ANTONII BALLERIN I E SOCIETATE I ESU OPUS THEOLOGICUM MORALE IN BUSEMBAUM MEDULLAM ABSOLVIT ET EDIDIT DOMINICUS PALMIERI EX EADEM SOCIETATE Volumen II. T n ACTA TU S C O N T I .V E S S 1 »E PRAECEPTIS VIRTUTUM THEOLOGICARUM - DE PRAECEPTIS DECALOGI (EXCEPTO 7“ DE (QUIBUSDAM) ECCLESIAE PRAECEPTIS PRATI EX OFFICINA LIBRARIA G1ACIIETTI, FILII et SOC. t 1890 ROGERIÜS FREDD1 FHAEPOSITUS novotcux πομλνλε societatis imo. Cum opus, cui titulus zbitontt Ballerini e S. I. opus theologicum morale etc. λ Dominico Palmieri nostrae Societatis Sacerdote edendum aliqui eiusdem societatis revigores, quibus id commissura fuit, recognoverint et in lucem edi posse probaverint; facultatem concedimus, ut typis mandetur, si ita iis, ad quos pertinet, videbitur In quorum fidem has litteras manu nostra subscriptas et sigillo Societatis nostrae inunitas dedimus. Romae in festo omnium sanctorum anno 1888. (L. S.) IMPRIMATUR Can. Archid. Ioachim Gori Vic, Gen. TRACTATUS V. DE PRAECEPTIS VIRTUTUM THEOLOGICARUM Titulus ipse monet non heic agi de virtutibus theologicis universitn, sed definite de praeceptis, quae circa eas versantur; quemadmodum decet theologum moralem. Quidam haec praecepta subdunt praecepto primo decalogi, quod non improbamus: nihilominus quia haec praecepta ver­ santur circa actus virtutum intrinsece supernaturalium, quae sunt pro­ priae ordinis divini, ad quem D. N. I. Ch. nos elevavit, specialem locum haud immerito sibi vindicare videntur. SECTIO I. DE PRAECEPTIS FIDEI 1. ‘Praemittenda pauca de fidei notione. Nomen fides non semper unum idemque significat: frequentius tamen, in N. T. praesertim, valet actum intellectus, qui est credere, nempe assensus firmus alicui rei vel propo­ sitioni, propter alterius auctoritatem. Exinde vero non raro nomen trans­ fertur ad ipsum obicclum creditum, ut cum dicitur: haec est Fides Catholica, quam nisi quisque crediderit etc. atque ita apud Apostolum non raro fides usurpatur pro universa oeconomia Christiana, ut monent interpretes. Porro nomen fides in N. T. aliquando fiduciam non assensum mentis immediate valere, haud certum est. Specialim quidem, ex qua­ dam analogia, nomen fides Rom. XIV. 1. 2. 22. 23. est indicium praclicum seu dictamen conscientiae. Fides quoque apud classicos ea est, qua alteri promissa servamus et fideles vocamur: « frangenti fidem fides fran­ gatur eidem ». 2. Ad nostram tractationem quod spectat, fides theologica tum in actu tum in habitu spectari potest. Fides itaque actualis est assensus intel­ lectus in revelata a Deo, propter auctoritatem Dei revelantis. Fides ha­ bitualis est virtus divinitus nobis infusa, qua firmiter assenlimur, propter auctoritatem Dei revelantis, iis, quae a Deo sunt revelata. Cum defini­ tione Apostoli Hebr. XI. 1. haec convenire disce a s. Thoma 2. 2. q. 4. a. 1. atque eius interpretibus. «Si quis, ait s. Doctor, in formam definiBalleiuni Moral. Tom. II. 1 ·) TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI lionis huiusmodi verba (Apostoli) reducere velit, potest dicere, quod fides est habitus mentis, quo inchoatur vita aeterna in nobis, faciens intelle­ ctum asscnlire non apparentibus (revelata scilicet non sunt visa). Per hoc enim fides ab omnibus aliis distinguitur, quae ad intellectum per­ tinent. Per hoc enim quod dicitur argumentum, distinguitur fides ab opi­ nione, suspicione et dubitatione, per quae non est prima adhaesio intel­ lectus firma ad aliquid. Per hoc autem quod dicitur non apparentium, distinguitur fides a scientia et intellectu, per quae aliquid fit apparens. Per hoc autem quod dicitur substantia sperandarum rerum, distinguitur virtus fidei a fide communiter sumpta, quae non ordinatur ad beatitu­ dinem speratam. Omnes autem aliae definitiones, quaecumque de fuie dantur, sunt explicationes huius, quam Apostolus ponit ». 3. Actum fidei praevenit 1° iudicium mentis de credibilitate re vel alionis, ila ut indicetur prudentem esse assensum; « non enim, ait s. Tbomasq. 1. a. 4. ad 2. crederet (qui credit), nisi videret esse credendum vel propler evidentiam signorum vel propter aliquid huiusmodi »: 2° iudi­ cium de necessitate sive obligatione credendi, quod iudicium sponte ponit quicumque inlelligil quis sil qui loquitur; sed et cum ipsa revelatione Dei eiusdem lex proponitur exigens fidem: 3° actus liber voluntatis imperans assensum intellectus; non enim intellectus ab obiecto fidei ne­ cessario determinatur ad assensum, cum sil quid non visum : sed quia ratio iam ostendit propter extrinseca motiva rem esse credibilem et cre­ dendam, voluntas movet intellectum ad assentiendum et affirmandum id quod est revelatum, etsi idipsum ille non videat, h. e. eius intrinsecam rationem non percipiat. Quocirca actus fidei liber est et meritorius. 4. Obieclum formale fidei est veritas prima (summa sapientia et summa veracitas) revelans. < Si in fide consideremus formalem rationem obiecti, nihil est aliud quam veritas prima. Non enim fides, de qua loquimur, assenlilur alicui, nisi quia est a Deo revelatum: unde ipsi veritati divinae fides innititur tanquam medio »: s. Thomas 1. c. q. 1. a. 1. Materiale autem obieclum est quidquid Deus nobis locutus est: in quo rursus duplex solet distingui obieclum, primarium, quod est Deus ipse revelatus nobis, secundarium, quaecumque alia sunt revelata, quae tamen, ut ait s. Thomas ibid., sub assensum fidei non cadunt nempe revelata sunt) nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum, prout sci­ licet per aliquos divinitatis effectus homo adiuvatur ad tendendum in divinam fruitionem. Et ideo etiam ex hac parte obieclum fidei est quo­ dammodo veritas prima (onlologice speciata), in quantum nihil cadit sub tide, nisi in ordine ad Deum. 5. Cum credere ad intellectum pertineat, prout est motus a voluntate, actus fidei distinguitur per hoc quod est credere Deo, credere Deum, credere in Deum. Credimus Deo revelanti et habetur ratio obiecti for­ CAPUT I. QUAE MYSTERIA FIDEI NECESSARIO CREDENDA SINT malis: credimus Deum esse et quaecumque de Deo dicuntur, quae sunt obieclum materiale: credimus in Deum, secundum quod intellectus est motus a voluntate, quae in Deum finem suum tendit; veritas enim prima ad voluntatem refertur, secundum quod habet rationem finis: s. Thomas ibid. q. 2. a. 2. 6. Fides idcirco theologica resolvitur uliimato ceu in motivum intrin­ secum et ultimum, in sapientiam veracem Dei: quia vero quae Deus revelavit, nobis manifesta fiunt Magisterio infallibili Ecclesiae; ideo et in auctoritatem Ecclesiae resolvitur lides tanquam in certum et necessarium organum, quo revelata apprehendimus. Atque hic est character fidei ca­ tholicae, quae est unica vera fides. 7. Haec fides, qua Deo revelanti credimus, est principium et funda­ mentum iuslificationis, non aliud quid, quod improprie vocetur fides; ita ut justificari quis valeat etiam sine fide innixa divinae revelationi, quod falsum est. Tridenlina enim Synodus sess. 6. affirmans fidem esse initium et fundamentum justificationis omnis c. 8., de ea fide certe lo­ quitur, qua dixit c. 6. credere homines Deo ea quae divinitus revelata sunt et promissa. Et cum Apostolus ad Hebr. XI. 6. docet sine fide im­ possibile esse placere Deo, de ea fide loquitur, quam initio capitis de­ finierat, quae est fides stricte sumpta. Hinc damnata propositio: fides late dicta ex testimonio creaturarum similive motivo, ad iustificatio· nem sufficit, quae est 23. ex damnatis ab Innocenlio XI. Confer Lugo dc Fide d. 12. sect. 2. Atque haec de fide praestituisse sufficiat, pro morali seq. doctrina? CAPUT I. QUAE MYSTERIA FIDEI NECESSARIO CREDENDA SINT I. Ex iis, quae fideles exploite credere tenentur, quaedam necessario credenda sunt necessitate medii seu finis, sine quibus, etiam inculpabiliter ignoratis, tinis ul­ timus obtineri nequit; alia necessitate praecepti, sine quibus inculpabiliter omissis, linis potest obtineri. Saucii. 2. Jfor. c. 2. Azor, Yal. 8. Dc necessitate medii et praecepti loquitur A. et communis est ex­ plicatio Auctoris, ut duo haec distinguantur ex hoc, quod a posteriori excuset inculpabilis ignorantia, non excuset autem a priori. Sed sic non explicatur natura distinctionis. .Mere praeceptum heic dicitur, quod per se non adiuvat ad finem, sed est conditio: medium vero dicitur, quod ex sua natura ad finem ducit. Sic alimentum est medium ad sustentandam vitam: sumptio alimenti stando cum baculo, prout praecipiebatur ludaeis, est merum praeceptum. 4 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI Media quaedam non sunt necessaria; ita lac vel caro sunt media ad su­ stentandam vitam, sed non necessaria. Necessarium vero dicetur, si uni­ cum sil medium \el certe suppleri alio non possit. Ita opus bonum adulto est medium necessarium ad praemium aeternae vitae. Itaque cum ad salutem necessaria sit pro adulto conversio ad Deum, fides sine qua converti ad Deum homo non possit, erit medium et qui­ dem necessarium: haec fides ergo necessaria dicitur necessitate medii : fides vero, quae praecipitur quidem, sed sine qua potest elici actus con­ versionis sufficientis ad salutem, v. gr. quod B. Virgo fuerit in sancti­ tate concepta, dicitur necessaria solum necessitate praecepti. Defectus prioris eiTicit hominem incapacem finis: defectus posterioris facit indignum^ si culpabiliter praeceptum violet; secus, si inculpabili­ ter ignoret. 9. Fides alia explicita est, alia implicita. Explicita, quando quidpiam distincte et in particulari creditur v. gr. quod Deus sit unus. Implicita, quando credo explicite quidpiam, in quo alia confuse aut in communi seu propositione generali continentur, v. gr. qui generalim credit quidquid Deus revelavit aut quidquid Ecclesia credendum proponit. II. Respond. I. Necessitate medii necessaria sunt haec duo: 1. explicite credere, Deum esse ct remuneratorem bonorum esse, iuxla illud Apostoli ad Hebr XI. Cre­ dere oportet etc, Trid. sess. 6. c. 8. 2. post sufficientem Evangelii promulgationem, credere explicite, ut vult Mol. aut saltem implicite, ut probabiliter quidam docent cum Con. et Lavm. ·* Christum et sanctissimam Trinitatem. Vid. Escob. ex. 2. c. 9. n. 20. ubi ex Vasq. 1. 2. d. I2G. c. 3. docet culpabilem ignorantiam horum mysteriorum sive negligcntiam ea discendi esse grave peccatum, distinctum ab eo, cuius est causa. V. Dian. p. 3. t. 5. r. 47. et 48. Porro implicite credere dicitur, qui credit aliquid explicite, in quo alterum im­ plicite est: v. gr. si credas, quod credit Ecclesia. V. Scholasticos et Lavm. I. 2. tr. I.c. 8. 10. Quoad illa duo habes verba Pauli Hebr. XI. 6.: «Sine fide autem impossibile, est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est et inquirentibus se remunerator sit. Accedit damnatio pro­ positionis *2. ab Innocenlio XI.: nonnisi fides unius Dei necessaria vi­ detur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris. Sane fides Dei remuneratoris requiritur; quia in ea fundatur spes veniae et beatitudinis: sine spe autem homo non accederet ad Deum. 11. Quod spectat ad fidem explicitant Trinitatis et Incarnationis, ex solis quidem testimoniis Scripturarum, patrum quoque, nequit certe de­ monstrari alterutra sententia vel affirmans vel negans necessariam esse necessitate medii, saltem ab aetate revelationis Christianae, fidem expli­ citant Trinitatis et Incarnationis nec ulla prostant hac in re decreta Ec­ clesiae. Restant ergo rationes theologicae ex analogia fidei el theologorum sensu. His vero efficitur certitudo moralis sententiae negantis. I CAPUT I. QUAE MYSTERIA FlDEI NECESSARIO CREDENDA SINT 5 Sententia, quae asserit sufficientem esse (idem horum mysteriorum implicitam, quoad necessitatem medii, dicitur a s. Alphonso lib. 2. n. 2. probabilis: addit eandem recentius absolute teneri a doctoribus insignibus. Lugo autem de Fide disp. 12. n. 91. vocat eam probabiliorem, communem doctorum recentiorum et, ut videtur, est etiam s. Thomae 3. q. G9. a. 4. ad 2. Rationes plures sunt, a) ex allato textu Apostoli, qui, ut quis ad Deum accedat, non aliud exigit quam lidem in Deum exsistentem et remune­ ratorem. b) Lugo idem deducit ex facto Cornelii centurionis, qui gratiam -con­ secutus est per fidem implicitam. Sed adeo clara non est interpretatio huius loci. c) Si reipsa necessitas medii dicenda est illa, quae ex natura rei requiritur; oportet profecto, ut vel negemus necessariam esse fidem hanc explicitait) aut negemus, salutem obtinuisse quempiam ante praedicatio­ nem evangelicam. d) Quia Dei, qui vult omnes homines salvos fieri, bonitati congruum est nihil aliud absolute exigere, quam quod ex morali rei natura neces­ sarium est ad salutem consequendam. Atqui ad hoc duo priora sufficiunt; quia sufficiunt ad justificationem per actum amoris consequendam. 12. *Scilicet solent theologi rationem quaerere, cur earum veritatum, Dei exsistentis et Dei remuneratoris, fides sil necessaria necessitate medii et cur hae sufficiant. Ratio autem, quam reddunt, haec est, quia nequit homo ad Deum converti et justificari, nisi Deum cognoscat atque eum sibi fore propitium speret. Quando autem fides utri usque veritatis in animo exsistat, iam possibilis est actus caritatis in Deum atque idcirco justificatio. Confer Suarez de Fide disp. 12. sect. 3. nn. 2. 11. Dubitatio­ nem tamen movet Rugo disp. 12. sect. 5. circa alleram veritatem, Dei remuneratoris: quo pacto nempe demonstretur ab intrinseco necessitas fidei explicitae huius veritatis. Nam, ait, quando quis Deum scit esse eumque sub vero Dei conceptu cognoscit, iam sufficienter determinari potest voluntas eius ad actum amoris perfecti erga Deum et ita justi­ ficari, etsi nihil cogitet aut sciat de remuneralione. Verum, quamvis ad­ mittendus sit amor erga Deum gratuitus, ut dici solet; nihilominus certum est quod, ratione habita naturae voluntatis, Deus a nobis non diligeretur, nisi una cum eius absolutissima perfectione cognosceretur eum ad nos spectare seu nos ad illum, eum esse bonum nostrum, finem nostrum. Porro haec apprehendimus, cognoscentes eum esse remuneratorem. 13. Celerum quoad quaestionem, an fides explicita mysterii Incarna­ tionis et Trinitatis sii necessaria necessitate medii post Christi adven­ tum, adverte quod apud Theologos ratio exsistit defendendi sententiam affirmantem, quin plus reapse a fideli exigatur, quam quod postulat 6 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI sententia negans. Asserunt nimirum Suarez et Lugo de Fide disp. 12. sect. 4. ille nn. 18. 19. hic nn. 106. 107., fidem horum mysteriorum explicilam necessariam esse ut medium ad primam justificationem adul­ torum; attamen, quemadmodum contingit in iis quae media necessaria sunt ex institutione, non opus esse eam habere in re, sed vel in re, cum fieri potest, vel saltem in voto. Quaeri autem potest, cur talis necessitas affirmetur: cur sufficiat in volo, ecquid differat hoc votum a volo ser­ vandae universae legis, quod et in justificatione requiritur. Ad primum ergo affirmandum moventur pluribus N. T. testimoniis ex. gr. loan. III. 16. Sic Deus dilexit mundum ut filium suum uni­ genitum daret, ut omnis, qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Ibidem 18. Qui non credit, iam indicatus est; quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. Act. IV. 12. Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Rom. III. 22. lustitia Dei per fidem lesu Christi in omnes et super omnes, qui credunt in eum etc. Et re quidem vera nonne baptismus necessarius est ad salutem? atqui ad baptismum rite suscipiendum ne­ cessaria est fides lesu Christi et Trinitatis, ut colligitur ex verbis ipsius Domini apud Maith. XXVIII. 19., ex quibus constat baptismum esse sollemnem professionem fidei Trinitatis. Idem traditur a Tridenlino Sess. 6. c. 6. ubi describens ordinem iuslificationis acquirendae, dicit iuslificari homines, credentes vera esse, quae divinitus revelata sunt atque illud in primis a Deo iuslificari homines per gratiam eius, per redemptionem, quae est in Christo lesu. Neque unquam Ecclesia catechumenum ad baptismum admisit, qui prius, cum posset, haec mysteria non didicerit et professus sil. Unde palet inler fidem hanc et iuslificaiionem primam nexum eum esse, qui esi inler dispositionem necessariam el formam inducendam, nexum parem illi, qui est inler baptismum el iuslificaiionem. « Dixi, ail Lugo 1. c., ad primam iuslificaiionem necessariam esse hanc fidem; haec enim fides non exigitur quotiescumque homo post baptismum relabilur el iustilicalur sacramento poenitentiae. Al vero ad ipsum ba­ ptismum el eius effectum requiritur per se fides explicita horum myste­ riorum: Matlhei ull. Dantes docete omnes gentes, baptizantes eos etc. Marc. ull. Praedicate Evangelium omni creaturae: qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Ubi vides doctrinam et fidem per se praecedere ad effectum baptismi et ita habet Ecclesiae usus, ut prius instruantur in fide, quam baptizentur ». Ad secundum, nempe cur haec fides sufficiat in volo, respondent, ut iam innuimus, id commune esse iis, quae necessaria sunt ex institutione, ut sacramentum baptismi el poenitentiae ; porro fides haec Trinitatis et Incarnationis potest implicite haberi in voto ab illo, qui Deo revelanti iam credit. i 7 Ad lerlium, discrimen ostendit Lugo 1. c. inquiens: «respondeo bre­ viter, fidem explicilam horum mysteriorum esse medium necessarium adultis ad primam iuslificaiionem in re vel in volo; quia vel ipsa fides vel votum ipsius debet antecedere ut disposilio positiva requisita ad primam iuslificaiionem. Quod non invenitur in aliis praeceptis: nam licet volum eorum sit disposilio requisita, ipsa tamen praecepti impletio, quando praecedit iuslificaiionem, non est disposilio requisita, positive influens in iuslificaiionem. Ai vero fides horum mysteriorum exigitur per se ad primam iuslificaiionem ». Unde, ail Suarez 1. c. n. 19., «quando contigerit iuslificari hominem ante illam, tenetur poslea, cum primum possit, explicite credere, ut suppleat quod in justificatione defuit. Est optimum exemplum ex materia de poenitentia; nam dolor formalis de peccatis commissis per se est medium necessarium ad consequendam remissionem peccatorum: nihilominus si peccator cum actuali conside­ ratione Dei et naturali inconsideralione peccatorum convertatur in Deum per amorem super omnia, slatim consequitur remissionem peccatorum (manente obligatione poenitendi explicite, cuius volum est in ipso actu caritatis); quia in eo casu, cum per hominem non stet, sufficit dolor virtute el voto in amore contentus ». Si haec omnia rite teneantur, nulla potest esse difficultas; eadem sci­ licet est ratio, ut ait Lugo, de necessitate baptismi el de necessitate illius fidei et sicut baptismus, ita illa fides dici potest medium neces­ sarium ad salutem in re vel in voto. * 14. In hac autem quaestione an fides explicita Trinil. el lucar, sil necessaria necessitate medii, frustra provocatur ad propos. 64. damnatam ab Innocenlio XI.: absolutionis capax est homo^ quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fuiei et etiamsi per negligentiam etiam cul­ pabilem nesciat mysterium ss. Trinitatis et Incarnationis Domini Xostri lesu Christi. Nam omissis subtilioribus interpretationibus, certum est, eam propositionem 1° complecti etiam mysteria, in qualibet sen­ tentia, necessaria necessitate medii: 2° copulare haec duo: ignorantiam culpabilem mysteriorum Trinil. et lucar, (quae culpabililas potest certe esse gravis) el capacitatem absolutionis : quod in sensu composito, prae­ cisa culpae detestatione, absurdissimum est. Proscriptio ergo huius propos, nihil nos docet, quod spectet axi quaestionem, quam nunc agimus. 15. Sed quid de iis adultis, qui videantur inepti ad ea mysteria ap­ prehendenda? « Hic casus, dicit Diana torn. 6. tract. 1. resol. 4., solet affligere confessarios circa homines rudes. Halio est, quia inler Chri­ stianos inveniuntur homines adeo rudes, ut mysteria Incarnationis ac ss. Trinitatis vero conceptu non apprehendant el consequenter non cre­ dant explicite ». Addit Laymann lib. 2. tract. 1. cap. 8. η. 5. : « Quid dicemus de iis. CAPUT I. QUAE MYSTERIA FIDEI NECESSARIO CREDEND,\ SINT O TRACTATUS λ’. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI qui a nativitate surdi ac muti sunt? Quos inter fideles numeramus iisque baptizatis, si rationis compotes sint ac desiderent, sacramenta reliqua ministramus... Et tamen ea mysteria ab iis vero conceptu apprehendi ac credi, vix credibile est, nisi ad speciale miraculum confugere velimus ». 16. Diana tamen 1. c. n. 3. et s. Alphonsus lib. 2. n. 2. memorant quod dixit Tannerus in 2. 2. disp. 1. q. 7. dub. 2. n. 49. nempe quod etiamsi dicatur tides explicita duorum horum mysteriorum (Trinitatis nimirum et Incarnationis) esse nunc necessaria necessitate medii; tamen si aliqui sint adeo rudi intellectu, ut ea mysteria sub propria aliqua notione con­ cipere nullo modo possint, hi quoad hoc comparandi sint cum infantibus et fatuis. Et sane si fuerint iam baptizali et non instruantur, num di­ cemus gratiam Dei ab ipsis abire, eo quod non faciant id quod facere non possunt? Utique Croix loquens de pueris baptizatis lib. 2. n. 12., qui iam usum rationis sunt adepti, si moriantur sine tide actuali, eo quod de illa nihil audiverunt, etsi cos supponat in statu gratiae, negat salvari; quia deest conditio nempe fides actualis. Est doctrina conformis opinioni Cani, fidem explicilam Trinitatis et Incarnationis esse necessariam necessitate medii ad gloriam consequendam, non ad justificationem; ita ut contingere possit aliquem decedentem in iuslitia non salvari: confer Suarez de Fide disp. 12. sed. 4. n. 9. Sed est doctrina falsa; gratia enim alTert semper secum ms ad gloriam: quare Augustinus reprehendebat Pelagianos, quod vel­ lent parvulos esse sine peccato et tamen gloriam non consequi. Audi Logo de Fide disp. 12. n. 3. « Communis et vera sententia docet ne­ minem adultum posse iuslilicari sine aliquo actu fidei. Dixi justificari; quia si ponatur aliquis puer habens iam habitum gratiae in baptismo suscepto et qui postquam ad usum rationis venit, slatim moritur absque eo quod habuerit occasionem credendi vel negandi, imo nec cogitandi de rebus fidei: non video cur iste non salvetur sine actu fidei; nam licet moriatur adultus, non tamen fuit adultus, quasi formaliter, in illa ma­ teria, cum circa eam nunquam ut adultus habuerit occasionem operandi, quod idem notavit Suarez ». 17. Rursus Diana et s. Alphonsus II. cc. memorant opinionem San­ chez Decal, lib. 2. cap. 3. η. IS., quod rudes dicendi sint explicite credere, etiamsi substantiam articulorum percipere nequeant. Quia aliud est scire, aliud credere. Verum Sanchez per to scire inlelligil ita expli­ cite scire, ut quis interrogatus sciat rationem reddere. Quare non habet illam absonam notionem, quod quis explicite credat, sine conceptu rei credendae. IS. Monet s. Alphonsus lib. 2. n. 2. sibi non arridere, quod dixit Viva in prop. 64. Innocenlii XI. n. 10. post alios, scilicet eum sil probabile, ignorantes mysteria Trinitatis et Incarnationis valide absolvi, ideo non I CAPUT I. QUAE MYSTERIA FIDEI NECESSARIO CREDENDA SINT 9 repetendas confessiones praecedentes, quae probabiliter validae censeri possint. z Reponit s. Alphonsus, quod, « quamvis poenilens probabiliter validam confessionem expleverit, ita ut videatur dein possidere exemptio ab ite­ randa confessione...; attamen respectu ad eum, qui graviter certo pecca­ vit, semper urget ac possidet antecedenter obligatio laciendi confessionem non tantum probabiliter sed certo validam; quia confessiones praece­ dentes sunt etiam... probabiliter nullae ». Sed haec non videntur cohaerere cum doctrina, quam s. Alphonsus alibi tradit de Poenit. lib. 6. n. 505., non posse imponi onus repetendi confessionem, nisi certo probetur nulla. « Sedulo, ait, advertendum, non esse cogendos poenilentes ad repetendas confessiones, nisi morali 1er cetlo constet eas fuisse invalidas, ut recte dicunt Croix etc. ». 19. Notant tandem Lugo de Fide disp. 12. η. 51. et Slruggl tract. 4. q. 1. n. 22. e sententia ista asserente necessitatem solius explicitae fidei in Deum exsistentem et remuneratorem, posse salvari etiam ludaeos et Mahumedanos, qui sint in errore materiali et inculpabili. Nam isti non carent notitia unius Dei remuneratoris, quam utrique habent ex revela­ tione mosaica. Accedente ergo interiori gratia habent quod satis sit ad eam fidem, qua perduci possint ad baptismum flaminis. III. Bcsp. 2. Necessitate praecepti quivis fidelis sub mortali explicite credere < t scire, crasso saltem modo cl quoad substantiam, tenetur haec. 1. Symbolum, 2. Orationem Dominicam, 3. Praecepta Decalogi et fcclesiae, i. Sa­ cramenta maxime necessaria, ut Baptismum. Eucharistiam et Poenitentiam; reliqua autem tunc, quando Mill suscipere. Suar. Sanchez, fill. n. 39. Quae omnia iolellige, nisi impotentia aut invincibilis ignorantia excuset. 20. * In primis statuenda sunt quaedam principia. Actus interior fidei cadit sub praecepto. Constat ex Scripturis: Marc. XVI. 10. Qui non crediderit, condemnabitur: Ioann. III. 16. Qui non credit, iam indi­ catus est; quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei et 36. Qui incredulus est Filio, non videbit vitam; sed ira Dei manet super eum: Rom. IV. 3. 23. 21. Quid dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam... Non est autem scriptum tantum propter ipsum, quia reputatum est illi ad iustitiam: sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in cum, qui suscitavit lesum Christum Dominum nostrum a mortuis. Iam vero cum alicui actui libero justificationem et vitam aeternam promittit Deus atque eius omissioni aeternam damnationem comminatur, en ipso praecipit illum actum. Praeterea vidimus fidem quarumdam veritatum esse adultis ne­ cessariam ut medium: atqui media necessaria ad finem, quae sunt in nostra potestate, sunt etiam praecepta nobis; iubemur enim tendere in finem. 10 TIlACTATL’S V. SECT. I. DE PBAECEPTIS FIDEI 21. Ista autem obligatio credendi, nt docent Suarez de Fide disp. 13. sect 2. el Lugo de Fide disp. 13. n. 35., praeterquam quod oritur non raro indirecte ah alia virtute, propter quam est necessaria tides; oritur etiam directe ah ipsa virtute fidei: nempe fides per se postulat prae­ cipi, supposita nempe divina revelatione. Reverentia enim Deo debita exigit ut divinae veritati creata mens se subiicial, in captivitatem re­ digens omnem intellectum (νόημα cogitatum) in obsequium Christi 2. Cor. X. 5., attendens scilicet ad Deum sibi loqtienlem, credens quae dicit nec ullo pacto contradicens aut dubitans. Quamvis autem necesse sil nulli veritati revelatae repugnare et omni veritati, quam certo constat nobis esse revelatam, assensum praebere; non est tamen necesse ut fideles quamlibet veritatem revelatam explicite credant, cum nec teneantur eas omnes nosse; hoc enim ipsis est rnoraliler impossibile nec ulla lex exstat id praecipiens. Quaedam tamen explicite nosse et credere necesse est, ut ea quorum fidem diximus ne­ cessariam necessitate medii; sed et alia sunt necessaria scitu necessitate praecepti. 22. Haec vero, iuxta communem theologorum sententiam sunt 1. quae Symbolo Apostolorum continentur, si pauca quaedam excipias. lam spe­ cimen huiusmodi dederat Apostolus I. Cor. XV. I. —8., recensens ea, quae ad mysterium Incarnationis perlinent, alia tamen supponens, nam illa se dicit v. 3 tradidisse inter prima (έν r/ότο'.ς primis nempe ele­ mentis fidei). Ratio, cur veritates Symbolo contentas iubeanlur Christiani nosse et explicite credere, haec est, 'diis omissis, ait Lugo I. c. n. 65., < quia qui Christianam religionem amplectitur, ita debet eam amplecti, ut eam distinguat ab aliis, quae illa non sunt et per consequens debet talem fidem credere, quae distinguat Christianam religionem ab aliis doctrinis... Christianus autem eo ipso quod christianismum profitetur, debet agnoscere quae et qualis sil religio, cui nomen dat, saltem quoad substantialia capita et· fundamenta eius..., quae substantialia capita et potissima ab omnibus scienda Apostoli divino instinctu disposuerunt in Symbolo ». 23. Nihilominus excipere solent theologi quaedam in Symbolo contenta, ad quae explicite credenda non videtur porrigi obligatio saltem gravis. Convenit inter omnes non opus esse explicite credere quod incidenler dicitur fle Pontio Pilato. Item excipiunt non pauci articulum de com­ munione sanctorum ; eo quod res subtilior sil, ut et docti disputent in quo sila sit: quam exceptionem non improbabilem censet Lugo I. c. n. 112 Alii excipiunt quoque, propter eandem rationem, sessionem Christi ad dexteram Pains, nec improbabiliter, iuxta Lugo n. 87 Neque Lugo nn. 82 . 85. censet improbabile quoi quidam dicunt, non esse necesse explicite credere d- scensum ad inferos et sepulturam Chrisli. Suarez de II 7'ίίΖβ disp. 13. sect. 4. n. 4. et Lugo 1. c. n. 75. putant non improba­ bilem sententiam negantem necessitatem explicite credendi perpetuam Deiparae virginitatem: etsi iidem ut probabilius id affirment. Sed 2. praeter articulos Symboli, oportet Christianum nosse et credere explicite Decalogum, nam secundum eius praecepta vivere debet. Nosse quoque 3. omnes et credere explicite oportet sacramenta, non quidem omnia, sed (piae in usu necessario sunt omnium, hoc est baptismus, poenitentia, eucharistia: alia vero, cum opus est ea suscipere. * Quod spectat ad modum cognitionis, qui ab omnibus exigitur circa haec et quoad alia quaedam, an necesse sit scire necne, habes in se­ quentibus resolutionibus Auctoris. CAPUT I. QUAE MYSTERIA FIDEI NECESSARIO CREDENDA SIM Unde resolvuntur. IV. 1. Non omnes tenentur sub mortali haec praedicta scire rrMnnrikr aul eo ordine aut iis verbis, quibus proponuntur: sed quoad orationem Dominicam, scire omnia bona petenda esse a Deo, quae est eius summa; quoad Symbolum vero, prae­ cepta et Sacramenta, suflicit, si quis rogatus de singulis recte re-pond eat. Bonae. Laym. I. c. c. 9. Sanch. I. 2. c. 3. 24. Haec est crassa ratio sciendi et quoad substantiam tantum, vi­ delicet ut praedicta (piis non sciat memoriter aut eo ordine aul verbis iis, quibus proponi solent, mullo minus sciat eorum rationem reddere: sed tamen valeat rogatus respondere recte in iis, quae perlinent ad essentiam rei, prout ab Ecclesia proponitur. 25. Ceterum quoad doctrinam hac resolutione contentam, indicium suum sic profert s. Alphonsus lib. 2. n. 3.: * hoc est conforme ad id, quod tradidit s. Carolus Borromaeus in sua instructione ad confessarios, ubi docuit, salis esse, quod fideles rudes sciant Credo saltem in sub­ stantia ». V. 2. Quamvis sit praeceptum Ecclesiae discendi memoriter Symbolum cl Ora­ tionem Dominicam el Salutationem Angelicam velitquc Barb. p. 3. c. 27. non esse absolvendum, qui ob ncgligenliarn vel verecundiam ea addiscere non curat; consue­ tudo tamen, ut notat Navar. el Lopez, exponit obligationem non esse ultra veniale: uti nec est ultra veniale, nescire facere crucem, ut docet Sanchez, contra Syl. qui docet esO moilale. 26. Distinguenda omnino est causa Symboli et praeceptorum Decalogi aul Ecclesiae a causa orationis Dominicae et angelicae salutationis. Quoad Symbolum et praecepta Decalogi haec habet Suarez de Fide disp. 13. sed. 5. n. 8. ex communi sententia. «Certum est, non esse obligationem gravem retinendi memoria verba Symboli vel praeceptorum, ita ut sil peccatum mortale hoc omittere. Et ratio esse potest, quia vel de praecepto non salis constat; quia ucc ab aliquo Pontifice nec in aliquo TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI concilio generali latum invenitur vel quia alii canones, qui de hoc lo­ quuntur, de substantia mysteriorum sufficienter inlelligunlur vel certe quia materia illa levis est, si praecise in verbis vel in eorum ordine sistatur. Probabile est autem, si ex pura negligenlia hoc omittatur, non carere aliqua culpa saltem veniali; quia praeter canones, qui hoc insi­ nuant iuxta communem usum Ecclesiae, talis negligenlia censetur aliquo modo culpabilis et in aliis aliquando scandalum generat. Si vero quis mediocrem diligentiam adhibeat et nihilominus ob naturalem defectum vel incapacilatem verba relinere non possit, facile poterit ab omni culpa excusari ». Ita el Filliucci lom. 2. tr. 22. cap. 2. n. 37. 27.Quod autem allinet ad orationem dominicam, Suarez dc Relig. lom. 2. lib. 3. De orat. cap. 6. distinctis thesibus statuit, orationem vocalem pri­ vatam nullo praecepto aut naturali aut divino aut ecclesiastico imponi. Descendendo autem ad orationem dominicam, idem Suarez recte notat ibid. n. 9. « de vocali recitatione talis orationis... nullum esse proprium... ecclesiasticum praeceptum ». De eadem autem memoriter addiscenda, «facilius, inquit Suarez n.8., posset admitti obligatio: tamen communiter doctores dicunt, hanc sufiicientor impleri sciendo substantiam seu materiam illius orationis ». Addit,Concilia (particularia)dum praecipiunt hancaddisci, «explicasse obligationem, quam moraliter loquendo christiani habere possunt eo ipso quod christiani sunt, quae (obligatio) non tam nascitur ex positivo prae­ cepto Ecclesiae, quam ex ipso iure naturae, supposito tali statu. Cum enim fideles orare teneantur... consequenter necesse est, ut sciant et intelliganl, quid possint ac debeant orare el cum oratio a principio usus rationis possit esse necessaria, oportet etiam ut a puerilia discant, quid orare debeant Non possunt autem brevius omnes aut magis accommo­ date id discere, quam per orationem dominicam el ideo moraliter loquendo et parentes et pastores tenentur haec docere filios vel oves suas... et fideles ipsi tenentur aliquo modo hanc orationem discere, saltem quantum necesse est ad convenienter orandum, quamvis in rigore praecepti non teneantur verba el seriem illius orationis memoria relinere ». 28. El tie salutatione angelica idem Suarez, ibid.n. 10.: « Unde a fortiori constat, quid de oratione ad Virginem per salutationem angelicam vel per anliphonam Salve Regina dicendum sit. Navarrus enim idem (scii, obli­ gationem adesse sciendi) sentit; sed nullum speciale adducit fundamentum neque oportet obligationes inducere non salis fundatas. Est ergo consu­ lendum omnibus, ut has orationes discanl el saepius recilenl; non vero esi peccaii scrupulus inficiendus per solani huiusmodi omissionem. Si quis aulem sil adeo negligens animae suae, ut haec rudimenta Christianae vitae ignoret vel nunquam recitet, magnum indicium est, ipsum non recte vivere, etiamsi omissio illa speciale peccatum non sil. Secus vero essei, 13 si quis aliis orationibus assuefactus, has non diceret; nam in illo talis omissio nec esset peccatum nec signum perniciosae negligentiae vel oblivionis salutis suae ». CAPUT I. QUAE MYSTERIA FIDEI NECESSARIO CREDENDA SINT VI. 3. Moraliter nihilominus necessarium est, ut rudiores memoria teneant Sym­ bolum sua lingua ; quia alioquin non possunt habere sufficientem cognitionem ar­ ticulorum. 29. Ratio in promptu; quia nosse debent credenda. VII. 4. Falsa est opinio quorundam Canonistarum, rusticis esse salis, articulos fidei aliaque dicta credere implicite, credendo quidquid credit Ecclesia. 30. Falsa est ista doctrina; quia, ut iam ostendimus, quaedam explicite sunt credenda nec fides potest esse prorsus implicita: quod enim im­ plicite credimus, continetur in aliquo, quod explicite creditur. Praeterea fides Ecclesiae Magisterio praestita supponit non pauca credita explicite, unde procedimus ad credendum Ecclesiae. VIII. 5. Excusantur ii, quibus aut defuit doctor aut nunquam venit in mentem obligatio similia discendi aut qui nimis sint rudes, ita ut non possint ea compre­ hendere aut relinere; quod saepe contingere docent Azor et Bec. contra alios. 31. Si Γ aut defuit qui doceret aut 2° nunquam venit in mentem de obligatione aut 3° impares sunt ad addiscendum: palam est hos non esse culpae reos. Excusantur ergo a culpa: verum quoad duos primos casus, remanet obligatio. Quoad tertium hi sunt, quos comparandos diximus aut pueris aut fatuis. IX. 6. Si Confessarius probabiliter indicet poenitentem ignorare ex doctrina Chri­ stiana ea, quae scire tenetur (quod de litteratis vel bene educatis vel frequenter conlilcnlibus praesumendum non esse monel Sanchez 2. itfor. c. 3.), debet eum interro­ gare de negligenlia in iis addiscendis; cum per eam plurimi graviter peccent. Led. Azor. t. I. I. 8. c. 8. Trull. 1. 1. c. 1. d. 4. 32. 1° Attendendum, ne interrogatio fiat iis, quibus aut iniurium id esset aut magnam verecundiam inficeret. S. Alphonsus Tract. Quomodo se gerere debeat confessarius cum poenitentibus diversorum generum n. 18. refert monitum s. Leonardi a Portu Mauritio: « Idem Auctor (s. Leo­ nardos) loquens de personis urbanis salutis propriae negligent! bus, quae sibi magno rubori et contumeliae habent, se de iis interrogari, ait decere confessa rium, ut ipsis sic dicat: Eia eliciamus una simul actus Christia­ nos: dic mccum etc. » subiungens scilicet actum fidei, (pio praecipua mysteria continentur. 33. 2° Quod dicit A. plurimos graviter peccaro, dimetiendum est ex dictis superius. Ea enim referenda sunt l°ad ea quae sunt necessitatis medii: 2° qudad Symbolum el decalogum el orationem dominicam ac- 1 'i TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI cipienda ea sunt solum quoad substantiam, non autem quoad verba ct ordinem. Grave peccatum erit quoad eos, qui non excusantur e.x rationibus allatis in Resol. 5*. X. 7. Possunt absolvi ^contra quosdam) qui ignorant ea, quae sub mortali scienda esse dixi. Halio est, quia licet peccarint omittendo discere, possunt tamen de hoc dolere, cum proposito discendi. Sanch. Quod si tamen ignorarent ea, quae necessitate medii s ienda sunt, deberent instrui ante absolutionem. Bonae, d. 3. q. 2. p. 2. Sanch. I. c. c. 3. n. 21. 34. Benedictus XIV. in Conslit. Etsi minime Ί. Febr. 1742. De Do­ ctrina Christiana, inter media, quae suggerit, ut ignorantiae obvietur, hoc quoque suggerit: « Omnes denique omnium aetatum atque ordinum homines solent identidem sordes animae Poenitentiae sacramento deter­ gere. Curabit itaque Episcopus, ut sacerdos excipiens confessiones fixum illud immolumque ammo semper habeat, invalidam esse absolutionem sacramenlalem, quam quis ignoranti res necessarias necessitate medii impertitur nec posse homines Deo per huiiismodi sacramentum reconci­ liari, nisi prius exclusa huius ignorantiae caligine ad agnitionem fidei educantur (quis forte negaret suppositum, quod nempe accedat ad con­ fessionem Christianus, qui ignoret ea, quae certo constat scienda esse necessitate medii). Sedulo etiam animadvertat confessarius, in aliud tempus reficiendam esse absolutionem illius, qui necessaria necessitate praecepti suo vdio nescii et eo quandoque casu poenitenlem absolvi posse, quo se vincibilis huius ignorantiae reum agnoscat et accuset ac intime dolens tum a Deo veniam precelur, tum confessario serio promittat, operam se impense daturum, qua divinae gratiae praesidio discat etiam necessaria necessitate praecepti ». Tola ergo doctrina, etiam postrema retineatur. 35. Et hoc est, quod dicit Auctor noster in prima parte resolutionis. S. Alphonsus ad h.locum Auctoris ex Salmanlicensibus addit conditionem « Nisi prius hi admoniti neglexerint addiscere», certe si admoniti fuerint non una lanium vel altera vice, sed saepius, ut aiunt iidem Salmanticenses tract. 21. c. 2. n. 59. de Fide, qui subdunt hoc etiam: « Ceterum Filliuccius innuit: esse tantum conveniens ita cum similibus aliquando se gerere; non tamen necessarium, maxime habita promissione, quod ea quam primum addiscent ». Addunt autem: * El Sanchez docet, numquam aut rarissime negandam esse absolutionem ob doctrinae Christianae ignorantiam; quia confessarius potest poenilentes, quantumvis rusticos, sufficienter instruere et sic instructos absolvere ». Ad quae Salmanticenses dicentes non posse se subscribere huic doctrinae, non satis apte afferunt ad id probandum damnatam ad Innoc. XI. Proposit. quod « Absolutionis capax sit homo quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei»; nam si instructi sunt a confessario, non laborant ignorantia. 3G. S. Leonardos, ut referi s. Alphonsus 1. c. n. 32. contra docebat, teneri Confessariura instruere (seu, ut ait reapse idem Leonardus, expe- CAPUT I. QUAE MYSTERIA FIDEI NECESSARIO CREDENDA SINT 15 diens esse ut Confessarius instruat, sed si absolvere vult, instruere debet) poenilentes rudes in mysteriis fidei, saltem in quatuor principalibus: « Bonum, inquit, non esi consilium dimittere similes ignaros, ut ab aliis haec doceantur ; quia nullus alius sperabitur fructus, nisi ut sic ignari remaneant ideoque expediens est, breviter eos docere praedicta mysteria principalia, efficiendo pariter ut secum eliciant actus fidei, spei, cantatis et contritionis, obligando tamen,eos, ut in posterum perfecte se instrui faciant circa cetera mysteria scitu necessaria de necessitate praecepti ». XI. 8. Parochus suas oves (sicut parens liberos) tenetur sub mortali, per se ve) alium docere ea saltem, quae sub mortali scire tenentur. Sanch. 2. Nor. c. 3. Filliuc. Palaus. Trull. I. 2. c. 1. Con. etc. 37. Clara est. CAPUT II. % QUOMODO OBLIGET PRAECEPTUM FIDEI 38. Adverte praeceptum fidei et affirmativum esse et negativum. Qua est affirmativum, exigit ut omnia credamus a Deo revelata et ab Ec­ clesia proposita ut credenda et hoc violatur per omissionem. Qua nega­ tivum prohibet dubium et dissensum circa illa et hoc violatur per contrarielatem. Hoc obligat semper et pro semper, non item illud, sed solum in certis circumstantiis: qua de re in praesenti. Affirmativum duplicem habet obligationem 1° credendi quod iam pro­ positum sil et aliquo modo scitum seu apprehensum: 2° sciendi quod credendum est. De qua posteriori parte dictum est in praecedenti capite et nonnulla in hoc addenda. 31). Actus fidei dupliciter distinguitur, formalis et virtualis. Formalis datur, quando quis credit mysterium propter revelationem divinam expli­ cite et adverlenler cognitam. Virtualis vero, cum quis credit utique ob revelationem, sed solum implicite et inadvertenter influentem, videlicet cum perdurat persuasio ex tali molivo relicta. Virtualis assensus dicitur quoque implicitus. Voit tom. 1. η. 349. Sanchez Decal, (quod est opus morale) lib. 2. cap. 1. n. 3. Sic spem virlualem habemus in agricola, qui arat, seminal..., licet actu memor non sil fructuum, propter quos laborat. 40. Denique duplex necessitas seu obligatio est eliciendi actum fidei: una est quasi per accidens, seu ratione alterius praecepti, quod impleri non possit sine actu fidei, v. gr. praeceptum confitendi peccata; alia est per se seu ratione praecepti ipsiusmel fidei. Suarez De fide disp. 13. sect. 5.U.5. Porro cum quis obligationi priori non facit satis et illud aliud praeceptum transgreditur, non duo peccata committit, alterum con- s 16 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI Ira illud praeceptum, alterum contra praeceptum fidei, ut vult Bannez apud Sanchez I. c. c. 1. n. 3., sed unum; quia tunc non obligat per se praeceptum lldei atque omissio medii pro observando aliquo praecepto huiusque violatio unum sunt peccatum. Si vero obligatio actus fidei sit per se, tunc omissio actus peccatum est contra praeceptum fidei, etsi nullum aliud peccatum ei societur. 41. Ratio difficultatis est, quod praeceptum affirmativum, cum non obliget pro semper idesl pro omnibus et singulis temporibus; ergo obli­ gat solum pro quibusdam circumstantiis seu temporibus. Porro si prae­ ceptum ipsum non designet hoc tempus seu circumstantias, reliquum est ut non obliget, nisi pro articulo necessitatis. Atqui hoc praeceptum non designat tempus, uti palet neque etiam salis apparet, quaenam sit necessitas, in qua tale praeceptum obliget; idcirco difficile est certum tempus huius obligationis praefigere. Suarez I. c. n. 1. 42. In primis ut quaedam certa statuantur, habendae prae oculis istae propositiones damnatae. Prop. 16. ab Innoc. XL: « Fides non censelur ca­ dere sub praeceptum speciale secundum se ». Nam quoties proponitur quid revelatum certe a Deo, hoe per se exigit fidem. Prop. 1. ab Alex. VII.: < Homo nullo unquam vitae suae tempore te­ netur elicere actum fidei, spei et caritatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes perlinentium ». Nonne enim est praeceptum divinum : « Diliges Dominum Deum tuum etc.? » Opinio his propp. expressa non excludit obligationem, sed eam coarctat ad circumstantias, in quibus exercitium harum virtutum aliunde evadat necessarium, nempe per accidens (n. 40). Prop. 17. ab Innocent. XL: « Salis est actum fidei semel in vita eli­ cere ». Unde (it, ut quis posset differre actum fidei usque ad articulum mortis. Forte isti, si qui fuerunt, inlclligebanl de formali fidei actu. Prop. 6. ab Innoc. XI. (licet non de fide agat; sed ratione analogiae huc revocatur): ' Probabile est, ne singulis quidem quinquenniis per se obligare praeceptum caritatis erga Deum ». Conclusio est, hanc opinionem non esse probabilem. Insuper id forte de formali actu quispiam inlelligebat. Denique Prop. 65. ab Innoc. XL: «Sufficit illa mysteria semel cre­ didisse « scii, mysteria fidei, de quibus in praecedenti G4. sic: « Abso­ lutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei et etiamsi per negligenliam etiam culpabilem nesciat mysterium Sanctissimae Trinitatis et Incarnationis D. N. I. Christi ». Kil. Respond. 1. Praeceptum fidei internum obligat I. Vueros inter fideles edu­ catos, quando rationis usum perfecte consecuti mysteria fidei audiunt apprehcnduntqne, quod illa credere dires necessaria ad salutem peccantque mortaliter omittendo. Sanch. Ron l. *2. d. 3. p. 3. addens plurimos eorum excusari inadvertentia aut invincibili 17 CAPUT 1!. QUOMODO OBLIGET PRAECEPTUM FIDEI ignorantia. -2. Adultos infideles, quando ratio incipit dictare, res fidei sufficienter pro­ positas esse cl contrariam seciam esse falsam. Sancli. 1.2. Mor. c. 1. Con. d. II < Ex hac damnatione constat, necesse esse sae­ vius (id gratis affirmatur, nisi velit dicere: plus quam semel) in vita eli­ cere actum fidei: abstrahitur autem hic, an id necesse sil de necessitate medii an praecepti (quorsum haec quaestio hoc in loco?) item an sit necesse per se ratione ipsius praecepti fidei, an autem per accidens ratione praeceptorum spectantium ad alias virtutes...; qualiscumque enim et undecunque sil ea necessitas saepius eliciendi actum fidei, propositio ' damnatae contradictoria est vera, nempe quod non salis sil elicere actum fidei semel in vite et satisfiet praecepto fidei ex quacumque tandem causa vel occasione ponatur actus fidei ». Quam doctrinam admittit et probal s. Alphonsus l. c. 21 55. S. Alphonsus ibid., memorat sic aliam quaestionem: « Num autem teneamur ad eliciendos bos actus fidei formaliter, scii ex motivo (explicito) Dei revelantis, affirmat Viva in 1. Prop. dam. ab. Alex. VII. η. II. .* Ratio, cur Viva affirmet, fidem hanc debere esse formalem ex motivo explicit© scii. Dei revelantis, est, quia sicut cum praecipitur dolor de peccatis inlelligilur dolor formalis nec sufficit dolor inclusus in actu caritatis, ita cum fides praecipitur, inlelligenda est fides formalis. Sed neque probanda est haec resolutio nec laudandus mos iste, seu melius intemperantia in sedandis vel excitandis innumeris quaestiunculis, quarum exitus soleat hic solum esse, ut multiplicentur anxietates, pro­ deant novae leges et res usque magis implicenlur. Quae intemperantia eo usque processit, ut Viva ibid, dubium iniicial, an supernaluralis sil fides, quae non exerceatur actu formali; sic enim habet intra parenthesim: «Quidquid sit, an semper ac fides est super­ naluralis, nitatur huic motivo saltem languide attracto ». 56. Dixi non esse probandam resolutionem. Et sane loannes de Car­ denas Crisis Th eoi. torn. 4. dissert. 11. nn. 75-76. ponens quaestionem, « an actus, qui eliciuntur circa veritates, quas quis didicit in schola fidei, quamvis desit memoria revelationis divinae (qui actus sunt virtuales actus fidei), sint veri actus fidei, quales praecepto divino iubentur et procedant ab habitu fidei supernatural), refert haec ex Hurtado, qui prior videtur quaestionem movisse: « Hac in parte quidquid pro­ feratur, vetusto carebit auctore; quia quaestio recens nascitur a parente etiam rccente ». Patet ergo, hanc controversiam esse novam, de qua doctores nihil dixerant. At si quaestio nova est, nonne patet, de nova ista obligatione neminem unquam cogitasse? Et si nemo de ista obligatione cogitavit, cuiusmodi tandem est istud sapientiae acumen, ut putare debeamus, aut veteres omnes doctores nihil cogitasse de modo implendi gravissimum praeceptum, quod obligat graviter omnes et est in usu quotidiano? aut ad dies usque Dominici Viva vix quempiam scivisse modum implendi praeceptum et incompertam fuisse rationem obligationis eliciendi actum fidei? Contra nonne celeberrimum est ada­ gium, quod consuetudo est optima legum interpres? Ergo si nemo co­ gitaverat de hac necessitate, cum tamen obvia esset haec cogitatio, palam est, hanc non esse vim praecepti. 57. Quod vero non cogitaverint de ista obligatione Doctores, palet ex communi sententia, quod satisfiat praecepto fidei per illas actiones, quae merum fidei usum continent. Id palet etiam ex allegatis verbis Suarez el Croix sup. nn. 53. 54. Immo ipse Viva I. c. n. 7. scribit: « Ad hos actus praeslanlissimos eliciendos saepe conari debemus; at citra anxie­ tatem, cum vix possit accidere, quod vir timoratus his praeceptis non satisfaciat abunde » sc. per usum fidei. CAPUT II. QUOMODO OBLIGET PRAECEPTUM FIDEI 2'2 TRACTATUS V. SECT. 1. DE PRAECEPTIS FIDEI Et LugoJZte fui. disp. 13. η. i5. apud s. Alph. lib. 2. n. 7. : « Cum materia honeste et inhoneste operandi frequenter occurrat, non est du­ bitandum, quin homo, qui fidem Christianam semel amplexus esi, plusquam sufficienter satisfaciat praecepto lidei ». 58. Ad rationem vero Viva (praeterquam quod negari potest anlecedens, sc. non satisfieri praecepto doloris per actum caritatis) respon­ dendum est: Nego paritatem. Nam actus amoris non eodem omnino modo continet virlualiter actum doloris, quo actus fidei continetur in actu, ut aiunt, virtuali fidei. Nam actus caritatis reipsa nulla ratione habet pec­ cata pro obiecto atque adeo nulla ratione attingit peccatum aut circa peccata versetur: sed solum est molivum, propter quod ad detestanda praeterita peccata quis moveri possit. At vero actus lidei, quam dicimus virtualem, versatur circa revelata et est reipsa assensus praestitus veri­ tatibus revelatis; in hoc autem solum differt a formali, quod dum assentimur, non cogitemus de molivo formali, scii, de divina revelatione seu sine actuali revelationis divinae memoria assentiamur obiecto materiali. 59. Verum undenam reipsa determinatur tunc cognitio nisi ex molivo fidei? Nam certitudo cognitionis profecto non aliunde potest provenire, nisi ex molivo lidei divinae prius apprehenso, ex pia affectione supernatural!, in qua el habitus est lidei aut ex memoria piae affectionis prius habitae. Uno verbo, certitudo haec adhaesionis non aliter lota est a motivo fidei divinae, ac a molivis praemissarum sit certitudo conclusionis aut certitudo alicuius facti sil ex molivo apprehensionis habitae per sensus exiernos aut per testimonium aliorum; quamvis actu nec recorder prae­ missarum illarum aut non cogitem tie molivo sensuum externorum aut auctoritatis leslium. Videbis quae fuse disputai Cardenas citai. Disput. 11, art. 5. el 6. Ergo dubia isla ex sola intemperantia el rigore sophistico exorta, prorsus hinc ableganda. GO. Bene Gary §. 188. inter alia tempora, quibus elicere tenemur aclum fidei, enumeral, post lapsum in haeresim aut fidem negatam. Gl. Unum superest advertendum, quod memorat etiam Viva I. e. n. 8., quod quidquid disputent Theologi de obligatione eliciendi actus virtutum theologalium (nunc autem dictum fuerit de fide), tamen verissimum est, quod fideles nunquam se accusant de transgressione praeceptorum ad hos actus obligantium nec solent de hoc a confessariis interrogari. Undenam hoc? Puto verius responsum hoc esse, quod poenilentes ad hanc obligationem non advertunt; ex quo fit, ut neque peccent, diutius differendo exercitium horum actuum. Ita Viva. Sed addendum, ideo etiam poenileiileS non cogitare de hac obligatione, quia reipsa obligatio maxime indeterminata esi, uti ex Suarez audivimus sup. n. il. et inani labore theologi has vel illas proferunt sententias, quae reipsa poliusqnam fun­ datae in solida aliqua ratione, videntur ad arbitrium confictae. CAPUT II. QUOMODO OBLIGET PRAECEPTUM ÎIDEI 23 Ex iis resolvuntur Id Casus. XIII. I, Haereticus, qiiamdiu suam snclam iudcat esse credibiliorem vel aeque credibilem, non tenetur credere; quia tides nondum est sufficienter proposita ageretque imprudenter. Sanch. '2. Jfor. c. I. Laym. I. 2. I. I. c. 10. et 12. 62. Resolutio est, quod non tenetur credere id, quod ipsi proponitur vel aeque vel minus credibile. At non dicitur, quod possit quiescere tranquil­ lus in sua secla. Duo haec sunt longe diversa. Et superesl via media, vide­ licet obligatio inquirendi; quia certam quaerere viam tenemur : quae tamen obligatio non est confundenda, ut diximus, cum Gela obligatione credendi id, quod appareat quidem probabilius, sed non certe credibile. XIV. 2. Quando iis, qui in haeresi nutriti sunt, persuasum est a puero, nos abiiccrecl persequi Verbum Dei, esse idololalras, pestilentes deceptores idcoque, lanquam pestem, fugiendos; non possunt, stante hac persuasione, salva conscientia nos audire el laborant ignorantia invincibili, cum non dubitent se esse in bona via. Lavm. c. 10. Sanch. I. 2. c. 1. 63. Hoc valet, etiamsi non sint certi de propria secla : in quo casu tenerentur inquirere, ubi sit veritas ; licet excusarentur, si non quaere­ rent veritatem apud catholicos, quos certe putent esse extra viam. XV. 3. Si talibus oriatur dubium de sua secla, tenentur ulterius inquirere el a Deo petere lumen : quod si negligant, peccant contra fidem; cum non adhibeant media ail implendum praeceptum Fidei. Quod si deinde nostra fides cis sufficienter propo­ natur, tenentur amplecti, ibid. V. Ferdin, ile Castro Palao t. i. d I. p. 12. el d. 2. p. 2. 64. Quod ait Auctor, quod peccent etiam contra (idem, inde est, quod obligatio credendi imponit obligationem sciendi (n. 38.) el idcirco in­ quirendi. Addit autem s. Alphonsus lib. 2 n. 10. ex Viva, « quod infidelis nun­ quam habere potest veram probabilitatem suae sectae sine culpa. Si enim oraret, Deus absque dubio infunderet lumen suum de vera religione ». Sed haec est mera pia quorumdam conieclatio inde orta, quod statum infidelium, haereticorum el schismaticorum sibi effingunt, quasi hi co­ gnoscant statum suum, prouti cognosceret homo cathedraliciis aut de­ gens in nostris urbibus. Atqui rudes ex parentum el doctiorum inter eos auctoritate delinentur ita, ut vix aut ne vix quidem dubitent; nedum habere possint solam probabilitatem. Praeterea ut culpa adsit, necesse est, ut obligationem orandi noscant : atque adeo haec supponunt id, quod est in quaestione. XVI. Resp. 2. Praeceptum exterius fidem confitendi ime naturali obligat duplici caso, scilicet cum vel honor Deo debitus vel utilitas proximo impendenda privative vel contrarie subtraheretur. Dixi privative: ut si ideo cessaret magnus honor in Deum vel utilitas in proximum redundans. Dixi contrarie: ut si alioqui Deus af­ ficeretur iniuria vel proxmius gravi malo, v. gr. si inde penderet aliorum conversio 24 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI aut perversio, contemptus Religionis, scandalum, etc. Ratio responsionis est, quia actus virtutis tunc videtur praeceptus, quando est necessarius ad finem praecepti, quod hic contingit; quia linis praecepti est Caritas. S. Th. 2. 2. q. 3. a. 2. Suar. Reg. Fill. ίI 65. Dû necessitate profitendi fidem etiam exterius nemo dubitat; sed difficultas esi in assignando tempore, quo hoc praeceptum obligat. Suarez De fide disp. 14. sect. 2. n. 1. 2. Ob claritatem duplex distingui potest fidei confessio seu externa si­ gnificatio; quae quidem non solum verbis, sed et actibus fit, sicuti el fidei negatio. Alia materialis est, quae fit exercitio alterius virtutis, sed tamen reipsa continet externam fidei internae significationem, v. gr. sacrificare Deo, quod est quaedam professio atque adeo confessio fidei Christianae. Formalis vero confessio est, quando per se el ex directa intentione exter­ num verbum vel signum quodvis fiat, ad ostendendam fidem internam. 66. El quoad materialem fidei professionem nulla est difficultas. Nam quoties exercendus erit actus religionis ex obligatione, toties adest ne­ cessitas seu obligatio profitendi exterius fidem; sicut el magister qui teneatur vel e pulpito vel e cathedra docere Christianam doctrinam. Sed haec professio pertinet ad alia praecepta et superest adhuc difficultas, quando homo obligetur ex praecepto fidei per se ad formalem eiusdem professionem. Suarez ibid. η. 3. 67. Communiter ergo doclores duo tantum tempora huius obligationis assignant, quae el ab Auctore indicantur: 1° quando honor Deo debitus exigit ab homine fidei confessioneni: 2° quando id exigit utilitas proximi. Advertite autem, plura heic dici, quae communia sunt ad solvendam etiam quaestionem, quae proponitur capite sequenti, scii, de obligatione praecepti, quatenus negativum est. 68. Quod dicitur, nos obligari ad fidei professionem, quando id exigit debitus Deo honor aut proximi militas, explicari communiter sic solet, quia scilicet desistendo ab illa professione honor Deo debitus subtra­ hitur etc. Cf. s. Thomam 2. 2. q. 3. c. 2. Verum ut rite haec intelligantur, triplex distinguitur subtractio divini honoris, negativa, privativa et contraria, de quibus etiam Auctor me­ minit, licet omittat negativam. Dicitur autem subtractio mere negativa, quando non defero Deo hono­ rem, quem possem el haec per se non sufficit ad inducendam obliga­ tionem praecepti; quia non quoties possum, teneor exercere honorem erga Deum, ut constat. Dicitur subtractio privativa, (piando confitendo fidem magnus honor el gloria Dei accresceret, qua privatur propter confessionis meae defe­ ctum el hoc mulli putant sufficere, ut confessio tunc sil in praecepto: 25 etiamsi ex carentia illius confessionis honor, quem iam Deus habebat apud illos homines, non minuatur. Sed de hoc, ut inquit Suarez De fid. disp. 14. sect. 2. n. 4., non potest alia regula certa tradi, nisi obligatio caritatis Dei; illa enim sola potest tunc obligare: verum raro obligabit, nisi secus aut intercedat necessitas proximorum aut inde fama seu exi­ stimatio de Deo diminuatur, qui tamen casus ad privativam subtractio­ nem non perlinent, sed potius ad contrariam. Contraria enim subtractio dicitur subtractio divini honoris, quando ex eo, quod nolo confiteri fidem, apud infideles diminuitur notabiliter existimatio de Deo vel de fide et religione eius; hoc enim tunc impu­ tatur homini non confitenti fidem, lanquam subtrahenti contrarie hono­ rem Deo debitum. 69. Haec eadem distinguenda sunt, quando necessaria dicenda sit confessio fidei oh proximorum utilitatem. Tanta enim haec esse debet, ut censeatur moratis necessitas, qualis est, si mea confessio necessaria reputetur, ne alii fideles sint inconstantes el ab fide deficiant (ita est con­ trarie)^ vel fortasse quia exemplo confessionis meae alii infideles exci­ tabuntur et convertentur ad fidem, vel quia alii fideles indigeni mea confessione, ut instruantur (heic zsX privative). Suar. 1. c. n. 5. Quando tamen in particulari tanta sil utilitas vel necessitas proximi, ut certam obligationem inducat, arbitrio prudentis indicandum est; nam quaepiam regula omnino certa assignari non potest. Communiter tamen censetur haec necessitas urgere, (piando fideles publice a tyranno in­ terrogantur, de quo in cap. sequenti. 70. Quae tamen dicta sunt, habent adhuc difficultatem. Nam obligatio orta vel ex cavenda subtractione divini honoris aut subtractione damni proximorum, videtur referri potius ad praeceptum caritatis, quam ad praeceptum fidei; praesertim cum occasiones istae obligent solum per accidens, v. gr. in persecutione tyranni vel in proximorum infirmitate el indigentia. Ergo sic non assignatur tempus, quo praeceptum profitendae fidei per se obliget. Cui difficultati satisfacit Suarez 1. c. n. 7., assignando etiam hoc tempus ita, ut primo quidem hoc praeceptum obliget, quando quis amplectitur fidem ac baptismum suscipit, si de adulto sermo sil. Qui autem ea aetate susceperunt baptismum, qua per actus suos fidem profiteri non poterant, tenebuntur fidem profiteri, cum primum moraliler per aetatem poterunt. Addendum, id ipsum faciendum aliquibus temporibus per vitae decur­ sum, ita ut unusquisque fidelibus, inler quos vivit, catholicum el fidelem se ostendat. Verumlamen quia exercendo alios actus religionis catholicae sufficienter fit haec fidei exterior significatio, ideo non occurrit neque assignatur oc­ casio, qua specialiter obliget illa confessio formalis propter internam fidem CAPUT II. QUOMODO OBLIGET PKAECEPTUM FIDEI 26 TRACTATUS V. SECT. 1. DE PRAECEPTIS FIDEI ostendendam. Neque id mirum; saepe enim contingit in praeceptis affir­ mativis, ul occasio exercendi unum ex obligatione propria cesset, quia per observationem alterius praecepti cessat illa necessitas, in qua alterum praeceptum poterat obligare. Et hanc forte ob causam auctores non as­ signant tempus huius necessitatis nisi in illis occasionibus extraordina­ riis, quae sunt fere accidentales (Suarez I. c.). 71. Advertendum tamen, quod in casibus illis extraordinariis quos dixi­ mus, obligatio profitendae fidei oriri potest non solum ex praecepto ca­ ritatis, sed etiam ex praecepto fidei proprio; idque tum ex parte Dei, si honor eius, inquanlum esi fidei auctor, periclitelur, v. gr. si propter defectum confessionis fidei religio Christiana pussit existimari falsa aut anclor eius falsum aliquid dixisse: tum etiam ex parte ipsius hominis, si propter non confitendam fidem nimio timori locum daret et se expo­ neret periculo deficiendi a fide aut ostendendi inconstantiam in ipsa; in his enim casibus ipsamel fides et pia affectio in ipsam obligare poterunt ad eiusdem professionem. Unde resolvitur hic Casus. XVII. Si haeretici conculcent imagines aliisque iniuriis fidem afficiant, tenetur eam sua confessione tueri Catholicus, si quidem inde prudenter speret profectum. 72. Nihil heic, quod addatur et uberius in cap. seq. .Will. Resp. 3. Ad professionem fidei externam iurc Ecclesiastico tenentur sub mortali, secundum Tridentinum, cum iuramenio obediendi Ecclesiae Romanae, ut docet Hit. i. 2. tr. 22. c. 3., sequentes personae. 1 Provisi de beneficio curato idque intra duos menses a die possessionis coram Episcopo aut eius Vicario Generali vel Officiali, Sess. 21. c. 2'2. de ref. 2. ProvDi ·!<· Canonical»), vel Dignitate in Cathedra!» Ecclesia: idque non tantum oram Episcopo vel eius Vicario, sed etiam in Capitulo, ibid, addita poena (ad quam non videntur teneri ani ' sententiam) ul alioqui fructus non faciant suos. V. Sanch. 1. 2. c. 5. barb, de potestate Episc. 3. p. a. 61. n. 29. 3. Primates, Vrcbiepiscopi, Episcopi in primi Synodo provinciali, cui intererunt. Trident, sess. 25. i. Extendit Pius IV. hanc legem ad omnes Praelatos Religionum, etiam milita­ rium Pius V. autem apud Rodr. I. 2. qq. reg. q 72. ad omnes promovendos in Do­ lori'. Magistros, Regentes, Professores, addita excommunicatione latae sententiae et miv.itione omnium bencliiiorum in eum. qui alios promovet ad talem gradum, sine praevi i professione. V. Fili. t. 22. c. 3. q. II. Rari·, in remiss. «. 24. n. 12. Verum, ubi hoc decretum non est receptum usu, non obligare monet Sanchez c. 3. n. i. Quaesitum est l" < an praeter canonicos, dignitates et curatos inamovtbih, ul dicunt, titulo provisos, parochi etiam amovibiles seu succursa• Ustae ad professionem fidei iuxla praescriptionem s.Conc. Trid. teneantur ? 2’ Et quatenus affirmative circa succui salistas. an possint professionem I CAPUT 111. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. 27 facere coram simplici deputato ab Episcopo? 3° An praedicta professio toties renovari debeat, quoties illi omnes, de quibus supra, ad aliud be­ neficium transferuntur? ». S. C. C. 15. decemb. 188G. respondit: « iuxta C. Trid. sess. 24. c. 12. de Ref. ac resolutiones in similibus editas: ad lm atlirmalive: ad 2‘n negative: ad 3m affirmative ». Unde resolvitur. I 1. Non Innentur ad dictam professionem provisi de Canonica (ibus in Eccbsiilanium Collegiatis vel de Beneficiis lanium simplicibus. 2. Elsi probabile sil, hanc professionem posse fieri per procuratorem, ul docet Azor, Nav. et Sancli. probabilius lamen esi, teneri personaliter, ut docet fili. Ratio esi, Ium quia alias non videtur fieri salis iuramenlo, quod personaliter faciendum esse docel Glossa apud 1'ill. tum quia ita decidit Rota apud Garz. 1. 3. de benef. c. 3. 73. Quod special ad hanc obligationem ex praecepto ecclesiastico, salis fuerit legere A. Adverte tamen monere Sanchez 1. c. n. 7., quod, cum Pontifex Episcopis designat eum, in cuius manibus emittenda est pro­ fessio, haec nequii certe fieri per procuratorem: quod ex verbis Pontificis id committentis ostendit. Porro prior ratio A. non admodum firma est: altera est ellicacior. CAPUT III. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE AUT FALSAM PROFITERI. \IX. Rcsp. Nullo casu licet, sive voce sive alio signo fiai, dicente Chrislo: qui ιη> negaverit coram hominibus etc. Interim vero, elsi licitum non esi mentiri scu simu­ lare, quod non csl; licet lamen dissimulare, quod esi lacero sive legere veritatem verbi' aliisve signis ambiguis cl indifferentibus, ob iuslam causam et cum non esi neces­ sitas fatendi. Est comm. s. Thoin. Cou. disp. 15. dub. 2. n. 9. Laym. I. 2. I. I. c. 11. 74. Responsio tria statuit : 1° nunquam nec ulla ratione licere negare fidem aut simulare falsam professionem: 2. licere dissimulare seu occul­ tare propriam (idem: 3. duas lamen conditiones requiri, ul licita sit dissi­ mulatio. Prima est, ul nulla alia ratio exigat fidei professionem: secunda, ut insta aliqua adsit causa. Et haec quidem respiciunt casum, quo occasio adest talis, ut moraliter (ul inquiunt, Suarez disp. 14. sect, 3. n. 1.) idest secundum aliquam circumstantiarum exigentiam professio locum habere apte posset. Nam alioquin non omni tempore neque ubique tenemur signi­ ficare fidem nostram. Haec principia probatione non indigent et ex his longa series reso­ lutionum deducitur. 28 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS EiDEl Unde resolvitur. XX. 1. Ilopitus ile fide in odium religionis, sive publica auctoritate sive privata, nullo modo potest utendo restrictione mentali aut verbis ambiguis, ita respondere, ut praesentibus videatur lidem negasse, multo minus dicere, se esse haereticum vel Calvinislam vel non Catholicum. Azor, Fili. c. 3. n. 97. 75. Ratio doctrinae est, quia (vid. Lugo Di fid. disp. 14. n. 3G.) licet verba aut signa aequivoca a proferente ponantur quopiam alio sensu, ab interrogante tamen accipiuntur pro negatione fidei. Porro qui utitur verbis ambiguis, ut aliis appareat infidelis, is est, in quem cadunt verba Christi: Qui erubuerit me coram hominibus etc. Malitia ergo non heic desu­ mitur ex mendacio, quod quidem vitaretur utendo verbis ambiguis: sed desumitur ex scandalo el ex erubescentia el iniuria contra divinam au­ ctoritatem, cuius doctrinam erubescimus el ideo videri volumus eius con­ temptores. Hoc Lugo confirmat exemplo illius, qui impulsus ad blasphemandum utatur verbis ambiguis, quae possint habere bonum sensum, cum tamen non in hoc sensu sed in sensu blasphemo accipienda sint et in hunc finem proferantur, ut proferens appareat blasphemus ; eadem est enim ii reverentia externa contra Deum, cum alius ille sensus maneat in oc­ culto. Et idem ex communi hominum sensu constat; merito enim de tali convicio vel iniuria querelam habebunt, quando sensus ille alius non expli­ catur, praesertim si in hunc finem verba aequivoca proferuntur, ut in sensu contumelioso ab auditoribus accipiantur. X\I. 2. Qui rogatas seu privata seu publica auctoritate vol Lacet vel respondet obscure \el ait se nolle respondere, se iure non rogari, non teneri se nec velle aliis dicere, quid ipse credat ac simili modo tergiversatur, non videtur negare lidem, sed nolle prodere. I nde, si sic potest molesta inquisitione liberari, licet: ut habet Con. I. c. Generatim enim verum non est, quod interrogatus auctoritate publica teneatur positive fidem profiteri, nisi quando id necessarium est, ne praesentibus videatur (idem negas«e. Con. d 17». dub. 2. Navar. Azor, Sanch. Bec. c. 9. q. 4. 'Hac de re vide Pro­ pos. 18. inter damnatas ab Innoc. XI." 7G. Propositio 18. damnata ab Innoc. XI. est: « Si a potestate publica ■piis interrogetur, fidem ingenue confiteri, ut Deo et fidei gloriosum consulo; tacere ut peccaminosum per se non damno ». Dominicus Viva in h. prop. n. 3. refert post Sandaeum desumptam esse hanc propositionem ex quibusdam thesibus, quae Antuerpiac propugnatae sunt die 16. april. 1674. praeside P. Arnaldo Marchant Minorita, e quibus desumptas dicit etiam 19. et 20. propositiones ab eodem Innocentio dam­ natas. Veritas historiae huius apud ipsos steterit. Quoad rem nostram, ferit ne propositio damnata doctrinam Auctoris? Duo Auctor dicit: Γ eum, qui tacet, non negare fidem. El hoc non est 29 contra damnationem. Nam damnatur, qui dicat, non adesse peccatum ; non vero qui dicat, fidem tacendo non negari: 2° dicit, licere tergiver­ sando se liberare ab molesta interrogatione el id contradicere videtur doctrinae per damnationem adslruclae. Verum Auctor subiicit limitando: « nisi necessarium sit fidem profiteri, ne praesentibus videatur fidem negare». Verum sufficitne ista limitatio? 77. Lugo de Fid. disp. 14. n. 37. haec tradit: « Obligatio (fidem profi­ tendi) formali 1er el universaliter loquendo, sumenda est ex circumstantiis omnibus, ex quibus debet iudicari, an silentium vel tergiversatio hic et nunc sint signum negationis vel erubescentiae, quo casu non licebit ta­ cere aut tergiversari; secus vero si solum significet contemptum inter­ rogantis el non defectum fidei vel constantiae, quo casu id licebit ». Porro Auctor concedit, licere silentium, quando hoc inlelligi non possit quasi fidei negatio. Ergo haec doctrina consentit cum communi. Deficere tamen videtur ex ea parte, qua nihil dicit de erubescentia. L’t enim notat ipse Lugo 1. c. n. 32. « Adest obligatio, qua servus Christi tenetur non erubescere fateri Dominum suum: est enim dedecus Domini, quod servus dedignelur eum pro Domino faleri; nam eo ipso negat illi debitum cultum. Cumque haec obligatio tanto sit maior in creatura ad Creatorem, obligat etiam cum vitae periculo ». 78. Item deficere videtur doctrina Auctoris, quatenus nihil dicit de in­ dicio formidinis vel inconstantiae. Ut enim inquit idem Lugo 1. c. n. 37.: « Doclores lotum tandem reducunt ad circumstantias, ex quibus pendet, an hoc silentium tunc, in ordine ad existimationem vel ad scandalum vel ad dedecus verae religionis, aequivaleal negationi vel indiciis for­ midinis aut inconstantiae aut erubescentiae ». 79. Verum forte Auctor brevi illa formula haec omnia complectitur. Scandalum enim vel existimatio quod fidei negationi aequivaleal silen­ tium aut dedecus religionis, inde sunt, quod non fateatur (sive limor sive erubescentia eum moveat), quando faleri deberet, ne (piis putaret eum ideo tacere, quia vel erubescit Christum, vel non est paratus mori pro Christo; unde censetur idcirco venire in sententiam interrogantium, unde el aliorum scandalum. Atqui uti palet haec omnia in formula illa « nisi teneatur faleri ne negare videatur etc. » continentur. El satisfieri sic sententiae damnationis consentit el Viva in prop. 18. Innoc. XI. n. 6: « Ostenditur falsilas: quia ut advertit s. Thomas 2. 2. q. 3. art. 2. obsequium Deo ac fidei debitum postulat, ut publice illam profiteamur, (piando taciturnitas cederet in eius contemptum aut in ali­ cuius scandalum ». 80. Advertenda haec verba sunt Lugo 1. c. n. 39: « Regula ergo est universalis, ut quando tergiversatio vel silentium aequivalel negationi vel CAPIT HI. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. 30 TRACTATES V. SECT I. DE PRAECEPTIS FIDEI erubescentiae aut formidinis indicio in ordine ad inconvenientia, oh quae haec sunt illicita, illa etiam non liceant, sive id fiat in publico, sive in occulto, sive apud magistratum, sive apud hominem privatum: cum enim formalis negatio fiiPi utrobique sit illicita, utrobique etiam erit illicita negatio virtualis vel aequi valens ; unde libellatici olim gravissimi peccati rei habili sunt ». Haec notantur, quia, ut inquit Suarez disp. 14. sect. 3. η. 5. aliqua dis­ sensio do hac re fuit penes Auctores. Quidam enim indistincte illam do­ cent, ut s. Thomas... : alii vero distinguendum putant inter personam interrogantem publicam vel privatam ; quia quando persona est publica, id est publicam habens potestatem vel illam usurpans, ut tyrannus, tunc resultat obligatio respondendi; quia publice agitur de honore fidei : secus vero esse dicunt, quando persona est privata; quia tunc potest fidelis respondere: Quid tua interest, vel se nolle de illa re tractare... Alii etiam de tyranno distinguunt, an publice vel private interroget...; immo etiam de persona publica posset distingui, an sil superior ut rex vel prin­ ceps proprius, an extranea persona .. Alii praeterea distinguunt etiam in persona privata, vulgarisne sil an persona gravis etc. » (Haec Lugo in­ nuit, n. 37). 81. Subdit porro Suarez ibid. η. 6.: Hae distinctiones materiales sunt ad explicandam circumstantiam temporis, pro quo obligat praeceptum confitendi fidem et consequenter prava est occultatio fidei. Nam haec obligatio non nascitur ex qualitate vel potestate personae interrogantis, sed ex occasione, in qua non potest occultari fides sine gravi diminulione divini honoris aut detrimento spirituali proximorum... Et ideo pa­ rum refert, quod rogans sit proprius rex vel alienus, cum obligatio non oriatur ex iurisdiclione rogantis. Et ob eandem causam nihil obstabit, quod persons rogantis sil privata; nam si rogatio sil publica, poterunt eadem incommoda sequi, non confitendo fidem in tali articulo et simili modo, quamvis rogatio privata sit atque etiam persona rogans, si tamen illa sit gravis et possit mullum fidei prodesse vel nocere, ad dictam obli­ gationem sufficiet. Igitur omnes praedictae distinctiones eo tendunt ut tuxta illas circumstantiae omnes considerentur ad ferendum prudens in­ dicium de necessitate legitimae responsionis et aptae confessionis fidei propter debitum honorem Dei cl Christianae religionis». Hinc Logo postquam n. 37. innuit illas distinctiones, in fine advertit : « Vnde inferunt, quia id (scii, quod sil illicitum silentium) regulariter con­ tingit in interrogatione facta ab homine habente potestatem publicam, ideo eam regulam et distinctionem fuisse ab aliis traditam, licet non sit universaliter ac formaliler vera ». Wtl 3. \on negat fidem, sed prodit, qui fugit: quod etsi liceat, non tamen Pa­ stori, tunc cum eius opera oves ind geni: uti contra, si eis consultius esi, ut ad tempus CAPUT III. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VEHAM NEGARE ETC Ί so subducat cl in bonum earum reservet, tenetur fugere. Reg. I. 17, n. 2G. Bec. c. Fill. η. 75. etc. 82. Reginal-’us, quem Auctor allegat, Praxis Poeni tentialis lib. 17, n. 26. duos casus excipit, in quibus fuga non licet, quando scilicet adsit alteruter e.x casibus, in quibus adest obligatio profitendi fidem et sunt 1° subtractio divini honoris, 2° necessitas sive utilitas proximorum ; qua de re actum est in dubio praecedenti. Quod autem dicit A. quod fugiens non negat, sed prodit fidem, sensus est, quod fidem suam manifestam facit, fla Becan, de Virtuf. Theol. cap. 9. q. 4. n. IO.: « Qui fugit..., non significat per suam fugam, se non esse chrisliannm vel negare velle fidem, sed potius contrarium, se nolle fidem negare et ideo fugere periculum negandi. Lugo disp. 14. n. 42. « Fuga aliquando illicita esse potest, nempe si fiat cum damno spirituali aliorum fidelium, quibus debeas assistere et quos fugiendo deseris in periculo manifesto negandi fidem. Quam oh causam Praelatus aliquando fugere non potest cum damno suarum ovium: sed debet animam ponere pro ovibus suis, ne sit mercenarius... Ut autem advertit s. Thomas Icci. 3 in cap. 10. Ioan. Christus invenit culpam in eo, qui fugit et dimittit ores. Si enim non dimittat, sed fugiat potius et lateat, ut possit eis commodius assistere, vel sine ovium detrimento fu­ giat, licitum id erit cl aliquando sub obligatione, quando fuga et vita Pastoris necessaria est ovibus alioquin perituris. Sicut licita est etiam, (piando persecutio non est contra oves, sed solum contra pastorem. E contra vero potest aliquando qui pastor non est, teneri ad non fugiendum, si cius praesentia necessaria est aliis, qui eo fugiente in fide deficient ». 83. Postulatum est: « an Missionarii a Tyranno interrogati, an velint in suo regno remanere, data fide, quod legem evangclicam non promulgabunt, licite possint annuere, promittere atque talem conditionem acceptare? » Resp. S. 0. anno 1674. « non posse id promittere ». XXIII. i. Si (pio casu tacere esset negare, tunc id non liceret: v. gr. si, aliis ro­ galis, an lidem negare vellent iisque respondentibus, quod non, tu laceres. ibd.Vid. l’on. I. c. Lawn. I. 2. I. 1. c. II. Toi. I. 4. 84. Adde casum, quo alius vel te interpellans vel de te praesente loquens, te veluli negantem traduceret. Excipe tamen nisi habitus oris, oculorum, vultus, lotius hominis in­ dicaret, te alia de causa tacere. XXIV. 5. Si Princeps generali lege iubeat, ut fideles se prodant, gestato signo \el sistendo se vel alitor, non tenentur; cum nemo teneatur verum dicere, nisi spe­ cialiter rogatus. Excipe, nisi eae sint circumstantiae, ut boc ipso, quod se non pro­ dant, videantur fidem negass1, ut v. gr. si quidam antea noli essent et time ex bo< pularcnlur defecisse. Sanch. n. 19. Bee. Ileg. Fili. n. 88. etc. 85. ‘Lugo 1. c. n. 43. ait non negare fidem eum, qui non comparet ad <52 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI eam confitendam, quando publico edielo vel aliter citantur vel iubentur comparere omnes Christiani vel catholici ad suam fidem profitendam; quia illa occultatio non est negatio fidei, sed mera negatio confessionis fidei: cum autem praeceptum confitendi fidem non negativum sit, sed affirmativum, non obligat pro semper: sed cum silentium cedit in con­ temptum Dei vel damnum spirituale proximi. Heic vero solum haberes non delatum honorem Deo: « verum non semper quis sub peccato tenetur captare occasiones, quibus divina gloria augeri potest ». Addit idem < nec etiam iubente tyranno, ut omnes Christiani se pro­ dant, esse obligationem se prodendi, docent .Auctores, qui addunt non debere cum gravi periculo uti veste aut signo a Principe instituto, ut eo Christiani ab aliis dignoscantur. Ila Suarez, Coninch, Sanchez et alii. Nam silentium vel omissio illius vestis aut signi non est tunc negatio lidei, sed mera omissio manifestationis, quam non potest mihi praecipere tyrannus... Neque aliunde etiam obligat virtus fidei ad fidem confitendam et eo signo manifestandam; quia interrogatio illa generalis non tam est interrogatio, quam praeceptum, ut Christiani positive se prodant, ut co­ gnoscantur et puniantur: quo casu fides non obligat, ut quis se prodat; esset enim in detrimentum fidei, si quilibet lirannus obligare posset fideles ut se proderent et ita omnes exstingueret » n. 96. * XXV. 6. Cum non rogaris de fide, non solum licet, sed saepe melius est ad Dei honorem et utilitatem proximi legere fidem, quam faleri: ut si latens inter haere­ ticos plus boni facis vel si ex confessione plus mali sequeretur, v. gr. turbatio, neces, exacerbatio Tyranni, periculum defectionis, si torquereris. I nde temerarium plerumque est offerre se ultro. S. Thom. Sanch. Lavm. 9 c. 11. n. 2. 86. Attende duplicem causam, cur prohiberi potest proditio sui, scii, proprium periculum et aliorum damnum. XXVI. 7. Redimere pecunia, ne de tua fide liat inqu'silio, licitum est et saepe magna virtus discietionis est vitam ad Dei gloriam servare ac lidem tegere modis licitis. 87. Attende discrimen a causa libellaticorum. Nam non ut non inqui­ rerentur, sed ut apparerent rei idololatriae, hoc faciebant. XXVII. 8. Talis modus non est uti vestibus, aut signis infidelium, quae alium usum non haberent, quam quod essent signa professiva falsae religionis seu cultus, uti essent vestes, quarum usus est in sacrificiis item incensio thuris aut genullexio coram idolo item sumptio co nae haereticae etc. Sanch. 1.2. c. i. Fili. n. 9. etc. comm. 88. Videretur distinguendum inter acta, quae sunt exercitium falsi cultus, ut thurificalio idoli et alia, quae mere referuntur ad significatio­ nem status personae. Prima illa erunt semper illicita : alia, ubi deest scandalum, non item. Aberit autem scandalum, si persona ignoretur et sic habitus v. gr. non erit signum defectionis. Ubi enim te nemo novit, perinde erit si appareas cum veste turcica (de quo in res. seq.) aut 33 veste sacerdotali turcica: Nam ut non scandalizantur scientes exsistere mahumedanum, ita nec scientes adesse sacerdotem mahumedanum. CAPUT HI. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. XXVIII. 9. Licitus aulem modus est, quando subest causa (ut v. gr. ad evitandum grave periculum, ad oblinendam victoriam, eludendos hostes) uli vestibus et signis infidelium, quae aliquem alium usum habent, quam profitendae religionis, quales sunt vestes talis nationis (non religionis) quibus uterentur, etsi converterentur, ut sunt vestes et signa nationis Turcicae. Quod verum est, etsi sint vestes ipsorum religio­ sorum, dummodo non habeant peculiaro signum profitendi erroris, sed sint tantum indicium nitidioris cultus, ut saga Praedicantium in Germania vel eminentioris vitae inter suos, ut togae Bonziorum in laponia. Item dicendum est de signis, quibus fudaei utuntur, v. gr. flavo annuto in pallio, Francofurli etc.; quia haec sunt signa m°re politica el distinctive unius generis hominum ab alio et non proprie professiva fidei. Quae sententia probabilis est. Vid. Sanchez. 2. 3/or. c. i. Bec. '2. 2. c. 9. q. 5. d. 6. Laym. lib. 2. l. 1. cap. 11. Con. contra Caiel. Nav. Tol. 89. *Cf. de hac re Logo disp. cil. sect. 5. nn. 70-97. disserentem, ubi et acute discrimen ostendit, quod, quoad vim significandi et usum signi­ ficationis, intercedit inter huiusmodi signa atque voces. Et in quaestione, an liceat Christianis usus earum vestium, quae usurpantur ad discer­ nendos infideles, formaliter ut infideles sunt, a fidelibus, quemadmodum Romae, eius aetate, ludaei iubehantur gestare galerum flavi coloris, ipse censet ex gravi causa licitum esse uti talibus vestibus; quia id reapse possumus facere absque fidei negatione, eo quod possumus uti vestibus his, non ut signis, sed ut vestibus, ad finem legendi corpus, ad quem finem potissimum vestes sunt introductae. Si vero agatur de vestibus, quibus utuntur infideles, non solum ut digno­ scantur, sed etiam ad profitendam suam falsam religionem, cuiusmodi essent apud infideles vestes, quae responderent vestibus communibus nostrorum clericorum, monachorum, Episcoporum; quia non repugnat vel ex imperio Principis vel propter receptam consuetudinem circumstantias esse tales, ut vestis quaedam habeat, aeque ac voces, significationem de­ terminatam professionis verae vel falsae religionis: ad diiudicandum an aliquando liceat vestibus supradiclis uli, quandoquidem lotum indicium de hoc peccato reducendum est ad determinationem significationis, quae optime colligitur a posteriori; ipse statuit hanc regulam generalem. « Quoties usus vestium talis fuerit, ut qui personam antea noverant, eum propter eas omnino indicent fidem negare et falsam religionem amplecti, usus ille nullo casu licitus erit: quando vero qui personam norunt, po­ terunt dubitare an ob alium finem diversum vestis usurpetur, poterit aliquando usus licitus esse ex gravi causa, quae eo gravior esse debet, quo ex circumstantiis vestis illa magis accedat ad significandam negatio­ nem verae fidei, quamvis non omnino determinate eam significet». Loquitur Lugo de persona nola iis, inter quos vestes tales gerit: si aulem sil ignota, idem dicendum ac in resol. praeced. 8. * Ballsrini Moral. Tom. II. 3 34 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI XXLA. 10. Licitus item modus est, cum Catholicus transit per loca haeretica et periculum grave ei imminet vitae v. gr. vel bonorum (non tamen, si derisio tantum \el vexatio, ut habet Bec. c. 9.) ad dissimulandam fidem, vesci carnibus die prohibito; quia praeceptum Ecclesiae non obligat sub tali periculo. Nec hoc est fidem negare, cum e«us carnium non sit institutus ad professionem religionis et Catholici etiam unii et gulosi id faciant. Si tamen ex circumstantiis fieret sgiium professivum, ut ci v. gr. in odium fidei convivae statuerent, ut qui est hostis fidei Pontificiae, comedat carnes, peccaret contra fidem, qui ederet sine protestatione: secus, si protestaretur. Sanch. Azor. Bec. etc. comm. I. c. 90. Clara res est. XXX. II. In Germania audire conciones haereticorum, deducere funus, assistere Baptismo pro palrino, non habentur signa professiva fidei vel communionis cum haereticorum sacris. Fili. Azor.Sanch.ll.ee. Unde, seclusis aliis, v. gr. scandalo, pe­ riculo, prohibitione et si ex i usta causa liant, licent. Imo palrinum fieri talis infantis, videtur potius optandum, seclusis aliis; quia non est aliud, quam obligate se ad eum olim erudiendum in Fide Catholica. XXXI. 12. Infidelium et haereticorum sacris non licet ita intéresse, ut eis com­ municare censearis; alioquin licet, v. gr. ut quis spectet tanquam comoediam aut famulatum praestet politicum domino suo, exemplo Naaman Syri: de quo vide Bec. Fili. Sanch. I. c. tavm. 1. 2. t. 1. c. 11. XXXII. 13. Si Princeps haereticus mandet sub gravissima poena omnibus subditis; ulire conciones haereticorum, etiamsi verbis dicat, se hac re aliud nihil exigere, quam obcdienliam civilem nec velle cogere, ut a fide discedant, cum tamen reipsa contra­ rium velle videatur (nam obedientiam suorum aliter exercere potest et haec res ex <«· apia est Catholicos paulalim pervertere et insuper conciliare auctoritatem haeresi ic xilipciiMonoin verae fidei> non licet obedire. Atque ita bis rescripsit Anglis Pius \. jpud Sanch. I. 2. c. i. n. 27. Fill, cl Azor. II. cc. XXXIII. 14. Catholici viventes inter haereticos, si ex praecepto Magistratus con­ trahant matrimonium coram ministro haeretico, peccant contra fidem; etiamsi con­ traxerint ante vel contracturi sint postea coram Sacerdote Catholico. Con. d. 15. a. 3.; Pal. t. i. d. I.p 12. q. 12. 13. ! ». testaturque contrahens ceremonia illa se illum agnoscere verae lidei Ministrum, quae sunt intrinsece mala, Mald. 2. 2. qu. 2. a. 3. quia auctoritas Ministri et consequenter doctrina eius augetur, concurri turque ad rilus haereticos, quos Minister isto actu exercet. Licite tamen contrahunt coram Ma­ gi 4ra tu civili vel potius testantur se contraxisse, modo prius vel posterius ritu Ca­ tholico contrahant ; quia haec actio esi instituta ad finem politicum, ut coniuges habeantur et proles non censeantur illegitimae. 91. ’Communio cum haereticis potesl aliunde esse illicita vel propter scandalum vel ob periculum perversionis: quaestio vero fit nunc, ut cum Logo loquamur de Fide d. 22. n. 1., an ex hoc praecise capite, quod haeretici omnes excommunicali sunt, reddatur illicita communicatio cum illis. Est autem duplex effectus excommunicationis; tollit enim itis com­ munionis tum in rebus sacris tum in profanis cl civilibus. Communis sententia, ail Lugo ibid. n. 2., negat prohibitam esse communicationem CAPUT ΠΙ. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. 35 cum haeretico, quamdiu haereticus non esi juridice declaratus et de­ nuntiatus. Sententia omnino vera est et practice certa, ail Suarez de Fide d. 21. sect. 3. n. 1. quanlumcumque haereticus sil nolorius et publicus, non teneri fideles ad vitandum illum ex vi censurae huius (excommu­ nicationis), donec sit per sententiam nominalim declaratus ac denuntia­ tus. Ratio est, ait Lugo, quia Concilium Conslantiense seu Murtinus V. induisit generaliter omnibus fidelibus ut possent licite communicare cum omnibus excommunicatis, exceptis nominalim denuntiatis et exceptis no­ toriis clericorum percussoribus, ubi nulla prorsus fit exceptio de hae­ reticis. Non est ergo cur indultum illud non extendatur quoque ad com­ municationem cum illis. Nemo deinceps (verba sunt Constitutionis: Ad Evitandam) praetextu cuiuscumque sententiae aut censurae ecclesia­ sticae seu suspensionis aut prohibitionis ab homine aut a iure ge­ neraliter promulgatae, teneatur abstinere vel aliquem vitare... nisi sententia, prohibitio, suspensio vel censura huiusmodi fuerit in vel contra personam... a indice publicata vel denuntiata. specialiter et expresse. Salvo si quem pro sacrilega manuum iniectione in clericum, in sententiam latam a canone adeo notarié constiterit incidisse, quod factum non possit aliqua tergiversatione celari neque alio suffragio excusari. Ultima verba (salvo etc.) referuntur ab Antonino 3. p. lib. 25., c. 3.: at constitutio ipsa, prout inserta est actis concilii Basileensis et Bullae Leonis X. in concilio laleranensi et prouli etiam eam legebat Navarrus Man. c. 27. n. 35., in postrema parte non nolorios clericorum percussores, sed prorsus omnes notorio excommunicates, licet non de­ nuntiatos nominalim, vitandos praecipit. Unde Fagnanus in c. Quod a praedecessore, dc Schismaticis, contendit evitandos esse qnoscunnpie, qui facti nolorielale certo dignoscuntur in excommunicationem incidisse. At id consuetudine receptum solum quoad nolorios clericorum percus­ sores (prouli constitutio edita videtur in Conslanliensi Synodo) ipse quo­ que Navarrus 1. c. testatur. Fagnani vero opinio communiter reiecla est, ut ait Benedictus XIV. de Synod, lib. 12. cap. 5. η. 4., qui deinde plu­ rium doctorum suffragio id confirmat. Addit ibid. Benedictus XIV. mirum esse quod Acta Concilii Conslanliensis in nulla prorsus conciliorum collectione vel minimam mentionem iniicianl huius constitutionis; cuius proinde tota auctoritas desumatur ex testificatione s. Antonini. Verum quod ipse neque apud Labbe neque apud von der liari, neque in Supplementis Mansi reperil, id reipsa exstabat penes Ilarduinum Cone. torn. 8. col. 892. E quo etiam in amplissimam novam Conciliorum collectionem torn. 27. col. 1189. deinde receptum est. Quocirca in re profana cl civili licet certe Christianis communicare cum haeretico quolibet, qui non sil per sententiam iudicis nominalim denuntiatus. 36 TRACTATUS V. SECT. F. DE PRAECEPTIS FIDEI 92. An satis sit quod (anquam haereticus denuntietur, an requiratur instiper quod censura ipsa excommunicationis promulgetur a iudice, υι ille vitandus sit, disputant theologi: affirmat primum Suarez de Censuris disputatione 1I. sect. 2. n. 10. et disp. 21. sect. 3. n. 8.; quamvis hoc altero in loco probabilem concedat alteram sententiam. Ratio est, quia cum in aliquem fertur sententia declaratoria criminis, cui iure ipso eoque certo et indubitato annexa est excommunicatio, tunc id perinde est ac decla­ rare illum et commisisse tale crimen et declarare incurrisse censuras illi crimini annexas. At Lugo de Fide 1. c. n. 8. cum Sanchez Decal. lib. 2. c. 9. exigit alterum; quia in citata constitutione, ad obligationem vitandi excommunicalum, requiri videtur quod censura ipsa fuerit a iu­ dice promulgata. Concedit tamen, quod, si index declaret hominem esse haereticum et incurrisse censuras latas contra haereticos, id satis sit ut is censeatur vitandus, etsi excommunicatio non nominetur. 93. Itaque communicatio in re profana et civili cum haeretico non nominatim denuncialo licita est. In re vero sacra distinguendum est. Nam, ut ail Lugo ibid. n. 10., certum est non posse nos cum haereticis com­ municare in ritibus propriis sectae haereticae; quia hoc esset contra praeceptum confessionis fidei et contineret implicitam professionem er­ roris. Sed si agatur de communione in nostris sacris nullam erroris con­ tinente professionem v. g. cum haeretico missam audire vel eo praesente celebrare vel ipsi ritu catholico celebranti adesse etc., auctoritas omnium doctorum affirmat id licere et constat ex citata constitutione, quae, nulla facta distinctione, permittit cum excommunicatis non denuncialis omnem communionem, quae olim prohibita erat sive ob censuram sive ob quod­ libet aliud Ecclesiae praeceptum. 94. Quapropter si quaestio fiat, an ab haeretico non denuncialo liceat catholicis sacramenta suscipere, respondet idem Lugo ib. η. II., commu­ nem esse et veram sententiam: licere, nisi id aliunde illicitum evadat vel causa scandali vel ob implicitam forte negationem fidei vel quia caritas obligat ut impedias peccatum ministri indigne ministrantis, si necessitas non urgeat. Quaestio est specialis quoad matrimonium cum haereticis ob peculia­ rem difficultatem; eo quod nempe catholicus conferat scienter sacramenta indigno, quod iure divino non licet: ut idcirco nec Pontifex id concedere posse videatur. Nihilominus nulla per se est difficultas quoad communionem in sacris; nam haec permissa est cum toleratis. Neque obstat quod concilium sua illa concessione nihil voluerit concedere excommunicatis; nam aequum est existimare, quod concesso aliis communicare cum excommunicatis, simul et his concessum sit, cum inducuntur ab illis, non quidem in fa­ vorem excommunicatorum, sed aliorum. 