum timendum atque scandalum ex occasione oriun­ dum. Quocirca notes duas propositiones damnatas, scii. prop. 62 ab Innoc. XI proscriptam : « Proxima occasio peccandi non est fugienda, quando causa aliqua utilis aut honesta non fugiendi occurrit » ;1 et prop. 41 ab Alex. VII confixam : « Non est obligandus concubinarius ad eiiciendam concubinam, si haec nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgo regalo, dum, deficiente illa, nimis aegre ageret vitam, et aliae epulae taedio magno concubinarium afficerent, et alia famula nimis difficile inveniretur.»' Itaque occasio non facile habeatur pro necessaria. Adhaec notes, difficultatem renuntiandi occasioni a poenitentibus passim exaggerari (S. Alf. 452, 454). 111. Obligatio vitandi occasiones Primum notandum, occasionem 457 peccandi vitari posse physice vel moraliter; physice i. e. eam amovendo vel deserendo; moraliter i. e. alia ratione efficiendo, ut periculum pec­ candi persistere desinat. Deinde animadvertendum, signanter agi de occasionibus peccandi graviter. Iam vero: i. Non est obligatio vitandi occasiones remotas peccandi graviter. Ratio est, quia talis obligatio intolerandum onus per totam vitam tole­ randum continuasque anxietates secum ferret; eiusmodi quippe occasio­ nes homini continuo occurrunt. Atqui eiusmodi onus hominibus esse impositum, nequit admitti. Aliqui quidem censent, per se esse obligatio’. Denz.-Bannw. n. 1212. — — s. Denz.-Bannw. n. 1141. — 36ο — nem venialem; verum argumentum istam quoque obligationem excludere videtur. 458 2. Quoad occasiones proximas peccandi graviter, haec valent: a) Obligatio gravis est physice vitandi occasionem proximam volun­ tariam peccandi graviter. Propositio ita enuntiata iam communiter ad­ mitti videtur, atque deducitur cx propositione 6i ab Innocentio XI dam­ nata: « Potest aliquando absolvi qui in proxima occasione peccandi ver­ satur, quam potest et non vult omittere, quinimmo directe et ex propo­ sito quaerit, aut ei se ingerit. » Iam vero verba omittendi, quaerendi et ei se ingerendi omnino de vitatione physica intelligenda videntur. Deinde propositio enuntiata eodem argumento probatur quo propositio nunc enuntianda. 459 b) Obligatio gravis est vitandi physice occasionem proximam volun­ tariam, prout ea a nobis definita est, a. v. obligatio gravis est vitandi physice eam quoque occasionem voluntariam, in qua quis probabiliter tantum lapsurus est. Nam quisque tenetur vitare periculum, hic et nunc grave, peccandi formaliter, seu hic et nunc ita procedere, ut non sit pro­ babiliter graviter peccaturus. Atqui qui non vitat physice occasionem voluntariam, in qua probabiliter lapsurus est, non vitat periculum, hic et nunc grave, peccandi formaliter. Maior patet ex eo, quod ille, qui non vitat periculum, hic et nunc grave, peccandi formaliter, non vere et simpliciter aversatur formalem Dei offensam, nec vere et simplicitur aversatur summum proprium malum. Minor ita probatur: Qui non vitat physice occasionem voluntariam, in qua probabiliter lapsurus est, nequit vitare periculum, hic et nunc grave, peccandi formaliter, nisi per auxilium Dei, quo periculum hic et nunc desinat esse grave. Atqui qui non vitat physice occasionem volun­ tariam, i. e. occasionem, quam facile vitare potest, nequit sine temeritate auxilium Dei exspectare. Probatur minor subsunt pta. Auxilium Dei, utpote gratuitum, nequit legitime exspectari nisi quatenus necessarium est. Iam vero nullo modo necessarium est ubi occasio est voluntaria, quia haec facile physice evi­ tari potest; ea autem vitata, iam non requiritur auxilium ei resistendi (S. Alf. V, 63; VI, 452). Accedunt haec Cone. Trid.: Deus impossibilia non iubet, sed iubendo monet et facere quod possis, et petere quod non possis, et adiuvat, ut possis.' Item haec S. Thomae: « In hoc tentatio Dei consistit, quando praetermittit homo facere quod potest ad pericula evadenda, respiciens solum ad auxilium divinum (2. 2. q. 97, a. 1). Neque opponas, auxilium divinum posse exspectari, modo petatur. '. Sess. 6, cap. π. — 3Ôi — Nam dictum auxilium tunc tantum a petente exspectari potest, quando necessarium est. Quin etiam eiusmodi petitio ne honesta quidem est, ideo­ que nullum influxum in Deum exercere valet: petitio discedendi ex occa­ sione honesta est; inhonesta vero petitio vincendi, dum manes in occa­ sione. Quoad doctrinam theologorum, noto, plerosque theologos antiquio­ res maioris notae sententiae propugnatae adhaerere, ut allatis testimoniis probat Ter Haar. ’ S. Thomas haec habet: « Infirmi in fide, de quorum subversione probaliter timeri possit, prohibendi sunt ab infidelium com­ munione » (2. 2, q. 10, a. 9). S. Alfonsus eandem sententiam locis citatis strenue propugnat, eamque quam plurimi, etiam qui post S. Alfonsum scripserunt, defendunt, ut iterum ostendit laudatus Ter Haar.5 Coroll. Genuina occasionis proximae definitio haec est: Est occasio, in qua quis saltem probabiliter lapsurus est. Nam occasio proxima ea est, quam physice evitandi per se obligatio est. Atqui ex dictis sequitur, per se esse obligationem physice vitandi occasionem, in qua quis saltem probabiliter lapsurus est. Obi. I. Non apparet, cur vere graviter peccet, qui habeat omnino notabilem probabilitatem, se in hac occasione quam adit, non esse graviter peccaturum : non enim iste eligit rem, quae morali necessitate peccatum secum trahat. Resp. Sufficit, ut cx argumento allato sequitur, ut quis eligat rem, qua posita, probabiliter peccatum commissurus sit. Obi. 2. Si e rerum natura vel experientia patet, probabiliter peccatum vitatum iri, signum est periculum vitari posse cum iis ordinariis gratiae auxiliis, quae a quolibet homine prudenter exspectari et peti possint. Resp. Nego consequens; siquidem auxilium divinum, de quo sermo est, nequit in posita hypothesi prudenter exspectari et peti, quia non est necessarium, ut diximus. Obi. 3. Quia probabile ex hypothesi etiam est, peccatum non secuturum, temeri­ tatis accusari atque velle peccatum dici non potest, qui ob rationabilem causam tali occasioni se committit. Resp Nego consequens ; siquidem merito temeritatis accusatur, qui sine gravi causa gravi periculo gravis mali se exponit. Atqui cum in posita hypothesi etiam probabile sit, peccatum esse secuturum, agitur de grazn periculo gravis mali, i. e. mortaliter peccandi. Obi. 4. In pluribus auctorum textibus, a Berardi et Ter Haar in suum favorem allegatis, quaestio est tantum de periculo probabili, neque constat AA. non intel­ lexisse probabilitatem, cui nihil opponatur, et quae proinde morali certitudini aequivalcat. Resp. Eiusmodi interpretatio sensui verborum usitato non convenit. Nola. Si quis sine causa sese confert in periculum, sed adhibet talia media, quae ipsam impulsionem ad peccatum tollunt, non dicendus est se temere periculo ex- ’. O. c. n. 53-55 ; n. 63, 64. ----- *. O. c. n. 65. ponere, sed potius periculum iam non adest ; v. c. si quis furatur semper quando solus in aliqua domo versatur, potest eo se conferre, si homines praesentes sunt. 460 461 c) Non est obligatio vitandi physice occasionem proximam necessa­ riam. Nam qui ob gravem rationem sese exponit periculo gravi, nequit temeritatis argui, ideoque iure sperare potest, fore ut, mediis adhibitis, acquirat auxilium divinum, quo occasio proxima desinat esse talis. « Et sic excusantur chirurgi si periculo se exponunt in medendis feminis, cum aliquoties in praeteritum ob talem occasionem iam lapsi fuerint. Sicque parochi qui in excipiendis confessionibus camdem misertam fuerint ex­ perti. Sic etiam excusantur alii qui proprium officium, puta curialis, militis, cauponis aut mercatoris, non possunt deserere sine gravi detri­ mento» (S. Alf. V, 63; VI, 455). Idem dicendum de iis, quibus ob vehe­ mentem propensionem ad malum innumera occasioni proximae sunt. Te­ nentur utique medietis uti non peccandi, at non tenentur omnia ista evitare; quod onus gravissimum foret, atque ex se solo iam excusat. Quacr. 1, num teneatur etiam cum gravissimo damno deserere occasionem, qui continuo negligat adhibere remedia, idcoque continuo relabatur. Resp. Omnino affirmandum videtur; nam quisque tenetur vitare periculum, hic et nunc grave, peccandi formalitcr, seu tenetur hic ct nunc ita procedere, ut non sit probabiliter graviter peccaturus (S. Alf. VI, 457) Atqui ille, de quo dicimus, probalitcr (ne dicam fere certo) (formaliter) peccaturus est, nisi occa­ sionem deserat. Ergo tenetur eam deserere. Minor eruitur ex eo quod ille, qui continuo neglexerit remedia adhibenda, pro­ babiliter (ne dicam fere certo) denuo ea neglecturus, idcoque probabiliter denuo peccaturus est. Obi. Poenitens tenetur tantum aut media adhibere, aut occasionem vitare. Ergo confessarius nequit ei imponere obligationem occasionem vitandi. Resp. Poenitens in casu tenetur eligere medium vitandi occasionem, quia alterum medium probabiliter (quin etiam fere certo) non est adhibiturus. Neque confessa­ rius, sed lex naturae eam obligationem ei imponit. Confessarius vero poenitentem obligationem edoceat ; neque per se ideo a monitione abstineat, quia poenitens, qui media negligit, neque difficilius medium deserendi occasionem adhibebit; nam ut advertit Ter Haar, < saepe poenitenti rite disposito facilius est j>oncre unicum actum valde difficilem et quasi heroicum, nimirum abrumpere occasionem morali­ ter necessariam, quam postea, quum fervor imminuerit et tentatio increverit, per longum tempus, forte per menses et annos, quotidie adhibere illa remedia vigi­ lantiae ct orationis cum assidua luctatione contra proprias passiones ct insidian­ dum illecebras. >1 Quacr. 2, num teneatur etiam cum gravissimo damno deserere occasionem, qui, quamvis remedia adhibeat, tamen eodem semper modo recidat. Resp. Casus non facile occurret, quia poenitens, qui diligenter utitur mediis, passim paulatim emendabitur. Si vero occurrat, affirmandum, quia, ut modo dixi'. Dc occasionariis et recidivis, n. 176. — 363 — nuis, quisque tenetur vitare periculum, hic ct nunc grave, peccandi formalitcr. Atqui ille, dc quo dicimus, probabiliter (ne dicam fere certo) formalitcr peccaturus est, nisi occasionem deserat. Accedit quod saltem in posita hypothesi urgent haec Christi: < Si oculus tuus scandalizat te, erue cum, et proiice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehen­ nam ignis. » ’ (S. Alf. VI, 457). Denique S. Congregatio indicis in opere Pellizarü De Monialibus contrariam opinionem decreto 21 April. 1693 suppressam voluit. IV. Absolutio occasionariorum. Quoad occasionariorum absolutio- 462 nem haec speciatim veniunt notanda: i. Qui versatur in occasione proxima, voluntaria et continua, cui valde addictus est, non absolvatur, antequam occasionem physice vel quasiphysice ’ deseruerit, nisi specialis ratio sit absolutionem statim conceden­ di. Deducitur piimum ex eo quod « talis poenitens est indispositus ad absolutionem, si petit eam, antequam occasionem removeat > (S. Alf. Prax. Conf. n. 66). Est autem indispositus, quia exponit se periculo gravi infringendi propositum i. e. non amovendi occasionem proximam; quod ita exponit S. Alfonsus: « Ablatio occasionis est res magnopere ardua, et non fit nisi quis magnam vim sibi inferat, ut avellatur ab illa occa­ sione, ad quam, propter praeteritam sui animi adhaesionem, remanet valde propensus. Et ideo, si occasio non aufertur ante absolutionem, poe­ nitens de facili post absolutionem se decipiet, falso sibi suadendo quod tentationibus resistet; et sic, occasione non dimissa, profecto redibit ad vomitum » (VI, 454; III, 436). Quodsi poenitens ad periculum non ad­ vertat, per se a confessario monendus est ; monitus autem evadit indis­ positus, si nihilo minus velit statim absolutionem recipere. Accedit quod confessarius qua medicus per se tenetur uti medio, sine quo poenitens gravi periculo infringendi propositum expositus est (S. Alf. 1. c.). Deni­ que theologi longe communius propositionem enuntiatam admittunt. Ita v. g. S. Carolus Borromaeus, S. Thomas a A illanova, S. Francisais Xaverius, S. Leonardus a P. M., Ven. Paulus Segneri, Lehmkuhl. Bucceroni, Prümmer etc. etc. quorum testimonia affert Ter Haar. ’ Quae sint speciales rationes a regula recedendi seu absolutionem sta­ tim concedendi, vide n. 407. Obi. J. Opinio S. Alfonsi nititur fundamento dubio, scilicet graviter peccare eum, qui se tantum probabili peccato exponat. Resl>. remittendo ad probationem illius doctrinae et refutationem eorum, quae ei opponuntur (n. 468). Obi. 2. Antiquiores theologi consulunt tantum, non praescribunt sententiam, quam S. Alfonsus propugnat. ‘. Matth. XVIII, 9.---- ’. Puta, si de ancilla agitur, famulatui renuntiando, etsi non statim discedat. ----- *. O. c. n. 117 sq. — 364 — Resp. ciusmodi interpretationem adversari sensui obvio et claro testimoniorum, de quibus supra sermo fuit. 2. Qui versatur in occasione proxima, voluntaria et continua, non absolvatur, antequam media assignata adhibuerit, nisi specialis ratio sit absolutionem statim concedendi. Ratio est, quia, attentis maximis blan­ ditiis occasionis praesentis indeque exoriendo periculo negligendi media assignata, voluntas poenitentis remedio dilationis sustinenda est. « Cen­ seo enim, inquit S. Alfonsus, quod confessarius tamquam medicus tene­ tur aptare suo poenitenti remedia opportuniora, ut ille suam faciat salu­ tem; reorque nullum aliud aptius antidotum ministrari posse ei qui est in occasione proxiina, quam dilationem absolutionis: dum experientia docet quod poenitentes, postquam absoluti discedunt, ut plurimum negligunt media praescripta adhibere, et sic facillime recidunt. Cum e conver­ so, quando ipsis absolutio denegatur, vigilantius satagunt remedia exse­ qui et tenration>bus obsistere, impulsi quidem a timore ne cum ad confessarium redibunt, iterum sine absolutione dimittantur » (VI, 456). Quae sint speciales rationes a regula recedendi seu absolutionem statim concedendi, vide n. 407. 464 3. Qui adit occasionem proximam voluntariam et interruptam, et bis terve absolutus sine ulla emendatione revertitur: a) Si ostendat sola signa ordinaria dispositionis, per se absolvi nequit; cum enim iam pluries occasionem non vitaverit, quamvis facile eam vitare potuerit, iure dubitatur de dispositione; (sub conditione) absolvi potest, si adsit aliqua e causis n. 404 assignatis. β) Si aut ex se, aut a confessario monitus ostendat signum extraor­ dinarium dispositionis, pro satis disposito haberi atque absolvi potest (S. Alf. VI, 454; Prax. Conf. n. 66). 465 4. Occasionarius, qui est habituatus recidivus, tractetur, prout exposi­ tum est n. 461-463, ubi de habituatis recidivis diximus (S. Alf. VI, 455» 456). 463 Coroll. Confessarius non omittat poenitenti, qui in occasione proxima necessaria versatur camve adit, assignare remedia non peccandi ; quae sunt : i° Diminuere vim occasionis. Non raro pauca verba forti animo dicta, seria comminatio aut exprobratio, hiatus oris ad clamandum, relatio rei alicui qui potest remedium apponere, sufficiunt ut perfidus insidiator animo dciciatur et ab omni molestia cesset. Deinde vitare debet, ne solus cum sola versetur, omnem familiari­ tatem fugere, et quantum fieri potest etiam aspectum complicis, de eo non loqui, non cogitare, et similia. Adhaec, si occasio non est in esse, mansionem in ea, quoad fieri potest, breviare, et negotia necessaria celeriter absolvere debet. 2° Diminuere vim passionis, nullum ei fomentum praebendo per otium, liberta­ tem sensuum, pravas cogitationes, pravas lectiones, intemperantiam etc. ; item illam subiiciendo per laborem, ieiunia et alias macerationes, si possibile sit. — 3^5 — 3° Augere vires spirituales oratione, frequentatione Sacramentorum, et aeter­ narum veritatum meditatione. Quotidie, mane praesertim, renovet propositum non amplius peccandi, consultius coram Crucifixo. Si occasio non est in esse, semper antequam eam adeat, idem propositum renovet.1 Articulus II. De aliquibus occasionibus in specie. § I. De concubinatu. Distinguendum inter concubinarios, qui in adiunctis ordinariis et eos, qui in mortis periculo versantur. 1. Concubinarii in adiunctis ordinariis versantes, i. Si concubinatus 466 publicus est, tolli debet aut per matrimonium aut per separationem ; non autem passim per media, quibus occasio remota evadat, quia ita pericu­ lum et scandalum vix removeri possunt ; si illud in casu rarissimo permit­ tatur, scandalum, quoad fieri possit, removeatur absolutam occasionis necessitatem pervulgando, et vitam vere Christianam instituendo. 2. Si concubinatus occultus est, tolli potest et debet aut per matrimo­ nium aut per separationem aut, si ineluctabiles difficultates tam matri­ monio quam separationi obstant, per media, quibus occasio remota evadat. Dicitur: a) Aut per matrimonium ; quod quidem per se maxime suadendum. Attamen passim non recurratur ad matrimonium secretum seu conscien­ tiae, nisi concubinarii publice censeantur matrimonio iuncti (cfr. tract, de matrim.). b) Aut per separationem. Si matrimonium moraliter est impossibile vel saltem non eligitur, et separatio moraliter possibilis est, haec imponi debet. Si separatio brevi fieri possit, concubinarii non absolvantur, ante­ quam separati sint, nisi sit specialis ratio absolutionem statim impertiendi (n. 471). Si separatio brevi fieri nequeat, concubinarii operam dent, ut quamprimum fieri possit ; neque tunc, nisi specialis adsit ratio, absolutio concedatur, antequam adhibuerint media non relabendi (S. Alf. III, 436) ; de quibus nunc dicetur: c) Aut per media quibus remota evadat. Media autem praeter genera­ lia (n. 474) sunt : u) Si concubinarii in eadem domo habitant: i° Uterque complici aper­ te denuntiet, se nolle amplius talem vitam ducere; 20 si concubinus noctu ad illam divertit, ianuam ita claudat, ut aperiri nequeat. ’. Berardi, n. 79-83; Aertnys-Damen, II, n. 478. — 366 — β) Si concubifiarii in diversis domibus habitant: i° Concubina concu­ bino advenienti ianuain non aperiat; 2° curet, ut cum alia femina habitet vel saltem sola non reperiatur; 30 quandoque suadeatur, ut mutet domi­ cilium. 467 II. Concubinarii in mortis periculo versantes. 1. Si concubinatus publicus est, ita dicendum: a) si concubinarius iam sensibus destitutus est, sub conditione absolvatur, atque etiam Extrema Unctione donetur (cfr. tamen n. 485). b) Si sensibus quidem utitur, sed tamen in extremis versatur, ita ut ne­ que matrimonium contrahendi neque separationem efficiendi tempus sup­ petat, concubinarius ad poenitentiam reductus absolvi debet, et reliquis sacramentis muniri. Curandum tamen, quantum possibile erit, ut complex non se ostendat, atque ut moribundus scandalum reparet, sive per seipsum sive per sacerdotem coram testibus veniam petendo. Si hic modus scandali reparandi prudenter adhiberi nequeat, ipsa Viatici delatio suf­ ficientem scandali reparationem involvere videtur. c) Si infirmitas moram patitur, occasio et scandalum per matrimonium aut separationem dimoveantur. Si neque matrimonium neque separatio locum habere possunt, hanc impossibilitatem coram testibus quampri­ mum divulgandam declaret, simulque promittat se, si forte convaluerit, separationem effecturum ac nullum amplius cum complice commercium habiturum ; adhaec adhibeantur media n. 475 assignata. 2. Si concubinatus occultus est, ita procedendum : a) Ut supra sub a) dictum est. b) Ut supra sub b) ; sed reparatio scandali, ut patet, non requiritur. c) Ut supra sub c) ; sed notes in casu, aliquando ad matrimonium conscientiae posse recurri (cfr. tract, de matrim.). § II. De procationibus. 468 I. Procationes seu visitationes adamantium intuitu matrimonii, spec­ tatis hodiernis moribus, pro necessariis haberi possunt. Attamen passim non sine periculo fiunt, quamvis periculum magis ex procatione solitaria, quam ex procatione qua tali exoriatur. Procatio solitaria intelligitur ea, quae extra aliorum conspectum locum habet. II. Procatio solitaria pluribus iam a priori, ut ita dicam, occasio pro­ xima est; multis occasio proxima evadere potest; atque, ubi primum procantes graviter peccarunt, occasio proxima evasit, et ut talis a confessario pertractari debet. III. Quo magis periculum diminuatur, adhibeantur cautiones quae sequuntur : — 3^7 — 1. Procatio iis solis permittatur, qui possunt et volunt matrimonium inire intra rationabile tempus. Si qui iuniores procationem inceperint, haec differatur; si spes satis cito ineundi nuptias ob aliam quam ob aeta­ tem rationem deest, et procatio commode interrumpi nequit, visitationes minuantur. 2. Adamantes non habitent sub eodem tecto. 3. Quamprimum consensum parentum obtineant ; quod non impedit, quominus aliquando, etiam insciis parentibus, initia quaedam amoris tolerentur, nimirum, ut noverint, num reciprocus quidam affectus adsit. 4. Ne solus cum sola versetur, seu procatio ne fiat extra aliorum conspectum, quod contingit, si fit in cubiculo clauso ; in domo dum nemo adest vel omnes cubitum discesserint; cum puella pervesperi vel nocte iuvenem ad ostium domus sequitur ; in loco remoto ; in obscuro, utut in loco publico : minus, cum in cubiculo versantur et mater subinde per­ brevi ob negotia domestica discedit: vix vel nullatenus, cum iuvenis interdiu puellam per viam publicam comitatur. Magis periculosum etiam est, si procantes ex industria solitudinem quaerunt. 5. Ne visitationes sint nimis frequentes, neque nimis protractae. 6. Ne, si contingat eos solos versari, inter se appropinquent ; quod in se periculosum et tactibus impudicis ansam dat. 7. Spiritualibus subsidiis, maxime frequentia sacramentorum se mu­ niant. Coroll. Non facile ob sola peccata — scilicet si ceteroquin nihil proca­ tioni obstat — abruptio procationis imponatur; sed potius omni modo, etiam relapsis absolutionem differendo, curetur, ne solus cum sola verse­ tur. Ita dixerim: i° quia procatio solitaria potius quam ipsa procatio occasio est peccandi ; 2° quia procatio, cui ceteroquin nihil obstat, sine incommodo satis gravi abrumpi nequit, et 30, etiamsi abrumpatur, postea facile redintegratur. Quod si procantes, qui peccaverint, ob singularia adiuncta soli tantum conversari possint, procatio iure occasio necessaria dicitur; siquidem procationi, cui ceteroquin nihil obstat, renuntiare grave incommodum est. § III. De periculis domesticis. I. Ancilla, quae heri sollicitationi cessit vel ob fragilitatem gravi peri- 469 culo ei cedendi exposita est, tenetur alium famulatum quaerere, atque si ad hunc finem opus sit, monere parentes, se periculo esse expositam. « Haec tamen, addit S. Alfonsus, intelligcnda sunt, si huiusmodi per­ sona sit fragilis ct parum devota; nam si esset pietati dedita et cauta, et - 368 — opportuna adhiberet remedia ad tentationes repellendas ac passioni ob­ viandum, tunc eam non obstringerem ad occasionem auferendam » (VI, 452). Pariter ancilla debet alium quaerere famulatum, si filius familias vel famulus ipsi est occasio proxima peccandi, nisi monendo herum vel filii parentes, occasioni finem imponere possit et malit (S. Alf. VI, 439), — Ipsemet herus tenetur, si fieri possit sine gravi incommodo — cuiusmodi esset suspicio uxoris — sub uno aliovc praetextu dimittere ancil­ lam. II. Adolescens, cui frater in eodem lecto cubans, est occasio peccandi, tenetur, si spes sit, lecti mutationem quaerere, atque, si ad hunc finem necesse sit, parentes de fratris malitia monere. Si lecti mutatio sperari nequeat, tenetur nihilo minus monere parentes, nisi frater a turpibus omnino desistat. § IV. De choreis. 470 I. « Choreae secundum se non sunt malae, nec actus libidinis, sed laetitiae» (S. Alf. III, 429), possunt tamen illicitae esse ratione finis, puta libidinis quaerendae gratia, quod facilius quam in aliis obtingit in choreis larvatis; ratione periculi, maxime ob modum quo fiunt; ratione scandali; item ratione periculi oriundi ex eo, quod iuvenes et puellae post actas choreas sine comitatu domum petunt. Ceterum choreae, etiam honestae, ideo quoque quoad fieri possit arceantur, quia, maxime si frequentiores evadant, animi levitatem cum iuvenum tum puellarum fo­ vent, eorumque devotionem diminuunt. Choreae iuniorum (bals d’en­ fants) pariter magnopere improbandae sunt. Quoad periculum choreis annexum notes: Choreae, quae publice insti­ tuuntur, passim periculosiores sunt quam eae, quae inter paucas familias ducuntur ; pariter maius periculum est in choreis, quae cum larvis agun­ tur; choreae opulentorum ratione vestitus, populares ratione levitatis agendi et loquendi haud ita raro grave periculum secum ferunt ; atque generatim res multum pendet a conditione sociali et educatione. II. Quoad occasionem proximam, quam choreae constituere natae sunt, ita dixerim: 1. Choreae valde inhonestae sive ratione vestitus seu nuditatum, sive ratione modi quo aguntur, passim sunt occasio proxima peccandi. 2. Choreae satis inhonestae pluribus, maxime iuvenibus occasionem proximam creant: hisce accensentur multae choreae hodiedum usitatae, quae arctum saltantium amplexum postulant corporumque etiam contac­ tibus ansam praebent. Ratio cur dictae choreae, quamvis satis inhonestae, — 369 — pluribus tantum, — non autem, maxime quoad puellas, communiter — occasionem proximam constituunt, haec est, quia mens inter saltandum ad alia distrahitur, maximeque motibus rythmicis occupatur: quod ab intensis cogitationibus impuris plures prohibet. 3. Choreae honestae ratione sui aliquibus occasioni proximae sunt. Possunt vero facile esse — quod etiam aliis choreis applicandum — occasio proxima ratione defectus comitatus in reditu. Coroll. Choreae valde inhonestae prohibeantur. Quoad alias, quae poenitenti occasioni proximae sint, videndum, num ratione sui an ratione defectus comitatus periculum creent. Si prius locum habet, ipsae choreae omnino poenitenti prohi­ beantur, nisi ratio gravis, v. g. absoluta parentum vel mariti voluntas excuset; quae prohibitio, si de choreis satis inhonestis agitur, magis etiam urgenda ob scandalum ipsis annexum. Si alterum contingit, urgeatur obligatio non sine comi­ tatu domum petendi. III. Facile graviter peccant introducentes choreas, sive eas promoven­ do, sive eas agendo, sive eis agendis domum cedendo. Si tamen usus in omnibus vicinis paroeciis viget, fere exsistentiae in propria paroecia aequivalet. Ceterum caupones tenentur curare, ut omnia honeste fiant. IV. Ubi usus chorearum non exsistit, parochus et confessarii eas. etiam honestas prudenter arceant. Ubi exsistit, nec prudenter aboleri po­ test, adlaborandum, ne nimis protrahantur, neque iuvenes et puellae sine fido comite domum redeant. Ceterum parochi et confessarii, quoad pru­ denter fieri possit, fideles a choreis avertant. § V. De spectaculis theatralibus. i. Spectacula theatralia periculosa esse possunt tam ratione sui, quam 471 ratione chorearum, quae interponuntur, saepiusque ob saltatricum ves­ titum, modum saltandi et gesticulationes lascivas valde ad venerea ex­ citant. II. Quoad occasionem proximam, quam constituere nata sunt, haec tene: 1. Spectacula et choreae valde inhonestae permultis occasio proxima sunt. Pariter spectacula religioni notabiliter contraria multis grave peri­ culum creant. 2. Spectacula et choreae satis inhonestae occasio relativa sunt ; leviores aliquibus gravi periculo sunt (S. Alf. III, 427). 3. Si spectacula praesertim ad musicam audiendam adeuntur, pericu­ lum facilius amovetur, modo theatra non nimis turpia sint. Et quoad choreas notandum, spectatores earum occasione facilius egredi posse. W. M. T. Μ. II. 24 — 370 — III. In dubio, num spectaculum, quod exhibebitur, turpe sit vel reli­ gioni contrarium, illud adire per se illicitum est. Ceterum confessarius poenitentes, praesertim a theatris publicis adeundis prudenter avertat, ideo quoque, quia theatrorum frequentatio aeque ac chorearum animi le­ vitatem promovet et devotionem diminuit. § VI. De pravis scriptis. 472 I. Libri et diaria ex professo seu notabiliter religioni vel bonis moribus contraria passim occasio proxima sunt. Eiusmodi sunt v. g. diaria socialistica et multa opera romanensia. Libri et diaria, quae non ita notabiliter religioni vel bonis moribus adversantur, occasio relativa sunt. Huc refe­ runtur plura diaria liberalia, multaque opera romanensia, utpote erotica. II. In dubio, num liber periculosus sit, eum perlegere illicitum est. § VII. De pravis consortiis. 473 I. Quoad societates proprie dictas, confer dicta t. I, n. 509. II. Quoad periculum, quod creant socii in officina, in domibus milita­ ribus etc; hae occasiones passim necessariae sunt. Confessarius multus in eo sit, ut versantes in occasione sacramenta frequentent. III. Frequentatio incredulorum, si agitur de conversatione familiari et habituali, facile periculum grave secum fert. Secus dicendum de conversatione rara et interrupta; attamen magis periculosi sunt circuli, ut dicuntur, maxime iuniorum, qui v. g. ludendi, artis musicae tractan­ dae gratia erecti sunt, sive iuvenes et puellae simul conveniunt, sive tam catholici quam acatholici ipsis ascripti sunt. § VIII. De pravis scholis. 474 De hisce fuse dictum est t. I, n. 714 sq. Articulus V. De confessione moribundorum. 475 I. Absolvi potest moribundus, qui sacerdoti praesenti signum confes­ sionis praebet, puta nutu capitis, pressione manuum, oculis etc. Etenim omnia ad valorem requisita, scilicet intentio, contritio manifestata et confessio adsunt vel saltem adesse iure praesumuntur.1 ‘. Cone Arausicanurn I, cap. 12 (apud Labbe, toni 4, coi. 703 sq) ; Cone. Carthaginense IV, cap. 7Ô (apud Labbe, 1. c. coi 1443; cfr. can. Is qui 8, caus. 26, qu. 6); S. Leo Papa, Epist. 108 (al. 83) ad Theodor, cap. 5 (apud Migne, Patrol, lat. toin. 54, coi. 1013 sq) ; Rit. Rom. tit. Ill, cap. 1, n. 25. — 371 — II. Pariter absolvi potest moribundus sensibus destitutus, qui deside­ rium confessionis ostendit, antequam sacerdos accesserit. ’ Disputatur, utrum hoc casu moribundus absolute an sub conditione absolvendus sit. Plures censent, eum absolvendum esse absolute, quia Rit. Rom. 1. c. hunc casum aequiperare videtur casui priori nec de condi­ tione mentionem facit. Alii docent, absolutionem sub conditione dandam esse- quia non certo habetur accusatio ad valorem sacramenti requisita, atque subinde etiam de dispositione dubitari potest (S. Alf. VI, 4 81). III. Moribundus sensibus destitutus, qui nec sacerdoti praesenti signum confessionis manifestum praebet, nec ante adventum sacerdotis deside­ rium confessionis ostendit, sub conditione absolvi potest, quoties aliqua­ tenus probabile est, requisita ad valorem adesse. In extremis enim extre­ ma tentanda. Iam vero passim non certo deest intentio recipiendi sacra­ mentum, atque fortassis a moribundo exhibetur signum aliquod confes­ sionis ct doloris (puta suspirium), quamvis sacerdos illud non advertat. Accedit quod non certo falsa est doctrina, quae docet, solam contritio­ nem vel attritionem internam esse conditionem necessariam ad valorem sacramenti. Hinc absolvi possunt: 1° Catholicus, sive christiane vixit sive non vixit christiane ; 2° catholicus, qui in ipso actu peccati (v. g. ebrietatis, suicidii) sensibus destitutus est : 30 apostata, qui ante defec­ tionem non repulit sacerdotem, quia in extremo periculo constitutus forte resipivit; 40 is, de quo dubitatur, utrum necne catholicus sit (S. Alf. VI, 482, 483). Observes, auditum passim diutius persistere quam alios sensus; hinc sacerdos moribundum alta voce alloquatur, eique generalem accusatio­ nem et actum contritionis suggerat. Quacr. r, num absolvi possit qui, antequam sensibus destitutus sit, sacerdotem 476 repulerit. Resp.: Spectata reverentia sacramento debita, praestat, ut videtur, eum non absolvere, nisi sensuum destitutio diutius perduret, aut moribundus signum prae­ beat, quod cum aliqua probabilitate pro declaratione mutatae voluntatis haberi possit. Quacr. 2, quoties moribundus absolvi possit. Resp. I. « Dum infirmus adhuc sensibus viget, absolutionem pluries ei conferri post brevem reconciliationem iuvabit. Resp. 2. « Si infirmus iam sensibus caret, non expedit saepius intra eumdem diem Absolutionem ei impertiri. Verum in hoc sacerdos ex conscientia, quam novent, infirmi se dirigere debet; nam si ille habituatus fuit in pravis cogitatio­ nibus, si aliquo vulnere moritur, aut aliqua odii vel impuri amoris passione est *. Cone. Arausicanum I, cap. 12 (apud Labbe, torn 4, col. 703 sq) ; Cone. Carthaginense IV, cap. 76 (apud Labbe, 1. c. coi 1443; cfr. can. Is qui 8, caus. 26, qu. 6); S. Leo Papa, Epist. 108 (al. 83) ad Theodor, cap. 5 (apud Migne, Patrol, lat. torn. 54, col. 1013 sq) ; Rit. Rom. tit. Ill, cap. 1, n. 25. irretitus; si infirmitas est nimis acerba et ipse non libenti animo suffert, tunc saepius Absolutio dari potest; sin autem, sufficit ut trium aut quatuor horarum spatium intercedat; frequentius tamen, si iamiam moriturus est» (S. Alf. Prax. Conf. n. 276). Nota. < Non abs rc erit aegrotum, dum men te pollet, monere ut, si loqui non possit, signum aliquod determinatum det, dum Absolutionem quaerit, aut dum Sacerdos ipsi conferre vult: c. g. oculos claudat vel reseret, manum elevet, caput inclinet et similia > (S. Alf. Prax. Conf. n. 276). 477 IV. Apparenter mortui.1 Instans mortis seu separationis animae a corpore a nemine determinari potest. Quoad signa mortis secutae, ne rigiditas cadaverica quidem, sed sola putrefactio progressa pro certo mortis signo habetur. Fuerunt1 autem et sunt medici, qui censeant, non solum in casu asphyxiae, verum etiam in aliis casibus vitam aliquamdiu latenter persistere, postquam ordinaria vitae signa cessaverint; idque tam in casibus repentinis, quam cum morbus ordinarium exitum habuerit. Quoad casus repentinos plures apparenter mortui ad vitae activitatem rediisse narrantur. Quoad morbum ordinarium nituntur praesertim expe­ rientiis in animalibus perfectis. Porro, spectatis eis, quae ab aliquibus medicis aseruntur, nec pro certo falsis habenda sunt, ita dicendum videtur: 1. Casu, quo quis (apparenter) defunctus est, sive ex accidenti repen­ tino, sive ex tnorbo quod per breve tempus duravit, valde suadendum, ut sacramenta necessaria (consultius primum Extrema Unctio, deinde Absolutio) sub conditione ministrentur, idque etiam duabus vel pluribus horis postquam aliquis videtur mortuus. 2. Casu, quo quis modo ordinario defunctus videtur, dicunt vitam latentem passim per brevius tempus puta per quadrantem vel semi­ horam persistere ; hinc per illud tempus sacramenta necessaria licet mini­ strare. 3. Ubi suspicio est, haberi casum asphyxiae, longius etiam tempus pro ministrandis sacramentis admittitur. Dictus autem casus occurrere potest post uraemiam, elepsiam et alios morbos, de quibus Antonelli ’ et Capellmann-Bergmann.4 Articulus VI. De confessione acatholicorum baptizatorum. 478 Dicimus de acatholicis baptizatis, qui in bona fide vel saltem non certo in mala fide sunt. Iam vero : ‘. Cfr. Ferreres-Geniesse, La mort réelle et la mort apparente, et leurs rapports avec radministration des Sacraments; Revue dc Lille, 1905-1906, p. 442 sq. 481 Cfr. Lacroix, de sq. ; Nouv. Rev. Théol. 19Κ·Ι· . p. 606 sq; 1907. p. 497 sq. Medicina pastoralis, II, n. 6i2 sq. —— 4. PastoralPoenit. VI, n. 1104. Mcdizin ”, S. 358 sq. — 373 — I. Extra penculum mortis acatholici baptizati licite absolvi nequeunt. < Vetitum est, ita can. 731, § 2, Sacramenta Ecclesiae ministrare haere­ ticis aut schismaticis, etiam bona fide errantibus eaque petentibus, nisi prius, erroribus reiectis, Ecclesiae reconciliati fuerint. » II. In periculo mortis. Distinguimus inter acatholicos, qui confessio­ nem admittunt, et eos qui eam reiciunt. i. Qui confessionem admittunt, ut v. g. schismatici, absolvi possunt, prout sequitur : a) Si iam sensibus destituti sunt, possunt absolvi, secundum haec S. Off.1 «An schismaticis in mortis articulo sensibus destitutis abso­ lutio et extrema unctio conferri possit? Resp. Sub conditione, affirma­ tive, praesertim si ex adiunctis coniicere liceat eos implicite saltem suos errores reiicere, remoto tamen efficaciter scandalo, manifestando scilicet adstantibus Ecclesiam supponere, eos in ultimo momento ad unitatem rediisse ». b) Si non sunt sensibus destituti, per se absolvi nequeunt, quia per se prius doctrinam revelatam doceri, atque obligationem eam amplectendi implere debent. Accedit can. 731, § 2 supra citatus. λ·Ίdentur vero, scandalo remoto, quasi per accidens absolvi posse, sive, monitione facta, bona fide in errore perseverare censentur, sive non monentur, ne forte bona fide destituantur. Nam primum quidem nullatenus perspicitur, quid ex rei natura propugnatae sententiae obstet. Prohibitio autem mere posi­ tiva, ubi agitur de salute hominis in periculo mortis constituti, non facile admittatur. Deinde S. Off.’ ad quaesitum « An aliquando absolvi possint schismatici materiales, qui in bona fide versantur; » S. Off. in­ quam, ad illud quaesitum respondit : « Cum scandalum nequeat vitari ; negative; praeterquam in mortis periculo; et tunc, efficaciter remoto scandalo. Obi. i. Can. 731, § 2 absolute vetat sacramenta ministrare schismaticis, nisi prius, erroribus reiectis, Ecclesiae reconciliati fuerint ; ergo neque in periculo mortis licitum est. Resp. Λ priori aegre admittitur, canonem cum responso S. Off. componi non posse. Et re vera canon bene ita intclligi potest, ut statuat, quid per se fieri debeat ; quod non impedit, quominus ob causam valde gravem a regula recedatur ; qualis causa in casu posito utique adest. Obi. 2. S. Off. 17 Maii 1916 ad quaesitum II: «An schismaticis materialibus in mortis articulo constitutis bona fide sive absolutionem sive extremam unctio­ nem petentibus, ea sacramenta conferri possint sine abiuratione errorum > ; res­ pondit: «.Negative, sed requiri ut meliori quo fieri potest modo, errores reiiciant ’. 17 Maii, 1916, ad 2 (apud Theol.-prakt. Quartalschrift, 1916, p. 692-695). ---20 Iui. 1898 (Collect n. 2012). — 374 — ct professionem fidei faciant. >1 Ergo schismatici, saltem antequam sensibus destituantur, absolvi nequeunt. Resp. Iterum a priori aegre admittitur, hoc responsum non posse cum responso 20 Iui. 1898 componi. Et sane responsum ita intclligi potest, ut schismatici per se absolvi nequeam, nisi errores reiciant ct professionem fidei faciant. Immo S. Off. addendo, ea peragenda esse < meliori quo fieri potest modo, » forte innuit, non semper urgendam esse explicita»! reiectioncm errorum ct professionem fidei. 2. Qui confessionem reiciunt, non debent absolvi ; attamen non dam­ naverim eum, qui illos ad poenitentiam incitatos sub conditione absolvat, secundum dicta n. 41 ; prudenter tamen procedas, maximeque ad con­ tritionem perfectam eos adducere concris. Coroll. /.In dubio, num acatholicus moribundus et sensibus destitu­ tus confessionem admittat, potest sub conditione absolvi. Coroll. II. Qui acatholico moribundo assistit, non omittat ipsum ad contritionem perfectam atque ad actum caritatis cum aliis actibus prae­ viis adducere, quo securius salvetur. Pars III. De susceptione sacramenti Poenitentiae. 479 Cum actus poenitentis, positi in ordine ad susceptionem sacramenti Poenitentiae, huius materiam proximam constituant, ea quae sacramenti susceptionem respiciunt, supra expositis iam comprehenduntur. Hinc sufficit per modum brevissimae repetitionis notasse haec: I. Ut quis capax sit recipiendi sacramentum Poenitentiae requiritur, ut sit baptizatus et post baptismum peccaverit. Si non peccaverit post baptismum, deest materia, circa quam sacramentum versatur. II. Ut quis valide sacramentum Poenitentiae recipiat, praeter inten­ tionem requiritur, ut sit contritus et peccata clavibus subiciat. Contritio enim et confessio materiam proximam sacramenti costituunt. III. Ut quis fructuose sacramentum recipiat, requiritur contritio aestimative summa et universalis; num talis contritio requiratur ad valorem, disputatur (n. 299). IV. Ut quis licite sacramentum Poenitentiae recipiat, requiritur, ut, si sit excommunicatus vel personaliter interdictus, prius a censura absol­ vatur (cfr. tract, de poenis ecclesiasticis). Qui sacramentum illicite reci­ pit, ob defectum contritionis etiam invalide illud suscipit, nisi bona fide procedat. 1 Apud Theol.-prakt Quartalschrift, 1916, p. 692-695. — 375 — APPENDIX. De Indulgentiis.1 (S. Thom. Suppi, q. 25-27; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI. n. 531-538; Horn. Apost. tr. 16, n. 62-72). Sacramentum Poenitentiae a Christo Domino institutum est ad remit- 480 tendam cum culpam tum poenam aeternam et temporalem, pro peccatis commissis debitam. Contingit autem, non omnem poenam temporalem per sacramentum remitti. Porro poena superstes remitti potest tum per alia sacramenta, tum per bona opera — siquidem singulis inest valor satisfactorius — tum per indulgentias. Hinc dissertatio de indulgentiis apte annectitur tractatui de Sacramento Poenitentiae, quippe quod ad integram peccatorum remissionem ordinetur. Dicemus autem primum de indulgentiis generatim, deinde de aliquibus indulgentiis speciatim. Pars 1. De indulgentiis generatim. Disseremus primum de indulgentiarum notione seu essentia, exsistentia et divisione, deinde de concessione, tum de consecutione, denique de translatione, suspensione et cessatione indulgentiarum. SECTIO I. De notione, exsistentia et divisione indulgentiarum. 1. Notio. Indulgentia est remissio coram Deo poenae temporalis debi- 481 tae pro peccatis, ad culpam quod attinet iam deletis, quam ecclesiastica auctoritas ex thesauro Ecclesiae extra sacramentum concedit pro vivis per modum absolutionis, pro defunctis per modum suffragii (can. 911). Dicitur : 1. Remissio poenae temporalis; non autem culpae sive mortalis sive venialis ; neque poenae aeternae, sed temporalis tantum. 2. Coram Deo. Hoc patet tum e damnata propositione 19 Lulheri a Leone X : « Indulgentiae his, qui veraciter eas consequuntur non valent ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam ; » 3 tum ex authentica declaratione Pii λ7! edita contra Syno­ dum Pistoriensium propositiones 40 et 41. * \ Cfr. Beringer-Steinen, Dic Ablasse’4; Fanfani, Dc indulg. manuale theoretico-practicum ; Stein, Dc indulgentiis lucrandis. ----- ’. Denz-Bannw. n. 759 ----- ’. Denz.-Bannw. n. 1540 et 1541. — 376 — Ceterum indulgentiae tantum valent coram Deo quantum Ecclesia verbis suis exprimit, ita ut v. g. indulgentia plenaria ex se omnem poenam temporalem remit­ tat, indulgentia v. g. unius anni ex se tantum valeat quantum valeret unus annus poenitentiae, secundum canones pocnitcntiales transactus, independenter a devo­ tione vel fervore subiecti. Ratio est, quia «quantitas effectus sequitur quantitatem suae causae. Causa autem remissionis poenae in indulgentiis non est nisi abundandia meritorum Ecclesiae, quae se habet sufficienter ad totam poenam expiandam; non autem causa effectiva est vel devotio, vel labor, vel datum recipientis indul­ gentiam, aut causa, pro qua datur indulgentia ; unde non oportet ad aliquid horum proportionarc quantitatem remissionis, sed ad merita Ecclesiae, quae semper su­ perabundant > (S. Thom. Suppi, q. 25, a. 2). « Nec in hoc fit nimis magnum forum de misericordia Dei (ut quidam dicunt), nec divinae iustitiae derogatur, quia nihil de poena dimittitur, sed unius poena alteri computatur « (S. Thom. 1. c.). 3. Debitae pro peccatis ad culpant quod attinet iam deletis. Manente enim reatu culpae, poena ipsi respondens remitti nequit. Remissa autem culpa, non necessario omnis poena temporalis remittitur. 4. Ecclesiastica auctoritas, quippe cui soli competat disponere de the­ sauro communi. Quinam autem sint subiectum dictae potestatis, expo­ nitur n. 494. 5. Ex thesauro Ecclesiae. Per thesaurum Ecclesiae intelligitur cumu­ lus satisfactionum Sanctorum tam in coelis regnantium quam in terra degentium, quas ipsi aliis non applicarunt. Scilicet omni operi bono ex gratia procedenti inest triplex valor: meritorius, quatenus, aliis conditio­ nibus impletis, ius confert ad iustam mercedem; impetratorius, quatenus vim habet a Deo deprecative obtinendi bona; satisfactorius, quatenus ratione difficultatis ipsius operis et saltem ratione reluctationis nostrae naturae satisfacere potest laesae Dei iustitiae. Porro satisfactiones Chris­ ti, infiniti utique valons; item satisfactiones sanctorum, quatenus neque ad propriam poenam delendam necessariae, neque ab ipsis aliis personis applicatae fuerint, thesaurum Ecclesiae, ut dicitur, constituunt. 6. Extra sacramentum ; quibus indulgentia distinguitur a remissione poenae, quae fit vi clavium in sacramento Poenitentiae. 7. Concedit pro vivis per modum absolutionis, pro defunctis per mo­ dum suffragii. Scilicet: a) Indulgentia vivis concessa est actus iudicialis, quo Ecclesia satis­ factiones Christi et Sanctorum subditis suis definitive applicat in substi­ tutionem poenae temporalis pro culpa remissa adhuc debitae. Fit igitur per modum absolutionis seu est quasi-absolutio; non autem pura putaque absolutio, quia habet solutionem annexam, quatenus fidelibus applicat satisfactiones ab aliis praestitas. Hinc S. Thomas: « Ille qui indulgentias suscipit, non absolvitur simpliciter loquendo a poena debita, sed datur ei, ut debitum solvat » (Suppi, q. 25, a. 1, ad 2). — 377 — b) Indulgentia pro defundis — in quos Ecclesia iunsdictione caret — involvit, Ecclesiam ex potestate suum administrandi thesaurum offerre — seu lucranti indulgentiam ius concedere suo nomine offerendi — Deo satisfactiones Christi et Sanctorum. Ipsum deprecando, ut velit eas accep­ tare in substitutionem poenae a defunctis luendae. Hinc eiusmodi indul­ gentia non valet nisi per modum suffragii. Ex dictis consequitur, indulgentiam concessam vivis, servatis servandis, infalli­ bilem habere effectum. Dc effectu vero respectu defunctorum disputatur, utrum necne infallibilis sit. Alii affirmant, quia Deus eo ipso quod S. Pontifici dedit potestatem concedendi indulgentias pro defunctis, videtur quoque se promissione obligasse ad indulgentias illis applicandas. Alii negant vel saltem censent, applica­ tionem totius valoris, atque animabus designatis non esse infallibilem, quia talis promissio divina nullatenus probatur. Etenim potestas Ecclesiae concedendi indul­ gentias pro defunctis involvit tantum competentiam offerendi Deo pro defunctis thesaurum spiritualem sibi (i. e. Ecclesiae) concreditum. Atqui eiusmodi compe­ tentia non arguit promissionem divinam acceptandi quod offertur. Huic sententiae favet responsum S. C. Indulg (d. 28 Iui. 1840) sensu obvio sumptum. « Per indul­ gentiam altaris privilégiât!, si spectetur mens concedentis et usus clavium potestatis, intelligendam esse indulgentiam plenariam, quae animam statim liberet ab omnibus purgatorii poenis. Si vero spectetur applicationis effectus, intelligendam esse indul­ gentiam, cuius mensura divinae misericordiae beneplacito et acceptationi respon­ det > (S. Alf. VI, 534, sub 10). II. Exsistentia indulgentiarum admittenda est, si probatur: i° ex- 482 sistere in Ecclesia thesaurum satisfactionum, quae in se sufficiunt ad delendam coram Deo poenam temporalem pro peccatis debitam ; 20 istas satisfactiones esse fidelibus applicabiles ; 30 Ecclesiam gaudere potestate eas applicandi. Porro : 1. Exsistit in Ecclesia thesaurus satisfactionum, quae in se sufficiunt ad delendam coram Deo poenam temporalem pro peccatis debitam. Se­ quitur e propositionibus damnatis Lutheri a Leone X. Nam, ut supra notavimus, propositione 19 damnavit doctrinam Lutheri, quae docet, indulgentias non valere ad remissionem poenae pro peccatis actualibus debitae apud divinam iustitiam; propositione autem 17 idem S. Pontifex damnat : « Thesauri Ecclesiae, unde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et Sanctorum. » 1 Unde exsistit in Ecclesia thesaurus satis­ factionum, quae in se sufficiunt ad delendam coram Deo poenam tempo­ ralem pro peccatis debitam. Exsistentia talis thesauri ceteroquin patet e superabundant! et infinita satisfactione, quae operibus Christi utpote Personae divinae inest, quamque pro nobis Deo Patri obtulit. 2. Dictae satisfactiones fidelibus applicabiles sunt. Patet e propositio’. Denz.-Bannw n. 757. nibus damnatis citatis; quoad satisfactiones Christi insuper patet ex opere redemptionis, quo Salvator pro nobis Deo satisfecit; quoad satis­ factiones superabundantes Sanctorum sequitur e dogmate communionis Sanctorum, vi cuius mutua bonorum participatio in Ecclesia habetur. 3. Ecclesia gaudet potestate eas fidelibus applicandi; quod probatur Sect. II. 483 III. Divisio indulgentiarum. Indulgentiae maxime dividuntur: 1. In plenarias et partiales, prout poenam pro peccatis debitam ex se plane vel partialiter remittunt. Porro quum conceditur indulgentia v. g. unius anni,sensus est. tantum poenae alicui remitti, quantum ei remittere­ tur, si per annum ageret poenitentiam, olim secundum canones pro pec­ catis imponi solitam (S. Alf. VI, 535). Per quadragenas1 autem quae quandoque annis annectuntur — v. g. indulgentia septem annorum et septem quadragenarum — non intelligitur aliquod tempus praeter ipsos annos, sed ea pars anni, in qua durior poenitentia praescripta erat, sci­ licet tempus quadragesimae. 2. In personales, locales et reales, prout conceduntur certis tantum personis, v. g. religiosis, membris confraternitatis ; aut affixae sunt cer­ tis locis, v. g. ecclesiae, altari i. e. earum piae visitationi etc ; aut annec­ tuntur certis rebus, v. g. rosariis, numismatibus etc. i. e. pio eorum usui. 3. In temporarias et perpetuas, prout in perpetuum vel ad certum tan­ tum tempus conceduntur. 4. In indulgentias pro vivis tantum, pro defunctis tantum, et tam pro vivis quam pro defunctis. Coroll. /. Ex dictis consequitur, quam merito can. 911 statuat, indulgentias magni faciendas esse, earumque usum — quod de fide est1 — esse maxime salutarem. Indulgentiae enim, praeterquam quod remittunt poenam temporalem, fideles excitant ad contritionem aliaquv opera salutaria, cum non concedantur nisi pocnitentibus atque certis sub conditionibus. Coroll. II. Qui quaestum faciunt ex indulgentiis, simoniae rei sunt (t. I, n. 621) ; immo ex can. 2327 plectuntur ipso facto excommunicatione Sedi Apostolicae sim­ pliciter reservata. SECTIO II. De concessione indulgentiarum. 484 1. Exsistentia potestatis in Ecclesia concedendi indulgentias. Eccle­ siae competere potestatem indulgentias elargiendi, de fide est ex Trid. ; ’ ‘. Cone. Trid. sess. 25, Decr. de Indulg. 2. Sess. 25, Decr. de Indulg. — 379 — et sequitur e potestate, quam Christus Ecclesiae contulit, remittendi pec­ cata et credentibus aperiendi regnum coelorum ;1 nam ad remissionem perfectam peccati et ad aperiendum regnum coelorum etiam pertinet ablatio poenae temporalis, remissa peccatorum culpa, adhuc residuae. Hanc potestatem extra sacramenti collationem posse adhiberi, patet e sensu generali verborum, quae etiam continent potestatem docendi et leges ferendi ; quod utique extra sacramentum locum habet. Ceteroquin omnis traditio inde a primis saeculis hanc potestatem in Ecclesia agnos­ cit. ’ II. Subiectum potestatis. Solus S. Pontifex proprio et pleno iure 485 indulgentias concedere potest (can. 912). Ratio est, quia ille illeque solus de thesauro communi Ecclesiae disponere potest, cui regimen totius Ecclesiae commissum est. Porro S. Pontifex dictam potestatem passim exercet per S. Poenitentiariam, cuius est de iis omnibus indicare quae spectant ad usum et concessionem indulgentiarum, salvo iure S. Officii videndi ea quae doctrinam dogmaticam circa easdem indulgentias vel circa novas orationes et devotiones respiciunt (can. 258, § 2). S. Pontifice inferiores eatenus possunt potestate ordinaria indulgentias elargiri, qua­ tenus illud expresse a iure ipsis concessum est. Ius autem statuit: i. Quoad indulgentiam plenariam. a) Benedictionem papalem cum indulgentia plenaria, secundum praescriptam formulam, impertiri possunt Episcopi in sua quisque dioecesi bis in anno, hoc est die sollemni Paschatis Resurrectionis et alio die festo sollemni ab ipsis designando, etiamsi iidem Missae sollemni adstiterint tantum (can. 914). Si quis Episcopus habet plures regendas dioeceses non potest in altera earum benedictionem papalem, Paschati Resurrectionis adnexam, iure proprio in alium diem transferre. * b) Abbates vel Praelati nullius, Vicarii ct Praefecti Apostolici, etsi episcopali dignitate carcant idem (scilicet benedictionem papalem cum indulgentia plenaria, secundum praescriptam formulam impertiri) possunt in suis territoriis uno tantum ex sollemnioribus per annum diebus (can. cit.). c) Regulares, qui privilegium habent impertiendi benedictionem papalem, non solum obligatione tenentur servandi formulam praescriptam, sed hoc privilegio uti nequeunt, nisi in suis ecclesiis et in ecclesiis monialium vel tertiariorum suo Ordini legitime aggregatorum ; non autem eodem die et loco * quo Episcopus eam impertiat (can. 915).0 d) Parocho aliive sacerdoti qui infirmis assistat, facultas est eis concedendi benedictionem apostolicam cum indulgentia plenaria in articulo mortis, secundum ’. Math. XVI, 18. ----- s. Cfr. Fanfani, o. c. p. 19-22 ----A. A. S. XXII, p. 195.----- ‘. I. c. in civitate, oppido (Breve Leon. XIII, 2 Iui. 1882).------ *. Hic autem non agitur de benedictione papali, quam in fine missionum vel similibus adiunctis religiosis, rnissionariis impertire permittitur, sed de privilegio quo, sine alia functionis conditione, regulares benedictionem istam impertire valent (Aertnys-Damen, Theol. Mor ,s, II, n. 1112). — 38ο — formam a probatis liturgicis libris traditam, quam benedictionem impertiri ne omittat (can. 468, § 2). c) Episcopi, Abbates vel Praelati nullius, Vicarii ac Praefecti Apostolici ct Superiores maiores religionis clericalis exemptae, possunt designare et declarare unum altare privilegiatum quotidianum perpetuum, dummodo aliud non habeatur, in suis ecclesiis cathedralibus, abbatialibus, collegiatis, conventualibus, paroecialihus, quasi-paroecialibus, non autem in oratoriis publicis vel semi-publicis, nisi sint ecclesiae parocciali unita seu eiusdem subsidiaria (can. 916). 2. Quoad indulgentias partiales, a) Cardinales a sua promotione in Consistorio facultate gaudent concedendi indulgentias ducentorum dierum, etiam toties quoties lucrandas, in locis vel institutis ac pro personis suae iurisdictionis vel protectionis; item in aliis locis, sed a praesentibus solummodo, singulis vicibus, lucrandas (can. 239, § i, 240). b) Metropolitae seu Archicpiscopi possunt tam in propria dioecesi quam in dioecesibus suffragancis indulgentias centum dierum concedere (can. 274, 2°). c) Episcopi residentiales a capta possessione dioecesis gaudent iure concedendi indulgentias quinquaginta dierum in suae iurisdictionis locis (can. 349, § 2, 2°). Verba autem in suae iurisdictionis locis non ita intelligenda sunt, ut Episcopi prohibeantur concedere indulgentias religiosis exemptis vel in eorum ecclesiis.1 d) Vicarii et Praefecti Apostolici, etiam qui charactere episcopali carent, eadem ac Episcopi residentiales facultate pollent (can. 294, § 2) ; 50 Episcopus consecra­ tor, cum consecratur ecclesia vel altare, licet iurisdictione in territorio careat, in­ dulgentiam concedit unius anni ecclesiam vel altare visitantibus in ipsa consecra­ tionis die; in die vero anniversaria quinquaginta dierum, si sit Episcopus; centum, si Archiepiscopus ; biscentum, si S. R. E. Cardinalis (can. 1166, § 3). Vicarii Capitulares et Vicarii Generales potestate ordinaria concedendi indulgentias carent; siquidem Ius illos non enumerat. Ii igitur sicut et caeteri supra non enumerati nequeunt indulgentias concedere nisi ex commissione seu delegatione S. Pontifias vel alius, cui facultas delegandi expresse indulta sit e) Nuntii quid possint, ex eorum litteris eruatur. Nota. i. Inferiores Romano Pontifice nequeunt. i° facultatem concedendi in­ dulgentias aliis committere, nisi id eis a Sede Apostolica expresse fuerit indultum ; 2° indulgentias concedere defunctis applicabilcs ; 30 eidem rei seu actui pietatis vel sodalitio, cui iam a Sede Apostolica vel ab alio indulgentiae concessae sint, alias adiungere, nisi novae conditiones adimplendae praescribantur (can. 913). Nota. 2, Generales Ordinum et Praelati Religiosorum, attento iure communi, nulla gaudent potestate ferendi Indulgentias, at nonnulli eorum privilegium habent reservandi sibi ct concedendi aliis facultatem impertiendi quasdam benedictiones — e. g. benedictionem coronae SS. Rosarii — quibus sunt adnexae Indulgentiae. ’ 4S6 III. Interpretatio potestatis concedendi indulgentias. Potestas tam ordinaria quam delegata interpretanda est secundum propriam verborum *. P C 6 Dec. 1930 (A. A. S. 1331, P- 25). Fanfani, o. c. p. 17. - 38i significationem et communem loquendi usum; in dubio vero late sumen­ da est (can. 49, 50; S. Alf. 534). IV. Usus potestatis concedendi indulgentias. 1. Ut concessio valida 48Ί sit, requiritur insta causa. Ratio est, quia S. Pontifex non est dominus thesauri Ecclesiae, sed eius dispensator tantum constitutus est. Dispen­ satori autem non censetur concessa facultas de bonis pro libitu, i. e sine iusta causa disponendi (S. Thom. Suppi. 9. 5, a. 2 ; S. Alf. n. 532). 2. Praeterea ad liceitatem requiritur causa proportionata quantitati indulgentiae, ita ut pro maiori maior requiratur causa. Gravitas autem causae diudicanda « non ex operis tantum difficultate sed ex fine inten­ to et operis ad ipsum utilitate » (S. Alf. 1. c.). Disputatur, utrum proportio causae ad valorem requiratur. Porro cum S. Alfon­ so (1. c.) ct communiori sententia affirmandum videtur, quia dispensatori non videtur concessa facultas prodige de bonis disponendi. Ceterum, indulgentia con­ cessa, causa proportionata semper praesumitur adesse. Praeterea, etiamsi causa proportionata deficeret, certo tamen valerent privilegia indulgentiae annexa, v. g. facultas absolvendi a reservatis, haec enim iuris ecclesiastici sunt. Nota. Potest S. Pontifex vel Episcopus aliquando indulgentiam concedere sine iniunctione operis alicuius ; quia potest adesse iusta ct rationabilis causa sic indulgendi, e. g. viro digno, vel in articulo mortis.1 V. Publicatio indulgentiarum concessarum. 1. Indulgentiae Romae 488 promulgatae nulla ulteriori indigent publicatione. Romae autem promul­ gatae intelliguntur indulgentiae concessae sive per Brevia, sive per de­ creta Act. Ap. Sed. contenta. 2. Novae indulgentiae, ecclesiis etiam regularium concessae, quae Romae promulgatae non sint, ne pervulgentur, inconsulto Ordinario loci. — In edendis libris, libellis, etc., quibus concessiones indulgentiarum pro variis precibus aut piis operibus recensentur, servetur praescriptum can. 1388’ 3. Qui a Summo Pontifice impetraverint indulgentiarum concessiones pro omnibus fidelibus, obligatione tenentur, sub poena nullitatis gratiae obtentae, authentica exemplaria earundum concessionum ad Sacram Poenitentiariam deferendi (can. 920). Dicitur : ’. AërTNYS-Damen, Theol. Mor.11 II, n. 1113. ----- ’. Can. ille statuit: Indulgen­ tiarum libri omnes, summaria, libelli, folia, etc., in quibus earum concessiones continentur, ne edantur sine licentia Ordinarii loci. — Requiritur vero expressa licentia Sedis Apostolicae ut typis edere liceat, quovis idiomate, tum collectionem authenticam precum piorumque operum quibus Sedes Apostolica indulgentias annexuit, tum elenchum indulgentiarum apostolicarum, tum summarium indulgen­ tiarum vel antea collectum, sed nunquam approbatum, vel nunc primum ex diversis concessionibus colligendum. — 3§2 — i. Concessiones pro omnibus fidelibus. Indulgentiae fro omnibus fidelibus concessae intelliguntur eae quas omnes fideles semper et ubique lucrari possunt, sine speciali usu rei benedictae vel participatione piae confraternitatis vel visitatione determinatae ecclesiae.1 2. Authentica exemplaria, i. e. scriptum documentum, vel propria S. Pontificis manu subsignatum vel subscriptum a S. R. E. Cardinali, quod vivae vocis oraculum testetur. ' 489 V. Interpretatio aliquarum indulgentiarum concessarum vel con­ cedendarum. i. Indulgentia plenaria concessa pro festis Domini Nostri lesu Christi vel pro festis Beatae Mariae Virginis, intelligitur concessa dumtaxat pro festis quae in calendario universali reperiuntur. — Con­ cessa indulgentia plenaria vel partialis pro festis Apostolorum, intelligi­ tur concessa dumtaxat pro eorum festo natali. — Indulgentia plenaria concessa ut quotidiana perpetua vel ad tempus visitantibus aliquam eccle­ siam vel publicum oratorium ita intelligenda est ut quacunque die, sed semel tantum in anno, ab unoquoque fideli acquiri possit, nisi aliud in decreto expresse dicatur (can 921). 2. Indulgentia alicui Festo affixa acquiritur a fidelibus die fixo rite constituto in Dioecesi sua; a Regularibus Ordinibus die fixo rite consti­ tuto in Calendario suo ; ab adseriptis sodalitati alicuius Regularis Ordi­ nis, die fixo rite constituto in Calendario Dioecesis vel in Calendario Ordinis, non tamen in utroque die. Ita S. C. Indulg.2 3. Cum indulgentia plenaria semel in mense conceditur iis, qui quod­ dam bonum opus per integrum mensem perfecerint, mensis non necessa­ rio computandus est a die primo ad ultimum, sed intelligitur spatium mensis continuum, i. e. triginta dierum. * SCHOLION. De facultate benedicendi res cum applicatione indulgentiarum. 490 I. Qui recepit facultatem benedicendi cruces, numismata, scapularia, coronas etc. cum applicatione indulgentiarum, non tenetur eam exhibere Ordinario, nisi exprimatur in concessione/ Qui obtinuit facultatem privatim benedicendi pias res cum applicatione indulgentiarum, non potest ea facultate uti publice v. g. in ecclesia vel oratorio coram fidelibus inibi congregatis et res benedicendas manu tenentibus. ’ ’. Berincer-Stfjxen, o .c. I, n. 199-200.------J. 29 Aug. 1864; 12 Ian. 1878. ------Aertnys-Damen, II, n. 1120. ----S. C. Indulg. 5 Febr. 1841. ------ 8. S. C. Indulg. 7 Jan. 1843. II. Quoad formam seu ritum in benedictionibus servandum haec tene: 1. Forma ordinaria seu consueta — quae fit formando crucem super rem benedicendam, sine pronuntiatione alicuius formulae et sine asper­ sione aquae benedictae — sufficit pro crucibus, numismatibus et coronis, exceptis tamen coronis SS. Rosarii et Septem dolorum;’ sufficit quoque pro crucifixis cum indulgentia plenaria in articulo mortis; item pro cru­ cifixo Viae Crucis in favorem fidelium impeditorum; atque semper vide­ tur sufficere, quando nulla forma propria praescribitur: quo casu certe sufficit signum crucis cum verbis In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, una cum aspersione aquae benedictae super obiectum, cui indul­ gentiae annectendae sunt.3 2. Forma propria adhibenda est pro coronis SS. Rosarii et Septem Dolorum, pro crucibus stationum Viae Crucis, pro indulgentia plenaria in articulo mortis seu Benedictione Apostolica, ut dicitur, pro adseriptione Confratemitati sacri Scapularis, etc. * Cardinales cx can. 239, § 1, 50 et 6° inde a sua promotione gaudent facultate benedicendi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indulgentiis a Sancta Sede concedi solitis, rosaria, aliasque coronas precatorias, cruces, numismata, statuas, scapularia a Sede Apostolica probata caque imponendi sine onere inscriptionis ; item sub unica benedictione erigendi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi piutn exercitium peragentibus impertitae sunt : nec non benedicendi pro fidelibus, qui causa infirmitatis vel alius legitimi impedimenti sacras stationes Viae Crucis visitare nequeant, Crucifixi icones cum applicatione omnium indulgentiarum devoto exercitio eiusdem Viae Crucis a Romanis Pontificibus adnexarum. SECTIO III. De consecutione indulgentiarum. Dicendum primum de subiccto capaci consequendi indulgentias, deinde de requisitis, ut subiectum capax indulgentias consequatur. I CAPUT I. De subiecto capaci consequendi indulgentias. Ut quis capax sit sibi lucrandi indulgentias, debet esse baptizatus, non 491 excommunicatus, in statu gratiae saltem in fine operum praescriptorum, subditus concedentis (can. 925, § 1). Dicitur: Cfr. S. C. Indulg. 14 April. 1840; 7 Jan. 1843; 29 Febr. 1864; S, Off, 18 Maii, 1914 (A. A. S. p. 346). s. Cfr. Beringer-SteinEN, o. c. I, n. 836. ’. S. C. Indulg. 5 Febr. 1841 ; 12 Mart. 1855; 29 Febr. 1864; 22 Mart. 1879. — 3θ4 — 1. Sibi. Quatenus enumerata requirantur, ut quis indulgentiam de­ functis applicet, postea dicemus· 2. Baptizatus; quia Ecclesia caret jurisdictione in non-baptizatos, etiam in catechumenos. 3. Non excommunicatus, quia concessio indulgentiarum pertinet ad communionem Sanctorum, qua Ecclesia excommunicatos privat. Disputari potest, utrum haeretici et schismatici materiales indulgentias acquirere possint. Negandum videtur; nam tales haeretici et schismatici voluntate quidem pertinent ad corpus Ecclesiae, sed pro foro externo ab Ecclesia videntur consi­ derari ut haeretici et schismatici formales; de internis enim non iudicat. Porro Ecclesia actum suum iurisdictionis in casu non videtur extendere ad eos, qui ab ipsa pro foro externo ut haeretici formales considerantur. 4. In statu gratiae saltem in fine operum. Ratio est, quia « membrum mortuum non suscipit influentiam ex aliis membris vivis ; sed ille, qui est in peccato mortali, est quasi membrum mortuum ; ergo per indulgen­ tias non suscipit influentiam ex meritis vivorum membrorum » (S. Thom. Suppi, q. 27, a. 1). Accedit responsum S. C. Indulg.,1 quod declarat, sensum clausulae « Corde saltem contrito » esse, ut contritio exigatur, «quatenus aliquis in peccato mortali constitutus ac propterea incapax lucrandae cuiusvis indulgentiae per perfectam contritionem cum propo­ sito confessionis ad statum gratiae restituatur et capax fiat indulgentias assequendi. » Denique can. 925, § 1 absolute requirit statum gratiae, ut quis sibi indulgentiam acquirat. Hinc etiamsi admitteretur, Ecclesiam posse constituto in mortali concedere indulgentiam partialem, scilicet remissionem poenae debitae ob peccata iam ante remissa, tamen illud de facto obtingere, omnino negandum videtur (S. Alf. n. 534, sub. 9). Quatenus requiratur status gratiae, ut quis indulgentiam defunctis applicet, sta­ tim indagabimus. Hic autem locus est notandi haec S. Alfonsi. « Nemo consequitur plenariam indulgentiam peccatorum omnium, nisi omni culpa, etiam veniali, liber sit, quando ultimum opus explet,... (nam) certum est peccatum veniale non remissum quoad culpam non posse remitti quoad poenam... Illud tamen veniale non impedit, quo­ minus remittatur poena debita aliis peccatis iam remissis > (n. 534, sub 19). Hinc per se nihil prohibet, quominus qui carcat dispositione requisita ad indulgentiam plenariam integre lucrandam, eam partialiter lucretur. Atque de facto can. 926 statuit: Plenaria indulgentia ita concessa intclligitur ut si quis eam plenarie lucrari non possit, eam tamen partialiter lucretur pro dispositione quam habet. 5. Subditus concedentis, quia actus iurisdictionis, qualis est concessio ‘. 17 Dec 1870 - 385 indulgentae pro vivis, in solos subditos exerceri potest. Cum vero indul­ gentia ad modum privilegii concedatur, nihil impedit quominus, post­ quam fuerit concessa, etiam non subditi eam possint lucrari ad normam can. 927: Nisi aliud ex concessionis tenore appareat, indulgentias ab Episcopo concessas lucrari possunt tum subditi extra territorium, tum peregrini, vagi, omnesque exempti in territorio degentes. CAPUT II. De requisitis, ut subiectum capax indulgentias consequatur. Ut vero, ita can. 925, § 2, subiectum capax eas revera lucretur, debet 492 habere intentionem saltem generalem eas acquirendi et opera iniuncta implere statuto tempore ac debito modo secundum concessionis tenorem. Itaque requiritur primum intentio, quia Ecclesia beneficia sua non tribuit nisi volenti. Sufficit autem intentio generalis, qua quis vult lucra­ ri omnes indulgentias, quas per opera exercenda poterit lucrari ; eaque habitualis, i. e. semel elicita et non retractata (S. Alf. VI, 534, 140). Ecclesia scilicet, a cuius mente benigna tota haec res pendet, non censetur virtualem multo minus actualem requirere, immo can. 925, § 2, qui de sola intentione sine addito dicit, satis significat omnem intentionem, etiam habitualem sufficere. Suadetur tamen, ut quis quovis mane eliciat intentionem lucrandi omnes indulgentias operibus per diem exercendis forte annexas.1 Denique videtur sufficere intentio implicita i. e. ea, qua quis vult, ut opera sua tantum prosint, quantum poterunt prodessePraeter intentionem requiritur impletio operum iniunctorum, de qua uberius agendum. Dicemus primum de operibus implendis generatim, deinde de aliquibus operibus speciatim, denique de commutatione operum. I. Opera implenda generatim considerata. Impletio operum est con- 493 ditio, sine qua indulgentia acquiri nequit, ita ut neque ignorantia, neque bona fides, neque impotentia aliquem invent. Nec iuvat opus aequivalens vel etiam praestantius operi praescripto substituere. Opera autem im­ plenda sunt integre, personaliter, moraliter bene, statuto tempore et debito modo. Dicitur: 1. Personaliter ; excipe tamen eleemosynam, secundum dicenda n. 566. 2. Integre. « Quodsi unum ex operibus iniunctis vel in toto vel in parte notabili ex ignorantia, negligentia vel impotentia omittatur... ex­ cepto casu legitimae commutationis, indulgentia non acquiritur. » 1 Atta­ men omissio partis exiguae cum in se tum respectu operis praescripti, \ Cfr. Raccolta, p. XI. ----- ’. Raccolta, VIII. W. M. T. M. 11. 25 — 386 — non obstat indulgentiae lucrandae, ut si parum comedas in ieiunio, vel in recitatione Rosarii tria Ave omittas. Ratio est, quia opus censetur moraliter positum. Secus si v. g. ex quinque Pater et Ave praescriptis unum omittatur (S. Alf- n. 534 sub 14 et 16). Quaenam prae oculis habenda sint, si peculiaris oratio assignetur, vide n. 507. * 3. Moraliter bene, secundum dicta t. I, n. 242; hinc actus ne partim quidem bonus, ut actus ex sola vanitate positus, ad indulgentiam lucrandam ineptus est. 4. Statuto tempore. Porro determinatio temporis est ad inchoandum et ad finiendum privilegium, ita ut impletio ante vel post assignatum tempus peracta, invalida sit. 5. Debito modo, puta si oratio statuatur genuflectendo recitanda. Non refert, quo ordine opera impleantur. ‘ Nota i. Opere cui praestando quis lege aut praecepto obligatur, nequit indul­ gentia lucrifieri, nisi in eiusdem concessione aliud expresse dicatur; qui tamen praestat opus sibi in sacramentalem poenitentiam iniunctum et indulgentiis forte ditatum, potest simul et poenitentiae satisfacere ct indulgentias lucrari (can. 932). Hinc nequit quis horas canonicas debitas recitando indulgentiam lucrari. Exci­ piuntur sacramentalis poenitentia, ut habet can. cit. ; item communio paschalis, ut declaravit S. C. Indulg.,’ excipiendo tamen casum, quo indulgentia conceditur in forma iubilaei ; excipiuntur quoque imposita a regula, si haec non obligat sub peccato. Nec quidquam impedit, quominus quis indulgentiam lucretur praestando opus er voto vel promissione debitum, quia votum et promissio neque lex sunt neque praeceptum. Nota 2. Uno eodemque opere, cui ex variis titulis indulgentiae annexae sint, non possunt plures acquiri indulgentiae, nisi opus requisitum sit confessio vel communio, aut nisi aliud expresse cautum fuerit (can. 933). Ita v. g., cum expresse cautum sit, simul acquiri possunt indulgentiae Apostolicae et SS. Rosarii, forte coronae annexae, ’ item indulgentiae SS. Rosarii et Crucigerorum, annexae eidem coronae. ‘ Π· Opera implenda speciatim considerata. Opera, quae ad indulgen­ tiam saltem plenariam lucrandam saepius praescribuntur, sunt: Confes­ sio, S. Communio, visitatio alicuius ecclesiae vel oratorii publici et oratio ad mentem S. Pontificis. Haec designari per notam clausulam « suetis conditionibus », patet ex nova collectione iussu S. Poenitentiariae edita ac decreto 22 Febr. 1929“ approbata. 495 i. Confessio. Quoties indulgentia conceditur cum clausula « contritis et confessis » vel simili, confessio sacramentalis tanquam conditio sta494 ’. S. C. Indulg. 19 Maii 1759 (Decr. auth. n. 214). ----- ’. 13 Dec. 1841 ; 10 Maii 1844.----- ’. S. Poenit. 17 Febr. 1922 (A. A. S. 1922, p. 143); 14 lun. 1922 (A. A. S. 1922, p. 394).-----'. S. C- Indulg 12 lun 1907.------ ’. A. A. S. 1929, P- 200. — 387 — tuitur, etiam pro iis, qui .non habent mortale, quamvis pro hisce non requiratur absolutio. ‘ Attamen : a) Ad quaslibet indulgentias lucrandas confessio forte requisita peragi potest intra octo dies qui immediate praecedunt diem cui indulgentia fuit affixa, item intra subsequentem totam octavam (can. 931, § 1). b) Ad lucrandas indulgentias, concessas pro piis exercitiis trium vel plurium dierum, confessio etiam fieri potest intra octavam quae imme­ diate sequitur exercitium expletum (can. 931, § 2). c) Actualis confessio ad nullam indulgentiam lucrandam necessaria est eis qui solent, nisi legitime impediantur, saltem bis in mense ad sacra­ mentum poenitentiae accedere, aut sanctam ’ communionem in statu gra­ tiae et cum recta piaque mente recipere quotidie, quamvis semel aut iterum per hebdomadam ab eadem abstineant (cfr. can. 931, § 3). Excipe indulgentias sive iubilaei ordinarii et extraordinarii sive ad instar iubilaei (can. cit.). 2. 5. Communio. Haec in qualibet ecclesia etc. suscipi potest, etiamsi 496 visitatio determinatae ecclesiae praescribatur. Ceterum: a) Communio suscipi potest in pervigilio diei, cui indulgentia est affixa, et intra subsequentem totam octavam (can. 931, § 1). b) Ad lucrandas indulgentias concessas pro piis exercitiis trium vel plurium dierum, communio fieri etiam potest intra octavam quae imme­ diate sequitur exercitium expletum (can. 931, § 2). 3. Visitatio ecclesiae; quocirca advertas: 497 a) Visitatio ecclesiae requirit ingressum in eam, atque quidem animo colendi Deum. ‘ Si quis tamen prae multitudine fidelium in eam ingredi nequeat, sufficit sese multitudini adiungere (S. Alf. n. 538, q. io).Quodsi visitatio ecclesiae processionaliter fiat, non sufficit, ad peragendam prae­ scriptam visitationem, ut clerus et populus coram Ecclesia orantes tran­ seant, nec ut clerus cum aliquibus ex processione ecclesiam ingrediantur et communem orationem recitent, ceteris extra ecclesiam consistentibus ; sed requiritur, ut omnes ecclesiam ingrediantur, qui in ea contineri pos­ sunt, ibique communem orationem recitent.4 Ingressus ecclesiae S. Com­ munionis recipiendae causa etiam pro visitatione computari potest. b) Si praescribitur visitatio ecclesiae vel oratorii publici determinati, haec visitanda sunt. Si praescribitur visitatio ecclesiae non determinatae, ‘. Clausula « corde saltem contrito >, in concessione indulgentiae si apposita sit, id unum significat, requiri statum gratiae, ut indulgentia acquiratur; non exigit, ut qui in statu gratiae versetur, actum contritionis eliciat (S. C. Indulg. 17 Dec 1870, Decr. auth. n. 427). Idem significatur, si indulgentia dicitur concedi < in forma Ecclesiae consueta». -----’. S. C. Indulg. 19 Maii 1759 (Decr. auth n. 214); 20 /\ug. 1822 (Decr. auth. n. 253, ad II); 15 Dec. 1841 (Decr. auth. n. 295). ----’. Raccolta, p. XVI. ----- *. S. C. Indulg. 18 Oct. 1901. - 388 sufficit visitare quamcumque ecclesiam vel oratorium publicum, non autem semi-publicum vel privatum. Attamen: i* Quoties ad lucrandas indulgentias praescribitur visitatio alicuius ecclesiae non determinatae vel indeterminati alicuius oratorii publici, fideles utriusqnc sexus, qui perfectionis studio vel institutionis seu educationis aut etiam valetudinis causa in domibus ecclesia vel publico sacello carentibus,de consensu Ordinariorum constitutis, vitam communem agunt, itemque personae omnes ad illis ministran­ dum ibidem commorantes, visitare queunt propriae domus sacellum in quo obliga­ tioni audiendi Sacrum iure satisfacere possunt, dummodo cetera opera iniuncta rite praestiterint (cfr. can. 929).’ 20 Cardinales a sua promotione in Consistorio, Archicpiscopi et Episcopi facultate gaudent lucrandi in propriis sacellis indulgen­ tias, ad quas acquirendas praescripta sit visitatio templi alicuius vel publicae aedi­ culae civitatis seu loci, in quo Cardinales actu commorentur, quo privilegio etiam eorum familiares frui possunt (can. 239, § 1, ii°; can. 349, § I, to°). Denique si praescribatur visitatio determinatae capellae vel altaris, non sufficit tantum ingredi in ecclesiam, sed necesse est ad determinatam capellam \el altare sese conferre vel saltem sese sistere in loco, ex quo capella vel altare conspiciantur. s c) Ad lucrandam indulgentiam alicui diei affixam, si visitatio eccle­ siae vel oratorii requiratur, haec fieri potest a meridie diei praecedentis usque ad mediam noctem quae statutum diem claudit (can. 923). d) Qui vult lucrari plures indulgentias, quarum singulae visitationem ecclesiae requirunt, tenetur tot visitationes instituere — scii, post quam­ libet visitationem egrediendo et denuo ingrediendo — quot intendit in­ dulgentias lucrari ; quod etiam valet, si quae indulgentia toties acquiri possit quoties visitetur ecclesia. ’ 498 4. Recitatio precum, quae, si ecclesiae visitatio praescribatur, in ipsa visitatione facienda imponi solet. Ceterum advertas: a) Si ad lucrandas indulgentias oratio in genere ad mentem S. Ponti­ ficis4 praescribatur, mentalis tantum oratio non sufficit; oratio autem vocalis poterit arbitrio fidelium deligi, nisi peculiaris aliqua assignetur (can. 934, § 1). Itaque in casu posito sola oratio mentalis non sufficit; satis tamen est orationi mentali aliquam vocalem — non tamen minimam — addere (S. Alf. n. 538, q. 10). * Ex communi sententia sufficiunt quinque Pater et Ave vel aequivalentia pro libitu eligenda, nisi peculiaris oratio praescribatur. At pro Indulgcn‘. Concessio nequit applicari indulgentiae Portiunculae, cum pro ea visitatio determinatae ecclesiae praescribatur, nisi tamen aliquibus illud sit specialiter con­ cessum (A. A. S. XVI, p. 346, ad VI). ’. Adrianus VI, 1 April. 1523; Clemens VIII, 4 April 1524; Fanfani, o. c. p. 47. S. C. Indulg. 29 Febr. 1864 (Dccr. auth. n. 399, ad II et III). — — 4 S. Pontifex intendit prosperitatem et exaltationem Ecclesiae, exstirpationem haeresum, peccatorum conversionem, pacem denique populi Christiani. ----- *. Cfr. Bencd. XIV. Constit. Inter praeteri­ tos, § 83. W. — 389 — I ! Î tia Portiunculae lucranda ex decreto S. Poenit. d. 10 Iuli 1924 requiritur recitatio 6 Pater, Ave et Gloria1·, nec possunt recitari aliae preces aequivalcntes ’ b) Si peculiaris oratio assignata fuerit, indulgentiae acquiri possunt quocunque idiomate oratio recitetur, dummodo de fidelitate versionis constet ex declaratione vel Sacrae Poenitentiariae vel unius ex Ordina­ riis loci ubi vulgaris est lingua in quam vertitur oratio; sed indulgentiae penitus cessant ob quamlibet additionem, detractionem vel interpolatio­ nem (can. 934, § 2). Hinc v. g. indulgentiae non acquiruntur, si in can­ tatis litaniis B. Μ. V. semel tantum cantatur Kyrie eleison, neque si post singulos titulos non recitatur Ora pro nobis. ’ Mos autem annuntiandi ante singulas decades mysterium meditandum, non videtur nocere, cum in casu non habeatur interpolatio in ipsis precibus. Quoad usum vero mysterium in media salutatione angelica in memoriam revocandi, S. Poenit. privatim interrogata edixit,4 cum non posse servari et propagari, intactis indulgentiis. Attamen eadem Congregatio censet, canone 934, § 3 nullatenus revocatum esse indultum, quo Pius IX anno 1859, pro locis ubi mos iam involuerat, induisit, ut fideles tali ratione Rosarium recitan­ tes valeant eiusdem indulgentias lucrari ; quod indultum Bened. XV, supplicante S. Poenit., extendit ad omnes, qui iuxta praedictum morem in quibuslibet locis S. Rosarium recitare consueverint.5 c) Ad indulgentiarum acquisitionem satis est orationem alternis cum socio recitare, aut mente eam prosequi, dum ab alio recitatur (can· 934, § 3). d) Muti lucrari possunt indulgentias adnexas publicis precibus, si una cum ceteris fidelibus in eodem loco orantibus mentem ac pios sensus ad Deum attollant ; et si agatur de privatis orationibus, satis est ut eas mente recolant signisve effundant vel tantummodo oculis percurrant (can. 936). Denique ex concessione Bened. Χλζ mutilati indulgentias pro quibus lucrandis recitatio precum una cum aliquo corporis actu iniungitur, quem peragere impares sunt, lucrari valent fusis dumtaxat precibus. * Denique noto, a fidelibus alicui sodalitati ascriptis, indulgentias sodalitati con­ cessas acquiri posse, etiamsi statuta societatis non servent, ’ dummodo opera pro indulgentiis inposita impleant. Quaer., num qui opera iniuncta perfectius, puta maiori iervorc peragat, maiori mensura indulgentiae particeps fiat quam ille qui minus perfecte agat. ’. A. A. S. XVI, p. 343, ad IX. ----- ’. S. Poenit. 30 lan. P· 43)· ----- 4 *· S. Poenit. 21 Iui. 1919, ----- \ 27 Iui. 1920. lan. 1921 (A. A. S. 1921, p. 163). ----- ’. S. Poenit. 22 Oct. P· 539)· ----- ’· S. C. Indulg. 25 lan. 1842 (Decr. auth. n. 298, 1930 (A. A. S. 1930, ----- ’. S. Poenit. 22 1917 (A. A. S. 1917, ad II); cfr. can. 692. — 39θ — Rcsp. i. Per sc neg, quia Ecclesia communi fervore contenta est, atque in appli­ canda indulgentia cius, quod ultra debitum praestatur, rationem non habet. Rcsp 2. Per accidens facile fiet, ut qui ultra debitum praestet, magis indulgen­ tiam participet, quatenus scilicet contritio ideoque remissio culpae magis univer­ salis sit. 499 500 III. Commutatio operum. Pia opera ad lucrandas indulgentias iniuncta, confessarii possunt in alia commutare pro iis qui, legitimo detenti impedimento, eadem praestare nequeant (can. 935). Ad pia opera huc non pertinent ea, quae constituunt causam seu occasionem indulgentiae, ut v. g. usus crucifixi, qui Viam Crucis supplere debeat. Confessarius intelligitur, qui in fidelem, cui commutatio concedenda videtur, iurisdic­ tione sacramentali gaudet, ita ut confessionem saltem valide audire pos­ sit. Commutatio autem non tantum intra, sed etiam extra confessionem fieri potest (S. Ali. n. 534, 150). Sodales alicuius confratemitatis, qui ob infirmitatem vel incarcerationem impediuntur, quominus ecclesiam visitent, possunt indulgentias confraternitati concessas lucrari, etiam omissa visitatione forte praescripta.’ Quacr., quatenus eodem die plures indulgentiae acquiri possint. Rcsp. i. Indulgentia plenaria, nisi aliud expresse cautum sit, acquiri potest semel tantum in die, etsi idem opus praescriptum pluries ponatur (can. 928, § i). Rcsp. 2. Partialis indulgentia, nisi contrarium expresse notetur, saepius per diem, eodem opere repetito, potest lucrifieri (can. 928, § 2). Rcsp. 3. Ut satis per se patch eodem dic diversae indulgentiae acquiri possunt, modo opera pro singulis iniuncta impleantur, vel si eadem praescripta sint, iteren­ tur, quatenus iterari debeant; porro una eademque confessio et communio sufficit pluribus indulgentiis lucrandis (n. 502).s Facultas autem lucrandi diversas indul­ gentias eodem die respicit cum indulgentias in uno die concurrentes propter fes­ tivitatem, tum illas, quas quis ob suam devotionem tali diei in hebdomade aut mense affixerit.’ SCHOLION. De applicatione indulgentiarum animabus purgatorii. 501 Praen. Quamvis S. Pontifex possit concedere, ut pro aliis viventibus indulgentias lucremur, de facto, ipso Pontifice sic disponente, nemo indulgentias acquirens potest eas aliis in vita degentibus applicare (can. ’. S. C. Indulg. 20 Aug. 1887 (Collect, η. ι68ο). —— a. S. C. Indulg. 29 Febr. 1664; 12 lan. 1878 (Decr. auth. n. 434 ad 3). ----- ’. S. C. Indulg. 29 Febr. 1664. — 391 — 93°) ’· Quoad applicationem vero indulgentiarum animabus purgatorii haec notamus: I. Potestas S. Pontificis concedendi indulgentias pro defunctis. 502 S. Pontificem gaudere hac facultate, est fidei proximum ob damnatio­ nem eamque pluries repetitam sententiae contrariae. ’ Constat autem e praxi Ecclesiae, qua S. Pontifices varias indulgentias animabus in purga­ torio applicabiles statuerunt ; et sequitur e dogmate communionis Sancto­ rum, vi cuius mutua bonorum communicatio in Ecclesia locum habet. Modus concedendi indulgentias pro defunctis supra (p. 377) expo­ situs est. II. Requisita, ut acquirens indulgentias eas defunctis applicet. Re- 503 quiritur: i° ut .S’. Pontifex eas ut defunctis applicabiles concesserit; siquidem, ut statuit can. 913, 20, inferiores Romano Pontifice nequeunt indulgentias concedere defunctis applicabiles. Ceterum indulgentiae om­ nes a Romano Pontifice concessae, nisi aliud constet, animabus in pur­ gatorio applicabiles sunt (can. 930). Requiritur 20 intentio acquirentis, qua velit, ut, et determinet in genere vel in specie, quibus indulgentia a se acquisita applicetur. Ratio est, quia S. Pontifex indulgentias tantum applicabiles reddit, ut sequitur ex can. 913. 20 et 930. Sufficit autem intentio virtualis vel etiam, quia agitur de quasi-donatione, habitualis. Disputatur, utrum necne requiratur in lucrante status gratiae. S. C. Indulg. hac de re pluries interrogata d. 20 Aug. 1822 respondit: Dilata; et die 22 Februar. 1847: Consulat probatos auctores. Porro ex probatis auctoribus alii’ negant, quia status gratiae requiritur tantum ut dispositio ad effectum indulgentiae (i. e. remissionem poenae) consequendum. Ergo si effectus percipiendus est a defuncto, sufficit ut hic in statu gratiae sit, non autem requiritur dictus status in vivente, qui conditiones indulgentiae implet. Attamen cum S. Alfonso (n. 534, sub 10) et aliis4 contrarium admittendum videtur. Etenim S. Pontifex concedendo indul­ gentias pro defunctis, eas applicabiles tantum constituit, ut sequitur cum ex con­ cessionibus S. Pontificis tum ex can. 913, 2° et can. 930; a. v. concedit fidelibus quoddam ius in satisfactionibus Christi et Sanctorum vel saltem ius easdem satisfactiones nomine Ecclesiae Deo offerendi. Porro, si de peccatore agitur, prius admitti nequit, cum peccator nullam satisfactionem sibi mereri possit. Quoad ‘. Cum can. cit. non pugnat < privilegium altaris pro agonizantibus > quia in casu sacerdos celebrans non acquirit indulgentiam, sed indulgentia S. Missae annexa ab Ecclesia directe agonizanti applicatur per modum absolutionis. Hinc S. Off. 9 Nov. 1922, ad 1 respondit: Affirmative, ad quaesitum: Utrum post can. 930 novi Codicis adhuc perseveret existvutia altaris pro agonizantibus. ’. Ita v. g. prop. 42 damnata a Pio VI contra Synodum Pistoriensem (Denz.Bannw. n. 1542).— S. BellarmiNus, IX' Indulg. 1. 1. c. 14; Billuart, De Indulg. dissert, unie art. 6. — De Lugo, Disput XXVII, n. 75; Tournely, De Poenit, qu. ult. art. 6; Wignandt, Tribunal Conf. tr. 14, n. 96. alterum pariter aegre admittitur, eiusmodi ius concedi subiccto, quod ctiarn in fine operum ab ipso praestandorum in Dei inimicitia persistit : eo magis quod tunc Ecclesia peccatori concederet facultatem pro aliis faciendi, quod pro semetipso quoad peccata anteriora remissa facere nequit.. Quatenus indulgentiae defunctis applicatae infallibilem effectum producant, supra (p. 377) expositum est. 504 III. Mensura, secundum quam indulgentia defunctis obvenit. 1. Si indulgentia plenaria est, et uni applicatur, intelligitur (si ponamus, Deum Ecclesiae suffraganti annuere) omnes poenas residuas animae remittere. Si plenaria est, et pluribus vel omnibus applicatur — quod fieri *potest — distributio Divinae Providentiae relinquitur· 2. Si indulgentia partialis est, puta unius anni, intelligitur remittere tantum poenae, quantum alicui remitteretur, si per annum ageret poeni­ tentiam, olim secundum canones pro peccatis imponi solitam. Si partialis est, et pluribus vel omnibus applicatur, distributio Dei Providentiae relinquitur. SECTIO IV. De translatione, suspensione et cessatione indulgentiarum. 505 I. Translatio indulgentiarum in eo consistit, quod de uno loco in alium vel de uno tempore ad aliud transferuntur. De sola translatione quoad tempus quaedam notanda. Porro, spectato can. 922 : 1. Si transferatur sollemnitas externa festi, indulgentiae festo adnexae transferuntur in diem, quo externa sollemnitas instituitur; secus, si Offi­ cium tantum et Missa transferantur, et externa sollemnitas die proprio instituatur. 2. Si agatur de festis, quae sine externa sollemnitate celebrantur, tunc indulgentiae transferuntur, si festum occasionaliter tantum transferatur. 3. Indulgentiae adnexae... sacris supplicationibus vel precibus noven­ dialibus, septenariis, triduanis, quae ante aut post festum vel etiam eius octavo perdurante peraguntur, transferuntur vel non transferuntur,prout transferuntur vel non transferuntur indulgentiae ipsi diei festo adnexae. Nota. Advertas tamen, non posse bis, utut diverso tempore, eandem indulgentiam acquiri ; ita qui v. g. in una dioecesi indulgentiam festo Immaculatae Conceptionis annexam lucratus est, nequit eandem iterum lucrari in alia dioecesi, si ibidem versetur die, quo in ea externa sollem­ nitas festi celebratur.2 Pro Indulgentia Portiunculae vero declaratum ’ Raccolta, p. XI -----a. S. C. Indulg. 12 lan. 1878 (Dccr. auth. n. 435, ad III), est d. 13 Tan. 1930, * Christi fideles posse ipsam consequi d. 2 mensis in una ecclesia et die dominico proxime sequenti in alia ecclesia, ubi hic dies ad normam Decr. S. Pocnit. d. d. ro Tui. 1924, ad VTT substitutus fuerit. * II. Suspensio indulgentiarum consistit in eo, quod indulgentiae ad 506 tempus cessant, transacto autem tempore, sine novo superioris actu revi­ viscunt. Porro : 1. Indulgentiae annexae alicui ecclesiae suspenduntur, si ecclesia fun­ ditus evertatur; reviviscunt vero si intra quinquaginta annos aedificetur in eodem vel fere eodem loco et sub eodem titulo (can. 924, § 1). Dicitur fere eodem loco, i. e· in parva distantia, puta 20 vel 30 passum. Si eccle­ sia per successivas reparationes etiam totaliter renovetur, indulgentiae persistunt. 2. Pariter suspenduntur indulgentiae altari annexae, si altare destrui­ tur; reviviscunt vero, si sub eodem titulo et in eadem ecclesia utut in alio loco reaedificetur. ’ Indulgentiae cruci missionum annexae conti­ nuantur, si cruci collapsae vel destructae nova substituitur, modo nova crux eodem vel fere eodem loco erigatur, cum consensu saltem tacito Episcopi. * III. Cessatio indulgentiarum locum habet: 507 1. Per lapsum temporis ad quod concessae sunt. 2. Per revocationem concedentis huiusve Superioris. 3. Per mortem concedentis huiusvo iuris resolutionem tunc tantum cessant, si datae fuerint cum clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollcnti ; non autem, si datae fuerint absolute, sine clausula vel cum clausula: ad beneplacitum S. Sedis aut simili (cfr. can. 70 et 73). 4. Per mortem illius, cui indulgentiae concessae fuerunt, si agitur de privilegio pure personali; item per exstinctionem Confratemitatis, si exstinctio legitime locum habuit ; secus si illegitime, quo casu indulgen­ tiae, restaurata Confraternitate, reviviscunt.’ 5. Per destructionem aut venditionem rei, indulgentiis ditatae; scii, can· 924, § 2 statuit : Indulgentiae coronis aliisve rebus annexae tunc tan­ tum cessant, cum coronae aliaeve res prorsus desinant esse vel vendan­ tur. Venditioni autem aequiperanda videtur commutatio unius rei cum altera. ° \ Λ. A. S. 1930. p. 23. ----A. A. S. 1924, Sept. 1623 (Decr. auth. n. 317); 18 Iui. 1902 (A. Indulg. 22 Febr. 1888 (cfr. Anal, cedes. 1902 ,ρ. Indulg. 26 Aug. 1840 (Decr. auth. η. 285). -----·. (Decr. auth. n. 78). p. 346. -— S. C. Indulg. 16 S. S. 1902, p. 62). ‘. S. C. 261) ; 20 Iui. 1901. ". S. C. Cfr. S. C. Indulg. 4 lun. 1721 — 394 — Itaque indulgentiae non cessant eo quod pretium solvitur, postquam corona vel res benedicta est, modo venditio ipsa ante benedictionem locum habuerit; neque cessant ex eo quod coronae, cruces etc. indulgentiis ditatae alii donantur vel com­ modantur ad indulgentias lucrandas: idque valet, etiamsi donans vel commodans dictas coronas, cruces etc. ad acquirendas indulgentias iam adhibuerit.1 Neque obstat quod aliquid recipiatur vel etiam petatur, modo ne fiat titulo venditionis. Quoad coronas rotes, indulgentias globulis annexas esse ; hinc catena mutari potest. Si globuli filo ligantur hocque rumpitur, ita ut globuli in unum colligantur, indulgentiae suspendi atque, corona restituta, reviviscere videntur. Pans II. De aliquibus indulgentiis in specie. SECTIO I. De altari privilegiato. 508 I. Notio. Privilegium altaris est privilegium, vi cuius indulgentia plenaria, sub certis conditionibus, celebrationi Missae annexa est. Haec indulgentia maxime quidem pro defunctis, subinde vero etiam pro vivis est concessa. Hodiedum vero pro solis defunctis concedi solet; quoad eam S. C. Indulg. 28 Iui. 1840 respondit — quae ceteroquin principiis generalibus congruunt — « per Indulgentiam altari privilegiato ad­ nexam, si spectetur mens concedentis et usus clavium potestatis, intelligendam esse indulgentiam plenariam, quae animam statim liberet ab omnibus Purgatorii poenis; si vero spectetur applicationis effectus, intelligendam esse Indulgentiam, cuius mensura divinae misericordiae bene­ placito et acceptationi respondet.: » Porro haec indulgentia prae aliis certius effectum sortitur, quatenus a parte sacerdotis nihil requirit nisi applicationem Missae (n. 521). Quoad sensum privilegii praeterea advertas: Indulgentia solum appli­ catur ei, pro quo Missa dicitur,1 atque quidem uni tantum, etiamsi Missa pro pluribus celebretur4. 509 11. Divisio. Privilegium distinguitur locale, quod annexum est altari, ita ut omnes in eo celebrantes privilegio gaudeant ; personale, quod ad‘. Cfr. S. Poenit. 18 Febr. 1921 (A. A. S. 1921, p. 164).----- !. Dccr. auth. n. 283. Si haec indulgentia concessa est pro vivis atque defunctis, « interpretanda est ita ut tam pro vivis, si in altari de quo agitur Missae sacrificium applicetur, quain pro defunctis, si pro his S. Sacrificium applicetur, intelligatur concessa Plenaria Indulgentia: pro vivis ad modum iurisdictionis, pro defunctis ad modum suffra­ gii > (S. C. Indulg. 25 Aug. 1897). ’. S. C. Indulg. 18 Dea 1885; 25 Aug. 1897. ----- ‘. S. C. Indulg. 29 Febr. 1864 (Dccr. auth. n. 402, ad I); 19 lun. 1880 (Decr. auth. n. 451, ad II). — 395 — haeret sacerdoti, ita ut, in quocumque altari celebret, privilegio fruatur; mixtum, quod afficit tam altare quam sacerdotem, ita ut determinati tantum sacerdotes, v. g. membra alicuius Confraternitatis in tali altari celebrantes privilegio potiantur. III. Privilegium locale, i. Primum notes haec, quamvis minus pro- 510 prie privilegium locale constituant : Die Commemorationis omnium fi­ delium defunctorum, omnes Missae gaudent privilegio ac si essent ad altare privilegiatum celebratae (can. 917, § 1). 2. Omnia altaria ecclesiae per eos dies quibus in ea peragitur supplica­ tio Quadraginta Horarum, sunt privilegiata (can. 917, § 2); intelligas: dummodo in ea supplicatione observentur, quae Pius X per decretum S. Off. 22 lun. 19141 constituit . 3. Quinam praeter Romanum Pontificem et quatenus possint desi­ gnare aliquod altare privilegiatum, vide n. 494. Nota. i. Ut privilegium alicui altari annectatur, altare debet esse fixum. Sufficit tainen fixum lato sensu, seu tale, ut eius structura habeat aliquam firmitatem, quatenus scii., utut muro non firmata, ordinarie tamen non dimovetur, quamvis dimoveri posset.: Non obstat quod lapis consecratus possit amoveri vel alius ei sufficiatur.’ Quatenus privilegium reviviscat, si altare destructum reaedificetur, vide n. 515. Nota. 2. Ut indicetur altare esse privilegiatum, nihil aliud inscribatur, nisi : altare privilegiatum, perpetuum vel ad tempus, quotidianum vel non, secundum concessionis verba (can. 918, § 1). IV. Privilegium personale. Hoc privilegio vi iuris communis gaudent 511 Cardinales (can. 239 § 1, n. 10), Episcopi sive residentiales sive titu­ lares (can. 349, § i, i°), Vicarii ac Praefecti Apostolici (can. 294, § 1). Nota i. Qui obtinet ab Apostolica Sede privilegium personale, non tenetur exhibere dictam facultatem Ordinario, nisi aliter disponatur in obtenta conces­ sione. 4 Nota 2. Qui gaudet privilegio personali per tres aut quatuor vices in hebdomade, et aggregatus est alicui Congregationi, quae etiam tali privilegio gaudet, potest utroque uti, dummodo in induito aliter expresse non disponatur. ’ V. Conditiones implendae. 1. Pro Missis celebrandis in altari privile- 512 giato nequit, sub obtentu privilegii, maior exigi Missae eleemosyna (can. 918, § 2). ’. A. A. S. 1914, p. 74. ----- ’. S. C. Indulg. 18 Iui. 1902. ------ ’. S. C. Indulg. 27 Sept. 1843 (L)ccr. auth. n. 324). ----- 4. S. C. Indulg. 5 Febr. 1841 (Decr. auth. n. 286, ad II). ----- “. S. C. Indulg. 27 Maii 1839 (Dccr. auth. n. 272). — 396 — 2. Missa offerri debet pro solis defunctis, uno vel pluribus; siquidem privilegium locum non habet, si Missa offertur pro vivis vel pro vivis simul et defunctis· ’ 3. Missa offeratur pro sola anima, vel, si pro pluribus celebretur, etiam pro anima, cui sacerdos vult, ut indulgentia applicetur. Indulgentia enim, ut dictum est n. 517, non applicatur nisi ei, pro quo celebratur. Non requiritur, ut vel offerens eleemosynam, vel sacerdos intendat applicare privilegium ; nam illud eo ipso quod celebratio locum habet applicatur animae vel uni ex animis, pro quibus celebratur. Deducitur ex responsis S. C. Indulg.: In casu Ecclesia ipsa videtur rogare Deum, ut, si Missa pro uno celebretur, huic, si pro pluribus celebretur, ei cui Ipse maluerit, indulgentiam applicet. Hinc dicendum videtur, in privilegio altaris facultatem applicandi indulgentiam ipsi celebranti non competere, Denique ad valorem iam non requiritur qualitas Missae de Requie, de feria vel de vigilia, neque additio Orationis pro defuncto. ’ 513 VI. Altare gregorianum; quocirca speciatim quaedam notanda. lamvero Altare Gregorianum intelligitur altare S. Gregorii in Monte Coeli de Urbe. Porro S. Congr. Indulg. 15 Mart. 1884 respondit, fiduciam, qua fideles tenent celebrationem triginta Missarum quae vulgo Gregorianae dicuntur, uti specialiter efficacem ex beneplacito ct acceptatione divinae misericordiae ad animae e purgatorii poenis liberationem, piam esse et in Ecclesia probatam. ‘ Et S. Off. 2 Dec. 1912 5 declaravit, dictum Altare esse vere et proprie privilegiatum, i. c. tale cui indulgentia plena­ ria annexa est. Sunt etiam altaria dicta Gregoriana ad inslar, quae scili­ cet instar altaris Gregoriani privilegiata sunt ; haec tamen post decretum S. Officii 11-12 Dec. 1912, ad VII,’ iam non conceduntur. De Missis Gregorianis, ut dicuntur, verbum fecimus in tract, de SS. Euch. n. 222. SECTIO II. De Via Crucis et de Crucifixo Viae Crucis.7 514 Via Crucis est: «Pium exercitium, quo tota Dominicae passionis series pictis tabulis, ubi commode fieri potest, expressa inque plures stationes distributa, eo modo, quo peregrini Civitatis S. Hierusalem loca ‘. S. C. Indulg. 23 lan. 1901. ----- 2. S. C. Indulg. 12 Mart 1855 (Dccr. auth. n. 366, ad I); 19 lun. 1880 (Decr. auth. n. 451, ad III).----- ’. S. Off. 20 Mart. 1913. ----- ‘. A. S. S. XVI, p. 500. ------ ‘. A. A. S. V, p. 33, ad VII. ------- ". A. S. S. 1913, p. 33. ----- ’. Cfr. Sleutjes, Instructio dc Stationibus S. Viae Crucis. * — 397 — ipsa, ubi Christus passus est, recolentes et frequentantes invisunt, con­ templanda proponitur. » 1 Dicemus primum de erectione Viae Crucis, deinde de indulgentiis ei annexis deque eis acquirendis, tum de Crucifixo Viae Crucis. CAPUT I. De erectione Viae Crucis. I. Potestas erigendi Viam Crucis competit: 515 1. Cardinalibus, qui inde a sua promotione in Consistorio gaudent facultate sub unica benedictione erigendi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgen­ tiis, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt (can. 239, § b 6°)· 2. Episcopis, etiam titularibus, qui inde ab accepta authentica notitia peractae canonicae provisionis idem possunt quod Cardinales, ritibus tamen ab Ecclesia praescriptis (can. 349, § 1, i°). 3. Vicariis ct Praefectis Apostolicis, in suo territorio (can, 294, § 1). 4. Superioribus Ordinis Fratrum Minorum, exclusis etiam Minoribus Capuccinis et Conventualibus.3 Porro : a) Minister Generalis per se (vel per alios) erigere Stationes potest ubique terrarum, Minister Provincialis intra Provinciam, Guardianus vel Praeses intra proprium guardianatum seu districtum, non tam rigorose sumendum, cum Benedictus XIV arbitrio parochorum reliquerit electio­ nem religiosi viri, quem aptiorem judicaverint, ut cum licentia sui supe­ rioris localis ad erectionem faciendam pergat.1 b) Minister Generalis facultatem erigendi delegare potest intra et extra Ordinem; concedere quoque potest auctoritatem subdelegandi: quo iure ceteri Superiores omnino carent, qui praeterea ad erectionem Viae Cru­ cis tantum delegare valent proprios subditos, qui sint concionatores vel confessarii approbati. ’ Nota. Auctoritas competens in Ordine Fratrum Minorum, a qua peti­ tur facultas, hanc passim restringit ad loca, ubi dictus Ordo non exsistit. Nomine locorum autem hic veniunt civitas, oppidum (pagus) cum respectivis suburbiis sive locis eis adiacentibus, non autem paroecia vel uni­ versa dioecesis aut alia quaelibet dioecesis sectio seu pars.4 Const. Bcned. XIII Inter plurima, 9 Mart. 1726. ----Monita cit. η. I.----'■ Stein, p. 32. ----- *. S C. Indulg. 14 Dec. 1857 (Decr. auth. n. 382, ad I et II). — 398 — 516 II. Loca erectioni apta sunt: Ecclesiae, oratoria publica et semipublica; item oratoria privata seu domestica, in quibus privilegium est celebrandi Missam; item loci communes et decentes conventuum, semi­ nariorum, hospitalium, aliorumque locorum piorum ; denique loci publici et decentes sub dio, uti in coemeteriis, in aditu ecclesiarum, in hortis, in nemoribus. Pro oratoriis privatis seu domesticis, in quibus Missa dici nequit, requiritur speciale indultum.1 Nihil quoque prohibet, quominus in eodem loco plures Viae Crucis erigantur.3 517 III· Documenta requisita. Ante erectionem sub poena nullitatis in scriptis requiruntur: i° Deputatio sacerdotis erigentis, nisi sit ipse Supe­ rior; 1 2° pro singulis casibus licentia Ordinarii loci, consensus parochi et superiorum ecclesiae, monasterii, hospitalis, vel loci pii, ubi Stationes S. Viae Crucis erunt constituendae. * Attamen : 1. Licentia Episcopi non requiritur, si agatur de loco exempto, uti sunt ecclesiae, oratoria et loca interna religiosorum exemptorum ; ‘ non tamen excipiuntur oratoria stricte domestica aliaque loca decentia domorum privatarum. ‘ 2. Neque consensus parochi requiritur, si agatur de locis, quae de iure vel saltem de facto (puta vi statuti dioecesani) a iurisdictione parochi exempti sint ; ’ in posteriori tamen casu consensus rectoris, cui locus con­ creditus est, requiritur. Neque consensus parochi exigitur pro oratoriis stricte privatis aliisque locis decentibus domorum privatarum. 3. Sufficit, ut deputatio, licentia et consensus in scriptis exhibenda, implicita sint. Hinc si v. g. Episcopus aliquem in scriptis deputaverit ad erigendam Viam Crucis in loco determinato, non requiritur aliud docu­ mentum, quod licetntiam exprimat. Peractae erectionis confici debet instrumentum ab erectore propria manu subscribendum. ’ Praeterea postulatio ac concessio erectionis asser­ vandae sunt in archivo episcopali ; cetera documenta, ut instrumentum C£r. Breve Clem. XII Exponi nobis, 16 lan. 1731, una cum Rescripto S. C. Indulg. 15 Mart. 1884; Monita Clem. XII cit. η. III et IV. Ex praxi non tam stricte sumendum videtur, quod praescriptiun legitur in cit. Decr. η. III: Ubi vero Via Crucis erigi vellet extra ecclesiam... curandum erit semper, ut ea ab ecclesia aut loco sacro ducat initium, vel usque ad ecclesiam vel locum sacrum finem habeat (Sleutjes, n. 19). ’ . Cfr. Monita cit. η. IV. ’. Monita cit. η. III; S. C. Indulg. 20 Jun. 1838 (Decr. Auth. n. 261), 30 lan. 1839 (Decr. auth. n. 270, ad II), 23 Nov. 1878 (Decr. auth. n. 442, ad I). ----- «. Cfr. Clementis XII Breve Exponi Nobis et Benedicti XIV Breve Cum tanta. ----S. C. Indulg. 26 Sept. 1892, ad IX. *. S. C. Indulg. 26 Sept. 1892, ad VI. ’. S. C. Indulg. 21 lun. 1879 (Decr. auth. n. 445, ad I); 26 Sept. 1892,----- '. S. C. Indulg. 25 Sept. 1841 (Decr. auth. n. 294)'. — 399 — erectionis, de quo diximus, in archivo loci. ‘ Haec tamen non praescri­ buntur sub poena nullitatis. ’ IV. Materia erectionis. Ad valorem requiruntur quatuordecim cruces 518 ligneae, adstantibus visibiles. * Quamvis nullum decretum clare praescri­ bat, cruces debere esse visibiles qua ligneas, haec tamen est mens legisla­ toris. Crucibus iunguntur, non tamen necessario, ’ tabulae sive pictae sive sculptae, quae repraesentent eadem passionis mysteria, quae Stationes S. Viae Crucis Hierosolymitanae. V· Forma erectionis constituitur crucium (et tabularum, si adhibean- 519 tur) benedictione et affixione, aliqua distantia servata. 1. Benedictio crucium ad valorem * requiritur; tabulae, si adsint, pos­ sunt, * sed non debent benedici. Crucium benedictio fieri debet a minis­ tro legitimo, in loco ubi Via Crucis est erigenda. ' Si tamen Via Crucis in monialium monasterio erigenda est, non requiritur, ut erigens clausuram ingrediatur, sed sufficit, ut cruces benedicat ad crates.' Ceterum bene­ dictio fieri potest tam ante quam post earum affixionem. * 2. Affixio crucium (puta ad murum vel super scamna, modo haec inamovibilia et satis erecta sint) pariter pertinet ad valorem.10 Attamen perinde est, utrum fiat ante an post benedictionem, ab ipso erectore an ab alio; et si ab alio fiat, neque requiritur, ut erector praesens sit, ita ut, facta benedictione, discedere possit.11 3. Aliqualis distantia inter diversas stationes requiritur, ita ut valor deficeret, si totum iter paucis admodum passibus absolveretur.13 Nihil autem refert, utrum iter a parte Evangelii an a parte Epistolae incipiat. VI. Invalidatio erectionis locum habet: 520 i. 5: cruces primitus benedictae omnes vel saltem septem pereunt, sive simultanée sive successive ’*. In casu requiritur nova erectio ; nova autem ’. S. C. Indulg. 3 Aug. 1748 (Dccr. auth. n. 175); 25 Sept. 1841 (Decr. auth. n. 294). ’. S. C. Indulg. 6 Aug. 1890, ad IV. ----- *. Monita cit η. III; S. C. Indulg. lun. 1838 (Dccr. auth. n. 261) ; 30 lan. 1839 (Dccr. auth. n. 270, ad II) ; 23 Nov. 1878 (Dccr. auth. n. 442, ad I). ----S. C. Indulg. 13 Nov. 1837 (Decr. auth. n. 258) ; 20 Sept. 1839 (Dccr. auth. n. 275, ad I). ----- *. S. C. Indulg. 30 lan. 1839 (Decr. auth. n. 270, ad II). ----- *. S. C. Indulg. 28 Sept. 1838 (Decr. auth. n. 246, ad IV) edicit quidein, imagines (seu tabulas) nunquam benedici ; at cum formula eas benedicendi in Rit. Rom. retenta sit, dicta declaratio ita intelligatur, ut non sit de necessitate imagines benedici. ----- ’. Cfr. S. C· Indulg. 26 Sept 1872. ---- ‘. S. C. Indulg. 21 lun. 1879 (Dccr. auth. n. 447). ------ ·. Monita cit η. VIII. “. Cfr. S. C. Indulg. 16 Dec. 1760 (Dccr. auth. n. 223, ad II). u. Cfr. S. C Indulg. 22 Aug. 1842 (Dccr. auth. n. 311, ad I et II); 21 lun. 1879, n. 447; 26 Sept. 1892, ad II. S. C. Indulg. 26 Aug. 1752 (Decr. auth. n. 194, ad I). S. C. Indulg. 30 lan. 1839 (Decr. auth. n. 270, ad V). — 4°° — illa erectio seu renovatio (in eodem loco) fit sola benedictione novarum crucium, quin denuo requirantur licentia Episcopi et consensus parochi, modo ista praesumi possint perseverare. ‘ Delegatio tamen in scriptis facienda est.5 Casu quo cruces in minore numero pereunt, erectio non invalidatur, et sufficit crucibus perditis alias sine benedictione substituere.1 2. Si cruces definitive in alium locum transferuntur; * non autem si removentur ad tempus, vel in eodem loco alio modo disponuntur. ‘ Casu quo cruces definitive transferuntur in alium locum, in quo \zia Crucis nondum erecta fuerat, omnes et singulae conditiones implendae, quae in priore erectione. Si vero in alio illo loco Via Crucis iam legitime erecta fuerat, sufficit Viae Crucis translatae benedictio, praehabita dele­ gatione in scriptis concessa, et sine aliorum documentorum renovatione, modo licentia Episcopi et consensus parochi praesumantur perseverare. Privilegium Viae Crucis non cessat, si, vetere ecclesia destructa, nova in eodem fere loco et sub eodem titulo aedificetur, ibique eaedem cruces affigantur, quae in vetere ecclesia affixae erant.7 521 VII. Convalidatio erectionis seu sanatio eius invalidae pertinet ad S. Poenitentiariam, quae conditiones implendas designare non omittet. CAPUT II. De indulgentiis Viae Crucis annexis, deque eis acquirendis. 522 I· Indulgentiae annexae. Ex Decreto S. Poenit. ‘ abrogatae sunt omnes et singulae Indulgentiae antea concessae in peragenda Via Crucis, et statutae sunt sequentes indulgentiae novae : Fideles omnes qui, sive singulatim sive in comitatu, saltem corde contrito, pium exercitium Viae Crucis, legitime erectae, ad praescripta Sanctae Sedis peregerint, lucrari valent : 1. Indulgentiam plenariam toties quoties ipsum pium exercitium com­ pleverint. 2. Aliam indulgentiam plenariam, si eodem die quo memoratum pium exercitium peregerint, vel etiam si infra mensem ab eodem decies peracto ad Sacram Synaxim accesserint. ‘. S. C. Indulg. n lan. 1896.----- ’. Cfr. S. C. Indulg. 22 Aug. 1844 (Decr. auth. n. 328). ------ ’. S. C. Indulg. 30 lan. 1839; 20 Sept. 1839 (Decr. auth. n. 270, ad V ; n. 275, ad II). ----- *. S. C. Indulg. 30 lan. 1839 (Decr. auth. n. 270, ad IV). ----- ‘. S. C. Indulg. 20 Sept. 1839 (Decr. auth. n. 275, ad III); 22 Aug. 1842 (Decr. auth. n. 311, ad IV); 20 Aug. 1844 (Decr. auth. n. 328). ------*. S. C. Indulg. n lan. 1896. ----- ’. S. C Indulg. 9 Aug. 1843 (Decr. auth. n. 323); 7 lun. 1905. ----- *. 20 Oct. 1931 (A. A. S. 1931, p. 522). — 4° i — 3. Indulgentiam partialem decem annorum totidemque quadragena­ rum pro singulis stationibus, si forte incoeptum exercitium, quavis ratio­ nabili causa, ad finem non perduxerint. II. Acquisitio indulgentiarum. Ut indulgentiae acquirantur, requi- 523 luntur : 1. Visitatio Stationum, eundo ab una statione ad aliam 1 Porro: a) In exercitio privato seu peracto a singulis personis, semper requi­ ritur transitus ab una Statione ad aliam, «in quantum sinit aut multitudo personarum, quae eas visitant, aut angustia loci, ubi sunt erectae. » ’ b) In exercitio publico seu peracto instar functionis sacrae publicae, quando perturbatio excitari potest, sufficit ut, unoquoque de populo suum locum tenente, sacerdos cum duobus clericis sive cantoribus cir­ cumeat, ac sistens in qualibet statione, ibi recitet peculiares consuetas preces, ceteris alternatim respondentibus. ’ Casu autem, quo ob ecclesiae amplitudinem aut alia loci adiuncta sacerdos, in qualibet statione recitans preces, vix aut ne vix quidem intelligi queat, sufficit, ut eaedem reciten­ tur a sacerdote e suggestu, unde ab omnibus intelligatur, dummodo alius sacerdos cum duobus clericis sive cantoribus circumeat, et in qualibet statione sistat. * c) In exercitio communi scilicet peracto a pluribus simul, non tamen instar functionis publicae, transitus omnium requiritur, nisi obstet an­ gustia loci; quae si obstet, casu quo agitur de communitate religiosa, sufficit, ut unus, etiam laicus vel femina, circumeat, ac sistens in qualibet statione preces recitet. ’ 2. Meditatio passionis D. N. I. * Chr.; neque ulla praescribitur oratio vocalis/ Sufficit autem meditatio passionis in genere, eaque quantumvis brevis et pro unicuiusque capacitate. * 3. Exercitium moralitcr uno tractu peractum. * Interruptio brevis qua­ cumque de causa, immo longior ex causa religiosa non obstat.10 CAPUT III. De Crucifixo Viae Crucis. I. Notio. Crucifixi Viae Crucis intelliguntur cruces cum imagine 524 Mon. cit. η. VII. ----- *. S. C. Indulg. 26 Fcbr. 1841 (Dccr. auth. n. 287). -----S. C. Indulg. 23 Iui. 1757 (Dccr. auth. n. 210). ----- 4*. *i S. * * C. de Prop. Fid. i Mart. 1884. ----- e. S. C. Indulg. 27 Fcbr. 1901 ; 7 Maii, 1902. ----- *. Monit. cit. n. 6. ----- ’. Cfr. S. C. Indulg. 2 lun. 1838 (Dccr. auth. n. 259); Raccolta, n. 88. ---- ". Cfr. Raccolta, n. 88. ------ *. S. C. Indulg. 22 lan. 1858 (Decr. auth. n. 385, ad I).----- 10. S. C. Indulg. 16 Dec. 1760 (Decr. auth. n. 223, ad IV). W. M. T. M. 11. 26 — 402 — Redemptoris, cui indulgentiae Viae Crucis annexae sunt, prout sub III exponetur. Porro indulgentiae affiguntur non cruci, sed imagini Christi, ita ut haec sine indulgentiarum periculo ab una cruce in alteram trans­ ferri possit. ’ Ceterum : 1. Imago Crucifixi debet esse prominens, ita ut non sufficiat crux cum imagine Redemptoris depicta vel impressa. Deducitur ex documento authentico concessionis, quod asservatur in archivo conventus S. Bonaventurae in Urbe.3 Sufficiunt vero crucifixi ita aere cusi, ut imago divini Redemptoris quidem tantillum sit prominens, at e cruce solvi seu separari non possit.3 2. Imago debet esse ex aurichalco vel ex alia quacumque materia non fragili.4 Nomine tamen materiae fragilis hic etiam venire videtur stan­ num et plumbum, aeque ac dicetur de obiectis, quibus indulgentiae papa­ les annexae sunt (n. 545). Crux videtur ex quacumque materia confici posse. 525 II. Annexio indulgentiarum. 1. Potestas annectendi indulgentias Cru­ cifixis Viae Crucis competit: a) Cardinalibus et Episcopis, prout n. 524 dictum est de ipsa Via Crucis (can. 239, § 1, 6°; can. 349, § 1, i°). b) Superioribus Ordinis Fratrum Minorum; ex iis solus Minister Generalis facultatem sive subditis sive extraneis delegare potest.5 2. Ad annectendas indulgentias sufficit signum crucis factum cum intentione applicandi indulgentias. ' Possunt etiam plures crucifixi in globo unico signo crucis benedici ; ' item crucifixi, quibus aliae indulgen­ tiae iam annexae sunt * (n. 546). 526 III. Indulgentiae annexae earumque acquisitio. 1. Crucifixo viae Crucis annexae sunt eaedem indulgentiae, quae Viae Crucis, i. e. èt indulgentia plenaria ipsi Viae Crucis, èt indulgentia plenaria Viae Crucis ratione Communionis annexa (n. 531) .* 2. Ad acquirendas indulgentias expositas haec requiruntur: a) Per se requiritur : a) Ut quis infirmitate aliave causa impediatur, quominus stationes Viae Crucis visitet.10 Videtur autem sufficere causa mediocriter gravis. ‘. S. C. Indulg. 24 Maii 1883. ----- ’. Docuni. auth. cit. ; S. C. Indulg. 8 Aug. 1859 (Decr. auth. n. 387, ad II).----- ’ S. C. Indulg. 24 Maii 1883. ------ *. Docum. auth. cit ; S. C Indulg. 8 Aug. 1859 (Dccr. auth. n. 387, ad II).----- ·. Rescriptum S. C Indulg. cit. 15 Mari. 1884. ----- *. S. C. Indulg. it April. 1840 (Decr. auth. n 281, ad V); 7 lan. 1843 (Dccr. auth. n. 313, ad II et IV). ----- T. S. C. Indulg. u Mart 1855 (Decr. auth. n. 363).----- ’. S. C. Indulg. 29 lan. 1820 (Dccr. auth. n. 249, ad III). ----S. Pocnit. 20 Oct. 1931 (A. A. S. 1931. p. 522). ----Docum. authent. cit. 403 — β) Ut Crucifixus, durante recitatione precum (de quibus statim), ma­ nu teneatur.1 Si preces recitentur in communi, sufficit, ut una persona Crucifixum manu teneat, et alii, ceteris curis remotis, se componant pro recitandis precibus praescriptis una cum persona, quae tenet Cruci­ fixum. ’ Dicitur ceteris curis remotis, i. e. iis saltem occupationibus externis, quae internam attentionem impediunt. ’ 7) Ut interim recitentur corde saltem contrito et devote 20 Pater, Ave et Gloria scilicet unum pro qualibet statione, quinque in memoriam sanc­ torum Christi Vulnerum, unum iuxta mentem S. Pontificis. ‘ ύ) Ut in usu crucifixi habeatur Passionis Dominicae meditatio vel saltem pia eiusdem recordatio. ’ Nota- Si quis, recitatione incepta, ex rationabili causa omnes prae­ scriptos Pater, Ave et Gloria recitare nequiverit, pro indulgentia plena­ ria indulgentiam partialem decem annorum totidemque quadragenarum consequitur pro singulis Pater cum Ave et Gloria recitatis. ' b) Per accidens, ut ita dicam, haec valent: a) Si quis infirmus absque gravi incommodo vel difficultate 20 Pater, Ave et Gloria recitare nequeat, indulgentias lucrari potest vel osculando vel etiam tantummodo intuendo, cum affectu et animo contrito, in ali­ quem Crucifixum ad hoc benedictum, ei vel a sacerdote vel ab aliqua alia persona exhibitum, et recitando brevem aliquam orationem vel pre­ cem iaculatoriam in memoriam Passionis et Mortis I. C. D. Ni. ' fl) Si quis, vi morbi, vel tantum osculari vel intueri tantum queat in Crucifixum ad hoc benedictum, non vero addere precem iaculatoriam, indulgentias plenarias consequi non impeditur. ‘ SECTIO III. De Benedictione papali seu Apostolica. 1. Notio. Benedictio papalis est benedictio a S. Pontifice vel eius no- 527 mine concessa. Est sacramentale, cui annecti solet indulgentia plenaria. II. Concessio benedictionis. 1. Quinam eam iure communi concedere 528 possint, vide n. 494. 2. In concedenda benedictione formula praescripta adhibeatur (can. *. Docum. authent. cit. ----- ’. S. C. Indulg. 19 lan. 1884. Documentum habetur in archivo Curiae Generalitiac Ord. Fratrum Min (SleutjES, p. 67). ----- 3 S. C. Indulg. 13 Nov. 1893. 4 S. C. Indulg. 8 Aug. 1859 (Decr. auth. n. 387, ad I). -----‘. S. Poenit. 14 Dec. 1917, ad IV (A. A. S. 1917· P· 3θ). ------ *■ S. Poenit. 20 Oct. 1931 (A. A. S. 1931, P- 522). ----- ’. S. Poenit. 25 Mart. 1931 (A. A. S. 1931, p. 167). ----- ’. S Pocnit. 20 Oct. 1931 (A. A. S. 1931, P- 522). — 404 — 914)· Porro: i° Episcopi aliique Praelati saeculares utantur ritibus et formula a Clem. XIII, 5 Sept· 1762 praescriptis et appendici Pontif. Rom. insertis. 2° Praelati Regulares utantur formula a Bened. XIV per Encycl. Exemptis praedecessorum, 19 Mart. 1748 statuta, et relata in Rit. Rom. tit. VIII, cap. 32, 3. Missionarii eam concedere possunt cum solo signo Crucis et formula : « Benedictio Dei Omnipotentis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, descendat super vos et maneat semper. R. Arnen ; »1 licet tamen uti formula Rit. Rom. 529 III. Acquisitio indulgentiae. Nisi expresse aliud statuatur, ad indul­ gentiam acquirendam sufficit, ut quis sit i° praesens benedicenti; 2° corde contritus seu in statu gratiae. ’ SECTIO IV. De Benedictione papali seu apostolica in articulo mortis. I. Notio. Benedictio, de qua dicimus, intelligitur benedictio a S. Pon­ tifice vel eius nomine moribundo concessa· Huic pariter annectitur indul­ gentia plenaria, quae effectum sortitur eo momento, quo anima a cor­ pore separatur ; et solis vivis applicabilis est. ’ 531 II. Concessio indulgentiae. 1. Quinam eam concedere possint, vide n. 494. 2. Concedatur « illis infirmis qui vel illam petierint, dum sana mente et integris sensibus erant, seu verisimiliter petiissent, vel dederint signa contritionis; impertienda (autem) iisdem est, etiam si postea linguae, ceterorumque sensuum usu sint destituti, aut in delirium vel amentiam inciderint. Excommunicatis vero, impoenitentibus, et qui in manifesto peccato mortali moriuntur, est omnino deneganda. » 4 Neque excluduntur pueri, etiamsi primam communionem nondum receperint, modo peccandi capaces sint. * Pariter concedi potest iis omnibus, quibus mors ex causa externa imminet, uti capite damnatis, militibus ante praelium. * 3. Concedi potest, ubi primum quis in tali periculo versatur, ut viati­ cum ei ministrari possit; mos autem est, isque in Rit. Rom. fundatur, eam concedendi post recepta Sacramenta Poenitentiae, S. Eucharistiae et Extremae Unctionis. 530 ‘. S. R. C. 11 Maii, 1911, ad III. -----’. Cfr. Fanfani, p. 74. ------ ’. Raccolta, I. p. XXII, 4 et 11, Avvertenzc, i°; cfr. A. S. S. 32 p. 238. ----- «. Rit. Rom. tit. V, cap. 6, n. 1. Pariter S. C. Indulg. 23 Sept. 1775 (Decr. auth. n. 237, ad V) respondit, benedictionem in articulo mortis cum applicatione indulgentiae plenariae posse, si sit periculum in mora, concedi tum valide, tum licite iis, qui etiam culpa­ biliter non fuerunt ab incepto morbo Sacramentis refecti vel Poenitentiae, vel Eucharistiae, vel Extremae Unctionis, vel nullo horum, subitoque vergunt in interitum ---- ’. S. R. C. 16 Dec. 1826 (Decr. auth. n. 2650). ------ ·. S. C. Indulg. 18 Dec. 1SS5. — 405 4- Concedenda est formula a Bened. XIV per Bullam Pia Mater 5 April. 1747 praescripta et Rit. Rom. tit- V, cap. 6 inserta, atque quidem sub poena nulli tatis tam quoad ipsam formulam,1 quam quoad linguam Latinam ’ adhibendam. Praxis benedictionem pluribus infirmis simul impertiendi tolerari po­ test, dummodo benedictionis formula: « Dominus Noster lesus Christus» usque ad verba « Spiritus Sancti, Arnen » singulariter super singulis pro­ nuntietur, etsi cetera omnia in plurali fuerint recitata.7 5. Cum indulgentia in ultimo vitae momento applicetur, benedictio semel concessa in eadem infirmitate denuo concedi nequit; * idque valet etiamsi pluribus titulis recipi possit, ' vel quis in statu peccati gravis eam receperit vel post eam receptam in peccatum relapsus sit. Secus, si quis e gravi periculo ereptus denuo in illud incidat.7 III. Acquisitio indulgentiae. Ut indulgentia acquiratur, requiritur ad 532 valorem : 1. Ut constitutus in periculo sit in statu gratiae, saltem in ultimo vitae momento (n. 500). 2. Ut ore, si possit, secus corde SS. Nomen lesu invocet. ' 3. Ut morbi dolores ipsamque mortem aequo ac libenti animo de manu Domini suscipiat, in satisfactionem pro peccatis. * Nola i. Neque Bulla Pia Mater neque Raccolta (p 529) requirunt Confessio­ nem et S. Eucharistiae receptionem ; hinc non praescribuntur, nisi rescriptum, quo alicui facultas benedictionem impertiendi conceditur, eas exigat ; quod hodicdum contingere solet.10 Nota 2. Cum in articulo mortis conferuntur Viaticum, Extrema Unctio et Bene­ dictio papalis, Confiteor etc. ter recitari debent.11 SECTIO V. De absolutione generali cum indulgentia plenaria. I. Notio. Absolutio, de qua sermo est, consistit in deprecativa poena- 533 ’. S. C. Indulg. 5 Febr. 1841 (Decr. auth. n. 286, ad VIII); 22 Mart 1879; Decr. S. R. C. 7 Maii, 1882; Breve Leon .XIII, 7 Iui. 1882 (Decr. auth. n. 444, ad III, p. 411 ct 491).----- Cfr. S. R. C. 3 lun. 1904 (A. S. S. XXXVIII, p. 34Ο, ad I). ----- *. S. C. Indulg. 10 lun. 1886. ----- ‘. S. C. indulg. 23 Sept. 1775, ad 6 (Decr. auth. n. 237, ad VI); 20 lun. 1836 (Decr. auth. n. 237, ad VII); 24 Sept 1838 (Decr. auth. n 263, ad 11). ‘. S. C. Indulg. 12 Mart 1885. S. C. Indulg. 20 lun. 1836 (Decr. auth. n. 257, ad VII).-----S. C. Indulg. 10 lun. 1886. ---- ". S. C. Indulg. 23 Sept. 1775 (Decr. auth. n. 237, ad VII); 22 Sept. 1892 (A. S. S. XXV, p. 315). *. Bulla Pia Mater iam citata. — ’°. BeringerSteinen, I, n. 1027 (A. A. S. IX, p. 54, 69). u. S. C. Indulg. 5 Febr. 1841 (Decr. auth. n. 286, ad VII). — jo6 — rum peccati absolutione, quae certis diebus conceditur tribus Ordinibus aliquarum familiarum religiosarum; cui absolutioni annexa est indulgen­ tia plenaria, etiam defunctis applicabilis. 534 II· Concessio absolutionis, i. Publice, i. e. extra confessionem, sive uni sive pluribus, concedi potest: Religiosis primi Ordinis a proprio Superiore eiusve delegato; Monialibus secundi Ordinis et Tertiariis cum votis simplicibus a confessario monasterii vel alio delegato’ ab Epi­ scopo;’ Tertiariis saecularibus a directore confraternitatis, et si ipse quacumque ex causa afuerit, a quolibet approbato pro confessionibus.’ Privatim seu in confessione concedi potest a quolibet confessario;' neque, si poenitens est in statu gratiae, requiritur, ut confessio et abso­ lutio sacramentalis praecesserint, sed satis est, eam concedi in confessionali. * 2. Absolutio per se concedenda est ipso die, cui annexa est, scii, a media nocte usque ad mediam noctem; sed Leo XIII declaravit, quem­ libet Tertiarium absolutionis generalis « participem fieri posse pridie diei, quo ipsa in Indice indulgentiarum eiusdem Tertii Ordinis elargienda recensetur, non tamen publice, sed privatim tantummodo, nempe post expictam sacramentalem confessionem, » vel saltem in confessionali, ut secundum dicta supra addi posse videtur. * 3. Formula absolutionis adhibenda reperitur in Rit. Rom. (ed. 1925); nimirum: a) Formula Absolutionis Generalis pro Regularibus cuiuscumque Or­ dinis hoc privilegio fruentibus (p. 276). ‘. S. C. Indulg. n Fcbr. 1903.----- ’. S. C. Indulg. 27 Maii, 1903. ------ ’. S. Off. sect de indulg. 15 Dec 1910. — - 4. S. C. indulg. 10 lun. 1886; 30 lan. 1,896, ad I. ----- ·. S. C Indulg. 21 Iui. 1881. ------ *. Ordinibus S. Francisci haec praeterea indulta concessa sunt: i° Fratres et Moniales ex decr. 26 Aug. 1895 absolutionem recipere possunt in pervigilio, seu die eas festivitates praecedente, quibus est concessa. — Immo ex privilegio a Pio X concesso Ord. Min. Capucc. et hinc ad alias duas familias primi Ordinis translato, religiosi qui legitimo detinentur impedimento, a Superiore dignoscendo, quominus in die assignata Absolutionem generalem recipere possint, uno ex septem diebus festum assignatum immediate sequentibus, illam accipere valent (S. C. Indulg. d. 14 Dec. 1904). 2“ Moniales secundi Ordinis infirmitate impeditae eandem absolutionem reci­ pere valent in die infra octavam, quando proprius confessarius clausuram ingre­ ditur ad audiendam aegrotantium sororum confessionem (S. C. Indulg. d. 21 Mai. 1982). 3° Tertiariis S. Pontifex d. 16 lan. 1.886 induisit, ut si diebus profestis, seu qui dc praecepto non sunt, legitime impediantur, quominus dictam absolutionem reci­ pere valeant, possint illam accipere aliquo die festo dc praecepto (etiam dic Domi­ nica) qui intra octidua dierum profestorum occurrit. (Stein, Tract, de Ind. lucr. p. 60). — 40/ - b) Formula Benedictionis cum indulgentia plenaria pro Tertiariis Sae­ cularibus, ceterisque omnibus communicationem privilegiorum et gratia­ rum cum iisdem, vel cum Regularibus cuiuscumque Ordinis habentibus (P· 278). c) « Si haec indulgentia immediate post sacramentalem absolutionem impertiatur, reliquis omissis, Sacerdos absolute incipiat a verbis : « Do­ minus noster lesus Christus etc. et ita prosequatur usque ad finem, plu­ rali tantum numero in singularem immutato » (p. 279). Immo in casu sufficit formula haec: Auctoritate a Summis Pontificibus mihi concessa plenariam omnium peccatorum tuorum indulgentiam tibi impertior, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Arnen. ’ (p. 505). III. Acquisitio indulgentiae. Ut indulgentia acquiratur, requiruntur 535 confessio, communio et preces assignatae. SETIO VI. De indulgentiis realibus. Agemus primum de indulgentiis realibus generatim, deinde de aliqui­ bus indulgentiis realibus speciatim. CAPUT I. De indulgentiis realibus generatim. Indulgentiae reales sunt, quae obiectis piis annectuntur. Nomine autem obiectorum piorum hic veniunt : Coronae, rosaria, cruces, crucifixi, par­ vae statuae et sacra numismata. ’ I. Materia requisita. Obiecta pia debent esse confecta ex materia 536 solida, puta ex ferro, ex ligno maxime duriore, ex coralio, concha, ebore, marmore etc. Excluduntur autem composita ex materia fragili, puta ex stanno, plumbo, vitro ; ’ attamen coronae et rosaria possunt esse confecta ex vitro solido atque compacto, ex stanno, plumbo vel cristallo, * ex chalibe polita etc. * Pariter excluduntur imagines impressae vel depictae. Ceterum imagines debent repraesentare Sanctos, consueta forma canonizatos vel martyrologiis rite probatis insertos. * ’. Cfr. S. R. C. 22 Mart. 1905.----- ’. Beringer-Steinen, I, n. 832. -----Cfr. S. C. Indulg. 24 lan. 1846 (Dccr. auth. n. 333); S. Pocnit. 17 Febr. 1922 (A. A. S 1922, p. 143).----- 4. S. C. Indulg. 29 Fcbr. 1820 (Dccr. auth. n. 249, ad 1 et II); 8 Aug. 1859; S. Pocnit. 21 Dcc. 1925 (A A. S. 1926, p. 24). ----- ·. S. C. Indulg. 22 Mart. 1839 (Dccr. auth. n. 271, ad II).----- *. Decr. S. R. C. 16 lun. 1764 (Dccr. auth. n. 1520) ; cfr. S. Pocnit. 17 Fcbr. 1922 (A. A. S. 1922, p. 143). — 4o8 — 537 II. Annexio indulgentiarum, i. Vi iuris communis Cardinales a sua promotione in Consistorio, et Episcopi, etiam titulares, a dic qua authen­ ticam notitiam accipiunt peractae provisionis canonicae, rebus, de quibus dicimus, indulgentias a S. Sede concedi solitas (i. e. indulgentias Apostolicas seu Papales, ut dicuntur) annectere possunt (can. 239, § 1, 50 ; can. 349, § i, i°). Alii quoque, qui a S· Sede accipiunt simplicem facultatem benedicendi rosaria, coronas, cruces, crucifixos, parvas statuas, et nu­ mismata possunt (tantum) eis annectere indulgentias Apostolicas.1 Nota. Per se non requiritur iurisdictio sacramentalis, ut quis facultatem indul­ gentias annectendi recipere et exercere possit. Attamen S. C. Indulg. 14 lun. J901 edixit, facultatem benedicendi obiecta pia cum applicatione indulgentiarum Apostolicarum et S. Birgittae, non exerceri valide ab co, qui non sit approbatus ad excipiendas confessiones, saltem virorum. 2. Annexio indulgentiarum fit in forma consueta i. e. per unicum signum crucis super res benedicendas, cum intentione applicandi indul­ gentias, absque pronuntiatione formulae benedictionis et sine aspersione aquae benedictae,’ idque valet, etiamsi plures res in globo benedicantur; quod bene fieri potest (n. 499). Subinde tamen specialis forma prae­ scribitur, puta pro rosario S. Dominici et Septem Dolorum B. Μ. V. 3. Uni eidemque rei vel loco plures ex variis titulis adnecti possunt indulgentiae (can. 933), modo tamen res formam habeat pro singulis indulgentiis requisitam. Adhaec etiam plures istae indulgentiae unico signo crucis eidem rei annecti possunt, nisi pro aliqua indulgentia specia­ lis forma praescripta sit. Ita v. g. uni eidemque crucifixo adnecti pos­ sunt indulgentiae Apostolicae et Viae Crucis ; uni eidemque coronae quin­ que decadum indulgentiae tum Apostolicae, tum S. Dominici, tum Crucigerorum. ’ Sed si agatur de numismatibus loco scapularium benedicen­ dis tot signa crucis facienda sunt quot sunt scapularia, ac benedictiones probabilius respondeant oportet singulis scapularibus ; at haec benedictio dari potest, etiam pubiice, unico signo crucis pro unoquoque scapulari pluribus SS. numismatibus, etsi destinatis pluribus personis postea adseribendis. ‘ 538 III. Acquisitio indulgentiarum quomodo locum habeat, vide supra, ubi de indulgentiis realibus in specie sermo erat. Id tamen recolas : Uno eodemque opere, cui ex variis titulis indulgentiae adnexae sint, non pos­ sunt plures acquiri indulgentiae, nisi opus requisitum sit confessio vel *. S. C. Indulg. 29 Maii, 1841 (Decr. auth. n. 291). ----S. C. Indulg. 7 lan. 1S43 (Decr Auth. n. 313, ad II).----- ’. Stein, o. c. p. 41. ------ 4. S. Off. 4 lun. 1913 (A A. S. 1913, P- 303). — 409 — communio, aut nisi aliud expresse cautum fuerit (can. 933) ; quae expo­ sita sunt n. 502. IV. Cessatio indulgentiarum realium quomodo contingat, vide 539 n. 516. Nola. Ex indulgentiis reatibus speciatim memorandae sunt indulgentiae aposto­ licae seu papales. 1. Indulgentiae apostolicae dicuntur, quae secundum catalogum a R. Pontifice post electionem edi solitum, obiectis piis a S. Pontifice vel delegato annectuntur. Dicitur obiectis piis, scii, iis, de quibus p. 407 sermo fuit, servata etiam materia, de qua pag. cit. sub I diximus. Catalogum indulgentiarum praedictis a Pio XI annexarum, vide apud Λ. A. S. 1922, p. 143. 2. Quinam dictas indulgentias rebus annectere possint, et quacnam in eis annec­ tendis forma adhibenda sit, vide n. 408. 3. « Ut quis valeat Indulgentias Apostolicas lucrari, necesse est ut aliquam ex rebus benedictis ab ipso Summo Pontifice, vel a sacerdote facultate praedito, super se deferat aut in domo sua decenter retineat > 1 Denique ut quis actu indulgentias lucretur, debet preces vel opera pia ad quamlibet indulgentiam praescripta, im­ plere. CAPUT II. De aliquibus indulgentiis realibus speciatim. Articulus I. De coronis. I. Diversae coronae. Coronae praecipuae sunt: Corona B. Μ. V., 540 corona septem Dolorum, corona S. Birgittae, etc. Maxime coronae B. Μ. V. competit nomen rosarii. Quoad materiam requisitam vide dicta n. 545. Porro : i. Corona B. Μ. V. debet constare quinque, decem vel quindecim de­ cadibus, 3 in quorum singulis recitantur unum Pater et decem Ave. Sal­ vis indulgentiis, singulae decades ab invicem separari possunt, modo quinque saltem decades uno eodemque die recitentur. * In recitatione me­ ditanda sunt principaliora mysteria vitae, passionis et resurrectionis I. Chr.4 Mos autem est, non tamen obligatorius, ut mysteria gaudiosa in 2a et 5a feria, dolorosa in 3a et 6a, gloriosa in 4a, sabbato et die Dominica recolantur. ‘ Si quae persona meditandi incapax est, sufficit devote rosa­ rium recitare, modo curet assuescere mysteriorum meditationi. ’ ‘. S. Pocnit. 17 Febr. 1922 (A. A. S. 1922, p. 143). ----- Corona constans quin­ decim decadibus etiam dicitur rosarium S. Dominici. — ’. Rescriptum S. C Indulg. 8 Iui. 1908 (Anal. Ord. Praedia 1908, 634). ----- 4. S. C. Indulg. 13 Aug. 1726 (Decr. auth. n. 92). ----- 8. Raccolta, n. 194. — Const. Pretiosus 26 Maii, 1727. — 4ΐθ — Indulgentiae coronae B. Μ. V. annexae dici solent indulgentiae S. Dominici; inter eas autem habetur, modo quinque saltem decades reci­ tentur, indulgentia 100 dierum pro singulis Pater et Ave. Adhaec pro recitatione tertiae partis coronae B. Μ. V. coram Sanctissimo sive expo­ sito sive in tabernaculo asservato concessa est indulgentia plenaria a S. P. Pio XI, d. 4 Sept. 1927. ’ 2. Corona Septem Dolorum constat septeni partibus, in quarum sin­ gulis dicuntur unum Pater et septem Ave, additis in fine tribus Ave in honorem lacrymarum B. Μ. V· Meditatio Dolorum non est necessaria. Pro singulis Pater et Ave tribuitur indulgentia 100 dierum. 3. Corona S. Birgittae constat sex decadibus ; in singulis dicuntur unum Pater, decem Ave et unum Credo, additis in fine uno Pater et tribus Ave. Meditatio mysteriorum non requiritur. Pro singulis Pater, Ave et Credo tribuitur indulgentia 100 dierum, modo quis habeat intentionem integram coronam dicendi. * Etiam coronae quinque decadum indulgentiae S. Birgittae annecti pos­ sunt; tunc vero ad lucrandas indulgentias in fine cuiuslibet decadis Credo addendum est. * Nota. Inter indulgentias, quae praeter iam memoratas coronis annecti possunt, praecipue mentionem merentur indulgentiae Apostolicae (n. 548); item indulgentiae Crucigerorum, i. e. 500 dierum pro recita­ tione cuiusque Pater et Ave, etiamsi integra corona non recitetur.s 541 H. Annexio indulgentiarum. 1. Quoad formam adhibendam, vide dicta n. 546. 2· Uni eidemque coronae plures indulgentiae annecti possunt, modo corona formam habeat pro singulis indulgentiis requisitam (cfr. can. 933). Hinc coronae B. Μ. V. annecti possunt indulgentiae tum dictae coronae propriae seu S. Dominici (n. 549), tum Apostolicae (n. 548), tum Crucigerorum (n. 549), tum S. Birgittae (n. 549). 542 III. Acquisitio indulgentiarum. Notatis supra (n. 549 sub I) suffi­ ciat addere haec : Ut acquirantur indulgentiae, quae recitationem quarumdum precum requirunt, corona manu teneri et globuli successive percurri debent. ' Si vero duo vel plures simul coronam recitant, ad indulgentiarum acqui­ sitionem satis est orationem alternis cum socio recitare, aut mente eam A. A. S 1927, p .376. ----- ’. Raccolta T. p. 206. ------- ’. S. C. Indulg. 29 Maii 1841 (Dccr. auth. n. 291, ad VIII). -----S. C. Indulg. 20 Maii 1886. ----. Raccolta, I, p. 348. ----- Raccolta, I, p. 350. — 4i i — prosequi, dum ab alio recitatur (can. 934, § 3). * Dicitur mente eam pro­ sequi; hinc fidelibus ab iis tantum occupationibus exterioribus est absti­ nendum, quae internam attentionem impediunt ad devotam rosarii recita­ tionem pro lucrandis indulgentiis praescriptam.1 2. Una coronae recitatione nequeunt acquiri indulgentiae plurium coronarum, nisi aliud expresse cautum fuerit (cfr. can. 933). Aliud autem quandoque expresse cautum est. Ita v. g. qui recitat coronam, cui indul­ gentiae S. Dominici et Crucigerorum annexae sunt, una recitatione am­ bas indulgentias acquirit.1 IV. Cessatio indulgentiarum quomodo locum habeat, vide n. 516. 543 Articulus II. De scapularibus. Scapularia, quae fideles gestare solent, in sua origine et institutione 544 aliud non sunt quam scapularia variis Ordinibus religiosis propria, pro maiori fidelium commoditate ad parvam formam redacta. * Sunt igitur signum cuiusdam cum Ordine vel Congregatione coniunctionis. Scapu­ laria autem recentiora sunt mera emblemata seu signa peculiaris devo­ tionis, v. g. erga S. Cor etc. I. Diversa scapularia. Praecipua sunt: Scapulare S5. Trinitatis (Or- 545 dinis Trinitariorum) ; B. Μ. V. de Monte Carmelo (Carmelitarum) ; Sep­ tem Dolorum B. Μ. V. (Servitarum) ; Immaculatae Conceptionis B Μ. V. (Theatinorum) ; necnon Passionis D. N. I. C. (Congregationis Missionis S. Vincentii dc Paulo). II. Conditiones. Ut quis privilegiis scapularium fruatur, haec debent 546 esse rite confecta, a sacerdote habente facultatem rite benedici et imponi, addita, si agatur de scapulari, quod sit insigne alicuius Confraternitatis — cuiusmodi sunt v. g. Scap. B. Μ. V. de Monte Carmelo, VII Dolo­ rum ct SS. Trinitatis — debita inscriptione ; denique debent debito modo deferri. i. Sint rite confecta, nimirum ex lana texta. Nihil tamem impedit, quominus scapulare intexta vel acu picta habeat ornamenta ex aha materia, modo ornamenta talia sint, ut color praescriptus praevaleat. ’ Color praescribitur albus pro scapulari SS. Trinitatis, fuscus seu *. Cfr. S. C. Indulg. 22 lan. 1858 (Dccr. auth. n. 384) ; 8 lan. 1898. ----- :. S. C. Indulg. 13 Nov. 1893 (A. S. S. XXVI, p. 310). — S. C. Indulg. 12 lun. 1907, ad I. ----- *. Cfr S. C. Indulg. 18 Aug. 1868 (Decr. auth. n. 423).----- *. S. C. Indulg. 18 Aug. 1868 (Decr. auth. n. /423). — *. Cfr. S. C. Indulg 12 Fcbr. 1840 (Dccr. auth. n. 278). — 412 --- tanneus pro scapulari B. Μ. V. de Monte Carmelo, niger pro scapulari Septeni Dolorum, caeruleus pro scapulari Immaculatae Conceptionis, ruber pro scapulari Passionis D. N. I. C. Forma sit quadrata vel oblonga rectangularis, non autem rotunda, ovalis vel multangularis. ’ Lemnisci seu funiculi ex qualibet materia atque cuiuslibet coloris esse possunt; exceptis funiculis scapularis rubri, qui debent esse confecti ex lana rubra. Plura scapularia duobus funiculis communibus annecti pos­ sunt, ’ modo, si inter ea habeatur scapulare Passionis, funiculi confecti sint ex lana rubra. Denique diversa scapularia debent esse « distincta, i. e. vere (plura v. g.) quinque scapularia, sive totidem sive duobus tantum funiculis unita, et ita ut cuiuslibet scapularis pars una ab humeris, alia vero a pectore pendeat, non vero unum tantum scapulare in quo assuantur diver­ si coloris panniculi. » ’ Hisce spectatis, panniculi non ita uniantur, ut solum extremitates cuiusque scapularis visibiles sint; sufficit vero, si singuli panniculi a sola parte superiore — puta duobus funiculis — consuantur, de cetero soluti dependeant. 2. A sacerdote habente facultatem benedicantur et imponantur. Porro facultas competit: a) Cardinalibus, qui inde a sua promotione in Consistorio facultate gaudent benedicendi, solo crucis signo... scapularia a Sede Apostolica probata eaque imponendi sine onere inscriptionis (can. 239, § 1, 50). b) Episcopis, etiam titularibus, qui inde ab accepta authentica notitia peractae canonicae provisionis idem possunt quod Cardinales, ritibus tamen ab Ecclesia praescriptis (can. 343, § 1, i°). c) Superioribus Ordinum, ad quos scapulare pertinet (n. 554). d) Ceteri sacerdotes facultatem recipere debent a S. Sede vel ab Ordinum Superioribus; facultas autem recepta omnino personalis est, ita ut non competat vices gerenti, neque aliis communicari possit, nisi illud expresse significatum fuerit. ’ 3. Rite benedicantur et imponantur; * quocirca advertas: a) Per se pro scapularibus diversae speciei diversae praescribuntur benedictio ct impositio. Dixi per se, cum pluribus concessum sit indul­ tum ex enumeratis scapularibus quatuor ‘ vel etiam quinque " simul i. e. *. S. C. Indulg. 18 Aug. 1868 (Decr. auth. n. 423, ad V). ------ ’. S. C. Indulg. 27 April 1887, ad IV. ----- ’. S. C. Indulg. 22 Aug. 1872 (Decr. auth. n. 306); 24 April. 1843 (Decr. auth. n. 319). ‘. Cfr. S. C. Indulg. 18 Sept. 1862 (Decr. auth. n. 394); 18 Aug. 1S68 (Dccr. auth. n. 421); 27 April. 1887. Olim semper ab induito excipiebatur scapulare B. Μ. V. de Monte Carmelo (S. C. Indulg. 27 April. 1887). ----- ‘. Nouv. Rev. Théol. 1911, p. 430 sq. — 413 — sub unica formula benedicendi et imponendi. — Plura eiusdem speciei scapularia simul benedici possunt (n. 546). — Benedictio fieri potest, tam praesentibus quam absentibus personis induendis. b) Impositio fieri debet ab eodem a quo facta est benedictio.1 Valida est impositio uni tantum humero et non circa collum facta.’ Si plures personae induendae sunt, sufficit unum idemque scapulare benedictum pluribus illis alternis vicibus imponere, ita tamen, ut primum scapulare, quod deinceps adseriptus induere debet, sit benedictum.’ Aliquibus etiam concessum est, ut quisque fidelium scapulare benedictum sibi imponat. — Si de pluribus agatur, sufficit formam impositionis semel in numero plurali pronuntiare, idque sive ante sive post impositionem scapularis vel scapularium, si plura sint.4 4. Personae indutae confraternitati aggregentur, si scapularis imposi­ tio cum dicta aggregatione connectitur (p. 411). Hinc sacerdos prose­ quitur: Ego auctoritate etc. Ut autem de aggregatione seu receptione constet, inscriptio in albo associationis fieri omnino debet ; immo cum confraternitates personam moralem constituant (cfr. can. 687, 708), inscriptio est ad validitatem necessaria (can. 694, § 2). Beringcr-Steinen merito censent, persistere Decretum S. Off. 23 April. 1914, * quod statuit: «Sanctitas sua in solita audientia die 23 aprilis 1914 R. P. D. Adsessori S. Officii, impertita praevia sanatione omnium defectuum hucusque admisso­ rum in inscriptione ct transmissione nominum Christi fidelium,qui ad quamcumque piam Sodalitatem cooptati fuerint, declaravit, firma remanente in conscientia obli­ gatione inscribendi et transmittendi nomina iuxta decreta aliasque S. Sedis prae­ scriptiones, fideles eo ipso quo a legitime deputato admittuntur, rite adseriptos censeri ad effectum tantummodo ut indulgentias lucrari aliarumque gratiarum spiritualium participes fieri valeant, etiamsi eorum nomina quacumque ex causa In album Sodalitatis relata non fuerint. Contrariis quibuscumque non obstanti­ bus. » ’ Adhacc ab onere inscriptionis eximuntur Cardinales, si agatur de rosariis, numismatibus vel scapularibus cum quibus adncctitur associatio alicui sodalitati (can. 239, § i. 5°). Nota i. Etiam parvulis scapulare valide imponi potest, ita ut rationis usum adepti, sine nova receptione indulgentiis ct privilegiis frui possint.’ Praeterea sibi quoque quis imponere potest scapulare, modo receperit facultatem indiscriminatim, minime vero taxative, v. g. pro aliqua Monialium communitate tantum etc. ’ Nota 2 Milites in Confraternitatem B. Μ. V. dc Monte Carmelo recipi possunt, « dummodo praefatum scapulare iam prius rite benedictum sibimetipsis imponant, nccnon aliquas fundant preces ad B. V. Mariam (e. g. recitando ter Ave, dum *. S. C. Indulg. 16 lun. 1872 (Dccr. auth. n. 430). ----- ’. S. C. Indulg. 1887. ----S. C. Indulg. 18 Aug. 1868 (Decr. auth. n. 421 ad I). ----Indulg. 18 April. 1891 ; 18 lun. 1898 ad IV et V. ·. O. c. p. 49 *. A. A. s. VI, 307 sq. ’. S. C. Indulg. 29 Aug. 1864 (Decr. auth. -----’. S. C. Indulg. 7 Mart. 1840 (Dccr. auth. n. 280). 27 Sept. *. S. C. sq. n. 410). — 414 — sibi ipsis scapulare imponunt), sicquc in eiusdem B. Virginis protectione consti­ tuantur. > * Nota 3. D. 24 Iui. 1884 sanatae sunt receptiones invalidae ad scapularia et res­ pectives sodalitates antea bona fide peractae. Praeterea receptiones in Confraternitatem B. Μ. V. de Monte Carmelo ultimo sanatae sunt d. 4 Febr. 1908, recep­ tiones autem in Confratcrnitatcm Septem Dolorum d. 12 Sept. 1911.’ 5. Rite deferantur. Porro : a) Deferri debent die noctuque, atque ita, ut una pars ab humeris, altera a pectore pendeat ; ’ utrum immediate super corpus an super ves­ tes, perinde est.4 b) Plura scapularia per modum unius deferri possunt, ita scii, ut duo­ bus funiculis tantum suspendantur8 (p. 412). c) Qui scapulare ad breve tempus dimisit, indulgentias lucratur; si dimittatur ad longum tempus, suspenduntur indulgentiae. Si scapulare detritum vel amissum fuerit, vel si quis illud dimiserit atque etiam per longum tempus non detulerit, non tenetur ad novam impositionem, sed sufficit scapulare resumere; neque illud quod resumitur scapulare neces­ sario benedicendum est. " Secus dicendum, si quis scapulare dimiserit ex contemptu vel saltem cum animo illud iam non deferendi. 547 III. Numismata metallica scapularibus sufficienda. Quamvis Pius X « vehementer exoptet, ut... fideles (scapularia) deferre prosequantur, t> tamen benigne concessit, ut scapulari vel scapularibus, exceptis quae Tertiorum Ordinum sunt propria, ' substituatur unicum numisma metal­ licum, ita ut, servatis propriis cuiuslibet scapularis legibus, favores om­ nes spirituales (sabbatino, quod dicunt, scapularis B. Μ. V. de Monte Carmelo privilegio non excepto), omnesque indulgentiae singulis annexae participari valeant. Porro: 1. Numisma a parte recta referat imaginem SS. D. N. I. C. suum sacratissimum Cor ostendentis, a parte aversa effigiem B. Μ. V.’ 2. Numisma benedicendum est; potest autem quis plura numismata simul benedicere, sive quae coram se habet, sive « quae habent fideles in ecclesia vel in quodam conventu, quin haec numismata videantur, nec in individuo cognoscantur. » ’ — Praeterea numisma vel numismata tot Pius X, 4 lan. ct 30 Mart. 1908. ----- ’. Beringer-SteinEN, II, pag. 207. ----S. C. Indulg. 