37 Quocirca sola difficultas ea est, quae allata fuit ex administralione sacramenti indigno. Qua in re advertere primum licet, quod ex eo quod quis ad sectam haereticam, in qua natus esi, pertinet, nequii cum cer­ titudine concludi quod is sit indignus; nam potest esse in bona fide et cum baplizalus sil, in statu gratiae esse et reapse ad veram Ecclesiam coram Deo perlinere. Deinde advertendum, quod etsi haeresis sit in eo voluntaria, haec difficultas quoad administralionem sacramenti eidem in­ digno, postquam permissa est communicatio cum haeretico tolerato, non alia est ab ea, quae occurrit quando matrimonium initur inter Catho­ licos cum persona, quam alter scit esse in statu peccali, ut recte monet Lugo ibidem n. 226. Iam vero nullus theologus proplerea scrupulum iniecil personis catholicis, ne possent licite contrahere matrimonium cum peccatoribus nec obligavit nl quis alterum repellat, donec is est in statu peccali. El sane discrimen est inter ministrum sacramenti matrimonii et mi-* nistrum aliorum sacramentorum; nam in aliis sacramentis minister est pastor, ila Lugo ibid. n. 230. et cui ex munere proprio competit distri­ butio sacramentorum quasi personae publicae et attendenti ad bonum pu­ blicum. Atque ideo ad eum ex munere perlinet cognoscere merita vel de­ merita eorum, quibus bona communia distribuit, ut satisfaciat debito fidelis dispensatoris.... At in sacramento matrimonii minister non est pastor, non homo publicus aut distributor bonorum communium... sed esi persona privata celebrans contractum atque adeo ex munere suo solum attendit ad utilitatem et commodum proprium. Quapropter ea lex, quod Sancta Sanctis danda sunt, non ad cum vere spectat, ut possit idcirco ci in culpam imputari, si indignus quis ab eo suscipit sacramentum. Id profecto supponit lanquam certum Romana Sedes, cum facultatem facit personae Catholicae contrahendi cum haeretica: quam quidem con­ cessionem non paucis conditionibus munit, sed nunquam postulavit, ut inquireretur an persona haeretica sil necne coram Deo digna sacramento et si indigna, ut reiiciatur. Id nempe privatae conscientiae cuiuslibet re­ linquitur indicandum. Ideo ipse Parochus, qui non minister sacramenti, sed testis qualiOcatus est, inquirere quidem debet circa impedimenta contractus, at non habet ius, cum eius ministerium postulatur, aliquem repellendi a contrahendo matrimonio, eo quod privati m sciat eum esse coram Deo in statu peccali. Confer Lugo 1. c. n. 118. 95. Dubitari solet, ait idem Lugo ile Sacr. Poenit. d. 18. sect. 2. n. 18. an potestas absolvendi in articulo mortis omnibus sacerdotibus, nulla exceptione, facta, concessa sit excommunicatis, degradatis, haereticis etc. Alii enim excipiunt cxcommunicalos vitandos, alii haereticos. Ulrumque, si de possibili sermo est, caret omni fundamento; quia potuit Ecclesia iis omnibus pro eo articulo jurisdictionem conferre, ad quam non requiCAPUT III. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. I I 38 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI ritur necessario status gratiae nec fides sed character sacerdotalis ot voluntas Ecclesiae. Si vero sermo sit de facto, obstant clarissima verba Tridentini, quibus dicitur quoslibet sacerdotes posse quoslibet poenitenles a quibusvis peccatis in eo necessitatis articulo absolvere. Cum ergo in peccatis et in poenilentibus illa universalitas nullam patiatur exce­ ptionem, non est cur in confessario apponenda sit. Certum est autem quod quis propter necessitatem vel utilitatem no­ tabilem suam, potest petere ab alio, non quidem rem intrinsece malam, sed rem, quam alius potest licite facere, licet de facto heic et nunc non sit absque peccato facturus. Lugo de Sacr. in gen. D. 8. sed. 14. n. 229. Potest sane haereticus sacerdos de peccato suo conteri et sic, cum fa­ cultatem absolvendi habeat, absque peccato ministrare sacramentum pe­ tenti: sibi ergo imputet si peccat, sed moriturus iurc suo utitur, per­ mittens solum ex iusta causa peccatum alterius. Subdemus resolutiones quorumdam casuum, qui nostra aetate praclici sunt casque a Lugo potissimum petemus De Fide D. 14. nn. 156. seqq. 96. An Catholicis liceat adesse, honoris causa, conviviis nuptialibus haereticorum vel etiam nuptiis, quas haeretici celebrant valide quidem, sed coram ministro haeretico et haeretico ritu. Supponimus haereticos non esse vitandos et non intercedere peculia­ rem rationem periculi aut scandali, propter quae res illicita evadat. Quoad primum ergo, licitum esse dicendum est; nam est communio civilis, quae permissa est cum hniusmodi excommunicatis. Quoad alterum, distinguen­ dum est inter cos, qui simpliciter adsunt et eos, qui testium munere fungentes auctoritatem conciliant contractui. Ili enim communicant cum haereticis in eorum resacra et implicite auctoritatem illius sectae eiusque ministrorum agnoscunt, quod, ut diximus, non licet. Quoad illos vern qui simpliciter adsunt, si honoris causa id tantum faciant, cum officium civile exhibeant, id eis licere dicendum est. Cf. Scavini torn. 2. tr. 8. disp. 1. c. 4. a. 2. §. I. q. 2. 97. Qui 1 si iisdem in adiunclis catholicus officio fungatur Paranymphi, qui ad sollemnitatem nuptiarum adhibeatur? Respondet Lugo n. 157.: «Si ad eum solum pertineat tradere sponsam sponso vel e. contra, postquam legitime coniuncli sunt, nihil apparet illicitum in eo munere; cum sit actio mere civilis. Si vero eius munus sil quasi offerre sponsos ministro, ut eos coniungal, iam videtur habere participationem in ritibus, quibus minister haereticus eos coniungil pi recurrere ad ipsum tanquam mi­ nistrum Ecclesiae eiusque ministerium approbare, quod illicitum est *. Huc spectat responsum Long. s. Officii 10. maii. 1770. «Sanctissimus decrevit catholicis regulariter non licere haereticorum aul schismatico­ rum concionibus, baptismis, matrimoniis intéressé *. 98. An liceat catholico haeretici funus comitari el sepulturae inte- CAPUT ΠΙ. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. 39 rosse. Id licere dicendum est; cum sit oflicium mere civile. Quid vero si funus haeretico ritu celebretur? « Posse adhuc id fieri ait Lugo n. 159 actione mere civili, ad honorandum civiliter defunctum, dum haereti­ corum precibus catholicus non communicet, sed adsit merus spectator et scandalum non sil vel aliorum offensio et concioni, si qua futura est, se subtrahat » etc. E contrario possuntne haeretici aul schismatici admitti ad funera ca­ tholicorum? s. Inquis. Cong. 10. maii 1753. respondit: « Quatenus schi­ smatici comitantes funera catholicorum meram praesentiam materialem exhibeant causa honoris civilis erga defunctos, non se immiscentes pre­ cibus aul ritibus catholicis, quibus mos est funera afferre et defunctos ad sepulcrum deducere, tolerari posse: quatenus vero in illa functione proprios ritus adhibeant vel nostris se immisceant, non licere nec esse permittendum ». Idem porro et de haereticis dicendum. 99. Licet ne parentibus catholicis permittere ut filii eorum a mini­ stro haeretico baptizentur, ne v. gr. domini vel avi haeretici, a quibus dependent, offendantur et reddantur eis infensi? Respondet Lugo n. 161. distinguens inter cooperationem et meram permissionem. Haec enim, ait, licita est, quando sine gravi incommodo nequit impediri. Quod autem spectat ad cooperationem vel explicilam vel implicitam, quatenus aliquis saltem videtur interpretative id velle, « communiter dicunt, ait idem, peccatum esse mortale petere baptismum ab haeretico extra necessitatem et aliqui addunt debere esse extremam ». Rationem huius sententiae, quam quidam addunt, quia nempe haereticus ob excommunicationem non potest licite id facere extra necessitatem, difficilem esse an Lugo, sup­ posita sententia satis communi, quae dicit, excommunicatis toleratis li­ cere ministrare sacramenta, quando ab ipsis petuntur. Ceterum praeter­ quam quod non licet citra necessitatem petere baptismum a laico. quales communiter sunt ministri haeretici, « certe contingere potest, ait idem (imo id ordinarium putamus), ut susceptio baptismi ab haeretico mi­ nistro censeatur communicatio cum illo in religione et secla; nam per baptismum homines Ecclesiae cooptantur. Idcirco etiam in necessitate conandum esset potius per contritionem (aut caritatem) iuslilicari quam eum actum communicationis cum haereticis exercere, nisi praemissa protestatione non communicandi in ritu et secta sed solum utendi iure suo ob necessitatem ». Id eruitur quoque, ait Gury Casus Conse, torn. '2. n. 293., ex epistola encydica Pii VI. Laudabilem ad omnes Episcopos Galliarum 20. septembres 1791. in qua Pontifex prohibet, ne fideles filios suos baptizandos sacerdotibus inlrusis offerant, quamvis, ob legitimae probationis defectum, suorum natalium iure carere aut gravius quod­ libet malum pati cogerentur. 100. Quid dicendum de catholicis, qui adhibeantur patrini, quando 40 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI filii haereticorum baptizantur a ministro haeretico? Sententiam affir­ mantem id licere veram censet Laymann, saltem in sua Germania de Bapt. c. 9. n. G., ubi communicatio et pax inter catholicos et luleranos viget. Halio est; quia officium patrini est, ut is externa susceptione pro­ fiteatur se hominem modo spiritualité!· genitum in curam suam susce­ pturum, tanquam suum spiritualem nutritium. Atqui nihil impedit id profiteri catholicum pro baptizato in nomine S. Trinitatis, etsi ab hae­ retico; nam reapse baptizatus fit membrum verae Ecclesiae, in cuius fide est instruendus; ut idcirco utilius sit baptizato patrinum habere ca­ tholicum, quam haereticum. Deinde post constitutionem Concilii Conslantien., communicatio cum haereticis aliisque excommunicatis, non denuntiatis nominalim, nec in sacris nec in civilibus rebus est fidelibus interdicta, dummodo communicatio non sit in exercitio haeretico, ut communicans censeatur facere contra externam orlodoxae fidei profes­ sionem. Atqui talis non est communicatio huius patrini, quia in nulla alia re sen active seu passive, materialiter seu formaliler communicat, quain quoi puerum per ministerium praedicantis haeretici filium Ec­ clesiae catholicae elTeclum, quasi nomine eius in suam curam et pro­ tectionem suscipiat: haec vero non haereticae sed catholicae religionis professio et exercitium est. Verum hanc minorem Lugo n. 162. cum aliis non concedit, imo op­ positum statuit. Nam ministri haeretici regulariter baptizant ritu haere­ tico. quod et Laymann supponit; porro patrinus non solum praestat quod dixit Laymann, sed offert ministro puerum baptizandum et petit ab eo baptismum: communicat ergo cum ipso in ritu cius, quod est illicitum. Sed difficilis est haec ratio; nam munus patrini non est olTerre puerum baptizandum baptizanti et petere ab hoc baptismum, sed suscipere de eius manu baplizatum; his enim vocabulis munus patrini designatur: suscipit, tenet, accipit, levat, tangit (s. Alphonsus lib. G. n. 148.): quo­ circa non videretur improbanda per se sententia Laymann, quam s. Al­ phonsus ibid. n. 156.non reiicit,sed potius tanquam probatae nolam adiicil. Nam ad verba Busembaum: « Catholici vero, ob rationabilem causam, infantem haeretici, baptizante praedicante, suscipere possunt saltem in Germania, Laymann », addit s. Doctor: « et Croix consentit cum Gob. el Tamb. si per hoc nullo modo approbetur ritus haereticorum contra­ rius fidei ». Sane Croix lib. 6. n. 370. Ha loquitur: « Navarrus, Azor, Lessius negant unquam licere; tum quia multae interrogationes dissonae a catholica fide ab ipsis exiguntur, tum etiam quia est tacita approbatio ritus ipsorum. Itaque videtur distinguendum; nam si revera haec exi­ guntur aut prudenlum indicio videatur approbari ritus acatholicus, palet non licere; cum haec sint intrinsece mala: si autem haec absint, ut ordinarie videntur abesse in Germania, dicendum est licere ». 41 Verum iam ab ipsa s. Inquisitione id velitum tandem fuit; quia pa­ trimis in responsis reddendis vice baptizandi, quaedam debebat respon­ dere aut promittere, quae ab Ecclesiae catholicae norma erant aliena Ita in decreto superius allato ex Cong. s. OHic. 10 maii 1770. subditur Sanctissimum decrevisse «absolute autem non licere nec per se nec per alios fungi oilicio patrini in baptismis, qui haereticorum filiis ab hae­ reticis ministrantur ». 101. Licet ne catholicis, quibus desunt necessaria ad prolis sustenta­ tionem, liberos suos cum dominis haereticis collocare, a quibus timeri possit eos ad haeresim pertrahendos? « Respondeo, ait Lugo n. 166., durissimum videri filios a parentibus in eo periculo constitui. Posset id aliquando permitti, si necessitas esset gravissima, licet non extrema et filius esset pubes et de quo probabi­ liter speratur perseveraturum in fide, vel si talis maneat communicatio cum parentibus, ut quasi sub eorum cura manere videatur et paternis consiliis dirigi et iuvari posse. Alioquin filium impuberem (quidni et minorem?) haereticis dare quid aliud est, quam agnum lupis committere vel filios ad Tureas nutriendos transmittere»? 102. An liceat templa haereticorum adire? Monet primo Lugo n. 171.-173. quod ingressus iste est per se cl in genere loquendo aliquid indifferens et potest in mullis casibus licitus esse, nempe quoties nullo modo ge­ nerat scandalum aut infert damnum verae fidei nec affert periculum perversionis nec denique significat explicite vel implicite adhaesionem falso cultui vel approbationem eius; quod saepe, ait, contingere potest, ut si e. gr. templum ingrediaris curiositatis causa ut eius structuram sive ornatum videas, vel ut te forte a pluvia defendas aut in locum munitum re­ cipias, instante adversario etc. Si ergo e contrario illa superius enumerata, scandulum, periculum perversionis etc. locum habeant, res illicila est. Monet secundo quod in iis locis, in quibus libertas conscientiae viget et catholici cum haereticis promiscue versantur, solent aliquando catho­ lici haereticorum conciones audire, ut eas confutent. Quod quidem cum aliis ipse permittit doctis viris et ob gravem causam. Sano qui hoc pacto interest concioni haereticae, adest mere curiositatis causa, ut nempe noscat quid haeretici doceant. Regulariter tamen id non licere habes ex decreto S. 0. superius n. 96. recitato. Porro eadem congregatio s. Officii 1 i. ian. 1818. ad dubium: « an liceat catholicis adire templa haereticorum » respondit: licere, si adeant mere curiositatis causa, absque ulla communicatione in sacris. Quibus verbis significavit se loqui de ingressu in templum cum sacra peraguntur Quapropter si catholicus adsit cum haeretici ritus suos peragunt, is debet prorsus materialiter adesse absque ullo reverentiae signo et plane omnino se habere ac si spectaret aliquam comoediam. CAPUT HI. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. 42 TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS F1DE1 Tertio docet Logo licitum esse catholicis ingressum in templa haere­ ticorum etiam cum ritus suos haeretici celebrant, quando constat fieri ad reddendum solum debitum civile alicui personae, quam comitantur, ut faciunt famuli vel famulae comitantes dominos aut dominas suas, quas alibi honoris et obsequii causa comitari solent: sicut et milites vel sa­ tellites regii possunt regi haeretico templum suum intranti assistere, quod colligitur ex exemplo Naaman. 103. Celerum praeter haec omnia tenenda est ob oculos generalis regula tradita missionariis a S. C. (apud Bucceroni Enchiridion morale p. 8.9.) anno 1719. nempe: « quod communicabo in divinis cum haereticis et schi­ smaticis, ut illicita regulariter habenda est in praxi vel ob periculum per­ versionis in fide catholica, vel ob periculum participationis in ritu hae­ retico et schismatico, vel denique ob periculum et occasionem scandali ». 104. Quid vero si rex haereticus, in favorem haeresis, iubeat subditos catholicos adire templa haereticorum, intéressé eorum sacris, conciones eorum audire? An ad effugiendas gravissimas poenas id licet? Quae­ stionem solvit Paulus V. duplici Brevi datis anno 1G06. el sequenti ad Anglos, quae referuntur a Suarez in Opere Defensio fulci in prooemio lib. 6., negans id licere. Cuius rei rationem bene reddit Logo n. 176., eo quod in iis adiunctis, cum propter obedientiam praestandam regi id prae­ cipienti templum ingrederis haereticum, concionem audis etc., implicite adhaeres falso cultui cumque probas. Nam cum nulla alia causa civilis est (ut supponitur), propter quam in­ grediaris templum, audias concionem., nisi metus poenarum, tunc exerces eam actionem, ut observes legem et sic effugias poenam el hanc tuam observationem legis actu ipso significas. Vis ergo eam actionem, quam praecipit lex: atqui ea est actio non mere civilis, sed religiosa, includens protestationem falsi cultus. Nam lex quaelibet, cum aliquid praecipit, intendit aliquem actum virtutis praecipere: heic vero nullus est alius actus virtutis intentus, quam religionis, falsae quidem ex errore vel malitia, actus nempe in honorem cultus haeretici. Cum ergo vis observare legem, vis ponere eum actum religiosum ei sic saltem implicite vis obsequium praestare falso cultui. Nec satis est quod alio fine ad obediendum mo­ vearis; nam non solum finis, propter quem aliquid volumus, sed et id, quod volumus, debet esse bonum aut saltem indifferens: heic vero est ali­ quid malum. 105. Licet ne disputare cum infidelibus? Distinguunt Theologi cum Caielano m 2. 2. q. 10. a. 7. disputationem materialem et formalem: ea suscipitur tantum exercitii causa, ad acuendum ingenium in re, quae ab utroque disputatore certo tenetur, haec inilur ad investigandam vel ad manifestandam veritatem. Utraque rursus potest esse vel privata, remotis arbitris aut familiari colloquio inter paucos, vel publica ; quandonam vero 43 (alis sil, cx ipso communi conceptu publicitatis indicandum erit : certe si in loco publico liat, si ita ut quilibet intéressé possit aut si saltem certa classis hominum, puta doctorum, admittatur, unde ad ceteros in­ dicium de re dimanet, si intercedente publica auctoritate fiat ad com­ ponendas dissensiones civium, publica erit disputatio censenda. lam vero disputatio ad investigandam veritatem, quae proinde a dubio circa fidem procederet, nequit esse permissa fideli; «si enim disputet, lanquam de fide dubitans el veritatem fidei pro certo non supponens, sed argumentis experiri intendens; procul dubio peccat tanquam dubius in fide el infidelis » ait s. Thomas 2. 2. q. 10. a. 7. At disputatio insti­ tuta ad manifestandam el persuadendam veritatem fidei, est per se actus honestus et licitus, dummodo debitae circumstantiae non desini. Nam et Stephanuscum pluribus ludaismi asseclis disputabat Act. VI. 9.10. Paulus quoque cum Ilellenistis Act. IX. 29 atque ludaeis ibid. 24. Item, auctore eodem Apostolo ad Tit. I. 9. Episcopus amplecti debet fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana et eos, qui contradicunt, ar­ guere, quod ultimum absque disputatione vix fieri potest. El Petrus 1. epist. III. 15. vult fideles paratos esse ad satisfactionem (πρός απολογίαν) omni poscenti eos rationem de ea, quae in ipsis est, spe: defensio autem, quae fit apud eos, qui rationem rei exposcunt, iam est disputatio quaedam. El sane vindicatio et persuasio publica veritatis, confutatis adversariis el errore profligato, est actus honestissimus sive ex obieclo sive ex fine. Sed quasdam adesse oportet circumstantias. Quaedam ipso naturae iure exiguntur. Debet scilicet fidelis disputator esse firmus in fide, ne pe­ riculo se obiicial naufragium in fide faciendi et doctus, sufllcieuler saltem, habita ratione adversariorum et auditorum. Tum necesse est ut fructus ex disputatione merito speretur saltem apud auditores, ut idcirco di­ sputatio redundare possit in honorem Religionis et veritatis. Secus enim actio saltem erit inutilis, sed etiam frequenter periculosa: cf. s. Thom. 1. c. Suarez, de Fide, disp. 20. sect. 1. Lugo, de Fide disp. 22. sect. 5. lure autem positivo conditio postulatur, ne disputator sit laieus: sic § 1. c. 2. de Haereticis in 6. « Inhibemus quoque ne cuiquam laicae personae liceat publice vel privalim de fide catholica disputare. Qui vero contra fecerit, excommunicationis laqueo innodetur ». Itaque clericis, cum debitae circumstantiae non desunt, utraque di­ sputatio, tum publica, tum privata, permissa est iure naturae et Eccle­ siastico; utraque, sub poena excommunicationis ferendae sententiae, vetita est laicis, iure Ecclesiastico, ob plurima incommoda, quae facile orirentur. Neque adversatur haec lex verbis Petri supr. cil.; nam Γ reddere per se Christianus potest rationem suae spei el fidei, quin reapse disputet: 2° ea praeparatio animi non exclu Iit debitam subordinationem legitimae au­ ctoritati, ut absque eius consensu ad actum non veniat. Quae tamen lex CAPUT III. AN ALIQUANDO LICEAT EXTERIUS FIDEM VERAM NEGARE ETC. rt t TRACTATC* V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI .>»< ' it monente Suarez I. c. a. 11. * si necessitas urgeat: imo, - pv hoe rnulti extendunt ad casum magnae utilitatis; quia haec * ' iam noralis necessitas el benigna legis interpretatio favet, quae P 1 ■! ;o p· ncipio, quod cessante fine legis contrarie etiam in particular·, ce set tunc obligatio legis: in illo autem casu eam judicandum ♦ st ♦?·- -an· cessare 'cf. de Legibus, n. 373.); quia tunc observare legem tttet contra bonum ‘ i el ululem proximorum... Idemque erit ubi com. : r e contrarium introductum sit, ut de terris haereticorum N t’ t a letatur; nam consuetudo potest ius humanum abrogare. » Njfiilommus Sacrae Congregationes praescripserunt non semel: « pu»’ -putationes non fieri cum haereticis; quia plerumque vel ob loquariaf- m \e! audaciam aut circumstantias populi acclamantis, veritas fals ate ; i . ^!-- ;te opprimitur. Et si aliquando huiusmodi disputationes reeu-ari non posent, primum de illis certior fiat S. C., quae, iuxta temί<ΓΛ ei p-rsocrum qualitatem, quid agendum sil praescribet.» S. C. de P. J 8 Mart 1625. 27 Maii. 1644.18 Decem b. 1662. S. loq. C. 19. lan. 1644. S. C. C. 6. Mari. 1625. ’ CAPUT IV. DE IXTIDELITATE ET VITIIS FIDEI OPPOSITIS. XXXI'. Itopond.. 1, Infidelitas generalim esi triplex. Prima dicitur Negativa, Mj’ir/'t, qui mljii unquam de fide audiverunt. Quae non tam est peccatum, Ί' ; ■ p i ; qui i ί I c ^ent, quod in ipsis erat, D-us fidem eis non ahscon<) '·■ i. > /a d iiui C·,nii >ra, eorum scilicet,qui fidem sibi sufficienter propositam v*l . 159. Quod si quid hac in re idem Lugo excipit ibid., hoc non negant alii, videlicet expiimendum esse, si propositio quaepiam praeter haeresim contineat etiam blasphemiam, convicium scilicet aut contumeliam in Deum. Hinc qui negaret v. gr. Sacramenta esse septeni aut Paulum non fuisse Hierosolymis, non tenetur faleri nisi generaliter haeresim ; addere deberet speciem blasphemiae, si quis cum ludaeis diceret, Chri­ stum fuisse deceptorem. 160. Quod vero ulterius docet Logo, id neque Diana neque alii negant. Haec enim est sententia Lugo de Poenit. disp. 16. n. 291.: «Ergo retenta nostra sententia de circumstantiis aggravantibus intra eandem speciem non necessario declarandis, adhuc existimo declarandum esse Paganismum, Judaismum et haeresim: imo idem iudico de secta haereticorum, quam in particulari quis amplexus est; quia existimo eiusmodi peccata specie differre ». I 161. Verum haec non contradicunt praecedenti doctrinae, quod eius­ dem speciei sil negatio cuiuslibet articuli: imo si sermo sil de peccato contra fidem, iuxla Lugo ne ludaismus quidem aut Paganismus aut apostasia differunt specie ab haeresi. Differre ergo specie atque adeo in confessione exprimendas esse dicit diversas species non propter pec­ catum contra fidem, sed propter alia peccata sp cialia, quae in diversis seclis committuntur contra alia praecepta seu virtutes. 162. Sic ipse rem explicat 1. c. n. 292. : « Quamquam illae diversae sectae non differant specie, quatenus praecise opponuntur contra Culem et negant divinam auctoritatem el Dei testimonium; differunt tamen, quatenus opponuntur religioni (aul aliis virtutibus), cum singulae, sectae includant aliquas ceremonias vel ritus continentes malitiam specie diver­ sam; v gr. ludaismus continet circumcisionem, quae habet malitiam super­ stitionis: Paganismus includit idololatriam, quae habet malitiam specie di­ versam: Calvinismus habet usum sacramenti invalidi in Eucharistia... et si ■ I I 67 in aliqua secla sil error circa matrimonium, ratione cuius matrimonia sint invalida, iam eo ipso illa secla includit peccata fornicationis, quas ex defectu matrimonii validi fiunt a quolibet coniuge vivente secundum ritum illius sectae. Cum ergo ille, qui amplectitur aliquam seciam, amplectatur eius ritus el mores, eo ipso habet voluntatem et propositum faciendi illa peccata specie diversa, quae in exercitio illius sectae includuntur. Unde licet lapsus in alias secias non differant specie inter se ex parte termini a quo, differunt tamen ex parte termini ad quem: quatenus per singulas acceditur ad peccata specie diversa... Debet ergo explicari qualis sil illa secla, ui explicetur species peccati, quod committitur, illam sectam amplectendo ». 163. Quam doctrinam sic brevius complectitur, ubi etiam de apostasia sermonem iniicit ibid. n. 296. in fin.: « Restai ergo, ut si semel expli­ cetur infidelitas (idest peccatum in genere contra fidem) el qualitas sectae, quam amplexus est, propter peccata specialia, quae singulae sectae continent, non sit necessario explicanda circumstantia apostasiae iuxla sententiam negantem obligationem explicandi circumstantias aggravantes intra eandem speciem ». Neque hanc doctrinam negat, sed consentanea docet Diana tom. I. tract. 7. resol. 33. el 34. CAPUT IV. DE LIBERALJSMO * DE LIBERALISM© * 164. Operae pretium putamus aliquid addere de pestifera secla, quae in dies aucta perniciem Religioni atque etiam civili societati nunc ubi­ que minatur. Ea LiberaVsmus vocatur. 165. Quaeritur I. in quo is silus sit. Sanctissimus Pater Leo XIII. in encyclica Libertas anno 1888. data, triplex liberalium genus distinguit. lm est eorum, (pii absolutam humanae rationis independentiam ab ulla lege seu superiore luentur: hi reapse Deum verum negant sive humanam naturam deificant atque athei seu pantheistae sunt el eorum crimen evidentissimum est. 2,n est eorum, qui legem Dei naturalem atque aeternam recipiunt Deoque eiusque voluntati se submittere non renuunt, dummodo haec voluntas naturali modo, ope nempe rationis, se manifestet; aliter enim se manifestanti negant se posse subi icere sive huiusmoli manife­ stationis negant possibilitatem vel convenientiam: hi porro rationalistae audiunt, impugnatores superbi ordinis supernaturalis, revelationis Chri­ stianae el Ecclesiae Dei, quorum crimen, si Christiani sunt, est plenitudo baeresis el apostasiae. 3,n genus est eorum, qui ordinem supernaluralem el Ecclesiam Christi se credere fatentur ac leges positivas Dei, (pias Ec­ clesia proponit, ipsius quoque Ecclesiae leges normam esse concedunt pri­ vatae vitae singulorum, at contendunt pariter iis non teneri auctoritatem TDACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI 68 cisilem seu Statum, ulpote independentcm prorsus ab Ecclesiae mode­ ramine el directione. Hi simpliciter liberales appellantur atque aetate nostra sub hoc nomine innotescunt. Constat historice, quod qui hanc pro­ fitentur doctrinam, raro in ea sistunt, sed ad rationalismum et atheismum seu pantheismum, ut pronum est, labunlur: quo facium est, ut sub libe­ ralism nomine omnium huiusmodi errorum professio comprehenderetur (v. opusculum II libéralisme è peccato): verum nihil impedit, quominus, * speculativi rem tractantes, purum et simplicem liberalismum considere­ mus et eius malitiam investigemus. Itaque consentientibus iis, qui de hoc argumento scripserunt, cf. P. Villada Casus conscientiae p. I. c. 1. pagg. 10. 11., liberalism us est systema polilico-religiosum, quod plenam independenliam Status ab Ecclesia vel Religione profitetur. Systema dicitur; est enim complexio plurium do­ ctrinarum, quae tamen ν»·1 eo spectant ut haec independentia modo an­ gustius ex parte, modo plenius ex toto asseratur, vel ab affirmata independentia hac sponte dimanant. Politico-religiosum; versatur enim circa relationes, quas, non quilibet singularis homo, sed homines civilem socie­ tatem constituentes ideoque civilis societas seu, ut dicitur, Status habent vel habere debent cum Ecclesia seu Religione. Plenam independenliam... profitetur: certa quaedam independentia utique competit Statui ab Ec­ clesia; at plenam independenliam Statui asserere proprium est liberalism), quae huc redit, ut status se regat nullo habito ad Ecclesiam vel Reli­ gionem respectu ac si ea non exsisteret (Encycl. Quanta cura'), nulla proinde Ecclesiae admittatur auctoritas in indicio ferendo de iis, quae a Statu liunl vel permittuntur fieri et in obligatione ulla imponenda Statui circa ea, quae finem ipsius Ecclesiae eiusque ministerium attingunt, etiam circa ea, quae ab Ecclesia ut religiosa habentur sibique proprio iure com­ petere ipsa affirmat. .16 Ecclesia vel Religione: quamvis vera Religio non nisi in Ecclesia sit eàque catholica; independentia tamen Status ita se explicare potest ut non solum respuat debitam subicclionem auctoritati Ecclesiae a Deo constitutae, sed nolit etiam ullam rationem habere re­ ligionis h. e. divini cultus debilique obsequii, quo tenetur societas erga Deum. Porro utrumque iugum reiieil libéralismes. Quo Iit ut liberalismus inter societates quoque acalholicas vigere possit, imo et inter infideles. Exsistere sectam, quae hoc systema profiteatur, res est in facto posita, omnibus nola. Liberalismus aulem vocatur, tum quia alumni huius sectae seipsos liberales nuncupant (nova utique significatione indita nomini, quod antea aliud sonabat et nunc quoque potest repraesentare) tum quia huius­ modi independentia reapse est libertas quaedam, sed libertas carnis, per quam homo servus est peccati, alienus a iuslilia Dei: Rom. VI. 20-22. Quia vero qui se independentcm ab aliquo asserit, quocum continuo vivit, nequii diu suam independenliam tueri, nisi eundem tandem sibi subiiciat 69 cl quia, reiecta debita dependentia ac subiectione Ecclesiae, iam non est ratio, cur Status parem in ea auctoritatem recognoscat; hinc sponte et facile eo res est adducta, ut plena independentia Status ab Ecclesia eva­ deret, e sententia liberalium, servitus seu subieclio Ecclesiae potestati Status. Atque hic est apex liberalismi. Prior formula erat: Ecclesia libera in libero Statu; posterior et accuratior: Ecclesia subdita (nisi exulare e inundo velit, quod omnium vere liberalium est in volis) libero Statui. 166. Constat hoc systema damnatum esse atque damnatum infallibili Sanclae Sedis auctoritate. Cf. inter alia Encyclicas litteras Pii IX. Quanta cura, ex quibus propositiones a Summo Pontifice proscriptas dedimus ab initio vol. 1. in Sylloge propp. damnatarum. Si clausulam earum litterarum perpendas, manifestum erit, ibi Pontificem omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere, fungi et pro suprema sua Aposlolica auctoritate do­ ctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definire ideoque eius definitionem infallibilem esse: Cone. Vatic. Consi, dogm. c. 4. Huc quoque facit Syllabus eiusdem Pii IX., qui tamen Syllabus et alios errores damnat, puta Pantheismi, Rationalism!, Materialism!, qui liberalismus proprie non sunt; quamvis plures atque primipili libera­ lium eos in deliciis habeant et propagare studeant, ut liberalismum effi­ cacius tueantur. Nisi plura confundere velimus, liberalismus, secundum suum essentialem conceptum spectatus, distinguendus est ali ateismo, panlheismo, malerialismo etc. ; nam potest quis esse liberalis, quin sit alheus, pantheism etc., etsi alheus, pantheisla etc. sponte sua sint libe­ rales. Verum conceptum liberalismi habemus in Encycl. Quanta cura ; ibi eius omnia elementa et cum his connexa reperimus eaque salis sunt ad unum systema constituendum, distinctum formaliter a celeris, eo pacto, quo singula systemata haeretica ab invicem distingui solent, ratione nempe habita ohiecli formalis, quod asserunt, non eorum, quae supponunt aut termini, a quo recedunt. Ex Syllabo itaque huc faciunt damnatae propositiones 19. 20. 22. 24. 25. 26. 27. 28. 29. 30. 31. 32. 33. 39. 40.41. 42. 43. 44. 45. 46. 47. 48. 49. 50. 51. 52.53. 54. 55. 57. 65. 67. 68. 69. 71. 73. 74. 75. 76. 77.78.79.80. Auctoritas quidem Syllabi ab initio ea fuit, quae competebat Actis Apostolicae Sedis, unde singulae proscriptiones errorum desumptae sunt. Au maior deinde accessit omnibus his proscriptionibus auctoritas? Fertur (cf. card. Mazzella de Religione et Ecclesia edit.2. n. 1052. in nola) Pius IX. die 17 lunii 1867. coram Episcopis Romam accitis eas confirmasse his verbis: Encydicam (Quanta Cura) nccnon et Syllabum coram vobis nunc confirmo et vobis iterum tanquam regulam docendi propono. Ex quibus inferes ulique quod ei prius tanquam regula docendi Syllabus quoque propositus fuerat; nihilominus spectato modo, quo missus fuit Syllabus, res non erat omni ex parte eliquata : dubitationem sustulisCAPUT IV. DE LIBERALISMO TRACTATUS V. SECT. I. DE PRAECEPTIS FIDEI sei Pius IX. verbis recitatis. Sed certius documentum huius sollemnis actus desideratur. Potius provocare licet ad confirmationem, quam dicitur obtinuisse Syllabus a feliciter regnante Leone XIII. io Encyclica data 21. April. 1878. « Qua in re Romani Pontifices, decessores nostri ac de­ mum s. m. Pius IX. praesertim in oecumenico Vaticano Concilio (ioquiens praesertim ad aha quoque alludit acta a Pio IX.)... haud praetermise­ runt, quoties opus fuit, grassantes errores reprobare et Aposlolica censura confodere, lias condemnattones omnes (ergo et quae in Syllabo conti­ nentur?}, Decessorum Nostrorum vestigia sectantes, Nos ex hac Apostolic i veritatis Sede confirmamus et iteramus ». Verum nondum salis constat Syllabum quoque iis comprehendi. Nihilominus monumentum est, quovis modo spectetur, magnae auctoritatis. 167. Quaeritur ergo 2° an qui liberalismum profitetur sil haereticus. Nota 1. Infallibile Magisterium Ecclesiae se porrigit non solum ad ve­ ritates revelatas, sed et ad eas (piae cum his nexae sunt, quarum cer­ titudo necessaria est, ut ceililndo illarum apud fideles sil in luto. Cf. sis nostram tractationem de Ecclesia, in Tract, de Rom. Pont. §. XXI. n. v. deinceps. 2. Obedienlia fidei divinae debetur Deo revelanti et hoc debitum urget fideles, cum infallibile Magisterium Ecclesiae doctrinam revelatam proponit. 3. Magisterio Ecclesiae docenti iam debetur per se obedienlia fidei, non quidem divinae, quae auctoritati Dei revelantis innititur, sed reli­ giosae catholicae, innixae auctoritati infallibili a Deo constitutae, cui nos omnes subiecil. Haec fides exoritur quoque cum propter auctoritatem Ecclesiae credimus fide divina veritates a Deo revelatas. 4. Cum infallibile Magisterium Ecclesiae proponit et decernit tenendas esse veritates, quae non continentur deposito revelationis, locus est tantum huic obedienliae fidei religiosae, cuius denegalio actus est rebellionis erga legitimam Ecclesiae auctoritatem. Haeresis proprie in eo est ut negetur assensus veritati a Deo reve­ latae, per Ecclesiae Magisterium propositae ad credendum. Quocirca cum veritas quae respuitur, non est ex revelatis, haeresis proprie non habetur; habetur tamen fiagilium denegatae obedienliae fidei, quae Ecclesiae debetur. 6. Quaestio an liberalismus sil haeresis, ad praxim quod spectat, re­ vocari commode potest ad hanc an liberalis sit haereticus. Porro constat non omnes liberales esse uniusmodi. Quidam liberalisms doctrinam plene amplectuntur: quidam diminute, quaedam tantummodo capita eius do­ ctrinae tenentes. 168. Iam vero dicimus I. qui doctrinam liberalism! plene amplectitur vel eius suprema capita, qui v. g. tenet plenam independenliam Status, in societate Christiana, ab Ecclesia, qui huius subieclionem auctoritati Status affirmat, est vere haereticus et poenis haereticorum obnoxius. Verba sane I 71 Domini ad Petrum: Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis, continent auctoritatem iurisdiclionis(cf. sis nostrumTr.de Rom.Pont.Th.l.) respectu linis ultimi supernaluralis ab hominibus consequendi, erga omnes et singulos fideles el circa omnia, quae ad regimen huius regni, quod est Ecclesia, necessaria sunt et utilia vel eidem officiunt et impedimento sunt fidelibus pro consecutione finis, ut ea praecipere ligando, haec prohibere, irritare solvendo valeat. Atqui le^es civiles, ordinationes, statuta feruntur in eos, qui subditi Petri sunt quique finem ultimum consequi debent sub Ecclesiae regimine: bonum autem, quod civiles leges ac civile regimen procurare debent, est sua natura subordinatum bono supremo hominum qui est ultimus finis, ad quem per Ecclesiam diriguntur; fieri vero potest, quod civiles ordinationes adversentur regimini Ecclesiae el impedimento sint fidelibus pro consecutione sui finis: ergo ius habet Petrus proponendi legislatoribus civilibus normam, contra quam agere non possint ac pro­ hibendi et irritandi eas leges, ordinationes, statuta, quae impedimento sint fidelibus pro consecutione sui finis atque Ecclesiae bono officiant. Haec ad essentialem conceptum Primatus Rom. Pont, spectant, qui est certe dogma fidei: atqui ea negantur a liberalibus affirmantibus plenam independenliam Status ab Ecclesia el Religione: ergo. 169. Reapse hunc errorem iam confixit Bonifacius VIII. in Bulla Γηαηι Sanctam, docens oportere gladium temporalem, qui est Regum auctoritas sive auctoritas civilis, esse sub gladio spirituali, qui est auctoritas Petri seu Ecclesiae: ut idcirco reges Christiani, etiam quatenus reges sunt, subordinali esse debeant auctoritati Petri atque ita omni humanae creaturae cuiusmodi et reges, qua Ides, sunt, omnino de necessitate salutis sit subesse Romano Pontifici. 170. Et re quidem vera, cum Petrus officium el ius habeat pascendi gregem Domini, eius est iudicium ferre quid m conscientia liceat fidelibus necne ut Deo placeant suumque finem assequantur: porro inter ea, de quibus quaeri potest, an fidelibus liceant an non, non sunt tantum actiones eorum privatae, sed cl publicae atque, observatio legum, quas publica tulerit au­ ctoritas; nam el haec observatio debet esse actus honestus el secundum redam conscientiam, quae non est duplex in homine, sed una h. e. unam normam habens, desumptam ex fine el voluntate Dei: ergoel in iis subiici se debent fideles iudicio Ecclesiae el idcirco nequeunt eae leges observari ideoque nec ferri, quas Ecclesia indicat esse iniquas; atqui haec est de­ pendentia Status ab Ecclesia cl Religione; ergo. 171. Itaque quemadmodum certum est el de fide, Ecclesiam esse a Deo in terris statutam, ut sil omnibus Magistra veritatis omnesque dirigat in finem supernaluralem, pariter certum est el de fide auctoritatem'civilem in suis legibus el ordinationibus condendis subordinatam esse debere CAPUT IV. DE LIBERALISMO 72 TRACTATUS V. SECT. II. DE PRAECEPTO SPEI Magisterio et potestati Ecclesiae, ut non possil eas leges condere et ea constituere, quae Ecclesia indicat non licere. Quis vero unquam inter Christianos et Christiane sentientes de hac re dubitavit? An civilis aucto­ ritas non est subdita Deo eiusque lege tenetur ? Nonne Deus Ecclesiam instituit, qua doceremur quid ipse velit? Igitur non est dubitandum haeresim esse inter Christianos asserere, Statum regendum esse aul posse iure se regere, nullo habito ad Ecclesiam vel Religionem respectu : Sta­ tum esse prorsus ab Ecclesiae Magisterio el Auctoritate independenlem et, quod peius est, Ecclesiam Statui subordinari. Haereticus ergo est libe­ ralis id asserens, utique nisi ignorantia eum excuset. 172. Si vero 2. sil liberalis quis diminutus, qui quaedam tantum capita doctrinae liberalism! teneat el non fundamentalia, cuiusmodi e. gr. sunt error 19. 20 el 40. in Syllabo; tum, ut, indicium feratur, an haereticus sil necne, considerandum erit an error, quem amplectitur, opponatur ve­ ritati revelatae, an tantum veritati, quam sua auctoritate infallibili pro­ bavit Ecclesia. Sice.gr.,censeremus haereticum, qui affirmaret proscriptas in Syllabo doctrinas sub nn. 65. 66. 68. 73., nondum haereticum, qui 75. et 76. teneret. Si res dubia sil, donec Ecclesia sententiam suam ferat aut Theologorum disputationibus res clara fiat, standum pro minori culpa. 173. Cum igitur confessarius poenilenlem aliquem deprehenderit libe­ ralem esse vel causam habuerit cur suspicetur et interrogaverit an ita sit, eo pacto cum huiusmodi hominibus ipse se geret, quo cum iis solet et debet, qui aul haeretici vere sunt aut saltem Ecclesiae indicio se subiicere renuunt, vel alterutrius criminis idoneam ingerunt suspicionem. Conferri interea potest cil. P. Villaria p. *1 casu 3. el 4. SECTIO II. DE PHAECEPTO SPEI I I’ei Spem, quae est virlus Theologica, intelligitur amor concupiscentiae erga Deum, quo Deum et divina, prae omnibus aliis concupiscibilibus, nobis concupisci­ mus, ita ut omnia potius parati simus perdere, quam Deum et divina. De hac quae­ ritur, quando eius praeceptum obliget. 1. Multiplex est significatio nominis spes. Sane s. Thom. 3. Dist. 26. q. 2. art. 1. ad 3.: « Spes mullis modis dicilur. Quandoque enim nominat passionem et sic non est virlus. Quandoque nominat habitum inclinan­ tem ad actum voluntatis similem spei, quae esi in parte sensitiva quae esi passio el sic esi virlus ». * Quandoque vero nominal ipsum actum el sic est actus virtutis. Quan­ doque autem nominat ipsam rem speratam Til. II. 13.: Exspectantes beatam s))em (cf. et Rom. VI11. 24. 25. Spes autem, quae videtur, non 73 est spes: nam quod videt quis, quid sperat? Si autem quod non vi­ demus, speramus, per patientiam exspectamus'). Ubi spes est id, quod exspectamus el sic est obiectum virtutis. Quandoque autem nominat cer­ titudinem, quae consequitur spem Rom. v. 4.: Probatio vero spem (ope­ ratur) idesl spei certitudinem et sic nominat statum perfectionis in vir­ tute, quantum ad certitudinis intentionem ». Suarez addit alium sensum, qui erit sextus, de Spe disp. 1. init.: « In­ terdum dicitur de illo, in quem speramus, ut frequentor videre est in Psalm. XIII. G.: Dominus spes eius est: Psalm. XXL 10.: Tu es, qui ex­ traxisti me de ventre, spes mea etc. » El in anliphona Salve Regina ad B. V.: spes nostra salve. Valentia torn. 3. disp. 2* q. 1. punct. 1 : « Spes communissimo sensu dicitur quaecumque exspectatio futuri eventus sive boni sive mali, Virgilius: Hunc ego si potui tantum sperare dolorem. Proprie magis dicitur de exspectatione futuri boni.» 2. Conceptum spei exhibet, s. Thomas 2. disl. 2G. q. 2. a. 3. « Spes de ratione sua dicit extensionem appetitus in aliquod arduum, quod non omnino excedat facultatem sperantis. Ea enim quae excedunt et velut excedentia apprehenduntur, desperationem magis quam spem faciunt. Unde secundum hoc quod inesl alicui facultas in aliquod arduum, se­ cundum hoc est inclinatio in illud arduum et ideo in illud arduum, quod proporlionalur facultati naturae sensitivae, inclinatio sensitivi appetitus spem facit, quae est passio; in illud vero arduum, quod proporlionalur naturae intellectivae, inclinatio illius facit spem, quae est actus vo­ luntatis ». 3. Quae ut inlelligas, adverte haec in doctrina s. Thomae. 1. Spes el esi in appetitu sensitivo et sic est passio atque est in voluntate et sic est actus rationalis. 2. Prout passio est, perlinet ad pariem irascibilem, non concupiscibilem; partis enim concupiscibilis est prosequi bonum sibi et refugere a malo: sed quia necesse est quod interdum animal difficullalem experiatur vel pugnam subeat pro adipiscendo bono aul cavendo malo, eoquod haec excedunt potestatem facilem animalis, ideo ipsum bonum vel malum, prout ardua sunt vel difficilia, sunt obiectum irascibilis. Quaecumque ergo passiones respiciunt absolute bonum vel malum, perlinent ad concupiscibilem, ut amor, odium, gaudium, tristitia etc. Quaecumque vero passiones respiciunt bonum vel malum sub ratione ardui, prout est aliquid adipiscibile vel fugibile cum aliqua difficultate, perlinent ad irascibilem, ut audacia et limor, spes, ira etc. 1.2. q.23. a. I. Quamvis in appetitu sensitivo distinguantur, e doctrina s. Thomae, pars concupiscibilis et irascibilis, in voluntate tamen, quae bonum sub universalissima ratione respicit, nulla est huiusmodi distinctio: spes proinde, quae est actus voluntatis, nequit proprie dici esse non in con­ cupiscibili, sed in irascibili. Nihilominus, quoniam proportio est quaeQUID SIT SPES "ί TRACTATUS V. SECT. II. DE PRAECEPTO SPEI dam inter actus voluntatis et appetitus atque quod appetitui competit, plenius et simplicius a voluntate habetur, ipsa voluntas potest dici ira­ scibilis, prout vult impugnare malum, quamvis non ex impetu passionis atque.in ardua tendit: 1. p. q. 82. a. 5. ad 2. Quocirca caritas cl spes non sunt quidem in concupiscibili et iraseibili, proprie loquendo, cum sint actus simplices voluntatis: sed dicitur caritas esse in concupiscibili, spes in iraseibili, quatenus in voluntate sunt, quae habet actus similes con­ cupiscibili cl iraseibili: Je Ferit. q. 25. a. 3. ad G«. Iam vero agimus nunc de spe., proul est rationalis actus, a voluntate elicitus. 4. Definitio spei, prouli est virtus theologica, ab A. tradita: amor concupiscentiae erga Deum etc. merito potest videri manca. Forte supplent postrema: parati sumus perdere omnia potius, quam Deum, ubi in­ nuitur cura adipiscendi hoc bonum. Item manca est definitio apud Slruggl tract. 4. q. 3. n. 2.: « Est virius divin lus nobis infusa, qua voluntas desiderat Deum, prout iste est bealiludo nostra ex gratia et meritis consequenda ». Halio, cur utraque non placeat, est, quia spes supponit potius amorem et desiderium et supra ea quidpiam addit. Ita certe s. Thomas 1. 2. q. 40 art. 1.: « Palet, quod spes differt a desiderio, sicut differunt pas­ siones irascibilis a passionibus concupiscibilis et propter hoc spes praesupponil desiderium, sicut omnes passiones irascibilis praesupponunl passiones concupiscibilis ». Ergo male definitur spes per merum desi­ derium. Pariter idem s. Thomas 1. 2. q. G2. art. 4. ad 3.: « Spes respicit duo. Vnum quidem sicut principale obieclum, scilicet bonum, quod spei dur et respectu huius semper amor praecedit spem ; numquam enim speratur aliquod bonum nisi desideratum et amatum». Et rursus 1.2. q. 10. ari. 7.: « In quantum igitur spes respicit bonum speratum, spes ex amore causatur; non enim est spes nisi de bono desiderato et amato ». Amor vero, ex quo spes, saltem necessario, procedit, non est perfectus amor, qualis est cantas, sed imperfectus amor, quo complacemus in eo, quod est bonum nobis: 2. 2. q. 17. a. 8. Cum ergo spes praesupponal amo­ rem et desiderium, non recte per tales actus delinitur. 5. Si itaque non recte delinitur spes per amorem aut desiderium, quia spes praesupponil ea et aliquid superaddit, quid demum istud erit? Audiatur s. Thomas 1.2. q. 40. art. 1. « Circa obieclum autem spei qua­ tuor conditiones attenduntur. Primo quidega quod sil bonum; non enim proprie loquendo est spes nisi de bono et per hoc differt spes a timore, qui est de malo Secundo ut sit futurum; non enim spes est de prae­ senti iam habito cl per hoc differt spes a gaudio, quod esi de bono praesenti. Tertio requiritur quod sil aliquid arduum cum difficultate adipiscibile; non enim aliquis dicitur aliquid sperare minimum, quod slalim est in sua potestate ut habeat et per hoc differt spes a desiderio h) vel cupiditate, quae est de bono futuro absolute, unde perlinet ad con­ cupiscibilem, spes autem ad irascibilem. Quarto quod illud arduum sit possibile adipisci; non enim aliquis sperat id, quod omnino adipisci non potest et secundum hoc differt spes a desperatione ». Quod ergo spei ita proprium est, ut eam a desiderio seu cupiditate distinguat, est tertia obiecli conditio, nempe difficultas consecutionis ob arduitatem. Imo et quarta conditio ad id quadanlenus conducit; nam desiderium et de re potest esse non possibili desideranti (desiderium quoddam inefficax), spes non item. 6. Hinc ad locum Augustini, ubi cupiditas ponitur loco spei, sic re­ spondet ibid, ad 1.: « Dicendum, quod Augustinus ponit cupiditatem loco spei, propter hoc, quod ulraque respicit bonum futurum et quia bonum, quoi non est arduum, quasi nihil reputatur, ut sic cupiditas maxime videatur tendere in bonum arduum, in quod etiam tendit spes ». Et ad 2.: « Obieclum spei non est bonum futurum absolute, sed cum arduitate et difficultate adipiscendi ». 7. Adde quae habet 3. dist. 26. q. 2. a. 2. ad 2ni « Spes non solum f.icil tendere in Deum ut quoddam arduum consequendum, sed etiam ut ex ipso est auxilium in omnibus aliis arduis vel bonis acquirendis vel malis vitandis. Unde qui habet spem, sperat Deum consequi speralque per ipsum omnia necessaria quanlumcumque difficilia oblinere: sperat omnia nociva, quanlumcumque sint difficilia, repellere. Et secundum hoc spes est in homine principium omnium operationum, quae ad bonum arduum ordinantur, sicut caritas omnium quae in bonum tendunt et sicut tides omnium, quae ad cognitionem perlinent». 8. Inde est, quod s. Thomas ideo negat, in Sanctis esse spem relate ad gloriam corporis; quia non est boni ardui. Ita de Virtut. q. 4. ari. 4. ad 15.: « Dicendum, quo 1 gloria corporis derivatur in Sanctis a gloria animae et ideo habentibus gloriam animae, quae est polior, gloria cor­ poris non habet rationem ardui ». Et rursus probaturus, non inesse beatis spem circa continuationem bealiludinis, sic disserit ibid, ad 3.: « Dicendum, quod continuatio bea­ liludinis non habet rationem futuri, quia inquanlum aliquis homo Iit beatus, aeternitatem participat, in qua non est praeteritum et futurum: unde in beatilu line illa dicitur vita aeterna. Dato etiam quod haberet rationem futuri, non habet rationem ardui respectu eius, qui bealiludinem oblinet. Ex hoc enim ipso accepit non solum facultatem sed etiam necessitatem (piandam nunquam peccandi sed semper permanendi. Et ideo totaliter tollitur ratio spei ». 9. Munus autem speciale spei respectu ardui sic exhibet s. Thomas, 3. dist. 26. q. 1. art. I. ad 1.: « Appetiti vae partis duplex est motus, scilicet prosecutio et fuga. Obieclum autem spei, quod est bonum difficile et QUID SIT SPES 76 TRACTATUS V. SECT. II. DE PRAECEPTO SPEI arduum, ratione suae bonitatis natum est moveread prosecutionem, sed ratione suae difficultatis natum est movere ad fugam. Ilie tamen motus retardatur per spem et ideo spes importat primum motum.., tamen cum quiete privante secundum motum, qui est fuga ». Proprium igitur spei est prohibere, ne difficultas boni arceat ab ipsius prosecutione. Addit s. Thomas, ex difficultate addi quandam bono pretiositatem. Ita 1. c. art. 2. ad 1.: « Difficile vel arduum addit quandam specialem ratio­ nem bonitatis, scilicet pretiositatem (piandam, ex hoc ipso quod non de facili habetur, sicut dicitur omne rarum, carum ». 10. Ex dictis patere debet, quinam sit character proprius actus spei et quomodo spes a desiderio differat. Differt nempe, non quasi ab ele­ mento alieno nec quasi excludat ipsum; imo vero spes supponit desi­ derium et ita supponit, ut includat; sed quidpiam addit, quod desiderium per se non importat, removendo fugam, quam boni difficultas seu arduitas suadere nata est. 11. Et quidem quod retineat elementum desiderii proprium patet ex generica definitione spei. < Spes, inquit s. Thom. 3. dist. 26. q. 1. art. 1. dicit extensionem appetitus in illud, quod est appetibile ». Et rursus ibid. ari. 2.: * Omnis passio, de cuius intellectu est appetitus in bonum vel conveniens simpliciter, est in concupiscibili, sicut amor et delectatio et huiusmodi... Omnis autem passio, de cuius intellectu est appetitus in bonum cum circumstantia difficultatis, est in irascibili... Spes autem importat motum appetitus in aliquod bonum commensuralum appetenti: non enim est de bono tanto, ad quod nullo modo possit per­ veniri nec iterum de tam parvo, quod pro nihilo habeatur; sed de eo, quod est possibile haberi et tamen est difficile ad habendum, propter quod dicitur arduum ». 12. Quinam actus in spe ceu elementa contineantur, sic tradit Laymann lib. 2. iracl. 2. cap. 1. n. 6.: « Superest, ut explicemus definitionem spei iuxla strictiorem eius acceptionem traditam a scolaslicis cum Magistro 3. dist. 26.: Erspectatio certa beatitudinis ex Dei gratia et nostris me· rtâ&Cum dicitur exspectatio, nola hos voluntatis actus subordinates esse, qui sunt amor, desiderium, intentio et exspectatio. Nam amor latius palet, tpiam desiderium: amamus enim cum absentia tum praesentia, de­ sideramus lautum absentia. Desiderium latius palet intentione et exspe­ ctatione; quia desiderium boni absentis aliud est simplex, quo deside­ ramus etiam ea, (piae valde difficilia aut impossibilia acquisitu indicamus ideoque desperamus nec consequi intendimus, quo modo reus supplicio afficiendus vitam longiorem desiderat, quam tamen desperat et interdum obtinere non intendit. Aliud vero est desiderium efficax boni absentis seu nondum possessi, quod quatenus per media acquisitu possibile indicatur, dicitur intentio; quatenus vero arduum, tamen reipsa acquirendum iu- 77 dicatur propier mediorum efficacitatem sive propter propriam facultatem sive ob alterius auxilium, dicitur exspectatio. Ex quo apparet, quod actus exspectationis seu spei modum quondam firmitatis superaddat actui in­ tentionis propter perspectam obtinendi facultatem ». Ex munere itaque spei proprio, ut desiderio rei exoptatae addat re­ motionem fugae, seu quietem in desiderio non obstante ditiicultate, ad­ ditur actus exspectationis. De qua s. Thomas 3. Dist. 26. q. 1. art. I. ad 3.: « Frequenter nomina imponuntur rebus occultis ex suis signis, sicut essentiales differentiae ex accidentibus nominantur. Signum autem alicuius quiescentis cum extensione appetitus in aliquid desideratum solet esse quod frequenter visum dirigit in illud, ut videat si ex aliqua parte ad ipsum accedat et ideo dispositio praedicta quietis cum motu dicitur exspectatio». Exspectatio igitur dicit extensionem seu intentionem desi­ derii cum quiete idest securitate adipiscendi. 13. Verumlamen spes quidpiam addit vel ipsi exspectationi. Nam, ut habet s. Thomas, ubi explicat verba Damasceni dicentis concupiscentiam bonum exspectatum 3. dist. 26. q. 1. ari. 3. ad 2.: « bonum exspectatum Damascenus large accipit pro bono, quod nondum habetur; quod quidem commune est concupiscentiae et spei ». Sane spes exspectationi, quae communis est cum concupiscentia, addit certitudinem. Ita s. Thom. ibid, ad I.: « Exspectare importat protensionem appetitus in aliquid cum quiete privante fugam vel recessum (recessus proprius est desperationis). Haec autem quies contingit ex difficultate eius in quod motus appetitus tendit,sed non in promptu est ut habeatur: quod enim in promptu est, sine mora acquiritur. Et quia bonum cum difficultate proprie est obiectum irascibilis; ideo exspectare proprie ad irascibilem perlinet tendentem in aliquod bonum. Habet autem se ad spem sicut commune ad proprium, inquanlum spes addit certitudinem circa exspectationem ». Exinde s.Thomas dicit, verba illa Symboli: Exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi secuti, referri ad spem. Ita 2. 2. q. 17. ari. 6. ad 2.: « Exspectatio ponitur in symbolo fidei non quia sil actus proprius fidei, sed inquanlum actus spei praesupponil fidem... Et sic actus fidei manifestatur per actus spei ». 14. Notandum vero, quomodo spes seu exspectatio differat a longani­ mitate: « Exspectatio, inquit s. Thom. 2.2. q. 17. ari. 5. ad 3., quae ponitur in definitione spei, non importat dilationem, sicut exspectatio, quae per­ linet ad longanimitatem; sed importat respectum ad auxilium divinum, sive id, quod speratur, differatur, sive non differatur ». 15. Quod voro spes respiciat ad auxilium alterius, eam distinguit a magnanimitate. Ita s. Thomas 2. 2. q. 17. art. 5. ad 4.: « Magnanimitas tendit in arduum sperans aliquid, quod est suae potestatis: unde proprie respicit operationem aliquorum magnorum. Sed spes, secundum quod est virtus theologica, respicit arduum alterius auxilio assequendum ». QUID SIT SPES 78 TRACTATUS V. SECT. IL DE PRAECEPTO SPEI 16. Sed haec exspectatio alterius auxilii explicat, quomodo spes habeat obiecluni possibile et possit ab eodem bono recessum impedire. * Spes, inquit s. Thomas 3. dist. 26. q. 2. an. 2., de ratione sua dicit extensionem appetitus in aliquod arduum, quod non omnino excedit fa­ cultatem sperantis. Ea enim quae excedunt et vehit excedentia appre­ henduntur, desperationem magis quam spem faciunt. Unde secundum hoc quod inest alicui facultas in aliquod arduum, secundum hoc est inclinatio in illud arduum. Et ideo in illud arduum, quod proporlionatur facultati naturae sensitivae, inclinatio appetitus sensitivi spem facit, quae est passio; in illud vero arduum, quod proporlionatur naturae intelle­ ctivae, inclinatio illius spem facit, qui est actus voluntatis. Sed quia est aliquod arduum, quod excedit facultatem naturae, ad quod homo per gratiam potest pervenire; ideo oportet, quod ex aliquo dono naturae superaddito fiat inclinatio in illud arduum et illud donum est habitus spei ». Ex quibus planum fit, bonum speratum fieri possibile per gra­ tiam atque adeo consequendum esse auxilio alterius. 17. Hinc doctrina, quod spes respiciat duo, scii, et obieclum speratum et auxilium, quo rem speratam obtineamus. Ita 1.2. q. 40. art. 7.: « Spes duo respicere potest. Respicit enim sicut obiecluni bonum speratum. Sed quia bonum speratum est arduum possibile, aliquando autem Iit aliquod arduum possibile nobis non per nos sed per alios: ideo spes etiam re­ spicit illud, per quod fit nobis aliquod possibile ». 18. Quia vero ex supradictis beJiludo aeternae vitae fit nobis possi­ bilis scium per auxilium divinum, proinde sic eam doctrinam in casu applicat 2.2. q. 17. ari. 4.: « Spes duo respicit, scilicet bonum, quod obtinere intendit et auxilium, per quod illud bonum oblinetur. Bonum autem, quod aliquis sperat oblinendum, habet rationem causae finalis; auxilium autem, per quod aliquis sperat illud bonum oblinere, habet rationem causae efficientis... Spes autem respicit bealiludinem aeternam sicut finem ultimum, divinum autem auxilium sicut primam causam inducentem ad bealiludinem ». El art. 6 ibid, ad 3: « Spes facit tendere in Deum sicut in quoddam bonum finale adipiscendum et sicut in quoddam a liulorium efficax ad subveniendum ». El ibid. ari. 7.: « Obieclum spei est uno modo beati ludo aeterna et alio modo divinum auxilium... Et utcumque eorum proponitur nobis per fidem, per quam nobis innotescit, quod ad vitam aeternam possumus pervenire el quod ad hoc paratum est nobis divinum auxilium, secun­ dum illud Hebr. XL: Accedentem ad Deum oportet credere quia est et quia inquirentibus se remunerator est. Unde manifestum est, quod fides praecedit spem ». 19. Quod ergo spes extendat appetitum ad arduum, quod est vita 79 aeterna et arduitas non prohibeat, inde est, quod innititur divino auxilio. Ita s. Doctor de Virt. q. 4. a. I : « Est autem possibile aliquod haberi ah aliquo dupliciter : uno modo per potestatem propriam, alio modo per auxilium alterius; nam quae per amicos sunt possibilia, aliqualiter pos­ sibilia dicimus... Sic igitur quandoque sperat homo aliquid adipisci per propriam potestatem, quandoque vero per auxilium alienum: ei talis spes exspectationem habet, in quantum homo respicit in auxilium alterius ». Unde sic: In tantum spes habet exspectationem, in quantum nititur auxilio alterius. Atqui exspectationis proprium est, ul (sup. n. 12.) sil dispo­ sitio quietis vetantis recessum a bono, in quod quis motu desiderii fertur. Ergo in quantum spes nititur divino auxilio munus obit spei omnino proprium. 20. Ceterum cum s. Thomas innuit, obieclum spei uno modo esse beatitudinem aeternam, alio modo auxilium, quo beatiludo obtineatur, eo ipso innuit duo obiecla, quae spes perinde ac aliae theologicae virtutes habet. Qua de re sic s. Doctor de Virt. q. 4. art. 1. post verba mox allegata: «Tunc necesse est, quod motus spei feratur in duo obiecla, scii, in bonum adipiscendum et in eum, cuius auxilio innititur. Summum autem bonum, quod est beatiludo aeterna, homo adipisci non potest nisi ρ<τ auxilium divinum... et ideo spes adipiscendi vitam aeternam habet duo obiecla, scilicet ipsam vitam aeternam, quam quis sperat et auxilium divinum, a quo sperat.. Sic igitur sicut formale obieclum fidei est veritas prima, per quam sicut per quoddam medium assenlit his, quae creduntur, quae sunt materiale obieclum fidei; ita etiam formale obieclum spei esi au­ xilium divinae potestatis et pietatis, propter quod lendil motus spei in bona sperata, quae sunt materiale obieclum spei. Sicut ergo ea quae creduntur materialiter, omnia referuntur ad Deum, quamvis aliqua eorum sint creata, sicut quod credimus, omnes creaturas esse a Deo etc.; ita etiam omnia, quae materialiter sperantur, ordinantur in unum finem speratum,quod est fruitio Dei: in ordine enim ad hanc fruitionem spe­ ramus adiuvari a Deo nnn solum spiritualibus sed etiam corporalibus beneficiis ». 21. Ubi adverte, obieclum formale ita describi, ul ponitur in redo auxilium et in obliquo ponatur divina potestas et pictas: divinae, ait, potestatis et pietatis. Ut hoc rite inlelligalur cl non confundatur cum auxilio, quod esse potest obieclum spei materiale, accipienda ea verba sunt pro voluntate Dei potente et benigna auxiliandi. Idque expressius alibi s. Thomas sic dicit 2. 2. q. 18. art. 4. ad 2.: «Spes non innititur principaliter gratiae iam habitae, sed divinae omni­ potentiae et misericordiae, per quam etiam qui gratiam non habet, eam consequi potest, ul sic ad vitam aeternam perveniat. De omnipotentia autem Dei et misericordia eius certus est quicumque fidem habet ». QUID SIT SPES TRACTATUS V. SECT. II. HE PRAECEPTO SPEI 80 22. Quaenam autem sil certitudo spei, paucis sic tradit s. Thomas de Vtrtut. q. 4. ari. 2. ad 4.: « Dicendum, quod certitudo spei derivatur a certitudine fidei. In quantum enim motus appetilivae virtutis dirigitur a virtute cognosciliva, participat aliquid de eius certitudine ». Porro quomodo virtus appetiliva participet certitudinem ex vi cogno­ sciliva, sic alibi 2. 2. q. 18. art. 4. explicat: « Dicendum, quod certitudo invenitur in aliquo dupliciter, scilicet essentialiter et participative. Es­ sentialiter quidem invenitur in vi cognosciliva; participative autem in omni eo, quod a vi cognosciliva movetur infallibiliter ad iinem suum. Secundum quem modum dicitur quod natura ccrlitudinaliler operatur, lanquam mola ab intellectu divino ccrlitudinaliler movente unumquodque ad finem suum. El per hunc etiam modum virtutes morales certius arte dicuntur operari, inquanlum per modum naturae moventur a ratione ad suos actus et sic etiam spes cerliludinaliter tendit in finem suum, quasi participans certitudinem a fide, quae est in cognosciliva ». 23. Certitudo igilur el infallibilitas spei sequitur certitudinem et infallibihlatem fidei el refertur Γ ad certitudinem divinae ordinationis, 2° ad certitudinem divini auxilii, 3° ad infallibilem ordinem inter duo ista el boni sperati assecutionem. < Spes, inquit s. Thom. 3. dist. 26. q. 2. art. 4., supponit facultatem in finem perveniendi, quae quidem est ex Uberalitate divina ordinante nos in finem et ex meritis, secundum quae omnes virtutes in finem ultimum perveniunt; ideo certitudo spei causatur ex Uberalitate divina ordinante nos in finem et ex inclinatione omnium aliarum virtutum et etiam ex inclinatione ipsius habitus: et ideo praeter certitudinem, quam habet ut quaedam virtus, includit certitudinem, quae est in omnibus aliis virtutibus el ulterius certitudinem divinae ordinationis». 24. At, inquies, nonne s. Petrus dicit: Cum timore et tremore salutem vestram operamini? Resp. s. Thomas 3. dist. 26. q. 2. art. 4. ad 4.: < Quamdiu in hac vita sumus, potest esse accidentale impedimentum, ne spes, quae de se cer­ titudinem habet, suum finem consequatur el ideo nunc cum spe adiungitur timor separationis ». El rursus, ibid, ad 2.: « Certitudo cognitionis nunquam delicii; sed certitudo naturae deficit quidem, non per se, sed per accidens; quia talis defectus non est ex ipso direct'vo in finem > ex quo habet certitudinem, sed ex aliquo accidente: sicut ignis habet certitudinem absolutam calefaciendi el tamen deficit quandoque ex aliquo impedimento. El similiter etiam esi de spe: unde etiam ipsa inclinationis naturae certitudo dicitur spes, ut palet Rom. IV. 18. Qui contra spem in spem credidit ». 25. Deficere autem per accidens non indicat defectum ex parte Dei aut ex parte mediorum, prouli a Deo sunt, sed tantummodo ex peccatis. K 81 Ila s. Thomas 2. 2. q. 18. ai t. 4. ad 3.: * Dicendum, quod hoc, quod aliqui habentes spem, deficiant a consecutione beatiiudinis, contingit ex defectu liberi arbitrii ponentis obstaculum peccati, non autem ex defectu potentiae vel misericordiae, cui spes innititur. Unde hoc non praeiudicat certitudini spei ». 26. Hinc vero patet, quomodo possit spem habere etiam ille, qui non habet aut gratiam aut merita. S. Thomas, 1. 2. q. 62. art. 4. ad 2.: « Potest autem aliquis sperare, antequam habeat caritatem, non ex meritis, quae iam habet, sed quae sperat se habiturum ». Et 1.2. q. 65. ari. 4.: « Similiter dicendum est de spe (quod possit, esse sine caritate, sicut dixerat de fide). Nam actus spei est exspectare futuram beatiludinem a Deo, qui quidem actus perfectus est, si liat ex meritis, (piae quis habet, quod non potest esse sine caritate. Si autem hoc exspectet ex meritis, quae nondum habet, sed proponit in fuiuro acquirere, erit actus imperfectus et hoc potest esse sine caritate ». Qua de re de Virt. q. 4. ari. 3. ad 2.: Spes, quae est ex meritis prae­ cedentibus, non potest esse sine caritate, quae est merendi principium. Sed spes informis, quae est sine meritis in actu sed ex meritis in propo­ sito, est quidem sine caritate in actu, sed non sine caritate in proposito». 27. Nec spei certitudini obesi, quod quis nesciat, an gratiam habeat. S. Tbom. 3. dist. 26. q. 2. art. 4. ad 5.: « Licet nesciam, utrum finahter habiturus sim caritatem; tamen scio quod caritas et merita, quae in proposito habeo, ad vitam aeternam cerliludinaliter perducunt». Certitudo ergo spei dicit infallibilem firmitatem eorum, quae spem causant. 28. Haec de virtute spei videbuntur forte lectori latius, quam par sit, a nobis pertractata: verum tum obiecti nobilitas, tum absentia accuratae notionis huius virtutis a pluribus tractationibus moralibus, tum eiusdem necessitas pro instructione calechetica, quae ampla esse velit et ad tramites veritatis exacta, effecerunt ut diutius in hac declaratione immoraremur. QUANDO OBLIGET PR A EC. SPEI II. Resp. I. Probabile esi praeceptum Spei obligare per se, cum primum homini usum rationis assecuto Deus et Bealiludo, lanquam linis, ad quem tendere debet, sufficienter est propositus; ila ut notabili tempore non differat. Ila Bccan.c. 17. q. 7. n. 2. Turr. el ceteri commun. Et est ratio; quia sine actu Spei nec iustificari nec in iuslilia divina persistere ncc meritorie operari possumus, vid. Scholasticos. Ill Resp. 2. Praeceptum Spei per accidens obligat. I. Quando actus Orationis, Poenitentiae, Caritatis etc. in praecepto sunt, qui sine praevio actu Spei exerceri non possunt. Ita Auct. cil. et Fili. tr. 2'2. c. 8. n. 255. 2. Quando quis ita lentatur, ut periculum sit consensus, nisi animum spe erigat. Vid. Fill. I. c. Laym. 1.2.1.2. c. 2. Bonae, t. 2. d. 5. q. 3. 29. Cum de obligatione spei habendae agitur, advertendum in primis, spem necessariam esse necessitate medii ad assequendam justificationem Ballerini Moral. Tomo II. 6 82 TRACTATUS V. SECT. IL DE PRAECEPTO SPEI et salutem. Quoad justificationem, palet ex Trid. sess. 6. c. 6. Et sane cum homo debeat se actibus suis praeparare ad justificationem a Deo gratuito oblinendam, id facere nequit, nisi speret. Rursus eodem pacto cum finem suum, qui est Deus, consequi debeat homo meritis suis per auxilium Dei, nequit ad hunc finem se movere nisi bonum illud arduum speret el speret auxilium Dei. Quia vero quae necessaria sunt necessitate medii, si sint in nostra potestate, sunt etiam nobis praecepta, patet actum spei cadere sub praecepto. 30. Pro intelligenlia ergo prioris responsionis, duo advertenda subi. Primum, quod in huiusmodi praecepto duplex potest obligatio considerari: altera, qua praeceptum evadit negativum el erit obligatio non desperandi vel etiam non praesumendi (nam duo haec vilia virtuti spei opponuntur, alterum per defectum, alterum per excessum) el sic praeceptum spei obligat semper et pro semper, iuxla naturam praecepti negativi; altera, qua praeceptum est affirmativum el erit obligatio eliciendi positive actum spei. El haec non obligat pro semper, sed solum suis temporibus. Alterum est, quod haec obligatio vel est intrinseca vel exlrinseca: quod aliis verbis efferri solet, nempe quod spei praeceptum obligat vel per se vi scilicet ipsius virtutis vel per accidens, quia nempe actus aliquis spei necessarius est ad aliud praeceptum implendum, v. gr. poenitentiae, quemadmodum dictum est de fide (n. 40.). El de ulraque hac necessitate tradat Auctor distinctis duabus responsionibus. 31. lam vero quod aliquando praeceptum spei per se obliget, deducitur ex damnata Prop. I. ab Alex. VII. « Homo nullo unquam vitae suae tem­ pore tenetur elicere actum fidei, spei el caritatis, ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes perlinentium ». Pulchre s. Thomas ad quaestionem, utrum de spe debeat dari aliquod praeceptum 2. 2. q. 22. art. 1.: * Respondeo dicendum, quod praecepto­ rum, quae in sacra Scriptura inveniuntur, quaedam sunt de substantia legis, quaedam vero sunt praeambula ad legem. Praeambula quidem sunt ad legem illa, quibus non exsistentibus lex locum habere non potest. Huiusmodi autem sunt praecepta de actu fidei el de actu spei. Quia per actum fidei mens hominis inclinatur, ut recognoscat auctorem legis talem, cui se subdere debeat. Per spem vero praemii homo inducitur ad obser­ vantiam praeceptorum. Praecepta vero de substantia legis sunt, quae ho­ mini iam subiecto el ad obediendum parato imponuntur, perlinentia ad rectitudinem vitae. Et ideo huiusmodi praecepta statim in ipsa legisla­ tione proponuntur per modum praeceptorum. Spei vero et fidei praecepta non erant proposita per modum praeceptorum, quia nisi homo iam cre­ deret el speraret, frustra ei lex proponeretur. Sed sicut praeceptum fidei proponendum fuit per modum denuncialionis el commemorationis, ut supra dictum est q. 16. ari. I.,iia etiam praeceptum spei in prima legislatione 83 proponendum fuit per modum promissionis. Qui enim obedienlibus prae­ mia promittit, ex hoc ipso incitat ad spem. Unde omnia promissa, quae in lege continentur, sunt spei excilaliva. Sed quia lege iam exposita, per­ tinet ad sapientes viros, ut non solum inducant homines ad observantiam praeceptorum, sed etiam multo magis ad conservandum legis fundamen­ tum; ideo post primam legislationem in s. Scriptura multipliciter indu­ cuntur homines ad sperandum etiam per modum admonitionis vel prae­ cepti et non solum per modum promissionis, sicut palet... in mullis aliis Scripturae locis». Post quae verba, nescio, quomodo Turrianus in 2. 2. disp. 65. dub. 1. alleget s. Thomam quasi affirmantem, nuspiam in ss. Lit­ teris hoc praeceptum proponi, sed loca Scripturarum intelligi posse de meris hortationibus. 32. Quaestio ergo fit quando obliget hoc praeceptum. Et quidem de­ terminare hoc tempus, difficile est. Cum enim praeceptum hoc non obliget pro semper el ipsum praeceptum non determinet tempus, recurrendum videtur ad articulum necessitatis, qui, ail Suarez de Spe. disp. 2. sect. 1. n. 2., vix potest in proposito designari. 33. Primum vero simul et unicum tempus, in pro praeceptum spei per se obliget, Auctor recenset, cum homini, usum rationis assecuto, propo­ nitur Deus ceu bealitudo ac finis, ad quem tendere debet. Et rationem reddit;quia sine spe nec iustificari nec in iustilia persistere nec meri­ torie operari potest. 34. Verum haec non modicam habent difficultatem. Nam ratio allata manifeste evincit, actum spei pro adultis necessarium esse necessitate medii. Nam, ut inquit Laymann lib. 2. tr. 2. cap. 2. n. 1., Deus homines adultos salvare non vult sine eorum voluntate el cooperatione: haec autem cooperatio, supposita fide, non fit sine actu spei; siquidem per spem voluntas viatoris incipit accedere et appropinquare Deo. Porro si actus spei est ita necessarius, quomodo Auctor dicit, esse probabile hominem teneri etc.? Praeterea alius obiiciet, ex vi allatae rationis actum spei non per se, sed ratione alterius praecepti esse necessarium. El reipsa si fingas, ho­ minem non teneri primo.illo tempore, quo acquirit usum rationis, se ad Deum convertere aut quidpiam aliud praestare, ad quod actus spei sit necessarius, eo ipso iam cessat huius actus necessitas pro eo tempore. Et concedendum videtur, ulramque difficultatem solida ratione inniti. Hinc quoad secundam Sanchez Mor. lib. 2. cap. 33. η. 3. < Esto, diceremus hoc praeceptum (se convertendi ad Deum) tunc (cum primum homo acquirit usum rationis) obligare, non obligaret praeceptum spei per se, sed per accidens ratione alterius» (a). QUANDO OBLIGET PRAEC. SPEI (») Erit forte qui putei, curn de prima conversione ad Deum agitur, actum spei, non simplex medium, sed intrinsecum elementum eiusdem esse, spem nempe esso inchoatam illam conversionem, quae perficitur accedente caritate. E. 84 TRACTATUS V. SECT. II. DE PRAECEPTO SPEI Quod vero allinet ad primam difficultatem, ideo Auctor dicit, esse pro­ babile hominem tunc teneri ; quia licet certum sit, debere hominem ad Deum converti, cum ei est sufficienter propositus, tamen non aeque certum est, ho­ minem ad eam conversionem teneri primo tempore,quo incipit usus rationis, 35. Nempe dissentiunt Scholastici, an stalim ac puer ad usum rationis pervenerit, teneatur se ad Deum convertere: quam conversionem Doclores, affirmativam sententiam tenentes, non eodem modo deinde explicant. Et quidem hanc quaestionem agitare consueverunt ad aliam controversiam solvendam, num scilicet possit fieri, ut puer cum solo peccato originali habeat peccatum veniale. De qua s. Thom. 1. 2. q. 89. art. 6., Suarez De Peccat, disp. 2. sect. 8., Vasquez in 1.2. disp. 149., Sanchez Moral, lib. 2. cap. 33. n. 3. et alii passim Commentatores s. Thomae (in eum locum). Indoles tamen illius controversiae efficit, ut ea, quae incidenter dicunt de nostra hac quaestione, non magnam nobis afferant utilitatem. Sane lis est inter eos, de qua conversione, perfectane per caritatem, an alia minus perfecta, obligatio concedenda sit vel neganda: quamvis etiam negata necessitate perfectae conversionis per caritatem, posset spes habere locum in alia conversione minus perfecta. Rursus qui negant obligationem perfectae conversionis, non infinite id negant, sed mere contendunt, non ita urgere illud conversionis praeceptum stalim post acquisitum usum rationis, ut inierim non possit prius offerri occasio peccati venialis com­ mittendi. Quod Auctor innuit, dum ait, ita puerum teneri, ut non differat notabili tempore. Quocirca posset dici, omnes faleri et tenendum esse, per eam aetatem revera intra quoddam temporis spatium (aliis plus alii minus coarclant) occasionem et necessitatem occurrere actum spei eliciendi. 3G. Verumtamen pro re nostra nihil proprie extundi potest; quia non per se urgeret praeceptum, ut diximus, sed alia esset ratio obligationis. Celerum, etiamsi adesset ista obligatio praecepti per se, scientia huius praecepti in puero supponi non potest et contrario ubi proponitur suf­ ficienter etiam pueris obieclum huius spei, insiar miraculi habendum forcl, si non lenderent in illud actu quopiam spei idoneo. Proinde quoad praxim concludi potest, hanc quaestionem vix esse necessariam. 37. Concludendum ergo cum Suarez de Spe disp. 2. sect. 1. n. 3. « Dico ergo, ut de caritate cl poenitentia resolvi solet, hoc tempus non posse designari positive et omnino determinate, sed quasi negative et confuse; tenetur enim homo aliquando in vita spem exercere; quod vero illud sit nunc vel postea, relinquitur hominis arbitrio. Item negative possumus dicere, teneri homiuem non diu differre huiusmodi actus post perfectam propositionem bealiludinis vel eius apprehensionem. Denique ita tenetur exercere hos actus, ut ratione illorum sit bene dispositus ad operandum et vitandum peccata; quod moraliler praestari non potest, nisi ab ho­ mine bene sperante ». Sed hoc est ratione alterius nec haberetur malitia . ι I 85 distincta a peccato, in quod quis laberelur (cf. de Fide n. 40.). Haec autem ratio a Coninck De Spe disp. 19. dub. 9. n. 44. sic effertur: « Vix fieri potest, ut quis concipiat serium ac constans propositum bene vivendi, nisi eiusmodi spem concipiat ». Et Turrianus in 2. 2. disp. 65. « Spes enim maxime necessaria est ad rectam vitae institutionem». 38. Sed ecce praesto sunt alii casus, in quibus obligatio per se huius praecepti a DD. agnoscitur. Sane obligat per se, quando quis per desperationem amisisset habitum spei infusum; nam in eo casu tenetur homo se convertere per spem ad suum ultimum finem, inquit Slruggl tract. 4. q. 3. n. 9. cl melius forte dicet alius, tenetur a desperatione recedere, quod solum spem concipiendo fieri potest et, inquit Sanchez lib. 2. cap. 33. η. 3., eodem praecepto tenetur homo sperare et non desperare. 39. Alii assignant tempus obligationis articulum mortis; quia, inquiunt, debet se praemunire contra tentaliones.Verum sic, ut advertit 1. c.Sanchez, non adesi obligatio ex vi praecepti, sed per accidens ex aliis praeceptis. 40. Item dicunt, quando urget gravis lenlalio desperationis, quae aliter vinci non potest, nisi per oppositum actum spei et tunc utique ipsa virtus spei, quae desperationem vetat, praecipit lenlalionem repelli non modo per actum spei, sed et per alia media: licet si per alia media repelli posset, non esset obligatio eliciendi actum spei, etsi praeceptum repellendi tentationem sit ex virtute seu praecepto spei. 41. Ceterum bene monent DD., pro praxi, quoad implelionem huius praecepti nullum habendum esse scrupulum. Quippe ad implendum hoc praeceptum, sicut et de praecepto fidei diximus, sufficit spes victualis et haec passim exercetur, cum quis sponte et libere orat aut sacramenta suscipit aut pia opera exercet: negari autem nequit et victuali huiusmodi exercitio fieri salis huic praecepto. Hinc vix suspicio est, fideles huic obligationi deesse. Qui vero desunt, cum fere sine advertentia id faciant, non est cur quoad praeteritum molestia eis creetur. 42. Quod attinet ad Resp. 2,u ex dictis res clara est. Adverte inter eos, quos enumerat A. et illos actus recenseri posse, qui ex necessitate medii identidem fiunt. QUANDO OBLIGET PRAEC. SPEI Unde sequentes casus resolvuntur. IV. I. Mortale peccalum est speraro, sive amare magis (amore concupiscentiae) terrena haec, quam caelestia: v. g. si quis ita comparatus sit, ut desideret perpetuo degere in hac vita et Deo relinquere caelum, si sibi relinquat terram. 43. Ad intelligendam rationem resolutionum, recole ea, quae de natura spei traduntur. Nempe cum obieclum spei sil Deus, ut summum bonum, amabile amore concupiscentiae, quasi in commodum amantis; primus Λ 86 » TRACTATUS V. SECT. II. DE PRAECEPTO SPEI actus, qui in sperante supponitur, est iste amor concupiscentiae. Suar. de Spe. disp. 1. sect. 3. n. 4. Porro ex hoc concupiscentiae amore nascitur desiderium vel bealiludinis vel bonorum su per naturalium ; quippe omnis amor parit deside­ rium, si bonum amatum sit absens. Suarez ibid. η. 10. Si autem bonum amatum sit excellens et difficile ad consequendum, etiam ex amore eius nascitur spes; necessarium tamen est, ut adsit in­ dicium, quo quis credat consecutionem talis boni esse possibilem, imo et esse futuram vel certo vel probabiliter pro ratione spei. Suar. ibid. Denique necessarium est, ut non adsit iudicium certum ac definitum, tale bonum nunquam fore consequendum; quia ex hoc nascitur despe­ ratio. Suar. ibid. 44. lam vero, omni virtuti, ad quam spectat amare, desiderare et gau­ dere, possunt secundum omnes hos actus assignari actus contrarii; nam eadem est ratio contrariorum. Quocirca amori concupiscentiae Dei con­ trarium est odium, non quo proprie ipsi Deo in se aliquod malum quis velit, sed quo Deum a se avertat ita, ut nolit in eo constituere suam felicitatem. « Potest enim quis vel ex ira vel ex nimio amore creaturarum odisse Deum ac de eo tristitiam habere seu taedium, ut clare in hoc actu explicatur : Volo potius in re alia quam in Deo ponere felicitatem meam. El similiter potest inlelligi tristitia spei contraria ». Suarez, ibid, disp. 2. sect. 2. η. 3. In hoc peccato cum aversio a Deo sit quasi directe voluntaria el aversio sit per odium el tristitiam, patet esse peccatum ex suo genere gravissimum. Suarez, ibid. η. 9. 45. Occasione exempli, quod ponit A. illius, qui desiderat perpetuo in hac vita degere, quaeri potesQan sit contra spem, optare e contrario mortem ex taedio vitae. Ad quam quaestionem bene respondet Gury tom. 1. §. 214. id non esse contra spem; quia non excluditur finis ultimus aut eius assecutio. Si quod peccatum sil, est quaedam inordinata voluntas eius, quod divina Provi­ dentia non disposuit vel inordinatus amor sui. Quatenus esse potest inor­ dinatus amor sui, de eo agemus in seq. sect. Prout vero esse potest inordinata voluntas contra divinam Providentiam, ut peccatum grave sii, necesse esi, ut sit vera rebellio contra illam, cm non vult homo subiiei aut quam detestatur. Secus, manente subiectione hominis Deo, peccatum erit veniale, oh defectum debitae conformilalis voluntati divinae. Y. 2 Mortale item est desperare de consequendo Deo aut salute et venia pec­ catorum aut inediis ad illam consequendam necessariis, v. g. auxiliis gratiae et emen­ datione vitae. Quod peccatum ratione parvitatis materiae non potest esse veniale, cum sit iniuriosum misericordiae Dei S. Thorn. q. '20. a. 3. Laym. I. 2. t. 2. c. 2. n. 3. 46. Desperatio est voluntaria diffidentia obtinendi a Deo bealitudinem el auxilia ad eam necessaria. Est vehementer iniuriosa divinae bonitati 4 87 divinisque promissis et peccatum est ex genere suo mortale; eum per eam homo a Deo avertatur nec nisi ob imperfectionem actus esse potest veniale, cuiusmodi in gravi tristitia, cum animus non bene sui compos est, accidere solet. 2. 2. q. 20. a. 1. et 3. 47. Non est autem opus iniidelilatem praevertere in mente, ut in vo­ luntate exsistat motus desperationis. Manente enim in intellectu recta aestimatione circa universalia, potest particularis aestimatio corrumpi : ita manente indicio quod fornicatio sit peccatum ideoque fugienda, potest particulare indicium subire quod heic et nunc sil facienda quia placet, lam vero ut oriatur motus desperationis, salis est particularem aestima­ tionem corrumpi, ut v. g. etsi quis credat Deum velle omnium salutem, potest tamen aestimare quod sibi in tali statu exsistenti non sil amplius Deus veniam peccatorum concessurus. Idcirco fieri potest ut in peccatore sola fides maneat, s. Thomas ibid. a. 2. 48. « Ad hoc autem ut homo aliquod bonum arduum (ideoque ma­ gnum) non aestimet ut possibile sibi adipisci vel per se vel per alium, perducitur ex nimia deieclione, quae quando in homine dominatur, vi­ detur ei, quod nunquam possit ad aliquod bonum relevari. Et quia accidia est tristitia quaedam deiecliva spiritus, ideo per hunc modum desperatio ex accidia generatur. Hoc autem est proprium obiectum spei, scilicet quod sil (non solum bonum et arduum sed el) possibile (cf. heic Caiel. ». Ibid. a. 4. DE ODIO, DESPERATIONE ET PRAESUMPTIONE VI. 3. Mortale etiam est praesumere de misericordia Dei. v. g. cum quis sperat id, quod est impossibile secundum legem Ilei ordinariam: ut si speres remissionem pec­ catorum el salutem sine poenileniia vel per propria merita et vires naturae: vel eVani si quis statuat perseverare in peccatis, quandiu bene valet el tamen speret se acturum poenitentiam ante mortem. S. Th. Ί. 2. q. 21. ar. I. Laym. 1. c. 49. Praesumptio heic refertur ad voluntatem el significat generatim quemdam animi motum ad aliquid agendum, quod excedit agentis facul­ tatem seu vires suas. Clarius: « Praesumptio, ait s. Thomas 2. 2. q. 21. a. 4., duplex est. Una quidem, quae innititur propriae virtuti, attentans scilicet aliquid ut sibi possibile, quod propriam virtutem excedit... Alia est praesumptio, quae innititur inordinate divinae misericordiae vel po­ tentiae, per quam sperat se oblinere gloriam sine mentis vel veniam sine poenitentia ». 50. Quinque modi praesumptionis enumerari possunt ex Suarez. Primus est, si quis speret consequi bealitudinem vel remissionem pec­ catorum propriis viribus: haec est praesumptio pelagiana, quae non potest committi sine haeresi. Secundus est, si quis indebito ordine speret aut velit supernaturalia, puta remissionem peccati sine poenitentia, gloriam sine meritis, sanctita­ tem excellentem lepide operando. El haec est praesumptio luterana, quae vix potest committi graviter sine tali haeresi el spei aperte repugnat. 88 TRACTATUS V. SECT. Π. DE PRAECEPTO SPEI Tertius modus est, si quis speret a Deo speciale praesidium ad res illicitas, ut ad peccandum vel ad sumendam vindictam de inimico; quo pacto Calvinistae peccatum Deo adseribunt, uti proditionem ludae. Quarius est, si quis speret a Deo supernaturalia bona praeter ordinem divinae providentiae: ut si quis speraret se habiturum tantam gloriam, quantam habet B. V. Est autem contra spem, quia haec nititur divina potentia Dei ordinata et promissionibus eius. Unde quamvis iste videatur magna sperare de Deo; tamen quatenus invertit ordinem divinae sapien­ tiae, indigne sentit de Deo et pervertit ordinem sperandi. Denique quintus est illorum, qui cum diu in peccatis perseverent, tam facilem sperant futuram veniam el tam certam, ac si nihil peccarent. Et hoc etiam est contra debitum ordinem spei. Nam licet interdum de­ linquere ex fragilitate ob spem veniae possit non esse praesumptio, imo aliquantulum minuere peccatum fv. infr. 52.); inde tamen occasionem per­ severandi in peccato sumere, quoddam est praesumptionis genus. 51. Ita Suarez de Spe. disp. 2. sect. 3. n. 2., qui addit n. 3. 1res priores modos esse gravissimos; in duobus autem reliquis facilius esse posse culpam levem. Praeterea notat n. 4., quod licet 1res priores modi cor­ rumpant spem, non solum quia regulariter supponunt infidelitatem, sed etiam quia destruunt formale obieclum spei el reddunt hominem indi­ spositum ad actum spei; qui enim sperat de suis viribus, nihil cogitat de bonis supernaturalibus: qui etiam sperat contra debitum ordinem di­ vinarum promissionum, destruit fundamentum et rationem spei infusae; tamen peccatum praesumptionis, prout communiter committi solet, scii, potius in aclu exercito el virtualiler quam formaliler, non destruit vir­ tutem spei; quia est peccatum imperfectum in suo ordine nec reddit hominem omnino inhabilem ad actum spei. Neque opus est, ut peccatum contra spem, ipsam excludat: quemadmodum nec omne peccatum contra fidem facit infidelem. 52. Auctor Thomam cl Laymann allegat pro sententia aiente, peccari praesumptione, dum quis statuit perseverare in peccato quousque bene valeat el speret se acturum poenitentiam ante mortem. S. Alph. lib. 2. n. 21. reponit, quod < hoc non dicunt neque s. Thomas neque Laymann». El est verissimum; nam Laymann lib 2. tr. 2. cap. 2. n.2. el 3., solum loquitur de eo, « qui confidat ex Dei misericordia consecu­ turum se remissionem peccatorum sine operibus poenitentiae ». Ilemques. Thomas tum 2. 2 q. 21. art. 1. tum ibid. art. 4. de praesum­ ptione loquitur, qua quis « sperat se oblinere gloriam sine meritis, vel veniam sine poenitentia ». Contra vero ibid ari. 2. ad 3 ita de casu nostro loquitur: « Ad tertium dicendum, quod peccare cum proposito perseverandi in peccato sub spe veniae, ad praesumptionem perlinet. Et hoc non diminuit, sed auget pec­ 89 catum. Peccare, autem sui spe vctvac quan loque percipiendae cum pro­ posito abstinendi a peccato et poenitendi de peccato, hoc non est prae­ sumptionis. Sed hoc peccatum diminuit; quia per hoc videtur habere voluntatem minus firmatam ad peccandum ». Hinc Suarez mutuatus ea est, quae habet (swp. n. 50. in fin.). 53. S. Thomas a. 1. exempla afferens praesumptionis, prout inordinate innititur divinae misericordiae, ait: «sicut si aliquis sperat se veniam oblinere sine poenitentia vel gloriam sine meritis». Et in art. seq. demon­ strans praesumptionem esse peccatum, hos duos actus solum memorat eodemque modo loquitur ari. 4. Nunc vero in textu mox allegato art. 2. ad 3. respondens argumento desumpto ex Magistro, qui dixit Adamum minus peccasse, quia peccavit sub spe veniae: cum s. Thomas dicit, ad praesumptionem perlinere, peccare cum proposito perseverandi in peccato sub spe veniae, de eo loquatur oportet, cui spes veniae sil ratio perse­ verandi in peccato. Sane recitato hoc textu s. Thomae, Salmanticenses tr. 21. c. 5. n. 56. subdunt: « Unde qui sperat gloriam, nolens a peccato recedere, quod est velle perseverare in peccato, habens tamen propositum ante mortem a peccatis resipiscendi, non proprie peccatum praesumptio­ nis committit; quia hic non destruit motivum spei ». Et s. Alphonsus, n.21. producta eadem sententia s. Thomae, infert: «quare, secundum s. Thomam, non est peccatum contra spem velle perseverare in peccato, sub spe aliquando poenitendi ». At alia est hypothesis, si spes veniae sil ratio perseverandi in peccato. Hanc hypothesim reapse facil Suarez 1. c. n. 50. in fine, loquens de eo, qui inde h. c. ex spe veniae occasionem sumit perseverandi in peccato. Iam vero occasionem sumere perseverandi m peccato ex spe veniae huc redii, ut spes veniae seu divina misericordia sil ratio cur quis velit perseverare in peccato. Loquitur utique Suarez de perseverantia in peccato; sed quia discrimen inler peccare el iugiter in peccatis admittendis perseverare, videtur accidentale, ratione scilicet numeri el temporis; quaestio fieri potest et de eo, qui sub spe veniae peccat. 54. Iam vero ad hanc specialem quaestionem special doctrina s. Alphonsi, qui n. 21. probat distinctionem traditam a Sporer de Spe. c. 4. n. Let a Croix lib. 2. n. 126., scilicet: non peccare ex praesumptione, si quis peccat, sperando concomitante!· peccatum postea remissum iri: ai contra spem peccare, si spes de venia facile oblinenda fieret illi ratio seu motivuhi ad peccatum influens, vel si peccata augeret, quia Deus tam facile ignoscit decem, quam quinque peccata, quod peccatum esse praesumptionis dicit. 55. Quam doctrinam amplectitur Struggl. tr. 4. q. 2. n. 17., duas sta­ tuens assertiones. 1. «Quando misericordia Dei est motivum partiale (partiale inquit; nam motivum quoque erit semper mala cupiditas) inDE PRAESUMPTIONE 90 TRACTATUS V. SECT. 11. DE PRAECEPTO SPEI irinsecum ipsius voluntatis peccaminosae et ratio propter quam liberius peccat, tunc talis voluntas peccaminosa semper est simul praesumptio. Kalio, quia hoc modo peccans habet inordinatam fiduciam in misericor­ diam divinam eaque lanquam molivo liberius peccandi abutitur ». 2. «Quando misericordia Dei non est molivum partiale intrinsecum ipsius voluntatis peccaminosae, sed solum actus spei distinctus, praevius, concomitans et consequens, tunc voluntas peccaminosa non est praesum­ ptio, elsi actus spei praevius removeat maiorem timorem peccati et sil per accidens occasio liberius peccandi adeoque in tali casu non commit­ titur peccatum praesumptionis». 56. Verumlamen quaestio fieri poterit, an frequenter putandum sil hoc speciale peccatum praesumptionis admitti. Videtur enim generalim in huiusmodi peccatoribus spes veniae esse concomitans, ut removeat etiam, quemadmodum loquitur Struggl, maiorem timorem peccandi et sit oc­ casio, per accidens, liberius peccandi; non vero esse molivum vel partiale peccandi, sed hoc esse plene malam cupiditatem. Cum praesertim non sil adeo obvia el facilis haec ratio agendi, etiam malae voluntati, ul spem veniae seu divinam misericordiam assumai tanquam molivum peccandi. 57. Praesumptio, qua «aliquis sperat se veniam oblinere sine poeni­ tentia vel gloriam sine meritis, est proprie species peccati in Spiritum Sanctum; quia scilicet per huiusmodi praesumptionem tollitur vel con­ temnitur adiutorium Spiritus Sancti, per quod homo revocatur a peccato». S. Thomas 2. 2. q. 21. a 1. Haec si ex errore pelagiano procedat, coniuncta est cum haeresi. Verum fieri poiesl, aiunl Salmant. I. c. n. 56., quod quis sine praedicto errore praesumat consequendam gloriam et remissionem peccatorum, absque poenitentia et meritis, a sola Dei misericordia, puta ex quodam privilegio, quo Deus ex potentia absoluta velit eum locupletare. Sic potius stultus est, quam infidelis. Atque hoc quoque peccatum grave est, ex superbia procedens, contradicens ordini divinae providentiae. Praesumptio, de qua diximus n. 54. seqq., non habet adiunclam haeresim: manifesta est autem iniuria, quae fit divinae bonitati. I 58. Si per se comparatio fiat inter desperationem el praesumptionem, qua quis inordinate innititur divinae misericordiae; minus est peccatum praesumptio, quam desperatio; « quoniam magis proprium est Deo mi­ sereri et parcere, quam punire, propter eius infinitam bonitatem. Illud enim secundum se Deo convenit, hoc autem secundum nostra peccata ». S. Th. q. c. a. 2. 59. Praesumptio leve peccatum esse potest cum propter imperfectio­ nem actus, tum etiam propter levitatem materiae, ul si in aliquo periculo, absque debita oratione aut praeparatione, speres libi, quod non est pro­ missum, auxilium Dei. SECT. III. DE CARIT. PRAECEPTIS. CAP. I. QUID SIT CARITAS 91 GO. Advertunt DD. (cf. Gury. tom. I. n. 214. q. 4.) non esse peccatum praesumptionis, si quis pluries idem peccatum (vel diversa peccata) com­ mittat, quia tam facile pluries (vel plura) quam semel commissum ac­ cusatur. ?. Qui el benevolentia dicitur at aliud est ab amicitia. S. Thomas 2. 2. q. 23. a. 2. negans actum carilalis perinde esse ac benevolentiam, ait... « Amor, qui est in appetitu intellectivo, etiam differt a benevolentia; importat enim quandam unionem secundum affectum amantis ad amatum, inquanlum scilicet amans aestimat amatum quodammodo ul unitum sibi vel ad se perlinens el sic movetur in ipsum. Sed benevolentia est sim­ plex actus voluntatis, quo volumus alicui bonum, etiam non praesupposita praedicta unione affectus ad ipsum. Sic ergo in dilectione, secundum quod est actus carilalis, includitur quidem benevolentia; sed dilectio sive amor addii unionem affectus el propter hoc Philosophus dicit, quod be­ nevolentia est principium amicitiae ». 