12 Febr. 1840 (Dccr. auth. n. 277). ----- '. S. C. Indulg. 12 Mart. 1855 (Decr auth. n. 367, ad II). ----- °. S. C. Indulg. 26 Sept. 1864 (Dccr. auth. n. 408, ad I). ----- ‘. S. C. Indulg. 27 Maii 1857 (Dccr. auth. n. 379). ----’. S. Off. 16 Dec 1910; S. C. de Rei. 25 Mart. 1922. Attamen, spectato decreto cit. S. C de Rd. Superiores tertii Ordinis saecularis S. Francisci quoad Tertiarios suos in singulis casibus, iusta gravique accedente causa, licentiam concedere pos­ sunt substituendi scapulari Tertii Ordinis saccularis S. Francisci numisma bene­ dictum. ---- '. S. Off. 16 Dec. 1910. ----- ’ S. Off. 5 lun. 1913, ad I. — 415 — distinctis benedictionibus (i. e. signis crucis) benedici debent, quot sca­ pularibus debent sufficere. At non refert, utrum necne in signis crucis efformandis diversarum scapularium ordo servetur.1 « Ne tamen, inquit Vernieersch, ista quinque crucis signa, confuse data, ad nullum definite scapulare valeant, benedicens sacerdos vel mente suum cuique scapulari signum deputabit. » ‘ Ita etiam Stein, ’ Beyersbergen.4 At non repugnat, omnia et singula — v. g. quinque — crucis signa ad singula quinque scapularia, mente sacerdotis determinata, ita valere, ut, quinque signis efformatis, numisma quinque illa scapularia determinata suppleat. Cum vero res dubia sit, pars tutior in praxim deducatur. — Denique plura numismata etiam pro personis indeterminatis benedici possunt, sive iam ascriptis scapulari, sive postea ascribendis: si pro nondum ascriptis, nu­ mismata gaudebunt favoribus scapularium tempore, quo personae erunt ascriptae per regularem impositionem. ’ Milites tamen etiam ante impo­ sita scapularia loco scapularium numisma valide deferre possunt, atque eo ipso Confraternitatibus ascribuntur. ’ 3. Qui gaudet facultate benedicendi et imponendi determinata scapu­ laria, potest quoque benedicere numisma, quod eadem suppleat ; ’ neque requiritur, ut idem, qui scapulare benedixerit et imposuerit vel benedic­ turus et impositurus sit, etiam numisma benedicat. " 4. De eo, qui numisma dimiserit, etc. idem dicendum quod dictum est de eo qui dimiserit scapulare (p. 414). IV. Privilegium sabbatinum. Inter favores scapulari B. Μ. V. de 548 Monte Carmelo, item numismati, annexos specialem mentionem meretur privilegium Sabbatinum, ut dicitur; quod quidem privilegium a loanne XII per Bullam promulgatum refertur. Plcrique dictam Bullam pro spuria habent. Habetur vero Decretum S. Off. sub Paulo V, 20 lan. 1613, quod haec habet: «Patribus Carmelitanis permittitur prae­ dicare quod populus Christianus possit pie credere de adiutorio animarum fratrum et confratrum sodalitatis B. Μ. V. de Monte Carmelo, videlicet Beatissimam Vir­ ginem animas fratrum et confratrum in caritate decedentium, qui in vita habitum gestaverint, et castitatem pro suo statu coluerint, Officiumque parvum recita­ verint, vel, si recitare nesciant, Ecclesiae ieiunia observaverint, et feria IV et sabbato a carnibus abstinuerint (nisi in iis diebus Nativitatis Domini festum inci­ derit), suis intercessionibus continuis piisque suffragiis et meritis ac speciali pro­ tectione, post eorum transitum, praecipue in die sabbati, qui dies ab Ecclesia eidem Beatissimae Virgini dicatus est, adiuturam. > Porro: ‘. S. Off. 16 Dec. 1910. Periodica V, p. 269. O. c. p. 54. ‘. N. K. Stemmen, 1923, p. 17.----- ·. S. Off. 5 lun. 1913, ad IL III. *. Secre­ taria Status, 22 Mart. 1912 (Vcrmecrsch, Periodica VII, p. 224. ----- ’. S. Off. 16 Dec. 1910; 5 lun. 1913, ad I. ----- ·. S. Off. 16 Dea 1910. — 4i6 — 1. Parvum officium privatim in qualibet lingua dici potest. Qui iam ex alio titulo ad illud tenentur, unica recitatione satisfaciunt. 2. Facultas commutandi sive Officium sive abstinentiam feria IV et sabbato confertur una cum facultate aggregandi fideles con fraternitati, atque etiam extra confessionem exerceri potest. Denique Decreto S. C. Indulg. 14 lun. 1901 1 cuilibet confessario concessa est potestas commu­ tandi abstinentiam feria ΙΛΖ ct sabbato. Articulus III. De actu heroico caritatis. 549 I. Notio. « Actus heroicus caritatis in eo consistit, quod Christifidelis sive aliqua adhibita formula, sive etiam tantummodo mente offerat Deo Ο. M. pro animabus Purgatorii omnia opera satisfactoria quae ipse, quoad vixerit, peraget; item omnes indulgentias, tam concessas pro de­ functis quam pro vivis tantum, quas etiam defunctis applicare potest et debet; denique omnia suffragia, quae post mortem quomodocumque ei obvenire poterunt. ’ Dicitur: 1. Opera satisfactoria, i. e. operum suorum fructum satisfactorium, qui fructus omni operi bono annexus est, atque ex se ordinatur ad tollen­ das vel minuendas poenas propriis peccatis debitas. Non autem ceditur operum fructus meritorius, qui ita personalis est, ut abdicari nequeat; neque opera ceduntur quatenus inipetratoria sunt sive pro se sive pro aliis. 2. Offerat Deo; iam vero oblatio ista fieri potest Deo sive immediate sive mediate, scilicet mediante B. Μ. V. in cuius manibus omnia opera satisfactoria, ornnes indulgentiae omniaque suffragia deponantur, ab Ipsa animabus in purgatorio, prout ei libuerit, distribuenda. ’ Denique oblatio Deo facta non induit rationem voti, atque semper ad libitum po­ test revocari. * Actum expositum valde commendandum esse, patet ex ipsa eius natu­ ra; est enim actus caritatis erga defunctos, quo quis sibi poenas quasi eligit, ut animae purgatorii citius supplicium evadant. Accedit quod SS. Pontifices memoratum actum privilegiis ditarunt.s 550 II. Privilegia/ 1. Sacerdotes, qui laudatum actum emiserunt, singulis diebus induito privilegii altaris gaudent. ‘. A. S. S. XXXIV, p. 120. ----- ’. S. C. Indulg. 19 Dec. 1885. ----- \ S. C. Indulg. 19 Dec. 1885, ad III et IV.----- *. S. C. Indulg. 19 Dec. 1885. — 4. Bene­ dictus XIII, 23 Aug. 1728; Pius VI, 12 Dec. 1788; Pius IX, 30 Sept. 1852. ---*. Raccolta, p. 531 ; S. C. Indulg. 19 Dec. 1885. — 417 — 2. Fideles indulgentiam plenariam lucrari possunt: Γ singulis diebus, quibus S. Communionem recipiunt; 2° singulis feriis 2ls, quibus Missam in suffragium defunctorum audiunt, modo (in utroque casu) ecclesiam vel oratorium publicum visitent, ibique ad intentionem S. Pontificis orent. Quodsi quis impediatur, quominus feria 2 Missam audiat, sufficit assistere Missae die Dominica ex praecepto audiendae. Dictas indulgen­ tias sacerdotes quoque lucrari possunt, etiamsi celebrent et celebrando iam aliam indulgentiam lucrati fuerint; siquidem etiam communio occa­ sione celebrationis recepta, indulgentiae plenariae, immo pluribus indul­ gentiis plenariis acquirendis sufficit’ (can. 933). 3. Omnes indulgentiae, quas lucrantur qui actum heroicum caritatis emiserint, sunt defunctis applicabiles. ’ Nota i. Indulgentia plenaria, quam sacerdos lucratur vi privilegii altaris, ob actum heroicum caritatis concessi, debet applicari animae, pro qua celebratur: hofl enim sensu privilegium a S. Pontifice conceditur.’ Nota 2. Quaesitum fuit, num ii, qui emiserint actum heroicum caritatis, indul­ gentiam plenariam in articulo mortis lucrandam possint seu potius debeant appli­ care defunctis. S. C. Indulg. quaestionem in suspenso reliquit, d. 23 lan. 1901 res­ pondendo: «Non esse interloquendum». At de se nihil obstat, quominus dicta indulgentia possit abdicari ; illud fieri debere, deducendum videtur ex speciali indole actus heroici caritatis, prout supra exposita est. SECTIO VII. De lubilaeo.4 Agendum prini uni de notione, divisione et interpretatione, deinde de beneficiis lubilaei, denique de suspensione indulgentiarum et facultatum occasione lubilaei. CAPUT I. De notione, divisione et interpretatione Iubilaei. I. Notio. lubilaeum apud ludaeos annum remissionis et gaudii audie- 551 bat, secundum haec S. Script.: « Numerabis quoque tibi septem hebdo­ madas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadra­ ginta novem, et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, pro­ pitiationis tempore in universa terra vestra. Sanctificabisque annum *. S. C. Indulg. 10 Maii 1844 (Decr. auth. n. 327, ad II et III). Raccolta, p. 531. *. S. C. Indulg. 19 Dec. 1885. ‘. Cfr. Navarrus, Commentarius dc lubilaeo; Viva, Dc lubilaeo; Van de Burgt, De lubilaeo; Bastien. De lubilaeo. W. M. T. M. 11. 27 4i8 — quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae: ipse est enim Jubilaeus.»' Apud Christianos Jubilaeum pariter significat tempus remissionis, cui plura et specialia beneficia annexa sunt, uti postea uberius exponemus. II. Divisio. Jubilaeum distinguitur ordinarium et extraordinarium (cfr. can. 931, § 3). Ordinarium seu maius est, quod vigesimo quinto quoque anno recurrit; extraordinarium seu minus, quod conceditur ob specialia adiuncta, puta post coronationem S. Pontificis. Jubilaeum ordinarium primum Romae per integrum annum celebratur, incipiendo a primis Vesperis Nativitatis Domini, quae praecedunt annum 251”, usque ad secundas Vesperas Natalis Domini sequentis anni; annus autem ille annus sanctus vocari solet. Anno sancto elapso, iubilacum per brevius tempus ad universum orbem extenditur. Jubilaeum extraordinarium simul in Urbe et in Orbe, atque pro adiunctis per brevius longiusve tempus celebrari solet. Distinguitur etiam iubilaeum universale et particulare, prout universo orbi vel parti tantum conceditur. 552 553 III. Interpretatio. Nisi Bulla Jubilaei contrarium statuat, in iubilaeo tum ordinario tum extraordinario servandae sunt regulae traditae a Bened. XIV. ’ CAPUT II. De beneficiis Iubilaei. Beneficia iubilaei sunt praeter indulgentiam plenariam lucrandam, facultas eligendi confessarium, et speciales facultates confessariis con­ cessae. Pro hisce beneficiis quavis vice inspicienda est Bulla, qua iubi­ laeum conceditur. Pro ultimo iubilaeo vide A. A. S. 1927, p. 310, 317, 318, 336 Articulus I. De facultate eligendi confcssarium. 554 I. Moniales, earumque novitiae, probandae et postulantes, quae ab illis educantur et contubernales, omnes etiam religiosae sorores votorum simplicium cum novitiis, probandis atque puellis educandis non tamen ’. Lev. XXV, S sq. ----- s. S. C. Indulg. 15 Mart. 1852. Cfr. Bulla Apostolico indui ta, 3 Aug. 1744; Peregrinanles, 5 Maii 1749; Cum nos super, 17 Maii 1749; Convocatis, 25 Nov 1749; Inter praeteritos, 3 Dec. 1749; Paterna caritas, 17 Dec. 1749; Benedictus Deus, 25 Dec. 1750; Celebrationem, 1 lan. 1751. — 419 — externis aliisque communi cum ipsis mensa utentibus, omnes etiam obla­ tae sine votis ab Ecclesiastica auctoritate probatae cum novitiis, proban­ dis, puellis aliisque communi cum ipsis contubernio utentibus sibi confessarium eligere possunt a suo Ordinario ad praescripta Codicis approba­ tum. Hic vero eas absolvere potest a quibusvis censuris ac peccatis etiam speciali modo reservatis S. Apostolicae Sedi, excepto casu haeresis for­ malis et externae.1 II. Facultas, olim regularibus aliisque concessa, post novum Codicem (cfr. can. 519) iam practico valore caret. Articulis II. De facultatibus specialibus confessoriorum. 1. Facultates concessae. Confessariis secundum dicta art. 1 legitime 555 electis competit : i. Facultas absolvendi tam a peccatis quam — at in foro conscientiae tantum — a censuris reservatis sive S. Sedi sive Ordinariis, exceptis quae a Bulla forte excipiuntur, iniuncta tamen poenitentia salutari aliis­ que de iure iniungendis. Itaque, ut docet Bened. XIV, confessarius « non praetermittat suam cuique poenitenti salutarem poenitentiam imponere in sacramento, ne praetextu quidem Iubilaei per eumdem poenitentem consequendi. » 2 Alia autem de iure iniungenda intelliguntur ea, quae iure sive divino sive ecclesiastico poenitenti imponuntur.’ Porro: a) Qui falso accusavit confcssarium de sollicitatione, nequit absolvi nisi accusationem retractaverit aliaque damna accusato forte secuta compensaverit vel accusationem retractare et damna compensare paratus sit’ b) Qui haeresim propagarunt vel saltem externae haeresis rei sunt, non absolvantur, antequam coram confessario haeresim abiuraverint, et scandalum reparaverint, vel saltem reparare parati sint. * c) Qui libros prohibitos retinent vel legant, non absolvantur, antequam illos dimiserint vel dimissuri esse serio promiserint. * d) Qui sectae occultae damnatae nomen dederint, non absolvantur nisi ea conditione, ut a respectiva secta omnino se separent, eamque abiurent, libros, manuscripta, ac signa sectam respicientia, si quae retineant, in tuas (confessarii) manus tradant ad Ordinarium quam primum caute ‘. A. A. S. 1924, P- 3’7, 319· *'· Bella Convocatis, § 26. - Cfr. S. Poenit. 18 April. 1900. — - 4. A A. S. 1924, P- 338, sub IV. ·. A. A. S. 1924, p. 311, sub IV.----- *. A. A. S. 1924, p. 339, sub VIII. --- 420 — transmittenda, aut saltem, si iustac gravesque causae id postulent, com­ burenda. * e) Qui violavit clausuram Monialium ad malum finem, in casibus etiam occultis, prohiberi a confessario debet, quominus accedat in pos­ terum ad quodeumque monasterium et ecclesiam Monialium ; atque mo­ neri, ita eum absolvi a censura, ut si impositam illam prohibitionem non servaverit, relabatur eo ipso in eandem censuram. ' f) Qui complicem absolvit, a S. Poenit. obligari solet: i° « ut quatenus (persona complex) denuo ad cum accesserit, monitam de nullitate prae­ teritarum absolutionum ad alium confessarium non complicem remittat;» 2° « ut ab audiendis in posterum cuiuscumque personae complicis con­ fessionibus, quatenus citra grave scandalum id fieri possit, abstineat;» 3° « ut officium confessarii curet dimittere, si duos complices semel aut unum bis absolvit » ’ At Bullae reccntiores facultatem absolvendi con­ fessarium, qui complicem absolverit, restringere consuevere. g) Qui nominatim excommunicati, suspensi, interdicti, seu alias in sententias et censuras incidisse declarati vel publice denuntiati fuerint, non absolvantur, nisi intra tempus Jubilaei satisfecerint, et cum partibus, ubi opus fuerit, concordaverint.1 — Postea vero additum fuit: « Quodsi intra praefinitum terminum, iudicio confessarii, satisfacere non potue­ rint, absolvi posse concedimus in foro conscientiae, ad effectum dum­ taxat assequendi indulgentias Jubilaei, iniuncta obligatione satisfaciendi statim ac poterunt. » 2. Facultas dispensandi cum poenitente in sacris Ordinibus constituto super occulta irregularitate ob censurae violationem contracta. 8 3. Facultas commutandi vota quaecumque, etiam iurata ac Sedi Apostolicac reservata, in alia pia et salutaria opera. Excipiuntur: i° Vota reservata castitatis et Religionis; 20 vota in favorem tertii emissa et acceptata, uti vota in quacumque Religione facta; 30 vota poenalia, quae praeservativa a peccato nuncupantur, nisi commutatio futura iudicetur eiusmodi, ut non minus a peccato committendo refraenet, quam prior voti materia;' non excipitur votum non petendi commutationem (S. Alf. VI, 537, qu. 4). Ceterum advertas : a) Ad commutationem votorum (tempore Jubilaei) non requiritur spe­ cialis causa; sed sufficit causa illa communis ob quam Pontifex motus est ad iubilaeum indicendum (S. Alf. II, 537, qu. 40). *. A. A. S 1924, p. 311, sub IV. ----- ’. A. A. S. 1924, p. 339, sub VI. A. A. S. 1924, P- 310, sub I.----- ‘. A. A. S. 1924, p. 310, sub IV. ------ Bulla Benedictus Deus, n. 4 ct 5. ----- *. A. A. S. 1917, p. 311, sub VII, p. 320. b) Potestas commutandi vota iurata satis probabiliter secum fert potestatem commutandi iuramenta; nec contradicit S. Alfonsus quippe qui tantum dicat de potestate commutandi vota (III, 190). Disputatur, num confessario competat potestas commutandi iuramen­ tum castitatis et Religionis. At improbabile videtur, Ecclesiam, quae denegat potestatem commutandi votum alicuius rei, concedere facultatem commutandi iuramcntujn eiusdem rei. 4. Facultas commutandi ex iusta causa opera pro lubilaeo assignata in alia opera pia;1 de quo vide n. 568. Facultas dispensandi in aliquibus impedimentis matrimonii passim non tribuitur; anno tamen 1925 aliqua facultas concessa erat, at pro foro interno tantum. II. Notanda. Quoad facultates supra expositas notanda veniunt haec: 556 1. Non licet eis uti nisi respectu poenitentium, qui habent intentionem lucrandae indulgentiae lubilaei ideoque opera praescripta adimplendi.’ Quod autem quis peccaverit spe recipiendae absolutionis vi iubilaei, id non impedit, quominus favoribus gaudeat, modo nunc doleat, atque iubilaeum lucrari et opera pia implere velit (S. Alf. VI, 537, qu. 6). Quodsi poenitens postea, mutato animo, opera ad indulgentiam lucran­ dam requisita non adimpleat, peccat, quia adversatur intentioni S. Ponficis qui facultates concessit ad lucrandum Iubilaeum. ’ At non constat de gravi peccato. Praeterea favores concessi, v. g. voti commutatio persis­ tunt4 (S. Alf. VI, 537, qu. 3). 2. Facultates adhiberi debent in confessione sacramentali ;1 at non requiritur, ut omnes facultates in eadem confessione vel ab eodem con­ fessario exerceantur. Ita v. g. qui in confessione pro lubilaeo omisit petere commutationem voti, hanc in alia confessione et ab alio confes­ sario petere potest. Neque requiritur, ut absolutio sacramentaliter con­ fesso nunc concedatur. Hinc etiamsi confessarius censeat, absolutionem esse differendam, potest nihilominus v. g. censuram auferre vel votum commutare: quod si locum habuerit, valet etiam communis confessarius, ablatis scii, censura et reservatione peccati, poenitentem a peccatis absol­ vere. 3. Quoad iteratum favorum usum haec accipe: a) Poenitens qui favoribus concessis fruitus est, et omnia opera prae-* i *. A. A. S. 1927, p. 312 sq. ----- ’. Bullae Convocatis, § 24; Inter praeteritos, § 62; Benedictus Deus, § 6; Celebrationem, § 8; S. Poenit. 1 lun. 1869; 15 lan. 1886. ---- ’. Cfr. Bulla Inter praeteritos, n. 86. 4. Cfr. Bullae Convocatis, n .34; Inter praeteritos, n. 86; Leo XIII Bulla Praesentes Litteras; S. Poenit. i Nov. 1899 ----- ’. Bullae Convocatis, § 25; Inter praeteritos, § 62, coli. Con­ vocatis, § 40. — 422 — scripta implevit, nequit denuo favoribus frui, puta si novum votum emi­ serit; idque valet, etiamsi ipsa indulgentia pluries acquiri possit.1 Exci­ pitur facultas commutandi opera praescripta, qua pluries uti licet’ (n. 568). b) Qui favoribus concessis fruitus est, at, antequam omnia opera praescripta impleverit, denuo eis indiget, puta reincidendo in censuras, potest, ut, spectata Bulla Convocatis n. 84 in fine, dicendum videtur, denuo favoribus frui. Scii. S. Pontifex edicit, « illum, si semel illarum (gratiarum) particeps est prima vice, qua iubilaeum consecutus fuit, ite­ rum earum participem fieri non posse, si post primam iubilaei acquisi­ tionem iterum in censuras incurrit etc. » Hisce innuitur, eum iterum gratiarum participem fieri posse, si ante iubilaei acquisitionem seu ante omnia opera impleta iterum in censuram incurrat. Ceterum menti Eccle­ siae magis consentaneum videtur, ut facultates concessae exerceri va­ leant, donec fidelis, omnibus operibus impletis, iubilaeum consecutus sit.’ 4. Si quis peccati vel censurae reservatae in confessione ceteroquin valida oblitus est, vel ex iusta causa ea omisit, secundum multos auctores reservatio peccati et censura sublatae sunt. Ratio est, quia menti S. Pon­ tificis, qui in gratiam poenitentis speciales facultates confessario con­ cessit, congruum est, ut poenitens bene dispositus, quoad fieri possit, dictis facultatibus fruatur (S. Alf. VI, 537, qu. 4). — Si quis vero cen­ suram vel peccatum reservatum confessario exposuit, at invalide confes­ sus est, censura reservata et reservatio peccati non sunt sublatae, si con­ fessio fuerit culpabiliter invalida, i. e. sacrilega; siquidem deest sincerus animus iubilaeum acquirendi (p. 421). Praeterea « cum Pontifex conce­ dat facultatem absolvendi a reservatis, ut fideles iubilaeum lucrentur, non praesumitur illam concedere pro iis qui nequeunt cum illa confessione iubilaeum lucrari » (S. Alf. VI, 537, qu. 2). Porro ob posteriorem ratio­ nem eadem contra plures videtur admittenda solutio, si confessio incul­ pabiliter invalida fuerit (S. Alf. 1. c.). 5. Qui tempore iubilaei confessus est, potest, si absolutio ei differenda et post iubilaeum concedenda videatur, etiam post tempus iubilaei a re­ servatis absolvi (S. Alf. VI, 537, qu. 4). ‘. Bullae Convocatis, § 52; Inter praeteritos § 84; S. Pocnit. 1 lun. 1869; S. Poenit 18 Mart. 1886. ----- ’. S. Poenit. 18 Mart. 1886 (A. S. S. XVIII, p. 512). ----- Pro lubilaeo tamen anni 1875 S. Poenit. d. 25 lan. 1875 ex mandato S. Pon­ tificis edixit : « Declaravit (Sanctitas sua), vi praesentis iubilaei (fideles) una tantum vice absolvi posse a censuris et casibus reservatis (et similiter semel tan­ tum acquiri posse ipsius iubilaei indulgentiam). Atque eadem die S. Pocnit. ad quaesitum < An confessarii absolvere possint poenitentem, qui iam a reservatis et censuris absolutus in ea denuo inciderit, antequam opera impleverit ad iubilaeum acquirendum praecepta ;> respondit: «Virtute iubilaei posse una vice tantum absolvi a reservatis et a censuris, seu negative. » — 423 — Articulus III. De indulgentia. lubilaeo annectitur indulgentia plenaria, una tantum vice lucranda, nisi expresse pluries acquirenda concedatur. Porro in iubilaeo Anni sancti in Urbe pluries conceditur iis, qui opera praescripta iterant. ’ De operibus autem, quae ad lucrandam indulgentiam praescribi solent, nunc dicen­ dum. I. Opera praescripta. In iubilaeo ordinario passim tantum praescri- 557 buntur: confessio, communio et visitatio ecclesiarum designatarum una cum oratione ad mentem S. Pontificis; in iubilaeo extraordinario prae­ ter opera enumerata iniungi solent: ieiunium et eleemosyna. De singulis pauca; ceterum confer dicta n. 503. 1. Confessio etiam eis necessaria est, qui non peccarunt graviter, quamvis pro hisce non requiratur absolutio.*3 Si quis post peractam con­ fessionem iubilaei, at ante ultimum opus impletum, in mortale incidat, tenetur iterum confiteri, nec sufficit contritio; non autem requiritur, ut alia opera, utut in statu peccati iam impleta, repetat. ’ Non sufficit con­ fessio annua, qua satisfit praecepto, quo constitutus in mortali tenetur. * 2. Communio, utique digna; paschalis non sufficit:’ attamen anno 1925, si quis neglexerat sumere communionem paschalem, communio pro lubilaeo etiam ad implendum praeceptum paschale valebat ; pro iubilaeo, saltem anni 1900, viaticum sufficere, declaravit S. Poenit. 28 Mart. 1900, ad 2. 3. Visitatio ecclesiarum. Quaenam et quoties ecclesiae visitandae sint, determinant in Urbe S. Pontifex, extra Urbem Episcopus. Licet autem in instituendis visitationibus diem computare sive more civili (a media nocte ad mediam noctem) sive more ecclesiastico (a primis vesperis usque ad solis occasum diei sequentis. * Cum plures visitationes praescriptae sunt, non sufficit semel ingredi in ecclesiam ibique pluries preces recitare, sed ex ecclesia egregiendum et denuo in eam ingrediendum est.: Cete­ rum visitationes fieri debent animo colendi Deum. ’ Etiam Regulares tenentur visitare ecclesias ab Episcopo designatas, *. Bullae Convocatis, § 52; Inter praeteritos, § 84; Benedictus Deus, § 2.---3. Bullae Convocatis § 46; Inter praeteritos, § 77; cfr. S. C. Indulg. 19 Maii 1759 (Decr. auth. n. 214); 6 Maii, 1852 (Decr. auth n. 359, ad IV). ---Bullae Convocatis, § 42; Inter praeteritos, § 79; cfr S. C. Indulg 28 Nov. 1759 (Decr. auth. n. 217 ad I). ----- 4. S. C. Indulg. 10 Maii 1844 (Decr. auth. n. 327 ad I), coll. S. Poenit. (A. A. S. VIII, p. 351). ----- ·. S. C. Indulg. 10 Maii 18L44 (Decr. auth. n. 327 ad I)----- *. Bulla Inter praeteritos, § 13; S- Poenit. 24 lan. 1875. -----’. S. Poenit. 25 lan. 1875. ----- *. Bulla Inter praeteritos, § 13. — 424 — nisi speciali gaudeant privilegio; legitime impeditis tamen commutatio concedi potest. ’ 4. Preces recitandae. Recitari debent in loco visitando atque ad men­ tem S. Pontificis. Sufficiunt orales; non ita mere mentales, quibus igitur oralis addenda foret. ’ Ceterum confer dicta n. 507. 5. Ieiunium sumendum sensu ecclesiastico stricto, i. e. coniunctum cum abstinentia, atque quidem, spectato antiquo iure, cum abstinentia non a came solum sed etiam ab ovis et lacticiniis. ‘ Sub novo tamen iure ieiunium abstinentiam ab ovis et lacticiniis iam non comprehendit. leiunium etiam illos respicit, qui alias ad illud non tenentur, uti pueros et senes (S. Alf. VI, 534, 30) ; attamen locus est commutationi (n. 568). 6. Eleemosyna si iniungatur, prout devotio suggeret, modica sufficit; si praescribatur pro cuiusque facultate, maior a divitibus eroganda est. Perinde est, utrum pecunia an alia res tribuatur. Religiosi, uxores et filii familias satisfaciunt consentiendo in eleemosynam, quam Superior vel pater in nomine totius communitatis vel familiae erogat. Possunt tamen religiosi et vere pauperes commutationem petere (S. Alf. VI, 538, qu. n). 558 II. Notanda quoad opera praescripta. 1. Non sufficiunt opera lege vel praecepto debita, nisi S. Pontifex contrarium significet.4 Hinc non sufficiunt, uti iam notatum est, confessio annua, communio paschalis etc. 2. Opera praescripta, etiam confessio et communio, fieri debent tem­ pore iubilaei;’ item cum intentione lucrandae indulgentiae; at sufficit intentio habitualis (n. 501). 3. Opera iniuncta, sive omnia sive aliqua ex eis, etiam extra domici­ lium impleri possunt, dummodo observentur ordinationes Ordinariorum locorum. * 4. Denique non refert, quo ordine adimpleantur, neque requiritur, ut fiant in statu gratiae, ultimo opere excepto. ’ 559 III. Relaxatio operum. Soli S. Pontifici competit facultas in aliquo opere dispensandi; confessariis vero — non autem per se Superioribus’ ’ Bullae Convocatis, § 51 ; Inter praeteritos, § 83. ------ ’. Bullae Convocatis, § 51 ; Inter praeteritos, § 83.----- ’. S. Poenit. 16 Mart. 1865; alias eiusdem Congr. declarationes refert Bucceroni, Enchirid. n. 1065. ------ 4. Bulla Inter praeteritos, § 53 ; haec de debito utcumque dicit ; verum cum can. 932 de sola lege et praecepto dicat, debita alio titulo, puta votum, iam sufficere videntur. ----- a. S. C. Indu'g. 9 Dec 1763 (Decr. auth. n. 231); 10 Maii 1844 (Decr. auth. n. 327 ad I); can. 931 § 3. ----- *· S. Poenit. 15 lan. 1886, ad VI. ----- ’. Bullae Convocatis, § 47; Inter praeteritos, § 73-76. ----- '. Cfr. S. Pocnit. 23 April. 1886, ad 11 et ITT. — 425 — — conceditur facultas commutandi pro moraliter impeditis opera prae­ scripta in alia opera pia ; quocirca advertas : 1. Commutationis facultas non comprehendit confessionem; neque communionem nisi pro pueris, qui ad primam communionem nondum sunt admissi ;1 neque preces ad mentem S. Pontificis recitandas. ’ 2. Commutatio nequit fieri in opera aliunde debita, nisi illud expresse concedatur;’ neque, ut ex natura commutationis sequitur, fieri potest in opera notabiliter minora. 3. Commutatio per se, i. e. spectatis normis Bened. XIV, videtur fa­ cienda in confessione sacramentali. Ita enim Bened. XIV generatim quoad usum facultatum statuit.4 4. Etiamsi indulgentia pluries acquiri possit, tamen operum iniunctorum commutatio, spectata Bulla Bened. XIV,’ semel tantum fieri potest: at S. Poenit. 18 Mart. 18864 respondit, opera iniuncta pluries commutari posse. Nota. Qui praevidet, tempus complendi opera praescripta sibi non suppetere, commutationem aut, si Bulla illud permittat, prorogationem iubilaei petat. CAPUT III. De suspensione indulgentiarum et facultatum occasione iubilaei. Ut Urbs Roma tempore iubilaei maiore quo fieri potest frequentia 560 mortalium celebretur, durante Anno Sancto, i. e. anno quo iubilaeum ordinarium in Urbe celebretur — non autem eo tempore, quo dictum iubilaeum ad Orbem extenditur, neque in iubilaeo extraordinario — indulgentiae et facultates extra Urbem temperantur, prout sequitur: I. Omnes indulgentiae — etiam eae quae pro solis vivis concessae sunt — acquiri possunt pro defunctis. Nullae indulgentiae acquiri pos­ sunt pro vivis, exceptis indulgentiis concessis: i° eis qui in articulo mor­ tis constituti sunt: 20 pro recitatione Angelus Domini vel Regina Coeh pro tempore, et quibusdam aliis in Bulla assignandis. ' II. Suspenduntur facultates absolvendi a casibus er censuris reserva­ tis, commutandi vota, dispensandi ab irregularitatibus et impedimentis, exceptis: * ·’ ‘. Id, spectata benigna mente Ecclesiae, fortassis extendi potest ad paucissimos illos infirmos, qui ne domi quidem communicare possunt. ----- Benedictus Deus, § 3; Inter praeteritos, § 53. ----- Inter praeteritos, § 53. — ‘ Inter praeteritos § 63; cfr S. Pocnit. 30 lan. 1886. ----- 8. Bulla Convocatis, § 52 ct 39. ----‘. A. S. S. XVIII, p. 512.----- A. A. S. 1927, P· 306 sq. — 426 — Facultatibus per Codicem iuris canonici quovis modo concessis, texceptis quae per privilegium concessae sunt. 2. Facultatibus pro foro externo Nuntiis, Internuntiis, Delegatis Apostolicis, tum Ordinariis locorum et Superioribus Religiosorum Ordinum quoquo modo in subditos suos concessis. 3. Faculltatihus a S. Poenitentiaria pro foro interno concessis, in quantum excercentur erga poenitentes qui Urbem adire nequeunt sine gravi incommodo. ' 1. SCHOLION I. De indulgentia plenaria in articulo mortis. 561 I. In articulo mortis una tantum indulgentia plenaria lucrifieri potest, quamvis moribundus ad eam ius habeat ex variis titulis.2 Id autem valet, etiamsi moribundus indulgentiam plenariam, quam acquirit, ob disposi­ tionem minus perfectam partialiter tantum acquirat. Indulgentia haec, quae ultimo vitae momento acquiritur, defunctis applicari nequit (n. 539). Excipe probabilius, si agatur de eo, qui actum heroicum caritatis elicuerit; hic enim privilegio gaudet, omnes quas lucretur indulgentias, defunctis applicandi (n. 559). II. Quoad varios titulos, ex quibus moribundus ius in dictam indulgen­ tiam acquirere potest, iuvat notare haec : 1. Suadendum, ut moribundus plures titulos suos facere studeat; ete­ nim evenire potest, ut conditiones ad aliquem titulum requisitae non im­ pleantur, impleantur vero conditiones pro alio titulo statutae; quo fit, ut, pluribus titulis positis, spes lucrandi indulgentiam augeatur. Accedit quod plures tituli sine sacerdotis interventu obtingere possunt, quodque conditiones pro diversis titulis implendae dispositionem ad indulgentiam lucrandum requisitam maxime promovent. Quando indulgentia conceditur sub conditionibus consuetis, requirun­ tur: confessio, communio, invocatio Nominis lesu ore, vel si illud fieri nequeat, corde et prompta mortis acceptatio in satisfactionem pro pec­ catis. 2. Praecipui tituli sunt: * a) Benedictio apostolica in articulo mortis, de qua n. 539 sq. fuse dixi­ mus. b) Ascriptio plerisque confraternitatibus. A. A. S. 19-7. P 307, 308. ----- a. S. C. Indulg. 23 lan. 1901, ad II (Collect, η. 2100). ----- ’. Cfr. N. K Stemmen, 1922, p. 72. — 427 — Ut indulgentiae lucrifiant, plerumque requiruntur conditiones consue­ tae (n. 503). ' \ c) Ascriptio Ordini, Congregationi religiosae aut Tertio Ordini; id saltem pro picrisque Congregationibus et Tertiis Ordinibus valet. Requiruntur pro sodali Ordinis et Tertii Ordinis confessio et com­ munio, aut, si ea fieri nequeant, invocatio poenitens S. Nominis ore, vel, si illud impossibile sit, corde. d) Usus crucis alteriusve obiecti, cui indulgentiae papales annexae sunt. Ut quis indulgentiam acquirat: i° obiectum super se deferat aut in domo sua decenter retineat ; 2" conditiones consuetas impleat. e) Usus crucifixi (i. e. crucis cum imagine Christi crucifixi) cui an­ nexa est indulgentia plenaria in articulo mortis toties-quoties.1 Ut indulgentia lucrifiat, moribundus: i° crucifixum osculetur aut utcumque tangat,: 20 conditiones consuetas impleat. f) Recitatio actuum fidei, spei et caritatis. * Requiritur tantum, ut quis frequenter in vita dictos actus elicuerit; non refert, qua formula id fecerit. g) Recitatio orationis: Domine Deus meus, iam nunc quodeumque mortis genus prout Tibi placuerit, cum omnibus suis angoribus, poenis ac doloribus de manu tua aequo ac libenti animo suscipio. * Requiritur, ut quis die quo voluerit, post confessionem et communio­ nem receptam, dictum actum recitando cum caritate mortem a Deo acceptet. h) Subinde S. Pontifex moribundo nominatim indulgentiam plenariam concedit, nulla conditione statuta. SCHOLION II. De indulgentiis t o t i e s-q u o t i e s.J I. Indulgentia toties-quoties hic intelligitur indulgentia plenaria, quae 562 eodem die toties acquiri potest, quoties opus iniunctum (passim visitatio determinatae ecclesiae cum oratione ad mentem S. Pontificis) iteratur. II. Praecipue indulgentiae toties-quoties, servatis certis conditionibus, '. Toties-quoties, quorum in hoc casu sensus est, ut quicumqque christifidelis in articulo mortis constitutus (mediante usu huius crucifixi) plenariam indulgentiam acquirere valeat (S. Off. 10 lun. 1914); quo sensu hoc decretum intelligendum sit, edictum et confirmatum est dedar. S. Poenit. 23 lun. 1929 (A A. S. 1929, p. 510 sq.). -----’. S. Off. n lan. 1914. ------ ’. Raccolta, I, p. 18; S. C. Indulg. 22 lan. 1756. ----- ‘. Raccolta, I, p. 148; S. C. Indulg. 9 Mart. 1904. .* Cfr. N. K. Stemmen 1923, p. 68. — 428 — acquiri possunt: i° in festo SS. Trinitatis;1 2° in festo SS. Sacramenti;’ 3° ultima Dominica mensis lunii ; * 40 in festo B. Μ. V. de Monte Carmelo;4 50 in Portiuncula aut Dominica sequenti ;8 6° in festo B. Μ. V. Septem Dolorum in mense Septembris, aut Dominica sollemnitatis. ‘ 70 in festo SS. Rosarii aut Dominica sollemnitatis;’ 8° in Commemoratione Omnium Fidelium Defunctorum. ’ TRACTATOS VI. De extrema unctione. (S. Thom. Suppi, q. 29-32; S. Alf. Theol. Mor. lib. VI, n. 706-733; Horn. Apost. tr. 17, n. 1-13). * Dicemus primum de Extrema Unctione in se spectata, deinde de ministratione, denique de susceptione Extremae Unctionis. DISSERTATIO I. De extrema Unctione in se spectata. 563 Extrema Unctio definiri potest: Sacramentum, quo infirmus per unc­ tionem olei benedicti et orationem sacerdotis secundum animam — et si animae expediat etiam, saltem interdum, secundum corpus — allcviatur (cfr. S. Thom. In 4, dist. 23, q. 1, a. 1, 2, 3, 4; q. 2, 1 et 2; S. Alf. VI, 706). Nuncupatur etiam simpliciter unctio vel unctio infirmorum, sacra­ mentum exeuntium, etc. Qua definitione tradita, agemus primum de exsistentia, deinde de essentia, tum de effectibus, denique de necessitate Extremae Unctionis. Pars 1. De exsistentia Extremae Unctionis. 564 1. Extrema Unctio est verum sacramentum; quae propositio est de fide ex Conc. Trid.: < Si quis dixerit, Extremam Unctionem non esse ‘. S. C. Indulg. 10 Aug. 1904. ’. S. C. Indulg. 30 Iui. 1906; 10 Dec 1907. ----- S. C. Indulg. 8 Aug. 1906; ex aud Pii X, 26 lan. 1908; cfr. Collectio Precum Piorumque Operum, p. 78-79). ----Breve Quo magis, 16 Maii 1892. ’ Motu proprio 9 lun. 1910; S. Off. 26 Maii 1911. ----- ‘. S. C. Indulg. 27 1888. ----- ’. S. C. Indulg. 7 Iui. 1885.------ ’. S. Off. 25 lun. 1914.------- ·. Cfr. Biixuart, Dc Extrema Unctione, dissert, unica; Schmitz, De effectibus sacramenti Extre­ mae Unctionis; Kern, De sacramento Extremae Unctionis tractatus dogmaticus; Heimijucher, Die heilige Olung. _ 429 — vere et proprie sacramentum a Christo Domino nostro institutum, et a B. lacobo Apostolo promulgatum;... anathema sit. » 1 Nola. Disputatur, quo tempore Extrema Unctio instituta sit Aliqui censuerunt, unctionem ab Apostolis peractam, de qua apud Marcum’ sermo est, fuisse Extre­ mam Unctionem. Sed haec sententia reicienda est, quia minister istius sacramenti est sacerdos ; Apostoli autem postea, scilicet in Coena Domini, sacerdotes consti­ tuti sunt. Plerique censent, hoc sacramentum, quod est complementum Poeniten­ tiae, esse institutum post Christi resurrectionem una cum Poenitentia. II. Extrema Unctio, etiam casu quo plures unctiones et orationes 565 adhibentur, est unum tantum sacramentum; secus enim non staret dogma de numero septenario sacramentorum. Illud autem a diversis diverso modo explicatur. Secundum alios diversae unctiones et orationes simul sumptae significant et producunt unum integrum effectum; effectus autem producitur sive per partes, ut docet Scotus ; ’ sive ultima unctione peracta, ut censet S. Thomas (Suppi, q. 30, a. 1, ad 3; cfr. S. Alfonsus. VI, 707, qu. 20). Secundum alios prima unctio una cum forma partiali integrum effectum significat et efficit, cum aliae unctiones pro sacra­ mentalibus tantum habeantur (n. 577). Pars II. De essentia Extremae Unctionis. SECTIO I. De materia remota. I. Ad valorem, ut hic indubius sit, requiritur: i° oleum olivarum; 566 2° benedictum aut ab Episcopo aut a presbytero, qui facultatem delega­ tam illud benedicendi obtinuerit ; idque 30 speciali benedictione olei infir­ morum. Ex praedictis certo requiruntur oleum olivarum et benedictio peracta ab Episcopo vel a presbytero delegato ; probabiliter benedictio specialis. i. Certo requiritur oleum olivarum. Constat: i° e verbis S. lacobi: < ungentes eum oleo. » 4 Oleum autem simpliciter dictum est oleum oli*. Sess. 14, can. 1. --- ’. « Et ungebant (Apostoli) oleo multos aegros et sana­ bant » (VI, 13). ----- *. luxta Mastrium Scotus supponit, singulas actiones suos habere partiales effectus. Dicit enim Scotus, in 4. dist. 23, i. f., ad 2um, istud quidem sacramentum unum esse unitate integritatis, sed non unitate indivisibilitatis, sicut effectus eius non est unus indivisibiliter, quia non remissio unius venialis; sed unus unitate plenariae remissionis omnium venialium (Gaude, in S. Alf. VI, 707)· ----- ‘ V. 14. — 430 — varum. 2° Ex Cone. Florent. ’ 30 E consensu et praxi Ecclesiae Orien­ talis et Occidentalis (S. Alf. VI, 709; cfr. can. 937 et 945). 2. Certo requiritur benedictio peracta aut ab Episcopo aut a presby­ tero, qui facultatem delegatam oleum benedicendi obtinuerit; a. v. bene­ dictio peracta a simplice sacerdote, qui non fuerit delegatus, non sufficit Patet e responso S. Off., quod, approbante Gregorio XVI, ad quaesitum: An in casu necessitatis parochus ad validitatem sacramenti Extremae Unctionis uti possit oleo a se benedicto ; respondit : « Negative, ad for­ mam decreti Fer. V. coram SSmo, d. 13 Ian. 1611.»3 Idem S. Off. d. 15 Maii 1878 edixit: « Oleum a presbytero, qui a Sancta Sede facul­ tate speciali instructus non est, benedictum, est materia prorsus inepta Sacramento Extremae Unctionis, et ne in extrema quidem necessitate valide potest adhiberi. » Patet praeterea ex eis quibus statim probabitur, per se requiri benedictionem factam ab Episcopo, ideoque simplicem sa­ cerdotem per se ista facultate destitui atque delegatione indigere (cfr. can. 745). Hinc integritatis causa ulterius observes: a) Per se requiritur benedictio facta ab Episcopo. Constat i° E Cone. Trid.;’ 20 e Cone. Florent.4; 30 ex decreto S. Off., approbante Paulo V, edito. ’ b) S. Pontifex potest simplici sacerdoti potestatem consecrandi olei conferre. Patet ex Decreto Clementis VIII, Sanctissimus * Dominus; ex Constit. Bened. XIV Etsi pastoralis;'' ex declaratione S. Off." supra citata ; ex can. 945, atque ex eo quod sacerdotes Ecclesiae Orientalis et Graeco-Itali hac facultate gaudent et utuntur. * c) Dubium est, num etiam Episcopus per se i. e. sine delegatione S. Pontificis facultatem consecrandi olei simplici sacerdoti conferre possit. 3. Omnino dubium est, num ad valorem requiratur benedictio specialis, an sufficiat benedictio, qua consecretur chrisma Confirmationis vel Oleum catechumenorum (cfr. can. 345). Hinc in casu necessitatis potest vel etiam debet infirmus inungi — utique sub conditione — cum chris­ mate Confirmationis vel oleo catechumenorum. Si postea oleum infirmo­ rum haberi possit, sacramentum sub conditione iteretur (S. Alf. VI, 709, dub 20). 567 II- Ad liceitatcm requiritur: i° ut adhibeatur materia certo valida; 2° ut oleum sit benedictum in Coena Domini, proxime superiore (can ‘. Denz.-Bannw. n. 700 ----- 14 Sept. 1842 (Coll, dc Prop. Fide, η. 956). ---------Sess. 14, de Sacram. Extr. Unct. cap. 1. ----Denz.-Bannw. n. 700. -----*. 13 lan 1611 (Coll, de Prop. Fid. n. 956, nota).------ *. 31 Aug. 1595.----- ’. 26 Maii 1742, § 4 ----- ’ 15 Maii 1878.-------- ·. Cfr. Kern. o. c. p. 124 sq. — 431 — 734> § i)·' «Habeat igitur parochus, ita Rit. Rom/... sacrum Oleum infirmorum, quod singulis annis, Foria V in Coena Domini ab Episcopo benedictum, veteri combusto, renovandum est ; neque adhibeatur vetus, nisi necessitas urgeat » (cfr. can. cit.). Si oleum benedictum videatur non sufficere, « aliud oleum de olivis non benedictum adiiciatur, etiam ite­ rato, minore tamen copia » (can. 734, § 1).1 Itaque admixtio pluribus vicibus fieri potest, etiamsi tandem maior sit quantitas olei non benedicti, modo in singulis admixtionibus minor sit ‘. Attamen non licet in Coena Domini partem SS. Oleorum benedicere ad illam statim cum oleis non benedictis permiscendam.5 Praeterea advertas : a) Olea vetera non adhibeantur, nisi necessitas urgeat (can. 734, § 1). b) Parochus olea sacra a suo Ordinario petere debet; atque oleum infirmorum loco nitido et decenter ornato in vase argenteo vel stanneo diligenter custodiat, nec domi retineat, nisi propter necessitatem aliamve rationabilem causam, accedente Ordinarii licentia (can. 946, coll. 735). Causa rationabilis est v. g. domus parochialis maior ab ecclesia distantia. * SECTIO II. De materia proxima. 1. Ad valorem, ut hic indubius sit, sufficiunt: i° unctiones diverso- 568 rum sensuum una cum formis partialibus; 20 in casu necessitatis unica unctio in uno sensu cum praescripta forma breviore (mox alleganda). Dicitur: i. Sufficiunt unctiones diversorum sensuum una cum formis particu­ laribus. Porro ea sufficiunt, etiamsi unctio geminae partis, puta unius oculi etc. omittatur. 2. In casu necessitatis sufficit unica unctio in uno sensu cum prae­ scripta forma breviori. Patet: i° ex can. 947, § I ; 2° ex Rit. Rom. ': 30 ex decreto S. Off. a Pio X approbato. * Decretum edicit : < Cum huic supremae Congregationi quaesitum fuerit, ut unica determinaretur formula brevis in administratione sacramenti Extremae Unctionis in casu mortis imminentis, E,nl ac Rcv.mi Patres Generales Inquisitores, ‘. Feria V in Coena Domini triplex oleum ab Episcopo benedicitur, scilicet: l° oleum infirmorum ; 2° oleum catechumenorum ; 30 chrisma, quod constat oleo olivarum ct balsamo. Oleum infirmorum in vasculo notatur litteris Ο.- Z. vel sola littera I ; oleum catechumenorum litteris O. C. vel sola littera 0; chrisma littera Ch. vel sola littera C. ----- *. Tit V, cap. 1, n. 3. ----- *. Rit. Rom. 1. c. ----*. Pius VI, i April. 1794; S. C. C. 25 Sept. 1862. ----- s. S. R. C. 7 Dec. 1744, n. 2883; 28 lan. 1910 (A. A. S. 1910, p. 118).----- ·. S. R. C. Dccr. auth. n. 2650, ad 3 facti speciem; 3276 ad 5; 3739, ad 2; 3779, ad 7. ----- Tit. V, cap. i, n. 21. --------. 24 April. 1906. — 432 — maturrime rc perpensa, praehabitoque Rmorum Consultorum voto, decreverunt: In casu verae necessitatis sufficere formam : < Per istam sanctam unctionem indulgcat tibi Dominus, quidquid deliquisti. Arnen. » Decretum quidem explicite de sola forma abbreviata dicit, sed implicite significat, unicam unctionem, quae ei respondeat, sufficere. Praeterea advertas: a) Pariter extra necessitatem sufficere videtur unica unctio in uno sensu cum praescripta forma breviori; tum quia quoad valorem non facile distinctio admittenda ; tum quia S. lacobus1 solum dicit de un­ gendo infirmo, sine mentione partium corporis. Denique suadetur ma­ xima varietate, quae quoad numerum et locum unctionum in Ecclesia Graeca et Latina viguit. ’ b) Num unica unctio in uno sensu una cum forma particulari ad valorem sufficiat, non est extra dubium. Si sufficiat, posteriores unctio­ nes videntur habendae pro sacramentalibus, quae effectum Extremae Unctionis plane exprimunt. Si non sufficiat, dicendum, effectum in ulti­ ma necessaria unctione produci secundum haec 5. Thomae: « Quando sunt multae actiones ordinatae ad eundem effectum, ultima est formalis respectu omnium praecedentium et agit in virtute earum; et ideo in ulti­ ma actione gratia infunditur, quae effectum sacramento praebet (Suppi, q. 30, a. i, ad 3). 569 II. Ad liceitutum extra casum necessitatis requiritur: i° ut ungantur membra modo assignanda, idque 2° ordine praescripto ; 30 ipsa ministri manu scii, pollice dextero, nulloque adhibito instrumento et 40 in modum crucis (can. 947, coll. Rit. Rom.). I. Membra ungenda. Ungi debent organa quinque sensuum, nempe oculi, aures, nares, os et manus( can. 947, § 1, coli. Rit. Rom. tit. V, c. 1, n. 15). Unctio renum semper omittatur (can. 947, § 2). ’ Unctio pedum ex qualibet rationabili causa omitti potest (can. 947, § 3). Si quis sit aliquo membro mutilatus, pars loco illi proxima inungatur, eadem verborum forma.4 Si quis ipso sensu puta auditu careat vel semper caruerit, nihilo minus organum ungatur. Quoad organa gemina unctio separatim in utro­ que organo, sed sub una forma fiat, inchoando a dextero : excipe labia, quae unica unctione unguntur. Unctio organorum quinque sensuum sub gravi praecipitur. Pariter unctio utriusque ex organis geminis videtur sub gravi obligare, ita ut solum gravis causa excuset, puta difficultas vertendi aegrotum et gemina organa attingendi (S. Alf. VI, 710). \ V, 14.----- ’. Kern, o. c. p. 131 sq. —— ’. Loco renum in aliquibus dioecesibus permittebatur unctio pectoris. Porro renum unctione nunc prohibita, pectoris quo­ que unctio omittatur. ---- *. Rit. Rom. tit. V, cap. I, n. 19. 433 — 2. Ordo praescriptus obligat, ita ut omnis inversio peccatum sit, immo inversio saltem plurium unctionum videatur gravis esse (S. Alf. VI 710). Porro, spectato ordine praescripto, ungantur: a) Oculi super ambas palpebras compressas. b) Aures in imis auriculis. c) Nares super utramque narem, et quidem a latere, ne sternutatio excitetur. d) Os super utrumque labium compressum ; unica unctione, qua am­ bo labia unguntur; quod si commode ita fieri nequeat, sufficit unum labium ungere. e) Manus in mediis palmis; sed manus Sacerdotis exterius unguntur. f) Pedes in superiori parte vel in plantis pro consuetudine vigente. ’ 3. Ipsa ministri manu, scii, pollice dextero fiant unctiones;1 non alio digito neque penicillo similive instrumento: consuetudo contraria, si alicubi vigeat, servari nequit.3 In casu tamen gravis necessitatis, puta si ex contactu contagio timenda est — ut si quis infirmus laborat lepra, peste, variolis — penicillo vel virgula uti licet4 (S. Alf. VI, 710). 4. In modum crucis, ut habet Rit. Rom. * 5. Denique maxime suadetur, ut ad singulas unctiones pollex in oleo intingatur, eo magis quod aliqui dubitant, num una gutta pro omnibus unctionibus sufficiat (S. Alf. VI, 709, dub. 40). 111. Ad liceitatem in casu necessitatis sufficit unica unctio in uno 570 sensu seu rectius in fronte cum praescripta forma breviore, salva oblitione singulas unctiones supplendi, cessante periculo (can. 947. § 1) Dicitur : 1. In casu necessitatis. Casus autem necessitatis adest: i° quando aliquod periculum est, ne infirmus moriatur ante singulas unctiones per­ actas; 20 quando plures ungendi sunt et timetur, ne, si singuli modo ordinario ungantur, aliquis sine Extrema Unctione decedat ; 30 quando ex singulis unctionibus peractis periculum contagionis oriri vel augeri potest; si tamen periculum ex contactu exoritur, usu penicilli vel virgu­ lae praecaveatur ; 40 quando longior ministratio sacramentum irreveren­ tiae periculo exponit, ut in unctione v. g. amentis contingere potest. 2. Cessante periculo, singulae unctiones supplendae sunt. Scilicet sup­ pleri debent,si cessaverit periculum ob quod unica unctio adhibita fuerit. Hinc supplendae sunt, si infimius supervixerit; si desierit periculum, ’. S R. C. 27 Aug. 1836, n. 2743. s. Rit. Rom. tit. V, c. 2, n. 8 *. S. R C. 9 Maii, 1857, n. 3051. ------ '. S. R. C. 9 Maii, 1857, ad II, n. 3051· -----". Rit. Rom. Tit. λΓ, C. 2, n. 8. ’. Cfr. S. Off. 31 Ian. 1907 (apud Ephcm Liiurg. 1907, p. 437)· W. M T. Μ. U — 434 — ne aliquis ex pluribus inungendis sine Extrema Unctione decedat; si periculum contagionis cessaverit, puta ob penicillum allatum, quo singu­ lae unctiones peragi possint. c) Singulae unctiones supplendae sunt; atque quidem absolute (non conditionate) et, ut probabilissimum videtur, semper. Dixi absolute; ita enim diserte S. Off. ' Dixi semper, quia tam can. 947, § 1 quam S. Off. ’ et Rit. Rom, ’ sine ulla restrictione statuunt, unctiones supplendas esse, modo tamen periculum mortis perduret. Ratio autem ob quam praescri­ buntur suppleri, est, ne infirmus privetur sacramentalibus, quae unctio­ nibus supplendis contineri videntur, quaeque effectum Extremae Unc­ tionis plane exprimunt (n. 577). Nota 1. Non omnes conveniunt in definienda natura unctionum supplendarum. Alii censucre, unctione suppleta iterationem sacramenti contineri. Id tamen non placet, tum quia in ista sententia unctiones sub conditione supplendae forent: du­ bium enim est, num Extrema Unctio in eodem periculo valide iterari possit ; quod dubium neque a decretis supra allatis neque a Codice sublatum censetur; tum quia ab ipso Codice sacramenti in eodem periculo iteratio severe prohibetur. Alii autumant, suppletiones esse partes, quae cum unctione praecedente unum totum constituunt ; sive tanquam sacramenta partialia, sive tanquam perfectio seu extensio ipsius signi sacramentalis considerantur. Verum nec ea sententia recta videtur ; tum quia supponit, praecedentem unctionem perfectione sacramenti carere, quod aegre admittitur ; tum quia, hac sententia admissa, unctiones nequeunt sup­ pleri, si unio moralis eas inter et priorem unctionem cessaverit. Alii docent, suppletiones esse partes integrantes sacramenti. Sed tunc quoque unio moralis eas inter ct partem essentialem requiri videtur, eaque deficiente, suppletiones omittendae forent. , Quibus positis, restat, ut videtur, dicendum, unctionibus suppletis contineri sacramcntalia seu caeremonias ob concomitantes Ecclesiae preces valde efficaces. ‘ Nota 2. Quae dicta sunt de unctionibus post unicam unctionem supplendis, etiam applicentur unctionibus in ordinaria ministratione v. g. ex oblivione neglcc * tis; quae igitur pariter supplendae sunt. Si tamen timeatur, ne ob temporis spa­ tium unio debita desit, sacramentum per se sub conditione iteretur. SECTIO III. De forma deque unione materiae et formae. 571 I. Forma ordinaria in Ecclesia Latina est precatio ad singulas unctio­ nes a Rit. Rom. praescripta, scilicet: « Per istam sanctam Unctionem, et suam piissimam misericordiam, indulgeat tibi Dominus quidquid per visum, sive per auditum, etc. deliquisti. Arnen. » 4 Verba et suam piissi­ mam misericordiam non requiri ad valorem, colligitur ex forma in casu *. 9 Mart. 1917. ----- ’. 31 lan. 1907. ----- ’. Tit. IV, cap. 1, n. 21. ----- *. Cfr. Ned. Kath Stcmmcn, 1917, p. 241 ; 1928, p. 92. ----- ·. Tit. V, cap. I, n. 20. E novis editionibus Rit. Rom. vox /Inien a sacerdote dicenda est. — 435 — necessitatis adhibenda, in qua verba praedicta omittuntur. Omissio ta­ men extra casum verae necessitatis pro graviter illicita habetur (S. Alf. VI 711, dub. 2°). .Jl ÿ, ΐ Apud Orientales adhibetur haec vel similis forma: «Sancte Pater, animarum et corporum medice, qui Filium tuum unigenitum, D. N. I. Chr, omnem morbum curantem et ex morte nos liberantem misisti, sana quoque servum tuum N., a detinente illum corporis infirmitate, et vivi­ fica illum per Christi tui gratiam, intercessionibus N. N. et omnium Sanctorum, Arnen. » II. « In casu... necessitatis sufficit unica unctio in uno sensu, seu rec- 572 tius in fronte, cum hac forma breviori : « Per istam sanctam Unctionem indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti. Arnen ». Ita Rit. Rom.’; can. 947, § i et Decr. S. Off.’ Praedictam formam breviorem — ut per transennam norare iuvat — memoriter tenendi cuique obligatio est. Nota. Ut cx verbis S. lacobi ’ colligitur, ad essentiam formae requiritur, ut sit formaliter seu quoad sensum deprecative (S. Thom. Suppi, q. 29, a. 8; S. Alf. VI, 711, dub. i°). Sed nihil impedire videtur, quominus forma, grammaticaliter indicativa, sit formalitcr deprccativa, nim. ex intentione precandi Deum, ex inten­ tione dico, per ipsam naturam actionis satis manifestata. III. Quoad unionem materiae et formae sufficit notasse: Ad valorem 573 sufficit unio, quam descripsimus in tractatu de Sacr. in genere (n. 22). Quoad liceitatem serventur haec Rit. Rom. : « Dum oculos, aures, et alia corporis membra, quae paria sunt, sacerdos ungit, caveat, ne alterum ipsorum inungendo, Sacramenti formam prius absolvat, quam ambo huiusmodi paria membra perunxerit. » * SCHOLION. De indole sfiecali extremae unctionis. Extrema Unctio primarie est sacramentum vivorum, secundarie sacra- 574 mentum mortuorum (S. Alf. VI, 731). Dixi: I. Extrema Unctio primarie est sacramentum vivorum, i. e. per se et primarie ordinatur ad gratiam secundam seu ad gratiam augendam. Ete­ nim i° S. lacobus et Cone. Trid. conditionate tantum gratiam primam tanquam effectum Extremae Unctionis proferunt; quo innuitur, dictum sacramentum ad istum effectum non primarie ordinari; quo posito, restat, ut dicamus, illud primarie ordinari ad gratiam secundam i. e. ad gratiae augmentum. 20 Si extrema Unctio primarie ordinaretur ad \ L. c. n. 21.----- ’. 24 April. 1906. ------ V, 14 sq. --------- *. Tit. V, cap. 1, n. 18. — 436 — gratiam conferendam, non autem ad gratiae auymentum, .sacramentum Poenitentiae non foret omnibus post Baptismum lapsis medium necessa­ rium salutis, re vel voto adhibendum. Infirmis sufficeret ad Extremam Unctionem recurrere. Idem docet Catechismus Romanus: « Neque enim hoc sacramentum primario loco ad graviorum criminum remissionem institutum est, sed baptismus tantum et poenitentia vi sua hoc effi­ ciunt. » ' II. Extrema Unctio secundarie est sacramentum mortuorum, i. e. etiam per se, sed secundarie tantum ordinatur ad gratiam primam. Dixi per se; etenim S. lacobus : et Tridentinum,5 quorum verba in nota allata sunt, eo quod diserte edicunt, per Extremam Unctionem remitti peccata, innuere videntur, dictum sacramentum natura sua ad istum etiam effec­ tum ordinari. Accedit quod forma quoque sacramenti peccatorum remis­ sionem, quin etiam eam solam exprimit. Dixi secundarie tantum; quod sequitur ex eis, quibus probavimus, Extremam Unctionem primarie ordi­ nari ad gratiam secundam. Itaque hoc sacramentum differt ab aliis sa­ cramentis vivorum, quae solum per accidens conferunt gratiam primani. Coroll. I. Quodsi ulterius quaeras, quid relate ad remissionem mortalium im­ portent illa; per se, sed secundarie, si de Extrema Unctione sermo sit; atque illa: per accidens, si de aliis sacramentis vivorum agatur, ita dicendum: Si quis in mortali constitutus sacramentum vivorum recipit, Christus in Extrema Unctione intendit infundere gratiam sanctificantem, ut remittat peccatum; cum in aliis sa­ cramentis vivorum intendat infundere gratiam sanctificantem ad alium finem singulis sacramentis proprium. Coroll. II. Quoad modum, quo Extrema Unctio peccata remittit, dicendum peccata mortalia directe remitti ; dc venialibus disputatur, utrum directe an indi­ recte remittantur (p. 2to). , Pars III. De effectibus Extremae Unctionis. 575 De effectu primario, ad quem omnes alii effectus reducuntur, dispu­ tatur. Secundum Scotistas Extrema Unctio ordinatur ad finalem remis­ sionem venialium moribundi iam incapacis seipsum iuvandi ; cx hac remissione venialium sequitur alleviatio moeroris et torporis, qui sunt effectus peccati. Argumentantur autem e forma sacramenti, quae videtur directe deletiva peccati. Secundum S. Thomam (Suppi, q. 30, a. 1) et S. Alf. (VI, 721, 731) ordinatur primarie ad iuvandam et confor1 P. 2, c. 6, 9. 14. — « Si, inquit, in peccatis sit, remittentur ci > (V, 15).----Delicta, ita Cone si quae sint expianda ac peccati reliquias abstergit v iSess. 14, cap. 2). — 437 — tandam animam aegrotantis, seu ad sanandam eius infirmitatem spiri­ tualem, quae in nobis relinquitur ex peccato originali ct actuali, quaeque praesertim in ultima lucta sananda est. Peccata autem secundarie remit luntur, quatenus ninirum obstant confortationi spirituali. Haec senten­ tia suadetur verbis S. lacobi. qui remissionem peccatorum ut effectum secundarium videtur referre: «Et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit. remittentur ei >■. ' Speciatim enumerantur: I. Gratia sanctificans, per se et primarie secunda seu augmentum gratiae: item per se sed secundarie prirna. ut sequitur ex dictis supra (n· 583)· II. Gratia sacramentalis: quae consistit in eo quod gratia sanctificans, quam auget Extrema Unctio, èt eo ordinatur, ut infirmus per morbum non deprimatur, e contra in morbo roboretur, atque roboratus ultimas tentationes strenue oppugnet ultimosque dolores alacriter perferat; èt secum fert ius ad gratias actuales in ordine ad illos effectus recipiendas, lain vero gratiam sacramentalem huius sacramenti esse eam. quam des­ cripsimus. suadetur primum hisce S. lacobi : « Et alleviabit (i. e. excita­ bit, confortabit) cum Dominus.»' Deinde Cone. Florentinum: «Effectus huius sacramenti est mentis sanatio et, in quantum autem expedit, etiam corporis. » 1 Et Cone. Trid. : « Clementissimus Redemptor noster, qui servis suis quovis tempore voluit de salutaribus remediis adversus omnia omnium hostium tela esse prospectum, quemadmodum auxilia maxima in sacramentis aliis praeparavit, quibus Christiani conservare se integros, dum viverent, ab omni graviore spiritus incommodo possint : ita Ext re mae Unctionis Sacramento finem vitae, tanquam firmissimo quodam praesidio, munivit. Nam etsi adversarius noster occasiones per omnem vitam quaerat ct captet, ut devorare animas nostras quoque modo possit, nullum tamen tempus est. quo vehementius ille omnes suae versutiae nervos intendat ad perdendos nos penitus et a fiducia etiam, si possit, divinae misericordiae deturbandos, quam cum impendere nobis exitum vitae perspicit » « Accedit Traditio, cuius testimonia affert Kern (S. Thom. suppi, q. 30, a. 1, ad 2; S. Alf. VI, 731). III. Remissio mortalium ; quod clare colligitur ex verbis S. lacobi et Tridentini supra allatis (S. Thom., Suppi, q. 30, a. 1 ; S. Alf. VI, 731). Requiritur tamen, ut infirmus sit attritus, saltem habitualiter. Sed id etiam sufficit; siquidem nequit exigi, quod iam cx se remittit mortalia, nimirum contritio. '. V. 15. V. 15. Dknz.-Bannw. n. 700. Una. Prooemium. ----- *. O. c. p. 238. Sess. XIV, De Extr. — 438 — IV. Remissio venialium. Etenim S. lacobus et Cone. Trid. non distin­ guunt inter mortalia et venialia. Ceterum non est ratio excludendi venia­ lia, quin etiam, cum facilius remittantur offensae minores, potius ratio est ea includendi. Non tamen remittuntur, nisi infirmus saltem habitualiter de eis attritus sit. V. Reliquiae peccatorum, ut diserte edicit Cone. Trid. supra allatum (S. Thom. Suppi, q. 30, a. 1, ad 2; S. Alf. VI, 731). «Reliquiae autem peccati non dicuntur hic dispositiones ex actibus relictae, quae sunt quidam habitus inchoati, sed quaedam spiritualis debilitas in ipsa mente exsistens, qua sublata, etiam eisdem habitibus vel dispositionibus manentibus, non ita potest inclinari mens ad peccatum » (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. 1. c.). VI. Remissio poenarum — quae ab aliquibus etiam refertur ad reli­ quias peccatorum de quibus modo dictum est — magis vel minus plena pro dispositione suscipientis. Ita non improbabiliter docetur: cum enim finis huius sacramenti sit quoque consummatio christianae vitae, ut lo­ quitur Cone. Trid.1 seu ultima dispositio animae, ut gloriam introeat, etiam remittit poenam temporalem ; at vero, quia operatur Extrema Unctio per modum medicinae, cuius effectus pendet a dispositione subiecti, maior minorve remissio poenae datur, prout dispositio subiecti est magis minusve bona. VII. Sanitas corporis. Patet tam ex verbis Cone. Florentini supra citatis quam ex Cone. Trid. secundum quod inunctus « sanitatem cor­ poris interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur. » ‘ Ceterum notes : 1. Extrema Unctio sanitatem corporis non confert, si ad salutem ani­ mae non expediat. « Ratio operans, inquit S. Thomas, nunquam inducit secundarium effectum, nisi secundum quod expedit ad principalem; ideo ex hoc sacramento non semper sequitur corporalis sanatio, sed quando expedit ad spiritualem sanationem » (Suppi, q. 30, a. 2). Sed disputatur, num hoc sacramentum sanitatem conferat semper ac saluti animae expe diat, an interdum tantum seu iuxta ordinem divinae sapientiae et provi­ dentiae, ut dicitur. Aliqui negant, illum effectum semper ac animae pro­ dest produci. Id interdum tantum fieri, deducunt ex verbis Cone. Trid. supra citatis. Alii contrarium docent, censentque sensum verborum Cone. Trid. hunc esse: « interdum, scilicet, ubi saluti animae expedierit.» 2. Extrema Unctio sanitatem confert non per modum miraculi, sed quatenus confortatio spiritualis in corpus redundat, et secumfert ius, ut Sess. XIV, doctr. dc Sacr. Extr. Unet. ----- s. Sess. XIV, De Extr. Unet cap. 2. — 439 — media sanitatis recuperandae speciali Dei Providentia dirigantur. « Unc­ tio, ut docet Cone. Trid., aegroti animam alleviat et confirmat, magnam in eo divinae misericordiae fiduciam excitando, qua infirmus sublevatus et morbi incommoda ac labores levius fert, et tentationibus daemonis, calcaneo insidiantis, facilius resistit, et sanitatem corporis interdum, ubi saluti animae expedierit, consequitur. » ’ Et S. Thomas docet, in Ex­ trema Unctione gratiam conferri, « nan solum ut tollat culpam, sed etiam reliquias culpae et infirmitatem corporis » (Suppi, q. 29, a. 5), ita ut sanatio secundum S. Doctorem dicenda sit effectus gratiae collatae. Hinc praedicto effecui privantur, qui tamdiu susceptionem sacramenti diffe­ runt, ut sanitas sine miraculo exspectari nequeat (S. Alf. VI, 714). Pars IV. Λ De necessitate Extremae Unctionis. 1. Necessitas medii neganda est, tum ob can. 944, qui eam negat, tum 576 ob rationes ob quas negavimus necessitatem medii Confirmationis (n. 116). II. Necessitas praecepti. 1. Obligatio est suscipiendi Extremam Une- 577 tionetn. Quod deducitur primum e can. 944: Nemini... licet illud negligere. Deinde videtur peccare contra caritatem sui, qui negligit medium speciale, a Christo institutum, quo infirmus muniatur et confortetur in gravissimis istis vitae momentis, a quibus proxime pendet aeternitas.1 2. Obligatio satis probabiliter levis tantum est. Intelligo obligationem per se, quia qui negligit Extremam Unctionem, potest per accidens gravi­ ter peccare, puta ratione scandali vel contemptus. * Per se vero obli­ gatio gravis satis probabiliter deest. Ratio est, quia de tali obligatione non constat « neque ex natura huius sacramenti, quod non est necessa­ rium ad salutem, sed tantum utile» (S. Alf. VI, 733); neque ex prae­ cepto positivo, quia non patet, verba S. lacobi : inducat presbyteros, de praecepto, non autem de solo consilio esse intelligenda ; neque ex prae­ cepto caritatis sui, « caritas enim non obligat sub gravi praecepto ad id quod melius est » (S. Alf. 1. c.). Denique Codex non dirimit hanc con­ troversiam ; neque quatenus ea versatur circa ius divinum, quippe quod non intendat interpretari ;4 neque quatenus Legislator ecclesiasticus can. 944 praeceptum grave imponat. Si illud intendisset, utique verbis clario­ ribus et gravioribus usus fuisset. *. L c. ----- 5. Cfr. Cone. Trid. sess. 14, de sacr. Extr. Unet, initio et cap. 2. -----‘. Cfr. Cone Tnd. 1. c. cap. 3. ----- 4. Cfr. Praefatio. — 440 — Obi. Cone Trid. edicit: c Jam vero, quod attinet ad praescriptionem eorum qui et suscipere, et ministrare hoc sacramentum debent, » etc. Resp. Cone, non intendit obligationem susceptionis urgere, sed potius signifi­ care, quibus susceptio, quibusque ministratio sacramenti competat. DISSERTATIO II. De ininistratione Extremae Unctionis. I. Persona ministrans, i. I alidc Extremam Unctionem administrat omnis ct solus sacerdos (can. 938, § 1). Est de fide ex Cone. Trid.’ Potest autem, ut ex Traditione ct praxi Ecclesiae constat, tam ab uno quam a pluribus ministrari. ' Quodsi plures sacramentum ministrent, quisque curet, ut ad materiam a se applicatam ipsemet formam respectivam pronuntiet, In Ecclesia Latina ab uno solo ministrari debet. Quodsi minister inter ministrandum deficiat, atque alius statim praesto sit, hic pergat ubi alius desiit. Si mora diuturnior, puta quadrans intercesserit, alius unctiones a priori peractas sub conditione repetat, scii, ob dubium, num unio inter unctiones particulares forte requisita adsit; deinde alias perficiat (S. Alf. VI, 724). Nota. Sacerdos nequit sibimetipsi valide Extremam Unctionem con­ ferre, ut deducitur ex constanti traditione et usu Ecclesiae, (n. 21). 2. Licite hoc sacramentum ministrant Ordinarius et parochus loci, in quo degit infirmus, qui ea de causa dicuntur ministri ordinarii Extremae Unctionis. Praeterea in casu necessitatis, item dc licentia data vel ratio­ nabiliter praesumpta eiusdem parochi vel Ordinarii loci, alius quilibet sacerdos hoc sacramentum ministrare potest (can. 938. § 2). Adhaec firma remanent praescripta can. 397. 30 et 514. 1-3; quae videas in tract, de S. Euchar. n. 164. 578 579 II. Obligatio ministrandi. 1. Minister ordinarius tenetur i° cx iustitia ct sub gravi subditis petentibus ministrare, atque ouidem tempestive. Extremam Unctionem ; 2° sub gravi prudentem diligentiam adhibere, ul subditi salutis négligentes, tempestive moneantur (S. Alf. VI. 714, 729; cfr. can. 939). Quatenus minister ordinarius obligetur etiam cum periculo vitae, vide in tract, dc Sacr in gen. n. 34. Ceterum ipsum prae aliis respiciunt haec: Omni studio et diligentia curandum ut infirmi, dum sui plene compotes sunt, illud recipiant (can. 944). 1 Sess. 14, de sacr. Extr. Unet. can. 4. - :. In Ecclesia Graeca Extrema Unctio confertur a septem vel saltem a tribus sacerdotibus (Papp-Sziggi, Enchir. lur. cedes. orient p. 2. § 81). Cfr. S C dc Prop. Fid. 23 Mart. 1844 (Col. Icct. n 818). — 441 — 2. Quilbct sacerdos in casu necessitatis tenetur ex caritate infirmo Extremam 1 'nctionem procurare (can. 939). Casus necessitatis prout hic sumitur iam adest, si minister ordinarius deficit ct periculum est in mora Obligatio autem per se levis est : per accidens gravis, si aut ratio gravis scandali accedit, aut infirmus probabiliter est in statu peccati mortalis, nec satis secure per confessionem, puta quia sensibus destitutus est. sal­ vabitur. Scilicet ad E. U. fructuose recipiendam sufficit attritio, dum ad confessionem etiam accusatio requiritur (S. Alf. VI, 729). 3. Qui ex caritate vel ex pietate tenentur providere saluti infirmi, pariter per se sub levi tenentur curare, ut infirmus Extr. Unet, recipiat ; sub gravi in casu, quo ceteri sacerdotes sub gravi eam ministrare debent, ut sub 2 expositum est. III. Servanda in ministrando. 1. Extremae I nclionis Oleum ad infir- 584) mos deferatur modo simplici praescripto a Rit. Rom..1 non sollemniter cum superpelliceo et luminaribus,: nisi simul deferatur S. Eucharistia. Quodsi haec non deferatur simul, minister v. g. sacrista, vel ipsemet -acerdos superpelliceum secumferat. 2. In ipsa ininistratione sub gravi praecipiuntur: 1° vestes sacrae, scii, superpelliceum et stola: alterutrum omittere satis probabiliter veniale tantum est; 2° orationes a Rit. pro sacerdote assignatae. Urgens neces sitas a praedictis excusat. 3. Sub levi praecipitur, ut adhibeatur minister, isque masculus. Mas­ culo deficiente, femina videtur posse respondere. 4. Cereus accensus videtur esse de consilio tantum, nisi sacerdos eo indigeat, cum dicatur accendendus, « ut ungenti lumen praebeat. » Pari­ ter videtur consilium potius quam verum praeceptum, ut astantes Psal­ mos poenitentiales ac Litanias recitent. Denique non constat, sub peccato praecipi, ut contra antiquam consuetudinem Extrema Unctio post Viati­ cum ministretur (S. Alf. VI. 716. 726-728). DISSERTATIO 111. De susceptione Extremae Unctionis. Dicendum primum de persona suscipiente, deinde de modo suscipiendi Extremam Unctionem, denique de iterata susceptione Extremae Unc­ tionis. Tit. V. cap. i, n. 13 ct cap. 2, n. 2 :. S. R. C. 23 lan. ii«6, n. i- Pars I. De persona suscipiente. I. Ut quis capax sit recipiendi Extremam Unctionem, requiritur: i° ut sit baptizatus; 2° ut sit vel fuerit rationis compos; 30 ut valetudo graviter afflicta sit, atque quidem eo saltem gradu, ex quo haud raro intra tempus non ita longum mors sequatur; at talis gradus etiam suffi­ cit, saltem ad valorem. Dicitur: 1. Sit baptizatus (cfr. n. 38). 2. Sit vel fuerit rationis compos; hinc can. 940, § 1 edicit quidem, Extremam Unctionem non posse praeberi nisi post adeptum usum ratio­ nis, non autem addit, requiri actualem vel habitualem rationis usum.1 Ratio autem videtur esse quod infirmus graviter aegrotans, qui neque habet neque habuit usum rationis, est et fuit et erit saltem per se inca­ pax actualis confortationis, ad quam gratia sacramentalis Extremae Unctionis ius praebet (S. Alf. VI, 718). Dixi « et erit incapax, » ut per­ petuo amens. Dixi « et erit, saltem per se incapax, i> ut infans graviter aegrotans, qui per se aut reconvalescet aut morietur ante usum rationis, dum per accidens eveniet, ut gravem infirmitatem protracturus sit, donec usum rationis adepturus, sicque confortationis spiritualis capax futurus sit. Itaque inungi nequeunt parvuli et perpetuo amentes. Capa­ ces autem sunt adulti, qui habent lucida intervalla vel saltem non fue­ runt perpetuo amentes ; item delirantes;2 item pueri ubi primum ad usum rationis pervenerint. (S. Alf. VI, 720). In dubio, num infirmus usum rationis attigerit (intellige: num aut usu rationis potiatur, aut aliquando usu eius potitus sit), sacramentum minis­ tretur sub conditione (can. 941) ; puta : si capax es. 581 Quaer., num Extremae Unctionis capax sit, qui nunquam (personaliter)' pecca­ verit. Resp. Videtur affirmandum, quia capax est primarii sacramenti effectus, i. e. confortationis animi. Non requiri, ut quis peccaverit post baptismum, sequitur ex co quod S. Off. ’ ct S. C. de Prop. Fid. * responderunt, ungendum esse paganum, qui statim post baptismum receptum graviter aegrotet. Disputatur, num B. M. Virgo capax fuerit Extremae Unctionis. Videtur negan­ dum, quia Extr. Unctio confortat per modum medicationis spiritualis Hinc Cone. Flor, uti iam notavimus, docet: < Effectus huius Sacramenti est mentis sanatio.» Atqui B. Μ. V. eiusmodi confortationis incapax fuit. ‘. Cfr. Rit. Rom. tit. V, cap. 1, n. 8. ----- ’. Cfr. Rit Rom. 1. c. n. ii ----‘. 10 Maii, 1703 (Collect, n. 256, ad 8). ----- 4. 26 sept. 1821 (Collect. 768). — 443 — 3- Valetudo graviter afflicta sit, atque quidem eo saltem gradu, ex quo haud raro intra tempus non ita longum mors sequatur; at talis gra­ dus etiam sufficit, saltem ad valorem. Dixi : a) Valetudo graviter afflicta sit, sive ex morbo sensu strictiori sumpto, sive ex causa simili, puta ex vulnere, ex partu difficili, ex veneno hausto, ex senio. Id requiri, probatur primum verbis supra citatis S. lacobi, qui monet aegrotum, ut accersat sacerdotes, qui eum salvent et animum depressum confortent; quae levi morbo laboranti aegre applicaveris. Deinde Bened. XIV in Bulla Ex quo primum, § 46 docet, Extremam Unctionem ministrandam esse « solis fidelibus graviter aegrotantibus. » Tum Cone. Trid. docet, hoc sacramentum a Christo institutum esse, ut « finem vitae tanquam firmissimo quodam praesidio muniret » (p. 437). Denique totus ritus Extremae Unctionis id unum agit, ut infirmum in periculo mortis constitutum misericordiae divinae commendet. ' (S. Thom. Suppi, q. 32, a. 2; S. Alf. VI, 713, dub. 2°). b) Valetudo afflicta sit eo saltem gradu, ex quo haud raro intra tem­ pus non ita longum mors sequatur, seu eo saltem gradu, ut de morte non ita remota timeri debeat. Deducitur ex eo, quod plura documenta eccle­ siastica diserte edicunt, Extremam Unctionem non esse conferen­ dam nisi iis, qui in periculo mortis versentur seu de quorum morte ti­ meatur. Ita v. g. can. 940. § 1 : «Extrema Unctio praeberi non potest nisi fideli, qui post adeptum usum rationis ob infirmitatem vel senium in periculo mortis versetur ». Item decretum Eugenii IV in Instructione ad Armenos: « Hoc sacramentum nisi infirmo, de cuius morte timetur, dari non debet. » Haec autem sensu obvio significant statum a nobis descrip­ tum (S. Thom. 1. c. ; S. Alf. 1. c.). c) Talis gradus etiam sufficit, saltem ad valorem. Eruitur ex eo quod S. C. de Prop. Fide respondit" «Affirmative» ad quaesitum: «Quando­ que Missionarii obvium habent quemdam hectica febri (i. e. specie phtisis) aliove morbo laborantem qui, duce experientia, plures adhuc menses victurus est, sed intra annum morietur: quaeritur, num in tali casu possit Missionarius ei ministrare Viaticum et Extremam Unctio­ nem, propterea quod, quando reapse instabit tempus ea recipiendi. Mis­ sionarius in eodem loco adesse non poterit, sive ob magnam distantiam, sive ob aliud impedimentum. » Dixi saltem ad valorem, quia ex responso allato non sequitur, per se seu in ordinariis adiunctis sacramentum licite conferri casu, quo mors satis abesse censeatur; quocirca ulterius obser*. Kern, o. c. p. 294.----- 20 Febr. 1801 (Collect, n 651). — 444 — ves: I. hi primum status modo descriptus adest, sacramentum valide qui­ dem confertur; quoad liceitatem vero haec accipe: a) Si mors satis longe abesse censeatur, ut in casu modo exposito et a S. C. de Prop. Fide soluto, dubitare licet, num sacramentum per se iam licite conferatur. β) Si mors magis quidem instare, at nondum imminere censeatur, sa­ cramentum licite confertur, quamvis collatio eius differri possit. ■/) Si mors imminere videatur, Extrema Unctio debet conferri ;1 neque licet exspectare donec infirmus pleno usu rationis carere incipiat. « Ra­ tio, inquit S. Alfonsus, quia sic privatur uberiori fructu quem recepisset, si suscepisset sacramentum dum erat rationis compos; cum magis tunc se ad illud disposuisset. Item quia privatur spiritualibus viribus ad resis­ tendum daemoni et ad perferenda morbi incommoda. Item, quia infir­ mus, si forte esset in mortali, et compos rationis sacramentum recepisset, auxilio attritionis gratiam forte fuisset adeptus, qua alioquin privatur. Demum, quia virtute huius sacramenti forte consecutus fuisset sanita­ tem corporis, si tempore congruo collatum fuisset; licet enim hoc sacra­ mentum virtute quadam supernatural! operetur etiam salutem corpora­ lem, si animae saluti expedierit (ut loquitur Tridentinum), non tamen per modum miraculi operatur, sed via quodammodo ordinaria, nempe causas naturales adiuvando, ut communiter aiunt doctores. — Quae omnia saltem simul congesta videntur grave damnum infirmo afferre» (VI, 714). Hinc can. 944: Omni studio et diligentia curandum ut infirmi, dum sui plene compotes sunt, illud recipiant. Et Catechismus Romanus: c Gravissime peccant qui illud tempus aegroti ungendi observare solent, cum iam. omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipiat. »3 582 Coroll. 1. Extrema Unctio nequit conferri eis, quibus mors imminet ex cousu mere externa, puta « praelium inituris, aut navigationem, aut peregrinationem, aut alia pericula subituris, aut reis ultimo supplicio mox afficiendis. > * Neque tunc ministrari potest, quum periculum mortis nondum praesens, brevi oriturum est, puta ex ipsa operatione chirurgica periculosa subeunda, ex ipso partu difficili secuturo; secus, si quis iam actu periclitetur. Coroll. 11. Puerpera, quae < laborat in partu communibus tantum doloribus, non poterit quidem ungi, etiamsi prima vice pariat, vel alias fuerit in periculo mortis; quia tunc non adhuc periculosa laborat infirmitate »... < Secus vero, si mulier iam coeperit gravissimis cruciatibus divexari, ita ut iam actu sit in proximo periculo mortis; quia tunc revera iam periculose infirmatur » (S. Alf. VI, 713, dub 30). ,Ç. ii’.r ob solam provectam aetatem inungi nequeunt ; secus si accedat ea func- Cfr. Conc frid sess. 14 de Extr. Unet, prooem. et cap. 3; Kit. Rom tit. V, cap. j. n. 5. ----- ’. Part. 2, cap. 6, n. 9. ------- ’. Rit. Rom. tit. V. c. 1, n. 0. 445 tionum vcgetativanim debilitas, ut valetudo graviter afflicta dici debeat. Hinc can. 040, § i dicit de senio, ob quod quis in periculo mortis versetur. Et Rit. Kom. edicit: «Extremam «Unctionem ministrandam esse iis, qui prae sento defi­ ciunt, et in diem videntur morituri, etiam sine alia infirmitate. » 1 Subituri operationem periculosam, sed nondum in periculo mortis constituti, nequeunt ante operationem inungi ; neque iidctn ungi possunt, ubi primum chloriformio sensibus destituti sunt, nisi status infirmi per chloriformium inductus pro graviter periculoso habeatur. Si morbus lethalis est, ct medici per operationem secutam periculum mortis arcere possunt, potest aegrotus inungi, si operationem subire nolit; si velit eam pati, res dubia videtur. Quodsi iure timeatur, ne quis, v. g. capite damnatus, e pavore moriturus sit. certo valide inungitur, si pavor ita afflixerit valetudinem, ut, etiamsi pavor eva­ nesceret, nihilo minus grave periculum persisteret. Secus tantum dubie valide videtur inungi posse, quia dubitatur, an pavor reipsa morbus dici possit. Coroll. HI. Non sufficit periculum mortis mere existimatum; ea enim, quibus probavimus periculum mortis requiri, sensu obvio periculum vere exsistens, non autem mere existimatum significant. Addo haec; Sume, aliquem in terra iacentem secundum circumstantes in periculo mortis versari atque a sacerdote inungi Acce­ dit medicus atque declarat, ipsum valere, at plane ebrium es·» *. Quis dixeri', cum valide fuisse inunctum. Coroll. IV. Quando dubitatur, num infirmus in periculo mortis reipsa verse­ tur vel num mortuus sit, hoc sacramentum ministretur sub conditione (can. 941) Quatenus apparenter mortuus sub conditione (absolvi ct) inungi possit, expositum est in tract, de Pocnit. n. 477. II. Positis requisitis ad capacitatem recipiendi Extremam Unctionem. 583 haec praebenda est et quidem absolute non solum eis. qui eam hic et nunc petunt, verum etiam « infirmis... qui cum suae mentis compotes essent, illud saltem implicite petierunt aut verisimiliter petiissent, etiamsi deinde sensus vel usum rationis amiserint » (can. 943).s Sed « hoc sacramentum non est conferendum illis (pii impoenitentes in manifesto peccato mortali contumaciter perseverant; quod si hoc dubium fuerit, conferatur sub conditione» (can. 942). Dicitur: 1. Illud saltem implicite petierunt ; quae certo comprehendunt eos, qui habuerunt et non retractarunt voluntatem seu intentionem implicitam in sensu magis restricto, puta voluntatem Christiane decedendi (p. 33). Quoad intentionem implicitam in sensu generalissimo—puta voluntatem adhibendi media salutis—res dubia nec Codice dirempta videtur (p. 33). 2. Aut verisimiliter petiissent; nam qui sui compos Extremam Unc­ tionem verisimiliter peteret, praesumitur habuisse et non retractasse voluntatem seu intentionem explicitant recipiendi Extremam Unctionem vel saltem intentionem implicitam in sensu magis restricto. '. Tit. V, cap. i. n. 5.----- Rit. Rom tit. V, cap. 1, n. 11. — 446 — 3- Hoc sacramentum non est conferendum illis qui in manifesto pec­ cato mortali contumaciter perseverant. Quid, si quis usque ad destitutionem sensuum sacerdotem repulit ? Resp. i. Si non certo repulit ex prava voluntate, sed forte quia peri­ culi non satis conscius erat, accedente etiam animo indifferenti, Extrema Unctio potest conferri. Resp. 2. Si certo ex prava voluntate sacerdotem repulit, spectata reverentia sacramento debita, praestat, ut videtur, eum non inungere, nisi sensuum destitutio diutius perduret, aut moribundus signum prae­ beat, quod cum aliqua probabilitate pro declaratione mutatae voluntatis haberi possit. 4. Quod si hoc (i. e. contumacia) dubium fuerit, conferatur sub con­ ditione, nimirum, spectato sensu magis obvio, sub conditione: Si iam non contumaciter perseveras in peccato mortali. Attamen alicui videri potest, hunc esse sensum can. : Si dubius fueris de contumacia, sacramen­ tum conferatur sub conditione, determinatione conditionis in medio relicta; quo posito, canon non obstat, quominus apponatur conditio: Si capax etc. Ceterum certo licet sacramentum ministrare : Ad mentem Ecclesiae. SCHOLION. De inunctione acatholicorum baptizatorum. 584 Dicimus de acatholicis baptizatis, qui in bona fide vel saltem non certo in mala fide sunt. Iam vero: I. Extra periculum mortis acatholici baptizati licite inungi nequeunt, secundum dicta in tractatu de Poenitentia (n. 478). II. In periculo mortis. Distinguimus inter acatholicos, qui Extremam Unctionem admittunt, et eos, qui eam reiciunt. 1. Qui Extremam Unctionem admittunt, ut v. g. schismatici, inungi possunt, prout sequitur: a) .Vi iam sensibus destituti sunt, scandalo remoto, inungi possunt, secundum exposita in tractatu de Poenitentia (n. 478). b) Si non sunt sensibus destituti, per se inungi nequeunt ; per accidcn videntur inungi posse, prout diximus de concessione absolutionis (n. 478). 2. Qui Extremam Unctionem reiciunt, non debent inungi; attamen non damnaverim eum, qui illos sub conditione inungat, secundum dicta in bactatu de Poenitentia (n. 478). Coroll. I. In dubio, num inungendus sit baptizatus, vel valide baptizatus, primum sub conditione baptizari vel rebaptizari debet. — 447 — Coroll. II. Prudentia, spectato bono communi, facile prohibere potest, quo­ minus acatholicus inungatur. Ceterum, ut iam notavimus in tractatu de Poeniten­ tia, qui acatholico moribundo assistit, satagat ipsum ad actus contritionis et caritatis adducere, quo securius salvetur. Coroll. III. Expositis eis, quae subrectum Extremae Unctionis respiciunt, iuvat paucis edicere, quibus moribundis sensibus destitutis Extrema Unctio conferri possit. Iam vero potest conferri: i° Catholicis, etiamsi officia religiosa non imple­ verint vel in actu peccati sensibus destituti sint ; 2° eis, quos — examine, si occasio suppetat, instituto — cum aliqua probabilitate catholicos esse suspicaris ; 3° apostatis ; 40 haereticis, qui Extremam Unctionem admittunt, vel propensionem ad Ecclesiam catholicam ostenderunt ; item — addunt alii — cis, qui Extremam Unctionem non admittunt, nec dictam propensionem ostenderunt ; nisi tamen prudentia prohibeat, quominus inungantur. Ex enumeratis ii soli excipiuntur, qui hic et nunc certo in peccato mortali con­ tumaciter perseverant Pars II De modo suscipiendi Extremam Unctionem. Quoad receptionem tam validam quam licitam Extremae Unctionis, 585 remittimus ad ea, quae in tractatu de Sacramentis in genere notavimus. Iuvat tamen, quae licitam receptionem respiciunt, paucis complere. Iam vero : I. Ad licitam susceptionem requiritur status gratiae. Etenim reverentia sacramento debita exigit statum, qui respondet fini, ad quem primarie ordinatur. Atqui Extr. Unet, primarie ordinatur ad gratiam augendam. Ergo status gratiae iam adsit necesse est. Si quis tamen attritus et bona fide sacramentum suscipit, gratiam recuperat (n. 6). II. Status gratiae ab eo, qui in peccato mortali versatur, ratione Extremae Unctionis recuperari potest aut per confessionem aut per contritionem perfectam ; ratione vero communionis, si haec Extremae Unctioni praemittatur, recuperari debet per confessionem (n. 43); communio autem—attamen summum sub levi tantum—antemittenda est Extremae Unctioni, secundum haec Rit. Rom. : « Ex generali Ecclesiae consuetudine observandum est, ut, si tempus et infirmi conditio permit­ tat, ante Extremam Unctionem, Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta infirmis praebeantur » ’ (S. Alf. VI, 716). Nota. i. Si inungendus est excommunicatus, ab excommunicatione liberetur, antequam a peccatis absolvatur atque sacra communione et Extrema Unctione donetur. ’. Tit. V, cap. i, n. 2. — 448 — Nota. 2. Si infirmus phrenesi aut amentia laborat, curandam, ne quidqua.ni laciat contra reverentiam sacramenti, puta, si opus est, ligando vel fortiter tenendo infirmum (S. Alf. VI, 732). Pars 111. De Iterata susceptione Extremae Unctionnis. 586 Conc. Trid.' edicit: « Quod si infirmi post susceptam hanc Unctionem convaluerint, iterum huius Sacramenti subsidio iuvari poterunt, cum in aliud simile vitae discrimen inciderint. » Et can. 940, § 2 : « In eadem infirmitate hoc sacramentum iterari non potest, nisi infirmus post sus­ ceptam Unctionem convaluerit et in aliud vitae discrimen inciderit. » Ita quoque Rit. Rom.9 Quibus praemissis dico: 1. Extrema Unctio in alia infirmitate iterari potest, a. v. potest iterari: 1“ Quoties quis post infirmitatem expulsam seu post sanitatem recupe­ ratam iterum periculose aegrotat; 2° quoties in eadem infirmitate peri culum mortis evanuit, et postea iterum exoritur (S. Thom. Suppi, q. 33. a. 2; S. Alf. VI, 715). Sequitur e Conc. Trid. et can. 940 § 2 supra citatis. Ratio autem est, quia Extrema Unctio praecise pro periculo mortis institutum est; hinc tunc saltem iterari potest, cum iteratur peri­ culum. Quacr., num Extrema Unctio iterari possit, si periculum grave augeatur, vel periculo perduranti aliud disparatum accedat. Resp. Omnino negandum videtur; nam Conc. Trid. (supra) et can. 940, § 2 requirunt, ut infirmus, postquam convaluerit, iterum graviter aegrotet. Aliqui qui­ dem permittunt, ut Extrema Unet, iteretur, si infirmus, postquam idem grave periculum diu perduraverit, multo gravius periclitctur. Rationem allegant, quia in hac hypothesi periculum secundum communem aestimationem moraliter aliud censetur. Verum etiam haec sententia cum verbis Conc. Trid., ct can. cit. com­ poni nequit. Obi. Can. 940, § 2 edicit: In eadem infirmitate hoc sacramentum iterari non potest. > Atqui in posita hypothesi accedit nova infirmitas seu novum periculum. Resp. Ex verbis Conc. Trid. citatis; item ex verbis canonis, quae verba opposita sequuntur, sequitur, per eandem infirmitatem intelligi (eandem) conditionem lethalem infirmi; quae conditio per novam infirmitatem seu novum periculum aggravatur. Interim sacramentum pergit auxilia contra novum morbum conferre. Coroll. Quoties Extrema Unctio secundum dicta licite iteratur, toties quoque debet iterari. Id videtur communiter admitti, si quis post sanitatem recuperatam iterum periculose aegrotat ; non ita, si in eodem morbo periculum mortis evanuit, et postea iterum exoritur. Verum cum obligatio in periculo vitae quasi fundetur, pariter obligatio iterandi videtur adesse, toties quoties iteratur periculum. Sess. 14. dc Extrema Unctione, cap. 3. ·. Tit. V, cap. i, η. 8. — 449 — II. Extrema Unctio in eadem infirmitate licite iterari nequit; num valide possit iterari, dubium est. Kern' et alii affirmant, maxime quia per plura saecula in magna Ecclesiae parte viguit usus septies ’ iterandi sacramentum in eodem periculo. Alii negant vel dubitant; et ad argu­ mentum adversariorum respondent, dubium videri, num dicta iteratio, de qua Kern.habita luerit pro iteratione sacramenti.Scilicet secundum alios1 omnes unctiones simul sumptae pro uno sacramento habebantur ; secun­ dum alios * unctiones iteratae, i. e. eae quae primam ministrationem sequebantur, erant instar sacramentalium. precibus liturgicis firmatorum. Queer., num gravissima causa a prohibitione excuset, puta si quis post recep­ tam Extremam Unctionem certo vel probabiliter graviter peccaverit, et nondum confessus sensibus destituatur. Resp. Puto, in casu proposito sacramentum sub conditione iterari posse, nimirum quia ita multo securius quam per absolutionem saluti moribundi providetur. III. In dubio, num periculum abfuerit, potest infirmus, qui denuo graviter aegrotat, iterum inungi, atque quidem sub conditione, si grave dubium persistat; absolute, si satis constet, periculum abfuisse. Attamen passim non satis constabit, nisi infirmus per notabile tempus, puta per plures hebdomades, melius sese habuerit (cfr. S. Alf. VI, 715). Nota practica. luvat duo practica notare: I. .Maxime per Extremam Unctionem saluti moribundi, imprimis sen- 587 sibus destituti, providetur. Scilicet: i° Ad Extremam Unctionem sufficit attritio, ad Poenitentiam etiam confessio requiritur; *2 ad Extremam Unctionem sufficit attritio habitualis; idem aeque absolute de Poenit. dici nequit (n. 41) ; 30 Extrema Unctio sine attritione recepta, potest reviviscere; Poenitentia ita recepta invalide recipitur, ita ut de revivis­ centia sermo esse nequeat. II. Curandum est, ut Extrema Unctio tempestive praebeatur, tum ut infirmus citius fructus spirituales sacramenti recipiat, tum ut, si animae expediat, etiam corporis sanitatem recuperet. ’. O. c p. 338 sq. ----- ’. Scilicet hic septem diebus continuis unctiones itera­ bantur ; illic septem sacerdotes, unus post alterum, integrum ritum sacramentalem ponebant. ----- ’. Schmid, apud Zeitschrift fur k. Théologie, t. XXV, p. 25S sq. ---- *. De Smet, apud Collationes Brugenscs, 1910, p. 192 sq. W. M. T. M. 11. 19 — 45° — TRACTATUS VII. De ordine (S. Thom. Suppi, q. 34-40; S. Alf. Theol. Mor. I. VI, n. 734-830; Horn. Apost. tr. 17). * 588 I. Ex institutione Christi duplex in Ecclesia exsistit status, scilicet clericorum et laicorum. Porro « qui divinis ministeriis per primam sal­ tem tonsuram mancipati sunt, clerici dicuntur » (can. 108, § 1). II. Clerici « non sunt omnes in eodem gradu, sed inter eos sacra hierarchia est in qua alii aliis subordinantur » (can. 108 § 2). Praedicta hierarchia dicitur hierarchia Ordinis.1 III. Gradus distincti hierarchiae Ordinis ex Cone. Trid. ’ recensentur octo, scilicet Ostiariatus, Lectoratus, Exorcistatus, Acolythatus, Subdiaconatus, Diaconatus, Presbyteratus et Episcopatus. * 1. « Ostiariatus est ordo quo confertur alicui specialis potestas ape­ riendi et claudendi ianuam ecclesiae, ac admittendi dignos excludendique indignos » (S. Alf. VI, 735). 2. « Lectoratus est ordo quo confertur alicui specialis potestas legendi psalmos et lectiones ex pulpito in ecclesia, ac populum catechizandi seu instruendi in rebus fidei » (S. Alf. 1. c.). 3. « Exorcistatus est ordo quo alicui confertur specialis potestas eiciendi daemonia » (S. Alf. 1. c.). 4. « Acolythatus est ordo quo confertur alicui specialis potestas in Missa solemni subdiacono inserviendi, accendendo cereos, praeparando et porrigendo illi ampullas vini et aquae » (S. Alf. 1. c.). 5. « Subdiaconatus est ordo quo confertur alicui potestas in Missa solemni inserviendi diacono et solemniter canendi epistolam » (S. Alf. 1. c.). 6. « Diaconatus est ordo quo confertur alicui specialis potestas in *. Cfr. Bencd. XIV. De Syn. dioec. 1. 8, c. 9-11 et 1. 12, c. 3 et 4; Many, De sacra ordinatione; Gasparri, De Sacra Ordinatione; Werz-Vidai., Ius ianonicum, t V ; Pbsch, Praelect. dogm. de Ord. ---- 3. Hierarchia ecclesiastica universim sumpta est: Coetus clericorum, qui secundum varios gradus sacra potestate in Ecclesia gaudent. Dinstinguitur in hierarchiam Ordinis et hierarchiam Iurisdictionis, prout potestas sacra versatur circa cultus divini ministerium (v. g. dispensationem sacramentorum, etc.) vel fidelium regimen. ----- ’. Sess. 23, can. 2 et 4. ----- *. Apud Graecos quatuor tantum Ordines conferuntur, duo maiores, scilicet Sacerdotium et Diaconatus, ct duo minores, scilicet Subdiaco­ natus ct Lectoratus. Maronitae vero habent ordinem Cantoralus. cui annexa est tonsura; ct Armcni quatuor ordines minores sicut Latini. Missa solemni immediate assistendi presbytero et solemniter canendi evangelium » (S. Alf. 1. c.). 7. « Presbyteratus est ordo quo confertur alicui specialis potestas consecrandi Corpus et Sanguinem Christi, absolvendi quoque a peccatis et pascendi subditos opere ac doctrina. » (S. Alf. 1. c.). 8. « Episcopatus est ordo quo confertur alicui specialis potestas con­ firmandi fideles et ordinandi ministros sacramentorum (rô ministros sumendo latius, id est non solum pro iis qui sacramenta conficiunt, sed etiam pro iis, qui conficientibus ex officio ministrant), nec non conse­ crandi res ad divinum cultum pertinentes » (S. Alf. VI, 735). a) Tonsura ordo non est, sed praeparatio ad illos seu «est ritus solemnis ecclesiasticus, consistens in levi detonsione capillorum cum cer­ tis verbis, per ministrum idoneum celebratus, ex institutione Ecclesiae significans masculum baptizatum a statu laicali in sortem Domini et statum clericalem transferri » (S. Alf. 1. c.). b) Episcopatus et Presbyteratus saepe uno nomine Sacerdotii desig­ nantur, indeque Episcopi sacerdotes primi, presbyteri sacerdotes secundi ordinis dicuntur. Hinc plures septem tantum ordines enumerant. Porro sacerdotium (quod, ut dictum est, complectitur Episcopatum et Presby­ teratum), Diaconatus et Subdiaconatus Ordines maiores vel sacri, alii autem Ordines ntinores vocantur. c) « In canonibus (ita can. 949) qui sequuntur, nomine ordinum maiorum vel sacrorum intelligentur presbyteratus, diaconatus, subdia­ conatus; minorum vero acolythatus, exorcistatus, lectoratus, ostiariatus». Et can. 950: « In iure verba: ordinare, ordo, ordinatio, sacra ordinatio, comprehendunt praeter consecrationem episcopalem, ordines enumeratos in can. 949 et ipsam primam tonsuram, nisi aliud ex natura rei vel ex contextu verborum eruatur. » IV. Episcopatus, Presbyteratus et Diaconatus sunt institutionis divi­ nae. Episcopatus autem iure divino est gradus a presbyteratu distinctus coque superior.1 Subdiaconatus et ordines minores videntur non esse institutionis divinae. 1. Episcopatum et presbyteratum una cum munere quorumdam minis­ trorum esse divinae institutionis, hisce definivit Cone. Trid. : « Si quis dixerit in Ecclesia catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex Episcopis, Presbyteris et Ministris; anathema sit. » : Consonat can. 108, § 3. 2. Episcopos esse presbyteris superiores, pariter docet Cone. Trid., ’. Episcopi tam ratione magisterii ac regiminis quam ratione Ordinis presbyteris superiores sunt. Primum probatur in tract, de Ecclesia: de altero hic sermo est. ---- ’. Sess. 23, can. 6. — 452 quamvis de iure divino expresse non dicat, « Si quis dixerit Episcopos non esse Presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi; vel eam quam habent illis esse cum Presbyteris commu­ nem anathema sit. » ' 3. Ordines minores non esse institutionis divinae, praesertim probatur ex eo, quod in antiquissimis documentis, ubi de diversis Hierarchiae gradibus sermo est, soli Episcopatus, Presbyteratus et Diaconatus recen­ sentur. s Quibus praemissis, dicemus primum de Ordine in se spectato, deinde de ministratione, tum de susceptione Ordinis, denique de aliquibus, quae tam miniStrationem quam susceptionem respiciunt. DISSERTATIO I. De Ordine in se spectato. Pars I. De exsistentia sacramenti Ordinis. 589 Hic Dogmatici primum inquirunt, num Ordo universim sumptus sit sacramentum, deinde quibus gradibus ratio sacramenti competat. Porro: I. Ordo sive sacra Ordinatio est verum et proprie dictum Novae Legis sacramentum; quae propositio est de fide ex Cone. Trid.: «Si quis dixerit, Ordinem, sive sacram Ordinationem, non esse vere et proprie sacramentum, a Christo Domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis; aut esse tantum ritum quemdam eligendi ministros verbi Dei, et Sacramentorum; anathema sit. » 3 II. Quoad diversos gradus Ordinis, ratio sacramenti competit Presby­ teratui et Diaconatui et valde probabiliter Episcopatui; Subdiaconatus probabilius, Ordines minores fere certo non sunt sacramenta. Dicitur: i. Presbyteratus est sacramentum. Est fidei proximum ex hisce Cone. Trid. : « Si quis dixerit, per sacram Ordinationem non dari Spiritum S., ac proinde frustra Episcopos dicere: Accipe Spiritum S. ; aut per eam non imprimi characterem; vel eum qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse : anathema sit. » ‘ Christus instituit presbyteratum, quoad potestatem consecrandi et offerendi veri corporis et sanguinis Domini, in ultima coena. « Si quis dixerit, ita Cone. *. Sess. 23, can. 7. ----- -, Gasparri, De sacra ordinatione, n. 41. --23, can. 3. ----- *. Sess. 23. can. 4. Sess. 453 Trid., illis verbis: Hoc facile in meam commemorationem; Christum non instituisc Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse, ut ipsi aiiiquc sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, anathema sit. > ‘ Quoad potestatem vero remittendo­ rum et retinendorum peccatorum, illam instituit post resurrectionem, quando Apostolis tradidit hanc potestatem hisce verbis: «Accipite Spiritum S. Quorum remiseritis peccata, remittuntur cis; et quorum retinueritis, retenta sunt. » ; 2. Diaconatus est sacramentum. Esi sententia communissima theolo­ gorum, et tam certa, ut sine temeritate negari non possit.1 3. lipiscopatus est sacramentum, a presbyteratu distinctum. Est sen­ tentia hodie communis et valde probabilis (S. Alf. VI, 738). * Episcopatum instituit Christus post resurrectionem suam, et ante ascensionem, ut communiter admittunt theologi (S. Alf. Op. dogm . 7, p. 123 quarto et p. 124 sexto). 4. Subdiaconatus et ordines minores videntur non esse sacramenta quia videntur a Christo non esse instituta (cfr. S. Alf. VI, 737). * Iu scriptis ex antiquitate nobis relictis, prima horum ordinum, tamquam de rc omnibus nota, mentio fit apud S. Cornelium Papam, anno circiter 252; qui de Novatiano sic loquitur: «Ille ergo Evangelii vindex ignorabat, unum Episco­ pum esse oportere in Ecclesia Catholica, in qua non ei latebat (quomodo enim latere posset) Presbyteros esse quadraginta sex, Diaconos septem, Subdiaconos septem, Acolythos duos ct quadraginta. Exorcistas autem tt Lectores cum Ostiariis quinquaginta duos?» * Anastasius Bibliothecarius etiam refert in historia S. Caii Papae, qui Petri Sedem tenuit ab anno 283-296: «Hic constituit, ut Ordinationes omnes in Ecclesia sic ascenderent : Si quis Episcopus esse mereretur, ut esset Ostiarius, Lector, Exorcista, Sequens (Acolythus), Sulxliaconus, Diaconus. Pres­ byter, ct exinde Episcopus ordinaretur. > : Ill. Quamvis ratio sacramenti pluribus Ordinibus competat, tamen .simpliciter dicendum, esse unum tantum sacramentum Ordinis. Etenim « divisio Ordinis non est totius integralis in suas partes, neque totius universalis, sed totius potestativi, cuius haec est natura, quod totum secundum completam rationem est in uno. in aliis autem est aliqua par­ ticipatio ipsius. Et ita est hic. Tota enim plenitudo Sacramenti huius est in uno ordine, scii, sacerdotio, sed in aliis est quaedam participatio ordinis. Et ideo omnes ordines sunt unum sacramentum » (S. Thom. suppi, q. 37, i, ad 2). '. Sess. 22, can. 2. ’. loa. XX, 22, 23. ’. Cfr. Prscu, o. c. n. 615. -----Cfr. Pesch, o. c. n. 614. ----- ‘. Pesch, o. c. n. 592. ------ * Epist ad Fabian. Antioch, c. 3. ------ T. Hist, de Vit. Rom. Pont. c. 29. — 454 — Pars II. De essentia sacramenti Ordinis.1 Sermo quoque erit dc essentia Ordinum, qui non sunt sacramenta. 590 I. Essentia seu materia et forma Ordinum, qui non annumerantur inter sacramenta, i. Materia Ordinum minorum, omnium sententia, est porrectio instrumentorum ; ’ forma sunt verba, quae respectivam porrec­ tionem comitantur. 2. Materia Subdiaconatus2 secundum alios est traditio calicis vacui cum patena, ferma autem verba correlativa; secundum alios traditio calicis cum patena et libri Epistolarum, forma verba respectiva; secun­ dum paucissimos denique materiam et formam constituunt omnia in ordinatione praescripta. Coroll. I. Porrectioni instrumentorum ex communiori sententia ad valorem respondere debet acceptatio facta per contactum physicum, ita ut non sufficiat acceptatio moralis v. g. per nutum. Ratio est, quia vox tangendi, qua Pontificale utitur, tactum physicum designat. Attamen valori non obstat, quod acceptatio fit per manum chirotheca obductam. Coroll. II. Admissa sententia quasi moraliter certa, quae Ordines minores non habet pro sacramentis, eosque institutionis ecclesiasticae esse docet, admissa, inquam, hac sententia, S. Pontifex potest omnes defectus, etiam substantiales, sanare in radice. Sunt etiam qui censeant, cos certo valide collatos esse, si secun­ dum probabilem interpretationem essentialia servata sint, cum Ecclesia censeatur supplere, quatenus opus sit. Haec vero practice applicari nequeunt Sub dia co natui. quippe cum sententia, quae illi Ordini rationem sacramenti denegat, valde probabi­ lis quidem, sed tamen certa non sit. 591 II. Essentia seu materia et forma Ordinum, qui sunt sacramenta. 1. Materia et forma Diaconatus. In ordinatione Diaconi: i° «Pontifex manum dexteram extendens, ponit super caput cuilibet ordinando;... dicens singulis: Accipe Spiritum S., ad robur, et ad resistendum diabolo, et tentationibus eius in nomine Dotniiti. » ’ 2° Pontifex prosequitur extensam tenens manum dexteram, usque in finem Praefationis:’ Emitte in eos, quaesumus Domine, Spiritum S. etc. 30 Postremo tradit omnibus librum Evangeliorum dicens: Accipe *etc. Porro: a) Materia Diaconatus secundum alios est sola manus dexterae impo­ sitio ; secundum alios est sola traditio instrumentorum ; secundum alios denique est utraque caeremonia (S. Alf. VI, 748, 737). ’. Cfr. G. Card, van Rossum, Dc Essentia Sacramenti Ordinis. * ----- s. In Ecclesia Graeca impositio manuum extra ecclesiam peracta. ----- ’. Pontif. Rom. P 41· — 455 — Coroll. Ut materia indubia sit, ultima sententia sequenda est. Adhaec m impo­ sitione manus requiritur (saltem ut omne dubium praecaveatur) tactus physicus, quamvis sufficiat mediatus, v. g ordinandi pileolum. ’ per manum chirothcca obvolutam vel supra b) Forma Diaconatus secundum alios sunt sola verba Accipe Spiritum S. etc., quae Episcopus pronuntiat imponens singulis manum dexteram ; secundum alios sola praefatio seu oratio eucharistica ; secundum alios verba Accipe potestatem, quae pronuntiat Episcopus tradendo omnibus librum Evangeliorum ; secundum alios denique tum verba Accipe Spiri­ tum S.. tum praefatio, tum verba Accipe potestatem (S. Alf. VI, 748, 737)· Coroll. Ut forma indubia sit, ultima sententia sequenda est. Adhaec si Diaco­ natus dubie valide collatus fuit, convalidationi provideatur (cfr. n. 594). 2. Materia ct forma Presbyteratus. In ordinatione Presbyteri : 592 i0 Episcopus « imponit simul utramque manum super caput cuiuslibet ordinandi successive, nihil dicens. Idemque faciunt post eum omnes Sacerdotes qui adsunt. » Dicitur a multis prima impositio. 2° Deinde ·.< tam Pontifex quam sacerdotes tenent manus dexteras extensas super illos»; quae extensio a multis dicitur secunda impositio, sed potius dicenda est continuatio prioris. Dum Pontifex manum extensam tenet, dicit: Oremus, fratres carissimi etc. Postea « Pontifex, deposita mitra, conversus ad altare, dicit : Oremus. Et ministri : Flectamus genua R. Levate. Et mox conversus ad ordinandos dicit: Exaudi nos quaesu­ mus » etc. Tunc extensis manibus ante pectus dicit Praefationem. 3° Pontifex « tradit cuilibet successive calicem cum vino et aqua et patenam 'superpositam cum hostia, et ipsi (ordinandi) illam accipiunt inter indices et medios digitos, et cuppam calicis et patenam simul tan­ gunt, Pontifice singulis dicente: Accipe potestatem offerre Sacrificium Deo Missasque celebrare, tam pro vivis quam pro defundis, in nomine Domini. » 40 Denique ponit ambas manus super capita ordinandorum dicens: Accipe Spiritum S., quorum remiseris peccata, remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt.3 Dicitur ultima impositio. Porro: a) Materia Presbyteratus secundum alios est sola impositio manuum super singulos; secundum alios sola extensio manus versus omnes; secundum alios impositio manuum super singulos et extensio manus, quae extensio habetur pro continuatione primae impositionis, ita ut ambae unam impositionem constituant ; secundum alios sola traditio in­ strumentorum ; secundum alios et impositio manuum super singulos, et ’. S. Off. 22 lun. 1892. 2. Pontif. Rom. — 456 — extensio manus, et traditio instrumentorum : alii censent, potestatem sa crificandi conferri in traditione instrumentorum, potestatem absolvendi in ultima manuum impositione (S. Alf. VI. 749). Iam veio: a) Probabilissimum est. solam manuum impositionem esse materiam Presbyteratus; quam sententiam solide comprobat Card, van Rosston' Attamen, ut diximus, ulterius disputatur, utrum sola impositio manuum super singulos, an subsequens extensio manus, an utraque materiam con­ stituat. β) Qui etiam vel solam traditionem instrumentorum pro materia habent, communius exigunt tactum istorum physicum, quamvis mediatus seu tactus manu velata peractus sufficiat (S. Alf. VII, 742, 743). Tangenda sunt tria: calix, patena et hostia; atque, ut omnis anxietas praecaveatur, curandum, ut singula tangantur. Attamen ad valorem sufficiunt: i° tactus calicis et hostiae, non tacta patena"; 2° tactus calicis et patenae, non tacta hostia’ (S. Alf. VII 751, 752). Idem fere dicendum videtur de tactu patenae et hostiae.4 Magis dubitatur: t° num sufficiat tactus solius calicis, vel solius patenae, vel solius hostiae ;2° num calix et patena debeant esse consecrata; 30 num sufficiant patena ct calix sine hostia et vino * (S. Alf. VII, 750). b) Forma Presbyteratus sunt verba, quae materiae respondent; in forma autem designanda differunt auctores pro diversitate materiae, quam admittunt. Ex eis. qui solam manuum impositionem pro materia habent, alii formam reponunt in solis verbis, quae dicuntur sub exten­ sione manus, quae sequitur impositionem manuum super singulos, a. v. in oratione Oremus, fratres etc.; alii in sola oratione Exaudi etc: alii in sola Praefatione; alii in oratione Exaudi etc. et Praefatione; alii in oratione Oremus fratres etc., et oratione Exaudi etc. et Praefatione. Coroll. Ut Presbyteratus certo valide conferatur, requiruntur: i" Impositio manuum super singulos ; 2’ extensio manus versus omnes una cum exhortationi Oremus fratres, oratione Exaudi et Praefatione subséquente; 30 traditio calicis ct patenae consecratorum, cum pane et vino, una cum verbis concomitantibus ; Γ tactus physicus calicis, patenae et hostiae, vel saltem calicis et hostiae, au calicis et patenae; 50 impositio manuum in fine Missae cum verbis Accipe Spiritui; S Quorum etc. 593 3. Materia et forma Episcopatus. In ordinatione Episcopi: 1" Conse­ crator, adiuvantibus Episcopis assistentibus, librum Evangeliorum aper­ tum imponit super cervicem et scapulas consecrandi, nihil dicens. 2° ConDc essentia Sacramenti Ordinis,’ p. 62 sq ·. S. Off. 25 lui. 1866; 22 Nov. 1871 ; 0 lun. 1875. 22 lui. 1892. ’. S. Off. resp. modo citata. *. S. Off. 17 Mart 1897; cfr. S. R. C. 3 Dec. 1661, n. 1221. ----- ·. S. C. C. 11 Febr. 1708; S Off. 6 Iui 1898; n Ian. 1899 — 457 — secrator et assistentes Episcopi ambabus inanibus caput consecrandi tan gunt dicentes: decipe Spiritum S. Quo facto, Consecrator stans, deposita mitra, dicit: Propitiare Domine etc. 30 Consecrator, extensis manibus ante pectus, dicit Praefationem. 40 Consecrator tradit consecrato librum Evangel i i clausum dicens: Accipe Evangelium etc. a) Materia Episcopatus secundum alios est sola impositio manuum Consecrantis ; secundum alios sola impositio trium Episcoporum ; secun­ dum alios impositio manuum et libri Evangeliorum super cervicem et scapulas consecrandi1 ; secundum alios paucissimos praeter enumerata etiam requiritur traditio libri Evangeliorum. b) Forma Episcopatus secundum plurimos est sola praefatio a conse crante dicta vel cantata ; secundum alios sunt verba solius Consecrantis in impositione manuum prolata scii, .iccipc Spiritum S.; secundum alios eadem verba a tribus Episcopis pronuntiata ; secundum alios verba citata et oratio Propitiare etc. ; secundum alios verba citata et oratio Propitiare etc. et Praefatio subsequens ; secundum paucissimos etiam verba in tra­ ditione libri pronuntiata ad formam pertinent. Coroll. Ut Episcopatus certo valide conferatur, omnia requiruntur, quae curr aliqua probabilitate ad materiam vel formam pertinere dicuntur. SCHOLION. De defectibus Ordinationum corrigendis. I. Obligatio corrigendi defectus. Passim obligatio est corrigendi de- 594 lectus: i" si ordinatio dubie valida fuit, a. v. si defectus fuit circa certo vel probabiliter essentiale ; 20 si fuit circa accidentale, quod maximi momenti est. Dixi passim; nam post susceptum Ordinem superiorem non est obligatio corrigendi defectus, utut essentiales, in collatione inferiorum Ordinum admissos. Ratio est, quia qui Ordinem superiorem recipit, cen­ setur eminenter recipere inferiores. Attamen: i° Ordinatio dubie valida Diaconatus, utpote Ordinis maioris momenti et sacramenti, etiam post susceptum Presbyteratum convalidanda videtur; siquidem S. Off.1 ordi­ nationem Diaconatus iterandam esse resolvit respectu sacerdotis, cuius caput Episcopus Diaconatum conferens non physice tetigerat. 2° Parite»· ordinatio dubie valida Presbyteratus etiam post susceptum F^piscopatum iteranda est; tum quia Presbyteratus Ordo maximi momenti et sacra­ mentum est ; tum quia valde dubium est, num Episcopatus contineat '. Pontii. Rom. . In impositione libri Consecrans nihil dicet; sed qui eam pro partiali materia habent, verba in impositione manuum pronuntianda etiam ad impositionem libri referunt. ‘ 20 lan. 1875 (Collect, n. 1431). — 458 — presbyteratum, immo num Episcopatus valide conferatur ei, qui non est sacerdos (S. Alf. VI, 793). ' II. Modus corrigendi defectus. 1. Si defectus fuit circa certo vel probabiliter essentiale, passim tota ordinatio reiteranda est. Dixi possim, quia sunt exceptiones, puta si in ordinatione presbyteri ultima impo­ sitio omissa fuerit: quo casu sufficit eam supplere, ut statim expone­ mus. 2. Si defectus fuit circa accidentale, non est obligatio illud supplendi, rusi agatur de accidentali permagni momenti. Eiusmodi respectu huius materiae censetur unctio manuum ; non autem impositio manus presbyte­ rorum. Neque de aliis satis constat. Praeterea ex responso S. Off.: nihil supplendum, si loco olei catechumenorum oleum S. Chrismatis fuit adhi­ bitum (S. Alf. VI, 758). % 595 Coroll. I. Tota ordinatio iteranda: i° si in ordinatione Diaconi vel Presbyteri omissa fuit prima impositio; 2° si in ea contactus physicus locum non habuerit;’ 3" si ab Episcopo praetermissa fuit secunda manuum impositio, i. e. ea quae sequitur primam, in qua nihil dicitur; * 40 si omissa fuit instrumentorum traditio, vel verba rcspcctiva non addita vel substantialiter corrupta fuerunt ; 5° si tradita fuit calix sine vino vel patena sine hostia;’ 6° si dubitatur, num ordinandus phy­ sice tetigerit instrumenta vel unum eorum, quorum tactus secundum dicta p. 456 cum aliqua probabilitate necessarius reputatur. Coroll. il. Sufficit defectum supplere, si in ordinatione Presbyteri omtssa fuit tertia manuum impositio, vel si forma dictae impositioni respondens essentiali­ ter corrupta fuit. * Coroll. Ill. Nihil repetendum: 1” si Episcopus post primam impositionem rite peractam « manus extensas non tenuerit super ordinatum etiam per intervallum, quod inter primam et secundum manuum impositionem intercedit ; > ’ 2° < si Episcopus post tactum physicum capitis ordinandorum manum extensam habuerit super ordinandos, saltem immediate ante recitationem Oremus etc. ? ’ 596 III. Tempus corrigendi defectus. « Quoties ordinatio iteranda sit vel aliquis ritus supplendus, sive absolute sive sub conditione, id fieri potest etiam extra tempora ac secreto > (can. 1007). Nota i. « Esto quis quiescere posset in prima ordinatione, propter aliquam sententiam aestimatam moraliter certam ; tamen non peccabit, si stante sententia ’. Servetur praeterea can. 1004: Si quis, ritu orientali ad aliquos ordines iam promotus, a Sede Apostolica indultum obtinuerit superiores ordines suscipiendi ritu latino, debet prius ritu latino recipere ordines quos ritu orientali non rece­ perit. ----- ‘. 22 Iui. 1874 (Collect, n. 1421). ’. S. Off. 4 Tui. 1900 (Collect. n. 2086); 7 Maii, 1902 (Collect, n. 2140). ----- *. S. Off. 30 Nov. 1898; cfr. resp. S. Off. 19 lui. 1899 (Collect, n. 2058). ----- ·. S. Off. 20 lun. 1886; 1 Sept. 1892; 6 lui 1898 (Collect, n. 2008); 11 lan. 1899 (Collect, n. 2032); (Collect n. 2075)· ----- ’· S. R. C. 22 Maii, 1841, n. 2836; S. Off. 4 Mart. 1874. ---- ’. S. R C 14 lun. 1893, n. 3307.------ '. S. Off. 12 Sept. 1877 (Collect, η. 1482); 30 Nov 1898. — 459 — opposita aliorum pro nullitatc sacramenti, ad maiorem animi qunctem iterum sub conditione ordinatur; quod etiam episcopus licite in gratiam eius poterit facere Et ratio videtur esse, quia ipsa anxietas dc dubio, modo sit vehemens, iusta est causa ordinationem sub conditione iterandi » (S. Alf. VI, 751). Caveatur tamen a scrupulis, qui facile obrepunt : scii, ordinandus anxius et agitatus post tantam actionum seriem facile dubitat, num quid rite peregerit. Passim vero eiusmodi dubia statim reiciantur, cumque in finem perpendatur, tam Episcopum quam minis­ tros sedulo attendere, ne quid sive ab ordinante sive ab ordinando omittatur, maxime ex cis, quae forte ad valorem requirantur. Nota 2. Si quod dc valore ordinationis dubium oriatur, recurrendum ad S. C. de Sacr., quae, si dubium cum doctrina dogmatica connectatur, rem ad S. Off. remittet. Religiosi adeant S. C. do Relig., quae ad S. C. dc Sacr. recurret. Si de casu conscientiae sermo sit, adeatur S. Poenitentiaria. Pars III. De effectibus sacramenti Ordinis. Effectus sacramenti Ordinis sunt: 597 1. Gratia sanctificans per se secunda, per accidens prima (n. 6). II. Gratia sacramentalis; quae consistit in eo, quod gratia sanctifi­ cans, quam sacramentum Ordinis confert, èt eo spectat, ut ordinati vitam ducant statui congruam, ministeriaque ei annexa fideliter impleant, èt ius tribuit ad gratias actuales in ordine ad illos effectus obtinendos. III. Character. 1. Exsistentia characteris patet ex dictis n. 8. Ex eo autem, quod per sacramentum Ordinis imprimitur character, deducitur, per omnes Ordines, qui sunt sacramenta, ideoque per Diaconatum, Presbyteratum et Episcopatum imprimi characterem. Disputatur vero, utrum singuli isti Ordines distinctum characterem imprimant, an unum tantum, qui per sequentes Ordines amplietur. 2. Effectus- characteris est, ut homo recipiat potestatem sacra confi­ ciendi et administrandi atque ad ea deputetur. Attamen character et potestas re non differunt, sed consistunt in eadem qualitate reali. Qualis autem potestas a singulis Ordinibus conferatur, satis patet ex dictis n. 588. DISSERTATIO II. De ministratione Ordinis. Dicemus primum de persona ministrante, deinde de liceitate mini­ strandi. Pars I. De persona ministrante. I. Sacrae ordinationis minister ordinarius est Episcopus consecratus 598 (can. 951) ; scii, hoc sensu, quod, posita sua consecratione, semper valide — 4Ôo — ordines confert. Solum disputatur, num valide agat Episcopus, qui, praetermissa dispensatione apostolica, sine aliis duobus episcopis assis­ tentibus Episcopum consecret. Eiusmodi agendi rationem illicitam esse, patet tarn ex can. 954, quam ex Pontificali Romano; attamen omnino dicendum videtur, eam validam esse. Ita enim Pius IV in Brevi 11 Aug. 1562, S. Off.1 et S. C. de Prop. Fid. ’ Accedit, quod unus tantum Epis­ coporum in Pontif. Rom. dicitur consecrator, quodque in aliis etiam sacramentis unus minister sufficit. Coroll. Validae sunt ordinationes peractae ab Episcopis lanscnistis, Veterocatholicis et Russiacis. Ordinationes vero Anglicanorum invalidae sunt defectu ministri, formae et intentionis, ut Leo XIII authentice declaravit.’ 599 11. Sacrae ordinationis minister extraordinarius est, qui, licet charac­ tere episcopali careat, a iure vel a Sede Apostolica per peculiare indul­ tum potestatem acceperit aliquos ordines conferendi (can. 951). Porro a iure dicta potestas collata est, prout sequitur: 1. Cardinales a sua promotione in Consistorio gaudent facultate con­ ferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Ordinarii litteras (can. 239, § 1, 220). 2. Vicarius ac Praefectus .Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius, si charactere episcopali careant, possunt nihilominus in proprio terri­ torio ct durante tantum munere, conferre primam tonsuram et ordines minores tum propriis subditis saecularibus ad normam can. 956,4 tum aliis qui litteras dimissorias iure requisitas exhibeant : ordinatio extra hos fines ab eisdem peracta irrita est (can. 957, § 2). 3. Provicarius et Pro-praefectus, aliique ad quos vicariatus aut prae­ fecturae cura devenerit ad normam can. 309, potiuntur facultate, qua Vicarius vel Praefectus pollebat (can. 310, § 2). 4. Abbas regularis de regimine, etsi sine territorio nullius, potest conferre primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus sil ipsi subditus vi professionis saltem simplicis, ipse vero sit presbyter et benedictionem abbatialem legitime acceperit. Extra hos fines, ordi­ natio, ab eodem collata, revocato quolibet contrario privilegio, est irrita, nisi ordinans charactere episcopali polleat (can. 964, i°). > ■ Quaer, num S Pontifex possit simplici sacerdoti conferre potestatem minis­ trandi Subdiaconatum et Diaconatum. Resp i. Quoad Subdiaconatum communiter admittitur, tum quia non est sacra13 Mart. 1669 (Collect, η. 177). -. i8 Maii, 1695 (Collect, η. 239). Const. Apostolicae curae, 13 Sept. 1896. \ Cfr. p. 462. — 461 — mentum ; tum quia S. Gclasius Papa in epistola ad Episc. Lucianum ’ illud impli­ cite docere videtur; tum quia S. Pontifices pluries hanc doctrinam in praxim deduxerunt.5 Resp. 2. Quoad Diaconatum disputatur. Alii affirmant innixi Bullis, de quibus mox sermo erit. Alii negant atque respondent ad ea, quae ab adversariis allegan­ tur: j" Bulla Innoc. VIII ad Abbates Cistercienscs directa (1489), saltem quatenus facultatem diaconatum conferendi concedit, haud genuina videtur.’ 2° Bulla Bonifacii IX ad Abbatem Augustinensem monasterii S. Osythac in prov. Londinensi (1400), qua praeter facultatem ministrandi Subdiaconatum ct Diaconatum etiam conferebatur facultas ministrandi Presbyteratum, ab ipso, anno 1403, revo­ cata est *. Accedit quod dicta Bulla probabiliter nihil aliud conferebat praeter licentiam recipiendi Ordines independenter ab Episcopo Londinensi, ita ut non ageretur dc potestate Ordinis sed dc potestate iurisdictionis. Pars II. De liceitate ministrandi. Primum notes haec specialia a Codice praemissa: i° Nemini licet 600 ordinatum a Romano Pontifice ad altiorem ordinem promovere sine Sedis Apostolicae facultate (can. 952). 2° Consecratio episcopalis reser­ vatur Romano Pontifici ita ut nulli Episcopo liceat quemquam conse­ crare in Episcopum, nisi prius constet de pontificio mandato (can. 953). Episcopus (autem) consecrator debet alios duos Episcopos adhibere, qui sibi in consecratione assistant, nisi hac super re a Sede Apostolica dis­ pensatum fuerit (can. 954). Dispensatio ita datur, ut duo sacerdotes ex dignioribus Episcopo consecranti assistant. Praeter ista specialia, hoc quoad liceitatem ministrandi ordines valet principium : Ut quis, potestate ordinandi gaudens, licite ordines ministret, requiritur, ut aut Superior sit ordinandi, aut litteras dimissorias ab ordinandi in hac materia Superiore receperit (can. 955, § 1); quae etiam valent, si agatur de prima tonsura (can. 950; P. C. *). Quo principio notato, seorsim dicemus de ordinatione saecularium et religiosorum. I. Ordinatio saecularium. Codex statuit: Unusquisque a proprio 601 Episcopo ordinetur aut cum legitimis eiusdem litteris dimissoriis (can. 955, § *)· Itaque Episcopus licite ordinat: i° proprium subditum, nisi hic sit ritus orientalis, quo casu eum, sine induito apostolico, licite ordi‘. Ni igne, P. L. LIX, p. 50 (in VI). ------ ’. Cfr. Many, De S. Ord. p. 146. ----Cfr. Gasparri, de Sacr. Ordin. t. II. p. 85; Wernz, Ius Decr. II, p. 48; Pastor, Gcschichte der Pâpstc, III p. 253.----- *. Cfr. Gii.i.man, zur Lehre der Scholastik vom Spender der Finnung und des Wcihesacramentes, p. 137; SÂGMÜLLER, Kirchenrccht, I, p. 202 (Ed. 1914); Diet, de théol. catholique S. V. Ordre, la théologie moderne col. 1386. ----17 Febr. 1930 (A. A. S. 1930, p. 195. ad I). — 402 --nare non potest; 2° subditum alienum, qui legitimas litteras dimissorias a proprio Episcopo receptas ipsi praesentat. Episcopo autem hic aequi­ perantur Vicarius ac Praefectus Apostolicus, Pro-Vicarius et Propraefectus aliique ad quos vicariatus aut praefecturae cura devenerit ad normam can. 309, Abbas vel Praelatus nullius (can. 957; 310, § 2). Si tamen episcopali charactere careant, eorum valide ordinandi potestas limitata est. ut diximus n. 599. Quo magis vero requisita ad licitam ordinationem patescant, uberius dicendum tam de Episcopo proprio quam de litteris dimissoriis. i. Episcopus proprius, quod attinet ad ordinationem saecularium, est tantum Episcopus dioecesis in qua promovendus habeat aut: i° domici­ lium una cum origine;1 aut 20 simplex domicilium sine origine, sed emisso iuramento, quo promovendus animum in dioecesi perpetuo ma­ nendi firmat; aut 30 simplex domicilium sine origine atque sine iura­ mento, scii, si agatur de promovendo ad ordines clerico, qui dioecesi per primam tonsuram iam incardinatus est, vel de promovendo alumno, qui servitio alius dioecesis destinatur ad normam can. 969, § 2, vel de promo­ vendo religioso professo, de quo in can. 964, n. 4 ’ (can. 956). 2. Litterae dimissoriae sunt litterae, quibus Episcopus vel competens Superior subditum mittit ad ministrum ordinationis, ut ab eo ordinetur. Porro : a) Litteras dimissorias pro saecularibus dare possunt, quamdiu juris­ dictionem in territorio retinent: i° Episcopus proprius postquam posses­ sionem suae dioecesis legitime ceperit, licet nondum consecratus; 2° Vicarius Generalis, ex speciali tamen Episcopi mandato ; 30 De Capi­ tuli consensu Vicarius Capitularis post annum a sede vacante; intra annum vero solis arctatis ratione beneficii recepti vel recipiendi, aut ratione certi alicuius officii, cui propter necessitatem dioecesis sine dilatione sit providendum ; 40 Vicarius ac Praefectus Apostolicus, Abbas vel Praelatus nullius, licet episcopali charactere careant, etiam ad ordines maiores (can. 958, § 1); 50 Provicarius et Propraefectus apostolicus, qui totum regimen assumpsit (can. 310, § 2 coll. can. 958, § 1,4°; P. C.’). Nota. Vicarius Capitularis litteras dimissorias ne concedat iis qui ab Episcopo reiecti fuerunt (can. 958, § 2). Supra enumerati pariter litteras dimissorias dare possunt: i° pro religiosis non exemptis; 2° pro religiosis exemptis professis a votis ’. Locus originis filii, etiam neophyti, est ille in quo, cum filius natus est, domicilium, aut, in defectu domicilii, quasi-domicilium habebat pater vel, si filius sit illegitimus aut postumus, mater. — Si agatur dc filio vagorum, locus originis est ipsemet nativitatis locus; si de exposito, est locus in quo inventus fuit. ---*. Cfr. n. 602. ----- ’. 20 Iui. 1929, ad I (A. A. S. 1929, p. 573). — 463 — temporariis et promovendis ad ordines maiores. Illorum enim ordinatio regitur iure saecularium (can. 964, 40). b) Litterae dimissoriae .ne concedantur, nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur (can. 960, § 1) ; quaenam iure exigantur, vide n. 650. Praeterea advertas: Si post datas ab Ordinario litteras di­ missorias nova testimonia necessaria sint ad normam can. 994, § 3 (n. 650), Episcopus alienus ne ordinet, antequam eadem receperit (can. 960, § 2). Quod si promovendus tempus sufficiens ad contrahendum im­ pedimentum ad normam mem. can. 994 (n. 650) transegerit in ipsa dioe­ cesi Episcopi ordinantis, hic testimonia directe colligat (can. 960, § 3). c) Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo proprio (item ab aliis enumeratis sub a), etiam a Cardinali Episcopo suburbicario,1 ad quemlibet Episcopum, communionem cum Sede Apostolica habentem, excepto tantum, citra apostolicum indultum, Episcopo ritus diversi a ritu promovendi (can. 961) ; pariter litterae dimissoriae mitti possunt ad cos, qui secundum dicta p. 462 Episcopo aequiperantur. Nota. Episcopus proprius subditos ad alium non dimittat nisi iusta causa impediat, quominus per se ipse eos ordinet (can. 955, § 2). II. Ordinatio religiosorum. 1. Abbas regularis de regimine, etsi sine 602 territorio nullius, potest conferre primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus sit ipsi subditus vi professionis saltem simplicis, ipse vero sit presbyter et benedictionem abbatialem legitime acceperit. Extra hos fines, ordinatio, ab eodem collata, revocato quolibet contrario privilegio, est irrita, nisi ordinans charactere episcopali polleat (can. 964, i°). 2. Religiosi exempti a nullo Episcopo ordinari licite possunt sine litteris dimissoriis proprii Superioris maioris (can. 964, 2°). At: a) Dicti Superiores professis a votis temporariis litteras dimissorias concedere possunt tantum ad primam tonsuram et ordines minores (can. 964, 3°) ; professis autem a votis perpetuis etiam ad ordines maiores. b) Litterae dimissoriae a Superiore religioso mitti debent ad Episco­ pum (vel quasi-Episcopum, puta Praefectum Apostolicum etc.) dioe­ cesis (vel quasi-dioecesis) in qua sita est domus religiosa, ad cuius fami­ liam pertinet ordinandus (can. 965). Tunc tantum Superior ad alium Episcopum litteras dimissorias mittere potest, cum Episcopus dioecesanus licentiam dederit, aut sit diversi ritus (ac religiosus ordinandus), aut sit absens, aut non sit ordinationem habiturus proximo legitimo tempore, vel denique cum dioecesis vacet nec eam regat qui charactere ‘. Ante Codicem Cardinalis Episcopus suburbicarius litteras dimissorias ad solum Cardinalem Urbis Vicarium dirigere poterat. — 464 — episcopali polleat (can. 966, § 1). At necésse est ut singulis in casibus id Episcopo ordinaturo constet ex authentico Curiae episcopalis testimonio (can. 966, § 2). Caveant autem Superiores religiosi ne in fraudem Epis­ copi dioecesani subditum ordinandum ad aliam religiosam domum mit­ tant, aut concessionem litterarum dimissoriarum de industria in id tem­ pus differant, quo Episcopus vel abfuturus, vel nullas habiturus sit ordinationes (can. 967). Nota. Privilegium Ordines a quocumque Episcopo catholico susci­ piendi, religiosis nomination· atque directe, non autem per communica­ tionem, post Cone. Trid. concessum esse debet, uti decreverat Ben. XIV, Const. Impositi nobis. ’ c) Superior religiosus suis litteris dimissoriis non solum testari debet promovendum professionem religiosam emisisse et esse de familia domus religiosae sibi subditae, sed etiam de studiis peractis, deque aliis iure requisitis (can. 995, § 1); quaenam testimonia iure requirantur, vide n. 650. Ceterum Episcopus, acceptis iis litteris dimissoriis, aliis testimo­ nialibus litteris non indiget (can. 995, § 2). 3. Ordinatio: i° religiosorum non exemptorum; 20 religiosorum exemptorum professorum a votis temporariis et promovendorum ad ordines maiores regitur iure saecularium, revocato quolibet induito Su­ perioribus concesso dandi professis a votis temporariis litteras dimisso­ rias ad ordines maiores (can. 964, 40). 4. Novitii ad ordines, durante novitiatu, ne promoveantur (can. 567, §2). 603 III. Notanda quoad ordinationem tam saecularium quam religio­ sorum. i. Qui potest litteras dimissorias ad ordines recipiendos dare, potest quoque eosdem ordines conferre per se ipse, si necessariam ordinis potestatem habeat (can. 959). 2. Quilibet Episcopus, acceptis legitimis litteris dimissoriis, alienum subditum licite ordinat, dummodo ipse dc germana litterarum fide dubi­ tare nullatenus possit (can. 962). 3. Litterae dimissoriae possunt ab ipso concedente vel ab eius succes­ sore limitari aut revocari, sed semel concessae non exstinguuntur, reso­ luto iure dantis (can. 963). *. 27 Fcbr. 1747. — 4&5 — DISSERTATIO HI. De susceptione Ordinis. Agemus primum de persona suscipiente Ordines, deinde de admissione et praeparatione ad susceptionem Ordinum, denique de modo suscipiendi Ordines. Pars I. De persona suscipiente Ordines. Subiectum capax recipiendi ordinationem est omnis homo baptizatus, 604 masculus, qui eam nondum recepit (can. 968, § 1). Dicitur omnis, etiam infantes et perpetuo amentes. « Concordi, inquit Bened. XIV, theologorum et canonistarum suffragio definitum est, vali­ dam sed illicitam censeri hanc ordinationem, dummodo nullo laboret substantiali defectu materiae, formae et intentionis in Episcopo ordi­ nante ; non attenta contraria sententia, quae raros habet asseclas, et quae supremis tribunalibus et Congregationibus urbis nunquam arrisit. > ‘ Solum aliquatenus disputatum fuit, num Episcopatus ante usum rationis adeptum valide recipi possit. Hodiedum vero illud communiter admitti­ tur (cfr. S. Thom. Suppi, q. 39, a. 2). Attamen infans ita sine propria voluntate ordinatus, nulla obligatione clericorum astringitur, nisi mentis suae plene compos post annum deci­ mum sextum completum ordinationem ratam habuerit.s Neque, ut quis capax sit recipiendi ordinis superioris, requiritur, ut ordinem inferiorem receperit. Excipitur tamen secundum sententiam longe communiorem Episcopatus, qui, sacerdotio non iam suscepto, valide conferri nequit (S. Alf. VI, 793). Pars II. De admissione et praeparatione ad susceptionem ordinum. 1. Nemo ex saecularibus ordinetur, qui iudicio proprii Episcopi non 605 sit necessarius vel utilis ecclesiis dioecesis. — Non prohibetur tamen Episcopus proprium promovere subditum, qui in futurum, praevia legi­ tima excardinatione et incardinatione, servitio alius dioecesis destinetur (can. 969). ‘. Instr. Eo quamvis tempore, § 20, 4 Maii, 1745.----- : Bened. XIV, Instr, cit. § 28 sq; Const. Anno vertente, § 7 sq. iq Maii 1750. W. M. T. Μ. II. 30 — 406 — II. Prima tonsura et ordines illis tantum confcrejidi sunt, qui propo­ situm habeant ascendendi ad presbyteratum et quos merito coniicere liceat aliquando dignos futuros esse presbyteros (can. 973, § 1). Ordina­ tus tamen qui superiores ordines recipere recuset, nec potest ab Epis­ copo ad eos recipiendos cogi, nec prohiberi a receptorum ordinum exer­ citio, nisi impedimento canonico detineatur aliave gravis, iudicio Epis­ copi, obsit causa (can. 973, § 2). III. Episcopus sacros ordines nemini conferat quin ex positivis argu­ mentis moraliter certus sit de eius canonica idoneitate; secus non solum gravissime peccat, sed etiam periculo sese committit alienis communi­ candi peccatis (can. 973, § 3). Dicitur ex positivis argumentis; itaque non sufficit quod nihil opponatur, quod ordinandus non commiserit pecca­ tum, quod iuridice probari possit. Ceterum haec neque sufficiunt ad moralem certitudinem comparandam. Neque ob penuriam sacerdotum ab hisce recedendum. « Praecaven­ dum, inquit Bened. XIV in litteris ad Episcopos Boliviae,1 ne minus digni quoque, necessitatis causa, in sacerdotium admittantur... Itaque non quot, sed quos sacrorum ministros assumanus, perpendere debemus; omn iaque experti quae ad sacerdotii studium in iuventute fovendum suadeat prudentia, diligenter rem Deo, cuius in manu est, commende­ mus. » Adde haec Cone. Lateran. IV : « Melius... est pauciores habere ministros, sed probos... atque utiles, quam plures qui... nequidquam sint valituri >.5 Item haec S. Thomae: « Deus nunquam ita deserit Ecclesiam suam, (juin inveniantur idonei ministri sufficientes ad necessitatem plebis, si digni promoverentur et indigni repellerentur. Etsi non possent tot ministri inveniri quot modo sunt, melius esset habere paucos ministios bonos, quam multos malos » (Suppi, q. 36, a. 4, ad 1). Quodsi postulantes superabundent, Episcopus ad praecavendam otio­ sitatem eligat meliores, et minus aptos relinquat ; quae, servatis servan­ dis, etiam applicare possunt Superiores religiosi quoad illos, qui ad obeunda munia sacerdotalia in religione fere inutiles futuri esse prae­ videntur. IV. Proprius Episcopus vel Superior religiosus maior potest suis clericis ex quavis canonica causa, occulta quoque, etiam extraiudicialiter. ascensum ad ordines interdicere, salvo iure recursus ad Sanctam Sedem, vel etiam ad Moderatorem generalem, si agatur de religiosis quibus ascensum interdixerit Superior provincialis (can. 970). *. 4 Aug. 1918. ----- Cap. 27. — 4^7 — V. Curandum ut ad sacros ordines adspirantes inde a teneris annis in Seminario recipiantur; sed omnes ibidem commorari tenentur saltem per integrum sacrae theologiae curriculum, nisi Ordinarius in casibus peculiaribus, gravi de causa, onerata eius conscientia, dispensaverit. — Qui ad ordines adspirant et extra Seminarium legitime morantur, com­ mendentur pio et idoneo sacerdoti, qui eis invigilet eosque ad pietatem informet (can. 972). Pars III. De modo suscipiendi ordines. SECTIO I. De requisitis ad susceptionem validam. I. In infantibus et perpetuo amentibus nulla requiritur intentio; sequi- 606 tur ex eo quod intentionis eliciendae incapaces sunt et tamen, si ordi­ nentur, ordinationem valide recipiunt (n. 604). II. In adultis requiritur intentio seu consensus; sufficit autem habi­ tualis. Sed aliquatenus disputatur, num requiratur consensus in ipsum ordinem recipiendum, an sufficiat, ut ordinandus consentiat in applica­ tionem ritus externi, quamvis ordinem suscipere nolit (n. 40). Qui consentit metu gravi, puta minis, terrore coactus, valide quidem ordinatur; sed, ut habet can. 214: «Clericus qui metu gravi coactus ordinem sacrum recipit nec postea, remoto metu, eandem ordinationem ratam habuit saltem tacite per ordinis exercitium, volens tamen per talem actum obligationibus clericalibus se subiicere, ad statum laicalem, legitime probata coactione et ratihabitionis defectu, sententia iudicis redigatur, sine ullis coelibatus ac horarum canonicarum obligationibus. Coactio autem et defectus ratihabitionis probari debent ad normam can. 1993-1998. » ’ Haec, uti patet, non spectant ad eum, quem metus ab intrinseco incussus — puta metus ne, statu laicali electo, vitam miseram sit ducturus — ad ordines perduxit. SECTIO II. De requisitis ad susceptionem licitam. Ut quis licite ordines recipiat, debet esse aliquibus requisitis praedi- 607 tus, atque immunis ab irregularitate aliove impedimento (cfr. can. ’. Cfr. A. A. S. 1931, p. 120 et 457 scq., ubi habentur: l° remedium praecavendi ordinationes ex metu ; 2° regulae servandae in processibus super nullitate sacrae ordinationis vel onerum sacris ordinibus inhaerentium. 468 — 96, § i). Qui vero irregularitate aliove impedimento detinentur, licet post ordinationem etiam sine propria culpa exorto, prohibentur receptos ordines exercere (can. 968, § 2). Dicemus primum de positive requisitis, deinde de irregularitatibus aliisque impedimentis, a quibus ordinandus immunis sit oportet. CAPUT I. De 608 609 positive requisitis. Can. 974 statuit: < Ut quis licite ordinari (i. e. tonsuram et ordines recipere) possit, requiruntur: i° Recepta sacra confirmatio; 20 mores ordini recipiendo congruentes; 3" aetas canonica; 40 debita scientia; 50 ordinum inferiorum susceptio; 6U interstitiorum observatio; 70 titulus canonicus, si agatur de ordinibus maioribus. Quod pertinet ad consecra­ tionem episcopalem, servetur praescriptum can. 331. » De singulis dice­ mus, praetermissis quae pertinent ad consecrationem episcopalem, prae­ missis quibusdam de vocatione, de statu gratiae deque intentione ascen­ dendi ad presbyteratum, additisque aliquibus de intentione, quacum ordi­ nes recipiendi sunt. I. Vocatio;’ quocirca haec statuere iuvat. 1. Quaedam saltem vocatio omnino admittenda est,, ita ut nemini sua sola sponte ad ordinationem accedere liceat. Patet ex hisce S. Scriptu­ rae: « Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron ; »5 quae alii, spectato contextu, de vocatione ecclesiastica, alii de vocatione divina intelligunt. 2. Requiritur vocatio duplex, ecclesiastica seu ab Episcopo profecta et divina. a) Requiri vocationem ecclesiasticam, nemo negat. Ceterum Card. Secr. Status 2 Iui. 1912 significavit, probari a Pio X iudicium a Com­ missione Cardinalium de opere Lahitton prolatum; quod quidem iudi­ cium pronuntiat, opus « La vocation sacerdotale » nullo modo repro­ bandum, quin etiam quoad plura egregie laudandum esse, puta « qua parte adstruit: i° neminem habere unquam ius ullum ad ordinationem antecedenter ad electionem Episcopi, » etc. ’ ‘. Cfr Lahitton, La vocation sacerdotale; Iansen, apud Ned. Kath. Stemmen, 1911, Ρ· 324 SQ· 1912, P· 270 S(l·; Hurtaud, La vocation au sacerdoce; Vermeersch, De vocatione religiosa et sacerdotali. ----- *. Ad Hebr. V, 5 ; cfr. 1 ad Tim. III, 10; Catech. Rom. p. Il, c. 7, q. 3. -----’. A. A. S. 1912, p. 485. _ 469 — b) Requiritur quoque vocatio divina. Etenim: i° Can. 1353 edicit: « Dent operam sacerdotes, praesertim parochi, ut pueros, qui indicia praebant ecclesiasticae vocationis, peculiaribus curis a sacculi contagiis arceant, ad pietatem informent, primis litterarum studiis imbuant divi­ naeque in eis vocationis germen foveant.» Et can. 1357, § 2 statuit: « Potissimum studeat Episcopus frequenter Seminarium ipse per se visi­ tare, et de alumnorum indole, pietate, vocatione ac profectu pleniorem sibi comparare notitiam, maxime occasione sacrarum ordinationum. » Atqui hisce vocatio ecclesiastica, quippe quae nondum locum habuerit, significari nequit. Accedit auctoritas SS. Patrum et Doctorum Ecclesiae. Ita docent v. g. S. Cyprianus,’ S. Cyr. Alexandrinus,1 S. Bernardus, * S. Thomas (p. 3, q. 27, a. 4), et S. AUonsus (VI, 802). Neque obstat indicium a Commissione Cardinalium de opere Lahitton prolatum, quod opus praedictum laudat, < qua parte adstruit: i° (id quod iam notavimus) neminem habere umquam ius ullum ad ordinationem antecedenter ad liberam electionem episcopi ; 2° conditionum, quae ex parte ordinandi debet attendi, quaeque vocatio sacerdotalis appe liatur, nequaquam consistere, saltem necessario et de lege ordinaria, in interna quadam adspiratione subiecti seu invitamentis Spiritus Sancti ad sacerdotium ineundum ; 30 sed e contra, nihil plus in Ordinando, ut rite vocetur ab Episcopo, requiri quam rectam intentionem simul aim idoneitate in iis gratiae et naturae dotibus reposita, et per eam vitae probitatem ac doctrinae sufficientiam comprobata, quae spem fundatam faciant fore ut sacerdotii munera recte obire ciusdemquc obligationes sancte servare queat. » Haec autem cum sententia, quae admittit vocationem divinam, bene componuntur, si dicatur, in praedictis sermonem esse dc eis, qitae ab Episcopo attendi debent, ut aliquem rite ad ordinem vocet; sufficit attendere signa vocationis divinae. Accedit quod recta intentio sine gratia Dei haberi nequit; quod stricte loquendo iam sufficit, ut de vocatione divina dicere possimus. 3. Signa vocationis divinae sunt recta intentio et idoneitas. Recta in­ tentio consistit in voluntate amplectendi ordines intuitu gloriae Dei et salutis animarum (S. Alf. VI. 802). Idoneitas constituitur debita scientia debitaque vitae probitate, de quibus n. 613 et 615 dicetur. Quandoque adsunt signa vocationis divinae extraordinaria, cum Deus nimirum modo miraculoso. ut in S. Paulo obtigit, vel insolitis gratiae motibus eam manifestat. Coroll. /. Qui vocationem agnitam non sequitur, a peccato excusari nequit; siquidem destitutus gratiis peculiaribus, vocationi praesertim annexis, gravi peri­ culo recedendi a via salutis sese exponit (cfr. dicta a S. Alf. de statu religioso, IV. 78). | ’. Epist. 55 ad Corn. Papam, n. 5, M. 3, 803. ----- .* De adoratione in Spiritu et veritate, 1. II, M. 182, 585. ----- ’. Sermo 58, in Cant. n. 3, M. 183. 1 — 4/0 — Coroll. II. Qui absque vocatione statum clericalem amplectitur, videtur graviter peccare. Ratio est, quia obligationes ita difficiles, ut sine auxiliis peculiaribus vix observentur, suscipit, sine fundata spe dicta auxilia recipiendi (S. Alf. V, 803).’ Coroll. III. Nefas est quemquam, quovis modo, ob quamlibet rationem, ad statum clericalem cogere, vel canonice idoneum ab eodem avertere (can. 971). 610 II. Status gratiae sub gravi requiritur in suscipiendis ordinibus, qui sunt sacramenta; quoad alios non est obligatio gravis. 611 III. Intentio ascendendi ad presbyteratum (can. 973, § 1); de gravi obligatione directa non satis constat, at qui sine dicta intentione ordinem maiorem recipit, Superiores suos passim graviter decipit. 612 IV. Recepta sacra Confirmatio, quam can. 974, § 1, i° praescribit, et de qua Cone. Trid. « Prima Tonsura .non initientur, qui Sacramentum Confirmationis non susceperint. »3 Porro obligatio recipiendi Confirma­ tionem ante Primam Tonsuram satis probabiliter levis tantum est, quia Cone. Trid., a quo Codex non censetur recedere, mitius loquitur. Nec nimis urgenda videntur verba S. C. Concilii,3 quod declarat, eum qui Primam Tonsuram vel Ordines non confirmatus receperit, tanquam male promotum non posse ad alios Ordines ascendere, nec recipere bene­ ficia sine Sedis Apostolicae dispensatione. 613 V. Mores ordini recipiendo congruentes (can. 974, § 1,2°; cfr. can. 973); quibus maxime intelliguntur pietas, castitas et sobrietas, utique exercitae per actus, qui non mere externam speciem virtutis prae se ferunt. Praescribuntur igitur dictae virtutes etiam lege ecclesiastica. Item lege morali, atque quidem, maxime quoad sobrietatem et castitatem, sub gravi ; tum ratione muneris sacri ac dignissimi ; tum ratione periculi, ne ordinatus, vitae coniugalis quoque adminiculo destitutus, in multa incidat peccata atque aliis etiam gravi scandalo sit (S. Alf. VI, 63 sq. ; Hom. Apost. tract, ult. n. 16, 17). 5”. Thomas ita dicit: « Per S. Ordinem ahquis deputatur ad dignissima mysteria, quibus ipsi Christo servitur in sacramento altaris, ad quod requiritur maior sanctitas interior quam requirat religionis status > (2. 2, q. 184, a. 8). Et alibi : « Qui est in ali­ quo vitio irretitus, non debet ad ministerium Ordinis admitti » (Suppi, q. 35, a. i, ad 3). Iterum: «Ad idoneam exeeutionem Ordinum non sufficit bonitas qualiscumque, sed requiritur bonitas excellens » (Suppi, q. 35, a. i, ad 3). Et: « Illi qui in divinis mysteriis applicantur perfecti in virtute esse debent (In 4 Sent. d. 24, q. 3, a. 1). Et: « Interior per­ fectio ad hoc requiritur, quod aliquis digne huiusmodi actus exerceat (2. 2, q. 184, a. 6, cfr. 1. c. q. 189, a. 1, ad 3). *. Cfr. Catech. Rom. p. 2. c. 7, qu. 3 et 4. ----‘. 27 Sept. ιόοι. Sess. 23, cap. 4, de Reform. — 471 Quantopere Episcopi aliique Superiores ecclesiastici ad mores ordini suscipiendo congruentes attendere debeant, eruitur ex innumeris docu­ mentis ecclesiasticis, quorum praecipua lubet proferre. Innocentius III in sua Decretali, quae incipit A multis, de Aetat. et Quantit. edicit: « Nemo ad sacrum Ordinem permittatur accedere, nisi aut virgo aut probatae castitatis exsistat.» Cone. Trid.: «Sciant... Episcopi non sin­ gulos in ea aetate constitutos debere ad hos Ordines assumi, sed dignos dumtaxat, et quorum probata virtus senectus sil. » ' Catcchismus Roma­ nus: « In eo, qui sacerdos creandus est, vitae et morum integritas com­ mendetur magnopere oportet. » ' Idem inculcant Benedict. XIV in sua Encyclica Ubi firimwn,' Leo XIII in Encyclica Etsi nos, * in sua ad♦ Episcopos Borussiae epistola, ' et in sua ad Episcopos Italiae Encyclica,' Pius X in Motu proprio Sacrorum Antistitum.1 Coroll. I. Quae de lege morali diximus, perfecte quidem pro solo sacerdotio valent, sed minus perfecte etiam pro subdiaconatu et a fortiori pro diaconatu ; idque eo magis quod hodicdum vix quisquam Ordinem maiorem suscipit, quin ad sacerdotium sit ascensurus. Coroll. II. Indicium definitivum de moribus requisitis competit Episcopo. Hinc can. 1357, § 2: «Potissimum studeat Episcopus frequenter seminarium ipse per se visitare, in institutionem ecclesiasticam sedulo vigilare, et de alumnorum indole, pietate, vocatione ac profectu pleniorem sibi comparare notitiam, maxime occa­ sione sacrarum ordinationum. » Etiam Superioribus, Directoribus et confessariis gravis obligatio incumbit indignos, servatis servandis, ab Ordinibus arcendi. « Qtiicumquc, ita Leo XIII in sua ad Episcopos Italiae Encyclica,5 in educationis decursu inclinationes ostenderint, vocationi sacerdotali minus convenientes, aman­ dentur, atquv in admittendis clericis ad SS. Ordines summa adhibeatur pondera­ tio. » Et S. C. Episc. et Regul. in normis pro seminariis Italiae statuit: «Praeter spiritualem directorem alumnorum quidam docti atque pii sacerdotes ad audien­ das eorum confessiones designabuntur, qui memores gravis suae obligationis et ad tramitem probatorum auctorum, poenitentibus suis in eorum dubiis consilia lutninaqiic praebebunt, imponendo obligationem se a statu ecclesiastico retrahendi iis, qui se non. vocari ostenderint » (n. 2). * Coroll. III. Habituatus in vitio, puta luxuriae vel ebrietatis, tenetur sub gravi ah ordine sacro recipiendo desistere, donec mores ordini congruentes induerit, inimo per notabile tempus, puta per sex menses, emendatum se gesserit, ita ut diversos mores induisse dicendus sit, atque moralem certitudinem possit concipere, se obligationes ordini annexas esse adimpleturum. Excipe casum, qui tamen non facile praesumatur, quo quis extraordinario gratiae impulsu sanatur (S Alf. VI, 802). Ita etiam Venerabilis Paulus Segneri, Lconardus a Portu Mauritio aliique innumeri; cfr. quoque normae S. C Episc. et Reg. supra citatae. Ceterum quoad peccata luxuriae, severius procedendum, si de peccatis cum personis alterius sexus quam si de solitariis agitur; severius adhuc, si dc peccatis cum personis eiusdem sexus sermo est. Si posteriora ex passione transeunte exo- ’. Sess. 23, cap. 12, de Reform. ----- 2. P. II. c. VII, q. 28. ----- ’. 3 Dec. 1714. ---- ‘. 25 Febr. 1884. ------ ‘. 6 lan. 1886. ------ *. 8 Dec. 1902. -----1 Sept 1910. ---- ’. 8 Dec. 1902. ------ ·. Apud Monit. cedes. 1910. p. 123. — 4/2 — riuntur, maior spes emendationis affulget; si vero e passione anormaliet perma­ nenti procedunt — quo casu affectus ad diversum sexum deest — spes emenda­ tionis practice pro nulla habeatur. In dubio, num mores suscipiendo Ordini congruentes adsint, ordinatio differatur, nisi, omnibus consideratis, praestet ordinando suadere ut a SS. Ordinibus reci­ piendis abstineat. % GI4 VI. Aetas canonica pro tonsura et ordinibus minoribus directe non statuitur; sed, uti statuit can. 976, § 1 : « Nemo sive saecularis sive reli­ giosus ad primam tonsuram promoveatur ante inceptum cursum theolo­ gicum. » Quoad ordines maiores can. 975 edicit : « Subdiaconatus ne conferatur ante annum vicesimum primum completum ; diaconatus ante vicesimum secundum completum ; presbyteratus ante vicesimum quar­ tum completum. » In dubio, num quis ad aetatem requisitam pervenerit, nequit ordinem recipere, quia prohibitio eum recipiendi, utpote prior, melioris conditionis est (S. Alf. VI, 799; t. I, n. 229). 615 VII. Debita scientia tam religiosis quam saecularibus imponitur. Porro : 1. Nemo sive saecularis sive religiosus ad primam tonsuram promo­ veatur ante inceptum cursum theologicum (can. 976, § 1). 2. Subdiaconatus ne conferatur, nisi exeunte tertio cursus theologici anno; diaconatus, nisi incepto quarto anno; presbyteratus, nisi post medietatem eiusdem quarti anni (can. 976, § 2). 3. Cursus theologicus peractus esse debet non privatim, sed in scholis ad id institutis secundum studiorum rationem can. 1365 determinatam (can. 976, § 3). 4. Ut quis ad Episcopatum promoveri possit, debet esse laurea doctoris vel saltem licentia in sacra theologia aut iure canonico potitus in athenaeo aliquo vel in Instituto studiorum a Sancta Sede probatis, vel saltem earundum disciplinarum vere peritus; quod si ad religionem ali­ quam pertineat, a suis Superioribus maioribus vel similem titulum vel saltem verae peritiae testimonium habeat (can. 331, § 1, 50). 616 VIII. Ordinum inferiorum susceptio; scii, ordines gradatim confe­ rendi sunt ita ut ordinationes per saltum omnino prohibeantur (can. 977; cfr. Conc. Trid.).’ Prohibitio suscipiendi ordines per saltum gravis est, ut patet tam ex gravitate verborum, quibus can. et Conc. Trid. cit. utun­ tur, quam ex poena adiecta (cfr. can. 2374). 617 IX. Interstitiorum observatio maxime praecipitur, ut «promoti in receptis ordinibus, secundum Episcopi praescriptum, sese exerceant » (can. 978, § 1), semperque magis idoneos sese ostendant ad presbytera‘. Sess. 23, can. 2 et cap. n, 14, de ref. lum suscipiendum ;1 quae tamen non de stricto praecepto intelligantur. Serventur autem interstitia haec: 1. Interstitia primam tonsuram inter et ostiariatum vel inter singulos ordines minores prudenti Episcopi iudicio committuntur (can. 972, § 2). Attamen non licet: i° primam tonsuram conferre una cum aliquo ex ordinibus minoribus; neque 2° omnes ordines minores una simul (cfr. can. 978, § 3). Contraria tamen consuetudo non reprobatur, ut fit in iis, de quibus nunc dicemus. 2. Inter acolythatum et subdiaconatum unus saltem annus, inter subdiaconatum et diaconatum, item inter diaconatum et presbyteratum tres saltem menses intercedant oportet, nisi necessitas aut utilitas Ecclesiae, iudicio Episcopi, aliud exposcat (cfr. can. 978. § 2). Annus interstitiorum computari pote&t tam ecclesiastice, puta ab uno sabbato inter Octavam Pentecostes ad alterum, quam civiliter, puta a die prima Martii ad eun­ dem diem anni proxime secuturi. Ut ex can. cit. patet, Episcopus potest ob causam publicae necessitatis vel utilitatis ab interstitiis dispensare, non solum saeculares verum etiam religiosos, et quia nulla limitatio apponitur, potest etiam concedere, ut ordines diebus continuis conferantur. Saeculares et religiosi non exempti ab Episcopo proprio dispensantur; religiosi exempti ab eo, qui legitime ordines ipsis ministrat. Attamen sine peculiari licentia Romani Ponti­ ficis nunquam licet: i° minores ordines cum subdiaconatu ; 20 duos sacros ordines uno eodemque die conferre, reprobata quavis contraria consuetudine (cfr. can. 978, § 3). Nota. Regulares gaudent privilegio recipiendi ordines, interstitiis non servatis Aliqui illud quidem negant, quia Gregorius XIII, qui Societati lesu prixilegmtn concessit recipiendi Sacros Ordines singulis Dominicis, et tribus diebus festivis etiam continuis, statuit, hoc privilegium incommunicabile esse. Sed verius et communius affirmatur; quia alii Pontifices aliis Ordinibus dederunt tam amplam communicationem privilegiorum Societatis lesu, ut etiam hoc privilegium conti­ neat; e. g. Urbanus λΓΙ 11 Constit. Redemptoris nostri ' Ordini SS. Trinit. ; Alexander VIII Constit. Inscrutabili1 Ordini B. M. de Mercede (cfr S. All VI, 797, dub. 3; de Priv. 9). Adhaec Ferraris * refert, Clementem VIII ’ concessisse Congregationi S. loannis Evangel istae in Lusitania eandem dispensationem ab interstitiis, sine clausula excludente communicationem ; cuius privilegii participes certe sunt caeteri Ordines Regulares. Deinde Leo XII Constit. Plura inter * Societati lesu denuo concessit facultatem accipiendi Ordines < interstitiis nequa­ quam servatis, » nulla addita clausula exclusoria. Obi. Post Tridentinuin mos invaluit in Curia Romana non concedendi indulta 1 Conc. Trid. cap. 11-13, de ref. n. 2.---- *. Interstitia, n 14-16. :. 22 Mart. 1634, n. 2. ----- ’. 28 lui. ιός», 23 Nov. 1596. ----- *. n Iui. 1826. — 474 — nisi cum apposita vel subintcllccta conditione, ut dies ordinationis essent dies festi et quidem interpolati, non continui. ‘ Resp.: < Limitatio haec communiter respiciebat tantum indulta Ordinandis concessa, non vero privilegia Regularibus vel etiam aliquando Episcopis tributa. Appositio vero talis conditionis iterum probat, privilegia, quae sine talibus clausulis antea concessa erant, praefatis limitationibus non subiacere. > ’ i:. X. Titulus canonicus, si agatur de ordinibus maioribus. Intclligitur titulus sustentationis, i. e. cautio, qua consulitur congruae et de se per­ petuae sustentationi ordinandi. Requiritur autem, si agatur de recipien­ dis ordinibus maioribus (can. 974, § 1, 70), ’ ne ordinatus forte cogatur mendicare aliove modo, qui cum dignitate vel officiis status componi nequit, sibi providere. « Ordinatus in sacris, si titulum amittat, alium sibi provideat, nisi, iudicio Episcopi, eius congruae sustentationi aliter cautum sit (can. 980. § 1). Qui vero, citra apostolicum indultum, suum subditum in sacris sine titulo canonico scienter ordinaverint aut ordinari permiserint, debent ipsi eorumque successores eidem egenti alimenta necessaria praebere, donec congruae eiusdem sustentationi aliter provisum fuerit (can. 980. § 2). Denique si Episcopus aliquem ordinaverit sine titulo canonico cum pacto ut ordinatus non petat ab ipso alimenta, hoc pactum omni vi caret (can. 980. § 3). Quoad titulum requisitum ob­ serves : i. Pro clericis saecularibus titulus canonicus est titulus beneficii, eoque deficiente, patrimonii aut pensionis. Hic titulus debet esse et vere securus pro tota ordinati vita et vere sufficiens ad congruam eiusdem sustentationem, secundum normas ab Ordinariis pro diversis locorum et temporum necessitatibus et adiunctis dandas (can. 979). Si ne unus quidem ex titulis modo assignatis praesto sit, suppleri potest titulo scrzitii dioecesis, et, in locis Sacrae Congregationi de Prop. Fide subiectis, titulo missionis (can. 981, § 1). Porro: a) Titulus beneficii est. qui fundatur in beneficio: requiritur autem beneficium actu obtentum et pacifice possessum. Dimissio autem beneficii, cuius titulo clericus ordinatus fuit, irrita est, nisi expressa mentio fiat clericum illius titulo promotum fuisse, eidemque, de concessu Ordi­ narii, alium legitimum ordinationis titulum substituisse (can. 1485). b) Titulus patrimonii est, qui fundatur in patrimonio. Nomine autem patrimonii hic intelliguntur bona ab ordinando possessa satisque ab hypotheca aliove onere immunia. « Indifferens est, quod patrimonium 618 , ( . • *. Cfr. Decr. Innoc. XII, 14 Dec. 1693; Giraldi, II, 95. ------ *. Aertnys-Damen, II, 578; cfr. S. R. C. in una Marianapolit i8 Maii 1883 (n. 587 in antiqua coli.), non assumptum in coli auth. n. 3574. ----- ’. Cone. Trid. sess. 21, cap. 2, de ref. — 475 — constituatur in bonis frugiferis stabilibus et certis, vel in rebus, quae immobilibus aequiparantur. Ita potest esse titulus patrimonii capellania laicalis. dummodo qui nominandi iure potiuntur, fidem suam, Episcopi interposita auctoritate, praestiterint, se capellanum non esse revocaturos donec de congruo beneficio vel patrimonio provideatur. » 1 c) Titulus pensionis est, qui fundatur in pensione. Nomine autem pensionis intclligitur stipendium sustentationis ordinando assignatum eique annuatim praestandum, sive ex beneficiis ecclesiasticis, sive ex aliis bonis. Unde etiam pensio personalis. ’ Nota. Uti antea, ita etiam nunc insufficientia unius tituli alio titulo suppleri potest.1 d) Titulus servitii dioecesis et missionis secum fert ut ordinandus, iureiurando interposito, se devoveat perpetuo dioecesis aut missionis servitio, sub Ordinarii loci pro tempore auctoritate. Ordinarius presby­ tero, quem promoverit titulo servitii ecclesiae vel missionis, debet bene­ ficium vel officium vel subsidium, ad congruam eiusdem sustentationem sufficiens conferre (can. 981). 2. Pro religiosis statuitur titulus, prout sequitur: a) Pro regularibus titulus canonicus est sollemnis religiosa professio seu titulus, ut dicitur, paupertatis (can. 982, § 1) ; notes, solam sollemnem professionem regularibus esse titulum. b) Pro religiosis votorum simplicium perpetuorum (sive in Ordine sive in Congregatione religiosa emissorum) est titulus mensae communis, Congregationis aliusve similis, ad normam constitutionum (can. 982, § 2) ; i. e. prout constitutiones legitimae statuerunt vel in posterum sta­ tuent. c) Ceteri religiosi, i. e. religiosi votorum temporariorum (sive in Or­ dine sive in Congregatione religiosa emissorum), item novitii, ad ordina­ tionis titulum quod attinet, iure saecularium reguntur (can. 982, § 3). Hisce religiosis titulus mensae communis non competit, quia nondum ad vitam religioni addicti sunt, ideoque iure carent perpetuam e bonis reli­ gionis sustentationem recipiendi. f XI. Recta intentio ; quocirca sufficit observasse haec : 619 1. Intentio mere naturalis, i. e. solo motivo naturali innixa, non suffi­ cit, ita ut quis ea de causa excludi possit. 2. Intentio saltem praedominanter vel aeque supernaturalis eatenus sufficit, quatenus accedens cum eiusmodi intentione arceri nequit. Gasparri, n. 606. ----- s. Aertnys-Damen, II, 590; cfr. S Alf. VI, 817. ----’. Cfr. Bened. XIV, Quacst. can. 46. — 476 — CAPUT II. De irregularitatibus aliisque impedimentis. (S. Alf. Theol. Mor. I. VII, c. 5; Hom. Apost. tr. 19, c. 3). Dicemus primum de irregularitatibus et impedimentis in genere, deinde de irregularitatibus et impedimentis in specie, denique de cessatione irre­ gularitatum et impedimentorum. Articulus I. Irregularitates et impedimenta in genere. I. Notio. Irregularitas est impedimentum canonicum de se perpetuum, quod ordinum susceptionem et exercitium prohibet (cfr. can. 968 et 983). Dicitur impedimentum : 1. Canonicum, i. e. lege ecclesiastica statutum. 2. De se perpetuum, i. e. quod non aufertur nisi per dispensationem; atque hac ratione differt a simplici impedimento. 3. Ordinum susceptionem et exercitium. Nomine autem ordinum hic etiam venit prima tonsura (can. 950). Prohibentur autem susceptio et exercitium ordinum, non autem exercitium seu actus solius iurisdictionis, uti dispensare, a censura absolvere, facultatem dare absolvendi a pecca­ tis (S. Alf. VII, 342). Denique iam non prohibentur functiones acolythatus, utpote hodiedum etiam laicis permissae. 4. Prohibet; non autem invalidam reddit susceptionem et exercitium ordinum. Prohibitio tamen gravis est, ut eruitur tam ex natura rei quam ex gravibus poenis transgressori imponendis (can. 2374). Simplex impedimentum est impedimentum canonicum de se tempo­ raneum, quod ordinum susceptionem et exercitium prohibet (cfr. can. 968 et 987). Dicitur de se temporaneum, i. e. quod sine dispensatione seu ipso facto cessare potest. Nota. Irregularitates et impedimenta statuta sunt, ut reverentiae ordinibus debitae consulatur, non autem per modum poenae, nisi forte secundarie, si de irregularitate ex delicto agatur (S. Alf. H. A. tr. 17, n. 73)· 621 11. Origo irregularitatum est lex ecclesiastica (can. 983); idem valet de simplicibus impedimentis. Praeterea can. cit. satis significat, irregu­ laritatem sola lege scripta, non autem consuetudine induci. 620 622 III. Interpretatio; quoad eam observes: 1. Leges, quae irregularitatem vel impedimentum constituunt, utpote iura coarctantes, strictae subsunt interpretationi (cfr. can. 19). - 477 2. Soli baptizati dictis legibus obstringuntur ; quod tamen non impedit, quominus factum, quod ante baptismum locum habuit, post baptismum irregularitatem inducere possit; ut si quis ante baptismum amens fuerit Impuberes non eximuntur a lege. 3. In dubio iuris—i. e. in dubio num lex lata sit vel ad aliquem casum sese extendat — lex non urget. In dubio facti — i. e. in dubio, num factum, quod irregularitatem vel impedimentum secum ferat, locum habuerit vel tale fuerit, quale a lege supponatur — lex pariter non urget; agitur enim de dubio facti fundantis legem prohibentem (S. Alf. VII, 422, 432; t. I, n. 228) ;1 adhaec in dubio posteriori Episcopus (ad cautelam) dispensare potest (cfr. can. 15). 4. Ignorantia irregularitatum sive ex delicto sive ex defectu atque impedimentorum ab eisdem non excusat (can. 988). IV. Multiplicatio. Irregularitates et impedimenta multiplicantur ex 623 diversis eorundum causis, non autem ex repetitione eiusdem causae, nisi agatur de irregularitate ex homicidio voluntario (can. 989). Dicitur: 1. E.v diversis eorundem causis; ut si quis sit illegitimus et homicidium perpetret. Advertas tamen, sufficere causas formaliter diversas, plures autem causas formaliter diversas uno eodemque actu physico posse contineri ; ut si quis eodem ictu alium occideret, sibique vitam adimere tentaret. 2. Nisi agatur de irregularitate ex homicidio voluntario. Nomine homi­ cidii non venit abortus procuratio ; haec enim can. 985, 40 ab homicidio distinguitur, ct lex est strictae interpretationis. Comprehenduntur vero eo nomine craniotomia similesque crudeles infantis occisiones. Articulus II. Irregularitates in specie. Ex irregularitatibus aliae sunt ex defectu, aliae ex delicto. § I. Irregularitates ex defectu. Vi can. 984 irregulares ex defectu sunt: I. Ex defectu natalium: « Illegitimi, sive illcgitimitas sit publica sive 624 occulta, nisi fuerint légitimât! vel vota sollemnia professi » (can. cit. n. 1). Porro: 1. Quinam sint illegitimi, vide in tractatu de matrimonio. 2. Irregularitas ex defectu natalium aufertur: i° per legitimationem, de qua postea ; 20 per dispensationem (n. 644) ; 30 per sollemnem profes’. S. C. C. 27 lun. 1857 (A. S. S. L, p. 350). — 4/8 — sionem religiosam. Haec tollit irregularitatem, non vero légitimât; hinc illegitimus sollemniter professus nequit constitui Superior maior in sua Religione (can. 504). Nota. Illegitimi in Seminarium admitti nequeunt (can. 1363, § 1); sufficit tamen legitimatio per subsequens matrimonium parentum.’ II. Ex defectu corporis: « Corpore vitiati qui secure propter debili­ tatem, vel decenter propter deformitatem, altaris ministerio defungi non valeant. Ad impediendum tamen exercitium ordinis legitime recepti, gravior requiritur defectus, neque ob hunc defectum prohibentur actus qui rite poni possunt» (can. cit. n. 2°). Itaque irregulares sunt: i· propter debilitatem nequeunt secure altaris ministerio defungi. Huc pertinent: i° Carentes indice vel pollice, i. c. consuetis quibus hostia frangitur digitis; item qui manus ita tremulas habent, ut sit periculum effundendi sanguinem; item carentes alterutro brachio vel alterutra manu ; 2° surdi, qui ministrum respondentem audire nequeunt ; surditas autem sacerdotio superveniens celebrationi missae non obstat; 30 muti, item ita balbutientes, ut verba integra proferre nequeant vel nonnisi cum magna difficultate, ita ut risum moveant ;4° caeci, item caecutientes, qui nequeunt legere nisi characteres valde crassos; non autem qui uno tantum oculo caret, modo non sit oculus sinister seu canonis, et modo deformitas per oculum vitreum tollatur.2 Si vero oculus canonis deest, dispensari potest, si alter oculus est sufficienter aptus ad legendum Canonem sine difformitate (S. Alf. VII, 404-409). 2. Qui propter deformitatem nequeunt decenter altaris ministerio defungi. Huc pertinent: i° Privati membro conspicuo, nisi deformitas per membrum fabrefactum auferatur. Qui carent tribus posterioribus digitis, irregulares sunt ad suscipiendos, non autem ad exercendos ordines; 2° habentes membrum conspicuum valde deforme, sive a natura sive a morbo (puta a lepra) difformitas provenit. Difformitas crurium 625 ’. P. C. 13 Iui. 1930 (A A. S. 1930, p. 365).----- *. Quoad sacerdotes caecutientes haec d. 12 lan. 1921 statuit S. R. C. : 1. Sacerdos caecutiens seu tali visivae potentiae debilitate, sive accidcntalitcr sive habitualiter, laborans, ut legere possit non nisi typos valde crassos, a Summo Pontifice seu Sacra Rituum Congregatione, nisi Episcopus Apostolica facultate fuerit inunitus, dispensationem obtinere potest celebrandi,... aut Missam votivam de B. M. Virgine aut Missam, quam vocant, quotidianam Defunctorum. 2. Conditiones vero in huiusmodi privilegii instrumento appositae, non sunt merae ritualitatis ct styli, sed obligatoriae in conscientia. 3. Si in privilegio dicatur: Dummodo Orator non sit omnino caecus, et interea caecus evadat, tunc a celebrando Missam abstinere debet, donec novum indultum impetraverit; coque obtento, sub gravi tenetur assistentia uti alterius sacerdotis, quamvis forte haec obligatio in induito non expresse fuerit apposita. — Quibus a S. Congregatione notatis, sequuntur regulae in celebratione sequendae (A. A. S 1921, p. 154-156). — 479 — passim veste talari satis tegi potest; 30 monstruosi, ut pigmaei, valde gibbosi, hermaphroditi; posterior tamen defectus non inducit irregulari­ tatem, si est occultus ct praevalet sexus virilis. Item irregulares sunt notabiliter claudicantes (S. Alf. VII, 410-412). Nota i. Cum omnes ordines, etiam prima tonsura, ordinentur ad sacerdotium, exclusus a sacerdotio etiam ab aliis ordinibus exclusus habendus est. Nota 2. Ad impediendum exercitium ordinis legitime recepti gravior requiritur defectus quam ad impediendam receptionem ordinis (can. 984, 20). Adhaec qui ob aliquem defectum impeditur ab aliquo ordinis recepti exercitio, non ideo impeditur ab actibus, qui rite poni possunt (can. 984, 2°) ; ita ut v. g. sacerdos caecus bene possit audire confessiones. Nota 3. In dubio, num aliquis defectus susceptioni vel exercitio ordinis obstet, consulatur Ordinarius (S. Alf. VII, 414). III. Ex defectu animi: «Qui epileptici vel amentes vel a daemone 626 possessi sunt vel fuerunt ; quod si post receptos ordines tales evaserint et iam liberos esse certo constet, Ordinarius potest suis subditis recep­ torum ordinum exercitium rursus permittere » (can. 984, 30). 1. Epilepsia stricto sensu sumenda est, ita ut non comprehendatur certus quidam morbus stomachi, qui quaedam epilepsiae signa secum fert. Praeterea, si morbus sacerdotio supervenerit, et raro puta semel tantum in mense recurrat, sine vocum emissione, spumatu et notabili corporis contractione, poterit sacerdos privatim celebrare, adiuncto sacerdote ieiuno, qui Missam perficiat, adveniente morbo (S. Alf. VIII, 399). Sunt etiam, qui censeant, non esse irregularem, qui ante pubertatem ab epilepsia liberatus fuerit. At haec sententia aegre componitur cum verbis legis, quae absolute statuit: «Qui epileptici sunt vel fuerunt.» 2. Amentia intelligitur, quae ex causa permanenti profluit; amens autem irregularis est, etiamsi lucida intervalla habeat. 3. Daemonis possessio; de qua (t. I ; n. 700). 4. Sicuti sanati nequeunt sine venia S. Sedis recipere ordines, ita neque sine eadem venia superiorem ordinem suscipere possunt. 5. Nomine Ordinarii, de quo can. cit. veniunt tam Ordinarius loci quam Superior maior in religione clericali exempta (can. 198, § 1). IV. Ex defectu sacramenti: « Bigami qui nempe duo vel plura 627 matrimonia valida successive contraxerunt» (can. 984, 40). «Dicitur: cx defectu sacramenti, quia is qui duas duxit uxores, non potest apte significare unionem Christi cum Ecclesia, unica eius sponsa » (S. Alf. VII, 436). Haec irregularitas, saltem quoad aliquos ordines maiores, est originis apostolicae, secundum haec S. Pauli : « Oportet ergo Episcopum — 480 — irreprehensibilem esse, unius uxoris virum... Diaconi sint unius uxoris * viri.» Ad irregularitatem sufficit, ut plura matrimonia (valide) con­ tracta sint, non autem requiritur, ut fuerint consummata. Nota. Qui ante Baptismum plura matrimonia valide successive contra­ xit, videtur post Baptismum receptum irregularis fieri. 628 629 V. Ex defectu famae: «Qui infamia iuris notantur» (can. 984, 50). Dicitur irregularitas ex defectu, quia ipsa infamia, quae irregularitatem inducit, non est delictum. Quid sit infamia iuris et quinam eam contra­ hant, vide in tractatu de poenis ecclesiasticis. VI. Ex defectu lenitatis: « ludex qui mortis sententiam tulit » (can. 984, 6°). Si sententia capitis collegialiter statuta est, irregulares sunt iudices, qui poenae capitali adstipulati sunt, non alii, qui votum contrarium emiserunt. Praeterea haec irregularitas non extendatur ad regionem, ubi sententia mortis, utut pronuntiata, tamen exsecutioni iam non mandatur; neque ad casum, quo belli dux aliquem, nullo consilio militari inito, occidi iubet, quia non procedit qua iudex. Nec irregulares sunt iurati, quippe qui solum de facti veritate sententiam ferant, non autem poenam statuant. Ex defectu lenitatis praeterea irregularis est: « Qui munus carnificis susceperint eorumque voluntarii ac immediati ministri in exsecutione capitalis sententiae (can. 984, 70). Hisce non accensentur: i° Milites, qui in acie hostem occidunt, vel iussu ducis aut consilii militaris reum occidunt, quia non dicuntur suscepisse munus carnificis; 2° qui v. g. tabulatum erigunt vel capite damnatum ad locum supplicii deducunt, quia non sunt carnificis ministri immediati ; bene vero, qui V. g. caput damnati machinae supponunt etc. (S. Alf. VII, 461-468). § II. Irregularitates ex delicto. 630 Praenotanda. Ut delictum irregularitatem pariat, requiritur ut sit peccatum grave, post baptismum perpetratum (excepto casu de quo sub II) et externum (can. 986). Dicitur peccatum: i. Grave; hinc quidquid excusat a peccato mortali, excusat etiam ab irregularitate. Eiusmodi est ignorantia ipsius legis actum prohibentis. Metus gravis, etiam relative tantum, necessitas, immo et grave incommo­ dum plerumque excusant a lege mere ecclesiastica servanda, ideoque efficiunt, ut ab irregularitate immunis sit, qui ex metu gravi, necessitate vel ob grave incommodum ponat actum, sola lege ecclesiastica vetitum (cfr. can. 2205, § 2). *. 1 ad Tim. 111, 2, 12. — 481 — 2. Post baptismum perpetratum; siquidem non convenit, attendi pec­ catum, quod per baptismum plane deletum censetur. Porro vi can. 985 sunt irregulares ex delicto: I. Apostatae a fide, haeretici, schismatici (can. 985, i°); de quibus 631 dictum est t. I. n. 492. Qui bona fide haereticus est, irregularitatem non contrahit; cum vero bona fides pro foro externo abesse censeatur, dis­ pensatione opus est. II. Qui, praeterquam in casu extremae necessitatis, baptismum ab 632 acatholicis quovis modo sibi conferri siverunt (can. 985, 2°). Dicitur : 1. Ab acatholicis; quo nomine veniunt haeretici, schismatici, et secun­ dum aliquos etiam infideles, quippe qui, aeque ac haeretici ct schisma­ tici, vere acatholici sint. Alii et quidem plerique infideles excludunt. 2. Quovis modo, i. e. sive ritu aliquo (haeretico vel catholico) adhi­ bito, sive non adhibito. 3. Siverunt, i e. qui rogarunt vel saltem permiserunt, ut ab acatholico baptismus sibi conferretur. III. Qui matrimonium attentare aut civilem tantum actum ponere ausi 633 sunt, vel ipsimet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut votis reli­ giosis etiam simplicibus ac temporariis ligati, vel cum muliere iisdem votis adstricta aut matrimonio valido coniuncta (can. 985, 30). Matrimo­ nium attentant, qui impedimenti dirimentis conscii Ecclesiae ministrum adeunt; actum civilem ponunt, qui matrimonium civile, ut dicitur, ineunt. Dicitur ausi sunt; hinc, cum verba legis nihil inutilis continere censean­ tur, quaelibet imputabilitatis imminutio ab irregularitate eximere videtur (cfr. can. 2229, § 2) ; excipias tamen imminutionem imputabilitatis, quae ex ignorantia irregularitatis profluat (can. 988). Itaque irregulares sunt: 1. Qui ipsimet vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut votis religio­ sis (etiam simplicibus ac temporariis) ligati, matrimonium attentare vel civilem tantum actum ponere ausi sunt. 2. Qui (utut vinculo matrimoniali aut ordine sacro aut votis religiosis non ligati) matrimonium attentare aut civilem tantum actum ponere ausi sunt, cum muliere votis religiosis (etiam simplicibus ac temporariis) adstricta aut matrimonio valido coniuncta. IV. Qui voluntarium homicidium perpetrarunt aut fetus humani 634 abortum procuraverunt, effectu secuto, omnesque coopérantes (can. 985» 4°). 1. Intelligitur homicidium positive et cum gravi culpa commissum; non autem, utut sine sufficienti causa, mere permissum. 2. Quid intelligatur per abortus procurationem, vide in tractatu de poenis ecclesiasticis. \v. M. T. M. ii. ,, — 4&2 — 3. Voces effectu secuto et cooperatores tam ad homicidium quam ad abortus procurationem referuntur. Quoad effectum requiritur, ut hic ex vi illata sequatur, non autem cx cura forte praetermissa. Quod spectat ad cooperatores, sicuti ius antiquum ita etiam ius novum cense­ tur respicere solos cooperatores positivos seu eos, qui iussu, consilio, consensu, auxilio ad homicidium vel abortus procurationem, item qui falso testimonio iniustave sententia ad homicidium cooperantur; denique qui in bello iniusto (voluntarie) praeliantur: quod posterius theoretice dictum est, cum vix unquam de iniustitia belli satis constet. Cooperatores negativi immunes sunt ab irregularitate, etiamsi ex iustitia homicidium vel abortus procurationem impedire teneantur (S. Alf. VII, 367-376). 635 V. Qui seipsos vel alios mutilaverunt vel sibi vitam adimere lenta­ verunt (can. 985, 5°). Mutilatio intelligitur abscissio membri, non autem eius debilitatio vel vulneratio tantum. Requiritur vero abscissio membri objective (et subiective) graviter culpabilis ; quae quando habeatur, exposimus t. I. n. 526. 636 VI. Clerici medicam vel chirurgicam artem sibi vetitam exercentes, si exinde mors sequatur (can. 985, 6°). Requiritur, ut clericus graviter offendat in legem, quae medicam vel chirurgicam artem ipsi prohibet, utque ex arte exercita tanquam ex causa mors sequatur; hinc irregulari­ tas abest, si mors v. g. malae curationi alius medici asciti tribuenda sit. 637 VII. Qui actum ordinis, clericis in ordine sacro constitutis reservatum, ponunt, vel eo ordine carentes, vel ab eius exercitio poena canonica sive personali, medicinali aut vindicativa, sive locali prohibiti (can. 985, 70) Agitur de actu ordinis — non merae iurisdictionis — eiusque maioris seu sacri. Spectato vero tenore canonis, perinde videtur, utrum actus sollemniter ponatur an non, i. e. cum vel sine insignibus ordini propriis. Si tamen sollemniter ponatur, facilius habebitur materia gravis, quae in casu, aeque ac in omni irregularitate ex delicto, requiritur. Porro irregularitatem contrahunt : 1. Omnes, tum clerici tum laici, qui ponunt actum ordinis sacri, carentes ordine, cuius actum ponunt ; ut si simplex sacerdos clericum ordinet. 2. Omnes, tum clerici tum laici, qui ponunt actum ordinis sacri, a cuius exercitio poena canonica sive personali (medicinali aut vindicativa) sive locali prohibentur; ut si sacerdos celebraret in loco interdicto. Re­ quiritur autem, ut quis vi poenae contractae, non mera prohibitione, ab exercitio ordinis impediatur. Hinc qui v. g. bona fide ab acatholico ordinatus, sine dispensatione ordinem exercet, irregularis non est, quam­ vis, donec dispensationem receperit, ab ordinis ita recepti exercitio prohi­ beatur. — 483 — Coroll. I. Irregulares sunt: Sacerdos, qui confirmationem ministret vel consecrationes peragat, etc.; item diaconus, qui Missam celebret, sacramentaliter absolvat vel Extremam Unctionem ministret ; item subdiaconus, qui sollemniter baptizet vel in Missa sollemni, utut sine stola, diaconum agat vel cum stola evangelium cantet ; item clericus minor, qui in Missa sollemni subdiaconum agat, i. e. ea omnia faciat quae propria sunt subdiaconi, vel cum manipulo epistolam cantet. Si vero sine mani­ pulo epistolam cantat, etsi tunicella indutus assistat, non tamen agendo quae propria sunt subdiaconi, non contrahit irregularitatem, quia talis assistentia a S. R. C. licita declarata est.1 Propria subdiaconi sunt tria: aquam infundere in calicem ante offertorium; tangere calicem vel pal­ lam removere et imponere; calicem abstergere post ablutionem. Coroll. II. Irregulares non sunt: Sacerdos, qui sine iurisdictione con­ fessiones audiat, quia non ponit actum ordinis, quo caret; nec sacerdos, qui facultate requisita destitutus, dispensationem concedat, quia ponit actum merae iurisdictiones ; nec diaconus, qui sollemniter baptizet vel sine requisita commissione S. Eucharistiam distribuat, quia, cum ordo Diaconatus aliquo modo ad dictos actus ordinetur, non ponit actum ordinis, quo caret; nec clericus minor, qui sine insignibus ordini propriis ordinem minorem superiorem, praeter exorcistatum, excerceat; nec, ut patet, clericus inferior, qui in Missa sollemni sine manipulo plures sub­ diaconi partes impleat, quae scii, ipsi permittuntur; nec denique, ut pariter claret, laicus, qui acolythatum vel lectoratum exerceat, iuxta ho­ diernam praxim probatam. Nota. S. C. Consist, decr. Magni semper' sacerdotibus demigrantibus ex Europa vel ex mediterranei oris ad Americam vel Philippinas insulas certas leges praestituit. Quas si temere violaverint, ex n. 16 eiusdem decreti suspensi a divinis ipso facto maneant; violatione autem huius censurae in irregularitatem incidunt, cuius absolutio eidem S. Congre­ gationi (i. e. S. Sedi) reservatur.1 Articulus III. Impedimenta in specie. Sunt simpliciter impediti : I. Filii a catholic orum, quamdiu parentes in suo errore permanent (can. 638 987,IO). ' 1. Nomine filiorum intelliguntur tantum descendentes in primo gradu; quod nunc etiam valet, si pater acatholicus est. * '. 19 Mart. 1906 (A. S. S. XXXIX, p. 119). ------ s. 30 Dec. 191S. ----- ’. Vermeersch-Creusen, Epitome’, 11, n. 258. *. P. C. 14 Iui. 1922 (A. A. S. 1922, p. 528). — 484 — 2. Nomine acatholicorum veniunt haeretici et schismatici ; plerique auctores infideles excludunt. 3. Sufficit, ut alteruter parentum sit acatholicus, etiam si matrimo­ nium mixtum cum dispensatione contractum sit.1 4. Impedimentum cessat conversione parentum. Disputatur, num cesset morte parentum ; sed negandum videtur, quia illud locum non habebat in veteri lege, a qua in dubio non est recedendum. 639 II. Viri uxorem habentes (can. 987, 20). Hi sine dispensatione ne­ queunt, etiamsi perpetuo separati sint, ne ordinem minorem quidem vel ipsam tonsuram recipere. Coniugatus autem, qui sine dispensatione apo­ stolica ordines maiores, licet bona fide, suscepit, ab eorundem ordinum exercitio prohibetur (can. 132, § 3). Porro: 1. Coniugato dispensatio non conceditur, nisi uxor consentiat et para­ ta sit religionem ingredi vel votum castitatis emittere, saltem ad tempus vitae compartis, aut nisi uxor ius in debitum conjugale in perpetuum amiserit.8 2. Coniux, qui ordinem sacrum recepit, ab usu matrimonii prohibetur (can. n 14). 640 TIT. Qui officium vel administrationem gerunt clericis vetitam cuius rationes reddere debeant, donec, deposito officio et administratione atque rationibus redditis, liberi facti sint (can. 987, 30). Tali officio funguntur v. g. thesaurarii et depositarii aeris publici, notarii, tutores, curatores (S. Alf. III, 838). Ordine suscepto, cum licentia tantum Ordi­ narii eiusmodi munera acceptari possunt (cfr. can. 139, § 3). 641 IV. Servi servitute proprie dicta ante acceptam libertatem (can 987. 4°)· V. Qui ad ordinarium militare servitium civili lege adstringuntur, antequam illud expleverint (can. 987, 50). 1. Ad servitium militare non dicuntur adstringi, qui ipsa lege ad curandos infirmos vocantur. 2. Ad servitium militare ordinarium non pertinent exercitia annua, ad quae cives post expletum servitium ordinarium tenentur. * 3. Lege ad servitium militare etiam ii adhuc adstricti censentur, qui ad militiam forsan vocabuntur, sed nondum vocantur sive quia aetate impares sunt, sive quia ad tempus inhabiles declarati sunt.4 ’. P. C. 16 Oct. 1919 (A. A. S. 1919, p. 478). ------ ’. Ius eccl. c. 4-6 X, 3. 32; Dccr. Grat. C. 27, Q. 2. C. 19-26. ’. S. C. de Rei. 1 lan. 1911 (A. A. S. 1911, P· 37)*· P- C 2-3 lun. 1918 (A. A. S. 1918, p. 344-345). — 485 — VI. Neophyti dotnec iudicio Ordinarii, sufficienter probati fuerint 642 (can. 987, 6°). Neophyti dicuntur, qui in adulta aetate ad fidem conversi et recenter baptizati sunt ; non autem haeretici recens ad fidem conversi, qui saltem probabiliter valide baptizati erant. Huius impedimenti consti­ tutio respondet hisce S. Pauli : « Oportet ergo episcopum... esse... non neophytum, ne, in superbiam elatus, in iudicium incidat diaboli. > ' VII. Qui infamia facti laborant, dum ipsa, iudicio Ordinarii, perdurat 643 (can. 987, 7°). Quando contrahatur infamia facti, vide in tractatu de poenis ecclesiasticis (cfr. can. 2293, § 3). Articulus IV. Cessatio irregularitatum et impedimentorum. Quaedam irregularitates, v. g. quae oritur ex defectu corporis (n. 625). item impedimenta simplicia cessant, cessante causa. Irregularitas, quae est ex defectu natalium, cessat sive per legitimationem sive per profes­ sionem religiosam sollemnem (n. 624). Omnes autem irregularitates omniaque impedimenta simplicia cessare possunt per dispensationem ; de qua uberius dicendum. 1. Potestas dispensandi. 1. Ordinarii possunt per se vel per alium 544 suos subditos dispensare ab irregularitatibus omnibus ex delicto occulto provenientibus, ea excepta quae oritur ex homicidio vel abortu volun­ tario, aliave deducta ad forum iudiciale (can. OQO. § 1). Porro nomine Ordinariorum veniunt tam Ordinarii locorum quam Superiores maiores religionis clericalis exemptae (can. 488, 8°). Ad forum iudiciale dedu­ citur irregularitas, quando pars vel in ius vocatur seu citatur, vel sponte coram iudice se sistit (can. 1711). 2. Quilibet confessarius potest dispensare ab irregularitatibus ex delicto provenientibus in casibus occultis urgentioribus — exceptis tamen homicidio vel abortu voluntario ct aliis deductis ad forum iudiciale — in quibus Ordinarius adiri nequeat et periculum immineat gravis damni vel infamiae, sed ad hoc dumtaxat ut poenitens ordines iam susceptos exer­ cere licite valeat (can. 990, § 2). Nomine confessorii venit omnis, qui iurisdictione sacramentali gaudet. Potest autem dispensare illos, ad quos iurisdictio eius sese extendit, idque, ut iam communiter admittitur, etiam extra confessionem. 3. Ex privilegio communi: i° Praelati regulares quoad suos subditos eadem facultate gaudent, quae Episcopis, secundum dicta sub 1, iure ’. i Tim. III, 2-6. — 4^6 — communi competit. ’ 2° Confessarii regulares simili potiuntur facultate respectu saecularium (S. Alf. VI, 355; de Privil. n. 104). 4. Ex privilegio proprio vel communicato Ordinarii regulares suos omnes ab omni irregularitate dispensare possunt. Haec potestas, quae interdum Superiori Generali reservatur, non valet nisi pro solo foro in­ terno, si irregularitas ex homicidio voluntario orta sit.2 Immo singulis annis, fer. II. post Dominicam primam Quadragesimae, possunt Supe­ riores locales (Regularium), per se ipsos, vel per confessarios, quibus id commiserint, dispensare cum suis subditis, etiam novitiis, intra claus­ tra sub obedientia viventibus, in omni irregularitate, quavis occasione vel causa contracta.3 Ita l^ermcersch-CrensenC Notes tamen, si de excessu vel de defectu enormi agatur, ad S. Sedem recurrendum esse, ad normam luris antiqui statuentis: In generali con­ cessione non « veniunt ea, quae quis non esset verisimiliter in specie concessurus ». * Nola. S. C. Consistorialis Decreto Redeuntibus statuit hacc : < 1“ Omnibus Ordinariis locorum et religiosorum facultas conceditur dispen­ sandi ab irregularitate ex defectu corporis cum suis sacerdotibus c militari servitio revertentibus, quoties ex testimonio scripto magistri caeremoniarum, qui sacer­ dotem examini subiecerit, plane constiterit ipsum posse sine alieno auxilio servare cum decore omnes ritus necessarios in Missae celebratione praescriptos; onerata super hoc ipsorum Ordinariorum conscientia. In casibus vero gravioribus vel dubiis, et quoties agatur de non promotis ad sacerdotium, recurrendum erit ad S. Sedem. 2° Pariter omnibus Ordinariis facultas conceditur dispensandi, saltem ad caute­ lam, ab irregularitate, quae a canonistis olim dicebatur ex defectu lenitatis, quoties sacerdotes, clerici ct seminariorum seu religionum alumni in cam incurrerint non ex facto proprio sed ex necessitate, coacti nempe ad arma capessenda et mortem vel mutilationcm forte inferendam. Quoties vero agatur de clericis in sacris qui, non legum necessitate coacti, sponte sua se obtulerunt ad arma susci­ pienda, aut ea susceperunt, pro disiænsationc ad S. Sedem erit recurrendum, .firmo tamen praescripto can. 188, n. 6°». * Denique eadem S. Congr. respondit affirmative ad dubium : « An clerici in sacris, militum vulneratorum vel infirmorum adsistentiae addicti, qui ex huiusmodi ministerio sponte sua maluerunt transire ad Sixtus VI, Constit. Regimini universalis, 31 Aug. 1474, n. 14; Iulius II. Constit. Virtute conspicuos, 28 Iulii 1506, n. 27; Paulus III, Constit. Licet debitum, 18 Oct. 1549. n. 27; Gregor. XIV, Constit. Illius qui, 21 Sept. 1591. n. 27; Leo XII, Constit. Plura ititer, 11 Iulii 1826, n 2.----- '. Cfr. Pius V, Const. Dum ad Congregationem, 13 lun. 1571. ----- *. Cfr. Paulus III, Breve Exponi nobis super, 12 Mart. 1545. ---- ‘ Epitome lur. Can. II, 261. ----- ’. Regula 81 in 6; cfr. Clem. IV. Const Virtute conspicuos, 21 Iui. 1265. n. 11. -----*. 25 Oct. 1918. (Λ. A. S. 1918. p. 481). — 4«7 — militiam pugnantem, quin tamen mortem vel mutilationem intulerint, teneantur, iuxta mentem decreti Redeuntibus, dispensationem a Sancta Sede impetrare, ut ad sacri ministerii exercitium restituantur. » ’ Cum non pateat, in praedictis veram haberi irregularitatem, dispen­ satio non requiritur nisi ad cautelam ; ve’, etiam vox dispensationis sensu latiori sumi potest, scilicet pro licentia ; quae quidem licentia praescri­ bitur, ne quis, qui in bello fortassis indignus evaserit, functiones eccle­ siasticas exerceat. II. Petitio dispensationis. In precibus pro irregularitatum ac impe- 645 dimentorum dispensatione, omnes irregularitates ac impedimenta indi­ canda sunt;... Immo si agatur de irregularitate ex homicidio voluntario, etiam numerus delictorum exprimendus est (can. 991). Casu, quo recur­ rendum est ad S. Sedem, preces dirigantur ad Congr. S. Off., si agatur de irregularitatibus provenientibus ex delicto contra Fidem, contra Baptismum, contra Matrimonium (excepto unico casu, quo quis nondum clericus matrimonium attentavit cum muliere matrimonio valido coniuncta), et contra Ordinem, si agatur de illis, qui a S. Officio cum poena canonica vel censura dimissi sunt eamque violaverint, vel de impedimen­ to filiorum ab acatholicis natorum et neophytorum. In ceteris casibus preces dirigantur pro saecularibus ad Congr. de disc, sacram., pro reli­ giosis ad S. C. de Religiosis, pro omnibus autem casibus occultis ad S. Poenitentiariam recurri potest. • · · III. Interpretatio dispensationis. 1. Dispensatio generalis valet — 646 praeterquam pro irregulitatibus et impedimentis expressis — etiam pro reticitis bona fide, excepta irregularitate ex homicidio vel abortu volun­ tario, ex cooperatione ad praedicta et ex alia deducta ad forum iudiciale ; excipitur etiam casus, quo numerus inferior homicidiorum quam fuerint delicta, utut bona fide expressus est; quo casu dispensatio pror­ sus invalida est, seu nihil efficit, sive agitur de dispensatione generali sive de particulari sermo est (can. 991, § 1 et 2). 2. Dispensatio generalis ad ordines valet pro ordinibus quoque maio­ ribus; et dispensatus potest obtinere beneficia non consistorialia etiam curata,1 sed renuntiari nequit S. R. E. Cardinalis, Episcopus, Abbas vel Praelatus nullius. Superior maior in religione clericali exempta 2 IV. Modus dispensandi. Dispensatio, in foro interno non sacramen- 647 tali concessa, scripto consignetur; et de ea in secreto Curiae libro consta28 Mart. 1910 (A. A. S. iqiq, p. 177). ------Beneficia ecclesiastica dicuntur i" Consistorialia, quae in Consistorio conferri solent; cetera non consistorialia;.. 5" Curata vel non curata, prout curam animarum adnexam habent vel non (can. H". t°, 50)· — 488 — re debet (can. 991, § 4). Ceterum non refert, qua forma dispensatio concedatur; quare haec vel similis adhiberi potest: Dispenso tecum in irregularitate, quam vel quas, ob hanc vel illam causam contraxisti (S. Alf. VII, 353). DISSERTATIO IV. De eis, quae tam ministrationem quam susceptionem Ordinis respiciunt Codicem secuturi agemus primum de eis, quae sacrae ordinationi praeire debent, deinde de ritibus et caeremoniis, tum de tempore et loco sacrae ordinationis, denique de adnotatione ac testimonio peractae ordi­ nationis. Pars I. De eis, quae ordinationi praeire debent In exponendis eis, quae ordinationi debent praeire, ratio habenda est tam Codicis quam Instruet. S. C. de Sacram.1 et S. C. de Religiosis. ’ nenda autem respiciunt petitionem ordinandi, inquisitiones, testi­ monia afferenda, examen, denuntiationes et exercitia spiritualia. 648 I. Petitio ordinandi. Omnes tum saeculares tum religiosi ad ordines promovendi per se ipsi vel per alios Episcopo aliive qui Episcopi hac in re vices gerat, suum propositum ante ordinationem opportuno tempore aperiant (can. 992); quae in Instructionibus citatis ita magis determi­ nantur : i. Ordinandi saeculares: a) Appropinquante tempore, quo candidati erunt primam tonsuram et Ordines minores recepturi, scriptam ipsi exhibeant, duos saltem ante menses, moderatori seminarii petitionem, sua manu exaratam et sub­ scriptam, qua candide significent, se libera omnino voluntate atque spon­ tanea, primam tonsuram et postea Ordines minores postulare. Dicta petitio, cui attestatio addenda erit de suscepto Baptismate et de recepto Confirmationis sacramento, ab eodem Seminarii moderatore, una cum sua personali informatione de oratoris idoneitate ad clericalem statum. Episoopo exhibetur. b) Ante subdiaconatum, item ante Diaconatum et Presbyteratum sua ‘. 27 Dec. 1930 (A. A. S. 193«. I»· »20 sq.). P 74 sq.). *. i Dec. 1931 (A. A. S. 1932 — 489 — manu scribere debent declarationem, iuramento firmatam, qua fatentur, se omnimoda libertate ad ordinem accedere riteque perspecta habere omnia onera eidem annexa. Tenor declarationis scribendae et firmandae habetur in A. A. S. 1931, p. 127. 2. Ordinandi religiosi: a) Dum adhuc in noviliatu sunt, ante professionem votorum tempora­ lium, quae omnino praecedere debet promotionem ad tonsuram et ordines minores, Superiori petitionem scripto deferant, in qua expressis verbis testimonium ferant de sua ad statum religiosum et clericalem vocatione, simulque firmum propositum pandant perpetuo se militiae clericali in statu religioso mancipandi. Dicta petitio et declaratio in archivo asser­ vandae sunt. b) Ante Sub diaconatum, et in Ordinibus votorum sollemnium ante emissionem istorum votorum, testificationem, manu propria subscriptam, et iurisiurandi fide coram Superiore firmatam, Superiori exhibere de­ bent; tenor dictae testificationis reperitur in A. A. S. 1932, p. 80. II. Inquisitiones. 1. Quoad ordinandos saeculares Instructio S. C. 649 de Sacr. praescribit : a) Ante collationem primae tonsurae et minorum ordinum Ordinarius petitionem candidati ad Seminarii moderatorem aliumve remittet, cum mandato inquirendi de idoneitate et qualitatibus oratoris. Eum in finem moderator alumnorum praefectos et doctores non solum seorsum audiet, sed etiam insimul convocatos. — Praeterea audiatur parochus candidati eiusque familiae ; item alii, si opportunum ducatur, iuxta normas In­ structioni adiectas. — Denique candidatorum animus singulatim erit explorandus ab Episcopo proprio vel, eo impedito, a Vicario generali, vel a Seminarii moderatore, seu etiam ab iis qui totius seminarii disci­ plinae tutandae deputantur. b) Ante Subdiaconatum nova instituatur investigatio, quae, ratione tamen habita inquisitionis iam antea institutae, inquirat de candidati moribus eiusque moralibus qualitatibus. c) Ante Diaconatum et Presbyteratum ut plurimum sufficit prae ocu­ lis habere iam peractas inquisitiones, nisi interim novae perpendendae sint circumstantiae, quae dubitare cogant de sincero proposito candidati, aut de eius morali idoneitate servandi onera, obligationesque exsequendi sacris Ordinibus susceptas. Quodsi Episcopus, antequam quis ad diaco­ natum aut ad sacerdotium initietur, pro certo habeat ex promovendi confessionibus aut ex aliis certis indiciis et probationibus susceptis, ip­ sum sacra revera vocatione esse destitutum, S. Sedem adire non omittat, candide et plane referens rerum statum, seu argumenta, quibus vehemens — 49θ — fovetur dubium de subdiaconi aut diaconi idoneitate ad onera maiora digne et fideliter perferenda. Res quidem agitur tanti momenti, ut Ordi­ nariorum conscientia graviter onerata maneat de hac obligatione, ut periculum amoveatur manus imponendi diacono vel presbytero, qui gravissimo sacrorum Ordinum oneri sustinendo impar sit. 2. Quoad ordinandos religiosos S. C. de Relig. praescribit : a) Ante ordines minores religiosorum Superiores inquisitionem instituant de quovis candidato,, nec quemquam ad ordines ascen­ dere sinant, quamdiu de requisitis in promovendo per accuratum scruti­ nium sibi non constiterit. Ad quod certius obtinendum, testimonium exquirant Magistri spiritus aliorumque, quibus ob specialem cum alum­ nis frequentiam, horum vitam moresque pernoscere contigerit. De factis inquisitionibus deque scrutinii exitu, iustum condatur documentum in archivo asservandum. Denique, Superior ipse, vel per se, vel per alium scientia ac prudentia praeditum, sibique adolescentum fiduciae com­ parandae idoneum, hos interrogare curet, ut tandem aliquando certior reddatur, ipsos libere ac scienter ordines in statu religioso appetere. b) Ante Subdiaconatum novam Superiores inquisitionem de supradictis instituere debent. Ad quod praestandum documenta inquisitionis iam peractae in archivo servata iterum videant, et nova testimonia de moribus, deque spiritualibus qualitatibus cum antiquis comparent; ut probe noscant quomodo iuvenes a prima professione, tum in disciplina religiosa, tum in profectu in studiis clericalibus sese exhibuerint. c) Ante Diaconatum ct Presbyteratum opus non est informationes adeo amplas atque nova requirere testimonia; advigilent tamen Supe­ riores et videant utrum, in intervallo ab unius et alterius ordinis sacri collatione, nova acciderint, quae vel patefaciant dubiam ad sacerdotium vocationem, vel nullam prorsus commonstrent. Hoc in casu, perscrutatatione perquam diligenter peracta, adhibitoque virorum prudentum consilio, novi ordinis susceptionem penitus interdicant, remque ad hanc Sacram Congregationem referant, a qua pro singulis casibus, quod opportunius in Domino visum fuerit, decernetur. 650 III. Testimonia afferenda, i. Saeculares aut religiosi qui, quod perti­ net ad ordinationem, saecularium iure reguntur, ex can. 993 afferant: a) Testimonium ultimae ordinationis aut, si de prima tonsura agatur, recepti baptismatis et confirmationis. b) Testimonium de peractis studiis, pro singulis ordinibus, ad normam can. 976 (n. 615) requisitis. c) Testimonium rectoris Seminarii, aut sacerdotis cui candidatus extra Seminarium commendatus fuerit, de bonis eiusdem candidati moribus. — 491 — d) Testimoniales litteras Ordinarii loci in quo promovendus tantum temporis, moratus est, ut canonicum impedimentum contrahere ibi potue­ rit. Porro tempus quo promovendus potuit canonicum impedimentum contrahere est, regulariter, pro militibus trimestre post pubertatem, pro aliis semestre post pubertatem ; sed Episcopus ordinans pro sua prudentia exigere potest litteras testimoniales etiam ob brevius commo­ rationis tempus, et ob tempus quoque quod pubertatem antecessit .— Si loci Ordinarius neque per se neque per alios promovendum satis noverit, ut testari possit eum, tempore quo in suo territorio moratus est, nullum canonicum impedimentum contraxisse, aut si promovendus per tot dioeceses vagatus sit ut impossibile vel nimis difficile evadat omnes litteras testimoniales exquirere, provideat Ordinarius saltem per iuramentum suppletorium a promovendo praestandum. — Si post obtentas litteras testimoniales et ante peractam ordinationem, promovendus praedicto temporis spatio in eodem territorio rursus moratus sit, novae litterae testimoniales Ordinarii loci necessariae sunt (can. 994). e) Testimoniales Superioris maioris religiosi, si cui religioni promo­ vendus adseriptus sit. 2. Religiosi, gui non reguntur iure saccularium, pariter litteras testi­ moniales afferre debent, scii, litteras dimissorias, quae etiam testimonia­ les contineant, secundum haec can. 995 : « Etiam Superior religiosus suis litteris dimissoriis non solum testari debet, promovendum profes­ sionem religiosam emisisse et esse de familia domus religiosae sibi subditae, sed etiam de studiis peractis, deque aliis iure requisitis. Episco­ pus, acceptis iis litteris dimissoriis, aliis testimonialibus litteris non in­ diget ». .1 *·'ί IV. Examen. 1. Quilibet promovendus sive saecularis sive religiosus 651 debet praevium ac diligens examen subire circa ipsum ordinem susci­ piendum. Promovendi vero ad sacros ordines in aliis quoque de sacra theologia tractationibus periculum faciant, (can. 99, § 1 et 2). 2. Episcoporum est statuere qua methodo, coram quibus examinatori­ bus et quibus in tractationibus sacrae theologiae promovendi periculum facere debeant (can. <596, § 3). Nomine Episcoporum hic etiam veniunt Abbas vel Praelatus nullius, Vicarius ac Praefectus Apostolicus (can 957, § 1)· 3. Hoc examen sive pro clericis saecularibus sive pro religiosis recipit loci Ordinarius qui iure proprio ordinat, aut dat dimissorias litteras; qui tamen potest quoque, ex iusta causa, illud Episcopo ordinaturo com­ mittere, qui id oneris suscipere velit (can. 997, § 1). (Ille autem) Epis­ copus alienum subditum sive saecularem sive religiosum ordinans cum — 492 — legitimis litteris dimissoriis, quibus asseritur candidatum examinatum fuisse ad normam § i, et idoneum repertum, potest huic attestationi acquiescere, sed non tenetur; et si pro sua conscientia censeat candida­ tum non esse idoneum, eum ne promoveat (can. 997, § 2). Dicitur: a) Pro religiosis. Non excipiuntur regulares; at privilegium, quo aliqui ab examine episcopali eximuntur, intactum remansit. b) Qui iure proprio ordinat; scii, vi can. 956, 957 (n. 601) et 965 (n. 602). Examinis receptio tunc quoque spectat ad Episcopum dioece­ sis, in qua sita est domus religiosa, ad cuius familiam pertinet ordinan­ dus, cum agitur de religiosis, qui a Superioribus ad quemlibet Episcopum dimitti possunt. c) Aut dat dimissorias litteras: nim. secundum can. 958 (n. 601); non autem qui eas dat vi can. 964, 20 et 2°, quia non venit nomine Ordi­ narii loci (can. 198, § 2). d) (Ille autem) Episcopus etc: quo nomine hic quoque veniunt Abbas vel Praelatus nullius, Vicarius ac Praefectus Apostolicus (can. 215, § 2; 957, § Ο· 652 V. Denuntiationes. 1. Nomina promovendorum ad singulos sacros ordines, exceptis religiosis a votis perpetuis sive sollemnibus sive sim­ plicibus, publice denuntientur in paroeciali cuiusque candidati ecclesia (can. 998, § 1). Publicatio (autem) fiat die festo de praecepto in ecclesia inter Missarum sollemnia aut alia die et hora quibus maior populi frequentia in ecclesia habeatur (can. 998, § 2); sed Ordinarius pro sua prudentia potest tum ab hac publicatione dispensare ex iusta causa, tum praecipere ut in aliis quoque ecclesiis peragatur, tum publicationi substi­ tuere publicam ad valvas ecclesiae affixionem per aliquot dies, in quibus unus saltem dies festus comprehendatur (can. <998, § 1). Porro paroecialis ecclesia est ecclesia paroecialis paroeciae, in qua candidatus domici­ lium vel quasi- domicilium habet, vel, si vagus sit, actu commoratur. Si quis plures paroecias proprias habeat, in pluribus paroecialibus ecclesiis publicatio fiat. 2. Si sex intra menses candidatus promotus non fuerit, repetatur pu­ blicatio, nisi aliud Ordinario videatur (can. 998, § 2). 3. Omnes fideles obligatione tenenter impedimenta ad sacros ordines, si quae norint, Ordinario vel parocho ante sacram ordinationem reve­ landi (can. 999). 4. Parocho qui publicationem peragit, et etiam alii, si id expedire videatur, Ordinarius committat ut de ordinandorum moribus et vita a fide dignis diligenter exquirat, et litteras testimoniales, ipsam investiga­ tionem et publicationem referentes, ad Curiam transmittat. — Idem — 493 — Ordinarius alias percontationes etiam privatas, si id necessarium aut opportunum indicaverit, faceie ne omittat (can. 1000). VI. Exercitia spiritualia, i. Qui ad primam tonsuram et ordines 653 minores promovendi sunt, spiritualibus exercitiis per tres saltem inte­ gros’ dies; qui vero ad ordines sacros, saltem per sex integros dies vacent ; sed si qui, intra semestre, ad plures ordines maiores promovendi sunt, Ordinarius potest exercitiorum tempus pro ordinatione ad dia­ conatum reducere, non tamen infra tres integros dies (can. ιοοι, § i). Si qui, brevi intervallo, ordines maiores recipiant, praemittantur semper ordini sacro, qui primum conferendus est, spiritualia exercitia per sex integros dies ; ceteris ordinibus saltem una dies, si fieri potest. ’ 2. Si, expletis exercitiis, sacra ordinatio qualibet de causa ultra se­ mestre differatur, exercitia iterentur; secus iudicet Ordinarius utrum iteranda sint, necne (can. ιοοι, § 2). Ordinarius intelligitur Ordinarius loci, et si de religione clericali exempta agitur, Superior maior (can. 198). 3. Haec spiritualia exercitia religiosi peragant in propria domo vel in alia de prudenti Superioris arbitrio ; saeculares vero in Seminario aut in alia pia vel religiosa domo ab Episcopo designata (can. 1001, § 3). 4. De peractis spiritualibus exercitiis Episcopus certior fiat testi­ monio Superioris domus, in qua peracta fuerint; vel, si de religiosis agatur, attestatione Superioris maioris (can. 1001, § 4). Pars II. De ritibus et caeremoniis sacrae ordinationis. I. In quovis conferendo ordine, minister proprios ritus in Pontificali 654 Romano aliisve ritualibus libris ab Ecclesia probatis descriptos, adamussim servet, quos nulla ratione licet praeterire vel invertere (can. 1002). II. Missa ordinationis vel consecrationis episcopalis semper debet ab ipsomet ordinationis vel consecrationis ministro celebrari (can. 1003). III. Si quis, ritu orientali ad aliquos ordines iam promotus, a Sede Apostolica indultum obtinuerit superiores ordines suscipiendi ritu latino, debet prius ritu latino recipere ordines quos ritu orientali non receperit (can. 1004). IV. Neo-sacerdotcs debent una cum Episcop recitare Missam, inci­ piendo ab Oblatione seu a verbis Suscipe Sancte Pater. Quae ab Epis’ S. C. dc disc. Sacr. 27 April. 1928 (A. A. S. 1928, p. 359). — 494 — copo cantantur, ab ipsis leguntur.' De intentione ab ipsis efformanda vide tractatum de S. Eucharistia, n. 160. V. Omnes ad maiores ordines promoti obligatione tenentur sacrae communionis in ipsa ordinationis Missa recipiendae (can. 1005). Itaque ad minores ordines promoti obligatione non tenentur. Ceterum sacerdotes certo tenentur sub gravi, cum agatur de complendo ab ipsis sacrificio; quoad ceteros de gravi obligatione non satis constat (S. Alf. VI, 801). VI. Obedientia, quam Sacerdotes in ordinatione Episcopo promittunt, intelligitur ea quae debetur iuxta ca.nones. Remanet tamen ipsis libertas statum religiosum amplectendi, nisi Ecclesia ex discessu grave detrimen­ tum passura sit (S. Alf. VI, 828)/ vel ordinandus ex instituto S. Sedis iureiurando teneatur operam suam navare in bonum suae dioecesis vel missionum (can. 542, i°). λζΙΙ. Denique minister ordinationis in fine haec ordinatis iniungit: « Singuli ad primam tonsuram vel ad quattuor minores ordines promoti, dicite semel septem psalmos pocnitentiales cum Litaniis, versiculis et orationibus. Ad subdiaconatum vel diaconatum, nocturnum talis diei. Ad Presbyteratum vero ordinati, post primam vestram missam, tres alias, videlicet, unam de Spiritu Sancto, aliam de Beata Maria semper Virgine, et tertiam pro fidelibus defunctis dicite. » Porro hisce veram imponi obligationem, ex ipso verborum tenore et accurata materiae assi­ gnatione deducendum videtur; at gravis obligatio non satis significatur (S. Alf. VI, 829). Ceterum notes: 1. Per Nocturnum talis diei intelligitur unicus Nocturnus feriae vel primus Nocturnus Dominicae aut festi, prout ordinatio feria, festo vel Dominica locum habuerit ; potest tamen Episcopus etiam alium Noctur­ num ac primum assignare.’ Sufficiunt ad Nocturnum Psalmi cum antiphonis, sine lectionibus, invitatorio et hymno. * 2. Missae dicendae debent esse Missae votivae, nisi occurrat festum B. Μ. V. vel Missa dicenda de Spiritu Sancto. Dici autem debent, ubi primum eas dici licet. Cum vero sola qualitas Missae praescripta sit, applicatio libera est ideoque pro eis stipendium recipi potest (S. Alf. VI. 829). Pars III. De temf re et loco sacrae ordinationis. 655 1. Tempus. 1 Consecratio episcopalis conferri debet intra Missarum sollemnia, die dominico vel natalitio Apostolorum (can. 1006, § 1). ‘. S. R. C. 12 Nov. 1831, ad 11, n. 2682; 20 Sept. 1749, n. 2404. ----- ’. Bcncd. XIV, Constit. Ex quo dilectus, 14 lan. 1747. ----- ’. S. R. C. 27 lun. 1899, n. 4042. ------♦. S. R. C. το Iui. 1893· — 495 — 2. Ordinationes in sacris celebrentur intra Missarum sollemnia sab­ batis Quatuor Temporum, sabbato ante dominicam Passionis, et Sab­ bato Sancto (can. 1006, § 2). Gravi tamen causa interveniente, Episcopus potest eas habere etiam quolibet die dominico aut festo de praecepto (can. 1006, § 3). Intelligitur dies festus de praecepto, sive locali sive universali, etiamsi in loco ordinationis non vigeat ; excluduntur dies festi suppressi, cum re vera non sint dies festi de praecepto. 3. Prima tonsura quolibet die et hora conferri potest; ordines minores singulis diebus dominicis et festis duplicibus, mane tamen (can. 1006, §4). 4. Reprobatur consuetudo contra ordinationum tempora praeceden­ tibus paragraphis praescripta ; quae servanda quoque sunt, cum Episco­ pus latini ritus ordinat ex apostolico induito clericum ritus orientalis aut contra (can. 1006, § 5). Porro regulares gaudent, sive directe sive vi communicationis, privilegio recipiendi ordines etiam sacros extra tempora a iure statuta. ' Disputatur vero, num privilegium ad dies Dominicos et festos de praecepto restringi debeat, an ad omnes dies extendi possit. Alii docent, privilegium sensu restricto sumendum esse, tum quia « in generali concessione non veniunt ea, quae quis non esset verisimiliter in specie concessurus ;>s tum quia ex responsis SS. Congregationum eruitur, voces extra tempora, ubi de facultate vel induito (ideo­ que ob paritatem rationis etiam ubi de privilegio) sermo sit, eo sensu sumenda esse, ut tamen eligendus sit dies Dominicus vel festum de praecepto, * non excluso tamen festo abrogato.4 Dicta responsa, utpotc particularia nec publicata, non ligant quidem directe alios omnes ; indirecte tamen cos ligare videntur, qua­ tenus scilicet cx illis sensus privilegii eruatur. Alii censent, privilegium ad omnes dies extendi, cum ex una parte sensus obvius vocum extra tempora benigniori sententiae manifeste faveat, atque cx altera parte sensus privilegii non satis certo eruatur cx dictis SS. Congregationum responsis, quae particularia nec publicata sunt, nec expresse de privilegio dicant. Stante dubio, cum de privilegio agatur, sententiae benigniori practice adhaeremus (cfr. can. 68). Disputatur praeterea, quales dies festi intelligantur, si privilegium aliquod diserte ad dies festos restringatur. Alii opinantur, intclligi etiam quodlibet festum duplex, tum quia etiam eiusmodi dies in Liturgia nomine festi veniunt. At proba­ bilius intclliguntur soli dies festi dc praecepto, inclusis tamen abrogatis. Ratio est, quia ii soli in lurc Canonico dies festi audiunt, ut eruitur tam ex Cone. Trid.,11 quam ex pluribus SS. Congregationum responsis * (S. Alf. VI, 797, dub. 4; de Priv. n. 116). Sixtus IV, Const. Sedes /Iposlolica, 1 Febr. 1746; Pius V, Const. Religionis zelus, 30 Mart. 1571. ----- ’. Reg. lur. 81 * in 6. ----- ’. Cfr. Gasparri, o. c. n. 52 ct 72. ----- *. S. R. C. 2 Nov. 1831 ; S. C. de Prop. Fid. 19 Iui. 1838 (Collect η. 873). ----- ’. Sess. 24, cap. 1, dc ref. ----- *. Apud Nouv. Rev. théol. 1883, p. 387, 495: cfr. Akrtnys-Damen, Π, 578, qu. 2°). — 496 — II. Locus, i. Episcopus extra proprium territorium, sine Ordinarii loci licentia, nequit ordines conferre, in quorum collatione .pontificalia exercentur, salvo praescripto can. 239, § 1, n. 15 1 (can. 1008). Porro exercere pontificalia in iure est sacras functiones peragere, quae cx legibus liturgicis requirunt insignia pontificalia, idest baculum et mitram (can. 337, § 3). Insignia autem pontificalia in collatione primae tonsurae et ordinum minorum tunc requiruntur, cum conferuntur intra Missarum sollemnia. 2. Ordinationes generales in cathedrali ecclesia, vocatis praesentibus­ que ecclesiae canonicis, publice celebrentur; si autem in alio dioecesis loco, praesente clero loci, dignior, quantum fieri poterit, ecclesia adeatur. — Non prohibetur autem Episcopus, iusta suadente causa, ordina­ tiones particulares habere in aliis etiam ecclesiis itemque in oratorio domus episcopalis aut Seminarii aut religiosae domus (can. 1009, § 1 et 2). Ordinationes generales sunt, quae pro idoneis omnibus, qui ordinari cupiunt, locum habent statutis a iure temporibus, i. e. sabbatis Quatuor Temporum, sabbato ante Dominicam Passionis, et Sabbato Sancto (can. 1006, § 2); item, ut aliqui, spectato can. 1006, § 3, addunt, quolibet die dominico aut festo de praecepto. * Ordinationes particulares sunt, quae fiunt extra tempora a iure statuta vel saltem non conferuntur pro omni­ bus idoneis, qui ordinari desiderant. 3. Prima tonsura et ordines minores conferri possunt etiam in privatis oratoriis (can. 1009, § 3). 656 Pars IV. De adnotatione ac testimonio peractae ordinationis. 657 I. Expleta ordinatione, nomina singulorum ordinatorum ac ministri ordinantis, locus et dies ordinationis notentur in peculiari libro, in Curia loci ordinationis diligenter custodiendo, et omnia singularum ordinatio­ num documenta accurate serventur (can. 1010, §1). II. Singulis ordinatis detur authenticum ordinationis receptae testi­ monium ; qui, m ab Episcopo extraneo cum litteris dimissoriis promoti fuerint, illud proprio Ordinario exhibeant pro ordinationis adnotatione in speciali libro in archivo servando (can. 1010, § 2). III. Praeterea loci Ordinarius, si agatur de ordinatis e clero sacculari, aut Superior maior, si de religiosis ordinatis cum suis litteris dimisso’. Spectato can. cit. Cardinales facultate gaudent pontificalia cum throno et baldachino peragendi in omnibus ecclesiis extra Urbem, Ordinario praemonito, si ecclesia sit cathcdralis. ----- ’. VermEERSCH-CreüSEN, Epitome lur. Can. II, 270 — 497 — riis, notitiam celebratae ordinationis uniuscuiusque subdiaconi trans­ mittat ad parochum baptismi, qui id adnotet in suo baptizatorum libro (can. ion). SCHOLION. De sanctionibus poenalibus. Statuuntur : 558 1. Quoad ministrum. In suspensionem per annum ab ordinum collatione Sedi Apostolicae reservatam ipso facto incurrunt: i° Qui... alienum subditum sine Ordinarii proprii litteris dimissoriis ordinaverint; 2° qui subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit ut canonicum impedimentum contrahere ibi potuerit, sine debitis litteris testimonialibus ordinaverint ; 3° qui aliquem ad ordines maiores sine titulo canonico promoverint... ; 40 qui, salvo legitimo privile­ gio, religiosum, ad familiam pertinentem quae sit extra territorium ipsius ordi­ nantis, promoverint, etiam cum litteris dimissorialibus proprii Superioris, nisi legitime probatum fuerit aliquem e casibus occurrere de quibus in can. 966 ' (can. 2373). II. Quoad subiectum. 1. Suspensionem a divinis, Sedi Apostolicae reservatam, ipso facto contrahunt, qui recipere ordines praesumunt ab excommunicato vel suspenso vel interdicto post sententiam dcclaratoriam vel condcmnatoriam, aut a notorio apostata, haeretico, schismatico; qui vero bona fide a quopiam eorum sit ordinatus, exercitio careat ordinis sic recepti donec dispensetur (can. 2372). Dispensatio ab hac suspensione petenda est a S. Off., sed vix vel ne vix quidem conceditur. 2. Qui sine litteris vel cum falsis dimissoriis litteris, vel ante canonicam aeta­ tem, vel per saltum ad ordines malitiose accesserit, est ipso facto a recepto ordine suspensus ; qui autem sine litteris testimonialibus vel detentus aliqua censura, irregularitate aliove impedimento, gravibus poenis secundum rerum adiuncta pu­ niatur (can. 2374). III. Quoad ministrum et subiectum. 1. Episcopus aliquem consecrans in Episco­ pum, Episcopi vel, loco Episcoporum, presbyteri assistentes, et qui consecrationem recipit sine apostolico mandato..., ipso iure suspensi sunt, donec Sedes Apostolica cos dispensaverit (can. 2370). 2. Omnes, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniani ad ordines scienter promoverint vel promoti fuerint aut alia sacramenta ministraverint vel receperint, sunt suspecti de hacrcsi ; clerici praeterea suspensionem incurrunt Sedi Apostolicae reservatam (can. 2371). IV. Quoad alios. 1. Vicarius Capitularis concedens litteras dimissorias pro ordinatione contra praescriptum can. 958, § 1, n. 3,· ipso facto subiacet suspen­ sioni a divinis (can. 2409). 2. Superiores religiosi qui, contra praescriptum can. 965-967, ’ subditos suos ad Episcopum alienum ordinandos remittere praesumpserint, ipso facto suspensi sunt per mensem a Missae celebratione (can. 2410). Cfr. n. 602. ----- ’. Cfr. n. 601. ----- ». Cfr. n. 602. W. M. T. Μ. II. 3-· — 49« — TRACTATUS VIH. De Matrimonio. (S, Thom. suppi, q. 41-68; S. Alf. Theol. Mor. 1. VI, n. 831-1148; Horn. Apost. tr. 18).’ Dicemus primum de eis, quae matrimonio praemitti solent vel debent; deinde de ipso matrimonio. DISSERTATIO I. De eis, quae matrimonio praemitti solent vel debent Matrimonio praemitti solent vel debent: i° Sponsalia; 2° examen de statu libero; 30 publicationes; 40 instructio antenuptialis; 50 susceptio sacramentorum. Pars I. •iij Agemus primum de notione, divisione, convenientia et regimine spon­ salium, deinde de forma, tum de effectibus, denique de dissolutione sponsalium. SECTIO I. De notione, divisione et forma sponsalium. 659 I. Notio sponsalium. Sponsalia" sunt promissio mutua matrimonii inter unum et unam habiles. Dicitur: 1. Promissio. Itaque non sufficiunt desiderium, merum propositum aut simplex tractatus de matrimonio ineundo. 2. Mutua. Non sufficit igitur, ut una solum pars promittat, etiamsi altera promissionem acceptet, sed requiritur etiam repromissio (can. *. Cir. Encycl Leon. XIII Arcanum 10 Febr. 1880; Encycl. Pii XI Casti connu· bii, 31 Dec. 1930; Sanchez, Disputationum de S. Matrimonio libri decem; FeyE, De impedimentis et dispensationibus matrim. ; Gasparri. Tract, can. de matri­ monio’; Wernz-Vii)AL, Ius can. t. V, Ius matrim. ; Desmet, De sponsalibus et matrimonio; VlaminG, Praelectiones iuris matrimonii1; ----- ’. Sponsalia dicta sunt a spondendo, ex praxi scilicet Romanorum, qua qui puellam in uxorem ducere volebat, patrem vel tutorem cius sollemni formula interpellabat : « Spondesne > ; ille autem respondebat : « Spondeo. » Quae spondebatur sponsa, i. c. promissa; cui spondebatur sponsus; qui spondebat sponsor; totus contractus sponsalia; dies quo iniebatur sponsalis dicebatur. ιοί/ § i)· Ut ex dictis patet, sponsalia constituunt contractum eumque onerosum ; hinc ad ea, aeque ac ad omnem eiusmodi contractum, requi­ ritur consensus : a) Internus. Si non est internus, consensus seu volitio re ipsa deficit. Itaque non sufficit promissio ficta, i. e. externe, sed sine animo promit­ tendi facta. Qui vult inire sponsalia, sed animum habet sese non obli­ gandi, videtur non inire sponsalia, quia excludit illud, sine quo contrac­ tus exsistere nequit (cfr. tom I, n. 834). Qui vero vult inire sponsalia, valide agit, etiamsi animum habeat obligationem non implendi (cfr. 1. c.). Adhaec qui ficte promisit, fraudis reus est, ideoque tenetur praecavere vel compensare damnum ; etiam, si illud alio modo fieri nequeat, nunc vere promittendo (S. Alf. VI, 832, 833). b) Plene deliberatus ; nam solus eiusmodi actus obligationem et acqui­ sitionem iuris parere potest. Hinc invalida sunt sponsalia inita v. g. in ebrietate, a semi-amente; pariter invalida esse possunt sponsalia facta ex repentino passionis motu (S. Alf. VI, 831). c) Satis immunis ab errore; quocirca sufficit notare: «) Error circa personam, cum qua sponsalia ineuntur, haec reddit invalida. Ratio est, quia in sponsalibus persona constituit obiectum con­ tractus. Atqui error circa obiectum contractus, irritat contractum (t. I, n. 836). β) Ob eandem rationem error circa qualitatem vel adiuncta personae, cum qua ineuntur sponsalia, haec invalida reddit, si error redundat in errorem circa personam. Secus non irritat ea, quia non deest consensus in obiectum contractus ; attamen ea rescindibilia reddit, si, errore non exsistente, sponsalia non fuissent inita; practice: si error versatur circa defectum notabilem. Haec quidem per se non valent quoad omnes con­ tractus onerosos, sed quoad sponsalia iure admittuntur, ut postea expo­ netur (S. Alf. Horn. Ap. tr. 18, n. 2). d) Satis immunis a metu. Metus, qui ita perturbat usum rationis, ut actus non sit plene deliberatus, irritat sponsalia (t. I, n. 840). Hisce sepositis : a) Metus — sive ab intrinseco, sive a causa necessaria ortus, sive a causa libera iuste vel iniuste incussus — non irritat sponsalia. Ratio est, quia metus non impedit, quominus contrahens perfectum consensum praestet. Atqui perfecto consensu omnis contractus intrinsece constitui­ tur (S. Alf. VI, 844; cfr. t. I, n. 840). Obi. Metus gravis, incussus iniuste atque ad extorquendum consensum, saltem ex iure canonico irritat sponsalia, aeque ac irritat matrimonium (can. 1087, § i\ secundum illud : Connexorum eadem debet esse ratio. — 5°° — Resp Assertum negandum videtur ; cum enim applicatio regulae assignatae in se satis difficilis sit, Codex utique, si regulam applicatam voluisset, sponsalia aeque ac matrimonium dicto metu irritari enuntiasset. β) Metus rescindibilia reddit sponsalia, si èt iniuste èt ab altero con­ trahente incussus fuerit, èt causam dederit contractui. Si una e condi­ tionibus assignatis desit, metus non reddit sponsalia rescindibilia (t. I, n. 840). e) Bxternus, quatenus scilicet alteri parti intimari debet. Per se autem perinde est, utrum verbis, scripto an signo, puta nutu manifestetur. Sed, spectato iure positivo, requiritur, ut servetur forma legitima postea ex­ ponenda (S. Alf. VI, 838). f) Alteri parti intimatus, prout expositum est t. I n. 834. g) Intimatus a promittente vel huius nomine (t. I, 1. c.). h) Simultaneus unus cum altero, quia secus non vere in unum conve­ niunt. Per se tamen sufficit, ut unus consentiat, alterius consensu antea dato persistente (t. I, n. 834). 3. Matrimonii; alii dicunt matrimonii futuri, ut sponsalia magis diser­ te distinguantur a matrimonio nondum consummato, quod olim veniebat nomine sponsalium de praesenti, dum sponsalia proprie dicta dicebantur sponsalia de futuro. 4. Inter unum et unam. Hinc non haberentur sponsalia, si quis duabus simul promitteret matrimonium. • I 5. Habiles, i. e. requiritur, ut promittentes èt actu habiles sint ad matrimonium promittendum, èt saltem postea ad illud contrahendum; haec tamen expositione indigent, quam in corollariis addituri sumus. 660 Coroil. I. Sponsalia inita ab iis, qui impedimento dirimente vel impediente tenentur, ita diudicanda: 1. Si absolute incuntur, invalida sunt; tunc enim matrimonium non attingitur, quatenus validum et licitum est. Idem dicendum, si referuntur ad tempus, quo impedimentum nondum cessavit. 2. Si referuntur ad tempus, quo impedimentum cessavit: a) Valida sunt, si incuntur sub conditione impedimenti sine dispensatione sublati. Hinc si quis dicat: «Contraham tecum, si ad fidem catholicam conversus fueris >, tenetur per rationabile tempus exspectare ; et, si alter ad fidem conver­ tatur, sponsalia evadunt absoluta. Spcciatim tamen disputatur, num haec etiam valeant pro impedimento ligaminis, scii, quando coniugatus alicui matrimonium promittit sub conditione vinculi matrimonialis (per mortem) soluti. Plures censent, ciusmodi sponsalia esse invalida, quia sicuti matrimonium superveniens sponsalia cum tertio inita exstinguit, ita matrimonium antecedens impedire debet, quominus sponsalia valida cum tertio ineantur. Sed antecedens rciciendum videtur, ut dicemus n. 677. I Soi b) Si incuntur sub conditione impedimenti per dispensationem sublati — puta si quis dicat: « Contraham tccum, si Ecclesia dispensaverit,» magis disputatur, num valida sint, ct consequenter, dispensatione obtenta, eo ipso aUoluta evadant. Iam vero : a).lfiununidum videtur, si dispensatio rationabiliter possit exspectari, et agatur de matrimonio, quod neque sub respectu morali periculosum, neque per sc sacramento iniurtosum est ; ut si quis sponsalia iniret cum sobrina. Ratio est, quia promissio respicit matrimonium, quatenus validum ct pleno sensu honestum est. Ius positivum, quod, spectatis aliquibus declarationibus, olim obstitisse videtur, silente Codice, iam non videtur urgendum. tf).\!egandiu>i videtur, si agatur de matrimonio, quod remanet periculo plenum, ct per sc sacramento iniuriam infert ; ut si quis sponsalia iniret cum haeretico. Ratio est, quia nequit, ut videtur, enasci obligatio ad tale matrimonium ineundum.’ Coroll II. Sponsalia inita a filiis, insciis parentibus, per se illicite contra­ huntur; sunt tamen valida, nisi ipsum matrimonium ipsis illicitum sit Pariter sponsalia contracta, invitis parentibus, valida vel invalida sunt, prout ipsum matri­ monium quod promittitur, pro licito vel illicito haberi debet (S. Thom 2. 2, q. 104, a. 5; Suppi, q. 47, a. 6; S. Alf. VI, 849, 851). Coroll. III. Sponsalia, aeque ac alii contractus, etiam per procuratorem iniri possunt (n. i>66) ; item per litteras, spectato solo iure naturae, non autem, spectato iure canonico (n. 666). II. Divisio sponsalium. Sponsalia distinguuntur in: 661 t. Sollemnia ct non-solleinnia, prout servatur vel non servatur forma legitima. 2. .Ibsolula ct conditionata, prout nec conditione de futuro suspendun­ tur, nec conditione resolutiva minus firma evadunt; vel sub aliqua ex praedictis conditionibus ineuntur. 3. Firmata et nuda seu simplicia, prout accedunt vel non accedunt iuramentum vel arrha aliaeve stipulationes, v. g. poenae contra resi­ lientes. . III. Convenientia sponsalium. Sponsalia non praescribuntur quidem; 662 sed. tamen decens « et conveniens est sponsalium contractus ante matri­ monii celebrationem. Etenim ita sponsi opportunitatem nanciscuntur inores suos atque indolem explorandi. Nam cum de matrimonio ineundo agatur, quod inducit vinculum perpetuum et indissolubile, summa cir­ cumspectione maturaque deliberatione opus est, ne, si qui dispares sunt moribus, sibi in perpetuum coniungantur, matrimonia infelices sortian­ tur exitus. Porro nuptiarum celebrationi praeparationes quaedam prae­ cedant necesse est ; et ne dilatio inde oritura incertam reddat spem '. S. Off. 12 Dec. 1888 respondit: « Sponsalia inter unam partem catholicam et alleram schismaticam seu haereticam illicita sunt atque adeo invalida, nisi praevia legitima dispensatione celebrentur » (Collect, n — 5O2 — matrimonii futuri, apte fides sponsalitia interponitur. Praeterea cum sponsalia consiliantur, facilis habetur occasio, ut interveniat consensus parentum vel eorum, qui auctoritatem in sponsos habent. Qui consensus etsi saltem ad valorem non est necessarius, tamen summopere est utilis, atque sponsalia clandestina aut tractatus inconsulti in sese iam offendere solent parentes (cfr. cit. c. 1.3. CXXX. q. 5). Denique publice celebratis sponsalibus iusto quodam tempore ante matrimonium, facilius detegun­ tur impedimenta, quae forte matrimonio obstant. » 1 663 IV. Regimen sponsalium. Quum sponsalia natura sua ad matrimo­ nium ordinentur, eorum regimen competit iisdem, quibus regimen matrimonii, i. e., si de baptizatis agitur, Ecclesiae (n. 718). Porro solus S. Pontifex gaudet potestate legislative in ea, ita ut Episcopi nequeant v. g. statuere impedimenta sponsalium. Competit tamen iis potestas iudiciaria seu potestas iudicandi causas sponsalitias:. Quid competat pa­ rocho, exponitur n. 670. SECTIO II. De forma sponsalium. 664 Forma legitima sponsalium, item promissionis unilateralis hisce exhi­ betur: Matrimonii promissio sive unilateralis, sive bilateralis seu spon­ salitia, irrita est pro utroque foro, nisi facta fuerit per scripturam sub­ signatam a partibus et vel a parocho aut loci Ordinario, vel a duobus saltem testibus (can. 1017, § 1). Si utraque vel alterutra pars scribere nesciat vel nequeat, ad validitatem id in ipsa scriptura adnotetur et alius testis addatur qui cum parocho aut loci Ordinario vel duobus testibus, de quibus in § 1, scripturam subsignet (can. 1017, § 2). 665 1. Expositio formae legitimae. Ad formam legitimam sponsalium requiritur: i° ut contrahatur per scripturam; 2° ut apponantur dies, mensis et annus contractus initi ; 30 ut scriptura debite subsignetur. i. Contrahatur per scripturam, a. v. alterutra vel utraque pars debet scripto alteri promittere matrimonium. Quodsi promissio fiat sub condi­ tione, item si tempus addatur ad finiendam obligationem, ea necessario exprimenda videntur ; ista enim ita immutant promissionem, ut haec, iis omissis, non designetur secundum substantialia. Etiam aliae stipula­ tiones alicuius momenti utiliter exprimuntur. Ceterum non requiritur, ut ipsae partes scripturam conficiant; nec quidquam prohibet, quominus ad communem contrahentium usum determinata formula typis impri'. Wernz-Vidai., Ius can. t. V, n. 81. ·. Cfr. n. 670. — 5°3 — matur, aut lithographice aliave ratione conficiatur. Subsignatio tamen fiat, prout mox exponetur. 2. Apponantur dies, mensis et annus, quibus sponsalia ineuntur. Ap­ positio datae falsae valori contractus obstat; quandoquidem in casu data re vera non apponitur. Aliqui tamen, innixi analogia iuris civilis, sponsalia valide esse censent, si falsae datae inscriptio ex errore invo­ luntario orta est, et vera data ex contextu erui potest. Dubitatur, utrum necne etiam appositio loci, in quo promissio fit, ad valorem requiratur. Pro sententia affirmante militat printunt, quod consuetudo subscrip­ tionem datae ita interpretatur, ut etiam locus apponatur. Deinde ubi agitur de sponsalibus subsignatis a parocho vel ab Ordinario, appositio loci summopere conducit ad documentum, quod valorem sponsalium possit firmiter probare; siquidem ut praedicti valide subsignent, requiritur ut id peragant in loco territorii sui... Quod S. C. Conc., quum datam addendam esse respondit, dc appositione loci tacuit, id forte explicatur ex eo, quod dc ea interrogata non fuit. Quum res dubia sit, appositio loci practice non omittatur. 3. Scriptura debite subsignetur. Quocirca observes: a) Scriptura per se subsignari debet aut a partibus una cum parocho vel loci Ordinario, aut a partibus una cum duobus testibus. — Si utraque vel alterutra pars scribere nesciat vel nequeat, ad validitatem id in ipsa scriptura annotetur et alius testis adhibeatur, qui aut ut testis secundus parocho vel Ordinario, aut ut testis tertius aliis testibus adiungatur. Non requiritur neque sufficit, ut pars, quae scribere nesciat vel nequeat, pro nomine et cognomine signum apponat. — Sufficit, ut unus testis adda­ tur, sive utraque sive alterutra pars scribere nescit vel nequit; quando­ quidem lex solummodo de alio teste addendo dicit. Pars, quae sola scribere potest, videtur non teneri ad subsignandum. Sensus enim obvius legis satis insinuat, sufficere subsignationem parochi (vel duorum tes­ tium) et testis additi. Attamen ob aliquale dubium expedit partem tutio­ rem sequi. Scribere nescii, qui litteras ignorat; scribere nequit, qui physice a scribendo impeditur. Qui aliena manu ductus nomen apponit, videtur valide subsignare, si iuvatur tantum, ita ut ipsemet causa principalis exsistat. Si quis autem mero instrumento similis est, puta quia methodum scribendi nullatenus edoctus est vel manum perfecta paralysi laborantem habet, is invalide nomen apponit. Pariter invalide subsignat, qui utitur machina scribendi ; hic enim imprimere potius quam scribere dici debet. Accedit quod ea ratio subsignandi omni signo authenticitatis destituta est. Ob easdem rationes invalide subsignat, qui adhibet instrumentum, quod nomen ad similitudinem characteris insculptum refert. ' S C C. 27 Iui. 190S, ad 11. Hoc ct similia responsa fuere merae explicationes iuris antea exsistentis atque in Codicem inserti ; hinc censemus, ea persistere, spectato can. 6, 20, et can. 23. — 504 — Quinam veniant nomine parochi et loci Ordinarii, vide n. 734. Porro parochus videtur valide subsignare, etiamsi nondum adeptus sit possessionem beneficii; siquidem lex, ubi dc promissione matrimonii dicit, dc eiusmodi requisito ser­ monem non facit, atque solum requirit, ut quis sit parochus. Idem ob eandem rationem dicendum videtur dc parocho per sententiam excommunicato vel inter­ dicto vel suspenso ab officio vel tali declarato. Nequeunt autem parochus et lod Ordinarius alteri, puta vicario vel secretario, facultatem facere, ut tamquam testis auctorizabilis promissionem matrimonii subsignet. ’ Tanquam lestes adhiberi possunt quicumquc, spectato iure naturae, testimonii ferendi capaces sunt.’ Hinc non excipiuntur infideles, haeretici, feminae, impu­ beres, quamvis, ubi catholici haberi possint, haereticos vel infideles adhiberi non conveniat. Patet, etiam parochum et Ordinarium tanquam testes communes posse assumi. b) Parochus vel loci Ordinarius ut testis auctorizabilis assumptus tenetur scripturam subsignare intra proprium territorium. Verum id etiam sufficit. Itaque non requiritur, ut parochus vel Ordinarius, qui ad­ hibetur, sit alterutrius contrahentis proprius, puta ratione domicilii; sed requiritur et sufficit tam ad valorem quam ad liceitatem, ut sit parochus vel Ordinarius loci, in quo contractum subsignat. * c) Partes tenentur subsignare scripturam unico contextu cum parocho seu Ordinario, aut cum duobus testibus ;4 a. v. requiritur, ut singuli omnibus aliis subsignantibus praesentes sint. 666 Ut fert consuetudo in contractibus civilibus, ita etiam expedit, contractum sponsalitium alta voce legi, antequam subsignetur. Pariter iuvat, documentum quod contractum continet, asservari apud parochum vel Ordinarium loci, qui illud subsignaverit, utrique tamen parti tradi exemplar. Coroll. Quum partes teneantur subsignare scripturam unico contextu cum paro­ cho aut loci Ordinario vel cum duobus testibus, sponsalia inter absentes contrahi nequeunt nisi per procuratorem. Ea per procuratorem posse iniri, sequitur ex eo, quod secus non foret provisum sponsalibus contrahendis ab eis, qui inter sc congredi nequeunt. Deinde nisi contrarium statuatur, censendum est, quoad contractus persistere facultatem per alium faciendi quod quis per se facere potest. Ad modum vero adhibendi procuratoris quod attinet, expedit servare, quae can. 1089 statuit quoad matrimonia per procuratorem contrahenda.5 ’. S. C. C. 30 Mart. , ad VI. 3. Cf. S. C. de Sacr. 12 Mart. 1910, ad IV. S. C. C. 30 Mart. 1908, ad VH. ----- 4. S. C. C. 27 Tui. 1908, ad I. ----Ut matrimonium, ita can. cit., per procuratorem valide ineatur, requiritur mandatum speciale ad contrahendum cum certa persona, subscriptum a mandante et vel a parocho aut Ordinario loci in quo mandatum fit, vel a sacerdote ab alterutro delegato, vel a duobus saltem testibus. — Si mandans scribere nesciat, id in ipso mandato adnotetur et alius testis addatur qui scripturam ipse quoque subsignet ; secus mandatum irritum est. — Si, antequam procurator nomine man­ dantis contraxerit, hic mandatum revocaverit aut in amentiam inciderit, invali­ dum est matrimonium, licet sive procurator sive alia pars contrahens haec ignora­ verint — Ut matrimonium validum sit, procurator debet munere suo per se ipse fungi. — 5°5 — II. Necessitas formae legitimae, a) Promissio matrimonii, tam bila- 667 tcralis seu sponsalitia quam unilateralis, facta sine forma statuta pro utroque foro irrita seu invalida est (can. 1017, § 1). Itaque promissiones informes factae post formam statutam, utpote omnino irritae, per se nullam obligationem neque iustitiae neque fideli­ tatis inducunt. Dixi per se; quandoquidem negari nequit, per accidens ex promissione informi obligationem posse enasci. Ita v. g. teneretur ad damnum restituendum, qui dolose iniret sponsalia cum persona legis irritantis ignara, atque ita agendo causa foret, cur altera pars damnum pateretur. Pariter restitutionis obligatione obstringeretur, qui dolose copulam haberet cum desponsata censente, sponsalia privata a se inita esse valida. Denique qui post sponsalia informia inita nollet amplius matrimonium inire, teneretur monere alteram partem, quae expensa pro futuro matrimonio factura esse praevideretur, etc. Quaer., num etiam invalida sit promissio informis sponsalium Resp. Negandum esse censemus, quia lex de sola promissione matrimonii dicit, cuius argumenti vis augetur cx eo quod lex irritans stricte interpretanda est (cfr. can. 19). b) Quamvis promissio matrimonii informis invalida sit, tamen non videtur illi­ cita. Etenim, finis legislatoris satis obtinetur sola irritatione promissionis infor­ mis, quin prohibitio accedat. Adde, legem, quae non solum irritaret, verum etiam prohiberet promissiones informes, innumeris atque continuis transgressionibus ansam praebituram, ideoque ad bonum commune non esse conducturam. Ill. Subiecti formae legitimae. Formae sponsalium subiciuntur 668 1. Catholici ritus latini, non ritus orientalis (can. 1), ut patet. 2. /Icatholici baptizati. Verum quidem est, haereticos et schismaticos a lege Piana, etiam quatenus sponsalia respiceret, immunes fuisse; sed Codex illam immunitatem quoad sola matrimonia iterat. Verum etiam est, haeriticos et schismaticos secundum plures pluribus legibus eccle­ siasticis non teneri ; ’ at hanc immunitatem solum extendunt ad leges, quae proxime ad animarum sanctificationem potius quam ad ordinem publicum spectant. Denique specialis ratio, quae pro exemptione a forma celebrationis matrimonii valet — scilicet concubinatus praecavendi — hic urgeri nequit. Coroll. Catholici (ritus latini) obnoxii sunt formae sive inter se, sive cum catholico ritus orientalis, sive cum acatholico (baptizato vel non baptizato) sponsalia ineunt. . Icatholici baptizati formae subiecti sunt, sive inter se, sive cum catholico, sive cum acatholico (baptizato vel non '. Abstrahimus a quaestione, utrum necne hacc sententia satis fundata sit (cfr. t. I, n. 129). — 5o6 — baptizato) contrahunt sponsalia. Non baptizati non subiciuntur formae, si sponsalia ineunt inter se ; bene vero, si cum baptizato. FORMULAE SPONSALIUM. 669 Ί Sponsalia subsignata a contrahentibus ct parocho. lacobus.......... filius.......... et.......... natus die.......... mensis........ anni.......... et habitans in.......... et Anna.......... filia.......... et........ nata die.......... mensis.......... anni.......... et habitans in......... hisce litteris sponsalia contrahunt. Romae, die.......... mensis............ anni............ Subsignatio sponsi Subsignatio sponsae Subsignatio parochi II. Sponsalia subsignata a contrahentibus et duobus testibus. lacobus.......... filius.......... et.......... natus die.......... mensis......... anni.......... et habitans in.......... et Anna.......... filia.......... et......... nata die.......... mensis.......... anni.......... et habitans in.......... hisce litteris sponsalia contrahunt. Romae, die.......... mensis............ anni............ Subsignatio sponsi Subsignatio sponsae Subsignatio primi testis. Subsignatio alterius testis. III Sponsalia subsignata a parocho ct teste. lacobus.......... filius.......... et.......... natus die.......... mensis......... anni......... et habitans in.......... et Anna.......... filia.......... et...... nata die.......... mensis.......... anni.......... et habitans in.......... hisce litteris sponsalia contrahunt. Contrahentes (unus e contrahentibus, N.N.) scribere nequeunt. Hinc tanquam testis assumptus est N.N. filius......... Romae, die.......... mensis............ anni............ V (Subsignatio partis, quae scribere potest). Subsignatio parochi Subsignatio testis assumpti. — 5°7 — IV. Sponsalia subsignata a Iribus testibus. lacobus.......... filius.......... et.......... natus die.......... mensis.......... anni......... et habitans in.......... et Anna.......... filia.......... et.......... nata die.......... mensis.......... anni.......... et habitans in.......... hisce litteris sponsalia contrahunt. Contrahentes (unus ex contrahentibus, N.N.) scribere nequeunt. Hinc tanquam tertius testis assumptus est, N.N. filius... Romae, die.......... mensis.......... anni............ (Subsignatio partis, quae scribere potest). Subsignatio primi testis Subsignatio secundi testis Subsignatio tertii testis. SECTIO III. De effectibus sponsalium. CAPUT 1. De sponsalibus absolutis. Effectus sponsalium distinguuntur in naturales et canonicos. Effectus 670 naturales sunt: Γ obligatio ineundi matrimonium; 2° inhabilitas valide contrahendi sponsalia cum tertio ; 30 inhabilitas licite contrahendi matri­ monium cum tertio; 40 obligatio agendi sponsalitiam cum sponsa vel sponso conversationem ; 50 obligatio evitandi conversationem sponsali­ tiam, magis etiam actus luxuriosos cum alio. Accedit 6° effectus cano­ nicus situs in eo quod datur actio, non quidem ad petendam matrimonii celebrationem, sed ad reparationem damnorum, si quae debeatur (can. 1017» § 3)· I. Obligatio ineundi matrimonium; atque quidem obligatio iustitiae commutativae, eaque gravis. Obligatio autem debet impleri : Si tempus implendi praefixum est, hoc tempore ; si non est praefixum, tempore quo altera pars rationabiliter matrimonium petit. Si altera pars ex pudore vel timore non petit, non licet ultra tempus rationabile exspectare (S. Alf. VI, 845). Ita res per se sese habet; siquidem ob causam iustam licet nuptias differre. Ceterum passim suadendum, ut sponsi quam pri­ mum commode fieri possit matrimonium ineant, ne scii, diutius in peri­ culo peccati remaneant. Quid, si una pars matrimonium inire renuat, altera autem sponsalia urgeat ? - 508 Resp.i. Confessarius, si pars renuens vere causam iustam afferat, potest pronuntiare, eam a sponsalibus posse resilire. Si causam plus minusve dubiam seu — ut rem practice sumamus — si tamquam causam afferat affectionem mutatam, accedet timor fundatus, ne matrimonium malum exitum habeat; qui timor constituit causam resiliendi a sponsa­ libus (n. 680). Si causa resiliendi re vera desit, confessarius suadendo potius quam praecipiendo procedat ; subinde quoque dispensatio a S. Sede impetrari potest (n. 681). Resp. 2. Parochus praeterea prae oculis habeat haec can. 1017, § 3: « Ex promissione, licet valida sit nec ulla iusta causa ab eadem implenda excuset, non datur actio ad petendam matrimonii celebrationem; datur tamen ad reparationem damnorum, si qua debeatur. » Haec autem actio est mixti fori ct non suspendit matrimonii celebrationem cum alio.1 II. Inhabilitas valide contrahendi sponsalia cum alia persona. Eiusmodi igitur sponsalia non solum illicita sunt, verum etiam omni valore destituuntur, nisi contrahantur sub conditione : « Si priora spon­ salia solvantur. » Ratio est, quia nemo potest alicui conferre ius in rem. postquam ius in eam iam alteri concesserit. Quodsi sponsalibus cum alio initis accesserit copula, prior sponsa ius suum non amittit. Attamen sua­ deatur ei, ut sponte iure suo cedat, nisi ipsamet notabile damnum inde passura sit, vel ipsum matrimonium non contractum pro gravi damno habeat (S. Alf. VI, 848). III. Inhabilitas licite contrahendi matrimonium cum alio; quod patet. IV. Obligatio agendi sponsalitiam cum sponsa vel sponso conver­ sationem, nim. secundum adiuncta et mores honestos regionis ; quod pariter patet. V. Obligatio evitandi conversationem sponsalitiam, magis etiam actus luxuriae, puta fornicationem, cum alio. Hic autem disputatur, num fornicatio cum tertia persona per se induat rationem iniustitae eiusque gravis. Porro cum S. Alfonso (VI, 847) ratio iniustiae gravis satis probabiliter negatur, quia argumenta adversariorum rem nullatenus evincunt, ut patebit ex obiectionibus discutiendis. Obi. i. Fornicatio rem promissam, i. c. corpus in ordine ad matrimonium nota­ biliter deterius reddit. Resp. Primum merito in dubium vocatur id quod adversarii supponunt, scilicet per sponsalia induci obligationem iustitiae tradendi corpus tale quale erat tem­ pore promissionis. Id, si de alia promissione agatur, aliquando ex adiunctis pate­ bit; verum in casu res dubia videtur. Deinde nequaquam patet, corpus per forni­ cationem reddi notabiliter deterius in ordine ad matrimonium. P C. 2-3 lun. 1918 (A. A. S. 1918, p. 345). — 5O9 — Obi 2. Fornicatio saltem implicite excluditur contractu sponsalitio, ita ut for­ nicatio contractui idcoquc iustitiae adversetur. Resp. Non patet, fornicationem excludi ipso contractu sponsalitio. Accedit quod, asserto admisso, idem dicendum videtur dc tactibus impudicis cum alia persona commissis, ita ut hi quoque iustitiae adversarentur. Nola i. Ut supra dictum est, ex sponsalibus, etiamsi valida sint, et hic et nunc obligent, non datur actio ad petendam celebrationem matrimonii, bene vero ad reparationem damnorum, si qua delirantur (can. 1017, § 3; p. 508). Nota. 2. Effectus promissionis unilateralis. Promissio matrimonii unilateralis . praesumitur induxisse obligationem gravem iustitiae. Eiusmodi enim obligatio censetur suscepta, si — ut supponimus locum habuisse promissioni adduntur testes vel scriptura publica. Quoad actionem vero ex promissione unilaterali valent dicta sub nota dc actione ex sponsalibus, uti patet ex documentis ibidem citatis. CAPUT II. De sponsalibus conditionatis. I. Sponsalia sub conditione de praeterito vel de praesenti valent 671 vel non valent, prout conditio impleta vel non impleta est. Dubitantes de impletione tenentur inquirere in veritatem, atque interim a sponsalibus et matrimonio cum tertia persona abstinere. II. Sponsalia sub conditione de futuro ita diudicanda: 1. Si conditio résolut oria est, ' sponsalia ab initio valida sunt, sed, impleta conditione, eo ipso dissolvuntur. 2. Si conditio suspensive et honesta est,: ita dicendum : a) Conditione nec impleta nec definitive deficiente, sponsalia in sus­ penso haerent.Attamen tenentur partes exspectare nec malitiose impedire imo honeste procurare conditionis eventum. Sponsalia cum tertio inita invalida forent, nisi fierent sub conditione: « si definitive deficiant prio­ ra sponsalia conditionata. » Ratio est. quia eiusmodi sponsalia respice­ rent rem illicitam. b) Conditione impleta, sponsalia eo ipso evadunt absoluta, salvis ta­ men dictis de conditione: «Si Auctoritas ecclesiastica dispensaverit» (n. 660). Excipe, si alterutra pars ante conditionem impletam consensum legitime revocaverit. Quid vero, si consensus ante impletam conditionem illegitime revocatus est? In casu certo remanet obligatio ineundi matri­ monium, non tamen vi sponsalium, quae cessante voluntate perfici ne­ queunt, sed vi obligationis reparandi iniuriam (t. I, n. 848). c) Conditione definitive deficiente, corruunt sponsalia. Qui tamen malitiose impedivit impletionem conditionis, tenetur ius laesi reparare; laesus autem habet ius ad verum consensum. ‘. Promitto tibi matrimonium, sed, si res ista non succedat, liber ero. -----*. Promitto tibi matrimonium, si parentes consentiant. — 5ÏO — 3· Si conditio suspensiva et turpis est, ’ haec valent : a) Conditione nondum impleta, sponsalia probabilius in suspenso hae­ rent. Attamen utraque pars potest et debet consensum revocare; consen­ su autem ab alterutra parte revocato, contractus plane evanescit. b) Conditione impleta, nec consensu revocato, sponsalia probabilius evadunt absoluta (t. I, n. 849, coli. .n. 833). SCHOLION. De sponsalium accidentalibus. 672 I. Poena sponsalibus additur, si partes conveniunt, a resiliente aliquid esse solvendum. Stipulatio poenae, solvendae a iuste resiliente, illicita et invalida est, utpote laedens libertatem matrimonii. Poena autem statuta contra iniuste resilientem valida et licita est (S. Alf. VI, 853, q. I). Ad ius positivum, ex quo plures, aliis contradicentibus, contrarium eruebant, iam provocari nequit, Codice de eo tacente. II. Modus est onus contractui sponsalitio perfecto adiectum ab uno, et ab altero acceptatum.’ Modus differt a conditione suspensiva. Haec enim efficit, ut contractus ante impletam conditionem non perficiatur, dum modus adiectus contractum perfectum supponit. Attamen modus adiectus ita intendi potest, ut, si altera pars eum non impleat, nec prior teneatur sustinere sponsalia. III. Arrha est res alteri parti data in pignus futuri matrimonii. Secuto matrimonio, arrhae repeti possunt, nisi mens sponsorum contraria fuerit. Matrimonio non secuto, restitui debent ab iniuste resiliente, ab altera vero parte possunt servari. Si iuste a sponsalibus resilitur, usus habet, ut utraque pars arrhas receptas restituat (S. Alf. VI, 852). IV. localia sunt munera alteri parti data non in pignus matrimonii futuri, sed in signum amaris et sub spe nuptiarum. Secuto matrimonio, possunt retineri. Matrimonio non secuto, restitui debent ab eo, cuius culpa matrimonium non contrahitur — excipe si parva sunt et ab alia parte non repetuntur — ab altera vero parte possunt retineri. Si nullius culpa matrimonium praetermittitur, usus habet, ut utraque pars iocalia recepta restituat, minoribus forte exceptis. V. luramentum sponsalibus (vel promissioni unilaterali) validis adiec­ tum obligationi iustitiae addit obligationem religionis. Corruentibus spon­ salibus, corruit obligatio iuramenti (can. 1318, § 1). ‘. Promitto tibi matrimonium, si copulam admiseris. ------’. Promitto tibi matri­ monium ; tu vero hoc vel illud facere debes. — 511 — luramentum adiectum sponsalibus (vel promissioni unilaterali) invali­ dis — puta ex defectu formae legitimae — invalidum est, quia accesso­ rium sequitur principale (can. 1318, § 1). SECTIO IV. De dissolutione sponsalium. Praen. Ex causis dissolvendi sponsalia aliae sua vi ea dissolvunt seu exstinguunt, aliae utrique vel uni parti ius ea dissolvendi seu rescindendi praebent. Adhaec causae valent, etiamsi sponsalia iuramento firmata sint. Sunt autem : I. Consensus mutuus, satis immunis ab errore, fraude et metu (S. 673 Alf. VI, 855, 856). II. Defectus notabilis sponsalibus praeexsistens et postea detectus; 674 item mutatio notabilis sponsalibus superveniens, quae matrimonium magis onerosum reddunt, et, si cognita vel praevisa fuissent, a sponsali­ bus deterruissent. Ratio petitur ex eo, quod sponsalia — utpote ordi­ nata ad matrimonium, quod perpetuam vitae societatem secum fert — censentur contracta esse sub conditione : « modo res sit sicuti apparet, nec in deterius mutetur » ; vel saltem cum iure retento ea solvendi, si praedicta conditio non imp!eatur(S. Thom. Suppi, q. 43, a. 3, ad 3 ; S. Alf. VI, 86). Quin etiam sufficit prudens et persistens suspicio de defectu vel mutatione notabili, quia grave incommodum est cum tali suspicione contrahere. In casibus expositis solutio sponsalium fieri potest ab una vel ab utraque parte, prout una vel utraque incommodum pateretur, si, non obstante mutatione, matrimonium contraheretur. Passim vero incommo­ dum non sequetur parti, quae mutationem passa est, sed soli alteri. Defectus et mutatio versari possunt circa bona: i° corporis; ut si detegatur vel superveniat gravis et incurabilis morbus vel oris olentia, notabilis deformitas, amissio visus vel auditus etc.; 2° animi; ut si sponsus detegatur vel evadat irreligiosus, ebriosus, aleator, prodigus, asper moribus etc. ; 30 fortunae; ut si sponsus vel sponsa detegatur vel evadat pauper, aut frustretur magna hereditate vel munere lucrativo exspectatis etc. Atque haec quidem ab omnibus admittuntur, quia in casi­ bus expositis defectus detectus et mutatio superveniens matrimonium magis onerosum reddunt. Sed Disputatur, num praebeat ius resiliendi mutatio notabilis superveniens, quae, si fuisset praevisa, sponsalia quidem impedivisset, sed tamen ma­ trimonium non reddit magis onerosum, puta si alicui obveniat inex- — 512 — spectata et pinguis hereditas. Porro sententia satis probabilis affirmat, quia quisque praesumitur sponsalia contraxisse sub conditione: « Modo nulla superveniat notabilis mutatio. » Accedit quod secundum commu­ nem aestimationem neglectus magni lucri gravi damno aequiperatur: quo posito, ex acceptatione hominum mutatio, de qua dicimus, moraliter eadem est ac ea, quae matrimonium difficilius reddit. Denique in casu, quo pinguis alicui obvenit hereditas, subintrat disparitas conditionis, quae ut sub III dicetur, causam solvendi sponsalia involvit. 5. Alfonsus non quidem laudaret, sed neque damnaret eum qui, oblato coniugio cum sponsa excedenter meliori, hanc eligeret (VI, 876). Nota. Pars laborans defectu occulto tenetur hunc ante sponsalia vel, sponsalibus contractis, ante nuptias alteri parti manifestare, prout sequi­ tur: i° «Si defectus redderet nuptias perniciosas, ut esset infamia, lepra, morbus gallicus aut alius contagiosus, tenetur manifestare vel a nuptiis desistere : nisi altera pars eodem defectu laboret. Ratio, quia, sicut peccat contra iustitiam qui alteri vendit merces noxias credenti bo­ nas: ita a fortiori, qui cum pernicioso defectu vult matrimonium con­ trahere. 20 Si vero defectus non redderet nuptias noxias, sed tantum minus appetibiles (nempe si sponsa esset pauper, quae reputatur dives; ignobilis, quae nobilis; deformis, quae pulchra; corrupta, quae virgo): tunc, esto ipsa non possit virum decipere fingendo se immunem a tali defectu, tamen non tenetur defectum manifestare; sed potest etiam interrogata dissimulare aequi voce respondendo » (S. Alf. VI, 864-865). Ita fert consuetudo. Si tamen grave periculum est, ne defectus postea detegatur et graves discordias provocet, suadendum, ut manifestetur (S. Alf. 1. c.). Ad causam expositam partim referuntur disparitas conditionis et dissensus parentum. 675 III. Disparitas conditionis sive ex disparitate status, sive ex nobili­ tate, sive ex disparitate fortunae proveniens : a) Si tanta est, ut matrimonium propter dedecus familiae illicitum sit, sponsalia inde ab initio nulla sunt. b) Si tanta non est, sed tamen notabilis, sponsalia valida atque per se irrescindibilia sunt, si partes disparitatis consciae ea contraxerint. Si postea detegitur vel post sponsalia contracta supervenit, haec passim rescindi possunt. 676 IV. Dissensus parentum ita operatur: i. Dissensus debitus, ideo scilicet, quia matrimonium illicitum est, arguit, sponsalia inde ab initio fuisse nulla (S. Alf. III. 644; VI, 851. 877). — 513 — Hic quaeri solet, num prodiga matrimonii promissio qua talis (i. e quae fit sponso vel sponsae multo inferioris conditionis vel fortunae, sed sine dedecore familiae) sit illicita atque invalida, utpotc de re illicita. Ad quod quaesitum res­ pondemus cum S. Alfonso (VI, 851): Si nulla ratio eiusmodi promissionem cohonestat, respicit rem vcnialiter malam, idcoque nulla est. < Verumtamen, cum culpa prodigalitatis non sit plus quam venialis, quaevis mediocris iusta causa vitium prodigalitatis auferre potest. Hinc satis excusabitur sponsus feminam dis­ parem ducens, si noverit in ea aliquam specialem praerogativam, nimirum provi­ dentiae, devotionis, magnae honestatis, vel etiam alicuius dotis naturalis, propter quam putet sponsus cum illa quietam ducere vitam. Hinc infertur, vix casum acci­ dere posse quod sponsus eam ducere non teneatur, quia rarissime deerit aliqua ex his causis, quae culpam prodigalitatis excusabit. > 2. Dissensus rationabilis, etsi non debitus, saepe ratio erit, cur liceat sponsalia rescindere. Idem fere dicendum de dissensu minus rationabili et perduranti, ita ut spes eum auferendi desit: quo casu filii saepe pote­ runt — maxime, si dissensus non fuerit praevisus — a sponsalibus resi­ lire, scii, ob incommoda eorum exsecutioni annexa et mala timenda. Attamen passim ad hoc non tenentur, eo magis quod, matrimonio con­ tracto, incommoda haud ita raro evanescunt. V. Violatio fidei parti innocenti praebet ius resiliendi, dum pars 677 nocens ligata manet, donec innocens iure suo usa sit. Huc referuntur: 1. Procatio cum tertio seu frequentatio intuitu matrimonii. A fortiori 2. Sponsalia cum tertio attentata, vel etiam promissio gratuita matri­ monii tertio facta. 3. Matrimonium cum tertio initum. Hic autem disputatur, utrum per eiusmodi matrimonium obligatio sponsalitia ex utraque parte exstingua­ tur, an ,pro sponso infideli obligatio solum suspendatur, scii, durante ma­ trimonio. Porro cum S. Alfonso (VI, 875) et aliis contra plures dicendum videtur, obligationem pro parte infideli solum suspendi. Ratio est, quia obligatio contracta, (si impedimentum illegitime apponitur), non exstin­ guitur nisi per impedimentum natura sua simpliciter indissolubile. Atqui matrimonium non est natura sua simpliciter indissolubile. Nequit quidem natura sua propria coniugum auctoritate solvi, sed potest alio modo, puta morte coniugis. Confirmatur eo quod matrimonium non exstinguit, sed solum suspendit obligationem voti religionis, ita ut vovens, mortuo coniuge, teneatur votum implere (S. Alf. 1. c.). Obi.: Tn casu voti vinculum superveniens est diversae rationis, dum vinculum matrimonii est eiusdem rationis ac vinculum sponsalium. Pesp.: Id nihil referre videtur, a. v. solum videndum, utrum necne vinculum subsequens sit natura sua simpliciter indissolubile; quia natura obligationis qua talis sccum fert, ut impleri debeat semper ac possit impleri. Hinc si vinculum subsequens est temporale, obligatio solum suspenditur. W. M. T. Μ. II. 33 — 5M — 4- Fornicatio; quocirca plura notari debent. a) Fornicatio antecedens sponsae, postea detecta, sponso dat ius resiliendi ; idque valet, etiamsi sponsa oppressa sit, quia secundum com­ munem aestimationem vilior est quam reputabatur. Fornicatio antece­ dens sponsi, post sponsalia detecta, sponsae confert ius recedendi: i° si sponsus detegatur ita frequenter egisse; 2" si prolem ex alia susceperit 3° si sponsae respectivae durum sit nubere viro, qui vel semel fornicatus est (S. Alf. VI, 861). Dixi « sponsae respectivae » ; scii, videndum, qua ratione sponsa censenda sit sponsalia contraxisse. Porro sponsa, cuius parum refert, utrum necne sponsus antea fornicatus sit, non censetur sponsalia iniisse sub conditione : « modo sponsus non detegatur fornica­ tionem commisisse. » b) Fornicatio subsequens alterutrius dat alteri parti ius resiliendi. Idque valet, etiamsi sponsa vi oppressa sit ; siquidem secundum commu­ nem aestimationem facta est vilior, ita ut supervenerit mutatio notabilis, quae matrimonium magis onerosum reddit. Si utraque pars fornicata est, sponsus, ut iam communiter admittitur, potest resilire. Disputatur vero, num per se idem liceat sponsae. Plerique antiquiores negant hac ratione innixi : Fornicatio sponsae èt longe foedior èt consequenter etiam gravius delictum censetur, quam fornicatio sponsi, ita ut excessus non compen­ satus soli sponso faveat. Sunt tamen qui censeant, in pluribus tractibus secundum communem aestimationem sponsum per fornicationem fere aeque vilescere ac sponsam, infima plebicula forte excepta: quo admisso, fornicatio subsequens utriusque etiam sponsae ius resiliendi praebet. Coroll. Dicta dc fornicatione fere etiam valent de tactibus impudicis cum tertio, maxime si frequentiores sint, vel cum pluribus fiant. Immo familiaritas cum tertio potest esse talis, ut praebeat alteri parti ius resiliendi, eo magis quod in integra hac materia etiam attendi debet fundatus timor, ne postea fides violetur. — Denique praedicta applicentur etiam aliis gravioribus criminibus a sponso vel sponsa patratis, puta homicidio, bcstialitati, haeresi (S. Thom. Suppi, q. 43, a. 3, ad 6; S. Alf. VII, 860). 5. Discessus alterutrius in regionem longinquam, unde reditus brevi sperari nequit, si fiat, altera parte inscia vel invita, huic dat ius alteri nubendi. Ratio est, quia diuturna alicuius boni exspectatio notabilem felicitatis diminutionem involvit (S. Alf. VI, 860). 6. Dilatio matrimonii haec efficit: a) Si terminus praefixus est unice ad urgendam obligationem, pars parata potest resilire: 1° si altera pars sine iusta causa matrimonium differt; quia ita agendo violat fidem; 20 si iuste differt, sed cum partis paratae gravi incommodo, quod resiliendo praecaveri potest. b) Si terminus praefixus est ad finiendam obligationem: i° Si utraque — 515 — pars fuerit in culpa, utraque pars libera est, tum ob stipulationem con­ tractui additam; tum quia utraque pars videtur iure suo cessisse; 2° λ neutra pars fuerit in culpa, utraque libera videtur, scilicet spectata stipulatione contractui addita; 3°n una pars fuerit in culpa, certo libera­ tur altera pars; disputatur vero, num prior quoque pars libera sit, si altera matrimonium urgeat. Porro passim negandum videtur, quia nemo censetur se ita obligasse, ut obligatio cesset, etiamsi ipsemet causa sit, cur non sit impleta (S. Alf. VI, 867, 868). Terminus passim praefigitur ad urgendam obligationem ; subinde ta­ men contrarium ex tenore vel ex adiunctis erui potest. VI. Electio status perfectioris ; quocirca exponenda sunt tam liceitas 678 eligendi statum perfectiorem quam effectus electionis factae. 1. Liceitas eligendi statum perfectiorem. Non obstantibus sponsalibus, licet eligere statum perfectiorem, prout sequitur: a) Licet eligere statum religiosum. Ratio petitur ex eo, quod sponsali­ bus inest tacita conditio: «Nisi religiosum statum elegero > ’ (S. Alf. VI, 870, dub. 1). Pariter licet emittere votum eligendi statum religiosum; licet enim vovere, quod licet peragere. b) Disputatur, num liceat: i° eligere statum clericalem; 20 emittere votum privatum castitatis perpetuae. Satis probabiliter affirmatur, quia sponsalibus probabiliter inest tacita conditio ; « Nisi perfectiorem statum elegero » (S. Alf. VI, 873). Illicitum est eligere mere coelibatum sine voto castitatis perpetuae; nam qui promisit matrimonium, non censetur retinuisse ius non nubendi. Praetere^ electio per se licita status perfectioris illicita est: i° si quis copulam obtinuerit sub promissione matrimonii ; 20 si quis teneatur reparare damnum, quod per solum matrimonium reparari potest ; 30 si quis non procedat sincere, scii, ex desiderio status perfectioris, sed fraudulenter, v. g. ut a sponsalibus liberetur et, obtenta dispensatione, alii nubat (S. Alf. VI, 873 ; III, 649). 2. Effectus electionis factae, a) Electio cuiusvis status perfectioris — etiam meri coelibatus — alteram partem liberat ; tum quia eligens statum perfectiorem renuntiat sponsalibus; tum quia, una parte voluntarie disce­ dente, altera pars eo ipso libertatem recuperat (S. Alf. VI, 873). b) Ipsa professio religiosa ipsaque Ordinis maioris susceptio exstin­ guunt sponsalia seu utramque partem liberant. Ratio est, quia constituunt statum, qui cum sponsalium exsecutione componi nequit et de se perpe­ tuus est. Disputatur num idem efficiant, an pro parte recedente solum suspendant obligationem: i° Emissio voti castitatis perpetuae in saeculo ‘. Cfr. cap. 2 ct 7. de convcrs. coniug. — 5ï6 — servandae; 2° solus ingressus in Religionem; 30 solus ingressus in semi­ narium; 4° susceptio Ordinis minoris; 50 sola vota ingrediendi Religio­ nem vel amplectendi Ordinem maiorem vel emittendi votum privatum castitatis perpetuae. Attamen dicendum videtur, saltem ingressum in Religionem vel seminarium, item susceptionem Ordinis minoris et sola vota ingrediendi Religionem, suscipiendi SS. Ordines vel emittendi vo­ tum castitatis, solum suspendere sponsalia pro ingrediente vel vovente, quia per ista nondum suscipitur status de se perpetuus (S. Alf. VI, 870873)· 679 VII. Impedimentum dirimens superveniens. 1. Si supervenit impe­ dimentum indispensabile et perpetuum, i. e. in quo nequit dari vel spe­ rari dispensatio — puta impotentiam — sponsalia pro utraque parte corruunt. Attamen pars, quae impedimenti orituri conscia illud causavit, debet compensare damnum alteri parti secuturum. 2. Si supervenit impedimentum indispensabile quidem sed temporale — scii, impedimentum ligaminis — solvuntur pro parte, cui fides vio­ lata est ; pro altera parte probabilius suspenduntur tantum, ut dictum est n. 677. Interim haec tenetur ad reparationem damni alteri parti illati. 3. Si supervenit impedimentum dispensabile, liberatur pars, quae im­ pedimentum non induxit. Pars, quae causam dedit impedimento, si qui­ dem impedimenti orituri conscia egerit, debet procurare dispensationem, etiam cum gravi incommodo; si vero impedimentum ignoraverit, instar debitoris inculpabilis ex contractu probabilius tenetur ad petendam dis­ pensationem, si commode impetrari possit; immo etiam cum gravi incom­ modo, si reparandum sit damnum deflorationis vel praecavenda infamia (S. Alf, 857, 858). De impedimento supervenienti prohibenti puta de voto etc. satis dictum est n. 678. 680 VIII. Timor fundatus, ne matrimonium infaustum futurum sit. Nemo enim ad eiusmodi onus se obligasse censetur. ’ 681 IX. Dispensatio a S. Pontifice concedi potest, uti patet tam ex eo quod solvere potest vinculum magis firmum matrimonii rati (can. 1119), quam ex praxi S. Sedis. Praelati inferiores hac potestate carent; possunt tamen, causa examinata et patenti, declarare seu iudicare, sponsalia esse invalida vel soluta vel rescindibilia. Ad dispensationem requiritur iusta causa; quae in genere dici potest adesse, si ex dispensatione maiora bona praevidentur quam ex sponsalium exsecutione. Nota. Qui sine iusta causa resilit vel causam resiliendi iniuste adduxit, tenetur compensare damnum ex iniusta actione sua emergens; non au’. Instr. Austr 2 Febr. 1856. — 517 — tem lucrum, ad quod altera pars solum post contractas nuptias ius acquisivisset. Pars II. Examen, praesertim de statu libero. « Antequam matrimonium celebretur, constare debet nihil eius validae 682 ac licitae celebrationi obsistere :> (can. 1019, § 1). Porro « in periculo mortis, si aliae probationes haberi nequeant, sufficit, nisi contraria adsint indicia, affirmatio iurata contrahentium, se baptizatos fuisse et nullo detineri impedimento » (can. 109, § 2). Extra vero periculum de istis constare debet ad normam ordinariam iuris, atque quidem tam iuris communis, quam iuris particularis per statuta vel legitimam consuetu­ dinem constituti (cfr. can. 1020, § 3). Spectato iure communi, praescribitur examen, quod dici solet de statu libero, quia istum praesertim respicit. I. Necessitas examinis patet ex can. 1020, § 1 : « Parochus, cui ius est assistendi matrimonio, opportuno antea tempore, diligenter investi­ get, num matrimonio contrahendo aliquid obstet. » II. Examinator est parochus, cui ius est assistendi matrimonio (can. 1020, § 1); cum vero parochus sponsae generatim matrimonio assistat, hic practice examinatorem agit. III. Materia examinis. Parochus investiget: 1. In sponsorum habitationem — si quod dubium supersit — nimirum, ut iudicet, num re vera ipsi competat matrimonio assistere, spectato can. 1097 (n. 736); in quibus paroeciis publicationes faciendae sint (n. 686); num alteruter vagus sit; quo casu licentia assistendi ab Ordi­ nario petenda est (n. 695). 2. In impedimenta, quae forte matrimonio obstent. « Tum, ita can. 1020, § 2, sponsum tum sponsam etiam seorsum et caute interroget, num aliquo detineantur impedimento. » 1 Haec inquisitio etiam peragenda vi­ detur, si parochus de immunitate ab impedimentis moraliter certus sit : spectat inquisitio maxime impedimenta publica ; investigatio occulto­ rum, quae cum peccato cohaerent, videtur confessario relinqui posse. 3. In consensum, scilicet. « nam ipsum libere, praesertim mulier, praestent. » (can. cit.). '. Rit. Rom. tit. VII, c. I, n. 1. - 518 4. In baptismum; nam « nisi baptismus collatus fuerit in ipso suo territorio, parochus exigat baptismi testimonium ab utraque parte, vel a parte tantum catholica, si agatur de matrimonio contrahendo cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus. » (can. 1021, § 1). Excerptum e registro baptismal· permultum inservire potest dete­ gendis impedimentis, si quae sint, puta ligaminis, consanguinitatis, etc.; qui finis ut securius obtineatur, maxime suadendum, ut testimonium baptismi sit datae recentioris. 5. In confirmationem ; nam sponsi « catholici qui sacramentum con­ firmationis nondum receperunt, illud, antequam ad matrimonium admittantur, recipiant, si id possint sine gravi incommodo. » (can. 1021 §2).’ 6. In requisita a lege civili; videat nempe, utrum sponsi requisita a lege impleverint vel implere possint. 7. In consensum eorum, quorum consensus requiritur, etiam spectato solo iure civili. Ceterum « parochus graviter filiosfamilias minores hor­ tetur ne nuptias ineant, insciis aut rationabiliter invitis parentibus; quod si abnuerint, eorum matrimonio ne assistat, nisi consulto prius loci Ordinario » (can. 1034). Ius civile praesertim attendatur quoad minorennes et milites. 8. In doctrinam Christianam, « an in doctrina Christiana sufficienter instructi sint, nisi ob personarum qualitatem haec ultima interrogatio inutilis appareat » (can. 1020, § 2).5 Nota. « Ordinarii loci est peculiares normas pro huiusmodi parochi investigatione dare » (can. 1020 § 3). Pars III Publicationes. 683 Publicationes intelliguntur denuntiationes publicae, quibus fideles cer­ tiorantur de nuptiis a certis personis contrahendis, eo fine factae, ut qui impedimentum matrimonii noverit, illud parocho aperiat. — Publica­ tiones etiam dicuntur denuntiationes, proclamafiones, banna.1 Conside­ randa sunt: 684 I. Exsistentia legis. « Publice a parocho denuntietur inter quosnam matrimonium sit contrahendum » (can. 1022).4 Attamen « publicationes *. Rit. Rom. tit. VII, c. 1, n. 14 :. Rit. Rom. tit. VII, c. 1, n. 1; Const. Bened. XIV .Vimtam licentiam, 18 Maii 1743, n. 10; Instr, dc disc. Sacr. 7. Iui. 1921 (A. A. S. p. 348). ----- ’. Banntim est vox Germanica, quae significat: i' locum iurisdictionis, v. g. bannum Romae; 2° exercitium iurisdictionis per pu­ blicum edictum, puta per proclamationem matrimonii. ------ \ Rit. Rom. tit. VII, c. I, n. 6. — 519 — ne fiant pro matrimoniis quae contrahuntur cum dispensatione ab impe­ dimento disparitatis cultus aut mixtae religionis, nisi loci Ordinarius pro sua prudentia, remoto scandalo, eas permittere opportunum duxerit, dummodo apostolica dispensatio praecesserit et mentio omittatur reli­ gionis partis non catholicae » (can. 1026). II. Obiectum legis exhibent canones 1023-1025 incl. maxime can. 685 1024: « Publicationes fiant tribus continuis diebus dominicis aliisque festis de praecepto in ecclesia inter Missarum sollemnia, aut inter alia divina officia ad quae populus frequens accedat. » Exponenda: i. Paroecia publicationum. Publicationes fieri debent in paroecia spon- 686 sorum, ut deducitur ex eo quod faciendae sunt a parocho proprio (can. 1023, §1). Paroecia autem sponsorum ea est, in qua habent domicilium, vel quasi-domicilium (can. 94, § 1), vel — si agatur de vagis aut de eis, qui non habent nisi dioecesanum domicilium vel quasi-domicilium — actualem commorationem (can. 94, § 2 et 3). — Si pars alio in loco’ per sex menses commorata sit post adeptam pubertatem,1 parochus rem exponat Ordinario, qui pro sua prudentia vel publicationes inibi facien­ das exigat, vel alias probationes seu coniecturas super status libertate colligendas praescribat (can. 1023, § 2). ’ Si aliqua sit suspicio de con­ tracto impedimento, parochus etiam pro breviore commoratione consulat Ordinarium, qui matrimonium ne permittat, nisi prius suspicio, ad nor­ mam § 2, removeatur (can. 1023, § 3). — Denique serventur statuta particularia, quae publicationes respiciunt, et iuri communi non adver­ santur : haec passim maxime respiciunt matrimonia militum et vagorum. a) Si sponsi ad unam eandemque paroeciam pertinent, in ea sola pu­ blicationes fiant. b) Si sponsi pertinent ad diversas paroecias, in utraque publicationes faciendae sunt. * ‘. Non dicitur alm in Paroecia, ita ut praeceptum non vigeat, si agatur de alia paroecia eiusdem loci. Minor, si masculus, censetur pubes a decimoquarto, si femina, a duodecimo anno completo (can. 88, § 2). *. P. C. 2-3 lun 1918 ad dubium : — Si pars post adeptam pubertatem plusquam per sex menses com­ morata fuerit in longissimis ct dissitis oris, a quibus ut habeatur regularis attes­ tatio libertatis status . longius tempus requiritur, cum tamen urgeat celebratio matrimonii, sufficitne in casu ad certiorandam libertatem status iuramentum partis cum testimonio duorum, vel si non possint haberi duo, saltem unius, qui secum commorati fuerint illis in regionibus? — respondit, rem remitti prudenti indicio Ordinarii, qui alias probationes, non excluso iuramento suppletorio, prae­ scribere potest ad normam canonis 1023, § 2 (A. A. S. 1918, p. 345); cfr Instr. S. C. de Disc. Sacr. 4 lun. 1921, sub 40 (A. A. S. 1921, p. 348). ---- ·. Rit Rom tit. VII, c. T, n. 7. — 52° — c) Si alteruter vel uterque ad plures paroecias pertinet, in singulis paroeciis publicationes fieri debent. d) Filiorum minorennium matrimonia proclamantur tam in quasidomicilio, quod fortassis acquisiverint, quam in domicilio illorum, quo­ rum potestati subiciuntur; hoc enim necessario retinent (can. 93, § 1). e) Filiorum maiorennium matrimonia etiam publicentur in domicilio parentum, nisi huic renuntiaverint. De ista autem renuntiatione saepe difficile constat, ita ut dubium remaneat, utrum necne in domicilio pa­ rentum denuntiandi sint. Practice tutus sit, qui praxim vigentem sequi­ tur. f) Fagorum matrimonia — praeterquam in paroecia in qua actualem commorationem habent — in aliquibus locis vi iuris particularis etiam denuntianda sunt in paroecia originis vel saltem in ea, in qua diutius commorati sunt.1 g) Militum matrimonia — praeterquam in propria eorum paroecia — in aliquibus locis vi iuris particularis etiam proclamanda sunt in paroecia, in qua actu morantur. 687 2. Persona publicans. Matrimonii publicationes fieri debent a parocho proprio (can. 1023, § 1). Hic vero etiam per alium legi satisfacere potest, puta per vicarium, per omnem alium sacerdotem, per diaconum etc Minus tamen convenit uti laico vel etiam simplici clerico. 688 3. Numerus publicationum. Publicationes ter fieri debent, ut patet ex dicendis sub 4. 689 4. Tempus publicationum. Fieri debent: a) Diebus dominicis aliisque festis dc praecepto sive generalibus sive particularibus, idque etiamsi forte sola obligatio audiendi Missam per­ sistat. Dubium vero est, num festis generalibus publicationes fieri pos­ sint iis in locis, ubi dicta festa non vigeant. Festis suppressis per se publicationes fieri nequeunt, sed sicut loci Ordinarius potest ex legitima causa a publicationibus dispensare (can. 1028), ita potest etiam ex iusta causa in casibus particularibus permittere, ut fiant festis abrogatis, modo officia sollemnia fieri debeant ut antea, et frequens sit populi ad eccle­ siam accessus’ b) Continuis diebus dominicis aliisque festis dc praecepto: i. e. ita sibi succedentibus,ut alius dies dominicus vel festus non interponatur.Quoad praxim faciendi publicationes solis diebus dominicis, omissis festis intra hebdomadam occurrentibus, si est immemorabilis, ab Ordinario potest ’. Ia v. g. in Neerlandia (Conc. Prov. Ultrai. p. 123). ----- ’. Cfr. S. C. C. 17 lun. 1780; 19 April. 1823. — 521 tolerari, si prudenter submoveri nequeat (can. 5). Si autem tres dies festivi immediate sibi succederent, praxis videtur licita, ut istis diebus summum duae publicationes fierent. Quum enim secus tempus revelan­ dis impedimentis adeo breve sit, littera legis merito non urgenda cense­ tur. Si tamen omnes denuntiationes tribus diebus continuis et aptis fie­ rent, obligationi satisfit (cfr. S. Alf. VI, 992). Nota. Publicationes tempore clauso non prohibentur. c) Inter Missarum sollemnia i. e. inter Missam paroecialem seu princi­ palem, ut communiter docebant, aut inter alia divina officia, ad quae populus frequens accedat v. g. in Missa privata, in Vesperis vel Laudi­ bus, ut dicuntur; non autem, ut videtur, in officiis, quibus determinata fidelium species (v. g. membra alicuius Congregationis) potius quam « populus » interest. Ceterum sufficit, ut publicationes in uno ex officiis aptis fiant. 5. Locus publicationum. Fieri debent in ecclesia (can. 1024); quo 690 nomine hic primarie venit ecclesia paroecialis, ut sequitur ex eo, quod peragi debent a parocho (can. 1023, § 1). Videntur tamen etiam fieri posse in ecclesia filiali, quae habet territorium a territorio ecclesiae ma­ tricis separatum, scii, pro iis qui ad territorium istius ecclesiae pertinent.*1 Denique per accidens fieri possunt in ecclesia vel capella, quae ad tem­ pus tenet locum ecclesiae paroecialis vel in qua extraordinaria divina officia pro parochianis celebrantur.s 6. Modus faciendi publicationes. Formula exhibetur Rit. *Rom. quae 691 saltem quoad substantiam servari debet. Denique patet, denuntiationes faciendas esse in lingua vernacula, atque viva et clara voce. Nota. Potest loci Ordinarius pro suo territorio publicationibus substi­ tuere publicam, ad valvas ecclesiae paroecialis, aliusve ecclesiae, affixio­ nem nominum contrahentium per spatium saltem octo dierum, ita tamen ut, hoc spatio, duo dies festi de praecepto comprehendantur (can. 1025). III. Gravitas legis. Praeceptum obligat, etiamsi parochus certus sit 692 de statu libero nupturientium. Fundatur enim in praesumptione commu­ nis periculi, ita ut non cesset, etsi in casu particulari de absentia periculi constet. Obligatio autem gravis est ex genere suo. Itaque grave peccatum est: i° omittere omnes denuntiationes; 2° omittere duas seu negligere maiorem partem praecepti. Leve est omittere unam (S. Alf. VI. 990), item v. g. duas denuntiationes facere extra ecclesiam etc., modo tamen sat magnus sit concursus populi. S. C. C. in causa Colon, (apud Rev. Théol. franc. 1901, p. 117) 1 Iui. 1724. ------*. Tit. VII, c. i, n. 8. S. C. C. — S22 — IV. Dispensatio, i. Persona competens ad dispensandum est praeter S. Pontificem loci Ordinarius proprius, qui potest dispensare a publica­ tionibus etiam in aliena dioecesi faciendis (can. 1028, §1). — Praeterea pluribus in dioecesibus ex delegatione Episcopi Decanis concessa est facultas dispensandi saltem ab una vel etiam duplici publicatione. — Si plures sint Ordinarii proprii — puta si nupturientes pertinent ad diver­ sas dioeceses — ille ius habet dispensandi, in cuius dioecesi matrimonium celebratur; quod si matrimonium extra proprias ineatur dioeceses, quili­ bet Ordinarius proprius dispensare potest (can. 1028, § 2). 2. Causa dispensandi utique requiritur atque quidem, si dispensans S. Sede inferior est, ad valorem (can. 84, § 1). Cum lex sit gravis, gravis etiam et urgens :equiritur causa; facilius autem licet ab una vel a duabus quam ab omnibus publicationibus dispensare. Ut ab omnibus dispense­ tur, gravissima requiritur causa.1 Causae autem distingui solent necessariae, i. e. tales, in quibus debet, et gratiosae, i. e. tales, in quibus potest, sed non debet concedi dispen­ satio. a) Causae necessariae a S. Alfonso (VI, 1005) enumerantur: i° «Si adsit probabilis timor ne matrimonium malitiose impediatur;... 2° si matrimonium sit necessarium ad vitandum damnum sive infamiam con­ trahentium vel prolis: nempe si praecesserit defloratio, et timeatur ni vir mutet voluntatem. Item, si alter sponsorum esset in articulo mortis, et esset proles legitimanda ;... 30 si immineat periculum animae, corporis aut fortunae;... 40 si sponsus statim sit longe profecturus, et urgeat ne­ cessitas contrahendi ob unam ex causis supra descriptis; 50 si parentes vel tutor praetendant, ut virgo nubat indigno; » 6° si instat tempus clau­ sum, et ex una parte nuptiae tunc sine scandalo iniri nequeunt, ex altera autem parte matrimonium commode differri non potest, etc. b) Causa gratiosa adest, si dispensatio utilis vel rationabilis videtur, ut si agitur de matrimonio magnorum principum; si dispensatio petitur a viro magni meriti, cui eam negare grave foret; si nupturientes senes vel conditionis valde disparis sunt, immo in casu erubescentia tanta esse potest, ut sit causa dispensandi necessaria (S. Alf. VI, 1006). Ceterum generatim manentur Episcopi, ne facile dispensent.1 3. Servanda in petitione dispensationis. Petitur a Parocho, qui matri­ monio assistit ; a confessario autem, si matrimonium secreto contrahi vel convalidari debet. Petitio autem fit nomine nupturientium. In supplica exprimantur: i° nomina, cognomina, paroecia et passim etiam dioecesis 693 ‘. Cfr. Constit. Bcned. XIV Nimiam licentiam. vobis, 17 Nov. 1741. *. Const. Bened. XIV Satis ’ r — 523 — oratorum: quoad viduos expedit, addi nomen et cognomen coniugis praemortui ; 2° quid petatur, scii, utrum dispensatio ab una, duabus vel omnibus denuntiationibus; 30 causa, cur dispensatio petatur; 40 Ordina­ rius certioretur de veritate causae, in quam nim. ipsemet, qui dispensa­ tionem petit, inquirere tenetur. ’ V. Causa excusans a denuntiationibus habetur, quando ex una parte 694 adest vera necessitas ineundi matrimonium, ex altera autem parte dis­ pensatio tempestive obtineri aut sine periculo sigilli sacramentalis lae­ dendi peti nequit. Porro necessitas ineundi matrimonium passim adest, si habetur una ex causis necessariis dispensandi supra enumeratis. Caute tamen et prudenter agatur, et, si dispensatio tempestive obtineri potest, haec petenda est (S. Alf. VI, 1003 sub 7, ιοογ dub. 20). λ^Ι. Notanda. Peractis investigationibus et publicationibus, attendenda 695 sunt quae sequuntur : 1. Parochus matrimonio ne assistat, antequam omnia documenta ne­ cessaria receperit (can. 1030, § 1), scii, testimonium baptismi alibi forte collati (p. 518), testimonium investigationum et publicationum alibi forte institutarum (n. 686), testimonium licentiae Ordinarii eiusve delegati, si de vago agatur (p. 524), et pro adiunctis, testimonium obitus compartis prioris etc. Documentum Confirmationis non exigitur, quamquam catholici, antequam ad matrimonium admittantur, illud sacramentum recipere debent, si id possint sine gravi incommodo (can. 1021, § 2). Si, instante die nuptiali qui commode differi nequit, litterae testimo­ niales nondum acceptae sunt, parochus quoad fieri possit, curet, ut reci­ piantur. Si tempus deficit, recurratur, si fieri possit, ad Ordinarium; secus parochus ex epikia procedat, modo de statu libero certus sit. 2. Parochus praeterea ne assistat, nisi rationabilis causa aliud postulet, antequam tres dies decurrerint ab ultima publicatione (can. 1030). Secundum can. 34, § 3, 30 dies ultimae publicationis in hisce tribus non computatur. — Si intra sex menses matrimonium contractum non fuerit, publicationes repetantur, nisi aliud loci Ordinario videatur (can, 1030. § 2). 3. Exorto dubio de exsistentia alicuius impedimenti: i° parochus rem accuratius investiget, interrogando sub iu ramento duos saltem testes fide dignos, dummodo ne agatur de impedimento ex cuius notitia infamia ’. Sit formula supplicae: Excellentissime ac Reverendissime Domine, — Petrus N. et Anna N. ab Excellentia Vestra humiliter petunt dispensationem ab una (a duabus, ab omnibus) denuntiatione. Causa est... Quae exposita sunt vera esse, post diligens examen repperi ac testor Excellentiae Vestrae humillimus famulus. N.N. parochus ad N. — 524 — partibus oriatur, et, si necesse fuerit, ipsas quoque partes; 2° publica­ tiones peragat vel perficiat, si dubium ortum sit ante inceptas vel exple­ tas publicationes; 30 matrimonio ne assistat, inconsulto Ordinario, si dubium adhuc superesse prudenter iudicaverit (can. 1031, § 1). 4. Detecto impedimento certo, ita procedendum : a) Si impedimentum sit occultum, parochus publicationes peragat vel absolvat, et rem deferat, reticens nomina, ad loci Ordinarium vel ad Sacram Poenitentiariam (can. 1031, § 2, i°). Si autem omnia iam sunt parata ad nuptias nec matrimonium sine probabili gravis mali periculo differri potest usque dum a S. Sede dispensatio obtineatur, et ne loci quidem Ordinarius adiri possit vel nonnisi cum periculo violationis secreti, parochus procedat ad normam can. 1045, ut postea exponetur. b) Si impedimentum sit publicum ct detegatur ante inceptas publica­ tiones, parochus ulterius ne procedat, donec impedimentum removeatur, etsi dispensationem pro foro conscientiae tantum obtentam norit; si detegatur post primam aut secundam publicationem, parochus publica­ tiones perficiat, et rem ad Ordinarium deferat (can. 1031, § 2, 2°). 5. Demum si nullum detectum fuerit impedimentum, nec dubium nec certum, parochus, expletis publicationibus, ad matrimonii celebrationem partes admittat (can. 1031, § 2, 30). Quid, si parochus vel Ordinarius solus noverit impedimentum, et matrimonium publice petatur? Resp. 1. Parochus nequit assistere matrimonio, ne concurrat ad matrimonium invalidum ct gravia incommoda inde forte secutura ; quae magis etiam a parocho quam ab aliis praecavenda sunt (S. Alf. VI, 1002). Resp. 2. Ordinarius oh eandem rationem nequit ferre sententiam in favorem matrimonii. Neque obstat, quod praecavendo matrimonium indicem ct testem agit ; < quia bene potest esse aliquis index et testis, quando agitur dc peccato impediendo > (S. Alf. VI, 1002). Quid, si impedimentum detegatur in confessione sacrantenfali? Resp i. Si impedimentum publicum sit, confessarius poenitentem moneat de necessitate dispensationis, ipsumque ad parochum remittat; vel, si confessarius parochus est, poenitentem moneat, ut extra confessionem sibi impedimentum manifestet. Resp. 2. Si impedimentum occultum sit, confessarius generatim pariter poeni­ tentem dc necessitate dispensationis moneat, camquc pro foro conscientiae ipse­ met impetrare potest. Dixi generatim, quia poenitens aliquando in bona fide relin­ qui potest, secundum dicta n. 396. * 6. Quo magis consulatur valori matrimonii a vagis contrahendi, can. 1032 statuit: « Matrimonio vagorum de quibus tn can. 91, parochus, excepto casu necessitatis, nunquam assistat, nisi, re ad loci Ordinarium | vel ad sacerdotem ab eo delegatum delata, licentiam assistendi obtinue­ rit. » Porro a) Nomine vagorum certo veniunt, qui incertas habentes sedes, domi­ cilio, quasi-domicilio et menstrua commoratione carent. Disputatur, num ii quoque comprehendantur, qui domicilio ct quasi-domicilio, non autem menstrua commoratione destituti sint. Iam vero comprehendi viden­ tur, quia can. 1032 diserte dicit de « matrimonio vagorum, de quibus in can. 91. > Porro, spectato can. 91, ii, de quibus dicimus, vagi sunt. Obi. Can. 1097, § i, 2° cos, qui menstrua commoratione gaudent, a vagis distin­ guit. Resp. Spectatis can. 1032 ct can. 1097, § 1, 2° concedendum et dicendum videtur, vocem vagorum in can. 1032 sensu latiori, in can. 1097, § 1. 2° sensu magis restricto adhiberi. b) Ordinarius, cuius licentia requiritur, est Ordinarius loci, in quo matrimonium contrahitur. c) Praedicta licentia requiritur, etiamsi una tantum pars vaga sit. Deducitur e fine legis, scilicet praecavendi matrimonia invalida ; qui finis urget, sive uterque sive unus tantum vagus est. d) Licentia non requiritur in casu necessitatis, puta si periculum est, ne partes, si licentia exspectetur, mere civiliter contrahant ; si adsit ne­ cessitas adeundi itineris longinqui, quod adeo urget, ut tempus licen­ tiae obtinendae non supersit, etc. SCHOLION I De obligatione fidelium. I. Omnes fideles tenentur impedimenta, si qua norint, parocho aut 696 Ordinario, ante matrimonii celebrationem, revelare (can. 1027); quae obligatio, ut ex rei praeceptae natura eruitur, per se gravis est. Dicitur: 1. Si qua norint, i. e. si certam vel probabilem notitiam habent impe­ dimenti sive dirimentis sive prohibentis. Itaque non tenetur, qui rem au­ divit a persona fide non digna ; nisi spes sit ulterius detegendi veritatem (S. Alf. VI, 994)· ;· 2. Tenentur impedimenta ante matrimonii celebrationem parocho aut loci Ordinario revelare. Qui autem monet nupturientes de dispensatione petenda vel matrimonio non ineundo, praevidens monitionem esse pro­ futuram, obligationi satisfacit. Immo, si agitur de impedimento infa­ mante, debet praedictam monitionem praemittere, nisi desit spes fructus, vel adsit alia causa a monitione excusans (S. Alf. 1. c.). — 52ό — II. Excusantur ab exposita obligatione: 1. Qui scit, dispensationem obtentam vel petitam esse, vel saltem petitum iri. 2. Qui nequit impedimentum revelare sine gravi incommodo suo vel suorum vel communi, ab onere revelationis excusatur, quamvis teneri possit ad monendos nupturientes. 3. Qui novit impedimentum sub secreto, ita excusatur: a) Si secretum naturale est vel promissum, non excusatur, quia reve­ rentia sacramento debita et vitatio malorum e matrimonio invalido oriundorum praevalent obligationi, dictis secretis per se annexae. Idque valet, etiamsi iuramentum accesserit (S. Alf. VI, 994). b) Si secretum commissum est, et agitur de eo, qui non tenetur vi officii secretum servare, ob rationem supra allatam non excusatur. Ex­ cusatur vero, qui vi officii tenetur servare secretum, quia bonum com­ mune, cuius maxime interest tale secretum servari, praevalet reverentiae per se sacramento debitae et vitationi malorum, quae matrimonio inva­ lido annexa sunt. SCHOLION II. De obligatione confessorii. 697 I. Si confessarius detegit impedimentum, quod requirit dispensatio­ nem pro foro externo, poenitentem remittat ad parochum. Si ipsemet confessarius est parochus poenitentis, hunc hortetur, ut impedimentum extra confessionem sibi aperiat. II. Si confessarius detegit impedimentum occultum, generatim poeni­ tentem moneat de necessitate dispensationis, eamque, si poenitens con­ sentiat, pro foro conscientiae potest impetrare. De facultate confessarii quandoque dispensandi postea dicetur. Pars IV. Instructio antenuptialis. 698 I. Necessitas et materia instructionis exhibentur can. 1033: «Ne omittat parochus, secundum diversam personarum conditionem, sponsos docere : i. « Sanctitatem sacramenti matrimonii, > i. e. naturam et dignitatem matrimonii, et modum se digne ad susceptionem sacramenti praeparandi ; quare « eosdem vehementer adhortetur, ut ante matrimonii celebratio- — 527 — nem sua peccata diligenter confiteantur, et sanctissimam Eucharistiam pie recipiant. » 2. «Mutuas coniugum obligationes, monii. speciatim usum licitum matri­ 3. « Obligationes parentum erga prolem, » praeprimis modum con­ ferendi Baptismum in casu necessitatis. Item: 4. Prima saltem doctrinae christinae elementa, si sponsus vel sponsa inveniantur ignari : « quodsi renuant (hanc instructionem), non est locus eos respuendi a matrimonio, ad normam can. 1066 » i. e. assistat tantum, si gravis urgeat causa, de qua si fieri possit, consulat Ordinarium. ’ II. Instructor et tempus instruendi. Instructio fiat a parocho (can. 1033), puta occasione examinis sponsorum, et generatim antequam ad publicationes procedatur. Instructio autem quoad usum matrimonii et modum baptizandi in casu necessitatis, paulo ante vel immediate post matrimonium contractum fiat. Specimen instructionis confer ir. opusculo nostro, cui titulus: « De virtute castitatis et de vitiis oppositis' > Pars V. Susceptio sacramentorum. I. Spectato iure divino, per se non est obligatio ante matrimonium 699 confitendi. Sufficit statum gratiae forte amissum per actum contritionis perfectae recuperasse (n. 43). Pariter, uti patet, per se non est obligatio recipiendi S. Eucharistiam. Per accidens quoad utrumque sacramentum potest esse obligatio, maxime ratione scandali vitandi. ’ II. Spectato iure ecclesiastico communi, pariter obligatio deest. Dedu­ citur ex can. 1033, qui edicit tantum: (Parochus sponsos) « vehementer adhortetur ut ante matrimonii celebrationem sua peccata diligenter con­ fiteantur, et sanctissimam Eucharistiam recipiant. » Ita etiam Rit. Rom. : * Notetur tamen can. 1066: Si publicus peccator aut censura notorie in­ nodatus prius ad sacramentalem confessionem accedere aut cum Eccle­ sia reconciliari recusaverit, parochus eius matrimonio ne assistat, nisi gravis urgeat causa de qua, si fieri possit, consulat Ordinarium. Rit. Rom. tit. VII, c. 1, 11. 14.----- '. I’. C. 2-3 lun. 1918 (A. A. S. 191S» p. 345). ----- ». Cfr. S. C. de Prop. Fid. 17 April. 1820; S. C. C. 28 Aug. 1852.-----Tit. VII, cap. 1, n. 14. - 528 - III. Disputatur, utrum necne lus particulare sacramentorum suscep­ tionem imponere possit. ' At certo nequit neglectum susceptionis in ipsius matrimonii impedimentum convertere; haec enim potestas soli potestati ecclesiasticae supremae competit (can. 1038, § 2). IV. Quoad Confirmationem statuit can. 1021, § 2: Catholici qui sacra­ mentum confirmationis nondum receperunt, illud, antequam ad matri­ monium admittantur, recipiant, si id possint sine gravi incommodo. DISSERTATIO II. De ipso Matrimonio Matrimonium potest esse tam solum contractus, ut matrimonium non baptizatorum, quam contractus, qui simul est sacramentum, ut matri­ monium a baptizatis initum. Christus nimirum ipsum contractum, qui ab initio generis humani exstitit, ad dignitatem sacramenti elevavit. Porro plura ex dicendis valent tam de matrimonio, quod solum contractus, quam de eo, quod etiam sacramentum est. Hinc antequam de matrimonio, quatenus sacramentum est, speciatim dicamus, primum de matrimonio in genere disseremus. Sit igitur: Pars I. ■ De matrimonio in genere. Dicemus primum de natura, deinde de divisione, tum de institutione, finibus, bonis, honestate et regimine, denique de proprietatibus, postremo de effectibus matrimonii. SECTIO I. De natura matrimonii ’ CAPUT I. Expositio summaria. Matrimonium considerari potest in fieri et in· facto esse. 700 I· Matrimonium in fieri est contractus onerosus, quo vir et femina habiles tradunt et acceptant ius in corpus, exclusivum et perpetuum, in ordine ad actus per se aptos ad generationem (cfr. can. 1081). Dicitur: *. Cfr. De Smet, O. c. n. 193; Ned. Kath. Stcmmcn, 1905, p. 12 sq. ; Revue du clergé français, t. 1, p. 745 sq. -----Matrimonium derivatur: secundum alios a vocibus mater et munus, quia matris praecipue munus est generare et educare pro- — 529 — 1. Contractus onerosus; quibus indicatur actus constitutivus matrimo­ nii, secundum haec can. 1081, § i : « Matrimonium facit partium consen­ sus inter personas iure habiles legitime manifestatus; qui nulla humana potestate suppleri valet. > 2. Vir et femina habiles; quibus assignatur subiectum matrimonii, sci­ licet vir et femina, qui actu rationis usu gaudent, neque impedimento dirimente ligantur (cfr can. ιο8ί, § i). 