2, Amicitia vero definiri solei « amor benevolentiae, mutuus, non la­ tens, cum aliqua bonorum communicatione ». Dicitur amor benevolentiae seu melius cum benevolentia; quia, ul dicit s. Thom. 2. 2. q. 23. art. 1 : « non quilibet amor habet rationem amicitiae, 92 TRACTATUS V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS sed amor qui est cum benevolentia, quando scilicet sic amamus aliquem ui ei bonum velimus. Si autem rebus amatis non bonum velimus, sed ipsum earum bonum nobis velimus, sicut dicimur amare vinum aul equum aut aliquid huiusmodi, non est amor amicitiae sed cuiusdam concupiscen­ tiae. Ridiculum enim est dicere, quod aliquis habeat amicitiam ad vinum vel ad equum. » Nola. Non ila dividitur amor amicitiae et amor concupiscentiae, ut quilibet amor, qui non sit amicitiae, sit amor concupiscentiae; quia scilicet potest esse benevolentia sine amicitia et sine concupiscentia, aliis verbis non omnis amor benevolentiae esi amor amicitiae. Sic nulla amici lia est ad aviculam, ad catellum etc., nec tamen affectus erga huiusmodi debet esse concupiscentiae, sed saepe sistit in illis. Item saepe homines diligunt alios, qui id ignorant; nec tamen est amor concupiscentiae. Imo effectus excitatur etiam erga mortuos: ila legendo historias vel aetatis praesentis vel etiam antiquiorum temporum affectus fertur vel in quasdam gentes aul in quasdam personas. In his omnibus nulla est adhuc amicitia neque concupiscentia. Palet ergo latius patere amorem benevolentiae, quam amorem amici­ tiae seu, ut melius dicamus, inter benevolentiam el amicitiam ingens dis­ crimen esse, sicut quasi inter genus el speciem. 3. Nam ad amicitiam requiritur amor mutuus. Potest autem fieri, ut amemus aliquem amore benevolentiae, si velimus ei bonum et defi­ ciat redamalio. Ila Deus amat peccatores el illis benefacit; nec tamen est vere illorum amicus. Ila etiam peccator potest diligere Deum ratione imperfecta vel certe antequam gratia sanctificante induatur, cum scilicet nondum constitutus est Dei amicus. Dicitur non latens: el reipsa amici dici non solent, si neuter sciat alterius in se amorem. Addunt, amicitiae proprium esse ut sil diuturna imo perennis: diuturnus autem non potesl esse amor sine amore mutuo; frigescet enim facile. 4. Additur cum communicatione bonorum. Haec communicatio non uno modo inlelligilur. Nam 1° quidam explicant de beneficiis invicem rependendis. Quo re­ vocant illud s. Gregorii : Probatio dilectionis exhibitio est operis el Apo­ stoli: Non diligamus verbo neque lingua etc. 2" Quidam explicant per bonum aliquod, quod commune debeat esse, ut in eo quaedam sit societas, aequalitas etc., uti est inter concives inter commilitones, inter consanguineos etc. Et quoad rem praesentem con­ siderant vitam gratiae, qua efficimur divinae consortes naturae. Huc spectat, quod quisque feratur ad diligendos eos, qui similes sibi sint in indole, in professione, in doctrina, in vitiis quoque. Ilaec omnia el singula vera sunt, sed non requiruntur omnia. I 93 5. Haque amicitia non dicit actum amoris sed habitum caritatis seu statum illius, qui habet caritatem. Consonat id sacris litteris. Ila Christus loan. XV. 14. 15. Vos amici mei estis, vos dixi amicos. Ps. CXXX VIII. 17. Nimis honor ificati sunt amici tui, Deus. lacob. II. 23. Abraham amicus Dei appellatus est. 6. Notanda est doctrina s. Bonavenlurae, quod amor concupiscentiae sit a caritate. Ita ille 3. dist. 27. art. 2. q. 2. quaerens, an motus cari­ tatis possit esse mercenarius et distincta mercede creata ab increata el aeterna, subdit: « De secunda mercimonia dubium est, pro eo quod illa potest esse cum caritate, non tamen est omnino certum, utrum sit a caritate. Nam quidam voluerunt dicere, quod non est a caritate, sed potius ab affectu naturae, caritate concomitante. Amor enim caritatis, ut dicunt, cum sit amor gratuitus, non intuetur praemium; imo libé­ ralité!· omnino facit hominem servire Deo, sicut filius patri suo. Aliis autem videtur, quod talis affectus mercenarius possit esse a caritate. De­ siderium enim habendi aeternam mercedem el fruendi aeterno bono, est desiderium gratiae nec est amoris naturalis nec acquisiti, sed potius amoris gratuiti : praecipue illud desiderium, quo dicebat Apostolus: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Ad affectum enim caritatis non lanium spectat amare Deum amore amicitiae, imo etiam amore concupiscen­ tiae; frui enim est amore inhaerere et constat, quod frui Deo est per caritatem. El ideo voluerunt isti dicere et salis probabiliter, ut videtur, quod motus caritatis secundum aliquod genus mercimoniae possit esse mercenarius, scilicet secundum quod constituit mercedem suam circa bonum increalum, ad quod tendit sicut ad finale praemium et desiderat tanquam omne bonum. Si enim hanc positionem sustinere velimus tanquam probabilem, satis faciliter dissolvuntur rationes, quae sunt ad oppositam partem. » Illud autem notandum, quod dubiam ac probabilem dicit thesim de caritatis motu mercenario, non autem dubium dicit principium de duplici amore, scii, el amicitiae et concupiscentiae exoriente a caritatis virtute. Imo hoc principio ceu certo utitur etiam in responsione ad 2.: < Dicendum, quod duplex esi motus in caritate, videlicet motus amicitiae el motus concupiscentiae. Motus amicitiae est ille, quo quis desiderat Deo placere el servire. Motus concupiscentiae esi, quo desiderat Deum habere el videre ». 7. Hinc s. Thomas ponit obieclum caritatis in Bono divino, quatenus est obieclum beatitudinis. Ita 2. 2. q. 23. ari. 4.: « Proprium obiectum amoris est bonum. El ideo ubi est specialis ratio boni, ibi est specialis ratio amoris. Bonum autem divinum, inquanlum est beatitudinis obiectum, habet specialem rationem boni. Et ideo amor caritatis, qui est amor huius boni, est specialis amor. Unde el caritas est specialis virlus ». CAPUT. I. QUID SIT CARITAS I i I i I I I I I 94 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS Et 1. 2. q. 65. art. 5. ad 1.: « Caritas non est qualiscumque amor Dei, sed amor Dei, quo diligitur ul bealiludinis obieclum ». Et q. 114. art. 4.: «Considerandum est, quod vita aeterna in Dei fruitione consistit. Motus aulem humanae mentis ad fruitionem divini boni est proprius actus caritatis ». Hinc ex s. Thoma discrimen inter caritatem et spem, quoad obieclum 2. 2. q. 23. ari. 6. ad 3.: « Idem bonum est obieclum caritatis et spei. Sed caritas importat unionem (in hac vita inchoatam) ad illud bonum: spes autem distantiam quandam a Deo. Et inde est, quod caritas non respicit illud bonum, ul arduum ». 8. S. Alph. lib. 2. n. 24. confirmat, desiderium possidendi Deum esse obieclum caritatis; « quia, inquit, caritas tendit in Deum tanquam ultimum finem et ideo desiderium possidendi Deum, qui est ultimus finis, est proprius actus caritatis: imo perfectior aliis; nam possessio Dei est ca­ ritas consummata ». 9. Et s. Bernardus Tract, de diligendo Beo c. 7. n. 17. « Non enim sine praemio diligitur Deus, etsi absque praemii intuitu diligendus sil ». Quibus verbis quidam abutuntur. Sed attendant, s. Bernardum excludere solum temporalem mercedem. Hinc pergit. « Verus amor se ipso contentus est. Habet praemium, sed id, quod amatur. Nam quicquid propter aliud amare videaris, id plane amas, quo amoris finis pertendit, non per quod tendit... Quanto magis Deum amans anima aliud praeter Deum sui amoris praemium non requirit? aut si aliud requirit, illud pro certo, non Deum diligit». 10. Huc spectant quae habet s. Franciscus Salesius Tract, de Amore Dei pari. 2. lib. 4. cap. 10.: « At si, quod impossibile est, exstaret quae­ dam infinita bonitas, inter quam et nos nulla communio intercederet, profecto eam in maiori pretio haberemus quam nosipsos... et consequenter fieri posset, ut desiderium simplex foveremus eam diligendi : verum, pro­ prie loquendo, eam non diligeremus; quia amor respicit unionem. Mul­ loque minus integrum nobis esset, habere erga eam caritatem; nam caritas est amicitia et amicitia debet esse mutua, cum fundetur in com­ municatione atque habeat pro fine unionem. Quod dico propter quosdam homines, qui chimaeris pascuntur ». Vide Bolgeni della Carità. part. 1. cap. 4. η. 51. Μ 11. Huc facium et illa Hugonis a s. Victore lib. 2. de Sacram, cap. 8.: < Sed forte mercenarius eris, si diligis Deum el servis ei, ul praemium ab illo accipias. Dicunt hoc stulti quidam el tam stulti, ut se ipsos non intelhganl. Diligimus (inquiunt) Deum et servimus illi, sed non quaerimus praemium, ne mercenarii simus, eliam ipsum (scii. Deum) non quaeri­ mus: dabil. si voluerit, sed nos non quaerimus. In tantum enim excutimus manus ab omni munere, ul eliam ipsum non quaeramus, quem diligimus. 95 Pura enim cl gratuita el filiali dilectione diligimus: nihil quaerimus. Ipse cogitet, si quid dare voluerit; nos nihil requirimus. Diligimus ipsum, sed non quaerimus aliquid: eliam ipsum non quaerimus quem diligimus. Audite homines sapientes: Diligimus (inquiunt) ipsum, sed non quaerimus ipsum. Hoc est dicere: Diligimus ipsum, sed non curamus de ipso. Ego homo 'sic diligi nollem a vobis. Si me sic diligeretis, ut de me non cu­ raretis, ego de vestra dilectione non curarem ». 12. Hinc palet, haud admittendum, quod s. Alphonsus, post luvenin et Haberi cum Golli, dicit lib. 2. n. 24., diligere divinam bonitatem tanquam nobis convenientem esse actum caritatis, «si respicimus bonum nostrum, ul terminum gloriae Dei, diligendo divinam bonitatem tanquam nobis convenientem, eo quod ipsa nos adiuval ad Dei voluntatem adimplendam el consequendum nostrum ultimum finem, qui est diligendi Deum el pro­ pter quem Deus nos creavit: non vero « si respicimus bonum nostrum tanquam terminum talis actus, quia esset amor concupiscendae ». Pro qua confusione allegant Augustinum. Scilicet non vident, 1° utrumque actum et concupiscentiae et amicitiae ad caritatem spectare et 2° neque possibilem amorem esse, nisi feratur in bonum conveniens, id est aptum satiare desiderium voluntatis in bealitudinem. Quam doctrinam pluries inculcat s. Thomas, uli v. gr. de Mal. q. VL art. 1.: « Considerandum, quod obieclum movens voluntatem est bonum conveniens apprehensum. Unde si aliquid bonum proponatur, quod apprehendatur in ralione boni, non aulem in ralione convenientis, non movebit voluntatem ». Superius aulem vidimus, ideo esse conveniens, quia est obieclum beatitudinis: sine quo nec amor esset possibilis. Huc revoca damnatam quielislarum doctrinam, quam habes infr. n. 33. 13. Centies vero Augustinus amorem concupiscentiae, quo Deum nobis diligimus, vocat amorem gratuitum. Afferamus quaedam. Libr. de Catechiz. rudib. cap. 27. n. 55.: « Simul colatis et diligatis Deum gratis; quia lotum praemium nostrum ipse erit, ul el in illa vila, bonitate eius et pulchritudine perfruamur ». Et Serm. 31. al. 234. de Temp. n. 3.: « Cor..., quod recte petit, recte pulsat et quaerit; pium esse debet. Primo amare Deum gratis: haec enim est pietas, nec sibi extra illum ponere mercedem, quam exspectat ex illo. Illo enim melhis nihil est ». Et Serm. 334. al. 48. de Sanctis, n. 3. : « Hoc est Deum gratis amare, de Deo Deum sperare, de Deo properare impleri, de ipso saliari. Ipse enim sufficit libi, praeter illum nihil sufficit tibi... Ipse sil nobis quidquid hic sine illo desideramus ». Et iu Ps. 52. η. ID: « Deus noster laudetur voluntate, ametur caritate: gratuitum sit, quod amatur et quod laudatur. Quid est gratuitum? Ipse propter se, non propter aliud. Si enim laudas Deum, ut det tibi aliquid CAPUT I. QUID SIT CARITAS 96 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS aliud, iam non gratis amas Deum. Erubesceres, si te uxor tua propter divitias amaret et forte, si libi paupertas accideret, de adulterio cogitaret. Cum ergo te a coniuge gratis amari velis, tu Deum propter aliud amabis ?... Non libi terram, sed se ipsum servat, qui fecit caelum el terram ». ElEnarr. in Psalm.77.n. 21..-«Rectum itaque cor cum Deo est, quando propter Deum quaerit Deum (heic quis dicet : ecce amor gratuitus: atqui pergit). Unam quippe concupivit a Domino, hanc requiret, ut inhabitet in domo Domini semper el contempletur eius delectationem. Cui dicit cor fidelium: saturabor, non ollis carnium aegyptiorum nec melonibus et pe­ ponibus et allio et cepis nec manna visibili...; sed saturabor, cum ap­ paruerit gloria tua ». El in Ps. 85. n. 8: « Si Deum proplerea invocas, ut veniat ad te pe­ cunia, ut veniat ad te hereditas, ut veniat ad te secularis dignitas, Deum libi adiulorem ponis cupiditatum, non exauditorem desideriorum. Quid ergo, inquis, faciam? quid orem? Quid ores? quod te docuit Do­ minus, quod te docuit caelestis magister. Invoca Deum lanquam Deum, ama Deum lanquam Deum. Illo melius nihil est, ipsum desidera, ipsum concupisce. Vide invocantem Deum in alio psalmo: Unam petii a Do­ mino, hanc requiram. Quid est, quod petit? Ut inhabitem in domo Do­ mini per omnes dies vitae meae. Ut quid hoc? Ut contempler dele­ ctationem Domini. Si ergo amator Dei esse vis, sincerissimis medullis casiisque suspiriis ipsum dilige, ipsum ama, illi flagra, illi inhia, quo iucundius nihil invenis, quo laetius, quo diuturnius... Si ergo invocas Deum, lanquam Deum, securus esto ». 14. In verbis A. ob summam etc. continetur obieclum formale cari­ tatis. Porro recolenda sunt ea, quae dicemus, ubi de contritione. Nam el heic s. Alph. lib.2. n. 24., memorat varias sententias Thelogg., quorum alii in infinita bonitate, infinita perfectione, alii in aggregatione omnium perfe­ ctionum, alii in infinitate perfectionum, alii in essentia, alii in essentia prout est radix aliarum perfectionum sed virlualiler ab ipsis perfectionibus distincta, alii in singulis perfectionibus obieclum formale caritatis collo­ cant. Concludit s. Alph. ex communi sensu verum actum amoris esse: « Amo te super omnia, quia bonitas es infinita, quia es infinite bonus ». Sed cl verus conceptus communis est, quod Deus diligatur, quia Deus est. El cum bonum apprelialive summum sit tale ob quamlibet perfe­ ctionem, ideo conceptus quilibet divinarum perfectionum satis est. Hinc loanties: Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos. l.Episl. IV. 19. II. Resp. 1. Praeceptum Caritatis Dei praecipit Deum super omnia amantium. Patet ex Scriptura. Rabio est, quia imis ultimus plus est diligendus, quam omnia media, quae ad eum referuntur: non quidem intensive (etsi enim hoc etiam deceat, non tamen est in praecepto) sed apprelialive, iia ut nullam creaturam pluris facias, quam CAPUT I. QUID SIT CABITAS 97 Denin velisque potius omnia perdere, quam Deum offendere el sic illi male rile. S. Th. 2. 2. q. 27. a. 3. Azor., Sanch. Bee. 2. 2. c. 19. 15. Quaestio esse potest circa doctrinam A. de intensione amoris. Nota interdum DD., ut s. Tliomam, nomine intensionis inlelligere appretiationem, quam Scotus appellat etiam extensionem. Cavenda igitur in his hallucinatio. Vid. Coninck de Viri. Theol. dist. 25. n. 2. Quod non requiratur intensio maior, est doctrina communis. Vid. Co­ ninck. 1. c. n. I i. Qua doctrina exploditur tum opinio eorum, qui actum amoris summe intensum exigebant, qui ad absurdum proinde declina­ bant; quia nullus actus cogitari potest ita intensus, ut cum Dei auxilio intensior elici non possit (Conin. 1. c. n. 4.) tum eorum, qui requirunt, ut Deum amemus intensius, (piam ullam rem aliam; quae opinio pariter ut improbabilis reiicilur, iuxta quam idem dolor de peccatis, qui hodie suf­ ficeret ad remissionem peccati, cras non sufficeret, si intensius quis v. gr. doleret de damnatione aeterna parentum suorum sibi comperta. Conin. ibid. n. 5. 16. Ratio autem cur sufficiat amor summe appretiativus el non re­ quiratur aut summus aut maior intensive patet; quia in amore intensiore aut non intensiore nulla intercedit comparatio, vi cuius alterum alteri praeferatur: imo fieri potest, ut quod intensius diligo, posthabeam appreliatione. Ita intensius aliquis amabit catellum, quam fratrem; nec tamen perdere fratrem potius quam catellum auderet. Suarez de Carit, disp. 5. sect. 2. n. 2: « Breviter dico, hoc praecepto non exigi a nobis certum aliquem intensionis terminum seu gradum ». El probat 1° quia solum petitur verus et absolutus amor Dei, ut ultimi finis gratiae el naturae; atqui hic actus potest esse sine certa intensione. 2° Si certa requiratur intensio, haec erit vel summa simpliciter et hoc non; quia nullus est talis gradus in caritate, nisi quis habeat cari­ tatem Christi: vel summa respective et talis obligatio neque ex Scriptura nec aliunde probatur. Confirm. Ex opposita sententia mater semper dubitare potest, an peccet mortaliter diligendo filiolum el actus alioquin honestus propter solam intensionem evaderet malus et quidem graviter. Praeterea hoc praeceptum obligaret ad maiorem intensionem miserum illum hominem, qui forte magno quopiam affectu res alias diligat. Suar. ib. n. 2. 3. El hoc sensu verum est, quod modus caritatis non cadit sub praeceptum: ib. n. 5. III. Resp. 2. Probabile est praeceptum caritatis Dei obligare 1. Quando homo adeptus est sufficientem cognitionem Dei infinite boni, a quo omnia sua bona habet et cui omnia debet. Ratio est; quia cum teneatur Deo e.\ filiali amore lota vita servire, id non videtur posse fieri, nisi eliciat actum amoris. * Hac de re vide Propos, oppositam damnatam ah Alex. VII. Prop. I. * Ita s. Th. I. 2. q. 89. a. C>. Nav. Man. c. 11. n. 7. Val. et cet. connu, (notat autem Con. ile Act. supern. disp. 24. d. 3. n. 50. 98 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS non slaüm post talem notitiam peccare mortaliter, sed lanium, si differat notabiliter, v. gr. ultra annum) contra Palamn, qui dicit probabile esse, quod non obliget. Si scrupulus te angat, an praecepto huic satisfeceris, docet Escob. ex Petro Hurt. 2. 2. d. 172. s. I. §. 24., quod, si positive non meministi, te omisisse, tenere possis, te satis­ fecisse. Trull, tamen I. 1. c. 5. d. 13. n.9. monet expedire, ut quis se in confessione aliquando accuset sub dubio, si forte praeceptum istud violari, vel alia praecepta affirmativa, dc quibus non certo constat, (piando obligent vel violentur. 2. Quando est periculum labendi in odium Dei, nisi actum caritatis elicias. 3. Quando (piis tenetur conteri, v.‘g. moriturus aut celebraturus, cui (.'onfessarius deest. Halio est, quia con­ tritio includit actum caritatis. 4. Si quis gravem lenlationem praesertim in articulo mortis, putet se aliter vincere non posse. Quibus aliqui addunt articulum mortis abs dute, eo quod tunc securissima via eligenda sit. V. Laym. I. 2. I. 3. c. 2. Bonae. I. 3. q. i. p. 2. Hurt. 2. 2. disl 174. s. (>. §. 17. 17. Quaeritur, quando obligat praeceptum caritatis. Adverte 1res pro­ positiones damnatas ab Innoc. XL 5,n « An peccel mortaliter, qui actum dilectionis Dei semel tantum in vita eliceret, condemnare non audemus ». G'" « Probabile esi, ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum caritatis erga Deum ». 7"' Tunc solum obligat, quando tenemur iuslificari et non habemus aliam viam, qua iuslificari possimus. Tum lm ex damnatis ab Alex. VII.: * Homo nullo unquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis ex vi praeceptorum ad eas virtutes perlinentium ». Perpendamus casus ab A. propositos. I. De adipiscente usum rationis. 18. (hir Auctor dicat probabiliter teneri puerum, explicavimus, ubi de praecepto Spei a. n. 3L ei innuimus quaestionem, an statim puer teneatur, se ad Deum convertere, aliis affirmantibus, aliis negantibus. Quod subditur de Coninck, inlelligendum est seclusa inadvertentia; nam accedente inadvertentia, excusaretur etiam ad diuturnius tempus. Non recte autem Auctor opponit Valentia cum Palao, qui de Carit. tract. f>. disp. 1. punct. i. n.‘2. profitetur, se eandem, ac Valentia, sen­ tentiam habere el solum ibid, negat, puerum teneri in primo instanti usus rationis et ait posse prius committere peccalum veniale. Bene Laymann lib. '2. tract. 3. cap. 2. n. G.: * Curari deberet a Parochis, parentibus, confessariis, ut pueros et rudes admoneant, cogitare a quo creati et cur in hoc mundo positi sint, nimirum ut Deo omnium auctori ac Domino serviant, ad ipsum tanquam ultimum finem actionibus tendant, cui in perpetuum uniti esse debent ». \t opus est ut praesertim Deum proponant secundum ea attributa, quae affectum filialem excitant, scii. CAPUT I. AN, QUANDO ET QUOMODO OBLIGET PRAECEPTUM CARITATIS DEI 99 mi patrem creatione el adoptione etc. providum, amantem, benefactorem liberalissimum etc. tum Christum pro hominibus monentem etc. 19. Speculationes autem Escobar et Trullcnch nullius sunt momenti. Nam nemo peccat, nisi sciat obligationem el scienter velit obligationem violare. Celerum peccata ideo dubia, quia quis nescii, quando urget obligatio, non sunt materia necessaria confessionis et quidquid deliquerit quis, remittitur, etiamsi expresse non fateatur. II. Ne quis labatur in odium Dei. 2(1. Recole, quae diximus de peccato desperationis tr. de Spe n. 40. Videlicet teneris ex praecepto caritatis. qua negativum esi, ad repel­ lendam tenlalionem. Sed non ideo teneris ad eliciendum actum amoris, nisi sil unicum medium tenlalionem vincendi. Secus, si aliler id posses, v. gr. mentem alio divertendo aut Mariam invocando etc. 111. Quando quis ad iustifi cattonem solum hoc medium habet. 21. Haec tamen obligatio non oritur ex praecepto caritatis erga Deum, sed vel a virtute Religionis, vel a caritate erga se etc. IV. De gravi tentatione etc. 22. Ea quoque foret obligatio mere per accidens. V. De articulo mortis. 23. Vliqui securissimam viam dixerunt, ut sic prospiciatur certiori modo aeternae saluti. El s. Alph. ibid. n. 23., ut patet ex interiecta notula, dicit esse probabilissimum ex Sporer et Marchant etc. El Gury vol. 2. §. 445. resp. 2. ail, quorumdam esse sententiam, quod in arliculo mortis quis teneatur elicere actum caritatis, ut videbimus in tract, de poenitentia, ubi de contritione. Tria nolemus. 1° Quod assistens moribundis egregie faciat hortando et excitando ad actus caritatis, certum est; al aliud est id esse ulile, aliud esse obligationem el cum agitur de obligationibus, quas fere ignorant fulcies, inutile esi de iis disputare, ut iam advertimus, nisi el ipsi prius doceantur. 2° Sporer dicit dc Carit. n. 35. probabilissimum id esse et ita ex mullorum opinione suadere Marchant; unde fortes. Alphonsus desumpsit illud cum communi. Atqui Marchant Tribun. Pocnit. tom. 2. tr. 2. Iit. ί. sect. I. q. 2. ne unum quidem pro sua illa opinione allegat. Sed fuit Antoine, qui communem dixit. 100 TRACTATUS V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS 3° Nec Sporer nec Marchant languui rationem illam maioris secu­ ritatis el viae tutissimae. Tola horum ratio est; quia (ut ait Marchant) hoc insinuatur in parabolis Evangelii de Virginibus vigilantibus, vel in admonitione, ut expectemus Dominum praecincti lumbos. Quae ar­ gumenta in rem nostram prorsus inefficacia sunt. Ceterum ratio dubii est, quia non est de fide, non requiri etiam cum Sacramento poenitentiae contritionem perfectam. Ita Suar.Æe Canï.disp.5. sect. 3. η. 3.: in articulo autem mortis tutius est eligendum. Atqui tu­ tissima est doctrina, attritionem sufficere in Sacramento poenitentiae. Et sane principium de tutiore eligendo valet, cum res est dubia: in dubio tutius est eligendum: atqui certa est doctrina salis esse attritionem in sacram. Poenit. Debilior vero est ratio Coninck disp. 24. n. 51. cum Va­ lentia; quia licet certum sit, sufficere attritionem, tamen non sumus certi, nos habere sufficientem attritionem: quasi vero facilius et certius elici tunc possit actus perfectae caritatis! Sil ergo probabilis el con­ sulenda haec sententia, ut ait Palaus 1. c. n. 9. §. 5., quam tamen reiici ab Azor et Sanchez dicit. Laymann vero ab A. allegatus utique praecedentia, sed non postremam hanc opinionem habet. Alii, v. gr. Bonacina 1.3. q. 4. p. 2. Valentia etc. caritatis actum exi­ gunt, quo se homo communiat adversus tenlaliones. Resp. Idipsum dici potest de signo Crucis, de invocatione B. Virginis et quovis alio medio ad id idoneo. Num idcirco sub gravi obligamus ad haec omnia adhi­ benda? Illud unice itaque statui potest, actum caritatis el quod vis aliud medium sub gravi esse adhibendum, quando unicum sil medium gravis culpae vitandae. Tunc autem omissio non caritatis violat praeceptum, sed unum eundemque reatum inducit, ac peccatum, in quod quis oh eam omissionem labatur. Alii, uti Reuter Theol. Mor. p.2.n.85. Viva ini prop. Alexandri VII. n. 7. etc. inde arguunt, quod cum homo tunc in eo sit, ut ultimo suo fini coniungi debeat, tunc maxime conveniens, congruum, utile, com­ modius, opportunius sit, se ad id disponere per exercitium praecipuarum virtutum el caritatis. Resp. Plura alia sunt convenientia, congrua, com­ moda, utilia, opportuna; verum nec convenientiae nec commodi nec utilitatis nec opportunitatis ratio, sed ratio necessitatis, a qua se sub­ trahere quis non possit, obligationem gravem potest inducere. Satis vero praecinctos habet lumbos et lampadem gerit accensam, quisquis sancti­ ficante gratia ornatus Dei amicus imo el filius est. Nonnulli demum cum Cardenas ita arguunt: doctrina damnata est, sufficere semel in vita actum caritatis elicuisse; ergo elici in morte debet. Resp. Tum istud sophisma tum praecedentia infirmissima argumenta ea sunt, propter quae de ista obligationis opinione scripsit Sanchez Dec. 101 lib. 2. c. 35. n. 9. Jure optimo id reprobat Azor. Et Tamburini Dec. lib. 2. c. 3. n. \. Ponere, hanc obligationem, quae certe fundamento solido non innititur, nihil aliud est, nisi scrupulos ingerere. Et de eadem re Lugo de Poenit. disp. 7. n. 276. Non debet ergo Confessarius la­ queos iniiccre poenitenti in re incerta. 24. Addit Suarez de Carit, disp. 5. sect. 3. n. 4. cum communi DD., saepius hominem in vitae suae decursu, eiusmodi actum elicere debere. Sed, ut bene notat etiam Gury vol. 1. §. 219., facile huic praecepto fideles satisfaciunt; quia saepius actus caritatis eliciunt, gaudendo de divinis perfectionibus, optando ut nemo Deum offendat, dolendo de Dei offensis per alios irrogatis, desiderando ut omnes illum colant el ut sanctificetur nomen eius, vitando peccata, quia ipsi displicent, servando legem, ut illi serviant el se stibricianl ut Domino. 25. Memoranda est heic sententia illorum, qui voluerunt tempus huius obligationis assignare vel quolibet die festo vel quolibet mense, quae sen­ tentia placuit s. Alphonso eamque refert etiam Gury 1. c. §. 218. Nos putamus has sententias nulli fundamento inniti. Pro eiusmodi opi­ nione non allegantur nisi Cardenas et Croix: vid. S. Alph. lib. 2. n. 8. At Croix lib. 2. n. 141. mere ista habet: Cum in tanta sententiarum varietate nesciamus, quando et quoties diligendus sit Deus, arripiamus tutiora. Quae sane non possunt ita inlelligi, quasi Croix ex defectu ra­ tionum ad asserendam ullam obligationem, absurdissime et contra prima principia inferat necessitatem obligationes strictiores sine ulla ratione imponendi. Cardenas vero Cris. 2. disp. 6. n. 18. ita disserit: Valde occultum et incertum est determinare tempus, in quo instat hoc praeceptum : so­ lum enim dicimus violari praeceptum, cum multo tempore differtur dilectio Dei, Judicio prudentis et mensis integer videtur mihi mul­ tum tempus ob summam huius praecepti dignitatem. Quae plane nul­ lius sunt roboris. Mitto enim quod nemo antea hunc terminum fixerit: at prorsus imbellis, ut palet, est ratio, (piam petit a summa praecepti praestantia. Profecto si quo praestantius est praeceptum, eo maior esse debeat actuum praeceptorum frequentia; cum praestantius sit praeceptum sumendi Eucharistiam, quam abstinendi a carnibus, concludendum foret, ad sumendam Eucharistiam [dus quam bis hebdomadis singulis nos teneri! 26. De relatione autem operum in Deum per caritatem, dictum est salis in Tr. de Actii). Ilum. C. ultimo. CAPUT I. AN, QUANDO ET QUOMODO OBLIGET PRAECEPTUM CARITATIS DEI Ex dictis resolves. IV. I. Mortale est, si quis omittat dilectionem Dei tunc, quando praeceptum obligat. 27. Praeceptum obligat sub gravi. Ergo. Nola tamen, raro hanc culpam ex advertentia committi. Praeterea cum tam incertum sit tempus, quo 102 TRACTATUS V. SECT. 111. DE CARITATIS PRAECEPTIS obliget et insuper satisfiat praecepto etiam actibus aliis, v. gr. repellendo tenlalionem etc.; hinc vix erit occasio, qua confessarius interrogare de hoc debeat. V. 2. Mortaliter poccat etiam, si quis amet Deum amore apprelialive seu aestiniaiive minore, quam creaturas. 28. Res. per se palet. Implicite id iit, quoties quis graviter peccat. Sed haec circumstantia transcendentalis non computatur. VI. 3. Peccat item contra caritatem Dei, si quis Deum non diligat principaliter propter se, tanquam finem ultimum omnium rerum; sed tantum propter aliud, v. gr. vitam aeternam vel ad evitandum infernum. Quod esse mortale docet Sylvest. et Na van; quia scilicet Deus non diligeretur apprelialive super omnia, si aliud ab illo amaretur, ut finis principalis. ΚΛΑο principalis ; quia, ut bene Tolel. 1. 4. c. 9. Deus propter retributionem vitae aeternae amari potest: sed minus principaliter, ut scilicet vita aeterna vel alia Dei dona sint tantum causa movens, ut facilius, expe­ ditius et ferventius diligatur. 29. Quaestio ista plena est periculi et plane optandum fuisset, ut aliis plane verbis proponeretur; cum reipsa proponatur heie ratione plane incongrus. Et sane incohaerentem sententiam habes, dum dicit peccare eum, qui diligat Deum 1° non principaliter propter se el 2° sed tantum propter aliud. Sani principaliter dicit primum gradum in serie plurium; ergo ibi supponitur Deum diligi aut diligi posse propter se quidem at minus principaliter el dein id excluditur, addendo sed tantum propter aliud. Sic igitur intelligenda resolutio, quod ille peccaret, qui ita actu com­ paratus animo esset, ut nisi ea praemii h. e. commodi sui spes adesset, Deum nollet diligere. Ita Sanchez. Mor. lib. 2. cap. 35. η. 3. Ratio est; quia detrahit Deo dignitatem finis ultimi. Quod idem notai s. Alph. lib. 2. n. 24. in fin.: « Tunc tamen quis peccaret, quando actuali intentione nollet amare Deum, nisi propter spem, vel timorem », scii, nisi speraret praemium amoris vel nisi a timore inferni cogeretur. Et cum Dei amor potissimum se prodat in observanda lege Dei iuxta illud: Si diligitis me, mandata mea servate; hinc pec­ catum hoc in eo praesertim adesset, qui paratus esset peccare, nisi adesset infernus: cuiusmodi timorem appellare solent scholae serviliter servilem. 30. Sed neque secunda pars exactam proponit doctrinam, ubi dicit amari posse Deum propter retributionem, si haec sil causa lanium mo­ vens, ut facilius., expeditius^ ferventius diligatur. Nam retributio potest esse el causa finalis actus amoris Dei, quin desinat Deus esse linis noster ultimus. An damnares eum, qui ideo solum multiplices elicit actus ca­ ritatis (alioquin non multiplicaturus); quia ampliorem sibi mercedem vult in caelo comparare! Minus apte ergo doctrina illa exponitur, quae vera esse potest solum, si inlelligalur de eo, qui secus nullo modo esset ama- I 103 turns tinquam Deum: non vero admitti posset, si agatur de eo, qui elicit sponte caritatis actus ad oblinendum eum finem, quem Deus promisit diligentibus se. Ita sane Sanchez. Moral, lib. 2. c. 35. η. 3. inquiens. « Potest tamen Deus diligi propter se, etsi simul diligatur propter mercedem aeternae vitae, dummodo merces illa non sil finis ipsius Dei, sed dilectionis nostrae. Quod est dicere clarioribus terminis: licitum est nobis dilectio­ nem Dei el omnia opera nostra bona in aeternae beatiludinis mercedem referre, tanquam in finem minus principalem ». Quamvis mentio heic finis mimis principalis, si intelligas, quod intentio haec, in en actu di­ lectionis Dei propter mercedem, debeat esse explicita, confusionem potius gignat. Nam per se in ipso actu, qui rectus est, iam ordinatio in Deum tanquam supremum finem, implicite continetur et hoc semper retinendum. 31. Recole damnatam propositionem 18,n ex 31. Alex. VIII. « Intentio, qua quis detestatur malum et prosequitur bonum, mere ut obtineat cae­ lestem gloriam, non est recta nec Deo placens ». Ergo qui prosequitur bonum, mere ut obtineat caelestem gloriam, recte agit: porro inter actus, quibus homo prosequitur bonum, est quoque amor Dei. Cur ergo intentio elicientis actum amoris Dei mere ut obtineat caelestem gloriam, non erit recta et Deo placens? 3'2. Demum prae oculis habe propositiones damnatas ad Innocenlio XII. 12. Mari. 1699. Quarum prima est: «datur habitualis status amoris Dei, qui est ca­ ritas pura el sine ulla admixtione motivi proprii intéresse. Neque timor poenarum, neque desiderium renumerationum habent amplius in eo partem. Non amatur amplius Deus propter meritum neque propter perfectionem neque propter felicitatem in amando inveniendam ». Ergo caritas eiusmodi fabulosa est el chimacrica; attende autem maxime postremam propositionis pariem, ex qua patet, amari Deum posse propter merita acquirenda, propter perfectionem nostram et propter felicitatem in amando inveniendam. Quinta vero: « In eodem statu sanctae indifferentiae nihil nobis, omnia Deo volumus. Nihil volumus, ut simus perfecti et beati propter interesse nostrum, sed omnem perfectionem et beat itu linem volumus, in quantum Deo placet efficere, ut velimus res istas impressione suae gratiae ». Sexta: « In hoc... statu nolumus amplius salutem, ut salutem pro­ priam..., ut mercedem nostrorum meritorum, ut nostrum intéressé omnium maximum; sed eam volumus voluntate plena ut gloriam et beneplaci­ tum Dei, ut rem, quam ipse vult el quam nos vult velle propter ipsum ». CAPUT 1 AN, QUANDO ET QUOMODO OBLIGET PRAECEPTUM CARITATIS DEI VII. 4. Mortale et gravissimum omnium est, si quis Deum formaliler oderit odio inimicitiae seu malevolentiae (amori amicitiae opposito) v. gr. si opl^s Deum non esse, non habere scientiam, potentiam etc. De bis vid. Lavm. I c. Bon. I. c. Sanch. I. 2. c. 3. et 5. Reg. I. 27. 33. Res clara est. 104 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS CAPUT II. DE PRAECEPTIS CARITATIS ERGA PROXIMUM. VIII. Caritas proximi praecipit 1. ordinem in eo diligendo, 2. dilectionem inimi­ corum, 3. eleemoss nam, 4. correptionem fraternam. Deinde prohibet I. odium proximi, 2. scandalum, 3. ne iniuria, bellum aliudve grave damnum vel malum inferatur. De quo postremo agetur in Decalogo; de reliquis hic. Dub. I. Quis ordo servandus inter personas, quae diliguntur. IX. Ilesp. I. Ordine caritatis quisque tenetur post Deum diligere 1. seipsum, secundum bona spiritualia. 2. proximum, quoad eadem bona, 3. seipsum, quoad bona corporalia, i. proximum, quoad eadem, 5. denique, seipsum et deinde proximum quoad bona externa. Ita Laym. 1.2. I. 3. c. 3. ex s. Th. et communiter. 34. Tria sunt diligenda 1° Deus, 2° nos ipsi el 3° proximus. Luc. X. 27.: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et proximum tuum sicut te ipsum. Ubi amor sui supponitur ct ideo non praecipitur. Nomine proximi intelligilur quaelibet creatura intellectualis, quae nobiscum capax est aeternae bealitudinis ac donorum divinorum. Compre­ henduntur ergo non solum homines viatores, sed etiam Angeli, animae beatae in caelo el animae in purgatorio: non tamen animae damnatae aut daemones aut creaturae irrationales, ut stulta et inscita hypocrisis hodierna lingit. Est communis doctrina. Ratio quoad damnatos est; quia non sunt capaces bonorum nec possunt efficaciter iuvari. 35. Nota nos el proximum diligere nos posse duplici modo, 1° cari­ tate theologica, 2° caritate seu virtute mere morali. Diligimus ex virtute theologica, quando huitismodi amor pro molivo formali habet divinam bonitatem, v. gr. quia sumus imago Dei summe boni: quia sumus capaces bealitudinis et amicitiae cum Deo summe bono: quia conducimus ad honorem Dei summe boni: aut quia talis amor Deo placet: aut quia in proximo ipsam Christi Dei personam aspicimus. Hic est amor, de quo Scripturae loquuntur, cum dicunt translatos esse a morte ad vitam qui diligunt fratres 1. Ioan. 111. 14. et implesse legem gm diligit proximum Rom XIII. 8. et hic est reapse amor praeceptus eo mandato Christi superius relato: etsi non opus semper sil ut hic actus eliciatur quotiescumque alios diligimus. Diligimus caritate morali nos el proximum, quando pro molivo formali habet amor honestatem illam ac virtutem, quae ex lumine rationis in 105 tali amore relucet. Hic amor potest esse, ex gratia, supernaturalis, sicut ceterae virtutes morales. 36. Quoad amorem proximi notandae sunt duae propositiones damnatae ab Innocenlio XI. 10“ Non tenemur proximum diligere actu interno et formali. 11“ Praecepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos aci iis externos. Tenemur ergo diligere actu interno el formali. Ratio est; quia tenemur diligere proximum sicut nos ipsos. Atqui tenemur nos diligere nec pos­ sumus nos diligere nisi actu interno el formali, scii, benevolendo. Ergo et benevolendo tenemur diligere proximum. Porro ad satisfaciendum huic praecepto sufficit amor generalis, qui neminem excludit ac omnes complectitur, ut docet s. Thom. 2.2. q. 25. ari. 8.: cui praecepto proinde satisfit, dum in oratione dominica vel sa­ lutatione angelica pro omnibus generatim oramus el bona supernaluralia optamus el petimus. 37. Diligere alterum est velle ei bonum seu melius, hoc etiam comple­ ctitur. Porro bonorum, quae velle aliis possumus, est triplex ordo. In primo ordine sunt bona spiritualia et supernaluralia, uti gratia san­ ctificans, gratiae actuales, virtutes, vita aeterna etc. In secundo sunt bona naturalia el corporalia intrinseca, ut sunt vita corporalis, doctrina, sanitas el aliae corporis bonae dispositiones, vires etc. aniinique naturales dispositiones. In tertio ordine sunt bona naturalia exlrinseca, ut bona fama, honor, divitiae. Bona fama tamen el honor respectu divitiarum seu honorum fortunae sunt altioris ordinis; quia bona fama est quid spirituale ac morale. 38. Responsio Auctoris paucis sic exponi potest: In pari online bono­ rum parique necessitate et causa, magis tenemur nosmetipsos diligere, quam proximum. Ratio est, quia dilectio sui est regula dilectionis proximi, iuxta illud Christi Domini: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Regula autem est prior et polior, quam regula tum. Ita s. Thom. 2. 2. q. 26. art. 4. ex illo textu Evangelii arguit. « Ex quo videtur, quod dilectio hominis ad seipsum est sicut exemplar dilectionis, quae habetur ad alterum. Sed exemplum potius est, quam exemplatum. Ergo homo ex caritate magis debet diligere seipsum, quam proximum ». Unde patet, uti advertunt communiter Theologi, quod verba illa Christi denotant similitudinem, non autem aequalitatem. 39. Haec regula valet, ubi sint eiusdem ordinis bona et in reliquis par sil conditio. Secus enim aliae valent regulae: 1° Si bonum proximo necessarium est altioris ordinis, possumus et quandoque tenemur nos privare bono inferioris ordinis ad bonum illud proximo procurandum. CAPUT Π. QUIS ORDO SERVANDUS IN CARITATE / 1UG TrtACTATCS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS 2° Proximum iu maiori necessitate constitutum possumus ct quan­ doque tenemur iuvare cum nostro damno. 3’ Idipsum dicendum est, si par quidem sil necessitas, sed non par causa utriusque. Quae sequantur ex his principiis, videbimus infra. Unde resolvuntur hi Casus. X. 1. Peccat contra caritatem sui, qui salutem suam spiritualem vel corporalem ncgligil: quod grave est, si fiat sine causa et cum gravi damno, v. g. mortis vel gravis morbi. Trull. I. 2. t. 6. d. t. 40. Quoad negligentiam circa salutem spiritualem peccatum conlra caritatem sui accusari non solet. Ratio est, quia est tinis legis ; accusare autem alia peccata continet accusationem violati huius praecepti, quo iubemur finem sectari: non secus ac qui violat decalogum est Deo inobediens nec tamen duplex confitendum est peccatum, scii, furti v. gr. el inohedientiae. Ad summum posset cogitari peccatum hoc, quando negli­ genlia versatur circa quaedam media ad salutem, quae non habent quondam certam ex lege obligationem, v. gr. orandi, vel quando obligatio versator circa aliquod e multis mediis adhibendum, adeo ut ad nullum deter­ minatum tenear. Verum tunc generalim includitur in peccatis acediaeelc. Quoad salutem temporalem haec obligatio confunditur cum ea, quam nobis imponit quintum praeceptum. Quod si relate ad nos finis quinti praecepti est etiam caritas erga se, est tamen circumstantia, quae subinlelligilur aut est ratio, quae eandem obligationem imponit ac confirmat. Ceterum quando agitur solum de morbo, vix unquam poenilenles se accusant: quod ideo fit 1° quia non apprehendunt iniuslitiae malum, sicut cum agitur de proximo: 2° quia saepius causae morbi non sunt proximae el immediatae atque adeo non gravem imponunt obligationem, eas vi­ tandi, ne morbus sequatur. XI. 2. Nullius boni consequendi causa licet peccare, filiam venialiter; quia talis vellet sibi milum spirituale. Laym. ibid. 41. Distinguendum heic est (utamur hac forma) damnum emergens a lucro cessante, nempe damnum spirituale positivum e.c peccato prove­ niens el omissio maioris boni spiritualis. Si agatur de damno spirituali, quod ex peccato positive proveniat, bonum spirituale proprium praeferri debet cuivis bono alterius, utcumque magnum videatur. Ergo non liceret mendacium, etsi per id omnes ludaei ad fidem convertendi essent. Mullo vero minus graviter peccandum foret: quo spectat illud Christi Domini Maith. XVI. 26.: Quid prodest homini, si mundum universum lucretur etc. Heic autem alia est ratio; quia nempe peccatum displicet Deo, cuius el amicitia et beneplacitum rebus omnibus creatis praeferendum est. 107 42. Si vero agatur de iis bonis spiritualibus, ad quae acquirenda non te­ nemur ex praecepto, possumus saepe honeste el laudabiliter proximi bonum spirituale praeferre. Ita quis potest differre ingressum religionis, ut opera sua non desit v. gr. paroeciae vel seminario vel dioecesi vel missioni vel conversioni aliquorum. El tunc non habetur reipsa lucrum cessans; quia bonum minus maiori compensatur. Ita qui contemplationis, ieiuniorum, chori elc. bona dimittunt, ut proximum erudiant. Imo potest quis optare dilationem beatitudinis aeternae, ut ad eam oblinendam alios adiuvel. lia s. Mariions: Domine, si populo tuo adhuc sum necessarius, non recuso laborent. Ita s. Paulus Philip. 1. 23. : * Coarctor e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius: permanere autem in carne necessarium propter vos ». lia el de s. Ignalio legitur in breviario. 43. El quoddam spirituale bonum proprium potest dimilti, ul tempora­ liter proximus iuvelur. Ita laudabiliter inlermillelur psalmodia ad infirmos curandos. Huc special, quod differre possit quis ingressum religionis, ut indigentiae parentum aut educationi consanguineorum prospicial: s. Alph. lib. 2. n. 26. Hac ipsa de causa subinde teneri potest quis differre ingres­ sum religionis, etiamsi volo ad id se obstrinxerit, si videlicet parentes auxilio eius indigeant. Mullo vero magis laudabiliter el honeste possumus temporalia bona negligere, ut ea aliis obveniant. Sic possumus beneficium, dignitatem, pensionem, ius abdicare, ut haec alius consequatur. 44. Huc spectat quaestio, an quis ratione caritatis licite se exponat periculo peccandi. Generale esi principium, non adesse obligationem vitandi eiusmoh periculum, quando iusla causa postulat ul te exponas el lapsus non appa­ ret quodammodo seu moraliter certus. Hac de causa licite leguntur et tractantur materiae periculosae sive ab iis qui curare debent animas, uli ecclesiastici, sive qui debent cor­ poribus mederi, uli qui student medicinae el chirurgicae arti. Eadem de causa el licite periculum subeunt hi quidem in medendis feminis, illi in excipiendis confessionibus. Ratio est; quia ubi necessitas aut iusla causa postulat, non temere quis auxilio Dei confidit et sic adhibitis mediis, quae semper adhiberi debent ad praecavendum lapsum, prudenter se tutum a periculo credit. Secus, si iusla desit causa, etiamsi velit media adhibere; qui i nec auxi­ lium Dei sibi debet polliceri et forte voluntas eo ipso apparel iam in lapsum cedere. Vid. s. Alph. lib. 2. n. 26. el lib. 5. n. 63. 45. Imo, ul doccl cum communi s. Alphonsus lib. 6. n. 453., interdum quis etiam tenebitur ad opus caritatis, cum lapsus est valle alioquin probabilis, si proximus versatur in extrema necessitate spirituali : dumCAPUT ». QUIS ORDO SERVANDUS IN CARITATE TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS 108 modo se quis praemuniat mediis opportunis, quia adhuc auxilium Domini prudenter speratur, qui iubet proximo tunc succurri. XII. 3. Tenetur quisque proximo in extrema necessitate spirituali constituto succurrere, etiam cum certo vitae periculo: dummodo sil aeque certa spes illum iuvandi neque gravius inde malum immineat: v. g. teneris cum vitae periculo ba­ ptizare vel absolvere moriturum, si alius non adsit, qui laciat. S. Aug. lib. de mend, s. Th. 2.2. q. 2G. a. 5. Regin. 1. 4. c. 25. s. G. Dixi, in extrema, v. gr. qua certo putetur moriturus in mortali; quia in gravi tantum obligatur is. qui ex oflicio alienam saltitem curat, ut Parochus; cui ideo non licet fugere tempore pestis, nisi substituto aeque idoneo. Valent, t. 3. d. 3. q. 4. p.3. el Laym. v 1. c. 46. Haec resolutio respicit casum, in quo vitandum sit malum spiri­ tuale proximi cum damno proprio temporali. Doctrina est s. Thomae 2. 2. q. 26. art. 5. generalis : < Illud est magis cx caritate diligendum, quod habet rationem pleniorem diligibilis ex ca­ ritate... Consociatio autem in plena participatione beatiludinis, quae est ratio diligendi proximum, est maior ratio diligendi, quam participatio beatiludinis per redundantiam, quae est ratio diligendi proprium corpus. Et ideo proximum quantum ad salutem animae magis debemus diligere, quam proprium corpus ». Verum doctrinam sic magis determinat in Responsione ad 3. « Cuilibet homini imminet cura proprii corporis; non autem imminet cuilibet homini cura de salute proximi, nisi forte in casu necessitatis. Et ideo non est de necessitate caritatis, quod homo exponat proprium corpus pro salute proximi, nisi in casu quo tenetur eius saluti providere; sed quod aliquis sponte se ad hoc offerat, perlinet ad perfectionem caritatis». 47. Extrema necessitas est, quam proximus sine auxilio alterius aut superare omnino non potest aut certe ita difficile est, ut id moraliler ei censeatur esse impossibile. Ergo extrema necessitas spiritualis est, qua quis sine alterius auxilio certum ac proximum subit damnationis aeternae periculum. Male autem quidam heic addunt etiam proximum periculum peccandi. Nam peccatum Iit propria voluntate; nemo ergo potest esse in necessitate extrema pec­ candi, ut non possit, sine proximi auxilio, a peccato cavere :s. Alph. n. 27. Casus ergo erit v. gr. si aliquis decedere debeat sine baptismo. Nam si solum agatur de absolutione impertienda, non aderit ista necessitas extrema, cui tenear cum periculo vitae subvenire, si possit sibi proximus per contritionem providere. Quod autem quis teneatur, ratio est quod dicit loannes Aposl. 1. Ep.IlI. 16. Et nos debemus pro fratribus animas ponere. El Augustinus de Men­ dae. cap. 6.: * Temporalem vitam suam pro aeterna vita proximi non du­ bitabit Christianus amittere ». CAPUT Ii. QUIS ORDO SERVANDUS IN CARITATE K/.) 48. Ul tamen urgeat haec obligatio, duo requiruntur, 1° ut spes sal­ vandi proximum sil moraliler certa. Hinc mater non tenetur vitae peri­ culum subire, ul proles possit baptizari; quia salus infantis non est certa. Addunt casum, si videam Petrum, in peccato constitutum, tempore somni vel phrenesis occisum iri. Al quoad phrenesim debeo certus esse, eum ad mentem non reversurum. 2° Requiritur, ul nemo alius sil, qui possit id praeslare. Nam secus non est necessaria opera mea. 49. Bene Reginald us Praxis fori Penit. lib. 4. cap. 25. sect. 6. η. 357 : « Ad vitandos scrupulos, qui circa talem obligationem conscientias timo­ ratorum vexare possent; notandum est cum Valentia..., non esse cen­ sendum proximum laborare extrema necessitate, si quomodocumque ;d tempus futurus sit extra Dei gratiam, sed si certo aut probabiliter pu­ tetur extra eam moriturus et ideo incursurus aeternam damnationem; quia nimirum apparel brevi moriturus aut ex circumstantiis iudicatur longo tempore in malo statu perseveraturus probabiliterque in eo migra­ turus ex hac vita. — Notandum est etiam, nos de tali necessitate proxi­ morum non teneri inquirere, qui curam illorum non gerimus. Etenim ea inquisitio actus est providentiae habendae de aliorum commodis vel in­ commodis, quae incumbit lanium iis, qui curam illorum ex officio gerunt; nec celeris aliud incumbit, quam subvenire occurrenti eis proximorum necessitati. Accedit, quod nec si eam cognoscamus, debere nos pro ea angi sollicitudine, si probabiliter credamus, alios adesse, qui laboranti opem sint laturi aut si neminem sciamus quidem, sed nec spem probabilem habeamus, quod possimus per operam nostram necessitati huiusmodi ef­ ficaciter subvenire adeoque simus id frustra conaturi: quod non est pru­ dentiae ». Dicit Auctor « nisi gravius malum inde imnvneat »: v. gr. si te moriente, ea de causa plurium aliorum salus periclitetur. 50. Quando autem necessitas non sit extrema, sed solum gravis, vide­ licet quam quis absolute superare potest, licet difficulter, valet decisio Auctoris, quod teneantur solum, qui curam hanc habent ex officio, cuiusmodi sunt episcopi, parochi aut alii curam animarum habentes, uti su­ periores Religiosorum, cappellani absente parocho etc. El huc spectat illud Christi Ioan. X. 11.:« Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. » Ratio, quia pastores praeter legem caritatis, tenentur subditis succur­ rere ex officio el propter beneficium. Hinc consectaria, quod parochus non possit fugere tempore pestis; te­ netur enim sacramenta administrare, licet non omnia, sed solum neces­ saria, scii, baptismum et poenitentiam. Nec eo tempore potest abdicare paroeciam; licet possit alium sibi substituere, accedente consensu Ordi­ narii. S. Alph. lib. 2. n. 27. I 10 TRACTATUS V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS 51. Addit s. Alph. η. 27. teneri etiam alium, qui non sit parochus, si periculum grave subeat non quispiam e proximis, sed communitas, v. gr. si desit parochus tempore pestis aut alias periculum adsit, ne commu­ nitas amittat fidem. Rationem addit; quia grave damnum commune prae­ ferendum idest magis praecavendum, quam tuum particulare. At magis placet ratio aliorum (quam inferius ibid, tangit el s. Alph.) scilicet quod in iis adiunclis necessario plurcs sint, qui extremam quoque, non vero solum gravem patiuntur necessitatem. Salmant. tract. 21. cap. G. η. 32. Praesertim vero si admittatur quod dicit s. Alphonsus (I. c.), censendam extremam necessitatem, si versatur in periculo mortis rudis, qui ob igno­ rantiam forte nescii elicere actum contritionis el ideo indiget absolutione sacramentali. Alii tamen censebunt, fidelem utut rudem satis nosse, se ad Deum ex loto corde convertere nec deesse auxilium gratiae divinae. Si vero agatur de periculo fi lei, quia periculum est deceptionis, quae non pendet a sola voluntate eorum, qui decipiuntur: forte locus esse po­ test facilis necessitati extremae, v. gr. si minister haeresis errores suos alicubi diffundat etc. Hinc qui diebus hisce nostris prudenti, ut aiunt, si­ lentii oeconomia utuntur, ne odium malorum subeant, huius obligationis obliti penitus videntur. XIII. 4. Ordinarie non licet vitam suam postponere aliena··. Addo, ordinarie; quia licet, si sit persona pub'ica, a qua mullum pendet: uii etiam pro repub. pro fide et religione defendenda; imo etiam pro amico propter Deum dilecto. Less. 1.2. c.9 d. 6. Lavm. I. c. 52. Quando liceat vel urgeat obligatio postponendi propriam vitam vitae alienae, melius disputatur, ubi de V. Praecepto. XIV. Ilesp. 2. Quoad proximos inter se servandus est hic ordo. 1. Qui melior est, magis diligendus est ea dilectione, quam comitatur gaudium circa bona possessa, item honor, cultus et reverentia. Sic v. g. plus diligendus est vir sanctus, quam parens improbus. Halio, quia est magis coniunctus cum praecipuo obiecto cari­ tatis, quod est Deus. Item paren es magis, quam filii vel uxor magisqiie benefa­ ctores. quam ii, qmbu< benefecimus. Lavm. I. c. et comin. 2. Appreciative el dilectione ea, qua alteri opt. mus bonum nondum possessum, cum beneficentia, magis diligendi sunt ii. qui nobis sunt coniunciiores quoad ea bona, (piae sunt debita tali coniunclioni < t in quibus haec fundatur. ‘ I .AS! 53 Quoad ordinem servan lum inler proximos, clarius doctrina Auctoris proponitur a Laymaim, unde Auctor desumpsit. « Ea dilectione, quam comitatur complacilum seu gaudium in bono alieno possesso ilemque quam comitatur honor, cultus, reverentia, ii magis diligendi sunt qui me­ liores ac Deo similiores sunt, auctore s. Thoma 2. 2. q. 2G. art. 7. 8. 9. Ob eamdemque. rationem parentes magis, quam filii cl uxor magisque bem-factores quam ii, quibus benefecimus. Kalio, quia maiorem illi cum Deo communi omnium parente ac benefactore similitudinem gerunt. Ea 111 vero dilectione, qua desideramus alteri bonum nondum possessum et quam comitatur misericordia et beneficientia, ii magis diligendi sunt, qui nobis coniunciiores exsistunt ». Lib. 2. tr. 3. cap. 3. n. 5. El n. G. subdit aliud principium: « Qui nobis coniunciiores sunt, aliis praeferri debent secundum ea bona, in quibus coniunclio vel amicitia fun­ datur; quia communicatio bonorum est fundamentum amicitiae el caritatis» E quo principio, quod Auctor refert in postrema parte responsionis, se­ quuntur dein subiectae resolutiones. 54. Ut tamen ratio horum principiorum rite intelligatur, advertendae sunt bases eorum, quas ex s. Thoma proponemus. Prima haec est, quod dilectio habet ac sumit quantitatem suam tum ex parte obiecti, lum ex parte diligentis. Ita s. Thom. 2. 2. q. 2G. art. 5. ubi quaerit : Utrum magis debeamus diligere meliores, quam nobis conjunctiores, ad 1: « Dilectio caritatis non solum habet quantitatem ex parte obiecti, quod esi Deus, sed ex parle diligentis, qui est ipse homo caritatem habens, sicut et quantitas cuiuslibet actionis dependet quodam­ modo ex ipso subiecto ». 55. Qua distinctione praemissa docet, ex obiecto sumi speciem dile­ ctionis, ex parte vero diligentis sumendam esse intensionem dilectionis. Ita s. Doctor 2. 2. q. 2G. ari. 7.: « Omnis actus oportet, quod proporlionetur el obiecto el agenti. Seif ex obiecto habet speciem : ex vir­ tute autem agentis habet modum suae intensionis. Sicut motus habet speciem ex termino ad quem est, sed intensionem velocitatis habet ex dispositione mobilis et virtute moventis. Sic ergo dilectio speciem habet ex obiecto, sed intensionem habet ex parte ipsius diligentis ». Explicat deinde, quaenam sil caritas ex obiecto et quomodo diversas dilectio sumat species. El in his fundatur doctrina, quae ponitur in prima parte responsionis sup. n. 53 de specie caritatis, quam debemus iis, qui sanctitate magis excellunt. Sic itaque s. Doctor 1. c. : * Obie?tum caritati vae dilectionis Deus est... Diversitas ergo dilectionis, quae est secundum caritatem, quantum ad speciem attendenda est in proximis diligendis secundum comparationem ad Deum, ut scilicet ei, qui est Deo propinquior, maius bonum ex cari­ tate velimus; quia licet bonum, quod omnibus vult caritas, scilicet beati­ tude aeterna, sit unum secundum se, habet tamen diversos gradus se­ cundum diversas lientitndinis participationes el hoc ad caritatem perlinet, ut velit justitiam Dei servari, secundum quam meliores perfectius bealiludinem participant. Et hoc perlinet ad speciem dilectionis; sunt enim diversae dilectionis species secundum diversa bona, quae optamus his, quos diligimus » Ubi palet, caritatem heic commensurandam modo, quo quis magis participat de bono divino, scii, quo maiorem habet sanctitatem. Porro pro maiori alicuius sanctitate caritas importat gaudium dc hoc CAPUT II. QUIS ORDO SERVANDUS IN CARITATE 112 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS eorum bono, el ii sunt, quibus simul maior honos, cultus et reverentia debetur. Item quod dicitur de parentibus sic explanat s. Thomas 2. 2. q. 26. ari. 9.: «Gradus dilectionis ex duobus pensari potest. Uno modo ex parle obiecli el secundum hoc id quod habet maiorem rationem boni, est magis diligendum el quod est Deo similius. Et sic pater magis est diligendus quam filius; quia scilicet patrem diligimus sub ratione prin­ cipii, quod habet rationem cminentioris boni el Deo similioris ». Idipsum dicit s. Thomas ibid. ari. 12. de benefactore: « Aliquid dili­ gitur magis dupliciter: uno modo quia habet rationem excellentioris boni, alio modo ratione maioris coniunclionis. Primo quidem modo benefactor est magis diligendus: quia cum sil principium boni in benelicialo, habet excellentiorem boni rationem sicut et de patre dictum est ». 56. El haec quidem quoad primam pariem responsionis Laymann. Quoad secundam vero, quae agit de caritate, vi cuius optamus bona non­ dum possessa, sic idem s. Thomas 2. 2. q. 26. ari. 7: « Sed intensio di­ lectionis est attendenda per comparationem ad ipsum hominem, qui diligit; el secundum hoc illos, qui sunt sibi propinquiores, intensiori allectu di­ ligit homo ad illud bonum, ad quod omnes diligit, quam meliores ad maius bonum ». 57. Denique quoad tertiam partefn responsionis, quod scilicet magis coniuncti nobis debeant diligi magis secundum ea bona, in quibus fun­ datur amicitia, ita explicat s. Thomas 2. 2. q. 26. ari. 8: « Illi qui magis sunt nobis coniuncti, sunt ex caritate magis diligendi, tum quia intensius diliguntur tum quia pluribus rationibus diliguntur, intensio autem di­ lectionis est ex coniuuctione dilecti ad diligentem. Et ideo diversorum dilectio est mensuranda secundum diversam rationem coniunclionis, ul scilicet unusquisque diligatur magis in eo, quod pertinet ad illam con­ junctionem, secundum quam diligitur... Sic ergo dicendum, quod ami­ citia consanguineorum fundatur in coniunclionc naturali originis, amicitia autem concivium in communione civili et amicitia commilitantium in communicatione bellica. El ideo in his, quae perlinent ad naturam, plus debemus diligere consanguineos: in his autem quae pertinent ad civilem conversationem, plus debemus diligere concives et in bellicis plus com­ militones ». I Ex qua doctrina ibid, ad 3m deducit, quod « ex hoc, quod duci exercitus magis obedialur in bello quam patri, non probatur quod simpliciter paler minus diligatur, sed quod minus diligatur secundum quid, id est secundum dilectionem bellicae communicationis ». 58. Quod autem superius n. 57. dixit Thomas de pluribus rationibus, ob quas diligimus nobis coniunclos, id explicans docet simul quomodo in iis sit virtus divina Theologica 2. 2. q. 26. ari. 7.: « Est autem et 113 alius modus, quo plus diligimus ex caritate magis nobis coniunclos; quia pluribus modis cos diligimus. Ad eos enim, qui non sunt nobis coniuncti, non habemus nisi amicitiam carilalis: ad eos vero, qui sunt nobis con­ juncti, habemus aliquas alias amicitias, secundum modum coniunclionis eorum ad nos. Cum autem bonum, supra quod fundatur quaelibet alia amicitia honesta, ordinetur sicut ad finem ad bonum, super quod fun­ datur caritas, consequens est ut caritas imperet actui cuilibet alterius ami­ citiae, sicut ars, (piae est circa finem, imperat arti, quae est circa ea, quae sunt ad finem. Et sic hoc ipsum quod est diligere aliquem, quia con­ sanguineus vel coniunclus est vel quia concivis vel propter quodcumque huiusmodi aliud licitum ordinabile in finem caritatis, potest a caritate imperari el ita ex caritate tam eliciente quam imperante pluribus modis diligimus magis nobis coniunclos ». Et ibid, ad 3 ,n: « Cantas non solum elicit actum dilectionis secundum rationem obiecli, sed etiam secundum rationem diligentis, ut dictum est. Ex quo contingit, quod magis con­ iunclus magis amatur ». 59. Prosequitur deinde s. Thomas et reddit rationem, cur el quomodo 1° debeamus magis diligere nobis magis coniunclos secundum carnalem originem: 2°an ex caritate debeamus magis diligere filium quam patrem: 3° an homo magis debeat diligere matrem: 4° an homo magis debeat diligere uxorem, quam patrem et matrem. El quoad primum doctrina certa esi, praeferendos coniunclos ratione originis, licet quoad rationes alterius coniunclionis polior possit aut etiam debeat esse alia amicitia. Ita s. Thom. 2. 2. q. 26. ari. 8.: « Si comparemus etiam coniunclionem ad coniunclionem, constat quod coniunctio naturalis originis est prior et immobilior, quia est secundum id, quod perlinet ad substantiam ; aliae autem coniuncliones sunt supervenientes el removeri possunt. Et ideo amicitia consanguineorum est stabilior. Sed aliae amicitiae possunt esse poliores secundum illud, quod est proprium unicuique amicitiae ». 60. Quoad comparationem inter amorem erga patrem atque erga filios, paler est magis diligendus dilectione, quae sumitur ab obiecto. Secus intensius diligendus filius, plures ob rationes, quas sic atTerl s. Thomas 2. 2. q. 26. art. 9.: « Alio modo gradus dilectionis computatur ex parte diligentis el sic magis diligitur quod est coniunetius. El secundum hoc filius est magis diligendus, quam pater... Primo quidem, quia pa­ rentes diligunt filios, ut aliquid sui exsistentes. Paler autem non est ali­ quid lilii; et ideo dilectio, qua pater diligit filium, similior est dilectioni, qua quis diligit seipsum. Secundo quia parentes magis sciunt, aliquos esse suos filios, quam c converso. Tertio quia filius est magis propinquus pa­ renti, ulpoic pars exsistens, quam paler filio, ad quem habet habitudinem principii. Quarto quia parentes diutius amaverunt; nam slalim paler incipil diligere filium: filius autem tempore procedente incipit diligere paCAPUT II. QUIS ORDO SERVANDUS IN’ CARITATE I I I Ii J I Ballerini Moral. Toni. II. TRACTATIS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS Irem. Dilectio autem quanto est diuturnior, tanto est firmior, secundum illud Eccli. IX. 14.: Non derelinquas amicum antiquum; novus enim non erit similis illi. » 61. Pro duplici aulem dilectionis ralione, sic munera sua cuique poliora assignantur ibid, ad l.:« Principio debetur subieclio, reverentia el honor; effectui aulem proporlionaliler competit recipere influentiam principii el provisionem ipsius. Et propter hoc parentibus a filiis magis debetur honor, filiis autem magis debetur cura provisionis ». Et rursus ad 3. memorat et excipit casum necessitatis, quae polior sit: « Ad patrem proprie perlinet, ul ei a filiis honor impendatur; ad filium autem ul ei utilitas a parentibus provideatur. Quamvis in articulo ne­ cessitatis filius obligatus sil ex beneficiis susceptis, ut parentibus maxime provideat ». 62. De comparatione aulem inter patrem ac matrem, quaestione de iis facta, qua talcs sunt, sic s. Thomas reddit rationem, cur pater prae matre sit diligendus *2. 2. q. 26. ari. 10. « Per se loquendo paler est magis diligendus quam mater. Amantur paler et mater nl principia quaedam naturalis originis. Paler aulem habet excellentiorem rationem principii quam mater: quia paler est principium per modum agentis, mater autem magis per modum patientis el materiae» (a). Est tamen alia ratio, maior scii, amor matris, quam patris erga filium: sed tunc non considerantur reduplicative qua tales genitores. Ita s. Thom. ibid, ad 2.: « Dicendum quod hoc perlioçt ad aliam rationem dilectionis. Alia enim est species amicitiae, qua diligimus amantem et qua diligimus generantem. Nunc aulem loquimur de amicitia, quae debetur patri el matri secundum generationis rationem ». 63. Denique quoad comparationem inter uxorem ac parentes, ita s. Tho­ mas 2.2. q. 26. ari. 17.: « Gradus dilectionis attendi potest el secundum rationem boni et secundum coniunclionem ad diligentem. Secundum ergo rationem boni, quod est obieclum dilectionis, magis sunt diligendi pa­ rentes, quam uxor; quia diliguntur sub ralione principii el eminenlioris cuiusdam boni: secundum aulem rationem coniunctionis magis diligenda est uxor; quia uxor coniungilur viro, ut una caro exsistens, secundum illud Matlh. XIX. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. El ideo intensius diligitur uxor,si>d maior reverentia est parentibus exhibenda ». 64. Bannez, quem Auctor allegat, duo habet quae notentur et quae apud auctorem clara non sunt. « Bannez, inquit Laymann lib. 2. tract. 3. cap. 3. (a) Quae consideratio pendet etiam quadam systematica ratione res conside­ randi Celerum, si, quod uterque parens confert, spectetur, constat plus conferre matrem quam patrem et illius maxime impensis foetum e (Formari, ut, absente etiam actione viri, vera auctrix prolis ipsa dici possit et debeat. E. I 115 n. G. enrol. G., (locet, insigni amico aut benefactori potius ex caritatis lege subveniendum esse, quam consanguineo non valde propinquo vel de nobis non bene merito. Simililerque fratribus spiritualibus magis etiam in temporalibus bonis subveniendum videtur, quam cognatis non valde propinquis: quandoquidem bona spiritualia, in quibus spiritualis societas fundatur,aliquo modo dependent a temporalibus tanquam subservientibus». Quod vero habetur in 2. Resolutione, hoc est, quod « Bannez, ut ait Laymann. 1. c. cor. 7, non improbabiliter docet, parentes carnales etiam in spiritualibus rebus praeferendos esse; pariim quia eorum nobiscum coniunclio etiam in his fundata est, pariim quia coniunclio carnalis, aliarum coniuncliouum fundamentum ac basis, suapte natura prior ac stabilior est, sicut monet sanctus Thomas q. 26. a. 8.; gratia aulem ca­ ritatis inclinationem naturae non destruit, sed perficit et ad finem supernaluralem dirigit, teste eodem s. Thom. 2. 2. q. 26. art. 7. El quod dictum est de parentibus, eadem ratione dici debet de filiis ac fratribus carnalibus comparatione filiorum ac fratrum spiritualium. CAPUT II. DE ODIO ET DILECTIONE INIMICORUM Unde resolves. XV. I. Iu bonis perlinentibus ad naturam et vitam corporalem conservandam, succurrendum est (extra m cessit atom extremam) primo omnium uxori, quia est una caro cum viro, 2. filiis, 3. parentibus el quidem patri prae matre, 4. fratribus, sororibus, deinde propinquis, domesticis et familiaribus. Pixi extra extremam ne­ cessitatem; quia in hac parentes, eo quod vitam dederint, praeferendi sunt eliam uxori el liberis. Lavm. ibid. n. 5. et G. XVI. 2. In rebus perlinentibus ad civilem communicationem praeferendi sunt concives, in bellicis commilitones, in spiritualibus spirituales filii, patres, fratres. Bannez lamen probabiliter docet, parentes carnales, etiam in spiritualibus, aliis omnibus praeferendos; quia coniunclio carnalis est fundamentum aliarum conîunctionum. V. Lavm. * Iilc I. c. 65. Clara sunt ex iam dictis. Dub. II. De odio et dilectione inimicorum. XVII. Certum est, inimicos aliquo modo.diligendos; cum sint proximi : cum s. Th. '2 '2. q. 25. a. I. communiter omnes. Sed quaeritur de modo el an possint odio haberi? 06. Quoad principium de necessitate diligendi eliam inimicos, ulpote proximos, s. Thomas nihil habet loco allegato ab A. 2.2. q. 25. art. 1. nisi generatim proximos esse diligendos. Doctrinam generalem tradit potius ibid. art. 8, sic, ut discamus dili­ gentissime distinguenda esse quae sunt de praecepto caritatis et quae sunt de perfectione caritatis. 116 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS « Dicendum (inquit), quod dilectio inimicorum tripliciter potest consi­ derari. Uno modo ut inimici diligantur, in quantum sunt inimici el hoc est perversum el caritati repugnans; quia hoc est diligere malum alterius ». « Alio modo potest accipi dilectio inimicorum quantum ad naturam, sed in universali el sic dilectio inimicorum est de necessitate caritatis, ut scilicet aliquis diligens Deum et proximum, ab illa generalilale dile­ ctionis proximi inimicos suos non excludat. « Tertio modo potest considerari dilectio inimicorum in speciali, ut scilicet aliquis in speciali moveatur motu dilectionis ad inimicos el istud non est de necessitate caritatis absolute; quia nec etiam moveri motu dilectionis in speciali ad quoslibet homines singulariter est de necessitate caritatis, quia hoc esset impossibile ». « Est tamen de necessitate caritatis secundum praeparationem animi, ut scilicet homo habeat animum paratum ad hoc, quod in singulari ini­ micum diligeret, si necessitas occurreret » (idest ei in necessitate sub­ veniendi). « Sed quod absque articulo necessitatis etiam hoc actu impleat, ut diligat inimicum propter Deum, hoc perlinet ad perfectionem caritatis. Cum enim ex cantate diligatur proximus propter Deum, quanto aliquis magis diligit Deum, tanto etiam magis ad proximum dilectionem ostendit, nulla inimicitia impediente: sicut si aliquis mullum diligeret aliquem ho­ minem, amore ipsius filios eius amaret, etiam inimicos sibi ». Will. Resp. I. Quilibet homo, saltem privatus, tenetur proximo, etiam inimico, communia dilectionis signa et beneficia exhibere ex praecepto; specialia vero ex consilio tantum, nisi aliunde ratio obligationis occedat. Ita comm. cum Laym. C. i. ex s. Th. I. c. q. 25. a. S. et 9. Dixi I. communiri, (pialia secundum Caiet. v. odium, sunt, quae Christiano debentur a quovis Christiano in communi, concivi a concive, cognato a cognato. Ratio autem est; quia ista negare est vindicare iniuriam, quod non licet privato. Dixi 2. nisi aliunde accedat ratio obligationis, (pialis esset, verbi gratia 1. timor scandali ex omissione, 2. spes salutis inimici: vid. Azor to.2. I. II. cap. 3. 3. necessitas temporalis vel spiritualis, 4. culpae deprecatio el exhibitio specialium signorum amoris. Ratio est; quia, his casibus, neglectus specialium signo­ rum esset exterior odii declaratio. Lavm. 1. c. •I 67. Nomine inimici hoc loco intelligilur homo, qui me iniuste laesit aut iniuslo odio prosequitur. Nam qui iuste laedit vel odit, non inimicus sed amicus habendus est. i· Ab alio quis pali potest vel meram offensam vel etiam iniuriam. Offensa generalim dicitur laesio scu irritatio voluntatis alterius, cum nempe cuipiam contra cius voluntatem molestia infertur ac ius ipsi fit ad displicentiam, indignationem, aversionem atque iram adversus laeden­ tem. El si liat sine laesione alterius iuris dicitur mera offensa contra caritatem ac pacem humanam. Ita v. gr. si petenti a me librum com- 117 modalo vel aliud beneficium, quod facile praebere possum, negavero, of­ fendo amicum cl licel nullum eius ius violem, immerito tamen molestiam infero, quam graviter fert et merito offenditur. Debetur sola reconciliatio. Si vero accedat violatio iuris, tunc offensa sumit proprie nomen iniitriae, quae est laesio iuris alieni el tunc agitur non solum contra volun­ tatem sed etiam contra ius illius. S. Antoninus Sum. part. 2. til. 8. §. 6. sic ponit quaestionem: « Utrum odiens proximum possit communicari, v. gr. pone quod aliquis sustinuit magnam iniuriam vel damnum ab aliquo, propter quod denegat illi sa­ lutationem; numqmd potest licenliari ad communionem?» Ergo non confundenda haec causa cum causa eorum, qui ex quadam antipathia, ex apathia, ex diversitate indolis, conditionis, gradus etc. omittunt quaedam signa benevolentiae etc. et uno verbo nolunt commer­ cium cum illis habere, licet parati sint, ubi necessitas postulet, caritatis officium non negare. G8. Cum auctor doctrinam appellet s. Thomae, eam heic nota 2. 2. q. 25. ari. 9.: « Dicendum quod effectus et signa caritatis ex interiori dilectione procedunt el ei proportionantur. Dilectio autem interior ad inimicum in communi quidem esi de necessitate praecepti, in speciali autem non absolute, sed secundum praeparationem animi ». « Sic ergo dicendum est de effectu el signo dilectionis exterius exhi­ bendo. Sunl enim quaedam signa vel beneficia dilectionis, quae exhibentur proximis in communi, puta cum aliquis oral pro omnibus fidelibus vel pro toto populo, aut cum aliquod beneficium impendii aliquis toli com­ munitati; et talia beneficia vel dilectionis signa inimicis exhibere est de necessitate praecepti. Si enim non exhiberentur inimicis, hoc perlineret ad livorem vindiciae ». « Alia vero sunl beneficia vel dilectionis signa, quae quis exhibet particulariter aliquibus personis el talia beneficia vel dilectionis signa inimicis exhibere non est de necessitate praecepti nisi secundum prae­ parationem animi, ut scilicet subveniatur eis in articulo necessitatis, se­ cundum illud Prov. XXV. 21.: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, da illi potum ». «Sed quod praeter articulum necessitatis huiusmodi beneficia aliquis inimicis exhibeat, pertinet ad perfectionem caritatis, per quam aliquis non solum cavet vinci a malo, sed etiam vult in bono vincere malum, quod est etiam perfectionis; dum scilicet non solum cavet propter iniu­ riam sibi illatam pertrahi ad odium, sed etiam propter sua beneficia intendit inimicum pertrahere ad suum amorem ». 69. Notanda el alia principia s. Thomae. Nam 3. diss. 30. q. 1. ari. 2. ad obieclionem, quod tenemur benefacere inimicis, inter beneficia autem sunl signa amicitiae, respondet ad 1.: «Beneficia amicabilia procedunt CAPUT IL DE ODIO ET DILECTIONE INIMICORUM 118 TRACTATUS V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS ex libcralilale, non ex debito. Necessitas autem facit omnia communia: et ideo in necessitate subveniendum est etiam inimicis. Sed hic est magis effectus iustiliae, quam amicitiae ». Item ad obieclionem, quod oratio se extendit ad omnes et ideo alia etiam beneficia omnibus sunt porrigenda, respondet ibid, ad 2.: * Oratio est de his bonis, quae perlinent ad communicationem vitae spiritualis, quam caritas principaliter intendit el ideo non est simile de hoc el de aliis (beneficiis) ». liem ad obieclionem, quod simulata est dilectio, quae non procedit ad opus, respondet ibid, ad 3.: « Non est simulata dilectio, quando tantum exhibetur in opere, quantum habetur in affectu ». Item ad obieclionem, quod negare signa familiaritatis est quaedam vindicia, respondet ibid, ad 5.:« Negare homini signa familiaritatis, quando necessitas expeteret, esset vindicia vel eliam quando veniam peteret vel quando se ille, qui hostis habetur, ad familiaritatem ingerat, si ha­ beatur praesumptio, quod non simulate vel irrisorie facit; quia tunc ddigit el inter amicos deputandus est. Sed quod aliquis ultro se ad familiaritatem inimico ingerat, hoc perfectionis est ». 70. Nunc explicemus singulas parles Resp. A. Itaque communis ac ge­ neralis regula est. Inimicis non debetur nisi generalis dilectio, quae om­ nibus hominibus debita est: quae regula inlelligenda tam de affectu interno, quam de externo effectu. Ratio; quia inimico, qua inimicus est, non debetur aliquid dilectionis, sed generali ratione, qua homo est. Ergo illi non amplius debetur quam omnibus hominibus debeatur generalini. Ita s. Thom.De Virt. q. 2. art. 8.: « Cum ad inimicum nulla alia unio nobis remaneat, nisi sola unio caritatis, ex necessitate praecepti tenemur cos diligere in communi et affectu el effectu »... El mensura est haec: « Tenemur affectu el effectu caritatis, quo omnes proximos diligimus el pro omnibus oramus, non excludere etiam illos, qui nulla nobis speciali constrictione coniungunlur, ul puta illos qui sunt in India vel Aethiopia ». Dicitur saltem privatus: quia, ul dicitur in resolutione secunda, pater ac superior possunt ad correptionem per aliquod tempus subtrahere eiusmodi communia officia, seu signa dilectionis el beneficia. 71. Dicitur communia dilectionis signa. Quaeritur: intclligilur ne hoc nomine id, quod omnibus hominibus generalim debetur, an vero inlelligilur ea quoque dileclio, quae ex specialibus titulis quibusdam debetur? Respondet Lorea 2. 2. q. 25. n. 27. distinguendum esse. « Nam si ti­ tulus sit solum specialis amicitia el familiaritas, quam aliqui voluntarie intra se contrahunt, non debetur inimico: haec enim est specialis dile­ ctio el potest dissolvi, non solum si amicus fiat inimicus, sed eliam si non fiat, quare nemo lenelur eam cum amico conservare. Si vero dileclio el eius signa debeantur alus titulis, naturali vinculo, ul consanguineiialis, I 119 collegii el similibus, licet specialiora sint, (piam quae omnibus hominibus debemur, inter generalia computantur ab omnibus et non potest inimicus ab eis excludi ». lia Lorea. Ergo generaliter falsum est, quod quis teneatur pristinae amicitiae aut familiaritatis signa alteri exhibere, quando haec amicitia aut familiaritas prorsus erat ultronea. 72. In ipsa illa speciali coniunclione, quae inest inter quosdam v. gr cognatos, collegii alumnos etc , convivas, contubernales etc., distinguen­ dum est id, quod ex suapte natura exigit illa coniunclio, ab eo quod inter membra coelus illius accedat ex ultronea familiaritate. Nam quod spectat non quidem ad officium impositum a natura illius coniunclionis, sed ad peculiarem voluntariae familiaritatis significationem, id non perlinet ad communia signa. 73. Ubi etiam advertendum, quod dilectio, quae debetur ex aliis titulis, non perlinet ad virtutem caritatis theologicae, nisi quatenus actus isti virtutis dilectionis imperari possunt a caritate theologica, non secus ac aliae virtutes morales. Ita s. Thomas De Viriut. q. 2. ari. 9.: « Aliae dilectiones licitae el honestae, quae sunt ex aliquibus causis, ordinari possunt ad caritatem, el sic caritas illarum dilectionum actus imperare potest et sic quod magis secundum aliquam illarum dilectionum diligitur, magis diligitur ex caritate imperante. Manifestum est autem quod secundum dilectionem naturalem propinqui plus diliguntur eliam secundum affectum el secun­ dum dilectionem socialem plus coniuneli et sic de aliis dilectionibus. Unde manifestum est, quod eliam secundum affectum unus proximorum magis est diligendus, quam alius el ex caritate imperante actus aliarum amici­ tiarum licitarum ». 74. Ergo, ut demum paucis haec resumamus, caritas postulat, ut ini­ mico non negem L’officia caritatis Christianae, quae definivimus sup. sub n. XII. et XIV., 2.° ul non negem officia, quae ratio alicuius coniunclionis specialis communiter imponit erga cos, qui talis coniunclionis sunt par­ ticipes. Ita paler non potest negare alimenta filio aut uxori; il.i Praelatus non potest negare beneficium,.quo alioquin quispiam dignus sil nec miles obedientiain aut obsequium duci etc. 75. Auctor quatuor casus addit, in quibus tenemur obsequia eliam specialia exhibere inimico. 1° Timor scandali ex omissione, nempe si negando signa specialia amoris, quae antea praestare consueveras, ad maius odium vel iram con­ cites inimicum. 2° Spes salutis inimici, nempe si salutatione vel quopiam alio bene­ olentiae signo animum inimici Deo el tibi conciliaturum te arbitreris. Azor tamen, quem ex Laymann Auctor allegat, de hac re torn. II. lib. 12. CAPUT il. DE 01)10 ET DILECTIONE INIMICORUM 120 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS cap. 3. q. 4. solum dicit, quod id * probabile videtur, et ita sentit Ca­ riei etc.; ex quo patet, non certi quidpiam ab ipso proponi. Adverte, quod probabilis quaedam spes affulgere fructus deberet. 3° Necessitas temporalis vel spiritualis, quod etiam innuit s. Thomas n. 37., imo, ut superius ail s. Thomas n. 69., id non tam ex caritate, quam ex iustilia debetur; quia in necessitate bona omnia sunt communia. Laymann autem alio sensu inlelligit necessitatem spiritualem, necessita­ tem nempe non inimici, sed propriam. « Si (inquit) ad depellendum odium, quod adversus hominem geris, necessarium esse existimes, specialia amo­ ris effecta ipsi praestare, sicuti praeter alios monet Navarrus etc. ». Haec tamen videtur minus obvia regulae explicatio cl vix inde vera necessitas oriri posse videtur. 4° Denique deprecatio culpae el exhibitio signorum specialium amoris ex parte offensoris: nempe, ut ait Laymann lib. 2. tract. 3. cap. 4. η. 2., sunt exhibenda haec signa inimico, qui culpae veniam poscat; nam (ut ait Tullius apud Facciolali V. Deprecatio') deprecatio est in qua non de­ fensio facti sed ignoscendi postulatio continetur, et officia amicitiae exhibenti vicem mutuam oportet rependere. Quo in casu, ut s. Thomas dicit, iam tunc diligit (inimicus) et inter amicos deputandus est. 76. Quod vero subdit Auctor. « flat io est, quia his casibus, neglectus horum signorum esset exterior odii significatio » valere ad summum potest pro tertio, si inlelligalur de necessitate inimici el non de propria et pro quarto casu. Quod vero ad duos priores casus spectat, obligatio, quaecumque ea sil. exhibendi signa amoris, non oritur ex speciali, de qua agimus, obligatione diligendi inimicos el non praebendi signa odii; sed est obligatio orta ex generaliori lege consulendi proximis. El cum reipsa ad nihil speciale per se quis teneatur erga offensorem, in offenso vero illi actus haud modicam contineant difficultatem, caritas autem non obliget cum gravi incommodo, maxime ubi mala proximo eveniunt ex mera sui malitia (ut in casu), huiusmodi obligatio si qua sil quandoque, non valde urgenda est. Neque enim haec obligatio caritatis differt ab ea, quam quisque perpetuo habet, retrahendi proximum a peccato aut ad meliorem frugem reducendi. Hinc ad secundum actum teneor ego ex aequo ac quisque alius tenetur ad hortandum inimicum aut alios peccatores, ut resipiscant. Dnde resoh-cs Casus sequentes. XIX. I. Per se loquendo, nemo tenetur ad inimicum diligendum positivo et pe· < uliari actu neque ad eum salutandum, alloquendum, aegrotum invisendum, moeslum consolandum, hospitio excipiendum vel familiariter cum eo agendum etc.; quia haec ^unl signa specialia amoris. Fili. Ir. 28. c. I. Dico: per se; quia si omissio scandalosa CAPUT If. DE ODIO ET DILECTIONE INIMICORUM 121 esset nui per aliquid horum posses sine tuo incommodo inimicum libi et Peo reconciliare, id omittere esset grave *: uti etiam, si inaequalis persona soleret alinm salutando praevenire, v. g. subditus Praelatum. Laym. I. c. 77. Quod dicit A., non teneri te ad actum positivum, recole doctrinam s. Thomae sup. η. 68. Ad exceptionem « Dico per se», adverte 1° recolenda quae diximus sup. n. 76.: 2° nota verba « si posses sine tuo incommodo ». Quod raro eveniet; quia personae graviter offensae difficile fere id est. Verumtamen si reipsa abest incommodum, valet doctrina generalis, quod caritas ad benefaciendum idest ad retrahendum a peccato impellere debet, si sine incommodo gravi fieri possit. Quod tamen addit A., quod omittere esset grave, vix aliquando verum erit. Quod addit ex Laymann, de inaequali subdito, qui solebat salutare praelatum, hoc perlinet ad signa communia et non iam specialia ; nam omnes subditi et semper reverentur praelatum et male ageret, etiamsi praelatus non esset inimicus. 78. S. Alphonsus in h. 1. lib. 2. n. 28 addit: « Sic etiam, si prius con­ sueveras inimico peculiaria signa exhibere » cl allegat Tournely scii. Collet cum Suarez. Forte ex Collet transcripsit allegationem Suarez; sed hic revera nihil tale habet. Ea de re vide quae superius diximus n. 71.; nam ubi amicitia el familiaritas est ultronea nec oritur ex speciali necessaria coniunctione, nemo tenetur eam servare. Recte tamen monuit ibid. s. Alphonsus, amovendum scandalum, qua de re nos sup. n. 76., addens, eam obligationem, si adsit, non esse gravem, quae urgeat cum magno incommodo. \X. 2. Non licet inimicum excludere a communibus orationibus v. g. oratione Dominica cl (piae pro communitate instituitur nec a communibus eleemosynis, re­ salutatione. responsione, expositarum mercium venditione; quia haec sunt communia dilectionis signa ideoque contra haec facere, v. g. cognatos omnes invitare, obvios omnes ex vicinia vel collegio ex consuetudine salutare, solo inimico excluso, e«t ex genere suo el regulariter mortale. S. Th. Nav. Laym. II. cc. Addo 1. c.r genere suo; quia, si levitas materiae aut causa rationabilis excuset, v. g. si pater vel superior libo vel subdito, oh correctionem, ea subtrahat ad tempus, leve vel nullum erit: quia habet ius puniendi. Addo 2. regulariter ; quia, si p»rsona multo maior infe­ riorem non resalutet, v. gr. nobilis rusticum, pater lilium, non videtur mortale, ut notat Sa ver. Caritas. Bon. t. 2. d. 3. q. 4. p. 3. V. Azor 3. p. I. 12. c. 13. q. 5. 79. Vigilanter A. dicit: non licet excludere a communibus orationibus. Nam male confessarius obligaret ad orandum apposite pro inimico. Salis est, si in oratione, quae iit pro communitate, positive inimicus non ex­ cludatur. Quoad exclusionem a communibus beneficiis bene Suarez de Carit. TRACTATUS V. SECT. 111. DE CARITATIS PRAECEPTIS disp. 5. seel. 5. η. 7. : « Dices; non teneor orare vel facere omnibus benefi­ cium. Ergo possum excipere quem voluero. Respondetur ex s Thoma 2.2. q. 83. a. 3., interdum simpliciter non teneri nos ad aliquid faciendum: si tamen facimus, tenemur debito modo et ordine facere. Ut saepe non te­ neris orare; sed si oras, teneris attente orare: ita ergo in proposito ». S. Alphonsus n. 28., addit ex s. Bernardino, quod si conversando cum inimico limes ex hoc peius evenire, tunc abstinendum est tibi ab iis ami­ citiae signis, modo interius diligas el apud alios scandalum repares. S. Alphonsus fatetur cum communi, non teneri te ad salutandum inimi­ cum, excipiens casus fere illos, quos memoravit Auctor ex Laymann sup. n. 75. et addens « si est superior », quod ad rem non facit; quia non est tunc signum speciale. 80. De salutatione et allocutione Diana torn. 7. tr. 5. res. 31. haec refert ex Lorea 2.2. disp. 25. n. 28.: * Salutatio et allocutio eodem modo de­ bentur inimico, quo aliis (et hoc est principium magnum, nunquam obli­ vioni tradendum). Videndum ergo erit, qualiter hominibus debita sunt. Dicendum est primo: alloquutio el conversatio non sunt de generalibus signis dilectionis, quae omnibus hominibus debemus, sed de specialibus; sunt tamen de generalibus inter valde coniunctos et ideo non debentur nisi coniunclis ». « Secundo: Salutatio anticipata nemini debetur, nisi quibusdam per­ sonis dignitate praecellentibus, honoris causa ». «Tertio: Resalutatio et responsio omnibus hominibus debita est vir­ tute affabilitatis, praesertim concivibus ». « Quarto: Omissio alloquutionis et salutationis, etiam quando debita est, non est regulariter peccatum mortale; nam opponitur affabilitati, quae non est tantae obligationis, nisi forte ex circumstantia personae el aliis cederet in magnam iniuriam, vel propter scandalum, quod raro fit et pru­ dentis arbitrio decerni oportet ». Ex quibus Lorea concludit, non esse certum peccare mortaliter eum, qui occurrentibus pluribus, inter quos inimicus, salutat omnes, excepto inimico; tum quia omissio salutationis, ut dictum est, etiam debitae regu­ lariter non est peccatum mortale tum quia id potest facere non in odium et repulsam inimici, sed in significationem proprii gravaminis el iniuriae. 81. Haec Lorea; quae, inquit Diana, plures non probant, praesertim si inimicus prior salutavit. At dicendum, rem indicandam esse ab adiunclis. Nam Γ etiam s. Alph. n. 28. excipii indicem, superiorem, praelatum et, nl puto, quia est alius finis, correctionis scilicet: 2° excipit, si id liat non ex odio, sed insto do­ lore acceptae iniuriae, modo (addit) ex brevi tempore iniuriam acceperis. 3° Huc spectare debet, quod addit llurtadus apud Diana torn. 7. tract. 5. resol. 30. n. 1, si quis infamem passus sit iniuriam, cuius aestimatio digna CAPUT Π. DE ODIO ET DILECTIONE INIMICORUM 1'23 petii vultum austerum ac tristiorem, v. gr. si Sodomita aut fudaeus ap­ pellatus sis aut quidpiam simile; tunc enim negatio salutationis prudenter censetur oriri non ex odio, sed ex iuslo dolore, qui iusle adimit signa urbanitatis omnibus eiusdem conditionis hominibus et e contra videreris atroces iniurias parvi aestimare. 82. Ad haec, 1° si agatur de amicitia quam servare vel non servare liberum sil, non dure agendum cum eo, qui nolit ullum habere commer­ cium cum eo, quem amicitiae officio defuisse expertus est. 2° Id proportionale servandum inter eos, quibuscum abrumpi non potest commercium, si servatis officiis necessariis alicuius coniunclionis propriis, lotum abrumpatur quo 1 spectet ad ulteriorem familiaritatem. 3° Existimandum non est, eos, qui iniuriam fecerint, iniuslam habere debere severitatem, qua ab aliis tractentur; conscii enim esse debent, sibi id rependi quod promeruerunt. 4" Esto abesse debeat id, quod sapii ultionem otTensae ex odio. At si praelato, vel superiori generali m permittitur, ut ista severitate utantur in subditos, id supponit, laesores animadversione aliqua dignos ess-·. At numquid minus digni sunt animadversione, ideo quia offensus non est su­ perior? El cum nec consuetudo nec leges patiantur, ul ob quamlibet offensam querela ad indices publicos deferatur, profecto raliones omnes, quae publicae potestatis interventum exigunt, scilicet insolentiae atque audaciae refraenalio, defensio omnium, ordinis conservatio etc., conve­ nientissime postulant, ul etiam in his levioribus ea prorsus non desini, quae in aliis gravioribus indices peragere solent. Et si odium abesse a iudicibus potest, potest et a privatis, dum offensoribus rependunt quod promeruerunt. 83. S. Alph. 1. c. addit, ex Sporer, non esse absolvendum religiosum, qui per notabile tempus, puta post hebdomadam colloqui cum inimico renueret. Verum Sporer tract. II. in I. Praecept. cap. 6. n. 34. tom. 1. pag. 153. non ita generaliter loquitur. Id enim statuit, quando gravis praecesserit rixa, adeo ul praesumi debeat, rem ex gravi odio proficisci. Quod si levis fuit causa rixae, omissio loquendi potiusquam ab odio, proficisci censetur ex naturali muliebri passione (nam de duabus monialibus agit). Concludit autem se non daturum absolutionem post unam aut alteram hebdomadam; sed in hoc supponit odium. Praeterea admittit illud, quod apud Diana torn. 7. tr. 5. res. 31. in fin. alii adverterunt, « negationem salutationis vel alloquutionis propter ali­ quam inimicitiam non esse scandalosam inter personas, de quibus non est ambigendum, an malevolentiam foveant animo, v. gr. inter religiosos, qui quotidie celebrant ». Addit tamen Diana hoc ultimum aliquibus dis­ plicere el merito. 124 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS Alia causa foret, si negata salutatione aul aliqua allocutione, ubi oc­ casio postulat, negaretur solum familiaritas, quae ad alios habeatur. De hoc casu aliisque pluribus mulla egregie disputat Sporer tract. II. in 1. Praecepi, cap. 6., quae omnino videnda sunt. XXI. 3. Etsi quivis t· neatur initneo veniam legitime petenti non tantum interius remittere, sed etiam externa remission's signa ostendere: negat tamen Trul. 1. 15. c. 5. il. 5. ex Azor et I ill. teneri slatim postquam offensio est illata; eo quod sit res violenta et supra fragilitatem humanam. Non tenetur autem remittere satisfactionem pro damno, si ab eo sit laesus: imo nec eam acceptare, si offerat; sed etiam iuridice potest compensationem petere, dummodo in utroque casu ponatur odium, ut docent Valent. Nav. Lavm. I 2. I. 3. c. 4. Quod si tamen poena sit valde gravis, verbi gratia, capitis, mulilationis neque laeso e\ ea commodum proveniat non videtur ea, deprccante altero, sine peccato vindiciae posse expeti. Similiter, si satisfaciat, quantum potest, ad id, quod non potest, cum urgere, videtur contra caritatem, ut docet Sylv. el Fili. t. 28. c. 11. q. 9. 84. 1° Tenetur remittere interius etiam non petenti veniam. El hoc duo complectitur. Primum negativum, sc. ut omne odium, rancorem, pravum affectum, malevolentiam, vindictae iniustae appetitum (scii, ut non velit aut vindictam per sc sumere, aut ali aliis iniuste) et uno verbo ut non velit ei ullum malum iniuste inferendum. El hoc debetur etiam ante externam reconciliationem atque inimicitia durante. Alterum positivum est actus amoris, quo velit ipsi salutaria bona. Quod tamen de praecepto intelligendum est iuxta regulam alias traditam cum s. Thoma sup. η. 68., Cf. Spor. tract. II. in Praecegi. 1. cap. 6. n. 42. 85. Si poenitens dicat velle se ignoscere, sed non posse oblivisci: non odisse, sed non posse aspicere, alloqui, salutare: caute incedendum. Saepe enim einsmodi homines non feruntur ex interno vero ac voluntario odio in proximum, sed solum ex vehementi phantastica impressione, maxime si melancholici sint el cholerici, ex iniuriae acceptae vivida imaginatione facile ad inimici recordationem vel aspectum, in motus amaritudinis, ran­ coris etc. feruntur; qui quidam motus rationem praeveniunt ae pertur­ bant et in signa etiam externa prodeunt, licet illi voluntate reipsa non consentiant, sed facti sui compotes resistant. Cum his opus est patientia et prudentia et sicut non semper credendum est ipsis dicentibus, se odio nullo teneri; tamen si interrogans confessarius deprehendat reipsa, hanc dispositionem animi ac motus solum ex horrore ac recordatione iniuriae, non ex malevolentia procedere, potest eos absolvere. Spor. ibid. n. 44. 86. Remissio offensae debet esse etiam externa, videlicet significandum est aliquo modo, te inimicitiam deposuisse. Haec signa si negentur, max inc inter aequales, essent indicium odii perseverantis et obfirmali. Dicitur tamen petenti ventam. Nam, ut inquit s. Antoninus post Du­ randum Sum. pari. 2. lit. 8. cap. 2. §. 6 * Aul iniuriator exhibet condi- 125 gnam satisfactionem, aut non. Si exhibet secundum quantitatem culpae, el (supple) possibilitatem suam, sic tenetur eum ad amicitiam recipere el ei loqui... Si autem non exhibet, non tenetur ei loqui, quando scilicet satisfacere aut omnino non vult aut semiplene >. El si offensus non tenetur ad externam reconciliationem antequam of­ fensor sincere el plene, quantum in se est, satisfaciat, multo minus te­ nebitur, si reconciliationem offensor non petit. Quod non obligandus sil offensus statjm ad externam reconciliationem non tenent ii solum DD., quos A. allegat, sed s. Alpbonsus in nota ad h. 1. fatetur, esse communem doctrinam. Mirum vero est, quod idem dicat id probabiliter doceri. Profecto ubi communiter DD. conveniunt et in oppo­ situm nulla ratio adducitur, non solet sententia dici mere probabilis. Quantum temporis concedi possit ad sedandum prius animum, ne of­ fensus ad actum nimis violentum compellatur, pensandum esi prudentis indicio, habita ratione gravitatis iniuriae et dispositionis personarum et aliorum adiunclorum. Ita Sporer 1. c. cap. 6. n. 44. 87. Quod non teneatur offensus remittere satisfactionem pro iniuria, communissima est doctrina. Distinguendae quidem satisfactiones, prout vel intercessit mera offensa, vel iniuria quoque sive cum damno, sive sine damno, cf. n. G7. Ratio evidens est; quia ex praecepto caritatis teneris proximo remit­ tere solummodo malum ipsi indebitum, non item bonum libi debitum. Atqui sola aversio, indignatio animi lui, qua proximo male velis el velis iniuslam vindictam, est malum inimico indebitum: satisfactio vero libi pro illata iniuria et maxime restitutio pro damno libi irrogato, est bonum libi debitum; ergo, facet vero id sit malum inimico, illud tamen ipse non vis ut malum eius, sed quatenus est bonum libi iuste debitum: dummodo tamen offensum animum deponas. Sporer. 1. c. n. 18. Ad haec nemo tenetur diligere inimicum plusquam se ipsum el ultra terminos iusliliae el caritatis. Ergo nemo tenetur remittere inimico ius ad satisfactionem. Hinc, ut supr. n. 8G. ex s. Antonino, si inimicus a te veniam petat nec tamen debitam satisfactionem offerat, cum possit, debes quidem osten­ dere, te odium in animo non fovere et offensam remittere; inierim tamen satisfactionem poles exigere et eousque reconciliationem differre. Sporer. 1. c. n. 45. 88. Quod dicit A., posse offensum nolle acceptare satisfactionem, inlellige, quod possit eam iuridice postulare, ut ibid. A. subdit. Nam, ut Valentia scribit tom. III. disp. 3. quaest. 3. p. 2. prop, fin., fuerunt qui dicerent, teneri offensum ita remittere iniuriam petenti ve­ niam, ut etiam praetermittat actionem iniuriarum coram competenti ma­ gistratu. Ita Sylvesir. V. Caritas: q. 6, quando alter sufficientem offerat CAPUT Π. DE ODIO ET DILECTIONE INIMICORUM 126 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS satisfactionem. Sed, inquit Valentia, verius mihi videtur, quod absolute affirmat Glossa.., non teneri laesam partem omittere actionem iniuriarum, etiamsi alioquin teneatur deponere odium el rancorem. Datio est; quia non tenetur aliquis determinate acceptare hanc potius quam illam satisfactionem pro iniuria, sed potest petere a indice, ut sibi iuridice com­ pensatio debita fiat. Et Sporer I. c. n. 19 dicit hanc sententiam communem Doctorum. Hac de re s. Antoninus, part. 2. tit. 8. cap. 2. §. 6.: « Ex illatione iniuriae oritur actio iniuriarum. Hanc nullus tenetur remittere, imo quan­ doque laesus dimittere non potest, ut si iniuria illata est monacho etc. ». 89. Id s Alph. n.29. fatetur docere etiam Salmanlicenses et iam diximus ex Sporer, esse doctrinam communem. Verumlamen notat cum A., difficile esse, ut in actione criminali non subintret livor vindictae, praesertim si poena sil gravis, v. gr. mutilalionis, mortis etc. et ut addit Sporer 1. c. n. 19., si haec satisfactio laeso sil prorsus inutilis. Hinc subdit s. Alph. se adhaerere Antoine, quod « practice loquendo nunquam liceat expe­ tere punitionem inimici, etsi iustam et legitima auctoritate faciendam. Verum Antoine de Carit, cap. 2. ari. 2. q. 2. resp. 3. in fin. sic dicit: « Nunquam licet expetere punitionem inimici etsi iustam et legitima auctoritate factam, quatenus eius malum est; nam hoc est actus odii nunquam liciti ». El supra dixerat ibid. q. 2. resp. 3.: « Imo adversus illum licet instituere actionem tum civilem tum criminalem, modo id non fiat ex odio, vindicia aul alio pravo fine: civilem quidem, ul damnum illatum compenset vel pro iniuria satisfaciat; criminalem vero ex amore publicae justitiae, ne aliis noceat vel ne impunita maneant crimina cum reipublicae damno ». 90. De hac re s. Thomas 2. 2. q. 108. art. 1. sic probat quomodo le­ gitimus potest esse finis petendi vindiciam: « Vindicatio fit per aliquod poenale malum inflictum peccanti. Esi ergo in vindicatione considerandus vindicantis animus. Si enim cius intentio feratur principaliter in malum illius, de quo vindictam sumit et ibi quiescat, est omnino illicitum... Si vero intentio vindicantis feratur principaliter in aliquod bonum, ad quod pervenitur per poenam peccantis, puta ad emendationem peccantis vel saltem ad cohibitionem eius et quietem aliorum et ad iustiliae conser­ vationem el Dei honorem, potest vindicatio esse licita, alias debilis cir­ cumstantiis servatis >: quibus addi potest alia ratio vindictae expetendae, scii, ad aliorum exemplum ac fraenum. Et in his nola quod s. Thomas dicat « s/ intentio feratur principa­ liter ». Nam in malum delinquentis semper ferri debet aliquo modo. 91. Fatendum tamen, 1)1) communiter monere, valde periculosum esse ul offensus expetat hanc vindiciam : quod intelligendum est, quando of­ fensor pro facultate sua privatam satisfactionem tum iniuriae tum damni i27 obtulerit. Ratio est, quia difficile et raro abest malevolus animus. Vid. Spor. 1. c. n. 19. In praxi dicunt DI), consulendum, ul oITensus abstineat. Quod inlellige, nisi urgeat ratio publici boni aul emendationis rei etc., sed sola reparatio ordinis iuslitiae. At quid agendum, si confcssarius poenitenlem videat omnino velle persequi actionem iniuriarum ac timeat, subesse affectum malevolum? Forte erunt, qui prae oculis habentes s. Alph. doctrinam, dicent non absolvendum el forte id erui polest eliam ex aliorum DD. dictis. Verumlamen putaverim, prudenter rem perpendendam. Nam in animo poenilentis nimis facile multa confunduntur el affectus vindiciae mullis rationibus (vid. sup. n. 90. dicta s. Thomae) legitimus fit: aliunde diffi­ culter obtinebitur, ut abstineat. Non damnarem eum, qui sectetur illam s. Antonini sententiam, ubi ait. < Non ergo est necessarium volenti communicare, ut dimittat actionem iniuriarum laedenti, sed odium ». Et si confcssarius rite explicet distin­ ctionem inter affectum et affectum et doceat, qu i intentione liceat vindidam quaerere (idque facillima ratione proponet, quae in promptu est, si poenilenti imponat, ut rem non secus perpendat, ac si offensus non ipse foret, sed tertius quidam); tunc puto absolvendum, si dicat, se non odio ferri, sed recta aliqua intentione. Aut certe efficiet confcssarius, ut poenilens inlelligens, nullum pabulum sic praeberi animo malevolo, sponte dimittat consilium instituendi actionem. CAPUT II. DE ODIO ET DILECTIONE INIMICORUM XXII. Resp. 2. Etsi odium inimicitiae, sive personae secundum se et bonorum, quae in se habet, volendo scilicet illi malum, ut sic sive quatenus illi malum est, ex genere suo sit mortale: odium tamen abominationis sive qualitatis, quo non hominem, sed eius malitiam vel saltem personam tantum quatenus malam vel nobis noxiam aversamur, saepe licitum est, ut docet Con. a. 29. d. 3. el communiter. 92. Omnia clara. Unde resolves sequentes casus. XXIII. I. In confessione satis esse, si dicas, te grave malum voluisse proximo nec opus esse explicare speciem mali, v. gr. mortem, infamiam, etc. quod omnia com­ prehendantur sub una ratione mali. Caiet. Bon. Turn Trull. I. I. c. 5. docent probabi­ liter: sed contrarium probabilius docent Suar, et Pal. I. 6. d. 4. p. t. 93. Lugo De Poenit. disp. 16. n. 259.: « Dubitari solet de peccato odii, an in eo sil declarandum malum proximo desideratum; an sufficiat di­ cere: ex odio desideravi ei malum grave, non declarando, an mortem, infamiam vel paupertatem. Non est autem sermo, quando desideravi inferre illud malum : tunc enim certum est, voluntatem auferendi famam differre specie a voluntate occidendi: sed sermo est, quando odium sistit 128 TRACTATUS V. SECT. ni. DE CARITATIS PRAECEPTIS in mero desiderio, quo vellem illi ea mala aliunde evenire, quia mala eius sunt ». 94. Et sane ipse s. Alph. alibi lib. 5. n. 50., tractans, quot peccata committat qui diversa mala optat inimico etc., tres affert sententias ita: Prima sententia dicit, unum esse specie peccalum; quia peccata odii, quibus malum aliis optatur, speciem sumunt a contrarietate cum virtute caritatis et diversa mala se materialiter habent. Secunda sententia dicit, plura specie committi peccata; quia desiderium sumit speciem ab obieclo desiderato. Tertia tamen sententia, salis probabilis, dicit, unum committi specie peccatum, si mala illa apprehendantur sub uno genere mali, scii, ut media optatae ruinae proximi ; secus si voluntas feratur ad optanda diversa mala specilice considerata. Ita s. Alphonsus et sic palet, quae­ stionem resolutionis esse de re hinc inde probabili. El videndus Lugo 1. c. nn. 259-263. ' XXIV. 2. Licet proximo vt-lle malum aliquod, v. g. temporale (dummodo non sit iusto gravium, quatenus id illi bonum est, v. g. morbum vel adversitatem, ut a peccatis emendetur. Bon. d. 3. q. i. p. ult. §. 1. ex multis. Cavendum tamen est, ne. tini ex vindicta, ex qua si Psalmum 108. super inimicum tuum legas, peccas mortaliter. Gcneralim vero, ob bonum spirituale, proprium vel alienum, licet mala poenae inef­ ficaci affectu aliis velle; quia, cum in hoc affectu bonum spirituale praeferatur tem­ porali, non est inordinatio, v. Less. I. 2. c. 47. Sic licet v. g. mortem optare haeresiarchae vel publicae pacis turbatori, ob bonum commune el multorum salutem, iuxta illud Galat. V. 12. Ulincnn abscindantur. Item tristari de eo, quod dignitates conferantur indignis, vel de sanitate cius, qui ex illa sumit occasionem peccandi. Item mortem, egestatem aut morbum alicuius desiderare, ut cesset a peccatis el vitam in melius mutet. Eadem ex causa Bon. Azor el Palaus t. 6. p. 1. η. 11. excusant a peccato matrem, quae mortem filiarum exoptat, eo quod ob deformitatem vel inopiam commode et honeste nuptui tradere non possit. * Vide Prop. 15. inter damnatas ab Innoc. XI. * Etsi vero sibi ipsi optare mortem Nav. et celeri dicant esse mortale: ad evitanda tamen gravia mala, v. gr. afflictionem internam, id licere volunt Sanch. Sol. Gran. Dian. p. 5.1. 14. r. 92. Ila cl Trull. I. 1. d. 2. n. 11. excusat foeminam, quae sibi vel alteri mortem optat ad vitandam gravem infirmi­ tatem, mendicitatem, vitam acerbam etc. vel alia similia mala a marito, v. gr. inflicta vel infligenda. Mulierculas tamen ob minimas molestias mortem optantes Dian. I. c. mortalis damnat, nisi tut plerumque fili excuset CAPUT IJ. DE ELEEMOSYNA Unde resolvuntur Casus sequentes. XXXV. I. Pauperibus trivialibus, etsi ex nuditate, morbo etc videantur ostendere signa extremae necessitatis, raro quis tenetur ex praecepto subvenire, etiam de su­ perfluis; tum quia fere ad movendos spectatores ista necessitas exaggeratur, tum quia ab aliis iuvandi praesumuntur. Maid. Wiggers, Dian. p. 5. t. 8. R. i/. 135 Nihil est notandum, nisi hoc dici ne quis scrupulis vexetur. Certum est, pauperes uti solitos industriis, ut extorqueant quanto plus possunt et nuper legi, in urbe Londinensi haberi scholam de hac arte frngedi morbos. Sed simul certum est, non deesse largienti meritum, si forte decipiatur. XXXVI. 2. Si quis dives et abundans diu neget omnes eleemosynas, cum pro­ posito dandi meliore el commodiore loco ac tempore, vel egentioribus, vel in alium pium usum convertendi, is non peccat, cum habeat iustam causam negandi; si vero talis, sine rationabili causa, omnes a se pauperes inhumaniter repellat, eum dicit Laym. 1. c. versari in malo statu. 136. Etiam Suarez de Carit, disp. 7. sect. 3 n. 9. excusat eum, qui (nisi occurrant graves necessitates) eleemosynas communibus pauperibus negat, quia cogitat de aedificando templo aut erigendo collegio etc. Nam, inquit, « haec quoque sunl necessaria reipublicae et pertinent suo modo ad statum el ad pietatem etiam Christianam ». 137. Quod vero Laymann dicil, versari in nialo statu eum, qui repellat inhumaniter omnes pauperes sine rationabili causa, indicium est illum non voluisse aut non potuisse dicere, teneri eos per se ad eleemosynam sub gravi; quamvis malum esse eorum stalum censeat, si addantur inhumanae repulsae, citra ullam causam. Certe pauperes exinde ad iram concitantur. Sed de hoc in seq. resolutione. XXXVII. 3. Nulli omnino, quantumvis diviti, omnes pauperes sine eleemosyna repellenti, facile neganda est absolutio; tum ob dubium el dissensum DD. de hac obligatione: tum quia vix repentur, qui causam saltem apparentem non praetendat, si superflua se habere fateatur. Lay. ibid. 138. Ecce igitur Laymann, qui nihilo minus docet, non facile negandam his absolutionem. Rationem addit s. Alphonsus lib. 2. n. 32., quia de hac obligatione, qualis sit, doc lores non consentiunt. Ipse Suarez 1. c. n. 9. quaerens, an sua sententia sil ita certa, ut con­ traria non sil probabilis el secura, respondet: « Non audeo quidem sim­ pliciter dicere, aliam opinionem esse improbabilem; quia habet auctores graves el rationes non contemnendas: attamen mihi videtur non ad­ modum secura et probabilis ». Atqui hoc, non admodum, locum relinquit sufficientiae probabilitatis. Dein multa congerit Suarez, quibus emolliat ac veluti rarum exhibeat casum, quo obligatio ex sua sententia gravis urgeat. Ballefunt Moral. Tom. II. 10 146 TRACTATUS V. SECT. ill. DE CARITATIS PRAECEPTIS 139. Sanchez Consil. lib. I. cap. 5. dub. 5. n. 41. in eandem rem : « Dixi raros esse, qui habeant superflua et sic raros damnari, eo quod non fa­ ciant eleemosynas, quod mire explicat Melina; quia (inquit) est nimis difficile indicare, quis, cui el quantum sub mortali teneatur dare; quia incertum est, per quid necessaria a superfluis distingui possint et quae el quanta necessitas in paupere requiratur, quantum etiam unicuique ad naturam el statum sil necessarium el an vera sit, an simulata pauperis necessitas el an sint alii divites, qui velint illis succurrere multaque alia incerta sunt, ob quorum ignorantiam non sunt facile condemnandi. Haec Melina el patent ex dictis ». Dixerat autem ibid. n. 19. in fin., non esse cur solliciti sint confessarii divitum de praecepto eleemosynae; quia rari sunt habentes superflua simpliciter. Addiderim vero 1° quoad praeteritum raro fieri, ut quis accuset hoc peccatum ceu grave; ratio est, quia esset obligatio amplectens cursura vitae el quae actu vix unquam sub gravi urget, ut dicebat Suarez. 2° Quoad futurum vero vix unquam erit poenilens, qui confessam sua­ viter ac prudenter hortanti ad aliquam eleemosynam, neget se facturum. 140. Diana torn. 4. irai, resol. 8. in gratiam confessarii, qui in exci­ piendis confessionibus divitum magnis premebatur angustiis, haec scripsit. Γ' Divites, etiamsi habeant superflua, non tenentur neque, sub veniali dare eleemosynas in communi necessitate. Ita plures. 2° Eliam in gravi necessitate dives, qui habet superflua, non tenetur dare sub gravi. Ilaec opinio, inquit, mihi placet et probabilem vocat Malderus. 3° Etsi vera esset opinio eorum, qui in gravi necessitate sub gravi teneri docent: tamen 1° non tenentur inquirere pauperes, sed solum oc­ currentibus misereri nec eos nimia austeritate impedire: 2° nec tenetur dare omnibus occurrentibus, sed aliquibus: nec 3° penitus eorum indi­ gentiae providere, sed aliquid dare. 4° Quae conservantur ad acquirendum maiorem statum pro se aut consanguineis, non dicuntur superflua statui. 5° Non tenetur ad sublevandam extremam necessitatem cum diminulione gravi seu detrimento sui status. ê XXWIll. I. Etsi dicta de eleemosyna danda invdligantur respectu omnium cgenlum etiam peccatorum, infidelium el inimicorum; damnandi tamen non sunt Ma­ gistratus excludentes a suis civitatibus, insta de causa, pauperes peregrinos. Laynl. ibid. Trull. I. I. c. 5. d. 10. 141. Adverte tamen, non negligendum ordinem caritatis; licet enim non neganda sit eleemosyna eo quod aliquis sil infidelis, inimicus etc; at id non impedii, quominus ii praeferantur, qui ex ordine caritatis prae­ ferri debent. Notanda docti ina s. Thomae 2. 2. q. 27. ari. 7. quoad amicos el ini- 4 CAPUT If. DE ELEEMOSYNA 147 îiiicos diligendos: « Primo modo (sc. speciata dilectione ex parte proximi) dilectio amici praeeminet dilectioni inimici ; quia amicus el melior est et magis coni unctus, unde est materia magis conveniens dilectionis: et propter hoc actus dilectionis super hanc materiam transiens, est melior... Secundo modo (ex parte scii, rationis, propter quam diligitur), dilectio inimici praeeminet propter duo. Primo quidem quia dilectionis amici potest esse.alia ratio quam Deus; sed dilectionis inimici solus Deus est ratio. Secundo quia praesupposilo quod uterque propter Deum diligatur, fortior ostenditur esse Dei dilectio, quae animum hominis ad remotiora extendit, scii, usque ad dilectionem inimicorum... Tanto ergo ostenditur divina dilectio esse fortior, quanto propter ipsam difficiliora implemus». 142. Quoad excludendos peregrinos ah aliqua civitate, Diana torn. 4. tr. 7. res. 42. haec ex Becano de Virt. Theol. cap. 21. n. 24. notat. Recte excluduntur pauperes peregrini, si magistratus id faciant oh has causas: t° quia pauperes domestici peregrinis praeferendi sunt, si u irisque satis­ fieri non possit: 2° quia peregrini saepe inferunt morbos, corruptelas, haereses, contentiones, proditiones: 3" quia mulli ex illis sano et integro sunt corporo, qui si admittantur, computrescunt in otio el aliis peccatis consequentibus, si excludantur, cogitant de victu per labores acquirendo, quod honestius est ». XXXIX.5. Religiosis aeque ac aliis pauperibus debentur eleemosynae; quia eorum paupertas et necessitas est vera el iusla, tametsi voluntarie contracta, cum voluntas el causa fuerit rationabilis el grata Deo. Lore. Dian. p. 5. t. 8. r. 18. Aliud est de iis, qui sponte sua culpabiliter sunt pauperes, ut vagabundi, ibid. r. 19. 143. Fuit Medina apud Diana torn. 4. tract. 7. resol. 40., qui contendit, eleemosynam deberi religiosis, quia ministrant spiritualia, non vero quia sunt pauperes; neque enim ex eo quod quidam sponte se comiciant in paupertatem, obligatio oriri debet quoad alios, ut eos sustentent. Sententia haec est anomala, a nemine alio excogitata aut adoptata et merito. Etenim 1° Ubi vera est necessitas, caritas exigit ut ei subveniatur, etiamsi in istam necessitatem non modo voluntarie, sed etiam per crimen quis se coniecerit. Ergo a fortiori quando non per crimen, sed insta et pia de causa hanc necessitatem subiit. 2° Tunc solum licet subtrahere subsidium, cum aut pauper in sua potestate habet, ut a paupertate se eximat aut subsidium ad vilia adhi­ beat atqui neutrum locum habet, cum agitur de religiosis. 3° Cum religiosi revera patiantur necessitatem, ille solus neganda sub­ sidia dicet, qui contendat ablegandos essu e mundo eos, qui statum illum necessitatis profiteantur. Atqui nullus Christianus, qui noverit eum statum esse perfectionis propriae Ecclesiae Christi, poterit id contendere. Ergo. Quoad vagabundos, dicitur non danda eleemosyna; nam ipsorum inopia non modo est voluntaria, sed vitiosa el culpabilis. h 148 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS XL Resp. 6. Eleemosyna tantum fj cienda est ex bonis propriis el quorum quis liberam habet administralionem. Potest Lunen fieri ex alienis, «piando proximus est in extrema vel quasi extrema necessitate et aliunde succurri non potest; tunc enim omnia sunt communia. In communi vero necessitate, licet tantum cum consensu domini tacito vel expresso. V. s. Thom. 2.2. q. 32. a. 7. Regin. 286. Fill. Laym. Bon. I. c. n. i I. Less. I. 2. t. 12. 144. Liberam bonorum administralionem v. gr. non habet uxor de bonis dotalibus aut filius de bonis adventitiis. Bona vero non propria, quorum tamen quis habet administralionem, sunt v. gr. capituli, collegii, conventus. Eleemosyna porro licite fit solum quando el bona propria sunt et libera est eorum administratio. 145. Quando eleemosyna fiat ex alienis in extrema necessitate, servanda est regula 1° ut sint superflua e vita alterius: 2° ne sit ea quantitas, ad quam nemo etiam in extrema alterius necessitate tenetur. S. Alph. not. h. 1. addit, non posse te dare ex alienis, si tua habeas ; secus teneberis ad restitutionem. Verum Sporer, quem ille allegat ibi, nullo tamen loco indicato, dicit, quod « si plnres sciunt extremam necessitatem proximi, omnes tenentur succurrere per aequas partes: si alii nolint, omnes tenebuntur in solidum... Si unus velit totum praestare, alii liberabuntur. Quod si aliis de contribuendo admonitis el recusantibus, unus totum praestitit, poterii ab aliis partes ratas iure exigere vel compensare ». Quae doctrina nescio an cohaereat cum ea, quam ipsi s. Alph. tribuit. Putarem in hoc casu pensandum etiam incommodum dantis; nam si dare deberet ex necessariis ad statum et posset auferre ab alio huic statui superflua, pensanda esset illius, qui abundat, polior obligatio. 146. Secunda pars est plana: casus speciales perpenduntur in reso­ lutionibus. Γnde resolves XLI. I. Non licet dare eleemosynam ex bonis obnoxiis restitutioni, v. g. furto ablatis, licet tamen ex acquisitis per opus illicitum (sed non cum iniustitia) v. g. ex lucro meretricum. Ratio est, quia haec sunt propria, priora non. Bon. ibid. 147. Turpia ac sordida lucra, in quibus tamen non intercedit laesio justitiae, fiunt propria acquirentis. Ergo dare potest. Dubium motum est: quia Ecclesia ex his non acceptat oblationes ad altare faciendas parlim ob servandam reverentiam, parlim ob scandalum vitandum, parlim ad imitationem V.T.: in quo Deus vetuerat, ne merces prostibuli offerretur in domo Domini. Laym. lib. 2. tr. 3. cap. 6. n. 7. XLH. 2. Pueris, filiis familias, servis, ancillis, uxoribus non licet dare eleemo­ synam, nisi tenuem, in qua parentum, dominorum et maritorum voluntas praesu­ mitur. Particulares vero casus, in quibus uxor dare potest, vid. suo loco pracep. 7® CAPUT II. DE FRATERNA CORREPTIONE 149 c. 1. d. 4. v. Bon. disp 4. q. 4. p. 6. Dian. p. 5. t. 8. r. 25. ubi ex Hurl, notat, si pater nullas dei eleemosynas, posse pro eo dare lilium. XLIII. 3. Tutores el Curatores, qui habent curarn bonorum alienorum, possunt facere modicas eleemosynas ex bonis, quae administrant, quales nimirum ipsi facere deberem, quorum sunt. Vasq. Azor. Con. Dian. p. 5. c 8. r. 35. 9 148. Doctrina est clara. Dub.IV. De misericordia spirituali seu de fraterna correptione. XLIV. Correptio fraterna est admonitio, qua quis proximum conaiur revocare a peccato. De qua certum est, praeceptam esse iure tum natural:, quo membra unius corporis se mutuo iuvare tenentur, tum divino positivo Matlh. XVIII. 15. Si pecca­ verit in tc frater tuus, vade et corripe eum. Bec. 2. 2. c. 21. Laym. c. 7. Fili. Bon. p. 7. Quaeritur autem, quae sil eius materia, (pios et quomodo obliget. 149. S. Thom. 4. (list. 19.q. 2. art. 1.: « Correptio fraterna est admonitio fratris de emendatione delictorum fraterna caritate ». « Notificatur per tria, quae ibi ponuntur, scilicet actus ipse, cum dicit admonitio fratris: finis, cum dicit de emendatione delictorum: principium, cum dicit, fra­ terna caritate procedens ». 150. Pulchra doctrina s. Thomae proponit tria superioris officia 1. c.: « Ad hoc quod homo recte gradiatur in via salutis, tria sunt ei impen­ denda ab eo, qui ipsius curam gerit: 1" ut in linem rectum ordinet el quantum ad hoc dicitur superior inferiorem dirigere: 2” ut ei cautelam adhibeat, ne a via ad finem ducente discedat et quantum ad hoc di­ citur eum regere: 3° ut, si contingat eum discedere, quod ad viam redu­ cat el quantum ad hoc dicitur eum corrigere; quandoque quidem, ul rectitudo iuslitiae fiat ab eo, quando scilicet, ille qui deliquerat, emendatur ex cura sibi impensa; quandoque autem ut rectitudo iuslitiae de eo fiat per poenas inflictas, etiamsi ille non corrigatur ex parte sua ». 151. Deinde duplicem modum reducendi errantem sic assignat, quo correctio distinguitur a correptione: «Sed aliquis a via rectitudinis discedens dupliciter potest ad viam reduci... Uno modo per timorem turpis aut odium ipsius, ut cum quis turpitudinem peccati abominatur el confusionem inde consequentem. Alio motio per timorem et odium tristis, sicut cum quis propter poenas illatas pro peccatis vel quas limet inferri, resilit a peccato. El quia isle secundus modus est cum quadam violentia, idea correctio dicitur, quasi usque ad recliludinem perducens. Sed primus modus proprie dicitur correptio. Illa enim rapi dicuntur, quae subito auferuntur: unde etiam syllaba corripi dicitur, quae raptim el quasi subito pronuncialur ». * El propter hoc quando homo ex hoc solum quod ei turpitudo pec- 4 150 TRACTATÜS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS caii ostenditur ei ad meliora eum quis hortatur, ipse per se ad viam rectitudinis revertitur, corripi (al. corrigi) dicitur». « Ex quo palet quod secundus modus (correctio) solis praelatis com­ petii, quorum verba vim coaclivam habent per inflictionem poenarum; sed primus modus ordinem praelationis non requirit: quamvis etiam praelationis ordo ipsum requirat; quia secundus modus adhiberi non debet, nisi ubi primus locum non habet, etiam a praelatis. Et ideo cor­ reptio, quando praeter ordinem praelationis Iit, vocatur fraterna ». 15'2. Alii, ut Slruggl, omissa distinctione correctionis a correptione, di­ stinguunt correctionem in iudicialem el fraternam. Judicialis est, quae fit a persona publica (seu potestatem habente) propler bonum commune per impositionem alicuius poenae, ut delicia, quae redundant in detrimen­ tum commune, debile puniantur el alii a similibus delictis absterreantur. Unde talis correctio non pertinet ad misericordiam, sed ad justitiam vindicalivam. Fraterna vero correctio est, quae fit a proximo per aptam dehortationem a peccato, prout hoc est malum spirituale ipsius peccantis aut etiam offensa Dei (id redundat). Unde correctio fraterna est actus misericordiae, aut etiam simul caritatis erga Deum (id, ut monuimus, redundat: refertur enim non ad utilitatem proximi, quo spectat correptio, sed ad zelum divini honoris). 153. Probatur praeceptum. Est praeceptum divinum Eccli. XIX. 13.14. Corripe amicum ne forte non intellexerit et dicat: non feci auty si fecerit, ne iterum addat facere. Corripe proximum etc. Afferuntur el verba Christi Maith. XVI11. 15. Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum etc. Ubi verba illa in te inlelligunlur coram te vel te sciente (a). Proh, ratione: quia si lege naturali el lege caritatis tenemur sublevare necessitatem proximi corporalem, mulio magis spiritualem, dum fieri po­ test. Heic addit Slruggl et impedire offensam Dei: sed non est ad rem. Huc facit illud Pauli : Pro invicem sollicita sint membra 1. Cor. XII. 25. (λ) Verum haud recta est talis interpretatio. Collata enim seq. interrogatione Petri v 21. el parallelo loco Lucae XV1L3. I. patet in te esse contra te, ut sermo sit de iniurin libi facta, quam tu dimittere debes. Ne tamen inferas heic *ie correptione fraterna praeceptum non dari. Nam illud profecto exhibent verba sequentia: cur autem disserte solum de peccatis contra nos factis loquutus sit Dominus, audi Maldonatum in b I. < Credo ego de omni peccatorum genere sive contra nos sive contra Deum agi. Spectandum est enim Christi consilium, ut peccantem non acerbe accusemus, sed benigne corrigamus. Dixit autem .n peccaverit in te; quia tunc acerbi, tunc acres, tunc disserti reprehensores esse solemus cum eos, qui contra nos peccaverunt, obitirgamus. El voluit sapientissime Christus ibi nobis fraenum iniicere, ubi maximum pe­ riculum erat, ne praecipites ageremus: tamen ex una peccatorum specie totum genus intelligenduin est >. E. CAPI.’T II. DE FRATERNA CORREPTIONE 154. Quomodo locus sit correctioni et sit misericordia, sic bene Lay­ mann lib. 2. tr. 3. cap. 7. n. 1.: « Licet peccalum libera voluntate susci­ piatur, tamen habet adiunclum reatum poenae, quem peccator refugii. Deinde propler naturae infirmitatem, passionum vehementiam, intellectus caecitatem, inveteratam peccandi consuetudinem, plerumque peccator quodam veluli peccati vinculo constringitur, quo illum exsolvere, seu admonendo, ne in peccalum, cuius periculum ipsi impendet, consentiat, sive admonendo, ut ex peccato, in quo iacel, exsurgat, magnum spiri­ tualis misericordiae opus est ». 155. Fatendum ex se seu genere suo esse gravem obligationem cor­ ripiendi, ubi grave sil peccalum. In praxi tamen valet illud Emmanuelis Sa v. Correptio, n. 2.: «Omittere correptionem fere semper veniale pec­ catum est... In Praelatis tamen facile potest esse mortale ». Et hanc doctrinam et auctoritate el ratione confirmat Diana torn. 7. ir. 4. resol. 6. n. 3.: « Ex quibus omnibus concludo, praeceptum hoc fra­ ternae correptionis ample accipiendum esse, nec facile credendum, timo­ ratos praesertim viros peccare lelhaliter illud violando, praesertim si praelati non sint; non solum quia ita sentiunt graves DD., sed etiam quia praecepta caritatis minus vigorosam afferre solent obligationem ». Ratio patebit inferius. XLV. Kesp. I. Omne mortale peccatum proximi per se esi sufficiens maleria, ut hoc praeceptum obliget sub mortali, lia communiter. Et ratio est, quia, cum vitam spiritualem proximi lollat, sufficientem necessitatem correptionis inducit. Dixi I.omne mortale: quia, etsi etiam veniale sil maleria correptionis, non tamen graviter obli­ gans nec nisi facillime possit Dixi 2. perse; quia si (piis ob timorem, verecundiam, pusillanimitatem putet se non ita stricte obligatum, vel minus esse idoneum ad cor­ ripiendum, videtur lanium peccare venialiler. V. s. Thom. 2. 2. q. 32. a. 2. et ceteros supra cit. 156. Quod peccalum mortale sit maleria sufficiens el necessaria cor­ reptionis, nihil est dubitandum. Quoad venialia corripienda, alii negant hanc obligationem; quia non lucrandus heic est frater, qui iam habet caritatem. Alit obligationem astruunt, sed raro faciendam, nisi facillime possis. Apud Diana tom. I. tr. 4. res. 8. n. 2. Laymann bene explicat cap 7. H.3.: «Ceterum quia plerumque impedimentum aliquod intervenit sive ex parte corripiendi, ne iniquo ammo correptionem accipiens deterior liat, sive ex parte corripientis, quem saepe naturalis verecundia constringit, ut difficile in animum inducat proximum arguere seu monere, nisi ad­ modum familiaris sil; ideo rarior est haec obligatio emendandi peccata venialia proximorum, quibusciim vivimus ». Excipio eos, qui ratione officii peculiarem aliorum curam gerere de­ bent, v. gr. Religionum praelatos. Imo fieri potest, ut sub mortali te­ neantur, si ex his culpis disciplinae vigor minuatur et impunitas venia- 152 TRACTATUS V. SECT. 111. DE CARITATIS PRAECEPTIS liter peccandi passim invalescere incipiat. Quod idem dici posset de patrefamilias relate ad filios. S. Alph. lib. 2. n. 35. Immo Diana torn. 7. tract. 4. resol. 8. η. 5. pro certo habet, etiam pri­ vatos graviter teneri; quia dissolutio disciplinae religiosae est grave malum religionis et communitatis lotius, quod malum ex fidelitate el ca­ ritate erga matrem suam tenentur impedire. 157. Docet A. quod ob timorem etc. evadit levis omissio correptionis etiam quoad mortalia. Haec resolutio inlelligenda est de hypothesi, qua aliae omnes conditiones adsint, quae obligationem inducerent, de quibus infra: secus ob defectum conditionum iam aliunde obligatio deficit. Etsi igitur adsint conditiones, de quibus infra, tamen si quis propter timorem verecundiam, pusillanimitatem (quod in inferioribus maxime el in sim­ plicioribus solei evenire) aut non se stride obligatum advertit, vel se (quod frequentius erit) non idoneum existimat ad fratris delicium emen­ dandum, quamvis eiusmodi limor et existimatio inanis sit, hic a gravi culpa excusatur. Slruggl. n. 56. dicit communem doctrinam. Diana tract. 4. torn. 7. resol. 4. η. 5. venialem dicit culpam ex imper­ fectione actus, quando scii, quis in praeparatione animi desiderat salutem proximi el paratus est subsidium conferre, quando videril necessarium; sed ex lepiditate et inadverlenlia retardatur a correptione, aut non salis prospicil articulum necessitatis. 158. Allegant omnes heic s. Thomam 2. 2. q. 33. art. 2. ad 3., cuius doctrina post s. Augustinum est, omissionem correptionis modo merito­ riam esse, si ex caritate omittatur ob mala nempe inde secutura; modo esse culpam mortalem, (piando non habet sufficientem rationem, quae deterreat; modo venialem «quando limor (alicuius mali) vel cupiditas (alicuius boni temporalis) tardiorem facit hominem ad corripiendum... non tamen ita, ut, si constaret, quod fratrem posset a peccato retrahere, propter timorem aut cupiditatem omitteret, quibus in animo suo prae­ ponit caritatem fraternam ». 159. Solent heic DI), *quaerere an obligemur ad corrigenda peccata facta ex ignorantia: quam quaestionem proponit el s. Alph. lib. 2. n. 36. Distinguunt: nam si ignorantia est vincibilis seu culpabilis, eadem dicenda erunt de hoc ac de aliis peccatis. Maxime tamen in hoc casu inspiciendum, an speretur fructus. Quia in hoc casu multo maius effi­ cietur damnum spirituale alterius, si non se emendet: quippe prius ha­ bebat solum peccatum ignorantiae, quod potuit esse non grave; deinde vero forte erit gravius. .·■■ Si vero sil ignorantia invincibilis, verissima videtur doctrina Bonacina in 1. Praec. Dec. disp. 3. puncl. 7. n. 11., nos non teneri ad corrigen­ dum proximum, sive peccet ex ignorantia imis sive facti; nam sic agendo ipse non peccat el consequenter cessat materia praecepti cor­ I 153 rectionis fraternae, quae definitur admonitio fratris de emendatione delictorum. 160. S. Alphonsus contra post alios distinguit; si agatur de iure na­ turali el tunc volunt omnino correctionem adhibendam, quia illa peccata sunt intrinsece mala. Secus si agatur de iure positivo; tunc probabile dicunt, non adesse privatis obligationem corrigendi, sed solum illis, qui ex ollicio curam aliorum gerunt. Addit tamen s. Alph. probabilius esse, omnes teneri; quia transgressio licet solum materialis, attamen, posita lege, est mala. El haec quidem generatu» non reficimus; sed advertimus duo heic confundi. Nam inter opera misericordiae spiritualis duo distinguuntur — monere peccatores — el — ignorantes edocere. — Primum perlinet ad praeceptum correptionis fraternae, non item secundum. Paucos autem reperi el inter hos Valentia, qui rite hanc quaestio­ nem proponat torn. 3. disp. 3. q. 10. punct. 2.: «Si sumamus aliquanto latius correctionis vocabulum, ut significet quamcumque commonitio­ nem, qua proximus simpliciter in re aliqua doceatur veritatem, cerium esi, corrigi debere etiam eum eic. » El clarius Suarez de Carit, disp. 8. sect. 2. n. 6., ad quaestionem « an si opus fratris sit de se peccatum mortale, ille autem excusetur a culpa propter ignorantiam, tenearis corripere »: Respondet, « praeceptum spi­ ritualis misericordiae proximi posse habere locum in tali materia, ut sentit s. Antoninus pari. 2. lit. 9. cap. 6. § 4., Sylvester V. Correctio dub. 10, Angelus V. Correctio n. 6.; sed non esse tam correctionis, quam dandi consilii vel doctrinae. Hoc ultimum patet; quia proximus ibi non delinquit, neque perit. Primum vero constat; quia esi proximi quaedam miseria, quae per misericordiam sublevari potest et debet ». Porro sic proposita controversia, el ipsa facile enodatur el tolluntur diversitates opinandi, sin minus quoad quaestiunculas seu casus parti­ culares, certe quoad generalia principia. 161. Generalia autem principia huc revocantur, ut ad admonendum nos impellere debeat 1° damnum tertii, 2“ damnum ipsius ignorantis, 3° scandalum, 4° honor Dei, 5° irreverentia religionis. Ita si quis ex ignorantia invincibili rem alienam detinet, monendus est, ul damnum innocentis vitetur. Ita admonendus est, (pii ignorat necessaria ad salutem. Sic Bonacina I. c ex Sanchez, Azor, Bannez, Navarro, Rcginaldo etc. ha, cum eruditio errantium sil quaedam eleemosyna spiritualis, haec quoque pro loco el tempore el aliis circumstantiis proximo indigenti im­ pendenda est ex caritate. 162. E.\ his recte Valentia I. c. deducit, quod necesse non sil com­ monefacere eum, ipii ex invincibili ignorantia iuris aut facti quidpiam CAPUT II. DE FRATERNA CORREPTIONE TRACTATUS V. SECT. ΙΠ. DE CARITATIS PRAECEPTIS am facit aut omittit, quod alioquin essel lelhale, si nullum damnum am incommodum inde sequatur aut etiam si non continuetur. Ita v. gr. si omittit sacrum vel ieiunium, quia nescii esse diem festum am pervigilium. Nam neque hic peccat, nec ex illo facio particulari sequitur, m alias sil peccaturus. Secus si instet damnum tertii, v. gr. si sciam, quempiam velle de ho· micidio accusare innocentem, quem invincibiliter putat reum. 163. Hanc in rem Diana torn. 7. tract. 4. resol.31. allegat ista ex Oviedo alios allegante: « Mihi tamen valde probabile est, hominem, qui advenit v. gr. clericum ex oblivione omittere horas vespertinas aut comedentem carnes die veneris absque aliorum scandalo, non teneri illum monere. Ratio est; quia ad hoc non tenetur praecepto correctionis, quia non ha­ biter. Nec alio praecepto, quum illae actiones ex se malae non sint el a malitia, quam haberent e\ oppositione ad leges humanas, excusetur eas exercens ob ignorantiam. Nec leges humanae positivae tanti sunt momenti, ul omnes teneamur eas in memoriam aliis revocare, quoties ex earum ignorantia aut oblivione imminet materialis earum transgres­ sio ». Vide plures alios allegatos a Diana torn. 7. tract. 4. resol. 68. η. I., qui ibid. η. 11. ex Bannez affirmai, quod si materialis illa legis violatio est parvi momenti, parum aut vix obligor proximum ab eo facto auferre, praesertim si leveni aliquam rationem habeam, cur id non faciam. 164. Verumlamen quod dicilur de obligatione admonendi seu docendi, hoc maxime perlinet ad praelatos et generali m ad eos, quibus quocum­ que titulo inesl obligatio docendi el instruendi alios, in quibus el confessarius comprehenditur. Ratio; quia hoc munus est ipsorum proprium et ignorantia non modo est malum ac miseria ignorantis, sed alia incommoda inducit, ad quae cavenda tenetur qui curam aliorum et servandi ordinis ac disciplinae gerit. Motiva sunt 1° quia ignorantia est grave malum proximi, quod quis­ que prudens vult a se amoveri el tenetur vitare quantum potest, quia quisque scire tenetur quae spectant, ad recte vivendum. 2° Quia peccata, materialia quoque, contra leg in naturae dedecent naturam humanam. 3° Periculum aliquod est, ne talis tandem peccet formaliler, quando ignorantia coeperit esse vincibilis idque propter consuetudinem, ob quam diliicilius erit ab iis abstinere aut quia perseverabit ex pervicacia ob pudorem fatendi errorem suum praecedentem. 4° Quia periculum erit deinde scandali; quia eius exemplo alii per­ trahentur. 5” Quia periculum est, ne ex connivenlia praelati quispiam sibi per­ suadeat. ea esse licita; quia videt superiorem non reprehendere. Haec ex Diana cil. resol. 68. nn. 6-8. 155 165. Sed rursus requiruntur semper conditiones, quarum praecipua est, ul speretur fructus et ne contrario ob admonitionem fiat formale pec­ catum, quod erat materiale, neve sequantur scandala aliorum, v. gr. ubi agitur de matrimonio, quod confessarius deprehendit invalide contractum. Quamquam rursus superior tenebitur, etiamsi fructum non speret, ne scandalum inde oriatur, aut disciplina enervetur. CAPUT IL DE FRATERNA CORREPTIONE Xl.VI. licsp. '2. Praeceptum hoc oblgat concurrentibus his circumstantiis: !. si certo lilii constet de peccato proximi; indagare enim tenetur solus Superior : 2. si probable sil non emendasse nec emendaturum vel relapsurum; quia eleemosyna egenti tantum danda esi: 3. si alius aeque idoneus non adsit, qui correpturus putetur: i. si sit spes fructus; quia, dejerato fine, cessant inedia: 5. si sil bona occasio, locus et tempus opportunum possisque sine tuo gravi damno facet e. Quod si horum aliquid desit, praeceptum non obligat. Unde patet, eius omissionem in privatis vel nullam esse vel levem culpam, v. Bon. I. c. 166. Auclor dicit circumstantias, in quibus obligat. Clarior erit tra­ ctatio, si ex adverso enumerantur circumstantiae, in quibus deficit obli­ gatio aut certe non est gravis. la Conditio ergo, constare debet certo de peccato (aut, inquit s. Alph. ex Totirnely, de periculo peccati; sed periculum peccati avertere non perlinet ad correptionem). Hinc si notitia sit per auditum aut per alia signa dubia, non tenemur. Imo offendes alium, quem putas ex incerto iudicio esse in statu peccati. Addit s. Alphonsus lib. 2. n. 38., ex Salmanticensibus, nisi sit su­ spicio de homicidio etc. Sed haec sunt extra locum; quia sermo est de correptione fraterna, non de cavendis quibusvis damnis. Addit A. non esse obligationem indagandi. Recte; quia hoc est munus lanium superiorum, qui specialem singulorum el praeterea lotius commu­ nitatis curam habent. Quod non sil obligatio indagandi, recte docet com­ munis sententia cum· s. Thom., 2.2. q. 33. ari. 2. ad 4. Imo neque fas est cuique indagare aliorum facta el agere exploratorem vitae alienae. Nam. Prov. XXIV. 15. Ne quaeras impietatem in domo iusti et non vastes requiem eius. Praeterea notitia facti alieni non est scientia, quam quis acquirere teneatur, nisi qui onus ha hei providendi. Denique hoc est onus intollerabile ; quod sane sentiunt ii, qui praesunt. Non solum non tenemur quaerere peccatores et peccata, quae corri­ piamus, sed talis inquisitio vitiosa est et reprehensibilis; quia general scandala, occasionem praebet odiis et dissensionibus. Nam homines moleste ferunt, sua alios facta scrutari el suaple natura talis inquisitio initiriam inferi proximo, cuius honori el aestimationi adversatur, quam de se opti­ mam omnes haberi cupiunt. Dian. torn. 7. tr. 4. resol. 25. n 3. Hinc Augustinus serm. 16. de Verb. Dom.: « Admonet nos Dominiis noster non negligere invicem peccata nostra, non quaerendo quid repre­ hendas, sed videndo, quid corrigas». 156 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS 167. Conditio 2. Non teneris corripere si constet, proximum iam resi­ puisse a peccato. Videlicet constare debet, proximum indigere correptione el quidem gravem esse indigentiam. Hinc si sii timoratae conscientiae, adeo ut credatur advertisse suum lapsum el velle ex animo resurgere; non esi obligatio. Quia eleemosyna danda esi solum indigenti. Duo autem Auctor notat: alterum quod spectat ad peccatum iam prae­ teritum, cuius poenitentiam curemus, aliud in futurum, ne rursus quis labatur. S. Thomas reddens rationem, cur correptio dicatur emendatio delicto­ rum 4. dist. 19. q. 2. art. I. ad 5. ait: < Nullus movetur ex odio vel timore turpis, nisi ille, cui iam inesl aliqualiter voluntas pulchri et boni et ideo cum correptio procedat ex hac via... proprie illi competit, ul corripiatur, qui habet propositum boni, a quo tamen vel propter ignorantiam vel propter aliquam desidiam avertitur el ideo magis proprie respicit omis­ sionem, quae eliam in ipsa transgressione (in peccato admisso) considerari potest, quam transgressionis perversitatem : et propter hoc convenientius dicitur deliciorum, quam peccatorum emendatio ». 168. *3 Conditio, ul nullus alius sil, qui probabiliter corripiat. Ad­ dendum cum Valentia 1. c. condii. 9“ non teneri te, si certo aut proba­ biliter scias, proximum aut per correptionem alterius, aut sponte sua se emendaturum. Ita communis sententia ex Caielano. Ratio est aperta; quia non indiget correptione tua, sicut non indiget tua eleemosyna cor­ porali is, qui domi cibos habet aut alios qui suppeditant. 169. 4" Conditio. Sperari debet fructus emendationis. Nam si non spero emendandum, nulla est obligatio correctionis el si spes aliqua sil, sed mo­ dica, non erit grave omittere. Si vero dubites, an profutura sii correptio, si certus sis non obfuturam, teneris adhibere: non item si simul dubites, obfuturam esse. Excipit Filliucci apud Diana resol. 15., nisi bonum maius, v. gr. repa­ ratio publici scandali in morte, concurrat. Huius enim boni spes com­ pensare debet periculum nullius fructus imo detrimenti. Celerum multo magis non tenemur ad correptionem, si praevideamus, hanc fratri noxiam futuram. 170. *5 Conditio, ul tempus, locus aliaque adiuncta sint opportuna. Quocirca non peccat ille, qui aliud tempus exspectat, in quo vel com­ modius vel aeque commode queat corrigere, dummodo grave non sil pe­ riculum in differendo. Auctor ex his concludit, in privatis omissionem aut nullam aut levem esse culpam. Sed s. AIphonso ita generice dictum non placet. Et quidem non immerito; quia licet raro, adesse tamen casus potest, in quo graviter obliget. t 157 Prosunt hoc loco tria monita, quae habet et Gury infr. relata sub resol. 6. 171. Tandem monet Diana torn. 7. tr. 4. resol. 6. ad peccatum huius omissionis saltem grave, requiri, ut quis omittit ex proposito el inten­ tione; nam si omittat ex lepiditale aut alio eiusmodi affectu, non esset mortale: nisi alioquin notabile damnum proximi lanium esset, ut graviter nolenti praebere ei subsidium correptionis imputari deberet, ul optime advertit Caielanus. Huc faciunt, quae graves DD. tradunt de eo, qui non compescat de­ trahentes. Qua de re s. Thomas 2. 2. q. 73. ari. 4. Si non placeat ei peccatum, sed ex timore vel negligenlia vel etiam verecundia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multo minus quam detrahens et plerumque venialitcr. Hac autem in re mulla discretione utatur confessarius, oportet. Neque enim exigere potest, ut quis detractio­ nem praeoccupet, quando ne salis quidem scit, quo sermo alterius tendat; hoc enim et iniurium alteri foret et nimis scrupulis obnoxium. Si vero detractio manifeste prodiit, damnum quidem iam vix reparabile est, fra­ terna vero correptio tunc temporis mullo difficilior el saepius ad irae exci­ tandum aestum, quam ad emendandum detractorem aptior invenietur. El iuxta Navarrum Sunim. cap. 18. n. 37., qui audit detrahentem sine assensu et delectatione, licet non contradicat ob verecundiam vel amici­ tiam, non peccat mortaliter nisi in iribus casibus: 1° si sil superior, cui incumbit ornis corrigendi: 2°si ultra infamiam magnum aliquod damnum proveniat dicenti vel alii: 3° si fama alterius valde laedatur, si laesio scilicet maior valde sil quam quae sufficit ut mortalis sit detractio. Vid. Diana I. c. n. 3. CAPUT H. DE FRATERNA CORREPTIONE XLVII. Resp. 3. Etsi lioc praeceptum obliget omnes etiam subditos, magis tamen Praelatos. Ratio prioris est; quia omnes sunt commembra tenenturque sibi externa officia caritatis praestare. Ratio posterioris est; quia subditi lanium ex caritate. Praelati vero etiam ex officio et iuslilia tenentur. 1'nde peccare possunt etiam gra­ viter, veniales culpas non impediendo, si vigor disciplinae per hoc minuatur. Eademque fere est ratio de patrefamilias praesertim erga liberos. Lnym. l.c. n. 5. Pal. Trull. I. 1. c. 5. d. 13. el 15. el celeri. 172. Notant DD. el cum eis s. Alph. lib. 2. n. 40., praelatos el maxime episcopos et parochos teneri eliam si subire debeant inde damnum grave aut magnum incommodum. V. gr. si inimicitias subire debeant eo quod volunt spirilualiler alicui subvenire, impedire accessum ad domum, mo­ nere patres de periculis filiorum, deterrere a mala via etc. : s. \lph. ait episcopos et parochos teneri etiam cum periculo vitae. Hoc tamen officium, ut palet ex data definitione, non spectat proprie ad correptionem fraternam. Ceteri non tenentur cum gravi incommodo aut damno; quia caritas non obligat cum huiusmodi incommodis aut damnis. Λ 158 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS XI.VIII. Resp. i. Ordo in correptione servandus est. quem Christus praescripsit Matt. Will, i5,-17. scilicet ul corripias privatim: deinde coram testibus; tum ad Praelatum Ecclesiae sive Superiorem deferas. Excipe tamen, t. nisi praestet Superiori, viro probo el prudenti, quam aliis testibus innotescere; prout cautum est in Re­ gula s. Aug.·. 2. nisi peccatum sil publicum; tunc enim potest publice corripi: 3. nisi vergat in grave damnum ter i aut communitatis, si Superiori non statim innotescat: v. g. si quis proditionem moliatur, hacresim occulte spargat; tunc enim immediate Superiori indicandum, quia commune bonum praeferendum est privato Fili. t. 28. c. 7. n 119. el 155.: i. quando corripiendus esi contentus, ut Superiori statim signilicetur, ul est apud quosdam religiosos, qui quoad hoc iuri suo renuntiaverunt. Vid. Suar. Becan. laym. hîc, Sanch. Fill. I. c. 173. Ordo correptionis a Christo praescriptus habet finem servandi famam proximi occulte peccantis. Nam, ut inquit Lugo Resp. Moral, lib. 4.dub. 46. n.5., « caritas semper obligat ad subveniendum proximo cum minimo eius damno». Ergo quando fructus speratur ex fraterna correptione et sine ullo detrimento famae apud alios remedium adhiberi potest, hoc est faciendum. Probationes videri possunt apud Suarez de Carit, disp. 8. sect. 6. n. 2. Verum advertunt 1 )D. (vid. Suar. I. c. n. 2. ad fin.) hoc fraternae correptio­ nis praeceptum esse affirmativum et ideo non semper obligat, sed quando caritas el reda ratio illud dictat. Si ergo ob circumstantias ratio didet, licere aut expedire omissionem aut huius ordinis mutationem, tunc cessat praeceptum, ut notat s. Thom. Quodlib. XI. ari. 13. ad fin.; imo erit inutile el interdum perniciosum talem ordinem servare. Quando ergo peccatum fratris est omnino occultum el in nullius tertii detrimentum cedit, tunc ex praecepto caritatis servandus est ordo, ul ante denuntiationem praecedat secreta admonitio. Ratio, quia secus sine causa proximus infamatur. Denuntiatio nempe debet esse subsidium, quo obtineamus id, quod per fraternam correptionem consequi non datur. Occultum autem dicitur, quod non est notorium nec generat publicum scandalum, quamvis ab aliquibus sciatur el etiam sit iam aliquis rumor. Suarez. I. c. n. 8. 174. Prima exceptio auctoris non est de omittenda correptione, sed de adhibendo teste ipso superiore. Porro adverte duplicem esse denuntiatio­ nem, alleram evangelicam, alteram iudicialem. Prior iit superiori, ul patri, alia Iit ul mdici, ul ex indicio procedat. Prior per se primo tendit ad bonum denunciali : alia lendit ad bonum aliorum ac praecipue com­ mune vel ipsius denuntiantis. Interdum autem ab una facile fit transitus ad aliam vel etiam una cum altera miscetur. Porro aha statuere oportet, si solum de paterna, alia si de judiciali agatur. 175. Si agatur itaque de fraterna correptione et denunciatione facienda ul patri, Suarez ponit thesim de Card. disp. 8.sect.6. n. 12.: «Si pec­ 159 catum sil omnino privatum, regulariter loquendo etiam censeo licere illud immediate dicere superiori ». De hac re 1res sunt sententiae, ul inquit s. Alph. lib. 4. n. 243., alia negat absolute, id licere; alia absolute licere affirmat: tertia communior el probabilior licere ail, si ad emendationem melius il conducat. Ratio; quia caritas tunc praefert maius bonum proximi bono inferiori, scii, con­ sulit magis emendationi, quam integritati famae. Alio modo sic Suarez 1. c. : Lapsus vel levis est vel gravis. Si levis, etiam famae iaclura levis est et prae bono emendationis est contemnenda. Si gravis, vix erit, ut non noceat pluribus vel etiam non sil periculum infamiae lotius religionis; denique vix spes est perfectae emendationis sine superiore, qui amovere possit occasiones aut medicinam adhibere malitiae ac pravae consuetudini. Adde, hoc saepe fieri necessarium; quia privatus plures habere potest rationes, cur ipse per se non corripiat, ut rem consideranti facile palet. Superior tunc ut privata persona intercedit et ad effectum hoc est uti­ lius; 1° quia maior est certitudo de secreto: 2° ipse utilius conferre ope­ ram ad emendationem potest. Adverte: si emendam subditus nolit, superior procedere non potest (uti index), nisi forte peccatum sil contra bonum commune. 176. Doctrina s. Thomae Quodlib. XI. art. 13.: « Verbum Domini... de correctione fraterna, servari debet secundum quod dependet a caritate et ideo dico, quod semper cum debitis circumstantiis inlelligenda sunt. Sciendum est autem, quod in criminibus tripliciter proceditur secundum inra. Quia primo per inquisitionem et hoc est in peccatis publicis et non debet fieri, nisi praecedat clamor congregationis. Item per denuntiationem et accusationem et hoc est in privatis... Si autem procedatur per denun­ tiationem, tunc debet praecedere fraterna admonitio; quia finis huius est emendatio proximi el ideo servari debet ordo fraternae correctionis. Utrum autem statim cum tfliis scit fratrem suum peccasse, debeat de­ nuntiare praelato, dico, quod in istis distinguendum est de conditionibus subditi el praelati. Nam si ego scio, quod frater per me corrigetur, tunc non debeo hoc denuntiare praelato. Si autem videtur, quod hoc melius liat per praelatum et praelatus nihilominus sil pius, discretus et spi­ ritualis, non habens rancorem seu odium adversus illum subditum, tunc licite potest hoc denuntiare sibi ei tunc non dicit Ecclesiae; quia non dicit ei sicut praelato, sed sicut personae proficienti ad correctionem proximi el emendam. Sed quia propter conditiones diversas praelatorum el subditorum non potest in hoc dari generale iudicium; quia aliquando praelatus vel movetur ad odium adversus subditum vel subditus non bene ferret verba praelati: ideo tenendum est hoc pro regula, quod in omnibus istis semper servanda est caritas et quod melius et magis expeCAPUT Ii. 0E FRATERNA CORREPTIONE 160 TRACTATUS V. sect. hi. de caritatis praeceptis dire videtur el si hoc intendat, sciI. emendam proximi et servet (inanium potest bonum caritatis, tunc denuntiando non peccat, si vero denuntiet cuicumque personae hoc ex malitia el ul proximus confundatur vel de­ primatur, tunc denuntians vel accusans peccat mortaliter ». Et ad 3: « Si aliquis referat praelato culpam proximi intendens vel cautelam in futurum vel aliquid huiusmodi, quod ad emendam proximi videret expedire, non peccat. Si autem hoc sive praelato sive alicui amico suo ex malitia referat, tunc peccat mortaliter. Quod si ex incautela alicui dixerit hoc, ita tamen quod non proveniat inde aliud, vel infamia vel viluperium proximo delinquenti, tunc non peccat mortaliter, licet in­ caute agat ». 177. Exceptio secunda est: Quando est peccatum publicum, publice po­ test corripi nec necessc est praemittere secretam admonitionem. Ita omnes Theologi. Suarez disp. 8. sect. 6. η. 3. Per hoc non excluditur officium caritatis quoad fraternam correptio­ nem, ni i palet; sed solum significatur, quod si ad publici scandali repa­ rationem el ad commune bonum necessaria sil vel denuntiatio ad indicem vel publica animadversio, necesse non sil, ul fraterna correptio praemit­ tatur. Ratio palet; quia secreta illa correptio tunc solum praemitti debet, quando caritas postulat, ul ita curem bonum publicum ul simul prospi­ ciam famae fratris; quod utrumque oblinetur, si emendatio perfecta et omne periculum per solam secretam admonitionem sperari possit. Atqui m casu crimen est publicum. Ergo cessat ratio parcendi famae. Huc facit illud Pauli I. Tim. v. 20; Peccantem coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. 1 »· -«4 178. Adverte tamen, quod publica animadversio tunc solum licet, quando crimen est notorium notorielate facti; quia ita fama de eo percrebuit, ul nulla tergiversatione celari possit. Quod si notorium sil solum iuridice, scii, per sententiam indicis, quando scilicet natura criminis postulabat, ut crimen deferretur superiori ut in­ dici, licet nondum esset notorium notorielate facti; tunc non licet reum publice corrigere. Ratio; quia non est necessaria reparatio scandali el alio modo potest prospici bono communi. 179. Tertia exceplio: quando peccatum cedit in grave publicum de­ trimentum. Ita s. Thom. 2. 2. q. 33. ari. 7. el omnes doclores apud Suarez 1. c. nn. 5. 6. 9 Ratio est; quia bonum commune praeferendum est et huic sufficienter esi providendum, etiamsi necessario sequatur aliqua infamia proximi, qui alioquin conqueri de hoc non potest; quippe qui voluntarie laedat bonum commune. Atqui ubi agitur de bono communi, oportet ut remedium sit certissimum et praesentaneum v. gr. si quis moliatur proditionem aut haereses occulte spargat el oporlel, ut sufficienter provideas non solum in 16’ CAPUT Π. DE FRATERNA CORREPTIONE praesens sed eliam in futurum. Aliunde aulem spes huius remedii non reperilur in sola secreta fraterna correptione aut certe spes ista est ra­ rissima, praesertim in criminibus illis, quae enumerata sunt. Ergo. 180. Quod si peccatum proximi vertat in damnum privatae personae; certum est, caritatem obligare eliam ad subveniendum privato proximo. Non tamen sic, ul exigitur in bono communi el ideo heie magis provi­ dendum, ul ulrique bono consulatur. Ergo in hoc casu praemittenda (si nihil aliud obstet) fraterna cor­ reptio, si sil spes, quae facilius adesse poterit; quia haec peccata fere non oriuntur ex corruptione magna morum el pro ralione periculi et damni spes magis niinusve certa sufficiet. Si vero haec via locum non habet, tunc quoad denuntiationem faciendam comparanda sunt detrimenta ulriusque: sed regulariter praeferendum est itis innocentis el huic potius favendum; nam licet innocentem defendere eliam cum damno aggressoris el solum curandum, ul infamia minima sit. Quod si magna esset inaequa­ litas, ut si persona peccans esset in magna aestimatione et dignitate eiusque infamia esset ipsi gravissimum damnum, nocumentum autem alterius esset parvi momenti, tunc dissimulandum forel. Casus sil de homicidio occultissimo, propter quod alius innocens accusa­ tur. Suarez de Carit, disp. 8. sect. 6. n. 7. « Si Petrus est homicida occul­ tissimus et tamen Paulus ob suspicionem vel falsos testes propler idem homicidium morte damnandus esi, tenebor ne vel saltem mihi licebit re­ velare homicidam, ul liberem innocentem? Resp.: Si is homicida per calumniam essel causa periculi alterius, affirmandum erit; si vero in ea re Petrus esi innocens, sed aliunde ortus est falsus rumor, negandum erit; quia non esi subveniendum proximo cum lauto periculo vel damno alterius, qui revera in illo secundo periculo est inno-ens; unde neque ipse tenetur se prodere. Secus vero essel, si crimen essel probabile in indicio el aliquis vellet procedere via accusationis; posset enim tunc procedere servato ordine iuris ». 181. Quarta exceptio, quando reus cessit iuri suo. Opportunissima ac prope necessaria esi haec iuris cessio, ad bonum tum commune tum privatorum. Nam 1° correptio fraterna saepe saepius mullas involvit difiicullales, uli palet. 2° Non raro emendationis spes est incerta. Porro aul correptionis defectus aut incerliludo exitus grave nocu­ mentum afferunt et reis el bono communi: certior aulem el efficacior esi opera superioris. Ergo. Superior porro post denuntiationem, debet prius corripere el, si sub­ ditus emendatur, cessat ordo judicialis nec potest punire ut index, im­ ponendo scii, poenam a iure statutam, licel possit poenitentiam medici­ nalem iniungere. Si vero hoc medium non proficit, poterit eliam procedere ad excommunicationem, si spes est profectus. Si vero spes non sil, cessare Ballerini Moral. Tomo II. 11 TRACTATES V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS 162 debet et viam, si possit fieri, suscipere iuridici processus et iuridicae inquisitionis, accusationis etc. Haec cessio plerumque in Religiosis ordinibus servatur, ut notat Suarez de Charii. disp. 8. sect. 6. n. 11. Notat vero Gury tom. 1. § 233. n. 7.: « In communitatibus sub regula viventibus, in collegiis, seminariis etc. plerumque expedit, ut correctio fiat via denuntiationis ad superiorem nec possunt absolvi sodales aut convictores denuntiare nolentes, ubi de gravi damno communitatis agitur. Item de iure naturali denuntiandi sunt su­ perioribus ecclesiasticis sacerdotes corruptores, qui magnum fidelibus spirituale damnum inierunt vel illaturi sunt. Ita communiter ». Ex dictis resolvitur. XLIX. I. Qui facile potest impedire peccatum moriale proximi et ob mali tem­ poralis timorem neglexit, peccat mortaliter. Ita Laym. Suarez, Sanchez I. G. Mor. c. 18. Vid. Palaum hie. 182. Ileic non agitur de correptione, sed generatim de mediis, quae in promptu sint pro impediendis malis, v. gr. si potes subtrahere facile argu­ menta scandali, si servare innocentem a sociis malis etc. L. 2. Si certo constet, fratrem perfecte emendasse peccatum occultum nec ex eo esse ullum periculum relapsus vel damni ipsi aut alteri, non licet (etiam in Societ. lenu} denuntiare patri vel praelato, nisi frater expresse in istam denuncialionem consentiat. Sanch. 2. Mor. 1.6. c. 18. n. 40. et 60. Pal. de Car. t. 0. d. 3. p. 12. Fili. Trull. I. I.c. 5. d. Ii.Suarez, Hurt.d. 103. el denique Card de Logo liesp. Mor. 1.4. d.46. ubi tamen notat, in Soc. 1ESU casum esse rarissimum. Halio autem est; quia cessat molivum caritatis atque adeo ratio denunciandi ideoque est peccatum et quidem, ni C. Lugo 1. c. notat ex Suar, mortale ex genere suo. Vid. infra I. i.c. 3. dub. 5. el Dian. p. 4. i. 4. r. 71. 183. Dicitur: etiam in Soc. Tesu; quia ea habet illam cessionem i uris nec tamen recedit ab hac doctrina. Ratio; quia caritas obligat semper ad subveniendum proximo cum mi­ nimo eius damno. Si ergo totum damnum el periculum fratris lapsi et communitatis vitari potest absque ullo detrimento famae etiam apud prae­ latum, caritas obligat, ut vitetur illud damnum, ex quo nullus maior fructus sperari posset. Nec obstat cessio iuris. Nam elsi haec cessio ad hunc casum exten­ deretur, in quo delalio esi inutilis; obligatio carilalis semper manet, ne allen facias, quod libi fieri non vis. Adeo ut elsi cessaret per cessionem illam obligatio iusliliae, maneret lamen semper obligalio carilalis. 1.1. 3. Si superior immediatus se solo possit delinquentem emendaro, ita ut nullum periculum damni vel relapsus ipsi vel alteri vel communitati immineat, videtur peccare manifestando superiori mediato delictum. Pal. 1. c. Trull, d. 1G. n. 1. 184. Eadem ratio militat, ac pro resolutione praecedenti imo polior ; quia superior melius quam privatus potest rem ita composuisse, ul nulla ratio supersit ad alios recurrendi pro remedio. CAPUT II. DE FRATERNA CORREPTIONE 163 Lil. 4. Praelati el Magistratus lenenlur aliquando inquirere subditorum peccata, ul corripiantur ; nqn lamen mullum et curiose de aliquo in particulari rogare debent, nisi is speciale eius signum dederit neque facile admittere accusatores spon­ taneos; quia illi specie boni communis saepe se quaerunt. Hurt. etc. Dian. p. 7. tr. 13. r 1U. et 12. 185. Duae Resolutiones Dianae ab Auctore allegantur. Prima in Edit, coord, torn. 7. tr. 4. res. 24., agit de praelatis; altera 1. c. res. 30. agit de confessariis, prout hi quoque quodammodo sunt praelati. El quoad confessorios, negandum est, posse eos licite inquirere mores poenitendum praetextu correctionis fraternae. Eorum enim auctoritas urget solum in foro interiori, nullatenus in exteriori; inquisitio autem est quid exterius. Praeterea confessarius nullam habet auctoritatem in invitum el renitentem, sed solum in volentem; atqui inquisitio est ha­ bentium ius et auctoritatem etiam in invitos. Ad haec viderentur potius exploratores, qui non modo per os poenilentis sed per alios vellent rescire statum illius, quasi de illius fidelitate el sinceritate dubitarent. Atqui hoc vel maxime exosam redderet confessionem et cum facile ad indagines permoveri viderentur ex auditis in confessione, peccarent etiam contra legem velantem ne confessarius utatur notitia confessionis in gravamen poenilentis. Ergo monitionis materiam licite quaerant ex confessione, non autem aliunde illicite. 186. Quoad praelatos vero, sive ex patris sive ex praelati seu iudicis officio utique tenentur non solum corrigere peccata, quae vident a subditis fieri aut facta ab ipsis fuisse cognoscunt, sed etiam inquirere in vitam subditorum, ul videant si quae forte corrigenda sint. Nisi enim id fa­ cerent, subditi faciliter impune peccarent; cum facile esset ipsis cavere ne in conspectu Praelati peccarent et facile sibi persuaderent, alios per se sine superioris inquisitione ipsos non esse delaturos, atque ita cum maximo boni communis detrimento omnia scaterent peccatis el vigor disciplinae omnino dissolveretur. Dian. I. c. resol. 25. n. 2. Vid. s.Tom. 2.2. q. 33. ari. 2. ad 4. 187. El cum praelati ius et officium habeant ad disquirenda suorum et probe el improbe facta el celeroquin omnia suis oculis lustrare non possint, hinc tenentur designare homines probi el veri studiosos per urbem v. gr. vel dioecesim vel paroeciam, a quibus moneantur, si quid eorum providentia indigeat, non secus ac pastor alit canes, quorum latratu excitetur ad abigendum lupum: ibid, resol. 24. n. 2. Monent lamen 1)1)., hanc obligationem inquirendi prudentiae modera­ mine temperandam esse, ne nimia sit sollicitudo el indiscreta atque intempestiva inquisitio; ex quo fieret, ul praelatus ipse lanquam inquietus et suspiciosus odio habeatur el detractores foveat. Dian. ibid. res. 25. n. 2. Qua in re cavendum quoque, ne frequenti et imprudenti interrogatione TRACTATUS V. SECT III. DE CARITATIS PRAECEPTIS 164 denigret famam alicuius aut iniicial de alicuius vita suspiciones, quas imprudens interrogatio facile posset excitare. Dian. ibid. res. 24. n. 4. 188. Quoad non admittendos facile spontaneos accusatores, ratio in promptu est; contingit enim ut quidam aliorum culpis aures Praelati impleant et obturent gossipio, ne sua dein crimina audiant el licta zeli specie ac boni communis praetextu sua studia prave prosequuntur, inimicos deprimunt, amicos laudant el se aliorum accusatione commendant etc. Quorum calliditate occupatus superior subinde omnia turbat etc. Sedulo ergo noscat oportet hos pacis hostes, incendii insu illatores; quos bene monebit, ut sibi consulant el aliorum obliviscantur. Dian. ibid. res. 24. n.3. LUI. 5. Episcopi, praelati Rel’giosorum, Pastores animarum tenentur etiam cum suo incommodo, imo aliquando cum vitae periculo, adlidierc diligentiam, quam pos­ sunt, ut peccata publica et occulta impediant; quia cum Christo picti sunt curam cl sollicitudinem gregis, pro qua mulla ab eo bona accipiunt. Hurl. l. 2. <1. 162. see.7. 60 (apud Dian. p. 7. l. 3. r. 28.) ailque hanc esse omnium Patrum el Theologorum doctrinam, quam Christus verbo et exemplo docuer.il addilque idem esse de ma­ gistral bus el concinnatoribus. Licet vero hi non teneantur ad id ex iuslitia (sicut praelati et magistratus), tenentur tamen peccata publica corripere (sed non facile Praelatorum cl Religiosorum, quorum auctoritas ad bonum commune est necessaria) etiamsi non sil spes emendationis. Con. Hurt. Dian. I. c. r. 13. 189. Dicit A., id praestandum, licet non sit spes emendationis. At alia adest necessitas, ne scii, malum propagetur et ut alii praeserventur. LIV G. Coireplio adh benda est non semper slatim, sed cum maior fructus spe­ ratur. Hinc interdum permitti potest reiteratio peccati, ut ferventius resipiscat. Dian. p. 7. t. 3. r. 29. el 30. ex Reg. Fill. Trull. Neque sufficit semel esse factam correptio­ nem, sed debet iterum iterumque lieri, quandin speratur fructus, ibid. IL 32. 190. Vide Diana torn. 7. tract. 4. resol. 34 el 35. Porro ex rcsoL 34. n. 1. habes, quod resolutio A., nempe licere differre correptionem, ut post plura peccata commissa ferventius resurgat, intelligent);) est, si non est spes probabilis aliter emendationis et tunc non permittimus peccatum, sed politis ut non resurgat; quod sine peccato possumus facere. Excipiunt, nisi casurus sit in peccatum gravissimum, v. gr. sacrilegam Eucharistiae sumptionem. Non vero admittendum, quod tribuitur divinae providentiae, omittere scii, correptionem, ut proximus oppressus peccatis, ex cognitione propriae miseriae resipiscat. Deus enim habet alia opitulandi media el est dominus gloriae suae: misericordia autem nobis non sinit, ut permittamus, fratrem peccatis involvi. J 191. Quoad dilationem Diana sic bene lotum complectitur res. 35. n. 4. Γ iNon licet differre, quando intermedio tempore limetur lapsus gravis aut mors in peccato aut tertii grave detrimentum. 2° Quando haec non limentur, dilatio sine insta causa erit venialis culpa. 3° Si causa dilationis 165 (absente timore praedicto) sit, ut opportunius tempus nanciscaris, id honestum est el debitum. Ceterum haec relinquuntur prudentis arbitrio. Bene ex Gury advertes quaedam tom. I. §. 233. Γ Privati inter se raro ad correctionem tenentur, nisi sint familia­ riter inter se coniuncli; quia raro omnes requisitae conditiones reperiuntur. 2° Plerumque suadet prudentia, ut omittatur cprreptio erga eos, quorum ingenium est incompertum, ne peiores fiant. 3° Scrupulosi ordinarie excusantur a fraterna correctione facienda; quia aut nimis defatigantur aut inepti sunt. Scrupulis enim el anxie­ tatibus perturbati, necessaria discretione ad corrigendum carent el ad causas excusantes attendere non valent ». CAPUT II. DE SCANDALO Dub. V. De Scandalo. Articulus I. Quid, quotuplex, quale peccatum. LV. ReSp. 1. Scandalum dicitur p-ccalum occasionatum et est duplex: activum el passivum. Activum est dictum vel facium (quo nomine etiam omissio inlelligilur) minus rectum, praebens alteri occasionem m nae sp ritualis. Ex s. Thom. 2. 2. q. A3. «. i Sancb. Azor. Laym. c. 13. Bon. <1 2. q. 4. p. 2. D xi minus rectum hoc est, quod H in se malum sit, ut si loquaris turpia coram adolescente, vel mali speciem habeat, ut si iibt i de causa, coram aliis eam ignorantibus, comedas carnes die vetito. Scan­ dalum activum aliud esi per se tale, aliud per accidens. Per se dicitur, quando directe intenditur alterius ruma id est, si ideo aliquid liat, ut aliqiis ad peccatum inducatur: v. g. si adulter alienam sollicitet ad adu’lerium. Per accidens dicitur, quando indirecie et iule p elative lanium causatur altérais peccatum: ut si quid facias, quod lib' in mentem venit, aptum natum esso ad inducendum alterum hic el nunc ad peccatum cl nihilominus facis: ut si coram pusillis pecces, vel die vo­ tito carnes comedas, non dicendo, quod habeas veniam. I em, si clericus domi suae ilii mulierem populo suspectam, esto abs t omne peccatum et peccandi periculum. V. Sa v. Clericus, Laym. Bon. I. c. Scandalum passivum est ipsa ruina sive pecca­ tum. in quod labilur proximus, ex occasione alterius dicli vel facti. Quod dividitur in datum seu pudllorum, quod oritur ex activo el in acceptum, quod non oritur ex activo, sed ex ipsius sumentis m ditia : qu de erat odium et invidia Pharisaeorum in Christum, occasione eius dictorum vel factorum: unde hoc dicitur pliaiisaicum. Ex his patri : 1. Ad scandalum activum non requiri, ut de facto passivum consequatur; sed ♦,ilis isse, quod data sit occasio, ex qua nainra sua sequi possit: ut si quem indu­ ere velis ad peccatum, qui tamen non consentiat; sicut etiam contra, passivum potest dari sine activo. Laym. ibid. 2. Scandalum passivum non esso speciale peccatum neque addere circumstan- 166 TRACTATUS V. SECT. III. 1)E CARITATIS PRAECEPTIS tiam aggravantem; v. gr. qui viso alterius furio, etiam furatur, non ideo peccat gravius. Laym. ibid. 3. Non temper esse scandalum, si pecces coram aliis, sed lanium quando, at­ tentis circumstantiis Lain personae agentis, quam coram quibus Iit actus, potest pro­ babiliter timeri, ne per hunc actum trahantur ad peccatum, qui alias peccaturi non essent. Sanch. Laym. 1. 2. t. 3. c. 13. •i. Omne scandalum activum directe intendens ruinam proximi esse speciale pec­ catum contra caritatem, ut habet communis sententia. An vero idem sil, quando intenditur indirecte, controverliinl Scholastici el parum refert ad praxim. Sanch. I. 7. c. G. et 9. Azor. 1. p. I. 4. c. 7. Bon. 1. c. 192. Quid sil scandalum habes ex Suarez de Cetis, disp. 6. sect. 3. n. 19.: « Advertunt DD., quoties de necessitate vitandi scandali agitur, proprie et in rigore theologico esse accipiendum pro occasione, quae aliis datur committendi aliquod peccatum, sive illud sit in actione si­ mili, quale esset v. gr. si alii inducerentur ad adulterium, dum inlelligunl, personam ecclesiasticam aut religiosam propter tale crimen esse censura ligatam el ideo non sacrificare; sive peccatum sil in actione dissimili, ut si inducatur populus ea occasione ad murmurandum gra­ viter vel ad leniere indicandum, non solum io ea occasione, sed etiam postea in abis, vel ad aliquid simile. Parum enim refert, quod peccata sint huius vel illius speciei, praesertim si mortalia sint; nam per omnia graviter laeditur caritas el ideo quodlibet scandalum huiusmodi, prae­ sertim publicum est gravissimum damnum. Secus vero erit, si scandalum non in eo rigore sumatur, sed vulgari modo pro quadam admiratione, quae solet ex aliqua occasione huiusmodi (quando nova est el extraor­ dinaria) in plebe excitari, cum frequenti sermocinatione circa talem ef­ fectum el causas eius; quae omnia, per se loquendo, possunt contingere sine peccato et ideo illud non est proprie scandalum el necessitas vi­ tandi illum rumorem non esset per se sufficiens ex hoc capite ad excu­ sandum, nisi inde oriatur alia excusatio de vilan 11 gravi infamia, quae ex huiusmodi rumore et frequenti diclilalione creari solet (agit de excom­ municato, qui ratione scandali vitandi sacramenta ministrat etc.). Vid. ibid. n. 18. S. Tlioin. 2. 2. q. 43. art. i. : « Dicendum, quod sicut Hieronymus in Malth. dicit, quod graece scandalum dicitur, nos offensionem vel ruinam et impactionem pedis possumus dicere. Contingit enim, quod quandoque aliquis obex ponitur alicui in via corporali, cui impingens disponitur ad ruinam el talis obex dicitur scandalum. El similiter in processu viae spiritualis contingit aliquem disponi ad ruinam spiritualem per dictum vel facium alterius,: in quantum scilicet aliquis sua admo­ nitione vel inductione aut exemplo alterum trahit ad peccandum. Et hoc proprie dicitur scandalum. Nihil autem secundum propriam rationem disponit ad spiritualem ruinam, nisi secundum quod habet aliquem de- 167 fectiim rectitudinis; quia id, quod est perfecte rectum magis munit ho­ minem contra casum, quam ad ruinam inducat. El ideo convenienter dicitur, quod dictum vel factum minus rectum, praebens occasionem ruinae, sit scandalum ». 193. Distinctio A. in scandalum per se cl per accidens est ex s. Thorn.2.2. q. 43. ari. 3 : « Scandalum activum potest accipi dupliciter, per se scii, el per accidens. Per accidens quidem quando est praeter intentionem agentis; ui puta cum aliquis facto suo vel verbo inordinato non intendit alteri dare occasionem ruinae, sed solum suae satisfacere voluntati el sic scandalum activum non est speciale peccatum, quia quod est per accidens, non constituit speciem. Per se autem est activum scandalum, quando aliquis suo inordinato dicto vel facto intendit alium pertrahere ad peccandum el sic ex intentione finis sortitur rationem specialis pec­ cati... el opponitur directe correctioni fraternae, in qua intenditur spe­ cialis nocumenti remotio ». Si directe intendit ruinam spiritualem, dicitur diabolicum; secus si intendit quidem peccatum, v. gr. fornicationem, sed non ut ruinam alterius spiritualem. 194. Haec distinctio non est confundenda cum ea, quam s.Thom. tradit ari. l.ad 4. el quae refertur ad modum causandi: « Dictum vel factum al­ terius potest esse dupliciter alteri causa peccandi: uno modo per se, alio modo per accidens. Per se quidem, quando aliquis suo malo verbo vel facto intendit alium ad peccandum inducere; vel etiamsi ipse hoc non intendat, ipsum facium est tale, quod de sui ratione habet ut sil imluclivum ad peccandum, puta cum aliquis publice facit peccatum vel quod habet similitudinem peccati el tunc ille qui eiusmodi actum facit, proprie dat occasionem ruinae, unde dicitur scandalum activum. Per accidens autem verbum vel facium unius est alteri causa peccandi, quando el praeter intentionem operantis el praeter conditionem operis, aliquis male dispo­ situs ex huiusmodi opere inducitur ad peccandum, puta cum aliquis invidet bonis aliorum. Et tunc qui facit huiusmodi actum rectum, non dat occasionem, quantum in se est; sed alius sumit occasionem... El ideo hoc est scandalum passivum sine activo ». In primo autem textu nola sedulo, quod speciale peccatum scandait reperil s. Doctor solum in scandalo per se: quod oppositum dicit cor­ rectioni fraternae. 195. Logo disp. 16. de Poenit. sect. 4. n. 157. melius sic tripliciter distinguit, quae distinctio valde confert ad claritatem. «Tripliciter potest me alter ad peccatum inducere 1° directe cl formal·ter intendendo ruinam spiritualem proximi, scii, ex desiderio, ut proximus meus spirituale illud damnum patiatur : 2° directe sed non for mali 1er, quando sic volo, quod ipse violet v. gr. castitatem, non quia malum eius est, sed quia lucrum CAPUT II. DE SCANDALO 168 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS aliquod inde spero (scandalum, quod s. Thomas dicit per se, haec duo comprehendit): 3° indirecte, quando scii, praevideo, quod ex actione mea proximus facile accipiet occasionem peccandi, ego tamen id non intendo; sed quia possem et deberem scandalum illud impedire, pecco peccato scandali sive speciali sive generali, in quo potest esse quaestio de no­ mine ». Verum heic deesl scandalum pusillorum in sensu Laymann et scandalum pharisaicum. 196. Definitiones activi et passivi, tum passivi in datum seu pusil­ lorum el acceptum seu pharisaicum, obviae sunt. Verum Auctor in hisce distinctionibus neque cum Bonacina neque cum Laymann, quos tamen allegat, cohaeret, sed sequutus est Sanchez Mor. lib. 2. cap. 6. η. 2. El sane Bonacina de Peccat, disp. 2. q. 4. punct. 2. n. 2. 3. scandalum activum dicit idem esse ac scandalum datum, quod et scandalum pusillo­ rum appellat. Passivum vero, quod committitur ex sola malitia peccantis, arrepta occasione ex aliquo facto nostro, quod non habeat vim praebendi talem occasionem, quod et pharisaicum, seu per accidens vocat. Haec autem non cohaerent cum divisione nostri Auctoris. Laymann vero de Carit, cap. 13. n. 2. distinguit activum, quod el datum dicit et mere passivum seu acceptum. Sed de hoc dicit: « Scan­ dalum mere passivum seu mere acceptum est, cum et praeter operantis intentionem el praeter naturam seu conditionem operis, alter ex eo pec­ candi occasionem accipit. Dividi potest in scandalum pusillorum, quod ex hominis ignorantia vel infirmitate provenit el in scandalum pharisaeorum, quod ex mera malitia ortum habet ». In quibus et diversam definitionem passivi habetis, el diversam naturam scandali pusillorum. Scandali pusillorum exemplum habes in eo, qui ex decenti ornatu feminae sumit occasionem peccandi vel generalim ex praesentia feminae per vias. 197 Primum consectarium: quod activum esse possit sine passivo, et viceversa. Activum dari sine passivo, significat culpam adesse, l.cel non sequatur effectus seu ruina spiritualis alterius. Quod vero dicit de passivo, quod sine activo haberi possit, hoc con­ stringendum est, in doctrina Auctoris, ad passivum acceptum: secus esset falsum. Nec bene, heic A. allegat Laymann, penes quem passivi definitio et ambitus differunt. Alterum consecl.: quod passivi ratio non addat malitiam. Nihil est adnolandum; palet enim, non ideo gravius per se esse peccatum, quia peractum est alio impellente directe aul indirecte aul occasione desumpta ex facto alterius, quod ad id non impellebat. Tertium consecl.: scandalum pendet ab adiunctis personarum. Exinde quanlo quis magis dignitate, gradu, existimatione, potentia iruilur, eo facibus timere debet ne scandalum praebeat. 169 Contra vero quando ii, coram quibus peccatur, non eiusmodi sunt, qui permoveantur, nullum erit scandali peccatum. Haec autem, uti patet, dicuntur de scandalo indirecto. Nam si directe velis seducere, peccatum scandali non pendet ab hisce adiunctis. Quartum consecl.: q windo speciale contra caritatem peccatum sit in scandalo. Nola heic inexactam formam dicendi in Auctore, ubi dicit — quando intenditur indirecte —. Nam ubi scandalum est indirecte, est praeter intentionem operantis; ergo non intenditur. S. Alph. lih. 2 n. 45. 1res de hac re sententias affert. 198. Trima asserit, scandalum esse speciale peccatum contra caritatem tunc solum, quando intenditur directe spiritualis ruina proximi el quidem formaliter peccatum proximi intenditur. Secus erit peccatum generale scandali el peccatum reducitur ad eam speciem peccaii, ad quod quis inducitur. Ila Sanchez in Decal, lib. 1. cap. 6. η. 3. ex s. Thom. sup. η. 193., qui tamen non constringit speciale hoc peccatum ad formalem ruinam proximi intentam: unde in hoc Sanchez s.Thomam non habet pro se. Alii (Lugo de Poenit. disp 1G. n. 159 ) iuxta distinctiones Lugo sup. 195. asserunt, peccari contra caritatem et contra virtutem, cui pcccaium causatum opponitur, si scandalum directe detur tum formaliter tum non formaliter: secus peccari solum contra caritatem, non vero contra vir­ tutem, quae a proximo laeditur. El hinc Lugo 1. c. n. 162. repetendam ducit communem sententiam, quam el s. Alph. lib. 2. n. 44. ad resol. 4. infr. n. 238. non reiicit, quod qui solo suo exemplo inducit ad furandum, non tenetur ad restitutionem. Quia scilicet (ibid. n. 161. in fin.) non ideo peccas contra iuslitiam, si praevideas ex tua intemperantia alium praeter intentionem tuam inducendum esse ad furandum nec id impedias. Ratio, quia iuslilia obligat te quidem ne procures alios furari, non tamen ut eorum furta impedias el in hunc finem ab intemperantia abstineas. Tertia sententia, quam s. Alph. tenet, asserit semper duplex adesse peccatum 1° scandali contra caritatem, 2° contra virtutem, quam alter ob scandalum violat. 199. Quod vero ratione indirecti scandali (n. 195) peccet quis contra vir­ tutes, quas alii violant, nimis est difficile idque evincit non solum exem­ plum restitutionis, sed plura alia, quae facile afferri possent. El reipsa Collet et Antoine (apud s. Alph.) obligant ad restitutionem contra com­ munem sententiam, sed utique cohaerenter. Nam peccatum contra iusli­ tiam est laesio iuris alieni el ubi iuris alieni laesio intercedit, adesi onus reparandi iniorum, si capax sit reparationis. Ergo vel admitti debet obligatio restitutionis, vel negandum cum Lugo (el hoc medus) peccari contra iuslitiam. El in hac parte sententiam Cardin. Lugo superius expo­ sitam sup. 198. ul salis tutam sequi possumus ac proinde quando scanda­ lum est indirectum, non opus erit interrogare, quodnam peccatum sil ad CAPUT H. DE SCANDALO 170 TRACTATUS V. SECT. 111. DE CARITATIS PRAECEPTIS quod inducti alii fuerint et idcirco neque circumstantias per se mutantes speciem peccali eorundem, v. gr. si illi qui audierunt sermones tuos turpes, erant coniugali vel liberi aut ligati volo castitatis: de qua revide eliam quae idem Lugo habet eadem disp. 16. n. 160 et 267. ubi n. 160. allegat et Suarez de Chant, disp. 10. sect. 2. n. 9. 200. Subdit A., parum ad praxim conferre hanc quaestionem. Quia si quis fateatur peccatum suum et simul scandalum inde illatum, salis suum peccatum explicat. Verumtamen valde ad praxim refert, an expli­ cari species peccali debeat, ad quod indirecte permoveri alii potuissent, v. gr. si audiens te loqiienlem turpia, erat vel coniugatus vel liber vel persona volo ligata etc. Onde resolves hos casus. LVi I. Mortaliter poccni, qui alteri dat occasionem ruinar * mortalis, nisi indeiiber.iiio excuset et sic opus indifferens vel veniale * saepe transit in mortale, ratione scandali v. gr. si ioco«um verbum proferat Keligiosus coram feminis vel iis, qui inde occasionem peccati mortalis «umere possunt. Laym. I c. 201. Nola, quod requiratur advertentia, ex levi illo ioco tantum ma­ lum secuturum esse. Exemplum actionis indifferentis habes in eo, qui sine ulla rationabili causa velit v. gr. ius suum rigorose persequi v. gr. crediti exigentiam non differre ad dies, quando praepropera haec exigentia grave damnum inferet alteri eumque impulsura est ad gravia peccata vel irae vel furti vel prostitutionis etc. LVI1. 2. Vcnialiler peccat ratione scandali, qui alteri dat occasionem ruinae ve­ nialis tantum. Qtjod verum est, etsi directe illam intendat el quidem ppr actum mortalem. Sancli. I I.c.6. n. 11. ex communi, contra Suar. Balio autem est, quia ru na est parva. Et patet a sim Ii. ut «i quis per fornicationem intendat furari rem minimam, furtum lanium erit veniale. ' ’ 202. Auclor dicit doctrinam esse communem contra Suarez. At Sua­ rez de Charit. disp 10. sect. I. n. \. communem reipsa tenet doctrinam, el solum excipit : « Quando non corrigere proximum de veniali esset mor­ tale, tunc a fortiori inducere illum per scandalum esset mortale. » Porro, disp. 8. sect. 2. n. 6. in fin. casum gravis culpae ob omissam correptionem restringit ad superiores religiosos, si conniveant, quando defectus com­ munitatis sunt (jenerales. Proinde culpa gravis scandali ex mente Sua­ rez erit, si superior inducat communitatem ad generaliter veniales culpas comminandas. Videnda doctrina Lugo citata a Croix 1. 2. n. 235. LVIII. 3. S m lahzans committit praeter p reatum scandali, etiam peccatum eius spec ei. ad quod aliorum inducit: ideoque confilen dehet speciem peccali mortalis, CAPUT Π. DE SCANDALO 171 per quod el ad quod induxit, cum numero indoctorum, vd qui probabiliter induo potuerunt. Sanchez, Azor, Laym. Bon.ic. I. c Card.de Lugo dr, Poeni t. d. 16. «. 4. D an. de Sacr. t. 2. I. 4. a. 114. Excipit tamen Card, de Lugo J. c. *i praeter ,nient ioik-m scandalum dederit. Tamb. de exped. conf. I. 2.c. 1. n. 9. ait, quoad inductos, «affi­ cere, si dicas: 1 ui inultis occomo peccandi meo exemplo. Vid. ini. 1.3. L 6. c. 1. dub. 2 203. De specie diximus superius a n. 198. et cum Lugo diximus, hoc valere solum quando scandalum est directum. Quoad numerum eorum, qui permoveri potuerunt, difficilis est res inde quoque, quod de hoc pro­ babiliter iudicare non facile sit el praeterea requireretur, id animad­ versum fuisse. Cf. dicta in tr. de Peccatis nn. 249. 250. LIX. 4. Etsi is, qui scandalizavit alios, teneatur illis rursos dare bonum exem pium, ut inquit Sà: si quis Limen nudo exemplo suo a'io'ad furtum induxit, neque alio peculiari modo, v. gr. exhortatione, consilio, mandato eccet, Licit id tamen coram iis, qui vel sunt ita viles vel infames aut improbi, vel qui sunt ita probi, ut nemo moveatur ad peccatum: v. gr. si quis fornicator coram alii *, qui «unt parati idem facere nec eios exunplo moventur, vel si coram mansu· lis quis contendat, rixetur vel alium caedat. Sancli. 1. Mor. c. 6. n 6. 205. Huc spectat quaestio apud s. Alph. n. 47. An scandali peccatum sil petere ab alio aliquid, quod iste non praestabit sine peccato, si paratus sil ad peccatum. Distinguunt autem (propter diversas rationes solvendi quaestionem . num res sil intrinsece mala, v. gr. petere fornicationem a meretrice, quae in prostibulo prosiet el omnibus sil parata, an indifferens, ut petere mutuum, quo usurarius abutatur ex sua malit a. El s Alph.. allatis gravium 1)1). hinc inde sententiis, sententiam affirmativam amplectitur: excipii autem in secundo casu, nisi adsit gravis causa, de quo in dub. seq. Ad praxim vero quo i spectat, si quaeras, an in primo casu c rcumslanlia scandali seu inductionis ad peccatum, sit manifestanda in con­ fessione peccali una cum alio patrati, ipse s. Alph. ibid. n. 4G. admittit uii probabilem sententiam eorum (quae certe est difficilior), qui dicunt, non esse in confessione explicandam circumstantiam inductionis ad for­ nicationem; quia cum uterque participet el concurrat el coopereiur al peccatum alienus, gravior erit culpa inducentis, sed communis a lest culpa in eadem specie. A fortiori in casu nostro, ubi vix inductio concipi potest; nam ille supponitur paratus ei solum praestolari rogantem ut peccet. Sed solutio posterioris q. quando scilicet res, quae petitur, non est in se peccatum, spectat ad seq. Artic. 172 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS I.XI. 6. Non ideo factum aliquod est scandalum, quia alius incipit dc tali homine male suspicari aut sentire ; quia hic non peccat si oh suflicieniia ind cia suspicetur. Secus tamen est, si incipiat male senlire de fide Cailioliea, Clero, Ord ne Religioso vel minus ad p elatem allici. Und · pati i facilius dari fcandaluin ah iis, qui sunt in magna auctoritate vel pietatis existimatione, quam ab aliis. Con. d. 32. n. 33. 206. Nihil addendum. A uti culus II. De permissione scandali passivi. LX1I. Rc-sp. I. Permitti nnn potest absque necessitate vel uiil’ta'e p-’opria vel aliena. Ratio est, quia tenomur ex caritate impedire peccata proximi, si facile pos­ simus. Lavm. c. 23. ex commun. 207. Posita obligatione non inducendi sive directe si ve indirecte proxi­ mum ad .spiritualem ruinam, quaeritur, quousque se extendat haec obli­ gatio, scilicet ne indirecte detur peccandi occasio. Nam sicut interdum causa tam gravis adest agendi id, quod cedit in temporale damnum proximi, ut contingit in obsidione v. gr. urbis, in qua damnum sequitur innocentium; eodem modo tam gravis adesse potest causa agendi quidpiam, quod in ruinam spiritualem alterius vertatur, ut non lenear illud vitare. Tum vero in primo, tum in secundo casu non dicimur illud proximi malum velle, sed potius permittere, sicut in de­ fensione sui et sicut in obsidione urbis permittitur mors quorundam el mater gravida dum medicinam necessitate exigente sumit proli noxiam, huius malum permittit. Sic igitur quaeritur, an omittere semper teneamur ea, unde sequitur spirituale detrimentum proximi. In quo tamen est magnum discrimen ab permissione mali temporalis. Nam malum temporale fere sequ tnr ne­ cessario ex actu meo, nec tribui potest alienae voluntati; contra vero detrimentum spirituale sequitur ex malitia alterius libere, cui ego solum praebeo fere occasionem. Magis proprie ergo heic malum dicitur permitti. 208. Responsio ergo est, teneri nos ad cavendam ruinam proximi seu ad non dandam occasionem (nam illud impedire sic est hoc loco accipiendum); sed additur: s/ facile possimus. Quae quidem regula pro variis adiunctis varium gradum indicat facilitatis. Tria enim pr.ic oculis habentur: 1° incommodum abstinendi: 2° gravitas mali, quod in aliis timeatur: 3° nexus causalilalis sive proximae sive remotae inter actum meum et alterius peccalum. Haec autem pendent a prudenti aestimatione, ideoque non habent ma­ nifestam evidentiam, El exinde determinatio quoad singulos casus non est facilis el ideo in plures sententias doclores abire solent. CAPUT II. DE SCANDALO 173 Unde resolvitur hic Casus. LXIII. Abi bona intentione et rationabili ex causa liat cl non ul i uves aller uin peccare: 111. si alterius peccatum impedire nequeas aut salietn non tenearis propter causam ratio­ nabilem. Circa quam notant Sancit. et Laym. etsi cius gravitas certa regula definiri nequeat, sed prudentis indicio metienda sit; tanto tamen graviorem r< quiri, i. quanto gravius esi peccatum, cuius occasio datur: 2. quanto probabilius est, (e non coopé­ rante. aliorum non peccaturum aut quanto certior est effectus peccati: 3. quanto propinquius tua cooperatio piceatum attingit; A. (pianto minus iuris habes ad tale opus: 5. denique (pianto magis peccatum cum iuslilia pugnat idtpie propter damnum tertii. Laym. I. '1 (. 3. c. 13. 253. De cooperatione materiali el formali bene s. Alphonsus lib. 2. n. 63. * \d distinguendum, quando cooperatio sil mere materialis et quando formalis, alii dicunt..., quod cooperatio tunc est materialis, quando ipsa per accidens et remote conducit ad peccatum alterius: formalis autem, (piando per se vel ob aliquam circumstantiam proxime conducit ad exse­ cutionem peccati, licet per se sit indifferens. Sed melius cum aliis di­ cendum, illam esse formalem, quae concurrit ad malam voluntatem 192 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS alterius et nequit esse sine peccato; materialem vero illam, quae con­ currit tantum ad malam actionem alterius et ad proximitatem concursus, praeter intentionem coopérants ». « Haec autem licita est, quando per se actio est bona vel indifferens et quando adest causa iusla el proporlionala ad gravitatem peccati alterius el ad proximitatem concursus, qui praestatur ad peccali exsecutionem. Kalio; quia tu cum praestas actionem indifferentem sine prava inten­ tione, si alter illa abuti voluerit ad suum peccatum exsequendum, non teneris nisi ex caritate illud impedire el quia caritas non obligat cum gravi incommodo, ideo ponens tuam cooperationem cum iusla causa non peccas; tunc enim peccatum illius non provenit ex cooperatione tua, sed ex malitia illius, qui tua cooperatione abutitur». < Nec valet dicere, quod tua actio, etsi indifferens, coniuncla tamen cum circumstantia pravae intentio.ds alterius evadit mala; nam revera actio tua non est per se coniuncla cum mala voluntate illius, sed ille coniungit malam suam voluntatem cum aclione tua; unde tua actio non erit tunc causa per se influens in peccatum, sed lanium occasio qua ille abutitur ad peccandum ». Tum vero s. Alph. lectorem remittit ad locum, ubi agit de cooperatione ad furtum lib. 3. n. 571., ubi hanc doctrinam in memoriam revocat el casui furti seu damnification! applicat. Cf. inf. sub resol. 10 * responsum s. Congr. 25'». S. Alph. lib. 2. n. 59. memorat, quosdam videri habuisse uti illi­ citam quameumque cooperationem et ex Sanchez allegat inter hos s. \nloninum cum aliis. Verum recte subdit, eos intelligendos esse, quando aut actio cooperalrix est per se mala, aut quando desit insta causa, quae excuset a caritatis debito, nempe impediendi alterius peccatum. 235. Ex praemissis 1° inlelligenda ratio trium conditionum, quas A. ad licitam cooperationem requirit. 2U Quomodo dimetienda sit gravitas causae comparate ad alia adiuncla. 3° Quam merito A. dicat, cenam regulam tradi non posse, sed rem ex prudenlum indicio esse definiendam. Porro quid prudentes judicave­ rint, id in quaestionibus singularibus videre licet el ex parle eliam in resolutionibus, quas A. subiicil. Unde resolves hos Casus. l.XWlll. I. Hoc modo licite materialiter cooperatur sponsa contrahens cum sponso, quem scit Sacramentum accipere in peccato mortali. Sciens vero eum habere votum castitatis, peccat contrahendo cum ipso, quia ad contractum illicitum concurrit. Lavm. I. c. ex Sanch. I. 7. de Matr. d. 11. η. 11. 