3. Tradunt et acceptant ius in corpus, exclusivum et perpetuum, in ordine ad actus per se aptos ad generationem; quae suo loco magis evol­ ventur. En obiectum essentiale contractus matrimonialis, in quod igitur voluntas necessario ferri debet. Dato autem in istud obiectum consensu, eo ipso matrimonium constituitur, quin quod olim plures censebant — accesserit copula. Ita Nicolaus I in Resp. ad Consulta Bulgarorum, * Innoc. Ill in c. 22 de Spons.,7 Eugenius IV in Decreto pro Armenis’ etc. Ita quoque can, 1080, § 1 modo citatus. Et confirmatur ex eo, quod certo verum matrimonium contractum est inter B. Μ. V. et S. losephum, quin tamen copula accesserit (S. Alf. VI. 879). ' Coroll. Ius reciprocum in corpus compartis, illudque exclusivum et perpetuum, est verum et solum obiectum essentiale contractus matrimonialis. Hinc matrimo­ nia, quae dicuntur ad tempus, aut ad experimentum, aut amicale, non sunt vera matrimonia. 4 Communio mensae, tori et habitationis pertinent tantum ad integritatem, unio animorum ct bonorum ne ad integritatem quidem, sed solum ad bonum exitum seu ad melius esse. II. Matrimonium in facto esse est ipsamet coniunctio seu vinculum 701 permanens,quod ex contractu exsurgit. Matrimonii haec tradi solet definitio, ex Iure Rom. fere desumpta: Maritalis coniunctio viri et feminae habilium individuam vitae societa­ tem retinens seu secum ferens. In qua definitione vox coniunctio active sumpta matrimonium in fieri, passive sumpta matrimonium in facto esse denotat. Per individuam autem vitae societatem unitas et indissolubilitas matrimonii designantur. i I i lem; secundum alios a sola voce mater, «nam m onium mera vocis productio est. ut a « pater » patrimonium, a « sanctus > sanctimonia » (Forcellini, Totius latinitatis lexicon, ad vocem Matrimonium), Denominatur autem a matre potius quam a patre, quia onera matrimonii, scilicet conceptio et partus prolis, ad matrem spectant, item potissimum saltem educatio. Matrimonium etiam dicitur coniugium a coniugcndo, consortium a cum ct sorte, nuptiae et connubium a nubendo, quia puellae olim caput obnubebant seu velabant, antequam viro tradebantur. ‘. Denz.-Bannw. n. 334----- ’. Denz.-Bannw. n. 404.------ ’ Denz,-Bannw. n. 703. ----- \ Encycl. Casti connubii (A. A. S. 1930, p. 558). W. M. T. Μ. II. 34 — 53° — Coroll. Afalrimonium, etiam abstraciione facta a ratione sacramenti, non solmn pertinet ad ordinem iustitiae ct temperantiae, verum etiam ad ordinem religionis. Ita docet Leo XIII in Encyclica Arcanum,' ubi matrimonium dicitur · sua natu­ ra, sua vi, sua sponte sacrum.» Ita etiam docet Bened. XV.: Idem eruitur ex eo, quod finis matrimonii non est sola procreatio ct educatio liberorum ut sic, sed tanquam servorum Dei. Quin etiam Deus inde ab initio supernatural! ordinatione primitiva omni matrimonio indidit rationem adumbrationis unionis supernatural ’ tam Verbi Divini cum natura humana quam Christi cum Ecclesia; quod docent Innocentius III, ’ Honorius III,4 Leo XIII, * et Boned. XV ·. CAPUT II. Expositio uberior. Expositio uberior maxime continetur evolutione proprietatum ipsius consensus matrimonialis. Porro ex utraque parte requiritur consensus verus, plene deliberatus, satis immunis ab ignorantia, errore, vi et metu, externus, alten parti intimatus et simultaneus. Dicitur: 702 I. Verus seu internus, a. v. requiritur actus voluntatis contrahendi matrimonium (cfr. can. 1081 et 1086). In foro interno asserenti, se ficte tantum consensisse, credendum pro personae veracitate. In foro externo fictio non admittitur, nisi probetur (can. 1086, § 1); quod passim admodum difficile erit. Qui ficte consentit, peccat contra iustitiam nisi iniuste cogatur ad matrimonium; at satis probabiliter non committit sacrilegium, nisi adsit abusus ritus sacri. Ratio est, quia ob defectum consensus decst sacramentum, quod possit violari (S. Alf. VI, 62). Tenetur vero: i° abstinere ab eis, quae solis coniugibus licent; 2” cum alio non contrahere matrimonium, antequam iudex ecclesiasticus secundum nor­ mam a iure praescriptam declaraverit, priores nuptias fuisse nullas; 30 reparare damnum per fictionem causatum, nisi quis iniuste ad matrimonium coactus sit. Porro passim damnum reparare nequit nisi nunc vere consentiendo. Ratio est, quia pars decepta passim aliud matrimonium inire nequibit, eo quod fictio, ideoque nullitas priorum nuptiarum passim probari non poterit. Atque ex hoc ipso accedit alia ratio nunc vere consentiendi, scilicet periculum incontinentiae secus ex cohabitatione protrahenda oriturum. Denique, si forte proles suscepta sit, etiam huius bonum exigit matrimonium. Excusatur tamen qui ficte consensit, a vero consensu praestando: i° si iniuste ad matrimonium coactus est; quo casu ne damnum repa­ rare quidem tenetur ; 2° si etiam altera pars ficte consensit, vel si ista iuri suo renuntiavit; 30 si ex vero matrimonio damna multo maiora oriunda praevidentur; quo casu damnum alio modo reparari debet (S. Alf. VI, 887, 1113). 703 Π· Plene deliberatus; ut dictum est de contractibus generatim (t. 1. 10 Febr. 1880. ----Encycl. Casti connubii (A. A. S. 1930, p. 570. ---Cap. Gaudemus, Dc divortiis (Decretal. 1. 4, tit. 19, c. 8). ----- 4. Cap. Ex parte tua. Dc transactionibus (Decretal. 1. 1, tit. 36, c. 11. ----- *. Encycl. Areanum. -----*. Encycl. Casti connubii (A. A. S. 1930, p. 552). ’ «'i — 531 — n. 834). Hinc invalidum foret matrimonium contractum ab amente, dor­ miente vel plane ebrio. Quoad semi-ebrios et plus minusve fatuos valor facile dubius erit. Amentes, qui lucida habent intervalla, quandoque isto tempore satis rationis compotes sunt; attamen, ut docet S. Thomas (Suppi, q. 58, a. 2), « non est tutum quod matrimonium contrahat, quia nesciret prolem educare ». Quandoque tamen eiusmodi matrimonium recte commendatur, v. g. ad legitimandam prolem. Facilius interim huiusmodi matrimonium suadebitur, ubi vir taliter amens est. quam ubi femi­ na, ob maius periculum prolis ex parte feminae amentis. Si uterque sit taliter amens, vix aut ne vix matrimonium inter illos licitum esse potest. Si iusta quaedam causa taliter amentem ad matrimonium admittendi subesse videatur, res prudenter ad Ordinarium deferetur.1 ill. Satis immunis ab ignorantia; quocirca observes, ignorantiam 704 differre ab errore. Ignorantia est mere defectus scientiae, et opinionem seu iudicium non importat ; error vero importat opinionem seu iudicium, illudque falsum. Iam vero ignorantia obiecti matrimonialis irritat consen­ sum, quia voluntas non fertur in incognitum. Hinc: Curuli. I. Qui ignorant, matrimonium esse societatem permanentem inter virum et mulierem ad filios procreandos, invalide contrahunt (can. 1082, § 1). Haec ignorantia post pubertatem non praesumitur (can. 1082, § 2). Dicitur permanen­ tem; qua voce non intelligitur indissolubilitas proprie dicta seu proprietas essen­ tialis matrimonii ; secus Codex etiam mentionem faceret aliarum proprietatum aeque essentialium, v. g. unitatis; sed intelligitur aliqua permanentia, quae plus minusve durare debet, et in omni societate supponitur. Corull. II. Qui ignorant, procreationem prolis obtineri, mediante unione corpo­ rali, videntur invalide contrahere, quia habetur ignorantia obiecti, i. e. iuris m corpus, in ordine ad filios procreandos. Coroll. III. Qui ignorant solum modum unionis seu copulam, habent sufficien­ tem obiecti notitiam, quia dicta ignorantia non impedit, quominus, explicite tra­ dendo ius in corpus in ordine ad procreationem, saltem implicite tradant ius in actus de se aptos ad generationem. Ita etiam S. C. C. ’ Praedicta autem valent, etiamsi quis, cognita veritate, matrimonium non iniisset, siquidem non quaeritur, quid quis fecisset, sed quid fecerit. 1V. Satis immunis ab errore. Error respicere potest obiectuni matri- 705 monii huiusve proprietates, personam huiusve qualitates, denique valo­ rem matrimonii. Iam vero: i. Error circa obiectuni matrimonii irritat contractum matrimonialem, quia tunc voluntas fertur in obiectuni diversum ab obiecto contractus matrimonialis, ita ut consensus in obiectuni matrimonii desit. ’. Ita fere Dens, De matrimonio, n. 97. ’. 15 Mart. 1856; 18 Dec. 1869. — 532 — Coroll. I. Invalide contrahunt: i° qui censent, matrimonium non ordinari ad filios procreandos; 2° qui censent, filios alio modo ac per unionem corporalem procreari, puta per unionem animorum. Coroll. II. Valide contrahunt, qui errant circa solum modum unionis corporalis. 2. Simplex error circa matrimonii unitatem vel dissolubiliiatem aut sacranientalem dignitatem, etsi det causam contractui, non vitiat consen­ sum (can. 1084). Ratio est, quia in casu non habetur error circa obiectum contractus matrimonialis simpliciter sumptum, sed tantum circa illud, quod in obiecto quasi secundarium seu consequens est ; a. v. non erratur circa ius in corpus compartis, sed aut circa ius exclusivum vel perpe­ tuum, aut circa dignitatem consensui matrimoniali insitam. Atqui talis error non impedit, quominus consentiens in ius in corpus, saltem impli­ cite consentiat in ius exclusivum et perpetuum, atque in dignitatem con­ sensui insitam (cfr. S. Thom. Suppi, q. 51, a. 2, ad 2). Dictum est: a) Simplex error; nam invalide contrahitur, si alterutra vel utraque pars positivo voluntatis actu excludat essentialem aliquam matrimonii proprietatem (can. 1086, § 2), vel, si de baptizatis agitur, matrimonii sacramentalitatem. Hinc S. Sedes pluries invalida declaravit matrimonia illorum haereticorum, qui, spectato eorum ritu ineundi nuptias, explicite vel implicite stipulantur, matrimonium in casu adulterii solutum iri. ’ b) Etsi det causam contractui; etenim quaeritur tantum, quid quis fecerit, non autem, quid, errore deficiente, fecisset. 3. Error circa personam invalidum reddit matrimonium (can. 1083, § 1); idque valet, sive invincibilis sive vincibilis est error, sive antecedens seu dans causam contractui sive mere concomitans. Ratio est, quia in casu consensus fertur in obiectum, diversum ab obiecto contractus prae­ sentis : nam consensus respicit ius in corpus v. g. Petri, cum obiectum contractus praesentis sit ius in corpus v. g. Pauli. Deest igitur consensus in obiectum huius contractus. 4. Error circa qualitatem ' personae passim non irritat matrimonium ; idque valet, etiamsi error dederit causam contractui et dolo inductus sit. Ratio est, quia talis error non impedit, quominus consentiatur in sub­ stantiam obiecti. Consonat can. 1083, § 2. Dixi passim non irritat matrimonium; nam irritat illud: a) Si error qualitatis redundet in errorem personae (can. 1083, § 2. i°). Id autem locum habet, quando qualitas, circa quam erratur, personam ’. s. Off. 6 Apri) 1843 (Collect, n. 965). ----- ‘. Si errans consensum suum alligat qualitati tanquam conditioni sine qua non, matrimonium utique invalidum est; non tamen ratione erroris, sed ob conditionem deficientem. — 533 — ab omni alia distinguit, et contrahens personam, quacum contrahere in­ tendit, praecise per illam qualitatem sibi determinat; ut si quis intendit contrahere cum primogenita principis, et externe contrahit cum alia, quam primogenitam esse erronee putat (S. Alf. VI, 1010, 1013, 1015). b) Si persona libera matrimonium contrahat cum persona quam libe­ ram putat, cum contra sit serva, servitute proprie dicta. Ita vi iuris posi­ tivi ecclesiastici (can. 1083, § 2, 2°). Requiritur autem servitus proprie dicta, i. e. quae cousque sese extendit, ut homo velut animal irrationale (secundum operas) emi et vendi possit (S. Alf. VI, 1017, 1018; t. I, P· 537)· Quaer., num valeat matrimonium, si persona infidelis libera cx errore personam fidelem, quae sit serva, duxerit. Resp. Plures negant, quia lex non distinguit. Alii affirmant, quia impedimentum in casu nullam partem afficere videtur; non partem infidelem, quia non subditur Ecclesiae; neque partem fidelem, cum impedimentum in favorem solius partis liberae errantis constitutum videatur. 5. Denique scientia aut opinio nullitatis matrimonii consensum matri­ monialem necessario non excludit (can. 1085). Ratio est, quia talis scien­ tia aut opinio non necessario impedit, quominus quis, quantum est ex se, habeat voluntatem contrahendi. Si casus occurrat, videndum, utrum contrahens de facto, quantum erat ex se, intenderit matrimonium. Quodsi illud locum habuerit, matrimonium statim valebat, si opinio erat falsa; si vera erat, matrimonium postea convalidari potest. — Si autem contra­ hens cum scientia aut opinione nullitatis, intendat concubinatum vel sim­ plicem caeremoniam civilem, deest consensus. Dixi intendat, quia valori non obstat, quod quis mere censet, ’ esse concubinatum vel meram caere­ moniam. Practice facilius dubitatur de intentione veri matrimonii con­ trahendi, si agitur de catholicis bene instructis, qui ob aliquam causam mere civiliter contrahunt, in eiusmodi matrimonio meram caeremoniam vident, et ideo facilius non quaerunt matrimonium proprie dictum sed tantum commodum legale. Catholici indifferentes et non bene instructi facilius praesumuntur valide contrahere, a fortiori acatholici.: V. Satis immunis a vi et metu. Quocirca can. 1087: «Invalidum quo- 706 que est matrimonium initum ob vim vel metum gravem ab extrinseco et iniuste incussum, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimo­ nium. — Nullus alius metus, etiamsi det causam contractui, matrimonii nullitatem secumfert. » Itaque: ’. S. C. de Prop. Fid. 1 Oct. 1785 (Collect, η. 580). ----ad Archiepisc. Colonienscni. S. Off. 2 lui. 1897, — 534 — i. I is absoluta invalidum reddit matrimonium ; cum in casu actus ex­ ternus ponatur sub coactione physica, animo prorsus reluctante, deest consensus voluntatis. Quoad vim seu violentiam secundum quid (t. I, n. 28) sufficiunt dicta de plena deliberatione requisita, atque dicenda de metu. 2. Quoad metum * valent haec : a) Metus gravis, ab extrinseco et iniuste incussus, a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium, hoc dirimit (can. 1081. § 1), saltem ex iure canonico. Dicitur : a) Metus gravis; sive absolute sive relative ad personam, cui metus incussus est. Non refert, utrum quis sibi an intime sibi iunctis grave malum timeat. β) Ab extrinseco incussus; i. e. a causa libera; hinc v. g. validum foret matrimonium initum e metu, ne secus dura agatur vita. y) Iniuste incussus. Iam vero metus certo iniuste incutitur, si quis medio iniusto utitur, seu medio iniusto extorquet matrimonium sive de­ bitum sive non debitum, seu—ut alii idem enuntiant—si incutiens metum non habet ius exsequendi, quod minatur; ut si pater, qui deprehendit iuvenem turpiter agentem cum filia, illi mortem minatur, nisi eam ducat. Disputatur, num metus iniuste incutiatur, si quis medio in se non iniusto ex­ torqueat matrimonium indebitum, seu si incutiens metum habeat quidem ius exse­ quendi quod minetur, sed non habeat ius in matrimonium ; ut si puella iuveni homicidae comminetur, se eum esse denuntiaturam iudici, nisi ipsam ducat; vel si medicus, qui tenetur tantum ex caritate puellae aegrotae curam suscipere, auxi­ lium suum deneget, nisi puella ipsi nubat. Resp. Alii affirmant, quia iniuste agit, qui per metum gravem obtinere conatur id — puta matrimonium — ad quod ius non habet. Alii negant, quia non agit iniuste, qui alii offert medium — puta matrimonii electionem — quo evitet dam­ num, quod sine iniustitia ei inferri potest. Sed distinguendum videtur ita: Si evi­ tatio mali imminentis — v. g. denuntiationis iudici vel curae medicae denegatae — tanti valons aestimatur, quanti est matrimonii electio, negandum videtur, quia non habetur pactio iniusta. Secus si evitatio mali imminentis tanti non valet ; tunc enim pactio iniusta est (cfr. S. Alf. VI. 1051, 1053). d) A quo ut quis sc liberet, eligere cogatur matrimonium. Haec certo verificantur, ideoque certo invalidatur matrimonium, si metus incutitur ad extorquendum matrimonium cum metum incutiente. Pariter invali­ dum videtur, si metus incutitur ad extorquendum matrimonium cum alio ac metum incutiente, quia habetur re vera coactio ad ipsum matri­ monium. ‘. Quid sit metus et quotuplex distinguatur, vide t. T, n. 838 ct 839. — 535 — Controvertitur vero, utrum ncccssc sit, ut metus incutiatur ad extorquendum matrimonium, an sufficiat intentio matrimonii a parte timentis malum, qui in ma­ trimonio videt remedium necessarium contra maius malum vitandum. Alii negant requiri metum incussum ad extorquendum matrimonium, et rationem petunt ex tenore Codicis « a quo ut quis etc. » Sed affirmandum videtur, quia ante Codicem satis communiter docebatur, requiri metum incussum ad extorquendum matrimo­ nium. Codex autem non praesumitur a veteri dispositione recessisse, nisi tenor legis illud Satis significet; quod posterius locum non habet, cum canon bene cum veteri dispositione componi atque ita intelligi queat : « a quo ut quis se liberet, eligere cogatur matrimonium », nimirum quia metus incutitur praecise ad extor­ quendum matrimonium. Si metus alio fine incutitur, non ita proprie cogitur ad electionem matrimonii (S. Alf. VI, 1049). f) Saltem ex iure canonico. Disputatur, num etiam ex iure naturali, ita ut metus descriptus etiam infidelium matrimonia irritet. Alii ne­ gant, quia metus non impedit consensum simpliciter voluntarium in contractum. Alii affirmant, quia contractus, a metu graviter iniurioso causatus, et irrescindibilis (ideoque talis, ut gravis iniuria, quae causa fuit contractus, reparari nequeat), excludendus videtur. Atqui, admissa priori sententia, haberetur talis contractus, scilicet matrimonium, quippe quod rescindi nequeat. Posteriorem sententiam admittit .Ç. Thomas (Suppi, q. 47, a. 3; cfr. S. Alf. VI. 1054: Horn. Ap. tr. 18. n. 64). Obi. Admissa posteriori sententia, etiam metus non incussus ad extorquendum matrimonium, illud invalidaret, quia talis metus etiam iniuriam involveret, quae iam non posset reparari. Resp. Metus non incussus ad extorquendum matrimonium involvit quidem iniu­ riam, sed independentem a matrimonio, cuius occasio tantum, non causa fuit; iniuria autem a matrimonio independens reparari potest, etiamsi matrimonium va­ lidum sit, atque iam rescindi nequeat. Quaer., num, spectato solo iure canonico, valeat matrimonium, si pars metum passa sit infidelis. Resp. Plurcs negant, quia lex non distinguit. Alii affirmant, quia impedimentum in casu nullam partem afficere videtur. Non partem infidelem, quia non subditur Ecclesiae ; neque partem fidelem, cum impedimentum in favorem solius partis metum passae constitutum videatur. Spectato iure naturali, dictum matrimonium a pluribus pro invalido habetur, secundum exposita. • b) Nullus alius metus (puta: levis, gravis, sed iuste incussus), etiamsi det causam contractui, matrimonii nullitatem secumfert (can. 1087. § 2) Patet, si sermo est de metu iuste incusso : si de metu leviter iniusto agi­ tur, deducitur ex eo, quod ex una parte metus non impedit consensum simpliciter voluntarium, ex altera parte iniuriae levis reparatio non tanti facienda est, ut ob eam exclusam contractus invalidus dici debeat (S. Alf. VI, 1055). Praeterea notes: — 536 — a) Qui per nictum gravem et iniustum alium ad matrimonium cogit, peccat graviter tam contra iustitiam quam — ob nullitatem sacramenti — contra reli­ gionem. Tenetur igitur iniuriam reparare etiam — si alia ratione reparari nequit— convalidando matrimonium, ad nutum metum passi (S. Alf. VI, 1057). β) Ecclesia in impedimento metus nunquam dispensat, quia dispensatio firmaret iniuriam parti metum passae illatam, efficeretque, ut metum incutiens ex suo cri­ mine commodum perciperet. Quomodo matrimonium ex metu contractum convalidari possit, postea expo­ netur. 707 VI. Externus seu manifestus (can. 1081, § 1); quae qualitas requiritur tam quia matrimonium contractus est (t. I, n. 834), quam ut sacra­ mentum sit : sacramentum enim sine signo sensibili non subsistit. Si quis externe non autem interne consensit, ad matrimonium revalidandum sufficit postea consensum internum supplere. Ceterum ad valorem non refert, utrum consensus verbis an alio signo puta nutu exprimatur. Im­ mo per se etiam silentium, v. g. ex parte sponsae, spectatis adiunctis, pro manifestatione consensus esse potest. Quoad liceitatem autem ex praecepto Ecclesiae requiritur, ut « sponsi matrimonialem consensum exprimant verbis; nec aequipollentia signa adhibere ipsis licet, si loqui possint » (can. 1088, § 2). Haec obligatio gravis videtur. 708 VII. Alteri parti intimatus; atque quidem a contrahente vel huius nomine, prout expositum est t. I, n. 834. 709 VIII. Simultaneus, quia secus non vere in unum consentiunt. Sufficit tamen, ut unus consentiat, alterius consensu persistente (t. T, n. 834). Coroll. I. Matrimonium, ut alii contractus, etiam infer absentes — puta per merum nuntium, per litteras, ope telephoni vel telegraplii — contrahi potest. Ab iis autem, qui forma ecclesiastica astringuntur, hoc iam fieri nequit, nani « ad ma­ trimonium valide contrahendum ncccssc est, ut contrahentes sint praesentes sive per se ipsi sive per procuratorem (can. 1088, § τ). Coroll. II. Matrimonium, aeque ac alii contractus, etiam per procuratorem iniri potest (can. cit.). At ex can. 1089. firmis dioecesanis statutis desuper additis,1 ut matrimonium per procuratorem valide ineatur, requiritur: i° Ut procurator habeat mandatum speciale ad contrahendum cum certa per­ sona (§ 1). 2° Ut mandatum sit subscriptum a mandante et vel a parocho aut Ordinario loci in quo mandatum fit, vel a sacerdote ab alterutro delegato, vel a duobus saltem testibus. — Si mandans scribere nesciat, id in ipso mandato adnotetur ct alius testis addatur, qui scripturam ipse quoque subsignet ; secus mandatum irri­ tum est (§ 2). 3° Ut, antequam procurator nomine mandantis contraxerit, hic mandatum non revocaverit nec in amentiam inciderit : quia tunc invalidum est matrimonium, licet sive procurator sive alia pars contrahens haec ignoraverint (§ 3). ’. Statuta desuper addita non respiciunt valorem. — 537 — *4 Ut procurator munere suo per se ipse fungatur (§ 4). Hinc procurator alium delegare nequit, nec, ut videtur, ista facultas a mandante ci concedi potest. Nota. Matrimonio per procuratorem vel per interpretem contrahendo parochus ne assistat, nisi adsit iusta causa et de authenticitatc mandati vel de interpretis fide dubitari nullo modo liceat, habita, si tempus suppetat, Ordinarii licentia (can. JO91). SCHOLION. De matrimonio conditionali. Ex conditionibus, quae contractui matrimoniali adici possunt, aliae substantiae matrimonii non repugnant,1 aliae repugnant ei utpote re­ stringentes iura matrimonio essentialiter annexa.3 De singulis seorsim dicemus, eisque pertractatis, quaedam addemus de matrimonio sub mo­ do, causa vel demonstratione. 1. Conditiones non repugnantes substantiae matrimonii. 1. Matri- 710 monium sub conditione de praeterito ’ vel de praesenti ' valet vel non valet, prout conditio impleta vel non impleta est (can. 1092, 40). Usus autem licitus matrimonii suspenditur, donec de impletione constet (S. Alf. VI, 890). 2. Matrimonium sub conditione de futuro ita diudicandum : a) Si conditio est de futuro necessario 3 (ut tali cognito) statim valet, nisi contrahentes intendant matrimonium suspendere usque ad conditio­ nis eventum. In foro externo haec conditio pro non adiecta habetur (can. 1092, i°), i. e. matrimonium statim validum censetur, nisi intentio suspensiva probetur (S. Alf. VI, 891). b) Si conditio est de futuro impossibili ' (ut tali cognito), matrimonium nullum est, si serio apponatur. In foro externo haec conditio pariter pro non adiecta habetur (can. 1092, i°). seu contrahens praesumitur matri­ monium voluisse, donec contrarium probetur (S. Alf. VI. 891). c) Si conditio est de futuro contingente, ita dicendum : a) Si conditio licita est,7 valor matrimonii suspenditur (can. 1092, 3° ; S. Alf. VI, 892). g) Si conditio turpis est * et serio apponitur, matrimonium secundum plures simpliciter nullum est, sed probabilius valor tantum suspenditur (t. I, n. 849). In foro externo etiam haec conditio pro non adiecta habe­ tur (can. 1092, i°; S. Alf. VI, 891). '. Contraho tccum, si virgo es. ‘. Contraho tecum, si a copula abstineas. ----- *. Contraho tecum si hoc vel illud fecisti. \ Contraho tecum, si nobilis es. ----- *. Contraho tecum, si sol crastina dic orietur. ‘. Contraho tecum, si solem exstinguas. ------’. Contraho tccum, si parentes mortui fuerint.------ *. Con­ traho tccum, si copulam admiseris. II. Conditiones repugnantes substantiae matrimonii. De hisce ita can. 1092, 2°: « Conditio semel apposita et non revocata, si sit de futuro contra matrimonii substantiam, illud reddit invalidum. » Fusius eandem doctrinam tradit Greg. IX, « Si conditiones contra substantiam coniugii inserantur, puta si alter dicat alteri : Contraho tecum, si generationem prolis evites, vel : donec inveniam aliam honore vel facultatibus ditiorem, aut : si pro quaestu adulterandam te tradas, matrimonialis contractus, quantumcumque sit favorabilis, caret effectu.»1 Itaque: 1. Conditiones contra substantiam matrimonii eae sunt, quae repu­ gnant obiecto contractus matrimonialis, i. e. : a) Sive iuri in corpus com partis, a. v. iuri ad actus de se aptos ad generationem, ut si dicas: Contraho tecum, si copula abstineas; si eam onanistice peragas. b) Sive iuri exclusivo in corpus com partis seu unitati matrimonii, ut si dicas: Contraho tecum, si pro quaestu adulterandam te tradas. c) Sive iuri perpetuo in corpus com partis seu indissolubilitati matri­ monii, ut si dicas : Contraho tecum, si post unam alteramve prolem pro­ creatam copula eave recte facta abstineas ; vel : Contrahimus, donec vita domestica perturbetur vel alii nubamus, et similia (S. Alf. 881, 882). 711 Coroll. /. Non sunt contra substantiam matrimonii, ideoque illud non invalidam conditiones, quae adversantur bono prolis morali seu religioso; ut si dicas: Con­ traho tccum, si prolem in infidelitate, in hacresi educes. Ratio asserti est, quod dicta conditio non repugnat obiccto contractus matrimonialis. Accedit quod Eccle­ sia eiusmodi matrimonia reprobavit quidem, sed nunquam invalida declaravit. Dcnique, admissa sententia contraria, etiam invalida forent matrimonia contracta sub conditione prolem educandi in aliis delictis ; quod quoad sciam nemo admi­ serit. Coroll. 11. Neque sunt contra substantiam matrimonii conditiones, quae adver­ santur bono prolis physico, ut si dicas : Contraho tecum, si abortum procures, si prolem natam abicias vel interficias. Ratio iterum est, quia nec eiusmodi conditio obiccto contractus repugnat. '’Tv 2. Conditiones sub 1 expositae repugnant substantiae matrimonii, si vere auferunt vel diminuunt ipsum ius ex contractu matrimoniali exo­ riendum, seu si apponuntur tanquam ex iustitia implendae, seu si in pactum deducuntur, vel saltem ita intenduntur, ut contrahens positive intendat tali, non autem alia ratione contrahere. Ratio autem est. quia dictae conditiones ita intellectae impediunt, quominus consentiatur in obtectum contractus matrimonialis (n. 700). Si praedictae conditiones non deducuntur in pactum, neque alterutra ‘. C. ult. dc condit, appos. in desp. vel in aliis contr. ; cfr. Collect, de Prop. Fid. η 222, Joo. 1327 ad dub. 3, 1465. — 539 — pars alia ratione consensum in obtectum contractus matrimonialis re­ stringit, matrimonium validum est. Itaque valori non obstant: a) Mera voluntas seu propositum vel etiam quaedam sine pacto con­ ventio sive a copula abstinendi, sive eam onanisticc peragendi, sive unam alteramve prolem procreandi, dc cetero matrimonio abutendi, sive a co­ pula recte facta abstinendi, donec ad meliorem fortunam pervenerint, etc. b) Merum propositum servandi in matrimonio perpetuam continen tiam. c) Simplex promissio, qua contrahentes e sola fidelitate sese obligant ad continentiam servandam. d) Potum servandi castitatem, quo alterutra vel utraque pars soli Deo sese obligat vel obligare attentat. Quaer. I, num repugnet substantiae matrimonii, ideoque illud invalidet conditio pacta servandi perpetuam continentiam. Resp. Alii affirmant, quia matrimonium essentialiter tradit ius in usum corpons compartis. Atqui hoc ius praedicto pacto excluditur. Ergo tale pactum destruit obicctum contractus matrimonialis. ’ Alii censent matrimonium eiusmodi posse esse validum, quia pactum illud ita intendi potest, ut relinquat ius radicale seu ligatum, excluso solo iure expedito in usum corporis. Atqui, inquiunt, prius tantum, non alterum pertinet ad substantiam matrimonii ; quod autumant, eruendum esse ex eo quod salvo vinculo coniugali, ius expeditum amittitur per adulterium, vel etiam per pactum castitatis servandae initum post matrimonium contractum (cfr. S. Alf. VI, 881, i°, 882, t°). Quaer. 2, num repugnet substantiae matrimonii ideoque illud invalidet, conditio pacta a copula abstinendi ad tempus, puta donec ad meliorem fortunam pervene­ rint ; vel copulam tunc solum habendi, cum conceptio minus probabilis est. Resp. Theoretice loquendo responderi potest, quod responsum est ad quaestio­ nem praecedentem. Sed practice observandum : i° casu, quo verum pactum habetur, illudque — ut fieri solet — non adicitur c motivo virtutis, matrimonium invalidum esse, cum (practice) ius tam expeditum quam radicale limitetur. Nola. < Parochi sine urgent issima causa nunquam admittere debent haec matri­ monia conditionalia, propter plura inconvenientia et difficultates quae deinde oc­ currere possunt contra ipsorum validitatem > (S. Alf. VI. 892). III Matrimonium initum sub modo validum est. Modus enim sup- 712 ponit contractum, in suo esse completum, cui apponitur. Attamen matri­ monium invalidum est: iu si modus seu potius quasi-modus adicctus repugnat substantiae matrimonii, et in pactum deducitur, ut : < Contraho '. Aliqui immerito hanc sententiam probare conantur ex eo, quod B Μ. V quae virginitatem perpetuam voverat, ut licite cum S Tosepho contraheret, debuit inire pactum castitatis servandae. Etenim ad licite contrahendum sufficiebat, ut certo novisset, sive naturaliter, sive per revelationem, puta de virginitate nunquam amittenda, coniugcm non esse usurum matrimonio. 540 tecum, sed debes abstinere a copula recta » ; 2° si utraque vel alterutra pars positive intendit, se ista tantum ratione, non alia obligare. Ratio est, quia tunc quid substantiale obiecti excluditur, ita ut consensus in illud deficiat. Sed in hisce casibus non agitur de modo proprie dicto, quippe qui, ut dictum est, contractum completum supponat. Nota. Consensus matrimonialis praestitus perseverat, donec revocetur; et praesumitur perseverare, donec de eius revocatione constiterit; quod valet, etsi matrimonium invalide ratione impedimenti initum fuerit (can. 1093). SECTIO II. De divisione matrimonii. 713 Matrimonium maxime dividitur: I. In validum seu verum et invalidum. Matrimonium invalidum dici­ tur putativum, si in bona fide ab una saltem parte celebratum fuerit, donec utraque pars de eiusdem nullitate certa evadat (can. 1015, § 4)’ II. In legitimum, ratum et ratum et consummatum. 1. Legitimum dicitur: Matrimonium validum inter non baptizatos (can. 1015, § 3). 2. Ratum est : Matrimonium validum inter baptizatos, nondum con­ summatione completum (can. 1015, § 1).2 Nomine matrimonii rati etiam videtur venire matrimonium inter non-baptizatos valide contractum, et post utriusque coniugis baptismum persistens. At non videtur in iure canonico nomine matrimonii rati venire matrimonium valide contractum, sive inter partem baptizatam et partem non baptizatam, sive inter partes non baptizatas, quarum alterutra tantum baptizatur. Utrum dicta matri­ monia sint an non sint sacramentum, non videtur referre, quia agitur dc notione canonica potius quam de facto theologico. 3. Ratum et consummatum dicitur matrimonium validum inter bapti­ zatos, si inter coniuges locum habuerit coniugalis actus, ad quem natura sua ordinatur contractus matrimonialis, et quo coniuges fiunt una caro (can. 1015, § 1). Ut autem notio consummationis magis evolvatur, haec noto : a) Solum matrimonium validum consummari potest, seu consummatio praesupponit matrimonium validum. Codex non dicit de matrimonio, quod antea praesumptum dicebatur; hinc iam evanuisse censetur. ----- ’. Ratum dicitur, i. e. ratificatum seu firmatum sacra­ mento (Cap. 7 de divort.; S. Thom. suppi, q. 59, a. 5, ad 1). — 541 — b) Matrimonium certo consummatur per copulam i. e. per penetratio­ nem — sive perfectam sive partialem — vasis muliebris una cum effu­ sione seminis in eo. c) Disputatur, num matrimonium consummetur, si semen virile ad vulvam deponatur et intra vas muliebre recipiatur. Aliqui affirmant, praesertim, si proles enascatur, quia ita coniuges una caro efficiuntur. Sed omnino negandum videtur, quia consummatio fit per actum coniugalem, ad quem natura sua ordinatur contractus coniugalis ; eiusmodi autem actus in posita hypothesi deest: siquidem actus ex quo generatio non sequitur nisi per accidens — cuiusmodi est depositio seminis ad vulvam — nequit dici actus coniugalis, ad quem contractus coniugalis natura sua ordinatur : verbo : deest actus de se aptus generationi (S. Thom. in 4. dist. 41, q. un. a. 1, sol. 4. ad 2). d) A fortiori matrimonium non consummatur, si semen mere fortuito, puta occasione pollutionis vel ope foecundationis artificialis, ut dicitur, in vaginam immittitur. e) Celebrato matrimonio, si coniuges simul cohabitaverint, praesumi­ tur consummatio, donec contrarium probetur (can. 1015, § 2). III. In publicum et secretum seu conscientiae. Publicum est, quod celebratur « in facie Ecclesiae », ut dicitur, seu cum solita publicitate. Secretum seu conscientiae est, quod celebratur, omissis denuntiationibus et secreto, ad normam canonum 1105-1107 (can. 1104); de quibus postea dicetur. Notes etiam, matrimonium clandestinum, ut olim dicebatur, i. e. matrimonium quod, non adhibita forma legitima seu sine parocho et tes­ tibus contrahebatur. Hodiedum eiusmodi matrimonium valide contrahi nequit nisi inter acatholicos (can. 1099, § 2)· ΙλΓ. In ecclesiasticum et civile. Ecclesiasticum est, quod initur secun­ dum leges ecclesiasticas ; civile, quod contrahitur secundum leges civiles Posterius dicitur mere civile, si matrimonium ecclesiasticum prorsus negligitur. Denique — quod integritatis causa notare invat — matrimonium morganaticum dicitur, quod vir nobilis contrahit cum persona inferioris conditionis eo pacto ut uxor et proles ex ea suscipienda certam tantum ex bonis viri partem recipiant, a ceteris autem bonis atque a titulis et dignitatibus viri excludantur. Eiusmodi matrimonium apud Germanos praesertim locum habebat : dicebatur, ut videtur, ad morganaticam, ob portionem bonorum, quae altero matrimonii die uxori concedebatur, quaeque gcrmanice dicitur Morgengabe.1 *. Cfr. Staatslexikon s. v. « Ebcnbürtigkeit > — 542 — SECTIO III. De institutione, finibus, bonis, honestate et regimine matrimonii. 1. Institutio matrimonii. Deus O. M. matrimonium prout solum con­ tractus est in ipsa maris et feminae creatione instituit. Voluit enim — id quod vel ex ipsa maris et feminae capacitate et inclinatione generandi patet — ut genus humanum conservetur et propagetur, idque convenien­ ter, i. e. ita ut conservationi et educationi prolis per se provisum sit. Atqui id non fit convenienter nisi per eos qui vinculo matrimoniali iuncti sunt. — Adhaec Deus matrimonium, in ipsa creatione institutum et per lumen rationis promulgatum, etiam lege positiva promul­ gavit, nim. per os Adami, qui divino instinctu ductus edixit: «Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una.»' — Denique ipse Deus, postquam matrimonium iam instituerat, solemniter significavit, illud ad propagandum genus humanum ordinari : « Crescite et multiplicamini. » 3 De institutione matrimonii, prout sacramentum est, vide n. 729. Nota. Quatenus Deus vult, ut genus humanum per matrimonium pro­ pagetur, eumque in finem naturae humanae capacitatem et inclinationem generandi communicavit, matrimonium dici solet officium naturae. 714 715 II. Fines matrimonii. Matrimonii tinis primarius est procreatio atque educatio prolis; secundarius mutuum adiutorium et remedium concu­ piscentiae (can. 1013. § 1). Fines assignati sunt fines matrimonii intrin­ seci, quibus addi possunt plures fines extrinseci, qui a contrahentibus possunt intendi. Itaque: i. Fines intrinseci sunt: a) Procreatio atque educatio prolis; quae constituunt finem principa­ lem. Educatio autem intelligitur educatio tam secundum corpus quam secundum animam, eaque in cultum Dei (S. Thom. Suppi, q. 59, a. 21 ; n. 701). * b) Mutuum adiutorium, quod est cum fine sub c) assignando finis secundarius. c) Remedium concupiscentiae seu istius dominatio; quem finem hisce assignat Apostolus · « Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat;»4 et: «Melius est enim nubere quam uri. » * Hunc finem matrimonium consequitur tum concupiscentiam sedando per actus Gen. II, 23, 24.----- Gen. I, 28. --------- ’ Encycl. Casti connubU, 31 Dec. 1930 (A. A. S. 1930, p. 144)· ----- *· i Cor. VII, 2. ------ *. 1 Cor. VII, 9. — 543 coniugales, tum, quatenus sacramentum est, virtute gratiae sacramentalis, qua coniuges recte matrimonio utantur atque illicita tam in quam extra matrimonium praecaveant.1 2. Fines extrinseci multiplices a contrahentibus licite intenduntur, puta heredes relinquendos, generis splendorem,·1 pacem conciliandam, sanita­ tem corporis etc (S. Alf. VI, 881-883). III. Bona matrimonii. Triplex matrimonii bonum assignari solet, 716 atque etiam a Bened. XV ’ assignatur, scilicet : 1. Bonum prolis, quod consistit in prolis conceptione, partu et educa­ tione tam quoad corpus quam quoad animam, atque, quod ad animam spectat, tam spirituali quam religiosa (S. Thom. Suppi, q. 59, a. 2). 2. Bonum fidei seu fidelitatis, quod situm est in eo quod debitum comparti neque ei denegatur neque cuivis alii permittitur, quodque nec ipsi comparti conceditur quod, utpote divinis legibus contrarium et a fide coniugali maxime alienum, concedi nunquam potest. 3. Bonum sacramenti, quo denotatur et vinculi indissolubilitas et elatio contractus matrimonialis in efficax gratiae signum. IV. Honestas matrimonii; quocirca notes: 717 1. Matrimonium obiective honestum est. Patet primum ex eo, quod Deus illud instituit, Christus illud ad dignitatem sacramenti evexit, et S. Scriptura illud commendat.4 Patet deinde ex eo, Guod est unicum medium convenienter obtinendi propagationem generis humani a Deo volitum (n. 714) ; item ex eo quod matrimonium ordinatur « non modo ad propagandum genus humanum, sed ad ingenerandam Ecclesiae sobolem, cives sanctorum et domesticos Dei ; ut nimirum populus ad veri Dei et Salvatoris nostri Christi cultum et religionem procrearetur atque edu­ caretur. » ‘ Coroll. Omnes (matrimonii capaces) possunt matrimonium contrahere, qui iure non prohibentur (can. 1035). Quod etiam valet de iis, qui ne­ queunt procreare nisi prolem miseram. « Fas profecto non est. ita Pius * XI, homines, matrimonii cctcroqui capaces, quos, adhibita etiam omni cura et diligentia, nonnisi mancam genituros esse prolem conicitur, ob eam causam gravi culpa onerare, si coniugium contrahant, quamquam saepe matrimonium iis dissuadendum est. » Nec praedicti per se (saltem practice) levis culpae argui possunt ; nam * “■ · ’. Buys, Ned. Kath. Stcinmen. 1930, p. 326 ct 333.----- ‘. Cfr. Catech. Rom. q. 13. ----- ’. Encycl. Casti connubii (A. A. S. 1930, p. 543). \ 1. Cor. VII. 9, 28, 36, 39; i Tim. IV, 1-3; V, 14; ad Eph. V, 22-23; ad Hebr. XIII, 4. 1 Encycl. Leon. XIII Arcanutn, 10 Febr. 1880; Encycl. Pii XI Casti connubii, 31 Dec. 1930 (A. A S. 1930, P· 544)· ’ Encycl. Casti connubii (A. A. S. 1030, p. 565). — 544 — quoad prolem, huic semper melius est, sic esse quam non esse; * quoad incommoda societati et familiae exoriunda, non constat, ius validissi­ mum contrahendi matrimonii vitationi istorum incommodorum non prae­ valere. Accedit, quod etiam ii, de quibus dicimus, procreando prolem, utut miseram, ad bonum speciei conducunt (t. I, n. 740). Confirmatur praxi Ecclesiae, quae dictos homines nullo modo a matrimonio arcet (S. Thom. Suppi, q. 64, a. 1, ad 4; S. Alf. VI, 951). Num Status aliquibus matrimonium interdicere possit, sub V expo­ nemus. 2. Matrimonium, etsi obiective honestum sit, non obligat singula indi­ vidua; quia illud tantum praeceptum obligat singula individua, quod per se primo respicit bonum singulorum. Atqui praeceptum matrimonii per se primo non respicit bonum singulorum, sed bonum multitudinis seu speciei (S. Thom. Contra Gent. I. 3, cap. 137; 2. 2, q. 152, a. 2). Per accidens potest esse obligatio puta si quis ex aliqua prolem procreaverit. Sunt qui censeant, generi humano legem matrimonii impositam esse; quod aliis non placet, quia capi nequit praeceptum, quod non obligat per­ sonas determinatas, atque a communitate qua tali non potest impleri. Ce­ terum Deus sine praecepto finem volitum, i. e. propagationem generis humani attingere potest atque attingit, scilicet indendo naturae humanae capacitatem et vehementem inclinationem generandi. Obi.: Ex eo quod homini aliqua virtus confertur, iure deducitur obligatio ca utendi. Atqui singulis confertur vis generandi. Resf>.: Maior, praeterquam quod multipliciter distingui debet, certo neganda est, si agitur dc virtute collata ad bonum speciei, quia sufficit, ut multi ca utantur. < Ex divina scilicet providentia, inquit 5*. Thomas, dantur homini ea, quae sunt toti speciei necessaria, nec tamen oportet quod quilibet homo quolibet illorum utatur. Data est enim homini industria aedificandi et virtus ad pugnandum, nec tamen oportet quod omnes sint aedificatores aut milites. Similiter, licet sit homini divinitus provisa virtus generandi et ca quae ad actus eius ordinantur, non tamen oportet quod quilibet actui generationis intendat » (Contra Gent. 1. 3, c. 136). 3. Matrimonium, utut honestum, tamen virginitati et casto coelibatui postponi debet; item casta viduitas secundis nuptiis. Prius probatum et contra obicctiones vindicatum est in tractatu de officiis clericorum (t. I, n. 1168) alterum patet ex can. 1142, atque eisdem principiis innititur. 718 V. Regimen matrimonii ut distincte exponatur, distingui debent: i° matrimonia baptizatorum et non baptizatorum; 20 ipsum vinculum (scilicet ipsius valor et liceitas) et effectus eius n. 724 expositi. ‘. Cfr. Opusculum nostrum < De virtute castitatis ct vitiis oppositis > ’ n. 98. ----- ’. Cfr. Opusculum nostrum « De virtute castitatis’ etc. n. 18-19. — 545 — 1. Matrimonia baptizatorum. Baptizatorum matrimonium regitur iure non solum divino, sed etiam canonico (can. 1016), non autem civili. Pa­ tet tam ex innumeris documentis ecclesiasticis,1 quam ex eo, quod matri­ monium baptizatorum est sacramentum. Atqui sacramentorum regimen ad solam Ecclesiam pertinet. Coroll. I. Ecclesia potest impedimenta dirimentia et impedientia statuere (can 1016, 1038), et iure proprio pertractare causas, quae respiciunt vinculum (i. e. huius valorem et liccitatem), eius effectus inseparabiles, item separabiles eccle­ siasticos (can. 1960), et, si incidenter ct accessorie agantur, etiam effectus mere civiles (can. 1961). Coroll. 11. Status civilis tenetur iura Ecclesiae ct quae ab ea statuta sunt agnos­ cere. Ipse autem nequit, quoad matrimonia baptizatorum, statuere impedimenta dirimentia vel prohibentia ; neque pertractare causas, quae istorum matrimoniorum vinculum, effectus inseparabiles et separabiles ecclesiasticos respiciunt. Competens est tamen circa mere civiles matrimonii effectus (can. 1016), et circa causas de iisdem, si principaliter agantur (can. 1961). Pariter potest — non quidem ratione matrimonii in se spectati, sed ordinis socialis tuendi causa — certas formalitates (v. g. registrationem matrimonii in registris status civilis) praefinire, atque poenis civilibus (v. g. mulctis pecuniariis, subtractione quorumdam effectuum mere civi­ lium) punire coniuges, qui eas formalitates neglexerint ; nequit tamen conditiones statuere, sine quibus impletis, matrimonium (a baptizatis) iniri nequit. Coroll. III Legislator civilis nequit alicui baptizato simpliciter interdicere matri­ monium. Sequitur ex dictis supra. Valet tamen exigere, ut v. g. servitio militari addicti ad tempus a matrimonio abstineant ; neque ideo statui civili facultas con­ ceditur statuendi impedimenta proprie dicta seu directe impedientia matrimonium ; nam eiusmodi dispositio fieri nequit ratione ipsius matrimonii, sed ut ordini sociali consulatur: hinc qui eas transgreditur non peccat contra religionem, sicuti qui statuta ecclesiastica non servat. Ad haec Status civilis potest quandoque ali­ quem indirecte a matrimonio arcere, puta reum in carcerem coniciendo. Coroll. IV. Per se non est obligatio servandi leges civiles, quae potestatem civilis legislatoris excedunt. Per accidens passim adest, scilicet ut praecaveantur perturbatio et damna secus coniugibus et proli secutura. 2. Matrimonia non-baptizatorum. Matrimonium non baptizatorum re­ gitur iure non solum divino, sed etiam civili, non autem ecclesiastico. Pa­ tet tam ex documentis in Coroll. 1 assignandis, quam ex eo quod bonum commune exigit, ut contractus matrimonialis lege positivo - humana regatur. Atqui regimen contractus matrimonialis, a non baptizatis initi, non pertinet ad Ecclesiam, quia caret potestate in non baptizatos. Ergo testât, ut pertineat ad legislatorem civilem, non autem ad Ecclesiam. Caveat tamen, ne limites potestatis excedat puta aliquibus matrimonium simpliciter interdicendo, etc., quae in corollariis fusius exponemus. ’. Cfr. Cone. Trid. sess. 24, can. 3, 4, 9, 12; constit. Pii VI Auctorem fidei, Syll. Pii IX (prop. 68-70, 74); constit. Leon. XIII Arcanum. W. M. T. Μ. Π. 35 — 546 — Coroll. /. Legislator civilis multo probabilius potest statuere impedimenta, tam prohibentia proprie dicta quam dirimentia, inter personas non baptizatas; item causas istas matrimonia respicientes pertractare. ' Etenim primum quidem bonum publicum exigere videtur, ut leges eo spectantes ferri possint. Atqui praeter prin­ cipes civiles nequit assignari legislator competens, qui eiusmodi leges condere queat. Maior palet: a) ex eo quod ipsamet Ecclesia quoad matrimonia suorum subdito­ rum eiusmodi leges necessarias esse duxit ; b) ex communi praxi populorum aliquatenus excultorum ;2 c) cx eo quod maxime convenit, quaedam matrimonia illicita ct invalida esse, quae, spectato solo iure naturae, valida forent, puta matri­ monia inita ante aetatem nubilem vel sine aliqua forma publica. Minor prunum sequitur ex eo, quod legislator competens non est Ecclesia, cui infideles non subiciuntur ; neque alia auctoritas religiosa, quippe quae non exsistat vel saltem non sit legitima. Restat igitur, ut dicamus legislatori civili dictam potestatem competere. /Uterum argumentum deducitur ex solutionibus S. Off. * et S. C. de Prop. Fid. ‘ Potestas exposita dici solet devolutiva, quia potestas in ma­ trimonium, utpote rem sacram, per se soli potestati religiosae competit. Coroll. II. Legislator civilis nequit non baptizato, qui matrimonii capax est, matrimonium absolute interdicere, puta ob rationes eugcnicas, * ut dicuntur. Ita Leo XIII’ ct Pius XI.’. Ratio autem est, quia ius contrahendi matrimonii ipso statu antiquius est, ideoque a statu, utpote ad bonum civium destinato, potius tegi debet, non autem ab eo potest exstingui. Accedit, quod auctoritas humana nequit directe impedire bonum speciei, i. e. legem ferre eo fine ut impediatur procreatio. Atqui prohibitio, si locum habeat, practice eo fine fit. Maior deducitur ex eo, quod bonum speciei non subordinatur fini Status civilis. Coroll. III. Legislator civilis nequit aliquem, utut non baptizatum, matrimonii incapacem reddere, puta mediis in nota 5 assignatis. Ita Pius XI ’ et S. Off. ’ Adde rationes modo (coroll. II) allatas. Accedit quod nec auctoritas r publica potest directe mutilare innocentem (t. I, 740) ”. · Quatenus vero Legislator civilis possit malefactorem in poenam facultate generativa privare, expositum est t. I, n. 742. Coroll. /E. Legislator civilis nequit, ut opinamur, praescribere inspectionem me­ dicam, ante nuptias peragendam, nisi abusus gravis illud suaderet. Res enim, quae libertati in hac materia impedimento est, ct negotium individualc tam intime affi­ cit, non debet imponi nisi ob causam gravissimam, practice ob verum abusum. Verus autem abusus — non dico dc casibus particularibus — non facile locum ha­ bebit, nec facile de eo constabit. Hinc ea relinquantur parentibus vel etiam nuptu­ rientibus, qui, si placeat, testimonium medici probati possunt expostulare. *. Cfr. Resemans, De competentia civili.----- Cfr. Esmein, Le Mariage, I, p. 343· ----- ’· 29 Oct. 1739; 20 Sept. 1854. ------ ’. 8 Oct. 1631 ; 26 lun. 1820. ----·. Systema eugenicum amcliorationem genens intendit, utque istum finem obtineat, promovet leges, quae aliquibus matrimonium interdicunt, cosvc generandi incapa­ ces reddunt, puta per vasectomiam (apud viros), tubcctomiam vel sapingeetomiam (apud mulieres), etc. -----‘ Encycl. Rerum novarum 15 Maii, 1891. ------ ’. Encycl. Casti connubii (A. A. S. 1930. p. 564). *. Encycl. Casti connubii (A. A. S- 1930, p. 564 et 565). *. 31 Mart. 1931. ‘°. Encycl. Casti cinnubii, 1. c. — 547 — SECTIO IV. De proprietatibus matrimonii. Duae praesertim assignantur matrimonii proprietates, scilicet unitas et indissolubilitas; quae quidem essentiales sunt atque in matrimonio Chris­ tiano peculiarem obtinent firmitatem (can. 1013, § 2). CAPUT I. De unitate matrimonii. Unitas matrimonii consistit in coniunctione unius tantum viri cum una 719 tantum muliere (Monogamia). Unitati adversantur polyandria simulta­ nea, quae est coniunctio simultanea unius mulieris cum pluribus viris, et polygamia simultanea, quae est coniunctio simultanea unius viri cum piuribus mulieribus. Porro: I. Polyandria simultanea iure naturae prohibita est ; tum quia ius naturae repugnat pluribus capitibus in eadem societate; tum quia pessumdatur prolis educatio, quae pertinet ad fines primarios matrimonii. Etenim ad educationem prolis requiritur cura tam patris quam matris. Iam vero ex eo quod plures viri eadem utuntur uxore oritur incertitudo, quis sit pater prolis nasciturae; quae incertitudo efficiet, ut nullus curam eius habeat (S. Thom. Suppi, q. 65, a. 1. ad 8). II. Polygamia iure naturae prohibita est. Quod prohibita est Chris­ tianis, est de fide ex Cone. Frid. quod omnibus prohibita est. patet ex S. Scriptura.1 Quod autem omnibus prohibita est iure naturae, eruitur ex eo quod adversatur finibus secundariis matrimonii ; nimirum mutuo adiutorio, quod detrimentum capiet ex defectu pacificae cohabitationis ; et sedationi concupiscentiae a parte uxorum, quibus singulis debitum non satis reddetur. Accedunt Instr. S. Off.,’ et can. 1013 § 2, qui unitatem inter essentiales matrimonii proprietates accenset. Polygamia in Veteri Lege — praeterquam ob rationem a Christo alle­ gatam, i. e. ob duritiam cordis — a Deo etiam concessa fuit, ut genus humanum et praesertim gens iudaica citius multiplicaretur (cfr. S. Thom. Suppi, q. 65, a. 2). Dicta autem concessio etiam ad gentes extensa videtur. At Christus Dominus praedictam concessionem sustulit.1 ita ut in lege evangelica polygamia simultanea omnino et ubique prohibita sit. \ Sess. 24, can. 2. ----- ’. Matth. XIX, 4 sq.----- ‘. 20 lun. 1866 (Collect. 1354) — *. Matth. XIX, 4 sq. — 54« — CAPUT II. DE 1NDISSOLUB1LITATE MATRIMONII. 720 Indissolubilitas est proprietas, vi cuius vinculum matrimonii, viventi­ bus coniugibus, solvi nequit. Indissolubilitas distinguitur duplex, intrinseca et extrinseca. Intrinseca consistit in eo, quod matrimonium solvi nequit per causam, per quam exortum est, i. e. per consensum contrahentium. Extrinsece indissolu­ bile dicitur matrimonium, quatenus per Deum non solvitur, et per aliam causam externam solvi nequit. Est igitur matrimonium extrinsece solu­ bile, quatenus Deus aut statuerit, illud in quodam casu ipso facto solu­ tum iri, aut alicui potestati facultatem illud solvendi tribuerit. Porro: I. Omne matrimonium est intrinsece omnino indissolubile, i. e. per consensum contrahentium nunquam dissolvi potest. Patet ex S. Scrip­ tura, 1 ex Cone. Trid.,5 ex propositione 67 proscripta a Pio IX in Syllabo errorum,’ et ex Encycl. Pie XI Casti connubii; * item ex ratione. Matri­ monium, utpote societas naturalis, debet esse de se aptum ad fines ma­ trimonii, ad quos pertinet educatio. Atqui matrimonium solubile non est de se aptum ad educationem ; siquidem tale matrimonium multum noce­ ret educationi, quae requirit unionem parentum protractam, atque ex­ postulat, ut parentes bona filiis relinquant. Accedit quod solubilitas ob­ stat amicitiae strictissimae, matrimonio propriae, atque mores coniugatorum periculis exponit (S. Thom. Contra Gent. 1. 3, cap. 123; Suppl, q. 67, a. i ; S. Alf. VI, 956). Accedit praeterea, quod matrimonium Chris­ tianorum eo, quod ad sacramenti dignitatem evectum est, novam firmi­ tatem recepit. TT. Quoad indissolubilitatem extrinsecam, primum notes, nulli potes­ tati humanae competere facultatem propria auctoritate solvendi quodcumque- matrimonium ; siquidem nulla potestas humana valet propria auctoritate solvere ius a superiore potestate constitutum, quale est ius naturale, vi cuius matrimonium solvi nequit. Hinc si quae potestas hu­ mana quaedam matrimonia solvere possit, id facere nequit nisi nomine Dei seu potestate vicaria, ut dicitur. Quibus praenotatis, quoad indisso­ lubilitatem extrinsecam matrimonii, statuuntur haec : i. Matrimonium inter baptizatos: a) Si est consummatum, omnino indissolubile est. Patet i° ex docu­ mentis ecclesiasticis, i. e. ex canonibus Conciliorum et Synodorum, ex ‘. Marc. X ,11 ; Luc. XVI, 18; 1 Cor. VII, 10, 11.------Sess. 24. ---------- ’. Denz,Bannw. n. 1767. ----- t A. A. S. 1930, p. 550-556, 558, 572-576. — 549 decretis S. Sedis,' et ex can. 1118, qui edicit: « Matrimonium validum ratum et consummatum nulla humana potestate nullaque causa, praeter quam morte, dissolvi potest. » Deducitur 2° ex eo, quod Ecclesia tali potestate nunquam usa est. Ratio autem est, quia matrimonium ratum et consummatum ex ordinatione Dei perfecte repraesentat indissolubilem Christi cum Ecclesia unionem (p. 553). Obi.: Christus Dominus promulgans in Evangelio indissolubilitatem matrimonii christiani tamen exceptionem fecit pro casu adulterii : < Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moe­ chatur » (Matth. XIX, 9). Ergo in casu adulterii unius compartis matrimonia etiam baptizatorum dissolvi possunt. Ita Graeci schismatici et plerique Protes­ tantes. Resp.: Uti patet e contextu et e locis parallelis (Marc. X, 11; Lua XVI, 18 ; i Cor. VII, 10, 11), Christus proclamavit absolutam indissolubilitatem vinculi matrimonialis, etiam pro casu adulterii. Ideo addidit absolute : < Et qui dimissam duxerit, moechatur. > Quare dicendum est, clausulam exceptivam < nisi ob fornicationem > afficere tantum priorem partem sententiae < Quicumque dimiserit uxorem suam, moecha­ tur (vel : facit eam moechari, Matth. V, 32), > non vero alteram partem senten­ tiae: «Quicumque aliam duxerit, moechatur.» Christus ergo Pharisaeis interrogantibus: < Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? » respondet, licitum quidem esse dimittere uxorem ob causam fornicationis ; numquam tamen licere tali modo dimittere uxorem, ut quis aliam uxorem ducat, vivente priore. Aliis verbis: docet Christus, in casu adulterii unius compartis licitam esse separationem, uti dicunt, quoad torum et cohabitationem, non tamen Solvi ipsum vinculum matrimoniale. .b) Si non est consummatum, dissolvitur tum ipso iure per sollemnem professionem religiosam, tum per dispensationem a Sede Apostolica ex iusta causa concessam, utraque parte rogante vel alterutra, etsi altera sit invita (can. 1119). Dicitur: a) Per sollemnem professionem religiosam ; quod agnoscitur in iure Decretalium tam ab Alexandro III,’ quam ab Innocentio ITT;' quodque de fide est ex Cone. Trid. * Ceterum bene notes, dictam vim non com­ petere professioni simplici, utut in Societate lesu vel a monialibus emis­ sae, nec ipsi Ordinis susceptioni, nec voto castitatis in susceptione Ordi­ nis sollemnizato.5 Denique cum matrimonium non solvatur nisi ipso mo­ mento professionis sollemnis, altera pars ante eam emissam ad novas nuptias convolare nequit. Disputatur, utrum sollemnis professio religiosa iure ecclesiastico, * an iure ’. Cfr. De SmET, De spons, et matrim. ‘ n. 358, 359.-----*. C. 2 (4) et 7, X, III, 32. -----’· C. 14· X. HI, 32. ------ ‘. Sess. 24, can, 6. ------ ‘. Cfr. De Smet, 0. c. n 336. 337· ----- *· Intelligas tamen ius ecclesiasticum vicarium — ut ita dicam — quia Ecclesia nequit solvere matrimonium nisi potestate vicaria p. 548. — 55° — divino positivo1 matrimonium solvat. Iam vero videtur illud solvere iure eccle­ siastico, non autem iure divino positivo. Etenim primuni sententia, quae ius divi­ num positivum astruit, non probatur, quamvis tale assertum probandum videatur. Deinde a priori parum probabile videtur, rei, quae solius instituti ecclesiastici est, scilicet sollemnitati votorum,3 iure divino competere vim solvendi matrimonium. Tum votum sollemne ct simplex natura seu substantia videntur non differre;’ quo posito, aegre admittitur, priori iure divino inessc vim irritativam matrimonii, cum dc altero idem affirmari nequeat. Denique sollemnis professio, spectato solo iure divino positivo, non dirimit matrimonium contrahendum, ita ut posterius, spectato dicto solo iure, cum sollemni professione componi possit ; quo posito, vix admitti potest, matrimonium contractum, attento solo iure divino positivo, sollemni professione dissolvi. Obi.: Cone. Trid. edicit: «Si quis dixerit matrimonium ratum non consumma­ tum per sollemnem religionis professionem alterius coniugum non dirimi, ana­ thema sit. > ’ Hinc solutio dicti matrimonii per sollemnem professionem est veri­ tas dogmatica, immutabilis. Atqui si admittas ius ecclesiasticum, professio sollem­ nis privilegio privari potest. Resp.: Canon Cone. Trid. oppositus non magis probat ius divinum, quam can. 9, sess. 13 et can. 2, sess. 23 comprobant, praeceptum paschale et Ordines minores esse iuris divini. Canones citati damnant errores haereticorum quoad statuta Ecclesiae; nimirum qui dictis statutis vim denegant, Ecclesiae potestatem negant; quod haereticum est.4 Nota. Sollemnis professio religiosa non videtur solvere matrimonium initum inter non baptizatos, et consummatum in infidelitate, etiamsi post conversionem non fuerit consummatum ; quandoquidem nullo e documento ecclesiastico patet, eiusmodi vim dictae professioni inessc, quamvis ii, qui censeant, matrimonium iure naturali vel divino positivo per sollemnem professionem solvi, maiori iure quam alii vim praedictam ci ascribant. ‘ β) Per dispensationem a Sede /Ipostolica et iusta causa concessam. Patet ex constanti praxi Ecclesiae. ' Requiritur tamen causa iusta, quia Ecclesia potestate vicaria procedit ; causae autem iustae sunt e. g. nota­ bilis error qualitatis in matrimonio contrahendo ; voluntaria et nimis pro­ tracta unius coniugis dilatio ad matrimonium consummandum, extraor­ dinariae et implacabiles coniugum inimicitiae ; superveniens morbus, ille praesertim qui usum matrimonii impedit ; superveniens crimen, maxime si delinquenti diuturna poena carceris infligitur; probabilis unius coniu­ gis impotentia, quam tamen aut antecedentem fuisse aut perpetuam esse probari non potest: asserta sed sufficienter non probata matrimonii nullitas (e. g. ex capite vis ct metus), coniuncta cum certitudine inconsummationis. ’ Si casus et causa occurrere videantur, res deferatur ad Ordi’. S, Beli.arm inus (dc monachis, 1. 2. c. 38) ct alii censent, matrimonium sol­ lemni professione solvi vi iuris naturae, i. e. ex ipsa natura professionis sollemnis. ’ De officiis religiosorum, t. I. n. 1218. ------ ’. Sess. 24, can. 6. ----- \ Aertnys-Da.mEN, o. c. II, n. 924; Gasparri, o. c. n. 1082. * Cfr. De Smet, o. c. n. 339 ----- * Cfr De Smet, o. c. n. 328, 332.----- Vlaming, o. c. n. 606 — 551 — narium atque per ipsum recurratur ad S. Sedem, ut scilicet inutiles ambages evitentur. Nota. Data a Sancta Sede dispensatio super matrimonio rato et non consum­ mato vel facta permissio transitus ad alias nuptias ob praesumptam coniugis mortem, sccumfert semper dispensationem ab impedimento proveniente ex adul­ terio cum promissione vel attentatione matrimonii, si qua opus sit (can. 1053). 2. Matrimonium inter partem baptizatam et partem non baptizatam: a) Si non est consummatum, dissolvitur — ut dictum est de matri­ monio inito inter baptizatos — tum ipso iure per sollemnem professio­ nem religiosam, tum per dispensationem a Sede Apostolica ex iusta causa concessam (can. 1119). b) Si est consummatum pariter probabilissime a S. Sede dissolvi po­ test, secundum doctrinam mox tradendam, qua a S. Pontifice solvi potest quodvis matrimonium, quod non fuerit post utriusque partis baptismum consummatum, excepto solo matrimonio, cuius neutra pars baptizata est. 3. Matrimonium inter non baptizatos: a) .Si nulla pars ad fidem convertitur i. e. baptizatur, etiam extrinsece indissolubile est. Eiusmodi enim matrimonium solvi nequit ; neque per potestatem civilem, quippe quae nequeat solvere ius naturale (p. 548) ; neque per S. Pontificem, quippe qui potestate, etiam vicaria, in infideles careat; neque vi alicuius legis, qua Deus statuit, matrimonium in aliquo casu solutum iri. In Lege Veteri quidem ludaeïs concessa erat facultas dandi libellum repudii ad dimittendas uxores; quae facultas etiam ad gentes extensa videtur. ’ Sed Christus Dominus libellum repudii revoca­ vit, et matrimonio primitivam suam indissolubilitatem restituit, ut patet ex Matth. ’ b) Si una pars ad fidem convertitur: a) Solvitur, positis ponendis, in favorem fidei ex privilegio Paulino (can. 1120. § 1) seu in casu Apostoli, ut dicitur ; de privilegio Paulino speciatim dicetur in scholion. Pariter solvi potest a S. Sede: certo quidem, si matrimonium post conversionem non fuerit consummatum ; probabilissime, etiamsi post conversionem consummatum fuerit. Sequitur ex dicendis sub c). ’. In Veteri Lege erat divortium quoad vinculum. Etenim: t° Uxor repudiata poterat alteri viro nubere. 2° Altero viro mortuo, prior vir non poterat eam in uxorem recipere, sed ipsa alteri nubere non prohibetur (Deuter: XXIV, 1-4) * Cap. XIX, 3 «Q- — 552 - c) Si utraque pars ad fident convertitur, solvi potest a S. Sede: certo, si matrimonium non fuerit consummatum post conversionem seu bap­ tismum unius ex conversis; probabilissime, etiamsi post conversionem unius ex conversis consummatum fuerit; non autem, si fuerit consum­ matum post utriusque conversionem. Dicitur: a) Certo, si non fuerit consummatum post baptismum unius ex con­ versis. Nam ex documentis ecclesiasticis, maxime ex Constitutione Gregorii XIII Populis ac nationibus1 deducitur, eiusmodi matrimonia solvi posse. Atqui non solvuntur vi privilegii Paulini, quod non respicit matrimonium duorum infidelium conversorum (n. 721). Probatur maior: Constitutio Gregorii XIII decernit : «Attendentes huiusmodi connubia inter infideles contracta, vera quidem, non tamen adeo rata censeri, ut necessitate suadente dissolvi non possint... conce­ dimus facultatem dispensandi,.... ut matrimonium cum quovis fideli... contrahere... valeant, dummodo constet,... coniugem absentem moneri legitime non posse.... Quae quidem matrimonia, etiamsi postea innotue­ rit coniuges priores infideles suam voluntatem iuste impeditos declarare non potuisse, et ad fidem etiam tempore transacti secundi matrimonii conversos fuisse, nihilominus rescindi nunquam debere, sed valida el firma esse. » Atqui haec saltem valere debent, si matrimonium non fue­ rit consummatum post baptismum unius ex conversis. β) Probabilissime, etiamsi post conversionem unius c conversis con­ summatum fuerit. Ita auctores iam satis communiter. Ratio autem vide­ tur esse, quia in casu matrimonium — utpote nondum èt utriusque par­ tis sacramento elevatum, èt post sacramentum, ab utraque parte recep­ tum, consummatum — non perfecte repraesentat unionem Christi cum Ecclesia, ideoque plena firmitate caret. ’ γ) Non autem, si fuerit consummatum post utriusque partis conver­ sionem seu baptismum; quod deducitur primum ex eo, quod in casu videtur haberi matrimonium ratum (n. 713) et — quod ponitur — con­ summatum : deinde ex eo, quod Ecclesia eiusmodi matrimonia nunquam solvit. Accedit consensus theologorum et canonistarum. Conclusio. S Pontifex, dummodo unus saltem coniugum sit baptizatus, dissol­ vere potest potestate vicaria ex proportionata causa omne matrimonium, quod non fuit consummatum post utriusque partis baptismum. In eis, quae praedictam conclusionem fundant, probandis, solum documentis divinis (S. Scriptura) et ecclesiasticis innixi sumus. Rationem autem intrinsecam hisce illustrare iuvat: Indissolubitas matrimonii ex duplici oritur fonte, ex ' 25 lun. 1585. ----- ’. Cfr. Encycl. Pii XI Casii connubii (A. A. S. 1930, p. 552). — 553 — iure naturali et cx iure divino positivo; cx iure naturali, quatenus tam bonum prolis quam bonum contrahentium indissolubilitatem exigit; ex iure divino posi­ tivo, quatenus matrimonium a Deo statutum fuit adumbratio divinae illius et indis­ solubilis unionis inter Christum et Ecclesiam ; quae quidem adumbratio seu mystica significatio non tantum sacramento matrimonii, sed, testibus SS. Pontifi­ cibus 1 et theologis, omni matrimonio indita est. Perfectius autem indita est sa­ cramento matrimonii quam matrimonio, quod non est sacramentum, quia sacrum, quod sacramento matrimonii magis inest, magis natum est rationem repraesen­ tandi sacram illam unionem recipere *. Porro perfectius indita est matrimonio, quod non est sacramentum, consummato, quam non consummato ; item matrimo­ nio sacramentali consummato, quam non consummato, * quia vinculum, quod reali carnis traditione ratificatum fuit, magis natum est recipere rationem adum­ brandi perfectam illam Christi cum Ecclesia unionem; quin etiam matrimonium sacramentale, nondum consummatum, secundum auctores magis dissolubilem Christi cum anima unionem repraesentat. Atque haec rationem diversi gradus indissolubilitatis satis exhibere videntur. SCHOLION I. De privilegio Paulino. Legitimum inter baptizatos matrimonium, licet consummatum, solvi- 721 tur in favorem fidei ex privilegio Paulino (can. 1120. § 1) seu in casu Apostoli, ut dicitur; de quo uberius agendum. I. Notio summaria privilegii. Consistit privilegium in eo. quod coniux, qui in infidelitate cum alio infideli matrimonium iniit, potest, sus­ cepto Baptismo, si altera pars in infidelitate persistit et discedit, ad no­ vas nuptias transire. Novis autem nuptiis prius matrimonium, etiamsi consummatum sit, dissolvitur. II. Exsistentia privilegii patet cx hisce S. Pauli: «Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam. Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum : sanctificatus est enim vir infide­ lis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Quodsi infidelis discedit, discedat : non enim servituti subiectus est fra­ ter aut soror in huiusmodi : in pace autem vocavit nos Deus. > ’ Disputatur, utrum Apostolus privilegium a Deo constitutum promulgaverit tan­ tum, an vi specialis facultatis, a Christo Apostolis concessae, illud instituerit. ‘. Leo XIII, Encycl. Arcanum; Pius XI, Encycl. Casti connubii (A A. S. 1930 P· 570)· ----- ’· Eph. V, 32. ----Encycl Pii XI Casti connubii (A A S. 1930, P· 552. 570) ----- *· i Cor. VII, 12-15. — 554 — Priori sententiae, quam S. Alfonsus (VI, 955) et pleriquc auctores amplectuntur, favent S. C. de Prop. Fide1 et S. Off., quod pluries docuit, originem privilegii» a Christo Domino concessi et per Apostolum i'auIum promulgati. > ’ III. Conditiones privilegii. Ut vi privilegii Paulini ad novas nuptias transire liceat, requiritur: i° ut matrimonium contractum sit inter duos infideles; 20 ut unus e coniugibus ad religionem Christianam converta­ tur; 30 ut alter coniux usque ad novas nuptias persistat in infidelitate; 40 ut alter coniux post Baptismum partis fidelis ab hac physice vel moraliter discedat ; 50 ut per interpellationem de discessu constet, nisi Sedes Apostolica aliud declaraverit. Dicitur: 1. Ut matrimonium contractum sit inter duos infideles (can. 1120, § j).’ Hinc privilegio non est locus: i° si baptizatus in Ecclesia catholica, obtenta dispensatione ab impedimento disparitatis cultus, cum infideli contraxerit (can. 1120, § 2) ; 20 si acatholicus baptizatus cum infideli nuptias contraxerit ; quod valet etiamsi dictus acatholicus ad Ecclesiam catholicam convertatur (cfr. can. 1120. § 1). Aliqui quidem censent, acatholicum baptizatum, qui religionem catholicam amplectatur, privilegio frui posse, quia vere convertitur.4 Sed negandum videtur, quia conversio semper intellecta fuit de Baptismo. ’ Obi. i. Can. 1120 § 2 edicit: « Hoc privilegium non obtinet in matrimonio inter partem baptizatam et partem non baptizatam inito cum dispensatione ab impedimento disparitatis cultus. j> Ergo obtinet in matrimonio inter partem bap­ tizatam et partem non baptizatam inito sine dispensatione ab impedimento dispa­ ritatis cultus, ut si pars schismatica vel haeretica cum parte non baptizata contra­ hit. Resp. Ex eo quod prius non obtinet, non necessario deducitur, alterum obtinere; illud de facto deduci non posse, sequitur ex eis, quibus probatur, requiri, ut matri­ monium contractum sit inter duos infideles, i. e. ex S. Scriptura, * ex responsis S. Off.’ et ex sensu obvio can. 1120. § 1. Obi. 2. Ecclesia dc facto dispensavit in matrimonio inter partem non baptizatam et partem baptizatam in schismate vel in hacresi. Resp. Transeat; siquidem non quaeritur de dispensatione ab Ecclesia concessa, sed de privilegio Paulino. 2. Ut unus e coniugibus ad religionem christianam convertatur, i. e. baptizetur, idque sive in Ecclesia catholica sive in aliqua secta Christiana. Dicitur : *. Collect, n. 1305 sq.----- ’. V. g. in Instruet, ad Vie. Apost. Natal, 11 Iui. 1866 (Collect n. 1295). ----- ’. S. Off. ad Episc. Coccin. 5 aug. 1759 ad 4 (Collect, n. 421); In Nankin. 5 Mart. 1852 (Collect, η. 1070). *. Ami du Clergé, 1921, p. 69 sq. et p. 234 sq. ’· Cfr. GrEGOrianum, 1923, p. 241 sq. et p. 329 sq. * 1 Cor. VII, 12-15. ---- ’· 5 Aug. 1759. ad 4 (Collect, n. 421); 5 Mart. 1852 (Collect, η. 1070). — 555 — a) Baptizetur; hinc etiam catechumeni ante baptismum privilegio frui nequeunt b) Sive in Ecclesia catholica sive in aliqua secta Christiana. Pauci hoc negant, censentque requiri, ut coniux infidelis ad fidem catholicam con­ vertatur; innituntur autem tam verbis Pauli frater, soror, fidelis, quam cap. 6 de divortiis, ubi dicitur: Si alter « ad fidem catholicam converta­ tur. » Sed Traditio docet, fundamentum privilegii esse sacramentum fidei seu Baptismum.3 Si Baptismus partis conversae dubius est, ut plu­ rimum difficultas iteratione Baptismi (sub conditione) auferatur; nam in casu Baptismi dubii non potest fieri locus privilegio Paulino. ’ Si dubium de Baptismo eiusve valore exsurgit post novum matrimonium contractum, ad S. Officium recurratur. 3. Ut alter coniux usque ad novas nuptias persistat in infidelitate, i. e. non baptizetur. Ubi primum etiam alter coniux baptizatur, iam no­ vum matrimonium iniri nequit. * 4. Ut alter coniux post Baptismum partis fidelis ab hac physice vel moraliter discedat. Itaque non sufficit, ut pars infidelis non baptizetur, sed praeterea requiritur discessus; atque quidem discessus post Baptis­ mum partis fidelis ; discessus ante Baptismum non valet. Ceterum suf­ ficit discessus tam physicus quam moralis. a) Physice discedit: i° qui ob quamcumque causam non vult cohabitare. Hic tamen discessus non sufficit, si pars fidelis post Baptismum receptum causam iustam discedendi parti infideli praebuerit (can. 1123).1 Dixi post Baptismum. quia Baptismus omnia praeterita abluit. Physice discedit: 2° qui vult quidem coha­ bitare, sed physice ab eo impeditur, modo non impediatur ob causam a parte fideli post Baptismum positam. Casus adest, v. g. si pars infidelis in carcere deti­ netur, nec spes est, fore ut brevi liberetur. Id ab aliquibus negatur, qui scilicet malitiosum discessum exigunt ; sed huic sententiae obstat responsum S Off ‘ b) Moraliter discedit: i° qui non vult cohabitare sine contumelia Creatoris, puta si pars infidelis formalem religioni iniuriam infert, vel partem fidelem ad peccata irreligiositatis, luxuriae etc. importune excitat, vel eam a praeceptis reli­ gionis implendis impedit, vel prolem religiose educari recusat. Moraliter discedit: 2° qui non vult pacifice cohabitare, puta si pars infidelis compartem sine iusta causa saeve tractat, vel concubinatui non renuntiat, vel ut addendum videtur — saepius adulterium committit aut aliis vitiis continuatis vitam coniugalem in servitutem redigit (S. Alf. VI, 956). ’. S. C. de Prop. Fid. ιό Ian. 1803 (Collect, n. 665). S. Off. 13 Mart. 1901. ----Cfr. Gregorianum, 1. c. ---S. Off. 8 Mart 1911. Potest tamen S. Pontifex, positis ponendis, vicaria potestate matrimonium prius initum solvere (n. 722). \ C. Gaudemus, 8. De Divortiis. ----- ’· S. Off. 5. Aug. 1759, ad 2 (Collect, n. 42i); S. C. de Prop. Fide, 30 Ian. 1807 (Collect, η. 690). — ‘ 8 Iui. 1891 (Collect, η. 1760). ----- ’. S. Off. 14 Bec. 1848, ad 2 (Collect, η. 1036). — 556 — Quod coniux infidelis prius sine contumelia Creatoris et pacifice cohabitavit, non impedit, quominus locus sit privilegio, st infidelis postea physice vel moralitcr discedat, idque valet, etiamsi coniux fidelis post baptismum denuo cum parte infideli matrimonium consummaverit, (can. 1124). * 5. Ut per interpellationem de discessu constet, nisi Sedes Apostolica aliud declaraverit (can. 1121). a) Dubium est, quo iure interpellatio requiratur;’ item, num ne­ cessaria sit ad valorem novi matrimonii. Sententiae affirmanti favent haec can. 1121, § 1: « Antequam coniux conversus.... valide contrahit, debet... partem non baptizatam interpellare. » ’ — Porro interpellationes regulariter fieri debent post Baptismum ‘ — Pars autem infidelis rogari debet: i° an velit et ipsa converti ac Baptismum suscipere; 20 an saltem velit secum cohabitare pacifice sine contumelia Creatoris (can. 1121, § 1, i° et 20). b) Interpellationes fiant regulariter, forma saltem summaria et extraiudiciali, de auctoritate Ordinarii coniugis conversi, a quo Ordinario concedendae sunt quoque coniugi infideli, si quidem eas petierit, indu­ ciae ad deliberandum, eo tamen monito, fore ut, induciis inutiliter prae­ terlapsis, responsio praesumatur negativa. — Interpellationes etiam pri­ vatim factae ab ipsa parte conversa, valent, imo sunt etiam licitae, si forma superius praescripta servari nequeat ; hoc tamen in casu de ipsis, pro foro externo, constare debet duobus saltem testibus vel alio legitimo probationis modo (can. 1122). — Unica interpellatio sufficit, ita ut ite­ ratio merae caritatis sit.5 Imo interpellatio ne tunc quidem iterari debet, quum coniux infidelis prius pacifice habitavit, postea vero discedit. c) Interpellatio facienda est. nisi Sedes Apostolica aliud declaraverit. Adhaec Episcopis. Vicariis et Praefectis Apostolicis concedi solet facul­ tas in certis adiunctis dispensandi. . Nota. Ea quae matrimonium respiciunt in constitutionibus Pauli III Altitudo, i lun. 1537; S. Pii V, Romani Pontificis, 2 Aug. 1571; Grcgorii XIII, Populis, 25 lan. 1585, quaeque pro peculiaribus locis scripta sunt, ad alias quoque regiones in eisdem adiunctis extenduntur (can. 1125). Dicitur ad alias regiones, i. e. ubique terrarum, in eisdem adiunctis. Porro : I i° Paulus TII decernit, « ut polygami qui ante conversionem plures itixta eorum mores habebant uxores, et non recordantur, quam primo acceperint, conversi ad fidem, unam ex illis accipiant, quam voluerint, ut cum ea matrimonium contra- *. S. Off. 5- Aug. 1759 (Collect, η. 924); 4 Iui. 1855 (Collect, η. 950). ’. Cfr. S. Off. 16 Sept. 1824 (Collect n. 784); 12 lun. 1850 (Collect, n. 1044). ’. Cfr. S. C. de Prop. Fid. 17 Ian. 1836. ad 1 (Collect, n. 845). ----- 4. S. Off. 13 April. 1859 (Collect, n. 1175): 3 lun. 1874 (Collect, n. 1415).----- ·. Off. 12 lun. 1850, ad i (Collect, n. 1044)· — 557 — hanl per verba de praesenti, ut mons est ; qui vero recordantur quam primo acce­ perint, aliis dimissis, eam retineant. Ac eis concedimus, ut coniuncti etiam in tertio gradu tam consanguinitatis, quam affinitatis, non excludantur a matrimo­ niis contrahendis. » Idem valet dc muliere, quae in polyandria vixit. 2U Pius V declarat, quod iidem, etiamsi recordantur, quaenam fuerit prima uxor, cum uxore, quae cum ipsis fuerit baptizata, remanere valeant, aliis dimissis. Atta­ men prima uxor, si cognoscatur aliquibus, prius interpellanda videtur, num velit converti. Textus Pii V illud quidem non expresse edicit, sed suadetur formula * m S. C. de Prop. Tid., n. 23, ubi in eodem casu Ordinariis conceditur facultas dispensandi sub hac conditione, quod legitima uxor conversi expresse recusaverit conversionem. Sufficit autem priorem uxorem, si cognoscatur, interpellare, an velit converti; altera interpellatio quoad pacificam cohabitationem potest omitti. 3° Gregorius XIII locorum Ordinariis, parochis et confcssariis 1 Societatis lesu concedit facultatem dispensandi cum infidelibus conversis, ut, coniuge infideli relicto, cuivis fideli nubant, consensu infidelis minime requisito aut responso non exspectato, « dummodo constet, etiam summarie et extraiudicialiter, coniugem, ut praefertur, absentem moneri legitime non posse, aut monitum intra tempus in eadem monitione praefixum suam voluntatem non significasse. > Plures ex variis responsis S. Off. concludunt, has facultates extendi posse ad casum ubi constat, interpellationem inutilem fore. ‘ Addit S. Pontifex : < quae quidem matrimonia, etiamsi postea innotuerit coniuges priores infideles suam voluntatem iuste impe­ ditos declarare non potuisse, et ad fidem etiam tempore contracti secundi matri­ monii conversos fuisse, nihilominus rescindi nunquam debere, sed valida et firma, prolemque inde suscipiendam legitimam fore decernimus. » IV. Usus privilegii. 1. Si infidelis interpellatus negat aut conversio­ nem et debitam cohabitationem, aut solam debitam cohabitationem. non conversionem ; item si respondet, se velle quidem pacifice cohabitare, sed impeditur, quominus voluntatem exsequatur, coniux fidelis potest ad novas nuptias transire (can. 1123), modo tamen, si coniux infidelis ad­ mittat conversionem, ante huius Baptismum nuptias ineat. Praeterea ad liceitatem requiritur, ut Ordinarius eiusve delegatus declaraverit, ad usum privilegii posse procedi. 2. Si infidelis nihil respondet, videndum, num interpellatio ad ipsum pervenerit et facile potuerit respondere, ita ut ex negato responso dis­ cessus colligi possit. Si res dubia manet, nec ex iterata interpellatione fructus speratur, impetretur dispensatio ab interpellatione. 3. Coniux fidelis potest novas nuptias inire cum persona catholica tantum (cfr. can. 1123, 1124). Nisi dispensatio obtineatur, matrimonium cum persona haeretica illicitum ; cum infideli, ob disparitatem cultus invalidum erit. Ceterum notes: ’. «Spectato canone 1125, facultas nunc ad omnes confessarios extendenda videtur» (Aertnvs-Damen, II, 922, qu. 1°). ----- ’. Cfr. Vermeersch, De casu Apostoli, n. 77. - 558 a) Si infidelis admittit et conversionem et debitam cohabitationem, fidelis, ut patet, tenetur cum eo cohabitare. b) Si infidelis admittit debitam cohabitationem, non autem conversio­ nem, fidelis quidem novum matrimonium contrahere nequit; potest ta­ men — aeque ac coniux fidelis, cuius compars in hacresim incidit — di­ vortium a toro et cohabitatione instituere, postquam, monitione prae­ missa, per rationabile tempus conversionem exspectaverit. Haec est doc­ trina et praxis Ecclesiae. ’ 4. Novis nuptiis solvitur prius matrimonium, ita ut pars infidelis post istas contractas, non antea, valide novum matrimonium contrahere possit (can. 1126; S. Alf. VI, 957)’· Per professionem sollemnem, quam con­ iux fidelis forte emittat, prius matrimonium solvi, satis communiter negatur. Denique novae nuptiae ab Ecclesia habentur pro primis, ita ut coniux fidelis non censeatur bigamus. SCHOLION II. De privilegio fidei. 722 Privilegium fidei in re dubia gaudet favore i uris (can. 1127). Dicitur: I. Privilegium fidei. Iam vero privilegium fidei est privilegium, quod vi potestatis Ecclesiae solvendi quaedam matrimonia conceditur conver­ so ad fidem, in ordine ad matrimonium. II. In re dubia i. e. dubia post diligens examen institutum; quo insti­ tuto, casus adest: 1. Si dubitatur de facto vel de valorc matrimonii ante baptismum initi. 2. Si dubitatur, quaenam fuerit prima uxor ex pluribus ante baptis­ mum assumptis. 3. Si dubitatur, num adsint requisita, ut conversus vi privilegii Paulini novum matrimonium cum persona catholica contrahere possit. Si tamen dubium respicit interpellationes, et ex earum iteratione fructus non spe­ ratur, dispensatio ab interpellationibus impetranda est. 4. Si dubitatur de facto vel de valore baptismi, ab una parte recepti; non vero, si utraque pars dubie valide baptizata est. Etenim legislator enuntiando principium, can. 1127 statutum, non distinguit inter matri­ monia consummata et non consummata, ita ut, si in posteriori hypothesi matrimonia consummata non respiciat, nec alteram speciem, a. v. nulla *. Cfr. Wernz-Vidal, n. 702. ----- ’. Constit. Bcncd. XIV, Postremo mense, 28 Fcbr. 1747. — 559 matrimonia respicere censendus sit. Atqui in hypothesi posteriori non respicit matrimonia consummata, quia haec in ista hypothesi probabili­ ter rata ct consummata, i. e. omnino indissolubilia sunt. Ergo in poste­ riori hypothesi nulla matrimonia respicit, seu principium applicari ne­ quit. III. Gaudet favore iuris, i. e. in casibus expositis parti conversae ius est eligendi, quod ipsi in ordine ad matrimonium favet. Hinc: 1. In dubio de valore matrimonii, ante baptismum contracti, potest novum matrimonium inire. 2. In dubio, quaenam fuerit prima uxor, potest ex uxoribus, quas ante baptismum assumpsit, accipere quam maluerit. 3. In dubio de requisitis, ut conversus possit novum matrimonium cum parte catholica inire, ius habet illud faciendi. 4. In dubio de facto vel de valore baptismi, in Ecclesia Catholica re­ cepti, potest novum matrimonium contrahere. Nota. In singulis tamen dubiis expositis recurrendum est ad S. Offi­ cium, quod causam cognoscat (can. 247, § 3) vel ad alium, cui ista facul­ tas forte concessa est. SCHOLION III. Dc favore iuris, quod matrimonio competit. Matrimonium gaudet favore iuris ; quare in dubio standum est pro 723 valore matrimonii, donec contrarium probetur, salvo praescripto can. 1127 (can. 1014). Dicitur: I. Gaudet favore iuris, i. e. favor, quo matrimonium gaudet, est favor iuris, non iuris et de iure, ita ut demonstratio contrarii admittatur, autem favor iuris involvat, nunc exponetur. II. Quare in dubio standum est pro valore matrimonii, donec contra­ rium probetur. Intelligas dubium, post diligens examen persistens. Quo posito : 1. In dubio iuris, i. e. in dubio, num matrimonium celebratum vali dum sit, habendum est ut validum, donec nullitas probetur. 2. In dubio facti standum est pro inito matrimonio, quando vincu­ lum inter partes nomine et possessione matrimonii gaudet, a. v. publice pro matrimonio habetur. Ratio autem est, quia bonum prolis et commune expostulat, ut matri­ monia persistant, quamdiu non certo nulla sunt (S. Alf. VI, 003 sq.). — 560 — 3- Salvo praescripto can. ii2J\ quo canone spectato, si alteruter ex coniugibus infidelibus convertatur, et dubitetur de valore matrimonii ante baptismum initi, novum matrimonium ab autoritate competente per­ mitti potest (n. 722). SECTIO V De effectibus matrimonii. 724 I. Divisio effectuum. Effectus matrimonii dividuntur: 1. Ratione connexionis, in inseparabiles et se parabiles. Inseparabiles sunt, qui sponte et necessario ex matrimonio (valido) profluunt. Eius­ modi sunt v. g. quod veri coniuges pro talibus haberi debent; quod enascitur inter coniuges vinculum natura sua perpetuum et exclusivum (can. ii 10); quod utrique comugi ab ipso matrimonii initio aequum ius et officium est quod attinet ad actus proprios coniugalis vitae (can. un), etc. Scperabiles sunt, qui accidentaliter seu extrinsece matrimonio acce­ dunt; atque dicuntur ecclesiastici vel civiles, prout ex iure canonico vel ex iure civili ortum ducunt. Effectus ecclesiastici sunt v. g. quod, nisi speciali iure aliud cautum sit, uxor circa canonicos effectus particeps efficitur status mariti (can. 1112), ius patronatus ecclesiastici patrifamilias concessi etc. Effectus civiles sunt v. g. nobilitatis comparti vel proli obveniens, ius suffragii politici patrifamilias competentis. 2. Ratione participantium, in effectus utrique coniugi communes, et in effectus marito, uxori vel filiis proprios. II. Diversi effectus matrimonii 1. Effectus utrique coniugi commu­ nes sunt : a) Vinculum natura sua perpetuum et exclusivum (can. itio). b) Aequum ius et officium quod attinet ad actus proprios coniugalis vitae (can. mi). c) Obligatio prolis educationem, tum religiosam et moralem, tum physicam et civilem pro viribus curandi, et etiam temporali eius bono providendi (can. 1113). 2. Effectus marito proprii sunt: potestas maritalis in uxorem, et pa­ tris in filios. 3. Effectus uxori proprii sunt: subiectio marito; item participatio sta­ tus mariti circa effectus canonicos, nisi iure speciali aliud cautum sit (can. 112), puta quod gaudet domicilio mariti (can. 93. § 1) etc. 4. Effectus filiis proprius praesertim est legitimitas; de hac autem deque materiis huic affinibus, quippe quae toties recurrant, speciatim dicemus in scholion. — 5ôi — SCHOLION. Dc legitimitate ’ et materiis ei affinibus. Dicemus de legitimitate, de legitimis, de illegitimis et de legitimatione. I. Legitimitas est prolis legitimae vel legitimatae qualitas, quae deter- 725 minatos quosdam effectus postea exponendos producit. II. Legitimi. Spectato iure naturae, legitimi sunt filii concepti ex 726 matrimonio valido. Spectato autem iure canonico, legitimi sunt, exceptis excipiendis : 1. Concepti ex matrimonio valido vel putativo.3 Dicitur ex matrimo­ nio, i. e. ex matre iuncta matrimonio et viro, cui matrimonio iuncta est (can. n 14). 2. Nati ex matrimonio valido vel putativo, etiamsi parentes tempore conceptionis nondum matrimonium iniissent. 3. In utero gestati, stante matrimonio inter gestantem et patrem pro­ lis, etiamsi conceptio ante matrimonium locum habuerit, et pater (vel mater) ante nativitatem prolis moriatur, ita ut proles nec concepta nec nata sit ex matrimonio. Praedicti legitimi dicendi sunt ob paritatem ra­ tionis vel, si malis, ob formalem aequalitatem huius casus cum casu prolis mere natae ex matrimonio; hinc canon 1114 etiam illos compre­ hendere censetur. Dixi exceptis excipiendis, quia illegitimi sunt illi, qui concepti aut nati sunt ex matrimonio valido vel putativo parentum, quibus ob sollemnem professionem vel susceptum ordinem sacrum usus matrimonii antea contracti tempore conceptionis prohibitus erat (can. 1114). Notes: antea contracti; hinc proles nata e matrimonio inter astrictum voto sollemni et aliam, sed cum dispensatione inito, etsi forte concepta sit ante matrimonium, non est illegitima, quia non agitur de matrimonio ante votum contracto. Ceterum notes : a) Concepti aut nati in matrimonio (i. e. ex matre matrimonio iuncta) habentur concepti aut nati ex matrimonio (i. e. ex matre et viro, cui matrimonio iuncta est), ideoque legitimi habentur, nisi contrarium evi­ dentibus argumentis probetur (can. 1115, § 1). Probatur v. g. monstran­ do, copulam tempore utili ad conceptionem (i. e. a die 300 usque ad diem 180 ante nativitatem)’ puta ob infirmitatem, ob absentiam locum ’. Cfr. Schmitz, Die Stellung der unchlichen Kindern im gcltcnden kan. Recht; Mui,dBRS apud Ned. Kath. Stemmcn, 1931, p. 15 sq. et p. 33 sq. ----- *. Matri­ monium invalidum dicitur putativum, si in bona fide ab una saltem parte celebra­ tum fuerit, donec utraque pars de eiusdem nullitate certa evadat (can. 1015, § 4). Disputatur, num matrimonium invalidum ob defectum formae unquam pro puta­ tivo haberi possit. ----- *. Tempus utile ita computatur, quia nativitas locum ha­ bere solet inter 180-300 dies post conceptionem. W. M. T. Μ. II. 36 non habuisse. Declaratio viri vel mulieris, etiamsi iuramento firmetur, non sufficit. Dixi: legitimi habentur, non tamen per se ex ordinaria praesumptione iuris, quippe quae ad aliquos tantum restricta sit. Scilicet: b) Concepti aut nati in matrimonio praesumuntur concepti aut nati ex matrimonio, et consequenter praesumuntur legitimi, si nati sunt saltem post sex menses a die celebrati matrimonii, vel intra decem menses a die dissolutae vitae coniugalis (can. 1115, § 2). Si filius intra sex menses a die dissolutae vitae coniugalis nascitur, ct vir prolem natam suam esse statim negaverit, atque alia quoque pro asserti veritate militant, prae­ sumptio viro patrocinatur, et alii parti incumbit onus probandi, ipsum i e. virum esse patrem. c) In dubio, num proles concepta aut nata sit in matrimonio — puta filios expositos — habenda videtur legitima ; siquidem habenda videtur concepta et nata in matrimonio, itemque ex matrimonio, quia delictum non praesumitur; quo posito, etiam habenda est legitima, nisi contrarium probetur. 727 III. Illegitimi. 1. Notio. Illegitimi sunt: i° qui nec concepti nec nati sunt ex matrimonio valido vel putativo, nec in utero gestati sunt, stante matrimonio inter gestantem et patrem prolis ; 2° concepti aut nati ex matrimonio valido vel putativo parentum, quibus ob sollemnem profes­ sionem vel susceptum ordinem usus matrimonii antea contracti tempore conceptionis prohibitus erat. 2. Divisio. Illegitimi distinguuntur in naturales et spurios. Naturales dicuntur, qui procreati sunt a parentibus, qui tempore aut conceptionis aut nativitatis aut medio inter utrumque matrimonio valido iungi potue­ runt ; sufficit autem, ut illud potuerint ex dispensatione obtenta. Spurii vocantur, qui procreati sunt a parentibus, qui ob impedimentum dirimens non sublatum, toto tempore a conceptione usque ad nativitatem, matrimonium validum inter se contrahere non potuerunt. Spurii subdividuntur in adulterinos, sacrilegos, incestuosos, nefarios ct simpliciter spurios. Adulterini sunt, qui ex adulterio, sacrilegi, qui ex sollemniter professo (vel professa) vel ex clerico in sacris constituto, incestuosi, qui ex consanguineis vel affinibus in gradibus prohibitis, ne­ farii, qui ex consanguineis in linea recta procreati sunt. Ceteii dicuntur simpliciter spurii. 3. Effectus illegitimitatis sunt : a) Illegitimi sunt irregulares ex defectu (can. 984, i°), ideoque neque ordines (sive maiores sive minores) neque tonsuram licite recipere pos­ sunt, et receptos exercere prohibentur (can. 968) ; hinc etiam ab Ordi­ nario in seminarium admitti nequeunt, (can. 1363, § 1). — 5^3 — b) Illegitimi arcentur a Cardinalatu (can. 232, § 2, in), ab Episcopatu (can. 331. § i, 1”), a munere Abbatis vel Praelati nullius (can. 320, § 2) vel Superioris maioris in religionibus (can. 504; cfr. can. 488, 8°). c) Illegitimi ad sacerdotium destinati, utpote irregulares, in novitiatum admitti nequeunt (can. 542, 2"). IV. Legitimatio. 1. Modi legitimandi. Legitimatio fit vel fieri potest, 728 prout sequitur : a) Per subsequens parentum matrimonium sive verum sive putativum, sive noviter contractum sive convalidatum, etiam non consummatum, legitima efficitur proles, dummodo parentes habiles exstiterint ad ma­ trimonium inter se contrahendum tempore conceptionis, vel praegnatio­ nis, vel nativitatis (can. 1116), a. v. legitima efficitur proles naturalis; quocirca observes, prolem etiam legitimari, si parens post aliud matri­ monium nuptias contrahit cum allero prolis parente. Requiritur tamen, ut uterque sit prolis parens : consensus vero prolis non exigitur, quin etiam legitimatio locum haberet, etiamsi ipsa proles suae legitimation! obstaret. b) Per dispensationem super impedimento dirimente concessam sive cx potestate ordinaria, sive ex potestate delegata per indultum generale, legitimatur eo ipso proles simpliciter spuria et incestuosa, si qua iam nata vel concepta fuerit; non legitimatur per dispensationem concessam ex potestate delegata per rescriptum in casibus particularibus (can. 1051). Dicitur : a) Per dispensationem concessam sive ex potestate ordinaria, sive ex potestate delegata per indultum generale. Casus obtinet, si S. Sedes in forma gratiosa (i. e. sine exsecutore) dispensat ; item si Ordinarius dis­ pensat vi can. 1043, ve^ can. 1045, vel facultatum quinquennalium: item si parochus dispensat vi can. 1044 vel can 1045, § 3 · *tem s’ S. Sedes dispensat quidem in forma commissoria, sed requisito exsecutore neces­ sario, quia tunc etiam ipsa S. Sedes dispensat (t. T, n. 209); in casu tamen, spectatis formulis, quibus S. C. de Sacr. utitur, exsecutori im­ ponitur, ut prolem « legitimam decernat atque declaret. » β) Legitimatur proles simpliciter spuria et incestuosa. Excipitur adul­ terina et sacrilega; nefaria non legitimatur. quia in tali matrimonio non conceditur dispensatio. y) Si qua iam nata vel concepta fuerit: intelligas, uti patet, prolem quae vere illegitima est ; hinc per prolem iam conceptam intelligenda est proles iam concepta, sed nec nata nec gestata post matrimonium (cum dispensatione) contractum vel convalidatum : nam si enascitur vel saltem gestata est post matrimonium ita contractum vel convalidatum, proles — 564 — legitima est, ideoque non legitimatur. Legitimatur vero per dispensatio­ nem proles nata ante dispensationem ; item proles nata post dispensatio­ nem, sed ante matrimonium, sive hoc postea contrahitur, sive non con­ trahitur aut ob mortem, aut — ita alii — ob causam independentem a voluntate oratorum, aut — ita alii — ob quamcumque causam. Postre­ mae sententiae favet sensus obvius legis, quae edicit, prolem legitimari per dispensationem ab impedimento. Ô) Non legitimatur per dispensationem concessam e.r potestate dele­ gata per rescriptum in casibus particularibus ; quod obtinet v. g. si S. Sedes dispensat in forma commissoria, requisito exsecutore voluntario; tunc enim exsecutor delegatur ad dispensandum per rescriptum particu­ lare. Corail. I. Si impedimentum dirimens matrimonium sine dispensatione aufertur (puta tractu temporis, si impedimentum aetatis obstabat), proles non legitimatur eo ipso quod matrimonium convalidatur ; sed opus est speciali rescripto ‘. Coroll II. Ubi matrimonium sanatur in radice, proles illegitima legitimatur vi matrimonii sanati, si de prole naturali ; vi dispensationis (quam sanatio in radice sccumfert), si dc prole simpliciter spuria vel incestuosa sermo est. c) Per speciale rescriptum S. Sedis quaevis proles illegitima legitimari potest. Eiusmodi rescriptum conceditur pro foro externo a S. Congr. de sacramentis vel, si unus acatholicus est, a S. Officio; pro foro intento a S. Poenitentiaria. 2. Effectus legitimations. a) Filii légitimât! per subsequens matrimo­ nium ad effectus canonicos quod attinet, in omnibus aequiparantur legi­ timis, nisi aliud expresse cautum fuerit (can. 1117). Iam vero expresse cautum est, filios, etiamsi per subsequens matrimonium légitimât! fue­ rint, arceri a Cardinalatu (can. 232, § 2, t°), ab Episcopatu, et a dignitate Abbatis vel Praelati nullius (can. 331, § 1, i° ; 320, § 2). b) Filii légitimât! per dispensationem vel per speciale rescriptum S. Sedis in omnibus aequiparari videntur legitimis, nisi aliud a iure com­ muni vel in concessione dispensationis vel in rescripto speciali cautum fuerit. Porro a iure communi cautum est, filios legitimates per dispen­ sationem vel per speciale rescriptum arceri a Cardinalatu, ab Episcopatu, et a dignitate Abbatis vel Praelati nullius (can. 331, § 1, i°; can. 320, § 2). Id deducendum ex eo quod can. 331, § 1, i° edicit: « legitimates etiam per subsequens matrimonium » ; hinc a fortiori, si filius alio modo legi limatus fuerit. c) Si illegitimus legitimatur per sanationem in radice, omnes illegitimiP. C. 6 Dec. (A. A. S. 1931, p. 25) — 5<>5 — tatis effectus tolluntur, nisi in scripto aliud cautum fuerit. Etenim sana­ tio in radice secum fert, ut per fictionem iuris matrimonium inde ab ini­ tio censeatur validum fuisse, quoad effectus canonicos (can. 1138), quo­ rum unus utique est legitimitas prolis. Hinc ita légitimât! per se ne a Cardinalatu, Episcopatu et dignitate Abbatis vel Praelati nullius quidem arcentur. Nota i. Effectus particulares illegitimitatis, v. g. irregularitas in ordine ad Ordines suscipiendos, etiam per dispensationem auferri possunt. Praeterea aliqui effectus particulares alia quoque ratione tolluntur: ita v. g. irregularitas ad Ordi­ nes suscipiendos etiam aufertur per professionem religiosam sollemnem, non tamen inhabilitas v. g. ad munus Superioris maioris (can. 504). Nota 2. Magnopere expedit, legitimationem prolis ct modum, quo haec con­ cessa sit, a parocho in libro baptismali notari, ideoque ab eo qui legitimationem impetraverit, parocho respectivo significari. , Pars II. De matrimonio, prout sacramentum est, speciatim. Dicemus primum de sacramento matrimonii in se spectato, deinde de ministratione ct forma celebrationis, denique de susceptione sacramenti matrimonii. SECTIO I. De sacramento matrimonii in se spectato Agendum de exsistentia, essentia ct effectibus sacramenti matrimonii CAPUT I. De exsistentia sacramenti matrimonii Matrimonium est verum sacramentum ; quae propositio est de fide, 729 puta ex Cone. Trid.: « Si quis dixerit, matrimonium non esse vere ct proprie unum ex septem legis evangelicae Sacramentis, a Christo Do­ mino institutum, sed ab hominibus in Ecclesia inventum ; neque gratiam conferre, anathema sit » ’ Nota J. Tempus institutionis huius Sacramenti a Christo incertum est. Alii aestimant, illud institutum esse in nuptiis Canae; * alii, cum Christus Matrimonii indissohibilitatcm stabilivit;’ alii demum, post resurrectionem, quo tempore Do­ minus cum discipulis suis conversatus est, loquens de regno Dei. ’ Nota 2. Matrimonium in Veteri Lege non solum non fuit signum efficax gra’. Sess. 24, can. 1. ------ ’. loa. II. ------ *. Matth. XIX, 4. ----- «. Act. I. 3 — Se­ tiae, sed neque accensendum videtur Legis Veteris sacramentis, i. e. signis gra­ tiae tunc exsistentibus, c Matrimonium autem, inquit S. Thomas, fuit quidem in veteri lege, prout erat in officium naturae, non autem prout est sacramentum coniunctionis Christi ct Ecclesiae, quae nondum erat facta; unde ct in veteri lege dabatur libellus repudii, quod est contra sacramenti rationem » (1. 2, q. 102, a. 7, ad 3). CAPUT II. De 730 essentia sacramenti matrimonii. I. Contractus el sacramentum in matrimonio Christiano separari ne­ queunt, ita ut contractus matrimonialis inter Christianos exsistere ne­ queat, quin sit sacramentum. Ita docent Pius VI in epistola ad Episco­ pum Motulensem ;1 Pius IX in litteris Apostolicis ad regem Sardiniae/ Eco XIII in encyclica Arcanum; idemque eruitur e Conc. Trid. 1 et ex can. 1012, § 2. II. Contractus matrimonialis totam rationem sacramenti constituit, ita ut neque benedictio sacerdotis, immo ne istius praesentia quidem ad essentiam eius pertineat. Sequitur ex can. 1012, § 1 ; item cx Conc. Trid quod declaravit, matrimonia clandestina i. e. non contracta coram paro­ cho et testibus rata et vera esse matrimonia, quamdiu Ecclesia ea irrita non fecits (S. Thom. In 4, dist. 26, q. 2, a. 1, ad i ; S. Alf. VI, 897, 898). III. Materia et forma sacramenti matrimonii sunt: 1. Materia remota sunt corpora contrahentium, seu potius ius mutuum in corpus alterius: quod ius eo sensu dicitur materia remota, quod est materia circa quam versatur contractus matrimonialis (S. Alf. VI, 880). 2. Materia proxima et forma est ipsemet consensus verbis aliove signo expressus. Hic nempe materia proxima est, quatenus significat mutuam traditionem, forma quatenus exprimit mutuam acceptationem. Ita Bened. XIV in epistola Paucis abhinc, ad Archiepiscopum *Goanum. Et sane cum ipsemet contractus matrimonialis, ut probatum est, constituat ma­ trimonium, materia, i. e. pars determinabilis et forma i. e. pars determi­ nans in ipso contractu seu in consensu expresso reperiantur necesse est. Porro in omni contractu traditio rei, utpote inchoatio contractus, est pars determinabilis seu materia, acceptatio autem, utpote consummatio contractus, est pars determinans seu forma (S. Alf. VI, 880, 897). Coroll. Ratio sacramenti est in matrimonio in fieri, i. c. in contractu, qui nunc ponitur vel effectum sortitur Sequitur ex dictis. Disputatur, num ratio sacramenti ». 16 Sept. 1788. e. 19 Sept. 1852. ’. 10 Febr. 1880. Decr. de reform. Matrim. cap. 1. ». Sess. 24. De ref. matr. c. 1. <758. *. Sess. 24, *. 19 Mart. — 5^7 — etiam sit in matrimonio in facio esse, i. c. in vinculo, a. v. num matrimonium post initum contractum in suo esse sacramenti persistat, instar S. Eucharistiae; de qua sententia Pius XI in Encycl. Casti connubii' ita dicit: < Meditentur idcirco (coniugcs) haec Sancti Cardinalis Roberti Bellamini verba, solidi profecto solatii plena, qui cum aliis magnae notae theologis ita pie sentit ct scribit: < Coniugii Sacramentum duobus modis considerari potest: uno modo, dum fit; altero modo, dum permanet postquam facium est. Est enim Sacramentum simile Eucharistiae quae non solum dum iit, sed etiam dum permanet, sacramentum eSt ; dum enim coniuges vivunt, semper eorum societas sacramentum est Christi et Ecclesiae. > Quaer. num matrimonium inter duos infideles post susceptum ab utroque coniuge baptismum evadat sacramentum. Resp. Alii simpliciter negant; alii affirmant, sed ex cis alii requirunt, ut coniu­ ges novum eliciant consensum vel priorem verbis, nutibus vel copula maritali approbent; alii opinantur sufficere, ut consensus non retractetur; alii abstrahunt a consensus influxu, censentque matrimonium eo ipso quod suscipitur baptismus, evadere sacramentum. Iam vero dicendum videtur, dictum matrimonium vere evadere sacramentum ; tum quia ex una parte admittendum est, Ephesios coniugatos, ad quos Paulus epistolam direxit, vere sacramentum matrimonii susce­ pisse5, ex altera parte admitti nequit, cos non iniisse matrimonium nisi post susceptum baptismum ; tum quia matrimonia infidelium, consummata post baptis­ mum ab utraque parte receptum, videntur omnino indissolubilia esse (p. 552); quod etiam eorum sacramentalitati ascribendum videtur (p. 552 et 553). Cete­ rum praeplacet sententia, quae docet, ipsam baptismi susceptionem sufficere, ut matrimonium evadat sacramentum, seu ut sacramentum, quod iam in potentia aderat, transeat in actum (cfr. S. Thom. Suppi, q. 59, a. 2, ad 1 ; S. Alf. VI, 897). Quaer. 2", num matrimonium partis infidelis baptizatae evadat sacramentum, si altera pars non baptizetur; item num sacramentum sit matrimonium, quod fide­ lis cum infideli (valide) contrahit. Resp. IDc utroque casu disputatur. Alii negant, quia sicuti contractus, ita et sacramentum aut in utraque aut in nulla parte erit_ Atqui non est in parte infi­ deli ; ergo nec in fideli. Alii probabiliter affirmant, quia eorum sententia non repugnat, unum eundemque contractum esse signum collativum gratiae pro eo, qui capax est sacramenti, non autem nisi potcntialiter pro eo, qui ob defectum contractui extrinsecum nondum sacramenti capax est. CAPUT III. De effectibus sacramenti matrimonii. Effectus sacramenti matrimonii sunt: I. Gratia sanctificans, per se secunda seu augmentum gratiae, per acci dens probabilius prima (n. 6). Annectitur augmentum virtutum et do­ norum Spiritus Sancti. II. Gratia sacramentalis, scilicet gratia, quam sacramentum matrimo­ nii confert, est uniti va animorum et refrenativa concupiscentiae, anA. A. S. 1930» P· 583· ----- ’· Eph. V. 731 — 568 - nexam habens exigentiam gratiarum actualium ad officia matrimonii rite implenda, signanter ad excitandam et educandam prolem in hono­ rem Dei SECTIO II. De ininistratione sacramenti matrimonii et forma celebrationis eius.’ 732 I. Ministratio sacramenti; quocirca sufficit notasse: Ministri sacra­ menti sunt i/>si contrahentes. Constat ex Cone. Flor, quod ita dicit: * Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de praesenti expressus » . Ratio autem est, quia contractus et sacra­ mentum identificantur. Hinc qui conficiunt contractum, etiam sacra­ mentum conficiunt (S. Thom. Suppi, q. 45, a. 1 ; S. Alf. VI, 897). 733 II. Forma celebrationis sacramenti. Sacerdos, quamvis non sit minister sacramenti, dicitur tamen minister celebrationis, quatenus tan­ quam testis qualificatus matrimonio contrahendo assistit, aliaque ad valorem necessaria peragit. S. Tridentina Synodus formam sollemnem, ad valorem necessariam, Cap. Tametsi, hisce statuerat : « Qui aliter quam praesente parocho, vel alio sacerdote, de ipsius parochi seu Ordinarii licentia, et duobus vel tribus testibus, matrimonium contrahere attentabunt, eos S. Synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit. ’ — Quae legislatio perstitit usque ad 19 April 1908,4 qua die vigere incepit decretum Ne temere « de sponsali­ bus et Matrimonio », ex speciali mandato Pii X a S. C. Cone. d. 2 Aug. 1907 editum. — Dein a die 19 Maii 1918 valet novus Codex Iuris Canonici, qui Ius Pianum quoad pleraque intactum reliquit, quoad quae­ dam vero immutavit. Patet autem, matrimonia (et sponsalia) sub ante­ riori legislatione contracta, secundum istam legislationem esse diudicanda'. Porro modum celebrandi matrimonii exposituri, dicemus pri­ mum de forma iuridica, deinde de forma liturgica celebrandi matrimo­ nii, addito scholion de forma servanda in celebrando matrimonio a comparte catholica cum comparte acatholica, tum de tempore et loco celebrationis matrimonii, denique de servandis post celebrationem ma­ trimonii i. e. de matrimonii celebrati inscriptione. Cfr. Encyc. Casti comiubit A. A. S. p. 554)· ----Cfr. opusculum nostrum Dc forma promissionis et celebrationis matrimonii, » cd. 5 ----- ’. Sess. 24, dc ref. matr. c. 1. ----- 4 Pro regionibus sinensibus usque ad n April 1909 (S. C. C. 29 Fcbr. 1908). -^S — 5^9 — CAPUT I. De forma iuridica. Forma iuridica distinguitur duplex, ordinaria et extraordinaria. Hinc agemus primum de forma iuridica ordinaria, deinde de forma iuridica extraordinaria, tum de iis. qui praedictis formis subiciuntur. Articulus I. De forma iuridica ordinaria. Trademus primum expositionem summariam. deinde expositionem uberiorem formae iuridicae extraordinariae. § I. Expositio summaria. Forma iuridica ordinaria, ad valorem matrimonii requisita, est, ut 734 contrahatur coram parocho vel loci Ordinario vel sacerdote ab alteru­ tro delegato et duobus saltem testibus (can. 1094). Assistentium autem praesentia debet esse simultanea. physica et moralis. Dicitur: I. Contrahatur coram parocho vel loci Ordinario vel sacerdote ab oiterutro delegato. Porro: I. Parochi nomine hic veniunt: a) Sacerdos, cui paroecia collata est in titulum cum cura animarum sub Ordinarii loci auctoritate exercenda (can. 451. § 1). b) Vicarius paroecialis actualis, qui vices supplet personae moralis, cui cura habitualis incumbit (cfr. can. 471). c) Quasi-parochi, qui quasi-paroecias regunt. ’ d) Cappellani militum sive maiores sive minores quatenus parochis aequiparentur, ex peculiaribus Sanctae Sedis praescriptis eruatur (can. 4SI. § 3)· e) Cappellani vel rectores piorum cuiusvis generis locorum a paroeciali cura exemptorum, modo plena potestas paroecialis ipsis commissa sit, parochis accensentur, sed pro personis ipsis concreditis et in loco, cui praesunt, tantum. ’ Potestas autem rectori exclusive competit, si locus omnino exemptus est ; secus cumulativa est cum parocho loci (cfr. can. 464. § 2). ’. Partes vicariatus apostolici, ac praefecturae apostolicac, si peculiaris rector eisdem fuerit assignatus, appellantur quasi-paro ociae (can. 216, § 3). Erectio au­ tem quasi-paroeciae fit decreto Ordinarii, in quo clare describuntur limites terri­ torii ; ea autem constituta, statim oriuntur iura et obligationes quasi-parochi. ----- !. S. C. C. 1 Fcbr. 1908, ad X. — 57° — f) Vicarii paroeciales, qui plena potestate paroeciali sunt praediti, scilicet : a) Vicarius substitutus in omnibus locum tenens parochi absentis ultra hebdomadam, ab Ordinario probatus (can. 465, § 4 et 5; can. 474Ί. Substitutus, si sit vicarius parochi religiosi, etiam a Superiore religioso probari debet, sed hoc non requiritur ad valorem assistendae. ' β) Sacerdos supplens in omnibus vicem praestans parochi repentina et gravi de causa discedentis ultra hebdomadam (can. 465, § 5; can. 474) ;: non autem sacerdos supplens parochi ad brevius tempus disce­ dentis. γ) Sacerdos supplens ab Ordinario designatus et in omnibus vices exercens parochi ex sententia beneficio privandi, sed S. Sedem adeun­ tis (can. 474; can. 1923, § 2). Ô) Vicarius oeconomus, scilicet, vacante paroecia, constitutus, olim deservitor dictus (can. 472. i°). €) Vicarius cooperator (primus aut munere antiquior) vel parochus vicinior; item domus superior, qui ante oeconomi institutionem paroe­ ciae regimen, nisi aliter provisum fuerit, interim assumit (can. 472, § 2). η) Vicarius adiutor ab Ordinario loci constitutus, qui in omnibus vices supplet parochi, muniis suis rite obeundis imparis (can. 475). Nota 1. Vicarius cooperator (dc quo can. 476) per se non venit nomine parochi, quamvis generali delegatione gaudeat. Nam, ut cx ipsis terminis patet, destitutus est potestate parocho propria, i. c. ordinaria, ct solum habet delegatam. Nota 2. In regionibus missionum, ubi non sunt quasi-parocciac, omnes missionarii sunt cooperatores Vicarii vel Praefecti, proindeque cum delegatione eius sive generali sive particulari valide ct licite matrimonio assistere possunt.5 Nota 5. In regionibus missionum, ubi plures missionarii aliquam partem terri­ torii inter se dividunt in stationes distinctas, quas sub uno Superiore stationis centralis administrant, ille superior non habetur ut quasi-parochus totius terri­ torii, nisi ipsi vere immediate committatur cura animarum totius districti. 2. Ordinarii loci nomine in iure veniunt, nisi quis expresse excipia­ tur, praeter Romanum Pontificem, pro suo quisque territorio Episco­ pus residentialis, Abbas vel Praelatus nullius eorumque Vicarius Gene­ ralis, Administrator, Vicarius et Praefectus Apostolicus, itemque ii qui praedictis deficientibus interim ex iuris praescripto aut ex probatis constitutionibus succedunt in regimine (can. 198). 3. Sacerdos ab alterutro delegatus; de quibus speciatim dicitur n. 737 sq. '. Cfr. P. C. 14 lui. 1922, V, ad 1-3 (A. A. S. 1922. p. 527). ----- s. Cfr. P. C. 14 Iui. 1922, V, ad 4 (A. A. S. 1922, p. 527).----- * S. C. de Prop. Fid. 25 Iui 1920 — 571 4- Pt duobus saltem testibus. Iam vero: a) Quod spectat ad valorem, tanquam testes assumi possunt perso­ nae qualescumque, modo actu rationis usu gaudeant et testandi capaces sint. Nec obstat can. 1757, § i, qui excludit quidem impuberes, sed dicit tantum de testibus in iudicio. Haeretici, excommunicat! et infames non adhibentur licite. Speciatim quoad haereticos S. Off.' declaravit; « eos non esse adhibendos ; posse tamen ab Ordinario tolerari ex gravi causa, dummodo non adsit scandalum. » b) Neque ad valorem, neque per se ad liceitatem requiritur, ut testes designati de matrimonio contrahendo praemoniti vel rogati sint. Prac­ tice tamen ante matrimonium determinentur et rogentur, quia post nuptias initas eorum nomina a parocho describenda sunt Quod testes coacti sunt, non officit valori. c) Non videtur requiri, ut testes formaliter assumantur, a. v. ut con­ trahentes eos ut tales adhibeant, vel saltem conscii eorum praesentiae contrahant; sed sufficit, ut testes de contracto matrimonio possint tes­ tari. Huic enim sententiae favet tam textus legis, quae solum requirit, ut matrimonium coram testibus contrahatur, quam finis eius qui est, ut testes contractum matrimonium testificari possint; qui quidem finis etiam per testes, qui non sunt formaliter adhibiti, obtinetur. Accedit tesponsum S. C. de Prop. Fid.5 II. Assistentium praesentia debet esse simultanea, physica et moralis Dicitur: 1. Simultanea. Requiritur enim, ut omnes unum eundemque actum nubendi testari possint. Ceterum eiusmodi praesentiam requiri, satis significatur verbis: «Coram parocho... et duobus saltem testibus». 2. Physica seu corporalis. Statuitur enim, contrahendum esse « co­ ram parocho et duobus saltem testibus ». Praesentia autem physica non constituitur per commercium, ope telephonii vel telescopii institutum. 3. Moralis seu talis, ut saltem ex circumstantiis percipiant, matri­ monium inter tales contrahi. Id autem fieri potest etiamsi quis auditu aut visu careat ; non autem, si èt visu èt auditu destitutus est. § II. Expositio uberior. Expositionem uberiorem exhibebimus dicendo primum de requisitis, ut parochus vel loci Ordinarius valide assistant matrimonio, deinde de requisitis, ut licite assistant, denique de delegatione alius sacerdotis ad assistendum. . 19 Aug. 1891 (Collect, η. 1765). *. 2 Iui. 1827, ad II (Collect, n. 794), — 572 PUNCTUM I. De requisitis, ut parochus vel loci Ordinarius valide assistant matrimonio. 735 Ut parochus vel loci Ordinarius valide matrimonio assistant, requiri­ tur: i° ut possessionem canonicam beneficii adepti sint vel officium inierint; 2° ut non sint per sententiam excommunicati vel interdicti vel suspensi ab officio, aut tales declarati; 3° ut assistant intra fines sui territorii, in quo tamen valide intersunt matrimoniis tam subditorum quam non subditorum ; 40 ut neque vi neque metu gravi constricti re­ quirant excipiantque contrahentium consensum (can. 1095, § 1). Dicitur: I. Ut possessionem canonicam beneficii adepti sint vel officium inie­ rint. Porro: 1. Episcopi residentiales canonicam dioecesis possessionem capiunt si­ mul ac in ipsa dioecesi vel per se vel per procuratorem apostolicas litteras Capitulo ecclesiae cathedralis ostenderint, praesente secretario Capituli vel Cancellario Curiae, qui rem in acta referet (can. 334, § 3). 2. Quoad parochus attendatur can. 1444, § 1 : « Missio in beneficii possessionem fiat secundum modum iure peculiari praescriptum, vel legitima consuetudine receptum, nisi iusta ex causa Ordinarius ab eo modo seu ritu expresse in scriptis dispensaverit ; quo in casu haec dis­ pensatio locum tenet captae possessionis. » Nota. Possessio beneficii etiam per procuratorem, speciale mandatum habentem capi potest (can. 1445). 3. Qui non habet beneficium sed solum officium, ut Vicarius Gene ralis, officium suum init eo ipso quod illud exercere incipit. II. Ut non sint per sententiam excommunicati, vel interdicti, vel suspensi ab officio, aut tales declarati. Itaque non sufficit, ut quis ali­ quam ex poenis enumeratis contraxerit, sed requiritur, ut aut a iudice ad eam condemnatus, aut eam contraxisse declaratus sit. Quoad sus­ pensionem notes, facultatem per solam suspensionem ab officio, non vero per aliam auferri. Attamen suspensio generaliter lata etiam sus­ pensionem ab officio includit, nisi aliud constet (can. 2278, § 2). ITT. Ut assistant intra fines sui territorii, in quo tamen valide inter­ sunt matrimoniis tam subditorum quam non subditorum. Itaque com­ petentia parochi et Ordinarii, quod ad validam assistentiam attinet, ita territorio annexa est, ut intra territorii sui fines omnium, etiam non subditorum, extra eos nullius, neque subditorum matrimonio valide intersint. Praeterea observes: i Ordinarius loci et parochus valide assistit in domibus et ecclesiis utut exetnp- — 573 — tis religiosorum, quae in eorum territorio sitae sunt, quia praedictae domus et ecclesiae tantum ratione personarum exemptae sunt. * Ad licitam assistentiam requiritur licentia Praelati regularis. 2. Parochi, qui cum alio vel cum aliis parochis habent territorium commune, intra territorium, quod ipsis cum aliis commune est, omnium matrimonio valide assistunt. ’ 3. Qui in territorio aliis parochis assignato nonnullas personas vel familias vel personas determinati ritus vel coetum personarum (v. g. militum) sibi subditum habent, possunt in toto territorio alieno subditorum, non autem aliorum matri­ moniis intéressé ;1 quin etiam videntur ubique subditorum matrimonio assistere posse. Num etiam alii parochi intra suum territorium illud possint, eruatur ex S. Sedis statutis. 4. Cappellani seu rectores piorum cuiusvis generis locorum a parochiali cura exemptorum, modo plena potestas parochialis ipsis commissa sit, parochis accensentur, sed pro personis ipsis concreditis ct in loco, cui praesunt, tantum.4 Quate­ nus dicta facultas rectori exclusive an cumulative cum parocho competat, deduca­ tur ex praescripto auctoritatis (cfr. can. 464, § 2). IV. Ut neque vi neque metu gravi constricti requirant excipiantque contrahentium consensum; quocirca notes: 1. Metus gravis intelligitur metus gravis damni, isque ab extrinseco i e. a causa libera incussus; non refert, utrum ab ipsis partibus, an ab alio incutiatur. Videtur autem requiri metus incussus ad extorquendam assistentiam ; sed non videtur referre, utrum iuste an iniuste incussus sit, quia lex non distinguit inter metum iustum et iniustum. Excipe ta­ men metum iuste incussum, qui versatur intra sphaeram seu in linea ipsius legis, quique ad ipsam legem tuendam ordinatur. Hinc valet as­ sistentia praestita, sive quia Episcopus parochum invitum per poenas ad debitam assistentiam cogit, sive quia nupturientes minantur, se pa­ rochum qui iniuste assistentiam deneget, esse denuntiaturos Ordinario. Nequit enim admitti, eiusmodi metum ex mente legislatoris lege com­ prehendi. 2. Requirant contrahentium consensum. Itaque non sufficit, ut nup­ turientes consensum matrimonialem coram ministro emittant, sed re­ quiritur, ut hic praevie et formaliter consensum requisiverit. Attamen ad valorem non refert, utrum illud peragat per se an per interpretem, per verba an per scripturam, nutum aliudve signum. Ceterum quoad matrimonia hic et nunc illicita observes, requisitionem consensus ex se non involvere invitationem ad matrimonium ineundum, sed meram in­ vestigationem, num nupturientes matrimonium contrahere velint, ita ut cooperatio materialis tantum praestetur. ’. S. C. de Sacr. 12 Mart 1910. ad VIII - :. S. C. C 1 Fcbr. 1908. ad VIII. - ’. S. C. C. I Fcbr. 1908 ad IX. ----- 4. S. C. C. 1 Febr. iqo8 ad X. — 574 — 3- Excipiantque contrahentium consensum. Id autem contingit eo ipso quod nupturientes post institutam requisitionem consensum emit­ tunt, ministro sciente, eum emitti. Si matrimonium per procuratorem celebratur, parochus ab eo con­ sensum requirat et excipiat. PUNCTUM II. De requisitis, ut parochus vel loci Ordinarius licite assistant matrimonio. 736 Ut parochus vel loci Ordinarius licite assistant, requiritur: i° ut constet et quidem ad normam iuris de libero statu contrahentium; 2° ut constet de domicilio vel quasi-domicilio, aut menstrua commoratione, aut, si de vago agatur, actuali commoratione alterutrius contrahentis in loco matrimonii. Si neuter in loco matrimonii, sed uterque vel alteruter contracturus alibi domicilium vel quasi-domicilium aut menstruam commorationem habeat, opus est licentia parochi vel Ordinarii domicilii vel quasi-domicilii aut menstruae commorationis. Si neuter alibi domicilium vel quasi-domicilium aut menstruam commemorationem habeat, nullius licen­ tia requiritur; idque valet, etiamsi uterque vel alteruter alibi actualem commorationem habeat. In quolibet casu pro regula habeatur ut matrimonium coram spon­ sae parocho celebretur, nisi iusta causa excuset; matrimonia autem catholicorum mixti ritus, nisi aliud particulari iure cautum sit, in ritu viri et coram eiusdem parocho sunt celebranda. Denique parochus, qui sine licentia iure requisita matrimonio assistit, emolumenta stolae non facit sua, eaque proprio contrahentium parocho remittat (can. 1097). Dicitur: 1. Ut parochus vel loci Ordinarius licite assistant, requiritur: i° uf constet, et quidem ad normam iuris de libero statu contrahentium; de quibus conferas dicta n. 682; requiritur 2° ut constet de domicilio vel auasi-domicilio, aut menstrua commoratione, aut, si de vago agatur, actuali commoratione alterutrius contrahentis in loco matrimonii. Dici­ tur: i. Domicilium vel quasi-domicilium. Notio, divisio, acquisitio et amis­ sio tam domicilii quam quasi-domicilii exposita sunt t. T, n. 123. Iuvat hic addere quae sequuntur: a) Potest quis habere duo imo plura domicilia propria, scilicet aequa­ liter in diversis locis habitando cum intentione ita perpetuo agendi. Utrum vero necne aliquis aequaliter in pluribus locis habitet, id magis aestimandum ex ratione, qua sese hic illieve instruxit, quam ex aequa- — 575 — litate temporis quo in diversis paroeciis versatur. Certum est commora­ tionem mathematice aequalem non requiri. b) Potest quis habere domicilium et quasi-domicilium proprium, puta si ob causam saltem sex menses expostulantem alio proficiscitur, cum animo, negotio finito, in locum perpetuae habitationis revertendi. c) Potest quis probabilius habere duo quasi-domicilia propria; puta si quae persona Romam petit, ut ibi per quatuor annos studiis operam det; interim sese confert in alium locum cum animo ibi per septem menses permanendi, deinde Romam revertendi. In casu habet quasidomicilium in alio isto loco, ut patet ; item retinet quasi-domicilium Romae, quia illud non amittitur nisi discessione a loco cum animo non revertendi. d) Uxor et minor infantia egressus possunt habere domicilium le­ gale in uno loco et quasi-domicilium proprium in alio. c) Uxor post mortem mariti et minor maior factus retinent: prior domicilium mariti, alter domicilium illius, cui subiciebatur ; retinent, in­ quam, illud domicilium (antea legale) qua voluntarium, quamdiu animum servant ibi remanendi. 2. Menstrua commoratio ; quocirca advertas: a) Requiritur sed etiam sufficit factum commorationis menstruae. Intentio commorationem per mensem protrahendi nec sufficit nec re­ quiritur: solum factum, nullatenus autem mens attenditur, uti et ex indole huius legislationis et ex verbis adhibitis deducitur. Neque requi­ ritur habitatio, sed sufficit commoratio, eaque sive per modum habi­ tantis sive per modum hospitis, operarii etc. Ad haec commoratio sumi debet secundum aestimationem communem. Porro: i° Qui habitat in aliquo loco, puta in domo paterna, secundum communem aestimationem ibidem commoratur, etiamsi quotidie aut interdiu aut nocte alibi degat, ut si per diem aut per noctem in fabrica alius municipii operatur. 2° Qui nullibi habitat, sed interdiu in uno loco, nocte autem alibi de­ gere consuevit, potius commorari dicitur ubi solet pernoctare. Denique perinde est, utrum quis tanquam catholicus an tanquam acatholicus in loco commoretur.1 b) Tempus commorationis menstruae ita supputetur. Quum terminus a quo assignatus sit, mensis sumatur prout est in calendario, v. g. a die i Febr. usque ad diem 28 vel 29 Febr. Et quia terminus a quo non coincidit vel saltem (a iure) non censetur coincidere cum initio dici. Cfr. responsum S. C. de Sacr. 28 lan. 1906, quo illicita declaratur assistentia a quodam parocho praestita, non quia una pars ante conversionem in eius paroecia commorata erat, sed quia commoratio erat interrupta. — 576 — primus dies non computetur, et tempus finiatur, expleto ultimo die eiusdem numeri, v. g. a die 25 Mart, usque ad diem 25 April, expletum. Quodsi mensis die eiusdem numeri careat, tempus finiatur, expleto ultimo die mensis, v. g. a die 30 lan. usque ad diem 28 vel 29 Febr. expletum (can. 34, § 3, ι°, 30, 4°). c) Commoratio debet esse continua, saltem moraliter. Porro absentia unius alteriusve diei et noctis non videtur continuitati obstare. Idque satis probabiliter valet, etiamsi quis abierit cum intentione non redeundi ; intentio enim ut supra dictum est. nullatenus attendenda videtur. Ad haec si absentia unius alteriusve diei continuationi non obstat, neque per alios dies additos compensari debet. d) Denique patet, commorationem continuandam esse usque ad ma­ trimonium contrahendum. Secus non habetur, sed habita fuit commo­ ratio menstrua. 3. Actualis commoratio. Per eam intelligitur, ut elucet e can. 1097, § i,3°, commoratio per tempus alicuius momenti, ita ut quis dici possit alicubi sedem commorationis habere. Porro eiusmodi alterutrius contra­ hentis commoratio sufficit, si de vago agatur, i. e. de eo, qui nullibi domicilium vel quasi-domicilium habet. Si vero agatur dc vago, suffi­ cit, sive utraque sive una solum pars vaga est. Advertas tamen in casu requiri ad assistendum licentiam Episcopi eiusve delegati, de qua can. 1032 (n. 695). 4. Locus matrimonii respectu parochi est paroecia ipsi commissa; respectu Episcopi, Vicarii et Praefecti Apostolici tam quaevis dioecesis paroecia (resp. vicariatus vel praefecturae quasi-paroecia) quam dioe­ cesis (vicariatus, praefectura) qua talis. II. Si neuter in loco matrimonii, sed uterque vel alteruter contractu­ rus alibi domicilium vel quasi-domicilium aut menstruam commoratio­ nem habeat, opus est licentia parochi vel Ordinarii domicilii vel quasidomicilii aut menstruae commorationis. Si neuter alibi domicilium vel quasi-domicilium aut menstruam commorationem habeat, nullius licentia requiritur, idque valet, etiamsi uterque vel alteruter alibi actualem com­ morationem habeat. Dixi: 1. Nullius licentia requiritur; excepta tamen illa licentia, de qua can. 1032 (n. 695). 2. Idque valet, etiamsi uterque vel alteruter alibi actualem commora­ tionem habeat. Nam in casu non requiritur licentia parochi vel Ordina­ rii domicilii, quasi-domicilii aut menstruae commorationis, quia non habentur; neque licentia parochi vel Ordinarii actualis commorationis, quia nullibi praescribitur. Itaque licite assistit parochus loci, in quo — 577 — vagus esi, salva semper licentia, de qua can. 1032 (n. 695). Ceterum advertas : ”, - i a) Licentia requisita tain oretcnus quam scripto, tam expresse quam tacite con­ cedi potest. Sufficit etiam licentia rationabiliter praesumpta, si commode peti nequit; quo casu tamen decet post factum parochum proprium monere. Denique in casu gravis necessitatis nulla licentia requiritur, puta si sine gravi incommodo licentia tempestive obtineri nequit. Ratio est, quia licentia, dc qua dicimus, non est delegatio, quae ad validitatem necessaria est. b) Nihil prohibet, quominus parochi alicuius civitatis commodi gratia alii aliis generalem assistendi licentiam conferant. III. In quolibet casu pro regula habeatur, ut matrimonium coram sponsae parocho celebretur, nisi iusta causa excuset; matrimonia au­ tem catholicorum mixti ritus, nisi aliud particulari iure cautum sit, in ritu viri et coram eiusdem parocho sunt celebranda. Iam vero lex celebrandi matrimonium coram sponsae parocho non obligat sub gravi, quin etiam sunt, qui, nisi ius particulare rem magis urgeat, nullam obligationem stricte dictam agnoscant. Quaevis autem iusta causa ex­ cusat ; quae si adsit, non est obligatio petendi licentiam a parocho sponsae, quamvis deceat eum monere. IV. Denique parochus, qui sine licentia iure requisita matrimonio assistit, emolumenta stolae non facit sua, eaque proprio contrahentium parocho remittat. Emolumenta stolae intelliguntur ea, quae parocho qua tali ex celebra­ tione matrimonii in illa paroecia debentur ; ad quae non pertinent stipen­ dium Missae, dona ex amicitia a contrahentibus data, etc. Haec poena latae sententiae, quae incurritur etiam ante sententiam dedaratoriam, respicit solos parochos, non vero sacerdotes delegatos; neque haec poena incurritur a parocho, qui interfuit matrimonio vagorum sine recursu ad Episco­ pum; neque a parocho, qui matrimonio interfuit, praetermisso sine iusta causa parocho sponsae. Si plures parochi proprii habentur, parochus sponsae praeferendus videtur parocho sponsi. Si sponsa plures parochos habet, iura stolae inter diversos dividantur (cfr. can. 1236, § 2). Denique non tenetur ad restitutionem, qui emolumenta stolae sine iusta causa partirn aut integra remisit. Non tenetur vi legis ecclesiasticae, quae non intelligitur dc fructibus non perceptis. Neque tenetur vi legis naturalis; siquidem alium non impedivit neque a bono, in quod iam ius habebat, neque medio iniusto a bono, in quod nondum habebat ius. Debet tamen restituere qui « eo usque fraudaverit, ut quae emolumenta stolae a contrahentibus darentur, ea sub alio titulo, v. gr. stipendii Missae, sibi exhibenda curaverit, quia sic virtualiter emolumenta stolae W. M. T. Μ II. 37 - 578 accepisse merito aestimatur; et ideo parocho contrahentium proprio remittere te­ netur. > * PUNCTUM III. De delegatione alius sacerdotis ad assistendum matrimonio. 737 I. Notio delegationis. Delegatio seu concessio licentiae valide assis­ tendi matrimonio est actus, quo testis matrimonii auctorizabilis (i. e. testis, qui actui cui interest auctoritatem legalem praestare potest) alium sibi substituit. Sicuti autem assistentia ab ipso substituente praestita non est vere actus iurisdictionis, ita etiam concessio licentiae assistendi non involvit verae iurisdictionis communicationem seu delegationem. Dicitur tamen passim delegatio, quia fit ad normam delegationis, eique eadem fere ac verae delegationi applicantur principia. II. Quis potest delegare? Delegare valent parochus et loci Ordina­ rius, qui possunt ipsimet valide matrimonio assistere (can. 1095, § 2). Dicitur: 1. Parochus ct loci Ordinarius; quinam veniant nomine parochi et loci Ordinarii, vide n. 734; omnes ibidem assignati possunt alium dele­ gare. 3 2. Qui possunt ipsimet valide matrimonio assistere. Hinc nequeunt alium delegare, antequam canonicam possessionem beneficii adepti sint vel inierint officium; neque illud possunt, si per sententiam fuerint ex­ communicat! vel interdicti vel suspensi ab officio aut tales declarati. Praeterea parochus ct loci Ordinarius valent tantum alii concedere fa­ cultatem, ut intra fines sui territorii assistat : siquidem extra fines prae­ dictos neque ipsimet valide assistunt. ΙΓΙ. Quatenus delegatus potest subdelegare? Dubium est, num re­ gulae delegationis can. 199 assignatae hic applicari possint, quia can. cit. agit de delegatione iurisdictionis proprie dictae, hic autem sermo est de nudo ministerio. Certa autem haec sunt : 1. Vicarius cooperator, qui a parocho vel Ordinario loci generaliter delegatus est ad assistendum matrimoniis, potest alium determinatum sacerdotem subdelegare ad assistendum matrimonio determinato.1 2. Sacerdos delegatus ad assistendum matrimonio determinato, potest a parocho vel a loci Ordinario ipsum delegante recipere licentiam suboelegandi alium sacerdotem determinatum ad assistendum eidem matri­ monio. * *. Van de Burct-Schaepman, n. 241.------ ’. P. C. 20 Maii, 1923, ad V (A. A. S. 1924. p 114)· ----- ·.. P. C. 28 Dec. 1927, ad IV (A. A. S. 1928, p. 61). 28 Dec. 1927, ad IV (A. A. S. 1928, p. 61). «. P. C — 579 — IV. Persona deleganda vel subdeleganda. Delegatio vel subdelcgatio fieri debet sacerdoti determinato ad matrimonium determinatum. Vica­ rius tamen cooperator pro paroecia, cui addictus est, generaliter delegari potest (can. 1096, § 1). Dicitur: 1. Sacerdoti, sive approbatus est, sive non est approbatus ad curam animarum, ad praedicandum, ad confessiones audiendas. 2. Determinato. Hinc invalida foret licentia concessa sacerdoti prorsus indeterminato, puta, si parochus statueret : « Facultatem assistendi ma­ trimonio facio uni e vicariis meis, » nullo vicario in individuo determinato. Neque valeret licentia data sponsis eligendi sacerdotem, quem ma­ luerint. Pariter invalide ageret parochus, qui delegaret v. g. unum e membris communitatis a Superiore designandum, ’ vel sponsis faculta­ tem faceret contrahendi coram Petro et Paulo, prout unum vel alium electuri sunt. Designatio fieri potest aut per designationem officii (puta: Facio facultatem assistendi huic vel illi matrimonio Rectori Ecclesiae succursalis in N.). aut per designationem nominis. Ceterum : a) Non requiritur, ut delegandus notus sit deleganti, modo sit in se determinatus. b) Nihil impedit, quominus plures sacerdotes designentur; legislator solummodo intendit excludere delegationem personae indeterminatae. Ita parochus delegare potest v. g. omnes suos vicarios vel etiam omnes sacerdotes nunc curam habentes in decanatu. Difficile tamen determina­ tur, quousque ca extendi possint ; cavendum igitur, ne matrimonium peri­ culo nullitatis exponatur. 3. Ad matrimonium determinatum. Hinc invalida foret licentia data v. g. ad assistendum omnibus vel certae categoriae matrimoniis, vel eis, quae v. g. hoc vel illo mense forte contrahenda erunt. \7aleret autem delegatio facta ad plura matrimonia determinata. 4. Vicarius tamen cooperator pro paroecia, cui addictus est. genera­ liter delegari potest, puta ad assistendum omnibus vel certae cuiusdam categoriae matrimoniis. Advertas tamen, ipsum non ipso iure communi delegari.1 V. Servanda in delegatione vel subdelegatione. T. lTt delegatio vel subdelcgatio valida sit, requiritur actus vere positus, liber, expressus: atque a delegando vel subdelegando cognitus et acceptatus, prout expo­ nemus. Dicitur: ‘. Cfr. S. C. de disc. sacr. 12 Mart. 1910, ad VI, b. Mart 1910, ad VI, b. ct c. ’. Cfr. S. C. de Sacr. t’ — 58° — a) Vere positus. Itaque non sufficit concessio praesumpta vel interpretativa, ne­ que mera tolerantia, quippe quum tolerantia qua talis actum concedendi non in­ volvat. b) Liber, i. c. deliberate positus. Advertas tamen, melum non obstare libertati, neque ex novo iure delegationem gravi metu extortam invalidam esse. Verum quidem est, assistentiam a parocho vel delegato cx gravi metu praestitam, valore destitui ; at ex eo non sequitur, delegationem ex gravi metu factam, invalidam esse. Error tunc tantum delegationis valori officit, quando substantialis est, i. c. quando versatur circa personam delegandi vel nupturientium ; neque tunc impedit valorem, si delegans habet voluntatem utcumque concedendi licentiam. Ceterum error non est substantialis, si solum nomen, non ipsam personam respicit. Prae­ terea notari solet, errorem circa qualitatem personae delegandae vel nupturientis, item circa causam concessionis valori obstare casu, quo qualitas vel causa intenta fuerit tamquam conditio sine qua non delegationis; verum in ista hypothesi defectus conditionis potius quam error valori officit. c) Expressus (can. 1096, § 1), sive oretenus sive in scriptis sive aliis signis posi­ tivis acquivalentibus. Itaque licentia tacite data iam non sufficit. d) A delegando cognitus et acceptatus, prout sequitur: Cognitio et acceptatio non requiruntur, si delegatio vel subdelegatio concedantur statuto vel lege; neque probabilius, si delegatus vel subdclegatus subditur deleganti vel subdeleganti. Secus res magis dubia est. Alii negant, requiri cognitionem et acceptationem, quia, spectato can. 37, rescriptum valet ante eius acceptationem, nisi aliud constet; sed concessio facta ab eo, qui non est Ordinarius, non est rescriptum. Alii affirmant, quia delegatio est instar donationis, quae debet acceptari. 2. Ut delegatio vel subdelegatio licita sit. parochus vel loci Ordinarius licentiam ne concedat, nisi expletis omnibus quae ius constituit pro liber­ tate status comprobanda (can. 1096 § 2). Haec tamen non applices dele­ gationi generali, quae fit vicario cooperatori.1 VI. Servanda a delegato et subdelegato. 1. Ut delegatus vel subdelegatus valide nuptiis intersit, eodem modo quo parochus procedat. Itaque non sit per sententiam excommunicatus, vel interdictus, vel suspensus ab officio, aut talis declaratus; assistat matrimonio intra fines territorii de­ legantis; neque vi neque metu gravi constrictus requirat excipiatque con­ trahentium consensum. Satis patet, haec servanda esse, quamvis lex ea diserte delegato non applicet. 2. Ut licite assistat ea, quae parochus vel loci Ordinarius servare tene­ tur, observet, quatenus ipsi committuntur. Coroll. Quamvis facultas assistendi non sit jurisdictio proprie dicta, tamen adeo affinis ei est, ut iure admittatur, ea quae de iurisdictionc suppleta dicta sunt (t. I, n. 103), etiam praedictae facultati applicanda esse. ’. Cfr. S. C. de Sacr. 12 Mart. 1910, ad VI, c. — 58i - Articulus H. De forma iuridica extraordinaria. Spectato can. 1098, matrimonium in duplici casu coram solis testibus contrahi potest; nimirum: i° si adsit mortis periculum et sacerdos com­ petens haberi vel adiri nequeat sine gravi incommodo; 2° si sacerdos competens sine gravi incommodo haberi vel adiri nequeat, et prudenter praevideatur, eam rerum conditionem esse per mensem duraturam. I. Prior casus habetur, si adsit mortis periculum et sacerdos com- 738 petens haberi vel adiri nequeat sine gravi incommodo. Itaque requiritur: 1. Ut adsit mortis periculum. Satis est periculum grave seu tale quod sufficiat ad viaticum ministrandum. — Perinde est, utrum periculum e morbo oriatur, an ex alia causa immineat, puta e naufragio, ex opera­ tione periculosa subeunda. — Denique sufficit, ut periculum alterutri parti immineat. 2. Ut sacerdos competens haberi vel adiri nequeat sine grati incom­ modo. Dicitur : a) Sacerdos competens i. e. Ordinarius, vel parochus istius territorii, vel sacerdos ab alterutro delegatus. b) Haberi vel adiri nequeat, i. e. ut sacerdos competens nec accedere nec adiri possit, vel etiamsi accedat vel adeatur, tamen (sine gravi in­ commodo) matrimonio assistere nequeat. 1*V c) Sine gravi incommodo, i. e. requiritur, ut dicta sub b) physice vel moraliter impossibilia sint. Porro: a) Impossibilitas enasci potest ex defectu sacerdotis, ex eorum penu­ ria, ex distantia, ex persecutione, ex lege, quae ministro assistenti poe­ nam minatur, ex epidemia, ex negligentia ministri, qui consuetas visi­ tationes instituere detractat, vel etiam accedere seu assistere recusat, ex fama poenitentis servanda. * β) Sufficit et requiritur impossibilitas personalis. Sufficit, ita ut non requiratur communis seu localis: requiritur, ita ut non sufficiat commu­ nis seu localis, personali exclusa. ’. 1 P. C. 25 lui. 1931 (A. /V S 1931, p. 388) ; hac declaratione dirimitur quaestio, quae, spectatis declarationibus S. C. de disc. Sacr. (31 Jan. 1916) et P. C. (10 Mart. 1928) nondum decisa erat. ----- \ V. g. confessarius in confessione poeniten­ tis reperit, cum relationes perversas fovere cum persona, a qua non potest vel non vult separari, ita ut expediat, cos matrimonio iungi. In casu poenitens non tenetur concedere, neque confessarius a poenitente petere licentiam impetrandi delega­ tionem, si conditio poenitentis ignoretur, ct ex delegatione impetrata suspicio contra poenitentem deleganti incidere possit. ---Cfr. S. C. C 21 Iui. 1908, ad V ; S. C. de Sacr. 13 Mart. 1910, ad I et IT. — 582 — y) Adhaec casus adesset, si deficientibus Ordinario, parocho et sacer dote delegato, alius sacerdos facultatem assistendi solo medio minus 'onsueto obtinere posset ; ad eiusmodi autem media pertinent teleeraphus, telephonium et automobile. Dixi de facultate assistendi obtinenda: nam si sacerdos in tali loco facultate praeditus facile arcessi potest,' hoc fieri debet, etiamsi v. g. solo telephonio tempestive posset arcessi. ôj Denique notes, casum locum habere, etiamsi occasio habendi sa­ cerdotem competentem culpabiliter neglecta sit, modo hic et nunc occasio desierit. Coroll. Casus adest, si adsit mortis periculum, et sacerdos competens assistendo nuptiis, spectata lege civili, poenae sese exponeret. 739 II. Alter casus habetur, si sacerdos competens sine gravi incommodo haberi vel adiri nequeat, et prudenter praevideatur, eam rerum condi­ tionem esse per mensem duraturam. Dicitur: 1. Ut minister competens sine gravi incommodo haberi vel adiri ne'queat; quae sub I. 2 exposita sunt. 2. I It prudenter praevideatur, etc. ; i. e. moralis certitudo, saltem lata, habeatur de perduratione eiusdem rerum conditionis; factum absentiae ministri non sufficit. * 3. Eam rerum conditionem esse per mensem duraturam. Iam vero cum in casu terminus a quo assignatus sit, mensis sumitur, prout est in calendario. Et quia terminus a quo non coincidit, vel saltem (a iure) non censetur coincidere cum initio diei, primus dies non computatur, et tem­ pus finitur, expleto ultimo die eiusdem numeri. Ouodsi mensis dic eiusdem numeri careat, tempus finitur, expleto ultimo die mensis. Hinc si v. g. nupturientes inde a die 25 Mart, inciperent versari in adiunctis requisitis et praeviderent, missionarium esse adventurum die 25 April., non possent valide contrahere coram solis testibus (can. 34 § 3, ι°, 30. 40). Coroll 1 Casus iterum adest, si minister competens, assistendo nuptiis, spectata lege civili, poenae sese exponeret. Coroll. II. Etiam ille matrimonium coram solis testibus contrahere potest, qui in fraudent legis sese confert in regionem, ubi ministrum competentem habere vel adire nequit, modo ea rerum conditio prudenter praevideatur per mensem duratura. Immo per se ne illicite quidem agere videtur, quia fas est ponere cau­ sam, qua quis a lege eximatur. 74(1 III. In utroque casu servanda. 1. Ad valorem requiritur, ut praesen­ tia testium sit simultanea, physica et moralis (n. 734). ’. S. C. C. 27 lui. 1908, ad V. ’. P. C. jo Nov. 1925 (A. A. S. 1925, p. 582). - 583 - 2. In utroque casu, si praesto sit alius sacerdos, qui adesse possit, hic vocari et una cum testibus matrimonio assistere debet, salva coniugii validitate coram solis testibus (can. 1098, 2°). 3. Sponsi emittant consensum matrimonialem ; sed non est necesse, ut testes (vel sacerdos) consensum requirant. ’ Quid, si ex una parte necessitas urgeat, cx alia autem ne forma extraordinaria quidem adhiberi potest ? Resp 1. Si mortis periculum adsit, potest dispensari in forma, ut postea expo­ netur. Resp. 2. Extra mortis periculum, et etiam in mortis periculo, si deficiat qui possit in forma dispensare, adiuncta eiusmodi esse possunt, ut matrimonium ex epikia etiam sine testibus celebrari possit, puta si quis secus semper aut diutissime a matrimonio ineundo abstinere deberet, vel gravis infamiae periculo exponeretur, vel, uti plures volunt, in gravissimo aeternae damnationis periculo versaretur (S. Alf. VI, 613). Articulus III. De iis, qui formis iuridicis subiciuntur. I. Subiecti formis iuridicis. Formis iuridicis subiciuntur: 741 i. Baptizati in Ecclesia catholica, etiamsi postea ab ea defecerint (can. 1099, § b T°)· Excipe in Ecclesia catholica baptizatos, sed ab acatholicis natos, qui ab infantili aetate 3 in haeresi vel schismate aut infidelitate vel sine ulla religione adoleverunt (can. 1099, § 2)· Dicitur: a) Baptizati in Ecclesia catholica. Iam vero tales censentur, qui baptizati sunt ea intentione, ut Ecclesiae catholicae ascribantur; quod fit. si baptizantur in ordine ad catholicam Ecclesiam sive i° ex propria inten­ tione, sive 2° ex intentione etiam mere interpretativa utriusque vel alte­ rutrius parentis aut alius, cui subditur infans baptizandus, etiamsi forte intentio baptizantis diversa sit; ut si infans parentum catholicorum in casu necessitatis ab obstetrice haeretica baptizaretur. Idem 30 videtur dicendum si infans baptizatur in ordine ad Ecclesiam catholicam ex sola intentione legitime seu licite baptizantis, etiamsi qui infanti praesunt, dissentiant; ut si ancilla catholica baptizaret infantem infidelium in peri­ culo mortis constitutum. b) Ab acatholicis natos. Porro: a) Nomine acatholicorum hic etiam veniunt apostatae. * β) Sufficit, ut alteruter parens acatholicus sit; idque valet, etiamsi ‘. Cfr. S. Poenit. 23 lun. 1830 (Collect, n. 816). ---- ’. I. e. iam ante septennium completum (can. 88, § P- C. 17 Febr. 1030 (A. A. S. 1930. p. 195)· — 5^4 — cautiones ad normam canonum ιοόι el 1071 praestitae sint. Ita ex decla­ ratione P. C. quam declarationem declarativam esse, non extensivam, respondit eadem P. C. * 2. Baptizati in secta haeretica vel schismatica, sed ad Ecclesiam ca­ tholicam conversi, etiamsi postea ab ea defecerint (can. 1099, § ’· ,0)· Qui in secta haeretica vel schismatica baptizati, sed ab infantili aelate a parentibus interim conversis in fide catholica educati sunt, lege tenentur, ubi primum rationis usum adepti catholicos sese ostenderint. Secundum alios simul cum parentibus ad Ecclesiam catholicam convertuntur. Coroll. Qui formis iuridicis subiciuntur, eis tenentur, sive inter se contrahunt, sive contrahunt cum aliquo, qui (per se) a praedicta forma immtini:· est. Idque valet, etiamsi cum acatholico nuptias ineant post obtentam dispensationem ab impedimento mixtae religionis vel disparitatis cultus (can. 1099).1 Sequitur igitur, iam non valere principium, quod ante legem Pianain passim vigebat: Pars iintnunis communicat cum altera parte suam immunitatem : valere autem illud: Pars ligata communicat cum altera parte suum ligamen. 742 II. Immunes a formis iuridicis. A formis iuridicis (per se) immunes sunt : 1. Non baptizati. 2. Baptizati in secta haeretica vel schismatica (etiam ritus Orienta­ *lis), nec ad Ecclesiam catholicam conversi. 3. Baptizati in Ecclesia catholica, sed ab acatholicis nati, et ab infan­ tili aetate in haeresi vel schismate aut infidelitate vel sine ulla religione educati. 4. Catholici ritus Orientalis.' ■ Coroll. Qui a formis iuridicis immunes sunt, tunc tantum ad easdem non tenentur, quando contrahunt cum aliquo, qui pariter immunis est ; ‘ secus, si contrahunt cum persona, quae formis iuridicis astringitur (can. 1099). 20 lui. 1929 (A. A. S. 1929. P- 5'3)-----’· 25 lui. 1931 (A. A. S. 1931, p. 388). ---- ’. Cfr. S. C. C. 28 Mart. 1908, ad I —- i S. C. C. 28 Mart. 1908, ad II. — ‘. Can. t ; S. C. C. 1 Febr. 1908, ad I. Excipiuntur Rutheni, qui pertinent ad dioe­ ceses provinciae Galicianac, nempe Lcopolitanam, Premisicnscm ct Stanislaopolitanam ; ad quos S. C. de Prop. Fide 5 Maii 1911 decretum Ne temere extendit; item ex decreto S. C. de Prop. Fid. 18 Aug. 1913 Rutheni Canadenses, scilicet a dic indicato ad decennium. Adhaec advertas, non omnes catholicos qui habitant in Oriente, esse catholicos ritus Orientalis ---- *. Si tamen cum eiusmodi persona contrahunt, semper a formis iuridicis immunes sunt. Lex quidem edicit, ad ma­ trimonii formam non teneri: r° acatholicos, si inter se contrahant; 2° ab aca­ tholicis natos, etsi in Ecclesia catholica baptizatos, qui ab infantili aetate in haeresi vel schismate aut infidelitate vel sine ulla religione adoleverunt, quoties cum parte acatholica contraxerint; verum ista non ita ad litteram sumantur, ut matrimonium, a praedictis v. g. cum caholico ritus Orientalis sine forma catho lica initum, pro invalido habeatur. — 5^5 — Hic aliqui quaerunt, num validum sit matrimonium, quod post obtentam dis­ pensationem in disparitate cultus contractum est, neglecta forma legis civilis, ipse facto irritantis matrimonium sine forma initum. Plcrique negant, quia pars non baptizata, utpote legi civili obnoxia, sine forma adhibita valide contrahere nequit. Iam vero, ut matrimonium validum sit, requi­ ritur, ut utraque pars illud valide inire possit. Attamen contraria sententia, utut nullatenus certa, probabilitate non destituitur. Cum enim matrimonium fidelis prorsus subdatur Ecclesiae, atque ab ea plane regi possit, non improbabiliter dicitur, impedimentum legis civilis, quatenus respicit matrimonium infidelis cum fideli contrahendum, non valere vel saltem ab Ecclesia tolli posse. Verbo: Potes­ tas Ecclesiae in fidelem redundat in infidelem, quatenus hic cum fideli contractu­ rus est *. Nola. Exemptio a lege olim vigens pro Germania et Hungaria vi Const. «Provi­ da » abrogata est a dic 19 Maii 1918, utpote lex particularis contraria canoni 1099. Ita, spectato can. 6. *i * Accedunt responsa Pracsidis P. C.2 et simile ipsius P C.’ CAPUT II. De forma LITURGICA. Formam liturgicam constituunt tam ritus celebrationis, quam ritus benedictionis seu benedictio nuptiarum sollemnis, ut dicitur. Hinc: Articulus I. De ritu celebrationis. Extra casum necessitatis in matrimonii celebratione serventur ritus in 743 libris ritualibus ab Ecclesia probatis praescripti aut laudabilibus consue­ tudinibus recepti (can. 1100).1 Dicitur: I. Serventur; quibus verbis vera obligatio intelligitur. conformiter Cone. Trid.’ Est autem obligatio gravis ex genere suo; quocirca notat S. Alfonsus, omissionem verborum Ego vos coniungo etc. satis probabi­ liter levem esse (VI, 899, 1094). II. Ritus... recepti. Ritus autem ex Rit. Rom. ' servandus hic est: Parochus superpcllicco ct alba stola ’ indutus virum et mulierem de consensu interroget, utrumque singillatim in hunc modum vulgari sermone: Λ'. Eis accipere N. hic praesentem in tuam legitimam uxorem iuxla rihtm sanctae matris Eccle*. Hanc sententiam propugnant Resemans, Dc competentia civ. in vine. coni, infid. p. 2; Gasparri, n. 306. a. 30 Mart. 1918 — Apud Vlaming, o. c. n. 226, nota. \ Rit. Rom. tit VII, cap. 2 n. 6. *. Sess. 7, can. 13, dc Sacr. in genere.------*. Tit. VII, cap. 2, n. 1-3. ------ ’. Si immediate post absolutum cele­ brationis ritum Missa sequitur, sacerdos praeter albam et stolam etiam planetam induat (S. R. C. 31 Aug. 1867, ad IIT, n. 3158). star' Respondeat sponsus: Volo. Mox sacerdos sponsam interroget: N. vis acci­ pere N. hic praesentem in totum legitimum maritum iuxta ritum sanctae niatris Ecclesiae? Respondeat sponsa: Volo. . ‘3 Mutuo consensu intellecto, sacerdos iubeat eos invicem iungere dexteras dicens: Ego contango vos in matrimonium. In nomine Patrisset Filii, ct Spiritus Sancti. Arnen. ’ Postea eos aspergat aqua benedicta. Mox benedicat anulum. * Deinde sacerdos aspergat anulum aqua benedicta in modum crucis; ct sponsus acceptum anulum de manu sacerdotis, imponit in digito anulari sinistrae manus sponsae, sacerdote dicente: in nomine Patris ψ, et Filii ct Spiritus Sancti. Arnen. Mox subiungat versiculos et Orationem < Rcs*nice ». His expletis, si benedicendae sint nuptiae, Parochus Missam pro Sponso et Sponsa, ut in Missali Romano, celebret, servatis omnibus, quae ibi praescribun­ tur. ’ De ritu dictae benedictionis nunc dicendum. Arti culus II. Dc ritu benedictionis seu dc benedictione nuptiarum sollemni. ’ 744 I. Notio benedictionis sollemnis. Benedictio nuptiarum sollemnis, quae reperitur in Missa inscripta « Missa pro sponso et sponsa ». con­ stat tribus orationibus scilicet «Propitiare», «Deus qui potestate», « et Deus Abraham ». Duae priores dicuntur immediate post » Pater noster», tertia ante orationem « Placeat tibi, S. Trinitas ». II. Nuptiae, quae possunt benedici. Omnes nuptiae benedici possunt, exceptis: i° matrimoniis inter partem catholicam et partem acatholicam (can. IIO2, § 2) ; 2° si agitur de muliere, cui semel benedictio sollemnis data est (can. *1143) : 30 si sermo est de viro, qui semel benedictionem sollemnem recepit, nisi contraria vigeat consuetudo; haec quippe ser­ vanda est ; ‘ 40 si agitur de matrimonio cum notorie excommunicato. ’ '. « Vel aliis utatur verbis iuxta receptum uniuscuiusque loci ritum » (Rit Rom. 1. c n. 2). « Quando plures simul copulantur, accepto primum singulorum consensu, et rite celebratis singulis Matrimoniis, dictoque pro singulis a Parocho Ego contango vos in matrimonium etc., benedictiones plurali numero semel fiunt » (Rit. Rom. 1. c. n. 5).---- ’. Benedictio anuli non est omittenda in secun­ dis nuptiis (cfr. S. R. C. 27 Aug. 1836, ad II, n. 2743), etiamsi idem anulus iam fuisset adhibitus ct benedictus in ordine ad aliud matrimonium. < Quando plures simul copulantur... nihil obstat, quominus benedictiones anulorum et reliquae be­ nedictiones fiant in communi per verba generalia, » (S. Off. 1 Sept. 1841, 7, Collect, η. 938)· Si anulus nuptialis amittatur vel frangatur, novus eadem Ritual’s Rom. forma benedici potest. In non paucis aliis dioecesibus, v. g. in Germania ct in Oriente pro unoquoque coniuge anulus benedicitur.----- ·. Rit. Rom. 1. c. n. 4. -----\ Sequimur opusculum nostrum « De form. prom, ct cclebr. matrimonii.’----Rit. Rom tit VII, cap. 1, n. 18. S. Sedes tamen quandoque permittit, ut preces speciales recitentur super viduam iam benedictam ; formulam vide in Rit. Rom App. de Matrim. II. ---- ·. Rit. Rom. 1. c. ----Resc. Pii VI ad Card, de Franckcnberg, 13 Iui 1782; S. Pocnit. 10 Dcc. i860. — w— III. Obligatio benedictionis sollemnis. Fidelibus videtur esse obliga­ tio benedictionem sollemnem requirendi occasione matrimonii vel postea. Parocho autem incumbit obligatio curandi, ut fideles eam tempore nup­ tiarum vel brevi post recipiant. I triusque tamen obligatio levis tantum est; immo si coniuges iam diu in matrimonio vixerint, vera obligatio videtur abesse. 1. Fidelium obligatio videtur deducenda ex responso S. Off. quod dicit de « Ecclesiae praecepto. » ’ 2. Parochi obligatio sequitur ex can. 1101, § i, ex Rit. Rom., ' ex pluribus responsis SS. Congregationum 3 et ex obligatione fidelium. 3. Levem tantum esse obligationem, satis communiter admittitur (S. Alf. VI 984, 988). Abesse obligationem, si coniuges iam diu in matrimo­ nio vixerint, deducendum videtur ex hisce can. 1101. § 1: «quae dari eis potest etiam postquam diu vixerint in matrimonio. » Si tamen peta­ tur, parochus tenetur eam concedere.4 IV. Quo tempore benedictio sollemnis impertiri potest? 1. Bene­ dictio sollemnis dari nequit nisi infra Missam (can. not, § 1).’ 2. Impertiri potest omnibus diebus, exceptis: a) Tempore feriato (can. not, § 1). i. e. a prima dominica Adventus usque ad diem Nativitatis Domini inclusive, et a feria IV Cinerum usciue ad dominicam Paschatis inclusive (can. 1108 § 2). Ordinarii tamen locorum possunt, salvis legibus liturgicis, etiam praedictis temporibus eam permittere ex iusta causa, monitis sponsis ut a nimia pompa absti­ neant (can. 1108 § 3).' Si nuptiae celebrantur tempore feriato, benedic­ tione nuptiali ab Ordinario non concessa. Missa cum propria benedic­ tione differtur ad diem, quo extra tempus feriatum Missa pro sponso et sponsa vel eius commemoratio permittitur. ' b) Die Comm. Omn. Fid. Def. * c) Si una tantum Missa celebratur in die. quo dici debet Missa fune ralis, quae differri nequit. a) Tempore interdicti localis generalis (can. 2271. 2°); item in ecclesia paroeciali, tempore interdicti localis particularis in istam ecclesiam lati (can. 2272, § 3, 2°). \ 6 Iui. 1817 (Collect, n. 725). ----Rit. Rom. 1. c n. 16 ----- ’. S. C. de Prop, Fid. 21 sept 1843 ad II (Collect n. 071); S. Off. 31 Aug. 1881 (Collect, n. >557)· — *· S. Off. 31 Aug. 1881 (Collect, n. 1457). ----- *. Rit Rom. tit. VII, cap. I, n. 16; S. R. C. 23 lun. 1853 (n. 1557); 14 Aug. 1858 (n. 3079); S. Off. 31 Aug. 1881. S. Sedes quandoque permittit, ut, quando Missa non dicatur, benedictio nuptialis extra Missam concedatur, secundum formulam Rit. Rom de Matrim. I.----- ‘. S. R. C. 25 Sept. 1875, ad I (n. 3380).----- ’. Miss Rom Add. ei Far. II, n. 2. ----- ’. Miss. Rom. Ruhr. in Missa vot. pro sponso et sponsa ----- *. S. Off. 3 Sept. 1817 (Collect, η. 726· — 588 — V. Quis potest benedictionem sollemnem impertiri? Sollemnem benedictionem ille tantum sacerdos per se ipse vel per alium dare potest, qui valide et licite matrimonio potest assistere (can. not, § 2). Ceterum non prohibetur, quominus unus matrimonio intersit, alter Missam cele­ bret idemque — non alius v. g. diaconus — benedictionem sollemnem impertiat. VI. Notanda. 1. Diebus, quibus Missa « pro sponso et sponsa» per mittitur, haec dici debet/ atque illicitum est benedictionem nuptialem Missae officii diei adiungere ; cum vero dicta Missa prohibetur, benedic­ tio nuptialis adiungitur Missae officii diei. 2. Infra eandem Missam plures benedictionem nuptialem recipere pos­ sunt, formulis benedictionis immutatis et semel tantum prolatis. ’ 3. Quamvis non sit obligatio communicandi intra Missam nuptiarum, tamen coniuges adhortandi sunt, ut in dicta Missa vel saltem eo die communicent. * SCHOLION. De fornta servanda in matrimonio inter partem catholicam et partem acatholicam. 745 I. Forma iuridica. Matrimonia inter partem catholicam et partem acatholicam eidem formae iuridicae subiciuntur ac matrimonia inter catholicos, non exclusa interrogatione de consensu (n. 735). Dispositio inducta per Decretum, d. 21 lan. 1912 a S. Off. prolatum, d. 23 lun. 1912 a Pio X approbatum, et d. 1 Iui. eiusdem anni tn Act. Apost. Sed. promul­ gatum, dispositio illa, inquam, vi cuius requisitio et exceptio consensus in ali­ quibus locis aliquando a ministro assistente omitti poterant, sublata est ; atque quidem a can. uo2, coll. can. 1095, § 1 Ita etiam responsum privatum S. Off. ‘ et P. C. *. 746 II· Forma liturgica seu ritus sacri ex integro praetermitti debent. Potest tamen Ordinarius ad graviora mala praecavenda aliquam ex con­ suetis caeremoniis ecclesiasticis permittere, exclusa semper Missae cele­ bratione (can. 1102, § 2). Itaque: 1. Prohibentur i. a. i° Usus vestis sacrae v. g. superpellicci et stolae, non autem togae talaris, cinguli serici et vestium consuetarum praelati‘. S. Off. 1 Sept. 1841, 5° (Collect, η. 938)· ----- ’. S. R. (n. 3016); 30 lun. 1896, ad VI (n. 3922). ·. S. Off. 1 (Collect, n. 938). *. S. R. C. 21 Mars. (n. 3329); 30 lun. ----- ·. 26 Nov. 1919 (apud Linz. Quart, p. 249). ----- e. 10 1928 p. 120). C. 23 lun. 1853, ad I Sept. 1841, n. 4 et 7 1896, ad VI (n. 3922). Mart. 1928 (A. A. S. — 5θ9 — tiarum. 2° Concio, non autem quaedam verba hortatoria per modum merae allocutionis. 30 Benedictio anuli. 40 Benedictio nuptiarum. 2. Ordinarius potest aliquam permittere caeremoniam ad graviora mala vitanda, puta si secus timendum foret, ne sponsi adirent ministellum haereticum, ne cautiones negligerent, ne pars catholica ad sectam haereticam transiret. ’ At Missae celebratio semper excludi debet. No­ mine autem celebrationis Missae non tantum venit Missa « pro sponso et sponsa » cum suis orationibus et benedictionibus, sed etiam Missa privata, quae post matrimonium coram sponsis et comitibus eorum ita celebretur (licet sponsis non datur distincta sedes), ut ea haberi debeat tanquam complementum caeremoniae matrimonii. » ’ CAPUT III. De tempore et loco celebrationis matrimonii. 1. Tempus. Matrimonium quolibet anni tempore contrahi potest (can. 747 ιϊο8, § 1). Quando tamen sollemnis nuptiarum benedictio vetetur, vide n. 744. II. Locus i. Matrimonium inter catholicos celebretur in ecclesia pa- 748 roeciali ; in alia autem ecclesia vel oratorio sive publico sive semi-publico, nonnisi de licentia Ordinarii loci vel parochi celebrari poterit (can. 1109, § Ο· 2. Matrimonium in aedibus privatis celebrari Ordinarii locorum in extraordinario tantum aliquo casu et accedente semper iusta ac rationa­ bili causa permittere possunt ; sed in ecclesiis vel oratoriis sive Seminarii sive religiosarum, Ordinarii id ne permittant, nisi urgente necessitate, ac opportunis adhibitis cautelis (can. 1109, § 2). 3. Matrimonia vero inter partem catholicam et partem acatholicam extra ecclesiam celebrentur; quod si Ordinarius prudenter iudicet id servari non posse quin graviora oriantur mala, prudenti eius arbitrio com­ mittitur hac super re dispensare, firmo tamen praescripto can. 1102. § 2’ (can. nex), § 3). '. S. C. de Prop. Fid. 4 Dec. 1862. ----- ’. S. Off. 17 Tan. 1872 (Collect, n. 1379); P. C. IO Nov. 1925, ad VIII (A. A. S. 1925. P· 583Ϊ ----Can. cit. excludit Missae celebrationem. — 590 CAPUT IV. De servandis post celebrationem matrimonii SEU DE MATRIMONII CELEBRATI INSCRIPTIONE. Inscriptio fieri debet in libro tam matrimoniorum quam baptizatorum. 749 I. Inscriptio in libro matrimoniorum (can. 1103, § 0· Can. cit. indi­ cat, quinam inscribere debeant, quando et quid debeat inscribi. 1. Inscribere debent parochus eiusve vices gerens, atque quidem paro­ chus loci seu paroeciae, in qua matrimonium contractum est. Itaque obli­ gatio non incumbit Ordinario, qui matrimonio asstitit, neque parocho proprio, qui in alius paroecia nuptiis subditi interfuit, neque alii, qui ad assistendum delegatus fuit. Ex eo autem quod verba manu sua' in lege iam non reperiuntur, deducendum videtur, ea pro regula directiva potius quam praeceptiva habenda esse. Regula tamen maxime commen­ datur 2. Inscriptio fieri debet quamprimum *, i. e. ut vox illa intelligi consue­ vit, saltem intra tres dies. Praestat tamen, eam fieri eodem die, immo immediate post matrimonii celebrationem vel missam subsecutam. 3. Inscribi debent nomina atque agnomina coniugum et testium, locus, paroecia, annus, mensis et dies matrimonii, nomen parochi vel alius qui astitit; et alia secundum formulam a Rit. Rom. ’ vel a proprio Ordi­ nario assignatam. luvat quoque postea notare convalidationem vel solu­ tionem matrimonii, si forte locum habuerint. Denique expedit annum et diem conscribere non signis arithmeticis, sed integris verbis, ut plures codices civiles statuunt. Inscriptio autem fieri debet in libro matrimonio­ rum, non in foliis plane separatis. 4. Denique quod spectat ad gravitatem obligationis, obligatio inscri­ bendi matrimonia, atque quidem in libro, gravis est, ita ut sola physica vel moralis impossibilitas ab ea excuset ; ut si parochus in casu particu­ lari verum nomen coniugati scire nequeat.8 Hinc graviter quoque pecca­ ret parochus, qui gravi periculo inscriptionem praetermittendi se expo­ neret. Obligatio perficiendi eam quam primum per se levis est. ita ut, *. Tit VII. c. 2, n. 7 haec habet: < Celebrato matrimonio, Parochus ve! qui cius vices gerit describat in libro matrimoniorum nomina coniugum, et testium, ct alia iuxta formulam praescriptam ; idque, licet alius sacerdos, vel a se, vel ab Ordinario delegatus, Matrimonium celebraverit. » -----*. S. C. de Sacr. 12 Mart. 1910, ad IX Episcopo Mangalorcnsi, qui postulabat facultatem permittendi, ut matrimonium a delegato describeretur, respondit : « Pro gratia prudenti et conscientiae Epis.copi >; quae utique momentum regulae directivae significant ----- ’. Haec vox substituta est voci statim, quae «n Decreto Ne temere occurrebat. ----- *. Tit. XII, cap. 4. ----- *. S. C. dc Sacr. ad Episc. Rosensem, 12 Mart. 1910, ad 9. — 591 excluso periculo illam omittendi, etiam longior dilatio gravem culpam non videatur involvere. 11. Inscriptio in libro baptizatorum (can. 1103, § 2). Finis huius legis 750 est, ut facilius detegantur matrimonia a nupturientibus antea forte con­ tracta, atque inde sequens impedimentum ligaminis et affinitatis. Anno­ tatis enim matrimoniis in baptizatorum libris, persona olim coniugata nequibit afferre testimonium baptismi, quin simul afferat testimonium sui olim contracti matrimonii, saltem, si afferatur extractum e baptiza­ torum libro quod est recentis datae (n. 682). Inscriptio autem in libro baptizatorum ita fiat : 1. Si uterque vel alteruter coniugum baptizatus fuerit in eadem paroe­ cia, in qua nuptiae ineuntur, in margine loci, ubi baptismus notatus est, inseratur, illum vel illam in hac paroecia tali anno, mense et die matri­ monium contraxisse, additis — addunt alii — nominibus, cognominibus et aetate compartis, cum qua nuptias iniit, item nominibus et cognomi­ nibus tam parentum compartis quam testium matrimonii. Sufficeret quo­ que in margine loci, ubi baptismus notatus est, addere: Nuptias iniit cum N. N. Cfr. liber matrimoniorum. Qui censent, praedicta omnia addenda esse, nituntur Instructione S. C. de Sacr. 6 Mart. *1911, quae parocho matrimonii imponit obligationem ea omnia denuntiandi parocho baptis­ mi, eo quidem fine, ut « matrimonium in baptizatorum librum refera­ tur » ; ex quo deducunt, cuncta in baptizatorum libro inserenda esse. Alii autumant, omnia enumerata parocho baptismi denuntianda esse, eo fine ut matrimonium in baptizatorum libro rite assignari possit ; ut autem rite assignetur, non requiritur, ut omnia denuntiata addantur. 2. Si uterque vel alteruter coniugum alibi baptizatus est:’ a) Parochus matrimonii sive per se sive per curiam episcopalem (pro­ priam aut parochi qui baptizavit) matrimonium contractum denuntiabit parocho (parochis) tam baptismi sponsi quam baptismi sponsae. Ea au­ tem denuntiatio « coniugum eorumque parentum nomina et agnomina descripta secum ferat, aetatem contrahentium, locum diemque nuptiauim, testium qui interfuerunt nomina et agnomina, habeatque parochi subscriptum nomen cum adiecto parochiali sigillo, s 1 Adhaec parochus denuntians laudabiliter rogabit, ut dc denuntiatione accepta certior red­ datur. Denique denuntiatio transmittatur per cancellariam Ordinarii loci/ • · —— · ♦ · · · '. 6 Mart. 1911 (A. Λ. S. iqii, p. 102). Instructio illa, quae edita est, «ut quae η. IX, § 2 memorati Decreti (Ne temere) praescripta sunt rite serventur, > illa Instr., intiuam, probabiliter habenda pro determinativa legis exsistentis potius quam pro nova lege. Hinc censemus, eam persistere, spectatis can. 6, 4" ct 23.---■*. « Vel si liber baptizatorum ab alio parocho asservatur, v. g. a parocho eccle­ siae matricis ob dismembrationem paroeciae » (Van de Burct-Schaepmann 237). ·. Instr, cit S. C. de Sacr. ----- 4. Instr. S. C. de Sacr. 27 Iui. 1921 (A. A. S. 1921, p 348). — — -Iff b) Parochus baptismi, ad quern denuntiatio transmissa est, omnia accurate in libro baptizatorum inserat vel saltem matrimonium rite annotet, atque « si forte accidat, ut... baptismi parochus in recipienda denuntiatione matrimonii comperiat alterutrum contrahentium aliis nup­ tiis iam esse alligatum, rem quantocius significabit parocho attentati matrimonii. » 1 « Observes, si matrimonium mixtum fuerit, de sola parte catholica curandum esse ut matrimonium in libro baptizatorum inscribatur. « Si locus baptismi ignoretur, exploretur saltem dioecesis in qua baptismum collatum esse vel resciscatur, vel ex nativitate aut aliis adiunctis rationabiliter praesumatur. Ordinarius istius dioecesis, de ma­ trimonio certior factus, poterit tunc inquisitionem perficere, et curare ut in tabulas baptismales matrimonium referatur. » Ceterum inscriptio matrimoniorum in libro baptizatorum, item lex curandi, ut inscriptio a parocho baptismi fieri possit, non est consilii tan­ tum, sed praecepti eiusque gravis ut colligitur tam ex fine legis gravi quam ex Instr, cit. * 751 III. Inscriptio matrimonii contracti in forma extraordinaria (can. 1 Io3> § 3)· Matrimonia contracta ad normam can. 1098 (n. 738 sq.) pari­ ter in libro tam matrimoniorum quam baptizatorum annotari debent. Porro : % 1. Sacerdos, si matrimonio astiterit, tenetur in solidum cum contrahen­ tibus curare, ut debitae inscriptiones fiant. Eodem modo tenentur testes cum contrahentibus, si soli testes matrimonio interfuerint. 2. Ut obligationi satisfiat, matrimonium modo supra exposito denun­ tiari debet: i° parocho loci, in quo matrimonium contractum est; secun­ dum alios parocho, qui regulariter in casu ordinario assistere debuisset, i. e. parocho domicilii utriusque sponsi aut domicilii sponsae;4 2° paro­ cho baptismi coniugum. Si matrimonium contrahatur in loco, ubi nulla est paroecia vel quasiparoecia, denuntiatio fiat Ordinario loci.4 Nota. Si lex sigilli sacramentalis prohibeat, quominus matrimonium in publicis matrimoniorum et baptizatorum libris annotetur, et bonum prolis legitimatae exigat, ut in foro externo probari possit, matrimonium cum consensu eorum, quorum interest, inscribatur ut matrimonia con­ scientiae, de quibus nunc dicendum. Instr. S. C. dc Sacr. 6 Mart. 1911. ----- ’. VermeerSCH, o. c. n. 8’. ---Instruet, haec habet ; « Ordinarii sedulo advigilent ut haec praescripta religiose serventur, ut transgressores, si quos invenerint, curent ad officium revocare, adhi­ bitis etiam, ubi sit opus, canonicis poenis. > ----- «. Choupin, n. 73, nota 2. ---·. Vermeersch, n. 83. — 593 — SCHOLION. De matrimonio conscientiae. Huc spectant canones 1104-1107, qui exhibent ius constitutum in Con- 752 stitutione Bened. XIV Satis vobis,1 ideoque ad normam huius Constitu­ tionis interpretandi sunt. Cum vero agatur de liceitate, conditiones in dicta Constitutione relatae potius ut normae directivae prudentiae Ordi­ nariorum relinquuntur. 1. Notio. Matrimonium conscientiae est, quod contrahitur omissis denuntiationibus et secreto (can. 1104). Contrahitur autem secundum formam iuridicam ordinariam vel extraordinariam, prout ferunt adiuncta. II. Liceitas. Matrimonium conscientiae non permitti potest nisi de licentia Ordinarii loci et nonnisi ex gravissima et urgentissima causa. Vicarius Generalis hanc licentiam dare nequit, nisi habeat speciale man­ datum (can. 1104). Ratio est. quia ex eiusmodi nuptiis gravissima incom­ moda sequi possunt, ut periculum polygamiae vel adulterii, periculum scandali ex publica cohabitatione, periculum, ne proles pro illegitima habeatur et tractetur. Causa gravissima et urgentissima aderit, si vir et mulier concubinarii reputantur veri coniuges ; si vir nobilis cupit contrahere cum muliere ignobili, et ex matrimonio noto gravissima incommoda imminent ; si vir et femina civiliter contrahere nequeunt et. matrimonio praetermisso, in gravi salutis periculo versantur etc. Si periculum est in mora, puta si dc occulto concubinario moribundo agatur, sine licentia Ordinarii potest procedi. III. Servanda 1. Matrimonio assistere debet alterutrius contrahentis parochus, aut, si gravi dc causa alius sacerdos loco ejus deputandus sit, ab Episcopo talis eligatur, qui probitate, doctrina et obeundi muneris peritia commendetur. Praeterea eligendi sunt duo vel tres testes fideles, ne ulla celebrationis notitia vel rumor oriatur. ‘ 2. Parochus aut sacerdos deputatus, priusquam matrimonio intersit, nupturientes monere tenetur de eorum obligationibus erga sobolem pro­ creandam, tam quoad Baptismum huiusque denuntationem. quam quoad religiosam educationem et bonorum temporalium fruitionem.3 3. Celebrato matrimonio, scriptum celebrati coram se matrimonii do­ cumentum Episcopo sine mora exhibere debet, cum nominibus contra­ hentium, testium, loci et temporis.1 ’. 17 Nov. 1741. ----- ’. Const. Boned. XIV Satis vobis, 17 Nov. 1741 W. M. T. Μ. II. 38 — 594 — 4- Permissio celebrationis matrimonii conscientiae secumfert promis­ sionem et gravem obligationem secreti servandi ex parte sacerdotis assis­ tentis, testium, Ordinarii eiusque successorum, et etiam alterius coniugis, altero non consentiente divulgationi (can. 1105). Huius promissionis obligatio ex parte Ordinarii non extenditur ad casum, quo vel aliquod scandalum aut gravis erga matrimonii sanctitatem iniuria ex secreti ob­ servantia immineat, vel parentes non curent filios ex tali matrimonio susceptos baptizari aut eos baptizandos curent falsis expressis nomini­ bus, quin interim Ordinario intra triginta dies notitiam prolis susceptae et baptizatae cum sincera indicatione parentum praebeant, vel Christia­ nam filiorum educationem negligant (can. 1106). 5. Coniuges tenentur intra triginta dies a nativitate per se vel per alium (v. g. per parochum) certiorare Ordinarium dc prole nata et baptizata. Ordinarius autem debet curare, ut in libro secreto et distincto a libro matrimoniorum notetur, talem prolem tali die et loco baptizatam esse legitimam (Bened. XIV Satis vobis; can. cit.). IV. Inscriptio. Matrimonium conscientiae non est adnotandum in consueto matrimoniorum ac baptizatorum libro, sed in peculiari libro servando in secreto Curiae archivo (can. 1107). SECTIO III. De susceptione sacramenti matrimonii. 753 Ut sacramentum matrimonii valide et licite suscipiatur, praeter usum rationis et sufficientem notitiam contractus matrimonialis (p. 531 sq.), requitur, ut suscipiens sit in statu gratiae et immunis ab impedimentis. Quare « parochus ne omittat populum prudenter erudire de matrimonii sacramento eiusque impedimentis » (can. 1018). 1. Status gratiae. 1. Statum gratiae requiri, patet ex eo quod matri­ monium est sacramentum vivorum seu ordinatur ad gratiam augendam, ideoque gratiam supponit (n. 43).1 .1’· 2. Status gratiae forte amissus recuperari potest sive per confessio­ nem sive per actum contritionis (n. 43). II. Immunitas ab impedimentis; quocirca primum iuvat praenotare haec : i. Valor matrimoniorum diudicandus est secundum ius vigens eo tem­ pore, quo contracta sunt. \ In procuratore vel interprete non requiritur status gratiae, ut patet, quia non recipiunt sacramentum. 2. Matrimonia invalida ob impedimentum ante Codicem vigens, et Codice abrogatum, ipsa Codicis promulgatione non sunt convalidata, sed pro adiunctis convalidari debent aut per convalidationem simplicem aut per sanationem in radice;’ quae postea exponentur. Attamen non requi­ ritur, ut ex natura rei eruitur, dispensatio, si agatur de impedimento abrogato.3 Hisce notatis, dicemus primum de impedimentis in genere, deinde de impedimentis impedientibus speciatim, tum de impedimentis dirimentibus speciatim, denique de dispensatione impedimentorum. CAPUT I. De impedimentis in genere. I. Notio. Impedimentum sensu latiori sumptum est circumstantia, 754 quae impedit, quominus matrimonium licite vel etiam valide contrahi possit. Sensu stricto est circumstantia, quae ex lege — non ex mero praecepto — illud impedit. Praeceptum particulare vel vetitum potest quidem alicuius matrimonium illicitum reddere, sed non dicitur impedi­ mentum in Iure Canonico (cfr. can. 1039, § 1 et 2). II. Divisio. Impedimenta dividuntur: 755 1. Ratione causae, in impedimenta iuris divini et iuris humani, huiusque sive ecclesiastici sive civilis. 2. Ratione ambitus, in absoluta et relativa, prout matrimonium cum quacumque vel cum certis tantum personis impediunt. Prioris generis sunt v. g. ligamen, aetas etc.; alterius generis v. g. consanguinitas, affi­ nitas etc. 3. Ratione effectus, in impedientia et dirimentia. Impediens continet gravem prohibitionem contrahendi matrimonium; quod tamen irritum non redditur si, non obstante impedimento, contrahatur (can. 1036, § 1). Impedimentum dirimens et graviter prohibet matrimonium contrahen­ dum, et impedit quominus valide contrahatur (can. 1036, § 2). Quam­ quam impedimentum ex una tantum parte se habet, matrimonium tamen reddit aut illicitum aut invalidum (can. 1036, § 3). 4. Ratione durations, in temporanea et perpetua. Priora sunt, quae decursu temporis cessant, ut aetas; vel saltem sine dispensatione cessare possunt, ut mixta religio. Posteriora sunt, quae aut nequaquam aut non sine dispensatione possunt cessare, ut consanguinitas. P. C. 2-3 lun. 1918 (A. A. S. 1918, p. 346). ----- ’. Ita responsum Praesidis P. C. (cfr. Periodica IX p. 154). — 596 — 5- Ratione demonstrabilitatis, in publica et occulta. Publicum censetur impedimentum, quod probari in foro externo potest ; * secus est occul­ tum (can. 1037). impedimentum publicum dicitur tuitura sua publicum, quatenus nititur facto dc sc publico; cuiustnodi sunt v. g. impedimentum aetatis, consanguinitatis legiti­ mae etc. Dicitur facto publicum, quatenus factum, cx quo oritur impedimentum, legitime probari potest, vel ex luris praescripto probatione non indiget Dicitur factum ; ad factum autem, si de delicto impedimentum secum ferente sermo est pertinet etiam culpabilitas ; non autem requiritur, ut notum sit, cx aliquo facto impedimentum enasci. ! Impedimentum natura sua occultum est impedimentum, quod nititur facto de se occulto, cuiusmodi sunt v. g. impotentia, consanguinitas illegitima etc. Eiusmodi impedimentum tunc tantum pro vere occulto haberi debet, quando factum legi­ time probari nequit. 6. Ratione gradus cognitionis in certa et dubia, prout excluditur vel non excluditur prudens dubium. Dubium autem potest esse dubium turn tantum, aut dubium facti tantum, aut dubium iuris et facti. Adhaec du­ bium iuris versari potest circa ius divinum, aut humanum sive ecclesias­ ticum sive civile. 7. Ratione gravitatis, in impedimenta gradus mitioris et gradus maio­ ris (can. 1042) ; de quibus suo loco dicetur. 8. Ratione dispensationis, in dispensabilia et indispensabilia, prout saepius vel saltem interdum ab Ecclesia auferuntur, aut ab ea auferri nequeunt vel saltem vix unquam tolluntur. 9. Ratione fori, in quo dispensatio conceditur saltem per se, in impe­ dimenta fori externi et fori interni. Dixi saltem per se, quia in aliquibus adiunctis impedimenta, quae pertinent ad forum externum, etiam in foro interno auferri possunt, ut suo loco exponetur. 756 III. Subiectum, cui competit potestas circa impedimenta. 1. Su­ premae tantum auctoritatis ecclesiasticae est authentice declarare, quandonam ius divinum matrimonium impediat vel dirimat (can. 1038. § 1). ‘. Quoad probationem attendatur can. 1791 : Unius testis depositio plenam fidem non facit, nisi sit testis qualificatus qui deponat de rebus cx officio gestis. — Si sub iuramenti fide duae vel tres personae, omni exceptione maiores, sibi firmiter cohaerentes, dc aliqua re vel facto in iudicio testificentur dc scientia propria, sufficiens probatio habetur; nisi in aliqua causa iudex ob maximam negotii gravitatem, vel ob indicia quae aliquod dubium de veritate rei assertae ingerunt, necessariam censeat pleniorem probationem (can. 1791). ----- ’. P. C. 25 lun. 1932 (A. A. S. 1932, p. 284). — 597 — 2. Eidem supremae auctoritati privative ius est alia impedimenta ma­ trimonium impedientia vel dirimenta pro baptizatis constituendi per mo­ dum legis sive universalis sive particularis (can. 1038, § 2). Nola. Ordinarii locorum omnibus in suo territorio actu commorantibus et suis subditis etiam extra fines sui territorii vetare possunt matrimonia in casu peculiari, sed ad tempus tantum, iusta de causa eaque perdurante. — Vetito clausulam irri­ tantem una Sedes Apostolica addere potest (can. 1039). Dicitur « iusta de causa ; ; causae autem iustae sunt: fundata suspicio impedimenti dirimentis vel impedientis; fundatus timor, ne matrimonium inimicitiis, scandalo, aliisve incommodis ansam daturum sit, etc. (S. Alf. VI, 982). — Parochus matrimonium neque in casu parti­ culari vetare potest : si autem matrimonium illicitum est, potest et debet ab assis­ tentia abstinere atque interim rem ad Ordinarium deferre. 3. Praeter Romanum Pontificem, nemo potest impedimenta iuris ecclesiastici sive impedientia sive dirimentia abrogare, aut illis derogare ; item nec in eisdem dispensare, nisi iure communi vel speciali induito a Sede Apostolica haec potestas concessa fuerit (can. 1040). 1 Quatenus potestas dispensandi iure communi Ordinariis et sacerdotibus sit con­ cessa, postea dicetur (cfr. can. 15. 1313, 1043-1045, 81). Nola. Consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistenti­ bus contraria reprobatur (can. 1041). Quare: 1" si in praesens vigeat consuetudo impedimentibus exsistentibus contraria, ut iuris corruptela corrigenda est neve sinatur in posterum reviviscere (can. 5); 2° si in. posterum exsurgat consuetudo novum impedimentum inducens aut impedimentis exsistentibus contraria, non est rationabilis (can. 27, § 2), ideoque non potest vim legis obtinere neque impedi­ menta abrogare aut illis derogare. IV. Subiectum passivum impedimentorum 1. Impedimentis iuris 757 divini naturalis vel positivi ligantur omnes homines. 2. Quoad impedimenta iuris ecclesiastici haec valent: a) Impedimentis iuris ecclesiastici generatim ligantur omnes baeticati; etiam acatholici, ut patet ex Const. Bened. XIX’ Matrimonia ' et Singu­ lari nobis;1 item ex praxi Ecclesiae revalidandi matrimonia, ab haere­ ticis cum impedimento in haeresi inita ; denique ex eo quod exemptio nullo c capite patet, neque a Codice Iuris Canonici insinuatur; id autem eo magis urget, quod Codex acatholicos diserte eximit a formo matri­ monii. b) Infideles post baptismum non solum ligantur impedimentis, quo­ rum causa post baptismum posita est (quod patet), verum etiam iis impedimentis, quorum causa posita est ante baptismum, si fundamentum ’. Const. Pii VI Auctorent Fidei, 28 aug. 1794 (prop. 59, 60); Pius IX. Syllabus errorum (prop. 58). ----- 4 Nov. 1741. ---------9 Febr. 1749. — 598 — impedimenti est vinculum naturale, ut consanguinitas. Secus dicendum, si in mente Ecclesiae reponendum est, ut in impedimento cognationis spiritualis. Si fundamentum impedimenti est quoddam vinculum civile, ut in cognatione legali, res dubia videtur. c) Certo sed dubie valide baptizati videntur teneri impedimentis eccle­ siasticis; quod deducitur ex argumento t. I, n. 130 proposito. Accedit responsum S. Off. ‘ quod sensu obvio huic sententiae favet, quamvis alii illud intelligant de praesumptione, qua baptismus dubie validus prae­ sumitur rite collatus.1 Si factum baptismi dubium est, quaestio difficilius solvitur (t. I. n. 130). Coroll. I. Matrimonium inter fidelem, impedimento ecclesiastico ligatum, et infidelem, illicitum vel invalidum est, prout est impedimentum impediens vel diri­ mens, quia sufficit ad effectum impedimenti, ut ex una tantum parte sc habeat (can. 1036, § 3). Coroll. II. Matrimonium inter infidelem, impedimento civili dirimente ligatum, et fidelem, secundum plures, etiam post dispensationem in disparitate cultus, inva­ lidum est; cum enim una pars inhabilis sit, valet ratio supra allata. Attamen sen­ tentia contraria fundamento non caret, secundum dicta n. 742. 758 V. Causae excusantes ab impedimento dirimente. 1. Ignorantia, utut invincibilis, non eximit ab impedimento dirimente. Etenim can. 16, § 1 edicit: « Nulla ignorantia legum irritantium aut inhabilitantium ab eis­ dem excusat, nisi aliud expresse dicatur. » ’ Disputatum fuit de impedi­ mento criminis ignorato; cum vero aliud non dicatur, omne dubium sub­ latum est. 2. Neque incommodum grave seu necessitas ab impedimento dirimen­ te excusat. Ratio est, quia bonum commune exigit, ut leges irritantes vim retineant, etiamsi (irritatio ignoretur, vel) actus sine gravi incom­ modo vitari nequeat (S. Alf. VI, 1079). Attamen non patet, in casu om­ nino extraordinario non esse locum epikiae, puta, si, urgente impedimen­ to disparitatis cultus, fideles in aliqua regione non possent matrimonium inire.4 Quaer., quatenus liceat matrimonium inire cum impedimento dirimente dubio. Resf>. T. Non licet, si agitur de impedimento iuris divini naturalis aut positivi, sive dubium iuris est sive facti. * Ratio est, quia contractus matrimonialis, quippe ‘. 4 Febr. 1891 (Collect, n. 1746). ----Cf. S. Off 14 Iui. 1880 (Collect η 1536). ----- ’. S. Off. 4 Iui. 1855 (Collect, η. 1114); o Dec. 1874 (Collect, n. 1427); 4 Febr. 1891 (Collect, n. 1746).---- ' Cfr. S. Off. 4 lun. 1851 (Collect, n. 1062). . Dubium iuris est, quod respicit ipsam legem impedimenti, v. g. num haec vel illa conditio requiratur ad inducendum impedimentum. Dubium facti est, quod respicit factum, a quo pendet ortus impedimenti huiusve perduratio. — 599 — qui contractus sacer, atque, si a fidelibus incatur, sacramentum sit, periculo nulli tatis exponi nequit (S. Alf. VI, 902, q. 3). Itaque v. g. frater et soror infidelis — quamvis impedimento consanguinitatis, quatenus illud ecclesiasticum est, non teneantur — matrimonium inire nequeunt, quia habetur dubium iuris de impedi­ mento naturali; pariter etiam infidelibus nuptias inire non licet in dubio facti, v. g. num partes sint consanguineae in aliquo gradu lineae rectae aut primo gradu lineae collateralis. Accedit quoad fideles, quod dictis matrimoniis certo obstat im­ pedimentum dirimens matrimonium, a quo nunquam dispensatur (can. 1076, § 3). ' Excipitur tamen casus impotentiae dubiae, sive dubio iuris sive dubio facti (can. i , § 2) ; dubio iuris, v. g. ubi deficiunt organa, quae probabiliter ad validum matrimonium requiruntur; dubio facti, scilicet, si nescitur, utrum necne copula inter tales personas possibilis sit. Ratio autem exceptionis est, quia ius (theoretice) probabile nubendi praevalet reverentiae, per se contractui matrimoniali debitae, seu quia incommodum non nubendi tantum est, ut ad illud evitandum liceat negligere reverentiam, dicto contractui per se debitam (S. Alf. VI, 1102). Resp. 2. Si agitur de impedimento iuris ecclesiastici, distinguendum i" In dubio iuris licet contrahere: siquidem «leges, etiam irritantes et inhabilitantes, in dubio iuris non urgent > (can. 15). Quod certo valet, si communiter vel satis communiter de exsistentia impedimenti dubitatur. Num valeat regula: Quo­ tiescumque non-exsistentia probabilis est, impedimentum non urget, utut multi probabilitatem negent ; num regula illa, inquam, valeat, alicui dubium videri po­ test. Ratio autem dubitandi desumitur ex eo, quod eiusmodi regula matrimoniis invalidis ansam datura esset : periculum enim est, ne plures pro probabili habeant, quod non est vere probabile, itaque mente dispositi permittant, ut matrimonium sine dispensatione contrahatur.s 2° In dubio facti non licet contrahere, sed peti debet dispensatio, saltem ad cautelam. Secus enim matrimonium periculo nullitatis exponitur. Ecclesia autem Ordinariis concedit facultatem in eiusmodi dubiis dispensandi, si agitur de impedi­ mentis, in quibus Romanus Pontifex dispensare solet (can. 15); quae etiam valent, uti patet, si agitur de matrimonio contracto convalidando. Si tamen dubium ver­ satur circa baptismum, attendantur dicenda de disparitate cultus. CAPUT II. De impedimentis impedientibus speciatim (can. 1058-1066). Impedimenta impedientia tria in Iure Canonico enumerantur, scilicet votum simplex, cognatio legalis et mixta religio. J. Cfr. S. Off. 6 April. 1906. Si infideles eiusmodi matrimonium inierint, fac­ tum tenet : nec post conversionem per se obligatio separationis imponi potest Potest tamen S. Sedes novas nuptias permittere, sive, si unus tantum conversus est, declarando libertatem a priori vinculo in favorem fidei, sive dispensando ad cautelam a vinculo in infidelitate contracto, modo matrimonium non fuerit post utriusque Baptismum consummatum. Ita v. g. aliqui pro probabili habent, impedimentum cognationis spiritualis inter patrinum et baptizatum non oriri ex baptismo privato Ita multi auctores pro probabili habebant, Constit. Provida etiam post Codicem hir. Can. persistere; certum autem videtur, matri­ monia inde a Codice vigente ad normam dictae Constit. inita, invalida esse — 6oo — Articulus I. Votum simplex. 759 Matrimonium impedit votum simplex virginitatis, castitatis perfectae, non nubendi, suscipiendi ordines sacros et amplectendi statum religio­ sum. Nullum votum simplex irritat matrimonium, nisi irritatio specia­ li Sedis Apostolicae praescripto pro aliquibus statuta fuerit (can. 1058); ut quoad matrimonium contrahendum statuit Greg. XIII ' pro votis sim­ plicibus in Societate lesu emissis. Itaque : I. Quinque vota impediunt matrimonium, i. e. illud graviter illicitum reddunt: scilicet: 1. Votum virginitatis presse sumptae; eiusmodi voto obstrictus ne­ quit matrimonium inire, quia se exponit periculo proximo laedendi vo­ tum, immo eius adimpletionem sibi practice impossibilem reddit. 2. Votum simplex' castitatis perfectae, sive privatim sive in Congre­ gatione vel Ordine emissum. Hoc votum efficit, ut omnis actus tam ex­ ternus quam internus castitati contrarius religioni adversetur. Qui tale votum emisit, nequit nuptias contrahere, quia aeque ac obstrictus voto virginitatis se exponit proximo periculo votum violandi, immo eius exse­ cutionem reddit impossibilem. 3. Votum non nubendi seu coelibatus, ut patet. 4. Votum suscipiendi ordines sacros; quia matrimonium eiusmodi voti exsecutionem impossibilem reddit: coniugati enim a sacris ordinibus arcentur (can. 987, 20). 5. Votum amplectendi statum religiosum sive in Ordine sive in Con­ gregatione: reddunt enim nuptiae exsecutionem voti impossibilem, quia coniugati invalide ad novitiatum admittuntur (can. 542, i°). Nota. Vota non nubendi, virginitatis et castitatis a voventibus saepius confunduntur; ita quidem, ut qui aliquod ex istis votis emiserint, ut plurimum votum castitatis intellexerint. In dubio vovens interrogetur, quid intenderit. Si dubium perseverat, inquisitio in motivum, quod ad vovendum moverit, lucem affundere potest. Qui ex voluntate declinandi onera matrimonialia, caelibatum ; qui ex desiderio comparandi aureolam virginum, virginitatem ; qui ex amore puritatis impulsus fuit, castitatem vovisse praesumitur. II. Si quis sine dispensatione a voto impediente matrimonium con­ traxit: *. Constit Ascendente Domino, 25 Maii, 1584. ------ '. Votum sollemne castitatis - item votum castitatis simplex in Societate lesu emissum — constituit impedi­ mentum dirimens matrimonii. — 6οι — 1. Practice praestat quamprimum dispensationem procurare. 2. Theoretice haec valent: a) Qui vovit virginitatem, nequit petere debitum quaindiu virginitas servata est tenetur tamen statim illud reddere comparti legitime petenti. Debito semel reddito, potest etiain petere; similiter, soluto matrimonio post virginitatem deperditam, novas nuptias contrahere potest : utroque enim casu virginitas amittitur, et corruit votum. b) Qui vovit castitatem perfectam, nequit petere debitum, nisi compars sit in periculo incontinentiae. Tenetur reddere debitum, quamdiu compars ius expeditum in compartem retinet, et licite petit; non potest reddere, si compars ius expeditum in compartem amisit, sive per voluntariam cessationem sive per adulterium. Si compars illicite petit, quia ipsamet voto castitatis ligata est, potest, sed non tenetur debitum reddere (S. Alf. VI, 944). Soluto matrimonio, nequit novas nup­ tias inire, si votum fuerit perpetuum nec per dispensationem totaliter ablatum. c) Qui emisit votum non nubendi, potest petere et reddere debitum, quia voti iinpletio impossibilis evasit. Soluto matrimonio, votum reviviscere videtur. d) Qui vovit susceptionem SS. Ordinum vel ingressum in statum religiosum, tenetur votum exsequi, si compars consentiat, vel iure petendi in perpetuum desti­ tutus fuerit, et voti exsecutio moraliter possibilis est. Secus potest petere et red­ dere debitum. Articulus II. Cognatio legalis. I. Notio. Cognatio legalis est propinquitas personarum, quae provenit 760 ex adoptione legitima i. e. facta ad nonnam legis civilis. II. Exsistentia impedimenti. In iis regionibus ubi lege civili legalis cognatio, ex adoptione orta, nuptias reddit illicitas, iure quoque canonico matrimonium illicitum est (can. 1059). Ad sciendum autem, utrum et in­ ter quosnam hoc impedimentum exsistat, recurrendum est ad leges civiles patriae, atque ad earundem normam decidendum. Ubi lex civilis aut adoptionem non admittit, aut nihil de impedimento statuit, impedimentum non habetur. Coroll. Nullum impedimentum exsistit in Hollandia, Austria. Lusitania. Dania, Succia, Norvcgia, Anglia et in genere in eius coloniis (inclusa ditione Canadensi, Australia, India, Transvaal etc.), rcpublica Aequatoris, Argentina, Costariccnsi, Chilensi (ut videtur), Mexicana, de Nicaragua, S. Salvatoris, de Uru­ guay. — Impedimentum mere impediens habetur in Germania, Hungaria, Helvitia. Venezuela; item (saltem practice) in Gallia. Belgio, Luxemburg© et Romania'; si res dubia est, practice impedimentum abest. ' \ Cfr. Aerïnys-Damen, Theol. Mor. II, n 703; De Smet, o. c. n. 499; Wernz-Vidal, o. c. n. 191 ; Gury-Ferreres, II, n. 1051 --- 6O2 --- Articulus III. Mixta religio. ‘ 761 i. Notio impedimenti. Impedimentum mixtae religionis intelligitur impedimentum, quod exsistit inter duas personas baptizatas, quarum una catholica est, altera vero sectae haereticae vel schismaticae adseripta (can. 1060). Matrimonia inter tales personas contracta, dicuntur mixta Dicitur : 1. Inter duas personas baptizatas. Si una baptizata est in ecclesia catholica, altera pars non est baptizata, habetur impedimentum disparitatis cultus; si una pars baptizata est, sed non in ecclesia catholica, altera vero non est baptizata. nullum habetur impedimentum canonicum. 2. Quarum una pars catholica est; sive in ordine ad Ecclesiam catho­ licam baptizata. sive ad eandem conversa fuit. Ceterum catholicus ad­ huc censetur, qui fidem catholicam etiam externe abiecit, sed sectae acatholicae non est ascriptus. 3. Altera vero sectae haereticae vel schismaticae ascripta est; non sufficit, ut sit ascripta sectae v. g. atheisticac. Coroll. Qui fidem catholicam etiam externe abiecit, sed sectae acatholicae non est ascriptus, non tenetur impedimento canonico mixtae religionis, si vult inire matrimonium cum catholica; tenetur, si vult contrahere cum parte sectae haereticae vel schismaticae ascripta.1 762 II. Exsistentia impedimenti. Matrimonia mixta iure ecclesiastico severissime prohibentur : atque saepissime ipsa etiam lege divina vetan­ tur (S. Alf. VI, 56, 1044; Horn. Ap. tr. 14, n. 6). 1. Iure ecclesiastico severissime prohibentur ; quod patet ex innumeris documentis ecclesiasticis, ’ atque diserte edicitur can. 1060. 2. Saepissime ipsa etiam lege divina vetantur: nimirum, quia i° in­ volvunt communionem in sacris cum haereticis : 2° passim creant peri­ culum religioni partis catholicae ; ' 30 passim impedimento sunt bonae educationi filiorum11. Accedit quod favent indi f ferenti smo et obstant desideratae coniugum unioni. ‘ 763 III. Cessatio impedimenti. 1. Prohibitio divina cessat, cessante peri‘. Ter Haar, Dc matrimoniis mixtis eorumque remediis. 3. Ter Haar, o. c. p 1-2. — ’. Cfr. Litt Ap. Clem. XIII, 16 Nov. 1763 (Collect, η. 1421); Litt. Ap. Pii VIII, 25 Mart. 1830 (Collect, n. 1426); Litt. Ap. Greg. XVT, 30 April. 1841 (Collect, n. 1428); Constit. Leon. XIII Arcanum (§ 26), 10 Fcbr. 1880; Encycl. Pii XI Casti comtubit, 31 Dec. 1930 (A. A. S. 1930, p. 570), et alia citata a Ter Haar, o. c. ----- *. Encycl. cit ------ ’. Encycl. cit. ------ *. Encycl. cit. — (χ>3 - - culo proximo, quod ex matrimonio mixto religioni partis catholicae et educationi prolis imminet, atque occurrente causa quae cohonestet ; i° communionem in sacris cum haeretico, quam matrimonium mixtum involvit, quatenus scilicet ambo simul sacramentum conficiunt et susci­ piunt ;1 2° petitionem sacramenti ab indigno ; et 30 administrationem eius indigno. ' Periculum proximum, de quo diximus, deficere vel cessare potest, spectatis v. g. indole nupturientium, singularibus adiunctis, quae religiosae conditioni partis catholicae atque educationi catholicae prolis maxime favent, causa tali appetendi matrimonii, quae efficiat, ut peri­ culum non temere adeatur. 2. Prohibitio ecclesiastica cessat per dispensationem. Potestas autem dispensandi per se soli S. Pontifici competit, non autem Episcopis, nisi specialiter ipsis concessa sit (can. 1040). IV. Requisita, sine quibus dispensatio non conceditur, can. 1061 764 exhibentur: Ecclesia super impedimento mixtae religionis non dispensat, nisi: i° Urgeant iustae ac graves causae: 20 cautionem praestiterit con­ iux acatholicus de amovendo a coniuge catholico perversionis periculo, et uterquc coniux de universa prole catholice tantum baptizanda et edu­ canda ; 30 moralis habeatur certitudo de cautionum implemento. 40 Cau­ tiones regulariter in scriptis exigantur. Tria igitur absolute, quartum legulariter exigitur. Itaque: i. Urgeant iustae et graves causae. Ita can. cit. et alia documenta ecclesiastica \ Ratio autem est, quia ut gravibus fidei et morum periculis, etiam sub opportunis cautionibus, fideles sese exponere permittantur, grave aliquod incommodum ceteroquin haud devitandum immineat necesse est.4 Causa debet esse proportionata legi huic valde gravi, attento etiam bono communi, quod ex matrimonio mixto inito facile detrimentum pas­ surum est ex eo, quod ita aliis mixtis matrimoniis ansa praebetur. Quin etiam Bened. XIV docet, dispensationem non esse concedendam, nisi « intercedente gravi aliqua ac plerumque publica causa » * ; quod tamen \ Plures communionem in sacris non admittunt. At Gregorius XVI in sua ad Episcopos Hungariae epistola d. 30 April. 1841 rescripsit: «Exploratum satis superque est, quid Ecclesia dc matrimoniis catholicos inter et acatholicos perpe­ tuo senserit. Ipsa nimirum tanquam illicitas planequc perniciosas semper habuit eiusmodi nuptias, tum ob flagitiosam in divinis rebus communionem, tum > etc. Ratio est, quia pars haeretica, utut cautiones praestiterit, praesumenda est ipsamet haeretica intentione contrahere. ----- *. De ministratione huius sacra­ menti indigno vide n. 769 sq. *. Pius VII in litteris ad Archiepiscopum Moguntinum, 8 oct. 1803; Pius VIII in litteris ad Episcopos Rhcnaniae et Westphaliac, 25 Mart. 1830; S C. dc Prop. Fide. 11 Mart. 1868 (Collect, η. 1324).---Cfr. Instr. Sccretariae Status, 27 Mart. 1830 (Collect, n. 8n, nota) — *. De Synod. Dioec. I. o, c. 3. η. 5; Λ;'·. — 6o4 — hodiedum, quoad causam publicam, mitigatum est. Practice ita dici potest : a) « Causae, quae privata commoda magis respiciunt, v. gr. aetas su­ peradulta, angustia loci, dotis incompetentia, bonum pacis, sponsalia bona fide contracta, ob quae timenda foret ut innupta ac diffamata remaneret sponsa, de sensu S. Sedis non facile per se sufficiunt; » *1 neque — addi potest — magnus erga alteram partem affectus, altiorve conditio socia­ lis per matrimonium mixtum comparanda. Attamen « ex praxi nostra earumdem causarum ratio habetur, dummodo aliae rerum circumstantiae concurrant, quibus illis pondus accrescat. » : b) Inter causas sufficientes annumerari solent: i° Si princeps acatholicus, adhibitis cautionibus, ducere velit catholicam, indeque magna religionis catholicae commoda forent speranda ; 2° si probabilis adsit spes, quod familia aliqua acatholica, ad veram fidem inclinans, per ma­ trimonium mixtum ad Ecclesiam revertatur; 30 si matrimonium mixtum sit unicum remedium ut liberi, ex alio matrimonio mixto iam procreati, in religione catholica educentur; 40 si magna scandala, ex diffamatione puellae ab haeretico iam gravidatae vel alio modo oritura, nequeant nisi per mixtum matrimonium evitari; 50 si in aliqua regione catholici sunt pauci, et simul tuti ac liberi ad fidem profitendam, heterodoxi autem plurimi ; 6° si pars haeretica in scriptis vel coram testibus, promissione iuramento firmata, promittere parata est, se post initas nuptias catholi­ cam amplexuram fidem ; item si pars haeretica iam solet adire magis­ trum vel magistram, qui eam fidem catholicam doceat, idque videtur facere sincero desiderio cognoscendi veritatem; 70 si matrimonium mix­ tum finem imponet turpi concubinatui nubere cupientium ; 8° si per matrimonium mixtum obtineri poterit, quod proles, ex partium fornica­ tione sive iam nata, sive nascitura, catholice baptizetur et educetur: 90 si prudens adsit timor, ne pars catholica ad haereticos transeat, aut matrimonium mere civile vel coram ministello acatholico contrahat. ’ Attamen in casu postremo non facile habebitur certitudo moralis de cautionum implemento. c) Quod aliqua e causis citatis praesto est, non impedit, quominus Ordinarius possit, vel etiam debeat dispensationem denegare, si ex ea concessa bonum commune detrimentum passurum sit.4 Attamen praxis nunquam, qualiscumque causa habeatur, dispensandi menti Ecclesiae adversari videtur. ‘. Bangen, Praclect. iur, matrim. I. 217 - *. Bangen, Praelect. iur. matrim. 1 1 c---- Vlaming. Praclect. iur. matrirn.*, I, n. 217.--------- Cfr. Instr. Secretariat Status, 27 Mart. 1830 (Collect, n. Sir nota). — 6o5 — Coroll. 1. Dispensatio sine causa gravi ab Ordinario data invalida est secundum haec can. 84, § i : A lege ecclesiastica ne dispensetur sine iusta et rationabili causa, habita ratione gravitatis legis a qua dispensatur ; alias dispensatio ab inferiore data illicita et invalida est. Coroll. II. Qui sine causa gravi vult inire matrimonium mixtum, utut dicat se aliter quam cum dispensatione non velle contrahere, saltem obiective graviter pec­ cat. Nam < Ecclesia super impedimento mixtae religionis non dispensat, nisi ur­ geant iustae ac graves causae» (can. J061, § 1, i°). Hinc ille, de quo dicimus, vult rem ab Ecclesia sub gravi prohibitam. Accedit quod in casu vix cessabit peri­ culum grave, quod passim e matrimonio mixto parti catholicae ct proli imminet, ideoque etiam prohibitio divina persistit. Idem dicendum dc eo, qui vult inire matrimonium mixtum, dum unica causa gravis, cui innitur Ecclesia, est timor matrimonii sine dispensatione contrahendi. Ratio est, quia Ecclesiam ad dispen­ sandum in re adeo gravi illegitime moraliter cogit. Adde, in hac praesertim hypothesi, periculum proximum damni spiritualis tam pro parte catholica quam pro prole vix defuturum esse. 2. Praestentur cautiones praescriptae. Cautiones autem praestandae sunt: i° ut pars acatholica emittat promissionem amovendi a coniuge catholico perversionis periculum ; 20 ut uterque coniux promittat, univer­ sam prolem catholice tantum baptizatum et educatum iri. Cautiones au­ tem regulariter in scriptis exigantur. Dicitur: a) Praestentur cautiones praescriptae ; ita quidem, ut nunquam omit­ tantur, 1 ne in mortis articulo quidem (can. 1043). * b) Uterque coniux promittat, universam prolem catholice tantum bap­ tizatum et educatum iri; quae intelligas tam de prole nascitura, quam dc prole antea ex hisce iisdem personis nata. Si proles iam nata procrea ta est sive ex antecedenti matrimonio, sive ex concubitu illegitimo cum tertia persona, agatur secundum rescriptum S. C. de Prop. Fide ’ ad Epm Harlemensem: «Licet pro viribus sit curandum, ut filii, si adsint ex praecedenti matrimonio partis acatholicae nati, in catholica religione in­ stituantur, tamen haud absolute hoc exigendum pro concedenda dispen­ satione, nisi iidem filii ex altero matrimonio mixto sint orti, et parens priores conditiones non observaverit. » c) Cautiones regulariter in scriptis exigantur; ut habet can. 1061, § 2. Semper « cautionum exhibitio notoria sit vel saltem talis esse possit ad omne scandalum removendum. » 4 S. Off. * ad quaesitum: « An sufficiat assertio partis catholicae sub iuramento data, partem acatholicam de conditionibus implendis sibi fi’. Secret. Stat. 15 Nov. 1858 (Collect, η. 1169). ----- ’ S. Off. 18 Mart. 1891 (Collect, n. 1750; cf. 21 lun. 1912). ----- ’. 20 Mart. 1899. ----- ’ S. Off. 29 lui. 1880. ----- ’. 10 Dec. 1902 (Collect, n. 2155). — 6o6 — dem praestitisse» — respondit: « Per se et generatim negative, et ad mentem. Mens est : quod si in aliquo casu extraordinario talia concur­ rant adiuncta. ut Episcopus valeat sibi comparare moralem certitudinem tam de huiusmodi cautionum sinceritate pro praesenti, quam de earum adimplemento pro futuro, specialesque omnino adsint rationes impedien­ tes, ne consueto modo cautiones praestentur, ipsius conscientiae et pru­ dentiae. Ceteroquin, non obstante decreto regio, opportunae exhibeantur in scriptis cautiones, sicut hucusque factum est ; neque detur dispensatio, nisi Episcopus moraliter certus sit eas impletum iri. » Praeterea obser­ ves: a) In eis regionibus, in quibus cautiones etiam in foro civili valent, modo in forma civili praestentur, dispensatio non concedatur, nisi cautiones in dicta forma praestitae sint ; secus dispensatio concessa ab eis, qui ex induito dispen­ sant, invalida est.1 fi) Cautiones exigantur, antequam dispensatio petatur. ■/) Dispensatio sine cautionibus ab Ordinario concessa invalida est. Etenim can. 1061 edicit : Ecclesia non dispensai, nisi etc. ; quo posito, nequit admitti, eam in­ feriori concessisse facultatem sine cautionibus dispensandi. Deinde S. Off.’ dis­ pensationem in disparitate cultus sine cautionibus concessam invalidam declarat; quod merito dispensationi in mixta religione applicaveris; eo magis quod can. 1071, quoad requisita ad dispensationem in cultus disparitate, remittit ad can. 1061, qui dc requisitis ad dispensandum in mixta religione dicit. Accedit decretum S. Off.’ modo citatum. 3. Moralis habeatur certitudo de cautionum implemento. Ita can cit. aliaque documenta ecclesiastica. ‘ Certitudo autem moralis requisita in­ telligitur certitudo moralis lata, seu status opinantis, ita ut dubium stricte dictum non sufficiat. Ecclesia autem certitudinem expositam requirit, quia suam prohibitionem non aufert, nisi indicet, prohibitionem divinam cessasse. Atqui nequit ita indicare, nisi de cautionum implemento mora­ liter certa sit. Praeterea notes: a) Certitudo requisita comparatur, spectatis una cum promissione, sive speciali indole promittentium, sive adiunctis. quae impletioni cautionum favent, sive utroque. Cum vero èt agatur de promissione, quae utpote fere totam vitam respiciens, valde difficile implebitur, èt, uti tristis experienta docet, valde magna promittentium pars non stet promissis, promissio nude sumpta (i. e. abstractione facta ab indole nupturientium, atque ab adiunctis sive personarum, de quibus agitur, sive locorum etc.) certitudinem moralem fundare nequit. ' S. Off. 20 lan. 1932 (A. A. S. 1932. p. 25). Huiusmodi regiones sunt Bavaria ct Hungaria (Wernz-Vidal, 0. c. n. 170, nota 33). ----- :. 21 lun. 1912. ------ 5 20 lan 1932 (A. A. S. p. 25). — *. S. Off. 17 Febr. 1875; 6 lun. 1879 (Collect, n. 1433); 29 Iui. 1880; 10 Dec. 1902. b) Disputari potest, num dispensatio concessa ab Ordinario, qui non sit moraliter certus de cautionum implemento, valida sit. Ex una enim parte aegre admittitur, valorem dispensationis a statu mentis ipsius dispensantis pendere. Ex altera autem parte concessioni facultatis dis­ pensandi Ordinariis additur clausula: «dummodo prius regulariter ad praescriptum Cod. I. C. can. 1061, § 2 cautum omnino sit conditionibus ab Ecclesia requisitis, et Ipse R. P. D. Ordinarius moraliter certus sit easdem impletum iri. » Vox autem dummodo denotat, valorem respici. Ceterum quod dispensatio invalida foret, non impediret, quominus ma­ trimonium valide contraheretur. c) Parochus, qui ipsemet de cautionum implemento non est moraliter certus, nequit simpliciter commendare dispensationem, sed, si ulterius procedat, dubium suum Ordinario proponere tenetur. V. Obligationes partium 1. Coniux catholicus obligatione tenetur 765 conversionem coniugis acatholici prudenter curandi (can. 1062), puta ora­ tione, exemplo vitae vere religiosae. 2. Etsi ab Ecclesia obtenta sit dispensatio super impedimento mixtae religionis, coniuges nequeunt, vel ante vel post matrimonium coram Ecclesia initum, adire quoque, sive per se sive per procuratorem, minis­ trum acatholicum uti sacris addictum, ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum (can. 1063, § 1). Secus non tantum com­ mittunt grave peccatum sacrilegii, scilicet ob communionem in sacris cum haereticis, sed pars catholica etiam in excommunicationem incidit Ordi­ nario reservatam.1 Non improbatur tamen quod, lege civili iubente, con­ iuges se sistant etiam coram ministro acatholico, officialis civilis tan­ tum munere fungente, idque ad actum civilem dumtaxat explendum, effectuum civilium gratia (can. 1063, § 3). Nota. Qui ab excommunicatione, de qua diximus, absolutus est in foro interno, potest uti talem se habere etiam in actibus fori externi ; sed, nisi concessio absolutionis probetur aut saltem legitime praesumatur in foro externo, censura potest a Superioribus fori externi, quibus reus parere debet, urgeri, donec absolutio in eodem foro habita fuerit (can. 2251) : quare si delictum manserit occultum, absolutio in foro conscientiae certo tuta est. ’. Non abs re est hic addere totum canonem 2319: «Subsunt excommunica­ tioni latae sententiae Ordinario reservatae catholici: i° qui matrimonium ineunt coram ministro acatholico contra praescriptum can. 1063; 2° qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito, ut omnis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam ; 30 qui scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre praesumunt; 40 parentes vel parentum locum tenentes qui liberos in religione acatholica educandos vel instituendos scienter tradunt. Ii, de quibus in § 1, nn. 2-4, sunt praeterea suspecti dc haeresi >. — 6o8 — VI. Obligatio animarum pastorum praecavendi matrimonia mixta. i. «Ordinarii aliique animarum pastores fideles a mixtis nuptiis, quan­ tum possunt, absterreant» (can. 1064, 1°). Media autem absterrendi fideles sunt: a) Instructiones opportunae, tam publicae quam privatae ; publicae, puta: instructiones Dominica vel Dominicis determinatis in singulis Missis fixis institutae; monita in Catechismi expositione addita, item in conventibus sodalitatum ; conciones de mixtis connubiis in Missioni­ bus aliisque exercitiis spiritualibus ; — privatae, puta in sacramento Poenitentiae, in paroeciae visitatione; denique si quem de talibus nuptiis contrahendis cogitare noverint, ipsum monendo atque sedulo adhortando, ne id exsequatur. ’ b) Avertere catholicos a nimia cum haereticis familiaritate ; « Secus enim facilius eveniet, ut amici heterodoxi amicos catholicos domi invi­ sentes, horum etiam sorores primum aliqua necessitudine attingant, dein­ de amore prosequantur ac demum sibi uxores ducere cupiant. Similiter dicendum quoad amicas heterodoxas filiarum familias » \ c) Erectio associationum socialium mere catholicarum. d) Series instructionum de catholica religione sponso acatholico tra­ dita ; qui usus in statibus Foederatis Americae Septentrionalis inceptus est, et magno cum successu continuatur ‘. 2. « Si (Ordinarii aliique animarum pastores) eas (i. e. mixtas nup­ tias) impedire non valeant, omni studio curent ne contra Dei ct Eccle­ siae leges contrahantur » (can. 1064, 2°)· Quin etiam, si adiuncta dioe­ cesis vel paroeciae ea sunt, ut denegando dispensationem vel concursum ad eam obtinendam, matrimonia mixta magnam partem impediri possint, hoc quoque medium adhibeatur, eo magis quod in casu, attento bono communi — id quod, ita dictante iure naturae, attendi debet — causa satis iusta ac gravis dispensandi deest. 766 Ita etiam Cardinales Gasf>arri et van Rossum; * scilicet secundum praedictos viros sensus can. 1064, 20 hic est: Si animarum pastores neque mediis particula­ ribus neque praxi severa mixtas nuptias impedire valeant, omni studio curent, ne contra Dei ct Ecclesiae leges contrahantur. « Saltem dicendum est, addit Ter Cone. Prov. Ultrai. p. 127. ----- *. Vlaminc, Praelect. iur. mate.1 I, 230. -----' Cfr. libellus: Efficax antidotum ad matrimonia mixta praecavenda, aucto­ ribus Μ. V. Kelly et J. B Geniesse; praesertim vera Tf.r Haar, o. c. n. 91-117. — Vicarius Generalis Epi Buscoduccnsis ab Em. Cardinali Van Rossum quae­ sivit: « Num dimittenda sit praxis hucusque in dioecesi nostra servata, num· quam nisi in casibus admodum extraordinariis dispensationem petendi in impe­ dimento mixtae religionis?» Ad quae Eminentia sua haec respondit: «Praxis illa hucusque servata, qua adeo fortiter ct tam felici successu mixta matrimonia cohibentur, in Hollandia etiam in posterum tuta conscientia servari poterit. Eam — 6o9 — Haar1 praxim severiorem ex epikcia et iuxta mentem legislatoris huic canoni non obstare. Vult enim Ecclesia, ut superiores facultate dispensandi prudenter tantum et ad bonum commune utantur >. Vll. Obligatio confessarii. Confessarius poenitenti, quem matrimo-767 nium mixtum appetere noverit, passim omni studio illud matrimonium dissuadeat. Si pocnitens consilio morem gerere renuit, ita procedendum 1. Si quae causa a parte poenitentis exsistit, caque talis est. quae ab Ordinario loci agnoscatur, poenitens, positis ponendis, absolvatur, atque ad parochum remittatur. Idem dicendum, si confessarius ignoret, utrum necne causa a poenitente allegata ab Ordinario agnoscatur. 2. Si causa, quae a parte poenitentis exsistat, ab Ordinario loci non agnoscitur, distinguendum : a) Si, denegata dispensatione, non est timor matrimonii civilis, poeni­ tens moneatur, et, si a matrimonio non desistat, non absolvatur. b) Si, denegata dispensatione, timor est matrimonii civilis, ita dicen­ dum : a) Si ista causa ab Ordinario agnoscitur, poenitens per se quidem monendus est de gravi peccato, quod commissurus est (p. 605) ; sed si spes fructus non speratur, in bona fide relinquatur, positis ponendis absolvatur, et ad parochum remittatur. β) Si ista causa ab Ordinario (ob bonum commune) non agnoscitur, poenitens moneatur, et, si matrimonio mixto renuntiare velit, positis ponendis, absolvatur; si renuat, absolutio concedi nequit. Diximus iteratim de causa ab Ordinario loci agnita; nam illius est iudicare, quaenam quoad causas norma agendi in sua dioecesi sequenda videatur. Diximus pariter iteratim, poenitentem. positis ponendis, exre absol­ vendum atque ad parochum remittendum. Hisce intendimus, absolutio­ nem non esse denegandam ; ultro enim admittimus, saepius absolutionem melius differri, donec poenitens rem cum parocho composuerit. VII. Assistentia matrimonio mixto praebenda. 1. Si parochus certo noverit, partes iam contraxisse coram ministro haeretico tamquam tali seu ut sacris addicto, vel ita contracturas esse, earum matrimonio ne dimittere perinde foret ac connubia illa infausta promovere. Quod a sensu dicti canonis alienum est. Ad maiorem certitudinem in hoc gravissimo puncto Reve­ rentiae Vestrae parandam, egomet ipse adii Praesidem Commissionis interpre­ tando Codici praepositae, quocum Vestras hac dc re litteras communicavi. Emi­ nentia autem Sua Card. Gasparri plene mihi assentiebat hoc brevi utens argu­ mento: Numquid praxis illa matrimonia mixta impedit? (Respondebam: Procul dubio). Si ita est, res perfecte quadrat praescripto canonis 1064, 2° : Si impedire non valeant > (Ned. Kath. Stemmen, 1919, p. 13). ’. O. c. n. 139. W. M. T. Μ. II. 39 — όιο — assistat, nisi ex gravissimis causis, remoto scandalo, et consulto prius Ordinario (can. 1063, § 2). Si autem nupturientes neque intentionem pravam manifestant, neque aliunde certo praevidentur coram ministello haeretico tamquam tali contracturi, neque parochum interrogant, hic, si non habetur spes fructus, silere potest.1 2. Denuntiationes omitti debent, nisi loci Ordinarius pro sua pruden­ tia, remoto scandalo, eas permittere opportunum duxerit, dummodo apostolica dispensatio praecesserit et mentio omittatur religionis partis non catholicae (can. 1026; p. 605). 768 IX. Obligationes implendae post matrimonium mixtum contrac­ tum. « Mixtis nuptiis celebratis sive in proprio sive in alieno territorio, sedulo invigilent ut coniuges promissiones factas fideliter impleant. » (can. 1064, 3°). Quodsi pars catholica forte obiciat, se pacto impediri, quominus universam prolem catholice baptizandam ct educandam curet, edoceatur, eiusmodi pactum invalidum esse. Praeterea observentur haec: i. Si matrimonium mixtum illicite sed valide contractum est — quod praesertim ante decretum Ne temere de forma matrimonii locum habere poterat : a) Pars catholica ad sacramenta non admittatur, nisi prius doleat de peccato commisso, atque a poenis forte contractis absoluta sit ; de poe­ nis postea sermo erit. S. Off. ita: «Quoad matrimonia valida, ad sacramenta percipienda posse ad­ mitti sine praevia renovatione consensus, sed ab iisdem percipiendis arcendos, donec vera dederint resipiscentiae signa, et promiserint se curaturos totis viribus tam conversionem partis haereticae, quam educationem in religione catholica pro­ lis universae natae et forsan nasciturae, et tandem donec obtinuerint absolutionem a censuris incursis una cum poenitentiis salutaribus, casu quo contraxerint coram ministro haeretico. > ’ b) Parochus curet, ut saltem pars catholica in foro externo cautiones praestet, utque eae ad Episcopum mittantur. ’ c) Pater catholicus utatur patria potestate, quam lex civilis ipsi super filios et filias minorennes concedit.4 d) Mater catholica pariter potestate patria utatur, si, spectatis adiunctis (puta, quia pater dicta potestate privatus est) ipsi ista potestas com­ petit. 4 e) Com pars catholica utatur i° iure, quod forte specialis conventio ini­ ta ipsi tribuit ; 20 iure, a lege ‘ vel conventione forte concesso, nominandi personam catholicam, quae, ipsa mortua, tutelam liberorum gerat. *. Instr. S. Off. 17 Febr. 1864 (Collect, η. 1247); 12 Dec. 1888 (Collect, η. 1696). J. 23 Aug. 1877 (Collect n. 1478). ----- ’. S. Off. 12 Mart 1881. ----- \ Ita v. g. Lex Neerlandica. — 6i i — 2. Si matrimonium invalide contractum est — puta ob formam iuridicam non servatam positis ponendis, convalidandum est; de conva lidatione autem postea sermo erit. Coroll. Pars catholica, quae non facit, quod necessarium et moraliter possibile est, ut universa proles catholice educetur, absolutione indigna est; tum quia graviter officio deest; tum quia grave scandalum praebet SCHOLION. De matrimonio cum indigno. Restat, ut agamus de prohibitionibus, quae impedimentis proprie dic­ tis non accensentur, sed Ordinarii et parochi iudicio committuntur. I. Notio. Nomine indignorum hic intelliguntur ii, de quibus canones 769 1065 et 1066, i. e. i° qui notorie catholicam fidem abiecerunt, etsi ad sectam acatholicam non transierint ; 2° qui societatibus ab Ecclesia dam­ natis ascripti sunt ; 30 publici peccatores ; 40 censura notorie innodati. 1. Fidem catholicam abicit, qui nomen suum e registris catholicorum expungi voluerit ; qui impugnationibus repetitis se fidei dogmata reicere profitetur etc. ’ 2. Societates ab Ecclesia damnatae sunt sectae massonicae aliaeve eius­ dem generis associationes quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur (can. 2335), non autem societates mere prohibi­ tae vel periculosae. 3. Quinam veniant nomine publicorum peccatorum vide n. 28. 4. Censura notorie innodati sunt personaliter interdicti, et notorie ex­ communicat! vel suspensi. II. Matrimonium cum indigno. Absterreantur quoque fideles a ma­ trimonio contrahendo cum iis qui notorie aut catholicam fidem abiece­ runt, etsi ad sectam acatholicam non transierint, aut societatibus ab Ecclesia damnatis adscript! sunt (can. 1065, § 1) ; quae etiam applicentur publicis peccatoribus et censura notorie innodatis, nisi convertantur. III. Assistentia matrimonio indigni 1. Parochus nuptiis eorum qui fidem catholicam abiecerunt vel societati damnatae adscript! sunt, ne assistat, nisi consulto Ordinario, qui, inspectis omnibus rei adiunctis, ei permittere poterit ut matrimonio intersit, dummodo urgeat gravis causa et pro suo prudenti arbitrio Ordinarius iudicet satis cautum esse catho­ licae educationi universae prolis et remotioni periculi perversionis alte­ rius coniugis (can. 1065, § 2)· ’. VermEERSch, Epitome lur. Can. II, n. 335. --- 612 --- 2. Si publicus peccator aut censura notorie innodatus prius ad sacra­ mentalem confessionem accedere aut cum Ecclesia reconciliari recusa­ verit, parochus eius matrimonio ne assistat, nisi gravis urgeat causa, de qua, si fieri possit, consulat Ordinarium (can. 1066). Quoad publicos peccatores Ordinarius licentiam passim concedat, si alteruter tantum publice in peccato remanet. Si uterque publicus peccator est et confessio­ nem denegat, Ordinarius assistentiam permittat, quando ex denegatione graviora mala timenda sunt, ut concubinatus inchoandus vel continuan­ dus, matrimonium mere civile, etc. CAPUT III. De impedimentis dirimentibus in specie. Impedimenta dirimentia tredecim in Iure Canonico statuuntur, scili­ cet: Aetas, impotentia, ligamen, disparitas cultus, Ordo sacer, vota sol­ lemnia et quandoque simplicia, raptus, crimen, consanguinitas, affinitas, publica honestas, cognatio spiritualis, cognatio legalis. Articulus I. rictas. 770 I. Iure naturae ad valorem matrimonii non requiritur determinata aetas, sed sufficit, ut quis ad usum rationis pervenerit, naturam matri­ monii satis noverit, et potentiam coeundi suo tempore habiturus sit (S Alf. VI). II. Iure canonico « vir ante decimum sextum aetatis annum comple­ tum, mulier ante decimum quartum item completum, matrimonium vali­ dum inire non possunt » (can. 1067, § 1). Anni sumantur, prout sunt in calendario; et cum terminus a quo a iure censeatur non coincidere cum initio diei, primus dies ne computetur, et tempus finiatur, expleto ultimo die eiusdem numeri (can. 34, § 3). Impedimentum autem ab Ecclesia statutum est, quia praesumit ante annos aetatis indicatos deesse discretionem saltem maturiorem, quacum nuptias inire decet. Coroll. I. Valide contrahit, qui aetatem assignatam attigerit, etiamsi actualem potentiam ad copulam nondum habeat: sufficit ex iure naturae potentia, quae suo tempore aderit; sed usus matrimonii prohibetur, donec utraque pars actualem potentiam coeundi obtinuerit, vel saltem spes sit rite coeundi (S. Alf. 1. c.). Coroll II. In dubio de aetate — quod in regionibus Missionum facile occurrit - recurratur ad Ordinarium, qui in dubio facti dispensare potest. Quandoque ipsi missionarii facultatem dispensandi recipiunt. — 6i3 — Coroll. JU. Licet matrimonium post praedictam aetatem contractum validum sit, curent tamen animarum pastores ab eo avertere iuvenes ante aetatem, qua. secundum regionis receptos mores, matrimonium iniri solet (can. ÎO67, § 2). Quare in regionibus frigidioribus raro expedit, ut iuvenis ante 2Oum aetatis annum, puella ante i8um nuptias contrahat, immo praestat aetatem maturae nubilitatis (passim inter annum 20 et 24) exspectare, quia secus coniugcs sibi et proli nocere possunt. Matura nubilitate obtenta, per se a nimia nuptiarum dilationi abstinen­ dum. Articulus II. Impotentia. ' I. Notio. Impotentia est incapacitas perficiendi copulatn vel copulam 771 de se aptam ad generationem. Copula autem de se apta ad generationem consistit in eo, quod vir vaginam muliebrem naturali vi (i. e. virga erecta, non artificiose) ingressus ibi verum semen effundit. Itaque vir impotens est, quando nequit in vaginam muliebrem naturaliter ingredi, atque in eam verum semen immittere; mulier autem quando non valet semen vagina sua recipere (S. Alf. VI, 1095). Impotentia differt a sterilitate, quae est incapacitas generandi, seu quae relinquit possibilem copulam de se aptam ad generationem, sed dc facto ob defectum physicum necessario infecundam. Steriles sunt: i° Viri, qui possunt quidem conficere et emittere semen, sed illud spermatozoidis privatum, ideoque non proli ficum, ut locum habet apud iu­ venes usque ad annum circiter decimum septimum aut octavum, apud senes, et apud viros certis morbis laborantes: 20 mulieres, quae semen virile recipere quidem possunt, sed nihil seminis valent retinere; item passim mulieres, quae aetatem criticam, ut dicitur (ann. 45-50), egressae sunt. Dc aliis autem disputatur, utrum impotentes, an steriles sint, ut mox exponetur. II. Divisio. Impotentia distinguitur: 772 1. In naturalem et accidentalem, prout provenit ex vitio naturali, ut cx defectu genitalium ; vel ex causa extrinseca, ut ex maleficio. 2. In antecedentem et supervenientem, prout antecedit, vel supervenit matrimonio contracto. 3. In perpetuam et temporaneam Perpetua est, quae aut sine mira­ culo, aut sine peccato, aut sine gravi periculo mortis tolli nequit. Tempo­ ranea est. quae aut decursu temporis cessabit, aut medio honesto et sine gravi mortis periculo auferri potest. *. Cfr. Eschbach, Disputationes physiologico-theologicac TONEUJ, De conceptu impotentiae. ilisp. 1. cap. 7; An- 4- In absolutam et relativam, prout capacitatem coeundi cum quacum­ que, vel solum cum determinata aut determinatis personis excludit (S. Alf. VI, 1095). 5. In certam et dubiam; dubia autem potest esse dubia dubio iuris aut facti (n. 758, nota Γ). 773 III. Exsistentia impedimenti. 1. Impotentia antecedens et perpetua, sive ex parte i*ri sive ex parte mulieris, sive alteri cognita sive non, sive absoluta sive relativa, matrimonium ipso naturae iure dirimit (can. 1068, § 1); et quidem absolute seu cum omnibus personis, si absoluta est; si est relativa, cum determinata vel determinatis personis. Ratio est, quia talis impotens nequit comparti reddere ius matrimonio essentiale i. e. ius in copulam de se aptam ad generationem (S. Alf. VI, 1095). I 2. Impotentia temporanea non dirimit matrimonium, quia talis impo­ tens potest tradere ius in copulam cum obligatione eam admittendi, ubi impotentia cessaverit (S. Alf. 1. c.). Hinc matrimonia impuberum non dirimuntur iure naturae, sed solo iure ecclesiastico. Hinc matrimonium initum v. g. a muliere, quae ob arctitudinem copulam habere nequit, vali­ dum est, si mulier per incisionem vel operationem non periculosam, vel per usum frequentem apta reddi potest; secus, si id sine periculo vitae fieri nequit (S. Alf. VI, 1096). * 3. Sterilitas matrimonium nec dirimit nec impedit (can. 1068. § 3). Ratio est, quia non aufert obiectum contractus matrimonialis, i. e. ius ad copulam de se aptam ad generationem (S. Alf. VT, 1095). 774 TV. Casus impotentiae. Impotentes sunt: 1. Vir, qui caret virga. * 2. Qui utroque testiculo orbatus est. * Huiusmodi enim quamvis, sal­ tem quandoque, vaginam penetrare et aliquod liquidum eiaculare pos­ sint, nequeunt tamen verum semen conficere. Idem dicendum de eo, Fac, mulierem operationem medicam subi isse, ct aptam evasisse: valetne matrimonium? Resp i. Si operatio illa fuit vere periculosa, non convaluit matrimonium, sed necessaria est consensus renovatio (S. Alf. V, 1096). Rest Si indubie levis erat operatio, matrimonium fuit et manet validum. Rest 3. Si (id quod non raro locum habere potest) dubium est, utrum adfuerit periculum, necne ; saltem ad cautelam privata fiat consensus renovatio (Lehmkuhl, TheoL Mor. ”, II, n. 976). Dicitur cctomus, si virga ei excisa est. ----Constit. Sixti V Cum frequen­ ter 22 lun. 1587. Ab utroque testiculo orbatis distinguendi sunt apparenter tales seu cryptochidac, qui testiculos m inguinibus gestant, et verum semen, utut infecundum, conficere possunt. — 6i5 — qui testiculos confractos, contusos vel omnino atrophicos seu exsiccatos habet, quia semen elaborare nequit. 3. Qui adeo frigidus est, ut virgam erigere nequeat, vel ita calidus, ut semper totum semen effundat, antequam vas foemineum penetrare pos­ sit. Sed praedictae impotentiae raro perpetuae sunt, ita ut passim non dirimant matrimonium. 4. Qui semen non in extrema virga sed prope huius radicem effundit, ita ut in vas muliebre ingredi quidem valeat, non autem semen in illud inicere. 5. Qui vasectomiam ' passus est. Etenim impotens est, qui nequit ponere actum de se aptum ad generationem, a. v. qui nequit penetrare vaginam una cum effusione seminis in ea. Atqui vasectomiam passus eiusmodi actum ponere nequit, ut sequitur e natura eius, in nota de­ scripta. 6. Mulier, quae caret vagina vel cani in ipso introitu occlusam habet. Disputatur de muliere, quae habet vaginam prope uterum ita occlusam. Sed dicenda videtur impotens, quia vagina est instar flaccidi canalis ex utraque parte aperti, ita ut vagina prope uterum clausa substantialiter vitiata sit, ideoque in posito casu vagina proprie dicta deesse videatur. Favent responsa S. C. C. in Salernitana/ in Verulana/ in Vfonasteriensi * Ista scilicet responsa nullum declarant matrimonium mulieris, quae utero carebat at vaginam habebat brevem et prope uterum occlusam. Porro carentia uteri non videtur obstare potentiae, ut dicetur sub 8 : restat igitur, ut occlusio vaginae obstet. Ceterum dictae impotentiae, si sine gravi periculo curari possint, temporaneae tantum sunt. 7. Mulier, quae habet quidem vaginam apertam sed ita arctam, ut membrum virile in eam ingredi nequeat. Pauci quidem censent, in casu impotentiam deesse, a. v. sufficere, ut vir semen virile deponere possit ad partem exteriorem vulvae vel saltem, penetrata vulva, ad orificium seu introitum vaginae. Sed hae sententiae omnino reiciendae videntur. Etenim primum cap. 6, tit. 15 de frig, et tnalef. declarat, impotentiae impedimentum haberi, si vir mulieris vaginam penetrare nequeat. Deinde ad potentiam requiritur aptitudo ad consummandum matrimonium eo \ Vasectomia consistit in eo, quod, facta incisione per scrotum, organum de­ ferens semen a testiculis elaboratum, resecatur, ita ut semini abrumpatur via ad ejaculationem. Potest quidem vasectomiam passus conficere semen, at nequit illud in vaginam infundere (neque interne secernere); siquidem a corpore absor­ betur (cfr. Desmet, De spons, et Matrim. ‘ n. 550). Potest praeterea servare erectibilitatcm virgae et vaginam penetrare, quin etiam liquidum quoddam ciaculare, at hoc liquidum non est, ut ex dictis sequitur, verum semen, sed humor aliquis aquosus a glandula prostrata secretus (cfr. Desmet, o. c. n. 550). ----’. 21 Mart. 1863.----- *· 24 lan. et 22 lun. 1871. ------ *. 16 Dec. 1899. — 6ι6 — rnodo, quo per se et non solum per accidens sequi possit generatio (cfr can. 1081, § 2). Atqui ex depositione seminis sive ad partem exteriorem vulvae sive ad orificium vaginae generatio non videtur sequi nisi per accidens. Denique haec sententia suadetur ex eo, quod in casu posito deest facultas consummandi matrimonii secundum modum a natura in­ stitutum, i. c. penetrando vaginam. Ita sentit 5. Thomas (In 4, dist 41, qu. un. a. 1, sol. 4, ad 2); eamque saltem implicite docet S'. Alfonsus (VI, 1075-1097). Quod autem vagina partialiter tantum penetrari potest, non constituit impotentiam seu non impedit, quominus habeatur actus seu copula dc se apta ad generationem ; quod quidem primum deducitur ex eo quod copula, quae quoad substantiam sequitur modum a natura indigitatum, de se ad generationem apta censenda est. Atqui copula, de qua diximus, quoad substantiam modum a natura indigitatum sequitur; involvit enim aliquam penetrationem vaginae, perfectior autem et minus perfecta penetratio non differunt nisi secundum maius et minus, seu substantialiter inter se similes censentur. Accedit quod nemo hucusque theologus docuit, eos qui perfectius coire nequeant, impotentes esse; quin etiam praxis Curiae Romanae eos potentes esse supponit. 8. Mulier, quae laborat vaginismo, i. e. nervorum vaginalium hype­ raesthesia, qua viri contactum pati nequit. 9. Disputatur, num impotens sit mulier, quae careat utero vel ovariis, aut praedicta omnino atrophica 1 seu exsiccata habeat. Iam vero eiusmodi mulier videtur esse potens, quia ad potentiam sufficit, ut quis capax sit copulae de se aptae ad generationem. Atqui copula, cuius dicta mulier capax est, de se apta est ad generationem, a. v. ex se seu natura sua ad generationem ordinatur, quamvis haec, ob defectum alius organi ad eam requisiti, dc facto sequi nequeat. Adsunt igitur omnia, quae requi­ runtur ad generationem, quatenus haec pendet ab actione humana; qua actione posita, incipit actus naturae. Haec sententia confirmatur eo quod, admissa opinione contraria, seu requisita ad potentiam capacitate gene­ randi, etiam admittendum foret — id quod aegre admittitur — multos viros multasque mulieres, utpote totaliter impotentes generandi, ad ma­ trimonium inhabiles esse; ut viros, qui semen irremediabiliter vitiatum et mulieres, quae ovaria irremediabiliter inertia habent : cuiusmodi in aetate provecta multos esse, nequit negari, quamvis, quinam tales sint, non possit certo determinari.3 Controversia haec auctoritate dirimi nequit. « Cum disputent auctores — ita Notes, de omnimoda atrophia vix constare ; hinc etiam in sententia eorum, qut perfectam ovariorum atrophiam pro causa impotentiae habent, vix aliquis a nuptiis arceri potest ----- ’. Cfr. Coli Brugenses, 1910, p. 701. — 6i7 — S. C. C. * — utrum validum necne sit matrimonium initum cum muliere ovariis ca­ rente, et cum ecclesiae auctoritas hanc quaestionem adhut non definierit, quinimmo S. Officii Congregatio saepius in casibus particularibus edixerit, quando agebatur de matrimonio contrahendo, illud non esse impedimentum, 2 quando vero agebatur de contracto, coniuges non esse inquietandos, iam in re practica processum insti­ tuere ad nullitatcm matrimonii declarandam ex defectu ovariorum in muliere, non videtur opportunum. > S. C. dc sacr ' permisit quidem matrimonium mulieri, cui, visis expositis ct expressa chirurgi attestatione, certo ct complete excisa erant ovaria ; sed dici potest, stante dubio theoretico, matrimonium pro practice licito declaratum esse, quin ideo quaestio theoretica dirempta sit. *)(uae dicta sunt de muliere ovariis privata, etiam applices mulieri quae oophorectomiam passa est, i. e. resectionem seu divisionem canalis, quo semen virile ad ovaria, ovula autem ad matricem deferuntur. io. Denique patet, impotentem esse mulierem quae nequeat fecundari nisi artificialiter, supposita fecundatione artificiali proprie dicta. ' n. Hermaphroditi'' seu androgyni quatenus et secundum quemnam sexum possint contrahere, medicorum est decernere (S. Alf. VI. 1095). V. Effectus impotentiae. Sermo est de impotentia perpetua, quippe 775 quae sola matrimonium dirimat. Distinguendum autem inter impotentiam certam et impotentiam dubiam i. Effectus impotentiae (perpetuae) certae sunt: a) /lute matrimonium initum. Si impotentia certa est. a matrimonio, utpote certo nullo, abstinendum. b) Post matrimonium initum. Si impotentia (perpetua et certa) matri­ monio certo praeexstiterit, certo nullum est. in casu per se statim institui debet separatio a toro; at praestare potest, partes in bona fide relinqui. Separatio a cohabitatione privata auctoritate institui nequit, ideoque causa iudici ecclesiastico submittenda est. nisi permitti possit — id quod, periculo peccati absente, permitti potest — ut cohabitent tanquam frater et soror (S. Alf. VT, 1101). Causa ad iudicem delata, proceditur ad nor’. 16 Dcc. 1905 a. S. Off. 3 Febr. 1887; 23 Tui. 1890 (Collect, n. 1733); 31 lui. 1895 (Collect, n. 1007).---- ’. 2 April. 1907. Consistit in eo quod medicus semen virile, a viro solitarie vel onanistice effusum, vasculo excipit, atque ope syphunculi genitalibus mulieris infundit. In casu copula deest, ita ut mulier, quae nequit nisi tali modo fecundari, copulae incapax idcoque impotens sit. — -’. 1. e. qui praeter organa unius sexus perfecta, aliquod ex essentialibus alterius prae se ferant, aut qui utriusque sexus organis incomplete ct monstruose donen­ tur. Communius autem contingit, homines nasci apparenter hermaphroditos, pueros scilicet, qui cum adhuc testiculos in abdomine latentes habeant, ex parte femineum sexum aemulantur, vel puellas, quae clitoridem extensiorem sortitae virili membro videntur esse donatae (cfr. F.scbach, o. c. p. 53). — 6ι8 — mam can. 1975-1981 ; si certo constat de impotentia, nullitas matrimonii pronuntiatur; si non omnino constat de ea, constat autem de non-consummatione matrimonii, S. Sedes matrimonium ratum et non consumma­ tum, positis ponendis, ad cautelam solvere consuevit. 2. Effectus impotentiae (perpetuae) dubiae sunt : a) .Inte matrimonium initum: In dubio sive iuris sive facti matrimo­ nium permittitur (can. 1068, § 2). In dubio facti i. e. in dubio de facto, quo constito, certo impotentia adesset, veritas, si commode fieri possit, investiganda, puta peritos consulendo. Dubio persistente licet, monita tamen comparte de probabili impotentia, nuptias inire (can cit.), at sub conditione tantum (S. Alf. VI, 1102; n. 758). b) Post matrimonium initum: In dubio iuris usus matrimonii conti­ nuari potest. In dubio facti (nondum investigati) per se veritas investi­ ganda, nimirum si spes sit eam inveniendi ; quamvis passim praestet obligationent tacere. Practice quoad coniugem, qui queritur de impossi­ bilitate copulam rite peragendi, haec valent : Licet ei experimentum fa­ cere quamdiu spes est rite coeundi, effusione seminis extra vas, si locun’ habitura sit, permissa. ’ Interim ei suadeatur, ut medicum consulat. Spe rite coeundi prorsus deficiente, causa, servatis servandis, ad Ordinarium deferatur, si notum sit, coniuges velle separationem et declarationem nullitatis matrimonii. Si coniuges separationem nolunt, èt in bona fide versantur, saepius praestabit eos in bona fide relinquere ; si non sunt in bona fide, èt periculum peccati deest vel amoveri potest, permitti poterit, ut vivant tanquam frater et soror2 (S. Alf. VT, not). Coroll. Confessarius in impotentiam non inquirat, nisi dubio fundato exorto; interrogationes autem valde moderate et prudenter instituantur, ne bonam fidem poenitentis quoad valorem et usum matrimonii prae­ propere perturbet. Articulus IIT. Vinculum. 776 1 Notio. Impedimentum vinculi intelligitur vinculum matrimonii vali­ di, quo scilicet perdurante, aliud matrimonium valide contrahi nequit. II. Exsistentia impedimenti. l inculum iure divino tam naturali qttatn positivo matrimonium dirimit; quod sequitur ex dictis de unitate et ’. Cfr. cap 5 de frig, et malef. ----- ' Cfr. cap. 5 de frig, et malef.; S. C. C. 15 Dcc 1877 — 6i9 — indissolubilitate matrimonii (S. Thom. Suppl. q. 65, a. 1 ; S. Alf. VI, 1060). Impedimentum firmatur iure ecclesiastico (can. 1069). 111. Cessatio impedimenti. Cessat impedimentum per solutionem vinculi matrimonialis ; quod quibus modis, praeterquam per mortem compartis, fieri possit, vide n. 720 sq. IV. Requisita, ut liceat ad novas nuptias transire. Quamvis prius ma- 777 trimonium sit irritum aut solutum qualibet ex causa, non ideo licet aliud contrahere, antequam de prioris nullitate aut solutione legitime et certo constiterit (can. 1069, § 2). Requiritur igitur, ut de prioris matrimonii nullitate aut solutione: i° constet certo 2° constet legitime. Constet certo, quia non licet se exponere periculo neque inferendi iniuriam matrimonio priori seu possidenti, neque matrimonium novum invalide contrahendi (S Alf. VI, 981, 1060). Constet legitime, quia, cum agatur de re forum externum respiciente, privata certitudo non sufficit. Porro: i. In casu nullitatis matrimonii requiritur sententia iudicis ecclesiastici competentis, servato ordine iuris, prolata et denuntiata. Coniugibus au­ tem ius est, decem diebus a secundae sententiae denuntiatione elapsis, novas nuptias contrahendi (can. 1987). « Cum cx certo ct authentico documento, quod nulli contradictioni vel excep­ tioni obnoxium sit, constiterit de exsistentia impedimenti disparitatis cultus, ordi­ nis, voti sollemnis castitatis, ligaminis, consanguinitatis, affinitatis aut cognationis spiritualis, simulque pari certitudine apparuerit dispensationem super his impe­ dimentis datam non esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus hucusque recensitis, poterit Ordinarius, citatis partibus, matrimonii nullitatem declarare. cum interventu tamen defensoris vinculi» (can. 1090; cfr. etiam can. topi et 1992). Immo si coniunctio ne speciem matrimonii quidem habet, ut matrimonium mere civile, initum a personis formae iuridicae ecclesiasticae obnoxiis, Ordinarius vel etiam parochus, consulto Ordinario, possunt novas nuptias permittere, prae­ termissa omni iuridica formalitate et sine interventu defensoris vinculi.1 Denique si primum matrimonium indicio Ordinarii certe nullum est, ct in loco ab omnibus ignoratur, censemus pro foro interno coniuges in altero matrimonio bona fide contracto non esse inquietandos. ’ Nota. S. Off. ad Episcopos Tonkinenses respondit:’ < Quodsi. factis opportunis investigationibus, constet infideles matrimonium iniisse non servatis iis, quae lege vel consuetudine regni ad validitatem requiruntur, eorumque alteruter ad baptismum veniat et nuptias cum fideli inire velit, eae nuptiae non permittantur nisi licentia obtenta a S. C. S. O vel nisi facta interpellatio prioris coniugis in irritum cesserit. >· 2. In casu solutionis matrimonii per dispensationem Pontificiam vel per professionem religiosam requiritur authenticum documentum dis’. P. C. 16 Oct. 1919· ad XVII (A. A. S. 1919, 476).---- ’. Gasparri, I, n. 633. ----- *. 24 Sept. 19’5· --- 020 --- pensationis concessae vel professionis peractae; si de professione religio­ sa agitur, etiam legitime pateat non-consummatio matrimonii. 3. in casu solutionis matrimonii per mortem alterius partis, certitudo requisita primum quidem comparatur per evidentiam facti publici. Quo­ modo vero acquirenda sit in casu, quo dicta evidentia deest, exponit Instr. S. Off. 1 Qua attenta, primum notes, probationes mere negativas, ut solam absentiam quantumvis diuturnam, non sufficere, ' secus ac, quoad plures nationes, in iure civili. Requiruntur igitur probationes positivae. Porro : a) Prae aliis « documentum authenticum diligenti studio exquiri om­ nino debet: exaratum scilicet ex regestis paroeciae vel xenodochii vel militiae, vel etiam, si haberi nequeat ab auctoritate ecclesiastica, a guber­ nio civili loci in quo, ut supponitur, persona obierit » (Instr, cit. n. 2; cfr. can. 1813, § 1,4°) b) Deficiente documento, videndum utrum haberi possint duo testes, qui sint fide digni, iurati et qui de facto proprio deponant, defunctum cognoverint, ac sint inter se concordes quoad locum et causam obitus aliasque circumstantias substantiales (Instr, cit. n. 3; cfr. can. 1791 et 1828). c) Defectu duorum testium admittitur etiam unus testis. « dummodo ille testis sit conditionibus n. 3 recensitis praeditus, nulli exceptioni ob­ noxius, ac praeterea eius depositio aliis gravibusque adminiculis fulcia­ tur, et saltem nihil in eius testimonio reperiatur quod non sit congruum atque omnino verisimile (Instr, cit. n. 4). d) Defectu cuiuscumque testis, « probatio obitus ex coniecturis, indi­ ciis et adiunctis quibuscumque, sedula certe et admodum cauta investiga­ tione. curanda erit, ita nimirum ut pluribus hinc inde collectis, eorumque natura perpensa..., prudentis viri iudicium ad mortem affirmandam probabilitate maxima seu morali certitudine promoveri possit » (Instr, cit. n. 6) e) Fama quoque aliis adiuta adminiculis argumentum de obitu consti­ tuit, hisce tamen conditionibus, nimirum : quod a duobus saltem testibus fide dignis et iuratis comprobetur, qui deponant de rationabili causa ipsius famae: an eam acceperint a maiori et saniori parte populi, et an ipsi de eadem fama recte sentiant; nec sit dubium illam fuisse concita­ tam ab illis in quorum commodum inquiritur (Instr, cit. n. 8). Re dubia remanente, si sit spes successus. Ordinarius ad S. Sedem re­ currat. ». 13 Maii. 1868. ----- ’. Rescriptum Pii VI ad Archiepiscopum Pragcnsem τι lui 1788; cfr. S. C de Prop. Fid. 22 Mart. 1865, ad i ^Collect, η. 1272). --- 621 Coroll. /. Si quis, reditu compartis per plures annos frustra cxpcctato, mala fide alii nupserit, coniuges separandi sunt. ‘ Coroll. 11. Si qui, reditu compartis frustra expectato, ccnsuerint, eam mortuam esse, et bona fide novas nuptias inierint, coniuges in bona fide relinquantur, donec nuntius de compartis vita habeatur.3 Coroll. III. Si mors prioris coniugis legitime ac certo constat, parochus sine recursu ad Ordinarium novis nuptiis assistere potest, nisi agatur de vagis. Si quod dubium supersit, consulatur Ordinarius, quod quidem regulariter faciendum est, si mors nequeat probari nisi modo sub d vel e exposito. 4. Facta (a S. Sede) permissio transitus ad alias nuptias ob praesump- 778 tam coniugis mortem, secumfert semper dispensationem ab impedimento proveniente ex adulterio cum promissione vel attentatione matrimonii, si qua opus sit, minime vero dispensationem ab impedimento de quo in can. 1075, nn. 2, 3 (can. 1053). ' V. Poena contra bigamos. Bigami, idest qui, obstante coniugah vinculo, aliud 779 matrimonium, etsi tantum civile, ut aiunt, attentaverint, sunt ipso facto infames ; et si, spreta Ordinarii monitione, in illicito contubernio persistant, pro diversa reatus gravitate excommunicentur vel personali interdicto plectantur (can. 2356). Ex infamia oritur insuper irregularitas (can. 984, 50) ; copula secuta, oritur impedimentum criminis (can. 1075) ; filii sunt adulterini vel, defuncta legitima comparte, illegitimi: bigami ipsi — si crimen est publicum — sunt publici pecca­ tores, idcoque, nisi resipuerint, arcendi sunt a sacramentis (can. 855), a munere patrini (can. 765), a sepultura ecclesiastica (can. 1240) ; adhaec puerpera benedic­ tione post partum careat. Articulus IV. Disparitas cultus. 1. Notio. Disparitas cultus intelligitur diversitas religionis, quae ex- 780 sistit inter partem baptizatam in Ecclesia catholica vel ad eandem ex haeresi aut schismate conversam, et partem non-baptizatam. Non refert, utrum pars non-baptizata sit pagana, iudaica, mahumetana. aut etiam catechumena (cfr. can. 1070, § 1). Quid intelligatur per verba: « baptizata in Ecclesia catholica », vide n. 741. II. Exsistentia impedimenti. 1. Iure divino matrimonia inter partem baptizatam et non-baptizatam prohibentur ob easdem rationes ac matri­ monia mixta (n. 762; S. Thom. Suppi, q. 59, a. 1). 2. /ure ecclesiastico nullum est matrimonium contractum a persona *. S. Off. 22 Mart. 1865 (Collect, η. 1272, ad 1). ’. S. Off. 22 Mart. 1865 (Collect, n. 1272, ad 1). ’. Can. 1075 nn. 2, 3 agit de adulterio cum coniugicidio et de solo coniugicidio. --- 622 --non baptizata cum persona baptizato in Ecclesia catholica vel ad eandem ex hacresi aut schismate conversa (can. 1070, § 1). Itaque inde a novo Codice vigente, i. e. die 19 Maii 1918 impedimentum non exsistit inter partem, quae baptizata est, sed non in Ecclesia catholica, neque ad eam ex haeresi aut schismate conversa est, et partem non baptizatam ; ' idque valet, etiamsi pars non baptizata sit catholica seu potius pro catholica habeatur. Coroll. I. Baptizati in Ecclesia catholica impedimento obnoxii sunt, etiamsi nati sint ab acatholicis et acatholice educati. Etenim Codex tales quidem eximit a forma iuridica matrimonii (n. 742), sed ex eo non sequitur, eos etiam ab impedi­ mento disparitatis cultus eximi. Accedit responsum S. Off. — in litteris S. C. de Prop. Fid. d. 1 April. 1922 publicatum ’ — quod sententiae propugnatae favet. Coroll. 11. Prohibitio divina naturalis ulterius sese extendit quam impedimen­ tum dirimens ecclesiasticum; prior omnes baptizatos, posterius solos baptizatos in Ecclesia catholica aut ad eandem ex haeresi vel schismate conversos respicit. Dixi : < prohibitio divina -naturalis; siquidem disputatur, num ius divinum posi­ tivum matrimonia fidelium cum infidelibus prohibeat (cfr. S. Thom. Suppi, q. 59, a. i, ad 1). Coroll. ///. Impedimentum dirimens disparitatis cultus ubique viget, etiam in regionibus, quae recens ad fidem catholicam conversae sunt. ’ III. Cessatio impedimenti. Prohibitio divina cessat fere ut dictum est de mixta religione (n. 763). Impedimentum ecclesiasticum dirimens ces­ sat per dispensationem. Potestas autem dispensandi extra loca missio­ num raro Episcopis confertur. IV. Requisita, ut dispensatio concedatur, sunt eadem ac ea quae requiruntur ad dispensationem in mixta religione (can. 1071 ; n. 764). Quando matrimonium cum parte Hebraica contrahendum est, S. Off. dispensationi addit clausulam : « Et dummodo neque ante neque post matrimonium coram parocho catholico initum partes adeant rabbinum ad matrimonium iudaico ritu celebrandum. » Nota i S. Off. d. 21 lun. 1912 declaravit: i° Dispensationem super impedi­ mento disparitatis cultus nunquam concedi, nisi expressis omnibus conditionibus ‘. Inde etiam liquet, quomodo resolvendus sit hic casus sat frequens: Caius et Titia, coniugcs acatholici, divortio civili ab invicem separantur. Titia, ut cum Sempronio catholico denuo nubat. Ecclesiae catholicae et ipsa cupit aggregari. Ad seponendum impedimentum vinculi, quo Caio adhuc ligata videtur, in foro Ecclesiae probat, se in sua secta certo non baptizatam (aut certo invalide bapti­ zatam) fuisse, Caium vero baptizatum. Potestne tali casu index ecclesiasticus prius matrimonium invalidum decernere ob cultus disparitatem inter Caium et Titiam? Respondeo: si horum matrimonium ante diem 19 Maii 1918 celebratura fuit, affirmative ; sin vero postea, negative (Vlaming, o. c. I, n. 289). ----- ’. Cfr. Archiv fur kath Kirchenrecht, 1927, p. 180.---- Constit. Bened. XIV Singu­ lari nobis, 9 Febr. 1749. — 623 — < seu cautionibus » ; 2° invalidam esse dispensationem super impedimento dispa­ ritatis cultus, ab habente a Sancta Sede potestatem, non requisitis vel repudiatis praescriptis cautionibus, impertitam; 3" matrimonii nullitatem per ipsum Ordina­ rium posse declarari, cum de dispensatione sic invalide concessa evidenter constat. Nota 2. Ecclesia dispensando super impedimento disparitatis cultus, iam non, uti antea, 1 intelligitur dispensare ab impedimentis, a quibus exempta est pars acatholica ’ ; quin etiam iam inde a novo Codice haec valuisse videntur. ’ Nota 3. Quoad declarationem mdlitalis matrimonii ob disparitatem cultus, va­ lent dicta de impedimento ligaminis (p. 619; can. iiyjo).' V. Obligationes nupturientum etc. Quoad obligationes nupturien­ tium, pastorum animarum praecavendi eiusmodi matrimonia, confessarii respectu poenitentis tale matrimonium appetentis, item quoad assistentiam praestandam eiusmodi matrimoniis, et quoad obligationem respectu matrimonii contracti, eadem observentur ac si agatur de matrimonio mixto (can. 1071 ; n. 765 sq). VI. Casus baptismi dubii. Agitur aut de matrimonio contrahendo seu 781 nondum contracto, aut de matrimonio iam contracto. i Matrimonio nondum contracto, ita procedendum : a) Si agitur de matrimonio contrahendo a catholico dubie valide bap­ tizato cum persona non baptizata, catholicus, servatis servandis, sub conditione rebaptizetur, et petatur dispensatio in impedimento dispari­ tatis cultus. Si ob adiuncta ad reiterationem (conditionatam) baptismi procedi nequit, habetur impedimentum dubium dubio facti, in quo Ordi­ narius potest dispensare (can. 15). b) Si agitur de matrimonio contrahendo a catholico cum persona aca­ tholica dubie vel dubie valide baptizata, ita agendum: Si acatholicus vult converti, servatis servandis, sub conditione rebap­ tizetur; quo facto, impedimentum iam non subsistit. Si acatholicus non vult converti, non licet ipsum sub conditione rebap­ tizare ‘, atque ita impedimentum forte exsistens auferre. Quid ergo faciendum? In casu adsunt duo impedimenta dubia dubio facti — scili­ cet mixtae religionis et disparitatis cultus — in quibus Ordinarius potest dispensare (can. 15). Sed. spectata praxi probata, non licet ita finem imponere causae. In eiusmodi adiunctis primum veritas inquirenda, ut sciatur, utrum opus sit dispensatione a mixta religione, an a disparitate cultus. Dubio non satis soluto, petatur dispensatio a mixta religione et ad cautelam a disparitate cultus; quin etiam, sufficit petere dispensatio’. S. Off. 16 Sept. 1824 (Collect, η. 1235). ----- S. C. dc Prop. Fid. 20 Maii. 1931 (apud Periodica dc rc morali ctc. 1932, p. 16). ---- *. Cfr. responsum S. C. dc Prop. Fid. cit. ----- *. Cfr. P. C. i6 Oct. 1919, ad 17 (A A. S. 1919, p. 476 sqY ----- 5. S. Off. 3 April. 1878. — 624 — nem a mixta religione, quia S. Sedes dispensationi ab isto impedimento adiungit dispensationem ad cautelam ab impedimento disparitatis cultus. In inquirenda veritate, primum videatur, utrum res directe probari possit; ni­ mirum per documenta aut per testes.1 Si argumenta directa desunt vel plenam fidem non faciunt, ad indirectam probationem ex praesumptionibus desumptam recurratur; in quo negotio perficiendo valent normae, quae sequuntur: a) In dubio dc facto baptismi ex responso S. Off.’ 1" Baptismus non praesumatur, si pars acatholica parentes habuerit, pertinentes ad sectam, quae Baptismum respuit, vel in qua non confertur nisi adultis; item si parentes habuerit, qui profitebantur, se nolle ad ullam sectam pertinere, seque Ens supremum honestis potius, ut aiunt, moribus quam speciali aliquo cultu hono­ rare. 2° Baptismus praesumatur, si parentes pertinuerint ad sectam, quae Baptismum habet necessarium, vel in qua saltem ordinarie pueris confertur, iidemque paren­ tes fuerint in sua secta zclosi ; item, si unus tantum parentum, qui in educatione primas habuit partes, in sua secta Baptismum uti necessarium habente, zelosus fuerit, dummodo tunc alter coniux non cognoscatur collationi Baptismi positive contrarius fuisse. 30 Quodsi uterque parens socors fuerit in secta, aut pertinuerit ad sectam, quae Baptismum retinet quidem, sed non tamquam necessarium habet ; item si, facta inquisitione, ignoretur aut non satis constet, utrum primas educationis partes unus ille parens habuerit, qui in sua secta Baptismum necessarium habente, zelo­ sus fuit, in his casibus recurrendum est ad S. Sedem. β)1η dubio dc valorc baptismi ex responso S. Off.1: Ie Quoad haereticos, quorum Ritualia praescribunt collationem Baptismi absque necessario usu materiae et formae essentialis, debet examinari casus particularis. 2° Quoad alios, qui iuxta sua Ritualia baptizant valide, validum censendum est Baptisma. Quodsi dubium persistat etiam in primo casu, censendum est validum Baptisma in ordine ad validitatem matrimonii. 3° Si autem certo cognoscatur nullum Baptisma ex consuetudine actuali illius sectae, nullum est matrimonium. 2. Matrimonio contracto, ob favorem iuris standum est pro valore matrimonii, donec certo probetur, alteram partem baptizatam esse, alte­ ram vero non baptizatam (can. 1070, § 2, coll, etiam can. 1014); intelligas : alteram partem baptizatam esse in Ecclesia catholica, vel ad eandem ex haeresi aut schismate conversam. Hinc validum praesumatur matri­ monium : a) Inter partem certo (catholice) baptizatam et partem dubie bapti­ zatam. Ad collatum baptismum comprobandum, si nemini fiat praejudicium, satis est unus testis omni exceptione maior, vel ipsius baptizati iusiurandum, si ipse in adulta aetate baptismum receperit (can. 779). ----1 Aug. 1883 (Collect, η, 662). ----- ’. 17 Nov. 1830 (Collect, η. 649)· — 625 — b) Inter duas partes dubie (catholice) baptizatas. c) Inter partem dubie (catholice) baptizatam et partem certo non baptizatam. Obi. Si una pars dubie (catholice) baptizata est, et altera certo non est baptizala, nequit stari pro valore matrimonii. Nam baptismus dubius in ordine ad matri­ monium praesumitur validus. ’ Resp. Assertum de baptismo dubio, quatenus agitur de matrimonio contracto, videtur non posse componi cum claro textu can. 1070, § 2 et can 1014, ideoque iam non valere. Articulus V. Ordo sacer. I. Ordines maiores seu sacri, i. e. episcopatus, presbyteratus, diaco- 792 natus et subdiaconatus, dirimunt matrimonium (can. 1072, coll. can. 949 ct 950).1 Disputatur de iis, qui sine sufficienti notitia obligationis coeli­ batus vel metu gravi coacti ordinem sacrum susceperunt. Ceterum can. 214, § i statuit : « Clericus qui metu gravi coactus ordinem sacrum rece­ pit nec postea, remoto metu, eandem ordinationem ratam habuit saltem tacite per ordinis exercitium, volens tamen per talem actum obligatio­ nibus clericalibus se subiicere, ad statum laicalem, legitime probata coac­ tione et ratihabitionis defectu, sententia iudicis redigatur, sine ullis coeli­ batus ac horarum canonicarum obligationibus. » Clerici minores possunt quidem nuptias inire, sed, nisi matrimonium fuerit nullum vi aut metu eisdem incusso, ipso iure e statu clericali decidunt (can. 132, § 2). IT. Ordo sacer qua talis non dirimit matrimonium iure divino sive naturali ’ sive positivo, sed mere iure ecclesiastico. Non iure divino natu­ rali, i. e. vi naturae Ordinis sacri. Hic enim non est absolute incompatibilis cum obligationibus Ordini sacro essentialibus, ut patet ex praxi probata in Ecclesia Orientali et dispensationibus ab Ecclesia concessis: quae dispensationes novum argumentum praebent, quia Ecclesia nequit dispensare in iure divino naturali. Neque iure divino positivo, i. e. fundato in speciali dispositione Christi. Pariter deducitur ex praxi pro­ bata et dispensationibus, de quibus modo sermo fuit. Restat igitur, ut dicemus, Ordinem sacrum qua talem solo iure ecclesiastico dirimere ma’. S. Off. 9 Sept. 1868: 7 Tui. 1880; i Aug. 1883 etc. 24, can. 9. ----I. e. ratione indolis ipsius Ordinis. W. M. T. Μ. II. 3. Cone. Trid. sess 40 — 020 — trimonium. Dixi qua talem; etenim disputatur, utrum votum sollemne castitatis, quod secundum plures ordini sacro annectitur, iure divino matrimonium dirimat, de quo vide infra (n. 784), ubi adhaeremus sen­ tentiae, quae vim irritantem voti sollemnis a solo iure ecclesiastico repe­ tit. III. Ecclesia impedimentum dirimens statuit ratione ipsius ordinis, a. v. impedimentum ipsi ordini annexuit; num etiam voto, disputatur. Ratione ipsius ordinis, ut patet ex eo, quod can. 1072 constitutos in ordine sacro absolute inhabiles constituit, ita ut ii etiam, qui votum ex­ cluderent, impedimento tenerentur. Disputatur, num Ecclesia impedi­ mentum etiam voto, si emittatur, annexuerit. Porro affirmandum vide­ tur, spectatis tum iis, quae statuit Bonifacius VIII in cap. unie, de vot. el vot. red. Hl. 15 in Sext.; tum auctoritate aliorum Pontificum in cap. unie, tit 6, de vot. in Extravg. loannis XXII; tum Const. Bened. XIV Inter praeteritos, § 41, 5 Dec. 1749, collata etiam prop. 72 1 in Syllabo Pii IX proscripta. Dixi « si emittatur » (S. Alf. VI, 808, 809). Nam: Disputatur r, num lex emittendi votum in. susceptione ordinis sacri exstiterit. Iam vero ad eius exsistentiam comprobandam ita IVerns-Pidal: * Certe ex antiqua traditione Ecclesiae occidentalis inde a Gregorio M. non fuerunt admissi ad ordines maiores, nisi praevie profiterentur castitatem. Quae professio secun­ dum sensum obvium continet verum votum perfectae castitatis. At nullo solido argumento demonstrari potest illud factum iam ex sese parum credibile, quod Ecclesia latina, derelicta antiqua et perfectiore sua praxi etiam ex voto perfectae castitatis exigendi coelibatum, adoptarit disciplinam imperfectiorem Graecorum, qui sola lege ecclesiastica imponunt clerico coelibi ad ordines maiores accedenti obligationem castitatis. Neque adversarii probabili quadam ratione possunt assi­ gnare tempus, quo tandem aliquando mirabilis illa mutatio disciplinae antiquae facta sit. Quare singularis praerogativa et dignitas cleri saecularis Ecclesiae latinae, qua consilium evangelicum castitatis sequitur in forma modoque perfectiori voti, omni vi et constantia est retinenda. »2 Disputatur 2, num lex emittendi votum in susceptione ordinis sacri post novum Codicem vigere perrexerit. Id alicui dubium videri potest, quia dicta lex ex Codice aegre eruitur, ideoque, spectato can. 6, 6°, abolita videtur. Attamen lex videtur persistere; tum quia can 6, 6° dictae legi, utpote consue­ tudine introductae, non videtur applicandus ; * tum quia vox sacrilegii in can. 132, § 1 occurrens, etiam votum ordini annexum atque annectendum respicere po­ test ; quo admisso, lex saltem implicite Codice continetur ; tum quia saltem ob dubium a veteri iure non est recedendum (can. 6, 40). IV. Poenae statutae in clericos maiores matrimonium attentantes, sunt : i. Excom manica lio latae sententiae Sedi .■I postolicae simpliciter re’. « Bonifacius VIII, votum castitatis in ordinatione emissum nuptias nullas reddere, primus asseruit. >---- ’. O. c. n. 284 ------ ’. Cf. S. C. C. 10 lan. 1920. — 627 — servata; clerici praeterea, si moniti tempore ab Ordinario pro adjunc­ torum diversitate praefinito, non resipuerint, degradentur (can. 2388, § 1)· 2. Irregularitas (can. 985, 30). 3. s1 missio officii (can. 188, 5"). Nota. Poenae expositae etiam in eos statutae sunt, qui mere civiliter contrahunt, utut eiusmodi actus etiam specie matrimonii careat (can. cit.). V. Ecclesia in impedimento Ordinis cum Episcopis nunquam, cum presbyteris vix unquam, cum diaconis et subdiaconis non facile dis­ pensat. Quoties vero dispensatio conceditur, iniungitur clerico, ut in statum laicalem redactus, ordines susceptos nullatenus exerceat. Qua iniunctione servatur principium fundamentale Ecclesiae Latinae, quod scii. « simul voluptatibus et carnalibus desideriis et ecclesiasticis obsequiis (clerici) vacare non valeant. » Ita c. 3 dc conv. coniugatorum (TII.32). Obligatio autem officii divini recitandi in alia pietatis opera commu­ tatur. 1 · SCHOLION. Dc ordine sacro in Ecclesiis Orientalibus. I. Ordo sacer seu maior etiam in Ecclesiis Orientalibus constituit impediment 783 tum matrimonii ; a. v. clerici maiores (post ordinationem): matrimonium inire nequeunt, neque primum, neque, mortua prima uxore, alterum. ’ Excipe quoad Maronitas et Syros Subdiaconatum, quippe quem inter Ordines maiores non re­ censeant. II. Ordo sacer constituit impedimentum dirimens: t° pro Italo-Graecis 4 2° pro Ruthenis, saltem quoad presbyteros;' 3" pro Maronitis et Syris quoad diaconos et presbyteros;’ 40 pro Rumenis ;1 50 probabilissime, ne dicam certo, pro ceteris ecclesiis. Etenim primum huic sententiae adhaeret Bened. XIV in Const. Eo quam­ vis. * Deinde stylus Curiae Romanae hanc sententiam amplectitur: scilicet, ut Bened. XIV in Const. .Ίηηο * vertente 19 lun. 1750 fatetur, haec opinio iam suo tempore apud tribunalia Romana erat recepta eaque nunc viget. Tum in Instr. S. C. de Prop. Fide ad Episcopum prov. Alba. Iui. ’° matrimonium post subdiaconatum dicitur attentari, i. c. invalide contrahi. Denique accedit consensus ipsorum Vi.aming, I, n. 301. ----Attamen coniugati possunt Ordines sacros subdiaconatus, diaconatus et presbyteratus suscipere, atque, cis receptis, matrimonio (ante ordinationem) inito uti. Ad episcopatum vero coniugati sine dispensatione admitti nequeunt, neque Episcopi facti matrimonio antea forte contracto uti (can. 13 Conc. Trullani ; Bened. XIV Const. Etsi pastoralis). — *. Can. 6 Conc. Trullam (692). — 4. Synodus Libani (1736); Synodus Sciarf. (188). ----- *. Sy­ nod. Ruthenis. 1720). -— e. Synod. Mont. Liban, et Sciarf. cit. ----- ’. Synod. Prov. Rumcnos. 1883· ----- ”· 4 Maii 1745. - ’. 19 lun. 1750. ----- M. 24 Mart. 1858. — 628 — Orientalium tam catholicorum quam schismaticorum. Quod autem Bened. XIV in Const Anno vertente pronuntiat, controversiam hanc nullo adhuc apostolico decreto esse definitam, non impedit, quominus opinio propugnata quasi certa dicatur. ‘ Articulus VI. Religio. 784 I. Invalide' matrimonium attentant religiosi qui vota sollemnia pro­ fessi sint, aut vota simplicia, quibus ex speciali Sedis Apostolicae praescripto vis addita sit nuptias irritandi (can. 1073) Eiusmodi vis addita est votis simplicibus emissis a scholasticis in societate lesu, ut constat ex Constitutionibus Greg. XIII Quanto fructuosius' et Ascen­ dente Domino. * Quatenus in susceptione Subdiaconatus emittatur vo­ tum sollemne castitatis, quod matrimonium dirimat, vide n. 782. Disputatur, utrum votum sollemne iure divino, sive naturali, i. e. vi sua, sive positivo, an iure ecclesiastico matrimonium dirimat. Porro videtur illud dirimere solo iure ecclesiastico; tum quia prior sententia nullo argumento probatur, quam­ vis talis vis voti sollemnis sine argumento non sit asserenda; tum quia Leo XIII, ‘ impedimentum religionis inter impedimenta ecclesiastica recensendo, sensu obvio ius divinum excludit ; tum quia votum sollemne et simplex natura seu sub­ stantia non videntur differre (t. I, n. 1218); quo posito, aegre admittitur, priori inessc vim irritativam matrimonii, cum idem dc altero affirmari nequeat. II. Poenae statutae in religiosos matrimonium attentantes, sunt: 1. Excommunicatio. « Regulares aut moniales post votum sollemne castitatis, itemque omnes cum aliqua ex praedictis personis matrimo­ nium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes, incurrunt in ex­ communicationem latae sententiae Sedi Apostolicae simpliciter reser­ vatam... Quod si sint professi votorum simplicium perpetuorum tam in Ordinibus quam in Congregationibus religiosis, omnes, ut supra, excommunicatio tenet latae sententiae Ordinario reservata (can. 2388). 2. Irregularitas pro iis, qui votis religiosis etiam simplicibus ac tem­ porariis ligati sunt (can. 985, 30). 3. Dimissio e religione. Ipso facto habendi sunt tamquam legitime ’. Weknz-Vidai., o. c. n. 286. ----- *. Votum est sollemne, si ab Ecclesia ut tale fuerit agnitum, secus est simpler (can. 1308, § 2). Ecclesia autem ut sollemnia agnoscit vota perpetua in aliquo Ordine religioso (sive a regularibus sive a monialibus) emissa ; attamen vota monialium quamvis ex instituto sollemnia sunt, pro aliquibus locis cx Apostolicae Sedis praescripto sunt simplicia (can. 488, 2° et 70). I Febr 1583 —— *1 2 Maii, 1584. — ’. Litterae S. Off. 20 Febr. 1888 (Collect, n. 1685). --- 029 — dimissi religiosi... attentantes aut contrahentes matrimonium aut etiam vinculum, ut aiunt, civile (can. 646, § 1, 30). 4. Si religiosi in sacris constituti sunt, praeterea eos tenet amissio officii (can. 188, 50), et si moniti, tempore ab Ordinario pro adiunctorum diversitate praefinito, non resipuerint, degradentur (can 2388, § 0· Nota. Poenae expositae etiam in eos statutae sunt, qui mere civiliter contrahunt (can. cit.). III. Ecclesia hodiedum non solum ob causam, quae bonum publicum concernit, verum etiam ob causam gravissimam bonum privatum respi­ cientem in professione religiosa sollemni dispensat. Attamen votum sol­ lemne castitatis a S. Sede passim non totaliter aufertur, sed ita ut dis­ pensatus extra usum licitum matrimonii etiam contra votum delinquat, atque facultas nubendi ad unum matrimonium restringatur. IV. Notanda. 1. Qui, impetrato saccularisationis induito, religionem relinquit... a votis liberatus manet, firmis oneribus ordini maiori adnexis, si in sacris fuerit (can. 640, § i, 2°); itaque praedictum indultum non aufert impedimentum diri­ mens ordinis sacri. 2. Sollemnitas votorum in eo, qui legitime vota simplicia in alia Congregatione religiosa nucupat, eo ipso exstinguitur, nisi aliud in apostolico induito expresse caveatur (can. 636) ; eo autem quod sollemnitas votorum exstinguitur, cessat etiam vis irritandi matrimonium. Articulus VII. Raptus. Attento can. 1074. duplex raptus distingui potest, proprie dictus et 785 minus proprie dictus; uterque dirimit matrimonium. I. Notio raptus proprie dicti. Raptus proprie dictus qua impedimen­ tum est: Abductio violenta mulieris, intuitu matrimonii, eiusque sub po­ testate raptoris retentio. II. Exsistentia impedimenti. Inter virum raptorem et mulierem, in­ tuitu matrimonii raptam, quamdiu ipsa in potestate raptoris manserit, nullum potest consistere matrimonium (can. 1074. § 1). III. Conditiones requisitae ex notione tradita patent. Requiritur sci­ licet: i. Abductio, scilicet de loco in locum; puta de civitate in civitatem, de platea in domum, de una domo in aliam (S. Alf. λζΙ, 1107), vel etiam de uno cubiculo in aliud, si domus amplissima est et plurium familiarum domicilium. — 630 — 2. Violenta; sufficit autem vis moralis iniusta seu metus iniustus mulieri incussus. Itaque requiritur abductio mulieris invitae seu repu­ gnantis. Attamen impedimentum etiam adesse videtur, si mulier fraude decepta vel dolosis sollicitationibus circumventa, sequitur quidem virum, sed nescit, et non vult, se abduci matrimonii ineundi causa.1 Non adest impedimentum, si mulier consentit in abductionem, ut libere possit nup­ tias cum abducente inire; idque valet, etiamsi adhuc parentibus vel tuto­ ribus subdatur, iique inviti sint: (S. Alf. VI, 1107). Hic autem quaeri potest, num metus incussus eo fine, ut mulier ma­ trimonii causa abducatur, semper iniustus sit, scilicet etiam si agatur de sponsa, quae sine iusta causa matrimonium inire renuat. Plures affir­ mant. quia praedicta agendi ratio saltem quoad modum iniusta est, qua­ tenus scilicet nemo privata auctoritate tali modo sponsam ad nuptias cogere potest. Verum id universim dici nequit, seu contingere potest, ut illud sine iniustitia fiat, puta si sponsus metu mali, quod inferre licet, sponsam iniuste renuentem abducit, quo tandem ad matrimonium sibi debitum perveniat. 3. Mulieris, sive honestae sive corruptae, sive virginis sive viduae. At non habetur impedimentum, si mulier abducat virum (S. Alf. VI, 1107). 4. Matrimonii contrahendi causa. Itaque non habetur impedimentum raptus, si mulier abducitur v. g. pecuniae acquirendae vel unice libidinis explendae gratia (can. 1074, § 1). 5. Eiusque sub raptoris potestate detentio; scilicet perdurat impedi­ mentum quamdiu mulier remanet in potestate raptoris, etiamsi nunc li­ bere in ipsas nuptias consentiat. IV. Cessatio impedimenti. Quodsi rapta, a raptore separata et in loco tuto ac libero constituta, illum in virum habere consenserit, impe­ dimentum cessat (can. 1074, § 2). * V. Notio raptus minus proprie dicti. Raptus minus proprie dictus aua impedimentum est: Retentio violenta mulieris in loco, ubi commo­ ratur vel ad quem libere accessit, intuitu matrimonii. VI. Exsistentia impedimenti. « Quod ad matrimonii nullitatem atti­ net, raptui par habetur violenta retentio mulieris, cum nempe vir mulie­ rem in loco ubi ea commoratur vel ad quem libere accessit, violenter in­ tuitu matrimonii detinet » (can. 1074, § 3). ‘. Cfr. S C. C 25 lun. et 27 Aug. 1864 ----- ’. S. C. C. 20 Aug. 1769; 14 Mart. 1772.----- ’. Cone. Trid. sess. 24 de ref. matrim. c. 6. — 6.31 — VII. Conditiones requisitae post dicta vix aliqua expositione indigent. Requiritur scilicet: 1° retentio violenta, i. c. sive per vim physicam sive per vim moralem, scilicet metum iniustum ; 2° mulieris, ut dictum est de laptu proprie dicto; 30 in loco ubi commoratur vel ad quem libere acces­ sit. Si retinetur in loco, ad quem violenter deducta est, subsistit impe­ dimentum raptus proprie dicti ; 40 intuitu matrimonii. VIII. Cessatio impedimenti eodem modo locum habet, ac cessatio impedimenti raptus proprie dicti. Nota i." Nihil refert, utrum quis per se an per alium mulierem violenter abdu­ cat an detineat. Nola 2°. Impedimentum raptus tam proprie quam minus proprie dicti, quamvis directe attingat solam partem fidelem, indirecte tamen etiam partem infidelem afficit: itaque exsistit etiam inter infidelem et fidelem, idque sive rapta fidelis sive infidelis est. IX. Poenae statutae sunt: Qui intuitu matrimonii vel explendae libidinis causa rapuerit mulierem nolentem vi aut dolo, vel mulierem minoris aetatis consentien­ tem quidem, sed insciis vel contradicentibus parentibus aut tutoribus, ipso iure exclusus habeatur ab actibus legitimis ecclesiasticis et insuper aliis poenis pro gravitate culpae plectatur (can. 2353). Advertas imprimis, poena non attingi rap­ tum minus proprie dictum, attingi tamen plures, qui impedimentum raptus pro­ prie dicti non contraxerunt. X. Dispensatio. Quamvis impedimentum raptus et quasi-raptus sit iuris eccle­ siastici, Ecclesia tamen rarissime tantum in eo dispensat, permittendo scii, ut raptor vel quasi-raptor nuptias ineat cum rapta vel quasi-rapta nondum in loco tuto constituta. Praeterea si impedimentum cessaverit, cx communi sententia non licet parocho matrimonio assistere, nisi dc licentia Ordinarii, cuius est de cessa­ tione impedimenti indicare. Articulus VIII. Crimen. Impedimentum criminis oritur ex duobus criminibus, scii, adulterii et 786 coniugicidii, atque quidem, impletis certis conditionibus, in quatuor ca­ sibus. Casus autem secundum can. 1075 sunt: i° Adulterium cum pro­ missione mutua matrimonii ; 20 adulterium cum attentatione matrimonii ; 3° adulterium cum coniugicidio ; 40 solum coniugicidium. § I. Adulterium cum promissione matrimonii. Can. 1075, Ί° statuit: «Valide contrahere nequeunt matrimonium. 787 qui. perdurante eodem legitimo matrimonio, adulterium inter se consum­ marunt et fidem sibi mutuo dederunt de matrimonio ineundo ». Duo igitur debent concurrere, adulterium et promissio matrimonii, atque qui­ dem concurrere seu coniungi, perdurante eodem legitimo matrimonio. — 032 — 1. Adulterium debet esse: i. Ferum. Hinc requiritur, ut alteruter saltem coniux valido matri­ monio iunctus sit. Ceterum non refert, utrum matrimonium consumma­ tum sit an ratum tantum. 2. Consummatum, scilicet per copulam dc se aptam ad generationem. 3. Formale ex utraque parte, idque ita, ut ab utroque, coniuge saltem uni eidemque matrimonio iniuria illata sit. Hinc requiritur, ut utraque pars noverit saltem unius eiusdemque statum matrimonialem ; non autem, ut uterque utriusque matrimonium cognoscat: sed neque sufficit, ut uterque sciat, se matrimonio iunctum esse. Sint casus: Petrus solutus rem habet cum Anna coniugata, huius confugium ignorans. Non habetur adulterium utrinque formale.—Paulus coniugatus copulam habet cum Rosa coniugata ; sed neuter alterius coniugium noverat. Non infertur iniuria uni eidemque coniugio. — Henricus coniugatus et Bertha coniugata adul­ terium committunt. Henricus Berthae coniugium novit, Bertha vero matrimonium Henrici ignorat. Utraque pars eidem matrimonio iniuriam infert (S. Alf. VI, 1036). Ratio autem, cur ab utroque coniuge eidem matrimonio iniuria inferri debet, haec est, quia impedimentum statutum est, ne spes matrimonii perducat ad mortem coniugis communi utriusque consilio machinandam. II. Promissio debet esse: 1. Fera. Itaque non sufficit desiderium, neque, ut communius docetur, promissio ficta. Exigitur enim « fides data » ; porro, cum versemur in odiosis, lex stricte interpretanda est, ideoque de promissione proprie dicta (S. Alf. VI, 1039). 2. Kite intimata et acceptata. Ita enim promissio perficitur seu com­ pletur Hinc per se non sufficit alterius partis silentium (S. Alf. VI, TO37)· 3. .Ibsoluta vel, si non est absoluta, conditionata, prout sequitur: Si promissio facta est sub conditione de praesenti vel dc praeterito, requi­ ritur, ut conditio exsistat. Si facta est sub conditione suspensiva de futuro, conditio debet esse impleta, atque quidem, ut communius docetur, ante mortem coniugis innocentis. Ratio, cur conditio debet exsistere vel impleri, haec est, quia secus non habetur simpliciter promissio; qualis tamen, cum versemur in odiosis, requiri censenda est (S. Alf. VI, 1040). Debet autem conditio suspensiva impleri ante mortem coniugis innocen­ tis, quia secus non habetur simpliciter promissio, quae ansam dat morti coniugis machinandae. 4. Mutua: etenim can. 1075, i° edicit: «et fidem sibi mutuo dede­ runt. > 5. Satis probabiliter requiritur, ut sit promissio de matrimonio ineun- — 633 — do post mortem coniugis. Etenim can. cit. dicit de matrimonio ineundo. Atqui promissio de nubendo, vivente priore coniuge, potius est promissio de matrimonio attentando. Hinc censemus, impedimentum non subsis­ tere, si v. g. Petrus Annae coniugatae promittat matrimonium ineundum, postquam illa divortium civile acquisiverit. 6. Denique satis probabiliter requiritur, ut aut uterque, dum promittat, noverit, alterutrum esse coniugatum, aut promissio post acceptam illam notitiam expresse vel tacite’ confirmata sit. Ratio est, quia èt promissio èt adulterium debent ansam dare captandae morti coniugis innocentis. Ill. Coniunctio adulterii et promissionis. Adulterium et promissio debent locum habere, perdurante eodem legitimo matrimonio; debent igitur simul exstitisse, idque, persistente eodem legitimo coniugio. Non autem refert, utrum promissio praecedat adulterium an vice versa. 1. Debent simul exstitisse. Hinc si promissio praecesserit adulterium, requiritur, ut non fuerit ante illud revocata. Quod autem revocatur post adulterium commissum, nihil efficit, quia iam simul exstiterunt. 2. Debent simul exstitisse, vivente eodem coniuge. Hinc impedimen­ tum non enascitur, si v. g. Petrus, stante priori suo matrimonio, copu­ lam habuit cum Anna soluta, eique tempore secundi sui matrimonii ma­ trimonium promittit. § II. Adulterium cum attentatione matrimonii. Can. 1075, 2° statuit : « Valide contrahere nequeunt matrimonium, 788 qui, perdurante eodem legitimo matrimonio, adulterium inter se consum­ marunt et.... ipsum matrimonium, etiam per civilem tantum actum atten­ tarunt ». Requiruntur igitur: I. Adulterium; idque quale expositum est n. 787. II. Attentatio matrimonii; qua hic-intelligitur actus, quo duo scien­ tes, se ob impedimentum ligaminis non posse alterum matrimonium va­ lidum inire, vere consensum coniugalem sibi praestant. Requiritur, ut uterque impedimenti conscius sit. quia uterque debet attentare matrimo­ nium. Ceterum quoad consensum praestandum perinde est. utrum prae­ stetur in forma a iure requisita an sine illa, etiam si mere civiliter fiat. Merus concubinatus qua talis consensum matrimonialem non involvit, quamvis ei praestando ansam dare vel etiam, spectato usu *loci. eum secum ferre possit. ’. V. g. Petrus matrimonium promittit Annae, huius matrimonium ignorans. Postea, cognito Annae matrimonio, motus promissione facta adulterium cum ea committit.----- *. S. C. de Prop. Fid. 14 Ian. 1844. — 634 — III. Coniunctio inter adulterium et attentationem matrimonii debet esse eadem ac inter adulterium et matrimonii promissionem (n. 787). Coroll. Omnes illi, qui, post matrimonium valide contractum, petunt et obtinent civile divortium, et deinde aliud matrimonium civile contrahunt et consummant, hoc impedimentum incurrunt : ideoque, soluto licet priori coniugio. non possunt sine dispensatione matrimonium inire.1 § III. Adulterium cum coniugicidio. 789 Can. 1075, 2° statuit : « Valide contrahere nequeunt, qui, perdurante pariter eodem legitimo matrimonio, adulterium inter se consummarunt eorumque alter coniugicidium patravit». Requiritur igitur: I. Adulterium. Hoc autem non solum debet esse, ut n. 787 expositum est, verum, consummatum, utrinque formale et eidem coniugi formaliter iniuriosum, sed etiam tale respectu istius praecise coniugis, qui occiditur, a. v. hic non sufficit, ut status matrimonialis alterutrius sit utrique no­ tus, sed praeterea requiritur, ut utrique notus sit status matrimonialis illius, cuius coniux interficitur. Etenim, spectato fine legis, ’ requiri vi­ detur, ut adulterium, atque quidem utriusque partis, in occisionem con­ iugis influat. Atqui id locum non habet, si alterutra pars ignorat statum matrimonialem coniugis occisi. Accedit quod ius antiquum dicit de adul­ terio iniurioso respectu coniugis occisi (S. Alf. Hom. Apost. tr. 18, n. 63, ubi requirit, « ut uterque adulter sit conscius prioris matrimonii. » i. e. matrimonii, quod per occisionem unius coniugis solutum est). II. Coniugicidium; quocirca observandum: 1. Sufficit machinatio mortis ab alterutro adulterii complice perpe­ trata, sive physice sive moraliter. 2. Mors vere secuta sit, idque ex ista machinatione. 3. Machinatio processerit ex intentione nubendi complici adulterii. « Hinc infertur quod si vir uxorem occidat ut liberius adultera fruatur, vel ob aliam causam, etiamsi ista consenserit ad homicidium, sed absque intentione matrimonii, impedimentum non contrahitur » (S. Alf. VI, 1036). Ceterum hic certo non necesse est, istam intentionem in utroque adultero adesse; siquidem non requiritur utriusque machinatio. Dispu­ tatur autem, num dicta intentio debeat adulterii complici manifestari. Porro negandum videtur, quia in hoc casu ius non exigit conspirationem mutuam. Videtur tamen intentio extentanda, ut dicitur, quia Ecclesia nequit vel saltem non solet leges ferre circa actus mere internos (S. Alf. VI, 1034). Vlaming, I. n. 318. ----- '. Finis legis est, ne adulterium ansam praebeat parandae ncci coniugis innocentis. — 635 — Ili. Coniunctio inter adulterium et coniugicidium i. Adulterium et coniugicidium committi debent, stante eodem legitimo matrimonio. 2. Disputatur, num adulterium debeat praecessisse non tantum mor­ tem coniugis, sed etiam machinationem physicam mortis, puta veneni propinationem, vulneris inflictionem. Porro satis probabiliter affirmatur, quia, spectato fine legis, impedimentum statutum videtur, ne adulterium utriusque influat in occisionem coniugis innocentis (p. 634); quo posito, adulterium ipsam physicam mortis machinationem praecedat necesse est (S. Alf. VI, 1036, 20). Dixi tamen « machinationem physicam », quia impedimentum enascitur, etiamsi adulterium sequatur machinationem moralem, modo praecedat physicam. § IV. Solum coniugicidium. Can. 1075, 3° statuit: «Valide contrahere nequeunt matrimonium. 790 qui mutua opera physica vel morali, etiam sine adulterio, mortem coniugi intulerunt ». Itaque requiruntur: I. Opera seu machinatio mortis coniugis; eaque mutua Perinde est. utrum utraque pars physice an moraliter, an una physice altera moraliter in mortem influxerit. Sufficiunt igitur etiam mandatum, suasio, appro­ batio. non autem approbatio coniugicidii iam patrati; sunt etiam qui censeant simplicem consensum in coniugicidium patrandum non suffi­ cere, quia vox operae moralis non satis verificatur1 ; alii tamen aliter ob contrariam rationem. II. Opera seu machinatio facta ex intentione nubendi, idque com­ plici. Licet enim in iure non exprimatur praedicta conditio, ipsa tamen colligitur ex fine legis, nimirum ne spe matrimonii cum complice deve­ niatur ad coniugicidium (S. Alf. VI, 1033). At Disputatur 1, num praedicta intentio debeat esse in utroque machinante. Plerique negant, quia finis legis in hoc consistit, ut tollatur occasio machinandi contra vitam coniugis legitimi. Quae occasio sufficienter sumitur, si vel unus ex machinantibus habuerit in machinatione intentionem ducendi complicem. Huic senten­ tiae aperte favet Instr. Austr. § 37. Pauci affirmant, quia sicut ulerque debet ad coniugicidium cooperari, ita quasi consequenter requiri videtur, ut uterque spe matrimonii ad crimen deveniat. Huic sententiae videtur favere Instr, pastoralis Eystettensis. Disputatur 2, num intentio nubendi debeat ante coniugicidium alteri parti mani­ festari Porro satis probabiliter affirmatur, quia secus intentio illa non influeret in hoc, ut mutua machinatio fieret spe matrimonii Manifestatio autem fieri potest tam per verba quam per munera, familiaritates et similia (S. Alf. VI. 1034). ’. Ita v. g. d’Annibale, HI. § 44”· — 636 — III. Mors secuta, idque cx machinatione exposita. Non sufficit, ut mors, utut attentata, secuta sit v. g. ex negligentia vulnerati, ex imperi­ tia vel incuria chirurgi. Quaer. /, quomodo impedimentum criminis multiplicetur. Resp. Multiplicatur: i“ si una c speciebus impedimenti verificatur quoad plura matrimonia,· 2° si plures impedimenti species verificantur quoad unum matri­ * monium,’ quamvis aliqui censeant casu, quo cum adulterio concurrunt promissio et attentatio matrimonii, accedere tantum circumstantiam exprimendam, non vero multiplicari impedimentum ; 3" si plures species impedimenti verificantur quoad plura matrimonia; 1 40 si, adulterio ad constituendum impedimentum concurrente, ulerque coniugatus est, * quamvis aliqui iterum censeant, in casu accedere tantum circumstantiam exprimendam, non. vero multiplicari impedimen­ tum. Quaer. 2, quatenus infideles impedimento criminis ligentur. Resp. i. Si uterque complex infidelis est, impedimentum non oritur, etiamsi postea convertantur. * Resp. 2. Si unus complex fidelis est, alter infidelis, oritur impedimentum, si etiam fidelis posuit ea, quae ad impedimentum requiruntur. Exsurgit igitur: ia species impedimenti, si fidelis, promisso matrimonio, adulterat cum infideli; 2a species, si fidelis adulterat et attentat matrimonium cum infideli ; 3a species, si fidelis caedem perpetrat ; 4® species, si fidelis machinationis particeps fuit (S. Alf. VI, 1037). Resp. 3. Si unum ex requisitis ad impedimentum locum habuit in infidelitate, alterum post Baptismum, impedimentum non oritur Excipe, si promissio vel attentatio matrimonii contigit in infidelitate, sed partes post Baptismum in ea perseverant et adulterantur. Quaer. 3, quatenus obtineri possit dispensatio in impedimento criminis. Rest'. Dispensatio, accedente causa proportionata, conceditur. Attamen si impe­ dimentum oritur ex coniugicidio publico, sive uno sive utroque machinante, extra periculum mortis dispensatio vix sperari potest. * Nota. Data a S. Sede dispensatio super matrimonio rato et non consummato vel facta permissio transitus ad alias nuptias ob praesumptam coniugis mortem, secumfert semper dispensationem ab impedimento proveniente ex adulterio cum promissione vel attentatione matrimonii, si qua opus sit, minime vero dispensa­ tionem ab impedimento, de quo in can 1075 ηπ· 2, 3 > (i. c. ab impedimento crimi­ nis 3«e et 4ae speciei) (can. 1053). Monitum. Impedimenti contracti « suspicionem nonnunquam movere possunt ’. V g. Petrus primum, stante suo matrimonio cum Anna. Titiae matrimonium promittit, et cum ea adulteratur ; deinde, stante suo matrimonio cum Bertha, iterum Titiae matrimonium promittit, et cum ea adulteratur. 3 V. g. Petrus, stante matrimonio suo cum Anna, Titiae matrimonium promittit, et cum ea adulteratur; deinde Annam occidit V. g. Petrus, stante matrimonio suo cum Anna, Titiae matrimonium promittit, et cum ea adulteratur; deinde Annam occidit Idem Petrus, stante matrimonio suo cum Bertha, iterum Titiae matrimo­ nium promtttit. et cum ea adulteratur ; deinde Bertham occidit. ------ 4. V. g. Petrus et Titia coniugati sibi invicem matrimonium promittunt, et adulterantur. — *S. C. de Prop. Fid. 23 Aug. 1852, ad 5 (Collect, η. 1079) *· Bened. XIV, Constit Pastor Bonus, 13 April. 1744 — 637 — jlli, qui durante priori matrimonio adulteria commiserint ; qui paulo post mortem prioris coniugis ad secundas nuptias convolant, maxime si prior coniux ante mortem diu aegrotavit ; famulus, qui matrimonium initurus est cum domina sua recenter vidua; vel recenter viduus, qui cum famula sua vel cum sorore uxoris suae matrimonium contracturus est, etc. Quoad modum inquirendi, caute procedendum est. De occulto adulterio rogari potest e. g. num iam consuetudinem cum illa persona habuerit, vivente priori coniuge ; an unquam nimiam familiaritatem cum ea sibi indulserit. Si adulterium cum ea locum habuerit, ultra rogetur, num iam tum sermo inter eos fuerit de futuro coniugio, etc. — Dc occulto comugicidio rogari potest, an aliquando prioris coniugis mortem desideraverit ; num causam aliquam eius morti dederit. Ex res­ ponsis prudens confessarius reatum vel innocentiam facile deteget. > ’ Articulus IX. Consanguinitas. Dicemus primum de consanguinitate secundum se, deinde de consan­ guinitate quatenus est impedimentum matrimonii. § I. De consanguinitate secundum se. 1. Notio. Consanguinitas est propinquitas inter personas proveniens 791 ex eo, quod per carnalem generationem vel una ab altera vel coniunctim ab eodem stipite proximo descendunt. Dicitur «proximo:» etenim re­ mote omnes homines ab uno Adamo vel Noë descendunt, nec tamen ea de causa dicuntur consanguinei. Consanguinitas computatur per lineas et gradus (can. 96, § 1) ; quare ut definitio tradita magis evolvatur tria in consanguinitate attendenda sunt, nimirum stipes, linea et gradus. 1. Stipes est illa persona, a qua aliae procedunt tanquam a communi radice proxima. Stipes passim constat duabus personis (scilicet parenti­ bus), aliquando una sola persona, nimirum si quis ex pluribus prolem procreavit. 2. Linea est series personarum ab eodem stipite proximo descenden­ tium. Distinguitur duplex, recta et obliqua. Linea recta est series personarum, quarum una ab altera procedit, sive immediate sive mediate. Vocatur desc en dentalis vel ascendentalis, prout series numeratur descendendo a genitoribus ad genitos, vel ascen­ dendo a genitis ad genitores. Linea obliqua (transversa, collateralis) est series personarum, quae a communi stipite proximo, non autem una ab altera procedunt, ut frater et soror, avunculus et neptis. Distinguitur in aequalem et inaequalem, prout duae personae pari gradu seu distantia (ut frater et soror), vel dispari (ut avunculus et neptis) a communi stipite proximo distant. *. Aertnys-Damen, IT, n 745. 3- Gradus est mensura distantiae unius personae ab altera. Computan­ tur autem gradus ita : a) In linea recta tot sunt gradus quot generationes seu quot personae, stipite dempto (can. 96. § 2). Ita v. g. filius a patre uno gradu, ab avo duobus gradibus distat. Atque hunc modum computandi gradus in linea recta tam ius civile quam ius ecclesiasticum sequuntur. Secus dicendum in linea collaterali. b) In linea collaterali aequali tot sunt gradus quot generationes in uno tractu lineae, seu tot sunt gradus quot personae in uno tractu, demp­ to stipite. Hinc v. g. duo fratres consanguinei sunt in primo gradu, duo consobrini in secundo gradu lineae collateralis aequalis. c) In linea collaterali inaequali tot sunt gradus quot generationes in tractu longiore, seu tot sunt gradus quot personae in tractu longiore, dempto stipite. Ita v. g. avunculus et neptis consanguinei sunt in secundo gradu lineae collateralis inaequalis.1 Gradus computantur secundum longiorem seriem, quia ratio propinquitatis et distantiae consanguineo­ rum collateralium desumitur ex eo quod uniuntur in communi stipite proximo. Hinc nequeunt magis uniri inter se quam uniuntur cum stipite. Id autem contingeret, si computatio fieri deberet secundum se­ riem breviorem. Ut autem consanguinitas perfecte exhibeatur, tam propinquior quam remotior gradus indicari debet, quod fit v. g. si agitur dc avunculo et nepte, dicendo: Consanguinei sunt in gradu secundo mixto cum primo seu attingente primum. Nota. lura civilia, quae pro linea recta eundem ac ius ecclesiasticum sequuntur modum computandi, in linea collaterali computant generationes utriusque tractus, seu personas utrituque tractus, dempto stipite. Hinc v. g. duo fratres consanguinei sunt in secundo, duo consobrini in quarto, avunculus et neptis in tertio gradu. Hic computandi modus attendi debet, quando agitur dc materia civili, v. g. dc effectibus civilibus matrimonii, ut dc successione hereditaria. II. Divisio. Consanguinitas dividitur: i. In legitimam et illegitimam, prout oritur a copula coniugali vel concubitu illicito. Sed cum in utroque casu habeatur naturalis communio sanguinis, haec divisio in ordine ad matrimonium contrahendum non attenditur. 2. In plenam et minus plenam. Prior exsistit inter eos, qui genitorem et genitricem : altera inter eos. qui tantum genitorem vel genitricem ha’ Gradus inaequalis in linea collaterali dicitur gradus mixtus. — 639 — bent communem stipitem. Priores dicuntur germani; posteriores consan­ guinei vel uterini, prout genitor vel genitrix tantum communis est eo­ rum stipes. At neque haec distinctio quoad impedimentum attenditur. 3. In agnationem et cognationem, prout communio sanguinis traduci­ tur per lineam masculinam vel femineam. Priori modo coniuncti agnati, posteriori modo coniuncti cognati dicuntur. 4. In simplicem et multiplicem. Prior habetur, quando duae personae unum tantum communem stipitem habent, unaque tantum via ad stipi­ tem ascendunt. Altera exsistit, quando utraque pars duplicem vel multi­ plicem stipitem communem habet, vel utraque aut alterutra pars duplici vel multiplici via ad eundem stipitem ascendit. 