256. Discrimen inter utrumque casum est, quod in priori sponsa con­ trahens cum exsistente in peccato, non concurrit ad actionem per se ma- 193 Iam nec inducit malam alterius voluntatem et iustam, ut supponitur, habet causam contrahendi. In secundo vero casu contractus nempe cum ligato volo castitatis, ipsa desponsatio est Deo iniuriosa et contractus est illicitus; quia cum votum sit impedimentum matrimonii, ipsa actione contrahendi uterque coniux violat legem Ecclesiae, non secus ac illicite concurreret, si im­ pedimentum esset dirimens, licet huius causa resideret in solo sponso, v. gr. quod sil impos vel infidelis etc. Dispar est autem ratio, cum agitur de peccato aut etiam excommu­ nicatione alterius partis; quia haec non sunt impedimentum matrimonii, atque adeo non efficiunt contractum in se vitiosum, sed solum inducunt indignitatem ex parte recipientis, qui illis vinculis tenetur, quemadmodum faciunt indignum accedendi etiam ad alia sacramenta. Quod autem dicitur de volo castitatis, idipsum dici debet de volo re­ ligionis aut suscipiendi sacros ordines aut mere non nubendi etc. ; quia haec vola pariter inducunt impedimentum el efficiunt contractum, qua contractus est, vitiosum. Vid Sanchez de Matr. lib. 7. disp. 11. n. 11. el Laym. lib. 2. tract. 3. cap. 13. η. 4. CAPUT 11. DE SCANDALO LXXXIV. 2. Licite quoque post matrimonium contractum materialiter cooperatur coniux, si coniugi obstricto voto castitatis reddat debitum: imo ad id 'enetur px foslilia, si eum exigentem non possit a proposito avocare, ibidem. 257. Dicitur: si non potest eum avocare ; quia caritas postulat, ul a peccato proximum avocemus. Doctrinam autem hanc s. Alphonsus lib. 2. n. 62. communissimam vocat el probabiliorem. Perinde est autem, ac si creditor quidam votum fecisset non exigendi pecuniam, quam alter ipsi alioquin debet. Nam si creditor exigat eam, peccat quidem contra votum suum; sed debitor non idcirco liberatur ab obligatione solvendi. Sed nescio, cur hoc loco non advocetur neque a s. Alphonso neque ab Auctore alia doctrina, quam in ciusmo Ii casibus prae oculis habere debet confessarius. Etenim, ul suo loco videbimus, coniux potest aut irritare vola coniugis alterius aut, si de volis agatur praecedentibus matrimonium, potest obligationem eorum suspendere. Confessarius ergo suggerere debet coniugi poenitenti, ul in hoc casu sua potestate utatur el votum alterius suspendat. 258. Revocari huc debet casus, (piando alter coniux ita uti vult ma­ trimonio, ul generationem impediat. Confessarius de his scitari curiosius non debet: sed si mulier interroget, confessarius uti poterit doctrina, quam heic Auctor proponit, nempe monere, ut uxor maritum, quantum lien potest, deterreat ah eo crimine: si non potest el ex negato coniugii usu gravia incommoda pali debeat, passive se habeat; quia reipsa ipsa nihil confert ad peccatum, quod totum residet in altera parte. Imo nec tenetur a petendo abstinere etc. Cf. dicenda suo loco in Tr. de Matrimon. Ballsrini Moral. Tomo II. 13 194 TRACTATUS V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS LXXXV. 3. Similiter Parochus Eucharistiam licite potest et debet ministrare pec­ catori et excommunicato et haeretico occulto, si petat publice; imo confessarius praebere debet petenti etiam privatim, si ex sola confessione eius peccatum no­ vit. ibid. 259. Et hanc doctrinam de confessarii debito s. Alph. n. 62. communis­ simam dicit el omnino tenendam. Illicitus est sane quilibet notitiae con­ fessionis usus, ex quo sequatur qualecumque poenilentis gravamen. Cf. propos, damnatam ab Innocenlio XI. 18. Nov. 1882. in serie Ghronol.V. 1. p. XXIV. lustam ergo habet confessarius causam ita agendi: pariter et parochus, ut consulat famae hominis, prout exigit caritas el iustitia. Vid. Lugo de Sacram, in genere disp. 8. sect. 10. LXXXV1. 4. Excusamur a precato famuli, si ratione sui famulatus praestent quae­ dam obsequia, quae sine gravi suo incommodo negare non possint: ut v. gr. vestiant dominum, sternant equum, comitentur ad lupanar, meretrici deferant munera, eidem venienti aperiant ostium; quia haec tantum remote se ad peccalum habent el sine iis peccalum fieret. Unde tamen non sequitur, alteri cuivis licere ea praestare. Bon. p. 11. n. 26. Azor. t. 2. 1. 12. c. ult. q. 8. Laym. 1. 2. t. 3. c. 13. Sanch. 1. 1. filor. 260. Auctor hac resolutione ea recenset, quae solum remote ad pec­ calum concurrere videntur. S. Alph. quaerens n. 64., an ratione famulatus, possit famulus comitari herum ad lupanar, sternere equum (utique ad lupanar), dicit, non sufficere solam rationem famulatus; sed id non est inlelligendum de vestibus por­ rigendis, aut parando equo; quia haec prorsus sunt indifferentia: sed de comitando. S. Alph. dicit probabilius non sufficere rationem famulatus, nisi timeatur damnum grave; nunquam vero licere, si dominus ex co­ mitatu reddatur animosior. Puto haec non esse admodum practica; 1° quia hic mos non viget, neque testes horum factorum quaeruntur, nisi agatur de muliere, quae eat ad domum amasii etc. 2° quia limor iste damni vix unquam abesse potest: 3° quia famulus difficile potest nosse circumstantiam de maiori animo addito: 4° quia comitari herum est ex iis actionibus, quae ordinariae supponuntur ac propterca indifferentes maxime sunt. Quomodo vero herus, comitante famulo, animosior reddatur, explicat Sanchez in Decal, lib. 1. cap. 7. n. 22. 33. « Is comitatus semper animo­ siorem reddit dominum aggredientem vel acceptantem duellum ». Et n. 23.: « Maior difficultas est, quando custodiae causa famuli herum comitantur aut eum peccantem exspectant. Qua in re ita distinguendum censeo. Si eum comitentur, ut rivales illius mulieris (sc. competitores) famuli invadant eum iis pugnaturi, nulla ratione licet; quod sit intrin­ sece malum. Si autem ut a rivalibus aggredientibus herum tueantur vel ut admoneant herum adveniente aliquo, qui ipsum offendere possit, 195 ut sic incolumis evadat, adhuc rarissime licitum erit et urgentissima necessitate concurrente.... Cum enim proxime concurrant seu accedant peccato heri, ut sint quasi positiva ac directa cooperatio, maxima causa excusandi indigent ». 261. S. Alph. n. 64. probat sententiam eorum, qui dicunt, non hcere deferre curru concubinam ad dominum ac multo minus vocare ad do­ mum heri; quod idem s. Alph. extendit ad aurigas aut naucleros. Intellige priora: non licere ratione solius famulatus: sed in praxi, contumacia huiusmodi hominum detrectantium ministerium suum, est semper periculosa nec famulus potest rationes de his instituere cum do­ mino. Sed haec pertinent magis ad resol. seq. Quoad aurigas autem aut naucleros, in praxi vix est, quod confessa­ rius inquirat; quia neque sunt que n** possunt esse solliciti, quis, cur, quorsum vehi petat et cum publico in loco omnibus indiscrimination prostent, nequeunt petenti officium detrectare sine gravissimo incommodo. 262. Quoad deferenda munuscula s. Alphonsus n. 65. dicit, verius Con­ cinam putare hoc intrinsece malum; quia munera per se turpem amo­ rem fovent. Sporer de hac re In V. Pracc. cap. 1. n. 99. pag. 84. torn. 2.: « Excusari (ait) famulos vel ancillas, qui inter huiusmodi heros el heras deferant litteras, internuntia, munera, solius urbanitatis vel amicitiae plena praestentquc similia alia officia, quae alius famulus vel ancilla aeque prae­ staret. Ratio est, quia ex una parte illi ex officio el conditione sua te­ nentur dominis servire el obsequi; ex altera vero parte cooperatio ad peccalum mere materialis est el lanium remota ». Et sane videtur Concina non bene ratiocinatus. Neque enim spectari debet, an munus vim habeat fovendi ; nam sic magis fovebit aspectus el ideo non liceret aperire ianuam: sed spectatur aclio ipsa aut aperiendi ianuam aut ferendi rem, quae actio est per se indifferens. 263. Quoad aperitionem ianuae negat id licere Croix apud s. Alph. n. 66. el in medium profert Propositionem 51 damn, ab Innocenlio XI. < Famulus, qui submissis humeris scienter adiuvat herum suum ascen­ dere per fenestras ad stuprandam virginem el multoties 'eidem subservit, deferendo scalam, aperiendo ianuam, aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter, si id faciat metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tractetur, ne torvis oculis aspicialur, ne domo expellatur ». S. Alph. recte respondet, hanc propositionem nihil ad rem facere; quia verba — aperiendo ianuam —ex contextu significant aperitionem factam per vim, domus scii, alienae ad patrandum stuprum. 264. Quod non liceat aliis quidpiam, quod licet famulo, ut A. dicit, palam est; quia alii non habent rationem famulatus, qui exigit quaedam obsequia et officia, v. gr. aperiendi pulsantibus. CAPUT II. DE SCANDALO 196 TRACTATUS V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS LXXXVII. 5. Ad ea opera, quae propinquius se ad peccatum habent aut iuvant, v. gr. subücere humeros, admovere scalas hero per fenestram ascendenti ad concu­ binam, deferre litteras amatorias ad meretricem, comitari ad duellum etc. non sufficit commimi' ratio famulatus, sed exigunt maiorem necessitatem et causam, ut licite fiant, v. gr. periculum gravis aut saltem notabilis damni, si detrectent, ibid. ‘ Haec doctrina iam reiicitiir ob damnatam ab Innoc. XI. propos. 51. ’ 265. Relate ad duas priores actiones subücere humeros, admovere sca­ las, s. Alphonsus quaerens an eae, sicut et vi aperire ianuam et similia, ex metu mortis vel magni damni liceant, lib. 2. n. 66. q. 4. dicit, affirma­ tivam A. sententiam, spectata ratione, sibi videri probabiliorem, quam oppositam Viva, Salmanticensium el Concina dicentium, neque ob peri­ culum mortis haec licere, quippe intrinsece mala sint. « Ratio, inquit s. Alph., quia cum praestas actionem per se indifferen­ tem, non teneris nisi ex caritate ab illa abstinere, ne alter ea abutatur ad peccandum. Atqui caritas non te obligat, ut peccatum alterius avertas cum gravi luo damno; nec alterius malitia mulare potest naturam actionis tuae, ut ex indifferenti Hat intrinsece mala ». Ergo. Vid. quae habet s. Alph. lib. 3. n. 571. in fine, ubi agens de cooperatione ad furtum expro­ brat incohaerenliam Milante, qui intrinsece malas eas actiones esse modo affirmavit, modo negavit. < Nec valet dicere, ait n. 66., quod praefatae actiones sint intrinsecae malae; quia cooperantur ad peccatum stupri idque probari ex prop, dam­ nata n. 263. ubi dicitur: aut quid simile cooperando ». Nam respondet concedendo quidem in prop, damnata το cooperando non indicare forma­ lem, sed materialem cooperationem el in tali sensu fuisse propositionem proscriptam. Quomodo ergo haec doctrina eximitur damnatione? S. Alph. 1. c. notat, verbis si id faciat metu notabilis detrimenti, non compre­ hendi melum morlis. « Ibi enim, inquit, declaratur, qualis metus non excu­ set puta ne a domino male tradetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur, quae mala certe non comprehendunt malum morlis » Asl hoc pacto s. Alph. non defendere videtur doctrinam Auctoris, quam tamen dixerat speciata ratione probabiliorem; quippe A. non loquitur de melu mortis, sed de periculo gravis aut notabilis damni, quae quidem verba congruere videntur cum illis verbis damnatae propositionis: metu notabilis detrimenti. 266. Puto ergo respondendum, spectandam esse explicationem detri­ ment i, quae in ipsa propositione exprimitur. Ibi amem tria dicuntur, l°ne male ab hero tractetur: 2° ne torvis oculis aspiciatur: 3° ne domo expel­ latur. Porro falso quis statueret, damnationem cadere in singula membra et propositionem damnandam aeque luisse, si addidisset quartum mem­ brum, ne occidatur. Ratio palet, quia ut damnetur propositio sufficit, ut unum membrum sil damnabile. Hinc merito damnaretur ista propositio: 197 « licet regulariter interficere iniustuin aggressorem ad vitandum grave damnum, puta vitae, bovis, unius aurei ». Numquid enim damnaretur interfectio aggressoris pro luenda vita, si damnaretur, prouli damnata est, propositio, si agatur de uno aureo? prop. 31. ab Inn. XI. * Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei. » A pari ergo in casu noslrn. Satis enim est, non affirmare, licite quempiam ea peragere, ne torvis oculis a Domino aspiciatur, ne male (quomodocumque) ab hero tractetur, quod sane absurde fingitur ceu notabile detrimentum ac merito damnatum est. Celerum ut s. Alph. notat 1. c. in prop, damnata sermo est de stupro violento. Cum ergo praedictae actiones concurrant ad damnum stupri, quamvis solum materialiter concurrant ad peccatum stupratoris, nullus reipsa alius limor excusaret, quam limor morlis. Verum hic non est casus ab Auctore positus et ideo bac etiam de causa, nihil huc facit damnata propositio. 267. S. Alphons. lib. 2. n. 67. addit quaestionem ab Auctore omissam, an liceat scribere aut deferre litteras amatorias concubinae domini. S.Alph. absolute negat; quia formaliler ea concurrunt ad fovendum turpem amorem! Idque tenet, etiamsi dubium sil, an litterae contineant amatoria. Si vero contineant sola signa urbanitatis, exigit, ut iusla causa adsit praeter obsequium famulatus. Melius, puto, solvetur quaestio distinguendo actionem scribendi ab actione ferendi. Nam actus ferendi est prorsus indifferens et continetur in censu obsequiorum, quae quisque famulus domino praestat. Neque is tenetur divinare, quid litterae contineant. Quoad scribendum vero, si sint turpia aut quomodocumque illicita, nihil est disputandum, quia malum in se est. Secus si de negotio quo­ piam indifferenti agatur aut sola signa urbanitatis scribantur. Haec enim non debent recenseri inter actiones proxime ad peccatum con­ currentes. CAPUT II. DE SCANDALO I.XXXVIII 6. Ob simile periculum excusantur plnrmum caupones et propolae in locis, ubi Catholici vivunt mixti haereticis, qui ministrant aut vendunt carnes dic ieiunii comesturis, item vinum ebriosis, dum postulant, etsi sciam eos a peccato non excusari; quia plerumque p-ccaliim aeque fieret, subministrantibus ali set ipsi damnum notabile paterentur, dum paid atim nemo ad eos veniret. Sancb. I. I. c. 7. Bonae, etc. Quod si tamen hae rationes non adessent, non excusarentur. I nde non licet ea patrilamilias (mi me coenam die ieiunii) ministrare suae familiae mque cauponi illi, praeter quem non sunt alii: nis tamen alia gravior causa cogeret, ibid. 268. S. Alph. lib. 2. n. 69.: affert sententiam Concina, qui licitum cauponibus dicit vendere vinum iis, quos ebriandos praevident, solum ex metu morlis aut mulilalionis. Sed probabilius dicit tenendum cum Busembaum aliisque communiter, excusari ob melum cuiuscumque gra­ 198 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS vis damni, v. gr. si notabiliter minueretur numerus emptorum. Quod idem dicendum asserit de comesturis carnes die vetito. Mota tamen 1° quoad vinum porrigendum, id ex mullis aliis circum­ stantiis locorum, temporum, personarum etc. decidendum esse curasque adhibendas a caupone, ne malum hoc fiat. 2° Quoad carnes comedendas, causae possunt esse comedenti, cur licite id faciat nec venditor tenetur inquirere. 269. An volenti frangeie ieiunium, ubicumque inveniet cibos, liceat eos praebere, dicendo condition;)te, si vis iam comedere, coena apud me; affirmantibus aliis, quia peccatum iam est interius patratum nec impediri potest, ul supponitur: negative respondet s. Doctor lib. 2. n. 80. propler ralionem, quam ex eo attulimus n. 211. Vide ergo ibi dicta. 270 S. Alph. n.69. in fin. ait, se recedere ab iis, qui licitum dicunt ven­ dere vinum illi, qui deinceps vendet mixtum aqua el solum excusat ob metum mortis vel infamiae, cum alii doctores excusent, si aeque com­ mode aliis vendere non possit. Eadem de causa non licebit vendere lac iis, qui miscebunt aquam, nisi metu mortis aut infamiae! Verum Doctores heic duplicem faciunt quaestionem: 1° est, quando vi­ num traditur aliis vendendum non eorum nomine sed nomine ipsius do­ mini et tunc non licet permittere, ul alii abutantur hac traditione ad simulandum bonum et permiscenda alia elementa. 2’ Est quando absolute venditur alteri et hic suo nomine venditurus aquam permiscet. Qua de re Tamburini in Decal, lib. 1. cap. 1. §. 4. n. 37: «Si eadem vendas aliis, quos scis per fraudem v. gr. miscendo aquam vino aliis esse revendiluros, tunc licite poteris, quando tu, nisi iis venderes, difficulter vel cum tuo damno aliis vendere cogereris; nam si ali.is sine luo damno aeque posses, cur ex caritate non debeas? » Et convenire debemus obligationem ex caritate proficisci 1° cavendi peccatum mercatoris, 2U damnum ementium. Verum patet statim, 1° actio­ nem meam remotissime se habere ad illud peccatum: 2° non ideo mer­ catorem cessaturum ab arte, quia statim inveniet vinum ab alio: 3° esse eiusmodi damnum, quod non ignorant ementes a mercatore; adeo ul vix reperiri possit solida ralio, cur herus non vendat mercatori, si alias in­ commoda pali debeat. Verum durissima est resolutio s. Alphonsi, qui solum metum mortis et infamiae excusare dicit; qmsi vero damnum, quod affertur, sii eius­ modi, quod vel omnium bonorum amissione quis cavere debeat, quod est plane exorbitans. Ad summum exigere posset, ne multo maius sit damnum aliis inferendum. Ai si v. gr. vendere non posset vinum aliis, pateretur is damnum mullo maius quam quod affertur ementibus a mer­ catore. Aiqui nonne ipse s. Doctor statuit, nos non teneri, si grave nos damnum maneat sup. n. 268. ? CAPUT Π. DE SCANDALO 199 LXXXIX. 7. Ea, quae ad peccatum proxime concurrunt vel inducunt vel cum iuslilia pugnant, etsi ex genere suo sint indifferentia, v. gr. hero alterum occisuro gladium dare, ostendere illum, qni ad necem quaeritur, compulsare campanam (sine scandalo lamen) ad concionem haereticam, meretricem etsi conductam ac paratam e domo evocare et ad herum deducere, furi scalam applicare, gerenti iniustom bel­ lum dare mutuas pecunias, pagum haeretico domino vendere, gravissimam causam requirunt, hoc est, melum tanti m di, quod secundum leges caritatis nemo teneatur subire ad evitandum malum alterius, v. g. si alias occidendus esset. Laym. c. 13. n. t. 371. S. Alph. n. 66. ad fin.: « Tradere autem gladium occisuro nun­ quam licet, quia non licet occidi innocentem, ul tu tnorlem viles, ut bene docent Concina et Tournely idesl Collet ». Atqui instar prodigii foret, si quid boni nobis offerretur, quod nemo Doctorum perviderit, perviderint tamen Concina et Collet. Reipsa s. Alphonsus alibi idesl lib. 3. n. 571. prop. fin. sic scribit: «Se­ cus dicendum (videlicet non est excusandus ob melum gravis damni), si quis cooperationes illas praestaret occisuro, tradendo gladium sive claves ad occidendum, vel humeros subiieiendo ad ascendendum, vel scalam deferendo etc. hi lamen recte Salmanl. cum Soto, Lessio, Bannez, Tapia, Arragomo, Villalobos et La-Croix cum Sanchez el Bonacina dicunt inlelligi, si ille potest negare suam cooperationem sine periculo mortis aut aequalis gravis damni; quia aliter non tenetur impedire da­ mnum alterius (etiamsi alter sit in extrema necessitate patiendi damni) cum aequali proprio detrimento ». Ita s. Alphonsus, temperans suam ipse doctrinam (a). 272. Ostendere eum, qui ad necem quaeritur, velat non quidem iu­ slilia (nisi quis ex ollicio custodire alium debeat), sed caritas. Atqui caritas utique gravem obligationem imponit; quia necessitas alterius est gravissima, imo extrema. Verum non exigit, it cum periculo certo vitae (a) In editione tamen veneta anni 1757. idem locus scii. lib. 3. n. 571. prop. flo. ali­ ter ee habet. Nam post verba scalam deferendo sequitur: « Ratio, quia is proxime cooperaretur ad mortem ulterius, quod omnino est illicitum, etiamsi hoc faceret ad pruoriam mortem evadendam; in hoc enim proximus esset rationabiliter invitus nec ullus potest, ut vitam suam servet, concurrere ad alterius mortem ; quia in periculo aequalis damni melior est conditio possidentis »: quae desunt in editionibus po>terioribus. Correxit igitur postea s. Doctor sententi »m. quam tradiderat in edit, an 1757. et rediit ad sententiam (piam docuerat in prima editione anni 1'18. ad lib. 3. tract. 5. cap. 2. de lieslitut. dub. 2. not. I).. Imo correxit et ea. quae habentur lib. 3. η. 697., quem locum allegat I. 3. n. 571 Nam iu editione anni 1757. excusabat coopérantes! solum, si secus gravius ipse damnum passus fuisset; sed postea addidit, si OravîOS vel saltem aequale damnum pati deberet. Cur vero non correxerit etiam lucum praesentem scii. lib. 2. n. 66. qui deest in prima editione anni 1748. et est mera additio anni 1757., possumus tribuere inadvertentiae. 200 TRACTATUS V. SECT. HI. DE CARITATIS PRAECEPTIS meae aut cum gravissimo alio incommodo prospiciam alteri. Ergo non est solus casus « Si alias occidendus esses », quo excuseris. 273. De pulsanda campana al concionem haereticam, haec clarius Laymann de Carit, cap. 13. n. 4.: «Si aedituus, qui hactenus in Ec­ clesia ab haereticis occupata servivit, ad fidem catholicam convertatur, sed gravi necessitate servitio suo slalim abscedere non possit: puto co­ gendum non esse, sed absolvendum, si prominat, quod servilium suum deseret, cum primum, rerum statu immutato, poterit, modo absit scan­ dalum atque falsae religionis virtu.ilis professio, si nimirum vel ex aperta aeditui coram populo protestatione vel aliis rationibus manifestum sil, quod ab illo ministeria pulsandi campanas, ecclesiam aperiendi, clau­ dendi, panem el vinum afferendi etc. solum liant materialiter el ut actus sunt per se indifferentes et nequaquam fiant, quatenus ordinantur ad exercitia haeretica, quippe quae hominem detestari illum palam *constet . Ubi vides, non requiri metum mortis, sed aliud incommodum, quod in casu facile cogitatur, v. gr. quia contractu ligatur el vexationes subiret etiam a tribunali, vel non haberet, quo victitaret etc. De meretrice evocanda et deducenda, idem fere dicito. Neque enim requiritur metus mortis; cum actus sit natura sua indifferens etc. Timor ergo gravis damni v. gr. in famulis sufficiens esset causa. Quoad scalam furi applicandam, cum actio (licet per se indifferens) proximius concurrat el agatur de damno tertii, gravior sane et urgenlior causa ad excusandum requiritur, v. gr. si fur minitetur vulnera, gravem percussionem, incendium domus, vastationem vineae aut messis aut alicui grave damnum. De pecunia danda mutuo bellum iniquum gerenti. Casus est hodiedum frequenlior, quando quaeruntur praestita, ut aiunt. Inlellige vo­ luntaria; nam quae vi extorquentur (preslili forzati), frustra negares el solum accederet maius damnum tuum. Quoad pagum haeretico vendendum (qui casus olim frequenlior esse poterat, quando tot feuda habebantur), illicitum erat, si subditi praevi­ debantur ab haeretico pervertendi, praesertim cum cura spiritualis sa­ lutis subditorum dominis custodienda sil nec periculis exponenda, ob temporalem commoditatem: solum ergo gravissima necessitas poterat excusare. Hac quoque ratione usus est Papa, ob quam nefas duxit pro­ vincias ecclesiasticas hodiernis latronibus ultro cedere. 274. s. Alph. heic sublicii negandum esse, quod sine, magna utilitate liceat petere sacramenta ab administraturo sacrilege. In praxi id de confessione maxime inlelligi debet; quia quoad Eucharistiam non esset iuxta probabilem grave ministri peccatum: quoad alia, haec sunl nedum utilia, sed necessaria. Al quoad poenitentiam s. Alph. alibi gravissimam dicit causam, ne maneat quis in peccato ad diem. ’201 275. Huc special casus, quem Laymann cap. 13.de Carit, n 4. addit: «Longe gravior causa aut necessitas requiritur, ul liceat alicui.. ordi­ nare characteres ad haereticorum librorum impressionem; quia tale opus valde propinque ac per se ad haeresim ordinatur. In necessitate lamen admodum gravi, si etiam alia scandala et catholicae religionis contemptus absint, tale quid piam ad breve tempus praestari posset, v. gr. si filius typography haeretici ad fidem catholicam convertatur, qui sine gravis­ simo suo detrimento patrem tam cito deserere, non posset. Siquidem hae­ reticum scriptum typis ordinare siculi et transscribere per se malum non est, si malo fine non fiat; neque lex ecclesiastica id prohibens in tam gravi necessitate obligat ». Potest enim finis honestus actionis per se adesse, ul haeresis cognoscatur el confutetur, ut historia haereseon plene tradi possit. CAPUT II. DE SCANDALO XC. 8. In civitatibus in quibus id vitandi maioris mali causa permissum eq, licet domum tocare usurario (excipii tamen ius alienigenam) cl meretriebus mixime si alii conductores desint: nisi tamen m-reirices graviter nocerent vicinis honestis, vel ob silum ansam maiorem darent peccatis. Sanchez 1. Mor. c. 7. Bon. I. c. 276. Dubium haud infrequens est in praxi, num aut locari domus pos­ sit aut expelli mulier debeat, si dein res detegitur. Auctor omnia habet, quae ad rem faciunt. Nam 1° dicit, quaestionem esse de civitatibus; nam, ul notat s. Alph. lib. 3. n. 434., in parvis op­ pidis nullo modo tolerandae sunl. Verumlamen ubi leges nihil cavent etiam de parvis oppidis et alioquin ad tollendum scandalum nihil pro­ dest, si locationem tu neges, quia facillime alia domus prostat: tunc perinde erit dicendum ac de magnis urbibus. 2° Duas circumstantias notat A., in quibus expellere deberet. Primo, si graviter nocent vel aliis eiusdem domi inquilinis, praesertim si non desint pueri ac puellae etc. atque adolescentes in aliis familiis, quae mento aegre ferunt scandalum el iure exigunt ut removeatur, vel ho­ nestis vicinis. Secundo si locus aptior videatur ad maiorem peccandi an­ sam, ul si ratione silus aut alia de causa maior aptitudo esset ad ea peccata. Sanch. Mor. lib. I. c. 7. n. 20). S Alph. lib. 2. n. 70. advertit, proponi heic ab A. doctrinam reliquis DI), communem. Celerum s. Alph. lib. 3. n. 434. mallei, ne in urbibus quidem licere permissionem meretricii. Verum 1° non negat, oppositam sententiam esse probabilem : 2° haec pro magistralibus dicuntur. XCI. 9. Excusantur a mortali, imo etiam veniali, si causa addi artifices, qui faciunt aut vendunt res indifferentes, quibus quis bene potest uti, licet plurim abu­ tantur, v. gr. aleas, fucos, gladios. Ratio est. quia remote lanium ordinantur ad peccatum el simpliciter imp diri non possunt. Quod si lamen abusus esset contra iustiliam, non liceret, v. g. si occisuro dares gladium ob magnum pretium, quod offert. 202 TRACTATUS V. SECT. III. DE CARITATIS PRAECEPTIS Item, si quis sciat hunc innocentpm non pervertendum, nisi per has suas merces; quia modicum lucrum certae saluti alterius est postponendum. Sanch. 1. c. 277. Doctrina Auctoris communis est et bene demonstrata : adde ven­ ditores publicos obligari non posse ul inquirant, quo pacto emptores merce per se indifferenti sint usuri, idque eis certe foret gravissimum el communi commercio molestissimum. Celerum regula, prorsus servanda, habetur in fine resolutionis, nempe tunc solum non licere, cum constat, emplorem esse abusurum. Sed neque si constet, emptorem esse abusurum, quaestio finita est. Nam tunc locum habet doctrina primae partis, nempe id non licere, nisi adsit causa, nempe damni subeundi. Ratio, quia solum ex caritate quis teneretur, ad impediendum nempe alterius peccatum; caritas autem non obligat cum gravi incommodo. Praeterea cum res illae passim prostent (et prostare necessario debent, quia habent etiam licitos usus), iam non im­ pedirem peccatum. Ergo damnum subirem sine causa. Proinde apposite Auctor excipit casum «nisi quis sciat, quempiam innocentem non esse pervertendum nisi per suas illas merces », v. gr. per librum etc.; nam tunc negando mercem vere impediret spirituale alterius damnum. Quoad gladium vero dandum magno pretio, ibi non agitur de vitando proprio damno, sed de non acquirendo lucro iniquo, quod offertur libi el tendit ad cooperationem tuam extorquendam. Atque heic notanda specialis ratio peccati conlra iusliliam. Nam tunc non solum adest ratio impediendi ex cantate peccatum abusuri re tua, sed praeterea adest ratio ex caritate impediendi damnum tertii. Hinc grave illorum crimen, qui praebent pharmaca volentibus per ea procu­ rare abortum. 278 S. Alph. n. 71. Busemhaum el Sanchez. Jfor. lib. 1. cap. 7. inducit quasi negantes licere, quando verisimiliter crcddur emptor abusurus: quam deinde doctrinam ipse videtur reiicere, dum alios his Doctores opponit dicentes id licere, si iacluram patiatur quis non vendendo. At neque Busemhaum ac Sanchez habent eam doctrinam neque quae­ stio sic indeterminate proposita resolvi per simplicem affirmationem aul negationem potest. Ul enim advertit Sanchez Moral. lib. 1. cap. 7. n. 12., solutio pendet a mullarum circumstantiarum consideratione. El praestat doctrinam eius heic subiicere: < Non eadem causa erit semper sufficiens ad horum in­ differentium minislralionem excusandam. Ratio colligitur ex dictis; nam cum obligatio illam vitandi consurgat ex obligatione virtutis, cui pec­ catum illud proximi, cui ea occasio datur, opponitur el obligatio omnium virtutum non sit aequalis, sed quaedam magis, alia minus obliget nec occasiones sint pares; quia quaedam sunt magis indifferentes et remotius 203 se habent ad malum abusum, quaedam autem proximius ad illum ac­ cedunt et maiorem in se malitiam continent, insuper nec praeparatio abusuri ad malum usum sit semper aequalis, sed aliquando magis, ali­ quando minus paratus sit nec denique spes, fore ut desistat a pravo abusu, sil semper aequalis, me non ministrante: ideo non semper aequa­ lis causa erit proportionate ad hanc ministralionem excusandam, sed quandoque maior, quandoque minor necessaria erit. Quare nulla certa quantitatis huius causae regula praescribi potest; sed ea prudentis ar­ bitrio remittenda est. Quo autem id arbitrium prudens sit, debet atten­ dere tanto maiorem causam requiri, quanto peccatum, ad quod illa mi­ nistratio occasionem dat, est gravius et quanto proximius attingit illud seu de se est magis ad malum determinata et quanto certior est effectus peccati et quanto probabilius est, fore ul id peccatum impediatur, hoc non ministrante. Idque summopere observandum est, urgentiorem causam desiderari, quae suppeditantem haec indifferentia excuset, quando abusus est conlra justitiam et talem, quae merito praeferri possit damno al­ terius et ratio est; quia maiori vinculo tenetur quis peccata alterius, quae sunt conlra iustiliam, vitare, quam quae conlra solam caritatem. Quippe in illis innocens invitus damnum patitur; in his autem solus pec­ cans detrimentum spirituale patitur, idque propria voluntate... Atque ita bene Azor lib. 8. torn. 1. cap. 2'2. q. 6. in fin. et cap. 24. q. 14. censet, esse causam iustam vendendi indifferentia (quae non ex se proxime attingunt malum usum et quando ille non est contra iustiliam) iacluram, quam quis patitur, si res suas, quas venales habet, minime vendit ». In quibus habes reipsa determinalissimam, quae desiderari possit, regulam. CAPUT IL DE SCANDALO XCI1. 10. Excusantur etiam, qui ob iustam causam vendunt agnum Iudaeo, vel infideli usuro ad sacrificium. Item qui ludaeorum synagogas, haereticorum templa, legitimo Magistratu permittente, aedificant vel restaurant: praesertim si fieret aeque sine ipsis. Navar. I. 5. cens. 1. de ludaeis. Laym. I. 2. t. 3. c. 13. n. i. Venena autem vendere, nisi iis, qui bene usuri putantur, v. g. ad confectionem colorum vel medi­ cinam, non licet. V. Sanch. 1. Mor. c. 7. Unde venditio veneni, quod non servit, nisi ad hominis occisionem, simpliciter est mala. 279. Quoad primam pariem, adde venditionem Horum, ramorum et si quid aliud quaerant ludaei pro suis superstitionibus. Idemqtie dicilo de iis, quae Idololatrae emant ad sua sacrificia, ornamenta templorum etc. Non tamen liceret fabricare ac vendere idola, ut deserviant supersti­ tioni; hoc enim intrinsece malum est. Secus, si fiat ad meras imagines servandas, prout fiunt statuae lovis, Martis, Minervae etc. el venduntur, absque ullo superstitionis periculo. Heic referre iuvat responsum s. G. de P. F. 2. lolii 1827. « Relate ad cooperationem ad ritus superstitiosos, haec tenenda regula est. Si coope­ ratio fuerit pars ritus superstitiosi, tunc formalis censenda erit, inlrin- ‘204 TRACTATUS V. SECT. Ill. DE CARITATIS PRAECEPTIS sece mala et nunquam fieri licite poterit. E contra censenda erit ma­ terialis, si pars non fuerit ritus superstitiosi. Grave aliquod damnum, quod oriatur coopérant), si ab hac materiali cooperatione abstinere vo­ luerit, licitam eam laciet, etiamsi scandalum adfuerit, quod pusillorum dicilur a theologis; quia ex lege caritatis nemo tenetur cum gravi suo damno scandalum istud removere ». Ubi habes et principia moralia de cooperatione. Quoad alleram pariem, Resolutio patet. XCIII. II. Christiani captivi, ex gravi melu, in triremibus Turearum vel haereti­ corum, licite remigant contra Catholicos, sarcinas, machinas, arma ad bdluin necc'Siria convehunt, propugnacula aedificant etc. ita probabiliter Less. S.mch. Suar. Laym. 1. 2. I. 3. c. 13. contra Toi. et alios, qui docent peccare mortaliter. Quod si tamen eo loco res esset, ut haec negantes magno periculo classem Christianam eri­ perent vel victoriam conferrent, teneremur tantum bonum vitae suae anteferre. Suar. Less. S.mch. I. c. ‘280. Ratio, quam Doclores adducunt, haec est, quia eiusmodi opera per se sunt indifferentia el ex sola ma.itia aliorum deserviunt ad damnum iniuslum Christianorum. Ex alia vero parte si captivi operam suam ne­ garent, certam mortem subirent nec tamen ex ipsorum renilenlia el morte ullum emolumentum rei Christianae afferretur; quippe per alios praesta­ rentur illa opera. Id DI), extendunt ad convehendam praedam in naves. Nam non possunt esse inviti ii, quibus res auferuntur, cum inutiliter ad mortem torqueren­ tur captivi sine ullo emolumento ipsorum. Denique palet ratio postremae partis ; quia si mors ipsorum tantum boni parere potest, cessant causae excusantes et caritas ordinata prae­ cipit, ut commune ingens bonum privato praeferant. El iisdem prope principiis innititur resolutio 13. XCIV. 12. Incolae urbis vel provincia *», quam Tyrannus occupavit, licite manent inler iniquos possessores cosque, cogente imperio, lavant excubiis, fossione, contri­ butione idque ex legitimi Principis praesumpto consensu: ex (pio etiam talia obse­ quia licite promittunt cum iuranienlo, ad maiora mala sua et legitimi Principis declinanda. Laym. I. c. n. 5. ‘281. Laymann de Carit, cap. 13. n. 5. clarius: « Resolves, incolas provinciae, quam tyrannus expulso legitimo principe iniuste occupavit, posse inler iniquos possessores manere eosque, cogente imperio, fossione, excubiis et contributione aliqua iuvare: non quidem intentione bellandi contra legitimum magistratum (idest Principem), sed quatenus opera illa secundum se indifferentia sunt; quae si ab incolis recusentur, maiora pericula et incommoda imminent, ut videlicet bonis suis omnibus spo­ lientur, provincia eiicianlur el alii, ad nocendum promptiores, substi­ tuantur. Quamobrem existimandum etiam est, legitimum principem con­ 205 sentire, ut eiusmodi obsequia a subditis inierim exhibeantur vel etiam juramento promittantur, quatenus ita opus est el ipsi etiam utile ad gra­ viora mala cavenda. Quae autem in maius legitimi Principis el reipublicae damnum aut catholicae religionis oppressionem cessura sunt, ea subditi a tyranno adacti praestare non possunt; multo minus se juramento obli­ gare», ubi clarius redditur ratio doctrinae. CAPUT II. DE SCANDALO XCV. 13. Nautae ct aurigae Catholici in Hollandia, etiam sine gravi metu, si absit prava intentio, licite vehunt annonam ad castra haereticorum, si adsint alii, qui illis cessantibus facerent; quia, nisi id faciant, excludentur omni lucro tanquam osores boni publici. V. Less. I. 2. c. 19. Sanch. I. I. c. 7. Fili. t. Ά c. 5. 282. Idem ac in Resol. 1 la. *Nota. Auctor egit data opera de praeceptis virtutum Theologicarum: nihil vero subdit de praeceptis virtutum Cardinalium. Ratio est; quia de lustitia agitur cumulatissime alio loco: de Temperantia, quae praecepta occurrunt, tractantur et in Tr. de Peccatis ubi de Gaila el in Tract, in 6. Praeceptum decalogi, ubi de Luxuria el in Praecepto Ecclesiae de leiunio. De Prudentia vero praeceptum per se non datur, sed ratione alterius, nempe virtutis exercendae vel peccati vitandi el ad hanc pru­ dentiam docendam, quid nempe in singulis casibus oporteat facere, uni­ versa Theologia moralis spectat. Specialim vero quae dicta sunt in 2. Tra­ ctatu de usti opinionis probabilis, probabilioris, tutioris, eo pertinent ut generales quaedam leges prudentiae tradantur, quas in singulis casibus servare oportet ad prudenter agendum. Idem porro de Fortitudine di­ cendum, quae virtus est, quae motus animi in rebus terribilibus, prae­ sertim periculis mortis, sustinendis vel repellendis moderatur. Nam nec de hac virtute praeceptum per se datur; cum nec necesse sit opus for­ titudinis, puta martyrii, ponere propter honestatem huius virtutis, sed possis ex alio molivo, puta caritatis, Iulei, castitatis agere el quandonam necesse sit opus fortitudinis exercere, id traditur in singulis locis, ubi quaeritur, an liceat aliquid facere ad mortem vel aliud grave damnum vitandum el cum quaeritur an aliquod praeceptum semper obliget etiam cum periculo vitae. Quoties enim in his casibus asseritur necessitas ser­ vandi praecepti vel exercendae virtutis, asseritur quoque, necessitas po­ nendi actum fortitudinis. Itaque gradum facimus ad praecepta decalogi. * •206 APPENDIX Iis, quae diximus in sect, de Fide n. 102. iuvat haec addere. Exstat instructio Cardinalis Vicarii italico sermone data Parochis Urbis, aucto­ ritate R. P. Leonis XIII. 12. Iui. 1878., ad avertenda el praecavenda damna fidei, quae tot nefariae haereticorum sectae, Romam ingressae ibique plenam diabolo serviendi libertatem adeptae, romano populo mina­ bantur. Ex ea Instructione profecto quid in similibus eventibus agere oporteat colligere licet. Ibidem ergo n. 4. edicitur, « vehementer vetitum esse, ne quis ex mera curiositate prudens ingrediatur aulas el templa Prolestantium tum cum conciones habentur atque peccare eliam graviter eos omnes, qui ex mera curiositate audiunt conciones Prolestantium et assistunt vel materialiter ceremoniis acalholicis eosque pariter omnes artis musicae cultores, qui vel sola lucri causa in templis Prolestantium eandem exercent seu voce seu instrumentis » TRACTATUS VI. DE PRAECEPTIS DECALOGI 11 SECTIO I. DE PRIMO PRAECEPTO DECALOGI I. Huius praecepti, prout est affirmativum, materia propria sunt actus virtutis Religionis. Est autem haec Virtus moralis, qua interior et exterior cultus Deo de­ bitus exhibetur. Actus eius internus est animi submissio, qua infinitam Dei excel­ lentiam veneramur. Externus est, quo internum testamur, ut oratio, sacrificium etc. de quibus vid. Schol. 1. 2. el 3. parte. Prout vero est negativum, prohibet vitia Religioni opposita: quae, quia opponuntur virtuti inter morales praecipuae, sunt peccata, post ea, quae contra virtutes Theologicas committuntur, gravissima et ex genere suo mortalia. Sunt autem duplicia: alia, quae opponuntur per excessum, ut superstitio cum suis speciebus: alia per defectum, ut irreligiositas cum suis. 1. Quod Religio sit virtus, ita s. Thomas 2.2. q. 81. a. 2.: « Virtus est, quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit... Manifestum est autem, quod reddere debitum alicui habet rationem boni... Cum ergo ad religionem pertineat reddere honorem debitum Deo; manifestum est, quod religio est virtus ». Est autem una virtus; quia (I. c. art. 3.) « exhibet reverentiam uni Deo secundum unam rationem, inquantum scilicet est primum principium creationis et gubernationis rerum ». Est proinde virtus specialis; quia « ubi est specialis ratio boni, ibi oportet esse specialem virtutem. Bonum autem, ad quod ordinatur re­ ligio, est exhibere Deo debitum honorem. Honor autem debetur excel­ lentiae. Deo autem competit singularis excellentia, inquantum omnia in infinitum transcendit secundum omnimodum excessum. Unde ei debetur specialis honor ». Ita idem ibid. a. 4. 2. Advertendum vero est quod ibid, ad 2"’traditur: «Omnia secun­ dum quod in gloriam Dei fiunt, pertinent ad religionem, non quasi ad elicientem, sed quasi ad imperantem. Illa autem perlinent ad religio­ nem elicientem, quae secundum rationem suae speciei perlinent ad re­ verentiam Dei ». 11 Kl 11 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 208 3. Quaestio fieri solet an religio sit virtus theologica. Negatur com­ muniter cum s. Thoma ibid. a. 5.; quia etsi religio ad Deum referatur, habet quidem Deum pro fine, non tamen pro obiecto, quod requiritur ad rationem virtutis theologicae « Religio est, ait, quae Deo debitum cultum affert. Duo ergo in religione considerantur. Unum quidem, quod religio Deo affert, scii, cultus el hoc se habet per modum materiae seu obiecti (obieclum materiale) ad religionem. Aliud autem est id, cui affertur, scii. Deus, cui cultus exhibetur, non quod actus, quibus Deus colitur, ipsum Deum attingant, sicut cum credimus Deo, credendo Deum attingimus. Propter quod dictum est,... quod Deus est fidei obieclum, nnn solum inquantum credimus Deum, sed inquantum credimus Deo. Affertur autem Deo debitus cultus, inquantum actus quidam, quibus Deus colitur, in Dei reverentiam fiuni, puta sacrificiorum oblatio el alia huiusmodr. Unde manifestum est, quod Deus non comparatur ad vir­ tutem religionis sicut materia vel obieclum, sed sicut finis. El ideo religio non est virtus theologica, cuius obieclum est ultimus finis, sed esi virlus moralis, cuius esi esse circa ea, quae sunt ad finem ». Summa est: in virtutibus theologicis obieclum maleriale Deum esse; religionis autem materiale obieclum non esi Deus. 4. Si autem religio virlus est moralis, difficultas orilur, quomodo ei competat quod virtutis moralis proprium est, h. e. tenere medium inter superfluum et diminutum, quam difficultatem solvit s. Thomas ibid, ad 3ü: inquiens, quod « medium in ipsa accipitur, non quidem inter passiones (sicut in aliis virtutibus moralibus), sed secundum quandam aequali­ tatem inter operationes, quae sunt ad Deum. Dico autem aequalitatem, non absolute; quia Deo non potest lanium exhiberi, quantum ei debetur: sed secundutn quandam considerationem humanae facultatis et divinae acceptationis. Superfluum autem in his, quae ad cultum divinum perli­ nent, esse polest, non secundum circumstantiam quanti (ratio esi indi­ cata mox), sed secundum alias circumstantias, puta quia cultus divinus exibelur cui non debet, vel quando non debel, vel prout non debet ». Medium scilicet religionis imitatur medium iustiliae eaque ad modum virtutis moralis procedit inter excessum el defectum. Excessus est, cum cullus exhibetur vel cui non debetur vel eo modo quo non debetur (q. 92. a. 1.): defectus csl. cum non exhibetur cullus debitus etiam contrarie, quod contingit in actibus, qui ad contemptum el irreverentiam Dei per­ linent (q. 97. Prooemio). 11 5. Quod religio complectatur actus internos et externos, sic explicat s. Thomas 2. 2. q. 81. ari. 7.: « Deo reverentiam et honorem exhibe­ mus non propter seipsum; quia ex se ipso est gloria plenus, cui nihil a creatura adiici polest: sed propter nos; quia videlicet per hoc quod Deum reveremur el honoramus, mens nostra ei subiicilur el in hoc 209 perfectio eius consistit; quaelibet enim res perficitur per hoc, quod subditur suo superiori (a). Mens autem humana indiget ad hoc quod coniungalur Deo, sensibilium manuduclione... Et ideo in divino cultu necesse est aliquibus corporalibus uti, ut eis quasi signis quibusdam mens hominis excitetur ad spirituales actus, quibus Deo coniungitur >. DD. admonent ex Augustino Enchir. c. 3. Deum maxime coli per fidem, spem et caritatem, quatenus per huiusmodi actus subiicimus nos Deo, eius excellentiam profitemur et sic ei debitum honorem exhibe­ mus: quod quidem dupliciter fieri polest, sive formaliler h. e. honorem hunc Dei intendendo seu ex motivo religionis eos actus imperando: sive materialiter, quatenus eliciuntur actus, qui vere cedunt in Dei honorem. Propter hanc rationem quidam DD. in explicatione 1. praecepti tra­ ctant de virtutibus theologicis, ut Thomas Sanchez, qui universam Theo­ logiam moralem non egit. Sed id opus haud est: nam formaliler dif­ ferunt religio, quae est obieclum primi praecepti et virlus theologica: si vero de omnibus actibus virtutum agendum esset, quibus, imperante virtute religionis, formalis cullus Deo exhibetur, de aliis quoque vir­ tutibus, praeter theologicas, heic agendum foret. 6. Per religionem Deo cullus exhibetur: distingui autem solet duplex cullus, publicus el privatus. Publicus est, ait Gury V. 1. §. 258., qui nomine Ecclesiae vel tanquam ab ea institutus peragitur: privatus, qui ex privata lanium devotione procedit, etiamsi coram aliis fiat. Ex Fer­ raris v. Veneratio SS. n. 41. QUID RELIGIO DE ACTIBUS RELIGIONIS * De Actibus virtutis religionis. * 7. Antequam consideremus species peccatorum contra religionem, vi­ detur aliquid dicendum de eiusdem virtutis actibus: hi autem recenseri solent devotio, adoratio, laus, oratio, sacrificium, votum, iuramenium, sanctificatio festorum, oblationes specialim decimarum oblatio cf. s. Thom. 2. 2. a q. 82. ad q. 91., qui omnes enumerat, praeter octavum. Verum de sacrificio sermo erit in Tr. de Eucharistia: de volo et jura­ mento in 2. praecepto dec.: de sanctificatione festorum in 3.: de obla­ tionibus autem, de quibus Thomas egit 1. c. q. 86., cum nulla lege nunc praecipiantur, opus non est, ut Theologus moralis agat: de decimis tamen, quae, licet graviter praeceptae, in desuetudinem pene, iniquitate temporum et perfidia legum civilium, apud nos quoque abierunt, quod (a) Etsi tamen Deus non egeat cultu nostro, ius tamm a i illum habet, ut dictum est superius n. 1. et sic Deo propter seipsum, sum.nnn nempe ipsius excellentiam, cultus exhibetur. Ballekini Moral. Torn. II. 14 opus esi, suo loco inter Ecclesiae praecepta, dicemus, in protestationem salicm divini et ecclesiastici iuris. Restant modo priores quatuor jctus, quorum postremus diligenliori studio dignior visus est s. Thomae. §. t. De Devotione, Adoratione et Laude. 8. De devotione haec pauca habe a s. Doctore 2. 2. q. 82. Devotio dicta est a devovendo: ideoque devoti dicuntur, qui se ipsos quodam­ modo Deo devovent. « Unde devotio nihil aliud esse videtur, quam vo­ luntas quaedam prompte (alibi dicit: voluntas prompta, cf. citata ex a. 2.) tradendi se ad ea, quae perlinent ad Dei famulatum ». Devotio proinde « est actus appetiti vae partis animae et est quidam motus vo­ luntatis». Cum ergo « voluntas prompte faciendi quod ad Dei servilium perlinet, sil quidam specialis actus»; sequitur «quod devotio est spe­ cialis actus voluntatis», 1. c. a. t. Devotio est actus virtutis religionis. Sane « operari ea, quae perlinent ad divinum cultum seu famulatum, perlinet proprie ad religionem: unde etiam ad eam perlinet habere promptam voluntatem ad huiusmodi exse­ quenda, quod est esse devotum ». a. 2. Quapropter « ad caritatem quidem perlinet immediate, quod homo tradat se ipsum Deo, adhaerendo ei per quandam spiritus unionem: sed quod homo tradat se ipsum Deo ad aliqua opera divini cultus, hoc immediate perlinet ad religionem, mediale autem ad caritatem, quae est religionis principium ». ad lm. Devotio non lanium ad Deum, sed el ad sanctos Dei mortuos vel vivos haberi potest: attamen haec « non terminatur ad ipsos, sed transit in Deum, in quantum scilicet in ministris Dei Deum veneramur ». ad 3m. Secus scilicet aclus esset duliae, non religionis seu lalriae, ut postea explicabimus. 9. Quomodo vero devotio sil concilianda, docet s. Doctor, ostendens duas esse eiusdem causas. Quorum altera extrinseca el principalis, ait, Deus est: unde est consequens quod piis precibus sil devotio impetranda. Altera causa intrinseca h. e. ex parle nostra, est mediialio seu contem­ platio. « Dictum est enim, quod devotio esi quidam volunialis aclus ad hoc quod homo prompte se tradat ad divinum obsequium: omnis autem aclus volunialis ex aliqua consideratione procedit ». Porro duplex est ad id conducens consideratio. « Una quidem, quae est ex parte divinae bonitatis et beneficiorum ipsius el haec consideratio excitat dilectionem, quae est proxima devotionis causa. Alia vero est ex parte hominis con­ siderantis suos defectus, ex quibus indiget ut Deo innitatur. Et haec consideratio excludit praesumptionem, per quam aliquis impeditur ne Deo se subiicial, dum suae virtuti innititur ». a. 3. DEVOTIO, ADORATIO, LAUS 211 10. Monet tandem quod quamvis « ea, quae sunt divinitatis, sint se­ cundum se maxime excitantia dilectionem et per consequens devotionem »; nihilominus, quia « ex debilitate mentis humanae est, quod, sicut indiget manuductione ad cognitionem divinorum, ita (indigeat) ad dilectionem per aliqua sensibilia nobis nola, inter quae praecipuum est humanitas Christi; hinc «ea quae perlinent ad Christi humanitatem, per modum cuiusdam manudnctionis, maxime devotionem excitant: cum tamen de­ votio principaliter circa ea, quae sunt divinitatis, consistat ». ad 2. 11. Adoratio presse accepta duplicem complectitur actum, interiorem animi reverentiam formaliler in animo exsistentem erga eum, qui ado­ ratur et exteriorem corporis humiliationem, quae fit propter interiorem actum, qui et adoratio dicitur, q. 84. a. 2. Adhibetur vero exterior actus interiori, tum ut totus homo se subiiciat, tum ut interior affectus exci­ tetur el foveatur, ibid. Ratio adorationis est excellentia eius, qui adoratur, a. 1. Adoratio late sumpta est quilibet aclus cultus alicui, propler eius excellentiam praestiti, sive actus sil pure interior, sive simul exterior. Cultus enim est reverentia quaedam propter alterius excellentiam el protestatio suae subiectionis. 12. Hinc duplex primum distinguitur adoratio. Prior est quae Deo, propler eius supereminentem excellentiam ac supremum dominium, quod ad excellentiam perlinet, debetur: altera est, (piae debetur creaturis, quibus excellentia divina communicatur, non quidem secundum aequa­ litatem, sed secundum quandam participationem, ibid. Prior est cultus latriae (λατρεία ministerium: sensu Christiano, cultus religiosus el quidem Deo debitus): altera est cultus duliae (δ'ουλεία servitus), quae quidem secundum quod communiter accipitur, « exhibet reverentiam cuicumque homini ratione cuiuscumque excellentiae et sic continet sub se pietatem et observantiam et quamcumque huiusmodi virtutem, quae hominibus reverentiam exhibet ». q. 103. a. 4. Ita re­ verentia, quae praestatur parentibus, regi, sacerdoti, Pontifici dulia quae­ dam est. Nunc vero apud Theologos convenit duliae nomine illum cultum significare, qui exhibetur iis, qui maxime affines Deo sunt h. e. sanctis: qui cultus aetate Thomae videtur vocatus hyperdulia (cf. s. Th. a. cit.); quo quidem nomine is cultus modo significatur, qui deiparae Virgini debetur. 13. Manifestum est latriam specie differre a dulia: « ubi enim est alia ratio debili, ibi necesse est quod sit alia virtus, quae debitum reddat. Alia autem ratione debetur servitus et obsequium Deo et homini, sicut alia ratione dominium competit Deo et homini » el alia est excellentia Dei, quae infinita est, alia hominis, quae participata et finita, cf. ibid. a. 3. 14. Iam vero externi aclus, quibus internam reverentiam significamus, i 212 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1 PRAECEPTO DECALOGI quidam sunt proprii cultus latriae, ut sacrificium et quae ad illud per­ linent, templum, altare: quidam indifferentes sunt ad lalriam vel duliam, ad (piarum alterutram ab intentione adorantis et certis circum­ stantiis determinantur, cuiusmodi sunt genuflexio, accensio luminum, suffitus quoque etc. v. q. 84. a. I. Quemadmodum enim plures sunt conceptus mentis humanae, quam vocabula in singulis linguis; ila et plures sunt affectus animi, quam eorundem exteriora signa. 15. Latriae cultus debetur Deo non tantum iure naturali, sed el po silivo. Deut. VI. 13. el Mallii. IV. 10. Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies. Praeceptum hoc, qua affirmativum est, praecipit actus religionis seu latriae erga Deum: qua negativum est, prohibet quoslibet actus religioni contrarios. Praeceptum affirmativum non obligat per se ad adorationem mere internam; nam sufficit adoratio mixta ex actu interiori el exteriori. Exterior vero adoratio, non quidem sola, quae fictio esset el mendacium, sed coniuncla cum interiori sponte primum fluit ab ipsa natura, quae interioribus actibus nata est exteriora signa associare : sed et cadit sub praecepto tum ipsius legis naturae, quae saltem exigit cultum quoque socialem, qui nequit non esse externus; tum iuris positivi divini, quod actus exterioris cultus exerceri voluit, ut sacrificium el diei festi sancti­ ficationem. Cf. Suarez De Relig. Tr. 2. 1. 1. c. 2. 16. Disputari potest, quemadmodum in praeceptis affirmativis virtutum theologalium, quando urgeat el quoties obligatio huius praecepti. Verum in hac re minor est quoad praxim difficultas. Si enim fideles singulis diebus festis ea praestent, quae Ecclesia praecipit, satisfecisse huic obligationi dicendi sunt. 17. Ad laudem Dei quod spectat, manifestum est eam esse actum virtutis religionis; cum tendat directe in Dei honorem. Deus quidem maior est omni laude: sed haec ipsa ratio est cur laudandus sit, iuxta illud. Eccli. XLU1. 33. Benedicentes Dominum, exaltate Illum quan­ tum potestis ; maior est enim omni laude. Praeterea laus Deo debetur, ait s. Thoms q. 91. a. 1. propter effectus ipsius Dei, qui in nostram utilitatem ordinantur. Laus quidem Dei potest esse tantum in corde; sed ea, quae simul ore fit, pars est externi cultus. Ea « necessaria est, inquit 1. c. s. Tho­ mas, non quidem propter Deum, sed propter ipsum laudantem, cuius affectus excitatur in Deum ex laude ipsius... Prodest etiam (scilicet ne­ cessitas prius dicta est quaedam convenientia et utilitas) laus oris ad hoc; quod aliorum affectus provocatur ad Deum ». Divinas laudes no­ mine lotius Ecclesiae celebrant quotidie eius ministri tum privatim tum publice; quibus divinis laudibus canius merilo adhiberi probat s. Thomas ibid. a. 2. οκ Atio * §. 2. De Oratione. * 213 9 18. Quaestio prima caque impedita occurrit, cuius facultatis actus sil oratio, voluntalishe an intellectus: quam quaestionem late et subtiliter, more suo, pertractat Suarez de Religione Tr. 4. I. 1. cc. 3-5. Si oratio latiore quodam sensu accipitur, ul sil ascensio mentis in Deum, quem­ admodum dicil Damascenus de Fide 1. 3. c. 24., palet, quod utrique facilitati aeque competere oratio potest. Sed heic presse oratio accipitur, prout ab eodem Damasceno ibid, definitur: petitio decentium a Deo; quae definitio communiter admittitur. Quaeritur itaque cuius facultatis actus sit pelilio. Certum esi aliquos aclus requiri tum intellectus tum voluntatis, ul pelilio sit: oportet esse fidem de divina potentia, bonitate et promissione Dei, spem, desiderium rei petendae el voluntatem seu alTeclum orandi. At his habetur quidem dispositive sed nondum formaliter oratio. Ea est loculio quaedam hominis ad Deum, quae tum mere interior, tum simul exterior esse potest; qua locutione desiderium no­ strum Deo exponimus. Atqui loculio proprie est aclus intellectus, a quo etiam exterior lo­ culio immediate pendet; ea enim exprimit conceptus mentis. El sane si reflectamus ad id quod agimus cum menlaliler oramus, patebit eam in hoc differre ab oratione vocali, quod verba eius idiomalis, quibus ad alium loqui solemus, mente solum revolvimus iisque ad Deum directis desiderium nostrum significamus: atqui hic est aclus intellectus el loculio quaedam. Hic autem aclus physicus locutionis accipit esse morale a libero affectu voluntatis, quae vult orare. Ita saltem communiter orare nos contingit. At negari nequit posse per se orationem esse actum solius voluntatis. Elemm, auctore s. Tho­ ma, loculio Angelorum inter se et ad Deum non til per aliqua signa conceptuum, sed ordinando per voluntatem conceptionem suam ad alium; ideoque Angeli cum Deo loquuntur « solum ordinando per voluntatem conceptiones suas ad Deum, non ul illi aliquid communicent, sed ul ab eo aliquid accipiant». 1. p. q. 107. a. 3. «Tota ergo loculio Angeli (colligit Suarez 1. c. c. 4.) ad Deum consistit in hac ordinatione, sub tali intentione: constat autem et intentionem esse actum voluntatis el ordinationem illam per actum voluntatis fieri; ergo loculio esse potest actus formaliter voluntatis. Quid autem prohibet hominem quoque ila ad Deum loqui ul nempe velit desiderium suum propositum esse Deo, ut ab eo obtineat quod desiderat? Non videtur ergo negandum, peti­ tionem bonorum a Deo, quae loculio quaedam est, posse solo actu vo­ luntatis formaliler contineri. Cf. Suarez I. c. El haec salis sint; nam huiusmodi speculativa tractatio non est propria nostri instituti: huius- 214 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI modi tamen idcirco breviter attigimus, ut studiosi rei moralis inlelliganl quam accurate de his rebus veteres Theologi tractarent, apud quos fons est earum aquarum, quibus Concionalores, Confessarii, Theologi mystici hortos suos irrigare possint ac debeant. 19. Quaeritur cuius virtutis actus sil oratio: communis resolutio est esse actum religionis, quod ex sensu communi confirmatur; omnes enim homines censent magnam pariem religionis ad Deum in oratione silam esse. Huius autem sententiae rationem reddit Suarez, cuius verba exscri­ bere licet. « Distinguenda, ait, sunt duo: primum est affectus orandi, secundum est petitio ipsa, prout a nobis inlelligilur fieri per locutionem mentalem aut vocalem. Difficultas est circa ipsum affectum orandi: nam cuius virtutis actus elicitus ille fuerit, eiusdem erit ipsa petitio; quia petitio non elicitur a virtute, nisi mediante affectu nec petitio intellectus habet rationem moralis actus, nisi quatenus est a voluntate et affectu orandi, a quo tanquam a forma habet et esse morale el moralem hone­ statem. Igitur in affectu orandi considerandum est, ex quo motivo fieri debeat, ut recte et convenienter fiat in ordine ad Deum. Sic ergo dicimus, affectum orandi esse debere ex motivo colendi Deum el offerendi illi mentem nostram, mediante oratione, ad colendum ipsum, recognoscendo el quasi protestando, petitione ipsa, nostram sublectionem ad Deum, nostram indigentiam ac dependentiam ab ipso et e converso potentiam eius, bonitatem ac providentiam erga nos. Hic, ergo affectus sub hoc motivo manifeste est actus elicitus a religione, cuius proprium est cultum Deo reddere. Quod aulem molivum hoc possibile sit, est per se evidens; quia petitio sic oblata Deo ex intrinseca ralione sua est nota subieclionis orantis ad Deum tanquam ad excellentem. Quod denique huiusmodi esse debeat proprium molivum orandi Deum, declaratur; quia non oramus Deum, ul vel ei manifestemus aliquid quod antea non noverat neque ul novam ahqumi voluntatem habeat propter nostram orationem, quam ab aeterno non habuerit; ergo quod maxime intendere possumus et debe­ mus, est ipsum colere et venerari. Dices nihil aliud nos intendere, nisi consequi quod postulamus. Sed contra; quia ul perorationem intendamus consequi quod postulamus, oportet in oratione ipsa apprehendamus aliqui I, ralione cuius exigitur a nobis ul medium ad oblinendum postu­ lata; hoc aulem nihil aliud est, nisi quo i oratio sil cultus et subieclio ad Deum el ita per illam disponimur ad impetrandum a Deo quod cu­ pimus. Atque ita inlelligendam existimo differentiam inter humanam el spiritualem orationem, quam Guillelmus 1’arisiensis tradit, quod humana petitio tendit ad disponendum, ut sic dicam, vel immutandum eum, ad quem tit: petitio aulem ad Deum tendit ad disponendum ipsum petentem; nam cum se exhibet cultorem Dei, se disponit ad recipiendum quod postulat ». 1. c. c. 7. no. 3. 4. ORATIO 215 20. Oratio, quantum est ex se, actus est meritorius, dummodo con­ ditiones necessariae ad meritum pro ceteris actibus non desint; quia in hoc nullum habet speciale privilegium oratio. Et quidem meritoria est oratio de condigno, si fiat ab habente caritatem: de congruo, si a poenilenle ex gratia actuali liat. Quod vero meretur est id quod nostris meritis propositum est, bonum aeternum, cuius fruitionem meremur: ut idcirco fieri possit ul non obtineamus quod petimus, nunquam vero ut non mereamur, si bene oramus. Cf. s. Thomam q. 83. a. 15. 21. Item oratio est actus satisfactorius ; solent sane satisfactoria opera ad tria genera revocari, quorum unum est oratio. Cf. Cone. Trid. Sess. 14. c. 13. Ratio est communis celeris operibus meritoriis, quia est opus quod­ dam poenale, imo specialem quandam poenalilatem oratio habet. Nam «consistit in elevatione mentis ad Deum: haec aulem magnam animi applicationem requirit, quae sine pugna el resistentia corporis et sen­ suum non fit. Vocalis aulem oratio peculiarem laborem el corporis de­ fatigationem adiungit ». Suarez 1. c. c. 22. n. 8. 22. Oratio praeterea, ex hoc peculiari capite quod est petitio, habet propriam el peculiarem aplitu linem ad impetrandum. « Petilio enim, ul ait Suarez ibid. c. 23. η. I., natura sua ad hoc ordinatur, ul animum alterius inducat ad dandum id quod petitur, non quia aliquid solvitur nec quia aliquis illud meretur, sed solum quia petitur et rogatur: qua­ tenus consentaneum est bonitati el liberalitati eius, qui rogatur, moveri ad dandum, solum quia rogatur ». 23. Atque habet oratio peculiarem Dei promissionem, ralione cuius haec impetratio est suo modo certa et infallibilis. Matth. VI. 7. 8. Pe­ tite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim, qui petit, accipit etc. Item Luc. XI. 11. Quia vero non raro contingit nos non impetrare quod petimus; manifestum iit pro­ missionem hanc Dei non esse absolutam, sed conditionatam, hoc est, si certae conditiones adsint, quod quidem ipsa rei natura postulat. Scilicet oportet ul petitio sil de re bona el honesta, unde ipsa oratio definitur petitio decentium: res vero indifferens, si ad bonum finem referatur, iam bona est el certe honesta. Requiritur praeterea ut quod petitur, utile sit ad salutem, ut docet s. Thomas q. c. a. 15. ad 2m. Quoad modum petendi requirit s. Thomas fidem, qua credamus nos posse a Deo obli­ nere quod petimus, humilitatem, qua nostram indigentiam cognoscamus, perseverantiam; quaedam enim non negantur, sed ul congruo dentur tempore, differuntur. « Quia vero, subdit idem Doctor, homo non potest alii mereri vitam aeternam ex coii ligno, ideo per consequens nec ea, quae ad vitam aeternam perlinent, potest aliquando aliquis ex condigno alteri mereri. Et propter hoc non semper ille auditur, qui pro alio orat ». Concludit quoad infallibilitatem orationis: « el ideo ponuntur quatuor 216 TRACTATUS Vi. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI conditiones, quibus concurrentibus semper aliquis impetrat quod petit : ut scilicet pro se petat, necessaria ad salutem (intellige et utilia), pie el perseveranter. 24. Ne tamen inferas non esse pro aliis orandum aut non esse pe­ tenda temporalia bona. Nam quod spectat ad primum, docet s. Thomas ibid. a. 7. < illud debemus orando petere quod debemus desiderare. De­ siderare autem debemus bona non solum nobis, sed etiam aliis. Hoc enim perlinet ad rationem dilectionis, quam proximis debemus impen­ dere. Et ideo caritas requirit, ut pro aliis oremus ». Atque huc citat verba lacobi v. 16. Orate pro invicem, ut salvemini. Nec obstat quod pro se orare ponitur ut conditio orationis: nam ea « ponitur conditio orationis, non quidem necessaria ad effectum merendi ^seu impetrandi), sed sicut necessaria ad indeficientiam (seu infallibilitatem) impetrandi ». 25. Unde videtur quod infallibilis impetratio ex promissione Dei po­ stulet orationem esse pro se non pro alio, atque ita sentit Augustinus in loannem XVI. Verum eximio Suarez 1. c. c. 27. satis pia et proba­ bilis videtur sententia, quae asserit conditionem hanc (pro se orare) non esse necessariam, sed promissionem Dei esse universalem, sive quis pro se, sive pro aliis oret et allegat secum sentientes Toletum et Valentia. Ratio est quia ex una parte verba promissionis sunt universalia loann. XIV. 13. Quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam, et D loann. V. 14. Haec est fiducia, quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius, audit nos: ex alia parte Deus vult nos orare pro aliis. Perperam veio obiicitur, quod oratio nequit esse efficax pro alio, quia hic non semper est idoneus ut accipiat quoti petitur; nam id valet quoque, cum quis pro se orat: ut idcirco id lanium sit consequens, quod inter ceteras conditiones orationis, quae requiruntur, el ca sil, quod subieclum, pro quo oratur, sit capax acci­ piendi boni, quod petitur. Nec Thomas contradicit: nam 1. c. rationem, cur deficiat impetratio pro alio, hanc solum affert, quia contingit im­ pedimentum esse ex parte eius pro quo oratur; ergo si hoc absit, non negat s. Thomas infallibilitatem impetrationis pro aliis. 26. Bona quoque temporalia peti possunt. Ita s. Thomas 1. c. a. 6. « dicendum, quod sicut Augustinus dicit, hoc licet orare, quod licet desiderare. Temporalia autem licet desiderare, non quidem principaliter, ul in eis finem constituamus, sed sicut quaedam adminicula, quibus adiuvamur ad tendendum in bealitudinem, inquantum scilicet per ea vita corporalis sustentatur et inquantum nobis organice deserviunt ad actus virtutum ». Quocirca monet ad 4® < ex quo non petimus tempo­ ralia, lanquam principaliter quaesita, sed in ordine ad aliud, eo tenore a Deo petimus ipsa, ul nobis concedantur, secundum quod expediunt ad salutem ». ê 217 Quod si utilia sint ad hunc hnem et aliae conditiones adsint; non est cur dubitemus infallibilitatem impetrationis ad eorum quoque petitionem porrigi. 27. Constat ex dictis quod oratio tum pure mentalis, tum vocalis quoque esse potest. Et quidem, ul monet s. Thomas a. 12., oratio communis h. e. ea quae per ministros Ecclesiae, in persona totius fidelis populi, Deo offertur, debet esse vocalis, ut innotescat loti populo, pro quo profertur. Oratio vero singularis, quae a quolibet vel pro se vel pro aliis offertur, non opus est ut sit vocalis: vox tamen addi solet triplici ex causa. Prima est, « ad excitandam interiorem devotionem »: secunda, « quasi ad redditionem debiti, ut scilicet homo serviat Deo, secundum illud totum, quod ex Deo habet, idest non solum mente, sed etiam corpore»: tertia, «ex quadam redundantia ab anima in corpus ex vehementi affectione». 28. Quaeritur an attentio et quae in oratione requiratur. Despondet clarissime s. Thomas a. 13. advertens primo « quod quaestio haec praecipue habet locum in oratione vocali »; ait praecipue; nam et in oralione h. e. petitione mentali, qua verba, signa conceptuum revolvimus cogitando, idem ex consequenti potest habere locum ac in oratione vocali. Sed si agatur de meditatione aut contemplatione, vix potest quaestio habere locum. Itaque pergit :« Circa quam (quaestionem) sciendum est, qucd necessarium dicitur aliquid dupliciter. Uno modo, per quod melius pervenitur ad finem et sic attentio absolute orationi necessaria est. Alio modo aliquid dicitur necessarium, sine quo res non potest consequi suum effectum. Est autem triplex effectus orationis. Primus quidem communis omnibus actibus caritate informatis, quod est mereri (idem cum proportione dicendum de oratione ex gratia actuali facta ah eo, qui adhuc est in statu peccati) et ad hunc effectum non requiritur ex necessitale, quod attentio adsit orationi per totum; sed vis primae inlentioms, (pia aliquis ad orandum accedit, reddit totam orationem meritoriam, sicut in aliis meritoriis actibus accidit. Secundus effectus orationis est ei proprius, quod est impetrare el ad hunc etiam effectum sufficit prima intentio, quam Deus principaliter attendit. Si autem prima intentio desit, oratio nec meritoria est nec impelraliva. Tertius effectus orationis est, quem praesenlialiter efficit, scilicet quaedam spiritalis refectio mentis et ad hoc de necessitate requiritur in oratione attentio ». Expedii autem et referre quae subdit circa varias species attentionis. < Sciendum tamen, quod triplex est attentio, quae orationi vocali potest adhiberi. Una quidem, qua attenditur ad verba, ne aliquis in eis erret: secunda, qua attenditur ad sensum verborum : tertia, qua attenditur ad finem orationis, scilicet ad Deum el ad rem, pro qua oratur, quae quidem esi maxime necessaria (scilicet ab initio) el hanc possunt habere eliam idiolae ». 1. c. ORATIO H | i IB Ί ] K I R||[ ’ p I is 1 ·| I ' I I Bl [ ■ f 'm ' I I | b I κι |H P; IB . I H | I n U B B| | S I L | ■] -i i .i |‘( Ί H 1] ij I 1 n 11 B B B] E B] B B B ■ Π H Η .’I B II ί, Η B 218 TRACTATUS VI. SECT. I. DE P PRAECEPTO DECALOGI 29. Itaque ut vera sil oratio (vera, inquam, secundum essentiam suam, quod non perinde est ac esse perfectam), requiritur saltem ab initio in­ tentio orandi Deum, quae virlualiler deinceps perduret. Qualis vero attentio requiratur ex Iribus, Suarez censet «quod ut vo­ calis oratio sil vera oratio, sufficit quaecumque attentio ex tribus: ad vitandam autem omnem culpam, non semper quaelibet sufficit. El ait priorem partem esse communem. Ratio est, quia cum quacumque illarum attentionum aclus est humanus el verum signum cultus divini ac peti­ tionis internae Deo oblatae... Sane homo non tenetur ex vi naturalis legis orare meliore modo, quo potest; ergo nec tenetur non impedire perfectio­ nem attentionis: ergo adhibendo attentionem sufficientem minimam, licet praescindat vel excludat alias, non peccabit... Si vero oratio sil in prae­ cepto, sub illo non cadit modus perfectior, sed lanium substantialis ». De Relief. Tr. 4.1. 3. c. 4. nn. 8. 11. 30. Quoad alleram pariem ait: «Oportet considerare qualis sit illa voluntas, per quam carentia melioris attentionis voluntaria est. Nam si illa sil rationabilis et ex aliquo honesto titulo, nihil obstabit quominus etiam oratio honesta sil (ut cum quis dum se induit, orat, quod certe licet). At vero si voluntas impediens meliorem attentionem, sil alias de actu turpi vel otioso, videtur profecto voluntas illa non solum in se mala, sed etiam esse prava circumstantia orationis, ita ut... unus aclus deformet alium; quia non fit sine irreverenti» Dei oratio cum volonlaria distractione turpi vel irrationabili... Unde est mihi verisimile, si quis dum vocaliter orat, in delectatione el cogitatione turpi morose delectetur, peccando mortaliter contra castitatem, eum etiam peccare per circum­ stantiam contrariam religioni vel venialiter aggravantem, quod est cer­ tum, vel etiam mortaliter, quod, licet sil incertum, timendum est; quia videtur gravis Dei irreverentia ». Ibid. n. 13. S. Thomas haec habet 1. c. ad lm. « In spiritu el veritate orat, qui ex instinctu spiritus ad orandum accedit; etiamsi ex aliqua infirmitate mens postmodum evagetur ». El ad 3nl: «Si quis ex proposito in oratione mente evagatur, hoc peccatum est (non dicit esse mortale) el impedit orationis fructum... Evagatio vero, mentis, quae fit praeter propositum, orationis fructum non tollit ». Evagatio ex proposito dicitur impedire orationis fructum, non dicitur tollere essentiam orationis. Cf. dicenda, ubi de Recitatione divini Officii. 31. Restat quaestio quoad praxim polior, nempe de obligatione orandi, h. e. petendi bona a Deo. Sermo est de oratione privata singulorum. Eum ovatio sil el aclus cultus el petitio, duplex ratio necessitatis con­ cipi potest: altera ex molivo religionis, quae talem actum cultus iden­ tidem exigat, altera ex molivo boni alicuius necessarii, pro quo oblinendo oratio sil medium. Sub hac altera ratione] medii certe necessaria est t ORATIO 219 oratio. Etenim auxilium divinum ad bene el salutariter agendum est nobis necessarium; at ad illud habendum necessaria est oratio. Sic ia libro de ecclesiasticis dogmatibus; « nullum credimus ad salutem, nisi Deo invitante, venire, nullum salutem suam, nisi Deo auxilianle, operari, oullum nisi orantem auxilium promereri ». El Augustinus lib. de Bono Persev. c. 10. ait: « Deum alia dare non orantibus, sicut initium fidei, alia nonnisi orantibus praeparasse, sicut usque in finem perseverantiam ». Attine huc spectant tot testimonia ex N. T., quibus oratio non solum commendatur, sed necessaria indicatur. Ita sollemnia Christi verba: Pe­ tite et accipietis etc., quae, si ad Patrum interpretationem exigamus, non id solum dicunt: si petetis, accipietis; sed: si vultis accipere, pe­ tile, nisi petatis, non accipietis. Medium scilicet ordinarium, quo asse­ quamur bona nobis necessaria a Deo, institutum est a Christo oratio. Medium inquam ordinarium; quia Deus non sibi, ut ita dicam, ademit liberum usum suae potestatis ac misericordiae, ut identidem etiam non petentibus gratias suas conferat. Sequitur ex dictis orationem esse nobis a Deo praeceptam. 3’2. Quaeritur an dicta necessitas sil solum necessitas praecepti, an etiam medii. Necessitas praecepti (cf. dicta in Tr. de Fide sub n. 8.) in eo est ut aliquid sil nobis necessarium ut honesti simus, ut recte agamus: necessitas medii in eo est, ut aliquid sit nobis necessarium, sive ex rerum naturis, sive ex institutione, ut certum finem obtineamus. Si autem finis necessarius nobis sil, ut finis ultimus, illud medium ne­ cessarium erit etiam praeceptum : quia iubemur adhibere media neces­ saria ad beatiludinem. Character proinde proprius eius, quod esi neces­ sarium necessitate medii, ille est, ut etiamsi medium inculpabiliter omittatur, finis non obtineatur. Utrum vero tale medium sit oratio, id relinquimus theologis speculativis definiendum. Nobis salis sit asserere: habita ratione praesentis ordinis Providentiae, orationem esse necessariam ac praeceptam: plura enim sunt bona, nobis ad salutem necessaria, quae Deus non tanquam meritis debita, sed piae impetrationi orationis ex benignitate voluit rependere: cuiusmodi sunt auxilia efficacia et perse­ verantia. Hinc theologi communiter docent orandum esse, si gravis tenlatio urgeat, si res magni momenti ad Dei gloriam sil aggredienda, si eximium a Deo beneficium ad salutem necessarium e. g. illuminatio in controversiis fidei, sil consequendum, si communitas in magno versetur periculo, in morlis propriae periculo etc. 33. Consequens est omnes adultos orare oportere, etiam peccatores: etsi enim eorum oratio nequeat esse aclus meritorius de condigno, erit tamen, si recte liat, meritorius de congruo et impetratorius justificationis, quae maxime necessaria est. 34. Cum bona a Deo petimus nobis vel aliis, oramus ex molivo ca- 220 TRACTATUS VL SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI ritatis, qua nos vel proximum diligimus. Et urgente magna calamitate populi vel proximi, cui per orationem succurrere possimus, obligari tunc nos praecepto orandi, docet s. Alphonsus heic. Item cum nos urge­ mur magna lentalione, quae alias vinci nequeat, ad orationem nos obli­ gari, idem affirmat ibid. Advertendum vero est, quod cum quis tenetur orare vi alterius praecepti servandi, quod nisi oret, servare nequit, peccat quidem, si orandi necessitatem advertens, negligit orare; sed, iiixla communem doctrinam, haec omissio non habet malitiam distinctam ab eo peccato, in quod lapsus sit: idque ex generali principio de reatu omissi medii, quod necessarium fuerit ad peccatum aliquod cavendum, Cf. Suarez De Relig. Tr. 4.1. 1. c. 29. n. 7. 35. Verum quia oratio est quoque actus cultus, quaeritur, an non solum ex motivo caritatis, sed etiam ex ipso motivo religionis iubeamur identidem orare. Adverte s. Thomam q. 83. a. 3. ad 2. duo praecepta distinguere: ait enim: « desiderare (utique bonum illud, pro quo neces­ saria est oratio) cadit sub praecepto caritatis, petere autem sub prae­ cepto religionis ». Unde infert Suarez 1. c. n. 8.: < ponit ergo (s. Thomas) proprium el peculiare praeceptum, quod, licet non obliget nisi occurrente necessitate caritatis vel alterius similis virtutis, tunc nihilominus obligat ex propria vi religionis ». Sed si ita rem accipiamus, ut quotiescumque ex motivo caritatis vel alterius virtutis, puta ad peccatum cavendum, orare debemus, teneamur quoque oraro ex praecepto religionis, tunc di­ cendum erit quod omissio debitae orationis sit semper quoque speciale peccatum contra religionem, quod nemo admittit. Placet ergo quod Sua­ rez ibid. η. 10. et Laymann Tr. De Oratione c. I. n. 2. docent, praece­ ptum divinum orandi esse praeceptum quoque religionis, quatenus voluit Deus, ul pro obtinendis ab eo bonis, adhiberent homines medium hoc humilis subieclionis et cultus. Qui cultus materialiter exercetur, quo­ tiescumque oratur (cf. n. 19.) et formaliter exerceri potest cum etiam nulla urgemur imminente necessitate: semper enim versamur in communi ne­ cessitate auxiliorum Dei, saltem pro tempore futuro. At quando et quolies sub motivo religionis oratio facienda sit, disputant theologi. Qua in re haec habet B. m nota ad §. 260. Vol. 1. Gliry. 36. < Plerique fatentur ingenue tempus frequentiae determinari satis non posse, prout etiam de praeceptis caritatis aut poenitentiae dici solet (Vid. Struggl Ir. 5. q. 1. n. 23., qui hanc sententiam dicit communem Theologorum). Quidam, praeter tempus primi usus rationis et articuli mortis, exigunt, ut saltem semel in anno orandum sil. Ita cum aliis Salinatilicensts Ir. 21. cap. 9. n. 17. Quidam obligationem hanc urgere opi­ nantur singulis mensibus, nihil tamen de levitate aut gravitate huius obligationis addentes. Ita Bonacina de Hor. can. disp. 1. q. 2. p. 1. n. 12., Suarez de Orat. lib. 1. cap. 30. n 16., licet dubitanter loquatur (ait enim: i 221 non permittenda dilatio unius anni nec fortasse unius mensis) et Lessius de lust, et lur. lib. 2. cap. 37. n. 12., qui lamen nec firrnus in eo est, dum scribit, ad mensem unum vel alterum et horum (Suarez el Lessii) opinionem praedictis verbis conceptam satis rationabilem dixit loanoes a s. Thoma 2. 2. q. 83. art. III. η. 6. Ulterius progressus hanc menstruam obligationem dixit gravem Palaus tr. 7. disp. 1. p. 8. n. 3., cui male loannem a s. Thoma associarunt Salmanticenses 1. c. el illum opinando {autumarem. ait) sequutus est Roncaglia tr. 7. q. 1. cap. I. q. VII.; quamquam Palai opinio vix huc pertineat, cum de oratione ad vincendas tentationes necessaria expresse disserat. Quidam alii denique hoc praeceptum urgere dixerunt singulis hebdomadis, rati scilicet, vix satisfieri praecepto audiendi Missam, nisi aliqua oratione addita, posse: quae opinio praeterquam ad rem non facit, quia de oratione, uti medio ad aliud praeceptum servandum, disserit, communiter tum quoad se lum quoad rationem allatam reiicitur. Concludamus huc revocando principium ab omnibus admissum, nempe non esse asserendam gravem culpam aut obligationem, nisi manifesta el evidens ratio id postulet; atqui eiusmodi rationem, quoad hebdoma­ darias aut menstruas obligationes graves, deesse manifeste patet, quippe quam videre nemo adhuc potuit. Adde et implexissimam deinde quae­ stionem, quid ad gravem culpam vitandam opus sit, suiliciatne semel dixisse: Deus adiuva me aut quid aliud. Igitur Confessarius magis in­ culcandae necessitati frequenter orandi, (piam determinandae omissionis gravita ii insistere debet. » 37. Manifestum est obligationi orandi oratione privata, fieri salis per orationem pure mentalem; nam ea est vera oratio el nulla lex est prae­ cipiens ad hunc finem orationem vocalem. 38. Praeter Deum, invocare possumus etiam Sanctos el Angelos tanquam intercessores nostros apud Deum et Syn. Trid. Sess. 25. docet bonum esse el utile Sanctos suppliciter invocare: quae invocatio actus est duliae. Praeterea etiam animas in Purgatorio degentes invocare licet, cum el ipsae pro nobis orent, ul fert nunc probabilissima el communis sententia. Sed praesertim invocanda est mediatrix nostra b. Deipara, per quam Deus totum nos habere voluit el, ul cum Gury loquamur, valde salutis suae incuriosus videretur ille, qui nunquam B. V. Mariam invocaret. 39. Privalim invocare licet quoque animas infantium baptiza torum, qui ante usum rationis defuncti sunt; sunt enim inter amicos Dei. Sane cultu privato colere eos quoque licet, qui cum fama sanctitatis decesserunt eoriimque imagines et reliquias honorare. Ita apud Ferraris v. Venera­ tio SS. nn. 44. 60. Quia lege Ecclesiae solum prohibetur quoad hos cultus publicus adeoque a sensu contrario inlelligilur concessus cultus privatus. ORATIO TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 222 lia ibid. Ad privatum porro cultum sufficit privala certitudo moralis de sanctitate personae. Specialim vero quoad imagines vetuit Urbanus VIII. Const. Sanclissimus 13. Mari 1625. imagines eorum, qui nondum canoniza lionis aut bealificationis honore a Sede Apostolica sunt insigniti, apponi cum lau­ reolis aut radiis aut splendoribus in oratoriis aut locis publicis seu pri­ vais vel in ecclesiis. Imagines autem beatorum pingendae sunt cum radiis lanium; canoniza torum cum diademate (nimbo) circa caput. Ferraris i. c. n. 46. Item imagines I). N. et B. V., Angelorum et Sanctorum pingi aut sculpi debent ea forma el habitu, qui ab antiquo tempore est in Ecclesia in usu. Urbanus VIII. Consi. Sacrosancta Tridentina 15. mari. 1642. Quoad reliquias praecepit Trid. Syn. Sess. 25. De Invocatione etc. non esse novas recipiendas reliquias, nisi sint ab Episcopo recognitae et approbatae. Neque ad sepulcra hominum nondum beatificatorum aut canonizatorum licet lampades aut alia quaevis lumina accendere (in venerationem sci­ licet el cultum) aut tabellas vel imagines appendere, absque recognitione ab Ordinario omnino facienda Sedique Aposlolicae referenda ac probanda. Consi. Sanctissimus, cit. CAPUT I. DE SUPERSTITIONE ET SPECIEBUS EIUS. [)UB. I. Quid et quotuplex superstitio. 11. Resp. I. Superstitio est falsa religio seu cultus vitiosus veri, vel falsi Numinis. Less. El convenit cum definitione communi ex s. Th., qua dicit osse vitium, quod religioni opponitur secundum excessum. Dicit per excessum: non quod Deus nimium cob possit iut maiore honore, quam dignus sit : sed id inlelligilur secundum cir­ cumstantias, eo quod exhibeas cultum vel quem non debes, vel eo modo, quo non debes, vel illi, cui non debe'. 40. Breviter s. Thomas 2. 2. q. 92. art. 1.: « Superstitio est vitium religioni oppositum secundum excessum; non quia plus exhibeat in cultum divinum quam vera religio; sed quia exhibet cultum divinum vel cui non debet, vel eo modo, quo non debet ». Quomodo autem excessus non detur quoad circumstantiam quanti, su­ pra declaratum habes n. 4. ex eodem s. Thoma. il. Definitur autem su|>erstilio falsa religio, quia, ul habet s. Thom. 2 2. q. 92. praeloq., cum religione convenit in hoc, quod exhibet cul­ tum divinum, licet vitiosum. CAPUT I. QUID ET QUOTUPLEX SUPERSTITIO 223 III. Resp. 2. Superstitio est duplex: Alia cultus indebiti sive incongrni, quo verus Deus, sed modo indebito colitur, tribuendo ei cultum falsum et perniciosum vel superfluum, qui nimirum sil contra vel praeter Ecclesiae consuetudinem ac prae­ scriptum. Alia esi ratione rei cultae: cum scilicet cultus Deo debitus falso Deo vel creaturae defertur. El haec subdividitur in Idololatriam, Divinationem el Vanam observantiam, ad quam Magia vel revocatur vel poiius quartam speciem constituit. Laym. 1.4.1. 10. c. 1. ex s. Th. q. 92. a. 2. 42. Sic s. Thom. 2. 2. q. 92. art. 2.: « Diversificantur superstitionis species primo quidem ex parte modi: secundo ex parte obiecti. Potest enim divinus cullus exhiberi vel cui exhibendus est, sc. Deo vero, modo lamen indebito et haec est prima superstitionis species; vel cui non debet exhiberi sc. cuicumque creaturae et hoc est aliud superstitionis genus, quod in multas species dividitur secundum diversos fines divini cultus. Ordinatur enim 1° divinus cultus ad reverentiam Deo exhibendam et secundum hoc prima species huius generis est idololatria, quae di­ vinam reverentiam indebite exhibet creaturae. 2° Ordinatur ad hoc quod homo instruatur a Deo, quem colit el ad hoc pertinet superstitio divinativa, quae daemones consulit per aliqua pacta cum eis inita tacita vel expressa. 3° Ordinatur divinus cullus ad quandam directionem hu­ manorum actuum secundum instituta Dei qui colitur et ad hoc pertinet superstitio quarundam observationum ». 43. Auctor loquens de indebito modo colendi Deum, duas innuit huius superstitionis species, quarum primam s. Thomas cultum perniciosum dicit, alium superfluum. El quoad perniciosum, sic rem explicat 2. 2. q. 93. art. 1.: « Dicen­ dum, quod sicut Augustinus dicit, mendacium maxime perniciosum est, quod iit in his, quae ad Christianam religionem perlinent. Est autem mendacium, cum aliquis exterius significat contrarium veritati. Sicut autem significatur aliquid verbo, ita etiam significatur aliquid facto et in tali significatione facti consistit exterior religionis cullus... El ideo si per cultum exteriorem aliquid falsum significatur, erit cultus perni­ ciosus ». « Hoc autem contingit dupliciter. Uno quidem modo ex parte rei si­ gnificatae, a qua discordat significatio cullus. Et hoc modo tempore novae legis peractis iam Christi mysteriis, perniciosum est uti cere­ moniis veleris legis, quibus Christi mysteria significabantur futura: sicui eliam perniciosum esset, si quis verbo confiteretur, Christum esse passurum ». « Alio modo potest contingere falsitas in exteriori cultu ex parte co­ lentis. El hoc praecipue in cultu communi, qui per ministros exhi­ betur in persona lotius Ecclesiae. Sicui enim falsarius esset, qui aliqua proponeret ex parte alicuius, quae non essent ei commissa: ita vitium TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 224 falsilatis incurrit, qui ex parte Ecclesiae cultum exhibet Deo conlra modum divina auctoritate ab Ecclesia institutum el in Ecclesia con­ suetum ». 44. Quoad cultum superfluum s. Thomas 2. 2. q. 93. ari. 2. ait: « Ali­ quid dicitur superfluum dupliciter. Uno modo secundum absolutam quan­ titatem el secundum hoc non potest esse aliquid superfluum in cultu divino; quia nihil potest homo facere, quod non sil minus eo, quod Deo debet ». « Alio modo potest esse aliquid superfluum secundum quantitatem proportionis, quia scilicet non est fini proportionali!m. Finis autem di­ vini cultus est, ut homo Deo det gloriam et ei se subiiciat mente el corpore. El ideo quicquid homo faciat, quod perlinet ad Dei gloriam el ad hoc quod mens hominis Deo subiiciatur el eliam corpus per moderatam refraenalionem concupiscentiarum, secundum Dei et Eccle­ siae ordinationem et consuetudinem eorum, quibuscum vivit, non est superfluum in divino cultu. Si autem aliquid sit, quod quantum est de se, non perlinet ad Dei gloriam neque ad hoc quod mens hominis fe­ ratur in Deum aut quod carnis inordinatae concupiscentiae refraenenlur aul eliam sii praeler Dei et Ecclesiae ordinationem vel contra consue­ tudinem communem, quae see. Augustinum... pro lege habenda est, lotum hoc reputandum est superfluum el superstitiosum; quia in exte­ rioribus solum consistens ad interiorem Dei cultum non perlinet ». Ex quibus resolves IV.1. Super-lilionem cultus falsi committit I. Qui Deo nunc offert cultum per cere­ monias veleris legis, v. gr.circumcisionem immolationem agni etc.; quia hae significant Christum adhuc venturum et nondum venisse. 2. Laicus, qui Deum colit, lanquam publicus Minister Ecclesiae, v. g. sacrificando, absolvendo. Quod semper esse mortale docet Suar, de Rei. I. 2. de Superstit. c. 2. 3. Is, (pii sua auctoritate proponit aliqua ficienda. lanquam ordinata ab Ecclesia ad Dei cohum, i. Qui falsas reliquias pro­ ponit vel miraculum factum esse per aliquam imaginem, vel se habuisse has vel illas revelationes tingit, sive ad faciendum lucrum, sive ad devotionem augendam. 5. Qui. ut populum moveat, tingit miraculum aliquod vel historiam reporiri in Scriptura Sacra etc. Et haec superstitio, etsi sil ex genere suo mortalis, quia primae veritati imuriam irrogat el religionem fundat in mendaciis: saepe tamen excusatur ignorantia vel simplicitate. b’ss. |. 2. c. 13. Sanch. 2. Mor. c. 37. Nav. c. 12. Laym. I. c. Bon. d. 3. q. ο. p. I. MH 45. Res clarae sunt. V. 2. Superstitio cultus suprffui est v. g. 1. Ceremonia audiendi Missam ante ortum solis cum certo numero, situ, ordine cereorum, vel Sacerdotis, qui dicatur loaunes, vel qui habeat suturam Christi etc.; quia hic cultus est ex se ipso inanis et ad spiritum excitandum inutilis. 2. leiunare die Dominico, cum non ieiunas aliis 4 *225 CAPUT I. CULTUS FALSUS ET SUPERFLUUS diebus. liem in Missa conlra rubricam plurcs formare cruces, pluries dicere Alleluia, dicere Gloria vel Credo conlra rubricas aliasque ceremonias demere vel addere (etsi fiant ex devotione, haec enim corrigenda est); quia sunl praeter Ecclesiae con­ suetudinem. Haec tamen et similia, bona intentione facta, venialia lanium sunt or­ dinarie, ut docet. Tol. Less. I. c. d. I. Nav. el Laym.; quia est materia levis et actio ex se non mala el mulla excusat simplicitas. Quod si tamen ex se mala esset, ut si rem furtivam offeras, turpia verba in Templo canas, ore vel organo notabiliter lascivam vel ad impuritatem provocantem vocem edas, est superstitio fere mortalis, ut Laym. I. c. ex comm. 46. De ieiunio diebus festivis exstat c. Sacerdos quest. 7. Catis. 26. ubi agitur de poenilenlibus: « Die autem dominico non ieiiinenl. Nam qui dominico die studiose ieiunat, non creditur esse catholicus » : quae verba sumpta sunt ex c. 74. Cone. Carlhag. IV. el feriunt manichaeos, negantes Christi resurrectionem. Subdit s. Alph. lib. 3. n. 4.: « Qui tamen ieiunarel causa mortificationis, ne leviter quidem peccaret ». Subiicit tamen ex mente DD., melius esse abstinere a tali ieiunio et ideo doctores communiter docere, 1° posse transferri ad sabbatum ieiunium promissum, si die dominico contingat: *2° non teneri ad ieiunandum die dominico eum, qui per mensem voverit ieiunare, nisi expresse intenderit contrarium. 47. Quod dicitur de cantu aut sono lascivo, oblatione rei furtivae etc. inlelligendum est, si quis per ea Deum colere intenderet; non si ad vanitatem liant etc. 48. Voit η. 418. heic memorat superstitionem eorum, qui ad acqui­ rendam pecuniam recitant orationem s. Chrislophori ex falsa opinione, quod sil custos thesaurorum, vel orationem s. Coronae. El superstitio palet ex eo quoque, quod istae orationes contineant ignota ac barbara Angelorum nomina el praescribant varios circulos aliasque circumstan­ tias vanas aul Deum rogent, ul per diabolum mittat pecuniam. Huc spectat quod recitetur Psalmus 108, ad nocendum alteri, aul quod quis ex Psalmo 96. Qui habitat in adiutorio etc. infallibiliter sibi pol­ liceatur defensionem ab omnimodis periculis. 49. Huc revocat Voit n. *420. morem faciendi vola, ul malum facinus liene succedat, quasi Deus adiuvare possit ac velit ad patrandum pec­ catum. Secus vero, si votum solum offeratur, ne quis post crimen incidat iu poenam ac calamitates. 50. Idem Voit recte notat Γ non esse superstitiosum, sacra aut ora­ tiones certo numero offerre; quia id fieri solet in honorem alicuius my­ sterii v. gr. quinque vulnerum etc. el vix est munerus, qui non respon­ deat piae alicui considerationi alicuius mysterii ac praeterea hoc estsecundum Ecclesiae communem consuetudinem. Superstitiosum tamen esset, praecise huic numero certo ac determinato adseribere effectum. Voit. n. 421. Baei.erini Moral. Torno II. 15 226 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 51.2° Bibere benedictionem s. loannis non esi superstitiosum, quia aut significatur affectus mutuae carilalis ab Apostolo loanne commendatae, aut votum ne potus sil noxius, ul s. loannes impune bibit venenum. Secus, si quis potu intendat colere s. loannem. Voit n. 422. Non lamen superstitiosum est manducare panes benedictos in quibusdam festis, s. Ni­ colai v. gr. aut alterius Sancti..., sicut et aquas benedictas tactu reliquia­ rum ad opem implorandam meritis Sanctorum. 52. Superstitiosae derisiones sunt ieiunare die Paschae; quia est contra consuetudinem Ecclesiae: non comedere de capite animalis in die decollalionis s. loannis aut assaturam in festo s. Laurentii; quia istae hcteroclilae devotiones sunt contra praxim Ecclesiae el nihil conferunt ad Dei honorem aut Sanctorum. Voit n. 423. Plerumque tamen non sunt peccaminosae; quia potius ex errore indicii, quam ex voluntatis malitia proveniunt. 53. Superstitiosae sunt quaedam orationes aut s. Birgiltae aut aliae, quibus promittitur, ul qui per annum eas recitet, non moriturus sil morte improvisa, aul ante mortem sii visurus B. Virginem, aut non sit damnandus infernis etc. Superstitiosas dico, si cum certa ac firma qua­ dam spe recitentur et falsis saepius revelationibus innituntur et ad audacius peccandum provocant el retrahunt ab usu Sacramentorum ac reliquis bonis operibus. Idipsum dicendum, de precibus, crucibus, imaginibus etc., quibus pu­ tant quidam se fieri invulnerabiles aut invisibiles etc., aul de iis, qui recitant textus S. Scripturae pollice inserto manui dexterae ad reddendos canes mulos. Voit n. 424. 54. Rudes instruendi sunt, quomodo res sacrae adhibendae. 1° Ne me­ diis de se bonis, sacris ac licitis in Ecclesia, admisceant ceremonias vanas ac inutiles ad effectum exspectatum. 2° Ut res in Ecclesia usitatas v. gr. ceram, aquam, salem benedictum, imagines contactu Sacrarum reliquiarum sacratas applicent cum supplici et humili deprecatione el fiducia in Dei bonitate, non vero exspectent cum fiducia certa effectum ab ipsis rebus, quasi ex opere operato. Voit. n. 425. Hactenus de superstitione ea, quae est cultus Deo incongruus, quo Deus nempe modo indebito colitur. Dub. 11. De Divinatione. Quid et quotuplex. VI. Resp. 1. Divinatio est, cum quis opem daemonis tacite vel expresse invocat, utno«cat res contingentes el libere futuras alilerve occultas el naturaliter incogno­ scibile. Quae si sint tales, quas solus Dens scire potest, involvitur tacita Idololatria, quod daemoni tribuitur cultus divinus: si vero sint tales, quas daemon naturaliter CAPUT I. DIVINATIO ’ 227 Mire potest (nam ex signis aliisque modis occultissima quaeque cognoscere potest, eliam plurimas hominum cogitationes et res futuras, v. Delr. I. 4. c. 2. q. 2. Sanch. 2, Mor. cap. 28.); nihilominus illicita est, eo qnod commercium habeatur cum Dei iuralo hoste: quod importat quondam proditionem et apostasiam a Ileo ac forte etiam, ul vult Suar, contra Valent., superstitionem. V. Lavm. c. 3. Bon. p. 3. s. Th. 2. 2. q. 95. a. 1. 55. * Nomine divinationis ail s. Thomas 2. 