5. In consanguinitatem lineae rectae et lineae obliquae, ut p. 637 expo­ situm est. III. Modus reperiendi gradus. Gradus consanguinitatis reperitur conficiendo arborem geneologicam ; quod ita fit: Si cognitus est stipes communis, scribas illius nomen in charta, deinde infra eum hinc inde nomina per utramque lineam ab eo descendentium, usquedum pervenias ad personas, quarum gradus consanguinitatis quaeritur. Si ignotus est stipes, primo scribas nomina eorum, quorum consan­ guinitas detegi debet, deinde supra utriusque nomen apponas nomina ascendentium, donec pervenias ad stipitem communem. Sit schema: Benedictus 1 Henricus Maria τ 2 Robcrtus Rosa 2 3 Petrus Tacoba 3 Petrus et lacoba consanguinei sunt in tertio gradu lineae collateralis aequalis. Petrus et Rosa in tertio gradu lineae collateralis inaequalis seu — ut consanguinitas undequaque determinetur — in tertio gradu mixto cum secundo, seu in tertio gradu tangente secundum. IV. Multiplicatio consanguinitatis duplici modo occurrere potest : 792 i° ratione duplicis vel multiplicis viae, qua alteruter vel uterque consan­ guineorum ab uno communi stipite descendit: 2° ratione duplicis vel multiplicis stipitis communis. Causae multiplicationis assignantur tres: i. Prima causa multiplicis consanguinitatis inter duas personas est, quod quis in carum ascendentibus prolem habet ex persona sibi consan­ guinea. Ex qua quidem causa multiplex consanguinitas tum primo, tum altero modo sequi potest : altero nempe, quatenus praeter communem stipitem propinquiorem datur et alius communis stipes remotior, ad — 640 — quem ascenditur, quin utraque linea transeat per stipitem communem propinquiorem. ’ Sit schema pro duplici consanguinitate cum uno communi stipite: Petrus 1 2 Lucas 1 1 (1) Marcus Rosa 1 1 1 (2) Andreas........ X ........ Clara 2 3 Maria (3) Lucius 3 1, 1 Nilus Quaeritur, quonam gradu, quotuplici consanguinitate et quonam mul­ tiplicationis modo Lucius et Maria sint coniuncti. Ex hoc schemata pa­ tet, Andream et Claram, seu patrem et matrem Lucii, fuisse sibi coniunctos in secundo gradu aequali e communi stipite Petro. Sed hinc fit, eorum filium Lucium in tertio gradu aequali ligari cum Maria, non unica, sed duplici consanguinitate, ea tamen non duplicis sed unius tan­ tum communis stipitis. Pro duplici consanguinitate cum duplici communi stipite ex eadem causa sit schema : Marcus i Lucas 2 Maria Jacobus i .......... X .......... I 3 Petrus (2) 2 Paulus (1) (1) Vincentius 2 I (2) Flavia 3 Quaeritur, quonam gradu, quotuplici consanguinitate et quonam mul­ tiplicationis modo Petrus et Flavia sint coniuncti. Ex hoc schemate patet, Paulum et Mariam, patrem nempe et matrem Petri, fuisse sibi coniunctos in secundo gradu aequali e communi stipite Marco. Hinc fit, ut eorum filius Petrus in tertio gradu aequali ligetur cum Flavia, quate­ nus Petrus per Mariam et Lucam, Flavia vero per Vincentium et lacobum a communi stipite Marco descendit. lidem tamen simul in secundo ‘. Cfr. S. Off. ii Mart. 1896, ct 24 Febr. 1899 (Coli. Brug. I. 376, et IV, 422 sq.) — 641 — gradu aequali coniuncti sunt ex communi stipite lacobo, quatenus Pe­ trus per patrem Paulum, Flavia vero per Vincentium a communi stipite lacobo descendit. Quum autem Petrus ad remotiorem stipitem Marcum ascendat non tantum per stipitem communem propinquiorem lacobum, sed etiam per aliam viam (per Mariam et Lucam) quae non transit per propinquiorem illum stipitem lacobum, ideo inter Petrum et Flaviam datur duplicis stipitis consanguinitas. Causae subséquentes semper secum ferunt multiplicationem consangui­ nitatis ratione duplicis vel multiplicis stipitis. 2. Altera causa est, quod personae inter se consanguineae prolem pro­ creaverunt ex personis inter se consanguineis. V. g. Antonius Carolus i Lucretia ...χ... Paulus 1 i Petrus ...χ... Maria 1 2 lacobus (2) (2) Flavia 2 3 Robertas (3) (3) Magdalena 3 In hoc schemate sunt duo fratres, Petrus et Paulus, qui matrimonium contraxerunt respective cum Maria et Lucretia, duabus sororibus. Hinc fit, ut utriusque illius matrimonii descendentes sint invicem dupliciter consanguinei, ratione duplicis stipitis communis, scii, ratione tum An­ tonii qui illorum avus (proavus) est ex parte patris (avi), tum Caroli qui eorundem avus (proavus) est ex parte matris (aviae). Et sic lacobus et Flavia consanguinei sunt in duplici secundo aequali. Robertus et Magda­ lena in duplici tertio aequali. 3. Tertia causa est, quod quis successive prolem habuit ex pluribus personis inter se consanguineis. V. g. loannes i Maria ...χ... Petrus ...χ... Anna 1 I I 2 Andreas (1) (1) Robertus 2 I. I 3 Rosalia (2) (2) Aloysius 3 w. M T m. 11. 41 In hoc schemate Joannes est pater Mariae et Annae sororum, quas Petrus successive cognoscit, et inde ceteri descendunt. Proinde Rosalia et Aloysius sunt dupliciter consanguinei, primo quidem in secundo ae­ quali lineae collateralis ex communi stipite Petro, deinde etiam in tertio aequali lineae collateralis ex communi stipite loanne. V. Modus detegendi omnem consanguinitatem, quae inter duas per­ sonas exsistit, hic est : Conficiatur utriusque genealogia per omnes ascen­ dentes, tam patres quam matres usque ad tertium gradum incl. Deinde applices haec: 1. Personae, quae in utraque genealogia occurrunt, constituunt singu­ lae stipitem communem eorum, quorum consanguinitas quaeritur. Obser­ ves tamen, patrem et matrem communes unum constituere stipitem. 2. Quoties eadem persona in eadem genealogia recurrit, toties multi­ plicatur consanguinitas, quia totidem viis ad illum stipitem ascenditur. SCHOLION. No>ntua consanguineorum. 793 Habentur: I. In linea recta ascendenlali. i. Pater (vader, padre, pero, father, Vater) et Mater (moeder, madré, mère, mother, Mutter). 2. Avus (grootvadcr, nonno seu avolo, aïeul seu grand-père, grand-father, Grossvater) et Avia (grootmoeder, nonna seu avola, aïeule sen grand’mère, grand­ mother, Grossmutter). 3. Proavus (overgrootvader, bisnonno scu bisavolo, bisaïeul, great grand-father, Urgrossvater) et Proavia (overgrootmoeder, bisnonna scu bisavola, bisaïeule, great grand-mother, Urgrossmutter). 4. Abavus (bet-overgrootvader, trisnonno seu trisavolo, trisaïeul, grand great grand-father, Ururgrossvater) et Abavia (bet-overgrootmoeder, trisnonna seu trisavola, trisaïeule, grand great grand-mother, Ururgrossmutter). II. In linea recta descendcntali 1. Filius (zoon, figlio, fils, son, Sohn) et Filia (dochter, figlia, fille, daughter, Tochtcr). 2. Nepos (kleinzoon, nepote, petit-fils, grandson, Enkel) et Neptis (klcindochter, nepote, petite-fille, granddaughter, Enkclin). 3. Pronepos (achtcrklcinzoon, pronepote, arrière petit-fils, great grandson, Urenkel) et Proneptis (achterkleindochter, pronepote, arrière petite-fille, great granddaughter, Urenkelin). 4 Abnepos ' (abnepote, bisarrière petit-fils, grand great grandson, Ururenkel) et Abneptis1 (abnepote, bisarrière petite-fille, grand great granddaughter, Ururenkclin). ' Neerlandice circumscriptione indicatur. — 043 — III. In Unca collaterali aequali. 1. Frater et soror. ’ 2. Patrueles = liberi fratrum (volk nevcn en nichten, cugini carnali, cousins germains, first cousins, Gcschwistcrkinder scu Vcttern scu Bascn). Consobrini = liberi sororum (ut supra). 3. Sobrini (achtcrnecf, nipote in sccondo grado, arrière neveu scu petit-neveu, great nephew, Urneffc) et Sobrinae (achtcrnicht, nipote in secondo grado, arrièrenièce seu petite-nièce, great-niecc, Urnichte). IV. in Unca collaterali inaequali. 1. In gradu 2° attingente primum habentur: a) Ex una parte (scilicet in gradu primo) : a) Patruus = frater patris (oom van vaderszijde, zio paterno, oncle paternel, paternal uncle, Onkel). β) Amita = soror patris (tante van vaderszijde, zia paterna, tante paternelle, paternal aunt, Tante). y) Avunculus = frater matris (oom van moederszijdc, zio materno, oncle maternel, maternal uncle, Ohcim). ô)Matertera = soror matris (tante van moederszijdc, zia materna, tante ma­ ternelle, maternal aunt, Muhme). b) Ex altera parte (scilicet in gradu secundo) : a) Nepos = filius fratris aut sororis (neef, nipote, neveu, nephew, Neffc) β) Nepos = filia fratris aut sororis (nicht, nipote, nièce, niece, Nichte). 2. In gradu 3” attingente primum habentur: a) Ex una parte (scilicet in gradu primo): a) Patruus magnus = frater avi (oud-oom van vaderszijde, fratello dell’avolo, grand-oncle paternel, great uncle, Grossonkcl). #)Xmita magna = soror avi (oud-tante van vaderszijde, sorella dell’avolo, grand’tantc paternelle, great aunt, Grosstante). y) Avunculus magnus = frater aviae (oud-oom van moederszijdc, fratello dcll’ avola, grand-oncle maternel, grandmother’s brother, Grossoheim). ύ) Matertera magna = soror aviae (oud-tante van moederszijdc, sorella dell’ avola, grand’tante maternelle, grandmother’s sister, Grossmuhmcï b) Ex altera parte (scilicet in gradu tertio). a) Pronepos = filius nepotis (achternecf, nipote in sccondo grado, arrière neveu seu petit-neveu, great-nephew, Urneffc). β) Pronepos = filia nepotis (achtcrnicht, nipote in sccondo grado, arrière nièce seu petite-nièce, great-niecc, Urnichte). ’. Fratres ct sorrores dicuntur: i° germani, si ex eodem patre et ex eadem matre nati sunt, 2° consanguinei, si cx eodem patre, sed ex diversa matre ; 30 uterini, si cx eadem matre, sed ex diverso patre. — 644 — § II, De consanguinitate, quatenus est impedimentum matrimonii. I. Rationes impedimenti statuti sunt: i. Reverentia consanguineis debita: « Naturaliter homo debet quam­ dam honorificentiam parentibus, et per consequens illis consanguineis, qui ex eisdem parentibus de propinquo originem trahunt;... Manifestum est autem secundum praedicta (q. 142, art. 4, et q. 151, art. 4), quod in actibus venereis maxime consistit quaedam turpitudo honorificentiae contraria; unde de his homines verecundantur; et ideo incongruum est, quod talis commixtio venerea fiat talium personarum ad invicem », (S. Thom. 2. 2, q. 154, a. 9). 2. Periculum luxuriae praecavendum. « Personas sanguine coniunctas necesse est ad invicem simul conversari ; unde si homines non arcerentur a commixtione venerea, nimia opportunitas daretur hominibus venereae commixtionis ; et sic animi hominum nimis emollescerent per luxuriam > (S. Thom. 1. c.). 3. Amicitia promovenda. « Dum enim homo uxorem extraneam acci­ pit, iunguntur sibi quadam speciali amicitia omnes consanguinei uxoris, ac si essent consanguinei sui » (S. Thom. 1. c.). 4. Damna physica a prole avertenda. Iam vero alii censent, consan­ guinitatem per se solam effectus nocivos producere1; alii illud negant', concedunt vero, qualitates morbidas, quae instar cuiusdam hereditatis in familiis reperiuntur, per matrimonia inter consanguineos facilius et vehementiori gradu transmitti. ’ 794 ‘. Iuxta Dr RiLLET istorum matrimoniorum effectus sunt: sterilitas, abortus, monstruositas, epilepsia, imbecillitas, surdo-mutitas, paralisis etc. — Auctore Dr Boudin in civitate Bcrlinensi ex 10000 catholicis inveniuntur 3 surdomuti, ex tot protestantibus 6, ex tot iudaeis 27. Porro apud hos consanguineos magis coniungi, ac protestantes plus quam catholicos omnes sciunt (Eschbach, o. c. p. 100; cfr. Garnier, Le Mariage, p. 81; DevEy, Des dangers des mariages consanguins; De Katholiek, 1884, p. 30, 173 sq. -----’. Ita Dr Surbled, qui argumenti causa hacc enarrat : « Les observations très précises recueillies à l’ilc de Batz, isolée, au large de Roscoff (Bretagne), dont les habitants, presque tous parents, ne forment vrai­ ment qu’une même famille sous le même clocher, démontrent sans réplique que les unions consanguines donnent une race forte, robuste, remarquablement féconde et douée de longévité » (La morale dans scs rapports avec la médecine de l’hy­ giène, t. I, chap. XVI). -----’. Dr. Garnier: « La consanguinité ne doit... pas être confondue avec l'hérédité ou la transmission des maladies, des affections et des vices constitutionels, apparents ou cachés... Ce danger existe pour toutes les unions entachées d'un vice héréditaire quelconque, car les parents transmettent à leurs enfants, par la génération, les prédispositions morbides dont ils sont atteints, comme leurs qualités et leurs défauts, leur ressemblance physique et morale. Mais des différences notables se remarquent à cet égard dans les résultats. Dans les alliances entre étrangers, la réaction des éléments contraires, opposés, tend à neutraliser, annihiler les germes morbides, tous les grands médecins ont observé. — P. C. 2-3 lun. 1918, ad 5 (A. A. S. 1918, p. 346). — 647 — guineos mulieris, itemque mulierem inter et consanguineos mariti (can. 97, § i et § 2). Dicitur: 1. Ex matrimonio valido. Itaque non enascitur affinitas ex matrimonio utcumque invalido. Attamen affinitas pro foro externo praesumitur adesse, si invaliditas matrimonii non probatur (cfr. can. 1086, § i ; 1972). 2. Sive rato tantum sive rato et consummato. Itaque ut affinitas oria­ tur, requiritur et sufficit, ut matrimonium sit ratum. Coroll 1. Affinitas canonice sumpta non oritur e matrimonio legitimo, 1. e. infidelium, quia, spectato can. 1015, § 1, non est matrimonium ratum. Infideles non teneri impedimento affinitatis, patet, quia non subduntur Ecclesiae. Coroll. 11. Affinitas canonice sumpta non videtur oriri neque c matrimonio inter partem fidelem et partem infidelem; neque e matrimonio contracto inter duas partes infideles, quarum alterutra tantum baptizatur. Ratio est, quia prae­ dicta matrimonia non videntur venire nomine matrimonii rali (n. 713); saltem habetur dubium iuris de exsistentia impedimenti. Coroll. 111. Affinitas canonice sumpta oritur e matrimonio contracto inter duas partes infideles, et post utriusque baptismum persistente, quia venit nomine matrimonii rati (n. 713). 3. Inter virum et consanguineos uxoris, itemque mulierem inter et consanguineos mariti. Itaque: i° non sunt affines inter se, qui matri­ monium inierunt. 2° Consanguinei viri et consanguinei mulieris non sunt affines inter se: quod exprimi solet hisce: Affinitas non egreditur copu­ latos. 30 Vir evadit affinis erga solos consanguineos, non igitur erga affines mulieris; pariter mulier affinis fit erga viri consanguineos, non autem erga eius affines: quod solet exprimi hisce: Affinitas non parit affinitatem (S. Alf. VI, 1069). Ceterum, dato matrimonio sive rato tantum sive rato et consummato, affinitas etiam exsistit relate ad coinpartis consanguineos infideles. Hinc v. g. viduus ex matrimonio rato, nequit sine dispensatione nuptias inire cum infideli, intra determinatos gradus consanguinea defunctae uxori catholicae. II. Linea et gradus affinitatis. Affinitas ita computatur ut qui sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et gradu sint affines mulieris, et vice versa (can. 97, § 3). Hinc v. g. qui matrimonium validum inierit cum Anna, matre Rosae, hic Rosae fit affinis in primo gradu lineae rectae, quia Rosa in eadem linea eodemque gradu consanguinea est Annae; qui contraxit cum Titia, amita Clarae, hic Clarae affinis est in secundo gradu attingente primum in linea collaterali, quia Clara in ea­ dem linea eodemque gradu consanguinea est Titiae. ‘. Ante Codicem I. C. affinitas oriebatur, non e matrimonio qua tali, sed ex copula perfecta, sive libera, sive violenta, sive licita seu coniugali, sive illicita, ut fornicaria, adulterina. — 648 — Coroll. Ex dictis consequitur, duas personas posse esse consanguineas simul et affines. Ita v. g. qui matrimonium iniit cum Bertha, consangui­ nea sua, sorori Berthae consanguineus et affinis est. III. Exsistentia et ambitus impedimenti. Affinitas in linea recta dirimit matrimonium in quolibet gradu ; in linea collaterali usque ad se­ cundum gradum inclusive (can. 1077, § * Unde hodie viduus hoc im­ pedimento in linea collaterali non ligatur nisi quoad uxoris defunctae sorores (gr. 1), amitas, materteras, fratris vel sororis filias (gr. 1 et 2), patrueles, amitinas et consobrinas (gr. 2) ; similiter vidua nonnisi quoad mariti defuncti fratres (gr. 1), patruos, avunculos, fratris vel sororis filios (gr. i et 2), patrueles, amitinos et consobrinos (gr. 2). ’ Notes au­ tem, gradum remotiorem trahere ad se propinquiorem; quare affinitas non contrahitur ab una parte cum alterius partis consanguineis in gradu 30, licet hic gradus forte mixtus sit cum 2° vel 1°. Coroll. I. < Duo fratres ducere possunt duas sorores ; pater et filius ducere possunt matrem et filiam. — Privignus ducere potest matrem, filiam, aut soro­ rem novercae suae; ct vicissim privigna nubere potest patri, filio, aut fratri vitrici sui. — Fratris ct sororis defunctorum superstites coniuges possunt ma­ trimonium inter se contrahere. — Filius mariti ct filia uxoris, ex prioribus ma­ trimoniis procreati, possunt inter se matrimonium inire. — Potest quis successive ducere duas viduas, quarum defuncti mariti erant fratres germani. » (S. Alf. VI, 1069). ’ Coroll. II. Impedimentum affinitatis perdurat, etiamsi matrimonium morte vel alia causa solvatur. 797 IV. Multiplicatio impedimenti affinitatis. Impedimentum multiplica­ tur: i° quoties multiplicatur impedimentum consanguinitatis a quo pro­ cedit ; 2° iterato successive matrimonio cum consanguineo coniugis de­ functi (can. 1077, § 2). Dicitur: 1. Quoties multiplicatur impedimentum consanguinitatis a quo proce­ dit; intelligas quoties seu quando aliqua persona priori coniugi multi­ pliciter consanguinea erat ob multiplicem stipitem communem. Casus obtinet v. g. quando defuncta viri coniux erat simul matertera et amita vel matertera et neptis illius personae, cum qua vir nuptias inire intendit. 2. Iterato successive matrimonio cum consanguineo coniugis defuncti; v. g. Petrus successive valide duxit Mariam et Annam, sorores Rosae: nunc Rosae est dupliciter affinis in primo gradu lineae collateralis. Ante Codicem I C. affinitas cx copula matrimoniali, dirimebat matrimo­ nium ad quartum gradum utriusque lineae inclusive; ex copula fornicaria, ad secundum gradum utriusque lineae inclusive ----- *. Vlaminc, n. 349. ----’ Aertnys-Damkn, II, n. 763 — 649 — V. Ius, quo affinitas matrimonium dirimit. Affinitas dirimit matri­ monium solo iure ecclesiastico; idque — quod antea ab aliquibus in du­ bium vocatum est — valet etiam dc affinitate in primo gradu lineae rec­ tae, immo etiamsi consummatio matrimonii accesserit. Probatur: i° ex can. 1043, qui dictam affinatem inter impedimenta iuris ecclesiastici annumerat; 2° ex eo quod S. Off.1 absolute edixit: Affinitatem quae in infidelitate naturaliter contrahitur ex copula tum licita, tum illicita, non esse impedimentum pro matrimoniis quae in infidelitate ineuntur ; 30 ex eo quod Ecclesia etiam in dicta affinitate iam dispensavit. VI. Dispensatio in affinitate lineae collateralis conceditur ob causas proportionatas postea assignandas. In affinitate autem lineae rectae, sal­ tem in primo gradu, ordinarie non conceditur. Factum dispensationis concessae — post contractum tamen matrimonium — supra memoravi­ mus. SCHOLION. Nomina affinium. I. In linea recta: 798 1. Socer = pater mariti vel uxoris (schoonvader, suocero, beau-père, fatherin-law, Schwiegcrvater). Socrus = mater mariti vel uxoris (schoonmoeder. suocera, belle-mère, motherin-law, Schwiegennutter). 2. Gener = maritus filiae (schoonzoon, genero, gendre, son-in law, Schwiegersohn). Nurus = uxor filii (schoondochtcr, nuora, bclle-fille, daughter-in-law, Schwiegertochtcr). ." 3. Vitricus = maritus matris (sticfvader. padrigno, beau-père, step-father. Stiefvater). Noverca = uxor patris (sticfmoeder. inadrigma, belle-mère (marâtre), step­ mother, Stiefmutter). 4. Privignus = filius ex priori matrimonio compartis (stiefzoon, figliastro, bcau-fils, step-son, Stiefsohn). Privigna = filia ex priori matrimonio compartis (stiefdochtcr, figliastra, bellefille, step-daughter, Stieftochter). II. In linea collaterali i. Levir = frater compartis (zwager seu schoonbroeder, cognato, beau-frère, brother-in-law, Schwager). Glos = soror compartis (zwagerin seu schoonzuster seu snaar, cognata, bellesœur, sister-in-law, Schwâgcrin). 26 Aug. 1891 (Collect, η. 1766); cfr. S. Off. 4 Sept. 1743; 20 Febr. 18S8 (Col­ lect. n. 1685). ----- *. Resc. S. Poenit. 2 Dec. 1911 (Nouv. Rev. Théol. 1912, p. 528). — 650 — 2. Sororius = maritus sororis (ut dictum est de leviro). Fratria = uxor fratris (ut dictum est de glore). Articulus XI. Publica honestas. 799 I. Notio. Publica honestas est quaedam propinquitas orta ex matri­ monio invalido, sive consummato sive non, ct ex publico vel notorio con­ cubinatu, inter virum et consanguineas mulieris, itemque inter mulierem et consanguineos viri (can. 1078).’ Dicitur: 1. Ex matrimonio invalido, i. e. quomodocumque invalido, sive ex impedimento dirimente, sive ex defectu formae legitimae, sive — ut videtur — ex defectu consensus. Ratio est, quia canon non distinguit. Dixi tamen, quod ad defectum consensus attinet, ut videtur, quia legisla­ tio antiqua, secundum quam matrimonium ob defectum consensus inva­ lidum impedimentum non inducebat, aliquibus rationem dubitandi in­ gerit. Matrimonium mere civile independenter a cohabitatione non sufficit,5 quia ex mente Ecclesiae etiam specie matrimonii caret. ’ Si cohabitatio accedat, exsurgit impedimentum, quatenus accedit publicus vel notorius concubinatus. Quatenus autem iste accedat, ex nunc dicendis patebit. 2. Ex publico vel notorio concubinatu. Concubinatus mere praesump­ tus (cfr. can. 133, § 4) non sufficit; neque occultus. Ceterum advertas: a) Concubinatus intelligitur relatio instar coniugii inter virum et mu­ lierem. Porro ad concubinatum requiruntur: a) Relatio permanens seu stabilis; ad eam autem certo sufficit, si cohabitant; item si femina habitat sumptibus viri idque in loco, ubi is cam facile adire po­ test ; item inter duas personas, inter quas tam frequens et exclusivum est com­ mercium, ut acquivaleat casui modo assignato. Non sufficit, si commercium, utut frequens, non est exclusivum a parte feminae (scortum); neque sufficit commer­ cium carnale quidem per longum tempus protractum, sed identidem tantum exercitum. β) Relatio speciem relationis coniugalis prae se ferens; qualis relatio habetur v. g. in eis, qui matrimonium amicale, ut dicitur, inierunt. y) Disputatur, utrum necne requiratur commercium carnale. Sed sententia negans admittenda, atque eruenda videtur cx analogia cum matrimonio invalido, *. Ante Codicem I. C. publica honestas oriebatur e sponsalibus et e matrimonio rato. Orta e sponsalibus, dirimebat matrimonium in primo gradu utriusque li­ neae ; e matrimonio rato, usque ad quartum gradum inclusive utriusque lineae. ----- ’. P. C. 12 Mart. 1929, ad 2 (A. A. S. 1929, p. 170). ------ 1 Cfr. S. C. C. 13 Mart. 1879 (A. S. S. XII, p. 147; XIII, p. 126). — 651 — in quo etiam a copula abstrahitur; item ex comparatione cum impedimento affinitatis, quod oritur ex vero matrimonio qua tali.1 b) Publicus est concubinatus, si divulgatus est aut talibus contigit seu versatur in adiunctis, ut prudenter iudicari possit et debeat facile divul­ gatum iri (can. 2197, i°). c) Notorius est concubinatus uotorietalc iuris, post sententiam iudicis competentis quae in rem indicatam transierit, aut si reus id in scriptis vel oretenus confessus sit coram indice competente, sive sponte sive a iudice interrogatus (can. 2197, 20). Notorius est concubinatus notorietate facti, si publice notus est et in talibus adiunctis commissus, ut nulla tergiversatione celari nulloque iuris suffragio excusari possit. Nota. Impedimentum hoc publicae honestatis audit, quia publicae ho­ nestati convenit ; siquidem minus honestum est, virum nuptias contra­ here cum consanguineis compartis, quacum matrimonium, utut invali­ dum, contraxit vel in publico concubinatu vixit. II. Linea et gradus publicae honestatis. Propinquitas illa ita com­ putatur, ut qui sunt consanguinei viri, iidem in eadem linea et gradu sint propinqui mulieris, et vice versa. III. Exsistentia et ambitus impedimenti. Publica honestas dirimit nuptias in primo et secundo gradu lineae rectae inter virum et consan­ guineas mulieris, ac vice versa (can. 1078). Ita v. g. vir contrahere nequit cum matre vel avia, neque cum filia vel nepti mulieris, quacum in matrimonio invalido vel publico concubinatu vixit. IV. Multiplicatio impedimenti. Quamvis Codex de impedimenti mul­ tiplicatione sileat — aeque ac silet de multiplicatione impedimenti cri­ minis — ea tamen admittenda videtur, multiplicatis titulis, i. e. matri­ monio vel concubinatu ; puta si Petrus successive in publico concubinatu vixerit cum Anna et Maria, filiabus Christinae, impedimentum publicae honestatis Petrum inter et Christinam multiplicatum est. V. Dispensatio impedimenti. Publica honestas in secundo gradu est impedimentum minoris gradus; secus maioris gradus est, ideoque diffi­ cilius ab impedimento dispensatur. Coroll. 1. Impedimentum perdurat, etiamsi matrimonium invalidum vel concu- 800 binatus publicus vel notorius desierit.2 Coroll. II. Matrimonio invalido convalidato, item concubinatui in matrimonium converso, accedit impedimentum affinitatis, persistente probabilius etiam iinpeCfr. Mulders apud Ned. Kath. Stemmen 1927, p. 181. ----- ’. S. C. C. 6 Iui. 1658 ; 3 Dec. 1167; 28 Febr. 1885. — 652 — dimcnto publicae honestatis,’ practice tamen, utpote affinitate inferius, ininus attendendo.1 Coroll.III. Quatenus impedimentum publicae honestatis c matrimonio invalido vel concubinatu infidelium oriatur, hisce determinatur; i° Impedimentum non exsurgit ex matrimonio vel concubinatu duorum non baptizatorum, quia « legibus mere ecclesiasticis non tenentur qui baptismum non receperint » (can. 12). Exsurgit vero, si matrimonium invalidum vel concubinatus post utriusque partis baptismum perdurant. Disputatur inter auctores, num impedimentum oriatur, si uterque baptizetur, postquam matrimonium invalidum vel concubinatus cessaverint.3 Stante autem dubio publico, saltem vi can. 15 impedimentum pro non orto haberi potest. 20 Impedimentum exsurgit ex matrimonio vel concubinatu partis, sive ab initio unionis, sive, adhuc perdurante unione, baptizatae, cum parte non baptizata. Ita auctores fere communiter docent, hoc innixi principio, quod dispositio di­ recte afficiens partem baptizatam etiam indirecte partem non baptizatam afficit, nisi contrarium expresse statuatur. Accedit quod S. C. de Prop, ita declaravit quoad impedimentum criminis. ’ Notes, ut matrimonium contrahendum de facto dirimatur, requiri, ut unus saltem eorum, qui matrimonium ineant, per Baptismum Ecclesiae subiectus sit. Hinc recte statuitur: Impedimentum publicae honestatis: a) Directe dirimit matrimonium partis baptizatae cum persona consanguinea in primo vel secundo gradu lineae rectae alterius partis non baptizatae, sive illa persona consanguinea sit ipsa baptizata sive non sit baptizata. b) Indirecte dirimi matrimonium partis non baptizatae cum persona consan­ guinea baptizata alterius partis baptizatae. c) Non dirimit matrimonium partis non baptizatae cum persona consanguinea non baptizata alterius partis baptizatae ; in casu enim neuter contrahentium Ecclesiae subiectus est. ‘. Articulus XII. Cognatio spiritualis 801 I. Notio. Cognatio spiritualis est quaedam propinquitas, quae prove­ nit ex ministratione et susceptione Baptismi et Confirmationis: scilicet quum homo in Baptismo spiritualiter procreetur, et in Confirmatione spiritualiter perficiatur, ideo ab iis, qui ad ista sacramenta concurrunt, i e. a ministro Baptismi et a patrinis in utroque sacramento contrahitur paternitas spiritualis respectu baptizati vel confirmati (can. 768, 769, 797)· II. Exsistentia et ambitus impedimenti. Sola cognatio spiritualis ex Baptismo dirimit matrimonium; et quidem: i° inter baptizantem et baptizatum; 2° inter patrinum baptismi et baptizatum (can. 1079). Qui mu‘ S. C. C in causa Brixiensi, 3 Dcc. 1667. ’. Cfr. Mulders, apud Ncd. Kath Stemmen, 1927, p. 183. *. 23 Aug. 1852 (Collect, η. 1079). * Mulders 1. c — 653 — nus patrini per procuratorem obit, ipse solus, non procurator, impedi­ mentum contrahit.' Itaque impedimentum non exsistit inter baptizan­ tem et patrinos, neque inter patrinos inter se. Ceterum viget solo iure ecclesiastico. III. Conditiones requisitae sunt: I. A parte baptismi requiritur, ut vere et valide conferatur. Itaque non oritur ex caeremoniis suppletis (can. 762, § 2), neque e Baptismo invalide collato. Quaer. 1, num impedimentum oriatur e baptismo privato. Resp. Quoad baptizantem affirmant omnes. Disputatur vero vel saltem dispu­ tatum fuit quoad patrinos. At pariter omnino affirmandum videtur. Etenim: i° Lex non distinguit inter baptismum privatum et sollemnem (can. 768). 2° Can. cit. haec habet. « Ex baptismo spiritualem cognationem contrahunt tantum cum baptizato baptizans et patrinus. » Porro voces ex baptismo respectu baptizantis intelligcndae sunt de baptismo tam sollemni quam privato ; ergo idem respectu patrini dicendum. 30 Can. 762, § 2 ita dicit: < Etiam in baptismo privato patrinus, si facile haberi queat, adhibeatur; si non interfuerit, adhibeatur in supplendis baptismi caeremoniis, sed hoc in casu nullam contrahit spiritualem cognationem.» Ergo in priori casu, i. e. si patrinus baptismo privato interfuerit, cognationem spiritualem contrahit. 4° Etiam ex Baptismo privato oritur regeneratio spiritualis, quae est impedimenti fundamentum Accedunt responsa S. C. C. ’ Quaer. 2, num impedimentum oriatur e baptismo dubie vel dubie valide collato. Resp. Quoad patrimum negari debet, nisi, iterato baptismo sub conditione, idem patrinus in utroque baptismo adhibitus fuerit. Extra hunc casum neque patrinus, qui priori baptismo adfuit, neque qui posteriori, cognationem spiritualem contra­ hit (can. 763, § 2) ; idque valet, etiamsi postea de unius baptismi nullitate, de alterius autem valore constet. Idem ob analogiam de baptizante dicendum vide­ tur, quamvis can. cit. de solo patrino dicat. 2. A parte baptizantis requiritur, ut ipsemet baptizatus sit: secus enim impedimentum ecclesiasticum ipsum non afficit ; nec alteram par­ tem afficere videtur: cum enim cognatio spiritualis in mutua relatione sita sit, aut utramque aut nullam partem videtur afficere. Neque impe­ dimentum exsurgit, si quis nondum baptizatus alicui Baptismum con­ tulit, et postea ipsemet Baptismum recipit (n. 757). Ante Codicem I. C. impedimentum vigebat: i° Inter baptizantem vel confir­ mantem et baptizatum vel confirmatum huiusque parentes; 2" inter patrinum Baptismi vel Confirmationis et baptizatum vel confirmatum huiusque parentes. ---- ’. 17 April. 1603; 28 Maii, 1677; 5 Mart. 1678. Conc. Trid. dicit quidem de iis, qui de sacro fonte suscipiunt; quo aliquibus videbatur solus Baptismus sollemnis significari. At nihil impedit, quominus ista voce Baptismus qua talis intelligatur: eo magis quod Conc. in praecedentibus dixerat de iis, qui de Baptismo suscipiunt. Quod si negaveris, dixerim adversarios nimis institisse in littera legis, contra mentem legislatoris, ex argumentis allatis iam ante Codicem I C. satis claram. — 6$4 — 3· A parte patritiorum requiruntur ea, quae ad valorem patrinatus necessaria sunt secundum exposita n. 84. IV, Multiplicatio impedimenti tantum oriri potest ex eo, quod quis eundem baptizat, èt (per procuratorem) suscipit. V. Dispensatio impedimenti. Sufficit notare, quod impedimentum cognationis spiritualis inter impedimenta minoris gradus annumeratur (can. 1042). Notu. Cognatio spiritualis ante diem Pentecostes anni 1918 contracta ultra terminos nunc a novo Codice definitos in can. 768, a praefata Pentecostes die non ipso facto cessat quoad omnes effectus, sed tantum desinit esse impedimen­ tum ad matrimonium.1 (cfr. n. 86). Articulus XIII. Cognatio legalis. 802 I. Notio exposita est n. 760. II. Exsistentia impedimenti. Qui lege civili inhabiles ad nuptias inter se ineundas habentur ob cognationem legalem ex adoptione ortam, ne­ queunt vi iuris canonici matrimonium inter se valide contrahere (can. 1080). Ad sciendum, utrum et inter quosnam hoc impedimentum exsis­ tat, recurrendum est ad leges civiles patriae, atque ad earundum nor­ mam decidendum. Impedimentum dirimens viget in Italia, Hispania, Brasilia, Bolivia, Columbia, Guatimalem, Peruvia. * CAPUT IV. De dispensatione impedimentorum. Dicemus primum de potestate, deinde de causis dispensandi, tum de petitione, denique de exsecutione dispensationis. Articulus I. De potestate dispensandi. § I. De potestate S. Pontificis. ’ 803 I. S. Pontifex potest dispensare in omnibus impedimentis iuris eccle­ siastici ; immo quum sit ipsemet legislator, etiam sine causa valide in eis 1 P. C. 2-3 lun. 1918 (A. A. S. 1918).----- ·*. Wernz-Vidae, o. c. n. 191 ; Aertnysdamen, o. c. II. n. 771. ----- ·. Quamvis Concilium Occumcnicum quoque potes­ tate dispensandi gaudeat, de eo tamen sermo non instituitur, quia de facto a Concilio non exercetur. — 655 — valet dispensare. Nequit dispensare in impedimentis iuris divini absoluti, sive naturalis sive positivi, puta in impedimento impotentiae. Potest ta­ men ex potestate vicaria auferre quaedam impedimenta iuris divini coti ditionati i. e. orti ex voluntate humana, puta in votis, sponsalibus, ma­ trimonio rato (S. Alf. VI, n 18-1120). II. De facto S. Pontifex dispensat: i° nunquam in impedimentis, de quibus dubitatur, num sint iuris divini : ne scilicet probabiliter in ius superius impingatur. Dicta autem impedimenta sunt : consanguinitas in linea recta ultra primum gradum (p. 645) ; et consanguinitas in primo gradu lineae collateralis (p. 645). Praeterea Ecclesia nunquam dispensat in impedimento Episcopatus ; vix unquam in impedimentis Presbytera­ tus, raptus et coniugicidii publici. In caeteris difficilius vel facilius pro natura impedimenti, ut postea exponetur. III. S. Pontifex dispensat per diversa organa pro diversis impedi­ mentis, scilicet : 1. Congregatio S. Officii dispensat in impedimentis disparitatis cultus et mixtae religionis (can. 247, § 3); 249, § 1); item in eis, quae cum praedictis forte concurrant. ’ Praeterea ipsa sola cognoscit, quae sive directe sive indirecte, in iure aut in facto, circa privilegium Paulinum versantur (can. 247, § 3). 2. Congregatio dc disciplina Sacramentorum pro foro externo dispen­ sat in impedimentis publicis, nec facto occultis: item in impedimentis publicis, facto occultis, sed periculo manifestationis expositis ; item (pro adiunctis) in impedimentis publicis, facto occultis et periculo manifesta­ tionis non expositis. 2. 5. Poenit entiaria pro foro interno dispensat in impedimentis occul­ tis; item (pro adiunctis) in impedimentis publicis, facto occultis et peri­ culo manifestationis non expositis ; ' item convalidat dispensationem a S. C. de disc, sacram, concessam, sed invalide, ob reticitam circumstan­ tiam necessario manifestandam, atque etiamnum occultam. Adhaec S. Poenit. etiam est tribunal competens pro fidelibus rituum orientalium. ’ Denique ad S. Poenit. etiam recurri potest casu quo dispensatio facul­ tates ordinarias Maioris Poenitentiarii egreditur; hic quippe extraordi­ nariam potestatem a S. Sede impetrare potest.4 4. S. Congregatio dc Prop. Fide dispensationes pro utroque foro procurat pro locis sibi subiectis (cfr. can 252), quamvis etiam in his locis pro foro interno recurri possit ad S. Poenitcntiariam. *. S. C. Consist. 21 lan. 1910 (A. A. S. iqio, p. 56). ----- *. Cfr. Arch, für kath. Kirchcnrecht, 1922, S. 1 sq. —— ’. S. C. pro Eccl. orient. 26 lun. 1930 (A. A. S. 1930, p. 394)· ----- 4· Aertnys-Damen, II, n. 787. — 656 — 5. *5. Congregatio pro Ecclesia orientali « omnibus facultatibus poti­ tur, quas aliae Congregationes pro Ecclesiis ritus latini obtinent, inco­ lumi tamen iure Congregationis S. Officii ad normam can. 247» (can. 257, S 4 6. Casu, quo matrimonio obstat duplex impedimentum, publicum et occultum (vel circumstantia occulta necessario manifestanda), duplex supplica conficiatur, una pro impedimento publico ad Congr. de disc. Sacram., altera ad S. Poenit., ut postea exponetur. § II. De potestate Ordinariorum locorum. Praenot. Praeter Romanum Pontificem, nemo potest impedimenta iuris ecclesiastici sive impedientia sive dirimentia abrogare, aut illis derogare; item nec in eisdem dispensare, nisi iure communi vel speciali induito a Sede Apostolica haec potestas concessa fuerit (can. 1040). Porro : 804 I. Vi iuris communis Ordinarii locorum dispensare possunt, prout sequitur : 1. Ordinarius loci dispensare potest in impedimentis dubiis dubio facti, si agatur de impedimentis, in quibus Rom. Pont, dispensare solet (can. 15). Hac facultate uti poterit quoad subditos ratione domicilii vel quasi-domicilii ubivis degentes ; item quoad vagos in eius territorio actu commorantes (can. 201 et 94). 2. Urgente mortis periculo, Ordinarii locorum possunt dispensare ad consulendum conscientiae et, si casus ferat, legitimationi prolis: i° super forma in matrimonii celebratione servanda ; 20 super omnibus impedi­ mentis iuris ecclesiastici, exceptis impedimentis sacri presbyteratus et affinitatis in linea recta, consummato matrimonio; possunt autem dis­ pensare proprios subditos ubivis commorantes et omnes in proprio ter­ ritorio actu degentes; requiritur tamen, ut scandalum removeatur, atque si dispensatio concedatur super cultus disparitate aut mixta religione, consuetae cautiones ante dispensationem praestentur (can 1043). Dici­ tur: a) Urgente mortis periculo. Non requiritur mortis articulus seu gra­ vissimum eius periculum, sed sufficit grave, i. e. tale quale requiritur ad ministrandum viaticum. Neque refert, utrum periculum e morbo oriatur, an ex alia causa immineat, puta e naufragio, ex operatione periculosa subeunda. Denique sufficit, ut periculum immineat alterutri contrahenti, sive ei qui impedimento astringitur sive alteri ‘. Non iam requiritur, ut olim, impossibilitas adeundi S. Sedem; siquidem ista limitatio iam non apponitur. ». S. Off. i Iui. 1891 (Collect, dc Prop. Fide. η. 1758). — 657 — b) Possunt dispensare ; atque quidem tam ad contrahendum quam ad convalidandum matrimonium; nequeunt vero (vi iuris communis) matri­ monium in radice sanare (can. 1141). c) Ad consulendum conscientiae et, si casus ferat, legitimationi prolis. Itaque requiritur, ut aut conscientiae aut legitimationi prolis aut utrique consuli possit. Sufficit causa alterutra seorsim sumpta, quod iam patet ex verbis canonis: « et, si casus ferat, legitimationi prolis. » Dixi: a)Aul conscientiae consuli possit; nimirum utriusque vel alterutrius partis. Porro haec ratio ut plurimum obtinget, si nupturientes matrimonio mere civili coniuncti sint vel saltem in concubinatu vivant. Pariter adest, si, esto neque in concubinatu vivant neque mere civiliter coniuncti sint, tamen eiusmodi inter cos malae relationes habeantur, ut separatio impossibilis vel difficilis evaserit. Neque tamen ex eo deducendum, in casu sola peccata carnis esse attendenda ; etenim ratio consulendi conscientiae etiam aliunde oriri potest, puta si speretur fore ut moribundus, contracto matrimonio, odium in compartem vel compartis consanguineos deponat, etc. * Immo iure dicitur, casum adesse quotiescumque per se contracta sit obligatio nubendi — puta sponsalia contrahendo, seducendo alte­ ram partem sub promissione matrimonii — etiamsi per accidens obligatio deessct. S. C. dc Sacr.3 declaravit, facultatem, quam d. 14 Maii 1909 concesserat, non tantum de concubinariis valere, sed etiamsi alia adsit causa ad consulendum conscientiae. /?) Aut legitimationi prolis consuli possit Legitimationi sive in foro ecclesias­ tico, sive — addunt pauci — in solo foro civili. Prolis, 1. e. sive natae sive con­ ceptae tantum. Consuli possit; iam vero ex matrimonio contrahendo proles iam concepta ct nondum nata nascitur legitima (can 1116); per dispensationem ab impedimento consulitur proli natae, excepta adulterina vel sacrilega (can. 1031). Sunt tamen, qui in casu neque adulterinam vel sacrilegam a legitimationc exclu­ dant. d) Super forma et super omnibus impedimentis iuris ecclesiastici, tam dirimentibus quam mere impedientibus, tam publicis quam occultis, atque etiam multiplicibus, exceptis impedimentis sacri presbyteratus et affini­ tatis in linea recta, consummato matrimonio. Pariter dispensare nequeunt in impedimentis, de quibus dubitatur, utrum necne iuris divini sint, i. e. in consanguinitate in linea recta ultra primum gradum, et in consangui­ nitate in primo gradu lineae collateralis (p. 645). Adhaec : a) Potestas collata respicit utrumque forum, seu dispensatio concessa pro utroque foro valet (can. 203, § 3). 0) Potestas etiam sesc extendit ad vota v. g. non nubendi, virginitatis, ’. Cfr. S. C. de disc. Sacr. 14 Maii, 1919 (A. A. S. 1909. p. 1909) ct 16 Aug. [909 (A. A. S. 1209, p. 656). 4. 16 Aug. >909 (A. A. S. 1909, p. 656). ’. Haec magis notamus ratione parochi, sacerdotis assistentis ad normam can 1098, n. 2, ct confcssarii, dc quibus mox sermo erit, quam ratione Ordinarii loci, qui etiam in ordinariis adiunctis in picrisque votis potest dispensare. W. M. T. Μ. II. 42 - 65S — castitatis perfectae etc., quamvis etiam iuris divini impedimenta sint, fundata tamen in actu humano. Ratio est, quia ipsamet Ecclesia potes­ tatem in vota habet, eamque in hisce adiunctis contulisse censetur. Votum sollemne qua dirimens iuris mere ecclesiastici est. γ) Denique potestas etiam sese extendit ad sponsalia, quia Ecclesia in hisce adiunctis non immerito praesumitur moribundo consuluisse, qua­ tenus prudenter ei consulere potest; quo posito, rationabiliter affirma­ tur, etiam potestatem, quam Ecclesia in sponsalia habet, collatam esse. Ceterum sponsalia in posita hypothesi passim non obligant, quia ut plu­ rimum altera pars praesumi potest cedere iure suo. e) Proprios subditos ubivis commorantes, i. e. subditos ratione sive domicilii sive quasi-domicilii. f) Et omnes in proprio territorio actu degentes, sive vagas sive pere­ grinas. Si nupturientes sunt diversae dioecesis, et agitur de impedimento utrique communi, ut de consanguinitate, sufficit ut alterutra pars dis­ pensanti subdatur ratione domicilii vel quasi-domicilii aut in dispensan­ tis territorio commoretur (S. Alf. VI, 1142). * g) Scandalum removeatur ; quae circumstantiam tantum concedendae dispensationis involvunt, ideoque non censentur requiri ad valorem. h) Consuetae cautiones ante dispensationem praestentur, si dispen­ satio concedatur super cultus disparitate aut mixta religione. Cautiones autem ad valorem dispensationis requiruntur (p. 606). Quid, si pars acatholica renuat praestare cautiones? Resp. Dispensatio ab impedimento exclusa videtur, spectatis, praeter tenorem can. 1043, eis, quae notavimus p. 605 ; non autem recursus ad epikiam ; qua admissa, si pars catholica promittat, se universae proli catholice educandae pro viribus esse provisuram, licet, praetermissis cautionibus partis acatholicae, ad matrimonium procedere Ita salvo me­ liori. 805 3- Quoties impedimentum detegatur, cum iam omnia sunt parata ad nuptias, Ordinarii locorum possunt dispensare, positis ponendis, super omnibus impedimentis, de quibus in can. 1043, easdem personas et sub eisdem clausulis, de quibus in can. cit. (can. 1045, § τ). Dicitur: a) Quoties impedimentum detegatur, cum iam omnia sunt parata ad nuptias. Intelliguntur nuptiae ecclesiasticae, celebrandae ad normam Iuris ecclesiastici, praemissis publicationibus, examine sponsorum etc.; non autem nuptiae civiles vel coram ministello a«catholico ineundae. Cete­ rum non requiritur, ut impedimentum ante omnino ignotum fuerit, sed ’ S. C. de Prop. Fid 9 Sept. 1861 (Collect, η. 1222). fl — 659 — sufficit, ut tum primum ad notitiam parochi aut Ordinarii delatum sit. Nec deficit potestas dispensandi casu, quo nupturientes mala fide impe­ dimentum reticuerint, etiam ad facilius obtinendam dispensationem in ultimo momento. Finis enim legis non est solum bonum nupturientium, verum etiam evitatio gravis mali publici. b) Possunt dispensare ; atque quidem tam ad contrahendum quam, ut can. 1045, § 2 statuit, ad convalidandum matrimonium. c) Positis ponendis; scilicet requiritur, ut matrimonium sine probabili gravis mali periculo non possit differri, usque dum a S. Sede dispensatio obtineatur. Dicitur : a) Gravis mali; intclligitur autem malum cuiuscumque generis: infa­ mia, scandalum matrimonii mere civilis, impossibilitas obtinendi separa­ tionem, si agitur de concubinariis, etc. /9 Usque dum a S. Sede dispensatio obtineatur ; quocirca recolas, non esse obligationem recurrendi per telegraphum vel telephonium/ aut uten­ di automobili vel aeroplano, tempus autem aptum haberi posse pro Ita­ lia circiter 15 dies, pro aliis regionibus Europae 20-30. pro regionibus ultra-marinis 40-50 dies. d) Super omnibus impedimentis de quibus in can. 1043 (p. 657). Dis­ putatur, num etiam super forma possint dispensare. Alii negant, tum quia clandestinitas a Codice non annumeratur inter impedimenta; tum quia praecedentes canones (1043 et IO44) formam ab impedimentis dis­ tinguunt. Alii affirmant; primum quia clandestinitas olim impedimentis accensebatur ; deinde quia can. 1045 non videtur esse nisi applicatio can. 81, vi cuius Ordinarius potest dispensare ab omnibus legibus ecclesias­ ticis, ubi difficilis est recursus ad S. Sedem et simul in mora est pericu­ lum gravis damni, modo agatur de dispensatione, quae a S. Sede concedi solet. Haec sententia satis probabilis est, ideoque saltem supplet Ecclesia. e) Easdem personas, dc quibus can. 1043, i. e. tam proprios subditos ubivis commorantes, quam omnes in proprio territorio actu degentes. Quoad posteriores disputatur quidem de peregrinis; sed satis probabiliter affirmatur, quia potestas videtur respicere omnes, quorum matrimonio Ordinarius valide assistit ; eo magis quod in posita hypothesi nuptiae instant. Atqui valide assistit matrimonio peregrinorum. f) Sub eisdem clausulis, de quibus can. 1043, ’· e· requiritur ut scan­ dalum removeatur, utque cautiones praestentur, si dispensatio conceda­ tur super cultus disparitate aut mixta religione (p. 658). ’. P. C. i Mart. 1921 (A. A. S. 1921, p. 178). ----- ’. Secret. Stat. 16 Dec. 1891 ; S. Off. 14 Aug. 1892; P. C. 12 Nov. 1922 (A. A. S. 1922, p. 662). — 66ο — 4· In ordinariis adiu netis Ordinarius loci vi iuris communis: a) Potest dispensare in impedimento voti non reservati, dummodo dispensatio ne laedat ius aliis quaesitum (can. 1313). Iam vero vota non reservata impedientia matrimonium sunt : votum virginitatis, non nu­ bendi, suscipiendi ordines sacros et amplectendi statum religiosum (can. 1058, § 1); item votum privatum perfectae castitatis et votum ingrediendi in religionem votorum sollemnium, quae non fuerint emis­ sa èt absolute èt post completum decimum octavum aetatis annum (can. 1309). Loci autem Ordinarius hac facultate uti potest quoad subdi­ tos ubivis degentes, et quoad peregrinos et vagos actu in eius territorio comn-forantes (can. 1313, n. 1, coli. 94, § 2 et 201, § 3). b) Potest dispensare ex quadam epikia — sed solum quatenus neces­ sarium est — in votis privatis reservatis, « si non sit facilis accessus ad Papam, et in mora sit periculum gravis damni ; vel spiritualis, prout vio­ lationis voti, scandali, rixarum aut alius peccati ; vel periculum tempo­ ralis proprii aut alieni, nimirum gravis infamiae mulieris, et similium» (S. Alf. III, 258; cfr. can. 81). Diximus quaternis necessarium est; hinc « si dispensetur cum adstricto voto castitatis, ut nubat cum aliqua ad reparandum eius honorem, nequit ille cum alia nubere » (S. Alf. 1. c.). Vota autem privata Sedi Apostolicae reservata sunt tantummodo votum perfectae ac perpetuae castitatis, et votum ingrediendi in religionem votorum sollemnium, quae emissa fuerint absolute et post completum decimum octavum aetatis annum (can. 1309). Potestas autem sese exten­ dit ad eosdem, quos sub a) designavimus. 806 H. Vi specialium indultorum quid possint Ordinarii locorum, e te­ nore ipsorum indultorum sive generalium sive particularium eruatur. Indulta generalia conceduntur pro foro interno per pagellam S. Poenitentiariae, quae generatim sunt ad quinquennium : pro foro externo a S. Off. pro mixta religione, disparitate cultus et sanatione in radice; pro aliis impedimentis a S. Congr. Consistoriali, vel mediante S. Congr. de Prop. Fide pro huius subiectis. Queer, num Ordinarius loci possit facultates alteri delegare, sive in toto sive in parte, sive habitualiter sive ad actum. *. Rest 1: Certo potest delegare facultates, induitis specialibus, sive generalibus sive particularibus concessas, nisi electa fuerit industria personae aut subdclcgatio prohibita (can. 199, § 2). Rcs[>. 2: Disputatur quoad facultates iuris communis. Alii negant, quia dictae facultates, utpote non promanantes cx natura officii, non sunt formaliter officio annexae, ideoque non ordinariae, sed a iure delegatae. Sed affirmandum videtur, quia, spectato can. 197, § i, sufficit, ut facultas ipso iure officio annexa sit, sive dicatur promanarc sive dicatur non promanare ex natura officii. Atqui facultates, de quibus agitur, ipso iure officio annectuntur. Saltem supplet Ecclesia. — 661 — § III. De potestate parochi et sacerdotis assistentis matrimonio ad normam canonis 1098, n. 2. * I. Urgente mortis periculo, tum parochus, tum sacerdos, qui matri- 807 inonio ad normam can. 1098, n. 2, assistit, possunt dispensare, positis ponendis, super forma et omnibus impedimentis, de quibus in can. 1043; possunt dispensare, inquam : parochus proprios subditos ubique commo­ rantes ct omnes in proprio territorio actu degentes ; sacerdos assistens eos, quorum matrimonio assistit ; ab utroque tamen servatis servandis (can. 1044). Dicitur: 1. Possunt dispensare, atque quidem tam ad contrahendum quam ad convalidandum matrimonium. 2. Positis ponendis; scilicet requiritur ut ne loci Ordinarius quidem adiri possit. Si Vicarius Generalis possit adiri. hoc faciendum est, quia venit nomine loci Ordinarii. Si alius adsit vel adiri possit delegatus ab Ordinario, qui possit dispensare, non tenentur ad eum recurrere, quia non est Ordinarius loci. 3. Ab utroque tamen servatis servandis, i. e. possunt dispensare, re­ moto scandalo et praestitis cautionibus, si dispensatio concedatur super cultus disparitate aut mixta religione (p. 658). Nota. Parochus aut sacerdos assistens dispensat pro foro tam externo quam interno. Si impedimentum publicum est, dispensatio publice concedatur, i. e. saltem coram testibus, nisi concedatur super forma; et tunc parochus aut sacerdos assistens de concessa dispensatione Ordinarium loci statim certiorem faciat ; caque adnotetur in libro matrimoniorum (can. 1046). Si impedimentum occultum est, parochus aut sacerdos assistens dispensant in foro interno non sacramcntali ; atque concessa dispensatio adnotetur in secreto libro matrimoniorum, servato in curia episcopali, nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum evaserit (can. 1047). II. Quoties impedimentum detegatur, cum iam omnia sunt parata ad nuptias, parochus, itemque sacerdos assistens matrimonio ad normam can. 1098, n. 2, possunt dispensare, positis ponendis, super omnibus im­ pedimentis, dc quibus in can. 1043, se^ solum pro casibus occultis; pos­ sunt dispensare, inquam, easdem personas, dc quibus can 1044, ab utro­ que tamen servatis servandis (can. 1045, § 3> co^· IQ45· § 1 et 2). i. Possunt dispensare, tam ad contrahendum quam ad convalidandum matrimonium (can. 1045, § 3» co^· IO45· § 2)· ’. Sermo est de casibus, quibus matrimonium coram solis testibus contrahi potest (n. 738 sq.). --- 602 --- 2. Positis ponendis; scilicet requiritur, ut matrimonium sine probabili gravis mali periculo non possit differri, et Ordinarius loci aut adiri ne­ queat, aut adiri nequeat sine periculo violationis secreti. 3. Super omnibus impedimentis, de quibus in can. 1043; item satis probabiliter super forma (p. 657). 4. Sed solum pro casibus occultis. Per casus autem occultos intelligunlur casus, in quibus impedimentum, qualiscumque naturae sit, saltem facto occultum est. ' 5. Ab utroque tamen servatis servandis, i. e. possunt dispensare, re­ moto scandalo et praestitis cautionibus, si dispensatio concedatur super cultus disparitate aut mixta religione (p. 658). Nota. Parochus aut sacerdos assistens dispensat pro foro tam externo quam interno. Cum vero agatur dc casibus occultis, dispensatio concedatur in foro interno non sacramentali ; atque concessa dispensatio annotetur in secreto libro matrimoniorum, servato in curia episcopali, nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum evaserit (can. 1047). Quaer. 1, num sacerdos a parocho delegatus ad assistendum matrimonio habeat eandem ac ipse parochus dispensandi facultatem. Resp.: Alii affirmant, quia delegatus quasi personam induit delegantis, ideoque in hisce adiunctis ipsi eadem potestas praesumitur concessa. Alii melius negant, quia canones 1044 et 1045 de co silent, quin etiam implicite cum excludunt, deter­ minando, cui facultas dispensandi conceditur. Practice parochus, delegando ali­ quem ad assistentium, ad cautelam facultatem dispensandi ipsi concedat. Quaer. 2. num parochus possit facultatem suam alteri delegare. Resp.; Ali: negant, quia dicta facultas non promanat cx ipso officio, ideoque ipsi non est formalitcr annexa, sed est delegata a iure. Sed affirmandum vide­ tur, quia, spectato can. 197, § 1, ad potestatem ordinariam sufficit, ut facultas ipso iure officio annexa sit, sive ex co promanct sive non promanct ex eo. Sal­ tem supplet Ecclesia. Quaer 3, num sacerdos assistens ad normam can. 1098, n. 2 facultatem suam alteri possit delegare. Resp.: Negandum est, quia ut talis caret officio, ideoque habet tantum potes­ tatem delegatam ; et quia a iure delegatur, non potest subdclcgare. Ceterum ciusmodi facultas delegandi ipsi non usu veniret, quia etiam alius sacerdos ita assistens ex iure facultatem recipit; quae etiam valent dc confes­ sario. § IV. De potestate confessarii. 808 Confessarius satis probabiliter eadem dispensandi potestate gaudet ac parochus et sacerdos assistens matrimonio ad normam can. 1098, n. 2. Ratio desumitur ex eo quod can. 1044 edicit : « Eadem dispensandi fa­ cultate pollet, tum parochus, tum sacerdos qui matrimonio, ad normam can. 1098, n. 2, assistit, tum confessarius ». Et can. 1045, § 3: « In eisI’ C 28 Dee. 1927. ad III (A. A. S. 1928. p. 6t). — 663 — deni rerum adiunctis, eadem facultate gaudeant omnes de quibus in can. 1044. » Secundum hanc igitur sententiam confessarium inter et pa­ rochum et sacerdotem assistentem id unum discrimen habetur, quod con­ fessarius in solo foro interno eoque sacramentali dispensare potest (can. 1044). Haec sententia ob rationem allatam saltem probabilis est proba­ bilitate iuris, ideoque, supplente Ecclesia, practice tuta. Observes tamen : 1. Dispensatio concessa in foro interno sacramentali non valet pro foro exter­ no, etiamsi forte impedimentum publicum evadat. Hinc: 2. Si impedimentum facto publicum est; item si natura publicum, facto \ero occultum esi, sed timetur divulgatio, confessarius curet, ut poenitens petat dispensationem pro foro externo, ideoque ad parochum vel eius delegatum recurrat, nisi ipsemet confessarius aliqua ratione totum negotium componere possit, puta manifestationem impedimenti extra confessionem petendo: quo facto, poterit ipsum dispensare sive ut parochus, sive, petita delegatione, ut delegatus a parocho, sive pro adiunctis ut sacerdos assistens ad normam can. 1098, n. 2. 3. Si impedimentum facto occultum est, nec timetur divulgatio, confessarius saltem efficiat, ut. poenitens permittat certiorationem Ordinarii et annotationem matrimonii in libro secreto, in curia episcopali servato. Praestat vero totum ne­ gotium componere, ut sub 2 dictum est. 4. Denique confessarius nequit facultatem suam alteri delegare, quia ut talis caret officio canonico, ideoque potestate ordinaria, ut dictum est de sacerdote assistente ad normam can. 1098, n. 2. SCHOLION. Notanda quoad potestatem dispensandi. 1. Quoad interpretationem potestatis. 1. Potestas dispensandi ordt- 809 naria et ad universitatem negotiorum delegata, late interpretanda est ; alia quaelibet stricte (can. 50, 66, § 1. 200. §1). 2. Cui delegata potestas est, ea quoque intelliguntur concessa, sine quibus eadem exerceri non posset (can. 200. § 1) ; quare in facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis conse­ quendae (can. 66, § 3). Attamen, lata sententia declaratoria vel condemnatoria, excommunicatus, personaliter interdictus vel suspensus nequit gratiam ullam pontificiam valide consequi, nisi in pontificio rescripto mentio de excommunicatione fiat (can. 2265, § 2, 2275, 30. 2283 Y 3. In matrimoniis sive contractis sive contrahendis, qui gaudet induito generali dispensandi super certo quodam impedimento, potest, nisi in ipso induito aliud expresse praescribatur, super eo dispensare etiamsi idem impedimentum multiplex sit (can. 1049, § 1). 4. Qui habet indultum generale dispensandi super pluribus diversae speciei impedimentis, sive dirimentibus sive impedientibus, potest dis­ pensare super iisdem impedimentis, etiam publicis, in uno eodemque casu occurrentibus (can. 1049, § 2)· II. Quoad usum potestatis. 1. Potestas collata pro foro interno exer­ ceri potest etiam in foro interno extra-sacramcntali, nisi sacramentale exigatur (can. 202, § 2). 2. Si forum, pro quo potestas data est, expressum non fuerit, potestas intelligitur concessa pro utroque foro, nisi ex ipsa rei natura aliud con­ stet (can. 202, § 3). 3. Si quando cum impedimento seu impedimentis publicis super qui­ bus ex induito dispensare quis potest, concurrat aliud impedimentum super quo dispensare nequeat, pro omnibus Sedes Apostolica adiri debet ; si tamen impedimentum seu impedimenta super quibus dispensare potest, comperiantur post impetratam a Sancta Sede dispensationem, suis fa­ cultatibus uti poterit (can. 1050). 4. Si petitio dispensationis ad Sanctam Sedem missa sit, Ordinarii lo­ corum suis facultatibus, si quas habeant, ne utantur (can. 1048), nisi ex gravi urgentique causa ; et hoc in casu statim Superiorem de re mo­ neant (can. 204, § 2). 5. Si Ordinarius dispensat ex induito /Ipostolico, omnes regulas obser­ vet, quas Curia Romana observare consuevit. ' 6. Qui ex potestate a Sede Apostolica delegata dispensationem conce­ dunt, in eadem expressam pontificii indulti mentionem faciant (can. IOS?)· 7. Nisi aliud ferat S. Poenitentiariae rescriptum, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa super impedimento occulto, adnotetur in libro diligenter in secreto Curiae archivo de quo in can. 379 asser­ vando (can. 1047). III. Quoad forum, pro quo valet dispensatio. Dispensatio concessa pro foro externo valet quoque pro interno; non autem c converso (cfr. can. 202. § 1). Attamen can. 1047 Post ver^a modo citata, « Nisi aliud ferat S. Poenitentiariae rescriptum, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa super impedimento occulto, adnotetur in libro diligenter in secreto Curiae archivo de quo in can. 379 asservando » ; post haec verba, inquam, ita pergit : » nec alia dispensatio pro foro ex­ terno est necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum eva­ serit ; sed est necessaria, si dispensatio concessa fuerat tantum in foro interno sacramentali. » 1 S. Poenit 1 lun. 1858. - 66.5 — IV. Quoad cessationem potestatis. Nisi in carum concessione electa fuerit industria personae aut aliud expresse cautum sit, facultates habi­ tuales, Episcopo aliisvc de quibus in can. 198, § 1 ab Apostolica Sede concessae, non evanescunt, resoluto iure Ordinarii cui concessa sunt, etiamsi ipse eas exsequi coeperit, sed transeunt ad Ordinarios qui ipsi in regimine succedunt (can. 66, § 2). Addit can. cit.: Item concessae Episcopo competunt quoque Vicario Generali. Arti culus II. De causis dispensandi. I. Notio. Causa dispensandi generatim sumpta est ratio, quae supe- 810 riorem movet ad dispensandum. Causa autem canonica est, quae ab ipso iure sive scripto sive consuetudinario agnita est. II. Necessitas causae. Dispensatio sine iusta causa — utut ab ipso legislatore — concessa semper illicita, atque, si ab inferiore conceditur, etiam invalida est (can. 84, § 1). III. Divisio causarum. Causae dividuntur: 1. In canonicas et non canonicas, prout tanquam verae causae legitime agnitae sunt, vel non sunt agnitae, quamvis forte ad dispensandum im­ pellere possint. 2. In finales et imfulsivas. Finales sunt, quae ex se sufficiunt seu quae efficaciter movent superiorem, et sine quibus dispensatio aut nulla­ tenus aut in alia forma seu sub quibusdam conditionibus et limitationibus concederetur. Impulsivae sunt, quae ex se non sufficiunt, et sine quibus dispensatio tamen, et quidem in eadem forma, concederetur. 3. In honestas et infamantes, prout non nituntur vel nituntur delicto aut saltem diffamatione nupturientium. IV. Enumeratio et expositio causarum maxime continentur Instr. 811 S. C. de Prop. Fide.1 Sunt autem praecipuae : i. «Angustia loci sive absoluta, sive relativa (ratione tantum oratri­ cis), cum scilicet in loco originis vel etiam domicilii cognatio feminae ita sit propagata, ut alium paris conditionis, cui nubat, invenire nequeat, nisi consanguineum vel affinem, patriam vero deserere ei sit durum. » Porro : a) Locus oratricis sit angustus. Hinc causa haec nequit allegari simpliciter, si solum exsistat ex parte viri. Praeterea oratrix debet esse honesta, etsi forte sit pauper vel inferioris conditionis. ’.9 Maii, 1877 (Collect. 1470); Instruet, laudata 16 causas enumerat; 28 vero causas recenset elenchus, qui continetur documento inscripto: < Formulae Apost Datariae pro matrim. itissu F.m. Card. Caietani Aloisi Masella reformatae ». — 666 — b) Locus non intelligitur paroecia vel communitas civilis, sed quaelibet agglomeratio habitantium (urbs, suburbium, oppidum, pagus, vicus), ab aliis vicinis agglomerationibus satis distincta, ita ut unus locus plures paroecias, una paroecia plura Joca continere possit. Quodsi agglomeratio nomine et facto a vicinis dis­ tincta sit, non officit quod ab aliis parum distat. Secus — ut si agitur dc subur­ bio — requiritur, ut viginti circiter minutis ab urbe vel pago distet.1 Adliacc in distantia computanda etiam ratio habenda est difficultatis viarum c) Locus censetur angustus, quando non continet ultra 1500 incolas2 catho­ licos. Scilicet infideles, haeretici et schismatici non computantur; computari vero debent catholici impii et increduli. Quodsi locus amplior sit, sed femina ob altiorcs qualitates nequit facile virum paris conditionis obtinere, angustia loci non quidem simplicter allegetur, sed exprimatur ipsa ista altior qualitas, addito numero approximativo virorum eiusdem qualitatis in loco habitantium. d) Sufficit, ut angustus sit locus originis vel domicilii. Si imus ab altero differt ct uterque angustus est, item si locus sponsi est idem ac locus sponsae vel saltem angustus, id utiliter exprimitur. Non sufficit si locus quasi-domicilii est angustus et oratrix simul alibi domicilium habet ; quando vero alibi domicilium non habet, aut alibi domicilium habens in eo non habitat, potest sufficere, si habitatio in loco quasi-domicilii est notabilis et satis firma: exprimatur igitur in supplica haec angustia loci quasi-domicilii, facta mentione domicilii. e) Requiritur, ut femina in loco (originis vel domicilii) alium paris conditio­ nis invenire nequeat. Dicitur 1" ύι loco, ita ut causa subsistat, etiamsi vir ex alio loco haberi possit ; 2“ alium ('aris conditionis ; quod inlelligatur late, de statu, aetate, divitiis, mente religiosa, moribus etc. 3" invenire nequeat. Sufficit, ut nunc a nemine paris conditionis rogetur, etiamsi antea rogata fuerit. Quodsi unus tantum altcrve paris conditionis sese offerat, S. Sedes facile dispensabit, quamvis causa non exsistat simpliciter. 2. « Aetas feminae superadulta, si scii, vigesimum quartum aetatis annum iam egressa hactenus virum paris conditionis, cui nubere possit, non invenit. Haec vero causa non suffragatur viduae quae ad alias nuptias convolare cupiat. » a) Oratrix non sit vidua (cfr. tamen causa 5a). b) Requiritur, ut tempore quo dispensatio conceditur, annum 24™ compleverit. Si solum attigerit, causa qua talis non subsistit ; sed potest tamen S. Sedes ex benignitate dispensare. Si aetatem requisitam notabiliter excedat, id exprimatur, quo facilius dispensatio concedatur. Aliqui tamen censent, aetatem supra annum 4Om non constituere causam, quae per se sufficiat. c) Quod oratrix alium virum paris conditionis invenire potuerit, iam non impedit, quominus causa allegetur. ’ 3. « Deficientia aut impotentia dotis; si nempe femina non habet actu tantam dotem, ut extraneo aequalis conditionis, qui neque consanguineus neque affinis sit, nubere possit in proprio loco, in quo commoratur. Quae * S Datar. ad. S. C. C. 8 Mart. 1884; cfr. S. C. C. 8 Iui. 1876 --- \ S. Data­ ria, 30 Aug. 1847; 8 Mart. 1884. ----- S. Poenit. 5 April. 1902. — 667 — causa magis urget, si mulier penitus indotata exsistat, et consanguineus vel affinis eam in uxorem ducere aut etiam convenienter ex integro dotare paratus sit. » 4. « Lites super successione bonorum iam exortae, vel carundem grave ct imminens periculum. Si mulier gravem litem super successione bono­ rum magni momenti sustineat, neque adest alius, qui litem huiusmodi in se suscipiat, propriisque expensis prosequatur, praeter illum, qui eam in uxorem ducere cupit, dispensatio concedi solet ; interest enim reipublicae, ut lites exstinguantur. Huic proxime accedit alia causa, scii, dos litibus involuta, cum nimirum mulier alio destituta est viro, cuius ope bona sua recuperare valeat. (Verum huiusmodi causa nonnisi pro remotio­ ribus gradibus sufficit.) » 5. « Paupertas viduae, quae numerosa prole sit onerata, et vir eam alere pollicetur. Sed quandoque remedio dispensationis succurritur vi­ duae ea tantum de causa, quod iunior sit, atque in periculo incontinen­ tiae versetur. » a) Si liberi plures sunt et iuniores, praestat numerum et aetatem exprimere, quo facilius dispensatio obtineatur. Si vidua est infirma, iunior, parentibus orbata etc., ea ab eandem rationem aperiantur. b) Quando vidua non est onerosa prole onerata, causa haec non exsistit. Atta­ men si iunior est (30 ann.) aut aetate quidem provectior, sed in incontinentiae periculo versatur, spes dispensationis obtinendae non deest. Neque deest, si agi­ tur de viduo, etiam unicam tantum prolem habente. 6. « Bonum pacis; quo nomine veniunt non tantum foedera inter regna et principes, sed etiam exstinctio gravium inimicitiarum, rixarum et odiorum civilium. Haec causa adducitur vel ad exstinguendas graves inimicitias, quae inter contrahentium consanguineos vel affines ortae sunt, quaeque matrimonii celebratione omnino componerentur: vel quan­ do inter contrahentium consanguineos vel affines inimicitiae graves vi­ guerint, et, licet pax inter ipsos inita iam sit, celebratio tamen matrimo­ nii ad ipsius pacis confirmationem maxime conduceret. » a) Nomine biifnicitiarum etiam comprehendi possunt lites graviores. b) Intelliguntur inimicitiae ct lites ortae aliunde quam cx causa matrimonii intenti. Attamen etiam evitatio inimicitiarum vel litium praevisarum et matri­ monio praecavendarum allegari potest. 7. « .Mimia, suspecta, periculosa familiaritas, necnon cohabitatio sub eodem tecto, quae facile impediri non possit. » Haec non ita intelligenda videntur, ut familiaritas vel cohabitatio pe­ riculosa. quae non sit suspecta, non censeatur causa petendi dispensa- — 668 — tionem ; eo magis quod secus haec septima causa non satis distinguitur a causa nona. Prior maxime periculo peccandi niti videtur, altera in infamia fundatur. 8. « Copula cum consanguinea vel affini vel alia persona impedimento laborante praehabita, et praegnantia ideoque légitimât™ prolis, ut nempe consulatur bono prolis ipsius, et honori mulieris, quae secus innupta ma­ neret. Haec profecto una est ex urgentioribus causis. » a) Hacc passim intelliguntur de copula publica vel brevi divulganda. Attamen etiam copula occulta allegari potest, si mulieris intersit nubere viro, quocum copulam habuit, puta ob ulteriora pcricùla incontinentiae vel iurgia inter orato­ rum familias praecavenda. b) Dicitur < quae secus innupta maneret : » addi potest : vel virum paris conditionis non obtineret. 9. « Infamia mulieris ex suspicione orta, quod illa, suo consanguineo aut affini nimis familiaris, cognita sit ab eodem, licet suspicio sit falsa; cum nempe, nisi matrimonium contrahatur, mulier graviter diffamata vel innupta maneret, vel disparis conditionis viro nubere deberet, aut gravia damna orirentur ». 10. « Revalidatio matrimonii, quod bona fide et publice, servata... forma, contracta est; quia eius dissolutio vix fieri potest sine publico scan­ dalo et gravi damno, praesertim feminae. At si mala fide sponsi nuptias inierunt, gratiam dispensationis minime merentur, sic disponente Cone. Trid. » a) Dicitur bona fide, scilicet saltem ex alterutra parte. » b) Hodiedum in casu malae fidei facilius quam olim dispensatio con­ ceditur. n. « Periculum matrimonii mixti, vel coram acatholico ministro cele­ brandi. Quando periculum adest, quod volentes matrimonium in aliquo etiam ex maioribus gradibus contrahere, ex denegatione dispensationis ad ministrum acatholicum accedant pro nuptiis celebrandis, spreta Eccle­ siae auctoritate, iusta invenitur causa dispensandi, quia adest non modo gravissimum fidelium scandalum, sed etiam timor perversionis et defec­ tionis a fide taliter agentium et matrimonii impedimenta contemnentium,maxime in regionibus, ubi haereses impune grassantur. » Item dispen­ satio concedi potest « iis catholicis, qui nullum aliud praetexunt motivum quam vesanum amorem, et simul praevideatur, dispensatione dene­ gata. eos coram iudice infideli coniugium inituros... Tantundem dicen­ dum de periculo, quod pars catholica cum acatholica matrimonium cele­ brare audeat. » — Ut) — zXgitur de periculo peculiari — puta spectata indole nupturientium — non de communi tantum, quod exsurgit ex eo quod alicubi multi sunt haeretici multaque matrimonia mixta iam contracta. Attamen periculum commune potest esse causa impulsiva. Indicetur, unde exsistentia peri­ culi deducatur. 12. « Periculum incestuosi concubitus. Ex superius memorata instruc­ tione anni 1822 elucet, dispensationis remedium, ne quis in concubinatu sordescat cum publico scandalo atque evidenti aeternae salutis discri­ mine, adhibendum esse. » 13. « Periculum matrimonii civilis. Ex dictis consequitur, probabile periculum, quod illi, qui dispensationem petunt, ea non obtenta, matri­ monium dumtaxat civile, ut aiunt, celebraturi sint, esse legitimam dis­ pensandi causam. » 14. « Remotio gravium scandalorum »; quo nomine non solum pecca­ ta luxuriae, verum etiam alia, ut odia etc. comprehenduntur. 15. « Cessatio publici concubinatus». 16. « Excellentia meritorum, cum aliquis aut contra fidei catholicae hostes dimicatione, aut liberalitate erga Ecclesiam, aut doctrina, virtute aliove modo de religione sit optime meritus. » a) Intelliguntur merita magna, quorum species indicanda est. Ad dubium, utrum causa legitima et sufficiens, in aliarum defectu, haberi possit... oblatio ali­ cuius eleemosynae in favorem pauperum ct ecclesiae? > S. C. de Prop. Fide, i April. 1816, respondit: Negative. Ceterum etiam merita progenitorum allegari possunt: immo etiam extranei sua merita prodere possunt, ut dispensationem pro cliente obtineant. b) Huc referri potest casus, quo oratores nobiles aut saltem familiae valde honestae, nullam causam canonicam allegare valentes aut volentes, simpliciter allegant suum statum et familiae qualitatem, petentes ut secum dispensetur « ex certis rationabilibus causis animum suum moventibus. Quando huiusmodi oratoribus dispensatio (quae ob defectum alicuius causae expressae vocatur < sine causa ») conceditur, imponitur cis maior quaedam compositio pecuniaria, in pios usus a S. Pontifice impendenda. Non potest tamen dispensatio hoc modo peti a S. Pocnitentiaria, neque ab Episcopo, quamvis hic delegatis facultatibus sit munitus. ’ Instr. cit. hisce concluditur: « Hae sunt communiores potioresque causae, quae ad matrimoniales dispensationes impetrandas adduci solent : de quibus copiose agunt theologi ac sacrorum canonum interpretes. » Sunt igitur etiam aliae causae, quarum aliae minus communes sunt, aliae minus valentes quidem, sed tamen impulsivae censentur, immo simul sumptae sufficere possunt. ’. Vlaming II, n. 438. 9 — 6/0 — Causae minus communes sunt v. g. dignitas regia ; prerogativa princi­ palis; conservatio familiae illustris in eodem sanguine; conservatio bo­ norum in eadem familia illustri. Etenim boni publici interest, ne familia illustris intereat vel a statu suo decidat. ' Causae minus valentes, at impulsivae tamen sunt v. g. conservatio bo­ norum in familia non-illustri ; orbitas puellae i. e. puella alterutro vel utroque parente orbata; puella, quae cum consanguineo contrahens, sub­ venire posset parentibus pauperibus vel infirmis; puella quae propter deformitatem, infirmitatem physicam, illegitimam nativitatem, vel fami­ liae suae infamationem virum sibi non coniunctum vix inveniat; condi­ tio pupillae i. e. puellae, cuius interest ut viro sibi coniuncto nubat; angustia loci vel patrimonii insufficientia quoad virum; aetas super­ adulta quoad viduam ; notabilis fortunae melioratio quoad puellam caeteroquin sufficienter dotatam; oratorum parentes praeter oratorem vel oratricem adhuc pluribus aliis prolibus gravati ; mixtio bonorum seu incommoda quae sequerentur bonorum hucusque mixtorum divisionem; bona oratorum confinia; vehemens desiderium parentum; specialis inter oratores conditionis aequalitas; nuptiae cum impedimenti ignorantia iam paratae. ’ 812 V. Causa requisita ad dispensationem. Gencratim facilius dispensa­ tur in affinitate quam in consanguinitate, facilius in publica honestate quam in affinitate. Ceterum: 1. Causam gravissimam vel plures causas graves requirunt: aetas iure ecclesiastico requisita; crimen utroque vel alterutro machinante; gradus consanguinitatis, cui primus admixtus est; primus gradus affi­ nitatis in linea transversa. ’ 2. Causae minus graves immo quaelibet ex causis canonicis sufficit pro impedimentis gradus minoris quae sunt: i° Consanguinitas in tertio gradu lineae collateralis: 2° affinitas in secundo gradu lineae collatera­ lis; 3° publica honestas in secundo gradu; 4“ cognatio spiritualis; 50 crimen ex adulterio cum promissione matrimonii vel attentatione matri­ monii etiam per civilem tantum actum (can. 1042, § 1). Omnia impedimenta hic non recensita gradus maioris sunt, tam diri­ mentia quam mere impedientia ; et cum nullum impedimentum impediens inter impedimenta gradus minoris annumeretur, omnia gradus maioris sunt (cfr. can. 1042. § 3). Plures quidem auctores censent, distinctionem inter impedimenta gra­ dus maioris et gradus minoris solis impedimentis dirimentibus esse ap­ plicandam. Id autem parum probatur, cum totum caput, ad quod perti­ net can. 1042, de impedimentis in genere agat. ‘. Pompen, n. 50. 1 Vi.AMlNG, II, n. 439.----- ’. Vlaming, II, n. 440. — 671 — 3- Causam ijravcm requirunt cetera impedimenta. Nata. Suadendum, ut qui dispensationem petat, omnes causas, quae pro dispensatione concedenda militant, exponat. Articulus 111. De petitione dispensationis. § 1. De persona petente. Quamvis oratores immediate ad Superiorem recurrere possint, ’ passim 813 tamen dispensatio eorum nomine petitur per parochum vel confessarium; per parochum, si dispensatio petenda est pro foro externo, per confesso­ rium, si pro foro interno peti debet. Hinc confessarius, qui impedimen­ tum detegit, cuius dispensatio pro foro externo petenda est, poenitentem ad parochum remittat. Dixi : I. Parochus petat dispensationem pro foro externo petendam; quando autem dispensatio pro foro externo petenda sit expositum est p. 655. Casu quo oratores ad diversas paroecias — sive eiusdem sive diversae dioecesis — pertinent, dispensatio petatur: 1. Si impedimentum uni vel utrique parti proprium est — puta si unus vel uterque voto publico tenetur — per respectivum parochum. Hic autem, si oratores ad diversas dioeceses pertinent, recurrat ad re­ spectivum eorum Episcopum. 2. Si impedimentum commune seu correlativum est — ut si agitur de consanguinitate, affinitate etc. — ex communi more parochus spon­ sae dispensationem petere solet, qui tamen non omittat rogare parochum sponsi, num quid animadvertendum censeat. — Quodsi oratores diver­ sae dioecesis sint, sufficit dispensatio unius Epi, quia, sublato impedi­ mento ab una parte, etiam pars altera libera evadit. ’ Denique si una pars acatholica est, dispensatio petatur a parocho partis catholicae, atque ad huius Episcopum recurratur. II. Confessarius petat dispensationem pro foro interno petendam. Quando vero dispensatio pro foro interno petenda sit, expositum est p. 655. Ceterum: t. Si impedimentum uni vel utrique parti proprium est — puta si unus vel uterque voto privato tenetur — dispensatio petatur per respectivum confessarium, ideoque ab eodem, si uterque orator eundem con­ fessarium adit. ‘. Cfr. S. Poenit. 4 Sept. 1839. —672 — HI 2. Si impedimentum commune est — ut si agitur de impedimento criminis — dispensatio petatur a confessario, qui impedimentum detegerit, nisi confessarius alterius partis illud negotium iam susceperit. III. Parochus vel confessarius petant dispensationem nomine nuptu­ rientium, atque quidem: i° si impedimentum uni parti proprium est, nomine huius solius; 2° si utrique parti proprium est, nomine sponsi et nomine sponsae singulariter. 30 si commune seu correlativum est, no­ mine utriusque partis simul. Si tamen una tantum pars catholica est, huius solius nomine petatur. Denique dispensatio etiam peti potest, partibus insciis; attamen ita non petatur, nisi praestet, impedimentum ipsis non manifestari nisi una cum dispensatione obtenta (S. Alf. VI, 1145). § II. De persona (pro petitione) adeunda. 814 I. Si agitur de dispensatione pro foro publico concedenda, ct ea ab Ordinario concedi potest, ab eo petatur. Si ab Ordinario concedi nequit, supplica nihilo minus ad Ordinarium expediatur, qui cam ad S. Sedem transmittat. II. Si sermo est de dispensatione pro foro interno concedenda, eaque ab Ordinario dari potest, pariter ab eo impetretur. Excipe casum, quo obstat infamia oratorum vel sigillum sacramentale, et deest consensus eorum, quorum interest (n. 817) ; quo casu recurratur ad S. Poenitentiariam. III. Si dispensatio pro utroque foro petenda est, procedatur, prout exponitur n. 817. Nota. Supplica ad Congr. dc disc. Sacr. vel ad Congr. dc Prop. Fid. dirigenda incipiat: « Beatissime Pater»; dirigenda ad S. Pocnitentiariam : « Beatissime Pa­ ter», vel: «Eminentissime ac Reverendissime Domine», vel etiam: «Eminen­ tissime Princeps.» Inscriptio exterior sit: Pro litteris ad Congr. de disc. Sacr.: Emincntissimo ac Reverendissimo Domino Cardinali N. Congregationis de disc. Sacr. Praefecto, Romae (haec lingua viva enuntientur) ; pro litteris ad Congr. de Prop. Fid. : Emincntissimo ac Reverendissimo Domino Cardinali N., Congre­ gationis de Prop. Fid. Praefecto, Romae (haec pariter lingua viva) ; pro litteris ad S. Pocnitentiariam : Emincntissimo ac Reverendissimo Domino N., Cardina­ li Maiori Pocnitcntiario, Romae (denuo lingua viva). Denique litterae transmit­ tantur, solutis expensis postae. § III. De supplica conficienda. 815 Litterae ad S. Congregationes dirigendae componi possunt lingua latina, italica, gallica, germanica, hispanica, anglica et lusitana ; litterae — ô73 — ad S. Pocnitentiariam qualibet lingua possunt componi. Praestat tamen uti lingua latina. Quibus notatis, speciatim dicemus de eis, quae, spectato stylo Curiae (i. e. spectatis voluntate ct praxi Congregationis, ad quam supplica diri­ gitur) exprimi debent, quaeque maxime continentur Instr. S. C. de Prop. Fid. <1. d. 9 Maii, 1877. Dicemus autem primum de supplica, qua petitur dispensatio pro foro externo, deinde de supplica, qua impetratur dispen­ satio pro foro interno, denique de supplica, quae respicit matrimonium invalide contractum. PUNCTUM I. De supplica, qua petitur dispensatio pro foro externo. —· - «r Exprimenda respiciunt: 1° personas oratorum; 20 impedimenta; 30 varias circumstantias ; 40 causam vel causas dispensandi ; 50 statum fortunae oratorum. I. Personae 1. Nomen et ulla litterarum 2. Dioecesis oratorum. Exprimantur: 816 cognomen oratorum, utrumque distincte ac nitide ac sine abbreviatione scribendum. originis vel actualis domicilii oratorum. II. Impedimenta. Exprimantur: 817 1. « Species etiam infima impedimenti; an sit consanguinitas vel affi­ nitas; in impedimento publicae honestatis, utrum originem duxerit ex matrimonio invalido aut ex publico vel notorio concubinatu; in impedi­ mento criminis, utrum provenerit ex coniugicidio cum promissione ma­ trimonii, aut ex coniugicidio cum adulterio, vel ex solo adulterio cum promissione vel attentatione matrimonii; in cognatione spirituali, utrum sit inter patrinum et baptizatum an inter baptizantem et baptizatum » .* 2. Gradus consanguinitatis aut affinitatis aut publicae honestatis... et an sit simplex vel mixtus, non tantum remotior, sed etiam propinquior, uti et linea, an sit recta an transversalis, item an oratores sint coniuncti ex duplici vinculo consanguinitatis, tam ex parte patris, quam ex parte matris. ’ 3. Numerus impedimentorum, e. g. si adsit duplex aut multiplex con­ sanguinitas vel affinitas, aut aliud quodeumque impedimentum sive diri­ mens, sive impediens. Itaque si plura concurrant impedimenta, passim omnia in una eademque supplica exprimi debent. ’ Ratio est, quia quo plura sunt impedimenta, eo difficilius conceditur dispensatio; quare Instr, cit. ----- ’. Instr, cit. -----W M T. M. 11. Cfr. S. Pocnit. 15 April. 1853 et can. 1050 43 — 674 — omnia uni saltem dispensanti aperiri debent (S. Alt. VI, 1139). Conformiter huic doctrinae : a) Si ex impedimentis vel unum a sola S. Sede relaxari potest, pas­ sim pro omnibus S. Sedes adiri debet (can. 1050). Dixi « passim ». nam, spectato can. citato: i° Si cum impedimento, a quo sola S. Sedes dis­ pensare potest, concurrat sive impedimentum publicum, a quo Ordina­ rius ex potestate ordinaria, sive impedimentum occultum, a quo utcum­ que dispensare potest, tunc Ordinarius in impedimento suae competen­ tiae separatim dispensare valet, recursu pro altero impedimento ad S. Sedem instituto. 2° Si impedimenta super quibus Ordinarius dispensare potest, comperiantur post impetratam a S. Sede dispensationem, Ordi­ narius suis facultatibus semper uti poterit, i. e. etiamsi cum impedimen­ to a S. Sede relaxando concurrat impedimentum publicum, in quo Ordi­ narius ex induito dispensare potest. Dicitur « post impetratam dispen­ sationem », i. e. postquam rescriptum dispensationis acceptum est, sive in forma gratiosa, sive, ut addendum videtur, in forma commissoria, quia etiam hoc casu dispensatio videtur dici posse impetrata a S. Sede. b) Si matrimonio obstent impedimentum publicum et impedimentum occultum, quod nequit aperiri sine infamia vel laesione sigilli, duplici opus est supplica, una pro foro externo, altera pro interno (nisi oratores permittant, ut omnia pro foro externo manifestentur). Tn ista hypothesi in supplica pro foro externo sola impedimenta publica, in supplica pro foro interno tam publica quam occulta exprimantur, addendo dis­ pensationem ab impedimentis publicis petitam esse vel petitum iri pro foro externo. Si utraque supplica ad (eundem) Ordinarium mitti nequeat sine infa­ mia oratorum vel laesione sigilli, aut petatur consensus omnia expri­ mendi in supplica pro foro externo, quo casu addatur id fieri ex con­ sensu dato’; aut supplica pro foro interno directe mittatur ad S. Poenitentiariam *. III. Circumstantiae. I Circumstantiae aetatis et conditionis non sunt exprimendae, nisi quatenus allegantur ut causa dispensandi. *. V1.AMING notat: Praxis illa, scii, faciendi mentionem impedimenti occulti in supplicatione pro foro externo, ideo praesertim parum mihi placet, quia non video, quomodo futurum non sit ut impedimenti occulti mentio tunc etiam in rescripto occurrat ; rescripta autem fori externi solent in archivo paroeciali vel alias asservari; sic igitur impedimentum occultum, ex peccato plerumque ortum (cri­ men) vel saltem ad forum conscientiae pertinens (votum privatum), quodammodo traditur posteritati (II, n. 447). ----- ’. Secundum dicta sub a, in supplica non necessario exprimuntur impedimenta publica, in quibus Ordinarius dispensare potest ex potestate ordinaria: quin etiam disputatur, utrum necne illud unquam ad valorem requiratur. — 675 — 2. Idem dicendum de copula forte admissa, idque vi decreti S. Off. a die 25 lun. 1885 etiam valet dc copula incestuosa, quae olim expri­ menda erat, etiamsi non allegabatur ut causa. Ex eodem decreto iam non debet exprimi spes seu malitiosa intentio per copulam aliudve cri­ men facilius obtinendi dispensationem, saltem si copula ut mera circum­ stantia allegatur ; si allegatur ut causa, disputatur, num malitiosa inten­ tio exprimi debeat. Alii affirmant, quia Decretum anni 1885 explicite solum dicit de copula et malitiosa intentione ut meris circumstantiis, non vero dc casu, quo copula ut causa dispensationis allegatur. Alii negant, spectatis tam mente benigna S. Sedis, quam dispensationum formulis, in quibus de malitiosa intentione sermo non est, etiamsi copula ut causa allegata sit. Quidquid est, vi decreti S. Off. a die 18 Mart. 1891 « dis­ pensationes matrimoniales super quovis impedimento, sive agatur de matrimoniis invalide contractis, sive de contrahendis, sunt validae, etiam­ si copula vel consilium et intentio per eam facilius gratiam impetrandi reticita fuerint. » 3. Circumstantia prolis sive iam natae sive conceptae tantum eatenus exprimi debet, quatenus illud ad legitimandam prolem necessarium est. a. v. exprimi debet: i° si est proles iam nata vel nascitura ante matri­ monium subsequens, et agitur de prole adulterina vel sacrilega, quia non legitimatur neque per subsequens matrimonium (can. it 16) neque per dispensationem (can. 1031); 2° si est proles iam nata vel nascitura ante dispensationem fulminatam, et agitur de dispensatione concedenda per rescriptum in casu particulari, quia etiam in casu proles non legiti­ matur neque per subsequens matrimonium neque per dispensationem (canones citati). 4. Circumstantia matrimonii contrahendi vel iam (invalide) contracti. Si iam contractum est, plura addenda, prout n. 822 exponitur. IV. Causae dispensandi clare et breviter exponantur. 819 V. Status fortunae aliquando exprimi debet, puta ut Congregatio 820 iudicare queat, in quanam forma dispensare debeat, in forma pauperum an in forma divitum, an, neglecta forma, omnino gratis. Si conceditur in forma pauperum, exigitur taxa seu componenda’ minima — quae determinatur, spectatis natura et gradu impedimenti — una cum agentia proportionata taxae. Si conceditur in forma divitum, exigitur taxa, quae determinatur, spectatis natura et gradu impedimenti et fortuna oratorum, una cum agentia taxae proportionata. Si oratores sunt mise­ rabiles, ut dicitur, nihil omnino exigitur. Taxa autem seu componenda *. Distinctio taxam inter et componendam practice sublata est; item distinctio inter vere pauperes et fere pauperes. — 676 — ■RW imponuntur tum per modum mulctae ad recompensandum vulnus, per dispensationem legi inflictum, tum ut S. Sedes stipendia officialium solvere aliave bona opera promovere possit. Porro : 1. Status fortunae debet exprimi in impetrandis dispensationibus a Congr. de disc. Sacr., quae servat distinctionem inter rescripta in forma divitum et in forma pauperum. Exponatur autem, quantum orator et oratrix re possideant, atque ex successione ascendentium sperent, de­ ductis vero debitis ; non tamen scrupulose procedendum. Adhaec dispen­ satio concessa in forma pauperum valida est, etiamsi oratores non sint pauperes'; tenentur tamen iura defraudata solvere vel supplere. Nota. Status fortunae practice saepius exprimitur in litteris directis ad Ordinarium, quo mediante dispensatio a S. Sede impetratur. 2. Status fortunae non exprimitur pro dispensationibus obtinendis a *5. C. de Prop. Fide, vel a S. Poenitentiaria; quae Congregationes taxam seu componendam non imponunt2 — Solum solvi debent expensa pos· talia et — nisi rescriptum obtineatur per personam Romae degentem et negotia Episcopi agentem — iura Agentis. Neque status fortunae exprimendus est pro dispensationibus petendis a S. Officio, quod taxam fixam requirit, et pro adiunctis etiam reductionem concedit. Porro quamvis in casibus expositis status fortunae exprimi non debeat, quin etiam paupertas erronee vel falso allegata valori dispensationis non obstet, tamen oratores, ut supra notavimus, iura defraudata solvere vel supplere debent. 3. Neque status fortunae exprimi debet, si dispensatio ab Episcopo impetratur; nimirum, « excepta modica aliqua praestatione ex titulo expensarum cancellariae in dispensationibus pro non pauperibus, loco­ rum Ordinarii eorum ve officiales, reprobata quavis contraria consuetu­ dine, nequeunt, occasione concessae dispensationis, emolumentum ul­ lum exigere, nisi haec facultas a Sancta Sede expresse eis data fuerit; et si exegerint, tenentur ad restitutionem (can. 1056) ’ PUNCTUM II. De supplica, qua petitur dispensatio pro foro interno. 821 Eadem exprimenda sunt, quae in supplica pro foro externo, exceptis hisce. Oratores nominibus fictitiis designantur, v. g. Titius et Bertha. Dioecesis oratorum et status fortunae omittuntur; sed accurate indice­ tur locus, quo rescriptum mittendum sit. *. S. C. C. 9 sept. 1679; S. Poenit. 7 Aug. ct 3 Dcc. 1852; Ordo serv. pars 1, cap. XI. 3°. s. Ordo serv. pars 1, cap. XI, 150 ; pars altera, cap. VIII, a. 1, 30. ----- *. Privilegium hac in re forte concessum etiam post Codicem inductum perseverat (can. 4). — 677 — Commodi gratia sequuntur: Formulae supplicarunt. I. (Pro foro externo). (Excellentia Reverendissima).1 Petrus N., dioecesis N. et Anna N. parocciana mea matrimonium inire cupiunt : verum ligantur impedimento consanguinitatis in secundo gradu, attingente pri­ mum. Humiliter supplicant, ut dispensatio sibi concedatur. (Prole nata vel concepta, addatur: Impetrant quoque prolis legitimationem). Causae sunt: Et Deus.... N. N. parochus ad..... Dioecesis.... II. (Pro foro interno). Eminentissime ac Reverendissime Domine. Caius et Caia matrimonium inire cupiunt ; verum ligantur impedimento con­ sanguinitatis in secundo gradu attingente primum (cuius impedimenti dispensatio in alia supplica pro foro externo petitur). Praeterea detinentur impedimento occulto, contracto ex adulterio ct promissione sibi invicem facta futuri matri­ monii durante matrimonio, quo alterutra (utraque) pars prius ligabatur. Humiliter supplicant, ut dispensatio sibi concedatur. Impedimentum est omnino occultum. Causae sunt: Eminentia Vestra responsum dirigere dignetur ad me infra scriptum confessa­ rium. PUNCTUM III. De supplica, quae respicit matrimonium invalide contractum. I. Primum haec valent : Si petitur dispensatio pro foro externo, ex- 822 primi debent, quae exprimenda esse diximus in supplica pro foro exter­ no ; si petitur dispensatio pro foro interno, indicari debent, quae in sup­ plica pro foro interno indicanda esse notavimus. II. Deinde quoad ipsum matrimonium varia exprimenda sunt, prout agitur de convalidatione simplici vel de sanatione in radice (n. 830 sq. et 833). i. Si agitur de convalidatione simplici, aperiri debet, an oratores vel alteruter bona an mala fide matrimonium contraxerint : an praemissis ’. Si Ordinarius dispensare valeat. — 6/8 — — vel si omissae — an rite dispensatis denuntiationibus; an secundum formam iuridicam; demum an uterque vel alteruter bona vel mala fide matrimonium consummaverit. ' 2. Si agitur de sanatione in radice, indicetur — praeter indicanda ad obtinendam convalidationem simplicem — num adsint conditiones re­ quisitae ad acquirendam sanationem in radice (n. 833). SCHOLION. De vitiis dispensationis sanandis. 823 T. Dispensatio potest vitiari i. e. irritari sive per subreptionem seu reticentiam veri, sive per obreptionem seu expositionem falsi. II. Dispensatio de facto irritatur vel non irritatur, prout sequitur: 1. Nulla dispensatio fit irrita ob errorem in nomine personae cui vel a qua conceditur, aut loci in quo ipsa moratur, aut rei de qua agitur, dummodo, iudicio Ordinarii, nulla sit de ipsa persona vel re dubitatio (can. 47). 2. Dispensatio a minore impedimento (n. 812) concessa, nullo sive obreptionis sive subreptionis vitio irritatur ; idque valet, etiamsi unica causa finalis in precibus exposita falsa fuerit (can. 1054). Pariter et a fortiori dispensatio valida est, etiamsi unica causa finalis in precibus ex­ posita cessaverit ante concessionem vel fulminationem dispensationis. Adhaec cum nulla obreptio vel subreptio valori obstet, dispensatio ab impedimento minore etiam tunc valida est, cum aliud impedimentum sive eiusdem sive alterius speciei reticitum fuerit : hinc in casu requiritur tan­ tum dispensatio suppletiva pro alio isto impedimento. 3. Dispensatio ab impedimento consanguinitatis vel affinitatis, con­ cessa in aliquo impedimenti gradu, valet, licet in petitione vel in conces­ sione error circa gradum irrepserit, dummodo gradus revera exsistens sit inferior, aut licet reticitum fuerit aliud impedimentum eiusdem spe­ ciei in aequali vel inferiore gradu (can. 1052). Coroll. Si dispensatio data est in impedimento maioris gradus et impe­ dimentum sive alterius speciei, sive eiusdem speciei in superiore gradu reticitum fuerit, dispensatio invalida est, et nova omnium impedimento­ rum dispensatio requiritur. 4. Etiamsi de impedimento maioris gradus agatur, reticentia veri seu subreptio non obstat valori dispensationis, dummodo expressa sint, quae ’. Instr, p 673 cit. — 679 — de stylo Curiae sunt ad validitatem exprimenda ; nec obstat expositio falsi seu obreptio, dummodo vel unica causa proposita vel ex pluribus proposita una saltem motiva vera sit (can. 42). In dubio, utrum causa falso allegata motiva an impulsiva, item utrum causa motiva vera an falsa sit, standum est pro valore dispensationis (S. Alf. VI. 1133). Deni­ que, ut dictum est sub 2, dispensatio a minore impedimento valet, etsi unica causa motiva in precibus exposita falsa sit. 5. Dispensatio in impedimento occulto irrita est, si impedimentum non est occultum, excepta dispensatione in impedimento gradus minoris. Nota. Ut dispensatio valida sit, sufficit ut ea. quae ad valorem expri­ menda sunt, adsint : in rescriptis sine exsecutore, tempore quo rescriptum datum est ; in ceteris rescriptis, tempore exsecutionis (can. 41). III. Detecto vitio dispensationis, petantur, si obtineri possint, litterae 824 Perinde valere, i. e. litterae, quibus sanatur vitium et declaratur, litteras dispensationis valere perinde ac si ab initio fuissent validae. Dixi « si obtineri possint » ; quocirca advertas, eiusmodi litteras non concedi, si causa finalis falso allegata est, nisi et causa falsa et ea quae vere exsistit in eundem finem tendant. Secus requiritur simpliciter nova dispensatio. Ceterum quoad petitionem litterarum Perinde valere observes: 1. In petitione: i° prior supplica quoad substantiam vel integre repetitur, addita quoque substantia prioris gratiae; 2° causa nullitatis indicatur addendo, si forte matrimonium interim initum fuerit ; 3" impetretur convalidatio dispensationis, et nova dispensatio, si aliud impedimentum additum sit. 2. Petitio fieri debet pro foro externo vel pro interno vel pro utroque foro, prout sequitur: a) Etiamsi prior dispensatio petita fuerit pro solo foro externo, sed vitium pertinet ad forum internum, convalidatio in foro interno petatur, eo quidem modo quo petitio fit, si matrimonio obstat impedimentum publicum et occultum (n. 817). b) Si prior dispensatio petita est pro solo foro interno: i® si vitium ad idem forum pertinet, convalidatio pro eodem foro interno petatur; 2° si vitium per­ tinet ad forum externum, dispensatio pro hoc eodem foro, convalidatio autem dispensationis obtentae pro foro interno petatur. c) Si prior dispensatio petita est pro utroque foro, vitium publicum pro utro­ que foro, occultum pro solo interno sanari debet. 3. Episcopus nequit concedere litteras Perinde valere pro convalidanda dispen­ satione a *S. S'ede concessa, etiamsi ipsemet dispensationem concedere potuisset (cfr. can. 1050). Excipe: i° quando et quatenus indultum speciale receperit; 2° casum urgentis necessitatis, ita ut ad S. Sedem recurri nequeat (cfr. can. 1045, § i, can. 81). IV. Si litterae Perinde valere invalidae sunt, peti debent litterae Perinde valere super alio perinde valere. — 68ο — Monitum. Cone Trid. * ita: «In contrahendis matrimoniis vel nulla omnino detur dis­ pensatio, vel raro, idque ex causa ct gratis concedatur. > Porro quamvis haec praxis mitigata sit, sunt tamen dispensationes vulnera ecclesiasticae disciplinae inflicta’ Hinc parochus ct confessarius servent haec Cone. Prov. Ultrai : Caveant in primis ne ad matrimonia inter impeditos ipsi ansam praebeant, dispensationem petendi consilium ac spem illam obtinendi nimis facile suggerentes. ’ Articulus IV. De exsecutione dispensationis. 825 Dispensationes concedi possunt sive in forma gratiosa, sive in forma commissoria. Dicitur concedi in forma gratiosa, quando superior, ad quem supplica directa est, ipsemet dispensationem concedit seu oratori­ bus applicat; hinc eiusmodi concessio fit sine exsecutore, atque effec­ tum habet a momento quo datae sunt litterae (can. 38). Dispensatio dicitur concedi in forma commissoria, quando superior alteri committit exsecutionem dispensationis. Persona, cui exsecutio committitur, dicitur exsecutor, totum negotium ab ipso implendum exsecutio, pars negotii, quae in applicatione dispensationis consistit, fulminatio vocatur. Quoad exsecutionem valent haec: I. Exsecutor dispensationis invalide munere suo fungitur, antequam litteras receperit earumque authenticitatcm et integritatem recognoverit, nisi praevia earundem notitia ad eum fuerit auctoritate rescribentis transmissa (can. 53). Praeterea advertas: 1. Dispensationum exsecutor potest alium pro suo prudenti arbitrio sibi substituere, nisi substitutio prohibita fuerit, aut substituti persona praefinita (can. 57, § 1). 2. Dispensationes quaelibet exsecutioni mandari possunt etiam ab exsecutoris successore in dignitate vel officio, nisi fuerit electa industria personae (can. 58). 3. Per Apostolicae Sedis aut dioecesis vacationem nulla eiusdem Sedis Apostolicae aut Ordinarii dispensatio perimitur (can. 61). 4. Ordinarius oratorum, cui dispensatio super publico impedimento commissa est, dispensationem exsequatur, etiamsi sponsi ante dispensa­ tionis exsecutionem in aliam dioecesim discesserint, non amplius rever- ‘. Sess. 24 de ref. matrim. c. 5. 19 Fcbr. 1809 ----- ·. P. 179. Cfr. resc. Pii VII ad Epos Galliae, — 68ι — suri, monito tamen Ordinario loci in quo matrimonium contrahere cu­ piant (can. 1055). II. Si in dispensationis rescripto committatur merum exsecutionis ministerium, exsecutio rescripti denegari non potest, nisi aut manifeste pateat rescriptum vitio subreptionis aut obreptionis nullum esse, aut in rescripto apponantur conditiones quas exsecutori constet non esse im­ pletas, aut qui rescriptum impetravit adeo, iudicio exsecutoris, videatur indignus ut aliorum offensioni futura sit gratiae concessio; quod ulti­ mum si accidat, exsecutor, intermissa exsecutione, statim ea de re cer­ tiorem faciat rescribentem (can. 54, § 1). Quod si in dispensationis res­ cripto concessio gratiae exsecutori committatur, ipsius est pro suo pru­ denti arbitrio et conscientia gratiam concedere vel denegare (can. 54, §2). III. Exsecutio dispensationis complectitur verificationem precum, 826 clausulas implendas, et alia quaedam servanda. 1. Verificatio precum; haec consistit in eo quod exsecutor indagat, utrum necne contenta in rescripto dispensationis conveniant casui, prout tempore exsecutionis sese habet (can. 38), et quidem eatenus conveniant, quatenus illud ad valorem rescripti requiratur. Quatenus autem requi­ ratur ad valorem rescripti, patet ex dictis n. 823. Verbo: Ad valorem sufficit veritas eorum, quae ad validitatem exprimenda erant. Ceterum advertas : a) Verificatio ad solam liceitatem requiritur; quin etiam non urget, si, ut fit, iam antea locum habuit, et exsecutor certus est de rebus non mutatis : in casu sufficit indagare, num tenor rescripti respondeat ex­ positis in supplica.1 b) Verificatio instituitur: pro foro externo, v. g. interrogando ora­ tores ct testes, consulendo libros paroeciales etc; pro foro interno, in­ terrogando poenitentem. \rerificatio pro foro externo etiam per alium institui potest. 2. Clausulae implendae; praecipuae autem clausulae sunt:’ a) In rescriptis S. Officii, si dispenset in impedimento disparitatis cultus vel mixtae religionis, apponitur clausula: dummodo prius regula­ riter, ad praescriptum can. 1061, § 2 cautum omnino sit conditionibus ab Ecclesia requisitis, et ipse Ordinarius moralitcr certus sit easdem imple­ tum iri, scilicet ex parte coniugis non catholici dc amovendo a parte catholica perversionis periculo, et ab utroque nupturiente de universa *. Cfr. S. Poenit. 27 April. 1886; S. Off. 28 Aug. 1895. Dz\men II, n. 802 sq. s. Cfr. Aertnys- — 682 — prole utriusque sexus in catholicae religionis sanctitate omnino bapti­ zanda et educanda; quae clausula essentialis est. Clausula de obligatione monendi nupturientes, se ministrum quoque acatholicum ad matrimo­ nialem consensum praestandum vel renovandum adire non posse, iam non est essentialis, sed praeceptiva tantum. b) In rescriptis Congr. de disc. Sacr.: a)Si vera sint exposita. Hacc clausula catenas essentialis est, quatenus requi­ ritur veritas corum, quae ad valorem exprimenda erant (n. 823). β) Servatis canonicis praescriptionibus ; quae clausula essentialis vel mere prae­ ceptiva est, prout ipsae praescriptiones essentiales vel praeceptivae sunt, secun­ dum dicta ct dicenda. , y) Dummodo nullum scandalum intercedat; clausula non videtur essentialis esse. Porro occasio continua, removeatur per separationem, si est voluntaria; si necessaria est, reddatur remota.1 ό) Imposita oratoribus salutari poenitentia ; clausula mere praeceptiva. t) Dummodo nullum subsit dubium quod coniux posset esse proles ab allero contrahentium genita·, clausula essentialis, et in dispensatione in impedimento publicae honestatis subintellecta, si non exprimatur (cfr. can. 1076, § 3)/ c) In rescriptis S. Poenitentiariae: aj.ludita prius cius confessione vel in sacramcntali confessione tantum. Haec clausula importat, ad valorem requiri, ut confessio sacramentalis instituatur, at­ que in confessione dispensatio fulminetur. Attamen dispensatio non est invalida eo quod confessio sacrilega vel invalida est; neque absolutio requiritur’ (S. Alf., II43). fl)Dummodo impedimentum occultum sil; clausula essentialis. y)Dummodo super publico impedimento dispensationis litterae obtentae fuerint et nullitas earum ex praemissis proveniens occulta remaneat (scilice * usque ad nuptias). Clausula essentialis est, atque apponitur, quando impedimentum publi­ cum concurrit cum occulto. ύ) Iniuncta gravi (vel longa vel perpetua) poenitentia salutari. Clausula mere praeceptiva ; intclligitur autem poenitentia distincta a sacramcntali. Poenitentia longa est v. g. poenitentia unius anni; perpetua totam vitam respicit (S. Alf. VI, 1143)· ♦ In praefiniendae poenitentiae qualitate, gravitate, duratione etc., neque severi­ tatis neque humanitatis limites excedat rationemque habeat conditionis, aetatis, infirmitatis, officii, sexus etc. eorum quibus poena irroganda iniungitur. > 4 Si poenitens poenitentiam non acceptet, impetretur commutatio; et si illud praevi­ deatur, id in supplica manifestetur. S. Poenit. 27 April. 1886. 3 Cfr. P. C. 2-3 lun. 1918 (A. A. S. 1918, p. 346). — ’ S. C. de Prop. Fid. 6 Ian. 1797 (collect, η. 633); 18 Dec, 1878; S Poenit 19 Maii, 1834; 4 Ian. 1839. ----- 4. S. Pocnit. 8 April. 1890. 683 — t) Jniunctis aliis, quae dc iure im ungenda sunt, i. c secundum Theologiae moralis principia, puta scandalum removendum, restitutionem faciendam etc. Haec clausula pariter mere praeceptiva est. 3. Aliaque quaedam servanda, a) Absolutio praevia a censuris non requiritur ad valorem dispensationis, nisi quis censuratus sit per sen­ tentiam declaratoriam vel condemnatoriam latam (can, 36, § 2) ; neque patet, eam ad liceitatem requiri. Si sententia intercesserit, censuratus nequit valide dispensationem recipere, nisi in rescripto pontificio de censura mentio fiat (can. 2265, § 2 ; 2275, η· 3 î 22&3)· Ceterum casu, quo absolutio a censura locum habet, sufficit forma consueta absolven­ di a censuris et peccatis, i. e. ea quae in iudicio sacramentali adhibetur. Si absolutio a peccatis dari nequeat (puta quia poenitens indispositus est), omissa absolutione a peccatis, sola absolutio a censuris praemit­ titur. Nota. In facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendae (can. 66, § 3 ; n, 809). b) Exsecutor ipsam fulminationem pro foro externo debet scripto perficere (can. 56); item praestat eam ita perficere, si fulminatio in foro interno non-sacramentali fiat. In foro interno sacramcntali fiat viva voce et in personam praesentem. Fit autem in unam tantum personam, si impedimentum unam solum partem afficit, puta votum; si impedi­ mentum utrique parti commune est, fiat in utramque partem, sive idem sive diversus confessarius ab oratoribus eligitur.’ Si diversus confessa­ rius eligitur, « prior confessarius post dispensationem uni ad formam litterarum concessam, debet litteras S. Poenitentiariae (clausas) poenitenti tradere, ut per illum alteri parti tradantur, quae similiter easdem litteras secum exequi faciat per alium confessarium, cuius erit in huiusmodi casu, confecto negotio, litteras lacerare.»’ Attamen etiam in hac hypothesi fulminatio in alteram partem ad solam liceitatem requiritur.2 et ob gravem causam, puta quia altera pars confiteri renuit, omitti po­ test. ’ Forma determinata, qua fulminatio fiat, non requiritur. Si quis ta­ men ex potestate a Sede Apostolica delegata dispensationem concedat, expressam pontificii indulti mentionem faciat (can. 1057). c) Post fulminatam dispensationem, si in documento de legitimatione mentio fiat, sequitur legitimatio prolis; quae quavis forma fieri potest. Convenienter adhibetur pro fulminatione et legitimatione una ex hisce, desumptis ex Bened., XIV.1 ’.S. Pocnit 15 Nov. 1778. — n. 81. ’. Resp. S. Poenit. cit. — * Tnstit. eccl. 87, — 684 — Pro matrimonio contrahendo: Post formam consuetam absolutionis, confes­ sarius ita prosequi potest: «Et insuper Auctoritate Apostolica (aut: Remi Epis­ copi N.) mihi specialiter delegata, dispenso tecum super impedimento (quod hic exprimit, c. g. secundi gradus affinitatis), ut, praefato impedimento non obstante, cum muliere, cui nubere intendis, Matrimonium publice, servata forma ecclesias­ tica contrahere, consummare ac in co remanere licite valeas ; et eadem Auctori­ tate Apostolica prolem susceptam (si qua sit) ct suscipiendam exinde legitimam nuncio. In nomine Patris ct Filii et Spiritus Sancti. Arnen ». Pro matrimonio contracto convalidando (n. 829 sq.) : « Insuper Auctoritate Apostolica (vel: per Reverendissimum Epûm N.) mihi specialiter delegata dis­ penso tecum super impedimento..., quo ligatus Matrimonium nullitcr contraxisti, ut praefato impedimento non obstante, denuo Matrimonium cum putata tua coniuge, renovato consensu, contrahere, consummare ac in co remanere licite possis, prolemque susceptam et suscipiendam exinde legitimam nuncio. In no­ mine », etc. Pro matrimonio in radice sanando (n. 833) : « Insuper Auctoritate Apostolica etc.... Matrimonium a te cum N. contractum in radice eius sano, prolemque sus­ ceptam ct suscipiendam exinde legitimam nuncio. In nomine », etc. d) Post fulminationem peractam haec serventur : a) Rescripta dispensationum pro foro externo concessa in archivo dioecesano (cfr. can. 375, § 1), litterae exsecutoriae in paroeciali deponantur. β) Nisi aliud ferat S. Poenitentiariae rescriptum, dispensatio in foro interno non sacramentali concessa super impedimento occulto, adnotetur in libro diligen­ ter in secreto Curiae archivo de quo in can. 379 asservando, nec alia dispensatio pro foro externo est necessaria, etsi postea occultum impedimentum publicum evaserit ; sed necessaria, si dispensatio concessa fuerat tantum in foro interno sacramentali (can. 1047). γ) Rescripta, quibus dispensatio pro foro interno sacramentali concessa est, lanianda vel comburenda sunt, idque secundum rescripta S. Poenitentiariae < sub excommunicatione latae sententiae ». Obligatio saltem infra triduum post dispensationis exsecutionem implenda (S. Alf. VI, 1143). Non tamen prohibetur, quominus confessarius textum transcriptum retineat: quo casu diem ct annum omittat. APPENDICULA I. De matrimonio invalido. 827 Si quod matrimonium invalidum reperiatur, casui pro adiunctis di­ versimode consuli debet; nimirum aut partes in bona fide relinquendo, aut permittendo, ut vivant tanquam frater et soror, aut nullitatem ma­ trimonii declarando, aut matrimonium convalidando. Quisnam modus elegi debeat, ex dicendis patebit. Passim vero aut ad declarationem nullitatis matrimonii, aut (atque maxime quidem) ad convalidationem ma­ trimonii recurrendum. Hinc: - 685 — Pars 1. De declaratione nullitatis matrimonii invalidi. I. Ad declarationem nullitatis matrimonii invalidi regulariter proce- 828 dendum: i° si convalidatio locum habere nequit, quia impedimentum non potest auferri; 2° si, omnibus attentis, praestat, partes separari. II. ludex competens in hac causa est iudex loci in quo matrimonium celebratum est, aut in quo pars conventa vel, si una sit acatholica, pars catholica domicilium vel quasi-domicilium habet (can. 1964). Attamen etiam ad S. Sedem recurri potest. 1. Tribunal ab Ordinario constituendum constat tribus iudicibus (can. 1576, § 1), quibus adiunguntur < defensor vinculi », ut dicitur, et actua­ rius. 2. Tribunal collegialiter procedere debet, et ad maiorem suffragiorum partem sententiam ferre (can. 1577, § 1). 3. Si sententia feratur pro nullitate matrimonii, appellatio fiat ad superius tribunal, diversum pro adiunctis (can. 1986. Sed responderi potest, illud ex mente S. Officii cateuus fieri non posse, quatenus Ecclesia nequit eiusmodi impedimentum auferre; quae ablatio est conditio sim qua sanatio locum habere nequit Ceterum )3, etsi matrimonium invalide ratione impedimenti initum fuerit, con sensus praestitus praesumitur perseverare, donec de eius revocatione constiterit. CAPUT II. Di CONVALIDATIONE MATRIMONII INVALIDI OB DEFECTUM CONSENSUS Praenot. Huc pertinent matrimonia nulla ob defectum discretionis, 831 errorem, metum, fictionem, conditionem repugnantem substantiae ma trimonii. I. Requisita ad convalidationem. Matrimonium irritum ob defectum consensus convalidatur, si pars quae non consenserat, iam consentiat, — 688 — dummodo consensus ab altera parte praestitus perseveret (can. 1136, § 1). In casu non requiritur, ut pars quae consenserit, consensum reno­ vet, quia ad contractum sufficit, ut consensus utriusque moraliter coexsistat: quod obtinet, si consensus unius perseverat, donec alter consen­ sum praestiterit (S. Thom. Suppi, q. 47, a. 4, ad 2; S. Alf. VI, 1114). II. Forma servanda. Ex can. 1136, § 2 et 3 : 1. Si defectus consensus fuerit mere internus, satis est, ut pars quae non consenserat, interius consentiat. 2. Si fuerit etiam externus, necesse est consensum etiam exterius manifestare, atque quidem hoc modo: a) Si defectus fuerit secretus, sufficit consensum privato et secreto, i. e. inter solas partes, manifestare. b) Si defectus fuerit publicus, consensus manifestari debet forma iure praescripta. Si in casu pars, quae non consensit, renuit manifestare con­ sensum forma iure praescripta, petatur dispensatio a forma, et scanda­ lum dimoveatur divulgando matrimonii convalidationem. CAPUT III. De convalidatione matrimonii invalidi ob 832 defectum formae. Praen. Huc pertinent v. g. matrimonia mere civiliter inita ab eis, qui ad formam ecclesiasticam tenentur. Porro: Matrimonium nullum ob defectum formae, ut validum fiat, contrahi denuo debet legitima forma (can. 1137); atque quidem, quoad liceitatem, publice vel occulte, prout nullitas publica vel occulta est. Si nullitas publica est, et utraque vel alterutra pars renuit publice seu in fax:ie Ecclesiae renovare consensum, ab Ordinario permitti potest, ut matrimonium v. g. in domo parochi coram solo parocho et testibus contrahatur; scandalum autem removeatur divulgando convalidationem matrimonii. Si una pars renuit consensum renovare legitima forma, petatur dis­ pensatio a forma. Si una pars renuit consensum renovare, petatur sanatio in radice. In omni autem casu scandalum, si adsit, dimoveatur, convalidationem ma­ trimonii divulgando. Si utraque pars renuit renovare consensum vel eum renovare legitima forma, Ecclesia sanationem in radice non concedit. Nota. Quoad supplicam pro convalidatione matrimonii conficiendam, vide n. 822. Commodi gratia sequuntur: — 689 — Formulae supplicarum. I. (Pro foro externo). Beatissime Pater. (Excellentia Reverendissima).1 Petrus N. dioecesis N. et Anna N. paroeciana mea in forma iure praescripta matrimonium inierunt. Postea innotuit impedimentum publicum affinitatis in secundo gradu lineae collateralis. Humiliter postulant dispensationem, ut con­ validetur matrimonium invalide contractum (Prole nata vel concepta, addatur Impetrant quoque prolis legitimationem). Et Deus... N. N. parochus ad.... Dioecesis.... II. (Pro foro interno). Eminentissime ac Reverendissime Domine. Caius et Caia bona fide matrimonium in forma iure praescripta inierunt. Postea vero in foro interno innotuit impedimentum occultum, contractum ex adulterio et promissione sibi invicem facta futuri matrimonii durante matrimonio, quo alte­ rutra (utraque) pars prius ligabatur. Ut convalidetur matrimonium, cuius nullitas utrique (alterutri) parti nota est, confessarius humiliter postulat, ut impedimentum auferatur. Eminentia vestra responsum dirigere dignetur ad me infra scriptum confessa­ rium. SECTIO II. Sanatio in radice. I. Notio. « Matrimonii in radice sanatio est eiusdem convalidatio, 833 secum ferens, praeter dispensationem vel cessationem impedimenti, dis­ pensationem a lege de renovando consensu, et retrotractionem per fic­ tionem iuris, circa effectus canonicos, ad praeteritum (can. 1138, § 1). Itaque sanatio in radice tria involvit: 1. Aufert impedimentum, nisi iam cessaverit. t 2. Dispensat a lege renovandi consensus seu permittit, ut matrimo­ nium convalidetur vi prioris consensus i. e. quamvis neutra pars consen­ sum renovet. ’ Convalidatio autem fit a momento concessionis gratiae (can. 1138, § 2). 3. Efficit, ut effectus canonici, praesertim legitimitas prolis, matri• · I - . — - ■■ M ‘. Si Ordinarius dispensare valeat.-----:. Sanat igitur radicem i. e. consensum ab initio vitiatum seu ob impedimentum inefficacem. W. M. T. Μ. II. 44 — 6cjo — monio sanato non solum nunc conveniant, sed per fictionem iuris ita ei attribuantur, ac si matrimonium iam in praeterito validum fuisset; im­ mo retrotractio.... intelligitur facta ad matrimonii initium, nisi aliud ex­ presse caveatur (can. 1138, § 2). Differt igitur sanatio in radice a convalidatione simplici: i° quod ista a neutra parte consensus renovationem exigit ; haec autem requirit, ut consensus saltem ab una parte renovetur; 2° ista effectus canonicos matrimonio sanato ita attribuit, ac si iam antea ei annexi fuissent; haec autem ea efficacia destituitur. Nota. Dispensatio a lege de renovando consensu concedi etiam potest vel una tantum vel utraque parte inscia (can. 1138, § 3). II. Possibilitas sanationis in radice. Quodlibet matrimonium initum cum utriusque partis consensu naturaliter sufficiente, sed iuridice inef­ ficaci ob dirimens impedimentum iuris ecclesiastici vel ob defectum legitimae formae, potest in radice sanari, dummodo consensus perse­ veret (can. 1139, § 1). Idem dicendum de matrimonio invalido ob impe­ dimentum dirimens iuris naturalis vel divini (n. 830). At matrimonium contractum cum impedimento iuris naturalis vel divini, etiamsi postea impedimentum cessaverit, Ecclesia non sanat in radice, ne a momento quidem cessationis impedimenti (can. 1138, § 2). III. Requisita ut matrimonium possit in radice sanari. Requiritur ad valorem: 1. Ut utraque pars consensum eum que vere matrimonialem praesti­ terit (can. 1140, § 1). Itaque non sufficit consensus mere fornicarius, neque matrimonium civile, si pro mera caeremonia civili, non autem qua matrimonium initum fuerit. Quodsi consensus ab initio quidem de­ fuerit, sed postea praestitus fuerit, sanatio concedi potest a momento praestiti consensus (can. 1140, § 2). 2. Ut utraque pars in consensu perseveret seu ut neutra pars cum revocaverit (can. 1140, § 1). Quod autem una vel utraque pars revocaret consensum, si nullitatem matrimonii nosceret, nondum est revocatio; immo ne separatio a toro et mensa quidem necessario revocationem in­ volvit. 1 IV. Subiectum potestatis sanandi in radice. Sanatio in radice con­ cedi unice potest ab Apostolica Sede (can. 1141). Sedes autem Apostolica eam concedit per S. Off., vel Congr. de disc. Sacr. vel per S. Poenitentiariam. prout fert casus (n. 803). Attamen etiam aliis indulta ’. Quaerunt aliqui, num consensus datus a compote mentis perseveret, post­ quam consentiens in perpetuam amentiam inciderit. Porro negandum videtur, quia consensus in eiusmodi persona videtur deficere, ut in mortuo (cf. can. 1089. § 3). — 6g i — specialia concedi solent ’ ; potestas vero dispensandi in aliquo impedi­ mento non importat potestatem sanandi in radice. V. Petitio sanationis in radice. Petenda est, si ex una parte convalidationi alicuius matrimonii omnino consulendum videtur, ex altera autem parte a convalidatione simplici abstinendum est. Petatur igitur: i° si in aliquo loco multa matrimonia invalide inita fuerunt, ita ut renovatio consensus multis incommodis obnoxia foret ; 2° si quae ad convalidationem simplicem requiruntur, defutura esse praevidentur, puta si pars, quae secundum leges convalidationis simplicis teneatur renovare consensum, vel illum renovare forma legitima, renuat illud peragere, modo altera pars bene disposita sit. Si utraque pars in bona fide est, et neutra sine incommodo moneri potest, petitio sanationis omitti atque partes in bona fide relinqui pos­ sunt, quamquam, si nullitas matrimonii ex culpa aliorum v. g. parochi. Ordinarii provenerit, Ecclesia facile sanationem concedat, ita ut tum expediat eam expetere (cfr. can. 1138, § 3). Nota. Quoad supplicam pro sanatione in radice conficiendam vide n. 822. Commodi gratia sequuntur: Formulae supplicaram. I. (Pro foro externo). 1 Beatissime Pater. Petrus N., dioecesis N. et Anna N. paroeciana mea bona fide in forma iure praescripta matrimonium inierunt. Postea detectum est atque utrique parti inno­ tuit impedimentum publicum consanguinitatis in tertio gradu lineae collateralis. Utriusque consensus perdurat. Cum vero vir renuat renovare consensum in forma iure praescripta, mulier humiliter expostulat sanationem in radice. (Prole nata vel concepta, addatur: et prolis susceptae legitimationem). Et Deus... - N. N. parochus ad... Dioecesis... II. (Pro foro interno). ' Beatissime Pater. i Caius et Caia bona fide in forma iure praecripta matrimonium contraxerant Postea vero in foro interno innotuit impedimentum occultum, contractum ex adul­ terio et promissione sibi invicem facta futuri matrimonii durante matrimonio, quo alterutra (utraque) pars prius ligabatur. Caia timet, ne Caius, qui impedimentum ‘. Cfr. Form. II, minor fac. S. C. de Prop. Fid. η. 15 (Vermeersch, Comment η. 93)· I — 692 — ignorat, consensum renovare, etiam privatim et secreto, renuat. Hinc humiliter postulat, ut Sanctitas Vestra sanationem in radice praesentis matrimonii conce­ dere ct responsum ad me infra scriptum confessarium dirigere velit. (Prole nata vel concepta, addatur post verbum matrimonii: et prolis susceptae legitimationem). Et Deus... SCHOLION I. De convalidatione matrimonii invalidi inter partem catholicam et partem acatholicam. 834 Supponimus, matrimonium invalidum esse sive ob disparitatem cul­ tus et defectum formae, sive ob solum defectum formae. Iam vero ut eiusmodi matrimonium convalidetur : I. Primum, positis ponendis, petatur dispensatio sive ab impedimento dirimente disparitatis cultus, sive ab impedimento impediente mixtae religionis. Deinde matrimonium contrahatur legitima forma, atque qui­ dem, quoad liceitatem, publice vel occulte, prout nullitas publica vel occulta est. Si nullitas publica est, et pars acatholica renuit publice renovare con­ sensum, Ordinarius permittere potest, ut matrimonium coram solo pa­ rocho et testibus contrahatur. Si pars acatholica renuit consensum renovare legitima forma, petatur dispensatio a forma. Si pars acatholica renuit consensum renovare, petatur sanatio in ra­ dice, si spes sit eam obtinendi, secundum mox dicenda. II. Dixi, positis ponendis petendam esse dispensationem ab impedi­ mento disparitatis cultus vel mixtae religionis. Nam ut dicta dispensa­ tio obtineri possit, èt cautiones praestandae sunt, et moralis certitudo de cautionurn implemento haberi debet. Quid vero, si aut pars acatholica renuit praestare cautiones, aut moralis certi­ tudo non habetur dc cautionum implemento? Rcsfi. In casu dispensatio (ordinaria) exclusa est ; atque etiam in periculo mortis exclusa videtur1 ; hinc recurrendum ad sanationem in radice, si spes sit eam obtinendi, a. v. si moraliter certum sit, partem acatholicam universae prolis tam natae quam nasciturae catholicam educationem non esse impedituram. Ete­ nim, quamvis sanatio in radice expectari possit, etiamsi pars acatholica cautiones praestare renuat,' tamen, deficiente praedicta morali certitudine, sanatio in radice expectari nequit ’ Quid igitur, si ista etiam moralis certitudo deficiat? Resp. 1. Extra periculum mortis, causa desperata est. l. Cfr. can. 1043, 1061; item quae notavimus p. 605. ----- :. S. Off. T2 April. 1899 (Collect, η. 2042); 22 Dec. 1916 (A. A. S. 1917, P- 13)· ----- ’· S. Off. i lui. 1930 (apud Ned. Kath. Stemmen. 1931, p. 168; 1932, p. 68). Patet praeterea — ^93 — Resp. 2. hi periculo inor/is dispensatio ct sanatio in radice pariter exclusae vi­ dentur, * non autem recursus ad cpikiam ; nimirum si pars catholica promittat, se pro viribus catholicae educationi universae prolis esse provisuram, ad matrimo­ nium convalidanduin procedatur, renovato saltem consensu partis catholicae (cfr S. Alf. VI, 613). SCHOLION II. Dc inscriptione matrimonii convalidati. Inscriptio matrimonii convalidati ita fiat: 835 I. Convalidatio in foro externo in consueto registro matrimoniorum et in libro baptizatorum annotetur. Si prius matrimonium iam modo sueto inscriptum fuerit, aut de novo annotari potest cum remissione ad prius matrimonium, aut ad marginem prioris inscriptionis omnia notari posΛ sunt. II. Convalidatio in foro interno annotetur in registro secreto Cancellariae episcopalis, nisi obstet sigillum sacramentale. Si illud obstet et bonum prolis inscriptionem postulet, cum licentia poenitentis vel poenitentium annotatio locum habeat. SCHOLION III. De modo pertractandi casum convalidationis. Si parochus vel confessarius detegat, matrimonium aliquod certo 836 invalidum esse, ita procedatur: I. Si ambo nullitatis inscii sunt, passim ob periculum incontinentiae alteriusve incommodi ad tempus in bona fide relinquantur. Interim, si impedimentum cessavit, vel dispensabile est, procuretur pro adiunctis convalidatio simplex vel sanatio in radice. II. Si utraque pars nullitatis conscia est. ita procedatur : 1. Si nullitas aliis occulta est, coniuges statim separandi sunt a toro. Interim, si impedimentum cessavit vel dispensabile est, quamprimum procuretur convalidatio. Si impedimentum indispensabile est, recurra­ tur ad Ordinarium, qui iudicet. qualis separatio procuranda videatur. 2. Si nullitas publica est, coniuges illico separari debent etiam a cohaex eo quod facultatibus Congr. dc Prop. Fid. quoad sanationem in radice matri­ monii mixti iam additur clausula: «dummodo moraliter certum sit, partem acatholicam universae prolis tam natae (piam nasciturac catholicam educationem non esse impedituram ». ’. Ceterum quoad sanationem in radice, quae etiam in periculo mortis sine induito speciali concedi nequit, facile occasio responsum tempestive recipiendi deficiet bitationc: interim recurratur ad Ordinarium sive pro convalidatione, sive pro declaratione nullitatis, si impossibile est vel non expedit convalidationem procurare. Quod coniuges ad tempus separari nolunt, non impedit, Quominus convalidatio obtineri possit. III. Si una tantum pars nullitatis conscia est, altera pars, si sine gravi incommodo fieri possit, monenda, atque coniuges saltem a toro separan­ di sunt; deinde quamprimum convalidatio procuretur. Si altera pars sine gravi incommodo moneri nequeat, monitio omitti potest, sed redditio debiti usque ad procuratam convalidationem vitari debet, puta iter sus­ cipiendo, sub aliquo praetextu se excusando. Quid vero, si sola uxor novit nullitatem, et ex una parte convalidatio, etiam spectato can. 1045, tempestive obtineri nequit, cx altera autem parte copula sine gravissimo incommodo caveri non potest? Resp. In casu secundum plures ex epikia censeri potest, impedimentum (eccle­ siasticum) cessasse, ita ut coniux renovando consensum sive explicite sive exer­ cite (per copulam) matrimonium convalidarc et debitum reddere possit. Attamen ad cautelam quantocius ad potestatem competentem recurratur (S Alf. VI. 613). APPENDICULA II. De separatione coiiiugum. 837 Separatio coniugum seu divortium distinguitur triplex, scilicet solutio ipsius vinculi seu divortium plenum ; separatio a toro et copula, et sepa­ ratio a toro, mensa et cohabitatione. Posterior divortium senti-plenum vocatur. Pars I. De divortio pleno. Quatenus ipsum vinculum matrimoniale solvi possit, diximus n. 720 sq. Duos vero casus 1. c. theoretice expositos, praxeos causa magis dilucidabimus. Ecclesia nimirum ex iusta causa solvere potest: i° ma­ trimonium inter baptizatos, non consummatum ; 20 matrimonium inter partem baptizatam et partem non baptizatam ; puta si pars baptizata, reiccta liaeresi vel schismate, vel pars non baptizata per baptismum ad Ecclesiam catholicam convertitur. SECTIO I. De solutione matrimonii inter baptizatos, non consummati. 838 I. Rationes petendi solutionem matrimonii inter baptizatos, non con­ summati, sunt v. g. : impotentia dubia vel dubie antecedens, aut dubie — 695 — perpetua ac aegre curanda, impotentia superveniens, infirmitas usum matrimonii impediens, error gravis quoad qualitatem personae, post matrimonium detectus, discordiae graves et continuae inter partes, de­ lictum infamans ab una parte perpetratum, maxime si sententia iudicis secuta sit, periculum perversionis, divortium civile, maxime cum novi matrimonii civilis celebratione, nullitas matrimonii probabilis, sed quae satis probari nequit, puta ob metum adhibitum, ob conditionem consen­ sui adiectam, malitiosus discessus *. II. Modus obtinendi solutionem hisce summatim exhibetur:-5 1. Soli coniuges ius habent petendi dispensationem super matrimonio rato et non consummato (can. 1973). 2. Supplica ad S. Pontificem dirigenda transmittatur ad Congr. de disc. Sacram. ; dirigatur autem mediante Ordinario proprio. 3. Ordinarius nequit processum instruere nisi Sedes Apostolica fa­ cultatem ei fecerit (can. 1963. § 1). 4. Ordinarius curabit tribunal, cum primum poterit, constituere, ad id adhibendo ministros in sua Curia constitutos, aut alios etiam. Non re­ quiritur tribunal collegiale trium iudicum ; requiruntur vero iudex in­ structor, defensor vinculi et actuarius. 5. Tribunal maxime inquirat: i° in causas legitimas dispensationis; 20 in non-consummationem matrimonii. 6. Processu finito, acta omnia una cum voto Episcopi et defensoris vinculi ad Congregationem transmittantur, atque sententia ipsius S. Pontificis exspectetur. SECTIO II. De solutione matrimonii inter partem baptizatam et partem non baptizatam. I. Supplica ad S. Pontificem dirigenda, transmittatur ad S. Off., cui 839 haec causa commissa est. II. Conditiones requisitae, ut matrimonium inter partem baptizatam et partem non baptizatam solvatur, sunt : i. Si pars non baptizata cupit ad Ecclesiam catholicam converti, prius baptizetur, ut iurisdictioni Ecclesiae subiciatur. Praeterea requiritur, ut post baptismum receptum copulam non habuerit cum comparte ; secus enim haberetur matrimonium post utriusque partis baptismum consum­ matum, quod ab Ecclesia solvi nequit. Adhaec postulatur argumentum ‘. De Smet, o. c. n. 330; Vlatning, o. c. Π, n. 606. ----- ’. Dccr. Congr. de disc. Sacr. d. d. 7 Maii 1923 regulas servandas statuit (A. A. S. 1923, p. 389-436) — 6 — juridicum, quo probetur, baptismum antea nullatenus vel invalide col­ latum esse. 2. Si pars baptisata ad Ecclesiam vult converti, prius de facto ad eam converti debet. 3. Denique alia supplicae inserenda sunt, quae quidem ab eo, cui haec res committitur, indagabuntur ct inserentur. Pars II. De divortio semi-pleno. Divortium semiplenum seu separationem a toro, mensa ct cohabita * tione per se illicitum, ob iustam vero causam licitum esse, hisce docet can. 1128: « Coniuges servare debent vitae coniugalis communionem, nisi iusta causa cos excuset ». Ex causis autem iustis, ob quas licet in­ stituere vel petere divortium semiplenum, aliae conferunt ius perpetuae separationis, aliae per se ius separationis temporaneae tantum. Singulas utriusque speciei causas expendemus. 840 I. Causae separationis perpetuae sunt adulterium, et consensus mutuus coniugum in conversionem ad statum perfectiorem. 1. Adulterium coniparti innocenti praebet ius separationis perpetuae. Patet ex .S’. Scriptura, 1 quae, exclusa solutione vinculi, (n. 720) sepa­ rationem perpetuam indigitat. Patet praeterea ex Traditione, * atque cx eo quod quis frustra postulat sibi fidem servari ab eo, cui fidem a se praestitam servare recusat.’ Hinc can. 1129, § 1: «Propter coniugis adulterium, alter coniux. manente vinculo, ius habet solvendi, etiam in perpetuum, vitae communionem, nisi in crimen consenserit, aut eidem causam dederit, vel illud expresse aut tacite condonaverit, vel ipse quo­ que idem crimen commiserit. » (S. Thom. Suppi q. 62, a. 1 ; S. Alf. VI, 960). Adulterium autem debet esse: consummatum, formale, moraliter certum, non approbatum, non compensatum, non condonatum. Dicitur: a) Consummatum per copulam de se aptam ad generationem, non mere inchoatum per oscula, tactus, amplexus etc. ; neque, cum hic atten­ datur carnis unio cum tertio, sufficit merus concubitus seu unio cor porum vel copula onanistica. b) Formale, non ex oppressione vel bona fide commissum (S. Thom. Suppi, q. 62, a. 1 ; S. Alf. VI. 960; Horn. Ap. tr. 18. n. 95). c) Certum moraliter. Eiusmodi autem certitudo etiam exoriri potest ’. Matth V, 32; XIX, 9; Marc X, n; Luc. XVI, 18; 1 Cor. V1Î, 11-J2. ----*. Conferantur Dogmatici----- ’ Reg. iur. 75 in VI" — ^97 — cx indiciis, contecturis cl praesumptionibus vehementibus (S. Alf. VI, 961 ; Hom. Λρ. tr. 18, η. 93), d) Non approbatum, i. e. requiritur, ut alter non consenserit in adul­ terium neque directe causam ei dederit : non autem ut neque causam indirectam ei praebuerit, puta debitum negando, compartem male trac­ tando (S. Thom. Suppi, q. 62, a. 1 ; S. Alf. VI, 966). c) Non compensatum per adulterium, ab altera parte commissum ante sententiam divortii a Indice ecclesiastico prolatam. Non refert quod unus pluries quam alius adulteravit, vel unius crimen occultum, alterius publicum est. Quodsi tamen post adulterium ab utroque com missum, unus resipiscit, alter vero in adulterio pergit, emendatus satis probabiliter potest instituere divortium (S. Alf. 1. c.). f) Non condonatum sive expresse sive tacite. « Tacita condonatio habetur, si coniux innocens, postquam de crimine adulterii certior fac­ tus est, cum altero coniuge sponte, maritali affectu, conversatus fuerit; praesumitur vero, nisi sex intra menses coniugem adulterum expulerit vel dereliquerit, aut legitimam accusationem fecerit» (can. 1129, § 2). Adulterio aequiperantur sodomia cum tertio et bestialitas, quia habe­ tur, quod hic attenditur, scilicet carnis unio cum tertio. Secus dicendum de sodomia patrata cum comparte (S. Thom. q. 62, a 1. ad 4; S \lf VI, (/>2, qu. 2°). Cor. I. Coniux innocens per se iimi tenetur instituere divortium ; per accidens potest teneri sive ob spem emendandi reum, sive oli vitandum scandalum oriun­ dum ex eo, quod quis videretur consentire adulteriis continuatis compartis Prae tice tamen vix aderit obligatio, spectatis etiam incommodis secuturis (S Thom Suppi, q. 62, a. 2; S. Alf. VI. 963, 964). Cor II Pars innocens, sive indicis sententia sive propria auctoritate discesserit, nunquam tenetur adulterum utut emendatum recipere vel ad eum redire (can. 1130), nisi ipsa adulterium committat, antequam sententia divortii a indice eccle­ siastico prolata est . hac prolata, obligatio satis prohabiliter deest secundum illud « Quod bene semel definitum esi... nulla debet iteratione retractari » (S Alf VI. 965 ; et esse laicurn. Nota 3. Ignorantia (vel inadvertentia vel error circa legem aut poenam aut factum) generatim non praesumitur (can. 16, § 2). 3. Omissio diligentiae debitae. Si quis legem violaverit ex omissione debitae diligentiae, imputabilitas minuitur pro modo a prudenti iudice ex adiunctis determinando; quod si rem praeviderit, et nihilominus cautiones ad eam evitandam omiserit, quas diligens quivis adhibuisset, culpa est proxima dolo (can. 2203, § 1). Casus autem fortuitus qui prae­ videri vel cui praeviso occurri nequit, a qualibet imputabilitate eximit (can. 2203, § 2). 848 II. Causae modificantes imputabilitatem a Codice enumerantur: 1. Minorennitas. Minor aetas, nisi aliud constet, minuit delicti impu­ tabilitatem eoque magis quo ad infantiam propius accedit (can. 2204). Porro personae morales (can. 100, § 1 et 2) etiam quoad imputabilitatem aequiperantur minoribus (can. cit. § 3). 2. Vis physica quae omnem adimit agendi facultatem, delictum pror­ sus excludit (can. 2205, § 1). 3. Metus gravis, etiam relative tantum, necessitas, immo et grave in­ commodum, plerumque delictum, si agatur de legibus mere ecclesiasticis, penitus tollunt. Dictae autem causae delicti imputabilitatem minuunt qui­ dem, sed non auferunt, si actus sit intrinsece malus aut vergat in con­ temptum fidei vel ecclesiasticae auctoritatis vel in animarum damnum (can. 2205, § 2 et 3). 4. Iusta defensio. Causa legitimae tutelae contra iniustum aggresso· rem, si debitum servetur moderamen, delictum omnino aufert; secus imputabilitatem tantummodo minuit, sicut etiam causa provocationis (can. 2205, § 4) ; scii, qui provocat aggressorem etiam excedit modera’. Est ignorantia actualis in eo, qui notitia habituali gaudet. ----- '. Est igno­ rantia positiva, seu coniuncta cum admissione falsi. — 7°7 ~ men tutelae. Ceterum in excessu defensionis non ita raro omnis culpa deest. 5. Passio, si fuerit voluntarie et deliberate excitata vel nutrita, impu­ tabilitatem potius auget ; secus eam minuit plus minusve pro diverso passionis aestu ; et omnino tollit, si omnem mentis deliberationem et voluntatis consensum praecedat et impediat (can. 2206). 6. Praeter alia adiuncta * aggravantia, delictum augetur: i° pro maiore dignitate personae quae delictum committit, aut quae delicto offenditur; 2° ex abusu auctoritatis vel officii ad delictum patrandum (can. 2207). 7. Reincidentia in delictura. Recidivus sensu iuris est qui post con­ demnationem rursus committit delictum eiusdem generis et in talibus rerum ac praesertim temporis adiunctis ut eiusdem pertinacia in mala voluntate prudenter coniici possit (can. 2208, § 1). Porro qui pluries deliquerit etiam diverso in genere, suam auget culpabilitatem (can. 2208, § 2). III. Imputabilitas cobperantium. Ut cooperatio canonice imputetur, 849 requiritur aliquis dolus aut culpa et aliquis influxus externus in factum externum delicti. Quoad dolum et culpam applicentur supra dicta; quoad influxum externum animadvertendum est, hunc esse physicum vel moralem, necessarium vel non necessarium, principalem vel acces­ sorium, positivum vel negativum. Porro pro vario influxu in delictum varia est imputabilitas cobperantium, prout sequitur: 1. Qui communi delinquendi consilio simul physice concurrunt ίη delictum, omnes eodem modo rei habentur, nisi adiuncta alicuius culpa­ bilitatem augeant vel minuant (can. 2209, § 1). 2. In delicto quod sua natura complicem postulat (ut v. g. duellum), unaquaeque pars est eodem modo culpabilis, nisi ex adiunctis aliud appareat (can. 2209, § 2). 3. Per se non minorem ac exsecutor delicti imputabilitatem contra­ hunt tum mandans, qui est principalis delicti auctor, tum alii qui ad delicti consummationem inducunt (suadendo, consentiendo, aliave ra­ tione moraliter influendo) vel in hanc quoquo modo concurrunt (puta physice cooperando), si delictum sine eorum opera commissum non fuisset (can. 2209, § 3), a. v. si influxus necessarius fuerit. 4. Si praedictorum influxus non fuerit necessarius sed tantum faci­ lius reddidit delictum, utpote quod etiam sine eorundem concursu com­ missum fuisset, minorem imputabilitatem secumfert (can. 2209, § 4). 5. Qui suum influxum in delictum patrandum opportuna retractatione ’. Itaque enumeratio non est taxativa. , ' — /θ8 — abduxerit plene, ab omni imputabilitate liberatur, etiamsi exsecutor delictum ob alias causas sibi proprias nihilominus patraverit; si non abduxerit plene, retractatio minuit, sed non aufert culpabilitatem (can. 2209, § 5). Dicitur opportuna retractatione, quae scii, fit opportuno tempore modoque efficaci. Disputatur, num retractatio argumentis ro­ borata, influxum consilii vestiti satis destruat. Probabiliter affirmatur (t. I, n. 1000); quare in casu exsecutor censendus est delinquere ob causas sibi proprias. Quodsi improviso influxus abduci nequit, tamen retractatio inculpabiliter inefficax tollit participationem culpabilem de­ licti consummati ct consequenter huius imputabilitatem ; manet vero culpabilis conatus delicti (cfr. n. 851), et (si casus ferat) aliqua imputabilitas damni et scandali secuti (can. 2213, § 3, 2235). 6. Qui in delictum concurrit suum dumtaxat officium negligendo, imputabilitate tenetur proportionata obligationi qua adigebatur ad delic­ tum suo officio impediendum (can. 2209, § 6). 7. Delicti patrati laudatio, fructuum participatio, delinquentis occul­ tatio et receptatio aliive actus delictum iam plene absolutum subséquen­ tes: i° nova delicta constituere possunt, si nempe poena in lege plectan­ tur; praeterea 2° secumferunt delicti patrati imputabilitatem, si cum delinquente ante delictum de illis actibus conventum fuerit (can. 2209, §7). DISSERTATIO II. De effectibus iuridicis delicti. 850 I. Ex delicto, spectato can. 2210, oritur : 1. Actio poenalis ad poenam declarandam vel infligendam et ad sa­ tisfactionem petendam. 2. Actio civilis ad reparanda damna, si cui delictum damnum intulerit. De hisce rebus latius tractant canonistae iuxta can. 1552-1959 de Judi­ ciis; tantum notetur can. 2210, § 2: Idem iudex in criminali iudicio po­ test ad instantiam partis laesae civilem acionem ad examen revocare et definire. II. Omnes qui in delictum concurrunt ad normam 2209, § 1-3 (n. 849, i. 2. 3) obligatione tenentur in solidum expensas et damna resarciendi quae ex delicto quibuslibet personis obvenerint, licet a iudice pro rata damnati (can. 2211). 7°9 SCHOLION. De conatu delicti. 1. Notio. Conatum delicti committit quicumque actus posuerit vel 851 praetermiserit qui ad exsecutionem delicti natura sua conducunt, sed delictum non consummaverit, sive quia consilium suum deseruit, sive quia delictum propter insufficientiam vel ineptitudinem mediorum per­ ficere non potuit (can. 2212, § 1). Dicitur actus qui natura sua condu­ cunt; quare actus mere praeparatorii (ut emere venenum, removere im­ pedimenta) non sunt conatus delicti : ad quem scii, requiritur incepta ipsius delicti exsecutio, ut dicitur in can. 2213, § 3. Si, omnibus actibus positis vel omissis qui ad exsecutionem delicti natura sua conducunt et ad delictum perficiendum sufficiunt, ex alia causa, praeter voluntatem agentis, effectus non est secutus, delicti conatus dicitur proprio nomine delictum frustratum (can. 2212, § 2). Denique conatui delicti accedit (et iuridice aequiperatur) actio illius qui alium ad delictum committen­ dum inducere studuerit, sed inefficaciter (can. 2212. § 3). Porro conatus delicti non semper est delictum, sed tantum, si conatus delicti peculiari poena in lege mulctetur (ib. § 4). Puniri tamen potest etiam simplex conatus delicti et delictum frustratum, vi can. 2235. ut infra dicetur. II. Imputabilitas conatus est minor quam delicti; crescit autem quo magis ad consummationem accedit (can. 2213, § 1) ; item delictum frus­ tratum magis culpabile est, quam simplex delicti conatus (can. 2213 S 2). — Sed ab omni imputabilitate liberatur qui sponte ab incepta delicti exsecutione destiterit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum or­ tum sit (can. 2213, § 3); secus hoc ei imputatur. Item incepti delicti ex­ secutio, quae vi sanctionis legalis est delictum, etiam ut sic imputatur (can. 2212, § 4); quare, non obstante cessatione ab exsequendo facto poena latae sententiae iam contracta est. TRACTATUS Π. De poenis delicti. Agemus primum de poenis in genere, deinde de poenis in specie, tum de poenis statutis in singula delicta. DISSERTATIO I. De poenis in genere. 852 1. Ecclesiae competit ius illudque nativum et proprium, atque independens a qualibet humana auctoritate, coercendi delinquentes sibi sub­ ditos poenis tum spiritualibus tum etiam temporalibus (can. 2214, § 1). Eruitur ex S. Scriptura ; ' ex praxi Apostolorum ‘ et Ecclesiae, etiam quoad poenas temporales; ex Cone. Trid. ;4 ex natura Ecclesiae, quae est societas perfecta, ideoque gaudet potestate legislativa. Atqui potestas legislativa secum fert potestatem coercitivam seu potestatem sanciendi leges, cum sine ea ad finem secure assequendum inepta foret. II. In usu potestatis coercitivae prae oculis habeatur monitum Cone. Trid. :8 « Meminerint Episcopi aliique Ordinarii se pastores non percussores esse, atque ita praeesse sibi subditis oportere, ut non in eis dominentur, sed illos tanquam filios ct fratres diligant elaborcntque ut hortando et monendo ab illicitis deter­ reant, ne, ubi deliquerint, debitis cos poenis coercere cogantur; quos tamen si quid per humanam fragilitatem peccare contigerit, illa Apostoli est ab eis servanda praeceptio ut illos arguant, obsecrent, increpcnt in omni bonitate ct patientia, cum saepe plus erga corrigendos agat benevolentia quam austeritas, plus exhortatio quam comminatio, plus caritas quam potestas ; sin autem ob delic­ ti gravitatem virga opus erit, tunc cum mansuetudine rigor, cum misericordia indicium, cum lenitate severitas adhibenda est, ut sine asperitate disciplina, popu­ lis salutaris ac necessaria, conservetur ct qui correcti fuerint, emendentur aut, si resipiscere noluerint, ceteri, salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis de­ terreantur >. (can. 2214, § 2). Quibus praenotatis, dicemus primum de notione, divisione irroga­ tione et interpretatione poenarum, deinde de Superiore habente potes­ tatem puniendi, tum de subiecto potestati puniendi obnoxio, denique de remissione poenarum. ‘. Matth. XVIII, '7. >8. ----- ’ I Cor. V. 3-5; 2 Thcss. XTV, etc. ---- - ’. Num Ecclesia morte vel mutilalionc punire possit aliqua delicta gravissima, disputatur. Communius negatur, nec in suo foro unquam usa est hac potestate. ----- *. Sess. 7. can. 14; sess. 14, can. 4; sess.25, cap. 14, etc. ----- ·. Sess. 13, cap. 1. — 711 — Pars I. De notione, divisione, irrogatione et interpretatione poenarum. I. Notio. Poena ecclesiastica est privatio alicuius boni ad delinquentis 853 correctionem ct delicti punitionem a legitima auctoritate inflicta (can. 2215). Dicitur: 1. Alicuius boni, i. e. sive spiritualis, sive temporalis, sive mixti, ut est beneficium. 2. Ad delinquentis correctionem et delicti punitionem. Emendatio de­ linquentis non est semper finis primarius poenae ecclesiasticae, quamvis Ecclesia ultimo semper intendat salutem animarum, et consequenter etiam emendationem delinquentium ; proxime autem intendit praeter emendationem : reparare ordinem laesum, vindictam sumendo de delicto ; delinquentem reddere inhabilem ulterioris damni; efficere ut ceteri timorem habeant. II. Divisio. Poenae distinguuntur: 1. Ratione finis primarii, in poenas medicinales seu censuras, in poe nas vindicativas et in remedia poenalia et poenitentias (can. 2216). Poenae medicinales seu censurae primarie intendunt emendationem delinquentis. Vindicativae primarie spectant ultionem de delicto. Reme­ dia poenalia intendunt praecavere vera delicta vel ulteriora delicta ; inde vel supponunt tantum transgressionem, quae tamen ad rationem delicti non pertingat, vel respiciunt delictum forte patrandum, non autem pa­ tratum. Praecipue ex hoc capite non sunt poenae proprio sensu. 2. Ratione determinationis poena dicitur determinata, si in ipsa lege vel praecepto taxative statuta sit ; indeterminata, si prudenti arbitrio indicis vel Superioris relicta sit sive praeceptivis sive facultativis verbis (can. 2217, § i, i°). 3. Ratione modi, quo infligitur, poena dicitur: latae sententiae, si poena determinata ita sit addita legi vel praecepto ut incurratur ipso facto commissi delicti (i. e. sine sententia condemnatoria aut novo prae­ cepto inflictionis; subinde tamen additur sententia declaratoria, ut infra dicetur; ferendae sententiae, si a indicé vel Superiore infligi debeat (can. 2217, § i, 2°), scii, per sententiam condemnatoriam vel ad modum praecepti particularis. Patet, poenam indeterminatam semper esse fe­ rendae sententiae. 4. Ratione auctoris poena dicitur: a iure, si poena determinata in ipsa lege statuatur, sive latae sententiae sit sive ferendae; ab homine, si feratur per modum praecepti peculiaris vel per sententiam iudicialem condemnatoriam, etsi in iure statuta. Quare poena (determinata) feren- — 712 — dae sententiae, legi addita, ante sententiam condemnatoriam est a iure tantum, postea a iure simul et ab homine, sed consideratur tanquam ab homine (can. 2217, § 1, 30). Ab hac consideratione pendet competentia remittendae poenae, ut explicabitur. Poena latae sententiae, cui addita sit sententia declaratoria, manet a iure. Quaestio, utrum poena neque a lege neque per moduin praecepti peculiaris, sed per praeceptum generale statuta, sit a iure an ah homine, a Codice non solvitur Communior sententia tenet, eam esse a ture; quod ideo etiam praeplacet, quia est benignior interpretatio (cfr. can. 2219, § 1). Nota. Poena intelligitur semper ferendae sententiae, nisi expresse dicatur eam esse latae sententiae vel ipso facto seu ipso iure contrahi, vel nisi alia similia verba adhibeantur (can. 2217, § 2). 1Π. Irrogatio poenae. 1. In poenis decernendis servetur aequa pro­ portio cum delicto, habita ratione imputabilitatis, scandali et damni ; quare attendi debent non modo obiectum et gravitas legis, sed etiam aetas, scientia, institutio, sexus, conditio, status mentis delinquentis, dignitas personae quae delicto offenditur, aut quae delictum committit, finis intentus, locus et tempus quo delictum commissum est, num ex passionis impetu vel ob gravem metum delinquens egerit, num eum delicti poenituerit eiusdemque malos effectus evitare ipse studuerit, aliaque similia (can. 2218, § 1). 2. Non solum quae ab omni imputabilitate excusant, sed etiam quae a gravi, excusant pariter a qualibet poena tum latae tum ferendae sen­ tentiae etiam in foro externo, si pro foro externo excusatio evincatur (can. 2218, § 2), i. e. probetur. 3. Non infligatur poena in casu mutuae iniuriae aequalis; nam, ut habet can. 2218, § 3: Mutua iniuria compensatur, nisi una pars propter maiorem iniuriae ab eadem illatae gravitatem damnari debeat, deminu­ ta. si casus ferat, poena. IV. Interpretatio poenae. In poenis benignior est interpretatio facien­ da (can. 2219, § 1). Et can. 19: Leges quae poenam statuunt... strictae subsunt interpretationi.. Hinc : i. In dubio iuris dc exsistentia poenae, scii., utrum quaedam lex poe­ nalis respiciat factum hic et nunc patratum, illa poena, si sit latae sen­ tentiae, non incurritur; si ferendae, non infligatur. Tn dubio iuris de qualitate poenae, scii., utrum lex contineat poenam latae an ferendae sententiae, intelligatur poena ferendae sententiae; utrum sit a iure an ab homine, intelligatur a iure. ‘ Tn dubio iuris dc quantitate unius poe‘. Dubium iuris hac in re exsistit de praecepto poenali generali, ut dictum est supra. I — 7!3 — nae, nempe utrum ius praecipiat poenam graviorem an leviorem, mitior potius decernenda. In dubio iuris de numero poenarum, nempe utrum una an plures poenae applicandae sint, una tantum poena applicetur. At si dubitetur, utrum poena, a Superiore competente inflicta, sit iusta, necne, poena servanda est in utroque foro, excepto casu appellationis in suspensivo (can. 2219, § 2). Sed poena manifeste iniusta (quoad sub­ stantiam), ideoque manifeste invalida, in neutro foro sustinenda est De dubio facti vide n. 858. Pars II. De Superiore habente testatem puniendi. Ius poenale ecclesiasticum solum agit de Superiore, qui gaudet iuris- 854 dictione in foro externo Ecclesiae exercenda1. Ista autem iurisdictio, qua­ tenus poenas respicit, distinguitur duplex, non-iudicialis seu voluntaria et iudicialis seu necessaria. Prior in Iure poenali confert potestatem statuendi poenas easque applicandi extra iudicium; altera praebet potes­ tatem ad normam Iuris applicandi, et quidem in indicio, poenas legitime statutas (cfr. can. 2220, § 1).! Quibus notatis, dicemus primum de Superiore iurisdictionem non-iudicialem, deinde de Superiore iurisdictionem iudicalem habente. SECTIO I. De Superiore habente iurisdictionem non-iudicialem. I. Superiores iurisdictione non-iudiciali gaudentes sunt ii omnes 855 et soli qui pollent potestate leges ferendi vel praecepta imponendi (can 2220, § 1). Eiusmodi est v. g. Ordinarius loci; non autem Vicarius Generalis sine mandato speciali. Utrum necne etiam Superior religiosus iurisdictione non-iudiciali gaudeat, pendet a quaestione, utrum necne ex potestate jurisdictionis' possit praecepta imponere: de quo confer t. I, n. 108. II. Ambitus iurisdictionis non-iudicialis. 1. Superior iurisdictione non-iudiciali gaudens potest legi vel praecepto a se vel a decessoribus '. In foro interno Ecclesia indicat potestate non propria, sed vicaria. Haec tamen non ita intclligas, ac si ille, qui iurisdictione non-iudiciali gaudeat, per se iurisdictione iudiciali careat. ‘. Potest illud sine dubio ex potestate domina Jiva, cui potestati etiam competit potestas coactiva seu puniendi ; at haec puniendt potestas in Iure poenali ecclesiastico non attingitur. — 7M — Jato poenas adnectere (can. 2220, § 1). Praeterea qui gaudent potestate legislative possunt insuper intra limites suae iurisdictionis, ob pecu­ liaria adiuncta, legem tam divinam, quam ecclesiasticam a superiore po­ testate latam et in territorio vigentem, congrua poena munire aut poe­ nam lege statutam aggravare (can. 2221). 2. Etiamsi nulla poena legi annexa sit, legitimus tamen Superior juris­ dictione non-iudiciali gaudens, potest etiam sine praevia poenae commi­ natione, legis transgressiones aliqua iusta poena punire, si scandalum forte datum vel specialis transgressionis gravitas id ferat; secus reus puniri nequit, nisi prius monitus fuerit cum comminatione poenae latae vel ferendae sententiae in casu transgressionis, et nihilominus (cum gravi culpa iuxta can. 2218, § 2) legem violaverit (can. 2222, § 1). Idem (licendum de infligenda poena graviori quam statuto vel comminatione indicata est; scii, infligi nequit, nisi in casu scandali vel specialis gravi­ tatis. 3. Etiamsi probabile tantum sit delictum fuisse commissum, aut delic­ ti certe commissi poenalis actio praescripta sit (cfr. can. 1703), tamen idem legitimus Superior non solum ius, sed etiam officium habet non promovendi clericum de cuius idoneitate non constat, et, ad scandalum evitandum, prohibendi clerico exercitium sacri ministerii aut etiam eun­ dem ab officio, ad normam iuris, amovendi; quae omnia in casu non habent rationem poenae (can. 2.222, § 2). Secus in casu delicti tantum probabilis (can. 2233, § 1) aut praescriptae actionis poenalis (can. 1703) poenam infligere nequit. 4. Denique idem legitimus Superior potest poenam applicare: aut Γ’ extra iudicium per praeceptum secundum haec can. 1933, § 4: Poenitentia, remedium poenale, excommunicatio, suspensio, interdictum, dummodo delictum certum sit. infligi possunt etiam per modum prae­ cepti extra iudicium ; aut 2° in iudicio per sententiam iudicialem. Ut au­ tem delictum cadat sub criminali iudicio, debet esse publicum (can. 1933, § i); sed cum procedendum est contra clericos iuxta can. 2168-2194. fiat extra iudicium. quamvis delicta sint publica (can. 2225). Nota. Si poena latae vel ferendae sententiae inflicta sit ad modum praecepti particularis, scripto aut coram duobus testibus ordinarie de­ claretur vel irrogetur, indicatis poenae causis, salvo praescripto can. 2193 (can- 2225); ’· e· n’s’ infligatur «suspensio ex informata con­ scientia » (cfr. n. 888). — /i5 — SECTIO II. De Superiore habente iurisdictionem iudicialem. Primum recolas, iurisdictionem iudicialem exercendam esse in iudicio. 856 Porro : I. In poenis applicandis iudex nequit poenam determinatam augere nisi extraordinaria adiuncta aggravantia id exigant (can. 2223, § 1). Ita regula generalis. Speciatim vero: II. Si poena est ferendae sententiae, haec serventur; 1. Si lex in statuenda poena ferendae sententiae facultativis verbis utatur, committitur prudentiae et conscientiae indicis eam infligere, vel, si poena fuerit determinata, temperare (can. 2223, § 2). 2. Si vero lex utatur verbis praeceptivis, ordinarie poena infligenda est; sed conscientiae et prudentiae indicis vel Superioris committitur: irt poenae applicationem ad tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura praevideantur ; 20 a poena infligenda abstinere, si reus perfecte fuerit emendatus, et scan­ dalum reparaverit, aut sufficienter punitus sit vel puniendus praevi­ deatur poenis auctoritate civili sancitis ; 30 poenam determinatam tem­ perare vel loco ipsius aliquod remedium poenale adhibere aut aliquam poenitentiam iniungere, si detur circumstantia imputabilitatem notabi­ liter minuens, vel habeatur quidem rei emendatio aut inflicta a civili auctoritate castigatio, sed iudex vel Superior opportunam praeterea du­ cat mitiorem aliquam punitionem (can. 2223. § 3; cfr. can. 2309, § 4).’ Nota. Quando inflicta est determinata poena vindicativa per senten­ tiam condemnatoriam, iudex aliquando potest suspendere eius exsecu­ tionem ad normam can. 2288 (n. 889). Unde in iure canonico assumitur institutum « condemnationis conditionalis ». III. St poena est latae sententiae, statim quidem contrahitur, sed ali­ quando datur sententia, quae dicitur declaratoria, qua auctoritative de­ claratur. delictum patratum ac consequenter poenam contractam esse.: ’. Si delinquens non commisit peccatum grave, tantum per remedium poenale in eum procedi potest, ut praecaveantur vera delicta, aut ei aliqua poenitentia imponi. ----- :. Cuius utilitatem cl. Weknz bene demonstrat (o. c. n. 62): < Im­ primis in certis poenis obligatio in aliis inducitur erga reum» (v. g. non rccipien di ab eo Sacramenta) « aut saltem reus privatur certis iuribus, quae ad alios dicunt respectum ; quae obligatio erga reum urgeri non potest, nec suorum iurium exercitium ipsi est denegandum aut impediendum, nisi de poena ab illo incursa certe constet» in foro externo; insuper quia aequum non esset, ut delinquens occultus deberet seipsum prodere per observationem poenae, huius observandae obligatio saepe non urget sine sententia declaratoria. Porro poenam latae sententiae declarare generatim committitur pruden­ tiae Superioris ; sed sive ad instantiam partis cuius interest, sive bono * 4 communi ita exigente, sententia declaratoria dari debet (can. 2223, § 4). IV. Quoad numerum poenarum statuit Codex: i. Ordinarie tot poenae quot delicta (can. 2224, § 1). Porro, etiam spectato Iure poenali ecclesiastico, multiplex delictum committit: i° qui violat diversas leges poenales, sive unico actu, sive pluribus; non vero qui violat semel legem, a pluribus Superioribus latam ; 20 qui violat legem poenalem per actus moraliter distinctos (t. I, n. 253 sq.). Disputatur: 1" de co, qui violat legem poenalem per actum moraliter unicum, physice multiplicem, erga diversas personas, v. g. qui ex eodem proposito succes­ sive, sed sine interruptione (morali) furatur a pluribus; 2° dc eo, qui violat legem poenalem per actum moraliter unicum, physice multiplicem, saepius per­ fecte consummans ipsum delictum, v. g. qui ex eodem impetu passionis pluries cum eadem persona committit sacrilegium carnale per copulam 1 ; 3" de eo, qui violat legem poenalem per unicum actum physicum erga diversas personas, v. g. qui unico actu physico plures clericos occidit. Quum vero, ubi dc poenis sermo sit, pars benignior praevaleat, in casibus disputatis poenae non sunt multipli­ candae. 2. Si tamen propter numerum delictorum nimius esset poenarum in­ fligendarum cumulus, prudenti iudicis arbitrio relinquitur aut poenam omnium graviorem infligere, addita, si res ferat, aliqua poenitentia vel remedio poenali, aut poenas intra aequos terminos moderari, habita tatione numeri et gravitatis delictorum (can. 2224, § 2). 3. Denique si poena constituta sit tum in conatum delicti tum in de­ lictum consummatum, hoc admisso, infligi tantum debet poena in con­ summatum delictum statuta (can. 2224, § 3). Dicitur infligi, nam quan­ do propter conatum poena iam contracta est, et post interruptionem moralem consummatur delictum, etiam contrahitur poena in hoc delic­ tum statuta; secus vero, si conatus et consummatio in unum coalescunt. Nota. Si poena declaretur vel infligatur per sententiam iudicialem, serventur canonum praescripta circa sententiae iudicialis pronuntiatio­ nem ; si vero (ut p. 714 iam notatum est) poena latae vel ferendae sen­ tentiae inflicta sit ad modum praecepti particularis, scripto aut coram duobus testibus ordinarie declaretur vel irrogetur, indicatis poenae cau­ sis, salvo praescripto can. 2193 (can. 2225). *. Aliquando unum delictum consistit in tractu continuo, v. g. concubinatus, bigamia. — 7'7 — Pars III. De subiecto testati puniendi obnoxio. Videbimus primum, quinam et quatenus subiciantur legi aut praecep­ to poenali ; deinde, quaenam requirantur, ut quis de facto contrahat poenam latae sententiae ; tum, quaenam requirantur, ut quis hic et nunc puniri possit poena ferendae sententiae; denique, quae, qualis et quanta sit obligatio observandae poenae. I. Subiecti legi vel praecepto poenali. Poenae adnexae legi aut 857 praecepto obnoxius est qui lege aut praecepto tenetur, nisi expresse eximatur (can. 2226, § i). Quatenus aulem quis lege vel praecepto teneatur, praesertim peregrinus et vagus, vide t. I, n. 126 sq. Attamen: 1. Si post delictum patratum mutatur lex poenalis, applicanda est lex reo favorabilior (ibid. § 2). 2. Si post delictum patratum cessat vel lex violata vel adnexa poena per legem posteriorem, etiam poena inflicta vel incursa statim cessat, excepta vero censura iam contracta (ibid. § 3), quia secus censurae fi­ nis non attingeretur. 3. Poena (contracta vel inflicta) reum ubique terrarum tenet, etiam resoluto iure Superioris, nisi aliud expresse caveatur (ib. § 4) ; non vero poena ad omnes locos semper se extendit (cfr. can. 2281, 2282). Si ta­ men, resoluto iure Superioris, cessat etiam eius praeceptum, cui addita fuit poena, etiam poena cessare dicenda est, nisi sit censura iam con­ tracta. 4. Denique quidam luri poenali non omnino subiacent; scii, quamvis delictum commiserint, poena nonnisi a Romano Pontifice infligi aut declarari potest in cos, dc quibus in can. 1557. § 1 (can. 2227, § 1), i. e.: a) « In eos, qui supremum tenent populorum principatum horumque filios ac filias, eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum. > Intelliguntur personae physicae monarchicae vel reipublicae praesides, aliive qui verum princi­ patum excreent, corumquc coniuges; non vero personae morales, quamvis habeant legiferam potestatem, nec Status Ministri.1 Priores igitur poenam latae sententiae iuris comntunis, utpote a Romano Pontifice statutam, quidem contrahunt, sed in cos non potest declarari nisi a Romano Pontifice/ b) In Cardinales; qui praeterea, nisi expresse nominentur, sub lege poenali non comprehenduntur (can. 2227, § 2). c) In Legatos Sedis Apostolicae, dc quibus valet quod dictum est sub a). '. Cfr. Nov al, o. c. p. 37. ----- 2. Neque poenae latae sententiae iuris particu­ laris eos tenent, quia infligi etiam dicitur dc poena latae sententiae per modum praecepti inflicta (cfr. can. 2225). d) In Episcopos, etiam titulares, qui praeterea excipiuntur a poenis latae sen­ tentiae suspensionis et interdicti, nisi expresse nominentur. Quare excommunica­ tionem latae sententiae iuris communis quidem contrahunt, sed idem valet ac sub a). Nota i. Religiosi exempti non tenentur statutis poenalibus dioccesanis, nisi, extra domum illegitime degentes, deliquerint contra legem particularem dioecesis (can. 616, § i) ; si deliquerint legitime extra domum degentes, etiamsi reversi fue­ rint, possunt tamen ab Ordinario loci puniri (can. 616, § 2) ; tandem subsunt potestati coactivae Ordinarii loci in omnibus, in quibus religiosi ei subsunt (cfr. can. 619 et can. 2269, § 2), nisi obstent specialia privilegia. Nota 2. Hoc Ius poenale vi can. 1 non respicit Ecclesiam Orientalem ; contro­ versiae ordine iudiciario tractandae, quae eam spectant, vi can. 257, § 3, a Congreg. pro Ecclesia Orientali remittantur ad tribunal, ab ipsa assignatum, nisi agatur de delictis quae Congregationi S. Off. reservata sunt (can. 247, § 2). 858 II. Requisita, ut quis de facto contrahat poenam latae sententiae. 1. Requisita a parte delicti. Poena lege statuta non incurritur, nisi de­ lictum fuerit in suo genere perfectum secundum proprietatem verborum legis (can. 2228). Haec conditio respicit partem externam delicti (n. 846) ; cum conatus delicti in lege punitur, requiritur consummatio in genere conatus. 'Pandem animadvertendum, proprietatem verborum requirere strictam interpretationem; v. g. delictum homicidii, quod a lege punitur, non adest, nisi mors secuta sit. In dubio sive facti externi, sive *imputa bilitatis, poena non incurritur, quia ex causa dubia nemo iure certo priva­ tur (cfr. can. 2232, § 1 : « qui delicti sibi sit conscius »). 2. Requisita a parte delinquentis respiciunt partem formalem delicti seu imputabilitatem. Quocirca primum recolas, requiri 1 (can. 2218, § 2), at non semper sufficere imputabilitatem gravem, ut quis poenae ob­ noxius sit. Quibus attentis, quaedam a Codice notantur vel etiam sta­ tuuntur, quorum alia generalia sunt atque respiciunt ignorantiam et si­ milia, quae in imputabilitatem influunt, alia impuberes et cooperatores spectant. a) Generalia. a) Ignorantia affectata sive legis sive solius poenae a nullis poenis latae sententiae excusat (can. 2229, § 1). β) Si lex habeat verba : praesumpserit, ausus fuerit, scienter, studiose, temerarie, consulto egerit aliave similia quae plenam cognitionem ac deliberationem exigunt, quaelibet imputabilitatis imminutio sive ex parte intellectus sive ex parte voluntatis eximit a poenis latae sententiae (can. '. Eatenus saltem, quatenus defectus imputabilitatis gravis a qualibet poena excuset in foro interno, et etiam in foro externo, si pro foro externo defectus evincatur (can. cit.). — 719 — 2229, § 2). Dicitur quaelibet imputabilitatis imminutio; hinc etiam igno­ rantia poenae, nisi sit affectata (cfr. can. 2202, § 2); item metus quoque levis. γ) Si lex verba illa non habeat : i° Ignorantia crassa vel supina legis aut etiam solius poenae a nulla poena latae sententiae eximit. Ignorantia legis aut etiam solius poenae quae non fuerit crassa vel supina excusat a poenis medicinalibus latae sententiae ; non autem, si imputabilitas delicti gravis sit. a poenis vindicativis latae sententiae (can. 2229, § 3, i°, coll. can. 2218, § 2). 2" Ebrietas, omissio debitae diligentiae, mentis debilitas, impetus pas­ sionis, si, non obstante imputabilitatis deminutione, actio sit adhuc gra­ viter culpabilis, a poenis latae sententiae non excusant (can. 2229, § 3. 2°). 3° Metus gravis, si delictum vergat in contemptum fidei aut eccle­ siasticae auctoritatis vel in publicum animarum damnum, a poenis latae sententiae nullatenus eximit (can. 2229, § 3, 30). Quibus attentis, metus gravis extra casus enumeratos saltem ob dubium a poenis latae senten­ tiae excusat; dubium ingeritur can. 2218, § 2. Nota. Licet reus ad normam § 3, n. 1 censuris latae sententiae non teneatur, id tamen non impedit quominus, si res ferat, congrua alia poena vel poenitentia affici queat (can. 2229, § 4). b) Impuberes excusantur a poenis latae sententiae, et potius punitio­ nibus educativis, quam censuris aliisve poenis gravioribus vindicativis corrigantur ; puberes vero qui eos ad legem violandam induxerint vel cum eis in delictum concurrerint ad normam can. 2209, §§ 1-3 (n. 849) ipsi quidem poenam lege statutam incurrunt (can. 2230). Notes, ab im­ puberibus irregularitatem tamen ex delicto contrahi posse (can. 985). c) Cooperatores. Si plures ad delictum perpetrandum concurrerint, licet unus tantum in lege nominetur, ii quoque de quibus in can. 2209, §§ 1-3, tenentur, nisi lex aliud expresse caverit, eadem poena; ceteri vero non item, sed alia iusta poena pro prudenti Superioris arbitrio puniendi sunt, nisi lex peculiarem poenam in ipsos constituat (can. 2231). Quaer., quatenus, si de poena latae sententiae sermo sit. requiratur sententia declaraloria. Resp. Poena latae sententiae, sive medicinalis sive vindicative delinquentem, qui delicti sibi sit conscius, ipso facto in utroque foro tenet; ante sententiam tamen dcclaratoriam a poena observanda delinquens excusatur quoties eam ser­ vare sine infamia nequit, et in foro externo ab eo eiusdem poenae observantiam exigere nemo potest, nisi delictum sit notorium, firmo praescripto can. 2223, § 4 (can. 2232, § i ; η. 856). Sententia declaratoria poenam ad momentum commissi delicti retrotrahit (can. — 72° — 2232, § 2); quod practicum est v. g. in casu restitutionis faciendae fructuum perceptorum, qui igitur computandi sunt a momento patrati delicti (cfr, can. 2280) 859 III. Requisita, ut quis hic et nunc puniri possit poena ferendae sententiae. Nulla poena infligi potest, nisi i° certo constet, delictum commissum fuisse; 2° certo constet, delictum non esse legitime prae­ scriptum ; 30 reus, si agatur de infligenda censura, in contumacia per­ sistat (can. 2233). Dicitur : 1. Certo constet, delictum commissum fuisse; qua autem ratione fac­ tum et imputabilitas delicti diudicanda sint, vide in Codice, lib. IV, tit. XIX, de iudicio criminali. 2. Certo constet, delictum non esse legitime 'praescriptum. Quomodo delictum praescribatur, exponit can. 1703, coll, tamen can. 1555, § ι.: 3. Si agatur de infligenda censura, reus reprehendatur ac moneatur ut a contumacia recedat, dato, si prudenti eiusdem iudicis vel Superio­ ris arbitrio casus id ferat, congruo ad resipiscentiam tempore; contu­ macia persistente, censura infligi potest (can. 2233, § 2). Quid sit con­ tumacia, vide n. 862. Monitiones antea saltem tres praescribebantur, at ex iusta causa una sufficiebat (cfr. nunc can. 649, 660). Hodierno iure vero remittitur prudentiae Superioris, quot monitiones et etiam quonam temporis intervallo eas peragat. Monitiones autem requiruntur ad validi­ tatem censurae; unde censura ferendae sententiae delinquenti valide ap­ plicari nequit, nisi post monitiones remaneat contumax. De forma ca­ nonica cfr. can. 2143. Nota i. Qui plura delicta commisit, non modo gravius puniri, sed si, prudenti iudicis arbitrio, res id ferat, subiici etiam debet vigilantiae vel alii remedio poe­ nali (can. 2234). Nola 2. Delictum frustratum aut conatus delicti, nisi tanquam distincta delicta lege plectantur, possunt congrua poena pro gravitate puniri, nisi delinquens ab omni imputabilitate liberetur, quia sponte ab incepta delicti exsecutione destitit, et nullum ex conatu damnum aut scandalum secutum sit (can. 2235, coll. 2213, §3). 860 IV. Obligatio poenae observandae. Poena videtur obligare ex moti­ ve legis, cui sanctio addita est. Obligatio autem gravis est ex genere suo. Attamen metus damni extrinseci et proportionati excusat ; hinc, si *. E contra, si quis incurrat excomm. 1. s., et ante sententiam acquirat officium, post eam acquisitio non fit invalida, ut putat Cerato p. 20; nam sola acquisitio post sententiam est invalida (cfr. can. 2265, § 1, 2°, 2266, 2296, § 2). ----- Quid possit ac debeat peragere Superior in defectu huius et prioris conditionis, vide n. 855; cfr. can. 2222, § 2. T — 721 — delictum non est notorium, etiam infamia excusat ab observanda poena latae sententiae; tunc enim infamia est incommodum extrinsecum. Pars IV. De remissione poenarum. I. Actus remissionis. Poenae medicinales remittuntur per absolutio 861 nem, vindicativae per dispensationem (can. 2236, § 1). II. Persona competens. Remissio poenae in genere concedi potest ab eo qui poenam tulit, vel ab eius competente Superiore aut successore, vel ab eo cui haec potestas commissa est (can. 2236). Dicitur competens Superior, quia superioritas praecedentiae per se non includit potestatem in iurisdictionem inferioris (cfr. can. 271, can. 2236, § 1). Praeterea potestas eximendi a lege etiam secum fert potestatem remittendi poe­ nam legi adnexam (can. 2236, § 2). Iudex vero qui ex officio applicat poenam a Superiore constitutam, eam semel applicatam remittere nequit (can. 2236, § 3). Quoad eos, quibus potestas remittendi poenam (sive ut ordinaria sive ut delegata) commissa est, notamus ex Codice: 1. Ordinarius potest (potestate ordinaria ; hinc etiam per habitualiter delegatum): i° in casibus publicis poenas latae sententiae iure communi statutas remittere, exceptis : a) casibus ad forum contentiosum deductis ; b) censuris Sedi apostolicae reservatis; c) poenis inhabilitatis ad bene­ ficia, officia, dignitates, munera in Ecclesia, vocem activam et passivam eorumve privationis, suspensionis perpetuae, infamiae iuris, privationis iuris patronatus et privilegii seu gratiae a Sede Apostolica concessae (can. 2237, § 1); 2° in casibus occultis easdem poenas remittere, excep­ tis censuris specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatis (can. 2237, § 2). 2. Quid potestate a iure delegata quilibet confessarius vel etiam qui­ libet sacerdos possit, vide n. 865. 3. Praeterea pluries datur Nuntiis aliisve potestas delegata ex privi­ legio stricte dicto, ad poenas (sed tantum medicinales) remittendas. De privilegio late dicto Cardinalium circa censuras reservatas, dicitur suo loco. Sunt tandem, qui absolvere possunt a poenis cum hoc unico effectu, ut erga punitos uti possint aliquo privilegio dispensandi, iuxta can. 66, § 3 : « In facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendae » (cfr. can. 200. § 1). Quae vocatur abso­ lutio ad effectum. w. M. T. M. II. 46 11 J. Modus remittendi. I. Ad valorem requiritur, ut poenae remissio non sit vi aut metu gravi extorta (can. 2238). Praeterea error actum irritum reddit, si versetur circa id quod constituit substantiam actus vel recidat in conditionem sine qua non (can. 104). 2. Poena valide remitti potest praesenti vel absenti, absolute vel sub conditione, in foro externo vel interno tantum (can. 2239, § 1). Dicitur: a) Praesenti vel absenti; attamen remissio in foro interno-sacramentali facta, requirit absolvendum vel dispensandum praesentem. b) Absolute vel sub conditione; etiam sub conditione suspensiva: v. g.: remitto poenam, quod effectum habebit, cum restitueris. Potest remissio etiam concedi ad reincidentiam, v. g. : si tunc non restitueris, reincides in poenam, quam nunc efficaciter remitto. c) In foro externo vel interno tantum; de effectu remissionis in foro interno tantum vide can. 2251 (p. 730, V, 2). 3. Licet poena etiam oretenus remitti possit, si tamen scripto inflicta fuerit, expedit ut etiam eius remissio scriptis concedatur (can 2239, § 3). Nota. Delinquens potest non tantum liberari a poena per remissionem, sed etiam effugere poenam infligendam per praescriptionem actionis poenalis, de qua can. 1703 (can. 2240). DISSERTATIO II. De poenis in specie. Ad normam Codicis heic sermo erit tum de poenis proprio sensu sumptis, tam medicinalibus quam vindicativis, tum de mediis disciplina­ ribus. seu de remediis poenalibus et poenitentiis. Pars I. De enis medicinalibus seu de censuris. Dicemus primum de censuris in genere, deinde de censuris in specie. SECTIO I. De censuris in genere. Agemus primum de notione, multiplicatione et divisione censurae, deinde de reservatione, denique de remissione censurae. 7^ — CAPUT 1. De notione, multiplicatione et divisione censurae. I. Notio. Censura est poena qua homo baptizatus delinquens et con- 862 tumax, quibusdam bonis spiritualibus vel spiritualibus adnexis privatur, donec a contumacia recedens, absolvatur (can. 2241, § 1). Dicitur. 1. Baptizatus, quia Ecclesia caret iurisdictione in non baptizatos; in haereticos ct schismaticos censuras ferre potest. 2. Delinquens ct contumax; quae sub II uberius exponentur. 3. Donec a contumacia recedens absolvatur. Nimirum censura est poena medicinalis, idcoque primarie intendit rei emendationem ; hinc ubi primum delinquens a contumacia recedit, absolvendus est (S. Alf. VII, i). Nota. Censurae, praesertim latae sententiae, maxime excommunicatio, ne infligantur, nisi sobrie et magna cum circumspectione (can. 2241, § 2), « (cfr. can. 2263), quia v. g. ante sententiam infamis infamia iuris solum illicite, post eam vero invalide esset patrimis in Sacramentis (cfr. can. 765, 766. 795, 796) ; dc iure patronatus vide can. 1470, § 4. — 750 — exercitium iuris aut muneris ecclesiastici, et tandem arceri debet a ministerio in sacris functionibus exercendo (can. 2294, § 1). Qui laborat infamia jacti, dum iudicio Ordinarii perdurat, est simpliciter impeditus ab ordinibus recipiendis, et repellendus est etiam a dignitatibus, benefi­ ciis, officiis (stricte dictis) ecclesiasticis, ab exercendo sacro ministerio et ab actibus legitimis ecclesiasticis (can. 2294, § 2) ; inhabilis tamen non est; quare valide acquirit et agit. 3. Infamia iuris desinit sola dispensatione a Sede Apostolica concessa ; infamia facti, cum bona existimatio apud fideles probos et graves, om­ nibus perpensis adiunctis et praesertim diuturna rei emendatione, fue­ rit, prudenti Ordinarii iudicio, recuperata (can. 2295). V. Privatio sepulturae ; quocirca observes : 1. Quid importent tam sepultura ecclesiastica quam eius privatio, dictum est p. 733. 2. Omnes baptizati sepultura ecclesiastica donandi sunt, nisi eadem a iure expresse priventur, (can. 1239, § 3). Catechumeni qui nulla sua culpa sine baptismo moriantur, baptizatis accensendi sunt (can. 1239, § 2). 3. Ad sepulturam ecclesiasticam non sunt admittendi qui sine bap­ tismo decesserint (can. 1239, § I)i quod tamen in illis non habet latio­ nem poenae. Per modum poenae vero ex can. 1240, § 1 ecclesiastica sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua dederint poenitentiae si­ gna:1 a) Notorii apostatae a Christiana fide, aut sectae haereticae vel schismaticae aut sectae massonicae aliisve eiusdem generis societatibus notorie addicti. b) Excommunicati vel interdicti post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam ; ex eo patet, privationem sepulturae ecclesiasticae pen­ dere non tantum a iure communi, sed etiam a iure particulari, nam Ordinarius has poenas statuere potest. c) Qui se ipsi occiderint deliberato consilio ; quod consilium in dubio praesumitur, secundum can. 2200, § 2. d) Mortui in duello aut ex vulnere inde relato. e) Qui mandaverint suum corpus cremationi tradi. f) Alii peccatores publici et manifesti, v. g. qui per longum tempus Sacramentorum receptionem contempserunt. * Non sufficit, quod sensibus destitutus acceperit absolutionem sub conditione, quippe quae dari possit, quamvis signa poenitentiae non appareant. — 751 Nota. Occurrente praedictis in casibus aliquo dubio, consulatur, si tempus sinat, Ordinarius; permanente dubio, cadaver sepulturae eccle­ siasticae tradatur, ita tamen ut removeatur scandalum (can. 1240, § 2) : cfr. quoque decisio S. Poenit. p. 734 tradita. VI. Privatio Saeramen talium. VII. Privatio vel suspensio ad tempus pensionis quae ab Ecclesia vel ex bonis Ecclesiae solvitur, vel alius iuris seu privilegii ecclesiastici (cfr. can. 1429, 2161, 2299, § 3). VIII. Remotio ab actibus legitimis ecclesiasticis exercendis. IX. Inhabilitas ad gratias ecclesiasticas aut munia in Ecclesia, quae statum clericalem non requirant, vel ad gradus academicos auctoritate ecclesiastica consequendos; quocirca advertas: 1. Si agatur de rebus ad quas assequendas capacitas iure communi statuitur, ’ inhabilitatis poenam infligere una Sedes Apostolica potest (can. 2296, § 1). 2. lura iam quaesita non amittuntur ob supervenientem inhabilitatem, nisi huic addatur poena privationis (can. 2296, § 2). Nota. Dicta sub 1 et 2 generatim dicuntur, ac proin applicanda sunt inhabilitati, sive ut est effectus infamiae iuris, sive ut est poena commu­ nis fidelium (sub IX), aut peculiaris clericorum (can. 2298, 50). X. Privatio vel suspensio ad tempus muneris, facultatis vel gratiae iam obtentae. XI. Privatio iteris praecedentiae (can. 106) vel vocis activae et pas­ sivae vel iuris ferendi titulos honoris, vestem, insignia, quae Ecclesia concesserit. XII. Mulcta pecuniaria. Muletas pecuniarias iure communi inflictas, quarum erogatio non sit eodem iure praefinita, aliasque iure peculiari statutas vel statuendas, Ordinarii locorum erogare debent in pios usus, non vero in commodum mensae episcopalis aut capitularis (can. 2297). SECTIO III. De poenis vindicativis peculiaribus clericorum. Ex can. 2298 poenae vindicati vae quae clericis tantum applicantur, 891 sunt : I. Prohibitio exercendi sacrum ministerium praeterquam in certa ecclesia. ’. V. g. capacitas acquirendi gratias (can. 36) — 752 — II. Suspensio in perpetuum vel ad tempus praefinitum, vel ad bene­ placitum Superioris. III. Translatio poenalis ab officio vel beneficio obtento ad inferius; quocirca notes : Si clericus beneficium inamovibile obtineat, eodem in poenam privari potest solum in casibus iure expressis; si amovibile, etiam ob alias rationabiles causas (can. 2299, § 1). IV. Privatio alicuius iuris cum beneficio vel officio coniuncti; quocir­ ca statuit can. 2299, § 2: Clerici obtinentes beneficia, officia, dignitates, possunt etiam aliquo tantum ministerio cum iisdem .coniuncto, ex. gr., ministerio praedicandi, confessiones audiendi, etc., prohiberi ad certum tempus. V. Jnhabililas ad omnes vel ad aliquot dignitates, officia, beneficia aliave munera propria clericorum (cfr. can. 2296). VI. Privatio poenalis beneficii vel officii cum vel sine pensione; quocirca observes can. 2299, § 1 sub III citatum. Nota. Circa numeros III, IV ct λζΙ notes can. 2299, § 3: Nequit cle­ ricus privari beneficio aut pensione cuius titulo ordinatus fuit, nisi aliun­ de cius honestae sustentationi provideatur, salvo praescripto can. 2303, 2304. VII. Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio. Ordinarius potest in poenam praecipere, ut subditus clericus remaneat extra certum locum vel territorium atque commoretur in certo loco vel territorio suae dioecesis ; nequit autem praescribere, ut clericus certo in loco, extra fines suae dioecesis, commoretur, nisi accedat consensus Ordinarii illius loci vel agatur de domo poenitentiae seu emendationis clericis non so­ lum dioecesanis, sed etiam extraneis destinata, aut de domo religiosa exempta, Superiore eiusdem consentiente (can. 2301). Attamen tam praescriptio quam prohibitio certo in loco commorandi et collocatio in domo poenitentiae aut in domo religiosa, praesertim si diu duraturae sint, imponantur tantum in casibus gravibus, in quibus, prudenti Ordi­ narii iudicio, eae poenae necessariae sint ad clerici emendationem aut scandali reparationem (can. 2302). VIII. Praescriptio commorandi in certo loco vel territorio. Vide dicta sub VII. IX. Privatio ad tempus habitus ecclesiastici. Si clericus gravia scanda­ la praebet et monitus (cum poenae comminatione) non resipiscat, nec scandalum queat aliter removeri, potest interim privari iure deferendi habitum ecclesiasticum: quae privatio, dum perdurat, secumfert prohi­ bitionem exercendi ministeria quaevis ecclesiastica et privationem privi­ legiorum clericorum (can. 2300). — 753 — X. Depositio; quocirca notamus: 1. Depositio, firmis obligationibus e suscepto ordine exortis et privi­ legiis clericalibus, secumfert tum suspensionem ab officio, et inhabilitatem ad quaelibet officia, dignitates, beneficia, pensiones, munera in Ecclesia, tum etiam privationem illorum quae reus habeat,1 licet eorum titulo fuerit ordinatus (can. 2303, § 1). Sed hoc ultimo in casu, si cleri­ cus vere indigeat, Ordinarius pro sua caritate, quo meliore modo fieri potest, ei providere curet, ne cum dedecore status clericalis mendicare cogatur (can. 2303, § 2). 2. Poena depositionis infligi nequit, nisi in casibus iure expressis (can. 2303, § 3) ; infligi autem debet coram tribunali quinque iudicum (can. 1576 § i, 2°). Poena depositionis est semper ferendae sententiae; quare depositus subicitur effectibus suspensionis post sententiam, quoad validitatem actuum officii. XI. Privatio perpetua habitus ecclesiastici est specialis poena clerici depositi; nam si .clericus depositus non det emendationis signa et prae­ sertim si scandalum dare pergat monitusque non resipiscat. Ordinarius potest eum perpetuo privare iure deferendi habitum ecclesiasticum (can. 2304, § 1) ; sed tantum coram tribunali quinque iudicum (can. 1576, § i, 2°). Haec privatio (can. 2304. § 2) secumfert privationem privile­ giorum clericalium et cessationem praescripti quo Ordinarius pro sua caritate, si clericus vere indigeat, ei providere curet. Tenetur tamen obli­ gatione observandi caelibatum et horas canonicas. XII. Degradatio ; quocirca statuit codex: 1. Degradatio in se continet depositionem, perpetuam privationem habitus ecclesiastici et reductionem clerici ad statum laicalem (can. 2305 §1). Clericus maior degradatus non tenetur ad horas canonicas reci­ tandas, quidem vero ad observandum caelibatum (can. 135, 213, § 2); omnis degradatus praeterea prohibetur deferre tonsuram (can. 213, § 1). 2. Haec poena ferri solummodo potest propter delictum in iure ex­ pressum, aut si clericus, iam depositus et habitu clericali privatus, grave adhuc scandalum per annum praebere pergat (can. 2305, § 2). Obligatio autem post annum statim ita procedendi non est.: Ceterum eodem modo infligenda ac depositio et privatio perpetua habitus ecclesiastici. Ubicumque, nam est poena iuris communis (can. cit. § 3).---- : Contra clericos minores Ordinarius faciliori modo procedere potest, scii, per decretum; cfr. can. 211 § 2, ubi poena degradationis ne commemoratur quidem (cfr. § 1) Clericus minor ita dimissus potest ab Ordinario iterum admitti iuxta can 212, § i, secus ac clericus maior (can. 212, § 2). W. M. T. m. 11. 48 — 754 — 3- Degradatio alia est verbalis seu edictalis, quae sola sententia irro­ gatur, ita tamen ut omnes suos effectus iuridicos statim habeat, sine ulla exsecutione; alia realis, si serventur sollemnia praescripta in Pontificali Romano (can. 2305, § 3). Sed haec degradatio realis nullum effectum juridicum addit poenae iam inflictae. 4. Dispensatio a poena degradationis, clerico maiori inflicta, S. Sedi reservata est (can. 212, § 2); quoad dispensationem a poena depositionis idem non constat. Pars III. De remediis poenalibus et enitenti is. Haec sunt media disciplinaria coercendi delicta, quae rationem poenae proprio sensu non attingunt. SECTIO I. De remediis poenalibus. 892 I. Notio. Remedium poenale est medium canonicum, praecavendi vera delicta vel ulteriora delicta. Quia important aliquam poenalitatem, supponunt aliquam legis transgressionem, quae tamen ad rationem delicti non pertingat, et aliquam culpam, licet non gravem. Casus est, cum transgressio pro transgressore occasio sit seu periculum veri delicti committendi, vel suspicionem illius delicti contineat et inde fidelium scandalum, v. g. visitationes aut familiaritates clerici cum personis di­ versi sexus. ’ Insuper aliquando substituitur aut additur poenae reme­ dium poenale, ut praecaveantur ulteriora delicta (can. 2223, § 3, 30. 2224, § 2, 2234). II. Remedia poenalia ex can. 2306 sunt: i° Monitio; 20 correptio: 30 praeceptum ; 40 vigilantia ; quae enumeratio videtur esse taxativa. 1. Monitio. Eum qui versatur in proxima occasione delictum com­ mittendi vel in quem, ex inquisitione peracta, gravis suspicio cadit delic­ ti commissi, Ordinarius per se vel per interpositam personam moneat (can. 2307). 2. Correptio. Si ex alicuius conversatione scandalum vel gravis ordi­ nis perturbatio oriantur, est locus correptioni, ab Ordinario per se vel per interpositam personam, etiam per epistolam faciendae, peculiaribus accommodatae conditionibus personae et facti de quo agitur (can. 2308). ’ Wernz, o. c. n. 253. — 755 — Quoad modum monitionis ct correptionis faciendae statuit Codex; a) Tam monitio quam correptio potest esse vel publica vel secreta (can. 2309, § 1). b) Correptio vel monitio publica fiat vel coram notario aut duobus testibus, vel per epistolam ita tamen ut de receptione et tenore epistolae ex aliquo documento constet (can. 2309, § 2; cfr. can. 2143, § 3). c) Correptio publica fieri tantum potest adversus reum de delicto convictum vel confessum; et est iudicialis, si fiat a iudice pro tribunali sedente vel ab Ordinario ante processum criminalem ; extraiudicialis, si fiat per modum praecepti extra iudicium (can. 2309, § 3, 1933. § 4). Haec recursum, illa appellationem admittit. d) Correptio iudicialis 1 vel habetur loco poenae vel fit ad augendam poenam, praecipue si agatur de recidivo (can. 2309, § 4). e) De monitione et correptione, etsi secreto factae fuerint, constare debet ex aliquo documento in secreto archivo Curiae asservando (can. 23°9, § 5)· f) Tam correptio ' quam monitio fieri potest semel vel pluries, pro Superioris arbitrio et prudentia (can. 2309, § 6). 3. Praeceptum accurate indicare debet, (idque cum poenae commi­ natione in casu transgressionis), quid agere quidve evitare praeventus debeat. Dandum est, monitionibus et correptionibus incassum factis, vel si ex eisdem effectum sperare non liceat (can. 2310); quare si non est spes fructus, omitti possunt monitiones aut correptiones. 4. Vigilantia. Si casus gravitas ferat et praecipue si agatur de eo qui in periculo versatur relabendi in idem crimen, eum Ordinarius sub­ mittat vigilantiae (can. 2311, § 1). Vigilantia praecipi quoque potest ad augendam poenam, praecipue in recidivos (can. 2311, § 2; cfr. can. 2234, 2224, § 2). SECTIO II. De poenitentiis I. Notio. Poenitentiae in foro externo imponuntur ut delinquens vel 893 poenam effugiat, vel poenae contractae absolutionem aut dispensatio­ nem recipiat (can. 2312, § 1). Ut poenitentia imponi possit, nullibi requi­ ritur imputabilitas gravis delicti commissi ; neque ut adsit delictum pro­ prio sensu. Sufficere transgressionem quae ad rationem delicti non per’. Cfr. can. 1947-1953, quos canonists explicandos relinquimus.----- Correptio iudicialis non potest fieri tertio contra eundem reum (can. 1949, § 1); quando omitti debeat, vide can. 1948. — 756 — tingat, patet primum ex eodem canone § 2, ubi hoc insinuatur per verba delictum aut transgressionem ; dein ex can. 1313, § 2, iuxta quem poe­ nitentia ab Ordinario adiungi potest monitioni; haec autem non praerequirit delictum. Unde ratione scandali dati aut periculi delicti, atque in aliis casibus ubi emendatio v. g. clerici desideratur, Ordinarius potest eum obligare praecipue ut peragat exercitia spiritualia, quae enim etiam remedii praeventivi rationem habent.1 II. Divisio. Poenitentiae sunt publicae vel secretae, quatenus modo aliis facile cognoscibili implendae sunt, v. g. peregrinatio insolita, aut se­ creto possunt impleri, v. g. preces recitandae. Porro ob delictum aut transgressionem occultam nunquam poenitentia publica imponatur (can. 2312, § 2). III. Applicatio. Poenitentiae non tam secundum quantitatem delicti, quam secundum poenitentis contritionem moderandae sunt, pensatis qualitatibus personarum et delictorum adiunctis (can. 2312, § 3); nam sicut poena proprio sensu respicit magis delictum, coercendum vel vin­ dicandum, ita poenitentia disciplinaris magis dispositionem poenitentis, sive corrigendam, sive confirmandam. IV. Poenitentiae praecipuae ex can. 1213, § 4 sunt praecepta: 1. Recitandi determinatas preces. 2. Peragendi piam aliquam peregrinationem vel alia pietatis opera. 3. Servandi peculiare ieiunium. 4. Erogandi eleemosynas in pios usus. 5. Peragendi exercitia spiritualia in pia aut religiosa domo per ali­ quot dies. Has vel alias poenitentias Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio monitionis et correptionis (can. 2313, § 2), scii, ut reus per earum impletionem suam emendationem ostendat. DISSERTATIO III. De poenis statutis in singula delicta. Praenoto can. 6, n. 5 : Quod ad poenas attinet, quarum in Codice nulla fit mentio, spirituales sint vel temporales, medicinales vel, ut vo­ cant, vindicativae, latae vel ferendae sententiae, eae tanquam abrogatae habeantur. Quibus notatis, maxime dicemus de poenis medicinalibus seu de cen­ ‘. Wernz, o. c. n. 251. — 757 — suris, eisque latae sententiae; ceterae confessariis minus usu veniunt. Agendum igitur primum de excommunicationibus, deinde de interdictis, denique de suspensionibus. Pars I. De excommunicationibus. SECTIO I. Excommunicationes specialissimo modo R. Pontifici reservatae. Hanc excommunicationem contrahunt : I. Qui species consecratas abiecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit (can. 2320). Dicitur: 1. Species consecratas, sive panis sive vini, sive plures sive unam sive particulas consecratas. 2. Abiecerit, puta proiciendo species in terram; non autem incurrit excommunicationem, qui species consecratas deponit super pallam, ut pyxidem auferat. 3. Ad malum finem abduxerit vel retinuerit, puta ad eas profanandas. Sufficit etiam, ut quis species ab alio abductas retineat ad malum fi­ nem. Non autem excommunicatur, qui species abducit vel retinet v. g. ad eas domi adorandas. Nota. Delinquens est suspectus de haeresi. ipso facto infamis, et cle­ ricus praeterea est deponendus (can. 2320). II. Qui violentas manus in personam Romani Pontificis iniecerit (can. 2343). Hic canon late interpretandus est, quippe quum respiciat privile­ gium canonis, ut dicitur, quatenus illud Romano Pontifici competat ; interpretationem vide p. 766. Nota. Delinquens est ipso facto infamis, et clericus praeterea degra­ dandus est (can. 2343). HI. Absolvens vel fingens absolvere complicem in peccato turpi in­ currit ipso facto in excommunicationem specialissimo modo Sedi Apo­ stolicae reservatam ; idque etiam in mortis articulo, si alius sacerdos, licet non approbatus ad confessiones, sine gravi aliqua exoritura infamia et scandalo, possit excipere morientis confessionem, excepto casu quo moribundus recuset alii confiteri. Eandem excommunicationem non effugit absolvens vel fingens absolvere complicem qui peccatum quidem complicitatis, a quo nondum est absolutus, non confitetur, sed ideo ita se gerit, quia ad id a complice confessario sive directe sive indirecte inductus est (can. 2367); cuius canonis interpretationem vide n. 412 sq. 894 - 758 - IV. Confessarius qui sigillum sacramentale directe violare praesump­ serit (can. 2369, § 1). Pauci censent, hanc censuram esse ferendae sen­ tentiae, quia verbum manet ambiguum videtur ; in poenis autem beni­ gnior est interpretatio facienda (can. 2219, § 1 ; p. 712). Contrarium vero omnino admittendum videtur, tum quia censurae S. Pontifici reservatae semper erant latae sententiae; tum quia, admissa sententia contraria, Episcopus posset ferre censuram, de qua dicimus, non autem ab ea utpote S. Pontifici reservata, absolvere; quod admitti nequit secundum dicta p. 727, r, c. Quid sit directa violatio sigilli sacramentalis, vide n. 428. Nota i. Confessarius qui sigillum sacramentalc indirecte tantum (n. 418) violare praesumpserit, suspendatur a celebratione Missae et ab audiendis sacramcntalibus confessionibus vel etiam pro delicti gravitate inhabilis ad ipsas excipiendas de­ claretur, et in casibus gravioribus degradationi quoque subiiciatur (can. 2369, § 1). Nota 2. Quicumque praescriptum can. 889, § 2 temere violaverit, * pro reatus gravitate plectatur salutari poena, quae potest esse etiam excommunicatio (can. 2369. § 2). V. Huc referri possunt: 1. Excommunicationes statutae in delicta, quae in eligendo Summo Pontifice committi possunt, quaeque continentur Const. Pii X Vacante Sede Apostolico, 25 Dec. 1904. Scii, eiusmodi delicta perpetrantes « a nullo, ne a Maiori quidem Poenitentiario cuiuslibet facultatis vigore, praeterquam a Rom. Pontifice, nisi in mortis articulo absolvi possunt » (Const, cit. § 51). 2. Excommunicatio annexa revelationi secreti S. Officii (can. 239, § i. i°, coll. can. 243). Ex decreto autem S. C. Consist. 25 April. 1917 sequitur, idem secretum servandum esse ab iis, qui de informationibus requiruntur circa promovendos ad Episcopatum. ’ SECTIO II. Excommunicationes speciali modo R. Pontifici reservatae. 895 Hanc excommunicationem contrahunt : · I Omnes a Christiana fide apostatae ct omnes et singuli haeretici aut schismatici (can. 2314, § τ, τ° et § 2). Haec excommunicatio eatenus *. I. e. interpres aliique omnes, ad quos notitia confessionis quoquo modo per­ venerit, qui verbo aut signo aut alio quovis modo et quavis de causa produnt aliquatenus peccatorem. *. A. A. S. 1917, p. 232; Aertnys-DamEN, o. c. II, n 1044, nota 2. — 759 — tantum speciali modo Sedi Apostolicae reservatur, quatenus absolutio in foro conscientiae est impertienda (can. cit. § 3; cfr. 3, b). Quinam veniant nomine apostatarum, haereticorum et schismaticorum, vide can. 1325, § 2 et t. I, n. 492. Notes tamen requiri, ut apostasia, haeresis vel schisma externe manifestentur. Ceterum advertas: 1. Quoad apostatas. Huc pertinent tum ii qui omnem religionem reiciunt, ut athei, pantheistae, naturalistae, liberi cogitatores, ut dicuntur ; tum ii qui v. g. ad iudaismum, mahumetanismum, paganismum tran­ seunt; non vero ii, qui solum practice indifferentes sunt. 2. Quoad haereticos. Non requiritur, ut quis alicui sectae haereticae ascriptus sit. Ascripti autem sectae pro foro externo censentur censu­ ram contraxisse, quamvis forte interne non sint haeretici formales, ideoque censuram de facto non contraxerint (n. 862). 3. Schismatici. Non requiritur, ut quis coetui schismatico ascriptus sit, at neque sufficit, ut quis utut habitualiter specialia mandata S. Pon­ tificis transgrediatur. Ceterum notes : a) Nisi (apostatae, haeretici aut schismatici) moniti resipuerint, pri­ ventur beneficio, dignitate, pensione, officio aliove munere, si quod in Ecclesia habeant, infames declarentur, et clerici, iterata monitione, de­ ponantur (can. 2314, § i, 20). Si sectae acatholicae nomen dederint vel publice adhaeserint, ipso facto infames sunt, et clerici ipso facto et sine ulla declaratione quaelibet officia amittunt, atque, monitione incassum praemissa, degradentur (can. 2314, § 1, 30). b) Quoad absolutionem ab excommunicatione exposita, observes: a) Absolutio in foro conscientiae impertienda, est speciali modo Sedi Apostolicae reservata (can. 2314, § 2). Facultas autem absolvendi quos­ cumque poenitentes (exceptis haereticis haeresim inter fideles e propo­ sito disseminantibus) a quibusvis censuris et poenis ecclesiasticis ob haereses tam nemine audiente vel advertente quam coram aliis externatas incursis, concedi solet per Folium S. Poenitentiariac. Attamen exerceri nequit nisi in actu sacramentali confessionis et pro foro conscientiae dumtaxat, praemissa secreta abiuratione coram confessario. Praeterea iniungenda poenitentia salutaris cum frequentia sacramentorum et obli­ gatione illata scandala reparandi. Pro foro conscientiae nulla forma abiurationis praescripta videtur: hinc sufficiunt v. g. haec verba Pro­ fessionis Fidei, in fine: « Haereses quascumque ab Ecclesia damnatas ego pariter damno et reiicio. » βϊ Si delictum apostasiae, haeresis vel schismatis ad forum externum Ordinarii loci quovis modo deductum fuerit, etiam per voluntariam confessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius Generalis sine man- — γβο -- dato speciali, resipiscentem, praevia abiuratione iuridice peracta aliis­ que servatis de iure servandis, sua auctoritate ordinaria in foro exte­ riore absolvere potest ; ita vero absolutus, potest deinde a peccato absol­ vi a quolibet confessario in foro conscientiae. Abiuratio vero habetur iuridice peracta, cum fit coram ipso Ordinario loci vel eius delegato et saltem duobus testibus (can. 2314, § 2). Quoad formam abiurationis practice sufficit Professio Fidei, quae initio Codicis apposita est. Quacr., num excommunicationi subiaceant dubie vel dubie valide baptizati, qui apostasiae, haeresis, schismatis rei sint. Resp.: Excommunicationi subjacent vel non subjacent ei, prout de facto valide vel non valide baptizati sunt ; quod cum hic et nunc dubium sit, absolutio ad cautelam concedenda, si ad Ecclesiam convertantur. Si opponas, dubie vel dubie valide baptizatos non subiacere legibus Eccle­ siae, respondeo : Si agitur de legibus, quae aliquem aliquo bono privant, eis subjacent vel non subjacent, prout baptismus validus locum habuit vel non habuit locum ; si sermo est de legibus, quae actum respiciunt, vide t. I, n. 130. II. Suspectus de haeresi, qui monitus et punitus ad normam can. 2315, intra sex menses a contracta poena completos sese non emendaverit (can. 2315 Porro suspecti de haeresi sunt: 1. Qui quoquo modo haeresis propagationem sponte et scienter iuvat (can. 2316). 2. Qui communicat in divinis cum haereticis, active eorum sacris as­ sistendo (can. 2316; p. 732). 3. Qui matrimonium ineunt cum pacto explicito vel implicito, ut om­ nis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam (can. 2319, § i, n. 2, § 2). 4. Qui scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre praesumunt (ibid. n. 3). 5. Parentes eorumve locum tenentes, qui liberos scienter tradunt edu­ candos vel instituendos in religione acatholica (ibid. n. 4). 6. Qui species consecratas abiecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit (can. 2320). 7. Appellantes a legibus vel mandatis et decretis Romani Pontificis ad universale Concilium (can. 2332). 8. Qui obdurato animo per annum insorduerit in excommunicatione (can. 2340, § 1). 9. Omnes, etiam episcopalis dignitatis, qui per simoniam scienter ad Ordines promoverint vel promoti fuerint, aut alia Sacramenta ministra­ verint vel receperint (can. 2371). — /6i — ΠI. Opere publici iuris facto, editores librorum apostatarum, haere­ ticorum et schismaticorum, qui apostasiam, haeresim, schisma propu­ gnant, itemque eosdem libros aliosvc per apostolicas litteras nominatim prohibitos defendentes aut scienter sine debita licentia legentes vel reti­ nentes (can. 2318, § 1). Primum notes, requiri, ut opus publici iuris fac­ tum sit, a. v. ut sit multiplicatum ad usum satis communem, non autem ad usum paucorum, puta discipulorum tantum; a fortiori excluditur manuscriptum. Ceterum non refert, utrum opus typis an polygraphice vel lithographice multiplicatum sit. Deinde requiritur, ut opus publici iuris factum, librum constituat. Vox autem libri sumenda, ut antea sumebatur (cfr. can. 6, n. 2-4), i. e. pro opere litterario, quod est certae molis certaeque unitatis. Dicitur certae molis, puta, ut mediam inter diversas sententias seligamus, circa 80 paginarum in 8°. Excluduntur igitur epistola vel concio seorsim edita, libelli exigui, diaria seu ephe­ merides 1 ; non autem publicationes periodicae, sive seorsim sumptae, modo sufficientis molis sint; sive in fasciculos ligatae,' sicque requisi­ tam unitatem constituentes. Porro excommunicantur: 1. Editores librorum apostatarum, haereticorum et schismaticorum, qui apostasiam, haeresim, schisma propugnant. Dicitur: a) Editores, scii, proprie tales, ita ut non comprehendatur auctor libri qua talis, bene vero quatenus editionem procurat (can. 2209, § 3) ; neque excommunicantur dominus officinae, typos collocantes pielumve versan­ tes; siquidem non concurrunt ad editionem formaliter sumptam, i. e. ad multiplicationem, quatenus haec ordinatur ad usum satis communem, vel saltem non tales sunt, ut sine eorum opera editio locum non habuis­ set (cfr. can. 2209, § 3). b) Apostatarum etc. Itaque non comprehenduntur libri infidelium vel catholicorum, utut forte apostasiam etc. propugnent. Qui tamen apo­ stasiam etc. propugnat, praesumitur apostata etc: neque requiritur, ut auctor libri sectae apostaticae etc. ascriptus sit. c) Propugnant, i. e. additis argumentis defendunt vel suadent; non tamen requiritur, ut liber ex professo de religione tractet. 2. Defendentes aut scienter sine debita licentia legentes vel retinentes sive libros de quibus sub 1, sive alios per apostolicas litteras nominatim prohibitos. Quoad posteriores aliqui requirunt, ut apostolicae litterae cos prohibuerint sub poena excommunicationis S. Sedi reservatae At neque Constit. Apostolicae Sedis, quae primum eam censuram statuit neque canon citatus et clarus permittunt, ut ea conditio apponatur. ’. S. Off. 21 April. 18S0 (Collect η. 1533)· η. 1777). ’· S. Off. 13 Ian. 1S92 (Collect, - /02 a) Defendentes sunt v. g. qui impediunt, quominus liber destruatur vel denuntietur, qui laudat doctrinam libro .contentam, vel eius damnatio­ nem improbat; non autem qui laudat stylum vel ingenium auctoris, vel bonam doctrinam, quae in libro invenitur (S. Alf. VII, 297). b) Scienter (n. 858) sine debita licentia legentes; quocirca advertas: i° Requiritur lectio formalis, ita ut non comprehendatur, qui mere audiat legentem (S. Alf. VII, 292); qui olim lecta memoriter recitet, vel ignarus idiomatis librum perlegat ; bene vero caecus, qui typos digitis percipiat. 2° Requiritur lectio materiae notabilis, spectatis sive sola quan­ titate. ut si legas duas vel tres paginas, sive qualitate i. e. periculo; quo casu etiam paucae lineae sufficere possunt, quia in ipsis potest esse periculum perversionis (S. Alf. VII, 284, 292). c) Retinentes, scii, scienter et sine debita licentia; praeterea per nota­ bile tempus, puta per tres quatuorve dies (S. Alf. VII, 295). Ceterum observes: Perinde est, utrum quis librum proprium an alienum retineat; utrum librum retineat penes se an penes alium, qui non habeat faculta­ tem ; utrum librum retentum intelligat necne. Excusatur vero, qui depo­ nit librum penes alium habentem facultatem, idque cum pacto illum non repetendi nisi post obtentam licentiam ; item qui librum retinet, quia expectat sive veniam requisitam sive occasionem illum tradendi Supe­ riori (S. Alf. VII, 295-298). Bibliopega accensetur quidem retinentibus, at facile excusatur, si libros compingit pro habente facultate eos legendi, vel aliam iustam causam habet. Pariter custos bibliothecae alienae excommunicationem effugit, nisi libros in cubiculo vel domo propria retineat. Denique ubi, ut in domibus religiosis, bibliotheca communis habetur, licet libros prohi­ bitos in armario clauso custodire. IV. Ad ordinem sacerdotalem non promotus, si Missae celebrationem simulaverit aut sacrantentalem confessionem exceperit (can. 2322, i°). Dicitur : 1. Ad ordinem sacerdotalem non promotus. Itaque censura respicit tam laicum quam clericum, qui nondum sacerdotio auctus est, non autem sacerdotem utut suspensum vel degradatum. 2. Si Missae celebrationem simulaverit ; i. e. si ita se gesserit, ut alii censeant. Sacrum celebrari. 3. Aut sacramcntalem confessionem exceperit. Quid sit sacramentalis confessio, vide n. 430. Sufficit confessionem sacramentalem excepisse, etiamsi absolutio omittatur. Nota. Si delinquens, de quo sub IV, laicus sit, privetur pensione aut munere, si quod habeat in Ecclesia, aliisque poenis pro gravitate culpae — 763 — puniatur ; clericus vero deponatur (can. cit.) ; uterque, si alia munia sacerdotalia usurpaverit, ab Ordinario pro gravitate culpae puniatur (can. 2322, § 2). V. Omnes et singuli cuiuscumque status, gradus seu conditionis etiam regalis, episcopalis vel cardinalitiae fuerint, a legibus, decretis, mandatis Romani Pontificis pro tempore exsistentis ad Universale Concilium appellantes (can. 2332). 1. Omnes et singuli. Excommunicatio respicit solas personas physicas, non autem morales. 2. A legibus etc. Romani Pontificis pro tempore exsistentis, non au­ tem a legibus etc. Sacrae Congregationis, nisi ordinatio de expresso seu speciali mandato S. Pontificis lata vel ab eodem in forma specifica ap­ probata fuerit; neque sufficit appellatio a legibus etc. S. Pontificis defuncti. 3. Ad universale Concilium, sive praesens sive futurum; non autem sufficit appellatio ad Concilium Provinciale vel ad futurum Pontificem. Nota. Ii de quibus sub V sermo est, sunt etiam suspecti de haeresi. Universitates vero. Collegia, Capitula aliaeve personae morales, quocum­ que nomine nuncupentur, interdictum speciali modo Sedi Apostolicae pariter reservatum incurrunt (can. 2332). VI. Recurrentes ad laicam potestatem ad impediendas litteras vel acta quaelibet a Sede Apostolica vel ab eiusdem Legatis profecta, eorumve promulgationem vel exsecutionem directe vel indirecte prohibentes, aut eorum causa sive eos ad quos pertinent litterae vel acta sive alios lae­ dentes vel perterrefacientes (can. 2333). Nomine Sedis Apostolicae ve­ niunt etiam Congregationes. Tribunalia, Officia, per quae Romanus Pontifex negotia Ecclesiae universae expedire solet (can. 7). Nomine Legatorum S. Sedis comprehenduntur Legati a latere (cfr. can. 266). Nuntii et Internuntii (cfr. can. 267) et Delegati Apostolici (cfr. can. 267)· Porro excommunicantur : i. Recurrentes ad laicam potestatem ad impediendas litteras vel acta quaelibet a praedictis profecta. Perinde est, utrum quis recurrat per se an per alium, scripto an viva voce. Quantum ad laicam potestatem ad quam recurratur, certo intelliguntur qui potestate iurisdictionis gaudent, ut Gubernium, magistratus et iudices. Idem dicendum videtur de recur­ rentibus ad cos, qui sola potestate administrativa pollent, uti sunt prae­ fecti urbium ; lex enim non distinguit. Denique requiritur, ut agatur de litteris vel actis iam editis, ita ut non excommunicetur, qui impediat, quominus edantur. — 7^4 — 2. Prohibentes directe vel indirecte promulgationem vel exsecutionem dictarunt litterarum vel actorum. Prohibentes intelliguntur, qui aucto­ ritate publica gaudent.1 Promulgatio autem sumitur sensu proprio; hinc bene distinguenda a divulgatione. Exsecutio respicit omnia necessaria, ut litterae vel acta effectum habeant, ut confectio instrumentorum a tabellionibus, eorumque partibus intimationem. 3. Laedentes vel perterrefacientes dictarum litterarum vel actorum causa sive cos, ad quos directa sunt, sive alios, i. e. eos, ad quos promul­ gatio aut exsecutio eorum spectat. Dicitur laedentes, scii, graviter atque quidem in bonis .corporis. Disputatur, num comprehendantur laedentes in bonis fortunae vel animae seu in honore vel fama. Negantes eo nitun­ tur quod laesio proprie sumpta corpus respicit. Stante controversia, par­ tem negantem sequimur. Perterrefacientes dicuntur, qui alicui metum valde gravem inferunt. , Communius docetur, perterrefacientes non excommunicari, nisi ef­ fectu secuto, i. e. litteris vel actis reipsa impeditis. Disputatur de laeden­ tibus; at sine ratione discrimen laedentes inter et perterrefacientes ad­ mittitur. VII. Qui leges, mandata, vel decreta contra libertatem aut iura Eccle­ siae edunt (can. 2334, § 1). 1. Edentes leges etc; qua voce comprehenduntur qui efficaciter con­ currunt ad leges etc. .condendas, ut ministri, qui leges proponunt, depu­ tati, qui eis suffragantur, princeps, qui eas confirmat vel promulgat; item rectores provinciarum vel civitatum, qui decretum ferunt, consilia­ rii, qui ei assentiuntur. Contrahitur autem censura, lege promulgata, decreto edito, mandato intimato. Excommunicationem non incurrunt neque tabelliones, qui leges etc. in acta referunt, neque indices, qui eas observandas curant. 2. Contra libertatem aut iura Ecclesiae; quae verba sensu latissimo sumi debent. Excommunicantur ergo edentes leges etc. contra ius v. g. docendi doctrinam evangelicam (can. 1322, § 2), eos instituendi qui eccle­ siasticis ministeriis sese devovere cupiant (can. 1352), scholas cuiusvis disciplinae non solum elementarias, sed etiam medias et superiores con­ dendi (can. 1375), exigendi ne libros, quos ipsa iudicio suo antea non recognoverit, fideles edant, et a quibusvis editos ex iusta causa prohi­ bendi (can. 1384, § 1). libere et independenter a civili potestate acqui‘Antea disputabatur, utrum excommunicationem incurrerent, qui privala auc­ toritate promulgationem vel exsecutionem prohiberent. Cum vero legislator con­ troversiae gnarus, tenorem legis non immutaverit, benignior i. e. negans sententia sequenda videtur. — 765 — rendi, retinendi et administrandi bona temporalia ad fines sibi proprios prosequendos (can. 1495, § 1), quod ius etiam competit ecclesiis singu­ laribus aliisque personis moralibus quae ab ecclesiastica auctoritate in iuridicam personam erectae sint (can. 1495, § 2), exigendi a fidelibus quae ad cultum divinum, ad honestam clericorum aliorumque ministro­ rum sustentationem et ad reliquos fines sibi proprios sint necessaria (can. 1496), possidendi propria coemeteria (can. 1206, § 1), coercendi delinquentes sibi subditos poenis tum spiritualibus tum etiam temporali­ bus (can. 2214, § 1) etc. Nota. Clerici qui delictum commiserint, de quo dictum est, poena suspensionis vel privationis ipsius beneficii, officii, dignitatis, pensionis aut muneris, si qua forte in Ecclesia habeant; religiosi autem privatione officii et vocis activae ac passivae aliisque poenis ad normam constitu­ tionum plectantur (can. 2336, § 1). VIII. Qui impediunt directe vel indirecte exercitium iurisdictionis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, ad hoc recurrentes ad quam­ libet laicalem potestatem (can. 2334, § 2). Ut haec excommunicatio in­ curratur requiritur: 1. Ut impediatur exercitium iurisdictionis ecclesiasticae; non sufficit impedire exercitium sive solius potestatis ordinis, sive potestatis mere administrativae, sive iuris naturalis. At perinde est. utrum impediatur exercitium iurisdictionis fori interni an externi, utrum impediatur di­ recte, puta agendo v. g. in Episcopum, an indirecte, puta vexando offi­ ciales. 2. Ut exercitium iurisdictionis ecclesiasticae impediatur, mediante recursu ad quamlibet laicalem potestatem. Quare haec excommunicatio non afficit privatum, qui sine recursu impedit, neque Superiorem vel iudicem, qui legem exsequitur vel applicat, bene vero Superiorem qui impedit, mediante recursu ad potestatem laicalem altiorem. Ceterum non refert, utrum recurratur ad potestatem legiferam, an ad iudicialem vel exsecutivam tantum. 3. Ut effectus secutus sit; quod indicat ipsa vox impediendi. 1 Nota. Clerici qui delictum commiserint, de quo sermo fuit, poena suspensionis vel privationis ipsius beneficii, officii, dignitatis, pensionis ad normam constitutionum plectantur (can. 2336, § 1). IX. Qui contra praescriptum can. 120 ausus fuerit ad iudicem laicum trahere aliquem ex S. R. E. Cardinalibus vel Legatis Sedis Apostolicae, vel Officialibus maioribus Romanae Curiae ob negotia ad eorum mu’. P. C. 25 Iui. 1926 (A A. S. 1926, p. 394). — /66 — nus pertinentia, vel Ordinarium proprium (can. 2341). Praescriptum can. 120. quatenus hic prae oculis habendum est, statui!, S. R. E. Car­ dinales, Episcopos, etiam titulares, Legatos Sedis Apostolicae et Offi­ ciales maiores Romanae Curiae, ob negotia ad ipsorum munus perti­ nentia, apud iudicem laicum conveniri non posse sine venia Sedis Apo­ stolicae, nisi alicubi speciali concessione partim saltem privilegio fori derogatum fuerit (cfr. t. I, n. 1153). Ceterum advertas: 1. Quid significent verba ausus fuerit, vide n. 858. 2. Nomine trahentium non veniunt indices aliique officiales subordi­ nate sed personae privatae, quae efficiunt, ut personae memoratae coram iudice laico compareant. Praeterea requiritur, ut vocentur tanquam reae seu ut conveniantur, non autem sufficit, ut vocentur tanquam testes. Denique officiales maiores Romanae Curiae, non alii, conveniri debent ob negotia ad eorum munus pertinentia. 3. Legati Sedis Apostolicae sunt Nuntii, Internuntii et Delegati Apostolici. Officiales autem maiores Curiae Romanae sunt: a) Adsessor et Commissarius S. C. S. Officii ; b) Adsessor et Substitutus S. C. Consistorialis ; 8, § °' Spectatis voce trahendi et can. 2228 et 2242, § 1, requiri videtur, ut persona vocata reipsa coram iudice compareat. X. Qui violentas manus iniecerit in personam S. R. E. Cardinalis vel Legati Romani Pontificis, Patriarchae, Archiepise opi, Episcopi, etiam titularis tantum (can. 2343, § 2, i° et § 3). Violenta manuum iniectio importat iniuriam externam, facto contentam et graviter peccaminosam, sive in corpus; sive in libertatem, puta incarcerando ; sive in dignita­ tem. puta vestes dilacerando (S. Alf. VII, 273). Praeterea requiritur, ut quis sciat, personam, cui iniuriam infert, esse Cardinalem etc. Nota. Qui violentas manus iniecerit in personam S. R. E. Cardinalis ’. Cappello, o. c. n 72. vel Legati Romani Pontificis, praeterea est ipso facto infamis et privetur beneficiis, officiis, dignitatibus, pensionibus et quolibet munere, si quod in Ecclesia habeat (can. 2343, § 2, 20 et 30). XI. Usurpantes vel detinentes per se vel per alios bona aut lura ad Ecclesiam Romanam pertinentia (can. 2345). Usurpantes sunt, qui rem alienam ut sibi debitam occupant. Hinc non comprehenduntur fures et raptores. ’ Detinentes sunt, qui rem usurpatam vel ab usurpatore recep­ tam iniuste retinent. Excommunicatio autem haec non afficit eos, qui usurpant vel detinent bona vel iura ad alias ecclesias ac ad Romanam pertinentia. Nota. Si delinquentes clerici fuerint, praeterea dignitatibus, beneficiis, officiis, pensionibus priventur atque inhabiles ad eadem declarentur (can. 2345). XII. Omnes fabricatores vel falsarii litterarum, decretorum vel re­ scriptorum Sedis Apostolicae vel iisdem litteris, decretis vel rescriptis scienter utentes (can. 2360, § 1). Excommunicantur. i° Pabricatores i. e. qui falsas litteras, decreta vel rescripta conficiunt; 2° falsarii, i. e. qui litteras, decreta vel rescripta S. Sedes ita adulterant, ut sensus substan­ tialiter mutetur; 30 utentes eiusmodi litteris etc. fabricatis vel adulte­ ratis, etiamsi effectum intentum non consequantur. Nota. Clerici delictum, de quo sub XII, committentes aliis poenis praeterea coerceantur, quae usque ad privationem beneficii, officii, di­ gnitatis et pensionis ecclesiasticae extendi possunt ; religiosi autem pri­ ventur omnibus officiis quae in religione habent et voce activa ac passiva, praeter alias poenas in propriis cuiusque constitutionibus statutas (can. 2360, § 2). XIII. Qui per seipsum vel per alios confessarium de sollicitationis crimine apud Superiores falso denuntiaverit (can. 2363). Dicitur: 1. Per se ipsum vel per alios, scii. « sceleste procurando, ut id ab aliis fiat. » * 2. De sollicitationis crimine; de quo vide n. 416 sq. 3. Apud Superiores, i. e. apud eos quibus denuntiatio facienda est, scii, apud loci Ordinarium vel Congregationem S. Officii (n. 427). Nota i. Delinquens nequit a censura contracta ullo in casu absolvi, nisi falsam denuntiationem formaliter retractaverit, ct damna, si qua inde secuta sint, pro viribus reparaverit, imposita insuper gravi ac diuturna poenitentia (can. 2363). Itaque requiritur ante absolutionem tam formalis retractatio coram eis. quibus denuntiatio facta est, quam damnorum reparatio, quatenus haec hic et nunc ’. S. Off. 9 Mart. 1870 ’. Const. Sacramentum Poenitentiae. — 768 — praestari potest; damnorum, inquam, secutorum v. g. ex confessarii suspensione. /w periculo mortis sufficit retractatio, etiam a confessario exarata, a delinquente subscripta et postea Ordinario loci vel Congregationi S. Officii tradenda, vel si necessitas illud non permittat, retractatio oralis coram duobus testibus, v. g. confessario et alii personae, qui possint postea eam iudici communicare. Denique casu quo absolutio sine infamiae periculo differri nequit, sufficit retractatio scripta ct confessario relicta; vel, si neque illud praestari valeat, seria promissio obligationi satisfaciendi quamprimum fieri possit. Nota 2. Can. 2363 nota 1 citatus hisce clauditur: firmo praecripto can. 894. Porro, spectato can. allato, peccatum falsae denuntiationis est (unicum) peccatum ratione sui reservatum ; quare reservatum est et manet, etiamsi censura non contracta (puta ob ignorantiam) vel remissa est. SECTIO III. Excommunicationes simpliciter R. Pontifici reservatae. 896 Hanc excommunicationem contrahunt : I. Quaestum facientes ex indulgentiis (can. 2327). Vi huius canonis excommunicantur, qui, pretio percepto, lucrantur sive concedendp, sive publicando sive publicari faciendo indulgentias. Requiritur, ut pretium acceptum sit, non autem, ut adfuerit mens simoniaca ; non refert, utrum pretium in opera pia impendatur. Vi huius canonis etiam excommuni­ cantur, qui propter indulgentias pluris vendunt obiecta indulgentiis di­ tata. Hanc censuram etiam contrahere possunt Episcopi. II. Nomen dantes sectae massonicae aliisve eiusdem generis associa­ tionibus quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinan­ tur (can. 2335). Ut poena associationem quandam respiciat, requiritur, ut ea contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinetur. Dis­ putatur, num etiam requirantur, uti in secta massonica obtinet, arctum foedus, quo membra uniantur, atque occulta organisatio. Alii negant, quia verba quae... machinantur habent pro mere explicatives istorum eiusdem generis. Alii affirmant, quia censent, verba eiusdem generis sensu latiori esse sumenda, ita ut etiam occultam organisationem, quae in secta massonica obtinet, comprehendant. Stante dubio, sententiam mitiorem sequimur, eo magis quod legislator, si sufficeret, ut associatio contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinaretur, utique verba eiusdem generis, quae disputationi ansam dederunt, in novo Co­ dice omisisset. Hinc can. 2335 certo respiciuntur, praeter sectam massonum, societates Carbonariorum, ‘ Fenianorum,5 Anarchistarum, Ni­ hilistarum. Tnternationalistarum ; non autem, quamvis prohibitae sint, ‘. Cfr Const. Pii VII, Ecclesiam, 25 Sept. 1821, et Leon. XII, Graviora, 13 Mart. 1825 ----- ’. Cfr. S. Off. 12 lan. 1870. — 7^9 — societates socialisticae, ’ biblicae, ' clerico-liberales ; neque societates operariorum quae dicuntur: Socii singulares (Odd fellows), Filii tem­ perantiae (Sons of temperance), Equites Pythiae (Knight of Pythia’s, ' Independent order of Good templars (Guttempler-Orden) 1 et societates, quae promovent combustionem cadaverum hominum. * Praeterea : 1. Clerici, qui delictum commiserunt de quo sub II dictum est,... poena suspensionis vel privationis ipsius beneficii, officii, dignitatis, pensionis aut muneris, si qua forte in Ecclesia habeant ; religiosi autem privatione officii et vocis activae ac passivae aliisque poenis ad normam constitu­ tionum plectantur. Insuper clerici et religiosi nomen dantes sectae massonicae aliisque similibus associationibus denuntiari debent Sacrae Con­ gregationi S. Officii (can. 2336). 2. Confessarius, cui conceditur facultas absolvendi a censura exposi­ ta, a delinquente exigat, quae a S. Sede exigi solent, ut sese omnino separent a societate prohibita, eamque abiurent. Casu vero quo magnum damnum ex eo ipsis proflueret, possunt ascriptionem materialiter sus­ tinere, sed formaliter societati renuntiare tenentur, ideoque i° promit­ tant nunquam amplius fore ut sese immisceant alicui actui societatum ipsarum tum secreto tum publico, et praesertim nunquam amplius se so­ luturos requisitam contributionem; 2° removeatur scandalum eo meliori modo quo fieri potest; 30 animo sint dispositi ad suum nomen revocan­ dum, si et quando id facere absque gravi damno poterunt.7 In facultatibus S. Poenitentiariae statuitur: i° Sese omnino separent a societate prohibita eamque abiurent; 20 denuntient... personas eccle­ siasticas et religiosas, si quas eidem adseriptas noverint ; 30 libros, manuscripta ac signa eandem spectantia si qua retineant, in manus tuas tradant ad S. Off. quamprimum caute transmittenda aut saltem, si iustae gravesques causae id postulent, destruenda ; i uncta 40 pro modo culparum gravi poenitentia salutari cum frequentia sacramentalis con­ fessionis et obligatione illata scandala reparandi. ITT. Absolvere praesumentes sine debita facultate ab excommunica­ tione latae sententiae specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservata (can. 2338, § i). Quoad vocem praesumentes vide dicta n 858. Ceterum requiritur, ut reipsa a censura absolvant; non sufficit, ut de­ linquentem audiant tantum vel ut fingant eum absolvere. IV. Impendentes quodvis auxilium vel favorem excommunicato vi’. Encycl. Leon. XII, Quod Af>ostolici, 28 Dee. 1878. Const. Pii IX, Qui pluribus, 1896 ’ Syllabus § 178. ‘. St. Off 20 Aug. 1894. ■ Γ S. Off. 9 Aug. 1893.----- * S. Off. 19 Maii 1886. ----- \ S. Off. 7 Mart. 1883 (collect, n. 1593). \v. M. T. Μ. II. 49 — 77° — ta nd ο in delicto propter quod excommunicatus fuit; itemque clerici scienter ct sponte in divinis cum codem communicantes et ipsum in divinis officiis recipientes (can. 2338, § 2). 1. Quoad priores notetur, agi de delicto iam commisso ideoque de auxilio vel favore impenso, quo quis in delicto, propter quod excommunicatus fuerit, possit persistere. 2. Quoad posteriores observes: i° Cum lex stricte interpretanda sit, nomine clericorum non veniunt religiosi, nisi primam tonsuram recepe­ rint (can. 108) ; 20 communicantes in divinis officiis sunt, qui cum vitan­ do divina peragunt ; 30 recipientes in divinis officiis intelliguntur, qui gaudentes iure vel officio admittendi ad officia divina, excommunicatum vitandum ad ea admittunt. V. Si quis contra praescriptum can. 120 ausus fuerit ad iudicem lai­ cum trahere... alium (i. e. non proprium) Episcopum etiam mere titula­ rem, aut Abbatem vel Praelatum nullius, vel aliquem ex supremis religionum iuris pontificii Superioribus (can. 2341). Praescriptum can. 120, quatenus hic attendendum est, statuit, Episcopos, etiam titulares, Abbates vel Praelatos nullius et supremos religionum iuris Pontificii Superiores apud iudicem laicum conveniri non posse sine venia Sedis Apostolicae, nisi alicubi speciali concessione partim saltem privilegio fori derogatum fuerit. · « De voce ausus fuerit vide n. 858; de voce trahentium, p. 766. Nota. Clericus qui, non obtenta ab Ordinario loci licentia, ausus fuerit ad iudicem laicum trahere aliam — praeter hic et p. 766 sub IX enume­ ratas — personam privilegio fori fruentem, incurrit ipso facto in sus­ pensionem ab officio reservatam Ordinario; laicus autem congruis poe­ nis pro gravitate culpae a proprio Ordinario puniatur (can. 2341). VI. Violantes clausuram, prout sequitur; scii, excommunicantur: i. Clausuram monialium violantes, cuiuscunque generis aut conditio­ nis vel sexus sint, in earum monasteria sine legitima licentia ingredien­ do, pariterque eos introducentes vel admittentes (can. 2342, τ°). Agitur de clausura papali. Excommunicantur autem: i° Ingredientes sine legitima licentia, i. e. toto corpore, non uno tantum pede seu passu ; 2° introducentes eos, qui sine legitima licentia ingrediendo, clausuram violant; comprehenduntur ii quoque, qui introducunt impuberes, cum isti quoque clausuram violare possint, quamvis censuram non contra­ hant. Dubitatur de introducentibus usu rationis carentes, cum hi stricte loquendo non violent clausuram. Stante dubio, sententiam mitiorem se­ quimur; 30 admittentes; intelliguntur, qui officio custodiendi clausuram fungentes, ut praeposita et ianitrix. recipiunt eos, qui sine licentia ingre — 771 — diendo clausuram violant ; ceterum valent quae modo dicta sunt de in­ troducentibus. Nota. Si clerici clausuram monialium violent, praeterea suspendantur per tempus pro gravitate culpae ab Ordinario definiendum (can. 2342, i°). 2. Mulieres violantes regularium virorum clausuram; item Superiores aliique, quicumque ii sint, eas cuiuscunque aetatis introducentes vel ad­ mittentes (can. 2342, 2"). Agitur de claustra virorum, qui vota sollemnia nuncuparunt (cfr. can. 488, 2° et 70). Excommunicantur autem: i° Mu­ lieres violantes clausuram regularium virorum ; 2° introducentes vel 30 admittentes eas, quae ingrediendo, clausuram violant; etiam intro­ ducentes vel admittentes impuberes. Dubitatur de introducentibus vel admittentibus usu rationis carentes, cum hi stricte loquendo non violent clausuram; sed affirmandum videtur, cum canon dicat: cuiuscumque aetatis. Nota. Religiosi introducentes vel admittentes priventur officio, si quod habeant, et voce activa ac passiva (can. 2342, 2°). 3. Moniales e clausura illegitime exeuntes contra praescripta can. 6or (can. 2342, 3°). Sermo est de clausura papali ; requiritur autem, ut monialis toto corpore, non uno pede seu passu tantum exeat (S. Alf. VII, 229). VII. Si quis bona ecclesiastica cuiuslibet generis, sive mobilia sive immobilia, sive corporalia sive incorporalia, per se vel per alios in pro­ prios usus convertere ct usurpare praesumpserit aut impedire ne eorun­ dum fructus seu reditus ab iis, ad quos iure pertinent, percipiantur (can. 2346). 1. Dispositio spectat ad bona ecclesiastica pertinentia sive ad Ecclesiam universalem vel Sedem Apostolicam sive ad personam moralem eccle­ siasticam. 1 2. Requiritur, ut quis aut per se vel per alium dicta bona usurpet et in usus proprios convertat, aut impediat, ne eorum fructus ab iis. ad quos iure pertinent, percipiantur. Usurpans dicitur, qui rem alienam ut sibi debitam occupat.2 Aliqui nunc dubitant de iis, qui bona iam usurpata emunt vel conducunt. Sed « mutatio iuris anterioris serio dubia est, tum ob praxim S. Sedis, quae in Const. Si unquam Pii XI, 15 Iui. 1924, ad V’ confirmari videtur, tum ob fere unanimem scriptorum sententiam. » ‘ Hinc a veteri iure non recedatur. ’. Qui tamen l>ona ecclesiastica ad Ecclesiam Romanam pertinentia usurpant vel detinent, incurrunt excommunicationem speciali modo Romano Pontifici re­ servatam (p. 103). ----- ’. S. Off. 9 Mart. 1870. A. A. S 1124 p. 311. ---*. CrEusen. Epitome ’, n. 546. 3- Excommunicatio tamdiu persistit, quamdiu, qui in censuram incur­ rerit, bona ipsa integre restituerit, praedictum impedimentum removerit, ac deinde a Sede Apostolica absolutionem impetraverit (can. 2346). Nota. Quodsi delinquens eiusdem ecclesiae seu bonorum patronus luerit, etiam iure patronatus eo ipso privatus exsistat; clericus vero, hoc delictum committens vel in eodem consentiens, privetur praeterea beneficiis quisbuslibet, ad alia quaelibet inhabilis efficiatur et a suorum ordinum exsecutione, etiam post integram satisfactionem et absolutio­ nem, sui Ordinarii arbitrio suspendatur (can. cit.). VIII. Duellum perpetrantes aut simpliciter ad illud provocantes vel ipsum acceptantes vel quamlibet operam aut favorem praebentes, nec non de industria spectantes illudque permittentes vel quantum in ipsis est non prohibentes, cuiuscunque dignitatis sint (can. 2351, § 1). Quid sit duellum canonice acceptum, vide t. I, n. 747. Excommunicantur au­ tem : Λ 1. Duellantes; item provocantes et acceptantes, etiamsi duellum non fuerit secutum. 2. Operam aut favorem praebentes, modo duellum secutum sit. Re­ quiritur autem, ut favor aut opera satis proxima et efficacia sint; hinc excommunicantur v. g. mandantes et consulentes ; qui libellum provocationis deferunt vel affigunt; qui duellantes comitantur, sicque ani­ mum eis addunt; medici et confessarii adsistentes, utut cum intentione duellantibus, si opus fuerit, opem praestandi ; item si ex condicto eadem intentione in loco vel domo vicina consistunt;1 magistri armorum, qui pugnaturos instruunt in ordine ad duellum, de quo conventum est. Non autem venditores annorum, neque aurigae publici, qui duellantes ad locum condictum ducunt. 3. Dc industria spectantes intelliguntur, qui ad locum duelli accedunt, ut spectent, ita ut pugnam acuant eive splendorem addant ; non autem qui casu advenientes consistunt vel a longe aut e loco occulto aspiciunt. 4. Permittentes vel quantum in ipsis est non prohibentes intelligun­ tur, qui àuctoritate sive civili sive militari gaudent, non autem privati. Nota. Ipsi duellantes et qui eorum patrini vocantur, sunt praeterea ipso facto infames (can. 2351, § 2). Mortui in duello aut ex vulnere inde relato ecclesiastica sepultura privantur, nisi ante mortem aliqua dede­ rint poenitentiae signa (can. 1240, § 1, 40). IX. Clerici in sacris constituti vel regulares aut moniales post votum sollemne castitatis, itemque omnes cum aliqua ex praedictis personis \ S Off. 28 Maii, 1884. — 773 — matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes (can. 2388, § i). 1. De voce praesumentes confer dicta n. 858. Requiritur autem cog­ nitio in actu matrimonii contrahendi ; hinc qui ignoranter contraxerint, ab excommunicatione immunes remanent, etiamsi postea ignorantia ces­ set et in attentato matrimonio persistant. 2. Excommunicatio incurritur, etiamsi matrimonium ob aliud quoque impedimentum, puta consanguinitatis, invalidum sit ;1 item per matri­ monium civile, utut ob defectum formae invalidum.s Nota. Clerici delinquentes praeterea, si moniti, tempore ab Ordinario pro adiunctorum diversitate praefinito, non resipuerint, degradentur (can. 2388, § i). Adhaec, ob tacitam renuntiationem ab ipso iure admis­ sam quaelibet officia (clerici) vacant ipso facto et sine ulla declaratione (can. cit., can. 188, 50). X. Delictum perpetrantes simoniae in. quibuslibet officiis, beneficiis aut dignitatibus ecclesiasticis (can. 2392, i°). Quid et quotuplex sit si­ monia, vide t. I, n. 620 sq. 1. Cum lex non distinguat, excommunicatio afficit simoniam tam iuris divini quam ecclesiastici, tam conventionalem quam realem et confidentialem (cfr. can. 728), non vero mentalem seu mere internam. 2. Disputatur, utrum lex officia stricte dicta tantum, an etiam late dicta comprehendat. Ceterum etiam Episcopi, non autem Cardinales poenae obnoxii sunt (can. 2227, § 2). Nota 1. Delinquentes ipso facto privati in perpetuum manent iure eligendi, praesentandi, nominandi, si quod habeant. Si clerici sint, praeterea suspendan­ tur (can. 2393, 2° et 30). Nota 2. Contractus ipse simoniacus ct, si simonia committatur circa beneficia, officia, dignitates, subsequens provisio omni vi caret, licet simonia a tertia per­ sona commissa fuerit, etiam inscio proviso, dummodo hoc non fiat in fraudem eiusdem provisi aut eo contradicente. Quare: i° Ante quamlibet iudicis senten­ tiam res simoniace data et acceptata, si restitutionis sit capax nec obstet reve­ rentia rei spirituali debita, restitui debet, et beneficium, officium, dignitas di­ mitti; 2° simoniace provisus non facit fructus suos; quod si eos bona fide perce­ perit, prudentiae iudicis vel Ordinarii permittitur fructus perceptos ex toto vel cx parte eidem condonare (can. 729, i° et 2°). XI. Vicarius Capitularis aliive omnes, tam de Capitulo quam extra­ nei, qui documentum quodlibet ad Curiam episcopalem pertinens sive per se sive per alium subtraxerint vel destruxerint vel celaverint vel sub ’. S. Off. 13 lan. 1892. *. S. Off. 22 Dec. 1880. — 774 — stantialiter immutaverint (can. 24-5). Nomine documenti non veniunt libri, res pretiosae, et scripturae minoris momenti. Ceterum perinde est, utrum documentum a Curia episcopali confectum, an ad eam directum sit. Sed ut excommunicatio contrahatur, requiritur, ut aliquod damnum sequatur ex subtractione etc. documenti, vel praeiudicium afferatur dioecesi vel iuribus episcopalibus (cfr. can. 435, § 3). Nota. Delinquentes ab Ordinario etiam privatione officii, beneficii plecti poterunt (can. 2405). SECTIO IV. Excommunicationes Ordinariis reservatae. Primum recolas haec can. 198, § 1 : In iure nomine Ordinarii intelliguntur, nisi quis expresse excipiatur, praeter Romanum Pontificem, pro suo quisque territorio Episcopus residentialis, Abbas vel Praelatus nul­ lius eorumque Vicarius Generalis, Administrator, Vicarius et Praefec­ tus Apostolicus, itemque ii qui praedictis deficientibus interim ex iuris praescripto aut ex probatis constitutionibus succedunt in regimine; pro suis vero subditis Superiores maiores in religionibus clericalibus exemp­ tis. 897 Porro excommunicationem Ordinario reservatam contrahunt: I. Catholici: i° qui matrimonium ineunt coram ministro acatholico contra praescriptum can. 1063, § 1 ; 2° qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito ut omnis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam; 30 qui scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre praesumunt ; q° parentes vel parentum locum te­ nentes qui liberos in religione acatholico educandos vel instituendos scienter tradunt (can. 2319, § 1). 1. Praescriptum can. 1063, § 1 hoc est: «Etsi ab Ecclesia obtenta sit dispensatio super impedimento mixtae religionis, coniuges nequeunt, vel ante vel post matrimonium coram Ecclesia initum, adire quoque, sive per se sive per procuratorem, ministrum acatholicum uti sacris addic­ tum, ad matrimonialem consensum praestandum vel renovandum ». Hinc non prohibetur, immo ut habet § 2, « non improbatur, quod, lege civili iubente, coniuges se sistant, etiam coram ministro acatholico, officialis civilis tantum munere fungente, idque ad actum civilem dumtaxat ex­ plendum, effectuum civilium gratia ». Contrahitur autem censura, sive initur sive renovatur consensus matrimonialis coram ministro acatho­ lico uti sacris addicto. 2. Pactum implicitum habetur v. g. cum pars catholica sese obligat 775 — ad implenda omnia partis acatholicae placita quoad educationem reli­ giosam. Excommunicatio autem incurritur eo momento, quo matrimo­ nium cum pacto — sive antea inito et non retractato sive nunc inito — contrahitur. 3. De voce scienter vide dicta n. 858. Cum dicatur « liberos suos, > ab excommunicatione immunis foret v. g. obstetrix, quae prolem alie­ nam acatholico ministro baptizandam offerret. Ceterum excommunica­ tio incurritur quoque casu, quo baptismus probabiliter invalide confer­ retur. 4. Parentum locum tenentes possunt esse tutores vel etiam alii, qui iure et officio praediti sunt educationi vel institutioni consulendi. Nota. Ii, de quibus sub 2, 3 et 4. sunt praeterea suspecti de haeresi (can. 2319, §2). II. Qui falsas reliquias conficit, aut scienter vendit, distribuit vel publicae fidelium venerationi exponit (can. 2326). Vox scienter refer­ tur ad actus vendendi, distribuendi et publicae venerationi exponendi. Cum agatur de falsis reliquiis, excommunicationem non incurrit, qui distribuit vel venerationi exponit reliquias, quarum authenticitatis docu­ mentum periit, vel de quarum genuitate dubitat (cfr. can. 1285). III. Qui violentas manus iniecerit in personam aliorum clericorum (i. e. clericorum Episcopis inferiorum) vel utriusque sexus religiosorum (can. 2343, 3 4). Quid importet violenta manuum iniectio, vide p. 766 sub X. Ut excommunicatio incurratur, requiritur, ut delinquens manum iniciat in personam alienam, non propriam, utque sciat, illam personam esse clericum, religiosum, etc. Personae autem, quarum violenta pertrac­ tatio excommunicatione punitur, sunt : 1. Clerici, i. e. qui divinis ministeriis per primam tonsuram saltem mancipati sunt (can. 108, § 1), nec privilegiis clericorum privati sunt: hinc etiam excommunicati, suspensi, interdicti et depositi (cfr. can. 2303. § ), non autem perpetuo privati iure deferendi habitum ecclesiasticum (can. 2304, § 2), degradati (can. 2305, §1) omnesque qui e clericali statu ad laicalem legitime redacti aut regressi sunt (can. 213, § 1). 2. Religiosi utriusque sexus, i. e. qui vota (sive sollemnia sive sim­ plicia, sive perpetua sive temporaria) nuncuparunt in aliqua religione (can. 488, 7°). w 3. Novitii et novitiae (cfr. can. 614), non autem postulantes. 4. Sodales utriusque sexus sine votis publicis, in communi degentes sub regimine Superiorum secundum probatas constitutiones (can. 680). Nota. Ordinarius delinquentem praeterea aliis poenis, si res ferat, pro suo prudenti arbitrio puniat (can. 2343, § 4). — 77<> — IV. Procurantes abortum, matre non excepta, effectu secuto (can. 2350, § Ο­ ι. Abortus sumatur sensu stricto, i. e. pro eiectione foetus nondum viabilis (t. I, n. 733). Excluduntur igitur acceleratio partus, ut dicitur, eiectio foetus emortui vel merae molae, et expulsio seminis recepti, item embryotomia similesque operationes illicitae. At non distinguendum foe­ tum animatum inter et inanimatum. 2. Procurantes abortum intelliguntur mater et alii, quae vel qui abor­ tum intendunt et sive physice illum causant, sive mandato vel metu in­ cusso alium ad illum causandum inducunt. Dicitur qui abortum inten­ dunt; hinc ab excommunicatione immunis est, qui, aborto non intento, v. g. ex ira uxorem percutit, etiamsi abortum praevideat. Dicitur sive mandato sive etc. ; quodsi negaveris, mandantes et metum incutientes venire nomine procurantium, tamen mandans ut auctor principalis de­ licti, et metum incutiens ut inducens ad delictum, excommunicationi subiacent. Consulentes et alii proxime concurrentes non accensentur procurantibus, quamvis ut cooperatores excommunicationem contrahant, si delictum sine eorum opera non fuisset commissum (can. 2209, § 3). Media vendentes passim non incurrunt excommunicationem, tum quia passim etiam sine eorum opera, alio scii, medium vendente, delictum perpetratum fuisset, tum quia concursus remotus est. 3. Effectu secuto, i. e. certo secuto; hinc in dubio, utrum foetus an mera mola, utrum foetus vivus an mortuus eiectus sit, excommunicatio non viget. Num excommunicationem incurrat ille, quem ante effectum secutum de crimine commisso poeniteat, vide p. 723. Nota i. Si delinquens sit clericus, praeterea deponatur (can. 2250, § i)· Nota 2. Sunt irregulares ex delicto, qui fetus humani abortum pro­ curaverunt, effectu secuto, omnesque coopérantes (can. 985, 40). V. Religiosus, apostata a religione, ipso iure incurrit in excommuni­ cationem, proprio Superiori maiori vel, si religio sit laicalis aut non ex­ empta, Ordinario loci in quo commoratur, reservatam (can. 2385). 1. Apostata a religione dicitur professus a votis perpetuis sive sollem­ nibus sive simplicibus, qui e domo religiosa illegitime egreditur cum animo non redeundi, vel qui, etsi legitime egressus, non redit eo animo ut religiosae obedientiae sese subtrahat (can. 644, § 1). Malitiosus ani­ mus, de quo in § 1, iure praesumitur, si religiosus intra mensem nec reversus fuerit nec Superiori animum redeundi manifestaverit (can. 644, § 2). — 777 — 2. Excommunicatio reservata est proprio Superiori maiori, si religio est clericalis exempta ; si religio est laicalis aut non exempta, reservatur Ordinario loci, in quo delinquens commoratur (can. 2385), i. e. actu commoratur, etiamsi alibi domicilium vel quasi-domicilium habeat. Nota. Religiosus, apostata a religione, ab actibus legitimis ecclesias­ ticis est exclusus, privilegiis omnibus suae religionis privatus; et si re­ dierit, perpetuo caret voce activa et passiva, ac praeterea aliis poenis pro gravitate culpae a Superioribus puniri debet ad normam constitutionum (can. 2385). VI. Professi votorum simplicium perpetuorum tam in Ordinibus quam in Congregationibus religiosis, matrimonium etiam civiliter tantum con­ trahere praesumentes, tam ipsi quam omnes, qui cum eis contrahunt (can. 2388, § 2). Notes, excommunicationem non afficere professos vo­ torum temporariorum. Ceterum vide p. 772 sub IX. SECTIO V. Excommunicationes non reservatae. Excommunicationem non reservatam incurrunt: I. Auctores et editores qui sine debita licentia sacrarum Scriptura- 898 rum libros vel earum adnotationes aut commentarios imprimi curant (can. 2318, § 2). 1. Excommunicatio respicit tam ipsos libros sacrarum Scripturarum quam adnotationes aut commentarios in eas. Sufficit impressio unius libri, non autem partis tantum ; item impressio adnotationum vel com­ mentarii in unum librum, etiam si rectam omnino doctrinam exhibeant. 2. Excomunicatio afficit tam auctores quam editores, qui sine debita licentia sive libros sive adnotationes aut commentarios imprimi curant; non autem dominum officinae, typographos, eosque qui impressa divul­ gant. II. Qui ausi fuerint mandare seu cogere tradi ecclesiasticae sepultu­ rae infideles, apostatas a fide, vel haereticos, schismaticos, aliosve sive excommunicatos sive interdictos, contra praescriptum can. 1240, § z, z° (can. 2339). Excommunicati et interdicti intelliguntur post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam (can. 1240, § 1, 2°). Can. autem 1240, § i statuit, personas can. allegato enumeratas ecclesiastica sepul­ tura privandas esse, nisi ante mortem aliqua dederint poenitentiae signa. Ceterum notes: i. De voce ausi fuerint vide dicta n. 858. — 7/8 — 2. Excommunicatio respicit traditionem personarum enumeratarum ecclesiasticae sepulturae. Sepultura autem ecclesiastica consistit in cada­ veris translatione ad ecclesiam, exsequiis super illud in eadem celebra­ tis, illius depositione in loco legitime deputato fidelibus defunctis con­ dendis (can. 1204). Eocus autem legitime ad illud deputatus intelligitur non solum coemeterium (can. 1205, § 1), verum etiam tumulus benedic­ tus in coemeterio non benedicto (can. 1206, § 3). Porro ad censuram incurrendam non sufficit depositio, utut ritu sacro peracta, in loco pro­ fano. Disputatur: i° num sufficiat, ut defunctus deponatur in loco sa­ cro, sine rite sacro; 2° num sufficiat, ut deponatur in loco sacro et ritu sacro, an requiratur, ut omnia elementa, can. 1204 contenta, adsint. Qui negant, ea omnia requiri, nituntur veterum auctorum explicationibus, quibus standum esse censent. At sensus obvius legis benigniori senten­ tiae ita favet, ut practice admittamus sententiam, quae omnia elementa can. 1204 contenta, ad excommunicationem requirit. 3. Excommunicatio afficit mandantes et cogentes tradi ecclesiasticae sepulturae personas enumeratas. Mandantes sunt, qui auctoritate sive publica sive privata imperant. Itaque non excommunicantur sepelientes vel sepulturae assistentes. Nota. Qui personis supra enumeratis sponte sepulturam donant, con­ trahunt interdictum ab ingressu ecclesiae Ordinario reservatum (can. 2339). III. Scienter praetermisso beneplacito apostolico, in alienandis bonis ecclesiasticis requisito, omnes quovis modo rei sive dando sive recipien­ do sive consensum praebendo (can. 2347, 3°). 1. Vox scienter refertur tam ad dantes quam ad recipientes et con­ sensum praebentes. 2. Excommunicatio respicit alienationem perfectam bonorum eccle­ siasticorum, ad quae alienanda beneplacitum apostolicum requiritur. Porro : a) .llienatio nunc, ut antea, sumenda videtur non solum pro aliena­ tione proprie dicta, qua dominium rei nudum vel utile in alium transfer­ tur. verum etiam pro alienatione latiori sensu, qua dominium rei (nu­ dum vel utile) gravatur (cfr. can. 6). Alienationes sunt: donatio, vendi­ tio, permutatio, pignoratio, hypothecario, servitutis passivae impositio, servitutis activae remissio, compromissum, transactio, locatio. Requiri­ tur autem alienatio perfecta; hinc si alicubi dominium rei venditae non transfertur nisi per traditionem, haec ad excommunicationem incurren­ dam facta sit oportet. b) Bona ecclesiastica sunt bona temporalia, sive corporalia, tum im­ mobilia tum mobilia, sive incorporalia, quae vel ad Ecclesiam univer- sani ct ad Apostolicam Sedem vel ad aliam in Ecclesia personam mora­ lem pertineant (can. 1497, § ])î non excludi census publicos, declaravit S. C. C.’ c) Beneplacitum apostolicum requiritur: i° Generatim ad alienanda bona ecclesiastica, quae aut pretiosa sunt, aut valorem excedunt trigin­ ta millium libellarum seu francorum3 (can 1532, § 1, τ° et 2°), secun­ dum dicta et exposita t. I, n. 974. Tituli tamen ad latorem, quos vocant, commutari possunt in alios titulos magis aut saltem aeque tutos ac fru­ giferos, exclusa qualibet commercii vel negotiationis specie, ac de con­ sensu Ordinarii, dioecesani Consilii administrationis aliorumque quorum intersit (can. 1539, § 2). 2° Beneplacitum apostolicum requiritur ad locationem, si valor (locationis, spectato, ut videtur, integro tempore, per quod locatio statuitur) excedat triginta millia libellarum seu fran eorum, et locatio sit ultra novennium (can. 1541, § 2, i°). Locatio facta sub conditione : « Si accedat beneplacitum apostolicum. » nullatenus ex­ communicatione afficitur, quia eiusmodi locatio non perficitur ante conditionem impletam seu ante beneplacitum obtentum. 3. Excommunicatio afficit dantes, recipientes, et consensum prae­ bentes. Dantes intelliguntur ii, qui per se vel per alios bona alienant, non autem alienantium mandatarii, neque qui bona destruunt vel fu­ rantur. ’ Recipientes sunt, in quorum commodum contractus initur. Con­ sensum praebentes excommunicantur, si eorum consensus rogandus est : quod etiam valet de laicis. IV. Omnes qualibet etiam dignitate fulgentes, qui quoquo modo co­ gant sive virum ad statum clericalem amplectendum, sive zdrum aut mulierem ad religionem ingrediendam vel ad emittendam religiosam professionem tam solemnem quam simplicem, tam perpetuam quam t em pararium (can. 2352). i. Excommunicatio respicit coactionem: a) Sive ad statum clericalem amplectendum. Status autem clericalis amplectitur per receptionem primae tonsurae (can. 108, § 1). Pariter censurae obnoxius videtur, qui aliquem cogeret ad ordines maiores sus­ cipiendos (cfr. can. 971). b) Sive ad religionem ingrediendam. Religio est societas, a legitima ecclesiastica auctoritate aoprobata, in qua sodales, secundum proprias ipsius societatis leges, vota publica, perpetua vel temporaria, elapso ta­ men tempore renovanda, nuncupant, atque ita ad evangelicam perfectio’. 17 lan. 1906. ----- '. Ne valor nimis vacillet, tuto attenditur valor pecunia aureae.----- ’. S Off. 2 Mart. >870. — 780 — nem tendunt (can. 488, i°). Perinde est, utrum agatur de ordine an de congregatione, de religione clericali an laicali, de religione iuris pontifi­ cii an iuris dioecesani. Ingressus autem in religionem iam fit, uti pluri­ bus videtur, per admissionem ad postulatum, et, ubi postulatus non ha­ betur, per admissionem ad novitiatum. Admissionem ad postulatum sufficere, eruendum videtur ex eo, quod ius antiquum distinguebat in­ gressum in monasterium et susceptionem habitus seu ingressum in novi­ tiatum, atque eum etiam excommunicatione puniebat, qui aliquem coge­ ret ad ingrediendum monasterium seu ad incipiendum postulatum. c) Sive ad emittendam religiosam professionem. Qui cogeret aliquem et ad ingrediendam religionem et ad emittendam professionem dupli­ cem excommunicationem incurreret. 2. Excommunicatio afficit omnes, etiam Episcopos, non autem Car­ dinales (can. 2227, § 2), omnes inquam, quoquo modo cogentes, sive directe sive indirecte, puta agendo in parentes, sive metu gravi sive precibus importunis aliisve mediis, sine quibus effectus non fuisset se­ cutus. 3. Excommunicatio non incurritur nisi effectu secuto. V. Fidelis, qui scienter omiserit eum, a quo sollicitatus fuerit, intra mensem denuntiare contra praescriptum can. 904 (can. 2368, § 2). Can. 904 obligationem denuntiandi hisce exhibet : Ad normam constitutionum apostolicarum et nominatim constitutionis Benedicti XIV Sacramentum poenitentiae, 1 lun. 1741, debet poenitens sacerdotem, reum delicti sol­ licitationis in confessione, intra mensem denuntiare loci Ordinario, vel Sacrae Congregationi S. Officii; et confessarius debet, graviter onerata eius conscientia, de hoc onere poenitentem monere. Porro: 1. Excommunicatio respicit omissionem denuntiationis faciendae a sollicitato; de qua denuntiatione dictum est n. 416 sq. 2. Excommunicatio afficit solos ipsos sollicitatos, non autem eos, qui noverint, alium fuisse sollicitatum. Praeterea requiritur, ut sollicitatus scienter denuntiationem omiserit; ex quo consequitur, dari posse cau­ sam excusantem ab excommunicatione, quae non excuset ab obligatione denuntiandi ; scii, ab hac excommunicatione excusat quaelibet causa di­ minuens imputabilitatem (n. 858). Impubes tenetur quidem obligatione denuntiandi, non autem excommunicatione, nisi post pubertatem adep­ tam obligationem praetermittat. 3) Delinquens non est absolvendus nisi postquam satisfecerit aut se satisfacturum serio promiserit (can. 2368, § 2). Absolutus, qui serio promisit se obligationi satisfacturum esse, at postea, mutata voluntate, - 78i non satisfacit, non reincidit in excommunicationem, quamvis obligatio denuntiandi persistat. Pars II. De interdictis. Interdicta latae sententiae enumerantur quatuor; scii.: I. Interdictum speciali modo Sedi Apostolicae reservatum incurrunt universitates, collegia, capitula aliaeve personae morales, quocunque nomine nuncupentur, a legibus, decretis, mandatis Romani Pontificis pro tempore exsistentis ad Universale Concilium appellantes (can. 2332). Hoc interdictum afficit personas morales appellantes; personae physi­ cae ita appellantes excommunicationem contrahant (p. 763). Quid autem importet interdictum latum in personam moralem, vide p. 740, VII et quaer. i°. II. Interdictum ab ingressu ecclesiae ipso iure contrahunt, donec ar­ bitrio eius cuius sententiam contempserunt, congruenter satisfecerint. scienter celebrantes vel celebrare facientes divina in locis interdictis ; vel admittentes ad celebranda officia divina per censuram vetita clericos excommunicatos, interdictos, suspensos post sententiam declaratoriam vel condcmnatoriam (can. 2338, § 3). * 1. Vox scienter refertur ad celebrantes, ad facientes celebrari divina officia et ad admittentes. Itaque interdictum afficit: a) Scienter celebrantes vel celebrari facientes divina (p. 731) in locis interdictis, exceptis tamen divinis, quae ad normam canonum 2270-2272 fieri possunt (n. 878). b) Scienter admittentes ad celebranda officia divina per censuram vetita, clericos excommunicatos, interdictos, suspensos, in quos lata est sententia declaratoria vel condcmnatoria. Admittentes intelliguntur, qui­ bus officium et ius est admittendi vel repellendi, ut parochus, rector. 2. Interdictum auferendum est seu potius ipso facto cessare videtur. ’ ubi primum delinquentes arbitrio eius cuius sententiam contempserunt, congruenter satisfecerint. Itaque indicium de congrua satisfactione com­ petit ei, qui locum interdixit aut sententiam declaratoriam aut condemnatoriam tulit in clericos, qui ad officia divina admittuntur. ITT. Interdictum ab ingressu ecclesiae Ordinario reservatum contra*. Hoc interdictum, utpote neque in perpetuum, neque ad tempus praefinitum, neque ad beneplacitum Superioris, videtur esse poena medicinalis, non autem vindicativa (cfr. can. 2291, 20). ----- Cfr. S. Off. 1 Febr. 1871. 899 --- /82 --hunt sponte sepulturam donantes infidelibus, apostatis a fide, vel haere­ ticis, schismaticis, ahisve sive excommunicatis sive interdictis contra praescriptum can. 1240, § 1 (can. 2339). Quid praescribat can. 1240, § 1 vide p. 750. Ceterum : 1. De voce sponte confer dicta n. 858. 2. Quo sensu sepultura ecclsiastica sumatur, vide p. 778. 3. Donantes intelliguntur clerici tantum, scii, ii, quorum est ea omnia peragere, quae ad sepulturam ecclesiasticam pertinent. IV. Interdictum personale nemini reservatum contrahunt qui causam dederunt interdicto locali aut interdicto in communitatem seu collegium (can. 2338, § 4). Quibus autem poenis personaliter interdicti obnoxii sint, vide n. 879. Pars III. De suspensionibus. Ex suspensionibus iure vigentibus aliae sunt poenae medicinales seu censurae, aliae poenae vindicativae (n. 2255, § 2). SECTIO I. De suspensionibus, quae sunt censurae seu poenae medicinales. 900 I. Suspensionem Sedi Apostolicae reservatam incurrunt clerici, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniam ad ordines scienter promo­ verint vel promoti fuerint aut alia Sacramenta ministraverint vel rece­ perint (can. 2371). 1. Sermo est de suspensione generaliter lata (p. 742). 2. Simonia sumitur, prout expositum est p. 773. 3. Nomine ordinis hic etiam veniunt prima tonsura et episcopatus (can. 950). 4. Vox scienter non solum ad primam partem, verum etiam ad « mi­ nistraverint vel receperint » refertur. Nota. Delinquentes, etiam laici, praeterea suspecti sunt de haeresi (can. 2371). II. Suspensionem a divinis, Sedi Apostolicae reservatam, ipso facto contrahunt, qui recipere ordines praesumunt ab excommunicato vel suspenso vel interdicto post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam. aut a notorio apostata, haeretico, schismatico (can. 2372). Nomine ordinis hic non venit prima tonsura, quippe quae nullam conferat pote­ statem. a qua quis possit suspendi (cfr. can. 950). - 7*3 - Nota. Qui bona fide a quopiam eorum (supra enumeratorum) sit ordi­ natus, exercitio careat ordinis sic recepti donec dispensetur (can. 2372) Hic non agitur de poena, cum absit delictum, sed de mera privatione. Dispensatio autem, spectatis principiis generalibus, Ordinario proprio ordinati competit. HI. Donec a Sancta Sede absolutionem obtinuerit, ipso facto suspen­ sus manet religiosus dimissus ob delicta minora iis de quibus in can. 670 (can. 671, ι°). IV. Suspensionem ab officio Ordinario reservatam ipso facto contra­ hit clericus, qui contra praescriptum can. 120 ausus fuerit ad iudicem laicum trahere aliam (scii, praeter S. R. E. Cardinales vel Legatos Se­ dis Apostolicae, vel Officiales maiores Romanae Curiae ob negotia ad eorum munus pertinentia, vel Ordinarium proprium, vel alium Episco­ pum, etiam mere titularem, aut Abbatem vel Praelatum nullius, vel Superiores maiores religionum luris pontificii) personam privilegio fori fruentem (can. 2341). Praescriptum can. 120, quatenus hic attendendum est, statuit, aliam praeter enumeratas personas apud iudicem laicum con­ veniri non posse sine venia Ordinarii loci, scii, loci, in quo causa agitur De voce trahentium vide p. 766. Ordinarius, cui suspensio reservatur, est Ordinarius proprius suspen­ si, non autem Ordinarius loci, cuius venia erat impetranda. Nota. Si delinquens laicus sit, aliis poenis pro gravitate culpae a Su­ perioribus puniri debet, ad normam constitutionum (can. 2385). V. Suspensionem proprio Superiori maiori reservatam, ipso facto contrahit religiosus fugitivus, si sit in sacris (can. 2386), i. e. presbyter, diaconus vel subdiaconus. Nomine religiosi hic etiam veniunt sodales in societatibus virorum, qui vivendi rationem religiosorum imitantur in communi degentes sub regimine Superiorum, secundum probatas con­ stitutiones, sed tribus consuetis votis publicis non obstringuntur, nec nomine religiosorum proprie * , designantur (cfr. can. 673, § 1). Sermo est de suspensione generaliter lata (p. 742). Nota. Can. 2386 integer ita statuit: Religiosus fugitivus ipso facto incurrit in privationem officii, si quod in religione habeat, et in suspen­ sionem proprio Superiori maiori reservatam, si sit in sacris ; cum autem redierit, puniatur secundum constitutiones, et si constitutiones nihil de hoc caveant, Superior maior pro gravitate culpae poenas infligat. VI. Suspensionem nemini reservatam contrahunt, prout sequitur: i. Sacerdos qui sine necessaria iurisdictione praesumpserit sacramen’. P. C. 2-3 Tun. 1918 (A. A. S. 1918, p. 347). — 784 — tales confessiones audire, est ipso facto suspensus a divinis (can. 2366). Sine necessaria iurisdictione, i. e. sine iurisdictione saltem probabili (cfr. can. 209). Sacramentalis confessio quid sit, vide n. 430. Sufficit autem, ut quis eiusmodi confessionem audiat, quin poenitentem absolvat. 2. Sacerdos qui sine necessaria iurisdictione praesumpserit a peccatis reservatis absolvere, ipso facto suspensus est ab audiendis confessioni­ bus (can. 2366). Requiritur autem pronuntiatio formae absolutionis, ne­ que sufficit mera confessionis auditio vel absolutio ficta. 3. Qui sine litteris vel cum falsis dimissoriis litteris, vel ante canoni­ cam aetatem, vel per saltum ad ordines malitiose accesserit, est ipso facto a recepto ordine suspensus (can. 2374). Nomine ordinis hic non venit prima tonsura, quia haec nullam confert potestatem, a qua quis suspendi possit (cfr. can. 950) ' Malitiose aequiperatur vocibus prae­ sumpserit etc. de quibus p. 718. 4. Clericus qui in manus laicorum officium, beneficium aut dignita­ tem ecclesiasticam resignare praesumpserit, ipso facto in suspensionem a divinis incurrit (can. 2400). 5. Abbas vel Praelatus nullius qui contra praescriptum can. 322, § 2, benedictionem non receperit, est ipso facto a iurisdictione suspensus (can. 2402). Can. 322, § 2 statuit · Abbates vel Praelati nullius qui ex praescripto apostolico vel ex propriae religionis constitutionibus bene­ dici debent, intra tres menses a receptis litteris apostolicis, cessante legi­ timo impedimento, benedictionem ab Episcopo, quem maluerint, acci­ piant. 6. Vicarius Capitularis concedens litteras dimissorias pro ordinatione contra praescriptum can. 958, § 1, n. 3, ipso facto subiacet suspensioni a divinis (can. 2409). Ex can. 958, § 1, n. 3 Vicarius Capitularis litteras dimissorias pro saecularibus potest tantum dare de Capituli consensu post annum a sede vacante; intra annum vero solis arctatis ratione beneficii recepti vel recipiendi, aut ratione certi alicuius officii, cui propter necessitatem dioecesis sine dilatione sit providendum. SECTIO II. De suspensionibus, quae sunt poenae vindicativae. 901 I. Donec S. Sedes eos dispensaverit, ipso iure suspensi sunt Episco­ pus aliquem consecrans in Episcopum, Episcopi vel, loco Episcopomm, Num Episcopatus, cfr. Cerato, o. c. p. 195- - 785 - presbyteri assistentes, et qui consecrationem recipit sine apostolico man­ dato contra praescriptum can. 953 (can. 2370). Can. 953 praescribit; Consecratio episcopalis reservatur Romano Pontifici, ita ut nulli Epis­ copo liceat quemquam consecrare in Episcopum, nisi prius constet de pontificio mandato. Agitur de suspensione generaliter lata (p. 742), eaque per modum poe­ nae vindicativae inflicta ; quod patet ex eo quod censura seu poena me dicinalis absolutione, haec autem suspensio dispensatione S. Sedis au­ fertur (cfr. can. 2236, § 1 et 2289). Suspensio ex presbyteris assistentibus eos solos afficit, qui loco Epis­ coporum assistunt, non alios. II. Ex can. 2373 in suspensionem per annum ab ordinum collatione Sedi Apostolicae reservatam ipso facto incurrunt: 1. Qui contra praescriptum can. 955, alienum subditum sine Ordinarii proprii litteris dimissoriis ordinaverint. Quoad praescriptum can. 955 cfr. n. 601. Suspensio eum quoque afficit qui primam tonsuram confert (cfr. can. 950). 2. Qui subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit ut canonicum impedimentum contrahere ibi potuerit, ordinaverint contra praescriptum can. 993, n. 4, 994. De canonibus citatis vide n. 650. Sus­ pensio etiam primam tonsuram complectitur (cfr. can. 950). 3. Qui aliquem ad ordines maiores sine titulo canonico promoverint contra praescriptum can. 974, § 1, n. 7 (cfr. n. 618). 4. Qui, salvo legitimo privilegio, religiosum, ad familiam pertinentem quae sit extra territorium ipsius ordinantis, promoverint, etiam cum litteris dimissorialibus proprii Superioris, nisi legitime probatum fuerit aliquem e casibus occurrere, de quibus in can. 966 (cfr. tr. de Ordine n. 602). Delinquentes suspensi sunt a collatione ordinum, nullo ordine immo ne prima ronsura et consecratione episcopali quidem exceptis (cfr. can. 950)· III. Religiosus clericus cuius professio ob admissum ab ipso dolum nulla fuerit declarata... si sit in maioribus ordinibus constitutus, ipso facto suspensus manet, donec Sedi Apostolicae aliter visum fuerit fcan. 2387). Nomine religiosi etiam venit sodalis societatis virorum clerico­ rum in communi viventium sine votis; item nomine professionis pro­ fessio improprie dicta seu emissa a sodali dictae societatis. * ’. P. C. 2-3 lun. 1918, (A. A. S. 1918, p. 347). w. m. t. M. n. 50 — /86 — Nota. Si delinquens sit in minoribus ordinibus constitutus, e statu clericali abiciatur (can. 2387). IV. Capitula, conventus aliique omnes ad quos spectat, huiusmodi electos, praesentatos vel nominatos ante litterarum exhibitionem admit­ tentes, ipso facto a iure eligendi, nominandi vel praesentandi suspensi maneant ad beneplacitum Sedis Apostolicae (can. 2394, 30). Agitur de iis qui electos, praesentatos vel nominatos ad beneficium, officium vel dignitatem ecclesiasticam, admittunt ad eorundem possessionem vel re­ gimen seu administrationem, antequam electi, praesentali vel nominati litteras necessarias exhibuerint. V. Superiores religiosi qui, contra praescriptum can. 965-967, subdi­ tos suos ad Episcopum alienum ordinandos remittere praesumpserint, ipso facto suspensi sunt per mensem a Missae celebratione (can. 2410; cfr. tr. de Ordine n. 632). Nomine Superiorum religiosorum etiam ve­ niunt Superiores societatis virorum in communi viventium sine votis, si societas gaudet iure sodalibus suis litteras dimissorias concedendi.1 Intelliguntur autem Superiores maiores iique exempti, quibus scii, ius est litteras dimissorias tribuendi. Suspensio nemini reservata est. ’. P. C. 2-3 lun. 1918 (A. A. s. 1918, p. 347). INDEX ALPHABETICUS. Indicamus numeros marginales. Numero romano omisso, intelligitur tomus I; numerus romanus II respicit tomum II, numerus romanus III opusculum nos­ trum «De virtute castitatis ct de vitiis oppositis,» quod ceu tomus III ad Ma­ nuale Theologiae Moralis pertinet. Numerus romanus valet pro omnibus numens subsequentibus, donec alius romanus numerus apponatur. Abbas: Abbas nullius% venit Λ nomine Ordinarii et Ordinarii loci 183, nota t et 2; facultas Abbatis regu­ laris de regimine conferendi Ordi­ nes minores II, 602; Abbas vel Praelatus nullius, qui debito tem­ pore benedictionem non recipit, poenae obnoxius est 900, λζΙ. Abiectio: Nimia sui opponitur humili­ tati 456. Ablutio: In baptismo 54, 55; casu quo hostia cecidit II, 274. C· minatio: Odium abominationis Dei 520 ; proximi 542. rtivus fetus: Quatenus et quomo­ do baptizandus II, 92. Abortus: Notio 733; divisio 734; moralitas abortus directi 735, 1 ; indi­ recti, ibid. 2; num sacerdos sem­ per debeat instruere ibid, nota 1 ; poenae contra crimen abortus 736; II, 897, IV. Abrogatio legis: Notio 174; persona competens abrogandi 175; modi abrogandi 176. Abruptio: Missae II, 271, 4. Absolutio a censura: Censura tantum aufertur per absolutionem II. 864; potestas absolvendi ; in adiunctis ordinariis 865, 1 ; in casibus urgentioribus 865, 2; in periculo mortis 865, 3; obligatio absolvendi 866; forma absolvendi 867; effectus ab­ solutionis in ordine ad forum, pro quo valet 868. Absolutio a peccatis: Forma absolu­ tionis: II, 340; essentialia formae 341, i ; sensus formae 341, 2; acci­ dentalia formae 342; modus pro­ ferendi formam 343, 344; absolu­ tio per telephonium 343, coroll. II ; per tubum auricularem 343, coroll. III ; absolutio conditionata 344. — .Absolutio a peccatis reservatis 387. Absolutio complicis: Subtractio iuris­ dictionis in complicem II, 404, 410; exceptiones 411; excommunicatio in absolventem statuta 412, 413; absolutio ab excommunicatione contracta 414, 415. Absolutio generalis: cum indulgentia plenaria concessa: Notio II, 533; concessio indulgentiae 534; acqui­ sitio indulgentiae 535. Abstinentia: Notio 435; obiectum 436, vitia opp. 437; — Lex abstinen­ tiae 1093; obiectum 1094; subjec­ tum 1095; obligatio 1096; causae excusantes 1097; dispensatio Acatholici: Fidem promovere inter acatholicos 510, 4; baptismus infan­ tium acatholicorum II, 99, 100; confessio acatholicorum 47S; in­ unctio acatholicorum 584; filii acatholicorum impediuntur ah or­ dinibus recipiendis 638; quatenus acatholici teneantur forma spon­ salium matrimonii 742; im­ pedimentis matrimonii 757. Acceleratio partus: 739. Acceptatio: Quatenus acceptatio legis necessaria sit ad obligationem in­ ducendam 148, 4, 3. — Acceptatio propositionum inferiori quam haeresis nota improbatarum 493. — Acceptatio personarum 1047. Accessio: Notio 803; modi 804. Accusatio iudicialis: Notio 1139; qui­ bus incumbat ibid. Accusator: 1139. — 7^8 — Acedia: Notio 327; moralitas 328; fi­ liae 329; remedia 330. Acolythatus: Notio II, 588; materia ct forma 590. Acta Af st. Sedis: Leges Apost. Sedis in eis promulgantur 91, III. Actiones: Actionum emptio-venditio 904; quoad clericos 1188. Aetion française: Associatio prohibita 509, coroll. III. Actor: Notio 1139. Actus: Coniugibus liciti III, 86, 104; illiciti 107; suadendi 120. Actus generationis: III, 5. Actus humanus: Actus humanus spec­ tatus secundum esse physicum : notio 15; principia intrinseca 16; divisio 17; cfr. voluntarium, liber­ tas, — Actus humanus spectatus secundum esse morale: Est bonus, malus vel indifferens 62; actus bonus: requisita ut actus moralitcr bonus sit 241-243, 244, T ; ut supernaturaliter bonus sit 244, 2; ut de condigno meritorius sit 244, 3; actus indifferens quatenus detur 246; actus malus, cfr peccatum; actus virtutum eliciti ct imperati 337 ; actus forenses festis de prae­ cepto prohibentur 705, 1. Actus heroicus caritatis: Notio II, 549; privilegia ei annexa 550. Actus impudicus: Notio III, 75; mo­ ralitas 76; diversi actus 77-81. Actus poenitendi: Notio II, 275; ne­ cessitas medii 277 ; necessitas prae­ cepti 278; effectus: remissio mor­ talium 280-282 ; collatio gratiae sanctificantis 283; remissio venia­ lium 284; remissio poenae 285; reviviscentia meritorum 286. Actus venereus: III, 10. Acu pingere: An sit opus servile 705, Adeps: Lege abstinentiae non vetatur 1094. Adiuratio: Actus religionis 387; notio 695; divisio 696; moralitas 697; entia adiuranda 698; requisita ad adiuratio daemonis liccitatem 700. Administratio: Notio 1241 ; admini­ stratio bonorum propriorum independens adversatur voto pauper­ tatis 1237, 1241. Administrator: apostolicus: leges par­ ticulares ferre potest 107. Admissio: Ad novitiatum 1224; ad or­ dines II 605. Adoptio: Impedimentum matrimonii impediens II, 760; vel dirimens 802. Adoratio: Notio 588. Adulatio: Notio 415. Adulteratio: Mercium 898. Adulterium: Restitutio ob adulterium 1042-1045; notio III, 34; mora­ litas 36, 108. Adultus: Adultorum baptismus II, 101, 102. Advena: Notio 121. Advertentia: Conditio peccati mortalis 280 ; et venialis 287. Advocatus: Officia eius 1141; quate­ nus debeat gratis succurrere pau­ peribus 535, coroll I. Aequiprobabflismus: Notio 225; pro­ batio eius triplicis propositionis: i° qui stricte dubitat de latione legis, non tenetur eam servare 226228; qui stricte dubitat dc cessa­ tione vel adimpletione legis, tene­ tur eam implere 229-231 ; qui pro certo probabiliori habet legem exsistere, tenetur eam servare 232, 233· Aequivocatio: Cfr. restrictio. Aetas: Pro legibus ecclesiasticis 127; pro lege confessionis 1105; com­ munionis 1109, II 137. 173; pro re­ ceptione ordinum 614. — Ut impe­ dimentum dirimens matrimonii II, 770. Aeterna: Lex: Notio 79; exsistentia 80; actus legis aeternac 8r. Affabilitas: Pars potentialis iustitiae 384; notio 413; obiectum 414; vi­ tia opposita 415. Affabilitas: Opponitur modestiae mo­ rum 462. Alba: In Missa adhibenda II, 266. Alcoolismus: 320. Aleatorius: Contractus aleatorii 941956. Affectus: Notio 32; affectus praesen­ tis saeculi 312. Affinitas: Notio II, 796; linea ct gra­ dus 796, II; impedimentum diri­ mens matrimonium 796, III ; mul­ — 789 — tiplicatio eius 797; nomina affi­ nium 798. Aggressor: Injustus: licet aggresso­ rem vitae repellere, etiam occi­ dendo, positis ponendis 743 ; idem valet dc aliis gravibus bonis, ex­ ceptis honore et fama 744; idem valet de aggressione vitae et gra­ vium bonorum proximi 745; num sit obligatio defendendi nosmetipsos 743 aut proximum 746; sitne directa vel indirecta occisio ibid. Alienatio: Reliquiarum 631 ; rerum ec­ clesiasticarum 973, 974 ; alienatio bonorum ecclesiasticorum sine de­ bita licentia punitur II, 898, 111. Alluvio: 804. Alphonsus. St.: Eius auctoritas 215; quo modo suum de sententiarum valorc iudicium proferat, ibid. ; probabilismum reiecit, aequiprobalismum probavit 232, II, III. Altare: II, 250; notio 250, 1; construc­ tio 250, 2; consecratio 250, 3; ex­ secratio 250, 4 ; titulus 250, 5 ; cfr. altare Gregorianwn, altare prwileffiatum. — Privilegium altaris portatilis 246. Altare Gregorianum: II. 513; circum­ stantia Missarum Gregorianarum implenda 222. Altare privilegiatum: Notio II. 508; divisio 509; privilegium locale 510; privilegium personale gli ; conditiones implendae 512; cir­ cumstantia altaris privildgiati in Missa offerenda 222. Alumni: Cfr. familiares. Ambitio: Filia superbiae 303; opponi­ tur magnanimitati 422. Amentes: Eorum subiectio legi natu­ rali 124; legi divinae positivae 126, coroll. I ; legi ecclesiasticae 126, coroll II, 127; capaces sunt iurium 757 ! quoad susceptionem sacra­ mentorum II, 42, 45; communio 174. Amentia: Notio 52; species 53, 54; in­ fluxus in libertatem 54. Amictus: In Missa adbibendus II, 266. Amissae: res: carum occupatio 797, 798. Amor: Passio 35 ; amor sui filia lu­ xuriae 312. Amphit logia: Cf restrictio. Ampullae: II, 262. Anima: Animae infusio quando fiat 732. Animalia: Animalium occupatio, 791793Animatio fetus: 732, 735. Antimensia: Celebratio Missae in eis II, 250. Annulus: Quibus clericis concedatur 1164, 3Anormalitates psychicae: 51-56. Anormalitates sexuales: 55, 3. Antecedens: Ignorantia 31, 3; concu­ piscentia 38, 39. Antependium: II. 254 Apostasia: Notio 492. Apostata: Notio 492; quatenus denun­ tiandus sit 501; poenae 502; abso­ lutio a poenis 503 et II 895. — — Apostata a religione poenis obnoxius est 897, V; item rdigiosus fugitivus 900, V. Apparenter mortui: Confessio eorum II, 477: inunctio ibid. Appellantes: Appellantes a Papa ad universale Concilium poenis ob­ noxii sunt II, 895, V; 899. Applicatio indulgentiarum: Defunctis: Potestas concedendi indulgentias pro defunctis II, 502; requisita, ut acquirens indulgentias eas defunc­ tis applicet 503 ; mensura, secun­ dum quam indulgentia defunctis obvenit 504. Applicatio Missae: Notio et divisio II, 208, i ; potestas applicandi 208, 2 ; personae pro quibus fieri potest 208, 3; requisita ad applicationem validam 208, 4; obligatio applica­ tionis 211 ; subiectum et obiectum obligationis 212, 213; latione prae­ cepti vel promissionis 214; ratio­ ne stipendii; cfr. stipendium. Applicatio poenarum: II, 853, III, 856; si agatur de infligenda censura, monitio praemittenda 859. Aqua: Materia remota baptismi II, 52, 53; vino Missae admiscenda 144. Arca parsimoniae: 891. Architectus: Quatenus liceat ipsis ae­ dificare acatholicorum templa 557. Arrha: S99; addita sponsalibus II, 672. Ars: Medica clericis prohibita 1176. Ascetica: Theologia ascctica; introd. 1. — 79θ Aspectus: III, 8o; quoad pictores et sculptores 80, III. Assecuratio: 941-945; assecuratio vitae etc. 946. Asservabo SS. Eucharistiae: Liceitas 130; loci 131 ; modus 132. Assistentia: Sacris, concionibus, fu­ neribus, nuptiis acatholicorum 500, 4; conventibus spiritisticis 605, coroll. II. Associabo: Quae associationes com­ mendentur 509; quibus adhaerere illicitum sit 509, coroll. I, II, III; quantum peccatum committat, qui eis nomen det 509, coroll. IV; cfr. libéralismes, socialismus. Assumpbo B. Μ. V.: Festum de prae­ cepto 701. Astutia: 376f 2. b. Asyli ius: 616. Attenbo: In oratione 583; in sacra­ mentis conficiendis II, 27; in Missa audienda 702; in divino officio re­ citando 1191. Attritio: Notio II, 296; sufficit in re­ ceptione Baptismi 282 et Poeniten­ tiae 297; motiva e quibus elici po­ test 298. Aucbo: 901. Auctor: Quatenus habeat ius in fruc­ tum ingenii 766, VI. Auctoritas S. Thomae 215, IV; S. Alfonsi ibid. Audacia: Passio 35. Audiens: Audiens detractionem 1075. Augmentum: Virtutum 341. Aureola virginum: III, 20. Auriga: Deductio ad concubinam vel ad lupanar 564. Auxilium: Auxilium a religiosis ordi­ nariis et clero praestandum 1267. Avaritia: Notio 305; moralitas 306; fi­ liae 307; remedia 308; opponitur liberalitati 412. B Bannae: Cfr. publicationes matrimo­ niales. Bapbsmus: Notio II, 50; exsistentia 51; materia remota ad valorem •requisita 52; ad liceitatem requi­ sita 53; materia proxima ad valo­ rem requisita 54; ad liceitatem re­ quisita 55 ; forma 56 ; ad valorem requisita 57 ; ad liceitatem requisi­ ta 58; effectus 61; necessitas me­ dii 62; praecepti 73. — Baptismus flaminis 63-67. — Baptismus san­ guinis 68-72. — Ministratio baptis­ mi: Minister 74-78; modus mini­ strandi baptismum; ritus et caere­ moniae 79-81 ; patrini 82-86 ; tem­ pus 87; locus 88; annotatio ct pro­ batio 89-90. — Susceptio baptismi: Persona suscipiens 90; infantes 91 ; fetus abortivi 92; fetus nondum editi 93; monstra 98; infantes acatholicorum 99, 100; adulti 101, 102; amentes et furiosi 103; dubie baptizati 104; infantes expositi 104, coroll. II ; baptizati a laico 104, coroll. III; haeretici conversi 104, coroll. IV ; ordo servandus in conciliando haeretico 105 ; mo­ dus suscipiendi baptismum 106109. Baptizati: Subiciuntur auctoritati Ec­ clesiae 119; quatenus legibus Ec­ clesiae teneantur haeretici 129; dubie baptizati 130. Beatitudo: Notio 6; divisio 7; quae beatitudo sit finis hominis, 8. — Beatitudines 482. Bellum: Divisio 751, I; moralitas 752, II ; cui competat bellum indicere 752, IIT ; requisita, ut licite indica­ tur 752, IV ; licita, praescripta et prohibita in bello 751, V ; quinam possint in bello iusto occidi ibid. Benedictio: Corporalis II, 256; pallae 257; purificatorii 258; paramentorum 266. Benedictio papalis: Notio II, 527; con­ cessio benedictionis 528; acquisi­ tio indulgentiae 529. — Hencdictio papalis in articulo mortis: Notio 530; concdssio indulgentiae 531; acquisitio indulgentiae 532. Beneficiarius: Officia beneficiariorum 1206; parochorum 1208; auxiliario­ rum parochi 1209, 1210. Beneficium: Obligatio redditus super­ fluos beneficii in usus pios im­ pendendi 781 ; notio 1204; divisio 1205. Bestialitas: Notio III, 54; moralitas 55; inquisitio in eam in confes­ sione ibid. — 791 — Capellani: Cfr. vicarius Binatio: Quando liceat II, 237; quis Career: Quatenus liceat incarcerate possit eam concedere 231 ; quatenus innocentem 740; nocentem 742. liceat pro ea stipendium recipere Cardinales: Eorum iurisdictio sacra217, nota 2. mentalis II, 364; nequit eam dele­ Blasphemia: Notio 634; divisio 635; gare 365, coroll. I ; eorum iurisdic­ moralitas 636; locutiones diversae tio in peccata reservata 387. 637; officium confessarii 638. Caritas: Ut actus hum. bonus sit, non Bona: Bona temporalia vitae necessaria, requiritur, ut eliciatur e motivo statui necessaria, superflua 530, II. caritatis 243. — Pirtus: Notio 363; Bona fides: Theologica 776; iuridica obiectum 364; subiectum 365; 808, IV. proprietates caritatis 366; cius ac­ Bonitas: moralis quid sit 61 ; quae re­ tus an necessarius nec medii 517; quirantur, ut actus moraliter bonus efficacia actus caritatis 518; quan­ sit 242; ut supcrnaturaliter bonus do obliget praeceptum caritatis Dei sit 244. 519; peccata contra caritatem Dei Brephotrophia: Quatenus liceat infan­ 520: cfr. odium, acedia. — Cari­ tem tradere brephotrophio 1041 ; tas rui: Praecipitur 521 ; obligat ad sintne expensae restituendae ibid. curam salutis tam spiritualis Breviarium: Cfr. officium divinum. quam corporalis 522; peccata cari­ Bursa: Lusus bursae 954-956. — Bursa tati sui opposita 523-526, cfr. occi­ in Missa adhibenda II, 260. sio, omissio, mutilatio. — Caritas proximi: Actus internus praecipi­ tur 529, I ; quando obliget ibid. ; ac­ tus externi praecipiuntur 529, II, Caeci: Sunt irregulares II, 624. cfr. correptio fraterna, eleemosy­ Caecutientes: Quatenus irregulares na, instructio, monitio, signa; pec­ sint II, 624; indultum celebrandi cata caritati proximi opposita 542semper Missam votivam de B. M. 570, cfr. odium, invidia, scanda­ V. aut Missam quotidianam de­ lum, cooperatio, impeditio perfec­ functorum 624, II, nota 2. tioris. discordia, contentio, schis­ Caeremoniae: Cfr. diversa sacramenta; ma. — Ordo caritatis inter Deum suppletio caeremoniarum in Bap­ ct creaturam 571 ; inter nos et pro­ tismo, II, 81 ; in Extrema Unc­ ximos 572; inter proximos 573. tione, 580. Carnalis: Delectatio sensibilis carnalis Caeremoniale Episcoporum: II, 27. III, ii. Caesarea operatio: Cfr. sectio caesaCaro: Esus carnis humanae 319; quae­ rca. nam in lege abstinentiae veniant Calix: II, 255. nomine cornis 1094. Calumnia: Notio 1066, 1067; moralitas Castitas: Virtus: Notio 441; obiectum 1068; restitutio ob calumniam 1071442 ; divisio 443 ; vitia opposita 444. 1074 ; audiens calumniam 1075. — Castitas clericorum 1161. — Vo­ Cambium: 938-940. tum castitatis: Notio 1249; effec­ Campanula: II, 263. tus 1250; obligatio 1251; poenae Candela: In Missa II, 253. 1252. — Castitas servanda III, 122enitentiarius: Eius iuris­ Canonicus 135; castitas recuperanda 138, 139. dictio sacramcntalis ordinaria est Castratio: Illicita est ad vocis suavita­ II, 364; nequit eam delegare 365, tem conservandam 526, coll. I ; eo coroll. I ; cius iurisdictio in pecca­ fine, ut conceptio praepediatur ta -reservata 387. 526, coroll. II. Cantilenae: III, 83. Castratus. Est incapax matrimonii II. 774; copula castrati III, 33, 3; Cantus: Modus laudandi Deum; eius quoad usum matrimonii 92. utilitas 633, II. Casula: In Missa adhibenda II. 266. Capitulum: generale: ejus potestas le­ Casus apostoli: II, 721. gifera 107; irritandi vota 662, 4. Caupo: Eorum cooperatio ad peccatum 566. Causa: Causa efficiens. Notio ct di­ stinctio 57. Quae requirantur, ut effectus pravus imputetur, ad quantam culpam, quando, 60 ; sub quibus conditionibus liceat ponere actum cum effectu bono et malo, ibid. — Licet apponere causam eximentem a lege 136; causa ex­ cusans quomodo differat a causa eximente 168; an liceat apponere causam excusantem a lege 171. — Causae peccatorum immediata 258 ; mediata, externa: mundus 259; diabolus 260; interna: ignorantia culpabilis 261 ; concupiscentia 262 ; socordia 263 ; malitia 264. Cautiones: Praestandae in matrimonio mixto II, 764; in matrimonio cum infideli 780. Celebratio matrimonii: Minister cele­ brationis II, 732; forma iuridica ordinaria requisita ad valorem 733’735 ! requisita ad liceitatem 736; delegatio ad assistendum ma­ trimonio 737; forma iuridica ex­ traordinaria 738-740; subiecti for­ mis iuridicis 741 ; immunes a for­ mis iuridicis 742; forma liturgica: Ritus celebrationis 743 ; ritus bene­ dictionis 744 ; forma servanda m matrimonio inter partem catholi­ cam et partem acatholicam 745746; tempus celebrationis 747; lo­ cus 748; inscriptio matrimonii 749751 ; celebratio matrimonii con­ scientiae 752. Censor librorum: Eius nominatio et munus 1116. Censura librorum: Generalia 1113, π 14; praescripta legis 1115; cen­ sorum nominatio et munus 1116; concessio licentiae edendi librum 1117. ena: Notio II, 862; mul­ Censura ut tiplicatio ibid. ; divisio ibid ; reservatio censurae 863 ; remissio cen­ surae 864-868; diversae censurae 869, cfr. excommunicatio, inter­ dictum, suspensio. Census: Contractus certsualis: notio 925; divisio 926; moralitas 927. Cereus: Cfr. candela Notio et divisio 215; ad li­ Certitud ·:· cite agendum requiritur certitudo stricte dicta de honestate actionis 220; qui certus non est, tenetur veritatem inquirere 221 ; modus in­ quirendae veritatis 222 sq. Cessatio legis: Cessatio ab intrinseco et ab extrinscco, in universali ct in particulari 172; cessatio ob cessa­ tionem finis legis 173; cessatio per abrogationem, derogationem, irri­ tationem et dispensationem, cfr. abrogatio legis, derogatio legis, ir­ ritatio legis, dispensatio legis. Cessio bonorum: 1024. Cessio fori: 1025. Character: Notio et formatio cius 50. — Effectus sacramentorum II, 8, 9. — In baptismo 61 ; in confir­ matione 115; in ordine 597. Chirurgia: Clericis prohibita 1176. Chloroformium: Usus chloroformii 528, I. Choreae: Cooperatio ad eas 559; qua­ tenus sint occasio peccandi II, 470. Chorus: Recitatio divini officii in choro 1198-1202, 1264. Chrisma: In Confirmatione II, 112. Christiana lex: Quid sit et quando inceperit obligare 90. Christianus: 119. Ciborium: Cfr. pyxis. Cinematographicae exhibitiones: 551, 5Circumcisio: Quatenus sit cultus fal­ sus 591. Circumstantiae: Notio 67; enumeratio circumstantiarum 68; moralitas ex circumstantia 69. — Circumstantiae in confessione declarandae II, 520, 3· Clan destin itas: Matrimonia clandesti­ na passim invalida sunt II, 734 sq. Clausula: Sensus praecipuarum in de­ clarationibus SS. Congregationum 112; clausulae in dispensationibus matrimonialibus II, 826. Clausura: Clausura papalis 1261 ; clau­ sura minor 1262; poenae violan­ tium clausuram 896. VI. Clementia: Notio 450; obiectum 451; vitia opp. 452. Clericus: Non subicitur legibus, quae eius privilegiis adversantur 134, 1132, 1153. — Dominium clerico­ rum. 780. Officia clericorum: no- — 793 tio 1150; ascriptio clerici alicui dioecesi 1151; iura 1152; privile­ gia 1153; reductio ad statum laicalem 1154-1156; officia generatim 1157; officia positiva 1158-1164; coelibatus 1165-1169; officia ne­ gativa 1170-1186; emptio ct vendi­ tio actionum 1187, 1188. Clitoris: III, 3; cius amputatio quate­ nus licita 140, 141. Cochlear: Potest adhiberi in Missa 11, 261. Codex: Iuris canonici 94. Coëducatio: 715. Coelibatus 1165-1169. Coemeterium: Locus sacer 615; quan­ do violatio eius sit sacrilegium lo­ cale 616. Coenula: Diebus ieiunii permissa 1099. 3· Cogitatio: Cfr. delectatio morosa. Cognatio legalis: Notio II, 760. — Ut impedimentum impediens matrimo­ nium 760. — Ut impedimentum di­ rimens matrimonium 802. Cognatio spiritualis: Notio II 801 ; im­ pedimentum dirimens matrimo­ nium ibid. Cohabitatio: Cum personis suspectis clericis prohibetur 1161. Collatio: Collatio bonorum, ad quam tenentur heredes 817. — Coenula diebus ieiunii permissa 1009. 3· Colloquium: Cfr. commercium. Colonisatio: Ius colonisationis 764, IV. Coma fictitia: 1164. Commercium: Commercium religioso­ rum cum extraneis 1263; commer­ cium litterarum religiosorum 1265. Commissoria: Concessio dispensationis matrimonialis in forma commisso­ ria II, 825. Commixtio: 804. Commodatum: Contractus 881-883. Commoratio: Menstrua commoratio pro matrimonio II, 736; actualis commoratio ibid. Communicatio: Communicatio privile­ giorum 199. — Communicatio cum acatholicis in sacris ct in mixtis periculum fidei 508. Communio: Paschalis 1108-1111; pri­ ma puerorum II, 173; frequens et quotidiana 182-185, 1259. Commutatio: Commutatio 673-677. 681; commutatio iuramenti 690, 4; commutatio satisfactionis sacra­ mentalis II, 352-354. Comoediae: Notabiliter turpes causa scandali 551, 4 ; cooperatio ad eas 559Compensatio: Systema compensatio­ nis 225. — Compensatio legalis 1018; occulta 1033. Complex: Num infamia complicis vi­ tanda excuset ab integritate con­ fessionis II, 328; inquisitio in no­ men complicis 408. Cfr. absolutio complicis. Componenda: Pro dispensatione ma­ trimoniali II, 820. Compromissum: Contractus 958. Concelebratio: II, 160. Conceptio: Animatio fetus 732. Concilii: 5". Congregatio: quae pars negotiorum ipsi sit commissa 109 Concilium: Oecumenicum : leges uni­ versales ferre potest 107; plena­ rium, provinciale, eorum potestas legifera 107. Concio: Liceatne haereticorum con­ cionibus interesse 500, 4, c. Conclusio theologica: Sitne haereticus, qui neget conclusionem theologi­ cam 492, coroll. II. Concomitans: Ignorantia 31. Concubinatus: Confessio concubinariorum II, 466, 467; notio, tolerantia, poenae III, 33. Concubitus: Innaturalis cum persona diversi sexus HI, 56, 57; cum fe­ mina mortua 58; cum daemone 59. Concupiscentia: Notio 37; divisio 38; influxus in liberum 39; causa pec­ cati 262. Concurrentes: Ad delictum II. 849 Conditio: In contractibus 847-849—In ministratione sacramentorum II. 30-33. — In sacramento Baptismi 104, 105 — In sacramento Poeni­ tentiae 404. — In sponsalibus 672. — In Matrimonio 710, 711. Condominium: 779. Condonatio: Restitutionis 1017. Confessarius: Studeat poenitentes a venialibus removere 292; confes­ sarius regularis potest dispensare in votis et juramentis, in quibus dispensat episcopus 671, c, 681. — Confessarii deputandi pro religio- — 794 — nc clericali virorum Π, 374; pro ma ad valorem requisita 113; ad religione mulierum 376-378; pro liceitatem requisita 113; forma societate tam virorum quam mu­ 114; effectus 115; necessitas me­ lierum in communitate viventium dii 116; praecepti 117. — Mini­ sine votis 378. — Confessarii do­ stratio confirmationis: Persona tes 389. — Confessarii officia: In ministrans 118; liceitas ministrandi confessione: officium interrogan­ 119; obligatio ministrandi 120; servanda in ministrando 121 ; an­ di 390-395; instruendi 396; diudicandi peccata 397; diudicandi et notatio ct probatio 122. — Suscep­ tio confirmationis : Persona sus­ promovendi dispositionem 398-401 ; cipiens 123; actas susceptionis consulendi emendationi vitae 402; 124; servanda in susceptione 125. ferendi sententiam quoad certo Conformitas: Voluntatis humanae cum indispositos 403 ; quoad dubie dis­ voluntate divina 245. positos 404; quoad satis certo dis­ Congregationes Romanae: Singularum positos 405-407. Vitanda in con­ congregationum offibia 110 ; ea­ fessione: inquisitio nominis com­ plicis 408; absolutio complicis 409rum competentia iuridica no; ac­ 415, cfr. absolutio cornplicis; solli­ ta doctrinalia ct disciplinaria m. Coniugicidium: Impedimentum diri­ citatio ad turpia 416-427, cfr. sol­ licitatio, denuntiatio. Post confes­ mens matrimonium II, 790. sionem: officium servandi sigil­ Coniuges: Potestas mariti irritandi lum sacramentale 428-440, cfr. Λvota uxoris 662 ; potestas suspen­ gillum sacramentale; officium dendi vota compartis 667; officia reparandi defectus admissos: de­ coniugum 717; dominium coniu­ fectus circa valorem 441 ; defec­ gum 779. tus circa integritatem 442; defec­ Consanguinitas: Notio II 791 ; divisio tus circa obligationem imponen­ 791. II; modus reperiendi gradus dam 443. 791, III; multiplicatio 792; nomi­ Confessio: Quomodo actus incompleti na consanguineorum 703 ; impedi­ confitendi sint 254, 4. — Confessio mentum consanguinitatis 794; mul­ annua 1104-1107. — Confessio ut tiplicatio eius 795. pars sacramenti Poenitentiae: No­ Consanguinei: Eorum erga invicem tio II, 307; divisio 308; necessitas officia 716. 309; quatenus sufficiat gcnerica Conscientia: Notio 216, 217; divisio 310; dotes confessionis: fiat sa­ 218; conscientia perplexa ibid; cerdoti ut iudici 311; sacerdoti vis directiva conscientiae 219; ad praesenti 312; secreto 313; voca­ licite agendum requiritur conscien­ liter 314; integre; cfr. integritas; tia certa 220; quomodo compare­ num haereticus conversus tenea­ tur 221, 222. — Conscientia im­ tur integre confiteri 319. Cfr. con­ proprie dicta; Conscientia stricta fessio gene rica, confessio venia­ et laxa 238; conscientia scrupulosa, lium. — Confessio puerorum 446; cfr. scrupulus. rudium, hebetum et semi-fatuoConscientiae matrimonium: II, 752. rum 447 ; habituatorum 449-454 ; Conscriptio: Militaris 1059 sq. occasionariorum 455-474: moribun­ Consecratio: In Missa: Minister con­ dorum 475, 476; apparenter mor­ secrationis II 160; requisita ad tuorum 477 ; acatholicorum bapti­ consecrationem validam 161 ; ad zatorum 478 ; deditorum onanismo licitam 162. — Consecratio eccle­ III, 114, 115. siae 245 ; altaris 250, 3 ; vasorum Confessio generalis: II, 335-337. sacrorum 255. Confessio generica: II, 310. Consensus: In contractibus: Qualita­ tes consensus 834; obstacula 835; Confessio venialium: II, 294, 2, 338 error 836, 837 ; metus 838-840. — Confirmatio: Notio II( no; exsisten­ In sponsalibus II, 659. — In matri­ tia III; materia remota ad valo­ monio 702-709. rem requisita 112; materia proxi­ — 795 — Contumacia: II, 862. Consentiens: 1001. Contumelia: Notio 1081 ; moralitas Consequens: Concupiscentia 38, 39. 1082; restitutio ob contumeliam Conservatio sui: Mediis ordinariis 1083. procuranda 522. Convalidatio: Convalidatio professio­ Consilium: Notio 211; exsistentia con­ nis irritae 1232; matrimonii inva­ siliorum 212; obligjatio sequendi lidi ob impedimentum dirimens II, consilium 213. 830; ob defectum consensus 831 ; Consistorialis: Congregatio: eius com­ ob defectum formae 832; sanatio petentia 109. in radice 833; convalidatio matri­ Consociatio: Cfr. associatio. monii invalidi inter partem catholi­ Consortia prava: Quatenus sint occa­ cam ct partem acatholicam 834 ; sio peccandi II, 473. inscriptio matrimonii convalidati Consuetudinarius: Cfr. Iiabituatus. 835 ; modus pertractandi casum Consuetudo: Habitus acquisitus: No­ convalidationis 836. tio 44 ; divisio 45 ; influxus in li­ Conventus: Conventibus spiritisticis berum 46 ; de iis, qui habitum im­ assistere graviter illicitum 604 pugnant, ibid. ; de bonis habitibus coroll. I. tenera aetate induendis 47.