2. q. 95. art. 1. inielligilur quaedam praenuntiatio futurorum. Futura autem dupliciter praenosci possunt: uno quidem modo in suis causis, alio modo in se *ipsis . Distinctis porro causis in eas, quae ex necessitate suos effectus ideoque semper producunt, in eas, quae suos effectus ut in pluribus producunt el in eas, quae se habent ad ulrumlibet, affirmat primos effectus posse cum certitudine praenosci in suis causis, secundos plus minus probabi­ liter conieclando: postremarum autem causarum effectus non posse prae­ nosci nisi in se ipsis. Subdit: « Homines autem in seipsis huiusmodi ef­ fectus considerare possum solum dum sunt praesentes, sicut cum homo videt Socratem currere vel ambulare; sed considerare huiusmodi in seipsis antequam fiant, est Dei proprium, qui solus in sua aeternitate videt ea, quae futura sunt, quasi praesentia... Si quis ergo huiusmodi futura praenuntiare aul praecognoscere quocumque modo praesumpserit, nisi Deo revelante, manifeste usurpat sibi quod Dei est el ex hoc aliqui divini dicuntur ». Ad idem genus spectat inquisitio de internis cogita­ tionibus aliorum praesentibus vel de effectibus absentibus aut aliter occultis, ul humano modo sciri nequeant, cum postulatur eorum cognitio atque aliis similibus. « Divinatio ergo non dicitur, si quis praenuntiet ea, quae ex neces­ sitate eveniant, vel ut in pluribus, quae humana ratione praenosci pos­ sunl neque eliam si quis futura alia contingentia, Deo revelante, co­ gnoscat; tunc enim non ipse divinans id, quod divinum est, facit, sed magis quod divinum est, suscipit. Tunc autem solum dicitur divinare, quando sibi indebito modo usurpat praenuntiationem futurorum eventuum. Hoc autem constat esse peccatum, unde divinatio semper est peccatum ». Sane id Deus aperte vetuit Deut. XVIII. 10. 11. Non inveniatur in te, qui ariolos sciscitetur... nec qui pythones consulat nec divinos... omnia enim haec abominatur Dominus. 56. Quod divinatio sit quaedam superstitio, ita s. Thom. 2. 2. q. 95. ari. 2. * Ad superstitionem perlinet, non solum cum sacrificium daemo­ nibus offertur per idololatriam ; sed etiam cum aliquis assumit auxilium daemonum ad aliquid faciendum vel cognoscendum. Omnis autem divi­ natio ex operatione daemonum provenit, vel quia expresse daemones invocantur ad futura manifestanda, vel quia daemones ingerunt se vanis inquisitionibus futurorum, ut mentes hominum implicent vanitate... 228 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI Vana amem inquisitio futurorum est, quando aliquis futurum noscere leniat, unde praenosci non potest. Manifestum est ergo, quod divinatio species superstitionis est >. ‘in qua doctrina s. Thomae adverte duo. Primum, quod dicit univer­ saliter, ad superstitionem pertinere, cum quis assumit auxilium dae­ monis ad aliquid faciendum vel cognoscendum. Nam difficultas statim se offert, quam proponit Suarez de Relig. Tr. 3. 1. 2. c. 8. n. 15. Scilicet cum petitur a daemone ea cognitio, quae Dei est propria, liquet statim cum daemone agi lanquam cum Deo ac idcirco daemoni tribui divinos honores; at si quis petat a daemone notitiam earam rerum, quas ipse na­ turaliter nosse potest, non apparet primo cur id sil illicitum, quemadmo­ dum licet eam petere ab homine sapienliore; multo minus patet, cur hic actus sil superstitio, cum nullus honor divinus daemoni tribuatur. Respondetur 1. quod cum daemon sil hostis Dei el humanae naturae, perniciosum est atque illicitum quodlibet cum eo commercium, quo prae­ sertim te illi subiicias lanquam magistro idque iniuriosum est Deo, qui ideo venit, ul diabolum foras eiicerel. Si qua esi ergo notitia, quam na­ turali vi assequi nequimus, quaeque nobis utilis sit ac necessaria, ea est a Deo petenda, qui providentia sua paterna nos regii el illuminat omnem hominem. Cf. verba s. Thomae allata ad Resp. 3. n. 59. Resp. 2. Cum petit quis a daemone id quod ipse naturae suae vi nosse vel facere potest; minus utique peccat, quam cum ab eo petit, quae Dei sunt propria: nihilominus adhuc superstitionis labes in eo aclu reperilur. Nam, ul declarat ibid, ex C’aietano Suarez, « per hoc commercium hominis cum daemone, hic intendit usurpare aliquid de excellentia Dei cl de honore illi ab homine debito, in hoc saltem, quod homo, relido Deo, ad ipsum recurrat el ipsi se subiiciat lanquam indigens auxilio eius el in eo confidens, etiam invito Deo, ul sic dicam. Ideo homo consulens dae-% monem praedicto modo, plane consentit el cooperatur daemoni usurpare conanli divinam excellentiam el ideo contra religionem Deo debitam su­ perstitiose operatur ». Alterum advertendum esi quod ail s. Thomas daemonem se ingerere vanis inquisitionibus futurorum. Cum enim quis medio naturaliter inepto quaerit aliquid nosse vel facere, indiget certe auxilio alicuius al­ terius agentis, qui \i superiore polleat, ul illud obtineatur. Al certe neque Deus neque Angelus bonus, qui has vanas inquisitiones nequeunt probare, se immiscent diis el auxilium praestant: si ergo quid oblinetur, ul daemoni debetur, qui vana omnia et a Deo aliena probat et homi­ nibus illudere studet. Ipse, qui ulpoie lentator ό πεφαστης, haec ab se quaerere hominibus suasit, interventu suo eas inquisitiones fovet el re­ sponsis suis homines sibi devincit. Distinguit ergo s. Thomas duplicem modum divinationis, alterum per Λ / 229 expressam invocationem daemonis seu per explicilum pactum cum ipso, alterum per implicitam invocationem, cum nempe media ea inepta adhi­ bentur, quibus aliquid obtineri nequii, nisi quatenus diabolus se illis ingerit. Quod spectat ad divinationem (idem dic de vana observantia et magia) quae per implicitam daemonis invocationem fieri dicilur, quaeri potest quid de illis sil dicendum, qui huiusmodi mira oblinent, qui tamen in ea opinione sibi (per errorem utique) certa versantur, diabolum nullum esse, qui idcirco haec quaecumque sint mira, censeant deberi causis na­ turalibus, etsi adhuc sibi ignotis. Respondeo: haec ipsa phaenomena, quae ipsis videntibus contingunt, manifeste eos docere, opinionem illam, quod daemones nulli sint, falsam esse ideoque eorum ignorantiam, si qua est, crassissimam esse el affectatam, ortam ex odio fidei, quam reiecerunl. Haec autem ignorantia a peccato non excusat; superstitionis ergo el ipsi rei sunt: quamvis potissimum eorum peccatum sit praece­ dens apostasia a fide el ab Ecclesia, in cuius peccati poenam traditi sunt Satanae. * CAPUT I. DIVINATIO VII. Respond. 2. Divinatio est duplex: una, in qua est invocatio vel pactum expressum cum daemone et generali nomine dicilur Necromanlia : ut cum daemon occulta docet per Pythones, arreptitios, praestigias, per personas mortuorum vel virorum apparentium aliave signa in aere, aqua, igne, speculis. Alia est, in qua tantum est invocatio vel pactum tacitum seu interpretativum: ut cum ex linea­ mentis corporis, vocibus, garritu avium el similibus, quibus se Daemon immiscere solet, quaeritur cognitio, ad quam ea sunt improporlionata. S. Thom. q. 95. Cum vero utriusque speciei variae rursus sint species, eas hic omitto, quod, secundum sententiam communiorem, in genere moris non differant nec specialem habeant ma­ litiam ideotpie in confessione non sit opus explicare, an v. g. facta sit divinatio ex speculis, aere, mortuo etc. Exprimendum tamen necessario est, utrum invocatio sive pactio expressa, an tacita intervenerit ; quia, sive haec moraliter inter se specie dif­ féra nl, sive non, notabiliter tamen mutant indicium Confessarii. V. Laym. I. c.Sanch. I. c. Less. 1. c. d. 5. Delr. 1. 4. disp. 4. c. 2. Ron. q. 5. p. 4. 57. S. Thom. melius quam Auctor rem digerit 2. 2. q. 95. art. 3. «Omnis divinatio utitur ad praecognitionem futuri eventus aliquo dae­ monum consilio vel auxilio: quod quidem vel expresse imploratur, vel praeter intentionem hominis se occulte daemon ingerit ad praenuntian­ dum futura quaedam, quae hominibus sunt ignota, ei autem cognita per modos, de quibus in Primo (1. Pari. q. 57. art. 3). dictum est ». « Daemones autem expresse invocati solent futura praenuntiare mul­ tipliciter. Quandoque quidem praestigiosis quibusdam apparitionibus se aspectui et auditui hominum ingerentes ad praenuntiandum futura et haec species vocatur praestigium, ex eo quod oculi hominum praestrin­ guntur. Quandoque autem per somnia el haec vocatur divinatio somnio­ rum (aiunt oniromantia). Quandoque vero per mortuorum aliquorum TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 230 apparitionem ve! locutionem el haec species vocatur necromantia... Quandoque vero futura praenuntiant per homines vivos, sicut in arreplitiis palet el haec esi divinatio per pythones... Quandoque vero fulura praenuntiant per aliquas figuras vel signa, quae in rebus inanimalis ap­ parent: quae quidem si appaream in aliquo corpore terrestri, pula in ligno vel ferro vel lapide polito, vocatur geomantia: si autem in aqua hydromantia: si autem in aere, aeromantia : si autem in igne, pyromantia: si autem in visceribus animalium, immolatorum in aris dae­ monum, vocatur haruspicium ». < Divinatio autem, quae Iit absque expressa daemonis invocatione, in duo genera dividitur. Quorum primum est, quando ad praenoscendum fulura aliquid consideramus in dispositionibus aliquarum rerum. Et si quidem aliquis conelur fulura praedicere ex consideratione silus el motus siderum, hoc perlineret ad astrologos, qui el genethliaci dicuntur pro­ pter natalium considerationes dierum. Si vero per motus vel voces avium seu quorumcumque animalium, sive per sternutationes hominum vel membrorum saltus, hoc perlinet generaliter ad augurium, quod di­ citur a garritu avium, sicut auspicium ab inspectione avium: quorum primum pertinet ad aures, secundum ad oculos; in avibus enim huius­ modi praecipue considerari solent. Si vero huiusmodi consideratio fiat circa verba hominum absque intentione dicta, quae quis retorquet ad futurum, quod vult praenoscere, hoc vocatur omen... Si autem conside­ rentur quaedam dispositiones figurarum in aliquibus corporibus visui occurrentes, erit alia divinationis species; nam ex lineamentis manus consideratis divinatio sumpta chiromantia vocatur, quasi divinatio ma­ nus...; divinatio vero ex quibusdam signis in spatula (costa suilla latior) alicuius animalis apparentibus, spatulomantia vocatur. « Ad secundum autem divinationis genus, quod est sine expressa daemonum invocatione, pertinet divinatio, quae iit ex consideratione eorum, quae veniunt ex quibusdam, quae ab hominibus serio fiunt ad aliquid occultum inquirendum sive per protractionem punctorum, quod pertinet ad artem geomantiae, sive per considerationem figurarum, quae proveniunt ex plumbo liquefacio in aqua proiecto, sive ex qui­ busdam schedulis scriptis vel non scriptis in occulto repositis, dum consideratur, quas quis accipiat, vel etiam ex festucis inaequalibus propositis quis maiorem vel minorem accipiat, vel taxillorum prote­ ctione, quis plura puncta proliciat, vel etiam cum consideratur, quid aperienti librum occurrat: quae omnia sortium nomen habent». «Sic ergo pilet, triplex esse divinationis genus: quorum primum est per manifestam daemonum invocationem; quod pertinet ad necromanticos : secundum autem per solam considerationem dispositionis vel motus alterius rei, quod perlinet ad augures: tertium est, dum facimus 4 CAPUT I. DIVINATIO 23i aliquid, ut nobis manifestetur «aliquid occultum, quod pertinet ad sortes. Sub quolibet «autem horum mulla continentur, ut patet ex dictis ». 58. Porro cum s. Alphonsus lib. 3. n. 6. sententiam auctoris: expri­ mendum esse in confessione an invocatio daemonis expressa fuerit vel implicita, dicat eam melius probari, eo quod invocatio expressa saepe adiuncla habet alia peccata, haeresim, adorationem daemonis etc.: hinc idem s. Doctor cum Salmant. tr. 21. c. 11. n. 29. seqq. probabile censet, non esse obligationem id explicandi, quando nulla alia peccata, quae pacto expresso adiungi solent, intercesserunt; formaliter enim idem pec­ catum videtur. VIII. Ilesp. 3. Divinatio, quae lit per actum expressum et qua Daemon expresse invocatur, excusari non potest a mortali ; eam vero, quae Iit per actum tantum im­ plicitum, aliquando excusari a mortali quidam asserunt, videlicet tunc, cum vel intercedit simplicitas el ignorantia non crassa neque affectata, vel fides certa non adhibetur, sed lanium timor quidam aut suspicio concipitur eventus futuri. Laym. 1. i. tr. 10. c. 3. Sanch. Less. Suar. Caiel. Bald. t. 3. I. -i. d. 3. n. 2. etc. eo quod tunc su­ perstitiosa vere non sit, cum ini'lilio non sil talis. V. Suar. Less. Sanch. Laym. Caiel. Navar. Sayr. Valent, el Tanner d. 5. de JRel. q. 7. d sp. 1. n. 21. et d. 2. n. 25. 59. Malitiam invocationis daemonum sic paucis s. Thomas 2. 2. q. 95. ari. i.: Omnis divinatio «quae Iit per invocationes daemonum, est illi­ cita duplici ratione. Quarum prima sumitur ex parte principii divina­ tionis, quod scilicet est pactum expresse cum daemone initum per ipsam daemonis invocationem. El hoc est omnino illicitum... el adhuc gravius esset, si sacrificium vel reverentia daemoni invocato exhiberetur ». « Secunda vero ratio sumitur ex parte futuri eventus. Daemon enim, qui intendit perditionem hominum, ex huiusmodi suis responsis, etiamsi aliquando vera dicat, intendit homines assuefacere ad hoc, quod ei cre­ datur el sic intendit perducere in aliquid, quod sil saluti nocivum ». 60. Ea divinatio, quae fit tantum per actum implicitum, est per se mala; etsi quis protestelur se a diabolo non petere, se nolle ullum cum eo commercium habere. Factum enim verbis aut huic intentioni contra­ dicit; vult enim homo absolute aliquid nosse, sed unde naturaliter scit non posse cognosci: vult ergo auxilium alterius intelligentis, non vero Dei aut angeli boni eius ministri; Deus enim ea media non instituit nec ea vana desideria probat: ergo auxilium petit intelligentis daemonis, qui his libenter se immiscet. Utique, ut dicemus, contingit talem divinationem excusari identidem a mortali; ab ea tamen deterrendi fideles sunt quam maxime et hae consuetudines penitus exstirpandae. Discrimen gravit itis inter expressam et tacitam sic prosequitur Lay­ mann lib. tract. 10. cap. 3. η. 4.: Divinatio per implicitum pactum minus gravis el periculosa est. Γ « Quia peccalum divinationis in hoc MB· 232 TRACTATOS Vf. SECT i. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI maxime consistit, quod idololatriae rationem aliquam participet, dum homo hunc honorem daemoni tribuit, ut ab ipso divinitatis aemulatore id, quod Ilei proprium est, rerum occultarum revelationem petat; haec autem deformitas gravior est si expresse daemones invocentur, (piam si aliquid liat, cui dignum sil ul daemon se ingerat, ul ail s. Thom. I. c. q. 95. ari. 3. ad I. Accedit, quod (pianto maior et evidentior est societas cum diabolo, lanio evidentior sil apostasia a Deo, ob quam desertori suo Deus gratiae auxilia detrahit el deceptori diabolo derelinquit; ul recte notaverit CaielaO. in h. I. ari. 4., hoc esse probabile signum repro­ bationis aeternae. Quae quidem magis in eos cadere, (pii expressum cum daemone pactum ineunt, manifestum est ». 2’ « Divinatio cum pacto expresso saepe alia gravissima flagilia aditincla habet, puta abiuralionem baptismi el apostasiam a Christo, idolo­ latriam erga daemonem per genullexionem, sacrificium etc., cum bla­ sphema devotione ad perpetuum eius obsequium eiusdemque reciproca promissione instruendi hominem sibi devotum... Quae tamen cum divi­ natione per pactum implicitum non solent concurrere ». 3’« Divinatio per paetum expressum cum daemone nunquam excusa­ tur a mortali... Al divinatio per pactum implicitum interdum excusatur amonali: vel propter ignorantiam non crassam (num crassa est per se gravis); siquidem huius divinationis seu observationis malitia, licet se­ cundum se gravis sit, tamen non omnibus esi ila manifesta, vel propter imperfectionem superstitionis, si non certa fides, sed solum quidam li­ mor ani suspicio concipiatur futuri eventus etc. »: ut innuetur in reso­ lutionibus. Ex dictis resolvuntur sequentes Casus. IX. I. Expresse censetur invocare seu convenire et pactum facere cum daemone, qui vel verbis docmonem invocat vel s.dlem facio aliquid usurpat, per quod scii aul putat daemonem cooperari. Gl. Ad hoc necesse non esi daemonem verbis expresse, invocare; sed sufficit explicilum propositum ac voluntas aliquid a diabolo addiscendi, aliquid agendo aul usurpando, m quo scis vel existimas daemonem cooperari, faciendo circulos vel alia signa, adhibendo specula, fundendo aquam, assumendo vestitum vel instrumenta, gerendo chartas etc. Ad hoc peccatum pilr.m Ium necesse non esi, ul daemon respondeat, sed satis est, si scientia imploretur atque exquiratur. \. "2. Is vero tacite paciscitur, (pii vanis et naturaliter improporllonatis utitur ad aliquid cognoscendum vel efficiendum Xque nquirilur, ul daemon aliquando pa­ ctus sil. s< ad lalr vani medii adhibitionem concursurum; eo enim ipso, quo quis vanitatibus iis utitur, daemon se immiscet, licet praeter intentionem utentis sil eum invocare, ul docent Suar. U»s$. cl Sanch. II cc. i CAPUT I. DIVINATIO 233 XI. 3. Non excusatur a pecca io, «pii utendo talibus rebus, quas constat es. Celera in praeced. resp. iam lacta sunt. XXIX. Resp. 3. Vana observantia, sicut divinatio, est peccatum mortale ex genere suo. Ralio est, tum quia tribuit honorem divinum creaturae, exspectando ab ea, quod a solo Ileo exspectari debet: tum quia nititur pacto cum daemone. Less. Bon. q. 5. p. 4. et alii. Nec potest excusari a mortali ex parvitate materiae; quia simpliciter et in omni materia usurpatur cognitio aut virtus Dei propria. Aliunde tamen fieri posse, ut non s t mortale, docent Auctores supra ci t. dub. 2. res. 3.1. ratione ignorantiae si pa­ ctum sil implicitum tantum:'2. si non adhibeatur fides, licet timeatur ita esse vel fu­ turum. Vide dicta de divination ■ dub. 2. res. 3. casu 7. et Less. dub. 8. n. 53. el 66. 84. Quoad 2. partem notanda verba s. Thomae 2.2. q. 96. art. 2. ad I.: « Si simpliciter adhibeantur res naturales ad aliquos effectus producendos, ad quos putantur naturalem habere virtutem, non est superstitiosum vel illicitum ». Ad quae Caietanus :« Nola ly « putantur habere naturalem virtu­ tem ». Quoniam hinc habes, quod quando aliqui adhibent lapides, herbas, imagines vel aliquid huiusmodi, ad sanandum vulnus vel mitigandum dolorem et huiusmodi, putando quod adhibeant naturales vel divinas causas, etiamsi errent, excusantur a superstitione, nisi ignorantia sit crassa el supina excusalionisque non capax ». 85. line facil qnod Caietanus habet ad ari. 3. eiusd. q. 96. ad ea scilicet exempla vanae observantiae, quae s. Thomas affert ex Augustino de Doctrin. Christ, lib. 2. cap. 20. < Ad pacta cum daemonibus inita per­ linent millia inanium superstitionum; puta si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis aut canis aut puer medius inter­ venerit: limen calcare, cum ante domum suam aliquis transit: redire ad lectum, si quis cum se calciat, sternutaverit: redire domum, si procedens offenderit : cum vestis a soricibus roditur, plus timere suspicionem mali futuri, quam praesens damnum dolere » ad haec, inquam, sic Caietanus: < Adverte, qnod huiusmodi observationes, si fiant ex consuetudine patriae (ul Romae oportet proprium tangere nasum, cum proximi bona corporis valetudo laudatur el dicere Angelus sanctus audiat el hoc passim a mulieribus fit), quando ex quacumque levitate vel timore, simplici corde liunl, putantes sc non male facere sed vane, forsan non sunt supersti­ tionis sed vanitatis rei, qui haec servant. El breviter communiter haec venialia videntur peccata, ul superius de divinationibus et auguriis et ce­ leris dictum est, quando superfluus est limor el irrationabilis ». 86. Item huc pertinent, quae idem Caietanus adnotal ad 4. ari. eiusd. quaesi. 96. « Adverte, quod mulla observantur in his, quae pro Dei reve­ rentia aguntur, quae superstitiosa apparent el lamen fiunt et dicunt se excusari, quia habent talem devolionem, v. gr. patientes contractiones i 245 nervorum accipiunt primum carlinum, oblatum Crucifixo in parasceve, cum adoralur el ex eo fit annulus, qui gestatus valet contra illam pas­ sionem. Dicunt, quod habent devotionem ad hoc, quia sic didicerunt et experiuntur. Ego nescio hos excusare a vanitate, nisi putet quis expertus effectum ex devotione, quod Deus alicui sancio viro hoc inspiraverit. Sicut hodie, quia Gregorius triginta diebus orari fecit pro defundo, missae numero triginta dicuntur pro defuncto. Videntur ergo simplici corde si­ milia credentes el facientes ex devotione, excusandi; quia non peccant aut venialiler tantum, ex quo principale, puta quod divina assistat virtus, potest sustineri : licet nesciant aliam reddere rationem, quare has condi­ tiones, quae vanae sunt, observent, nisi quia sic acceperunt a maioribus. Difficile est enim confutare, quod seniorum traditione et auctoritate fir­ matum vulgares acceperunt. Non sunt lamen haec extendenda, sed pru­ denter declaranda, ubi fructus speratur, ne deteriora eveniant. Videntur enim haec sic simplici corde ex devotione facta valde imperfecte super­ stitionem sapere; sicut mendacium iocosum imperfectum est in genere peccati in proximum ». 87. Haec autem notata sint pro praxi; quia iuvat potius instruere tempore opportuno, quando speratur fructus, quam absolute de gravi culpa damnare, non modo inutiliter sed perniciose, ob scrupulum gravis peccati, qui inficitur. CAPUT I. VANA OBSERVATIO XXX. Itesp. 4. Vana observantia cognosci potest: I. ex insufficientia causae adbi­ bitae ad effectum, >i nimirum nec habeat naturalem virtutem nec de supernatural) legit me constet: 2. ex adiunctione falsae vel vanae circumstantiae, ul verbi gratia si flagellatio fieri debeat certa hora, numero, manu, flagro serico, si nomina adhi­ beantur ignota vel characteres peregrini, verba falsa vel apocrypha, v. g. Christum habuisse febres vel spasmum etc. it in si ponatur vis in modo scribendi, v. g. Evan­ gelium s. loannis a virg ne, orienti· sole etc. 3. si effectus statim evanescat etc. Del­ rio 1.2. q. 5. Sanch. c. 40. n. 43. 88. Nihil addendum. Ex dictis resolres. XXXI. I. Superstitiosum est : 1. Sumere aliquam potionem vel holum vel quidvis aliud usurpare ad scientiam aliquam subito acquirendam. ‘2. Gestare amuleta ligatu­ ras, involucra falsis characteribus consignata contra vulnera vel subitam mortem, ne possint laedi vel no sanguis pfllual vel ad conciliandam invisibilitatem, i m pene tra­ bi Ii tat nn, amorem, fortunam, nocumenta el maleficia. 3. Ex casu fortui io condcere de eventu, v. g. sibi aliquid boni vel mali eventurum, ut si mane egrediens pedem offendat ideoque domum regrediatur, timens aliquid infausti. 4. Dies aliquos habere, lanquam faustos, alios vero infaustos ideoque nego ium omittere, v. g. die Veneris nolle ungues praescindere. 5. Feminarum carminatricum beneditiones ei preces ad morbum depellendum adhibere. ('·. 1’roiiccre statuam alicuius Sancti in flumine, ut * 'I 246 TRACTATIS VJ. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI pluat. 7. Si potentur Missae non prodesse defunctis, nisi legantur septem cum septem certi coloris candelis et septem eleemosynis. 8. Si unguento armario, quo gladius in­ ungitur, absens curetur. 9. Si certo festo, v. g. s. loannis, certae adhibeantur oratio­ nes, vel festo S. M.itthiac hederae foli.i aquis imponantur, ut cognoscatur, cui debeant nubere. 10. Si quibusdam precibus, imaginibus aul characteribus aut crucibus tri­ buatur certa el infallibilis vis, v. gr. evadendi ab hoste, expellendi morbos, non mo­ riendi sine praevia confessione, non incidendi in infortunium etc. Aliud tamen est ea per orationes petere ac sperare. Delr. 1.3. p. 2. q. 4. s. 7. Suar. c. 15. Less. c. 44. d. 3. Sanch. n. 34. et 37. i ill. n. 150. 89. Res clara est. XXXII. 2. Superstitiosum non est: 1. Observare lunam aut tempora aptiora col­ ligendis herbis (v. gr. die s. loannis Baptistae), purgandis corporibus, caedendis arbo­ ribus etc. 2. Verba sacrae Scripturae vel reliquias gestare ad Dei tantum honorem ei sine dictis vanitatibus. 3. Circa templum alicuius certi Sancti ter iumenlum cir­ cumducere, die alicuius certi Sancti equis venam secare etc. si scilicet haec liant, ul maior devotio excitetur et effectus Sanctorum meritis adscribalur. Aliud tamen esset, si putarentur tales circumstantiae infallibiles aul plane necessariae aut per se. efficaces, vide Navar. in Man. c. 11. Addit Lavm. » cx Caiet., si homines rudes bona tide et ex devotione aliquem ritum ab Ecclesia non receptum observent, aliquando in sua simplicitate reliquendos; cum difficulter abducantur ab eo, quod bona fide a suis maioribus acceperunt. 4. Nec damnandae quaedam devotiones, quas vocant no­ vendiales. v. g. novem, vel ad exemplum s. Gregorii triginta, vel alium certum nume­ rum Sacrorum celebrare, cum certo numero el magnitudine candelarum el similia, si fiant in m nioriain alicuius mysterii, v. g. novem mensium, quibus Christus foil in utero vel quinque vulnerum etc. Esset tamen superstitiosum, credere eas preces non prodesse in uniore vel minore numero. 5. Mulli excusant eliam eos, qui sanant morsos a rabido cane, quod putent illos ad hoc habere gratiam gratis datam el sic tenet Navar. in Man. c. 11. V. Sanch. Lavm. Bon. II. cc. 90. Ad n. Ô. Quod quis possit habere gratiam gratis datam sanandi morsos a cane rabido, non negatur. Erit tamen res examinanda. Aliud exemplum gratiae curandi dolores ischiadicos (la sciatica) habemus in rusticorum familia prope Fulginium, quae gratia collata dicitur a s. Petro olim in hospitium recepto ab avis. 91. S. Alphonsus n. 18. tangit quaestionem, an licita sil virtus (vocata magia naturalis) iu aliquibus, qui medentur quibusdam morbis signo crucis aul verbis sacris aul inhiationibus (h. e. inhalatibus) el vulgo vo­ cantur salvatores (puto hispanice, nam inter nos non viget haec quorundam appellatio: Sanchez tamen Moral. 1. 2. c. 40. n. 45. seqq. vocat salutatores). Alii, inquit, affirmant el dicunt naturalem virtutem; alii negant hanc virtutem dari sive naturalem sive gratis datam. Alii putant dari hanc virtutem el allegant historiam regum francorum, qui tactu sanabant strumas (scrofole) el volunt addere eliam reges hispanos, qui sanabant slroplnas (quis morbus sil, nescio, nisi sil qui lalinis dicebatur strophus, « 247 morbus nempe ventris cum circa umbilicum intestina torquentur: sed s. Alph. scribit scrophias et forte intellexit scrofole strumas, quae a lalinis et scrofulae dictae) et liberabant etiam obsessos a daemone, ulpote defensores fidei: sed hi putant, hanc esse gratiam gratis datam, licet putent probabilem eorum sententiam, qui dicunt priorem esse virtutem naturalem. 92. Verum opinio illa de naturali quorundam virtute ad medendum per lactum etc. debet haberi ut antiquata. Ratio eorum fuit, quod si lapidi aul herbae virtus est curandi morbum, possit haec corpori humano inesse. Etsi haec consequentia detur; nihilominus: 1°si virtus est corpori humano, uti herbae, generalis deberet esse omnium eiusdem speciei cor­ porum, sicut et omnibus eiusdem speciei herbis inest : 2° modus causandi deberet esse proportionatus effectui, nec constringi signo crucis aul inha­ latui ant verbis quibusdam. 3° Cur quaeso hanc virtutem attribuunt septimo lilio masculo, qui septimus non interrupta serie masculus na­ scatur, in quo eliam Viva, apud s. Alph. n. 19., admittit eiusmodi natu­ ralem virtutem? 4° ad constellationes provocabant: quibus quis modo aliquid tribuat? 93. S. Alph. n. 19. recte advertit, ad vanos observatores reduci oportere eos, qui halitu furnum tepefaciunt, qui contrectant carbones, halitu occi­ dunt, sanant madidi vino el virtutem amittunt praesente alio salvatore. Sed forte non facile admittenda generalim regula, quam subdit n. 20., in dubio effectum potius tribuendum causae naturali. Quam in rem affert verba s. Thomae aientis 2. 2. q. 60. ari. 4.: « Ubi non apparent mani­ festa indicia de malitia alicuius, debemus eum ul bonum habere, in me­ liorem pariem interpretando quod dubium est ». Sed non faciunt ad rem ; heic enim agitur de animo aliorum indicando, non autem de rebus in se specialis. Prudenter res politis consideranda. CAPUT I. MALEFICIUM XXXIII. 3. Non esi illicitum uli virtute rei naturalis, quae per superstitionem cognita est: modo cius observatio aut operatio non pendeal ab ope daemonis. Ratio est, quia licet illa cognitio male paria sit, peccatum lamen transiit neque virtus naturalis ex eo quidquam mali contraxit. Vid. Sanch. ‘i. Mor. c. 38. Bon. q, 5. p i. Lavm I. 4. t. 10. c. 4. 94. Clara res est. Dub. V. De Maleficio. XXXIV. Respond. 1. Maleficium est vis nocendi aliis, ex pacto et cooperatione daemonis. Offert a Magia, quod haec intendat facere mira: illud autem dirigatur ad nocendum. Toi. 1 4. c. It). Fill. I. 24. c. 8. q. I. XXXV. Respond.2. Maleficium aliud dicitur amatorium seu philtrum, cuius usus est ad carnalem amorem vel odium excitandum, daemon· hominis phantasiam com- 248 TRACTATUS Vf. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI movente, nihil tamen agente in voluntatem. Unde palet, si maleficio sic infecti la­ bantor, eos vere peccare; quia libertas non aufertur. Aliud dicitur Veneficium, quo alicui personae vel eius bonis damnum infertur. Fill. 1. c. n. 183. Azor. t. 1.1. 9. c. 26. XXXVL Respond. 3. Contra maleficia uti licet I. Remediis petitis ex medicina. 2. Exorcismis el Sacramentis Ecclesiae, peregrinationibus, invocationibus Sancto­ rum etc. 3. Destructione signorum, per quae daemon nocet, absque tamen alio maleficio Navar. el communiter alii. i. Si maleficus licito modo potest maleficium tollere, licet cum ad id accersere, rogare, imo eliam pecunia inducere vel verberibus aut tormentis cogere (non tamen interficere, si nolit) Lugo, Dian. p. 8. t. 7. r. 53. idque, etiamsi constet, eum id facturum per novum maleficium, sicuti ex causa licet ab usurario petere mutuum ad usuram. Ratio est, quia cum habeam ius petendi, quod ab illo recte praestari potest el est indifferens, imputabitur illius malitiae, si id male faciat. V. Sanch. 1. 7. de Matr.d. 95. n. 12. Fili. n. 192. Less. I. 2. c. 44. d. G. contra Delrium. 5. Licet eliam contrarium signum positivum apponere, ex se tamen hone­ stum: v. gr. si daemon esset pactus cum malefico, se landiu nociturum, quandiu maleficialus se cruce non signaret aut lavaret corpus (nam plerumque fit cum tali aliqua conditione, v. gr. ut landiu duret, quandiu manet aliqua ligatura aut res aliqua certo loco defossa) licebit illi se signare, lavare etc. Suar. Less. I. 2. c. 44. n. 45. Ratio est, quia non est intentio pouliva recuperandi sanitatem eo medio, sed tantum tollendi signum el dissolvendi pactum cum daemone. Unde ulterius palet, licere repercutere sagam, quae te tetigit; ea enim repercussa, solet noxa cessare, ul habet Less. lue. cil. et Sanch. lib. 7. de Matr. d. 95. et 96. 6. Si maleficus non potest tollere maleficium, nisi per novum, non licet eum ad id inducere; quia id esset inducere ad peccatum et actui intrinsece malo cooperari. Suar. Sanch. Less. etc. 11. cc. 7. Si dubitetur, an possit sine maleficio novo tollere, non licet ab eo petere, ul habet Laym. L 4. tr. 10. c. 4. n. 9. Sanchez et Suarez; quia est periculum peccandi. Facilius autem praesumi potest, cmn, qui signa posuit, posse ea sine novo maleficio destruere, q ïam eum, qui non posuit. Untl··, si hic mam operam offerat, prius erit examinandus de modo solvendi. Vide Laym. hic. Ron. d. 3. q. 5. p. 5. 95. * Ad Resp. 1. el 2. nihil addendum: maleficium species est magiae el quod de hac dictum est, de eo dicendum. 96 In Resp. 3. n. 3. adverte cum Suarez 1. c. c. 17. n. 10. seqq. quod per ablationem signi nihil postulatur a daemone, sed solum tollitur id, unde solet daemon moveri ad faciendum malum; neque intentio auferentis signum est intentio obligandi daemonem ad aliquid faciendum; in hoc enim misceretur superstitio, sed est lautum intentio destruendi incentivum daemonis ad tale maleficium committendum vel conservandum. Nec enim dubitari potest, quin daemones his signis excitentur et inducantur ad nocendum et quod cessare soleant, his destructis; nam hoc experientia notum est. Quapropter destructor signi non innititur pacto inito a daemone sive secum sive cum alio, ul certo credat maleficium interiturum; nam nec opus esi ul de hac re sit certus: cur autem id credat eventurum, est ipsa notitia, quae per experientiam habetur, regulariter et frequentius na contingere, ut cesset maleficium, ablato signo. Quocirca honestum ê 249 est haec signa destruere el sane nonne superstitiosa amuleta sunt signa foederis cum diabolo? quae lamen optimum est destruere neque est ullus confessarius pius et doctus, qui poenilentem absolvat prius quam haec destruat. Unde concluditur, quod talis destructio non solum licita est, sed per se loquendo est eliam praecepta mago quidem ex iustilia, aliis ex caritate. Celera clara. * CAPUT I. MALEFICIUM XXXVII. Quaeres: Quomodo Confessorio agendum cum Divinatoribus, Magis etc Bcspoiid. I. Examinandi sunt, praeterquam de variis superstitionibus I. Quo fine tali superstitioni se addixerint, v. g. an ratione vehementis passionis, tristitiae, vindi­ ctae, avaritiae aul sanctitatis nomen conciliandi, quae esset sacrilega hypocrisi *. 2. De. apostasia, idololatria el haeresi: abnegant enim I hristum el Deum: renunciant Sa­ cramentis: habent daemonem pro Deo vel sancio nec damnatum putant aul miserum et consequenter illius asseclas non esse damnandos. 3. De blasphemiis in Deum et Sanctos, de sacrilegiis; abutuntur enim rebus sacris, ul aqua benedicta, Euchari­ stia etc. 4. De luxuria el commixtione cum daemone. 5. De damnis proximo illatis. Suar. Sanch. Fili. Bon. II. cc. XXXVIII. Resp. 2. Monendi sunt, eos tenori, 1. Pactum expressum, si quod habent, cum daemoneaut commercium abiurare e’ dissolvere.2. Libros suos, schedas, ligaturas aliaque instrumenta artis comburere. 3. Comburere chirographum, si habent: si vero solus daemon id habeat, non necessario cogendus esi, ul reddat; quia pactam sulliIcienler dissolvitur per poenitentiam. 4. Damna illata resarcire, ad quod proinde etiam tenetur Fiscus (ubi veneficorum bona confiscantur) uti el heredes, si ad eos bona deveniant. Lavm. 1. c. Suar. t. 1. de Rei. I. 2. c. 17. Sanch. I. c. c. iO. Fill. etc. I ! XXXIX. Respond. 3. A parochis moneri et a confessoriis examinari circa hoc prae­ ceptum potissimum debent 1. Opiliones, qui variis dediti esse solent ob W J 270 TRACTATOS VI. SECT. i. de 1° PRAECEPTO decalogi Deum in utriusque voti violatione; at non probat, non accedere speciem sacrilegi^ dum sollemne volum frangitur. 141. Ut iniuria inducat rationem sacrilegii, opus est ul personam af­ ficiat quatenus sacra est. Hinc qui frau le extorquet in ludo pecunias presbytero, peccat peccato injustitiae, sed non sacrilegii : secus si casti­ tatem violet, quia sacra persona fit Deo per castitatis volum; ita qui irascitur aut odio habet personam sacram, non est reus sacrilegii. 142. Duo coniuges si voveant castitatem mutuo consensu el deinde matrimonio utantur, non peccant contra castitatem ; quia nulla alia lege usus matrimonii ipsis interdicitur: peccant tamen peccato contra votum, quod peccatum perfidiae dicimus, non autem sacrilegii. Videlicet volum quoad ipsos acquivalet voto mortificationis. Hinc eodem loco se habent ac si quis voveat ieiunium die ad ieiunandum ab Ecclesia non designato. Hi enim peccarent solum contra votum, non contra legem ieiunii. Vid. Ligor, lib. 3. n 236. 143. Si sacerdos graccus aut diaconus, uxoratus, adulterium com­ mittat aut quomodolibet contra castitatem peccet, praeter adulterium aut aliud illud peccatum, non contrahit malitiam sacrilegii. Ratio, quia ideo sacrilegium sacerdos contrahit, quia per continentiae volum Deo consecratur. At sacerdos graecus nullum eiusmodi votum emittit, ut supponimus, neque hoc modo consecratur ad Dei cultum. Sed nonne hoc ipso, quod consecratur ad ministerium altaris el sacramenta conficienda, consecratur ad Dei cultum filque persona Deo sacra, praecisione etiam facta a volo castitatis? Profecto: sed non proplerea peccatum contra castitatem erit in ipso sacrilegium proprie dictum, nisi velis ebrietatem quoque el celera peccata, quae sanctitati Sacerdotii repugnant, esse in ipso totidem sacrilegia. Peccatum contra castitatem in sacerdote aut diacono graeco, passim utique habetur uti sacrilegium; quia speciali modo commaculat statum sacerdotalem ; sed est improprie dictum sacrilegium; id enim verum est etiam de peccato huiusmodi hominis Christiani, quod commaculat statum hominis baplizali et participantis sacramenta. Verum cum non adsit in hoc peccato specialis laesio virtutis religionis propter consecrationem ad Dei cultum per volum continentiae, erit haec circumstantia mere aggra­ vans, quae non necessario in confessione est exprimenda. Tamburini in Dccal. lib. 2. cap. 6. §. 3. n. 3-5. pag. 69. 144 Titius, si habens volum castitatis contrahit matrimonium, 1° sa­ crilegium committit, quia indigne sumit sacramentum: 2° peccat contra volum peccato perfidiae. Si vero contrahat cum impedimento dirimente, sacrilegus est; quia sacramentum invalidât. 145. S. Alphons'is n. 455. facta quaestione, an Sacerdos, qui sit etiam I 271 Religiosus, duo sacrilegia committat, si peccet contra castitatem, verio­ rem dicit sententiam negantem, contra alios affirmantes Sane quoad Sacerdotes, Ecclesia vult ut castitatem servent eamque ex voto profiteantur. Lex vero Ecclesiae exigens votum, exigit illud 'ut bene advertit ibid. s. Alphonsus) ex virtute religionis praestandum; cuius legis proinde violatio contrahit malitiam sacrilegii, quae non est distincta a malitia violationis voti sollemnis, quo violatur persona Deo sacra. Unum ergo committitur a tali homine peccatum sacrilegii contra vir­ tutem religionis, superadditum peccato perfidiae in voti fractione. 146. Clericus vero licet a prima tonsura dedicatus ad divinum cultum reputetur, atque adeo reus sacrilegii sil ille, qui vel suadente diabolo inficiat violentas manus etc., tamen ante sacros ordines susceptos non reus est sacrilegii ob castitatem violatam, siculi nec novilius religiosus, qui tamen privilegiis religiosorum fruilnr. Ratio est, quia nec novilius ante professionem nec clericus ante susceptum sacrum aliquem ordinem consecratur ad Dei cultum per volum observandi continentiam. CAPUT Π. SACRILEGIUM XLVII. 2. Locale sacrilegium est omnis actus, quo Ecclesia polluitur, ul est v. gr. occisio hominis, effusio humani sanguinis, vel seminis illicita el notoria: sepultura excominunicali, vel non baplizali; item si actus quidam profani liant in Ecclesia el repugnantes eius immunitati, ul negotiationes, illiciti concubitus et spurcities, sedi­ tiones, concilia secularia, stipulationes equorum, incendia, effractiones, spoliationes. Item si materia rei sacrae, vel Ecclesiae directe ad profanos usus convertatur; si reus ex Ecclesia, vehit asylo, extrahatur; nisi tamen sit latro publicus, vel noctur­ nus populator agrorum, vel enorme maleficium fiducia asyli istic commiserit. De­ nique si furto auferantur res Ecclesiae, aut ibi depositae. Laym. c. 7. Bon. q. 6. Si vero res ablata fuerit per accidens tantum in Ecclesia, v. gr. crumena viri divitis, probabiliter non committi sacrilegium docet Dian. p. 1.1. 3. r. 27. ex Fagund. el sex aliis, contra Suarez, Laym. etc. 147. Definitur sacrilegium locale violatio loci sacri. Locus sacer primario dicilur locus, qui ab Episcopo consecratus aut publica auctoritate Episcopi deputatus est ad publica officia divina, ad missas celebrandas el ad sacramentorum usus. Laymann lib. 4. tr. 10. cap. 7. n. 5. Dicilur 1° consecratus aut deputatus; quia sufficit depulatio, quae fiat crucis erectione aut per quamvis benedictionem: quia per huiusmodi benedictionem, publica Episcopi auctoritate faciam, locus fit sacer et ab Immanis usibus secretus. Ita Laymann 1. c. n. 6., ubi ex hire canonico manifeste probat, non esse necessariam consecrationem. Dicitur 2° publica auctoritate Episcopi; nam oratoria privata non consecrata nec benedicta, aut eremiloria non debent numerari inler loca sacra; licet enim episcopus licentiam dederit celebrandi missam in ipsis, tamen cum ad nutum fundatoris converti possint in usus profanos, non »1 272 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI gaudent privilegio loci sacri, eademque de causa non subsunt Episcopi potestati aut iuri visitandi, cum tamen omnia religiosa loca ac sacra eidem subdantur. Quod idem dicendum est de xenodochio privata aucto­ ritate erecto, cuius insuper administratio nullatenus ad Episcopum spe­ ctat. Laym. 1. c. n. 5., sed ad solum patronum seu fundatorem. 148. Loci sacri nomine primario veniunt Ecclesiae, coemeteria, et oratoria in xenodochiis, ubi est altare ad missam celebrandam: nam haberi ut ecclesias inde patet quod quilibet fidelis potest ibi missam audiens praecepto satisfacere. Ecclesia autem dicitur etiam parvum oratorium, aut locus quicumque, si publice sit destinatus pro usu omnium fidelium ad missas el conciones audiendas el sacramenta recipienda. Si dubium sil, utrum publicum oratorium sit nec ne, signum esse solet campana publica posita in loco eminente ad convocandos fideles; nam in privatis oratoriis non potest haberi campana nisi ad convocandos incolas domus. Fit tamen interdum, ut oratoriis publicis campana sic erecta desit, aut occultetur, ne fures rapiant. Laym. 1. c. n. 6. 149. Exinde sequitur, si quis interdictus sit ab ingressu Ecclesiae, irre­ gularem fieri si celebret in xenodochio aut oratorio quovis publico licet non consecrato; secus si in oratorio omnino privato. Laym. 1. c. n. 6. in tin. 150. Diximus loci sacri nomine primario venire ecclesias; namque in ordine ad quosdam effectus el maxime ad immunitatem locus sacer latius palet, quam Ecclesia et comprehendit quemcumque locum ad usum pium ac religiosum publica auctoritate destinatum, cuiusmodi sunt mo­ nasteria aut xenodochia Episcopi publica auctoritate erecta. 151. Quinimo si distinguantur diversi effectus, etiam ipsum nomen Ec­ clesiae modo latius modo strictius sumitur. Nam quod spectat ad pol­ lutionem loci sacri, nomine Ecclesiae venit solum ambitus loci benedicti ac deputati ad divina officia aut ad mortuos sepeliendos a lecto usque ad pavimentum. Non comprehenduntur autem cellae, claustrum, sacrislia, dormitorium, tectum supra Ecclesiam, aut spelunca subtus Ecclesiam, turris campanaria, atrium aut ianua extra Ecclesiam Ligor, lib. 3. n. 460. Quae autem loca censeantur sacra quoad immunitatem, mox dicemus, ubi de asyli violatione. 152. Auctor breviter et confuse congerit casus quosdam, quibus vio­ latio loci sacri contingit. Doctores autem actiones eiusmodi ad triplex genus revocando, statuunt loca sacra violari 1° polluendo Ecclesiam vel coemeterium: 2° exercendo actiones profanas, quae vel ex natura sua vel ex iurisCanonici prohibitione repugnant loci sanctitati: 3° violando immu­ nitatem Ecclesiae aut alterius loci sacri. De singulis agendum seiunclim. Quod sacrilegio locali accenset Auctor, si maleria Ecclesiae vel rei sacrae ad usus profanos convertatur, id melius ad sacrilegium reale revocatur iuxla notata sup. n. 132. CAPUT II. SACRILEGIUM 153. Pollui seu violari censetur ecclesia, non quasi quibusdam actibus suam amittat sanctitatem ecclesia, sed quia morali hominum aestima­ tione indecens reputatur, ut hostia immaculata et divinum officium offe­ ratur in loco sceleribus contaminato, antequam eius loci purgatio fiat. Igitur pollui in genere tunc ecclesia dicitur, quando, manente integra eius forma el consecratione, si eam habuit, in ea accidit aliquid, quod a loci sanctitate maxime est alienum el in fidelium animis horrorem generat, ut in illius detestationem divina celebrari in ipsa ecclesia ss. Ca­ nones prohibuerint, donec sacris ritibus reconciliata fuerit. El hi Canones quidem huiusmodi acliones directe non prohibent, sed supponentes eas esse loco sacro indecentissimas statuunt per eas loca sacra pollui el ideo non posse in iis divina celebrari, donec reconcilientur. Quod certe valet in primis tribus modis mox referendis, quibus ecclesia violatur. Cf. Suarez de Relig. tract. 2.1. 3. c. 2. n. 6. seqq. Ex quo sequitur, praecipuum pollutionis effectum esse, quod in ec­ clesia polluta, donec reconcilietur, non possint celebrari divina. Qui tamen contrarium ageret, temerarie quidem ageret el mortaliter peccaret: nullam tamen irregularitatem vel censuram incurreret; quia irregularitas non incurritur sine textu: textus autem, qui insinuare videntur irregularitatem incurri, loquuntur de ecclesia interdicta, non etiam de polluta. Schmalzgr. In lib. 3. iit. 40. n. 63-64. Nola: aliud esse pollui ecclesiam, aliud in ea admitti sacrilegium, quod adesse poterii, etiamsi ecclesia non polluatur, uti v. gr. si res maneat occulta, ut paulo post dicemus. Pollutio itaque ecclesiae aut coemeterii (nam ambo eodem pacto violantur et reconciliantur) fieri potest variis modis h. e. quinque (Suarez de Relig. vol. 1. tr. 2. 1. 3. c. 2.). I. Per iniuriosam ac notoriam sanguinis effusionem. Dicitur Γ iniuriosa; quia si aut casu vulneres aut ad iustam defensionem, non fit pollutio. Dicitur 2° notoria; quia opus est, ut facium notorium sit aut juris aut facti nolorielate. Ratio palet ex definitione pollutionis: nec fere expedit, ut nola res fiat, ratione nempe scandali. Dicitur 3° effusio: quocirca non salis est, si aliquae tantum guttulae v. gr. percussis naribus eliciantur; effusio enim quidpiam plus significat. Non sufficit ergo sola percussio, licet gravis, sed necesse est ut sanguis sequatur; quia de san­ guinis effusione textus Canonici loquuntur, qui in materia poenali ultra propriam verborum significationem extendendi non sunt. Schmalz. in lib. 3. Iit. 40. n. 68. Monet Laymann de Sacrif. Missae, c. 5. n. 7. opus non esse ut sanguis intra ecclesiam fundatur, satis esse, si foris. Dicitur 4° In ecclesia vel coemeterio; quia necesse est, ut vulnus infligatur in ipsa ecclesia vel coemeterio, licet vulnerans forte sil extra ecclesiam. Hinc si vulnus infligatur extra el vulneratus confugiat ab templum vel coemeterium, non censetur pollutio accidisse. Ballbrini Moral. Tomo II. 18 274 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 154. II. Per iniustum el notorium homicidium in ecclesia vel coeme­ terio perpetratum eliam sine sanguinis effusione. Dicitur \° notorium et iniustum eadem causa ac sup. de sanguinis effusione dictum est. Dicitur 2° etiam sine sanguinis effusione, v. gr. si quis stranguletur vel op­ primatur, suffocetur, suspendatur, veneno interimatur, percutiatur etc. Homicidium in ecclesia perpetratum, quod vere accidit, elsi mors extra ecclesiam sequatur, dummodo eius causa in ecclesia fuerit patrata. Laymann de Sacrif. Missae c. 5. n. 8. Homicidium vero iuslum, quatenus legitima auctoritate publica factum adversus quempiam per carnifices, violaret ratione actionis profanae, ut infra dicetur. 155. III. Per illicitam humani seminis infra ecclesiam vel coemete­ rium effusionem. Dicitur generalim illicita effusio etc. quo comprehen­ ditur effusio tum per voluntariam pollutionem, tum per carnalem copulam. El quidem sub carnali copula intelligilur eliam coniugalis, quando haec ratione loci sacri evadat illicita. Illicita autem evadit, nisi ea ex­ cusetur a mortali culpa ob necessitatem. Necessitas autem adesse censetur, ubi foret probabile periculum incontinentiae, propter diuturnitatum tem­ poris, quo coniuges in ecclesia morari necessario contingeret. Quamquam melius dicunt illi DI)., qui incontinentiae periculum non alligant temporis diuturnitati, cum possit adesse eliam breviori temporis intervallo. De hac re s. Alphonsus lib. 3. n. 458. in fin.: « Opinantur autem isti doctores, tunc coniuges in morali necessitate esse, quando sunt in periculo inconti­ nentiae, vel quando diu in ecclesia manere deberent, nempe per 10. dies, ut aliqui censent, alii per 20., alii vero per mensem. Et casu, quo coniuges indicarent, per mensem in ecclesia se esse mansuros, eliam ab initio mensis copulari possunt ». Quam doctrinam tacite s. Alph. approbat. Diana tom. 1. tract. 7. resol. 85. n.2.: «Sed ego, attenta humana fragilitate, puto cum Suarez el Petro Ledesma, longum tempus esse quatuor aul quinque dies ». Certe non absoluta, sed relativa mensura videtur uten­ dum, siquidem temporis mensura utendum sit. IV. Per sepulturam hominis excommunicati. V. Per sepulturam infidelis et non baptizati hominis. Nola discrimen inter priores 1res modos violandi et duos posteriores; nam illae violationes contrahuntur per actionem culpabilem, ad has vero non requiritur culpa. Nunc quaedam dicenda de singulis. Sed quoad pri­ mum et alterum satis esse videntur quae dicta sunt. Addit lamen Laymann 1. c. oportere ul iniuria pertingat ad culpam mortalem, sicut notavit Suarez in 3.m p. de Sacram, in gen. etc. d.8L sect. 4. n. 2. El quae mox dicturi sumus in quaestione de sacrilegio, quando res non sii notoria, ad ea quoque pertinere manifestum esi. 156. Quaeriiur, an sacrilegium sil occulta seminis effusio illicila. Eadem quaestio est de illicila sanguinis effusione. 9 275 Quaeritur an sit sacrilegium, non autem an per occultam eiusmodi illicitam effusionem sacer locus polluatur. Nam si occulta sit, valet eadem ratio ac pro homicidio seu effusione sanguinis (153.1.), nempe ul vitentur scandala. Adde 1° quod ita expedit, ne prohibeatur celebrare sacerdos aul parochus, qui secreto scit, v. gr. ex confessione, in ecclesia ea contigisse: 2° tum eliam ne sacerdotes haerere incerti semper debeant, polluta necne sil ecclesia. S. Alphonsus hanc quaestionem tractat lib. 3. n. 458., ubi de VI. Prae­ cepto; sed dum coniungil quaestionem de sacrilegio cum quaestione de pollutione ecclesiae, obscuritatem inducit. Praemittit, in cap. unie, de Consecr. in 6., et can. Ecclesiis. 20. de Consecr. dist. 2. (addere poterat cap. Ecclesia fin. de Consecratione} prohiberi sanguinis aul seminis effusionem; quod alius posset negare, quia hisce in locis hoc unum innuitur, ecclesiam seminis effusione pol­ lutam indigere reconciliatione. Sed quomodo polluatur aut quando, nihil dicit. Ergo aliunde id desumendum. Addit 1res sententias adesse, omnes satis probabiles « Prima (inquit) tenet, praeciso scandalo, nunquam esse sacrilegium copulam maritalem aul sanguinis effusionem ad propriam defensionem ; quia prohibetur sola effusio illicita ». Labes huius sententiae est, quod non restringat ad meram necessitatem licitum usum coniugii, ut patet ex rationibus Dicaslilli infr. n. 165-166. Auctores autem allegati loquuntur de necessitate el sic ex­ cusant. Quod dicit de sanguinis effusione, (piando erit scandalum, si tial ad defensionem? « Secunda (inquit) distinguit el dicit, committi quidem sa­ crilegium el ecclesiam pollui per sanguinis aul seminis publicam effusio­ nem; non vero per occultam eliam illicitam... Ratio, quia... talis effusio non est sacrilegium de iure divino, sed lanium de iure Ecclesiastico, quo sola publica effusio prohiberi videtur, dum tantum per istam aufertur in opi­ nione hominum reverentia loco sacro debita et saltem ob tantorum 1)1). au­ ctoritatem hanc sententiam bene putant probabilem Salmanlicenses. Nolani tamen, quod ul effusio dicatur iam publica, sufficit, si manifestetur verbis aul si vir et femina in eodem toro cubare cernantur tr. 9. c. 15. n. 65. ». Verum id est contra communem sententiam, ut Ecclesia censeatur polluta, deficiente nolorietale, quae in tali hypothesi non haberetur. El dein subdit tertiam sententiam sic: « Tertia sententia probabilior dicit, adhuc per copulam maritalem occultam committi sacrilegium et ecclesiam pollui, nisi fiai ex morali necessitate ». Quae sententia, quoad secundam pariem, nempe ecclesiae pollutionem, est falsa ; quia ad hanc requiritur nolorietas iuris vel facti. 157. Oportet rem penitius investigare, cuius obscuritatis crimen refi­ ciendum est in Salmanticenses, qui tract. 11. de Matr. c. 15. n. 62. non minimam confusionem huic quaestioni intulerunt. Praecipua autem haec CAPUT II. SACRILEGIUM 276 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI labes est, quod falsatae ul plurimum referantur aliorum doctrinae et ex fal­ satis hisce doctrinis creatae sint sententiae et probabilitates absurdissimae. 158. El quoad primam sententiam nihil solidi est, quod ei suffragetur, sive ex parte auctoritatis sive ex parte rationis. El quoad auctoritates, allegatur in primis Glossa ad c. Ecclesiis 20. de Consecr. Disl. I., ubi allegantur Ugo, Laurentius, Gandulphus. His additur Archidiaconus el Henricus apud Sanchez de Matrim. lib. 9. disp. 15. n. 7., qui addit, Hostiensem in cap.’fin. de Consecr. η. 3. indecisam controversiam reliquisse, dicendo consulendum Romanum Pontifi­ cem ac pariter rem non decisam fuisse a loanne Andrea in cap. unie, de Consecr. in 6. η. 3. el 4. et Ancharanum in eund. loc. n. 2. Atqui Ilostiensis nequaquam agit de casu, quo sine ulla necessitate, ul dicil Sanchez 1. c. n. 7., coniugio utantur in ecclesia. Sic enim de uxore loquens, ail: * Licet enim peccet exigens, non tamen peccat debitum reddens » : quia scilicet reddit viro opus habenti (nam secus inepta esset ratiocinatio), atque adeo fit ex necessitate contra hypolhesim Sanchez el Salmanticensium etc. flic autem est casus, de quo subdit Ilostiensis: « Si occultum sit, salis videtur, quod non egeat reconciliatione * el tamen subdit, consulendum esse Pontificem. Item loannes Andreas (quod et Ancharanus pari modo habet) dicil; quod « si uxor petit et opus habet, non est fornicatio neque adulte­ rium ». Unde Γ supponit necessitatem ad incontinentiam vitandam: 2° praeterea indicat, nomine adulterii aut fornicationis apud eos Doctores ius Canonicum explicantes venisse etiam maritalem copulam in ecclesia habitam sine necessitate: quo subvertitur prava inlelligenlia recenlicrum, quasi sola copula illicita ex obieclo (sc. adulterium el fornicatio) damnarentur. Quod vero caput est el summi momenti, loannes Andreas subdit hunc omnino esse casum, de quo el Archidiaconus el Gandulphus in Glossa disputant neganlque necessariam esse reconciliationem Ecclesiae. Ergo argumentum, quod desumitur ex Glossa et veteribus Canonislis, nullum prorsus est el innititur falsationibus doctrinae illorum. 159. Allegant deinde Summam, quae llosella dici solet ad V. Conse­ cratio §. 1. n. 9.; ita quidem Sanchez 1. c. Salmanlicenses 1. c. Verum doctrina huius est consentanea prorsus relatae ex Glossa etc., nempe maritalem copulam in templo non esse peccatum, si quando ne­ cessitas urgeat nec possint coniuges exire ab ecclesia el tunc ecclesiam non indigere reconciliatione. 160. Addunt Salmanlicenses Alexandrum Ilalensem Summ. Part. 2. quaesi 147. membr. 2. Agitur ibi de circumstantiis, quibus illicita sil copula maritalis el sic in rem nostram dicitur: « Ad illud vero, quod ibi obiicitur de loco sacro, dicendum est, quod si locus consecratus est, propter 277 contemptum sacramenti peccat mortaliter: neque tanta est necessitas * quin possit cognoscere in alio loco ». Ubi neque excusationem necessitatis admittere videtur. Ergo non recte adducitur. Addit vero: «Ad illud vero, quod obiicitur de Ecclesiis consecratis (objiciebatur autem decretum Nicaeni = Ecclesiis Deo consecratis non esse iterum consecrationem adbibendam, nisi igne exustae aut sanguinis effu­ sione aut cuiuscunque semine pollutae fuerint =; ex quo concludebatur, peccatum esse mortale maritalem in ecclesiis concubitum), si sint pol­ lutae etc., dicendum, quod proprie dicitur pollutio illo modo, quo pol­ luitur per adulterium vel fornicationem, non autem cum polluitur per coitum cum uxore, propter quod Heri debeat reconsecralio, sicut quidam dicunt. Secundum alios autem in quibusdam causis debet tieri iterata consecratio. Si vero fuerit adulterium, debet fieri reconciliatio... ». Porro manifestum est, secundam hanc conclusionem non contradicere priori, sed eandem esse controversiam ac supra vidimus agitari ab Hostiensi, Io. Andrea, Ancharano etc. de necessitate reconciliationis et solum hoc intercedit discrimen, quod illi excusent a peccato ob neces­ sitatem, Halensis vero ne hoc quidem admittat. 161. Salmanlicenses addunt Emmanuelem Sà V. Ecclesia n. 14. sic aientem: « (Polluitur ecclesia) secundo effusione voluntaria seminis viri vel feminae, si fiat cum peccato mortali ». Ipsi autem addunt minorem: atqui copula maritalis in ecclesia non est peccatum mortale. Ergo. Sed illa minor non est Sà, sed Salmanliccnsium, qui idcirco supponunt quod est in quaestione. Contra Emmanuel Sà ad V. Debitum coniugale n. 12. oppositum di­ cit: « Copulam in loco sacro mortale esse peccatum, etiam reddentis, quidam aiunt (sicut Halensis): ego etiam petitionem puto aliquando posse a mortali excusari, ut si fiat ad vitandum peccati periculum aut alia iusta causa ». Ergo Emmanuel Sà requirit necessitatem. 162. Diana tom. I. tract. 7. resol. 85. n. 4. de hac doctrina loquens, dicit Lessium lib. 4. cap. 3. n. 86. eam referre et non improbare. Sed falsum est, eam Lessium non improbasse; nam mox oppositam tuetur et aliam confutat. 163. Est tamen, quod et in Lessio non placeat. Nam 1. c. dicit, illam doctrinam insinuari a Dominico Soto in 4. disp. 32. ari. 3. col. penult, el ab Angles Flores de Matrimon. pag. 313., scii, in 4. Sent. part. I. pag. 313. 314. Et Soto quidem apertissime contrarium statuit inquiens: « Ad haec vero et consideratio loci sacri accedit, in qua maior difficultas consistit. Ob idque subnectitur tertia conclusio. In loco sacro sive exigere (debi­ tum matrimoniale) sive reddere * utrumque ex genere suo peccatum mortale est. Probalurque, quia per turpem effusionem sponlaneamque CAPUT II. SACRILEGIUM 278 TfiACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PIIAECEPTO DECALOGI seminis violatur locus Clique celebrandis sacris ineptus, quousque recon­ cilietur. Quapropter eiusmodi effusio sacrilegium est, quod genere suo est mortale. « Hanc autem conclusionem Richardus... sic moderatur, quod sit inlelligenda, quando coniuges diuturnam moram non trahunt in ecclesia; nam si diu ibidem commorentur violenter reclusi, videtur, inquit, tunc licitum esse eis in illo loco exigere et reddere; quia non est ponendus, ait, laqueus animabas propter immundiciem loci. Attamen profecto si propter debitum conjugate violatur Ecclesia, ut fatendum est, nescio quomodo ratione diuturnae habitationis excusetur talis concubitus a pec­ cato mortali. Alia ergo fortasse erit aptior moderatio, quod quando talis concubitus est sic occultus, ut in publicum venire non possit, tunc forte non est coniugibus peccatum mortale... ». Haec sunt verba, quae (contra mentem aperiam Auctoris) ansam de­ derunt allegandi Solo pro ea falsa sententia. At ipse loquitur de tali concubitu, scii, de reddito in casu diuturnae habitationis ad Vitandum peccatum, non vero de quolibet alio. Quod vero allinet ad Angles, ipse solum dicit, maritalem copulam a mortali excusari; sed non dicit, hoc valere, quando fiat absque neces­ sitate: haec ergo est mera glossa aliorum. Ceterum de istis floribus obscuri hominis non est, cur simus solliciti. 164. Addunt denique etiam loannem Gersonem Compend. seu Summ. Theolog. in fin. ubi de Coniugii Sacramento, ut videre est apud San­ chez 1. c. Sed pariter sine causa. Etenim ad quaestionem « an tempore et loco sacro debeat reddi debitum », postquam dixit, reddendum etiam qui­ busdam sacris temporibus, de loco subdit: « Sed secus est de loco, ut volunt aliqui, quod scilicet non tenentur in loco sacro reddere debitum, si aliquis alius locus haberi possit. Si autem alius locus non possit haberi, ut contingit in tempore guerrae, ubi mullis noctibus in locis sacris iacent viri cum uxoribus suis, tunc si alter coniugum solvat exactus, habens de hoc dolorem cordis, peccat lanium venialiler; imo si exigat cum planctu el pigenlia, quod sine usu coniugii esse non potest (en necessitas petentis), non credunt mulli, quod peccat mortaliter ». Ergo perperam omnino adducitur. Verum abutuntur sequentibus: < Nec credas, quod tunc (haec est vox, quam non considerant, dum ea est, quae ostendit sermonem esse de casu necessitatis), quod tunc contaminetur locus sacer, ita quod reconciliatione indigeat; quia contaminatio sacri loci distinguitur dupliciter. Una quae proce hl ex incongruilate operis, quod fit in ipso, respectu dicti operis in se el alia, quae procedit ex incongruilate operis, non quoad se, sed quoad consecrationem seu actum ipsius loci in quo fit. Nam illa, quae procedit 279 ex incongruilate loci lanium et non operis in se, non contaminat locum in tantum, quod indigeat reconciliatione; sed illa vero, quae procedit ex incongruilate ad sanctificationem loci respectu operis in se, ut est in magnis facinoribus, sicut in stupro, adulterio, homicidio et huiusmodi. Et haec locum contaminat in tantum quod reconciliatione indiget, maxime respectu aliquorum facinorum, ubi sunt manifesta ». El aequitas quidem postulat, ut haec discrete ita intelligantur, ut ad absurda non deducantur: sed quidquid sit, stultissimum foret ita inlelligere, ut contradicant tum superioribus, tum iis, quae ibidem asse­ runtur, scilicet quaedam esse incongrua ob sanctificationem loci, licet in se mala non sint. 165. Constat ergo auctoritates, quibus ea doctrina promovetur, nullas esse. Nunc de argumentis intrinsecis. Ea desumemus ex Dicaslillo tract. 10. de Matrimon. disp. 9. dub. 5. n. 57.; licet enim hic auctor contrariam et communem sententiam vocet probabilissimam et in praxi servandam, tamen etiam alleram novo quo­ dam in logica prodigio vocat probabilem ac mullis probabilem videri addit. Postquam ergo et ipse auctoritates, quas meminimus, agglomeravit (a), has egregias rationes promit. 166. Prima est: Aclus coniugalis in loco sacro in primis non est iure naturali prohibitus nec divino, ut patet. Illud, ut patet, evincit, interdum quosdam subtilitatibus eo adduci, ut sensum communem abiecisse videantur. Interrogemus, an iure naturali vel divino interdictum sit in ecclesiis vendere vinum, cibos porrigere el a bene potis choreas institui et ludere alea aul pila, lavare pannos aul scutellas, habere lectulos et dormire etc. Porro si ipsi natura duce homines rudes et impoliti ab his abhorrent et templo, quod est Dei domus el ubi tam tremenda mysteria celebrantur, norunt hanc reverentiam deferendam, ut non nisi compositis vestibus, CAPUT Π. SACRILEGIUM (a) Auctor hic e suo penu in tract, de Sacrifi disp. 4. dub. 7. n. 121. allegat An­ gelum, scii, de Clavasio, cuius Summa dicitur Angelica, ad V. Debitum Coniugalc numero ultimo. En itaque verba Angeli de Clavasio I. c. n. 35.: < Sexta dicitur conve­ nientia loci, quia non debet fieri in loco sacro. Unde si est consecratus locus, peccat mortaliter tam exigens, quam reddens, propter comtemptum Sacramenti secundum Alexandr·.., si non sit necessitas, propter quam non possit cognoscere in alio loco, ut puta quia violenter sunt reclusi per longum tempus; quia tunc esset de bono con­ silio abstinere, non de praecepto. Concordat Riccardut in 4. dist. 32. art. 3. q. 1.» sed Petrus de Palude... tenet indistincte quod est mortale; sed non credas ei. Nec valet eius ratio, sc. quod nulla sit necessitas sicut in urina; immo maior, quam quis stet juxta ignein longo tempore et non calefiat. Nec etiam alia ratio, sc. quia locus pollui­ tur; quia pollutio nocturna etiam m somnis polluit, tamen non est peccatum; ideo tene cum Alex. et Riccardo ». Ergo et hic fallaciter adducitur. 280 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI incessu etc. illud adeundum putent el in ipso vel spuere vereantur, ne­ dum alia ralione foedare et profanare, erunt theologi, qui quaerant, an jure naturae indecens haberi debeat id, quod ex omnium sensu et sen­ tentia indecentissimum est ac tenebris ac secrelo solum committendum? Et sin minus ut turpis actio haberi deberet, nonne saltem ut profana cen­ seri debet repugnans reverentiae sacris locis debitae? Haec autem nonne lex ipsa naturae proclamat, plane vel paganos idolorum cultores hoc idem docuit? Paucis: ratum est id, quod solum sensus humani expertes negabunt, quasdam esse actiones per se malas el quae novam accipiunt malitiam si fiant in loco sacro, ulpole reverentiae loco illi debitae contraria: rursus quasdam esse actiones non io se malas, sed quae malitiam contrahunt solum ob irreverentiam, adversus sacra loca. Porro siqua actio nimis profana est el minus decens sanctitatem loci sacri, profecto maxime talis dicendus est actus coniugalis. Alia ratio Dicaslilli haec est, quod neque iuri ecclesiastico id repu­ gnare videatur. Quemadmodum enim, inquit, eodem iure ecclesiastico prohibetur effusio sanguinis in ecclesia et tamen id inlelligilur de illi­ cita; idipsum inlelligi potest et de effusione seminis. Mittamus nunc, quam incongrue dicatur, ab Ecclesia prohiberi effu­ sionem sanguinis etc. Iam enim alias notavimus, Ecclesiastica decreta non prohibere, sed indecenlissimas loco sacro supponere eiusmodi actiones eaque de causa hoc unum decrevisse, ne liceret sacra mysteria celebrare, si quando iis actibus ecclesia contaminata fuisset. Sed hoc praetermisso, argumentum allatum retorqueri debet in aucto­ rem. Quaenam enim sanguinis effusio licita est, nisi quae necessaria sil, ad sui scii, defensionem? Atqui quoad seminis effusionem ipse non qui­ dem necessariam, ut alii Theol., propugnat, sed quamlibet; si ergo valet comparatio, allata ratio contra ipsum faciet. Sed aliunde est absurda ea argumentatio, quia falsum est suppositum, quod Ecclesia interdicat (si tamen habetur proprie dicta interdictio) so­ lum illicitam sanguinis effusionem. Nam in hoc casu, neque irreverens essel nec pollutionem ecclesiae induceret occisio malefactoris per indicis sententiam in ecclesia facta. Quod tamen nemo certe admittit. Itaque probabilitates istas explodamus, quae fictis auctoritatibus fictis­ que rationibus gratis adslruunlur magno cum scientiae discrimine. Si enim huc revocemus ea, quae alias disputavimus de requisitis necessariis ad probabilitatem alicui opinioni conciliandam, plane apparebit, nihil eorum heic haberi. Sed el illud emolumentum hinc percipiendum, quod aliud sit disputare etiam severe de opinionibus probabilibus, aliud se immunem ab incommodis servare. Ecce s. Alph., qui alias videtur voluisse exagitare probabilismum el Tamburinum carpebat de facilitate habendi ul probabiles quasdam opiniones, ipse in eodem casu versatur. ê 281 167. Veniamus ad secundam sententiam, quae statuit, sacrilegium ha­ beri ac pollui ecclesiam, si effusio sanguinis aul seminis sit publica, non vero si sit occulta. S. Alphonsus n. 458. subdit: « Ita Glossa in cap. unie, de Consecr. in 6", item Pontius (vocans communem), Tolelus, Navarrus, Azor, Sà, Vasquez, Coninch, Rodriguez etc. apud Salmanlicenses ». El verissimum est, haec haberi apud Salmanlicenses tr. 9. cap. 15. n. 64., excepto et cet. et Glossae citatione; ipsi tamen addunt De Grafts, qui s. Alph. oculos efiugii el subiiciunl, propter tantorum DI). aucto­ ritatem sententiam esse probabilem, ul refert idem s. Alphonsus. 168. Verum Glossae verba non dicunt, non committi sacrilegium, sed solum ecclesiam non debere reconciliari, si pollutio sit occulta. Ita enim habet: «Si pollutio fuerit occulta, ecclesia non debet reconciliari; di­ cunt enim theologi, quod ideo reconciliatur ecclesia, ut videntes eccle­ siam lavari, cogitent quantum pro lavatione peccatorum sit laborandum ». Ita Glossa, quod vero non comminatur sacrilegium, est consectarium quod facile negatur. Celerum Theologi alias rationes, cur ecclesia recon­ cilianda non censeatur, assignant: inter quas est 1° ul vitentur scandala: 2° ne sacerdos, qui scit pollutam secreto, impediatur a celebrando, dum tamen causam dicere non potest: 3° ne parochus et sacerdotes semper haerere incerti de ecclesia iam polluta debeant. 169. Quod vero allinet ad auctoritates, istae non exsistunt nisi in ce­ rebro Salmanlicensium seu eorum a quibus mutuati ipsi sunl, el facile donandum est s. Alphonso, si non suspicatus est, errare Salmanlicenses potuisse atque adeo bona fide ab iis catalogum illum Scriptorum transscripsil. 170. El de Emmanuele Sà iam vidimus sup. n. 31 falso eum alle­ gatum. Nunc addamus, quae habet Sà in loco citato a Salmanlic. V. Ec­ clesia n. 19.: «Nola tamen, quod in praedictis (causis pollutionis ec­ clesiae), oportet factum esse notorium per rei evidentiam publicam aut confessionem iuridicam rei. Itaque si pauci sciunt nec rem divulgant, non est opus reconciliatione ». Ita Sà et male Salmanlicenses confuderunt necessitatem reconciliationis cum crimine sacrilegii: quae labes habetur in reliquis allegationibus. Celerum ad V. luxuria n. 2. et 4. non requirit pro sacrilegio hanc conditionem: « Cum religiosis vero professis aul ordinalis in Sacris aut in loco sacro potius est sacrilegium, etsi quidam incestum putent» el n. 4.: « Sacrilegium non est, ubi non esi proprie locus sacer, etiamsi ibi altare forte sit », v. gr. ul in carceribus. 171. Sententia Card. Toleti de Sacrilegio lib. 5. cap. 12. n. 3. 4. haec est: « Sexta species (luxuriae) est sacrilegium, cum copula fit cum per­ sona Deo dicata per votum castitatis aul religionis aul copula fit in CAPUT II. SACRILEGIUM ■■■I K M Æ; Η ^^^B M |^E ‘ ■Ç Iffr,·. ' Bl KShFP'1 ^B K BoRr *·' Si B ■11 ■ LB ·Β9Ο ^B U MW W1· il jfff ■ ^B M 'j$,· HB '■ t 1 ^^BS ίJ 4 ■ BHRM HH 1 ■■ 11^ I ^1'. ' ■£. ' Snt- ■H Op MB^Ü Bl W ' ^82 TRACTATUS VI. SECT. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI loco sacro... Unum tamen dubium est apud Doclores, an si maritus et uxor ΐΡη<3Γ<>η1ηΓ conclusi in aliquo loco sacro, ut inde non possent exire, licite possent habere copulam. Quidam dicunt licitum esse, si multo tempore illic detineantur. Hoc habent Richardus, Summa Angelica et Rosella. Quidam negant et dicunt esse mortale. At mihi videtur dicendum cum Silvestro copulam coniugalem dupliciter fieri posse. Uno modo ad vitandam incontinentiam et peccatum carnis, quo vexatur coniux. Altero modo ad alium finem, vel delectationem vel filiorum procreationem, sine necessitate tamen vel periculo incontinentiae. In priori casu licitum est nec polluitur ecclesia: in secundo non licet, sed est mortale ». A fortiori ergo de copula illicita id inlelligendum. ^:1'e a,llcin Salmanlicenses arripuerunt verba Toleti, ubi dicit, non Pol,ui ecc^es’am» si crimen sil occultum. Ita lib. 5. cap. 8. n. 8.: «Seeunda causa, ob quam polluitur ecclesia, est humani seminis pollutio voluntaria: non enim per nocturnas polluitur, quae in somnis fiunt; sed debet esse voluntaria, sive fiat secundum naturam, sive contra, sive illicito concubitu, sive licito, qualis est coniugum, hic enim etiam pol'u’1· Notandum tamen, ut pollutio haec sit causa (non dicit, ut sit sa­ crilega), debet esse publica el notoria apud multos; si enim secreta est, cu’us DOl’l,a aPU(i paucissimos est, non est polluta ecclesia ». 172. Aegidius de Coninch de Sacram, quaest. 83. n. 230. : « Notant DO., tam hoc (effusione seminis illicita) quam praecedentibus (effusione sanguinis), casibus debere de iis publice constare vel evidentia facti vel confessione eius, qui fecit aul simili ratione. Quare quamdiu res manet ,la occullai ut pauci aliqui eam sciant, ecclesia non est polluta. Polluetur autem, si postea res ex eorum propalatione fiat publica ». Sed audiatur, quod ipse dicit de copula maritali ibid. n. 231.: « Dubium est inter DI)., utrum polluatur per actum coniugalem inter coniuges habitum. Navarrus cum quibusdam aliis absolute affirmat. Alii contra absolute negant... Tertia sententia tenet, eam pollui, quando coniuges sine necessitate in ea utuntur coniugio, quia talis actus est iniuriosus loco sacro el sacrilegus: secus (piando est gravis necessitas: ul si ratione obsidionis aut ob similem causam coniuges debeant diu in ecclesia niorar’’ila 111 nec die nec nocte possint egredi. Tunc enim videtur nimis grave el periculosum ob humanam fragilitatem eos cogere, perpetuo toto illo tempore coniugii usu abstinere ». Ergo perperam el hic adducitur. 173. Eadem est Navarri doctrina. Nam cap. 27. n. 256 utique de ecclesiae pollutione dixerat, causam debere esse publicam: « Respondeo, quod nec ista (ob sanguinis effusionem) neque aha polluito occulta impedit celebrationem in ecclesia secundum glossam..., ex qua, cum eam Salmanlicae perlegerem, intuli tien posse, ul effusio sanguinis vel seminis facla ah hinc octo diebus, hodie incipial impedire el non ante; 283 nam facla tum videntibus duobus et usque nunc tacentibus, nunc autem publicantibus, ita ul fama gignatur, non impedii ex tunc, sed ex nunc ». Sed hic sermo erat de publico eiTeclu. Quoad crimen sacrilegii, ecce eius doctrina cap. 16. n. 3.: « Sacrilega quoque dici potest omnis co­ pula, etiam ipsorum coniugum, quando ratione loci est illicita»·, quae brevissime lotam doctrinam exhibent. 174. Emmanuel Rodriguez utique in Summa pari. 2. cap. 243. n. 19. ad pollutionem loci sacri vult nolorielatem.· « Petere aut solvere debi­ tum in loco sacro (ex sua natura) est peccatum mortale, quando copula est publica; quia tunc polluitur locus sacer ». Sed de sacrilegio ita cap. 207. n. 3.: « Non obstat, quod actus car­ nalis, qui committitur in coemeteriis ecclesiarum sit sacrilegium, quia coemeterium et ecclesia sunt res sacrae tertiae speciei ». 175. Azof el ipse tom. 1. lib. 10. cap. 26. q. 13. col. 1285. statuit: « Porro ecclesia occulte polluta (ergo est pollutai) non indiget reconci­ liatione, quamdiu latet... At quando incipit publica et manifesta esse vio­ latio, opus est, ut ecclesia reconcilietur ». Ceterum lib. 9. cap. 27. q. 4. de sacrilegio sic breviter el clare: « Sa­ crilegium committit quis in locum sacrum peccando..., cum aliquid facit, quo loci sanctitas polluitur ». Et paulo post enumerans hasce actiones: « Tertium, voluntarie humanum semen emittere ». Male ergo et hic adducitur. 176. lacobus de Graflflis Monachus Cassinensis Decis. Cas. Conse. part. 1. lib. 1. cap. 20. n. 25.: « Utrumque horum (non furtum facies, non fornicaberis) facium in loco sacro, dicitur sacrilegium... Circum­ stantia, si in eodem loco fornicetur, procedit etiam si dicta circumstantia addatur actui bono, repugnante tamen ratione, ut si vir uxori reddat debitum in ecclesia »... Et haec intelligo non solum, si perveniatur ad actum, sed etiamsi menlaliter desideret aliquis in loco sacro aliquid horum perpetrare ». El part. 1. lib. 2. cap. 48. n. 26: « Ratione loci polluitur ecclesia pro­ pter semen voluntarium etiam uxorium, sive extra sive intra vas, vel contra naturam... Sed an reconcilianda, quando pollutio esset sine pec­ cato, sed cum irreverentia, resp. quod sic. [Une violatur per licitum coitum matrimonialem secundum commun. Doctorum; quia aliqua sunt illicita ratione loci, quae ex sui natura sunt licita... Verum, quando ecclesia per seminis effusionem esset reconcilianda, oportet ul effusio sit publica: nam si sit occulta, non est opus missas el sacrificia su­ spendere atque ecclesiam reconciliare... Sed si aliqua sanguinis aut seminis effusio, quae ante octo dies v. gr. facla fuerit videntibus duobus, non autem tunc publicantibus illam, sed nunc, incipiat impedire ab hodie..., respondet Navarrus, quod ex nunc cl non ex tunc ». Ergo el hic male allegatus fuit. CAPUT H. SACRILEGIUM 284 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 177. Denique allegant el Alphonsum Vega Summa part. 1. cap. 77.: qui tamen aperte contrarium docet. Ita enim cap. I.: « Secondo dico, che se Ii congiunli in matrimonio senza legiUima cagione... hanno la co­ pula dentro la chiesa, per siffalta copula rimane la Chiesa violata,.... e la copula è illccita e sacrilega contra la riverenza dovula al luogo santo > (versio est ex hispanico). Sed abusi sunt verbis illis praecedentibus: « Per lo spargimento di sangue, che si fa per la propria difesa, non rimane la chiesa violata; adunque nè parimente per la copula lecita, per la quale si difende la vita spirituale dal peccato dell'incontinenza ». Postrema verba, quibus innuitur casus necessitatis, obtruncant, et volunt verbis = copula le­ cita = inlelligi generalim maritalem etiam in loco sacro. Stulte et frau­ dulenter. 178. Huc usque Auctores a Salmanticensibus pro hac opinione al­ legati, bini excipiendi, qui reipsa haec tradiderunt et sunt Gabriel Vasquez el Basilius Pontius. Hinc Diana tom. I. tract. 7. res. 89. η. 2., hos duos tantum enumerare potuit, qui eam docuerint et propter veren­ dam eorum auctoritatem ait, se non audere nota improbabili tatis notare eam doctrinam. Addit praeterea idem Diana alios, qui postea uti pro­ babilem habuere, scilicet Oviedo in 1.2. tract. 6. Conlrov. 5. puncl. 3. n. 64., Trullench in Decal. torn. 2. lib. 6. cap. 1. dub. 7. η. II., Caramuel in llcg. s. Benedicti disp. 66. conci. 12. n. 1017. el Bassaeum Flor. Theol. Moral. V. Sacrilegium II. n. 3. Notandum tamen ad haec. 1° Quod falso adducatur Trullench, qui oppositum expressissime tradit et inculcat, etiam post relatam Pontii doctrinam. Bassaeus vero ad ineptias eas descendit, ul id probet, quia Ecclesia non iudicat de actibus internis: deinde postquam allegavit falso, uti Salmanlicenses, plures el addidit, ita docere omnes auctores boni nominis; tamen (quae cohaerentia!) dicit, oppositam (sc. nostram) esse communiorem el probabiliorem. Adde heic, Vasquez non eam docere absolute, sed tantum affirmare, id videri probabile. Pontius igitur fuit, qui confundens hanc quaestionem cum alia disparatissima, an polluatur ecclesia, si causa pollutionis sil occulta, ex negata necessitate reconciliationis male concludit non adesse malitiam sacrilegii. Quod vero Basilius Pontius dicat communem de Matrim.Mb. 10. cap. 10. n. 15. doctorum sententiam, neque ecclesiam pollui nec speciem sacrilegii adesse, nisi delicium sil publicum, esi, quoad sacrilegium, aperte falsum. 179. Pontius huius absurdae sententiae rationes dicit quaerendas esse apud Aegidium Conincb. Plane incredibile! Nam Coninch docet oppo­ sitam sententiam, ul sup. n. 172. vidimus. 285 Reipsa affert ex Coninch hanc rationem: « Quia cum humana effusione seminis pollui censeatur ecclesia; quia irreverentiam inferi et reverentia consistat in hominum aestimatione, sicut el fama hominum: necessarium est, ul notoria sil haec quasi ecclesiae diffamatio ». Hisce Pontius duo confundit; nam aliud est consulere famae, aliud est non laedere honorem debitum, per irreverentiam. Si istos audias, nihil laedis hominis honorem cui alapam impingas nemine vidente; quia si manet occultum factum, eius fama non laeditur. Atqui honor el re­ verentia rebus Dei debetur, non solum ne minuatur existimatio earum apud alios, sed in se; imo quia reverentia ipsis in se spectatis debetur, idcirco illicite detrahitur earum existimationi apud alios. Ergo aliud est peccatum inhonorandi res sacras in se, aliud minuere existimationem apud alios; prima est laesio honoris et reverentiae, alia est laesio famae, sicut aliud est solius praesentis contumelia, aliud est detractio coram aliis. Dum igitur doctores statuunt, ecclesiam non esse reconciliandam seu expiandam, si facium pollutionis sit occultum, respiciunt aliorum existi­ mationem: sed non addunt illationem a Pontio deductam, nihil in reve­ rentiam loco debitam peccatum fuisse ab inhonorante. 180. Subdit Pontius 1. c.: « Qui sentiunt non esse sacrilegium in his peccatis, nisi ex Ecclesiae constitutione, quos retuli supra isto capite, difficile defendent, per pollutionem occultam ecclesiam pollui aut violari vel habere speciem sacrilegii ». Inepta omnia et falsa. Nam Γ solum distorquendo in alium sensum paucorum quorundam (qui alioquin contrarii sunt absurdis hisce doctrinis) verba, hos auctores n. 9. confingit. 2° Quia confundit habere speciem sacrilegii gravem adeo ul necesse sit eam in confessione exprimere cum generali specie peccati sacrilegii, quae tantum aggravans circumstantia censetur in ordine ad confessionem faciendam. 3° Quia facillime defen­ ditur, non pollui ecclesiam per crimen occultum, cum pollutio seu in­ terdictum celebrandi mysteria divina seu necessitas reconciliationis locum habeat ob aliorum respectum, qui exhorrerent. 4° Quia male supponit, leges Ecclesiae non respicere nisi facta publica, quasi vero haeresis oc­ culta aut violatio ieiunii occulta non essent peccatum. 5° Denique quia aliud est crimen sacrilegii, quod in irreverentia consistit, aliud pollutio seu inhabililas loci ad celebranda mysteria, quam crimini publico ec­ clesia inussit. 181. Demum falsitas huius doctrinae in eo maxime apparet, quod ipse Pontius ibidem subdit: Unde si duo vel 1res aut pauci homines « scirent pollutionem in loco sacro admissam, adhuc neque egeret reconciliatione, neque esset speciale peccatum sacrilegii ». Atqui si pauci illi aliis revelent aut reus fateatur, ecclesia certe CAPUT II. SACKILEGIUM TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 286 polluta censetur et erit sacrilegium! Al enim numquid ita ineptire potuit homo, ul putaret, sacrilegii reatum postea advenire, «piando alii revelant? Dimittantur itaque haec et concludamus nec rationum pondus ullum pro hisce militare et auctoritates vane contingi. Et idcirco non inter opi­ niones probabiles censeri has doctrinas posse, sed prorsus esse reiiciendas. 182. Breviter ex Lugo de Poenit. disp. 16. a. n. 461.: 1° Communis et verior sententia affirmat, contrahi malitiam sacri­ legii in confessione explicandam per ea facta, quae per se sunt pollutionis ecclesiae sufficiens causa, etiamsi ista facta maneant occulta, n. 461. 2° Ipsa copula coniugalis eandem malitiam contrahit, nisi fiat ex humana necessitate, quando propter diuturnam mansionem in ecclesia sit periculum incontinentiae (n. 463). 3° Quoad alios actus impudicos, alii volunt cunctos habere malitiam sacrilegii, alii nullos hanc malitiam contrahere. Tertia sententia concedit de tactibus magis impudicis, negat de aliis actibus: el verior videtur ista sententia quoad actus, qui habent pollutionis periculum (n. 464.). In praxi fideles solent sponte haec aperire el ea in re melius ex communi sensu humano indicare videnlur, quam quidam Doclores qui nimiis sub­ tilitatibus dementari videnlur. 183. 4° Non omnia peccala in ecclesia commissa inducunt circum­ stantiam sacrilegii in confessione explicandam: neque ipsa desideria actuum, quibus polluitur ecclesia, si non intra sed extra ecclesiam pa­ tranda cogitentur (n. 465.). 184. Seclusa ignorantia et inadvcrlenlia, omnia peccata in ecclesia commissa, licet non contrahant malitiam sacrilegii gravem el in confes­ sione necessario explicandam ratione loci, videntur tamen contrahere aliquam irreverentiam specialem : imo haec, licet levis sit, pertinet ad malitiam sacrilegii; non enim apparet, cui virtuti opponatur, nisi religioni ob specialem reverentiam, quae debetur loco sacro (n. 466.). 185. Hinc infertur, non esse universaliter veram regulam illam, quod ea sola contrahant malitiam specialem sacrilegii gravem, quae specia­ liter prohibentur ab Ecclesia ob eius reverentiam. Nam potest contingere, aliqua ita graviter opponi reverentiae debitae loco sacro, ut seclusa etiam Ecclesiae prohibitione, malitiam gravem sacrilegii contineant, ut si ibi publice copulam quis habeat cum meretrice, etjiumenta inducat sicut in stabulum, aut in ipso sacro altari offerat sacrificia idolis. El hoc sensu intelligi debet, quod comoediae lascivae, negotiationes nimis profanae, nundinae, mercatus publicus el similia non possunt in ecclesia agi sine mortali peccato sacrilegii (n. 467.). 186. Omittendum non est, aliquos esse auctores, qui negant peccata externa luxuriae gravia quidem, quae lamen non sint pollutio, fornica­ tio etc. in ecclesia admissa esse sacrilegia. 287 Principium, cui negans opinio innititur, habes penes Sanchez {de Matrim. lib. 9. disp. 15. n. 4.), quod nempe malitia haec et specialis deformitas non consurgit ex iure naturae, sed ex solo Ecclesiae sta­ tuto; at non invenitur ius ecclesiasticum haec prohibens in loco sacro fieri praeter textus... qui statuunt, ecclesiam sanguinis aut seminis effusione violari. Atqui hoc principium a communi hominum sensu prorsus abhorret. Quasdam enim actiones adeo per se turpes esse aut saltem profanas, ut etiam seclusa Ecclesiae prohibitione, locorum sacrorum sanctitatem dedeceant et huic ita opponantur, ut si in ipsis patrentur, honori ac reverentiae illis debitae derogare censeantur, hoc enimvero non Christiana modo plebs, sed vel ipsi ethnici naturali rationis lumine agno­ verunt ac semper professi sunl. Indecens enim per se est, ut locus orationi et cultui divino deputatus convertatur in locum peccandi et offendendi eundem Deum, ut ait Lugo de Poenit. disp. 16. n. 466. Porro huius irreverentiae malitia, ul scite idem Lugo advertit 1. c., non apparet, cui virtuti opponatur, nisi religioni propter specialem reve­ rentiam, quae debetur loco sacro, atque ideo ad quam peccati speciem, praeter sacrilegium, pertineat. 187. Accedit oppositae sententiae incommodum. Ius enim ecclesiasticum, equo sacrilegii rationem isti theologi desumunt,mere loquitur de ecclesiae reconciliandae necessitate; unde primi huius doctrinae auctores, Caielanus (Opusc.tom. 1. resp. 12.) el Navarrus (in C. Consideret cans. 33. q. 3.) infe­ runt, sacrilegium tantummodo haberi in actu, quo locus ineptus ad divi­ num cultum edicitur. Exinde vero produit consectarium, quod Pontius {de Matr. lib. 10. cap. 19. n. 15.) cum aliis deduxit, nullum vel nefandissi­ mum luxuriae crimen in ecclesia patratum posse haberi el dici sacri­ legum, si occulta maneat effusio seminis; quippe si haec lateat penitus, aut paucis quibusdam tantum innotescat, ecclesia reconciliatione non indiget. Hinc autem duo absurda sponte effluunt. Primo quod nulla actio per se, dum occulta manet, sacrilega erit. Deinde quod actio sacrilega non erit, quousque manet occulta; fiet vero deinceps sacrilega, si forte crimen, quod occultum diu mansit, in plurium notitiam deveniat. Hinc verior doctrina censenda est, quam tradidit Lugo 1. c., nempe quod seclusa ignorantia el inadverlentia, omnia peccata in ecclesiis com­ missa aliquam specialem irreverentiam includant; quae licet non semper gravis sit, sed levis esse possit atque adeo non necessario explicanda in confessione, ad malitiam tamen sacrilegii perlinet. 188. De Sepultura excommunicati. Sepultura, utique ecclesiastica, du­ plici modo vetatur. Nam aliquando ita interdicitur sepultura, ul insuper locus maneat pollutus; alias sepultura quidem ecclesiastica interdicitur, non tamen ita ul locus polluatur, licet obligatio adsit exhumaodi cadaver, aut saltem, si casus id patitur, impertiendae absolutionis a censura, ob CAPUT II. SACRILEGIUM 288 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI quam sepultura ecclesiastica interdicitur. Haec ergo in seqq. sedulo di­ stinguenda. Diximus pollui ecclesiam aut coemeterium per sepulturam excommunicati. Intellige excommunicatum nominatim, el notorium per­ cussorem clerici. Nam quoad excommunicatos toleratos locum habet Bulla Martini V. Regula est: Cum quibus non communicamus vivis, eliam mortuis communicare non debemus et contra. Atqui cum vitandis vivis non communicamus, sed utique cum non vitandis. Ergo. Hinc potest in coemeterio catholico sepeliri haereticus non denunciatus, nisi id petatur aut fiat in contemptum fidei catholicae. Schmalz. in 1. 3. lit. 40. n. 75-76. Quando autem sepullus fuerit excommunicalus vitandus in loco sacro, ul catholicus ibidem sepeliri aut officia divina celebrari possint, necesse est ul prius exhumetur talis excommunicati cadaver, si fieri queat et postea ecclesia vel coemeterium reconcilietur. Schmalz. 1. c. n. 77. Celerum quod nuper diximus de excommunicato non vitando, id inlelligitur quoad effectum pollutionis ecclesiae. Quod vero attinet ad lici­ tam sepulturam, utique docent communiter (vid. Schmalz. in lib. 3. lit. 28. n. 57), sepeliri in loco sacro posse excommunicatum toleratum sed occul­ tum ; cum enim privatio sepulturae sit evitatio publica, eliam requirit causam publicam, ne alias poena excedat delicium el is, qui praesumitur bonus, hac ratione infametur. Si vero sil toleratus, sed publicus, sepeliri in loco sacro poterit, si dederit signa poenitentiae; quamvis expediat, ul prius ab excommunicatione absolvatur, Schmalz. ibid. n.58-60.; secus si haec signa poenitentiae non dederit. 189. Interdicti quoque notorii et denunciali privantur ecclesiastica se­ pultura; quia per omne interdictum sive locale sive personale prohibetur usus ecclesiasticae sepulturae: quod idem dicendum de suspensis ab in­ gressu ecclesiae, Barbosa 1. c. n. 41. Bene lamen advertit Laymann de Sa­ crificio Missae cap. 5. n. 8. §. 4. per hos omnes non violari ecclesiam neque egere reconciliatione; quia nullibi hoc definitum est. Deberet nihi­ lominus corpus exhumari aut absolvi a censura. Hoc intellige tum de excommunicato tolerato, tum de interdicto aut suspenso. Ergo pollutio solum inducitur ob vitandum. 190. lis, quibus sepultura ecclesiastica interdicitur, adnumerandi ex iure sunt publici et manifesti usurarii, nisi alienum restituerint, vel ido­ neam dederint de restitutione cautionem. Quocirca eos potest Episcopus exhumandos praecipere, etiamsi sepulli fuerint in ecclesiis regularium exemplis. Barbos. 1. c. n. 42. Hoc quoque lamen cum praecipiatur in poenam potius criminis, quam in loci sacri reverentiam, neque inducitur ecclesiae pollutio neque malitia sacrilegii, nisi nominatim fuerint excommunicati. 191. Quae locum habent pariter quoad manifestos raptores et incen­ diarios nisi ablata fuerint restituta aut alius pro ipsis restituere velit. Barbosa l. c. n. 44. 289 Clarius Schmalzgr. in lib. 5. lit. 17. n. 71.: «Si ante obitum raptor non satisfecerit vel in ipsa depraedatione moriatur, lanquam mortuus in peccato mortali privatur sepultura ecclesiastica et Ecclesiae suffragiis et orationibus publicis fidelium.» Contra si satisfecit; tunc enim in vita ad poenitentiam et in morte ad sepulturam admittitur. Quod si in vita, cum posset, praestare noluit et in morte, cum vellet, non potest, poenitentia quidem conceditur, sed iuxta quosdam ad dete­ stationem criminis ecclesiastica sepultura negatur; iuxta alios negatur lanium sepulturae sollemnitas et clericorum praesentia funeri. Nota: Rapina proprie accepta el prout distinguitur a raptu (scii, mu­ lieris), furto et latrocinio (sc. cum homicidio) est depraedatio violenta sine occisione. 192. Privantur sepultura ecclesiastica morienles in duello ex decret. 19. de Reform, sess. 25. Tridentini Concilii, quibus iungendi, qui in torneamenlis et hastiludiis moriuntur, quando eiusmodi sint ut ex illis pro­ babile periculum mortis immineat. Barbos. 1. c. n. 45. Et quoad morienles in duello verba Tridentini haec sunt: « Si in ipso conflictu decesserint, perpetuo careant ecclesiastica sepultura ». Quorum declarationem hanc habemus ex Constitutione Benedicti XIV. Detesta­ bilem 10. Nov. 1752. §. IX.: « Praeterea simili motu et auctoritate de­ cernimus et declaramus, sepulturae sacrae privationem a sacrosancta Tridenlina Synodo inflictam morienlibus in loco duelli et conflictus, incurrendam perpetuo fore, etiam ante sententiam iudicis, a decedente quoque extra locum conflictus ex vulnere ibidem accepto, sive duellum publice sive privalim indictum fuerit ac etiamsi vulneratus ante mortem non incerta poenitentiae signa dederit atque a peccatis el censuris ab­ solutionem obtinuerit; sublata Episcopis el Ordinariis locorum super hac poena interpretandi ac dispensandi facultate, quo ceteris documentum praebeatur fugiendi sceleris ac debitam Ecclesiae legibus obedientiam praestandi. » 193. El uno verbo quicunque peccatores publici, sive fures sint sive latrones, concubinarii, maledici, blasphemi, religiosi proprietarii etc. sine poenitentia notorie decedentes. Quibus adiungendi illi, qui ferro, veneno, laqueo, praecipitio in puteum vel flumen etc. mortem sibi ipsi sponte intulerunt. De quibus lamen regula temperata est ex sententia Benedicti XIV., docenlis, posse in loco sacro sepeliri, cum fere sui compotes non sint habendi, nisi contrarium constet. 194. Si aliquem horum in ecclesia sepeliri contigit, si ossa ita sepulli ab aliorum fidelium corporibus secerni possunt, exhumanda sunt el profi­ cienda procul ab ecclesiastica sepultura. Schmalzgr. in libr. 3. tit. 28. nn. 49. 50. Secus, si discerni non possint. CAPUT II. SACRILEGIUM Ballkrini Moral. Torno II. 19 290 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI Hic casus maxime quoad haereticos poterit evenire. Nam si haeresis solum post mortem delegatur, tunc exsecutioni haec sententia demandatur. Sed de his omnibus valet, quod η. 188. diximus, scii, eos in detestationem criminis privari sacra sepultura, sed non pollui ecclesiam. 195. Quoad non baptizatos. Inlelligunlur primario pagani, iudaei aliique infideles. Quorum sepul­ tura in loco sacro pollutionem loci ipsius inducit. Sed his addendi sunl infantes, fidelium filii, qui decesserint absque baptismo. Excipe nisi moriatur simul cum matre eum in utero gerente; tunc enim censetur matris pars. « Non improbabiliter, inquit Schmalzgr. in lib. 3. lit. 40. n. 74., Ugolinus, Engel. Iordan., Wiestner... negant, per sepulturam infantis progeniti ex parentibus fidelibus, sed ante ba­ ptismum mortui extra uterum matris, pollui ecclesiam vel coemeterium. Ratio, quia infideles eorumque infantes privantur sepultura ecclesiastica, eorumque corporibus polluitur ecclesia et coemeterium ex speciali ra­ tione, quia scii, fidem Christianam vel in se vel in parentibus detestati sunl: non ita eam detestati sunl infantes fidelium..., imo parentum suo­ rum voluntate iam ad baptismum destinabantur *. Quidam catechumenos ad sepulturam ecclesiasticam admitti posse censuere. Ex communi 1)1). contradicit Laymann, ait Schmalzgr. 1. 3. tit. 28. n. 49. Veruolamen, ul idem Schmalzg. lib. 3. Iit. 40. n. 72. inquit, com­ munior sententia negat, hac sepultura ecclesiam pollui; quia, ut aitSayrus de Censuris lib. 5. cap. 1G. n. 24., catechumenus non reputatur quoad hoc infidelis, sed creditur habuisse baptismum flaminis. Imo Barbosa post alios quosdam de Offic. Episc. pari. 2. alleg. 