—Con­ Convictor: Ministratio viatici convic­ suetudo ut ius: Notio 191 ; divisio toribus II 164; iurisdictio sacra­ 192; efficacia 193; requisita, ut mentalis in eos 372. consuetudo efficax sit 194; cessa­ Cooperatio: Notio 554; divisio 555; tio consuetudinis 195. moralitas, 556; cooperatio ad cul­ tum acatholicum 557 ; ad pravos Consumptio: Opponitur magnificen­ libros, diaria etc. 558; ad divertitiae 425. menta periculosa 559; vendere vel Contemptus: Notio et moralitas 283, locare domum meretricibus 560; VI. opus illicitum in alium reicere 561 ; Contentio: Notio ct moralitas 569. pingere imagines periculosas 562; Contractus: Notio ct divisio 828, 829; conficere ornatum muliebrem, in­ contractus subicctum 830, 831 ; ob­ honestum 563; cooperatio famulo­ iectum 832, 833 ; forma intrinseca rum 564; opificum ct mercatorum seu consensus 833 ; consensus qua­ 565 ; cauponum 566. litates 834; obstacula 835; error Cooperator: Ad iniustitiam : Modi coo­ 836, 837 ; metus 838-840 ; contrac­ perandi 997; conditiones, ut posi­ tus laesio 841, 842; forma extrintive coopcrans teneatur restituere seca 843, 844; effectus 845, 846: 998; vide mandans, consulens, con­ effectus contractus qualificati 847sentiens. palpo, receptor, partici­ 858; contractus iure civili irritus pans; conditiones, ut negative 859-861. — Contractus aleatorii cooperaris teneatur restituere 1005 941-956. — Contractus subsidiarii — Cooperator ad delictum Π 840. 959-972. Copula: Notio III, 5. — Copula conContradictio: Ubertas contradictionis iugalis: Liceitas 86; finis 87; lo­ 22. cus et modus 88, 89; impedimenta, Contrarietas: Ubertas contrarictatis 23 i. c. promissio comparti facta 90 ; Contritio: Notio ΙΓ, 295; divisio 296: votum castitatis 91 ; impotentia 92 ; quae contritio in sacramento Poe­ matrimonium dubie validum 03; nitentiae requiratur 297; proprie­ tempore menstruorum 04; prae­ tates contritionis : sit vera 299. 1 ; gnationis 95; puerperii 96; lacta­ interna 299, 2; formalis 299. 3; tionis 97 ; morbi 98 ; post prandium supernaturalis 299, 4; aestimative 99; tempore sacro 100; obligatio summa 299, 5; universalis 299, 6; petendi debitum ror ; reddendi de­ externa 299, 7; relatio contritionis bitum 102; obligatio cohabitandi inter ct ceteras partes sacramenti 103 — Accessoria copulae, scilicet Poenitentiae 300; contritio quoad actus mutui 104; actus solitarii cxvenialia 306. — 7Φ — terni 105; actus interni 106. — Co­ pula dimidiata 116. Corona: Diversae coronae II, 540; annexio indulgentiarum ; 541 ; ac­ quisitio indulgentiarum 542; ces­ satio indulgentiarum 543. Corporale: II, 256. Correptio: Fraterna: Notio 536; obli­ gatio corripiendi 537; conditiones obligationis gravis 538; modus corripiendi 539; denuntiatio delin­ quentis 539, coroll. I et II ; modus procedendi Superioris, cui denun­ tiatio facta est 539, coroll. III; obligatio parentum erga filios 713, 3· Corruptor: Quando denuntiari debeat 539, coroll. I. Craniotomia: Moralitas 737. Crapula: Notio et moralitas 319. Crassa: Ignorantia 31. Crematio cor rum: 1126-1129. Crimen: Impedimentum dirimens ma­ trimonium II, 786-790; adulterium cum promissione matrimonii 787; adulterium cum attentatione ma­ trimonii 788; adulterium cum con­ iugicidio 789; solum coniugicidium 790. Crucifixus viae crucis: Notio II, 524; annexio indulgentiarum 525 j in­ dulgentiae annexae earumque ac­ quisitio 526. Crudelitas: Opponitur clementiae 452. Crux altaris: II, 252. Culpa: luridica 1009; ad quid teneatur qui cum culpa mere iuridica dam­ num intulerit 1009. Cultus: Notio 575; divisio 576; actus cultus praescripti : cfr devotio, onitio, adoratio; vitia opposita: cfr. superstitio, irreligiositas; cultus coelicolarum 629; imaginum 630; reliquiarum 631. — S. Euchari­ stiae II, 133, 134. Curia: Constitutio curiae Romanae 109; competentia iuridica eius no; acta eius m; sensus praecipua­ rum clausularum 112. Curiositas: Opponitur studiositati 459. Custos: Tributorum 1005, coroll. III ; sylvarum etc. 1005 coroll. III. Custodia SS. Eucharistiae: Liceitas II, 130 ; loci 131 ; modus 132. D Daemon: Cfr. diabolus. Damnificator: Conditiones ut debeat restituere 993-995: damnificator dubius 1008; num in mera damnificationc admitti debeat materia absolute gravis 1034. Debilitas mentis: Notio et influxus in libertatem 151. Debitor: Quid, si omnibus creditoribus satisfacere nequeat 1012, 1013; quid in dubio, num solverit 1020. Debitum: Praescriptio debitorum 809811. Debitum coniugale: Cfr. copula. Decalogus: Praecepta decalogi, eorumque ordo scu nexus 574. Decisio: S. Sedis ct SS. Congregatio­ num : quomodo distinguantur 493 ; quatenus earum ratio habenda ibid. Decreta: Curiae romanae m. Defectus: Corrigendi in dispensatione S. Eucharistiae II, 274; in obla­ tione Missae ibid. ; in ministrationc ordinum 594-596. Defensio: Cfr. aggressor. Definitiones: Cfr. decisiones. Defuncti: Quatenus defunctis subve­ niendum sit 541, III. Degradatio: Poena vindicativa cleri­ corum II, 891, XII. Delatio Communionis: II, 164, 2. Delectatio: Non licet agere ob solam delectationem 243 ; delectatio qua­ druplex: pure spiritualis III, τι; spiritualis sensibilis ibid. ; sensibi­ lis ibid.; venerea ibid.; venerea duplex : completa et incompleta ibid. Quid, si quis passive se ha­ bet ad commotionem veneream 63, coroll. III ; si quis quaerit vel consentit in delectationem sensibi­ lem carnalem 63, coroll. IV. Delectatio morosa: Notio 293; mora­ litas 294 ; delectatio morosa in coniugibus 295, coroll. T ; in viduis 295, coroll. II; in sponsis ibid.; delectatio morosa de actu, solo iure positivo prohibito 295, coroll. III ; de modo quo actus malus patratus est 295, coroll. IV ; de cogitatione actus luxuriosi 295, co­ roll. V ; de obiecto quod natum est — 797 — competens derogandi 175; modi motus vcnereos excitare 295, co­ derogandi 176. roll VI. Desiderium: Ut passio 35. — Ut actus . Delegata: Cfr. iurisdictio. Notio et divisio 296, cfr. deside­ Delegatio: Cfr. iurisdictio. — Delega­ rium simplex, propositum. tio ad assistendum matrimonio II, Desiderium simplex: Notio 296; mora­ 737· litas 297. Deliberatio: Requiritur ad actum hu­ Desperatio: Notio, divisio, moralitas, manum 15; ad peccatum 247. causae, remedia 514. Delictum: Natura, qualitas, quantitas Destituti sensibus: Quatenus possint ct divisio II, 846; expositio ube­ absolvi II, 475, 476. rior 847-849. cfr. imputabilitas ; ef­ Destinatio: Quae sit destinatio huius fectus delicti 850 ; conatus delicti vitae 9. 851. Delirantes: Quatenus possint S. Eucha­ Desuetudo: Quatenus legem abroget ristiam recipere II, 174. 194Detractio: Notio Dementia: Praecox 54 ; paralytica 54 ; divisio 1067 ; moralitas causae ex­ influxus in libertatem 54, coroll. Denuntiatio: Evangelica 339; quomodo, cusantes 1070; restitutio ob de­ tractionem 1071-1074; audiens de­ evangclica denuntiatione facta, a tractionem 1075. Superiore procedendum 539, co­ roll. III. — Denuntiatio iudicialis Devotio: Actus religionis 387; notio 1140. — Denuntiatio confessarii 577; causae 578; effectus 579. — sollicitantis ad turpia: Documenta Exercitia devotionis religiosis com­ huc spectantia II, 416; qui debeant mendanda 1259. — Devotio actualis denuntiari 417-419; qui debeant in susceptione Eucharistiae II, 180. denuntiare 420, 421 ; modus de­ Diabolus: Causa externa peccati 260. nuntiandi 422; obligatio confessa­ Diaconatus: Notio et institutio II, 588; rii respectu poenitentis, qui debet est sacramentum 589; materia et denuntiare 423-425 ; poenitens re­ forma 591. nuens per se absolvi nequit 424; Diaconus: Minister extraordinarius modus recipiendi denuntiationem Baptismi II, 74; minister exposi­ 426 ; falsa denuntiatio 427 ; requi­ tionis ct repositionis SS. Sacra­ sita, ut falsa denuntiatio ratione menti 134; minister extraordina­ sui S. Sedi reservata sit 427, I ; rius dispensationis S. Eucharistiae requisita, ut falsa denuntiatio an­ 163. nexam habeat excommunicationem Diaria: Cooperatio ad prava diaria 558, speciali modo S. Sedi reservatam an liceat iis subscribere, in iis 427, II; absolutio a falsa denun­ annuntiare ; ea exponere ibid. tiatione 427. III. — Denuntiatio­ Dies festi: Ordinarii locorum possunt nes ordinum ministrationi praemit­ dies festos indicere, sed ad actum tendae 652. — Poena statuta in tantum 701, 1 ; dies festi commu­ poenitentem, qui renuit denuntiare nes 701, 2; quae diebus festis confessarium sollicitantem 898, V. praecipiantur: cfr. Missa, opera. Denuntiationes matrimoniales: Cfr. Diffamatio: Cfr. detractio. publicationes matrimoniales. Dilatio absolutionis: II, 404. Depositio: Poena vindicativa clerico­ Dilatio solutionis: Iuridica 1023. rum II, 891, χ. Dimissoriae: Cfr. litterae Depositum: Contractus 877-879. Disciplina: Congregatio dc disciplina Deputatus: Eius officia 729; obligatio Sacramentorum : cius officia 109. ad restitutionem ibid, coroll. I. Discipulus: Officia 725. Derisio: Notio 1084; modi 1085; mo­ Discordia: Notio et moralitas 568. ralitas 1086. Disparitas cultus: Impedimentum diri­ Derivatus: Modi derivati acquirendi mens matrimonium II, 780 sq. iura 788. Dispensatio: Dispensatio legis: notio Derogabo legis: Notio 174; persona 178; leges dispensationis capaces — 79^ legitimitas, 762; necessitas, 703; 1/9; potestas dispensandi : notio dominium altum 764; obiectum 181; divisio 182; subtectum activum dominii 765; dominium sui, 766; 183 ; passivum T84 ; causae dispen­ sandi ; finalis, impulsiva 185 ; ne­ famae ct honoris, ibid. ; bonorum cessitas causae iustac 186; diver­ fortunae, ibid.; fructus ingenii, sae causae iustae 187; conceditur ibid. : cfr. Filii, Coniuges, Clerici, dispensatio actu vere posito et Religiosi Personae morales. Domus religiosa: 1217. manifesto 188; interpretatio dis­ pensationis 189; cius cessatio 190. Dona: Spiritus S.: Notio 469; finis, — Dispensatio voti fâS-672, 681. — 470; numerus 471; origo 472; per­ Dispensatio iu ramenti 690. 4.—Dis­ manentia 473; excellentia 474; pensatio in impedimentis matrimospecies donorum : donum sapien­ ni II, 803-826, cfr. impedimentum tiae 475; intellectus 476; scientiae matrimonii. 477; consilii 478; pietatis 479; for­ Dispensatio Eucharistiae: II, 163, 164; titudinis 480; timoris Domini 481. defectus in dispensatione admissi Donario: Notio 866; divisio 867; ha­ quomodo corrigendi sint 274. bilitas donandi 868; habilitas ex Disputatio: Cum acatholicis 510, III. donatione acquirendi 869; forma Dissensus: Parentum dissensus quate­ intrinseca 870; forma extrinseca nus sit ratio non standi sponsalibus 871 ; rescissio 872. — Donatio ad II, 676. causam piam 873-876. Dissimulatio fidei: 498, 499, 500. Dormire: Impedit auditionem missae Distantia: Qualis excuset ab audienda 703, coroll. II. Missa 704, 2. Dos: Monialium 1224, I, 3, d. Distillatio: Notio III, 10; moralitas 63. Dubitatio: 215, III cfr. dubium. Distractio: In oratione 587 ; in Missa Dubium: In dubio positivo et proba­ audienda 702, 5 ; in recitando offi­ bili Ecclesia supplet iurisdictionem cio divino 1191, 5. 103. — Notio et divisio dubii 215; Distributio: Bonorum societatis 1046, agens cum dubio practico de ho­ 1047; officiorum 1048. nestate actionis peccat 220, coroll. Divinatio: 600. III; quis sit sensus effatorum: Divortium: Divortium plenum: SoluLex dubia non obligat ; In dubio tio matrimonii rati et non conmelior est conditio possidentis ; In summati II, 838; solutio matri­ dubio factum non praesumitur, sed monii inter partem baptizatam et probari debet ; In dubio standum partem non baptizatam 839. — Di­ est pro valore actus 235. vortium semi-plenum : Causae se­ Duellum: Notio 747; divisio 748; .mo­ parationis perpetuae 840 ; causae ralitas 749; poenae 750; quatenus separationis temporaneae 841 ; auc­ e duello sequatur obligatio resti­ toritas, qua separatio instituenda tutionis 1037, coroll. I ; poenae II, est 842, ubi etiam de separatione 876, VIII. a solo toro; sequelae separationis Dubia: Species observantiae 400, 576. 843; quatenus liceat petere divor­ tium civile, illud pronunciare, pro E illo dicere 844. Doctrina: Officium parentum 713, 3. Ebrietas: Notio, divisio, moralitas 320; Dolor: Cfr. attritio, contritio. quando licita sit 320 coroll. I ; an Dolus: Opponitur prudentiae 376, 2; licita ad mortem vitandam, quam in contractibus 831. alter minitetur ibid. ; liceatne alii Domesticorum furta: 1028, c. occasionem dare, vel alium indu­ Domicilium: Notio, divisio,acquisitio, cere ad ebrietatem, ibid. ; quomo­ effectus, amissio 123. do imputentur peccata commissa Dominativa: Potestas 96. in ebrietate ibid. Domini obligationes: Cfr. patroni. Ecclesia: Ecclesiae consecratio et be­ Dominium: Notio, 760;divisio, 761; nedictio II, 245; exsecratio 247; — V& — voto 642; in contractibus 836, 837; violatio ibid. ; reconciliatio ibid. in sponsalibus II, 659; in matri­ Visitatio ccclcsiac pro indulgentiis monio 705. 497, 557· Eucharistia: Custodta cius: Liceitas Editores: Quinam excommunicationem asservandi S. Eucharistiam II, 130; contrahant II, 895» HI ; 898. loci asservandi eam 131 ; modus Educatio: Corporalis et spiritualis fi­ eam asservandi 132.—Cultus eius: liorum officium grave parentum Necessitas istius cultus 133; stu­ 713. dium istius cultus 134; quo perti­ Effectio: 799-801. nent expositio S. Eucharistiaej Effectus: Effectus peccati: Corruptio ibid, ct supplicatio Quadraginta boni naturalis 265; reatus culpae Horarum, ibid. 266 ; reatus poenae 267 ; Eucharisiae sacramentum: Notio II, Electores: Eorum officia 728; obliga­ 135; exsistentia 136; est sacramen­ tio ad restitutionem ibid, coroll. II. tum unum specie 137, numero mul­ Electio: Status vitae et professionis tiplex 138; essentia 139; materia 711; obligatio eligendi 728; electio remota 140; materia panis ad va­ Superiorum 1258. lorem requisita 141 ; ad liceitatcm Eleemosyna: Notio 531; obligatio 532; requisita 142; materia vini ad va­ ulterior determinatio obligationis lorem requisita 143; ad liceitatem 533 Î quantitas eleemosynae 534 ; requisita 144; defectus materiae modus implendi obligationem 535. validae vel certo validae in Missa Eliciti: Actus eliciti 17; moralitas pro­ deprehensus 145-147; forma 148prie dicta solis actibus elicitis 150; error corrigendus 150, IV ; ef' competit 61, coroll. I. fectus 151-154; necessitas medii Elisio: Probabilitatum 215, III. 155; necessitas praecepti divini Emancipatio: Mulierum 718. 156-159. — Ministratio SS. Eucha­ Embryotomia: 737. ristiae: Confectio eius; minister Emptio-venditio: Notio etc. 892-897; confectionis 160 "J modus confec­ obligationes venditoris 898; obli­ tionis 161 ; requisita ad validam gationes emptoris 899; sub hasta confectionem ibid.; ad licitam con­ 900, 901 ; per proxenetam 902 ; ac­ fectionem 162; persona dispensans tionum 904; bonorum ecclesiasti­ 163, 164; tempus dispensandi 165, corum 905. 166; locus dispensandi 167, 168; Ephemerides: Cfr. diaria. modus dispensandi 169; modus de­ Epikia: Notio 142; leges, quae admit­ ferendi eam ad infirmos 170. — tunt epikiam 143; usus epikiae 144; Susceptio SS. Eucharistiae: Notio differt a licentia praesumpta ibid. et divisio 171 ; persona suscipiens Epilepsia: Notio et influxus in liber­ 172» 173; pueri 173; amentes 174; tatem 54. indigni 175; tussi laborantes 176; Episcopatus: Notio et institutio II, vomitu laborantes 177; susceptio 588 ; est sacramentum 589 ; mate­ artificialis 178; modus suscipien­ ria et forma 593. di: status gratiae 179; status gra­ Episcopus: Leges particulares condere tiae amissus debet per confessio­ potest 107 ; quas leges interprete­ nem recuperari 179, 1 ; quid in du­ tur 139; cius potestas dispensandi bio 179, 2; exceptio 179, 4; devotio 183; facultates habituales conces­ actualis 180; praeparatio et gra­ sae episcopis 202; quorum vota tiarum actio 181 ; munditia cor­ possit irritare 662, 4; suspendere poris i86; ieiunium naturale 187667, 4, ct dispensare 671, 2, 681 ; 193; cfr. ieiunium naturale. quorum iuramenta 690, 3; Eucharistiae sacrificium: Cfr. Missa. Erethismus sexualis: Mutilationcs lici­ Eubulia: Pars potentials prudentiae tae ad praecavendum erethismum sexualem 526, coroll. III. 375, 2. Eugenese: Theoria eugenctica impro­ Error: Notio, 31, 835. — lurisdictio in banda 740 V. errore communi 103. — Error in — 8oo Eunuchi: III, 13; cfr. castratus. Euthanasia: Notio et moralitas 731, coroll. II. Eutrapelia: Notio 463 ; obiectum 464 ; vitia opposita 465. Evictio: Rei venditae 898, VII, 3. Examen: Conscientiae II, 32Q-331· — Ad Jurisdictionem sacramentalem obtinendam 366. — Ab ordinandis subeundum 651. — Dc statu libero nupturientium 682. Excardinatio: 1151. Excommunicatio: Notio II, 870; cum magna circumspectione infligenda ibid.; divisio 871; effectus 872; violatio cius 873 ; excommunicatio­ nes specialissimo modo Papae re­ servatae 894; speciali modo Papae reservatae 895 ; simpliciter reser­ vatae 896; Ordinario reservatae 897; non reservatae 898. Excusatio: Causae excusantes ab obli­ gatione legis 168-171. Exemptio: Causae eximentes a lege 136. Exercitia: Ordinum susceptioni prae­ mittenda 653. Exheredatio: Liceatne parentibus fi­ lios exheredare 814, coroll. II. Exhibitionismus: 55. Exorcismus: 700. Exorcistatus: Notio et institutio II, 588; non est sacramentum 589; materia et forma 590. isae: Necessariae, utiles, volup­ tuariae 985. Exploratio: Secreti 1 Expositi infantes: Quatenus baptizandi sint II, 104, coroll. II. Expositio vitae: 525. Expositio SS. Sacramenti: II, 134. Expropriatio: 764. Exsecratio: Ecclesiae et oratorii publi ci II, 247. Exsectio ovariorum: 526, coroll. II. Exsecutio: Rescripti 209; dispensatio­ nis matrimonialis II, 825, 826. Exteri: Quatenus subiciantur legibus civilibus territorii in quo versan­ tur 133, II. Extrema Unctio: Notio II, 563; ex­ sistentia 564; etiam casu plurium unctionum unum tantum sacramen­ tum 565 ; essentia : materia remota ad valorem requisita 566; ad licei- tatem requisita 567; materia proxima ad valorem requisita 568; ad liceitatcm requisita: extra casum necessitatis 569; in casu necessi­ tatis 570; forma 571, 572; unio ma­ teriae et formae 573; indoles spe­ cialis Extremae Unctionis 574; ef­ fectus 575; necessitas: medii 576; praecepti 577. — Ministratio Ex­ tremae Unctionis: minister 578; obligatio 579 ; servanda 580. — Susceptio Extremae Unctionis : requisita, ut quis capax sit reci­ piendi Extremam Unctionem 581 ; applicationes 582; qualis intentio requiratur 583 ; inunctio acatholi­ corum baptizatorum 584; modus suscipiendi Extremam Unctionem 585 ; iterata susceptio 586 ; quanti intersit, moribundum inungi, et quidem tempestive 587. Extraordinaria: Non est obligatio ad­ hibendi media extraordinaria ad conservationem vitae 522. Extraordinarius: II, 374-378. F Fabricae: Matres familias et qui in­ fantili aetate sunt, in fabricis non adhibeantur 722; curandum, ut in fabricis omnia honeste fiant ibid. Falsificatio: Usus documenti falsi in iudicio 1141; Fama: Notio 1065; cius defensio 744; eius laesio 1068, 1069; causae lae­ sionem excusantes 1070 ; restitutio ob famam laesam 1071-1074. Familiares: Ius ministrandi familiari­ bus religionis clericalis viaticum et Extremam Unctionem II, 164, 3. Familiaritas: Cum acatholicis pericu­ lum fidei 507. Famulatus: Pericula famulatus II, 469. Famuli: Cooperatio famulorum 564; eorum officia erga dominum 720; non impedientes damnum domini 1005, coroll. IV; furta famulorum 1028. Fatui: Cfr. amentes, semifatui. Fautores: Cfr. cooperatio. Favor: Favor iuris, qui matrimonio competit II, 723. Fecundatio: III, 6; artificialis 109; — Soi — tempus fecundation» minus aptum 119 Fenus: Tituli exigendi fenus 887, Fera: Animalia fera 79 * ; eorum occu­ patio 792, 793. Festa: Communia a suprema auctori­ tate constituta 701, II; quomodo sint celebranda ibid. IV. Fetichismus: 55. Fetus: Fetus occisio 732-739. Cfr abor­ tus, embryotomia. — Baptismus fe­ tus abortivi II, 92; fetus nondum editi 93. Fictio: In iuramento 691-694; in con­ tractu 834 ; in mini st ratione sacra­ menti II, 17, 18; in sponsalibus 659; in matrimonio 702. Fideicommissum: 822. Fideiussio: Contractus 959-963. Fides: Notio 354, 487; divisio 355; obiectum 356 ; subiectum 357 ; pro­ prietates fidei 358; actus fidei adultis non iustificatis necessarius est necessitate medii 488 I, et qui­ dem actus fidei stricte dictae ibid, coroll. II ; aliquo modo etiam adultis iustificatis ibid. II; quae dogmata explicite sint credend.i necessitate medii ibid. III. Actus internus fidei necessarius necessi­ tate praecepti 489 I ; quaenam ne­ cessitate praecepti explicite sint credenda ibid. II ; quando obliget actus internus fidei ibid. Ill; actus externus seu professio fidei aliquando praecipitur 490 I vel ra­ tione praecepti fidei ibid II 1, vel ratione praecepti alterius virtutis ibid. 2. — Peccata contra fidem, cfr. infidelitas, haeresis, nolae; occultatio 496, negatio 497, dissi­ mulatio fidei 498; critérium di­ gnoscendi negationem et dissimu­ lationem fidei 499, 500; pericula fidei 504-509. Filii: Eorum officia amoris, reveren­ tiae et obedientiae erga parentes 709; num filii teneantur obedire parentibus in electione status vitae 711 ; aut petere consilium et con­ sensum ibid. — Dominium filio­ rum 778; furta filiorum 1028, 3. — Filii legitimi et illegitimi, cfr. legitimi, illegitimi. Finalis: Causa finalis quid sit II, 810 W M. t. M. 11. Finis: Notio 1; divisio 2; finis ultimus hominis ct omnis creaturae 3, 4; finis homini proprius 5, cfr. béati­ tude; homo deliberate agens sem­ per agit propter aliquem finem 10; propter aliquem ultimum finem 11; sive materialem sive formalem 12; ct quidem propter unicum ultimum finem 13, quem saltem virtualiter intendit 14. — Finis fons moralilatis: Notio 70; moralitas ex fine 71. — Finis ad quem actus huma­ nus referri debet 242, 2, 243. — — Finis actus coniugalis III, 87. Fiscus: Quomodo fisco restituendum 1016. Cfr. tributum. Flaminis: Baptismus flaminis II, 63-67. Foetus: Cfr. fetus. Fons baptismalis: II, 88. Fontes: Moralitatis 64-71. Cfr. moralilas. Forenses actus: Prohibentur festis de praecepto 705, I. Forma: Forma sacramentorum II, 3; idem minister materiam applicet et formam pronuntiet 20 ; minister materiam et formam debite uniat 22; mutatio formae substantialis ct accidentalis 23; forma proferatur voce 24. Cfr. singula sacramenta. Fornicatio: Notio III, 31 ; moralitas 32. Fortitudo: Notio 416; obiectum 417; actus eius 418; cfr. martyrium; partes fortitudinis 419-431 ; cfr. magnanimitas, magnificentia, pa­ tientia, perseverantia. Fortuna: Cfr. status fortunae. Forum: Internum et externum 97. Francomurarii: Illicitum est nomen dare eorum associationibus 509. Fraus: Notio 376. 2. d. ; in contracti­ bus 837. Frequens communio: Cfr. communio. Fructus: Spiritus S. 483. — Fructus temporales 799-801. — Fructus Missae II, 205-208; cfr. applicatio M issue. Frustulum: Die ieiunii 1099, 2. Fuga: Tempore persecutionis 500, 4. Fugitivus religiosus: Punitur II. 000, V. Fulminatio: Cfr. exsecutio. Funambuli: 525. Fundationes piae: Notio et natura II, 233; acceptatio fundationis 234; 51 — 802 obligatio fundationis 235; cessatio ve! mutatio obligationis 236. Furtum: Notio 1026; divisio 1027; moralitas 1028; coniugum 1028; filio­ rum familias ibid. ; famulorum ibid. ; religiosorum ibid. — Furta minuta 1029-1030. — Causae ex­ cusantes ablationem rei alienae 1032, 1033. Gaudium: Notio 296; moralitas 297; gaudium de effectu, dc actu malo, quatenus fuit causa effectus boni 298, coroll. I ; dc pollutione mere naturali 298, coroll. II. Gestio negotiorum: Contractus 937. Gloria: Notio et divisio 4, nota. Gnome: Pars potentials prudentiae 375. 2. Gradatio: in Ordinibus suscipiendis II, 616. Gratia: Gratia quam producunt sacra­ menta II, 6; mensura, secundum quam producitur 7; in baptismo 61; in confirmatione 115; in SS. Eucharistia 151 ; Gratiarum actio: Post S. Communio­ nem II, 181 ; post Missam 243. Gratiosa: Concessio dispensationis ma­ trimonialis in forma gratiosa II, 825. Grati tu do: Pars potentialis iustitiae 384; notio 404; obiectum 405; vitia opposita 406. Gratuitus: Contractus gratuitus 829. Gregorianae Missae: II, 222. Gula: Notio 317; divisio 318; gula stricte dicta 319; ebrietas 320, cfr. ebrietas; filiae 321 ; remedia 322. H Habituatus: Notio II, 449; divisio 450; absolutio 451-454. Habitus: Notio 333, cfr. habituatus. Habitus ecclesiasticus: 1164; privatio habitus ecclesiastici II, 891, IX et XI. Habitus religiosus: 1260. Haeresis: Notio, divisio, moralitas 492; amissio fidei ibid., num quis pos­ sit ecclesiae catholicae valedicere sine peccato formali contra fidem ibid, an sine aliquo gravi peccato ibid. ; quatenus peccet, qui susti­ neat propositiones inferiori quam haeresis nota improbatas 493. Haeretici: An teneantur legibus eccle­ siasticis 129; quatenus denuntia­ ri debeant 501 ; poenae haeretico­ rum 502 et II 895; absolutio a poenis 503 et II 895; haereticis sacramenta ministrari nequeunt II, 28; quid si in periculo mortis ver­ santur 478, 584; quatenus ligentur forma iuridica sponsalium 668; forma iuridica matrimonii 742; impedimentis matrimonii 757. Hereditas: Cfr. successio. Heres: Voti realis obligatio transit ad heredes, 649, 2, b. Cfr. succes­ sio. Hermaphroditi: Quatenus capaces sint matrimonii II, 774, 11. Herus: Praesumitur praecipere ex mo­ tivo obedientiae 148; eius officia erga famulos 719. Historici: 1070. Homicidium: Cfr. occisio. Restitutio ob homicidium 1035-1037. Homosexualitas: 55. Honestas: Pars integralis temperan­ tiae 445. Honor: Notio 1080; eius laesio 1081, 1082; restitutio ob honorem lae­ sum 1083. Horae canonicae: Vide officium divi­ num. Horologium: Cfr. tempus. Hostes: Quatenus in bello occidi pos­ sint 751, V. Hostia: Quot ct quales debeant esse hostiae consecratae II, 132, 3, 4. Requisita ad consecrationem vali­ dam 161 ; quid si ciborium ex­ tra corporale relictum est ibid. ; quid de hostiis dubie consecratis ibid. ; requisita ad consecrationem licitam 162; quid, si hostiae affe­ rantur post offertorium ibid. Humilitas: Notio 454; obiectum 455; vitia opposita 456. Hyperdulia: Species observantiae 400, 576. Hypnosis: Cfr. hypnotismus. Hypnotismus: Notio 602; moralitas 603. Hypocrisis: 303. — 8o3 — Hypotheca: Contractus 968-972. Hysteria: Notio et influxus in liber­ tatem 55. I lactantia: Notio ct moralitas 296, 297, 303; HI, 73Idiotismus: Notio et influxus in li­ bertatem 51. Idololatria: Notio 592; divisio 593, moralitas 594. leiunium: Lex ieiunii 1093; obiectum 1099; subiectum 1100; obligatio Jioi; causae excusantes 1102; dis­ pensatio 1103. leiunium naturale: Ante Communio­ nem: Exsistentia praecepti II, 187; obiectum praecepti 188, 189; gra­ vitas praecepti 190; causae ob quas cessat praeceptum: periculum mor­ tis 191, i ; infirmitas diuturna 191, 2; scandalum vitandum 191, 3; in­ famia vitanda 191, 4; irreverentia praecavenda 191, 5; sacrifitium complendum 191, 6; dispensatio 192; epikia 193. Ignorantia: Notio 30; divisio 31; in­ fluxus in voluntarium liberum 32, — Qualis ignorantia haberi possit quoad praecepta legis naturalis 86; quatenus ignorantia excuset ab irritatione legis 159; ab obligatio­ ne 168; ignorantia culpabilis causa peccati 261. — Ignorantia in voto 642; in contractibus 836, 837; in sponsalibus II, 659; in matrimo­ nio 704; quoad imputabilitatem delicti 847 ; quoad poenas 858. Illegitimi: II, 727; legitimatio 728. Imago: Imagines valde turpes 551, 5; cultus sacrarum imaginum 630; Imbecillitas: Notio et influxus in li­ bertatem 51. Immersio: Baptismus per immersio­ nem II, 54. Immunitas: Clericorum quoad forum iudiciale 1153; Impatientia: 428. Impedimentum: Pro ordinibus II, 638643; cfr. irregularitas; pro matri­ monio, cfr. impedimentum matri­ monii; pro usu matrimonii III, 90-93· Impedimentum matrimonii: Notio II, 754; divisio 755; potestas statuen­ di impedimenta 756; subiectum passivum impedimentorum 757 ; matrimonium inter fidelem impe­ dimento ligatum et infidelem 757, coroll. I ; inter infidelem impedi­ mento civili legatum et fidelem ibid, coroll. II; causae excusantes ab impedimento dirimente 758; quatenus liceat matrimonium inire cum impedimento dirimente dubio, ibid, quaer. — Impedimenta impe­ dientia 759-768, cfr. votum sim­ plex, cognatio legalis, mixta reli­ gio: matrimonium cum indigno 769. — Impedimenta dirimentia 770-802, cfr. singula impedimenta. — Dispensatio impedimentorum : Potestas dispensandi S. Pontificis et organa, per quae dispensat 803; Ordinariorum locorum 804-806; parochi et sacerdotis assistentis 807; confessarii 808; observanda 809; causae dispensandi 810-812; petitio dispensationis : Persona petens 813; persona adeunda 814; supplica conficienda 815: pro foro externo 816-820; pro foro interno 821 ; pro matrimonio convalidando 822; vitia dispensationis sananda 823, 824; exsecutio dispensationis 825-826. Impeditio boni alieni: Quatenus obli­ get ad restitutionem 996. Impeditio perfectioris: Quatenus pec­ cet, qui aliquem a perfectiori re­ trahat 567. Imperati: Actus imperati 17; per acci­ dens augent moralitatem actus in­ terni 61. Imperfectio: Notio ct distinctio 331 ; moralitas 213, 332. Imperium: Est formaliter actus ratio­ nis 72. Impletio: Ad implendam legem affir­ mativam sufficit positio voluntataria operis praescripti 167; potest quis diversis praeceptis eodem tem­ pore satisfacere, unico actu imple­ re plura praecepta ibid. Quid quoad tempus implendi obligatio­ nem legis ibid. Impoenitentia: Peccatum impoeniten­ tiae II, 279. — 8o4 I tenti a: Causa excusans ab obliga­ tione legis; eius notio et divisio 169; quae impotentia excuset 170; excusat ab auditione Missae 704; ab abstinentia 1097; a ieiunio Π02; ab officio divino 1194. — Ut impedimentum dirimens matri­ monii: Notio II, 771; divisio 772; exsistentia impedimenti 773; ca­ sus impotentiae 774; effectus im­ potentiae tam ante quam post ma­ trimonium 775. — Ut obstans usui matrimonii III, Impressio pravorum librorum: Coope­ ratio ad eam 558. Imprudentia: 376. Impuberes: Qui sint 120; excusantur a poenis latae sententiae II, 858; quatenus actus venerei capaces sint III, 12. Impudicitia: Opponitur castitati 444 ; notio III, 77; moralitas 78. Impulsiva: Causa impulsiva quid sit II, 810. Imputabilitas: Notio 58; imputabilitas actuum 59; effectuum 60; delicti II, 847, 848; coopcrantium 849; conatus delicti 851. Inadvertentia: Quid sit 32, nota. Inanis gloria: Opponitur magnanimi­ tati 422. Incarceratio: Innocentis 740 III, V. fricardinatio: 1151. Incerta: Cui restituenda sint bona in­ certa ΙΟΙΙ. Incestus: Notio III, 37; moralitas 38. Incola: Notio 121. Incommodum: Cfr. impotentia. Inconsideratio: Opponitur synesi ct gnome 376; filia luxuriae 312. Inconstantia: Filia luxuriae 312; oppo­ nitur prudentiae 376. Inculpabilis: Ignorantia inculpabilis 31. Indeliberatio: Cfr. inadvertentia. Index: Congregatio Indicis, 109 nota; index librorum prohibitorum 1121. Indifferentes: Actus indifferens 246. Indifferentia: Libertas indifferentiae 21 ; num sit species moralitatis 62, 246. Indispositus: Qui sint II, 403; eis ab­ solutio deneganda ibid. Indissolubilitas matrimonii: Notio et divisio II. 720; matrimonium in­ trinsece indissolubile 720, I; quatenus extrinsece indissolubile sit: matrimonium inter partem baptizatam ct partem non baptiza­ tam 720, IT, 2; matrimonium inter non baptizatos 720, II, 3. Cfr. pri­ vilegium Paulinum. Indoles: Notio et divisio 49. Indulgentia: Notio II, 481 ; exsistentia 482 ; divisio 483 ; concessio : Po­ testas concedendi 484; subiectum potestatis 485 ; interpretatio potes­ tatis 486; usus potestatis 487; pu­ blicatio indulgentiarum 488; inter­ pretatio indulgentiarum 489; facul­ tas benedicendi res cum applica­ tione indulgentiarum 490. — Con­ cessio indulgentiarum : Subiectum capax 491 ; requisita, ut subiectum capax indulgentias consequatur: Intentio 492; opera implenda gene­ ratim considerata 493 ; opera speciatim considerata 494: confessio 495 ; communio 496 ; visitatio eccle­ siae 497/ recitatio precum 498; commutatio operum 499; quatenus plures indulgentiae eodem dic ac­ quiri possint 500.. — applicatio indulgentiarum animabus purga­ torii: Potestas concedendi indul­ gentias pro defunetis 502; requi­ sita, ut acquirens indulgentias eas defunctis applicet 503 ; mensura, secundum qjuam indulgentia de­ functis obvenit 504. — Translatio indulgentiarum 505 ; suspensio in­ dulgentiarum 506; cessatio indul­ gentiarum 507. — Indulgentiae speciales, cfr. altare Gregorianum, altare privilegiatum, via crucis, crucifixus viae crucis, benedictio generalis, indulgentiae reales, ac­ tus heroicus, iubilaeum, indulgen­ tia plenaria in articulo mortis, in­ dulgentia toties quoties. Indulgentia plenaria in articulo mortis: II, 561. Indulgentia toties-quoties: II, 562. Indulgentiae reales: Notio II, 535; ma­ teria requisita 536; annexio indul­ gentiarum 537; acquisitio indul­ gentiarum 538; cessatio indulgen­ tiarum 539. — Indulgentiae reales speciatim : cfr. coronae, scapula­ ria. cimina diversis linguis exhibita Infamia: Quatenus cxcusct a poena servanda 164; II, 860; infamia 131-137· Integritas: In confessione: notio II, iuris est poena vindicativa com­ 315; divisio 316; necessitas 317; munis 890; infamia iuris ct facti ambitus 318-322; cfr. peccata con­ ibid. fitenda; causae excusantes 325-328. Infames: Infames iure irregulares sunt Intentio: Notio II, 14; divisio 15; in II, 628. ministratione sacramenti 16; in Infans: Notio 20; quatenus liceat eos susceptione sacramenti 39-41 ; in bnephotrophio tradere 713; sintreceptione S. Eucharistiae 182; in ne expensae restituendae 1041 ; susceptione ordinis 619. cfr. parvuli. Interdictum: Notio II, 874; divisio Infideles: Non subiciuntur legibus 875; auctor 876; interpretatio 877; ecclesiasticis 126; usus vestium et effectus interdicti localis 878; in­ signorum infidelibus propriorum terdicti personalis 879; interdicti 500 ; propagatio fidei inter infide­ lati, quia communitas delictum les 510; Baptismus filiorum infi­ perpetravit 880 ; cessatio 881 ; in­ delium II, 99; num liceat Missam terdicta latae sententiae 899. pro infidelibus offerre 208; Interpellatio: In privilegio Paulino II, Infidelitas: Notio, divisio, moralitas 721, III. 491. Interpres: Confessio per interpretem infirmitas: Cfr. impotentia. n, 313· Informitas: Sacramentorum II, 10; sa­ Interpretatio: Interpretatio legis pro­ cramenti Poenitentiae 299, 6, co­ prie dicta: Notio 137; divisio 138; roll. auctor interpretationis authenticae Inimicus: Ratio agendi cum inimicis 139 ; S. Pontifex interpretatur om­ nes leges, iusque divinum naturale Iniustitia: Notio 976; divisio 977; mo­ ct positivum, ibid. ; vis interpreta­ ralitas 978. tionum 140; regulae interpretatio ­ Innocentis: Occisio innocentis directa num 141. — Interpretatio impro­ tantum Dei auctoritate licita 731, I, prie dicta, cfr. epikia. — Inter­ II; indirecta aliquando licita, ibid. pretatio legis poenalis ecclesiasti­ Ill; an innocens aliquando tradi cae II, 853, IV. possit hostibus ibid. II ; mutilatio, Interrogatio: Poenitentis a confessario incarccratio, vcrlx^ratio innocentis II, 390-395· 740. Interruptio: Missae II, 271, 5. Innominatus: Contractus innominatus Interstitia: Inter ordines II, 617. 829. Intimatio: Quatenus consensus in con­ inoboedientia: Filia superbiae 303; op­ tractibus alteri parti intimari de­ ponitur pietati 396; et observan­ beat 834. tiae 400, 3. Inventio: Modus acquirendi dominii Inquisitio: In nomen complicis II, 408; 796, 798. in ordinandos 649. Inventor: Dominium inventorum 766; Insensibilitas: Opponitur patientiae inventor thesauri 799; rei amissae 428; ct temperantiae 434; 798. Inspectio medica: Quatenus possit a Invidia: Notio 313; moralitas 314; fi­ Statu ante matrimonium praescribi liae 315; remedia 316. II, 718, coroll. IV. Invincibilis: Ignorantia 31, 32. Instructio: Eius, qui ex ignorantia le­ Invocatio: Dei 387; daemonis 395 gem gravem transgressurus est Involuntarium: Notio et divisio 18. 540. — Instructio antcnuptialis II, Ira: Notio 323; moralitas 324; filiae 698; instructio puerorum et puel­ 325; remedia 326. larum quoad peccata III, 125; in­ structio sexualis 126-129; instruc­ Iracundia: Opponitur mansuetudini 449. tio matrimonialis 130; eiusque spe­ Irregularis: Cfr. irretrularitas. — 8o6 Irregularitas: Notio II, 620; origo 621; interpretatio 622; multiplicatio 623; irregularitas ex defectu: na­ talium 624; corporis 625; animi 626; sacramenti 627; famae 628; lenitatis 629; irregularitas ex de­ licto 630-637; cessatio irregulari­ tatum et impedimentorum 644-647. Irreligiositas : Opponitur religioni 308; species 606; cfr. tentatio Dei, sa­ crilegium, simonia. Irreverentia: Opponitur pietati 396. Irritans: Lex irritans: notio 155; divi­ sio 156; potestas ferendi leges ir­ ritantes 157; eius obligatio 158; causae excusantes ab irritatione *59 Irritatio: Irritatio legis 177; voti 656662; iuramenti 4. — Irritatio in genitalibus III, 68. Irrumatio: III, 56, no. Iteratio: Sacramenti dubie vel dubie valide ministrati II, 33; Baptismi J04, 105; confessionis 332-334; Ex­ tremae Unctionis 586. lubilaeum: Notio II, 551; divisio 552; beneficia iubilaei : facultas eligen­ di confessarium 554; facultates speciales confessariorum 555, 556; indulgentia: opera praescripta 557, 558; relaxatio operum 559; sus­ pensio indulgentiarum et faculta­ tum occasione iubilaei 560. ludex: Officia 1130-1137; num clericus in iudicium vocari possit 1153; liceatne indici pronuntiare divor­ tium II, 844. Iudicialis: lurisdictio iudicialis 97. Iudicium: Temerarium 1076, 1077. lura stolae: 780. luramentum: Actus religionis 387; qui­ nam emittere debeant iuramentum anti-modernisticum 290. II; iura­ menti notio 682; divisio 683; moralitas 684; conditiones: veritas. iudicium, iustitia 685. — luramentum promissortum : notio 686; di­ visio 687; requisita ad valorem 688; effectus 689; cessatio luramentum fidum: notio 691 ; moralitas 692; obligatio 6931 quale sit peccatum iuramentum promis· sorium, sine animo luratum im­ plendi aut sese obligandi 694. Iuramentum additum sponsalibus II, 672. . ‘ _J lu rati: Officia 1138. Iuridica: Culpa iuridica: Quando adsit joo8; num teneatur ad restitutio­ nem, qui cum culpa mere iuridica damnum intulerit ibid. lurisdictio: Notio, differt a potestate dominativa 96; divisio 97; adeptio iurisdictionis ordinariae et dele­ gatae 98; interpretatio iurisdictio­ nis 99; eius extensio 100 et cessa­ tio 101. — lurisdictio suppleta : Notio 102; quando jurisdictio sup­ pleatur 103; usus iurisdictionis suppletae 104. lurisdictio sacramentalis: Notio II, 361; necessitas 362; divisio 363; ordinaria 364; delegata: personae delegantes 365; modus delegandi 366; cessatio delegationis 367; ju­ risdictio in milites 368; in navi­ gantes 369; in moribundos 370; in peregrinos et vagos 371 ; in reli­ giosos exemptos 372; in religiosas 3731 in peccata reservata, cfr. re­ servatio peccatorum; iurisdictio suppleta 388. Ius: Ecclesiasticum 94; civile, 65; no­ tio, divisio, fons et subiectum iuris 757Ius gentium: Notio 93; distinguitur a iure inter gentes ibid. lusiurandum: Cfr. iuramentum. Iustitia: Notio 377; obiectum 378; con­ ditiones ad iustitiam requisitae 379; iustitia commutativa 380, 756. 759; distributiva 381, 756, 1047, 1048; legalis 382, 756, i049-1 •io/ — Partes iustitiae intégrales 383; potentiates 384-415; cfr. religio, poenitentia, pietas, observantia, veritas, gratitudo, vindicatio, liberalitas, affabilitas. K Kartel: 903. Labor: Notio 922; ius laborandi 923; obligatio laborandi 924. Lactatio: Quatenus mater teneatur — Sc>7 — prolem suam lactare 713; notio III, 9; usus matrimonii tempore lactationis 97. Lacticinia: Diebus ieiunii 1094. Laesio: In contractibus 841, 842. Lampas: Coram SS. Eucharistia II, 132, 4· Lanio: Eorum labor die dominica ali­ quando permissus 707, I. Laparatomia: 737. Laridum: Diebus abstinentiae 1094. Latria: 576. Laus: Notio 632; utilitas et modi 633. Laxa: Conscientia 239. Laxismus: 225. Lectio: Impiorum scriptorum pericu­ lum fidei 504. Lectoratus: Notio et institutio II, 588; non est sacramentum 589 ; mate­ ria et forma 590. Legatarius: Cfr. legatum. Legatum: Notio 823; iura legatarii 824; legatum ad causas pias 826. Legifera: Potestas legifera cui com­ petat in Ecclesia 107 ; in statu ci­ vili 115. Legislator: An teneatur lege sua 128. Legitima: Cfr. portio legitima. Legitimi: II, 726; illegitimi 727; legitimatio 728. Legitimitas: II, 725. Legitimatio: II, 728. Lenitas: Nimia lenitas opponitur cle­ mentiae 252. Lex: Definitio 73; actus legis qui sint 74 ; discrimen legem inter et prae­ ceptum et alia, quae speciem legis prae sc ferunt 74, 76; divisio le­ gum 77, 79 ; lex aeterna 79-81 ; lex naturalis 82-88; lex positiva gene­ raliter sumpta 89; divina 90; eccle­ siastica 91; civilis 92; ius gentium 93; ius ecclesiasticum 94; ius ci­ vile 95. — Potestas legislative: In Ecclesia: Exsistentia 106; subiec­ tum 107; In statu civili: Exsisten­ tia 113; derivatio eius a Deo 114 ; subiectum 115; habitudo potesta­ tem ecclesiasticam inter et civilem 116. — Obiectum legis sunt actus externi 117, I; quatenus interni 117, II; legi superiori non repu­ gnantes 117, III; ad competentiam legislatoris pertinentes 117, IV; moraliter possibiles 117, V; ad bo­ num commune necessarii vel valde utiles 117, VI. — Subiectum legis: Generatim: Subiectum legis natu­ ralis 124; iuris gentium 125; legis positivae 126; speciatim : Quatenus subiciantur nondum septennes 127; legislator 128; haeretici 129; du­ bie baptizati 130; peregrini et vagi 131 ; religiosi 132; subiectum legis civilis: Quatenus subiciatur civis in territorio alieno commorans 133; clerici 134; S. Pontifex 135. — Interpretatio legis; cfr. interpretatio. — Obligatio legis: Notio 145; exsistentia 146; initium 147; qualitas seu species 148; quantitas 149; obligatio aliquarum legum in specie: Lex affirmativa et nega­ tiva 150; lex fundata in periculo communi 151; lex fundata in prae­ sumptione 152; lex irritans, cfr. lex irritans; lex poenalis, cfr. lex poenalis; lex inhonesta 165, 166; adimpletio obligationis : Requisita ad eam 167, I, II, III ; tempus implendi obligationem 167, IV ; causae excusantes ab obligatione: Notio 168; ignorantia ibid; impo­ tentia: Notio et divisio 169; quae impotentia excuset 170; appositio causae excusantis 171. — Cessatio legis, cfr. cessatio legis. Lex irritans: Notio 155; divisio 156; potestas ferendi leges irritantes 157; obligatio legis irritantis 158; causae excusantes ab irritatione 159· Lex poenalis: Notio et divisio 160; potestas ferendi leges pure poena­ les 161 ; exsistentia legum pure poenalium 162; critérium eas di­ gnoscendi 163; obligatio legis poe­ nalis 164. Libellus: Cfr. supplica. Liber: Cooperatio ad pravos libros 558; quid sit, ut distinctus ab aliis scrip­ tis 1114; cfr. prohibitio librorum. — Excommunicatio edentium, pro­ pugnantium, legentium, retinen­ tium quosdam libros II, 895, III. Liberalia: Quae sint opera liberalia 705; permittuntur diebus festis ibid Liberalismus: Quatenus peccet, qui profiteatur Liberalismum 494, 509. Liberal itas: Pars potentialis iustitiae — 8o8 384; notio 410; obiectum 411 ; vi­ tia opposita 412. Libertas: Notio 2t; divisio 22; exsi­ stentia 23; extensio 24; actus qui concurrunt ad actum deliberatum 25; diversi actus voluntatis, spec­ tato defectu vel gradu deliberatio­ nis 26; cfr. motus; ea quae in li­ bertatem influunt 27-56; cfr. vio­ lentia physica, ignorantia, passio­ nes, consuetudo, temperamentum, indolest character, anormalitates psychicae; sequela libertatis, 5760; cfr. imputabilitas. Licentia: Quid sit licentia praesumpta, et quando liceat ea uti 144; licen­ tia differt a dispensatione 178. Ligamen: Cfr. vinculum. Lignatio in sylva aliena: 1028, coroll. II. Liquor amnii: sitne materia valida Baptismi II, 52. Linteamina sacra: Tactus et lotio II, 265. Litaniae: Recitandae in festo S. Marci et in tribus diebus Rogationum 1190. Litterae: Dimissoriae, in ordinatione requisitae II, 601, 602; cfr. testi­ monia. Locatio-conductio: Notio 906; rerum 907-910 ; rerum ecclesiasticarum 911. — Locatio operae: notio etc. 912-915 ; obligationes locatoris seu conducti 916; obligationes conduc­ toris 917. — Locatio operis seu contractus operis praestandi : notio 920; obligationes susceptoris 921. Locus: Originis filii 122; loca sacra 615, II, 244; eorum consecratio et benedictio 245. Locus sacer: Notio 615; II, 244; con­ secratio et benedictio 245. Cfr. sacrilegium locale. Loteria: Cfr. sortitio. Lotio: Stomachi ante communionem II, 188, 4; linteaminum sacrorum 265 ; manuum ante et post Missam 270; loci, in quem hostia cecidit 274Lotxones vaginales: III, 118. Lucrum: Qui secus omitterent occa­ sionem lucri extraordinarii, excu­ santur tum ab audienda missa 704; tum a cessatione ab opere servili 707, iLudus: Contractus 947-949. Lumen: In celebratione Missae adhi­ bendum II, 253 ; quatenus lumen electricum vel cx gaz in ecclesia admittatur ibid. Luminaria: Cfr. candela. Lunula: Ostensorii II, 132, 3. Lupanar: III, 84. Lusus bursae: 954-956. Luxus: Opponitur modestiae cultus 468. Lux: Cfr. lumen, heminaria. Luxuria: Notio III, 23; divisio 24; moralitas 25-28; effectus 29; con­ summata naturalis: Notio et spe­ cies 47; non consummata: Notio 61; moralitas 62; etiam sponsis graviter illicita 63; voluntaria in causa: Notio 65; moralitas 66, 67; larvata 68; interna 69; poenae contra luxuriosos 60. M Macula: Peccati mortalis et venialis 266; Maggi: Usus diebus abstinentiae 1094 Magia: 601. Magister: Eorum officia 724; in tra­ denda doctrina legitimae auctori­ tati subiecti manent ibid. 3. Magnanimitas: Notio 420; obiectum 421 ; vitia opposita 422. Magnetismus animalis: cfr. hypnotism us. Magnificentia: Notio 423; obiectum 424; vitia opposita 425. Maiorennis: Notio 120. Malefactor: Auctoritas suprema in republica, eaque sola gaudet potes­ tate occidendi malefactorem 741 ; num teneatur ea potestate uti ibid. ; eadem auctoritas, eaque sola gau­ det potestate mutilandi, incarcerandi et verberandi malefactorem 742. Maleficium: 601. Malitia: Causa peccati 264. Malthusianismus: Cfr. onanismus. Malum: Dantur actus natura sua mali 63; quatenus liceat suadere minus malum 552, 3. Mandans: Cooperator: Notio 999; damna reparanda ibid. Mandatarius: Eius obligationes 935. Mandatum: Contractus: Notio 932; obligationes mandantis 934; man­ datant 935 ; cessatio mandati 936. Mania: 53; influxus in libertatem 54, coroll. Manifestatio complicis: Non excusat ab integritate confessionis II, 328. Manipulus: In Missa adhibendus II, Mansuetudo: Notio 447; obiectum 448; vitia opposita 449. Manualia: Stipendia manualia II, 216: ad instar manualium ibid. Cfr. sti­ pendium. Manu scriptum : Quatenus religiosus cius dominium habeat 1238, coroll. VI. Manutergiuni : In Missa 260. Mappae: II, 251. Mare: Celebratio Missae in mari II, 246 ; iurisdictio in navigantes 369. Margarina: Usus eius diebus abstinen­ tiae 1094. Maritus: Irritat vota uxoris 662, 3; eaque suspendit 667, 2; item iuramenta 690, 3; officia mariti erga uxorem 717; num possit aliquando uxorem verberarc 742, II, 3. Martyrium: Notio 418, 1 ; conditiones 418, 2; effectus 418, 3. Masochismus: 55. Massonica secta: Assistentia sepultu­ rae massonum 500, 5 ; illicitum est sectae massonicac nomen dare 509; excommunicatio in sodales statuta II, 896, II; servanda in absolu­ tione ab excommunicatione ibid. Mater: Eius potestas irritandi 662, 2, et suspendendi vota filiorum 667, i ; et iuramenta 690, 3 ; num te­ neatur ipsamet prolem lactare 713. Materia: Materia sacramentorum II, 3; remota et proxima 3, 3; idem minister materiam applicet et for­ mam pronuntiet 20; minister ma­ teriam et formam debite uniat 22; mutatio materiae substantialis et accidentalis 23. Cf. singula sacra­ menta. — Materia vasorum sacro­ rum 255 sq. ; vestium sacrarum 266. — Materia rerum, quibus in- dulgcntiae annectuntur 536; sca­ pularium 546. Matrimonium: In genere spectatum : Notio matrimonii in fieri II, 700 ; in facto esse 701 ; consensus ma­ trimonialis expositio 702-709: con­ sensus sit verus 702; plene delibe­ ratus 703; satis immunis ab igno­ rantia 704; satis immunis ab er­ rore 705; satis immunis a metu 706; externus 707; alteri parti in­ timatus 708; simultaneus 709; ma­ trimonium inter absentes 709, co­ roll. I ; per procuratorem 709, co­ roll. II. — Conditiones: non re­ pugnantes substantiae 710; repu­ gnantes substantiae 711; frnodus oppositus 712. — Divisio matri­ monii 713; institutio 714; fines 715; bona 716; honestas et obliga­ tio 717; regimen 718. — Proprie­ tates matrimonii: unitas 719; indissolubilitas 720 ; privilegium Paulinum 721, cfr. privilegium Γau linum; privilegium fidei 722; favor iuris, qui matrimonio com­ petit 723. — Effectus matrimonii 724, cfr. legitimi, illegitimi, legitimalio. — Matrimonium ut sacra­ mentum: Exsistentia 729; essentia 730; effectus 731; ministri 732; celebratio matrimonii 733-752, cfr celebratio matrimonii; susceptio 753 ; impedimenta matrimonii, cfr. impedimentum matrimonii. — Ma­ trimonium invalidum 827; declara­ tio nullitatis matrimonii 828; convalidatio matrimonii 829: convalidatio simplex 830-833, cfr. convalidatio; sanatio in radice 833, cfr. sanatto in radice. — Usus ma­ trimonii, cfr. usus matrimonii Matrimonium civile: Notio II, 841 ; quatenus liceat illud inire eive ut officialis vel testis assistere ibid.; clerici et sollemniter professi, ma­ trimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes, puniun­ tur excommunicatione Papae sim­ pliciter reservata 896, IX ; professi votorum simplicium excommuni­ catione Ordinario reservata 807, VI. Matrimonium conscientiae: II, 752 — 8ιο Matrimonium cum indigno: II, 76g. Matrimonium mixtum: Cfr. mixta re­ ligio. Matutinum: Quando recitari debeat 1191 ; num ante Missam ibid. Media: Servandi castitatem III, 12205; recuperandi castitatem 138, 139· Medicina: Nemo tenetur uti medicina sumptuosissima 522 coroll. II. Medicus: Officia eius 1148; quatenus debeat gratis succurrere pauperi­ bus 535, coroll. I ; ars medica cle­ ricis prohibita 1176. Meditatio: Remedium peccatorum 269. Medium: In spiritismo 604. Membrum virile: III, 2. Mendacium: Notio 1062; divisio 1063; moralitas 1064; cfr. occultatio ve­ ritatis. Mendacium in confessione II, 323, 324. Menstrua: Notio III, 3; usus matri­ monii tempore menstruorum 94. Mercatores: Cooperatio eorum ad pec­ catum 565. Mercatura: Cfr. negotiatio. Mercatus: Publicus: quatenus festis de praecepto prohibeatur 705, 2. Merces: Merces iusta 917. Meretricium: Notio, divisio, toleran­ tia III, 33. Meritorii: Conditiones, ut actus de condigno meritorii sint 244; Meretrix: Quatenus liceat domum vendere meretricibus 560. Merx: Venditio mercis mixtae cum viliori 898. Metus: Notio 40; divisio 41; influxus in liberum 42. — Metus in voto 642, 3 ; in iuramento 688, 6 ; in con­ tractibus 838-840; in sponsalibus II. 659; in matrimonio 706. Milites: Iurisdictio in milites II, 368. Cfr. servitium militare. Minister: Sacramentorum II, 12; sacramentalium 49. Cfr. singula sa­ cramenta, item ministratio sacra­ mentorum. — Minister celebran­ tis Missam 269. Ministratio sacramentorum: Requisita ad ministrationem validam II, 1324; intentio 14-16; ministratio si­ mulata 17, 18; alia requisita 1924 ; requisita ad ministrationem licitam: ministrentur legitime 25, sancte 26, rite 27, digno 28, abso­ lute vel conditionatim pro adiunc­ tis 30; ministratio sacramenti du­ bie validi 31, 32; iteratio sacra­ menti dubie vel dubie valide col­ lati 33; obligatio ministrandi sa­ cramenta 34-37. Cfr. singula sa­ cramenta. Minor: Notio 120; obligationes erga parentes 709-7u ; dominium minorennium 778. Minus malum: Quatenus liceat suadere minus malum 552, 3. Miracula: Quatenus fictio miraculorum sit peccatum 591, item petitio ab­ soluta miraculi a Deo 609, coroll. Misericordia: Opera misericordiae cor­ poralia et spiritualia 530, III. Missa: Audienda: obiectum praecepti 702 ; obligatio 703 ; causae excusan­ tes 704. Cfr. Missae sacrificium. Missae sacrificium: Notio II, 199; ex­ sistentia 200 ; essentia 201 ; indoles 202; convenientia cum sacrificio crucis et discrepantia ab eo 203; efficacia 204; effectus 205; mo­ dus eos producendi 206; mensura, secundum quam obveniunt eis, pro quibus celebratur 207 : applicatio fructus specialis; cfr. applicatio Missae.—Oblatio Missae: Persona offerens 209; obligatio offerendi ratione ordinis suscepti 210 ; ratio­ ne officii 211-213; ratione praecepti vel promissionis 214; ratione sti­ pendii, cfr. stipendium ; servanda in oblatione Missae: dispositio offerentis, scilicet ieiunium natu­ rale 241 ; status gratiae 242, qui si amissus fuerit debet per confes­ sionem recuperari ibid. ; praepara­ tio et gratiarum actio 243 ; locus offerendi 246, 247; tempus offe­ rendi 248, 249; ritus offerendi 250273; cfr. altare, vasa sacra, vestes sacrae, rubricae servandae; defec­ tus corrigendi in oblatione admissi 274. Missale: In Missa adhibendum II, 267. Missio: Missiones inter acatholicos 510; de obligatione sese ad infi­ delium regiones conferendi 541 ; missio decimo quoque anno in paroecia instituenda 1208, 6. Mixta religio: Impedimentum impe­ Moribundus: Iurisdictio in moribundos diens matrimonium: Notio II, 761; II. 370; confessio moribundorum exsistentia 762; cessatio impedi­ 475» 476· Cfr. apparenter mortui. menti 763 ; requisita, sine quibus Morosa: Cfr. delectatio morosa. dispensatio non conceditur 764; obligationes partium 765; anima­ Morositas: Opponitur eutrapeliae 465. Morphium: Usus morphii 528, II. rum pastorum 766; confessarii Mors: Num liceat mortem sibi optare 767 ; assistentia matrimonio mixto 524; signa mortis secutae II, 477. praebenda ibid. ; obligationes im­ Mortale: Exsistentia peccati mortalis plendae post matrimonium mix­ 277; natura 278; divisio 279; con­ tum 768. ditiones 280; effectus 281; criteria Moderamen: Moderamen inculpatae dignoscendi mortalia 282; quando tutelae servandum in defensione peccatum per se veniale fiat mor­ sui vel alterius 743, 3. tale 283; quaenam remittant mor­ Modernismus: Quinam emittere de­ talia II, 282. beant iuramentum anti-moderniMortis periculum: Quid per illud insticum 490, II. telligatur, si sermo sit de viatico Modestia: Pars potentials temperan­ II, 158; dc confessione 370; de tiae 453; species ibid.; cfr. humi­ Extrema Unctione 581. litas, studio sit as, modestia morum, Mosaica lex: Quid sit et quando ces­ entra pclia, modestia cultus. saverit 90. Modestia cultus: Notio 466; obiectum Motus: Primo-primus, secundo-primus 467 ; vitia opposita 468. et secundus 26. Modestia morum: Notio. 460; obiec­ Mulier: Emancipatio mulierum 718; an tum 461 ; vitia opposita 462. mulier quinquagenaria eximatur Modus: Modi acquirendi iura stricta a iciunio IIOO. 788. — Modus contractui additus Mundus: Causa externa peccati 259; 850; additus sponsalibus II, 672, Mustum: Sitne materia valida pro matrimonio 712. consecratione II, 143; sitne licita Mohatra: Seu trinus contractus 931, 144. nota. Mutatio: Materiae et formae in sa­ Mola carnea: Sitne baptizanda II, 92. cramentis II, 23. Molere: An liceat diebus festis 705, 5. Mutilatio: Sui: Notio, divisio, mora­ Mollities: Opponitur perseverantiae litas 526; poenae ecclesiasticae in 431· mutilationem 527; innocentia 740, Moniales: Quae sint 1217. I, II, V; malefactoris mutilatio Monitio: Eius, qui in periculo formaquibus licita sit 742. — Restitutio liter peccandi versatur 541. ob mutilationem 1035-1037. Moneta: Moneta falsa, utut a tertio Mutus: Num teneatur uti scriptura, si recepta, nequit in pretium dari 899. secus integre confiteri nequeat II, Monopolium: Notio, divisio et mora326 litas 903. Mutuum: Contractus mutui 884-886; Monstrum: Baptismus monstrorum II, tituli exigendi fenus 887; obliga­ 98. tiones mutuatarii 888. Mons pietatis: 890. Mysteria: Credenda necessitate medii Moralis: Cfr. virtutes morales. 488, III; necessitate praecepti 489, Moralitas: Notio 61 ; quibus actibus II. ’ competat ibid.; divisio 62; num Mystica: Theologia mystica, introd. I, indifferentia sit species moralitatis ibid. ; fontes 64-71 ; cfr. obiec­ 3· tum, circumstantia, finis; regulae: N cfr. 1er, conscientia. Morbus: Qualis requiratur ad mini­ Narcotica: Usus eorum 528. strationem Extremae Unctionis II, Nativitas Domini: Licet ter Missam 581 ; usus matrimonii tempore celebrare II, 237 ; ct pro singulis morbi III, 98. --- 8l2 — stipendium recipere 217; Missa ct communio in nocte Nativitatis 249. Naturales filii: Cfr. illegitimi. Naturalis: Quid sit naturale 18; lex naturalis: Notio 82; exsistentia 83; obiectum 84; subiectum 85: cognoscibilitas 86; mutabilitas 87; fons obligationis 88. Navigantes: Iurisdictio in navigantes Π, 369. Navis: Missa in mari II, 246. Necessitas: Necessitas medii 484; praecepti 485. — Necessitas ut in­ digentia: extrema, gravis, commu­ nis 530, I. Cfr. eleemosyna. Negatio fidei: 497, 499, 500. Negligentia: Opponitur prudentiae 376; et studiositati 459; ct modestiae cultus 468. Negotiatio: Notio 1184; eius prohibi­ tio clericis ibid. Negotiorum gestio: Notio etc. 937. Neo-malthusianismus: Cfr. onanismus. Neo-presbyter: Servanda in Missa ordinationis II, 160; Neurasthenia: Notio 55. Neutralis: Cfr. schola. Nomen: Vana usurpatio nominis Dei 634Notae: Inferiores quam haeresis 493, 1 ; quatenus earum ratio habenda ibid. 2. Notarius: Officia eius 1149. Novitiatus: Requisita, ut quis admitta­ tur 1224; finis novitiatus 1227. Cfr. novitius. Novitius: Institutio novitiorum 1225; obligationes 1226; finis novitiatus 1227. Nudi cultus: III, 80. Nullitas: Matrimonii, cfr. divortium. Numerica: Distinctio peccatorum numerica 252-255. Numerus: Numerus mortalium decla­ randus in confessione II, 320. Nundinae: Quatenus festis de praecep­ to prohibeantur 705, 3. Nuntius: Confessio per nuntium con­ fessario absenti facta invalida est II, 312. Nutrix: Cfr. lactatio. Nymphomania: Auormalitas sexualis 55, 3- 01 iientia Virtus: Notio 400, 3; obiectum ibid. ; vitia opposita ibid. — Obcdicntia filiorum 710, 711; uxoris 717; famulorum 720; disci­ pulorum 725 ; civium 727 ; clerico­ rum 1159. — Votum 1253-1255; in dubio obediendum 1253, coroll. II. Obex gratiae: In susceptione sacra­ mentorum II, 10; reviviscentia, obice sublato ii. Obiectum actus humani: Notio 65; moralitas ex obiccto 66. Obligatio legis: Notio 145; exsisten­ tia obligationis 146; obligat lex in dubio, num superior sit legitimus; generatim etiam in diibio, num superior praecipiendo potestatem excedat ibid. Initium obligationis legum ab apostolica Sede, ab epis­ copo et potestate civili latarum 148; subinde legislator censetur le­ gem suam non urgore ibid. ; quali­ tas seu species obligationis 148; quantitas obligationis 149; unde dignoscatur obligatio gravis ibid. — Obligatio legis affirmativae ct negativae 150; fundatae in periculo communi 152; fundatae in praesumptione 154; legis irri­ tantis 158; legis poenalis 164; le­ gis inhonestae 165, 166. — Quae requirantur, ut legis obligatio im­ pleatur 167. Obligatio voti: Cfr. votum. Obligationes: Obligationum emptio et venditio quatenus licita sit cleri­ cis 1188. Oblivio: Notio et influxus in volun­ tarium 32. — Qui peccati mortalis in confessione oblitus est, non te­ netur iterum confiteri antequam communicet II, 179; tenetur tamen postea supplere 321. Obreptio: In petitione rescripti 206; in petitione dispensationis matri­ monialis II, 823. Observantia: Virtus: Pars potentialis iustitiae 384; notio 397; obiectum 398; vitia opposita 399; species observantiae 400, cfr. dulia, hyperdulia, obedientia. — Observan- - 813 — Oleum: Sacra olea debent ab Episcopo lia superstitiosa: Notio 595; signa benedici, diligenter asservari, nec dignoscendi eam 596; moralitas 597; poenae 598; species 599'001, domi retineri II, 27; oleum oliva­ rum mixtum cum balsamo, a. v. cfr. divinatio, vana observantia. Obsessio: Exorcismus in obsessos 700. chrisma materia Confirmationis Obstetrix: Quid dc baptizatis ab ob­ 112; oleum olivarum materia Ex­ tremae Unctionis 566; triplex stetrice II, 104. oleum in Coena Domini ab Epi­ Occasio: Notio II, 455; divisio 456; scopo benedicitur 567, nota 1*. obligatio vitandi occasiones 457Omissio: Conservationis sui 524. 461 ; absolutio occasionariorum 462-465, cfr. concubinatus, proca­ Onanimsus: Notio III, m ; moralitas 112; dubia 113; uxor viri onanistio;. pericula domestica, choreae f tae quid possit vel debeat facere spectacula theatralia, scripta prava, 113; remedia 114; modus tractan­ consortia prava, scholae pravae. di onanistas 115. Occisio: Sui: directa 523; indirecta Onerosus: Contractus onerosus 829. 525; cfr. mutilatio, omissio; poe­ nae in suicidium 527. — Occisio Oophorectomia: Moralitas eius 526 et proximi: divisio 730; innocentis 526, coroll. II ; num auctoritas licite eam imponat 740, V, 742, I. 731 ; foetus, cfr. abortus, embryoOpera: Opera servilia: notio 705, 5; tomia, foetus, acceleratio partus; prohibentur festis de praecepto occisio malefactoris 741 ; iniusti 705; obligatio gravis 706; causae aggressoris 743-746. excusantes 707. — Opera liberalia Occultatio fidei: Quatenus licita sit 496. 705, 5. — Opera communia seu media 705, 5. Occultatio veritatis: Cfr. restrictio Operarius: Qualis sit relatio opera­ mentalis. rium inter et patronum 721 ; offi­ Occultum: Impedimentum matrimonii cia operariorum 723. occultum II, 755. Operistitia: 916. Occupatio: Notio, 789; titulus dominii, Opifices: Cooperatio eorum ad pecca­ 790; animalium, 791-794; thesauri, tum 565. 795, 796 ; rerum amissarum, 797, Opinio: Notio 215; opinans habet vere . 798· cognitionem 215, coroll. I ; opinio Odium: Notio 520; quantum peccatum certo probabilior passim notabili­ sit odium Dei 520; odium proxi­ ter probabilis seu lato sensu certa mi 542; cfr. inimicus. erit 215, coroll. II. Officia: Filiorum erga parentes 709 Oppressio: Puella oppressa ad quid sqq.; parentum 712, sqq. ; consan­ teneatur III, 43. guineorum 716; coniugum 717; he­ Optare: Num liceat mortem sibi op­ rorum 719; famulorum 720; pa­ tare 524, quaer. II ; ordinate optare tronorum 722; operariorum 723; malum proximo licitum 542. magistrorum 724; discipulorum Oratio: Actus religionis 387; notio 725; principum 726; subditorum 580; oratio meditativa 581; depre727; electorum 728; deputatorum cativa: notio 582; divisio 583; ob­ 729. iectum 584; moralitas 585. ubi et Officii, S.: Congregatio S. Officii tu­ dc necessitate medii et praecepti, tatur doctrinam fidei ct morum dc tempore quo praeceptum obli­ 109. gat, et de personis, pro quibus Officium divinum: Notio 1189; mate­ orandum est; efficacia 586; condi­ ria recitanda 1190; tempus et mo­ tiones 587. dus recitandi 1191 ; subiectum Oratorium: In quibus satisfiat prae­ praecepti 1192; obligatio 1193; cepto audiendi Missam 702, 6; no­ causae excusantes 1194-1196; dis­ tio et divisio II, 244, 2; in quibus pensatio 1197; recitatio choralis Eucharistia asservari possit 131 ; 1198-1202, 1264; recitatio cum so­ in quibus Eucharistia distribui cio 1203. — 814 — possit 167; in quibus Missa cele­ brari possit 246, 247. Ordalia: Continent tentationem Dei Ordinandi: Requisita in ordinandis II, 608-647, cfr. ordo. Ordinaria: lurisdictio ordinaria: Notio 97; quomodo acquiratur 98; qua­ tenus possit alteri delegari ibid. Ordinarius: Quinam veniant nomine Ordinarii, item Ordinarii loci 183, nota; II, 734. Ordinatio: Cfr. ordo. Ordo: Notio II, 588; institutio 588, IV; exsistentia 589; essentia: ordinum qui non sunt sacramenta 590; or­ dinum, qui sunt sacramenta: dia­ conatus 591 ; presbyteratus 592 ; episcopatus 593 ; defectus corrigen­ di 594-596; effectus 597. — Mini­ stratio ordinis: minister ordinarius 598; extraordinarius 599; liceitas ministrandi : generatim 600 ; or­ dinatio saecularium 601 ; religio­ sorum 602; tam saccularium quam religiosorum 603. — Susceptio or­ dinis: persona ordinis capax 604 ; admissio ad ordines 605 ; modus suscipiendi : requisita ad susceptio­ nem validam 606; ad susceptionem licitam : vocatio 609 ; status gratiae 610; intentio ascendendi ad pres­ byteratum 6ri ; confirmatio 612; mores congruentes 613; actas ca­ nonica 614; debita scientia 615; ordinum inferiorum susceptio 616; interstitiorum observatio 617; titu­ lus canonicus 618; recta intentio 619; immunitas ab irregularitate aliisque impedimentis 620-647; cfr. irregularitas, impedimentum. — Praemittenda ordinationi: petitio ordinandi 648; inquisitiones 649; testimonia afferenda 650; examen 651; denuntiationes 652; exercitia spiritualia 653. — Ritus ct caere­ moniae 654; tempus 655; locus 656 ; annotatio ct testimonium peractae ordinationis 657 ; sanc­ tiones poenales 658. — Impedi­ mentum dirimens matrimonium 782; quid de Ecclesiis Orientalibus 783· Ord religiosus: Notio 1216. Ordo sacer: Impedimentum dirimens matrimonium II, 782; quid dc Ec­ clesiis Orientalibus 783. Organa: Virilia III, 2; muliebria 3. Organum: Pulsare organum in templo acatholicorum 557, 5. Orientales: Codex iuris canonici Orien­ tales non obligat 126; Missae iam directe ad Orientales transmitti possunt II, 225, nota 2 ; * Orientalis sine venia scripta Sacrae Congr. pro Ecclesia Orientali in Latinis re­ ligionibus admitti nequit 1224; quatenus sacramenta subdito alicni ritus legitime ministrentur, cfr. singula sacramenta. Originarius: Tituli originarii acqui­ rendi iura 788. Ornatus: Ornatus feminarum 551, 10. Osculum: III, 82. Ostensorium: II, 132, 3; 134, 1. Ostiariatus: Notio et institutio II, 588; non est sacramentum 589; materia et forma 590. Otium: An otium vitandum excuset a lege vetante opera servilia 707. Ova: Permittuntur diebus abstinen­ tiae 1094, num in coenula diebus ieiunii 1099, 3. Ovaria: Quatenus exstirpatio ovario­ rum licita sit 526, coroll. II; no­ tio III, 3; an matrimonii capax sit mulier quae carcat ovariis II, 774, 9· P Pactum: Pactum redimendi rem ven­ ditam 900. Palla: II, 257. Palpo: Notio ct obligationes 1002. Panis: Materia SS. Eucharistiae II, 140; qualis requiratur ad valorem 141 ; ad liccitatem 142; num ali­ quando liceat panem alieni ritus consecrare ibid. ; sacerdos latinus S. Eucharistiam semper distribuat sub sola specie panis ; sacerdos ritus latini azymo pane, sacerdos ritus orientalis pane fermentato, etiam fidelibus ritus alieni, excepto casu necessitatis 169. Papa: Cfr. Pontifex. - 8iS Paranoia: Notio 53; influxus in liber­ tatem 54, coroll. Parasceve: Oie Farasceves Missa ce­ lebrari nequit II, 248. Paramcrtita sacra: Cfr. vestes sacrae. Parentes: Praesumuntur praecipere e motivo obedientiac 148; eorum officia erga filios amoris, educa­ tionis corporalis et spiritualis 712, 713; an possint filios verberare 742, II, 3· Parochus: Dispensare potest in casu particulari in legibus dc obser­ vantia festorum, iciunii et absti­ nentiae 183; notio 1207; officia 1208. — Gaudet iurisdictione or­ dinaria II, 364, sed eam delegare nequit 365, coroll. I ; quinam ve­ niant nomine parochi, si de cele­ bratione matrimonii sermo sit 734. Paroecia: Notio 1207. Partes inhonestae: III, 79. Participans: Notio 1004; damna ab eo reparanda 1005 ; quatenus liceat ad proprium damnum vitandum coo­ perari ad actionem damni ficativam ibid. Partus: Acceleratio partus: Notio 733; liceitas 739; notio ipsius partus III, 8. Parvif icentia: Opponitur magnificen­ tiae 423. Parvuli: Eorum subiectio legi naturali 124; legi divinae positivae 126, coroll. I ; legi ecclesiasticae 126, coroll. II, 127; capaces sunt iurium 757 ; quoad susceptionem sacra­ mentorum II, 42, 45; Baptismus infantium 91 ; infantium acatholi­ corum 99, 100; infantium exposi­ torum 104, coroll. II. Paschalis: Communio paschalis 1108IIII. Passio: Notio 33; principium eliciens 34 ; enumeratio passionum 35 ; in­ fluxus in liberum 36; an positive resistendum passionibus 43; cfr. concupiscentia, metus. Patena: II, 255. Pater: Potest filiorum vota irritare 662, i ; ct suspendere 667, 1 ; item iuramenta 690, 3. Patientia: Notio 426; obiectum 427; vitia opposita 428. Patrini: Patrini Baptismi: Notio II, 82; obligatio 83; requisita 84; electio 85; effectus patrinatus 86 — Patritius Confirmationis 121. 5. Patroni: Qualis sit relatio patronum inter et operarios 721; officia pa­ troni 722. Paulinum: Cfr. privilegium Paulinum Pauperes: Quatenus possint diebus festis laborare 707 ; num liceat pro ipsis diebus festis laborare ibid.; num res inventa, domino ignoto, sit pauperibus tribuenda 798; num, domino ignoto, ipsis restitutio fa­ cienda ion. Paupertas: Quatenus suspendat obli­ gationem restituendi 1021. Paupertas religiosa: Notio voti pau­ pertatis 1237; obiectum materiale remotum 1238; proximum 1239, 1240; divisio 1244; obligatio 1245. Vide vita communis. Peccata confitenda: Confitenda sunt peccata mortalia post baptismum commissa et nondum directe re­ missa II, 319; quid in dubio 319; species 320, 1; numerus 320, 2; num circumstantiae 320, 3; actus externus 320, 4; effectus 320, 5; quaestiones ibid. ; ad quid tenea­ tur qui non integre confessus sit 321 ; qui peccatum ut dubium con­ fessum postea pro certe commisso habeat ibid.; qui omiserit circum­ stantiam declarandam ibid. ; qui dubitet, num peccatum grave con­ fessus sit 322; causae excusantes 325-328· Peccator: Publicus quis sit II, 28; pec­ catori publico deneganda sunt sa­ cramenta ibid. ; quatenus denegari debeant peccatori occulto, ibid. Peccatum: Natura 247; conditiones peccati formalis 248; distinctio specifica peccatorum: notio 249; radix 250 ; normae determinantes distinctionem specificam 251 ; di­ stinctio numerica: notio 252; radi­ ces eius: pluralitas actuum 254; et obiectorum 255 ; inaequalis gra­ vitas peccatorum 256, 257. — Cau­ sae peccati 258-264, cfr. causa. — Effectus peccati 265-267, cfr. ef­ fectus. — Remedia peccati 268- — 8ι6 — Perturbationes psychicae: Cfr. anor272, cfr. remedia. — Classes pec­ malitates psychicae. catorum 273- 274; peccatum com­ Petere: Licet ex iusta causa petere missionis et omissionis 275, 276; aliquid, quod alter cum peccato peccatum mortale 277-283. cfr. est praestiturus 552, 2. mortale; peccatum veniale 2S4Petra sacra: II, 250. 292, cfr. veniale; peccata interna Pharmacopola: Licet ei diebus festis 293-298, cfr. delectatio morosa, necessaria praebere aegrotis 707. desiderium simplex, propositum ; Photographia: An opus servile 705. peccata capitalia 299, cfr superbia, Pia causa: Notio 826; regimen testa­ azaritia, luxuria, invidia, gula, ira, menti et legati ad pianv causam acedia. ibid. ; habilitas testandi ad piam Pectus: Pectoris denudatio 551, 10. causam ibid.; modus testandi ad Peculium: 1247. piam causam ibid. ; exsecutio pia­ Pecunia: Exprimit valorem venalem rum voluntatum ibid. ; mutatio ul­ rerum 895. timarum voluntatum ibid. Peptones: Quinam diebus abstinentiae Pictores: Quoad scandalum 551, 5; an prohibeantur 1094. diebus festis pingere liceat 705, 5; Percussio: Clericorum est sacrilegium quid de usu pictorum et sculpto­ 614. rum assumendi pro exemplari per­ Peregrinus: Notio 121 ; generatim non sonas nudas III, 80, III. tenetur legibus particularibus 131 ; Pietas: Pars potentialis iustitiae 384; ubique tenetur praeceptis persona­ notio 394; obiectum 395; vitia op­ libus ibid. posita 396; quatenus pietas permit­ Perfectio: Perfectio a religiosis sectan­ tat opera servilia 707, 3; officia da 1235, 1236. pietatis filiorum 709 sqq. ; consan­ Periculum: Lex fundata in periculo guineorum inter se 716. communi ; eius notio et obligatio Pignus: Contractus pignoris 964-967. 151, 152. — Pericula domestica II, Pileolus: Usus eius in delatione SS. 409· Eucharistiae ad infirmos II, 170; Periculum sortis: Titulus exigendi fe­ in oblatione Missae 266. nus 887. Pingere: Opus non prohibitum diebus Perinde valere: Litterae Perinde va­ festis de praecepto 705, 5. lere II, 824. Piscatio: An opus servile 705, 5; vis Periurium: 685. legis, quae ius et usum iuris pis­ Permittere: Licet ob iustam causam candi moderatur 794. permittere occasionem peccati 552, Pistores: Aliquando opus servile die i. festo iis permittitur 707, I. Permansio: Permansio Christi sub Plantatio: 804. speciebus: Veritas permansionis Pluralitas: Obiectorum multiplicat pec­ II, 126; modus quo praesens si­ cata 255. stitur 127; modus, quo praesens est Pcena:Quaenam remittant poenam pro 128; tempus, per quod praesens peccatis debitam II, 285. — Poena est 129. sponsalibus addita 672. — Remissio Perplexa: Conscientia· 218. poenae canonicae, cfr. remissio Permutatio: Permutatio intentionum poenae. quatenus licita sit II, 228. Poena ecclesiastica: Potestas puniendi Perseverantia: Notio 429; obiectum competit Ecclesiae II, 852; notio 430; vitia opposita 431. 853; divisio ibid.; irrogatio ibid.; Persona sacra: 613. interpretatio ibid. ; Superiores ha­ Persona moralis: Notio 785; divisio bentes potestatem puniendi 854; 786; diversae personae morales Superiores gaudentes potestate 787. non-iudiciali 855; quid possint Pertinacia: Filia superbiae 303; oppo­ nitur perseverantiae 431. ibid. ; Superiores gaudentes potes- tatc iudiciali 856; servanda ab eis ibid. ; subiecti legi vel praecepto poenali 857 ; requisita, ut quis con­ trahat poenam latae sententiae 858 ; requisita, ut quis puniri possit poe­ na ferendae sententiae 859 ; obli­ gatio poenae observandae 860; re­ missio poenarum 861 ; poenae me­ dicinales seu censurae 862-888, cfr. censura; poenae vindicativae 889891, cfr. poena vindicative. Poenalis: Cfr. lex poenalis. Poena medicinalis: Cfr. censura. P na vindicativa: Notio II, 889; di­ visio ibid. ; cessatio ibid. ; poenae vindicativae communes 890; poe­ nae vindicativae peculiares clerico­ rum 891 ; suspensiones, quae sunt poenae vindicativae 901. Poenitentia: Virtus: Pars potentialis iustitiae 384; notio 389; obiectum 390; subiectum 391; necessitas 392; vitia opposita 393. Cfr. actus poe­ nitendi, Poenitentiae sacramentum. Poenitentiae: Ut quasi-pocnae II, 893. Poenitentiae sacramentum: Notio II, 288; exsistentia 289; essentia; ex­ positio summaria : materia remota 290 ; materia proxima 291 ; forma 292; expositio uberior: materia remota : obiectum 293 ; divisio 294 ; num defectus morales possint esse materia 294, coroll. II ; materia proxima: contritio 295-306; cfr. contritio, propositum ; confessio 307-339. cfr. confessio·, forma 340344, cfr. absolutio a peccatis; sa­ tisfactio 345-356, cfr. satisfactio; effectus 357; necessitas: medii 358; praecepti divini 359; necessa­ ria ante confectionem Eucharistiae et communionem ei qui graviter peccavit 179, 242, 359. Cfr. repe­ titio confessionum. — Ministratio sacramenti Poenitentiae: gencratim : minister 360; potestas requi­ sita, cfr. iurisdictio sacramentalis, reservatio peccatorum ; rectus usus potestatis, cfr. officia confessarii: locus ministrandi sacramentum 444 ; vestitus in ministratione prae­ scriptus 445 ; ministratio aliquibus speciatim ; confessio puerorum 446; confessio rudium ct hebetum 447; confessio semi-fatuorum 448; W. M. T. M. It. confessio habituatorum 449-454; confessio occasionariorum 455-474; confessio moribundorum 475, 476; confessio apparenter mortuorum 477; confessio acatholicorum baptizatorum 478. — Susceptio Sa­ cramenti Poenitentiae: requisita ut quis capax sit recipiendi sacramen­ tum 479, I ; ut illud recipiat valide 479, II ; ut illud recipiat fructuose 479, III ; ut illud recipiat licite 479. IV. Poenitentiaria S.: Eius officium 109. Pollutio: Notio III, 48; moralitas 49; interrogatio circa eam 50. — Vo­ luntaria in causa: Notio 65; mo­ ralitas 66( 67. — Mere naturalis: Notio 65; gaudium de ea 75. — In somno habita 68. — Pollutio coniuffum 107. — Remedia 138-141. Polyandria: II, 719. Polygamia: II, 719. Pontifex: Leges universales ferre po­ test 107; immunis est a iurisdic­ tione civili 135; interpretatur omnes leges 139; dispensat in legi­ bus ecclesiasticis; an in iure divino 183; quae vota irritare 662, 4, sus­ pendere 667, 4 ct dispensare possit 671; quae iuramenta 690, 3. Pontificalia: Suspensio a pontificalibus II, 886. Portatile: Privilegium altaris portatilis II, 246, 4; notio 250. Portiuncula: II, 562. Portio legitima: 822 f VI. Positiva: Lex positiva: notio ct neces­ sitas 89; divina 90; ecclesiastica 91 ; civilis 92. Possessio: In dubiis conscientiae 229, III. — In materia iustitiae: Notio 775; divisio 776; effectus 777. Possessor bonae fidei: Notio 776; ad quid teneatur possessor rei alienae 983-985· Possessor dubiae fidei: Notio 776; pos­ sessor rei alienae ad quid tenea­ tur 991. 992 Possessor malae fidei: Notio 776; pos­ sessor rei alienae ad quid teneatur 986-990 Postulantes: Confessio postulantium Π. 374. IV; 375. HI; 377. Postulatus: Necessitas ct modus 1223 Potestas legislative: Exsistit inter ho52 ■■ - 8i7 - — 8ι8 — mines 105; in Ecclesia: exsistentia το6; subiectum 107; quinam im­ ponere possint praecepta 108; 'in statu civili: exsistentia 113; cius derivatio a Deo 114; subiectum 115; habitudo potestatem eccle­ siasticam inter ct civilem 116. Potestas maritalis: Quoad vota 662; quoad uxorem 717; quoad bona 779 Potestas patria: Quoad vota 662; quoad filios 709, 710. Praecepta Decalogi: Quae sint 574, I ; quis inter ea nexus 574, II. Praeceptum: Quomodo differat a lege 75; quinam imponere possint prae­ cepta 108; c quali motivo feran­ tur 148. — Praecepta Ecclesiae 1092. Praecipitatio: Opponitur cubuliac 376; effectus luxuriae 312. Praefectus Apostolicus: Potest leges particulares ferre 107; venit nomi­ ne Ordinarii loci 183 nota. Praedicatio: Acatholicis 510, IV. Praegnantes: Quatenus excusentur a lege abstinentiae 1097; et ieiunii 1102. Praegnatio: Notio III, 7; usus ma­ trimonii tempore praegnationis 95. Praelatus regularis: Gaudet potestate dominativa 96; item iurisdictione etiam pro foro externo 108; potest imponere praecepta ibid. ; prae­ sumitur praecipere e motivo obedientiae 148; gaudet potestate dispensandi a legibus ecclesiasticis 183; irritandi vota 662, 4; et iuramenta 690, 4 ; eadem suspendendi 667, 5; quaenam in electione Praelatorum regularium attenden­ da sint 1258; habet jurisdictionem ordinariam in foro sacramentali II, 372; eamque delegare potest ibid. Praeparatio: Ad S. Communionem II, 181 ; ad Missam 243. Praescriptio: Notio etc. 805-807 ; acquisitiva 808; liberativa 809, 810; pro bonis ecclesiasticis 811. Praesentia: Christi in Eucharistia II, 126; modus, quo praesens sistitur 127; modus, quo praesens est 128; tempus, per quod praesens est 129. Praesumptio: Lex fundata in prae­ sumptione : cius notio ct obligatio 153, '54- — Num valeat dispensa­ tio praesumpta 188. — Vitium : Filia superbiae 303; opponitur magnanimitati 422; — Pecvatum contra spem: Notio, moralitas, causae, remedia 515. Prandium: Diebus ieiunii 1099. Precarium: Contractus 881-883. Preces: Matutinae ct vespertinae 585; ad indulgentias lucrandas II, 498; Presbyteratus: Notio et institutio II, 588; est sacramentum 589; mate­ ria et forma 592. Pretium: Notio ct divisio 895; pre­ tium iustum 895, 3 ; pro re alteri iam debita 832; pro actione mala 833· Prima Communio: II, 173. Primaevi: Modi acquirendi iura pri­ maevi 788. Princeps: Officia erga subditos 726; num liceat principem legitimum, sed tyrannum deponere 727, quaer. 2. Principia reflexa: 223, 235. Privilegium: Notio 196; divisio 197; auctor privilegii 198; modi acqui­ rendi privilegium 199; interpreta­ tio privilegii 200; eius usus 201; cessatio 202; privilegia oretenus a S. Sede concessa 202, nota 1 ; fa­ cultates concessae 202, nota 2. — Privilegia clericorum 1153. — Pri­ vilegia religiosorum 1268. Privilegium canonis: 1153; poenae vio­ lantium privilegium II, 894, II; 895, X; 837, ΠΙ. Privilegium fidei: II, 722. Privilegium fori: 1153; poenae violan­ tium privilegium II, 896, V. Privilegium Paulinum: II, 721. Privilegium sabbatinum: II, 548. Probabiliorismus: Notio 225 ; refuta­ tur 226-228. Probabilis: Cfr. probabilitas. Probabilismus: Notio 225; refutatur 229-233. Probabilitas: Notio et divisio 215, IV. Procatio: Earum pertractatio II, 468. Proclamatio: Cfr. publicationes matri­ moniales. — 8i9 — Prodigalitas: Opponitur libcralitati 308, 412· Professio: Professio fidei: Obligatio cius vi praecepti divini 490; vi praecepti ecclesiastici ibid. — Pro­ fessio religiosa: Requisita ad va­ lorem 1228; temporaria praemit­ tenda perpetuae 1229; effectus 1231 ; convalidatio professionis ir­ ritae 1232; professio in periculo mortis 1233. Prohibitio librorum: Generalia 1113, 1114 ; potestas prohibendi libros n 18; effectus prohibitionis 1119; libri ipso iure prohibiti 1120; libri decreto particulari prohibiti 1121; exemptio a lege 1122; licentia utendi libris prohibitis 1123, 1124; sanctiones poenales 1125. Promissio: Notio 862; divisio 863; obligatio 864; cessatio 865. Promissorium: Juramentum 686 sq. Promulgatio: Notio, necessitas, modus promulgandi leges 73, 6; promul­ gatio legis positivae divinae 90 ; legis ecclesiasticae 91 ; legis civi­ lis 92. De Propaganda Fide: Congregatio : eius officium et iurisdictio 109. Propagatio fidei: Quibus incumbat 510, 54b HI· Propositio: Propositiones inferiori quam haeresis nota improbatae 493· Propositum: Notio et divisio 296; mo­ ralitas 297. — Propositum in sa­ cramento Poenitentiae: Notio II, 301; divisio 302; necessitas 303; num sufficiat implicitum 304; pro­ prietates: firmum, efficax et quoad mortalia universale 305 ; proposi­ tum quoad venialia 306. Proprietas: Cfr. dominium. Protectorates: Differt a colonisatione 764. Providentia: Providentia vitae, victus et status exigitur ad educationem corporalem 713, 2. Provincia religiosa: 1217. Proxeneta: 902. Prudentia: Quomodo differat a con­ scientia 217, coroll. II; notio 371; obicctum 372; actus prudentiae 373 ; connexio eius cum reliquis virt. mor. 374; eius partes 375; vitia opposita 376. Pruritus: In verendis III, 68 Psychastenia: Notio et influxus in li­ bertatem 55, II. Psychopathiae: Notio 55, cfr. hysteria, specimen asociale-sceleratum, a· normalitales sexuales. Psychosae: Endogenae 53; exogenae 54; influxus in libertatem 54, co­ roll. Puber: Quis sit 120. Pubertas: III, 4. Publica honestas: Impedimentum di­ rimens matrimonium II, 799, 800. Publicationes matrimoniales: Notio II, 683; exsistentia legis 684; obiectum legis 685-691 ; gravitas legis dispensatio 693; causa excusans 694; quid, si exoriatur dubium de exsistentia impedimenti 695; matrimonium vagorum 695, 6; obligatio fidelium, qui norint im­ pedimentum 696; confessarii 697. Publicum: Impedimentum matrimonii publicum II, 755. Publicus: Cultus publicus 576; oratio publica 583; peccator publicus, cfr. peccator. Pudicitia: 443, nota; III, 76. Pudor: Notio III, 123; cultus pudoris 124. Puella: Oppressa ad quid teneatur III, 43; se tangi permittens 81. Puer: Eorum subicctio legi naturali 124; legi divinae positivae 126; le­ gi ecclesiasticae 126, coroll. II, 127; annua confessio 1105; com­ munio paschalis 1109; prima com­ munio II, 173; viaticum, ibid.; confessio puerorum 446; quatenus gravis peccati capaces sint ibid, coroll. II, III, 64. Puerperium: Notio IIT, 8; usus matri­ monii tempore puerperii 96. Punctio: Punctio cordis 731 ; membra­ norum fetus 735, coroll. II. Purificatorium: II, 258. Purgatio vulgaris: Cfr. ordalia. Pusillanimitas: Opponitur magnanimi­ tati 422. Pyxis: Sit benedicta II, 132, 3; num extra corporale relicta, consecrata sit 161. — 820 — Q Quadraginta Horarum: Supplicatio II, Quasi-domicilium: Notio, divisio, ac­ quisitio, effectus, amissio 123. R Radix: Distinctionis specificae pecca­ torum 250; distinctionis numericae peccatorum 250; distinctionis nu­ mericae 253 sqq. Rapina: 1027. Raptus: Ut impedimentum matrimonii: Raptus proprie dictus II, 785; rap­ tus minus proprie dictus ibid. — Ut peccatum: Notio III, 44; mo­ ralitas 45; poenae 46. Reactiones psychogenae: 56. Reatus: Culpae 266; poenae 267. Rebaptizare: Quando licitum sit II, 33. Rebellio: Illicita est 727, coroll. I; licet tamen mediis parlamentaribus ad propriam rcmpublicam tendere ibid, coroll. II. Receptor: 1003. Recidivus: Habituatus non-recidivus : Notio II, 450; absolutio 451. — Habituatus recidivus: Notio 450; absolutio 452-454. Recitatio: Recitatio choralis officii di• vini 1198-1202. Reconciliatio: Cum inimicis 544, V. Redactores: Pravorum diariorum etc. 558Reductio: Clerici ad statum laicalem 1154-1156/ reductio onerum piis fundationibus annexorum II, 236. Regimen: Sponsalium II, 66; matri­ monii baptizatorum 718, 1 ; ma­ trimonii non baptizatorum 718, 2; legislator civilis potest statuere im­ pedimenta matrimonii inter perso­ nas non baptizatas 718, coroll. I; nequit alicui matrimonium simpli­ citer interdicere ibid, coroll. II; neque aliquem matrimonii incapa­ cem reddere ibid, coroll. Ill; quid de inspectione medica praescriben­ da ibid, coroll. IV. Regula: Regularum observantia: Obli­ gatio 1256; interpretatio 1257; con­ sectaria pro Superioribus et elec­ toribus Superiorum 1258. Regulares: Qui sint 1217. Religio: Virtus: Pars potentials iu­ stitiae 384 ; notio 385 ; obiectum 386 ; actus religionis 387 ; peccata opposita 388. — Societas religiosa: Quatenus occasione ingressus in religionem simonia committi pos­ sit 626, 4; notio 1215; divisio 1216. — Vocatio ad religionem: Notio 1219; necessitas 1220; signa 1221; obligatio vocationem sequendi 1222. — Admissio in religionem ; vide postulatus, novitialus, professio re­ ligiosa. — impedimentum diri­ mens matrimonium II, 784. Religiosi: Congregatio negotiis religio­ sorum sodalium proposita: eius officium 109. Religiosus: Quatenus subiciatur legi­ bus ordinariis 132; non subicitur legi civili, quae eius privilegiis adversatur 134. — Religiosorum dominium 782-784; qui veniant no­ mine religiosorum 1217. — Religio­ sorum officia 1234-1267; privilegia 1268. — lurisdictio in religiosos exemptos II 372; in religiosas 373— Ordinatio religiosorum 602, 603. — Apostata a religione punitur 897, V ; item religiosus fugitivus 900, V. Reliquiae: Earum cultus, custodia, ex­ positio ct alienatio 631 ; qui falsas reliquias conficit etc. excommuni­ cationem incurrit ibid. Remedia: Remedia peccatorum : Fuga occasionum 268; meditatio 269; exercitium poenitentiae ct virtu­ tum 270; receptio sacramentorum et oratio 271, 272. — Remedia poe­ nalia II, 892. Remissio poenae: Actus remissionis II, 861, I; potestas remittendi 861, II ; modus remittendi 861, III. — Remissio poenae debitae pro pec­ catis, cfr. poena. Reordinatio: Defectus ordinationum corrigendi II, 594'596. Reparatio scandali: Obligatio et mo­ dus 553. Repetitio: Confessionum II, 332-334; cfr. confessio generalis. Repraesentatio: Cfr. spectacula thea­ tralia. --- 821 — Rigorismus: Cfr. lufiortsnius. Res amissa: Notio 197; rc’ amissae Rituale Romanum: Eius obligatio II, occupatio 798. Res sacra: 617. 27Ritus: Congregatio sacrorum rituum: Resalutare: Inimicum 529, II, 1, 544. eius officia 109. — Ritus in minis­ Rescripta: Notio 203; divisio 204; im­ trations sacramentorum : obligatio petratio rescripti 205; requisita ad servandi ritum II, 27; unusquis­ valorem 206 ; tempus, quo rescrip­ que proprium ritum sequatur ibid.; ta effectum habent 207; eorum in­ quo ritu proles baptizanda sit 79; terpretatio 208 ; exsecutio 209 ; re­ deficiente altari proprii ritus, li­ vocatio 210. — Pro dispensatione cet celebrare in altari alius ritus matrimoniali II, 825. catholici, non autem super Grae­ Reservatio peccatorum: Notio II, 379; corum antimensiis 250. finis 380; divisio 381; potestas S. Romana Rota: Eius officium 109. reservandi 382 ; usus potestatis 383 ; Roasrium: Cfr. corona. requisita, ut peccatum sit reserva­ Rubricae: In ministratione sacramen­ tum 384 ; cessatio reservationis pec­ torum servandae sunt II, 27; in cati 386; absolutio a peccato re­ Missa: obiectum praecepti 270; servato 387. gravitas praecepti 271 ; causa ex­ Residentia: Parochi 1208. cusans 272. Resistentia: Quatenus sit obligatio Rudes: Confessio rudium II, 447. positive resistendi passionibus 43; Rusticitas: Opponitur modestiae mo­ quatenus puella oppressa teneatur rum 462. positive resistere III, 43. Res sacrae: Quae sint 617. Restitutio: Notio 979; obligatio 980; S tituli 981 ; subiectum et obiectum Sabbatum Sanctum: Dispensatio com­ vide possessor, damnifi­ munionis II, 165; celebratio Missae cator, impeditio boni alieni, coope rator; mensura et ordo restituen­ Sacerdos: Eius obligatio identidem di 1006, 1007; cui restituendum: in celebrandi ratione ordinis suscepti genere 1010; in dubio 1011 ; casu II, 210. quo omnibus satisfieri nequit 1012; Sacra: Persona sacra 613; locus sacer tempus restitutionis 1014; locus 615; II, 244, 245; res sacra 617. 1015; modus 1016; causae exstin­ Sacramentalia: Notio II, 46; institu­ guentes 1017-1020 et suspendentes tio 47; effectus 48; ministratio obligationem 1021, 1022. — Resti­ seu usus 49; quatenus remittant tutio ob damnificationem in bonis venialia 284, 5. fortunae 1034 Î ob laesionem bo­ norum corporis 1035-1037; ob lae­ Sacramentum: Notio II, 1; exsistentia sacramentorum 2; essentia 3; di­ sionem bonorum animi 1038, 1039; visio 4; efficacia 5; effectus 6-9; ob laesionem bonorum castitatis informitas 10; reviviscentia 11; 1040-1045; ob laesionem famae, ministratio 12-37; susceptio 38-45. honoris, secreti et veritatis 1045. Cfr. singula saoramenta. Restrictio mentalis: loramentum cum restrictione mentali 685, 1. — No­ Sacrificium: Actus religionis 387; no­ tio II, 194; divisio 195; sacrificia tio, divisio et moralitas 1065. Veteris Testamenti 196; sacrifi­ Retractatio: Quatenus ab obligatione cium Christi in cruce 197; sacrifi­ restituendi excuset retractatio cium eucharisticum ; cfr. Missae mandati 999, III; consilii ιοοο, III. sacrificium. — Retractatio detractationis 1073. Sacrilegium: Notio 610; species eius Reus: Obligationes et iura 1142-1145. infimae 611 ; moralitas 612; quibus Revalidatio: Cfr. convalidatio. actibus committantur sacrilegium Revelatio: Secreti, cfr. secretum. personale 614; locale 616; reale Reviviscentia: Sacramentorum II, 11; 618; poenae 619. meritorum 286. — 822 --Schizophrenia: Notio 54; influxus in Sacrilegium carnale: Notio III, 39! libertatem 54, coroll. divisio 40; moralitas 41 ; personale Schola acatholica: Diverso modo po­ 41; locale ibid.; reale ibid. test esse noxia 714, I ; improbanda, Sadismus: 55. etiam schola neutralis ibidj II; Saevitia: Causa separationis coniugutn quatenus peccent parentes, qui fi­ II, 841. lios ad scholam acatholicam mit­ Salarium: Cfr. tnerces. tant ibid. Ill; nec toleranda scho­ Salutatio: Inimici 529, II, 1 ; 544. la, in qua magistri non sunt catho­ Salvatorismus: 601, coroll. IV. lici ibid.; officium confessarii erga Sanatio in radice: II, 833. parentes ibid, coroll. I ; an liceat Sancti: Eorum cultus 629. munus magistri aut inspectoris ob­ Sanctificatio: Dierum festivorum sanc­ ire in schola acatholica ibid, co­ tificatio est praeceptum naturale, roll. II. quatenus aliquod tempus deputan­ Scientia: Moralis et casuistica quomo­ dum sit ad cultum divinum ; deter­ do differant a conscientia 217, co­ minatio tam temporis quam modi roll. II. — l>ebila in confessario est iuris ecclesiastici 701. II, 389; pro ordinibus 615; pro Sanctitas: Requisita in clericis 1157. matrimonio 698. Sartor: Aliquando opus servile ei per­ Scribere: Licet diebus festis dc prae­ mittitur dic festo 707, i ; quid li­ cepto 705, 5. ceat sartori, qui pro cliente pan­ Scripta prava: Cooperatio ad ea 558; nos emat 902, coroll. IV. quatenus occasio sint peccandi II, Satisfactio: Notio II, 345; efficacia 472. 346; potestas imponendi satisfac­ Scrupulus: Notio 240; signa conscien­ tionem 347 ; quanta imponenda sit tiae scrupulosae, causae, damna, 348; qualis imponenda sit 349; remedia scrupulorum ibid. ; liceicausae excusantes ab imponenda tas et obligatio agendi contra satisfactione per se debita 350; scrupulos ibid. ; confessarius scru­ tempus implendi satisfactionem pulosi ibid. 351 ; commutatio satisfactionis Scrutinium: Ante ordines II, 649. 352-354; obligatio acceptandi satis­ Sculptores: Quoad scandalum 551, 5; factionem : persona obligata 356, au diebus festis sculpere liceat i ; gravitas obligationis 356. 2 ; 705, 5 ; quid de usu sculptorum et tempus eam implendi, 356, 3; mo­ pictorum assumendi pro exemplari dus eam implendi 356, 4; cessatio personas nudas III, 80, III. obligationis 356, 5; quid, si con­ Scurrilitas: Opponitur eutrapcliae 465. fessarius omisit satisfactionem Secretum: Notio 1087; divisio 1088; imponere ibid. obligatio 1089; exploratio 1090; Scandalum: Notio 546; divisio 547; usus 1091. Cfr. sigillum sacratneumoralitas 548 ; causae excusantes tale. a scandalo 549 ; resolutiones 550Sectae vetitae: 509, I ; quatenus pec­ 552; reparatio scandali 553. cet, qui cis nomen det ibid. Scapulare: Notio II, 544; diversa sca­ Sectio caesarea: Notio II, 94; mora­ pularia 545 ; conditiones, ut quis litas 95 ; a quo peragenda sit 96 ; privilegio scapularium fruatur 546; modus eam peragendi 97. numismata metallica scapularibus Secundae nuptiae: Casta viduitas se­ sufficienda 547; privilegium sabbacundis nuptiis praeferenda II, 717; tinum 548. quatenus secundae nuptiae bene­ Schedula: Dcnegatio schedulae in con­ dici possint 744. fessione II, 438, quaer. 5. Schisma: Notio et moralitas 570. Secundinae: Valeatne Baptismus in se­ cundinis II, 54. Schismatici: Poenae in schismaticos 502 et II, 895; absolutio a poenis Seductor: Inquisitio in nomen seduc503 et II, 895. Cfr. haeretici. Semen: Notio HI, 2; expulsio 43, 111, 112. Semi-deliberatus: Actus semi-deliberatus 26; non inducit obligatio­ nem restitutionis 995. Semifatui: Quoad susceptionem sacra­ mentorum II, 45; communio 174; confessio 447, II. Seminatio: Uxoris ante et post copu­ lam III, 129. Senex: Exemptus a lege ieiunii 1100; quatenus Extrema Unctione muni­ ri possit II, 582, coroll. II. Sententia: Iudicialis quomodo differat a lege 76. Separatio coniugum: Cfr. divortium. Sepultura: Quid importet sepultura ecclesiastica II, 872, 3; quinam ea donandi, quinam privandi sint 890, V ; poenis obnoxii sunt, qui cogunt tradere sepulturae ecclesiasticae exclusos ab ea 898, II ; item sponte cis dantes ecclesiasticam sepultu­ ram 899, III. Sequestrum: Contractus 880; Sermones inhonesti: III, 83; audien­ tes ibid. Servilia: Opera servilia 705; prohiben­ tur festis de praecepto ibid. Servitium: Contractus aliquorum ser­ vitiorum praestandorum 919. Servitium militare: Iustitia legis 1059; obligatio legis 1060; ascripti ad or­ dinarium servitium militare ab or­ dine suscipiendo impediuntur, do­ nec illud expleverint II, 641. Servitus: Personalis: Quatenus licita sit 766, V. — Realis 772-774. Servus: Impeditur ab ordine suscipien­ do II, 641. Sexualis: Cfr. anormalitates sexuales. Sigillum sacramentale: Notio II, 428; exsistentia obligationis 429; fons proximus obligationis 430; qua­ litas obligationis 431 ; gravitas obligationis 432 ,· cessatio obli­ gationis 433 ; qui noverit aliquid notitia sacramcntali ct cxtra-sacramcntali, licite utitur extra-saoramcntali 434; quid, si interrogeris de rc sigillo clausa ibid. ; obiectum sigilli 435; subiectum sigilli 436; corollaria 437'439: poenae statutae in transgressores 440, 894. Signa: Caritatis communia, ct respec­ tive communia 530, II ; quatenus exhibenda sint ibid Signatura Apostolica: Eius officium 109 Signum: Signa ordinaria dispositionis II, 399, 451 ; extraordinaria 400. Simonia: Notio 620; divisio 621; mo­ ralitas 622; casus varii immunes a simonia 623; simoniae iuris divini 624; iuris ecclesiastici 625; casus dubii 626; effectus simoniae 627; poenae statutae 628; II, Simulatio: Opponitur veritati 403 Simulatio sacramenti: Notio II, 17; moralitas 18. Sinceritas: Quid, si confessarius du­ bitet de sinceritate poenitentis II, 407, quaer. Sobrietas: Notio 438; obiectum 439; vitia opp. 440. Socialis: Iustitia socialis 756. Obliga­ tio aliquarum legum socialium 1061. Socialismus: Quatenus peccet, qui pro­ fiteatur socialismum 495, 509. Societas: Contractus societatis 928-931 Cfr. associa lio. Socius: Recitatio divini officii cum socio 1203. Sodomia: Causa separationis coniu­ gum II, 840; notio III, 51; mora­ litas 52; poenae 53; improprie dicta 56, no. Solidum: Obligatio restitutionis in so­ lidum 1006. Sollemnitas: Sollemnitatis festi trans­ latio 701, II, 3. — Sollemnitas vo­ torum 1218. Sollicitatio: Documenta huc spectantia 416, cfr. denuntiatio. Somnambulismus: 601, coroll. III. Somnium: Quatenus peccet qui fidem adhibeat somnio 600, coroll. IV. Sollemnitas votorum: 1218. Sortes: Sortium usus 60. Sortitio: Contractus sortitionis 952, 953· Spadones: III, 13. Specificatio: Titulus dominii 802 Species consecratae: Earum asservatio II, 130-132; sint recentes ct frequenter renoventur 132, 5; quid, si numerus non sufficiat 169; si — 824 — ceciderit 274 ; si post ablutionem fragmenta vel integra Hostia reperiatur, ibid. ; si evomatur ibid. ; poenae in abutentes 894. Specimen: Asociale — sceleratum 55. Spes: Notio 359; obiectum 360; sub­ iectum 361; proprietates 362; ac­ tus spei necessarius necessitate medii 512; et praecepti 513; quan­ do obliget 513; peccata contra spem, cfr. desperatio, praesumptio. Spectacula theatralia: Cooperatio ad ea 559! quatenus sint occasio pec­ candi II, 471. Spiritismus: Notio 604; moralitas 605; quatenus differat ab occultismo coroll. III. Sponsalia: Notio II, 659; inita ab cis, qui impedimento tenentur ! di­ visio 661 ; convenientia 662 ; regi­ men 663; forma: expositio formae ; necessitas 667; subiccti formae 668; formulae 669; effec­ tus 670; sponsalia conditionata 671; sponsalium accidentalia 672; cfr. poena, modus, arrha, iuramentum; dissolutio sponsalium: per consensum mutuum 673; ob defectum notabilem 674; ob disparitatem conditionis 675; ob dis­ sensum parentum 676; ob violatio­ nem fidei 677 ; ob electionem sta­ tus perfectioris 678; ob impedi­ mentum superveniens 679; ob ti­ morem matrimonii infaujSti 680; per dispensationem 681. Sponsio: Contractus 950. 951. Spontaneum: 18. Spurius: Quis sit II, 727; cfr. legitimatio. Statuae: Obscocnae 551, 5. Status fortunae: Quatenus exprimen­ dus sit in petitione dispensationis matrimonialis II, 820. Status gratiae: In ministratione sacra­ mentorum et aliarum functionum sacrarum II, 26; in susceptione sacramentorum 43; in confirma­ tione 125; in communione 179; in Missa offerenda 242. Status religiosus: Notio 1211; finis 1212; institutio 1213; excellentia 1214. Status vitae: Quatenus filii teneantur parentibus obedire in electione status vitae 711. Sterilisatio : Cfr. vasectomia. Sterilitas: Notio II, 771 ; matrimonium nec dirimit nec impedit 773. Stipendium: Notio et origo II, 215; divisio 216; liceitas 217; iustum stipendium 218; acceptatio stipen­ diorum 219; obligatio ex stipendio acceptato oriunda : celebratio et applicatio Missae 221 ; circumstan­ tiae debitae 222; tempus debitum 223 ; cessatio obligationis 224 ; dis­ tributio et transmissio Missarum 225, 226; stipendiorum 227, 228; abusus vitandi 229; cautelae legis: invigilatio 230 ; annotatio Missa­ rum 231 ; poenae 232. Cfr. funda­ tiones piae. Stola: In Missa adhibenda II, 266. Stomachus: Lotio stomachi ante com­ munionem num obstet ieiunio na­ turali II, 188, 4. Studia clericorum: 1160; II, 615. Studio sit as: Notio 457; obiectum 458; vitia opposita 459. Stuprum: Restitutio ob stuprum 1040, 1041; notio III, 42; moralitas 43; puella vi oppressa ad quid tenea­ tur 43 ; an possit semen expellere ibid. Stylus Curiae: II, 815. Suadere: Quatenus liceat suadere mi­ nus malum 552. Subdelegatio: lurisdictionis 98. Cfr. iurisdictio. Subdiaconatus: Notio ct institutio II, 588 ; non videtur esse sacramen­ tum 589; materia et forma 591. Subdiaconus: Cfr. sub dia coii a tus. Subditus: Adactus ad laborandum die dominica 707, I. Subiectio: Quatenus requiratur subiectio declarationibus S. Pont, vel Congr. R. 493, 2, b. Subreptio: Iu petenda gratia 206; in petenda dispensatione matrimonia­ li II, 823. Substitutio: In testamento 822. Successio: Hereditaria: generalia 812817; testamentaria 818-832; legalis seu ab intestato 825. Succursus: Quae requirantur, ut sit obligatio proximo succurrendi 530, — 825 — Surdo-mutus: Quatenus teneatur scrip­ IV; qualis sit obligatio in proximi to confiteri II, 326; quoad indul­ necessitate extrema, gravi et com­ gentias lucrandas 498, d. muni 533. Susceptio sacramentorum: Persona Suffragia: Officia electorum 728; de­ suscipiens II, 38; modus susci­ putatorum 729. piendi 38; requisita ad susceptio­ Suicidium: Suicidium directum 523; nem validam 39-41 ; requisita ad omissio conservationis sui 524; susceptionem licitam 42-44 ; ante suicidium indirectum 525 ; poenae matrimonium 699. 527; Susceptor: Obligationes eius 721. Superbia: Notio 300; divisio 301; Suspectus de haeresi: Qui sint 502 et moralitas 302 ; filiae superbiae II, 895, II; poenae 502 et II, 895, 303; remedia 304: opponitur hu­ II ; absolutio a poenis 503. militati 456. Suspensio: Notio II, 884; divisio 885; Superflua: Bona superflua: Notio 530; effectus 886; violatio eius 887; qualis sit obligatio succurrendi suspensio ex informata conscien­ proximo e bonis superfluis 533, tia 888; suspensiones, quae sunt 534, 763· censurae seu poenae medicinales Superiores: Religiosorum : Gaudent 900; suspensiones, quae sunt poe­ potestate dominativa 96; possunt nae vindicativae 901. imponere praecepta 108; praesu­ Susurratio: Notio 1078; moralitas 1079. muntur praecipere e motivo obeSutores: Cfr. sartor. dientiae 148; gaudent potestate Symbolum: Apostolorum: Quatenus irritandi vota 662, 4 ; et iuramenta credi et sciri debeat 489. 690, 4 ; eadem suspendendi 667, 5. Synderesis: Quomodo differat a — Superiores religionis clericalis conscientia 217, coroll. II. exemptae praeterea gaudent po­ Synesis: Pars potentialis prudentiae testate jurisdictionis etiam pro 375, 2; notio ibid. foro externo 108; potestate dis­ Synodus: In synodo dioecesana unicus pensandi a legibus ecclesiasticis legislator est Episcopus 107. 183 ; a votis 671 ; a juramentis 690, Syphilis: Quatenus copulam illicitam 4 ; quaenam in electione Superio­ reddat III, 98. rum attendenda sint 1258; habent Systema morale: Notio systematis 223; iurisdictioncm ordinariam in foro status quaestionis 224; diversa sacramentali II, 372; eamque de­ systemata 225; probatio veri syste­ legare possunt ibid. matis, i. e. aequiprobabilismi et Superior maior: Superior maior reli­ refutatio obicctionum 226-233; Co­ gionis clericalis exemptae venit dex iur. can. et systema morale nomine ordinarii 183, nota; qui­ 234; effata systemati morali anne­ nam veniant nomine superiorum xa 235; quaestio de systemate mo­ maiorum 1217. rali valde practica 236; usus sys­ Superiorissa: Potest vota subditarum tematis quoad nosmetipsos, poeniirritare 662, 4; ct suspendere 667; tentes ct directionem publicam item iuramenta 690, 4. Superstitio: Notio 590; species eius: 237. cultus vitiosus Dei 591 ; cultus vi­ T tiosus creaturae 592-605; cfr. ido­ lolatria, observantia, hypnotismus, Tabacum: Usus ante communionem spiritismus. II, 189. Suppletio iurisdictionis: Notio 102; Tabernaculum: II, 132. quando suppleatur 103; quando li­ Tabulae rotantes: 601, V. ceat uti iurisdictionc suppleta Tactus: Vasorum et linteaminum sa­ 104. Cfr. II, 388. crorum II, 265. Supplica: Cfr. impedimentum matri­ Tactus impudici: III, 81; puella se monii tangi permittens ibid. Surdaster: Eius confessio II, 326. — 826 — Taxa: Pro dispensatione matrimoniali II, 820. Telephonium: Absolutio per tclcphonium data II, 343, coroll. II. Temerarium: ludicium temerarium 1076, 1077· Temperamentum: Notio et divisio 48. Temperantia: Notio 432; obiectum 433; vitia opposita 434; partes sub­ jectivae, cfr. abstinentia, sobrietas, castitas; partes intégrales, cfr. ho­ nestas, verecundia ; partes poten­ tiates, cfr. mansuetudo, clementia, modestia. Templa: Quatenus liceat templa acatholicorum aedificare 557, 3. Tempus: Quodnam passim sequi li­ ceat 167, IV ; in celebratione fe­ storum 701, III ; tempus fecunda­ tion: minus aptum III, 119. Tentatio Dei: Notio 607; divisio 608; moralitas 609. Testamentum: Notio 818; divisio 819; facultas testandi 820; ex testa­ mento acquirendi 821 ; forma 822 ; testamentum ad causas pias 826. Testiculi: III, 2. Testimonia: Afferenda pro novitiatu 1224; ab ordinandis II, 650. Testis: Eius obligationes 1146, 1147. Theatrum: Cfr. spectacula theatralia. Theologia moralis: Notio, introd. I : fontes ibid. II; historia III; me­ thodus IV ; divisio V. Theologia: Cfr. virtutes theologicae. Theosophia: Illicitum est nomen dare societatibus theosophicis 509. Thesaurus: Notio, 795 ; occupatio, 796. Thomas S.: Eius auctoritas 215; phi­ losophia et theologia tradantur ad mentem S. Thomae 724, 3. Timor: Passio 35. Titulus: Pro praescriptione 808, III; tituli restituendi 981. — Titulus canonicus pro ordinibus II, 618. Tolerati: Quid sint excommunicari tolerati II, 871; quatenus divinis officiis assistere possint 872, 1 ; quid faciendum, si assistant ibid. Tonsura: 1164. Toties-quoties: Indulgentiae totiesquoties II, S^2· Traditio: Rei venditae 894 Transactio: Contractus 957 Transitus: Dc religione ad religionem 1216. Transsubstantiatio : Notio II, 127. Tussis: Quoad communionem reci­ piendam II, 176. Tribunalia: Quae sint, et quae eorum officia 109. Tributa: Notio 1051 ; divisio 1052; re­ quisita ad iustitiam legis tributa­ riae 1053; obligatio 1054; lex du­ bie iusta 1055. — Tributum succes­ sionis 1056-1058. Trinitas SS.: An fides explicita in SS. Trinitatem sit necessaria necessita­ te medii ad iustificationem 488 III. Trinus contractus: Notio 931. Tristitia: Passio 35. « Trust »: 903. Turpiloquium: Cfr. sermones inhone­ sti. Tutior pars: Tn quibus dubiis tutior pars sequenda sit 224. Tutiorismus: Absolutus et mitigatus 225. Tutor: Possitne irritare vota 662. Typographi: Eorum cooperatio 558. Tyrannus: Num liceat tyrannum depo­ nere 727, quaer. 2 ; occidere 741, coroll. II. U Ultimus: Cfr. finis. Unctio: In Confirmatione II, 568, 569; in Extrema Unctione 568-570. Unilateralis: Contractus unilateralis 829. Unio: Materiae et formae in sacra­ mentis II 22. Unitas marimonii: II, 719. Usura: Notio 887; obligatio ct poenae usurariorum 889. Usurpatio: Usurpatio ordinum non receptorum punitur II, 895, (V ; item usurpatio bonorum ecclesiasti­ corum 895, XI ; 896, VII. Usurpator: An liceat usurpatorem ci­ cere 727, qu. i. Usus: Ut ius 771. Ususfructus: Notio, 767; acquisitio, 768; iura ct onera ususfructuarii, 769; cessatio, 770. Usus matrimonii: Coniugibus licita IIT, 86-106; illicita 107-HQI suadenda 120, 121. Uterus: An matrimonii capax sit mu­ lier, quae careat utero II, 774» 9» notio III, 3. Uxor: Officia uxoris erga maritum 717; dominium 779; quatenus pos­ sit disponere dc bonis communibus 779, I, coroll. II; de lionis propriis viri 779, II, coroll. III. Uxoricidium: Cfr. coniugicidiuni. V Venatio: An opus servile 705, 5ί Quae clericis prohibeatur 1174. Venditio: Rerum peccato inservientium 558. 4. 565; rei alienae 894; rei iam venditae 894; vendere quid pro quo vel mercem cum viliore mixtam 898. Cfr. emptio-venditio Veniale: Exsistentia venialium 284; natura 285; divisio 286; conditio­ nes 287; effectus 288; quando per x mortale fiat veniale 289; venialia multiplicata 290-292. — Quaenam remittant venialia et quomodo II, Vacatio: Vacatio legis 147, nota 2. Verberatio: Innocentis 740, IV, V ; Vagina: Mulier, quae caret vagina vel malefactoris: quibus licita sit 742. eam in introitu occlusam habet, in­ Verecundia: Pars integralis temperan­ capax est matrimonii 774, 6; quid tiae 445. de muliere, quae habet vaginam Veritas: Pars potentialis iustitiae 384; sivxi prope uterum occlusam ibid. ; notio 401 ; obiectum 402 ; vitia op­ sive arctam 774, 7; notio III, 3. posita 403. — Laesio veritatis in Vaginismus: Mulier, quae laborat va­ confessione II, 323, 324. ginismo, incapax est matrimonii Versiones S. Scripturae: 1115, 8. Π 774. 8. Vestitus: Vestitus feminarum 551, 10. Vagus: Quis sit 121 ; cius parochus vel Vestes sacrae: Sacrilegium quod com­ ordinarius 123 ; tenetur legibus mittitur eas ad usum profanum territorii, in quo versatur 131 ; item adhibendo 618. praescriptis personalibus ibid. — Vetitum Ecclesiae: Ecclesia potest ve­ Matrimonium vagorum II, 695, 6. tare quaedam matrimonia II, 756 — Quatenus poenis obnoxius sit Vexatio: Causa separationis coniugum 857· II. 841. Valetudo: Qualis valetudinis afflictio Via crucis: Notio II, 514; potestas requiratur, ut Extrema Unctio re­ erigendi eam 515; loca erectioni cipi possit II, 581, 3. apta 516; documenta requisita 517; Vana gloria: Notio et moralitas 303. materia erectionis 518; forma Vana observantia: Notio 601 ; applica­ erectionis 519; invalidatio erectio­ tiones ibid. nis 520; convalidatio erectionis Vasa sacra: Sacrilegium reale, quod 521; indulgentiae annexae 522; ac­ committitur ea ad usum profanum quisitio indulgentiarium 523. adhibendo 618; quae in Missa Viaticum: Notio II, 164, 3; obligatio praescribantur II, 255; tactus va­ 158; cui reservetur dispensatio sorum sacrorum 265. viatici 164, 3; tempus 166; locus Vasectomia: Notio 526, nota; quate­ 168; pueri 173; amentes 174; qui nus licita sit 526, coroll. II; num tantum artificialiter communionem auctoritas eam imponere possit suscipere possunt 178; in dubio, 740, 742; num vascctomiam passus num moribundus speciem dcglutisit impotens ad matrimonium ine­ re possit 178, nota; a non iciuno undum II, 774, 5; quinam actus suscipi potest 191. vascctomiam passo liciti sint III, Vicarius At1 stolicus: Potest ferre le­ 92. ges particulares 107; venit nomine Vastatio: Regionis hostilis 751, V. Ordinarii loci 183, nota. Vectigalia: Cfr. tributa. Vicarius Capitularis: Venit nomine Or­ Velocipede: Usus eius in delatione dinarii 183, nota. communionis II, 170. — 828 Vicarius cooperator: Eius officia et iura 1210. Vigilantia: Officium parentum 713, 3. Vincibilis: Ignorantia 31, 32. Vinculum: Impedimentum dirimens matrimonium II, 776-779. Vindicatio: Pars potentialis iustitiae 384; notio 407; obiectum 408; vi­ tia opposita 409. Vinum: Materia SS. Eucharistiae II, 143; quale requiratur ad valorem ibid. ; ad liceitatem 144. Violatio: Ecclesiae: II, 247, 2; excom­ municationis 873; interdicti 882; suspensionis 887. Violentia physica: Notio 27; divisio 28; influxus in voluntarium libe­ rum 29. Virginitas: Notio III, 16; moralitas, excellentia 19; praemium 20; amissio 2i ; recuperatio 22. Virgo: Oppressa ad quid teneatur III, 43; se tangi permittens 81. Virtualis: Cfr. intentio. Virtualiter: Actus virtutum elici pos­ sunt formaliter et virtualiter 486. Virtus: Notio 334; obiectum 335; di­ visio 336; distinctio specifica 337; subiectum mhaesionis 338 ; origo virtutum naturalium 339; supernaturalium 340; augmentum 341; diminutio 342; destructio 343; per­ manentia virtutum in beatis 344; in damnatis 345 ; in animis pur­ gandis 346; esse in medio virtutum 347; mutua connexio virtutum 348; inaequalitas virtutum 349; habitu­ do inter virtutes naturales et supernatu rales 350, 351; cfr. virtutes theologicae, virtutes morales, vir­ tutes cardinales. Virtutes cardinales: Notio 369, 2; nu­ merus ibid, cfr, prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo. Virtutes morales: Notio 367; exsi­ stentia 368; numerus 369; subiec­ tum inhaesionis 370. Virtutes theologicae: Notio 352; nu­ merus 353, cfr. fides, spes, caritas. Vis: Cfr. violentia physica. Vita communis: Notio 1246-1248. Vitandi: Quid et qui sint excommuni­ cari vitandi II, 871 ; quatenus pos­ sint divinis officiis assistere 872, I ; quid faciendum, si assistant ibid. ; quatenus fideles communio­ nem in profanis cum vitando vi­ tare debeant 872, 9. Vitium: In venditione manifestandum 898. Vocatio: /id religionem: notio 1219; necessitas 1220; signa 1221; obli­ gatio eam sequendi 1222. — ad or­ dines II, 609. Volitum: 18. Voluntarium: Notio i8; divisio 19. Vomitus: An sit grave peccatum, ede­ re vel bibere usque ad vomitum 319, coroll. I. Votiva: Circumstantia Missae votivae quatenus servari debeat II, 222. Votum: Actus religionis 387; notio 639 ; divisio 640 ; moralitas 641 ; requisita ad votum : a parte vo­ ventis 642; a parte rei promissae 643. — Obligatio voti : Obligatio­ nis exsistentia 644 ; subiectum 645 ; obiectum 646 ; qualitas obligationis 647 ; quantitas cius 648 ; impletio obligationis quoad tempus et mo­ dum 649; obligatio voti sub con­ ditione suspensiva ; voti poenalis; voti de facto alieno 650. — Cessa­ tio voti : Lapsus temporis 652 ; mu­ tatio substantialis materiae 653; defectus conditionis 654 et causae finalis 655; irritatio 656-662; sus­ pensio 663-667 ; dispensatio 668672; commutatio 673-677. — Vota reservata: Notio 678; vota privata et publica S. Sedi reservata 679; conditiones reservationis 680 ; ces­ satio voti reservati 681. Votum castitatis: Quatenus obstet usui matrimonii III, 91 > cessatio obstaculi ibid. Votum simplex: Quaenam vota sim­ plicia impediant matrimonium II, 759; quid, si quis cum tali impe­ dimento matrimonium contraxerit ibid. Votum sollemne: 1218. Vulva: III, 3. — 829 — ADDENDA. Tom. I p. 330, η. 49 * > linea * 4 : lta legatur’· Positiva est, quando non baptizatus novit, Deum locutum esse, et nihilo minus denegat vel dubitat de eo, quod Deus manifestavit; privativa est, quando non baptizatus. qui dubitat etc. Tom. 1. p. 664, scholion : Loco debitoribus, legatur creditoribus. Tom. I. S. Sede in — puta ad cessationis p. 733, n. 1093, ^nea 23: ^ta legatur: pariter persistit, si a aliqua regione vel dioecesi habitualis dispensatio concessa est quinquennium — die festo non suppresso; quia fundamentum corruit. Tom. II. p. 416: Loco Articulus III, legatur Sectio VII. Tom. II. p. 417: Loco Sectio VII legatur Sectio VIII. Tom. II, p. 498: Loco et forma sponsalium, legatur convenientia et regitnin e sponsaliu >n. Tom II, p. 543: Loco can. 132, § 5, legatur can. 732, § j; et loco can. 732, § 2 ct 3, legantur can. 752, § 3 et 754, § 3. - 831 - Index synopticus LIBER III. De adminiculis vitae christianae seu de sacramentis.................. i Tract. I. De sacramentis in genere............................................... i Dissert. I. De sacramentis in se spectatis............................ I Pars I. De notione summaria, exsistentia, essentia et divi­ sione sacramentorum.......................... i Pars II. De efficacia seu vi productiva sacramentorum . 4 Pars III. De effectibus sacramentorum....................... 5 Sect. I. De gratia........................................................ 5 Sect. II. De charactere............................................... 6 Schol. De informitate et reviviscentia sacra­ mentorum .................................. 7 Dissert. II. De ministratione sacramentorum....................... 9 Pars I. De persona ministrante..................................... 9 Pars II. De modo ministrandi.......................................... 9 Sect. I. De requisitis ad ministrationem validam. . . 9 Cap. I. De intentione.................................................... 10 Schol. De ministratione simulata sacramenti . 13 Cap. II. De aliis requisitis........................................... 15 Sect. II. De requisitis ad ministrationem licitam . . 18 Schol. I. De ministratione sacramenti dubie validi ................................... 25 Schol. II. De iteratione sacramenti dubie vel dubie valide collati.......... 26 Sect. III. Deobligatione ministrandi................................ 27 Dissert.III. De susceptione sacramentorum.............................. 29 Pars. I. De persona suscipiente ........................................... 29 Pars II. De modo suscipiendi sacramentum........................ 29 Sect. I. De requisitis ad susceptionem validam ... 30 Sect. II. De requisitis ad susceptionem licitam ... 34 App. De sacramcntalibus ... 37 Tract. II. De Baptismo.......................................................................4° Dissert. I. De Baptismo in se spectato.....................................|O Pars I. De exsistentia sacramenti Baptismi........................ 4° Pars II. De essentia sacramenti Baptismi.............................41 Sect. I. De materia remota...........................................41 Sect. II. De materia proxima............................................ 43 Sect. III. De forma........................................................ 45 Pars III. De effectibus Baptismi............................................ 49 Pars IV. De necessitate Baptismi............................................ 5° Sect. I. De necessitate medii.............................. 50 Schol. I. De baptismo flaminis . . . 50 Schol. II. De baptismo sanguinis . . . Si Sect. II. De necessitate praecepti.................... 52 Dissert. II. De ministratione Baptismi......................... 53 Pars I. De persona ministrante.............................. 53 Pars II. De modo ministrandi baptismum .... 55 Sect. I. De ritibus et caeremoniis baptismi . . 56 Sect. II. De patrinis............................................. 58 Sect. III. De tempore et loco baptismi conferendi 61 Sect. IV. De annotatione et probatione collati baptism 62 Dissert. III. De susceptione baptismi................................... 63 Pars I. De persona suscipiente................................... 63 Sect. I. De infantibus ....... 63 Sect. II. De fetibus abortivis.................... 64 Sect. III. De fetibus nondum editis . . 65 Schol. De sectione caesarea aliisque nc sioni bus............................67 Sect. IV. De monstris 70 Sect. V. De infantibus acatholicorum 71 Sect. VI. De adultis........................................ 72 Sect. VII. De amentibus et furiosis .... 74 Schol. De dubie baptizatis .... 74 Pars II. De modo suscipiendi baptismum . . . 76 Tract. III. De confirmatione............................................. 78 Dissert. I. De confirmatione in se spectata .... 78 Pars I. De exsistentia sacramenti confirmationis 78 Pars II. De essentia confirmationis.................... Sect. I. De materia........................................ 78 Sect. II. De forma........................................ 80 80 Pars III. De effectibus confirmationis .... 81 Pars IV. De necessitate confirmationis .... Dissert. II. De ministratione confirmationis . . . 83 86 Dissert. III. De susceptione confirmationis . . . 88 Tract. IV. De SS. Eucharistia........................................ 88 Dissert. I. De reali Christi praesentia in Eucharistia . Schol. I. De custodia S. Eucharistiae 91 Schol. II. De cultu S. Eucharistiae . 94 Dissert. II. De SS. Eucharistia, prout sacramentum es Pars I. De SS. Sacramento in se spectato . . Sect. I. De exsistentia sacramenti Eucharistiae Sect. IL De essentia sacramenti Eucharistiae . 97 Cap. I. De materia remota.................... Art. I. De materia panis .... 98 IOI Art. II. De materia vini .... Schol. De defectu materiae validae vel certo validae in Missa deprehenso 104 Cap. II- De forma............................................. IO5 107 Sect. HI. De effectibus sacramenti Eucharistiae . IM·· I — 833 — Sect. IV. De necessitate sacramenti Eucharistiae . . 109 Cap. I- De necessitate medii................................... 109 Cap. II. De necessitate praecepti divini.................... no Pars IL De ministratione SS. Sacramenti......................... 112 Sect. I- De confectione SS. Sacramenti.................... 112 Sect. Π- De dispensatione SS. Sacramenti.................... 118 Cap. I. De persona dispensante.............................. 118 Cap. II. De servandis in S. Eucharistiae dispensa­ tione ............................................ 121 Art. I. De tempore dispensandi S. Eucha­ ristiam ............................... 122 Art. II. De loco dispensandi S. Etfccharistiam ............................. 123 Art. III. De modo dispensandi S. Eucha­ ristiam ........................... 124 Art. IV. De modo deferendi S. Euchari­ stiam ad infirmos....... 125 Pars III. Desusceptione SS. Sacramenti............................127 Sect. I. De notione et divisione susceptionis S. Eucha­ ristiae .................................................. 127 Sect. II- De persona suscipiente................................... 128 Sect. IU- De modo suscipiendi........................................ 133 Cap. I· De dispositione animae.............................. 133 Schol. Decommunione frequenti et quotidiana. 137 Cap. II. De dispositione corporis.............................. 140 Dissert. III. De SS. Eucharistia prout sacrificium est . . . 147 Pars I. De Sacrificio Missae in se spectato............... 149 Sect. I. De exsistentia et essentia sacrificii Missae . . 149 Sect. II· De efficacia et effectibus sacrificii Missae . 150 Pars II. De oblatione sacrificii Missae.............................. 156 Sect. I. De persona offerente........................................ 156 Sect. II· De obligatione offerendi.............................. 157 Cap. I. De obligatione ratione Ordinis suscepti . . 157 Cap. II- De obligatione ratione officii.................... 158 Cap. IU· De obligatione ratione praecepti vel pro­ missionis ............................... 162 Cap. IV. De obligatione ratione stipendii .... 162 Art. I. De stipendio in se spectato . . . .162 Art. II. De acceptatione stipendiorum de­ que obligatione ex ea oriunda . . 165 Art. III. De distributione et transmissione Missarum ................. 169 Art. IV. De abusibus vitandis in stipendiis acceptandis................. 172 Art. V. De cautelis legis.............................. 172 Schol. I. De piis fundationibus........................ 173 Schol. II. De pluribus Missis eadem die offe­ rendis .............................. 176 Sect. ΠΙ. De servandis in oblationeMissae .... 178 V/. M. T- W· H· 53 — 834 — I. De dispositione offerentis......................... II. De loco offerendi............................................ 180 ΠΙ. De tempore offerendi.................................. 184 IV. De ritu offerendi............................................ 187 Art. I. De altari eiusque ornatu .... 187 Art. II. De vasis sacris cum accessoriis . . igt Art. III. De vestibus sacris etc. . . . 194 Art. IV. De rubricis servandis........................ 197 Schol. De defectibus corrigendis tam in dis­ pensatione S. Eucharistiae quam in obla­ tione Missae..................................... 202 Tract. V. De Poenitentia.................................................................... 204 Dissert. I. De actu poenitendi..................................................... 204 Pars I. De notione actus poenitendi...................................... 204 Schol. De virtute poenitentiae............................. 205 Pars. II De necessitate actus poenitendi.................................. 206 Pars. III De effectibus actus poenitendi............................. 208 Sect. I. De remissione mortalium....................................... 208 Sect. II. De collatione gratiae sanctificantis .... 209 Sect. III. De remissione venialium.................................. 209 Sect. IV. De remissione poenae................................... 211 Sect. V. De reviviscentia meritorum............................. 212 Dissert. II. De sacramento Poenitentiae....................................... 213 Pars. I· De sacramento Poenitentiae in se spectato . . . 215 Sect. I. De exsistentia sacramenti Poenitentiae . . . 215 Sect. II. De essentia sacramenti Poenitentiae .. . 216 Cap. I. De materia remota............................................ 218 Cap. II. De materia proxima....................................... 219 Art. I. De contritione....................................... 220 § I. De contritione integre sumpta . . . 220 § II. De proposito speciatim .... 230 Schol. Dolor et propositum quoad venialia . . 232 Art. II. De confessione.............................232 § I. De confessione in se spectata . . . 233 § II. De dotibus confessionis generatim. 236 § III. De dote integritatis speciatim . . 238 Punct. I. De notione, divisione et ne­ cessitate integritatis .... 238 Punct. II. De ambitu integritatis ma­ terialis ................. 239 Schol. De laesione veritatis in confitendo . . 248 Punct. III. De causis excusantibus ab integritate materiali . . . 249 Punct. IV. De medio procurandae inte­ gritatis seu de examine con­ scientiae ...... 253 Schol. I. De repetendis confessionibus in ge­ nere ......................................... 253 Schol. II. De confessione generali....................... 256 Cap. Cap. Cap. Cap. - 835 - ' Schol. III. De venialibus confitendis et de sola materia dubia confessa .... 257 Cap. HI· De forma seu de absolutione .... 258 Cap. IV. De parte integrante seu de satisfactione . 263 Art. I. De notione et efficacia satisfactionis. 263 Art. II. De potestate et obligatione impo­ nendi satisfactionem....... 264 Schol. De commutatione satisfactionis . . . 270 Art. III. De obligatione acceptandi et im­ plendi satisfactionem .... 272 Sect IU· De effectibus sacramenti Poenitentiae . . . 275 Sect. IV. De necessitate sacramenti Poenitentiae . . 276 Pars. II. De ministratione sacramenti Poenitentiae . . 277 Sect. I· De ministratione Poenitentiae generatim . . . 277 Cap. I. De potestate requisita..................................... 277 Art. I. De iurisdictione sacramentali gene­ ratim ..................................... 277 Art. II. De iurisdictione sacramentali in ali­ quas personarum classes speciatim. 281 Schol. De confessariis deputandis pro religiosis. 287 I. Religio virorum clericalis............................ 287 II. Religio virorum laicalis............................ 288 III. Religio mulierum..................................... 289 IV. Societas tam virorum quam mulierum in communitate viventium sine votis . 291 Art. III. De limitatione iurisdictionis quoad peccata seu de reservatione pecca­ torum ............................. 291 Schol. De iurisdictione sacramentali suppleta . 298 Cap· II· De recto usu potestatis................................ 299 Art. I. De servandis in confessione . . . 299 § I. De officio interrogandi....................... 300 § II. De officio instruendi............. 304 § III. De officio diudicandipeccata . . 306 § IV. De officio diudicandi etpromoven­ di dispositionem 306 § V. De officio consulendi emendationi vitae . . . . . . . . . . . 309 § VI. De officio ferendi sententiam . . 309 Art. II. De vitandis in confessione . . . 313 § I. De inquisitione nominis complicis . 313 § II. De absolutione complicis .... 314 § III. De sollicitatione ad turpia . . . 321 Punct. I. De iis, qui debent denuntiari . 322 Punct. II. De iis. qui debent denuntiare. 327 Punct. III. De modo denuntiandi . . 328 Punct. IV. De obligatione confesarii respectu poenitentis, qui tenetur denuntiare . . . 330 i - 836 — Schol. I. De modo recipiendi denuntiationem eaque recepta ulterius procedendi contra denuntiatos......331 Schol. II. De falsa denuntiatione.................... 334 Art. III. De servandis post confessionem . 336 § I. De officio servandi sigillum sacra­ mentale 336 ..................... Punct. I. De obligatione sigilli sacramentalis..................... 336 Punct. II. De obiecto sigilli sacramentalis.................... 340 Punct. III. De subiecto sigilli sacramentalis . .... 341........ Punct. IV. Corollaria e doctrina tradita. 343 § II. De obligatione reparandi defectus in confessione admissos................ 347 App. De circumstantiis externis servandis 349............... Sect- H· De ministratione sacramenti Poenitentiae ali­ quibus speciatim.... '...................... 35° Cap. I. De confessione puerorum......................... 35° Cap- II- De confessione rudium, hebetum et semifatuorum............................. 351 Cap- HI. De confessione habituatorum.................... 352 Schol. De confessione deditorum pollutioni vel onanismo..................................... 35« Cap. IV. De confessione occasionariorum . . . 35« Art. I. De occasionariis in genere .... 35« Art. II. De aliquibus occasionibus in specie. 365 § I. De concubinatu................................... 365 § II. De procationibus.............................. 366 § III. De periculis domesticis . . . . 367 § IV. De choreis........................................ 368 § V. De spectaculis theatralibus .... 3r*) § VI. De pravis scriptis......................... 37° § VII. De pravis consortiis.................... 37° § VIII. De pravis scholis......................... 370 Cap. V. De confessione moribundorum . . . . 37° Cap. VI. De confessione acatholicorum baptizatorum.......................................... 372 Pars. III. De susceptione sacramenti Poenitentiae . . . 374 App. De indulgentiis.................... 375 Pars. I. De indulgentiis generatim 375 ...................... Sect. I. De notione, exsistentia et divisione indulgentia­ rum ......................... 375 Sect. II. De concessione indulgentiarum.................... 37« Schol. De facultate benedicendi res cum appli­ catione indulgentiarum............ 382 Sect. III. De consecutione indulgentiarum . . . . 383 — »37 — Cap. I. De subiecto capaci consequendi indulgentias. 383 Cap. Π. De requisitis, ut subiectum capax indul­ gentias consequatur............................. 390 Sect. IV. De translatione, suspensione et cessatione in­ dulgentiarum ..................................392 Pars II. De aliquibus indulgentiis in specie............... 394 Sect. I. De altari privilegiato . . . . . . . . . 394 Sect. II-De Via Crucis et de Crucifixo Viae Crucis . 396 Cap. I. De erectione Viae Crucis................................ 397 Cap. II. De indulgentiis Viae Crucis annexis deque eis acquirendis............................. 400 Cap. III. De Crucifixo Viae Crucis........................... 401 Sect. III. De Benedictione papali seu apostolica . . . 403 Sect. IV. De Benedictione papali seu apostolica in ar­ ticulo mortis............................ Sect. V. De absolutione generali cum indulgentia ple­ naria ................................................................. 405 Sect. VI. De indulgentiis realibus.................................... 407 Cap. I. De indulgentiis realibus generatim . . . 407 Cap. II. De aliquibus indulgentiis realibus speciatim. 409 Art. I. De coronis........................... 409 Art. II. De scapularibus............................ 411 Sect. VII. De actu heroico caritatis............................... 416 Sect. VIII. De lubilaeo................................................. 417 Cap. I. De notione, divisione et interpretatione lubilaei . .... ........................................ 417 Cap. II. De beneficiis lubilaei.................................... 418 Art. I. De facultate eligendi confessarium . 418 Art. II. De facultatibus specialibus confessariorum ..................................... 419 Art. III. De indulgentia........................... 423 Cap. III. De suspensione indulgentiarum et facul­ tatum occasione lubilaei........ 425 Schol. I. De indulgentia plenaria in articulo mortis .......................... 426 Schol. II. De indulgentiis toties-quoties . . . 427 Tract. VI. De extrema unctione..................................................... 428 Dissert. I.De Extrema Unctione in sespectata........................ 428 Pars I.De exsistentia Extremae Unctionis.......................... 428 Pars II. De essentia Extremae Unctionis.......................... 429 Sect. I. De materia remota............................................. 429 Sect. II. De materia proxima.........................................431 Sect. III. De forma deque unione materiae et formae. 434 Schol. De indole speciali Extremae Unctionis. 435 Pars III. De effectibus Extremae Unctionis...................... 436 Pars IV. De necessitate Extremae Unctionis...................... 439 Dissert. II. De ministratione Extremae Unctionis................... 440 Dissert. III. De susceptione Extremae Unctionis...................... 44j Pars I. De persona suscipiente.............................................. 442 w. m. t. m n. 53· Schol. De inunctione acatholicorum baptizatorum................................ 446 Pars. II. De modo suscipiendi Extremam Unctionem . 447 * Pars III. De iterata susceptione Extremae Unctionis . Tract. VII. De Ordine ............................................................... 450 Dissert. I. De Ordine in se spectato................................ 452 Pars I. De exsistentia sacramenti Ordinis.................... 452 Pars IL De essentia sacramenti Ordinis......................... 454 Schol. De defectibus Ordinationum corrigendi 457 Pars III. De effectibus sacramenti Ordinis .... 459 Dissert. II. De ministratione Ordinis................................... 459 Pars I. De persona ministrante........................................ 459 Pars II. De liceitate ministrandi................................... 461 Dissert. III. De susceptione Ordinis................................... 465 Pars I. De persona suscipiente Ordines......................... 465 Pars II. De admissione et praeparatione ad susceptionem Ordinum ............................................ 465 Pars III. De modo suscipiendi Ordines......................... 467 Sect. I. De requisitis ad susceptionem validam . . 467 Sect. II. De requisitis ad susceptionem licitam . . 467 Cap. I. De positive requisitis........................ 468 Cap. II. De irregularitatibus aliisque impedimentis 476 Art. I. Irregularitates et impedimenta i genere .......................... 476 Art. II. Irregularitates in specie . . . 477 § I. Irregularitates ex defectu . . . 477 § II. Irregularitates ex delicto . . . 480 Art. III. Impedimenta in specie . . . 483 Art. IV. Cessatio irregularitatum et impe dimentorum............. 485 Dissert. IV. De eis, quae tam ministrationem quam suscep tionem Ordinis respiciunt....... 488 Pars I. De eis, quae Ordinationi praeire debent . . . 488 Pars II. De ritibus et caeremoniis sacrae Ordinationis . 493 Pars III. De tempore et loco sacrae Ordinationis . . . 494 Pars IV. De annotatione ac testimonio peractae Ordina tionis............................................... 496 Tract. VIII. De Matrimonio....................................................... 498 Dissert. I. De eis, quae Matrimonio praemitti solent vel debent 498 Pars I. Sponsalia ...................................................... 498 Sect. I. De notione, divisione, convenientia et regimine sponsalium ................................... 498 Sect. IL De forma sponsalium.............................. 502 Sect. III. De effectibus sponsalium......................... 507 Cap. I. De sponsalibus absolutis......................... 507 Cap. II. De sponsalibus conditionatis .... .509 Schol. De sponsalium accidentalibus .... Sio Sect. IV. De dissolutione sponsalium.................... 5H Pars II. Examen, praesertim de statu libero .... 517 Pars III. Publicationes ........................................ SI8 — 839 — Schol. I. De obligatione fidelium....................... 525 Schol. II. De obligatione confessarii .... 526 Pars IV. Instructio antenuptialis...........................................526 Pars V. Susceptio sacramentorum...................................... 527 Dissert. II. De ipso Matrimonio............................................... 528 Pars I. De Matrimonio in genere...........................................528 Sect. I. De natura Matrimonii...................................... 528 Cap. I. Expositio summaria..................................... 528 Cap. II. Expositio uberior...................................... 530 Schol. De Matrimonio conditional!................... 537 Sect. II. De divisione Matrimonii..................................... 540 Sect. III. De institutione, finibus, bonis, honestate et regimine Matrimonii....................... 542 Sect. IV. De proprietatibus Matrimonii ................... 547 Cap. I. De unitate Matrimonii..................................... 547 Cap. II. De indissolubilitate Matrimonii .... 548 Schol. I. De privilegio Paulino............................553 Schol. II. De privilegio fidei............................558 Schol. III. De favore iuris, qui1 Matrimonio competit ..................... 559 Sect. V. De effectibus Matrimonii.................................560 Schol. De legitimitate et materiis ei affinibus. 561 Pars II. De Matrimonio, prout sacramentum est, speciatim. 565 Sect. I. De sacramento Matrimonii in se spectato . . 565 Cap. I. De exsistentia sacramenti Matrimonii . . 565 Cap. II. De essentia sacramenti Matrimonii . . . 566 Cap. III. De effectibus sacramenti Matrimonii . . 567 Sect. II. De ministratione sacramenti Matrimonii et forma celebrationis eius.................... 568 Cap. I. De forma iuridica........................................569 Art. I. De forma iuridica ordinaria . . . 569 § I. Expositio summaria.......................... 569 § II. Expositio uberior.............................. 571 Punct. I. De requisitis, ut parochus vel loci Ordinarius valide assis­ tant Matrimonio..... 572 Punct. II. De requisitis, ut parochus vel loci Ordinarius licite assis­ tant Matrimonio...................... 574 Punct. III. De delegatione alius sacer­ dotis ad assistendum Ma­ trimonio ....... 578 Art. II. De forma iuridica extraordinaria . 581 Art. III. De iis, qui formis iuridicis subiciuntur . . ....... 583 Cap. II· De forma liturgica................................. 585 Art. I. De ritu celebrationis....................... 585 Art. II. De ritu benedictionis seu de bene­ dictione nuptiarum sollemni . . 586 — 840 — Schol. De forma servanda in Matrimonio inter partem catholicam et partem acatholicam. 588 Cap. ΙΠ. De tempore et loco celebrationis Matrimo­ nii .................... 589 Cap. IV. De servandis post celebrationem Matrimo­ nii seu de Matrimonii celebrati inscrip­ tione ............................................... 590 Schol. De Matrimonio conscientiae .... 593 Sect. HI. De susceptione sacramenti Matrimonii . . . 594 Cap. I. De impedimentis in genere........................ 595 Cap. II. De impedimentis impedientibus speciatim . 599 Art. I. Votum simplex.................................. 600 Art. II. Cognatio legalis.................................. 601 Art. III. Mixta religio.................................. 602 Schol. De Matrimonio cum indigno .... 611 Cap. III. De impedimentis dirimentibus in specie . 612 Art. I. Aetas...................................................... 612 Art. II. Impotentia............................................ 613 Art. III. Vinculum............................................ 618 Art. IV. Disparitas cultus............................. 621 Art. V. Ordo sacer............................................ 625 Schol. De Ordine sacro in Ecclesiis Orienta­ libus ........................................... 627 Art. VI. Religio................................................. 628 Art. VII. Raptus ............................................ 629 Art. VIII. Crimen............................................ 631 § I. Adulterium cum promissione Matri­ monii ............................................ 631 § II. Adulterium cum attentatione Matri­ monii .............................................. 633 § III. Adulterium cum coniugicidio . . 634 § IV. Solum coniugicidium........................ 635 Art. IX. Consanguinitas.................................. 637 § I. De consanguinitate secundum se . . 637 Schol. Nomina consanguineorum........................ 642 § II. De consanguinitate, quatenus est impedimentum Matrimonii .... 644 Art. X. Affinitas ............................................ 646 Schol. Nomina affinium....................................... 649 Art. XI. Publica honestas............................. 650 Art. XII. Cognatio legalis............................. 654 Cap. IV. De dispensatione impedimentorum . . . 654 Art. I. De potestate dispensandi .... 654 § I. De potestate S. Pontificis .... 654 . § II. De potestate Ordinariorum locorum.656 § III. De potestate parochi ct sacerdotis assistentis Matrimonio ad normam canonis 1098, n. 2.................... 661 § IV. De potestate confessarii .... 662 Schol. Notanda quoad potestatem dispen­ sandi ........................................................... 663 Art. II. De causis dispensandi ..... 665 Art. III. De petitione dispensationis ... 671 § I. De persona petente........................... 671 § 11. De persona (pro petitione) adeunda . 672 § 111. De supplica conficienda .... 672 Punct. I. De supplica, qua petitur dis­ pensatio pro foro externo . 673 Punct. II. De supplica, qua petitur dis­ pensatio pro foro interno . 676 Punct. III. De supplica, quae respicit Matrimonium invalide con­ tractum ................................677 Schol. De vitiis dispensationis sanandis . . . 678 Art. IV. De exsecutione dispensationis . 680 App. I. De Matrimonio invalido 684 Pars I. De declaratione nullitatis Matrimonii invalidi . . 685 Pars II. De convalidatione Matrimonii invalidi .... 686 Sect. I. Convalidatio simplex......................................... 686 Cap. I. De convalidatione Matrimonii invalidi ob impedimentum dirimens. . .... .... 686 Cap. II. De convalidatione Matrimonii invalidi ob defectum consensus.................... 687 Cap. III. De convalidatione Matrimonii invalidi ob defectum formae ............. .... 688 Sect. II. Sanatio in radice............................................ 689 Schol. I. De convalidatione Matrimonii invalidi inter partem catholicam et partem acatholicam....................... 692 Schol. II. De inscriptione Matrimonii convalidati....................................... : ... 693 Schol. III. De modo pertractandi casum convalidationis ........... 693 App. II. De separatione coniugum............ 694 Pars I. De divortio pleno.............................................. . 694 Sect. I. De solutione Matrimonii inter baptizatos, non consummati .................................... 694 Sect. II. De solutione Matrimonii inter partem bapti­ zatam et partem nonbaptizatam.... 695 Pars II. De divortio semi-pleno.................................... 696 App. III. DeMatrimonio civili . 701 LIBER IV. De sanctione vitae christianae seu de poenis ecclesiasticis. . . . 703 Tract. I. De delictis........................... 703 Dissert. I. De delicto in se spectato......................................... 703 Pars I. Expositio summaria.................................................. 703 Pars II. Expositio uberior.................................................. 705 --- 8φ2 — Dissert. II. De effectibus iuridicis delicti.................................. 708 Schol. Deconatu delicti.......................................... 709 Tract. II. De poenis delicti.................................................................710 Dissert. I. De poenis ingenere........................................................ 710 Pars I. De notione, divisione, irrogatione et interpretatione poenarum................................................. 711 Pars II. De Superiore habente potestatem puniendi . . . 713 Sect. I. De Superiore habente jurisdictionem non-iudicialem................................................ 713 Sect. II. De Superiore habente jurisdictionem iudicialem................................................ 715 Pars III. De subiecto potestati puniendiobnoxio . . . 717 Pars IV. De remissione poenarum........................................ 721 Dissert. II. De poenis in specie............................................ 722 Pars I. De poenis medicinalibus seude censuris.... 722 Sect. I. De censuris in genere ............................................. 722 Cap. I. De notione, multiplicatione et divisione cen­ surae .................................................. 723 Cap. II. De reservatione censurae..............................725 Cap. ΙΠ. De remissione censurae............................. 726 Sect. II. De censuris in specie............................................ 730 Cap. I. De excommunicatione....................................... 731 Cap. II. De interdicto. ............................................ 736 Cap. III. De suspensione............................................ 741 Schol. De suspensione ex informata conscientia 746 Pars II. De poenis vindicativis................................................. 747 Sect. I. De poenis vindicativis in genere.........................747 Sect. II. De poenis vindicativis communibus .... 749 Sect. III. De poenis vindicativis peculiaribus clericorum 751 Pars III. De remediis poenalibus et poenitentiis .... 754 Sect. I. De remediis poenalibus........................................754 Sect. II. De poenitentiis...................................................... 755 Dissert. III. De poenis statutis in singula delicta........................ 756 Pars I. De excommunicationibus............................................ 757 Sect.I . Excommunicationes specialissimo modo R. Pontifici reservatae................................................. 757 Sect. II. Excommunicationes speciali modo R. Pon­ tifici reservatae...................................... 758 Sect. III. Excommunicationes simpliciter R. Pontifi­ ci reservatae.................................... 768 Sect. IV. Excommunicationes Ordinariis reservatae . 774 Sect. V. Excommunicationes non reservatae .... 777 Pars II. De interdictis................................................................ 781 Pars III. De suspensionibus ................................................. 782 Sect. I. De suspensionibus, quae sunt censurae seu poenae medicinales ........................... 782 Sect. II. De suspensionibus, quae sunt poenae vindicativae ............................................... 784 Typographia dicta “ Les Presæs Gruuthuuse”. Brugis (Belgii)