28. n. 53. censet eliam licite sepeliri in ecclesia posse, quia non debent separari a nobis sepul­ tura ii, qui vi caritatis nobis sunt coni uncti. Non bene tamen Schmalzgr. 1. c. confundit rem et allegationes ita, ul communior stare videatur eliam pro sepultura licita; quam sententiam prius dixerat esse contra communem. 196. Reliquae acliones ab A. commemoratae reatum habent sacrilegii sine loci pollutione. 1° Cognitio causae, sententia indicis etc. praesertim in causa cri­ minali. Non tamen si pertractentur causae ecclesiasticae, quae dici non debent causae profanae et reipsa causae agitabantur in Synodis in ipsa ecclesia celebratis. Fieri tamen id non solet, vel ad summum sententia excommunicationis promulgatur. S. Alph. notai heic n. 37. licite in ecclesia fieri civiles conventus, si cogat necessitas aul pluviae aul defecius alterius loci. 2° Negotiatio el mercatura sollemnis. Dicitur sollemnis; quia non haberetur gravis culpa, si qui in ecclesia sine strepitu et scandalo colloquenles in aliquod pactum convenirent. . Jl CAPUT II. SACRILEGIUM 291 3° Tripudia et ludi profani. Neque cessaret reatus, si haec fierent jubente vel permittente Episcopo, non secus ac non cessat sacrilegium, si quis clericus consentiat in percussionem sui. Neque enim haec sunt iura Episcopi aut clerici, sed statuta in reverentiam religionis et dignitatis sacerdotalis. Permitti tamen solent comoediae honestae ad excitandam ac fovendam pietatem idoneae, sicut el exercitia litteraria ac scientifica. 4° Publicae comessationes, conclamationes, cursitationes etc. Monet tamen s. Alphonsus, culpae gravis non esse reum, qui in ecclesia mo­ derate deambulet, aut private comedat etiam sine necessitate, dummodo absit scandalum, clamor etc. 5° Quoad illicitos concubitus notandum, quod ut absit ecclesiae pol­ lutio, supponitur non adesse effusionem humani seminis etc. Refert s. Alphonsus n. 37. decretum S. G. C. 30. Aug. 1701. < non licere cuicumque etc. (personis regalibus tantum exceptis) ad ecclesias strata sibi deferri facere: secus cessandum immediate a divinis; quod nisi servetur, rectores celcrosque ministros ipso facto excommunicationem incurrere eamque ecclesiam esse pro interdicta habendam ». Quod decretum a ss. P. Clemente XI. probatum fuit. Istud tamen decretum pro Urbe tantum latum est. 197. Alia ratio sacrilegii localis oritur ex violatione immunitatis ec­ clesiarum, seu generalius locorum sacrorum, quaecumque hoc privilegio gaudent. Nam latius extenditur locus sacer, quando agitur de sola immunitate. El quod allinet ad beneficium asyli, hoc privilegio utuntur 1° ecclesiae, seu loca ad divina officia celebranda, dummodo auctoritate Episcopi erecta sint el ad publicum divinum cultum destinata. Neque opus est ut iam sint consecratae aut benedictae nec ul iam celebrata in illis sint divina officia, nec refert utrum ibi servetur ss. Eucharistia, neque utrum sint pollutae aul interdictae aut eliam dirutae (modo destructae non sint Episcopi auctoritate), modo spes sit seu intentio reaedificationis ; imo salis est, si nunc coeptae sint aedificari, cum primum lapis approbante Episcopo iactus est: in quo casu area designata fit locus asyli. Praeterea asylum praebent non solum interiores partes ecclesiae, sed eliam exteriores, v. gr. porticus, cappellae, parietes, sacrislia, turris, tectum, cryptae subterraneae, campanile, scalae ad templum, porta ap­ prehensa, exterior basis. Deinde 2° coemeteria, non modo ecclesiae coniuncla, sed eliam ab iis separata, modo sint destinata sepulturae fidelium. 3° Palatium Episcopi in reverentiam et decus dignitatis Episcopalis. El refertur decretum Congregationis 10. Dec. 1658. quod eodem privilegio gaudeat domus parochi, saltem si coniuncta sil ecclesiae. Schmalz. lib. 3. iit. 49. n. 110. ‘292 TRACTATUS VI. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI 4° Domus ani Conventus Religiosorum el quidem quoad omnia aedifi­ cia, stabula, horrea, hortos etc. intra eundem ambitum et murum conclusa. 5° Hospitalia auctoritate Episcopi erecta el sacellum ad celebrandum habentia; nam haec quoad privilegia aequiparantur ecclesiis. 6° Imo et persona sacerdotis, qui deferat Eucharistiam, idem pri­ vilegium quodammodo locale gaudet, quatenus confugiens ad eum est veluli in asylo nec capi potest. Excipitur tamen sacerdos in carcere etc.; nam communis sensus el aequitas id postulant. Cf. Laymann de Eccl. Immunitate c. 3. 198. Asylum definitur ius seu privilegium, vi cuius malefactoribus ad ecclesias seu loca sacra ac religiosa confugientibus securitas praestatur, ne inde vi extrahi possint, praesertim ad poenam in vita aut membris irrogandam. Id autem in favorem Religionis statutum est el ad honorem sacrorum locorum, iure ecclesiastico, non divino neque naturali, nisi late sumpto, quatenus consentaneum est dignitati eorum locorum, ul hoc eis privilegium concedatur, cf. Suarez de Ttelig. Tr. 2. 1. 3. c. 8. 199. Asylo gaudent 1° omnes baplizali cuiuscumque conditionis ac status. Atque adeo 2° etiam excommunicali, interdicti ab ingressu ecclesiae, suspensi. 3° Eliam exules, bannili et condemnati, eliam fugientes e carcere aut e manibus satellitum dum ducuntur ad supplicium. 4° luxta probabilem plurium sententiam eliam omnes non baplizali, quia non est privilegium personae sed loci. 5° Praesertim vero in iure recensentur ludaei aut pagani, qui serio converti ad fidem velint. Laymann 1. c. et Suarez 1. c. c. 10. Schmalz. 1. c. n. 154. seqq. 200. Gregorius XIV. excepit (in Const. Cum aliis) e laicis, si qui fuerint 1° publici latrones. 2° Viarum grassatores, qui itinera frequentata vel publicas stratas obsident et viatores aggrediuntur ex insidiis. 3° Depopulatores agrorum. 4° Qui homicidia vel mutilaliones membrorum in ipsis ecclesiis earumque coemeteriis committere non verentur. 5’ Qui proditione proximum suum occiderunt, scii, qui per insidias el sub specie amicitiae occidit incautum el impotentem sibi cavere. Qui­ dam revocare huc voluerunt matrem, quae occidit infantem aut foetum animatum: at casus non est similis el deinde in poenis non fit extensio huiusmodi ob similitudinem. 6° Assassini, qui nempe pacto vel pretio interveniente conducunt aliquem ad occidendum, vel qui pretio conductus occidit proximum in­ cautum eliam infidelem. CAPUT II. SACRILEGIUM 293 7° Qui sunt rei haereseos. 8° Aut rei sunt laesae maieslalis in persona Principis. Benedicius XIII. Constitutione Ex quo Divina edita 6. Id. lunii an. 1725., in Conci). Romano excludit ab asyli beneficio hosce: 1° Qui confugientibus ad locum immunem vim inferunt aut ipsos violenter extrahunt el abducunt. 2° Qui assassinium mandant aut mercedem aliquam tradunt aut promittunt, etiam nondum secula traditione, modo assassinium reipsa patratum fuerit. 3° Qui proximum praemeditato et deliberato animo interficiunt. 4° Qui falsant litteras Apostolicas. 5° Ministri montis pietatis aut alterius publici lelonii seu banci pro depositis Principum aut privatorum destinati, si furtum aut falsilatem in iis committant, cuius ratione arca pecuniaria ita minuatur, ul poenae ordinariae locus sit. 6° Qui confiant, adulterant, tondent monetas aureas vel argenteas etiam principum exterorum, si in loco criminis istae monetae liberum cursum habeant. 7° Qui tales pecunias scienter ita expendere praesumunt, ut parti­ cipes fraudis censeri possint. 8° Qui sub nomine curiae sese in alienas domos introducunt, rapinas reipsa committentes cum homicidio vel mutilatione sive domesticorum sive aliorum ibi commorantium. 9° Interficienti ex animo deliberato el praemeditato aequi parat Be­ nedictus XIV. in Conslit. Detestabilem illum, qui alterum occidit in duello aut ita graviter vulnerat, ut propterea mori censeatur, iuxta iuris regulas. Vid. Voit. tom. 2. η. 1429. Adverte tamen, hos non posse violenter extrahi: sed extrahuntur semper praevio decreto Episcopi et cum assistentia personae ecclesia­ sticae ab eodem Episcopo deputatae... el lege iudicibus indicta, ul reum restituere debeant, si utcumque delegatur, crimen non esse exceptum, v. gr. si vulneratus in duello diuturniori tempore vivat, quam a legibus pro imputando homicidio constitutum sit, ul cavet in cit. Conslit. Be­ nedictus XIV. 201. Qui iniusle ab asylo extrahunt, ex iure antiquo Romano rei sunt mortis. Ex iure canonico praeter alias poenas incurrunt excommunica­ tionem, quae, iure novo, Constitutione Apostolicae Sedis ad eos solum spectat, qui immunitatem asyli ecclesiastici violare iubent aut ausu teme­ rario violant. Ea est excommunicatio latae sententiae R. P. reservata. Rei praeterea sunt sacrilegii, ut iam diximus (cf. 2. 2. q. 99. a. 2. ad 3.) atque iniusliliae contra sic extractum, qui ex lege Ecclesiae ius habet asyli. Suarez 1. c. c. 13. n. 9. seqq. 294 TRACTATUS Vi. SECT. I. DE iü PRAECEPTO DECALOGI 202. Quoad rei ex traditionem. 1° Cognitio causae, an reus gaudeat asylo, pertinet ad forum eccle­ siasticum. 2’ Reus, si tradi debet, traditur etiam invitus ac reni lens. 3° ludex non potest extrahere sine licentia Episcopi: qua ostensa» rector ecclesiae non quidem ipse tradet, sed non impediet modumque indagandi reum el extrahendi iudici seculari relinquet, praesente, ut diximus, ecclesiastica persona ab Episcopo deputata. 4' In casu extractionis iniuslae reus ante omnia ecclesiae est resti­ tuendus, quae laesa est atque adeo ius acquisivit, ut sibi satisfiat. Et insuper actus judiciales ante restitutionem suscepti in reum nulli sunt ipso iure et iudex iniusle extrahens ad omnia damna tenetur. 203. Quoad reum ipsum. Γ Peccat graviter quisquis reum impedii, ne confugiat ad locum immunem. 2° Item qui ab hoc expellit; quia qui dat immunitatem loco, ius reo ad confugiendum tribuit. 3° Expelli hic poterit, si indecenter se gerat, disciplinam v. gr. mo­ nasterii aul quietem ecclesiae turbet nec monitus emendetur. 4° Reo confugae praebenda sunt alimenta ex bonis loci immunis; licet repeti possint factae expensae. 5° Permittenda est fuga: imo licet fugam reo suadere, praesertim si reclor ecclesiae securam fugam praestet. G° Indici seculari licet constituere custodias extra locum asyli ad reos capiendos, si forte fugiant. 204. Ad loci immunitatem violatam perlinet, si vis loco sacro inferatur, «piando innocentes ad templum confugerint, etiamsi ad se defendendos templum ceu arcem muniverint. Si lamen ecclesia munita sit vehit arx ad vim inferendam hostibus, licet sine reatu sacrilegii eam expugnare, incendere, diruere. Atque adeo licet ab ecclesia munita auferre tormenta bellica, arma etc., ne hostis iis utatur. 205. Quoad locale sacrilegium ratione furti haec habentur in iure Ca­ nonico quaest. 4. Causa XVII. §. 1. «Sacrilegium committunt, si quis infregerit ecclesiam vel triginta ecclesiasticos passus, qui in circuitu ec­ clesiae fuerint vel domos, (piae iuxla praedictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo vel auferendo seu qui iniuriam vel ablationem rerum in­ tulerit clericis arma non ferentibus vel monachis sive Deo devotis omnibusque ecclesiasticis personis ». Ibid. §.2. « Similiter sacrilegium committunt auferendo sacrum de sa­ cro, vel non sacrum de sacro, sive sacrum de non sacro. » Merito porro advertunt plures DD. cum Lugo de Poenit. disp. 16. 295 η. 470. non dici sacrum in sacro, sed de sacro, adeo ut pertinere res debeat aliquo modo ad locum sacrum, sive propria illius sit, sive ibidem in depositum el custodiam recepta, sive eliam ecclesiae commodata el in custodiam ab ea recepta. Exempla vid. apud Lugo ibid., cuius haec est doctrina: « Contraria sententia probabilior videtur, quod scii, fur in ecclesia furatus crumenam divitis, non debeat illam loci circumstantiam explicare >. Cf. sub n. 132. verba eiusdem Lugo. S. Alph. lib. 3. n. 39. memorat, hanc sententiam a Salmanticensibus dici probabilem, licet ipsi oppositam teneant. Adverte lamen, quod heic quaestio est de circumstantia sacrilegii ne­ cessario aperienda necne in confessione; nam alias Lugo docuit, ut vi­ dimus sup. n. 184., semper peccala aggravari ex circumstantia sacri loci, licet, ulpole levis, non sit necessario aperienda. 206. Certum est autem non esse locale sacrilegium furtum in mona­ steriis, claustris nec in oratorio domus privatae. Et generaiim quoad alia (excepta violatione immunitatis) sacrilegium loci sacri violati restringitur ad violationem ecclesiae et coemeterii ecclesiastici; nomine autem eccle­ siae veniunt et oratoria Xenodochiorum, si erecta auctoritate Episcopi sint : Ligor, n. 39. Lugo de Poenit. disp. 16. n. 474. CAPUT Π. SACRILEGIUM XLVI1I. 3. Ileale sacrilegium est indigna tractatio et administratio Sacramento­ rum, ut si ministrentur vel suscipiantur cum peccato mortali. Item profanatio va­ sorum et instrumentorum sacrorum: v. gr. si quis calice utatur in convivio, orna­ menta altarium vel Sacerdotum ad usus profanos applicet: intellige de iis, quae consecrari vel saltem benedici solent; nam ad nuptias vel communem usum adhibere tapetes, candelabra, pelvim, imo et manulergium et cetera, quae mediale serviunt ministerio sacro, non esse peccatum docet Tambur. dcSacrif. exped. celebr. I. I.c. 2. nisi liat ex aliquo contemptu saltem implicito, ul si semper el indifferenter sic utaris supradiclis. Atque idem affirmat de candelis, ramis, aqua, incenso el similibus be­ nedictis, quod in modicis istis benedictionibus non agatur cum tanto rigore ab Ec­ clesia, ul patet in pano, ligno, carbonibus etc. benedictis. Vide loc. cil. §. 3. Item violatio vel indigna tractatio sacrarum imaginum et reliquiarum. Item abusus Scri­ pturae sacrae, v. gr. ad stabiliendas haoreses vel res turpes. Item raptura bonorum Ecclesiae, suppressio piorum legatorum, vel iurium Ecclesiae defraudatio etc. Vid. Fili. tr. 24. c. 9. Bogin. I. 19. n. 57. Suar. 207. A. solum ad particularia descendit. Generaiim definiri potest: vio­ latio rerum sacrarum, seu rerum publica auctoritate ad cultum divinum consecratarum et ordinatarum. 208. In.xta s. Thorn. 2. 2. q. 99. ari. 3. res sacrae sunt in quadruplici genere: « Tertia species sacrilegii, quae circa alias res sacras commit­ titur, diversos habet gradus, secundum differentiam rerum sacrarum. Inter quas summum locum oblinent ipsa sacramenta, quibus homo san­ ctificatur; quorum praecipuum est Eucharistia, quod continet ipsum Christum. Et ideo sacrilegium, quod contra hoc sacramentum commit- 296 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI titur, gravissimum est inter omnia. Post sacramenta autem secundum locum tenent vasa consecrata ad sacramentorum susceptionem el ipsae imagines sacrae el reliquiae sanctorum, in quibus quodammodo ipsae personae sanctorum venerantur el dehonoranlur. Deinde ea, quae sunt deputata ad sustentationem ministrorum, sive sint mobilia sive immobilia. Quicumque autem contra quodcumque praedictorum peccat, crimen sa­ crilegii committit ». 209. Et quoad I. videlicet sacramenta, tripliciter sacrilegium com­ mittitur: 1° Invalide ministrando seu conficiendo, sive invalida efficiendo, v. gr. non integre confitendo. 2° Indigne ministrando vel suscipiendo. 3° Tangendo irreverenter ss. Eucharistiam; quod postremum gra­ vissimum erit, si impie quapiam iniuria afficiatur, v. gr. conculcando, ac mullo gravissimum, si quis ea abutatur ad sorlilegia vel supersti­ tionem. Quo in casu, ut notatur in 5. resolutione, accedit peccalum contra lalriam, sc. actum reverentiae non modo rei sacrae, sed ipsi Deo imme­ diate et directe debitae. 210. Quoad vasa sacra 11. grave erit peccatum, si gravis est profanatio vasorum seu instrumentorum sacrorum, v. gr. Calicis in convivio, aut pixidis etc. Id autem non valet de ampullis, pelvi, campanula; non enim imme­ diate deserviunt sacro ministerio. Quod vero perlinet ad reliquias, sacras imagines, oleum sacrum, quae­ libet profanatio censetur gravis. Non item (ubi contemptus absit) dici debet de candelis, aqua bene­ dicta, incenso, pane, carbone etc.; quia minor ratio habetur harum be­ nedictionum et circa haec non agitur in Ecclesia cum tanto rigore, uti Auctor inquit Resol. 3. 211. Quoad tangenda ista omnia, satis sunt, quae habet Auctor Resol. 5. Addendum tamen l°quod monialibus ex privilegio conceditur, quod circa sacra vasa Auctor dicit de clericis. 2° Quod publice liceat laicis gestare reliquias in processionibus, non est intelligendum, quando sunt obieclum speciale cultus el commode ferri a viro ecclesiastico seu sacerdote possunt. 212. Quod ad 111. attinet, ad ornatus nempe ministrorum sacrorum et altarium, in primis grave esset sacrilegium, si indigne tractarentur ob contemptum. Quoad applicationem vero eorum ad usus profanos, res accipienda est maxime de iis ornatibus, qui consecrari aut saltem benedici solent, cuiusuiodi sunt vestes sacerdotales. Quoad reliqua valeat regula ab A. proposita Resol. 3., non censeri ir- CAPUT I). SACRILEGIUM 297 reverentiam, quod quaedam (citra contemptum) in communem usum adhibeantur. 213. Alia est quaestio, quae complectitur non modo vestes et ornatus, sed etiam vasa sacra, an scilicet converti possint in usum profanum. S. Thomas 3. q. 83. art. 3. ad 3. affert in hanc rem can. 38. et 39. Dist. I. de Consecratione. Primum est decretum inscriptum Hygino Papae et sic habet : « Ligna ecclesiae dedicatae non debent ad aliud opus iungi, nisi ad aliam ecclesiam, vel igni sunt comburenda, vel ad profectum in monasterio fratribus: in laicorum autem opera non debent admitti ». Alterum est decretum tribulum Clementi 1. Bomano Pontifici et sic habet. « Altaris palla, cathedra, candelabrum et velum, si fuerint vetu­ state consumpta, incendio dentur: cineres quoque eorum in baptisterium inferantur aut in pariete aut in fossa pavimentorum iaclenlur, ne introe­ untium pedibus inquinentur ». S. Alph. heic n. 4L: « Melius Suarez (cum aliis) distinguunt et dicunt, quod si res totaliter immutetur, ut ad communem materiam redeat, sicut si calix vel igne vel ferro ad communem massam argenti reducatur, tunc licet in usum profanum convertere: secus si totaliter non deformetur. Hinc non licet ex veteri casula vestes profanas resarcire. Ideo alii dicunt, non licere huiusmodi vestes vendere ad usus profanos aut oppignorare (nam pignora vendi possunt). » Solent sacrae vestes adhiberi ad devola quaedam involucra conficienda et appendi deinde collo aut gestari devotionis causa (vulgo brevetti). 214. Quoad bona mobilia vel immobilia deputata ad sustentandos mi­ nistros qua tales aut quae deserviunt ornandae ecclesiae vel ad fabricam, sacrilegium est ea usurpare. Non sane laesio quorumcumque bonorum ecclesiasticorum, ait s. Alphonsus heic n·. 42., est sacrilegium ; sed tantum eorum, quae pertinent ad ornatum ecclesiae aut sunt deputata ad su­ stentationem ministrorum, qua tales sunt. Belinere tamen iniuste legata Ecclesiae relicta non putatur sacrilegium, quia nondum sunt in possessione Ecclesiae, sed remote sunt ad Ecclesiam destinata. Item non censetur sacrilegium non solvere decimas, sed potius irreli­ giositas, qua detrahitur per omissionem recognitioni divini dominii. Prae­ terea cum sustentari iis debeat parochus atque adeo intercedat quidam contractus, laeditur etiam iuslitia. 215. Tempus sacrum non censetur addere speciem sacrilegii peccato, nisi notabilis accedat irreverentia v. gr. agere comoedias aut publicos ludos sexta feria maioris hebdomadae. Accederet tamen sacrilegii species, si quid tunc ageretur in temporis sacri contemptum. XLIX. i. Peccatur etiam sacrilegio peccato omissionis, v. gr. si (piae ad sacrifi­ cium spectant, ut corporalia el similia, sint valde immunda. Bon. de Euch. 216. Sacrilegium interdum potest haberi in sola omissione, si quae 298 TRACTATUS VI. SECT. I. DE i° PRAECEPTO DECALOGI spectant ad sacrificium aut ad sacramentum valde immunda sint, disrupta etc. ita si quis missam celebret sine sacris| vestibus aut consecret vinum v. gr. in ampulla. 217. Ratione sacrilegii habebatur excommunicatio latae sententiae. 1° In percussores clericorum, qui si notorii sint, sunt vitandi. 2° In violantes immunitatem ecclesiasticam. 3° In imponentes tribula ecclesiis etc. 4° In effringentes el expoliantes loca sacra. In incendiarios lata est excommunicationis poena, sed potest haberi ceu ferendae sententiae. Nunc vero 3* et 4' antiquatae sunt, priores duae reservatae sunt Ro­ mano Pontifici : sed confer de his tr. de Censuris. L. 5. In confessione exprimenda est species Pt maleria sacrilegii. Ratio prioris est, quia saepe diversam malitiam habet v. gr. percussio Sacerdotis et fornicatio cum eodem. Ratio posterioris est, quia etiam maleria aliquando auget el addit ma­ litiam: v. gr. si sil conlra Eucharistiam, addit, secundum Gordonum, communi vio­ lationi rei sacrae aliud peccatum conlra latriam. Attingere autem nuda manu calices, patenas, aras, agnos, cereos elc. chrismate delibuta non licet feminis ct laicis. Citra contemptum tamen non est mortale, si vacua sint el si causa subsit, nec veniale Suar. Tamb. I. c. §. I.: sine causa autem veniale esse,docet Suar. Con. et aliî commun, licet Tamb. I. c. ex Sà etc. contrarium censeat probabile: uti et si corporalia vel purilicatoria laventur ab iisdem. V. Tamb. §. 2. Cetera autem, quae Eucharistiam immediate non Contingunt nec chrismate unguntur, ut mappas, vestes sacerdotales, immediate contingere omnibus licet. Suar. Laym. Tambur. I. c. ubi ex Palao etc. idem concedit de reliquiis: sicut etiam, ut easdem thecis inclusas penes se habeant vel laici in publicis processionibus gestent. Idem docet cum Laym. de pyxide sive ci­ borio el lunula benedictis, quando sacram Eucharistiam nondum continuerunt. Item de corporalibus, pallis el puriticaloriis, quando post sacrum usum lota sunt, ex Laym. el Bonae. : imo etiam ante lotionem. Laym. Tamb. 1. c. 218. Post ea, quae hactenus dicta sunt, sufficiunt quae habet Auctor. Dub. III. Be Simonia. Art. I. Ll. Resp. Simonia est studiosa voluntas emendi aut vendendi pretio temporali aliquid spirituale vel spirituali annexum, s. Th. 2.2. q. 100. a. I. Laym. 1. 4. tract. 10. c. 8. etc. Dicitur I. voluntas emendi etc., quibus verbis inlelligilur quivis contractus onerosus, she venditionis sive locationis sive permutationis aut renuntiationis; quia simonia non consist i sine pactione aliqua tacita vel expressa et obligatione ex pacto. Quod addo, quia obligatio naturalis quaecumque, ul gralitudinis sive antidoralis | ' ! I | I CAPUT II. SIMONIA 299 non suflicit, v. gr. quando quis sperat vel intendit tantum, non tamen obligat. Sà, v. Simonia. Halio est, quia non facit contractum. V. Bon. de Simon, d. 1. q. 6. p. 1. Less. I. 2. c. 35. d. 20. * Hac de re vide Propos. 45. inter proscriptas a Sum. Pont. Innoc. XI. Dicitur 2. irretio temporali: sive illud sit muneris, sive linguae, ut est laus, vituperium, patrocinium, sive obsequti et famulatus. Dicitur 3. spirituale: quo nomine iittelligilur res supernaluralis ad salutem ordinata, sive sil formaliter talis, ul gratia el dona Spiritus sancti: sive causaliter, ut sunt Sacramenta, concio, preces et Sacramenlalia : sive sil effectus et usus potestatis supernaluralis, ul consecratio, absolutio, dispensatio, benedictio, excommunicatio, eleclio, praesentatio, confirmatio, collatio beneficii aliique actus jurisdictionis Ecclesiasticae. Dicitur i. spirituali an­ nexum, ad comprehendendum ea, quae non sunt per se spiritualia, sed ad ea ordi­ nantur iisque sunt annexa, sive antecedenler, ut ius patronatus respectu beneficii, vasa et vestes sacrae respectu Sacramentorum: sive concomitante!’, ul labor in administralione Sacramentorum, iuxla sensum infra dicendum : sive consequenter, ul re­ ditus beneficiorum, qui dantur propter officium spirituale. Unde palet, malitiam siinoniac consistere in irreverentia, quae committitur, dum res spirituales instar tem­ poralium pretio aestimantur el contractibus subiiciuntur atque esse peccatum mor­ tale ex genere suo, nec veniale fieri posse ex materiae levitate; quia nullum donum gratiae, licet parvum, potest vendi sine gravi irreverentia tum ipsiusmet doni, tum etiam Dei. Potest tamen esse veniale ob actus imperfectionem et ignorantiam. Suar, t. 3. dc Ilei. I. 4. cap. 3G. Azor. Fill. Laym. I. c. Less. 1. 2. c. 35. d. I. 219. Tenenda est communis contra paucos doctrina, simoniam esse spe­ ciem sacrilegii, sacrilegii nempe realis, quo irreverenter res sacra pertra­ ctatur. Vid. Suar, dc Simon, cap. 1. η. 7. et Schmalzgr. lib. 5. lit. 3. n. 12. Ratio est, quia definitio sacrilegii est violatio rei sacrae ; atqui simonia revera est quaedam profanatio el iniuriosa tractatio rei sacrae, dum per eam haec pretio temporali aequiparatur et sic iniuriose abiicitur infra di­ gnitatem suam, qua omne pretium superat. Seorsim vero de ea agitur, ait Suarez dc Sacrilegio, dc Relig. tr. 3. I. 3. c. 1. n. 4., propter specialem rationem simoniae el amplissimam eius materiam. Delinitur «studiosa voluntas»: qua de re sic Laymann de Simo­ nia lib. 4. tract. 10. cap. ult. n. 12.: « Dicitur studiosa voluntas; tum quia simonia, sicut et omnia alia peccata, voluntatis deliberationem exi­ git: tum quia ad essentialem malitiam huius peccati haud requiritur, ul pactum vel mutuo consensu vel reipsa perficiatur, sed sufficit affectio unius simoniaca cum opere subsecuto... ». Nam debet intercedere aliquis expressus aut tacitus contractus onerosus, obligationem inducens. 220. Qui ergo sperat vel intendit id tantum, quod naturalis obligatio graliludinis pollicetur, non dicitur esse simoniacus; quia hic nec paciscitur nec obligat alium. De hac re imprimis cavenda est illusio proscripta ab Alexandro VII., in prop. 22.: * Non est conlra iusliliam beneficia ecclesiastica non con­ ferre gratis; quia Collator conferens illa beneficia ecclesiastica, pecunia J > 300 TRACTATUS VI. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI interveniente, non exigit illam pro collatione Beneficii, sed veluti pro emolumento temporali, quod libi conferre non tenebatur ». Sed magis ad rem faciunt duae propositiones damnatae ab Innoc. XI. scii. 45. el 46. Prior sic habet: « Dare temporale pro spirituali non est simonia, quando temporale non datur tanquam pretium, sed dumtaxat tanquam molivum conferendi vel efficiendi spirituale, vel eliam quando temporale sil solum gratuita compensatio pro spirituali aut e contra ». Altera sic: « El id quoque locum habet, etiamsi temporale sit prin­ cipale molivum dandi spirituale; imo eliam si sil linis ipsius rei spiri­ tualis, sic ul illud pluris aestimetur, quam res spiritualis ». De hac re s. Alph. lib. 3. n. 54. « Merito hoc damnatum est; nam quamvis ibi dicatur ob molivum, non ob pretium el certum sil simoniam non committi, nisi interveniat venditio rei spiritualis; attamen ibi motivum idem revera est ac pretium ». Sane, ul ail Schmalzg. 1. 5. Iit. de Si­ monia n. 73., « ad simoniam non requiritur venditio expressa et for­ malis, sed sufficit virlualis et voluntas eliam interna emendi aut ven­ dendi spirituale pro temporali. Talem habet qui temporale pro spirituali dat ul molivum et non aliter; non enim dat illud omnino gratis, cum ita sil constitutus, ul non daret, si alterum non speraret movendum ad dationem spiritualis et si ipse spe sua frustretur, queratur sibi fuisse il­ lusum: ergo. Praeterea si modo dicto permitteretur dare temporale ad oblinendum spirituale el vicissim, cessaret omnis simonia in foro externo el eluderentur omnes canones eam damnantes eorumque poenae in simoniacos statutae; quia quivis diceret, se temporale non dare ul pretium, sed solum ul molivum ». El Viva in Synopsi Trutinae harum proposit.: « In his thesibus sup­ ponitur, quod temporale pro spirituali detur cum aliquo pacto saltem implicito aut interpretalivo. Etiamsi pactum obliget tantum ex benevo­ lentia, graliludine et fidelitate, non ex iustilia, adhuc continet simoniam; superaddit enim novum gravamen pretio aestimabile». Quod vero dicitur in Prop. 45. de compensatione, advertendum pri­ mum, quod DD. docent: nempe si m pactum gratuita compensatio seu naturalis obligatio gratitudinis deducatur, simonia admittitur; quia hoc pactum addit gravamen novum pretio aestimabile et datio non est am­ plius gratuita, sed debita. Cf. Schmalz. 1. c. n. 62., qui affirmat id certum esse ex cit. prop. 45 Innoc. XI. Idem affirmat Viva in ipsam prop. n.2. inquiens postremis eiusdem verbis buiusmodi pacta damnari. Quod vero spectat ad spem gratuitae compensationis, licet ea simo­ niam non inducat, adverte tamen doctrinam s. Thom. de Malo q. 13. ari. 4. ad 13. nempe: «aliam esse rationem de simoniaco, aliam de usurario; quia simoniacus non dat id, quod est suum, sed id quod est Christi et ideo CAPUT Π. SIMONIA 301 non debet sperare aliquam recompensationem sibi fiendam, sed solum honorem Christi el utilitatem Ecclesiae; sed usurarius non praestat alteri nisi quod suum est: unde potest aliquam amica bilem recompensationem sperare per modum praedictum » nempe « potest munus sperare non quasi debitum ex quadam obligatione tacita vel expressa... sed quasi gratuitum el absque obligatione praestandum et sic licite potest ille, qui mutuat, sperare aliquod munus ab eo, cui mutuat, sicut qui facit servilium alicui, confidit de eo, ut amicabiliter suo tempore servitium faciat ». Haec vera sunt: verunlamen adverte 1° non excludi rationem graliludinis in eo, qui accepit beneficia temporalia, qua permoveatur ad spi­ ritualia retribuenda, neque rursus excludi gralitudinem ob spiritualia accepta, qua quis moveatur ad temporale quidpiam offerendum. Nam tributio sive spiritualium sive temporalium benevolentiam parit el ea bona ex benevolentia tribui possunt: benevolentia aulem nectitur cum graliludine. Huc faciunt quae tradit Suarez de Simonia c. 45. nn. 4-6. Scilicet dare quodcumque donum vel obsequium, cum spe gralitudinis et intuitu remuneralionis per spirituale donum ex pura graliludine oblinendum, non est simoniacum. Haec est trita, ait, et communis sententia omnium. Ratio vero est, quia per illam intentionem non fit venalis res sacra; quia remunerare beneficium ex graliludine non est vendere id, quod ex graliludine confers. Neque illa inlenlio oblinendi spirituale donum ex graliludine esi inlenlio pretii nec est intentio emendi aliquid. Eodem pacto, dare beneficium ecclesiasticum seu spirituale donum benefactori temporali ex graliludine et ad satisfaciendum obligationi anlidorali seu gralitudinis inde ortae, non est simonia. Haec eliam est communis el ratio sumitur ex praeced. 221. Dicitur temporale. Pretium temporale vocari solet munus: quanquam communius munus in hac re non est species, prout adhibere vi­ detur Auctor, distinguens pretium muneris, pretium linguae el pretium obsequii; sed communius accipitur uli genus, qüoil triplicem illam spe­ ciem amplectatur, unde distingui solet in munus a manu, munus a lingua, munus ab obsequio. Quae partitio sumpta est ex can. Sunt nonnulli 114. Gaus. 1. q. 1., qui canon constat ex verbis s. Gregorii: « Sunt nonnulli, qui quidem num­ morum praemia ex ordinatione non accipiunt el tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum quod gratis receptum est, gratis non tribuunt; quia de impenso ofiicio sanctitatis nummum expetunt favoris. Unde bene cum iusturn virum describeret propheta Isai. XXXIII. 15. ait: Qui excutit manus suas ab omni munere. Neque enim dicit, qui TRACTATUS VI. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI 302 excutit manus suas a munere, sed adiunxit ab omni; quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subiectio indebite impensa. Munus a manu, pe­ cunia est. Munus a lingua, favor. Qui ergo sacros ordines tribuit, tum ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nul­ lam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit ». Munus ergo heic inlelligilur non donum aliquod liberale ac mere gra­ tuitum, sed pretium seu debitum iusliliaa commulativae seu debitum, quod inducit onus et gravamen. 222. Munus a manu inlelligilur non tantum pecunia, aurum, argen­ tum, vestes el alia huiusmodi, quae communiter emi aut vendi solent, sive sint mobilia sive immobilia, sed quaelibet res temporalis, quae pretio sil aestimabilis. Ita remissio debili (quae aequivalet pecuniarum largitioni) aut pro­ missio remittendi. Qua de re exstat casus in cap. Veniens 10. de Te­ stibus et attestationibus ex Alexandro III: * Veniens ad nos Q. Pre­ sbyter, sua relatione monstravit, quod ei obiectum fuit, quod in ecclesia de Oven, canonicum non habuisset ingressum; quia promisisset unicui­ que parocianorum quinque barillos vini remittere, qui sacerdoti ibi pro tempore servienti consueverant pro beneficio dari... ». Huc spectat dilatio solutionis vel anticipata solutio et mutui datio. 223. Speciatim de mutuo s. Alph. n. 57. quaerit, an sit sinionia dare mutuum, ul eodem tempore beneficium aut alia res spiritualis tribuatur, vel contra ». El respondet: « Videtur, quod non, pariter ac si mutues cum pacto, ut alter se obliget ad remutuandum in futurum, esset quidem usura; non vero si cum pacto, ut eodem tempore alter aliud tibi remutuet, sicuti quoad mutuum approbant Salmanlicenses cum s. Thoma 2.2. q. 78, art. 2. ad 4. Halio: « quia nihil lunc prelio aestimabile percipitur ultra sortem. Sed in casu nostro omnino tale pactum tenendum est ut simoniacum; quia hic simonia est tradere quicquid temporale pro spirituali ». Nos relinere debemus, non licere et simoniacum esse pacisci de mu­ tuatione ob rem spiritualem conferendam; sed addere oportet, non hoc pacto reddendam esse rationem. Nam vera ratio haec esse debet, quod alteri dare pecuniam seu aliud quidpiam, ut iis libere utatur, est quidpiam prelio aestimabile, uti concedere debent et concedunt reipsa etiam ii Doclores, qui lucrum inde perceptum dicunt intrinsece malum: licet hi contendant ideo esse intrinsece malum; quia per sortis restitutionem compensationem adaequatam fieri dicunt; nos vero potius malum intrin­ sece dicamus, quia contractus mutui est ex natura sua gratuitus non secus ac contractus commodati. 224. Celerum ratio allata a s. Alph. ex Salmanticensibus, cur liceat 303 mutuare eum pacto, ul alter de praesenti remutuet, non est solida neque intelligi polest, cur liceat in uno casu, non in alio; quando pactum impositum de praesenti est onus, non secus ac si ponatur de mutuando in futurum et aeque facit contractum onerosum non vero gratuitum. Neque verum est, quod nihil accipiatur praeter sortem; nam accipio sortem el accipio beneficium mutui. Ileic errat etiam Suarez de Relig. lib. 4. de Simonia cap. 37. n. 16. in fin. Neque s. Thomas dicit, mu­ tuantem posse imponere pactum hoc mutuandi in praesens mutualario, sed solum dicit 2. 2. q. 78. art. 2. ad 4.: « Nec ibi (in mutuo) aliquid est exigendum aut exspectandum, nisi benevolentia affectus, qui sub aestimationem pecuniae non cadit, ex quo polest procedere spontanea mutuatio. Repugnat autem ei obligatio ad mutuum faciendum in po­ sterum: quia etiam talis obligatio pecunia aestimari posset. El ideo li­ cet simul mutuanti unum aliquid mutuum (datum scii, ex benevolentia et spontanee) recipere: non autem licet eum obligare ad mutuum in posterum faciendum ». Male ergo Salmanlicenses tribuunt s. Thomae permissionem imponendi pactum mutuandi de praesenti; nam s. Tho­ mas de mutuatione spontanea loquitur, non de mutuatione ex pacto praesenti. 225. Laymann lib. 4. tract. 10. cap. ultim. §. 3. η. 25., ul conciliet gratuilatem mutui cum simonia in exigendo mutuo, scribit: « Neque refert, quod officium mutuandi pretio aestimabile non sit: cum alioquin pro mutuandi oflicio aliquid supra sortem accipere licitum esset. Constat enim ex §. praecedenti n. 25. nomen pretii in materia simoniae late accipiendum esse, ul non solum comprehendat proprie dictum pretium, quod est pecunia et quidquid pecunia aestimabile est, sed etiam omnem aliam commoditatem temporalem, quae alicui ex pacto datur pro re spirituali; nam in hoc ipso essentialis malitia simoniae consistit, quod in ea spirituale cum temporali exaequatur ac commutatur ». Verum haec reipsa sunt pugnantia: nam commoditas temporalis, quae pretio non sit aestimabilis, est mera chimaera. Hinc s. Thom. 2. 2. q. 100. ari. 5.: « Quod aliquis satisfaciat precibus alicuius ad temporalem gra­ tiam quaerendam, ordinatur ad aliquam utilitatem, quae potest pecuniae prelio aestimari ». Sed mirum non est Auctores implicari, quando aliquid minus verum intercedit, prout heic est falsa notio actionis dandi pecuniam ad utendum, quam negant prelio aestimabilem. 226. Etiam Salmanlicenses de Simonia, cap. 1. n. 35. 36. solvendam sumunt hanc difficultatem. Nam, ut inquiunt, omnes consentiunt cum s. Thoma 2.2. 100. art. 5. ad simoniam requiri pretium aut aliquid pretio aestimabile. Sed mutuatio non est quid prelio aestimabile: secus licet accipere aliquid ultra sortem. CAPUT il. SIMONIA 301 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1" PRAECEPTO DEGALOGI Sed misere nodum solvunt. Respondent enim 1° in mutuo non esse necessariam tantam puritatem, quanta exigitur in spiritualibus. At verba vana sunt; puritas enim, quae ulrinque exigitur, haec est, ut removeat spiritualium mutationem cum re temporali pretio aestimabili. 2° Dicunt, ceu simoniam damnari; quia communiter pretio aestimari solet. Atqui hoc vere aul false dicitur. Si vere, ergo mutuatio est pretio aestimabilis, quod ipsi negant. Si falso, profecto falsa opinio aliorum non mutat rei naturam atque adeo erit simonia solum ex falsa opinione. 3“ Quia eadem irreverentia imo maior adest, ubi quid spirituale datur pro re temporali, quae nullo pretio aestimabili confertur; quia in hoc magis vilipendilur res spiritualis, quae datur pro mutuo, quod est quid temporale, commodum el ulililalem ferens, sed nullo pretio aestima­ bile etc. Ileic sunt pugnantia: nam res ferens commodum el ulililalem, non tamen pretio aestimabilis, est chimaera el contradictio. Quidquid sil, si irreverentia est dare spirituale pro mutuo, quia datur pro re nullum pretium habente, a fortiori erit irreverentia dare pro nihilo, quia exaequatur nihilo. Si dicas autem, gratis dari, cum nihil recipitur, re­ spondebo, ex omnium sententia gratis aeque dari, cum nullum pretium exigitur, proul ipsi contendunt esse pactum remuluandi in praesens. Imo simonia foret, si exigerem, ut simul cum re spirituali alius accipiat etiam temporalem ac veluti hanc offerrem, ut illam accipere induceret animum; nam sic adhuc vilius sentirem de re spirituali, quasi praemium dandum sil illam accipienti, ut fieri solet de re noxia. 227. Huc perlinet resolutio plurium casuum. 1° Non est simonia, si Episcopus det alicui beneficium, ut possit ab eo consequi debitum sibi, ut scii, potens alter fiat ad solvendum: dum­ modo tamen id non deducat (inquiunt) in pactum; quo sensu intelligendum dicunt s. Thomam, ubi dicit 4. Dist. 25. q. 3. ari. 3. ad 2.: « Non est autem dubium, quod simoniam committeret, si quis aliquid spiri­ tuale debitori suo daret, ut quod suum est, recuperaret >. Si enim non sic intclligeretur s. Thomas, nempe cum deductione rei in pactum, ha­ benda esset haec opinio inter illas, in quibus simonia latius accipitur, quam accipienda sit, ut inferius patebit. Ratio, quod absente pacto id liceat, ea est, quia, ut ail Suarez de Simonia c. 37. n. 18., < talis Epi­ scopus non intendit lucrum, sed quod suum est ideoque illa intentio non obstat, quominus gratis det el alioquin non imponit novam obligationem ». El sane, ait idem, non esset simonia, si daret Episcopus beneficium, ut levet alterius paupertatem el hic solvat debiia, quae habet cum aliis: porro si licet ob débita solvenda cum aliis, cur non propter débita sibi? Si vero adderetur pactum, dicit Laymano n. 29. esse simoniam et ratio esse potest; quia sic nova obligatio imponitur etsi ad eandem rem, ad quam iam eras obligatus; quae nova obligatio utilis est danti et Suarez dicit 4 305 Le. esse simoniam, si nova aliqua obligatio vel securitas in futurum ad­ ditur; nam illud est onus aestimabile pretio. Certe simonia foret, si deducas in pactum, ut accipiens beneficium adiuvel ad solvendum libi debitum, quod tecum habet frater illius; nam haec reipsa est nova obligatio. 228. 2° Non est simonia dare beneficium propter consanguinitatem vel amicitiam et generalim propter eiusmodi causam temporalem; quia non intercedit ulla pactio aut reciproca obligatio, neque pretii collatio ab allero. Laymann 1. c. n. 27. 3’Non est simonia dare alicui beneficium, ut ipse possit sustentari; quia temporale non conferenti ccdii, sed simul cum spirituali cedit acci­ pienti. Μ etiam valet, si des beneficium, ne alias ei elcmosynas tribuas. 229. 4° Non est simonia dare beneficium aut praesentare etc. propter gravem metum damni emergentis, sive ut alter cesset ab vexalione ma­ nifeste iniusla. Ratio, quia non quaevis conditio inducit simoniam (quae fundatur in contractu reciproco) sed solum illa, quae affert novum onus seu novam obligationem iusliliae per modum commutationis. Ergo non esi simonia, si latroni minitanti promittas praesentationem ad beneficium aut aliquod huiusmodi; quia donas gratis nec accipis nisi quod libi debetur. Adde, quod ius ecclesiasticum, quando urget metus gravis mali, non obligat; quia non obligat cum gravi incommodo. Posset tamen in his intercedere aliud peccatum, si v. gr. episcopus con­ ferret indigno. Suarez de llelig. lib. 4. 1. c. cap. 37. n. 15. 5° Item non est simonia, si quis v. gr. dolem puellae promittat, si adolescenlula religionem profiteri velit; nam is non censetur onerosum contractum facere, sed gratis promittere, relicta puellae optione atque bonum spirituale non ipse accipit, sed puella. Ita s. Alph. n. 59.: « Non est simonia dare aliquid temporale, ut alter praestet rem spiritualem in commodum sui ipsius, ut si promittas dolem puellae, si ingrediatur monasterium, aut munera adolescenti, si frequentet Sacramenta. Ratio, quia haec est simplex donatio, licet sub conditione, quae tamen non addit onus ». Subdit: * Secus, si imponeretur simpli­ citer obligatio, v. gr. ingrediendi religionem, vel si conditio esset de praestando aliquid in utilitatem dantis, v. gr. si ingressus in religionem cederet in dantis commodum; tunc enim esset quaedam commutatio temporalis cum spirituali ». * Ita profecto et Suarez censet de Simonia c. 16. nn. 17-20. inquiens: « Dare vel promittere temporale sub pacto el conditione ut alter obligatus maneat determinate ad fidem, vel religionem, vel sacramentum aliquod suscipiendum vel quidquam simile, licitum non est el simooiae vitio non caret ». Probat autem Suarez: « quia ad emptionem non est necessarium ut emens aliquid recipiat ab alio quasi materialiter, sed salis est quod CAPUT II. SIMONIA Ballkkîni Moral. Tom. Π. 20 306 TRACTATUS V!. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI emat ab alio voluntatem eius (ut sic dicam) el illius effectum, idesl ul vendens faciat quod emens vult, sive illud maneat in agente, sive transeat in alium el sive sil utile ementi sive alteri... El licet verum sil eum, qui sic obligat alterum ad spirituale aliquid faciendum soli operanti utile, quoad hoc ultimum intendere bonum alterius spirituale et ex hac parte facere opus liberalitalis el purae benevolentiae spiritualis; nihilominus quatenus dat temporale praemium illum cogendo et obligando ad tale opus, revera non facit donationem temporalem liberalem, sed onerosam et ideo id non obstat, quominus illa sil vera simonia ». Adducitur el auctoritas s. Thomae 2. 2. q. 100. a. 3. ad 4. qui cl citat c. Quam pio c. 1. q. 2. Verum res non est evidens et contrariam opinionem sequuntur alii citati a Suarez ibidem n. 10., inter quos Sanchez lib. 1. de Sponsalibus d. 39. et Lessius 1. 2. c. 23. * 230. Suarez rursus l.c.c. 37. n. 16. el Laymann l.c. n.28., non admittunt, abesse simoniam, si vexationem redimere volis etiam pro tempore futuro, v. gr. ne latro noceat nunc et in posterum; ratio (inquiunt), quia latro contrahit ex pacto novam obligationem non nocendi libi, quam si violet, fidei ac foederis \iolalor exsistet. Al ista videnlur sophistica. Sic episcopus dans beneficium non posset exigere, ne in posterum alius retineat concubinam. Pactiones igitur ex­ cludi utique debent, sed pactiones de re, quae vendi pretio censeatur. Venditio autem non adest, ubi vitam meam redimo, neque adest emptio, si Episcopus exigit, ne retineatur concubina. Deinde si non licet quoad obligationem in posterum, neque licebit re­ dimere pro heic el nunc. Nam reipsa et nunc pactum intercedit et dum tribuo pecuniam latroni, obligo cum ne nunc noceat. El quod Suarez auxilium petit a casu mutui cum pacto remutuandi, non est solidum, ul superius vidimus ac perperam allegat el ipse s. Thomam. Vid. sup. n. 224. 231. Munus a lingua intelligitur laus, favor, commendatio, inter­ cessio, preces etc., quae omnino pretio sunl aestimabilia, sicut et patro­ cinium, defensio, excusatio etc. Padum igitur simoniacum intercedet, si ideo rem spiritualem con­ feras, ut aliquid horum ex vi pacti expressi vel taciti quispiam tibi praestet: v. gr. dabo libi beneficium cedes., si me commendabis prin­ cipi, si precibus obtineas officium civile vel militare, si mihi palrocineris in causa aliqua, si me laudes apud eum, a quo spero etc. 232. Suarez de Simonia cap. 40. nn. 1-11. indicat, quomodo quidam nimis protenderint hoc munus a lingua et simoniacum dixerint non quidem, aut certe non solum, quod quis det spirituale, ul favorem lin­ guae alterius sibi comparet, sed etiam quod quis det aliquid spirituale 307 motus precibus, uti et s. Thom. 2. 2. q. 100. art. 5. ad 3. videtur qui­ busdam tenere. Ita enim s. Thomas. « Munus a lingua dicitur vel ipsa laus perlinens ad favorem humanum, qui sub pretio cadit: vel etiam preces, ex quibus acquiritur favor humanus, vel contrarium evitatur: el ideo si aliquis principaliter ad hoc intendit, simoniam committit. Videtur autem ad hoc principaliter intendere, qui preces pro indigno porrectas exaudit: unde ipsum factum est simoniacum. Si autem preces pro digno porrigantur, ipsum factum non est simoniacum; quia subest causa debita, ex qua illi, pro quo preces porriguntur, spirituale aliquid conferatur: lamen potest esse simonia in intentione, si non attendatur ad dignitatem personae, sed ad favorem humanum ». Ex quibus palet, falso adscribi eam opinionem s. Thomae; nam s. Tho­ mas agit de eo, qui ad captandum favorem humanum dat spirituale. 233. Contra statuit Suarez 1. c. n. 2., negandum « preces sufficere ad simoniam, etiamsi propter illas detur beneficium. Hanc sententiam te­ nent Canonislae communiter ». Et advertit (n. c.) discrimen inter ora­ tiones, quas ad Deum fundimus et preces homini exhibitas: nam eae ad obsequium Dei eiusque. cultum spectant: sed petitio ad hominem non fit ad honorandum illum, sed solum ad eum movendum in favorem pe­ tentis vel eius, pro quo orat. Et ibid. n. 3.: « Postulare ab aliquo Prelalo, ut conferat alicui be­ neficium sine promissione alia vel pacto, nunquam est sufficiens ad si­ moniam nec illae preces habent rationem pretii nec Praelatus propter illas principaliter conferens beneficium, simoniam committit, licet alias peccare possit. Haec est communis et recepta sententia ». Peccare autem poterit sive petens, si petat sibi, motus ambitione, vel impar muneri suscipiendo, vel petat pro alio indigno el peccabit conferens, si det v. gr. indigno: sed hoc non est peccatum simoniae. El ibid. n. 9.: «Colligitur ex dictis, non esse simoniam precibus inducere petentem virum aut familiarem Papae vel Episcopi, ut ab illo aut mihi aut alteri impetret beneficium ». 234. Denique n. 12. sic vere Simoniam describit: « Si per collationem beneficii vel alterius rei spiritualis collator intendat obligare alium ad preces pro se fundendas, tunc proprie recipit munus a lingua; unde si recipiat sub pacto expresso vel tacito, simoniam committit idemque est, quoties preces el intercessiones praecesserunt sub pacto vel promissione beneficii, si fierent ». Ita Suarez. 235. Diximus, nen esse simoniam, si quis precibus inducat alium, v. gr. virum potentem aut familiarem Papae aut Episcopi aut eius, qui habeat ius nominandi, praesentandi, eligendi, confirm indi etc., ut pro me apud eos intercedat. Sed ulterius quaeritur, an simoniacum sil oblinere has preces vi munerum, sive pecunia sit, sive quid aliud. CAPUT II. SIMONIA 308 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI S. Alphonsus lib. 3. n. 64. sic distinguit: « Si des non pro mediation? sed pro labore suscipiendo vel pro damno subeundo (v. gr. terendi tem­ pus, itinerandi etc.) aut lucro amittendo ab eo et pecunia sit hisce proporlionala (vel intra laxam statutam), non est simonia. Item si des pecuniam famulo Episcopi, ut facilem tribuat aditum, vel si des ei gratis, olfactus benevolus obstacula removeat: sed hoc esi valde periculosum. Item si des cuipiam, ul tibi notitiam tribuat de beneficiis vacantibus. Ratio est, quia haec valde remote se habent ad consecutionem rei spiri­ tualis. Nec etiam simonia videtur (licet sil periculosum), si des pecuniam, ut alter tua merita simpliciter episcopo proponat; quia ad simoniam re­ quiritur, ut obtenlio rei spiritualis sit immediatus finis praestationis pecuniae: non autem sufficit, quod sit consequens ex alio immediato, nullam habens connexionem cum illo... sed valde timendum ne alter tran­ siliat officium informantis et officium sumat intercedentis ». Huc usque s. Alph.: quae quidem ex communi sententia dicta sunt; licet quaedam ad limam videantur exigenda, v. gr. quod requiratur ad simoniam, ul obtenlio rei spiritualis sit immediatus finis praestationis pecuniae: si enim hoc valet, tunc licebit, pecunia emere intercessionem quoque, quia haec non est obtenlio rei spiritualis, quod tamen s. Alph. negat. Celerum licet Suarez de Simonia cap. 53. n. 17. idem in officio in­ formandi periculum fateatur, ac s. Alph.: tamen id licitum esse evincit ex comparatione advocati. Nam advocato licet vendere operam suam etiam in causis spiritualibus ac patrocinium suum ; quia officium suum est illuminare el informare, vel factum aperiendo, vel ius ostendendo el informando intellectum indicis: quod lotum etiam in materia spirituali vendibile est. Ila Suarez ibid. η. 9. Par autem est officium illius, qui exponat merita, facla aperiat, diluat suspiciones etc., ubi agitur de obli­ nendo beneficio aul ordinatione, electione etc. 236. Pergit autem s. Alph. n. 64.: «E contrario vera est simonia (etiam de iure divino, ul tenent Salmanlic. cap. 1. n. 53. cum Suarez etc.), si des pecuniam mediatori, non gratis ad conciliandam eius amicitiam, ex qua motus le adiuvet, sed cum pacto, ul intercedat ad rem spiri­ tualem oblinendam ». Ita s. Alphonsus: Suarez autem de Simon, cap. 53. η. 14. addit, ila communiter senlire Doclores. El consentit Schmalzgrub. lib. V. Iit. 3. n. 102., ut simonia habeatur saltem iuris ecclesiastici. 237. De hac re illud primo notabimus, textus e iure canonico allegari solitos, non esse omnino efficaces. S. Alph. I. c. post Salmanlicenses de Simon, cap. 1. η. 52. citat Extravag. Cum detestabile 2. de Simonia, quasi affirmetur ibi = Simo­ niam committi, cum pecunia datur pro collatione... favore aut me­ 309 diatione=. Sed haec est Salmanlicensium hallucinatio. Verba Pauli II., cuius est illa Constitutio, sunt ista: « Statuentes praeterea, quod universi el singuli..., qui quomodolibet dando vel recipiendo simoniam commise­ rint, aut quod illa fiat, mediatores exstiterint seu procuraverint, sen­ tentiam excommunicationis incurrant... In virtute sanctae obedienliae iniungimus, ut eos omnes, quos simoniam huiusmodi commisisse vel procurasse aut in ea mediatores esse sciverint,... per se vel per alios revelare quantocius non omittant». Atqui in casu nostro recipientes pecuniam non sunt medialores simoniae, quasi scilicet operam suam interponant, ut contractus simoniacus ab aliis fiat, sed ipsi, ut volunt Salmanlicenses, facerent contractum simoniacum. Ergo non est ad rem. 238. Salmanlicenses dein allegant Cap. Praesentium 3. Cans. I. q. 5. (quem tamen textum ex Urbani II epistola ad Alberlum Ep. Melensem s. Alph. non allegat); sed neque iste canon rem conficit. Ita enim habet: « Praesentium portitorem, quem parentum incuria, per pecuniam non episcopo sed cuidam principum eius datam, invitum Sacerdotii dignita­ tem obtinuisse significasti, licet sancti canones deponendum esse teslentur, tamen quia culpam istam nesciens el coactus commisit, el quia ab eodem ordine ul deponeretur, supplicavit ultroneus etc. ». Porro quid sibi haec velint, non liquet clare. Nam Γ accusatur in­ curia parentum: sed crimen simoniae comparari debet potius studiositati quam incuriae. 2° Heic non dicitur, datam fuisse pecuniam, ul preces adhiberentur penes Episcopum. Cum ergo non constet, quomodo el cuius­ modi crimen intercesserit (nam potuere parentes ex incuria, scilicet ex ignorantia dedisse pecuniam, putantes id prodesse, licet nullus accesserit contractus aul preces etc.), heic supponitur, quod est in quaestione el gratis fingitur causa, de qua non constat. Adde quod dicitur ordinatus invitus. 239 Denique Salmanlicenses et alii afferunt canonem Nicolai II. Siatuimus. 107. caus. 1. q. 1. hanc distinctionem statuentis inter simoniacos, m 1° alii ordinentur simoniace a simoniacis : 2° alii simoniace a non si­ moniacis: alii 3° non simoniace a simoniacis. Et subdunt ordinatos si­ moniace a non simoniacis non alios esse videri, quam qui ad impetrandos ordines dant pecuniam non quidem episcopo ordinanti, sed cuidam tertio, qui ab episcopo ipsis impetret ordines; nam, inquit Schmalzgr. de Si­ monia n. 102., si episcopo darent pecuniam, iam essent in prima classe simoniacorum, qui simoniace a simoniacis ordinantur. Verum haec ratiocinatio ine o manifeste deficit, quod perperam verba Nicolai restringantur ad simoniam, quae committatur mere in collatione ordinum nec advertant, tunc explicari non posse tertium casum, in quo quis non simoniace ordinatur a simoniaco; quia impossibile est simoniacum in hac hypolhesi esse ordinatorem, non simoniacam autem orCAPUT II. SIMONIA 310 TRACTATUS Vi. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI dinationem. Latius igitur se portendunt ea verba et simoniacus quidem dicitur ordinator, qui simoniace obtinuerit sedem episcopalem: de quo casu agunt mox cann. 108. et 109., quando scilicet quis suscipit ordines a simoniaco, quem simoniacum esse ignorat, aut quem novit simoniacum esse. Hinc alii modi se produnt explicandi secundum casum, v. gr. si Episcopus non simoniace quidem obtinuerit Episcopatum, simoniace tamen conferat ordinationem ; aul, alio modo faciliori, si ordinandus simoniam commisit non quidem data pecunia episcopo aul intercessoribus, sed empto pecuniis titulo ordinationis. Haec autem ideo notanda erant, quia cum deinde agendum sil de poenis adversus simoniacos latas in iure, non proni esse debemus ad poenas extendendas ad casus, de quibus incertum est an iura decreverint. 240. Et heic addeodu n, quod in hoc facto reipsa non elucet malitia illa, quae essentialis est vitio simoniae, videlicet ul comparatio quaedam fiat inter rem spiritualem et pretium temporale. Nam istae preces, quae ex hypothesi emuntur, non sont aliquid spirituale. Abest ergo illa irre­ verentia. Exinde haud facile admittes, quod post Suarez aliosque nonnullos dicit s. Alph. n. G». hanc esse simoniam de iure divino. Dicunt Schmalz. 1. c. et Suarez cit. cap. 35. n. 15. preces ipsas esse causam moralem collationis; ergo praesumi emptam collationem abeo, qui emit preces. Sed reponi posset, tunc reatum esse in causa morali, quando inducat ad crimen, quod cavendum est in casu, videlicet ut collatio non sit gra­ tuita, in quo proprie residet simonia. Atqui collatio in casu gratuita est. Ergo. Et sane causa moralis sunl el qui dant consilium et expo­ nunt merita, informant etc.; quae tamen licite pecunia emi concedunt DD. Praeterea illa ratiocinatio ad absurda deducet. Utique s. Alphonsus mox ibid. n. 65. proponit quaestionem, an simoniacum sil dare pecu­ niam intercessori mediato, qui scilicet intercedat apud alium, qui deinde intercedat apud collatorem. El ecce iam affert doctores, qui possibile dicunt, non adesse simoniam: licet addat Dianam dubitare, an id sil probabile. Sed rursus iam eadem omnino ratione fiet quaestio de pe­ cunia data mediatori remotiori (quod quidem non raro contingit) adeo ul quinio vel sexto gradu venditor distet ab Episcopo vel collatore aul praesentalore etc. Num simoniam adesse dicent? Et tamen par foret ratio. Obieclionem ex quibusdam verbis s. Pii V. in Conslil. conlra si­ moniam contidenlialem vid. infr. ad n. 2G5. 241. Addunt auctoritatem s. Thomae, cuius verba truncata afferunt Salmanlicenses I. c. S. Thomas 2. 2. q. 100, art. 2. ad 5. scribit: « An­ tequam alicui acquiratur ius in Episcopatu vel quacunque dignitate vel praebenda, per electionem, provisionem, seu collationem, simoniacum esset adversantium obstacula pecunia redimere; sic enim per pecuniam 311 pararet sibi viam ad rem spiritualem obtinendam. Sed postquam ius alicui iam acquisitum est, licet per pecuniam iniusta impedimenta removere ». Sed 1° s. Thomas non exprimit casum nostrum el recte eius sententia explicatur de eo, qui dat pecunias, ne alter concurrat. Male autem Salmaul, accipiunt verba illa {sic enim etc.) el faciunt ea generalissima. Sane 2° ipsam hanc doctrinam s. Thomae multipliciter distinguunt Doclores pro variis casibus, adeo ul indefinita illa sententia modo ab iis admittatur, modo non admittatur. Vide infra n. 287. seqq. 3° Advertendum, quod s. Thomas nomine simoniae videtur latius denotasse quidquid minus congruit accuratissimae sacrorum dispensationi: quocirca simoiliacum dicit, ul vidimus, dare beneficium precibus alterius. Videlicet duplex incommodum cavendum fuit: 1υ ne pretio res spiritualis compararetur indigne: 2° ne ob avaritiam perturbaretur ordo in sacris conferendis et maxime beneficiis. Porro posteriora sola incommoda latiori quodam sensu ad simoniam revocantur, ul palet el sic quaestio est soluta. 242. Munus ab obsequio. Per hoc intelligilur quidquid ad quandam servitutem perlinet, ut famulari, docere, curare etc. Huc puto perlinere casum, quem s. Alph. n. 63. ponit inter munera a lingua: videlicet si dicas: Non conferam tibi beneficium, nisi talis persona me roget. Nam heic quaeritur non favor penes alios, sed obsequium erga se; huc perlinet eliam laus el adulalio, qua quis pabulum vanitati suae quaerit. Ex hac definitione concludit s. Alph. cum DD. n. 61., simoniam adesse, si conferatur aut promittatur famulo beneficium, ul gratis seu nulla alia accepta mercede serviat: vel si famulus inserviat, ul loco salarii pro se aut pro alio v. gr. filio beneficium accipiat. Hinc concludunt DD., simoniacos esse episcopos, qui volunt sibi deserviri sola aul fere sola spe beneficii obtinendi. Addit heic s. Alph. n. 61. non incurri tamen poenas nec obligationem restitutionis, nisi pactum expresse intercedat, e.c cap. Mandatum (lege Mandato) de Simonia, ubi declaratur, non teneri ad resignationes spiritualium et temporalium eos, qui nullo pacto, sed a (Tectu animi praecedente locum obtinuerunt in monasteriis, dato aliquo. Casus perpendemus in Resol. 5*. 243. Quid sit res spiritualis, quidve rei spirituali ita adnexum, ul ea cum temporali permutare sil reatus simoniae, salis A. exponit. Reliqua in Resolutionibus. Addendum erat, gratis esse dandum, quod expresse Christus gratis dandum praecepit, videlicet usum gratiae, quae antonomasice dicitur grahs data, v. gr. prophetiae, scrutationis cordium, sanitatum, miraculorum etc. Ili ’ CAPUT II. SIMONIA || < ΙΓ;· ’ J Bjl |J ! |l · II ||w.| || jj| | ■■I Nlul L· H HiIni |j d ||. I lir II |HH| |ΙμΙ ||)|i a |·4 I |||||i INm ||V I11 IU| IIM |N| I Ifll ΙΒ· | iiQ IIBI |'I|H Il i I |I|m| I II | I| ί 1 IH( 312 TRACTATUS VI. SECT. L DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 244. Auctor dicit, non posse simoniam esse peccatum veniale ex par­ vitate materiae, sed solum ex imperfectione actus; quia in quavis mate­ riae quantitate etiam levi lota adest malitia simoniae. Verum bene advertit post alios s. Alphonsus n. 40., id valere de simonia, quae iure naturali seu divino prohibetur. In simonia autem de iure mere ecclesiastico, probabile est dari parvitatem materiae. Ralio est, quia haec non prohibetur, quasi accipiatur reipsa temporale pretium pro re spirituali; sed solum prohibetur ab ecclesia ad cavendam et re­ movendam simoniae et avaritiae speciem aliaque incommoda; unde non fu iniuria rei sacrae, sed tantum peccatur contra Ecclesiae praeceptum (a): in hoc autem parvitas materiae dari potest. 245. Imo parvitas oblati muneris excusare eliam a simonia iuris di­ vini potest, quatenus res est levis momenti (v. gr. nonnullae aviculae, aut rari flores, aut fructuum primitiae); cum enim apta non sil ad ullam in­ ducendam obligationem, v. gr. praesentandi ad Canonicatum atque adeo rationem pretii habere nequeat, eo ipso cessat quaelibet contractus sive expressi sive taciti suspicio. Pirhing lib. 5. iit. 3. n. 133. Haec lamen non videntur valere quod examinantes in concursu ad paroeciam. His enim sub poenis simoniae propriis interdicitur, ne quidquam prorsus recipiant sive a candidato (qui dando incurreret easdem poenas, etsi alioqui sufficientia relaturus esset suffragia), sive ab aliis. El quamvis aliqui a poenis excusare eos velint ob materiae levitatem, veluli si modica esculenta vel poculenla quis examinatori largitus sit, obstant lamen tum verba decreti, ne quidquam prorsus, tum s. Congr. declaratio. Vid. Thesaur. T)e Poenis Eccl. V. Simonia, cap. 4. Ul. Resp. 2. Simonia 1° est triplex: Prima dicitur Mentalis, cum exterius vel nihil datur temporale (el dicitur pure mentalis) vel aliquid datur (el dicitur mixte mentalis) cum intentione obligandi ad reddendum spirituale, sine ullo pacto externo. Secunda dicitur Conventionalis, quae ad ipsum pactum exterius procedit sine reali exsecutione: dicilurqoe pura, si sistat in mutua conventione; mixta autem, si de reali, et conventionali aliquid participet, ul v. gr. si ex altera tantum parte realiter com­ pleatur. Atque huc reducitur Simonia confidentiae, cum quis alteri dat beneficium, ut illud sibi, vel alteri resignet, vel cum onere dandi certam partem fructuum. Tertii dicitur Realis, quae scilicet ulrinque realiter completur. V. Less. Le. d.G. 2° Simonia dividitur in eam, quae est iuris divini cstque prohibita propter ma­ litiam suam, v. gr. hostiam consecratam vendere el eam, quae est iuris humani estque mala tantum propter prohibitionem: et sic ab Ecclesia prohibetur I. Ven­ ditio beneficiorum, secundum id, quod in ipsis temporale est, scilicet quoad ius praecisum percipiendi fructus: 2. Venditio ciliciorum exlrinsece tantum ordinatorum ad res sacras, v. gr. Sacristac, Oeconomi, Advocati Ecclesiae, Thesaurarii. 3. Obli­ gatio pecuniae alicui facta, ul suadeat alteri, nl det beneficium. 4. Pactio de resi(a) CL lamen n. 2GS. E. / CAPUT H. SIMONIA 313 gnando beneficio, vel solvenda pensione, si aller beneficium tibi impetret. 5. Permu­ tatio et resignatio beneficiorum, item rcservalio pensionis ex beneficio resignato et in casu permutationis beneficiorum aequatio fructuum etc., si absque superioris au­ ctoritate fiant: quae si accedat, licita erunt. 6. Acceptio muneris, eliam sponte oblati, pro examine ad Parochiam ex Trid. sess. 24. c. 18., pro collatione ordinum, pro ton­ sura, literis dimissoriis ex Trid. sess. “21. c. 10. Excipitur lamen decima pars aurei pro Notario, si salarium non habeat el consuetudo permittat. Ί. Exaclio pecuniae pro admissione ad religionem, non pro slalu lanium (is enim spiritualis est ideoque iure divino invendibilis), sed etiam pro onere sustentationis: nisi Monasterii tenuitas vel consuetudo contraria excusent. Vide Laym. c. ult. Bonae, d. l.q. 1. et 2. Less. Azor. 3. p. 1. 12. c. 14. 24G. Haec divisio, ut inquit Suarez cap. 41. de Simonia η. 2. potis­ simum ordinatur ad explicanda iura, praesertim poenalia, quae de si­ monia loquuntur. Quidam diviserunt per duo membra, in mentalem et conventionalem, scii, in interiorem el exteriorem. Quae divisio ealenus rationabilis est, quatenus summopere interest, utrum in actum externum prodeat nec ne: conventionalis autem cum possit esse magis minusve completa, quia vel nulla ex parte vel tantum ex una parte vel ex utraque completa est rei traditio; hinc divisio fit trimembris, prout habet Auctor et communiter Doctores retinuerunt. Suarez. 1. c. n. 2. Attamen quidam quadrimembrem divisionem adoptarunt, addentes simoniam conlidenlialem, quam alii reducebant ad conventionalem mixtam. Ita trimembris divisio habet [° mentalem,^0 conventionalem, Urealem. Quadrimembris habet 1° mentalem, 2° conventionalem, 3° realem, 4° confidentialem. ΪΑΊ. De mentali. Duobus modis simonia mentalis accipi potest. Γ Pro nudo proposito seu desiderio interno committendi simoniam, etiamsi in nullum actum exteriorem haec intentio prodeat, quemadmodum in omni genere viliorum, eorum quoque quae exterius consummantur, datur pecca­ tum meri interni desiderii. Haec est simonia illa pure mentalis, quam auctor memorat. Sed simonia hoc modo mentalis nihil facit ad rem prae­ sentem. Quia, ul dicimus, haec divisio traditur ad explicandum iura et poenas simoniae; haec autem iura in actum mere mentalem cadere non possunt; quia Ecclesia de hoc actu non iudical. Idcirco divisio Auctoris in simoniam pure mentalem et mixte mentalem nihil ad rem facit el omissa tali distinctione, unicam mentalem considerabimus, quae ab A. mixte mentalis dicitur. Suarez. 1. c. n. 3. 248. Mentalem itaque simoniam hoc loco dicimus non quidem inter­ num propositum, quo quis vult simoniam committere, sed propositum internum, quo quis, dum confert alteri spirituale, intendit illum obligare ad reddendum temporale vel contra dum alteri confert temporale, in­ tendit illum obligare ad spirituale rependendum, sine lamen ullo externo 314 TRACTATUS VI. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI pacto: v. gr. si quis serviat Episcopo hac intentione, ut in mercedem sibi conferatur beneficium el tandem beneficium conferatur, nulla tamen exterius facta dictis aut nutibus conventione. Iste erit simoniacus men­ talis. Less. lib. 2. cap. 3. dub. 6. 249. In hac itaque simonia actus est talis, ut nec in illo nec in circum­ stantiis malitia appareat aut probari possit. Et dicilur mentalis; quia licet externum actum seu effectum habeat, malitia tamen eius non prodii exterius, sed interius manet: sicut tactus externus de se indifferens, factus impudica intentione, dici potest mentalis impudicitia, quamvis revera externum actum habeat. Unde fit, ul haec simonia mentalis contingere possit modo ex una tantum parle, modo ex parte ulriusque; quod cum accidit, veluti casu et contingenter accidit, non autem ex conventione contrahentium. Cum enim haec simonia non prodeat in externum actum conventionis sive expressae sive tacitae, nulla adest inductio ad arguendam pravam inten­ tionem seu voluntatem emendi aut vendendi rem spiritualem, sed sola exterius adest traditio, gratuitum animum ex ulraque parte ostendens; intentio enim prava animo relinetur ideoque potest prava haec voluntas esse in uno lanium aut alio, aut in utroque; quia contingit utcumque esse pravum, vel mentem alterius divinare aul suspicari el cum illa conformari. Suarez cap. 4L η. 3. 250. Alio modo committitur simonia mentalis, quando quis rem spi­ ritualem alteri confert, lanquam compensationem ex iustilia debitam pro re temporali accepta... seu vice versa quando quis alteri confert rem temporalem lanquam ex iuslitia debitam pro re spiriluali. Schmaizgr. lib. 5. lit. 3. de Simon, n. 78. 251. Modus alius haud rarus aul (ictus committendi eiusmodi simoniam occurrit in illo, qui, cum vacat beneficium, quod ipse desiderat, ad collatorem vel patronum accedit eique se commendat (vel per se vel per alios) pro collatione vel praesentatione ad beneficium el simul per se vel per alium ipsi offert certam aliquam quantitatem pecuniae aul vas argenteum vel aureum, absque ullo quidem pacto externo, conditione aut obligatione externe apposita, ut pro tali munere eidem conferat be­ neficium, hac tamen interna intentione, fine el animo, ut illius intuitu collatorem obliget vel patronum moveat et obliget ad conferendum sibi prae aliis beneficium. Schmaizgr. ibid. n. 29. Et huc omnino facit prop. 45. damnata ab Innocenlio XI.: Dare tem­ porale pro spiriluali non est simonia, si temporale non datur lanquam pretium sed lanquam motivum conferendi vel efficiendi spirituale. El patet: quoniam «pii ita inservii episcopo (vid. sup. n. 218.) vel rem tem­ poralem dat collatori aul patrono, censetur hac re temporali vel servitio aequivalenler emere voluisse collationem vel praesentationem ad bene- caput ii. simonia 315 ficium; neque enim inservit aut dat omnino gratis. Quod inde colligitur, quod si per eiusmodi servilia el munera tales non obtineant quod desi­ derant, statim prorumpunt in murmura el conqueruntur, se nihil per ea effecisse atque iniuste secum ae.ium fuisse; quae quidem murmura nullum locum haberent, si illi obsequia sua ac munera obtulissent omnino gratis. Schmalz. ibid. n. 30. 252. De conventionali. Conventionalis dicilur simonia, quando non solum adest internum propositum obligandi alium ad tribuendum spiri­ tuale pro temporali aut viceversa, sed id in externum pactum aut conven­ tionem deducitur. Quae quidem conventio non modo fit verbis expressis et directis, sed etiam obliquis et obscuris atque interdum solis nutibus aul sola muneris oblatione in speciem donationis, ita tamen ut ex circum­ stantiis adverti pactum possit. Less. 1. c. Advertendum tamen, non sufficere solam promissionem, sed ea pro­ missio eliam debet esse a promissario acceptata; nam si acceptata non sil, non erit simonia conventionalis, sed mentalis tantum, ut bene cum aliis advertunt Heiffenstuel et Farinaccius; quia scilicet deessel vera con­ ventio, quae ex iure Romano (l. Huius §. 2. el 3. Dig. de Paci.) est duo­ rum pluriwnvein idem placitum consensus tacitus vel expressus.Schmalz. ibid. n. 32. 253. Qui triplicem ponunt simoniam, nempe 1° mentalem, 2° conven­ tionalem el 3° realem, hi duplicem distinguunt conventionalem; nempe alia erit pura, alia mixta. Pura dicilur, cum ex neutra parte sequula est traditio rei, de qua pactio facta est. Mixta, cum ex alterutra parte traditio sequula est, nondum vero ab utraque. Illi vero, qui primo quidem bimembrem solum faciunt divisionem in mentalem et conventionalem, trimembrem hanc ipsam conventionalem dividunt, ul sit vel pura vel mixta vel realis seu completa. Pura dici­ tur, cum neutra pars paciscentium traditionem fecit vel rei spiritualis vel pretii simoniaci: mixta, quando alterutra lanium pars fecit traditionem, sive id fecerit qui dat spiritualia, sive qui temporalia: realis denique r cum utrinque facta est traditio, quae eliam dicitur completa et perfecta. 254. El in hanc quidem definitionem simoniae realis conveniunt DD., utut diversimode dividentes, sive eam membrum faciant conventionalis, vel non. Quoad realem hoc advertendum, quod non requiritur ad eam, ul lotum pretium simoniacum promissum, iam traditum fuerit, sed sufficit, si in­ choate seu ex parte datum sil. El si quis v. gr. alicui pro beneficio promisit 300. scutata el beneficio accepto interea det 100. vel 50. aul eliam minus, iam completa est simonia realis, poenas iuris inducens. Idem est, si quis plura promisit obsequia temporalia el beneficio accepto * unum tantummodo illudque exiguum praestitit. Schmaizgr. ib. n. 311. TRACTATUS Vi. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI 316 Rursus ad simoniam realem non requiritur, ut res temporalis pro spirituali aut vicissim stalim mutuo tradatur: sed sufficit, si tradatur deinde, eliam post longum tempus, v. gr. annum. Hinc licet maneat simonia conventionalis landiu, donec ex ulraque parte fiat saltem inchoate traditio: lamen ab illo momento, quo poslea iit eliam alterius iradilio, simonia realis completur el quoad poenas iuris reirotrahilur ad tempus pactionis praeteritae. Schmalz. ib. n. 35. ex Reiffenst. n. 23. 255. Quoad realem simoniam gravis reperiiur apud Theol. el Canonistas paulo antiquiores controversia, an dicenda sil realis simonia, quando alterutra pars lanium traditionem fecit. Nam dum conveniunt, non esse dicendam realem, quando facta sit solum traditio pretii (vid. Suarez, cap. 41 de Smion. η. 6.), attamen pluies contendunt, realem dicendam esse quando tradita sit res spiritualis, licet nondum facta sit iradilio pretii; quandoquidem sacrilega rei spiritualis contrectatio iam facta sit. Rationes videri possunt apud Suarez I. c. n. 7-9., qui animadvertit, posse quidem ex una parte hanc controversiam considerari, quasi solum sil de nomine: al aliter res est, si respiciuntur poenae ipso iure inllictae ad­ versus simoniam; tunc enim quaestio evadit de re gravi: ibid. n. 10. At ratio dissensionis videtur profecta parlim ex quibusdam textibus iuris Canonici, qui poenas videntur infligere etiam soli promissioni pretii simoniaci, quos textus innuit Schmalzgr. lib. 5. lit. 3. n. 247.: parlim ex simonia, quam dicimus confidentiae seu confidentialem; quae quidem ad conventionalem mixtam revocari potest el solet (uti videre est apud Auctorem), el aliunde non est eximenda a poeuis, cum tamen poenae solum simoniae reali iure infligantur. Melius igitur egisse illi dicendi sunt, qui sciunctim de hoc simoniae genere disceptant. Quid vero dicendum sit de illis textibus, inferius di­ cetur, ubi de poenis simoniae agetur n. 317. 256. De confident i ati. Brevissime eam innuit Auctor, dicens, eam adesse, « cum quis alteri dat beneficium, ul illud sibi vel alteri resignet, vel cum onere dandi certam pariem fructuum ». At nimis breviter el ieiune. Definiri itaque potest confidentialis simonia, qua quis alicui beneficium ecclesiasticum quocumque modo v. gr. eligendo, praesentando, conferendo, vel in eius favorem resignando aul postulando aul in commendaro dando aul instituendo... procurat, cum expresso vel tacito pacto, ul is, cui id procurat, post aliquod tempus beneficium idem vel ipsi procuranti vel alteri resignet, aul pensionem vel fructus ex eo praestet. Exinde {'alet, quod materia huius simoniae sunt sola beneficia eccles astica. Quocirca si ciusmoli resignalio aul procuratio cum supradictis pictis fieret circa pensionem aut circa quodlibet aliud ius, quod proprie non comprehenditur sub nomine beneficii, committeretur tunc solum si- 317 monia communis, non autem specialis haec simonia confidentialis nec incurrerentur poenae adversus hanc constitutae. Schmalzgr. n. 37. Haec introducta est per Constitutionem Pii IV., quae incipit Roma­ num 16. Kai. Nov. 1564. el per aliam s. Pii V., quae incipit Intole­ rabilis 1. lun. 1569.: videlicet prius erat crimen simoniae, sed non habebantur speciales de ipsa leges el poenae. 257. Multiplex species simoniae confidentialis, seu multiplex modus est eam committendi. Ad praecipuam speciem referuntur tres modi, quando scilicet collationes et resignationes beneficiorum fiunt cum reservalione aul 1° accessus aut 2° ingressus aul 3° regressus. 258. Dicitur reservatio accessus, quando quis vult beneficium obvenire Titio; sed quia Titius modo ob defectum aetatis vel qualibet alia de causa ad illud inhabilis est, illud interim confert (vel eligendo, vel praesentando, vel nominando, aut confirmando etc.) Caio, ea conditione el pacto, ut cum Titius legitimam aetatem adeptus fuerit aul ab alio impedimento fuerit expeditus, beneficium dimittat, propria auctoritate a Titio appre­ hendendum. Idem dicendum, si is, qui aliquo ex dictis modis ad provi­ dendum alteri beneficium concurrit, reservaret accessum sibi, nempe procuraret Caio cum hoc pacto, ut Caius sibi deinde resignet. Schmalz. lib. 5. Iit. 3. n. 39. Minus exacte s. Alph. n. 49. et n. 85.: « Dicitur per accessum, cum re­ nuntias beneficium alteri, cum pacto, ul illud dein ipse resignet el alteri conferatur. » Haec definitio congruit regressui. 259. Dicitur fieri reservatio ingressus, quando aliquis beneficium sibi iam collatum, sed nondum possessum, alteri resignat ea conditione seu pacto, ul ubi hic beneficium dimiserit (v. gr. si mortuus fuerit, vel factus sit Episcopus, aul aliud incompossibile beneficium obtinuerit), ipse re­ signans ius habeat ingrediendi possessionem illius. Quod quidem in frau­ dem a quopiam fieri posset, qui ad beneficium relinendum inhabilis, illud alioquin dimittere deberet. Schmalzgr. n. 39. el Laymann lib. 4. tract. 10. cap. ultiin. n. 75. 260. Denique dicitur haberi reservatio regressus, quando quis bene­ ficium sibi collatum el iam possessum resignat alteri eo pacto seu con­ ditione, ul tempore conveniente, v. gr. cum beneficium hoc vacaverit per mortem, professionem religiosam aul alio modo, beneficium ad ipsum resignantem vel aliam personam v. gr. consanguineam eius, regressurum sit. Schmalz. et Laym. 1. c. 2GL Causa prohibendi huiusmodi resignationes el collationes duplex fuil; tum nempe quod speciem quandam hereditariae successionis, quam ss. Canones oderunt, praebeant; tum eliam quod ansam dent optandae el captandae mortis alienae. Qua de re Concilium Tridenlinum sess. 25. cap. 7. de Reform.: « Cum CAPUT II. SIMONIA TRACTATUS VI. SECT. I DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 318 in beneficiis ecclesiasticis ea, quae hereditariae successionis imaginem referunt, sacris Constitutionibus sint odiosa et Patrum decretis contraria: nemini in posterum accessus aut regressus, etiam de consensu, ad be­ neficium ecclesiasticum cuiuscumque qualitatis concedatur: nec hactenus concessi suspendantur, extendantur aut transferantur. Ilocque decretum in quibuscumque beneficiis ecclesiasticis ac in quibuscumque personis, etiam cardinalatus honore fulgentibus, locum habeat. In coadiutoriis quoque cum futura successione idem postea observetur, ut nemini in quibuscumque beneficiis ecclesiasticis permittantur. Quod si quando ec­ clesiae calhedralis aut monasterii urgens necessitas aut evidens utilitas postulet praelato dari coadiulorem; is non alias cum fulura successione detur, quam hac causa prius diligenter a ss. Romano Pontifice sit co­ gnita el qualitates omnes in illo concurrere certum sil, quae a iure et decretis huius s. Synodi in Episcopis et praelatis requiruntur : alias con­ cessiones super his factae subrepliliae esse censeantur ». Ex quo patet etiam, hanc simoniam extendi ad ecclesiastica beneficia omnia, quaecumque sint sive simplicia sive curata sive maiora sive mi­ nora, sive beneficium sit regulare (v. gr. abbatia), sive seculare. Sehmalzgr. et Lavin. * 1. c. 262. Alii vero modi simoniae confidential is locum habent tum in con­ ferente, tum in resignante beneficium sive solum collatum sive etiam possessum, quando isti illud alicui obvenire faciant cum pacto, ut pensio ex beneficio seu pars fructuum ipsi renuntianti aut conferenti aut alteri personae rependatur. Circa hoc Navarrus, apud Laymann. lib. 4. tr. 10. cap. ultim. n. 75. cum Ugolino censuit, non esse confidentialem, sed communem simoniam, si pensio aut pars fructuum tribuenda sil ipsi conferenti aut resignanti; solum autem esse confidentialem, si pensio danda sit alteri personae. Verum Suarez de Simon, cap. 43. η. 7-8. sententiam ipsam probat solum oriri ex minus recta intelligent!» Constitutionis Pii V. nec solida ulla ratione inniti atque adeo reos esse eiusdem simoniae confidenlialis, sive conferens aut resignans pensionem reservet sibi, sive reservet aliis; quod quidem Suarez confirmat tum aliis rationibus, tum etiam e.x ipsa Pii V. Constitutione. 263. Si in superius recensitis casibus non interveniat expressum pa­ ctum, sed sola intentio, eritne simonia confidenlialis? Sehmalzgr. lib. 5. iit. 3. n. 40-42. distinguit: Vel enim, inquit, resi­ gnans seu utcumque conferens ad collationem habuit animum obligandi alium ad dandum sibi vel alii, cui vult, accessum, ingressum aut re­ gressum aut pensionem etc.: vel sine animo obligandi solam spem habuit, quoi is, cui beneficium procuravit, esset resignaturus sibi aut amico seu consanguineo. CAPUT JI. SIMONIA 319 Si hoc posterius, non committitur simonia ; quia sic non intercedit vo­ luntas emendi el vendendi. Neque obstat, quod in Bulla Pii V. n. 36. damnetur ul simoniaca eliam sola intentio dimittentis beneficium ; per intentionem enim ibi non inlelligitur sola spes, sed voluntas obligandi alterum, prout communiter 1)1). explicant. Neque obstat, quod in eadem Conslil. dicitur: «Si quid... eliam simplicis donationis titulo perceperit». Nam ibi solum vult, ut praesumatur simonia, si donatio facta fuerit; ibi enim Pontifex enumerat signa, ex quibus praesumptio simoniae de­ sumatur a iudice. Si autem prius, tunc dispiciendum est, an intentio illa obligandi ex­ pressa sil aliquo externo signo, vel non. Si non est expressa, committitur simonia lanium mentalis, quae proprie dici confidenlialis non potest; cum nec in bulla Pii IV. nec in altera Pii V. specialiter damnetur vel puniatur. Si vero intentio obligandi signo externo expressa fuerit, vere ista committitur simonia, licet alter nihil paciscatur vel repromittat idque tenent communiter DD. el suadetur ex Bulla Pii V., in qua dicitur, confidentiam seu simoniam confidentialem censendam esse, si quis be­ neficium receperit ex resignatione vel cessione cuiuscumque personae simpliciter aut cum circuitu retrocessionis, cum regressu vel accessu, etiam sola dimittentis intentione. S. Alph. n. 87. ad postremum hunc casum haec notat: « Esse simo­ niam confidentialem affirmant Palaus et Diana apud Croix n. 65. Sed probabilius negant Nav. Azor, Less., Suarez el alii apud Croix ibid., quia deest tunc pactum ex utraque parte obligatorium. » Verum heic habetur hallucinatio, quam passus est Croix, qui haec a Palao nimis fidenter transcripsit. Nam nec Suarez cap. 43. η. 12. nec Lessius lib. 2. cap. 35. n. 86., nec Azor p. 2. lib. 7. cap. 27. q. 6. faciunt hunc casum : sed solum dicunt Γ non esse confidentialem, si intentio occulta sil: esse confidentialem, si intercedat pactum. Navarrus vero negat haberi confi­ dentiam; quia, ul ipse inquit, Pius V. non damnat uti simoniam hunc casum, sed solum dicit esse signum, ex quo simonia praesumi possit. At hoc est falsum et dicemus esse lapsum memoriae. Nam hic casus ponitur in §. 3. Constitutionis, ubi declarantur casus simoniae; signa vero, ex quibus praesumantur, habentur §. 4. et inter ista casus noster non recensetur. Imo disserte in fine §. 3. habentur haec verba: « Licet ipsum confidentiae crimen alterius tantum partis conscientia sit ad­ missum *: adeo falsum est, ex mente Pii V. requiri pactum ex ulraque parte! Ergo haec maior probabilitas, asserta a s. Alphonso, est expungenda. Addit ibid. s. Alphonsus: « Secus dicendum (scii, erit simonia) ad­ vertit Croix n. 66. cum communi, si ille resignet, declarans velle, ul solvatur alicui pensio ex fructibus; quia hoc est signanter expressum in Bulla. » Sed haec non spectant ad hunc locum; quia Croix hoc loco non 320 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI disputat, an requiratur utrinque pactum, sed tangit quaestionem a nobis heic propositam sup. n. 262. de pacto scii, pensionis solvendae. 264. Quaeritur, an confidenlialis simonia eiusque poenae locum habeant etiam in permutatione beneficiorum. Nam haec quoque permutatio fleri polest cum certa fiducia sive pacto de permutatione suo tempore dis­ solvenda et concedendo regressu ad sic dimissa, vel de iis in favorem nepotum aliorumve resignandis, vel de pensione sibi aut aliis solvenda. Sed probabilius est, sic permutantes non committere simoniam confidenlialem, sed solum simoniam iuris communis, uti communiter tenent DD. Ratio est, quia Constitutiones Pii IV. et Pii V. sunt poenales atque adeo odiosae. Non igitur sunt extendendae, nisi ad cessionem et resignationes beneficiorum. Atqui nomine cessionis aut resignationis ex communi usu iurium et Doctorum, non veniunt in odiosis ea, quae fiunt causa permutationis. Ergo. Praeterea, ut advertit Pirhing n. 113. illae resignationes absque permutatione magis odiosae sunt et graviora incommoda inferunt. El ideo poenae pro his statutae non sunt extendendae ad alia. Secus tamen statuendum de Episcopo vel quovis alio beneficii colla­ tore. Nam si Episcopus cum alterutro vel utroque permutantium paci­ scatur de frudibus vel pensione sibi vel alteri solvendis propter admissam permutationem vel collationem faciam, committeret simoniam confidentialem, prout cum aliis advertit etiam Reiffenstuel lib. 5. lit. 3. n. 40. el salis clare expressum id est in Bulla Pii V. aientis: * Si Ordinarius vel alius collator contulerit vel conferat beneficium quovis modo (ac proinde etiam ex causa permutationis) vacans, ea conditione tacita vel expressa etc ». Schmalzg. lib. 5. til. 3. n. 43. 44. 265. Cum Pontificiae Constitutiones de simonia confidential! loquantur solum de Beneficiis; proinde haec simonia non habet locum in meris pensionibus, si hae cum pacto aliquo illicito ex supradictis dentur, re­ signentur etc. Ratio est, quia pensiones sub generali nomine beneficiorum, praesertim in materia odiosa, non comprehenduntur neque per canonicam institutionem aut collationem conferuntur, nec resignantur in favorem alterius. Mullo vero minus haec simonia locum habet in aliis rebus vel actibus spiritualibus, etiamsi cum illicita et simoniaca confidentia fiant. Ratio eadem est, quiaBullae solum loquuntur de beneficiis. Pirhing lib. 5. lit. 3. n. 113. 266. Prelium, vel id, quod loco pretii in simonia confidential! potest intervenire, est hoc, ut nempe ipsum beneficium, quod alteri confertur vel resignatur, eidem renuntianti aut conferenti aut alteri reddendum sil, aut certe ul fructus eiusdem beneficii aut pars eorum aut pensio renuncianli seu conferenti vel alteri praestanda sint. Exinde consequitur, quod si cum conferente aut resignante conventio liat cum certa confidentia aut pacto de aliis rebus, etiam mere tempo- 321 CAPUT II. SIMONIA ralibus vel spiritualibus cedendis vel reddendis, non committetur simonia confidentialis, sed incurretur simonia communis; quia in praedictis Bullis speciales hae poenae non infliguntur, nisi speciali illi simoniae confidentiae. Quare si pactum interveniat, ut non quidem idem beneficium, quod Gains contulit aut resignavit Titio, sed aliud quodpiam beneficium vel Caio ipsi vel potius Gaii consanguineo aut amico resignetur; erit simonia communis, non autem confidenlialis. Idemque statuendum est, si quis a collatore vel praesentatore impe­ travit beneficium alteri, eum eo pacto, ut ab hoc aliud vel idem bene­ ficium resignetur ipsi impetranti. Quocirca is, qui per communem hanc simoniam beneficium acquisivit, iubendus erit, ut pactionem non impleat. Ita sane poenas evitabit; quandoquidem manebit simonia mere conven­ tionalis: si autem pactum impleret, evaderet realis el poenas incurreret non quidem confidentiali, sed reali simoniae inflictas. Pirhing. n. 113. Laym. n. 75. Suarez, cap. 43. η. 5. Verunlamen Thesauro de Poenis, part. 2. V. Simonia cap. 3. η. II. Confidentiam censet: « si mediator exstiterit vel intercessor in negotio concessionis beneficii alicui factae et pro ea re fructus aliquos dicti beneficii receperit, vel pactum intervenerit de percipiendo vel solvendo eidem. » Et reipsa in Constitutione Pii V. η. V. apud Giraldi pag. 571. haec leguntur. « Denique si quis pro concessione alicui facta, quacumque auctoritate, de beneficio ecclesiastico, per se vel per alium seu alios intercesserit, vel alias in negotio concessionis sese immiscuerit quoquo modo, deinde ali­ quid de frudibus talis beneficii de facto, etiam per manus possessoris ac etiam simplicis donationis titulo perceperit, seu de illo poslmodum ad voluntatem intercessoris fuerit dispositum quandocumque... ». Tamen, cum haec ponantur inter conjecturas seu probationes confidentiae, nul­ latenus vero recenseantur inter crimen confidentiae, sensus videtur esse, haec tantum esse indicia, quod concedens beneficium conditionem appo­ suerit, ul intercessori concedatur aliquid ex beneficii fructibus. In quo sane haec simonia haberetur. Neque hic casus confundendus cum eo, de quo Navarrus Man. cap. 23. η. 110. « Adde nove undecimo, quod me­ diator confidentiae vetitae a praefatis Piis ipso facto est excommunica­ bis ». Nam subdit: « Quia per praefata omnis confidentia, de qua ipsi agunt, est simonia beneficialis et omnis mediator simoniae in beneficio vel ordine est excommunicatus ipso facto per Extravag. 2. de Simonia. » Est ergo peccatum simoniae communis, non autem confidentialis. Unde merito Suarez de Simon, cap. 43. η. 16. advertit, hanc excommunicatio­ nem a medialore non incurri, nisi pactum simoniacum sit utrinque im­ pletum. Et reipsa hic est casus, de quo heic paulo ante dictum est. Et eodem loco habenda sunt alia, quae idem Thesauro ibid, sic addit: «Item si convenerit, ut resignans ipse faciat expensas provisionis beneBallerini Moral. Tom. II. 21 TRACTATUS VI. SECT. I. I>E l·’ PRAECEPTO DECALOGI 322 ficii; ex hoc enim praesumitur confidentia...: item si resignatarius ex pacto faceret expensas pro litteris pensionis resignantis... ». Qui secundus casus cum veram simoniam contineat, quia ex pacto onus resignatario imponitur, iam indicat, male Thesaurum heic permiscuisse ea, quae merae sunt praesumptiones el coniecturae, cum vero simoniae confidentialis crimine. 267. De Simonia iuris divini et iuris humani. Quod dicitur simonia quaedam iure divino interdicta, id intelligendum de iure divino naturali, non aulem de divino positivo ; nam quod ex Evangelio promi potest (Matlh. X. 8.), gratis accepistis, gratis date, est praeceptum non posi­ tivum lanium, sed ex natura rei el materiae necessarium: cf. Suarez. de Simon, cap. 2. η. 15. Schmalzgr. η. 20.: « Nomine iuris divini intelligilur ius mentibus nostris a Deo insitum sen naturale ». Rationes au­ lem sunt ex s. Thoma, quod 1° venditio sit contra dignitatem rei sacrae el 2° contra finem, propter quem Deus dedil eas, in communem nempe utilitatem el 3’ quod vendatur id, cuius quisque non est dominus etc. Vid. Suar. 1. c. 268. Quod delur simonia iuris mere humani, est doctrina communis inter theologos, uno, ul inquit Suarez cap. 2. n. 7., aul alio excepto. Ra­ tionem innuit eliam s. Alpb. lib. 3. n. 69.; quia Ecclesia potest quidpiam praecipere aul prohibere in ordine ad quampiam virtutem et sic efficere, ul sil materia illius virtutis aul vitii; sic v. gr. potest ieiunium, quod per se perlinet ad abstinentiam, ordinare ad Dei honorem el sic efficere, ut sil actus religionis. Sic ex Ecclesiae praecepto fit, ut sacrilegium sil accedere ad Eucharistiam non ieiunum, cum neque id olim, neque eliam nunc quoad infirmos sacrilegium sit. El ita in casu, dum quaedam pro­ hibet in sacrorum reverentiam, a quibus tamen abest per se inordinatio permutationis inter rem spiritualem el temporalem. Io. Baptista Gonel, apud s. Alph. 1. c., sese communi theologorum sententiae in hoc opposuit; quia homines, inquit, nequeunt rerum naturas mutare. De quo Schmalzgrueber de Simonia lib. 5. Iit. 3. n. 19.: < Unde Gonelus, dum... dixit, hanc distinctionem ineptam el chimaericam videri et a recentioribus casuislis excogitatam, valde peregrinum in Doctoribus antiquis, de simonia tractantibus, se esse ostendit: imo iniurium ipsis sacris canonibus, qui cap. Quaesitum 5. et cap. Cum olim 7. de Rer. permutat, definiunt, permutationem factam sine auctoritate superioris labem semper continere simoniae, quae tamen certe non est iuris na­ turalis; alias, etiam interposita auctoritate superioris, licita evadere non posset ». 269 Auctor non definii, quaenam simonia sil iuris divini aul eccle­ siastici, nisi per exempla. Al dici generaliter potest, quod simonia iuris naturalis aut divini 323 committitur, quando pro re temporali datur res de se vere spiritualis, aul huic adnexa, uli gratia sanctificans, gratiae gratis datae, benedictio, consecratio, ecclesiastica iurisdiclio etc. Simonia vero iuris ecclesiastici, quando res spiritualis aul huic adnexa datur pro alia itidem spirituali aut ipsi adnexa, qualis committitur in permutatione beneficiorum ecclesiasticorum facta sine superioris aucto­ ritate. Vel eliam quando res in se temporalis datur pro pretio temporali, uli contingit, quum emuntur officia oeconomi, thesaurarii, sacristae etc. Ratio, quia cum ex natura rei non sil malum dari spirituale pro spi­ rituali, aul temporale pro temporali, tota malitia in hisce casibus pro­ venit ex praecepto Ecclesiae, quae ex motivo religionis el reverentiae erga res sacras, eiusmodi rerum aul i urium aul ofiiciorum permutationes prohibet. Schmalz. n. 22. 23. 270. Heic nola: plures negarunt, simoniam iuris ecclesiastici esse pro­ prie dictam simoniam; quia nempe non intervenit ibi pretium temporale el merx spiritualis. Communius tamen et probabilius habetur uti proprie dicta simonia. Quia sane officia illa ecclesiastica relationem habent ad spirituale, quippe quae ad rerum Ecclesiae temporalium adminislrationem, custodiam defensionemque ordinantur : beneficia vero simul cum spiri­ tuali habent adnexum temporale, nempe reditus, quorum praecipue in­ tuitu fiunt permutationes. Schmalzgr. n. 24. 25. Cf. supra n. 268. 271. Heic s. Alph. n. 69. refert quaestionem, an venditio beneficii sit simonia iuris divini, an ecclesiastici. Et relata sententia Doctorum, qui iuris ecclesiastici esse eam dicunt n. 69., dein n. 70. probabiliorem dicit sententiam affirmantium, eam esse iuris divini, ob inseparabilem conne­ xionem inter temporales reditus et ius ad officia ecclesiastica. Verun­ ia men concedit id, quod facit pro priori sententia, posse nempe Rom. Pontificem separare ius ad reditus a iure ad sacra, el inhere ut super beneficia imponantur pensiones, separando hanc pariem fructuum. 272. Separatio iuris ad sacra a iure ad reditus percipiendos, qui vendi possint, contingit, (piando quis locat fundum beneficii. Locatio enim nihil est aliud, quam pretio aliquo cedere alteri ius ad percipiendos fructus fundi. Porro huiusmodi locatio est utique illicita, si ultra triennium fiat sine licentia ecclesiastica; nam per triennium licet ex Ecclesiae concessione hanc locationem facere. Atqui quod fieri potest ex Ecclesiae concessione evidenter perlinent ad materiam iuris ecclesiastici; neque enim posset Ecclesia dispensare aut licentiam dare, ubi de simonia iuris divini agitur. 273. Heic quaestio occurrit: an liceat vendere ius patronatus. Quaestio est non de honore aut subventione, quae patronis debentur ac vendi possunt (s. Alph. n. 71.), sed de iure praesentandi ad beneficium. Itaque 1° si hoc ius vendatur aut quomodolibel pro re temporali in alium transferatur, tum transferens tum recipiens rei sunl simoniae et CAPUT II. SIMONIA 32 4 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1* PRAECEPTO DECALOGI uterque iure illo privatur ac beneficium liberum evadit, ut dein liberam collationem ille habeat, qui habebat institutionem. Thés. part. II. V. Si­ monia. cap. 8. n. 1. Verba Tridenlini, quae directe afficiunt solum trans­ ferentem, sess. 25. cap. 9. de Reform.: < Nec dictum ius patronatus, venditionis aul alio quocumque titulo, in alios contra canonicas sanctiones transferre praesumant: si secus fecerint, excommunicationis et interdicti poenis subjiciantur (ferendae sententiae) et dicto iure patronatus ipso iure privati exsistant ». 2° Si ius est affixum rei, simonia erit altius pretium exigere ratione iuris patronatus adnexi. 3° El si iuslum rei pretium dumtaxat exigit, non tamen debet dicere se rem vendere et ius patronatus; sed se cum re transferre ius patro­ natus, vel se vendere rem cum adnexo illo iure. 4° Non potest gratis ius transferri in laicum sine licentia Episcopi, sed bene in locum ecclesiasticum. Nota. Si patronus promittat praesentationem, antequam vacet benefi­ cium, promissio est nullius momenti et ipso iure irrita. Thesaur. ib. η. II. 274. Prosequamur res ab A. enumeratas. 2° Venditio officiorum etc. S. Alph. n. 68. ad h. locum notat, advocatum ecclesiae dici, qui specia­ liter constituitur advocatus ab ecclesia pro suis iuribus luendis. Addit munus Vice-Domini el Casldldi seu Maior domi etc. 3° Obligatio pecuniae alteri facta, ut alteri suadeat, ut libi det be­ neficium. «At nos superius nn. 236-241. innuimus, non probari, heic haberi crimen simoniae. 4° Pactio de resignando beneficio..., si alter libi beneficium impe­ tret ». Sup. n. 266. diximus, esse simoniam communem. 5° Permutatio el resignatio beneficiorum aut pensionis etc. sine auctoritate legitima. « De his agitur in Tract, de statibus particularibus, ubi de Reneficiis. 6° Quoad examinatores, nola (vid. s. Alph. η. 112. q. III.) quod in poenam privantur ipso facto beneficiis antea obtentis ex decreto Concilii Tridenlini sess. 24. de Reform, cap. 18. Ad quod tamen, ut subdit s. Alph., requiri videtur sententia declaratoria, licet s. Alph. idem ibidem subdat: « At si examinatores illi vellent absolvi a labe simoniae, nescio quomodo absolvi possent, nisi beneficia dimittant, dum dicitur a Tridentin. 1. c.: « a qua nequeant absolvi, nisi dimissis beneficiis ». De hoc sermo re­ dibit infr. n. 351. n. 4°. | Sed addit Thesauro V. Simonia. cap. 4. η. I. 1° communiter DD. cen­ sere eiusmodi examinatores parochorum incurrere excommunicationem contra simoniacos super beneficiis latam: 2° Nullam esse provisionem aut consecutionem parochiae. Limitant tamen praedictas poenas, ut non in­ currantur, nisi simonia ulrinque realiler sil completa. 325 Nolunt DD. 1° examinandum, qui det pecuniam uni examinatorum, incurrere poenas simoniae, licet alioquin suffragia habiturus esset suffi­ cientia: secus, si pecunia detur ab altero et alias ipse sufficientia suf­ fragia habiturus esset. 2° Neque a sponte dantibus recipi aut dari aliquid posse, etiamsi mere liberaliler ad captandam benevolentiam examinatoris. Ratio, quia id prohibitum est ob speciem simoniae. 3° Aliqui excusant a poenis ob levitatem materiae, ut si modica esculenta vel poculenta quis examinatoribus largitus sit. Sed verior est contraria sententia, ob decretum inquiens « ne quidquam prorsus » et Garcias refert in hanc rem declarationem s. Congregationis. Ita Thesaur. 1. c. cap. 4. 4° Munera pro admissione ad religionem: de qua re dicemus in resp. 1. ari. seq. CAPUT Π. SIMONIA JEx dictis resolves. 1,111. 1. Simonia est concinnari, catechizarc, Missas facere pro pretio, nisi excusetur ratione laboris, non intrinseci (is enim sacer est et inaestimabilis; scilicet vel ipsa actio sacra vel in ea intrinsece inclusus) sed exlrinseci, non annexi rei spirituali, ut pro labore itineris vel canius in Missa vel ratione alterius incommodi pretio aestimabilis. Ratio est, quia illae actiones ex natura sua ordinantur ad aliquid supernaturale et ad salutem, non autem ad aliquid temporale; sicut doctio quaecum· que etiam Theologiae, quae pretio aestimabilis est. Bon. I. c. Suar. Fill. etc. v. infra 1.6.1.3.C. 4. d. 1. Laym. 1. c. §. 4. 275. Generalis regula est, Γ non licere pro sacro ministerio quidpiam accipere quasi pretium sacri operis: 2° licere pro sacro ministerio quidpiam accipere per modum stipendii ad congruam sustentationem. Paucis lotam doctrinam sic proponit s. Thomas 2. 2. q. 100. art. 3.: « Vendere quod spirituale est in eiusmodi actibus aul emere, simoniacum est. Sed accipere aul dare aliquid pro sustentatione ministrantium spi­ ritualia, secundum ordinationem Ecclesiae el consuetudinem approbatam, licitum est: ita tamen quod desit intentio emptionis el venditionis el quod ab invitis non exigatur per spiritualium subtractionem, quae sunt exhibenda; hoc enim haberet quandam venditionis speciem. Gratis tamen spiritualibus prius exhibitis, licite possunt statutae el consuetae oblationes el quicumque alii proventus exigi a nolentibus et valentibus solvere, au­ ctoritate superioris interveniente ». Exinde simonia erit si quid exigitur tanquam pretium pro administralione sacramentorum, pro sepultura ecclesiastica, pro confirmatione ele­ ctionis, pro inslallalione in beneficiis ecclesiasticis et pro aliis sacris fun­ ctionibus. Secus vero, quando pro hisce quidpiam exigitur el accipitur lanquam stipendium congruae sustentationis. 326 TRACTATUS VL SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI El quidem iuxla verba Christi Luc. X. 7.: Dignus est operarius mercede sua el in iure canon, cap. Πη. caus. I. q. 2. dicilur: « Clerici omnes, qui ecclesiae fideliter vigilanterquc deserviunt, stipendia san­ ctis laboribus debita secundum servitii sui meritum per ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur ». Unde concludunt et tenent Doctores omnes, stipendium deberi ex iustitia. Exinde sequitur, quod stipendium, quod fideles ex statuto et consue­ tudine tenentur solvere ratione sacrorum ministeriorium, debetur mini­ stranti, etsi non indigeat. Ratio, quia id non datur illi uti mera eleemo­ syna ex misericordia, sed ceu debitum ex iustitia. Si enim omni servienti sive operanti competit sustentatio et debetur stipendium, cur non etiam ministris ecclesiae? Hinc illud Pauli I. Cor. IX. 13. 14.: Nescitis quo­ niam qui in sacrario (veteris nempe foederis) operantur, quae de sa­ crario sunt, edunt et qui altari deserviunt, cum altari participant? Ita et Dominus ordinavit iis, qui evangelium annuntiant, de evan­ gelio vivere. Ego autem nullo horum usus sum. Saliero debetur iis stipendium, si ex officii sui ratione ad haec ministeria non sint obligati. Ratio etiam est, quia quod aliunde necessariam ac sufficientem susten­ tationem habeant, est per accidens, neque impedit, quominus stipendium ex iustitia debeatur. Inde etiam sequitur, quod liceat de stipendio pacisci. Nam quod ex iustitia debetur el quoad quantitatem lege vel consuetudine non est de­ terminatum, deduci potest in pactum, ul quoad hoc determinetur. Quod si stipendii quantilas’delerminata sit lege et consuetudine, « se­ cundum ordinationem Ecclesiae et consuetudinem approbatam», inquit s. Thom. sup., haec servanda est. Si autem paciscendum siljcavenda est turpis exactio, ut omnis species avaritiae (ul infr. n. 282.) et simoniae absit ac ne videatur exigi ceu pretium rei sacrae potius, quam ut stipendium. Sic turpe esset prius exigere numeratam pecuniam aut cautionem et secus negare spiritualia. Praeterea nomen mercedis non debet accipi hic pro mercede propor­ tionala spirituali operi, sed pro mercede commensurala conditioni per­ sonae operantis, quae ob labores suos spirituales sustentatione et stipendio digna est. Schmalzgr. lib. 5. lit. 3. nn. 89-93. Hinc diversum stipendium pro diverso gradu tribuitur clericis sive assistentibus in choro, sive de­ ducentibus funus, sive sollemni missae deservientibus. 276. Quando tamen aut parochus aut beneilcialus quisvis vi officii sui est obligatus ad ministranda spiritualia, hic pro iis ministeriis non potest licite exigere stipendium. Quocirca non potest parochus pro explanatione evangelii per annum consueta exigere stipendium, quod tamen alii concionalori tribuitur. Ratio est, quia hi si sufficientem habent sustentationem aliunde, v. gr. 4 327 ex decimis aut aliis proventibus ecclesiasticis, peccant conlra iusliliam, si aliud stipendium exigant vel de eo pactum ineant. Ita communis DD. cum s. Thoma 2. 2. q. 100. art. 3. ad 3. Quod exinde palet, quod universim conlra iusliliam est exigere temporale stipendium pro opere aliunde ex iustitia debito, cum eo casu desit titulus illud exigendi. Titulus quippe habebitur aut ex pacto gratuito, aut ex oneroso: atqui non ex pacto gra­ tuito; quia dans non vult donare, sed lanium mercedem dare: non ex oneroso, quia huius padi natura est, ut utrinque pariat obligationem. Porro nulla nova obligatio imponitur ei, qui iam ante ex iustitia obligatus est facere vel intermittere aliquid. Ergo cum quis paciscitur cum allero de novo stipendio pro eo, quod alias ex iustitia debet, iniuriam ei facit. Quinimo talis exactio speciem quoque simoniae habet et est simonia sal­ tem praesumpta ideoque iure positivo uti simonia interdum prohibetur. Schmalzgr. lib. 5. lit. 3. n. 95. 277. Excipe tamen, nisi legitima adsit consuetudo, quae 1° vel a fide­ libus ipsis, temporis diuturnitate et tacito Praelatorum consensu, veluti quadam pia lege statuitur; tunc enim retineri debet, modo ad eius obser­ vationem a parochis vi non cogantur subditi. Vel 2° etiam ubi consuetudo v. gr. recipiendi aliquid pro admittendo inter canonicos aut in monasterium, aut pro adminislralione sacramen­ torum v. gr. baptismi, rationabili causa subnixa videtur saltem in sua origine, ex. gr. quia tenues erant reditus parochiales etc. Nam etiam cessante causa, si praestatio horum per longum tempus v. gr. per de­ cennium, veluti debita, servata sil cum bona fide recipientium, ius vi­ detur inductum per praescriptionem: modo tamen non per exactionem, vim aut alio modo speciem simoniae aut avaritiae praeferente, id fiat. 278. El quaestio sic proposita, de stipendio scilicet, quod operanti debeatur, satis plana est et expers difficultatis. At implexa fit, si alio modo proponatur, uti videre est apud nostrum Auctorem, videlicet utrum ratione laboris liceat aliquid accipere. De hac re Laymann de Simonia lib. 4. tr. 10. cap. ull. n. 41.: Unum certum est, licere aliquid ceu pretium accipere pro labore et obligatione, quae sacro ministerio per accidens accedat el coniuncla sil: v. gr. si sacerdos ad missam celebrandam subire debeat incommodum longae aut praeruptae viae aut saevae tempestatis, si manere ieiunus debeat usque ad meridiem, si se obliget cooperari Ecclesiasticis officiis per totum annum, etiam tempore pestis. Ratio, quia pretium non accipitur pro opere spirituali, sed pro onere corporali, quod accidenlaliter advenit el coniungilur, sc. obligatione itineris, tanto tempore permanendi, laboris in diu cantando, tolerandi foetores, subeundi vitae discrimen etc. 279. Sed non ita est manifestum ac certum, an id liceat pro labore, seu defatigatione corporis, quae necessario coniuncla sit cum opere spi­ rituali, v. gr. concionandi, consecrandi ecclesiam. CAPÜT II. SIMONIA 328 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI Quidam affirmarunt, aientes, quod omnis labor corporalis locari queat, atque adeo etiam ille, qui subeundus est in functionibus spiritualibus, iuxta verba Christi Luc. X. dignus est operarius mercede sua. Confirm, quia ubi est meritum operationis, secundum iustiliam ibi merces debetur; quia merces et meritum correlativa sunl iuxta illud Matth. XX. 8: voca operarios et redde illis mercedem: atqui in clerico ministrante spiri­ tualia est meritum operationis secundum iustiliam, ut palet ex textu Canon, superius n. 275. allato. Ergo. Laym. ibid. Alii tamen communiter id negant. Ratio, quia operatio el labor cor­ poris non est pretio aestimabilis, nisi in ordine ad opus, propter quod suscipitur; unde laboris, cuius nullus sil fructus, nulla est merces. Ergo cum opus sit spirituale el ideo per se invendibile, idcirco et labor ad id necessario requisitus, nec pretio aestimari nec vendi potest; neque enim hic labor quidpiam proficit absque fructu spirituali operis. Quo spectat illud iuris Canonici can. Si quis obiecerit 7. caus. 1. quaesi. 3.: «Quisquis horum aliorum vendit, sine quo nec alterum provenit, neu­ trum invenditum derelinquit ». Laym. ibid. 280. Solvit quaestionem Laymann redeundo ad ea, quae praemisimus et sic conciliando diversas sententias. Existimo, inquit n. 42., Doctores in re ipsa, sacris Canonibus satis definita, non dissentire ac facile conciliari posse, si dicatur, quod ope­ ratio el labor corporis in spiritualibus ministeriis ad alterius gratiam voluntalcmque susceptus, duobus modis potest considerari: vel 1° in ordine ad opus spirituale, vel 2° secundum genericam rationem operis aut servitii in alterius gratiam praestiti. Secundum priorem considerationem, cum s. Thoma et communi DD. sententia tenendum est, pro labore corporali, per se coniuncto cum spi­ rituali ministerio, pretium non posse accipi; quia aestimanda esset ipsa dignitas atque utilitas functionis spiritualis. Secundum autem alleram considerationem dicendum est, quod eccle­ siasticis ministris, propterea quod in spiritualibus occupati sunl in gra­ tiam fidelium, e\ iuslilia debeantur temporalia, non ut pretium operis spiritualis, sed ad sustentationem vitae. Cum enim omnibus aliis ope­ rantibus ad alterius voluntatem debita sit iure naturali necessaria su­ stentatio, cur non etiam illis, qui occupantur in ministeriis spiritualibus? Quia tamen sustentatio ista non commensuralur valori dignitatis el utilitati operis secundum propriam specificam rationem suam, ideo non potest appellari pretium sive aestimatio operis nisi improprie et abu­ sive; pretium igitur improprie dicetur, ut significetur hoc idem quod est merces seu praemium debitum operanli licet non secundum commensuraiionem operis, non secus ac vita aeterna dicitur merces operum, licet illa haec infinito intervallo excedat, uti notavit etiam s.Thom. 2. 2. q. 100. ari. 2. ad 3. 329 El hoc sensu (Numer. XVIII. 31.) decimae dicuntur assignatae Levilis, ceu pretium pro ministerio el apud Luc. X. dicilur operarius dignus mercede sua. Laym. ibid. Sin vero mercedis nomen stricte accipiatur, ul idem sil ac aestimatio operis seu pretium, negandum est, pro ministerio spirituali eam exigi posse. Sed rectissime dicilur, ecclesiastico ministro dari stipendium su­ stentationis; quia datur cum habitudine ad personam operantem, qua­ tenus digna est ea, aut ea indiget, consideratis qualitatibus v. gr. generis nobilitate, doctrina, studio, dignitate, laboribus assiduis etc. Nam sicuti si quis constituatur, qui ad voluntatem alterius laboret sine ullo fructu, v. gr. aedificando el mox aedificata destruendo, licet huic homini non debeatur merces seu pretium operis, cum illud nullius aestimationis sit ac valons, debetur lamen merces sustentationis, speciata qualitate per­ sonae laborantis in alterius gratiam; ita ministranti spiritualia non de­ betur pretium aut merces operis, quod utut dignissimum el homini uti­ lissimum, propter tamen nobilitatem suam spiritualem inaestimabile est; sed nihilominus debetur stipendium sustentationis personae. Huc refert Layman 1. c. sententiam s. Augustini. 281. Quod vero addit Auctor, licere stipendium pacisci et exigere pro labore, qui extrinsecus censetur operi spirituali, id in confesso est apud Doctores communiter. Vid. Laym. de Simon, n. 41 et Schmalzgr. n. 98. Ratio, quia pretium non accipitur pro ipso opere spirituali, sed pro onere corporali, quod illi accidentaliter coniungitur. Ita qui celebraturus missam debeat exspectare certam horam aut ieiunus permanere ad meridiem aut exspectare alienum nutum, aut iter facere vel adire certum locum, vel négligera sua commoda aut sua negotia, aut si se obliget ad permanendum aliquo tempore, ad extraor­ dinarios labores subeundos, etiam ad inserviendum tempore pestis, aut ferendos graves foetores, aut subeundum vitae periculum, aut ad longi cantus defatigationem etc. 282. Duo lamen circa hoc servanda cum Schmalzgrucber n. 99. 1° Ut enim rite fiat haec exactio pro labore extrinseco, oportet, ut hic labor non sil aliunde debitus v. gr. ex officio, fundatione beneficii, contractu etc. Id enim si fiat el congruum stipendium seu salarium pro labore huius­ modi iam quis habeat, non potest pro eodem quidpiam ulterius exigere sine peccato simoniae. Ratio, quia cum absit iustus alius titulus boc exigendi, censetur exigere pro ipsa re spirituali, ul notat etiam Reiffeostuel, n. 307. Non potest ergo parochus aut cappellanus quidpiam exigere, aut certe plus, quam pia et laudabilis consuetudo statuerit, pro itinere el incom­ moditate dum ss. Viaticum aut oleum Sanctum defert ad parochia num infirmum una aut duabus tribusve horis distantem. Ita qui tenetur CAPUT II. SIMONIA TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 330 celebrare missam in aliquo oratorio diebus dominicis, non potest plus exigere pro incommodo se illuc conferendi. 2° Si quis autem non tenetur ad hoc incommodum, cavendum erit, ne plus exigat, quam talis labor aul incommodum aul damnum exlrinsecum valeat a parte rei secundum prudentum aestimationem. Secus excessus censetur exactus pro re spirituali atque adeo simoniam involvit. Sic qui die festo praeter vehiculum, alimenta et eleemosynam missae con­ gruam incommodo, exigit magnam eleemosynam a nobilibus, qui praedio rustico morantur per aestatem. Id ipsum dicendum est, quando stipendium lege aut consuetudine taxatum pro sustentatione non servetur, sed plus exigatur sine ulla ex­ terna ratione. Ratio est, quia quod plus exigitur, non debetur ut sti­ pendium sustentationis, quo solo titulo quidpiam recipi potest; recipitur ergo ul pretium quodammodo ministerii. Non excusatur igitur a simoniae peccato parochus aut alius curatus, qui augeret per se reditus stolae ac plus exigeret, quam hactenus alii perceperint. Idem dicito de clerico non beneficia to, qui pro missis, con­ cionibus habendis, funeribus deducendis etc. excederet stipendia ex praxi Dioecesis ac Superiorum approbatione pendi solita. Schmalzgr. n. 100. Reiflensl. eod. titulo n. 200. 283. Non tamen est simonia intendere stipendium, quod pro opere spirituali confertur. Non ergo est simoniacus, qui choro diligenter assistit, Ium ne solvat laxam absentiae, tum ul percipiat distributiones. Item qui celebrat missam, aut se confert ad funera deducenda propter stipendia. Ratio, quia quod licite accipitur, licite intenditur; quamvis alioquin inordinatus possit esse affectus. 284. Quoad docendam Theologiam valere debet generalis sententia s, Thomae 2. 2. q. 100. ari. 3. ad 3.: « Ille qui habet scientiam et non suscepit cum hoc officium, ex quo obligetur aliis usum scientiae impen­ dere, licite potest pretium suae doctrinae vel consilii accipere, non quasi veritatem aul scientiam vendens, sed quasi operas suas locans ». Ita s. Alph. n. 94. inquiens: «si instructio tendit ad bonum tantum spirituale aliorum, est simonia: quia tunc res spiritualis venditur, pro qua nullum pretium accipi potest... Secus vero si instructio tendit etiam ad aliquod bonum temporale alterius, honorem, oblectationem etc. prout est instructio ad interpretandas ss. Scripturas, ad theologicas conclusio­ nes, ad expugnandas haereses ». Idem dicatur de tradenda pueris do­ ctrina Christiana, si haec in scholis pueris tradatur non secus ac ele­ menta reliquarum artium; quia tunc accipitur ul generalim quaedam instructio ac memoriae exercitatio, non ul qui Idam spirituale. Vid. Laym. de Simon n. 32. Adde rationem generalem operis el laboris suscepti in gratiam allerius ab eo, qui hoc non debeat praestare ex officio. w 0 331 Hinc immunis est a labe simoniae mos accipiendi aliquid pro con­ ferendis gradibus Academicis seu licentia docendi. Quoad consilia vero distingue 1° quando mere et directe tendunt ad bonum tantum spirituale illius, cui traduntur, puta, ait s. Alph. 1. c., ut moveatur ad poenitentiam et 2° quando rationem habent tantum tem­ poralis instructionis, licet conducant ad tranquillitatem conscientiae aut eius, cui traduntur, aut aliorum. Vid. Laym. n. 30-32. CAPUT II. SIMONIA LIV. 2. Item Simonia est dare, vel accipere pretium pro absolutione a peccatis, censuris, pro dispensatione in volo, iuramenlo, impedimento matrimonii, irregulari­ tate etc. Potest tamen in his aliquid exigi per modum mulclae ad causam piam applicandae. Laym. I. c. n. 10. 285. S. Alph. n. 96.: « Accipiuntur solutiones in dispensationibus, ma­ trimoniis etc. non modo per modum mulctae applicandae ad piam cau­ sam, sed etiam per modum sustentationis onerum Pontificatus. Item per modum commutationis, sicut vola commutantur in eleemosynas. Etiam Episcopis conceditur, ut in talibus dispensationibus aliquid accipiant per modum poenae vel commutationis; non tamen per modum sustenta­ tionis, adeo ut quidpiam ex his vel ipsis vel cuipiam suorum proveniat. Hoc enim interdicitur ». Ila s. Alphonsus; et verum est iuxta dicla n. 275. Sed textus allati a s. Doclore non videntur satis demonstrare. Nam cap. 6. Sess. 24. Concil. Tridenlini solum dicit, Episcopos debere gratis absol­ vere a reservatis el ab irregularitatibus occultis etc. El cap. lacobus \’t. de Simonia solum vetat Canonicis, ne negent Canonico receplo pariem provenluum vel praebendam, eo quod ille noluerit prandium dare Ca­ nonicis iuxta consuetudinem. Salmanlicenses tract. 19. cap. 2. η. 37., in eamdem rem afferunt Can. Ex multis 9. Caus. 1. quest. 3., in quo nihil est ad rem, sed agitur de collatione beneficiorum. Addit heic s. Alphonsus, η. 97. simoniam esse dare aliquid, ul alius omittat rem spiritualem, (\ww praestatur ex iurisdictione spirituali, v.gr. ne absolvat a peccatis vel censuris. Nam simoniacum dicitur in cap. Nemo Presbyteror. 14. de Simonia removere ob pecuniam vel favorem poenilentem ab reconciliatione. Ratio est, quia etiam ligatum relinere poenitentem vel reum est exercitium spiritualis potestatis, quod exerci­ tium proinde vendis. Secus autem, si facere actum spiritualem pendeat a libertate: v. gr. omittere orationem, eleemosynam, celebrationem missae etc. ad quam ex iuslilia non tenearis. De hac re vide adnotata a Giraldi ad cap. 14. h. tituli, pag. 574-575. LV. 3. Non est simonia dare aliquid ad redimendam vexationem a negante sa­ cramenta in necessitate. Suar. Less. Laym. vel ab inique impediente electionem vel possessionem beneficii, ad quod ius in re habes. Quod addo; quia si nondum habes 332 TRACTATUS VI. SECT. L DE 1° PRAECEPTO DECALOGI ius in re, etsi possis redimere vexationem ab eo, qui tantum potest obesse, non Limen ab eo qui et prodesse el obesse potest. Ralio est, quia non datur tanquam pretium aeqnivalens rei spirituali, sed ut alter ad officium rite praestandum inducatur. Nec similiter simonia est, dare stipendium ad sustentationem Clerici etiam divitis pro Missis, concionibus aut de eo etiam pacisci. Ralio est, quia non datur tanquam pretium spir lualis officii, sed personae in alterius gratiam occupatae nec pro ope­ ratione spirituali, ut spiritualis est, sed ut in alterius gratiam suscepta: proindeque non est eleemosyna, sed debitum iustiliae. Suarez, Laym. 1. 4. tr. 10. cap. nil. etc. contra Rich. Sylv. etc. 286. De hac re nonnulla superius 229. dicta sunt. Quoad Sacramenta s. Alph. n. 103. q. 5. dicit, ex s. Thoma non licere, etiam urgente ne­ cessitate, dare pecuniam Sacerdoti nolenti alioquin illa administrare. Verum non videtur absolute id s. Thomas docuisse. Nam ita habet 2. 2. q. 100. ari. 2. ad 1.: < Dicendum, quod in casu necessitatis quilibet potest baptizare. Et quia nullo modo est peccandum, pro eodem est habendum, si sacerdos absque pretio baptizare non velit, ac si non esset qui baptizaret. Unde ille qui gerit curam pueri, in tali casu licite potest eum baptizare vel a quocumque alio facere baptizari. Posset tamen licite aquam a sacerdote emere, quae est purum elementum corporale. Si autem esset adultus, qui baptismum desideraret et immineret mortis periculum nec sacerdos vellet eum sine pretio baptizare, deberet, si posset, per alium baptizari: quod si non posset ad alium habere recur­ sum, nullo modo deberet pretium pro baptismo dare, sed potius absque baptismo decedere: suppleretur enim ei baptismo flaminis, quod ei ex sacramento deessel ». Ex quibus patet, s. Thomam eatenus dicere illi­ citum, quatenus aliud suppetii salutis medium. Atqui ubi suppetit eius­ modi medium, iam tunc non adest absoluta necessitas, cuiusmodi foret v. gr. si instaret mors filii et parentes nescirent modum baptizandi; vel si in mortis periculo quispiam se solum attritum putaret et indi­ geret absolutione sacramentali. Ergo s. Thomas non videtur contrarius, saltem quando agitur de extrema necessitate. Celerum communis esi DD. sententia, quam et s. Alph. ibid, rectam dicit, id licere. Kalio, quia qui dat pecuniam non vult sacramentum emere, sed redimere vexationem, ut inquit s. Alph., permittens ex insta causa peccatum alterius. Subdit s. Alph.: « Hinc Diana el Hurtadus dicunt, hoc licere quoad sacramenta baptismi el poenitentiae, ut plures DI), volunt, sed etiam in aliis sacramentis, ul consentit Lessius. El non modo in casu gravissi­ mae necessitatis,... sed etiam necessitatis gravis,... v. gr. si debes im­ plere praeceptum annuae confessionis et communionis, aut si peteres Viaticum aut Extremam Unctionem, vel esses in peccato mortali, vel etiam 333 carere deberes frequenti usu sacramentorum, denique quoties non posses sine gravi incommodo carcre aliquo sacramento ». Quae, subdit s. Alph., videntur sane cohaerere cum doctrina alias tra­ dita de scandalo, ubi ex s. Thoma et Augustino el communi statutum est, licere cuique ob rationem notabilis boni sui permittere peccatum alterius, quod ex mera huius malitia provenit. 287. Auctor heic praetermittit alios casus, quod licet dare spirituale ul obtineam temporale, quod iam debetur mihi titulo iustiliae, sed so­ lum per iniusliliam mihi denegatur: v. gr. Γ Ne amittam proprium creditum seu debitum. 2° Ul servem vitam. 3° Si debitor inique differat debili solutionem. 4° Ne me quis occidat. 5° Ne quis me infamet. 6° Si impedire velim aliud malum iniusle mihi inferendum Cf. nu­ meros 229. 230. Convertit autem A. lolam controversiam ad casum impediendi, ne quis obstet consecutioni beneficii. 288. Ne autem perperam accipiantur verba Auctoris, qui dicit, posse redimi vexationem ab inique impediente electionem vel possessionem beneficii, bene advertenda sunt verba = ad quod ius in re habes = el rite considerandum est, quomodo hoc principium applicetur diversi­ mode ad electionem et ad possessionem. Quae consideratio adhibenda est etiam circa illam sententiam s. Tho­ mae, quam alioquin ceu regulam in hac re Doctores solent proferre el est huiusmodi ex 2. 2. q. 100. ari. 2. ad 5.: * Dicendum, quod antequam alicui acquiratur ius in Episcopatu vel quacumque dignitate vel prae­ benda, per electionem vel provisionem seu collationem, simoniacum esset adversantium obstacula pecunia redimere; sic enim per pecuniam pa­ raret sibi viam ad rem spiritualem obtinendam. Sed postquam ius alicui iam acquisitum est, licet per pecuniam iniusla impedimenta re­ movere ». S. Thomas memorat tum electionem tum collationem seu provisio­ nem. Et lamen per electionem, per se loquendo, non acquiritur ius in re quoad beneficium. Idem dicito de textu nostri Auctoris. Ergo ul sanus et certus sil sensus huius regulae, tenendum est, no­ men iuris acquisiti seu in re, usurpari posse respectu vel beneficii, vel circa quidvis aliud, adeo ul ius in re dicatur relate ad illud omne, quod quisque potest iure suum dicere. Sic patronus potest suum dicere ius nominandi seu praesentandi: Episcopus suum dicit ius confirmandi seu instituendi et ita electus suum et acquisitum potest dicere jus petendi confirmationem. Generalis ergo regula erit, posse me redimere vexatioCAPUT II. SIMONIA Λ 334 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI nem ab impediente id, quod iam obtinui ac meum est, quidquid illud sit; non posse autem circa id, quod nondum obtinui nec meum possum dicere: prius dicetur ius quaesitum, aliud ius acquirendum. 289. Posita ac regula el applicata ad beneficium, Doclores duo sta­ tuunt. I.° Si agatur de redimendis molestiis et vexationibus, quae fiunt post ius in beneficio iam quaesitum, huiusmodi vexationem redimens nullam committit simoniam. Ita Theoll. et Canonislae communiter. Ratio est, quia pecunia in hoc casu non datur pro aliquo spiriluali (nam hoc iam supponitur esse plane obtentum), sed solum pro cessatione ab iniuria et molestiis. El huc DD. revocant can. Quaesitum 4. cans. 1. quaesi. 3., el cap. Dilectus 28. De Simonia. 290.2.° Si vero agatur de redimendis molestiis et vexationibus (Theoll. el Cann. dicunt vexas), quae opponuntur ante ius plene acquisitum, v. gr. ad impediendam confirmationem electi, aut institutionem praesentali; tunc DD. aliam adhibent distinctionem, quam et Auctor usurpat, nempe an vexatio el molestiae opponantur ab eo, qui ad beneficii consecutionem jyrodesse potest, an vero ab alio, qui lanium potest obesse. Si prius, redemptio vexae est simoniaca. Ratio est, quia qui non habet ius spirituale, quod acquirere intendit, licet redimendo vexationem pe­ cunia, immediate non det pecuniam pro re spiriluali, sed pro vexatione, hanc tamen mediante pecunia removendo, vult sibi parare viam ad rem spiritualem, quam non habet; quod cum unice sil pretio aestimabile (scii, sternere sibi illam viam) propter rem spiritualem, ita redimens vexam, censetur emere velle rem ipsam vel ius illud spirituale, quod acquirere cupit. El confirm, ratione adhuc clariori. Nam impetrare in casu pecunia ab iniusle vexante, ut impedimentum removeat, perinde est ac petere ul eligat vel conferat beneficium; nam vexatio illa con­ sistit in iniusta negatione debitae vel electionis vel confirmationis vel institutionis: negatio autem ista non tollitur nisi per actum con­ trarium, qui in casu foret ipsa confirmatio seu institutio. Igitur dare pecuniam pro redimenda vexa huiusmodi, idem est ac dare pro ipsa confirmatione aut institutione, quod est simoniacum saltem contra ius positivum ecclesiasticum. Schmaizgr. n. 136. 291. Si autem posterius locum habeat, nempe si vexent illi, qui solum possunt obesse; redemptio a vexatione non erit simoniaca, ul habent DD. communiter. Ratio est, 1° quia talis redemptio nullo iure prohi­ betur; ergo non est contra ius ecclesiasticum, vi cuius evadat simo­ niaca: 2° quia sic redimens, tantum removet iniuriam, viam autem ad beneficium non facit expeditiorem, quam fuerit ante oppositionem im­ pedimenti: 3° quia ins, quod hoc casu intendo per redemptionem vexa­ tionis, non est ius primum quaerendum, sed iam quaesitum. Habeo enim 335 ius quaesitum, ul mihi non fiat vis et iniuria, sen ul alter me non impediat, v. gr. a concursu ad examen, a pelenda electione aut confir­ matione aut institutione etc. et ad hoc liberum conservandum do pe­ cuniam sicque nihil aliud emo, quam iuris istius immunitatem. Quod autem postea consequar ius in beneficio per institutionem aul confirma­ tionem, respectu illius redemptionis aut cessationis a violentia est per accidens; cum ex ea per se non dependeat neque ex illa sequatur ius in beneficio, sed hoc libere a Collatore tribuatur. Schmaizgr. n. 137. *2. Atque ex postrema hac ratione patet, cur s. Thomas non adhibeat 29 distinctionem, num agatur de vexatione redimenda illius qui solum obesse, an vero illius qui et prodesse potest, sed absolute et universim dicat, quoad ius acquirendum, non licere redimere vexationem. Etenim in casu nostro prodesse posse dicuntur illi, ad quos spectat collatio iuris, quod acquirere cupio, v. gr. electores relate ad electionem, patroni relate ad praesentationem aut nominationem, collatores relate ad collationem seu provisionem, superior relate ad confirmationem seu in­ stitutionem et prosunt eligendo aul praesentando aul confirmando aul instituendo etc. Cum ergo vexalio ex parte istorum in eo consistat, ut (eliam, si vis, iniusle) negent actum, qui ad eos special, eligendi aul confirmandi etc., manifestum est, redemptionem vexationis ferri ad hoc, ul ipsi tribuanl mihi ius, quod non habebam. Ergo redemptio vexationis versatur circa ius acquirendum, non autem ius quaesitum. Ergo distinctio s. Thomae, quod liceat redemptio a vexatione, quando agitur de iure iam acquisito, non liceat vero, quando agitur de iure acquirendo, adaequata est et subdislinctio (sup. 290.) ab aliis superin­ ducta prorsus supervacua videri potest: quippe quae in secundo membro repetit distinctionem, quae iam in priori distinctione continebatur. Causa autem inutilis huius subdislinctionis inde fuit, quod ambitum generaliorem el ampliorem iuris iam acquisiti restrinxerunt ad ius in re quoad beneficium et id forte ob exempla allata a s. Thoma episco­ patus, praebendae, dignitatis; quando e contrario ius quaesitum am­ plectitur eliam plura alia, quae innuimus n. 291. ad 3. ration. 293. Ergo tota doctrina ista merito ad formam simpliciorem reduci potest: redemptionem vexationis licere, quando vexalio impetit ius quae­ situm, non licere, quando impetit ius acquirendum. Atque hinc solvitur alia quaestio, quam sic DD. proponunt, an quod dicilur licere cum extraneo (scii, cum eo qui solum obesse potest) ex­ tendi possit ad casum, quo ipse elector vel collator aliquem vexat. Re­ spondent enim (Schmaizgr. n. 138.) id licere, si vexet non formaliter el qua talis, scii, negando suum suffragium, institutionem, confirmationem, sed materialiter el ut quivis alius privatus, v. gr. iniusle diffamando C,\I>UT II. SIMONIA 336 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI aut coeleclores et alios collatores iniusle avertendo, ne suffragium pro aliquo ferant; nam in hoc casu, inquiunt, si pecunia detur pro redem­ ptione talis ve.xae iniuslae, simonia non incurritur; quippe est redemptio iniuriae, quam quis sustinere non tenetur. At non opus erat quaerere vexationes formales et materiales; salis erat distinguere iura acquisita et acquirenda. Nam ne alius me inique infamet, quisquis ille sit, est ius acquisitum: ut vero cessando ab odio me eligat, est circa ius acquirendum. 294. Hinc quoad redimendam vexationem, ex communi DD. sententia, necessariae sunt sequentes conditiones, quas alii, ut S. Alph. n. 98.-100. ad pauciores revocant. 1.· Ius, quod pecuniis contra iniuslam vexationem tueor, debet esse certum, saltem secundum commune iudicium peritorum; alias non est ius simpliciter habitum seu acquisitum. Hinc certe committit simoniam ille, qui cum videat electionem suam posse impugnari, aut posse litigiosum fieri beneficium sibi collatum, illis qui aut electionem impugnare aut litem circa beneficium movere con­ tendunt, dat pecuniam, ul ab impugnatione seu lite desistant. Est do­ ctrina commun, apud Sehmalzgr. lib. 5. Iit. 3. n. 139. Ratio est, quia in casu iste non impugnatur quoad ius acquisitum; acquisitum enim non est ius, quod non est firmum. Ergo si mediante pecunia avertit impu­ gnationem, non defendit ius suum quaesitum, sed parat sibi viam ad id, quod non habet, scii, ad illud acquirendum certe, vel saltem ad acqui­ rendam firmitatem ipsius. Est autem hoc ius spirituale; ergo per tem­ porale sibi parat viam ad acquirendum spirituale. Secus dicendum foret, si ius quidem non foret omnino certum; ille tamen, qui impugnat, utatur malis artibus, mendaciis et subornalionibus testium Nam ab hoc liceret redimere per temporale vexam; cum revera iniusla sil et redimens ius certum el quaesitum habeat ad exigendum a quovis, ne malis artibus impugnetur. Sehmalzgr. lib. 5. til. 3. n. 135. 2* Vex itio, quam quis vult redimere, debet esse iniusla. Nam si iuste turbatur, v. gr. quia dubium est, an electio, collatio etc. fuerit legitima, proprie non patitur vexationem; proinde non tam redimii vexam, quam ipsum ius, quod non habet, sibi comparat, aut saltem illius firmitatem. Schmalz. lib. 5. lit. 3. n. 140. 3. * Res quae datur pro illicita vexatione, debet esse temporalis. Nam si daretur spiritualis, committeretur Simonia; quia daretur pro re tempo­ rali, sed. pro ablatione vexationis, quae certe est res temporalis. Schmalz. ibid. n. 140. Haec animadversio est abs re; quia si vexatio est iniusla, ego dando rem spiritualem non impono novam obligationem. Vid. sup. n. 229. 4. · Non debet superesse alia via ad vexationem tollendam, v. gr. adeundo iudicem el ius suum via iuris defendendo. Nam si suppetat CAPUT II. SIMONIA 337 alia via se liberandi a vexa, pecunia istam redimens, illicite ageret, non quidem committendo simoniam (quia adhuc daret temporale pro tem­ porali), sed contra caritatem et peccato scandali; quia] cooperaretur peccato alterius, dando pecuniam, quam alter non potest licite accipere. Schmalz. n. 140. Adderem tamen conditionem—nisi gravia incommoda exspectanda forent, si via iuridica ineatur. — 5' Ius, quod iniusle impugnatur, debet esse plenum. Hinc si quis in beneficio plenum ius nondum acquisivit, ex. gr. si tantum est praesenlalus, nondum vero institutus, aut electus, sed nondum confirmatus etc. et in hoc suo iure iniusle vexatur; secundum Innoc. Abbatem et alios, non posset hic redimere vexationem. Sed melius huic quoque conceditur redemptio iniuslae vexae, respectu iuris, quod iam obtinet; quia ius huiusmodi personale aeque certum est, ut ponitur, quam illud reale, quod acquiritur per confirmationem aut institutionem el praeterea videtur eadem esse ratio; nam redimens vexationem etiam in casu nullum no­ vum ius acquirit, sed tantum luetur quod habet, removendo obstaculum iniusle positum. Ita Sehmalzgr. lib. 5. lil. 3. n. 141. el optime quidem. 295. Quaestio sil, an liceat redimere vexationem impedientis adire pos­ sessionem beneficii iam legitime collati. Resp. Communior et probabilior sententia affirmat (Vid. Schmalz. lib. 5. lit. 3. n. 143., et s. Alph. lib. 3. n. 99.). Ratio quia non redimitur nec acquiritur ius beneficii, sed facium possessionis, quae est apprehensio rei corporalis mihi iam debitae seu meae. 296. Si alius non quidem vi aut fraude, sed precibus et muneribus propler odium, quod gerit contra me, impediat aut electionem aut prae­ sentationem aut confirmationem etc., plures doclores (el quidem rede iuxla s. Alph. n. 101.) affirmant, licere redimere pecunia hanc molestiam. Ratio, quia si licet dare pecuniam, ut alter cesset me vexare contra justitiam, licebit dare, ul cesset vexare contra caritatem : el reipsa vexationis illius sublatio non est ius ad spirituale nec sic via aperitur ad spirituale, aut certe valde remote sternitur via ad spirituale. Addit s. Alph. n. 102. licere dare pecuniam alicui, ne iniusle aut contra caritatem se opponat electioni meae, etiam si nesciam, electores esse pro­ pensos ad me eligendum. Reipsa haec resolutio est consectarium speciale generalioris resolutionis praecedentis et Salmanticenses de Simonia c. 3. n. 14. ideo solum se opponunt, quia perperam intellexerunt aliorum do­ ctrinam, qui de alio casu loquebantur el hac sola auctoritate falso ap­ prehensa contra pugnant. 297. Additur quaestio, an liceat dare pecuniam electoribus, ne eligant indignum. Resp. s. Alph. n. 103. licere, quando constat, electores aut paratos esse aut propensos ad indignum eligendum. Ratio, quia id fit ob zeBallkrini Moral. Tomo II. 22 338 TRACTATUS VI. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI Ium boni Ecclesiae, quae ius habet quaesitum, ne ministri indigni sibi dentur. Item dicunt plures, apud s. Alph., licere dare pecuniam eliam ut eli­ gatur dignus seu dignior, sed in communi, non vero ul eligatur aliquis dignus aut eliam dignissimus in particulari. Excipe nisi unus inter omnes dignus inveniatur, quem electores nollent eligere. At in hoc casu electio semper foret simoniaca ex parte eligentium, atque adeo nulla et oporteret petere confirmationem a summo Pontifice. Ceterum, ut advertit Schmalz. n. 146., vix vitatur simonia, quia pe­ cunia data ad removendum indignum videtur habere pro fine, ut eligatur alius, quem dans pecuniam directe intendit. 298. Praeterea datio pecuniae ad removendam indigni electionem non licet, si huic incommodo provideri possit alia via, v. gr. per recursum ad Superiorem. Ratio est, quia licet non sit simoniaca ex parte dantis haec solutio, est lamen illicita; quia eam recipientes vere committant simo­ niam, eo quod sine causa dant spirituale pro temporale; porro qui dat sine necessitate (quia posset ad superiorem recurrere), cooperatur alterius peccato, ut superius n. 294. notatum est (Vid. Schmalz. η. 146.-148.). Quidam, apud s. Alph. n. 103. q. 4., dixerunt, licitum esse dare alteri pecuniam, ut desistat concurrere ad beneficium, quod quis optet habere; quia, inquiunt, non emitur quid spirituale, nec alius desistendo quidquam positive confert ad acquirendum beneficium. S. Alphonsus consentit iis, qui affirmant, haec dici contra communem sententiam: quippe communiter docent Theoll. tunc solum licere redimere vexationem, cum est iniusta; alias per pecuniam via sternitur ad asse­ cutionem beneficii. | 299. * Quoniam inter res sacras locum non infimum tenent reliquiae SS., constat eas vendi haud posse aul emi cp. Cum ex eo de Reliquiis et tener. SS. et S. R. C., apud Ferraris v. Veneratio SS. n. 66., declaravit reliquias nullius esse in bonis. Nihilominus si quis impius iniuste deli­ nens SS. reliquias, eas esset certe profanaturus aul proieclurus, nisi pretio soluto velis eas emere, vel si idem urnam pretiosam reliquias con­ tinentem venum exponeret et periculum certe foret, ne urna empta a ludaeo, reliquiae dissiparentur, nisi tu pretio soluto praeoccupes hoc fa­ cinus, easdem redimendo; videtur profecto id tibi licere, non ul emas reliquias, sed ul redimas iniustam vexationem seu detentionem: si prae­ sertim periculum sit in mora nec libi sil integrum rem deferre ad ec­ clesiasticam auctoritatem, cuius proinde negotium gereres, redimendo reliquias. Verum obstare videtur decretum Leonis XIII. 21 dccemb. 1878. « Ab­ hinc nonnullis annis, suffragantibus rerum ac temporum adiunctis, abusus irrepsit, ul homines catholicae fidei osores el turpis lucri avidi sacras 339 reliquias undequaque exquisitas et arreptas el authenlicitate pollentes, Romae potissimum, magno fidelium el maxime advenarum scandalo, vendere non erubescant ». < Id cum SS. I). N. Leoni PP. XIII. innotuerit, eadem Sanctitas sua volens huic malo occurrere el simul ss. Reliquiarum, quantum fieri po­ test, recuperationi studere, sacrorum canonum statutis inhaerens distincte praecipit, ne Christi fideles, sub quolibet praetextu, etiam redimendi, SS. Reliquias el SS. exuvias, licet capsula reconditas el sigillo munitas, tam in Urbe, quam extra, emere aul mercari praesumam. Insuper man­ davit, ul quicumque sacras reliquias, quae venales prostem, invenerit, locorum Ordinarios commoneat, quorum intererit opportune providere ». Resp. nostram hypothesim esse diversam: nos non loquimur de eo, qui emit SS. Reliquias, sed qui solum redimii iniustam vexationem seu detentionem absque ullo animo emendi seu comparandi sibi: Pontifex canonibus inhaerens loquitur de eo, qui emit, sub quolibet utique prae­ textu, eliam redimendi: praetextus vero est velamen, quo quis ad agen­ dum se moveri simulat, cum tamen alia causa moveatur. Porro quaelibet emptio harum rerum iuxta Canones est illicila. Si vero periculum non sil in mora, monendus erit Ordinarius, quemadmodum Pontifex prae­ cipit nihilque praeter eius voluntatem agendum. * 300. Pro reliquis, quae spectant ad hanc Resol. 3ni, salis esse queunt, quae dicta sunt superius n. 272 seqq. CAPUT Π. SIMONIA LVI. 4. Non est simonia reddere ve) redimere pensionem mere temporalem; quia non fundatur in titulo spirituali nec refertur ad functionem spiritualem. Dixi tem­ poralem; quia spiritualis, quae datur v. gr. coneionatori vel coadiulori Episcopi propter officium Ecclesiasticum in coque fundatur nec differt a beneficio, nisi quod non sil perpetua, vendi nequit: mixta vero, ul v. gr. quae datur Parocho seni vel Clerico pauperi ad sustentationem, non quidem vendi potest, redimi lamen potest, modo obligatio recitandi Officium B. V. imposita non extingualur. Quod intellige, si in loco, ubi fit venditio, Bulla sit recepta. Ratio esi, quia qui pensionem redimit, non emit ius spirituale, sed exlingnit onus temporale solvendi certam summam pe­ cuniae. Less. c. 35. dub. 21. Suar. c. 26. n. 5. Laym. I. c. n. 46. 301. Pensio, sic dicta a pendendo, est ius percipiendi portionem ali­ quam fructuum ex beneficio alieno, alicui iusla de causa sive ad tempus sive in perpetuum concessum. Schmalzgr. lib. 3. lit. 12. n. 2. tom. V. pag. 467. 302. Pensio temporalis seu laica dicitur, quae datur ob ministerium temporale el laico eliam conferri potesl: qualis esi, quae datur eccle­ siae patrono in recognitionem fundationis, defensori eiusdem, oeconomo, procuratori, aedituo, cantori el similibus ecclesiae ministris vel alias de ea benemerilis in remunerationem laborum, quae pensio lamen desumitur ex proventibus ecclesiasticis, citra titulum spiritualem. Schmalzgr. ibid. 340 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI Clericalis vero seu ecclesiastica dicitur, quae in pensionario, seu illo, cui conceditur, statum clericalem exigit. Et haec duplex distinguitur: alia est simpliciter spiritualis, quae datur clerico ob ministerium spi­ rituale: alia media seu mixta, quae fundatur quidem in statu clericali et ideo solis clericis dari potest, non tamen propter ministerium spiri­ tuale confertur, sed ob aliam causam, v. gr. parocho seni aut alteri clerico pauperi ad necessariam vel commodiorem sustentationem; vel illi, qui pingue beneficium cum tenuiore commutavit vel resignavit in favorem alterius, vel cessit lite beneficiaria etc. 303. Itaque pensiones temporales, ex communi sententia, vendi possunt sine vitio simoniae. Ratio, quia postquam legitima auctoritate separatae sunt a spirituali titulo beneficii, nec spirituale quid sunt neque adnexum spirituali neque ad functionem spiritualem ordinantur et consequenter non sunl materia simoniae. Laym. n. 46. q. 3. Quoad spirituales vero, quae dari debent v gr. ab Episcopo suo coadiulori, vel ab Episcopo aut a capitulo dari debent illi, qui munus obit concionaloris aul confessarii aut datur cappellano seu coadiutori Pa­ rochi aut ad serviendum lanium in choro el ofliciis divinis, uti sunl chori vicarii; communis esi doctrina, has vendi non posse a pensionario sine vitio simoniae. Ratio est, quia talis pensio, non minus quam bene­ ficium ecclesiasticum, fundatur in spirituali officio; adeo ut qui vendit, vendere censeatur eliam spiritualem titulum. Hoc tamen inlelligitur, si simul cum pensione vendat officium. Nam si pensionarius retineat offi­ cium spirituale, nihil vetat, quominus pensionarius possit eam locare aul vendere. Laym. n. 47. et Suarez de Simonia cap. 26. n. 17. 304. Redimi item ius pensionis non potest; quia eo ipso extingueretur obligatio pensionarii: supponitur autem haec manere debere, ul prae­ stetur adnexum spirituale officium. Quod si pensionarius tamen retineret suam obligationem, possent redimi fructus triennii, sicut et per trien­ nium elocari; quia in tali casu non iam pensio seu ius pensionis, sed soli fructus redimerentur, quod fieri absque simoniae vitio potest (sicut el in locatione beneficiorum); quia fructus sunt mere temporales et a titulo spirituali separabiles. Schmalzgr. lib. 3. iit. 12. n. 35. 305. In pensione mixta distinguendum est inter ius antiquum el stylum Curiae romanae. Speciato iure antiquo, talis pensio sine simonia tam redimi quam vendi potest. Ratio, quia pensiones huiusmodi dantur solum propter causas temporales el alimenta el sunl spirituales lanium subje­ ctive, quatenus solis personis ecclesiasticis conferuntur el aliquando propter officium spirituale praeteritum lanquam condilionem, sine qua non darentur. At de stylo Curiae romanae pensiones huiusmodi vendi non possunt absque Pontificis venia el vendens punitur ul simoniacus. An vero redimi sine auctoritate Aposlolica possint, dissident DD. Alii i CAPUT II. SIMONIA 341 affirmant, modo non praecesserit ante resignationem (si hic sit casus) pactum de pensione constituta redimenda et modo non tollatur per hoc obligatio recitandi officium B. V., ubi Constitutio Pii V. recepta est; quia sic non tam videtur ius spirituale extingui, quam vendi fructus antici­ pata solutione. Verum Fagnanus cum aliis innumeris volunt, fieri id non posse absque dispensatione Aposlolica. 306. Celerum plura alia, quae de pensionibus disputari possunt, sc. quis possit eas imponere, in quibus beneficiis possint constitui, quibus concedi possint, quae sint onera pensionariorum, num et quomodo trans­ ferri in aliam personam possint, quot modis queant extingui etc., omit­ timus utpote ad Canonistas spectantia. Vid. Schmalzgr. in lib. 3. lit. 12. tom. 5. a pag. 406. LV1I. 5. Non est simonia hiris divini (etsi qnnndoqtie inris Immani esse possit) spirituale cum spirituali permutare, v. gr. beneficium pro beneficio, reliquias cum reliquiis etc. vel dare temporale pro temporali, ut si calicem, vel agnos Dei praecise ratione materiae vendas: vel dare temporale pro spirituali, per modum doni gratuiti, eliam cum spe vel intentione excitandi ad remunerationem doni spiritualis vel contra. Ratio est, quia gratitudo non respicit pretium, sed beneficium nec solvit debitum iustiliae, sed antidorale: quo non excluditur, quin gratis detur. Recte tamen monet Suarez, huiuscemodi dona ob praesumptionem valde cavenda. Item donare, promittere vel negare temporale quippiam, sub conditione operis spiritualis prae­ standi, modo non fiat per modum retributionis seu commutationis: v. gr. si parens filio promittat munus, si Sacramenta frequentet. Ratio est, quia hic non intervenit contractus onerosus, sed sistitur vel in liberali donatione, vel donatione sub tali conditione et modo. Suarez 1. 4. c. 45. Lavm. 1. c. n. 8. 307. Quod permutatio rei spiritualis cum spirituali non sit simonia, inris divini, scii, naturalis, facile palet; nam malitia simoniae in eo con­ sistit, quod spirituale veniat in aestimationem cum re temporali. Atqui hoc in casu non fit, quo unum spirituale datur pro alio spirituali. Quocirca spectato solo naturali seu divino iure permutari beneficia quoque possent propria auctoritate. Schmalzgr. lib. 5. lit. 1. n. 122. 123. 308. Addit Busemb. = quandoque intercedere simoniam iuris eccle­ siastici =». El quidem fuerunt DD. nonnulli, qui simoniacam habuerunt quamlibet rerum spiritualium permutationem, obtendentes cap. lin. de Pactis, ubi lanquam simoniaca reficitur omnis pactio circa rem spiri­ tualem. Sed tenendum, rem vere spiritualem, extra materiam beneficialem et cum beneficiis connexam, per se rationem pretii simoniaci non habere nspeclu alterius rei spiritualis. Ita communis DD. Et allegato cap. final. respondendum, ibi intelligi interdictas pactiones inhonestas, cuiusmodi non est, qua spiritualis mutatur cum spirituali extra materiam bene­ ficialem. A 342 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI Proinde absque simonia vel simoniae committendae periculo commu­ tari propria auctoritate possent reliquiae pro reliquiis, functio spiritualis pro alia functione spirituali, vasa et vestes sacrae pro aliis huiusmodi vasis et vestibus, quae quoad materiam sint eiusdem valoris. Quid si res essent ordinis diversi, ut si commutatio fieret absolutionis sacramenlalis cum reliquia aul veste sacra? Cum in eodem ordine non sint eiusdem valoris el dignitatis, nonne iniuria fieret excellentiori? Verum manet semper eadem ratio: non intercedere simoniam; quia non com­ mutatur res spiritualis cum pretio corporali. 309. Dicitur praeter materiam bénéficiaient. Nam simoniacum est be­ neficia permutare propria auctoritate. Aberit autem simonia, si aucto­ ritate legitimi superioris interveniente fiat permutatio. El quidem auctoritatem beneficiorum permutationi praestare potest Γ Summus Pontifex; nam hic concurrentem cum omnibus episcopis el ordinariis jurisdictionem habet. Imo solus Pontifex id potest, quando beneficia utcumque sint sedi Apostolicae reservata. 2° Episcopus proprius loci, in quo beneficium silum est. Et si duo beneficia permutanda sint duobus episcopis subiecla, concurrere debet utriusque auctoritas. Nomine autem Episcoporum heic veniunt etiam Praelati, qui distinctum habent territorium ab Ordinarii iurisdictione exemptum. Vid. Schmalzgr. lib. 3. Iit. 19. n. 65. seqq. 319. Dicit Busemb. non esse simoniam quidpiam dare temporale per modum doni gratuiti. Porro ad cognoscendum, an munus aliquod temporale habeat rationem pretii simoniaci, an non, sequentes circumstantiae considerari debent. Schmalzgr. lib. 1. Iit. 3. n. 149 seqq. El pro foro quidem conscientiae res caret difficultate; nam in hoc foro attenditur cuiusque conscientia et inspicitur eius mens el intentio. In (oro autem externo considerandum est 1° An pactum intercesserit. Nam si intercessit pactum, maior est praesumptio simoniae, quam cum simpliciter quidpiam temporale datum est; quia ss. Canones valde improbant pacta in huiusmodi negotiis, quamvis etiam interdum pacta honesta fieri possint sine simonia, ut ad redimendam vexam, ad compensandum accidentalem el extraordinarium laborem, ad securitatem stipendii etc. 2° Considerandum est, an in tali largitione intervenerit aliqua causa, ob quam datio temporalis cohonestari el excusari a simonia possit. Nam si talis causa subsit, praesumi simonia non debet, nisi aliae circum­ stantiae el conieclurae moraliler ad id cogant; quia in dubio tenemur alterius facta in meliorem pariem interpretari, si facium talis interpre­ tationis sit capax. Huiusmodi causa honesta el titulus esse potest vel ratione gratuitae donationis vel ex obligatione iusliliae vel ex lege aul consuetudine. 343 3° Consideranda est persona dantis et accipientis: nam nobilitas, consanguinitas, specialis amicitia, honestas morum etc. in dante vel accipiente est signum donationis gratuitae. 4° Consideranda est quantitas rei temporalis datae. Nam si modici pretii sit, pro nihilo reputatur; quia non est verisimile, illud dari lan­ quam pretium pro re tam praestante. Secus, si res sil magni pretii, licet sit magni pretii tantum respective ad dantem vel accipientem. 5° Considerari debet occasio dationis. Nam si fiat urgente aliqua necessitate, quia is, cui datur, heic el nunc tali re indiget, censetur po­ tius data ex liberalitale et ad necessitatem sublevandam. 6° Denique consideranda est circumstantia temporis, nempe an mu­ nus temporale detur ante receptionem spiritualis, vel immediate post illam, an vero cx intervallo. Nam si ante receptionem, vel in ipsa re­ ceptione aul immediate post eam liat, res temporalis non ita facile praesumitur data ex mera liberalitale, sed potius ex obligationis neces­ sitate. Secus si datio liat cx intervallo; tunc enim facilius praesumitur facta ex liberalitale el gralitudine. 311. Quoad ea, quae habet A. in fine, de donatione, promissione, legato sub conditione operis spiritualis, dictum est n. 229. 5. CAPUT II. SIMONIA Art. 11. De Poenis Simoniae. LVIII. fiesp. 1. Sola Simonia Confidentiae el Ilealis, in Ordine, Beneficio Eccle­ siastico el Religionis ingressu poenas luris ipso facio inducit: licet ob ingressum religionis raro incurratur, ul dictum esi, vel oli tenuitatem monasterii vel contra­ riam consuetudinem receptam. Suar. c. 56. el 57. Les. d. 23. Laym. I. c. §. 7. 312. Sermo est de poenis, quae vi ss. Canonum simoniae crimini infliguntur. El quidem confessorio necesse est praesertim nossc, quae ipso facto incurrantur, quae dici solent latae sententiae. Nam nosse poenas, quae sunt ferendae sententiae, spectat ad indices ecclesiasticos ac proinde ab iis heic abstinemus. 313. Prima responsio duas habet paries. Prior est potissima, el paucis mulla eaque gravissima continet: « Sola simonia confidentialis et real is in ordine, beneficio ecclesiastico et lleligionis ingressu, poenas turis ipso facto inducit ». Deinde posterior pars innuit, cur raro poenae in­ currantur ob ingressum Religionis: qua de re quid nunc tenendum sil, mox dicemus. Itaque primo revocatis huc tribus seu quatuor simoniae speciebus, statuendum est, poenas istas non tangere reos simoniae mere internae, quam aliqui dixerunt mere mentalem, quae scilicet consistit in nudo 344 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1· PRAECEPTO DECALOGI proposito committendi crimen simoniacum, licet nihil exterius agatur: quam tamen simoniae mentalis partitionem alias diximus huc nihil spe­ ctare. Vid. sup. 247. 248. 249. Sed neque tangit reos simoniae mentalis, prout communiter haec solet inlelligi, videlicet, cum quis, nullo intercedente pacto neque expresso neque tacito, dat spirituale pro temporali aut viceversa, cum perversa intentione obligandi alium. Est communis doctrina. Ratio est, quia nulla in iure huic simoniae poena infligitur. Imo nec expediebat poenam constitui. Quia cum mere interna consistat in actu seu proposito prorsus interno et occulto, mentalis autem prodeat quidem in externum actum dationis vel receptionis rei temporalis pro spirituali aut viceversa, intentio tamen prava, per quam reatus simoniae incurritur, occulta sit, quia fit sine pacto; palam est, Ecclesiae potestatem externam non posse de ea cognoscere et idcirco parum expedire ut ipsi infligatur poena. Schmalzgr. lib. 5. til. 3. n. 244. 314. Nulla item iuris et facti poena incurritur per simoniam mere conventionalem (conventionalem autem intelligimus, prout distingui a confidential! solet), videlicet quae continet quidem pactum aut expressum aut tacitum, sed adhuc non perfecta est traditione pretii nec rei spiri­ tualis: Utut sic delinquentes arbitrio indicis coerceri debeant: sed heic loquimur de poenis iuris ipso facto incurrendis. Est doctrina communis. Schmalzgr. lib. 5. lit. 3. ibid. η. 245. Ratio est, quia ss. Canones, qui poenas constituunt simoniacis, utuntur verbis, per quae denotantur non purae conventiones, sed actus ab ipsis procedentes, uti sunt datio ac receptio pretii, ordinatio, electio, confir­ matio etc., prout constat ex textibus passim obviis. Poenales igitur eorum dispositiones non debent extendi ad simoniam, quae non habet coniunctam dationem seu receptionem rei temporalis pro spirituali, uti fert trita regula iuris 15. in VI.: « Odia restringi, favores convenit am­ pliari »: et regula 49.: « In poenis benignior interpretatio est facienda ». Excipitur tamen cum Fagnano in cap. Nobis h. til. X. lib. 5. n. 13. simonia conventionalis in electione Summi Pontificis. Nam ex ratione speciali, ul eo sanctius haec celebraretur, Iulius II. Conslil. Cum tam divino poenas statuit in dando vel promittendo vel recipiendo pecuniam. 315. Item non incurruntur poenae per simoniam conventionalem mi­ xtam, quando videlicet traditio nondum locum habuit ex utraque parte, sed solum ex alterutra. El quidem communis est doctrina, hasce poenas non incurri, quando facta pretii iraditione, nondum est tradita res spiritualis. Et DD. afferunt rationem; quia solius pretii traditione nondum spirituale contrectatum esi irreverenter. 316. Non idem dici posse, quidam autumant, quando facta sil traditio 345 rei spiritualis; has enim poenas incurri quidam DD. censent, maxime propter textus iuris, in quibus decernitur poena contra ordinationes aut electiones factas, pecunia data, vel promissa. Vid. Schmalzgr. lib. 5. til. 3. n. 247. Verum alii plures negant, etiam hoc casu poenas illas incurri et hanc doctrinam communiter receptam testatur Reiffenstuel lib. 5. tit. 3. n. 239.; qui praeterea ostendit ibid. n. 240-243., textus iuris obiectos non esse efficaces ad contrarium suadendum. Et miror, Schmalzgrueber lib. 5. lit. 3. η. 2Π-249. qui postea scripsit, non satis accurate exhibuisse aut innuisse responsiones ReilTensluel. Hinc est, quod hanc sententiam in praxi lutam fateantur el illi, qui oppositam volunt esse probabiliorem. Vid. Schmalzgr. lib. 5. lit. 3. n. 248. 317. Mullo vero minus incurruntur poenae ob simoniam fictam, ul contingere maxime posset in confidentiali. Fida dicitur simonia, quando exterius fit promissio rei temporalis pro spirituali, aut spiritualis pro re temporali sine intentione implendi pro­ missum aut se obligandi: quae quidem fictio intercedere potest in quo­ libet contrahentium, aut etiam in utroque. Suarez de Simon, cap. 42. η. 1. Circa hoc tria sunt certa. 1° in eo casu committi simoniam saltem mentalem ab eo, qui vere habet animum praestandi temporale pro spi­ rituali aut viceversa: 2° etiam alterum, qui talem animum non habuit, peccare graviter; nam dum ficte promittit, perniciose, scandalose, imo et sacrilege mentitur atque alium inducit ad simoniam: 3° eundem, qui ita ficte promisit el pactus est, in foro saltem externo haberi pro simoniaco, donec probaverit fictionem; nam opus simoniacum exterius posuit et intentio operantis praesumitur esse conformis operi externo. Schmalzgr. lib. 5. til. 3. n. 49. 318. An vero pactio illa ficta vere sit simoniaca, affirmaverunt quidam cum Navarro, apud Suarez. 1. c. cap. 42. n. 2. 3. et Schmalzgr. lib. 5. Iit. 3. n. 50.; sed communis sententia est, a ficte paciscente nullam in­ curri simoniam. Ratio, quia ad simoniae crimen incurrendum requiritur animus emendi spirituale pro temporali aut vicissim: atqui talis animus abest a licte paciscente. Exinde ille, qui ficta huiusmodi promissione consequulus sit benefi­ cium, relinere illud polerit, modo a legitimo collatore illud acceperit. Navarrus ad suam sententiam luendam, argumentatur ex eo, quod si quis pro beneficio oblinendo promitteret centum aureos, intentione tra­ dendi illos fictos ex aurichalco, veram simoniam conventionalem commit­ teret el si reipsa hos fidos aureos solveret, consummaretur simonia realis; quia reipsa datur el accipitur pro spirituali aliquid temporale, licet hoc non sil tale, quale a recipiente putatur: hoc enim, inquit apud Suarez 1. c. cap. 42. n. 3., necessarium non est ad veram simoniam; quia CAPUT II. SIMONIA 346 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI in quocumque utili pretio committitur. El concedere id videtur Suarez, qui ibid. n. 6. scribit: «Exemplum Navarri non est simile, quia in illo intervenit vera inlenlio solvendi saltem aliquid pretii, quod licet sit quid minimum et vile respectu pretii promissi, sufficit ad veram simoniam ». Verum non respuerem, si quis negaret, eliam in hoc casu intervenire realem simoniam. Ratio, quia qui fidos aureos dat, hic non censelur dare pretium neque habuisse intentionem dandi pretium,eliam minimum; sed censelur voluisse fictis illis aureis fraudem legere et perinde foret, ac si quis obtinuisset beneficium promisso chirographo seu scheda bancaria et dein quasi impleturus id, quod ficte promisit, daret schedam seu chirographum falsatum, quod a nemine recipitur. Superesl ergo, ut poenae incurrantur 1° ob simoniam realem et quidem solum in ordinibus, in beneficiis el in ingressu religionis: 2° ob simoniam confidenlialem, quae locum habet in sola materia beneficiaria. LIX. flrsp. 2. Ob simoniacam collationem el susceptionem Ordinum, eliam primae tonsurae, incurritur excommunicatio el suspensio Papalis. Less. d. 24. Laym. I. c. (a) 319. Additur poenis ordinantis interdictum ab ingressu ecclesiae: s. Alph n 109. Inter poenas contra simoniace ordinatos erat olim etiam inhabililas seu suspensio a spe ascendendi ad ordines superiores. Const. Sixli V. Sanctum §. 3. Porro cum suspensio a spe ascendendi ad Ordines superiores non sil proprie censura, sed potius irregularitas, idcirco haec in suo robore manere videtur. Per Constitutionem enim Apostolicae Sedis sublatae utique sunt censurae omnes, praeter eas, quas ibi Summus Pontifex vi­ gere declaravit el statuit; al quoad alias poenas, quae proprie censurae nomine non veniunt, nihil in ea Constitutione decretum aut innovatum est. Si tamen crimen sit occultum, poterilne ab hac irregularitate dispen­ sare eliam Episcopus ex cap. Liceat? Negandum videtur; nam Sixtus V. quoad poenas huic crimini inflictas, facultati a Trid. Synodo Episcopis factae dispensandi in irregularibus ob crimen occultum derogavit. Ex­ cipietur, nisi Constitutio alicubi recepta usu non sit. LX. Resp. 3. Ob simoniam Realem in beneficio Ecclesiastico incurritur 1. ex­ communicatio Papalis *. 2. inita csl electio, praesentatio, confirmatio el institutio, liide talis non facit fructus suos idque eliam, licet a tertia persona taliter provisus id ignoraverit, nisi tamen contradixerit, vel nisi a tertio data fuerit pecunia per fraudem, ut redderetur inhabilis, vel nisi bona fide possederit beneficium per trien(a) Quoniam iure rovissimo Const. Apostnlicae. Seclis antiquatae sunt censurae latae sententiae contra eimoniacos in collatione et susceptione ordinum, omittimus ea. qu ιβ Balleriui, hac super re, longa et erudita oratione disputavit. Quoad simoniam adtnusam in electione R. P. cf. Tractatum de Censuris E CAPUT 11. SIMONIA 347 nium. Less. I. 2. c. 35. d. 31. Laym. 1. 4. I. 10. cap. uli. Bon. d. 1. q. 7. p. 2. n. 20. ex Com. Garz. etc. 3. Efficitur inhabilis ad idem beneficium, eliam per dispensationem Episcopi oblinendum, aliis tamen beneficiis iure ipso non privatur, nec ad alia obli­ nenda iit inhabilis ante sententiam indicis. Suar. c. 51. n. 7. 320. Prima poena ob simoniam in materia beneficiaria est excommu­ nicatio Papae reservata et ipso facto incurrenda. Hanc poenam incurrunt non solum conferens el recipiens, sed eliam ii, quorum mediatione el cooperatione contractus simoniacus perficitur. Nam in Consi. Apostolicae Sedis inter excommunicationes R. P. reser­ vatas habetur disserte excommunicari reos simoniae realis in beneficiis quibuscumque eorumque complices. 321. Si occultum sil crimen, ab hac excommunicatione absolvere po­ test Episcopus ex cap. Liceat, ita enim disserte in cil. Consi. Aposto­ licae Sedis: Firmam tamen esse volumus absolvendi facultatem a Tridentina Synodo Episcopis concessam Sess. XXIV. cap. 6. de reform. in quibuscumque censuris Apostolicae Sedi hac nostra Constitutione reservatis, iis tantum exceptis, quas eidem Apostolicae Sedi speciali modo reservatas declaravimus. Porro excommunicatio contra reos si­ moniae realis in Beneficiis quibuscumque, eorumque complices, non perlinet ad reservatas Sedi Apostolicae speciali modo. Ergo. Ante praedictam Pii IX. Constitutionem ab eiusmodi excommunica­ tione vi specialis privilegii absolvere poterant eliam Mendicantes, cum limitatione tamen a Clemente XIII. apposita, nimirum extra Italiam et intra Urbem, quo nomine DD. intelligunl eliam Urbis districtum. Utrum vero, postquam eiusmodi privilegia ac facultates omnes absolvendi a casibus papalibus revocatae, suppressae et abolitae in memorata Consti­ tutione fuerunt, Aposlolica Sedes (quae per eam Constitutionem profecto facultatem sibi non ademit privilegia denuo concedendi) quidpiam qui­ buspiam concesserit, ab iisdem Mendicantibus scitandum erit. 322. Nomine aulem beneficii quoad istam et eliam quoad sequentes poenas, inlelligunlur beneficia proprie dicta, sive secularia ea sini sive regularia, cniusmodi sunl Regularium Praelaturae, quae non consistunt in nuda Commissione ad nutum revocabili, sed in munere ordinario, ul sunl episcopatus, decanatus, canonicalus, paroecia, recloratus, generalalus, abbatia, praepositura, provincialalus, prioratus, guardianalus etc.; non vero pensiones, vicariae temporales, munus inquisitoris, legali, de­ legati; quia non sunl beneficia proprie dicta. S. Alph. n. 112. q. I. notat, praelaturas regulares sin minus sub nomine beneficii, saltem sub nomine officiorum vel dignitatum venire. Exinde etsi simoniam committat ille, qui vendat pensionem spiritua­ lem aut vicariam temporalem etc., non tamen excommunicationem vel alias poenas mox referendas contrahit. Schmalzgr. n. 265. 348 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 323. Secunda poena est, quod electio, praesentatio, postulatio, confir­ matio, institutio etc. ad beneficium, officium, dignitatem etc. est ipso jure nulla: adeo ut peream provisus nullum ius consequatur. Est certa et comm. doctrina. Proinde si possessor beneficii sic obtenti etiam per vim eo spolietur, non restituitur ad possessionem; quia non habet in illo titulum etiam coloratum, qui desideratur ad restitutionem in beneficial i bus. Schmalzgr. h. Iit. n. 266. 324. Neque hic defenditur regula de triennali possessione; quia in eadem expresse exceptus est, ubi dicitur absque simoniaco ingressu. Schmalzgr. ibid. « Notat tamen Valensis h. Iit. §. 4. n. 12. post Lessium n. 138. lib. 2. cap. 35., quoi si electus vel praesentalus legitime postea committit simoniam pro confirmatione vel institutione acquirenda, non vitiatur electio vel praesentatio, sed sola irritatur confirmatio vel institutio, in qua vilium illud commissum est. El hoc probatur a simili ex cap. Si confirmatione 39. in 6., ubi habetur, cassata confirmatione ob defectum alicuius sollemnitatis non proplerea cassari electionem praecedentem ca­ nonice factam. Unde in tali casu sufficeret, si per legitimam dispensa­ tionem tolleretur inhabililas contracta per actum posteriorem, nec opus esset nova electione aut praesentatione; secus dicendum, si in priori actu commissa fuisset simonia; nam tunc omnes sequentes actus forent irriti ». Reifiensl. h. iit. n. 265. 325. Hoc autem procedit, etiamsi in electione aut in praesentatione ad beneficium vel praelaturam, quae fiat a pluribus iure communitatis vel Collegii, unus tantum votum dedisset simoniace, maiori parte eli­ gente absque simonia. Secus vero si praesentatio fiat a pluribus, uti singuli sunt; tunc enim cum tot sint praesentationes, quot patroni, una collatio sitnoniaca aliam non inficit atque adeo in eam non influit. Schmalzgr. ibid. 326. Irrita pariter est provisio, etiamsi simoniam non quidem ipse pro­ motus, sed ipso ignorante parentes eius, cognati, amici etc. commiserint. Excipitur tamen casus, quo id facium forte fuerit in fraudem el ad electum aut praesenlatum etc. reddendum inhabilem ad beneficium. Tunc enim ipsa iura sustinent provisionem, ne plus malitiis perversorum ho­ minum, quam innocentium meritis tribuatur. Est communis doctrina. Vid. Schmalzgr. h. tit. n. 266. van Espen quidem novam excogitavit ra­ tionem, inquiens p. 2. tit. 30. cap. 6. n. 25. « quod eo casu ipsa simonia proprie non inficeret, cum supponatur, quod, etiam ea non interveniente, electio facta fuisset ». Ratio insipientissima ! quasi vero tunc solum si­ monia inficiatur actus quidam, quando absente simonia factus non fuisset!! vel quasi certum sil, electionem faciendam fuisse, licet non intercessisset simonia" Unde enim id constat? Num electio sequula simoniace est in- CAPUT II. SIMONIA 349 dicium sequuiurae, licet simonia absit? Et quod mirum, résolu tores ca­ suum conscientiae in Bonon. Dioecesi an. 1768. lanuar. cas. 3. torn. 3. pag. 12. hanc van Espen rationem dicunt acutissimam! Sed ea aetate van Espen erat alter s. Leo aut Augustinus, quando lanseniana pestis viscera Italiae corrodebat. 327. A fortiori autem irrita habenda est provisio quoad eum, qui scivit ab alio datum iri pecuniam el non in fraudem ipsius, sed in favorem. In quo tamen casu distinguendum est. Nam si provisus ante colla­ tionem, sciens alterius pravum consilium, expresse contradicat; non vi­ tiatur, sed valida erit collatio beneficii, etsi alter, ipso contradicente et ignorante in simonia pergat, eaque mediante beneficium revera obti­ neatur. Secus est, si non contradixit vel contradixit quidem, sed nihilominus postquam scivit, quod alter, non obstante contradictione et protestatione sua, in simonia nihilo secius pergeret, ipse beneficium acceptavit simo­ niace collatum. Hoc aperte colligitur ex cap. Sicut 33. huius lit., in quo ille tantum excusatur a poena nullitalis, qui postquam contradixit, igno­ rat, beneficium nihilominus simoniace ab alio pro se obtineri ac proinde qui non ignorat, eo ipso non excusatur, quod sciens, beneficium simo­ niace conferri, illud tamen acceptat; cum sic acceptando reipsa appro­ bare simoniam et in hanc consentire videatur, non obstante contradictione ac protestatione sua, cui facta contraria apparent. 328. Et pari modo protestationi suae contradicere et ab hac recedere censetur is, qui sciens pecuniam simoniace ab alio solutam pro se, hanc ipsam pecuniam, ante obtentum beneficium, refundit illi, qui eam solvit, cap. Sicut. 33. h. tit. Quod si pecuniam refundat post obtentum beneficium (pecuniam intellige, se inscio, ante obtentum beneficium, solutum) simoniam quidem el ipse committit (nisi id faciat praecise ex amicitia et ne alter damnum sua causa patiatur, ut plures aiunt), non tamen incurrere videtur poe­ nam irritationis ipso facto ac proinde beneficium usque ad sententiam privationis poterit relinere. Ratio est, quia effatum, quod — ratihabitio retrotrahitur et mandato aequiparatur = inlclligendum est de iis, quae pendent a consensu ralificanlis, non autem de iis, quae ante hunc consensum plane el absolute iam peracla sunt. Schmalzgr. n. 266. 329. Beneficii privationi accedit obligatio fructus ex eo comparalos restituendi. Est doctrina communis et certa ex iure. Id autem valet, tum si simonia commissa sit ab ipso beneficiario, tum si ab alio, ipso beneficiario sciente et non contradicente, vel contradi­ cente quidem, sed tamen acceptante beneficium cum notitia iam habita simoniae, non obstante sua protestatione, intercedentis. Ratio est, quia 350 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI cum nec bonam fidem nec titulum habeat, in quo ius percipiendi fructus radicatur; non facit fructus suos atque adeo eos restituere tenetur. Quod quidem inlelligendum est non modo quoad fructus exstantes, verum etiam quoad consumptos, imo el quoad eos, qui a quolibet legi­ timo possessore percipi potuissent. Ratio, quia est possessor malae fidei el loco praedonis habetur; proinde semper dicitur esse in mora el ad omnia damna tenetur. Schmaizgr. n. 267. 330. Si vero simonia commissa ab alio fuerit, ipso beneficiario ignorante, fructus quidem lucratur, quandiu manet in bona fide non secus ac qui­ libet alius bonae fidei possessor. Cum lamen collatio per se sit invalida (nisi in fraudem simonia ab alio facta fuerit, ul diximus sup. n. 326), quando cessat ignorantia, restituendi sunl fructus qui exstant. Ralio, quia possessor nactus non est illorum dominium nisi lanium revocabile. Sehmalz. ibid. Cuinam vero fructus restituendi? Breviter s. Alphonsus lib. 3. n. 116: * Fructus restituendos esse Ecclesiae docet s. Thomas 2. 2. q. 100. ari. 6. ad 4., modo commodum non recipiant ex hoc, qui simo­ niam commiserunt. Sed probabile esi, posse restitui pauperibus vel suc­ cessori in beneficio, vel etiam se componere cum Summo Pontifice pro didis fructibus ». Addunt DD., vid. s. Alph. n. 111., non teneri (valde probabiliter) ad restituendos fructus perceptos intuitu stolae el aliarum functionum parochialium, v. gr. exsequiarum, concionum, matrimoniorum etc. Ralio, quia isti fructus non percipiuntur ceu reditus beneficii, sed ul stipendia officii; ex quo fit, prout commun. DI), tenent, ul parochus de illis possit libere disponere etiam in profanos usus etc. 331. Si vero possessor huiusmodi bonae fidei per triennium cum eadem bona fide in pacifica beneficii possessione perstiterit, defenditur (inquit Schmaizgr. n. 267.) regula de triennali possessione; adeo ut triennio illo elapso neque fructus neque beneficium teneatur restituere. 332. Sunl lamen qui oppositum tenuerunt et duplici innituntur argu­ mentatione: quarum prima desumitur ex .ipsa regula 36. Cancelleriae de triennali possessione, quae excipii expresse casum ingressus simoniaci: « liem staluil et ordinavit idem D. N., quod si quis quaecumque bene­ ficia ecclesiastica, qualiacunque sint, absque simoniaco ingressu, ex quovis titulo, aposlolica vel ordinaria collatione aut eleclione... per trien­ nium pacifice possederit..., super iisdem beneficiis taliter possessis mo­ lestari nequeat ». Altera vero ex iure canonico. Nam cap. Ex insinuatione 26. h. tit. in causa cuiusdam, cuius paler adhuc infanti simoniace beneficium acquisivit, Clemens 111. respondit, hunc post mullos annos * ratione primae receptionis nihil posse vindicare » ; eandemque in rem alia exempla ex iure canonico afferuntur. 351 Hanc sententiam maxime gallicanus Cabassulius el dein plusquam gallicanus van Espen luetur. El Siculi seculo elapso mos erat, ut huic nebuloni plurimum deferretur, sic eam receptam videmus in solutione casus 2. febr. 1768. Bononiae sub Malvelio torn. 3. pag. 7. eamque insi­ nuatam videmus in cap. 28. §. 11. Synodi Tusculanae celebratae an. 1763. sub Henrico Cardin. Duce Eboracensi. 333. « Sed receptior (inquit Rigantius in regul. 36. Cancellariae n. 132. toni. 3. pag. 190. Romae 1746.) est in praxi contraria opinio, quod sci­ licet huius regulae exceptio competat proviso de beneficio, ignoranti simoniam a tertio commissam ». Quam in rem praeter suffragium plurium ac gravissimorum DD., affert el plurcs decisiones s. Rotae Romanae. Sic el Theologos alios, inter quos Suarez de Relig. lib. 4. cap. 57. n. 9. et Canonistas a Schmaizgr. 1. c. et Reiffenstuel h. iit. n. 278. citatos videas. Argumentis autem adversariorum sic respondet Reiffenst. Ad I. quod cum dicta regula in quantum favorabilis late el in quantum odiosa est, stricte sit interpretanda, bene dici potest, clausulam, illam = sine simoniaco ingressu = intclligendam lanium de eo esse, qui vel ipse per propriam simoniam obtinuit beneficium, vel simoniam alterius, qua me­ diante obtinuit beneficium, slalim vel certe intra triennium rescivit et consequenter bona fide non possedit: nullatenus vero accipiendam de eo, qui alterius simoniae penitus ignarus, optima fide per triennium pacifice possedit. Reiffenst. n. 278. Ad 2. vero respondet, ibid. n. 279., hos textus intelligi posse de par­ vulis, qui de simonia parentum ab initio fuere conscii, vel etiam intra triennium resciverunt, uti facile contingere potest, dicentibus et lamen­ tantibus subinde parentibus, quantum iam expenderint vel expendere debeant pro filiis. Vel dic (el haec est idonea magis responsio), regulam de triennali esse conditam post illos canones et consequenter iis in casu nostro derogari, cum lex posterior deroget priori. Inserta autem haec regula fuit inter alias Cancellariae a Calixto III., qui sedem aposlolicam conscendit anno 1455. Unde frustra quaeruntur el congeruntur a van Espen antiquiora exempla contraria. 334. Tertia poena est, ut inquit Busemb., quod inhabilis efficiatur ad idem beneficium obtinendum etiam per dispensationem Episcopi; atque adeo ante omnem sententiam non modo illud dimittere tenetur, si obti­ nuit, sed inhabilis evadit ad idem dein alias obtinendum. Quidam, uti Schmalzgrueber n. 268., rem temperant, dicentes, inha­ bilem fieri ad illud beneficium pro ea vice oblinendum. Sed, ut dicit Reiffenstuel h. Iit. n. 266.: « licet in cap. penult, de Electione videatur, simoniace oblinentem beneficium tantum ea vice esse inhabilem ad idem obtinendum, sicut et glossa... tenet; lamen post praefatam Constitutionem Pii V. (Cum primum, el est quinta huius PonCAPUT II. SIMONIA TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI 352 liftcis in Bullario Cherubini) ob illius verba res est extra controversiam, quod perpetuo sit inhabilis ad idem beneficium iterum obtinendum, nisi Papa dispenset ». Verba s. Pii V. sunt haec: « Qui beneficium aut officium ecclesiasti­ cum simoniace adeptus fuerit, illis similiter ipso iure sit privatus et ad fructuum omnium, quos perceperit, restitutionem teneatur et perpetuo sil inhabilis ad ea el quotcumque alia beneficia obtinenda ». 335. Verum postrema haec verba aliam inficiunt difficultatem; quo­ modo enim stabit quod habet Busemb., nec fieri inhabilem ad alia obtinenda, quando Pius V. eam inhabilitatem extendit disserte tum ad ea him al alia beneficia obtinenda et nemo negat, simoniacum ipso iure vel facto inhabilem fieri ad beneficium simoniace obtentum conse­ quendum ? Navarrus, apud Suarez cap. 58. η. 15., docuit, in Constitutione Pii V. haberi clausulam, qua innuatur, poenam hanc per indicium esse irro­ gandam atque adeo ante iudicis sententiam non incurri. Verum Suarez 1. c. nn. 15. 1G. salis ostendit, clausulam illam, quae supponit institutum iudicium, non afficere hanc partem Constitutionis. 336. Verum licet in rigore huius Constitutionis existimari possit, reipsa non vitari poenam inhabililalis ad quaevis alia beneficia ante quamlibet aliam sententiam; nihilominus subdit Suarez de facto hanc sententiam probabiliter exspectandam. « Navarrus ait (inquit), illam poe­ nam quoad hunc effectum non esse usu receptam, quod etiam mihi ex iis, quae inlelhgere potui, est valde verisimile: quo posito non incur­ retur illa poena, saltem ante sententiam declaraloriam, etiamsi aliae incurrantur; quia potest consuetudo derogare uni parti legis et non aliis, eo vel maxime quod aliae poenae nituntur etiam iure antiquiori, quod derogatum non est, ul dixi, inhabilités autem ad omnia alia beneficia in futurum acquirenda omnino nova est et ideo ubi clare non consti­ terit, Constitutionem Pii V. esse receptam in priori rigoroso sensu, exi­ stimo posse in praxi servari luta conscientia opinionem Navarri el non esse necessariam dispensationem ad alia beneficia, quando delicium non est ad forum contentiosum deductum et in eo declaratum ». Eadem de re Pirhing h. lit. n. 170.: « Constitutio Pii V. inhabililans simoniacos ad quaevis beneficia obtinenda ipso iure, non habet locum ante sententiam iudicis condemnaloriam vel saltem declaratoriam cri­ minis m foro conscientiae, neque quoad hunc effectum est recepta, ul refert Navarr. et Suarez ». Et adslipulalur Reiffensluel h. Iit. n. 267. dicens, alios in eandem ire sententiam. 337. Didum est superius, eum, qui simoniace acquisivit beneficium, non posse idem beneficium oblinere per dispensationem Episcopi. « 353 Porro de facultate dispensandi in poena nullilatis et inhabilitatis, te­ nenda sunt quae sequuntur, distinctione prius facta inter beneficium sim­ plex et duplex. Beneficium tam seculare quam regulare dividitur in sim­ plex et duplex. Simplex est, quod nullam jurisdictionem, curam animarum vel administralionem habet aul specialem praeminenliam sibi adnexam, sed ad solam assislentiam in choro vel altaris servitium obligat. Talia sunt 1° canonicatus: 2° beneficia eorum, qui in ecclesiis calhedralibus praeter canonicos portiones integras vel dimidias habent: 3° praeslimomonia, quae spirituale obsequium adnexum habent el in titulum con­ ceduntur: 4° cappellaniae collativae. Duplex vero dicitur, quod specialem aliquam qualitatem, sc. praeeminenliam, administralionem, jurisdictionem, vel curam animarum adiunclam habet. Eiusmodi sunt Γ lieneficui proprie curata, quibus qui provisi sunt, praeter obligationem ad horas canonicas et altaris servi­ lium, nomine proprio el ex obligatione officii sui administrant sacra­ menta el in foro conscientiae jurisdictionem exercent, cuiusmodi sunt plebanalus, vicariae, parochiae aul commendae perpetuae ecclesiarum parochialium aul curatarum. 2° Officia, quae administralionem rerum ecclesiasticarum, sine eminentia tamen et jurisdictione, oblinent. Tale est officium primicerii, sacristae, thesaurarii, custodis etc. 3° Personatus: talem habere dicuntur, qui praeemineniiam sedis in choro, praecedentiam in processionibus, priorilatem suffragii in Capitulo habent, sine iurisdiclione fori externi el adminislralione proprie dicta. 4° Denique dignitates dicuntur oblinentes praeemineniiam fere cum jurisdictione fori externi et adminislralione proprie dicta. El aliae sunt sublimiores, quae maiores vocantur, ul Episcopatus, Archiepiscopalus, Primatia, Cardinalalus, Pa­ triarchates... Aliae minores, ut decanatus cathédrales, archidiaconalus, abbatiae el aliae praelaturae regulares seu seculares etc. Vid. Schmalzgr. lib. 3. lit. 5. n. 30-32. 338. Itaque 1° quando beneficium aliquod simplex simoniace procu­ ratum esi ab aliis, beneficiario inculpabiliter ignorante el consequenter beneficium bona fide acceptante, potest cum illo dispensare Episcopus (hoc inlellige, si id accidat intra triennium; nam eo absoluto, valet re­ gula de triennali possessione nec opus esi dispensatione), ul illud de novo acquirere valeat, dummodo illud prius resignet. Esi communis et certa senlentia, quae clare eruitur ex cap. Si alicuius 59. de Electione. Reiffenst. h. til. n. 33G. Addit heic Schmalzgrueber h. lit. n. 208. ex sententia Valensis, ne episcopi quidem dispensatione opus esse, cum nulla subsit culpa, ob quam ea inhabililas induci debeat. Num haec opinio alium quempiam sedatorem nacla sit, ignoro. At hoc non ignoramus, aegre conciliari posse cum cap. Si alicuius 59. de Electione, ubi dicitur; < Si alicuius CAPUT II. SIMONIA Ballexmn! Moral. Tomo Π. 23 354 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI electionem propter simoniam, eo ignorante ac ratum non habente com­ missam, contigerit reprobari, cum eo super praelatione, ad quam taliter fuerit electus, illa vice non potest Episcopus dispensare. Quamvis circa eum, qui ignoranter recipit simplex beneficium per simoniacam pravi­ tatem, post liberam resignationem, Episcopi dispensatio toleretur ». Quae postrema verba imo mere tolerari hoc ipsum dicunt, qnod possit Episcopus dispensare. Ergo a fortiori etc. Nec firma videtur allata ratio Valensis, quae, uti patet, nimis probaret, nempe idem dicendum si agatur de Praelatione. 2° Quando autem aut sciente beneficia to obtentum sil simoniace be­ neficium simplex, aut beneficium obtentum quidem simoniace sil igno­ rante beneficiario, beneficium lamen non sil simplex, sed duplex (uti loquuntur canonislae); tunc non potest episcopus dispensare, ul talis beneficium illud relinere possit, saltem (quoad secundum casum) illa vice vel de novo acquirere, sed recurrendum pro dispensatione est ad Pontificem Romanum. Si lamen prius alteri conferatur el ilerum vacare contigerit; poterii tunc conferri illi, qui simoniam ab alio commissam ignoravit : Reiffensl 1. c. n. 337. Quod autem diximus, recurrendum esse ad Papam pro dispensatione, quando beneficium duplex simonia obtentum sil ab alio commissa et ignorante beneficiario; id intelligendum est de caso, quo ob simoniam alterius electio seu collatio fuerit per sententiam reprobata atque decla­ rata irrita; nam si per sententiam non fuerit in foro externo reprobata talis beneficii provisio, etiam pro illa vice dispensare poterit Episcopus, quod quis dignitatem quoque aut beneficium curatum per simoniam alterius bona fide obtentum relinere seu potius de novo acquirere valeat, si prius illud resignet. Hoc enim clare eruitur ex prima parte cap. Si alicuius, quod paulo ante n. praec. retulimus. 339. Quodcumque tandem beneficium sive simplex sive duplex obtentum fuerit simoniace sciente illo, qui provisus est, Episcopum non posse di­ spensare cum beneficiario, ul illud beneficium vel tunc relinere vel alia vice de novo acquirere illud ilerum valeal, tenendum esi. El quidem pro foro externo, certum est apud omnes; quippe simoniace acquirens beneficium, per ius commune et pontificias constitutiones ad idem oblinendum redditur perpetuo inhabilis. Si vero sil simonia occulta, quidam censuerunl, posse Episcopum di­ spensare, quasi haec facultas fiat Episcopis, dum decret. G. Trident, sess. 24. eis fit facultas absolvendi in foro conscientiae ab omnibus casibus occultis el dispensandi in omnibus irregularitatibus el suspensionibus ex occullo crimine, praeterquam ex homicidio voluntario, provenientibus. At communior ac probabilior sententia est, id Episcopos non posse. Nam poena haec nullilalis neque est casus occultus absolvendus per absolu- 355 lionem sacra mentalem ncc est suspensio aut irregularitas, sed alia poena vindicative per Pontificem simoniae inflicta. Praeterea cum haec poena introducta sil post Concilium Tridenlinum, non se extendit ad eam facultas data a Tridentino, prout in simili casu declaravit Gregorius XIII. De­ nique id expresse declaravit s. Congregatio el Palaus de Simon, punct. 28. n. 3. hanc refert ex Farinaccio 1. ib. cit. : « Episcopus etsi a simonia occulta absolvere possit, non potest tamen simoniacum rehabililare ad beneficia io posterum oblinenda neque ad relinenda quae per simoniam occultam relinet ». Vid. Reiffensl. h. Iit. n. 340. 340. Denique inter poenas simoniae huius sunt qui recenseant priva­ tionem aliorum beneficiorum, quae legitime quis adeptus fuerat. Sed cum sententia communi dicendum est, simoniacum privari quidem iis posse a indice per sententiam condemnatoriam, non tamen eum esse ipso iure et facto privatum. Inde sequitur, eum, qui forte sic privetur, non censeri privatum fru­ dibus, quos percepit ante sententiam. Vid. Reiffensl. h. lit. n. 269. et Schmalzgr. h. lit. n. 269. 341. Inter simonias reales restat simonia in Religionis ingressu. De ea aliquid dicendum. Tres maxime sunt casus, in quibus licite aliquid accipi el aliquando eliam peti potest ab ingressuris in Religionem vel ab ingressis: 1° Quando ab istis aliquid sponte offertur monasterio. Nam per con­ ciliorum ac Pontificum decreta quidpiam hac ratione oblatum accipi licite potest, ul communiter canonistae tradunt. Ralio, quia tunc cessat omne periculum et species simoniae; cum gratis oblatum non possit habere rationem pretii, licet alioquin prohiberi oblatio gratuita aliis de causis possit, ut contingit in donatione examinatoribus parochorum facta. Confirm, quia praelatis regularibus licet meliorem facere conditionem sui monasterii per media alias licita; atqui non est illicitum accipere pro spirituali aliquid gratuito oblatum. Ergo. Schm. h. Iit. n. 193. 2° Si monasterium sil inops cl non sufficienter dolatum, potest ab ingressuris vel ingressis aliquid exigi titulo sustentationis. Ita communis cum s. Thom. 2. 2. q. 100. ari. 3. ad 4.: idque expresse consentit Concd. Tridenlinum sess. 25. de llegular. reform, cap. 16. pro victu el vestitu novitiorum (pio tempore probantur; porro si licet exigere pro tempore tyrocinii sustentationem, licebit et deinde, si ex parte monasterii eadem exigentiae viget ralio. Nec obstat, quod in cap. Quoniam 40. h. lit. prohibetur velul simo­ niacum accipere quidpiam sub praetextu paupertatis. Nam ut explicat Glossa, non prohibetur id ex vera paupertatis causa, sed ex praetextu seu colore falsae aut fictae paupertatis. Schmalzgr. h. til. n. 194. 195. 3° In monasteriis monialium, iis quoque, quae reditibus abundant, CAPUT Π. SIMONIA 356 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI potest indiscriminalim ab ingressuris vel ingressis aliqua certa pecuniae summa titulo dotis exigi. Ita consuetudo propemodum universalis, quam speciali induito firmavit Innocentius VIII. Accedit sententia s. Congr. Episc. el Regular, apud Fagnanum ad cap. Non amplius 1. de Insti­ tutionibus n. 25.; quae animadvertens, sanctimonialium monasteria sine dotium subsidio diu sustineri non posse et propter ingruentes necessi­ tates et casus inopinatos plerumque ad inopiam redigi, Summ. Pontifi­ cibus approbantibus, sanxit, ut dotales eleemosynae a monialibus nume­ rariis persolverentur, tametsi numerus esset taxatus ad mensuram redituum monasterii. Schm. ibid. n. 196. 342. Tres tamen limitationes heic addendae. Prima, ut pactum hoc casu non fiat de aliquo dando pro ipso ingressu; hoc enim, ulpote de temporali dando pro spiriluali, simoniacum foret, etiamsi monasterium inops foret. Secunda, ul non admiltatur aliqua inhabilis ex sola spe recipiendi ab ea aliquid temporale; nam tunc finis susceptionis, ab ad­ mittentibus internus, isque principalis, foret aliquid temporale. Atqui simoniacum esi dare aliquid spirituale ob finem temporalem exlrinsecum» praesertim si is principaliter intendatur. Tertia, ul dos non ab omnibus sine discrimine exigatur; sic enim pauperes, saepe magis dignae et ido­ neae, statu religionis excluderentur et aliae forsan minus idoneae, quia divites sunt, reciperentur: quod utique est irrationabile. Schm. 1. c. n. 197. 4° Possunt regulares, tam viri quam feminae, quorumvis monaste­ riorum, eliam divilum, pacisci cum parentibus et exigere certam quan­ titatem pecuniae vel aliorum bonorum temporalium, ea conditione, ul persona in religionem suscepta eamque professa, contenta illa portione, renuntiet imi hereditatis vel alterius cuiuscumque iuslae praetensionis. Ratio, quia tunc exigitur solum temporale pro temporali el quidem iusle; cum enim susceptus in religionem per professionem transferat omnia sua iura el bona, de quibus ante professionem non aliter disposuit, in illam transfert eliam ius hereditatis, modo successionis hereditariae capax sil: non tenelur autem religio ius illud remittere gratis, cum subinde valde sit aestimabile. Ergo pro eius remissione potest aliquid temporale iusle exigere. Schm. ibid. n. 198. 3 343. Fuerunt, qui ex induito facto monialibus, ut dotem recipiant ab ingressuris, licet monasterium dives sil, generatim inferre voluerunt, licere quidpiam exigere titulo sustentationis, utcumque monasterium (etiam virorum) dives sit. I Sed verior sententia cum s. Thoma 2. 2. q. 100. ari. 3. ad 4. el com­ muni id negat, et nititur sup. citato cap. Quoniam sup. n. 327. Ratio,, quia reditus monasterii sunt ecclesiastici, ordinali ad sustentationem religiosorum gratis faciendam. Ergo hoc ipso quod quis ad religionem suscipiatur, habet ius ad sustentationem ex reditibus monasterii ca- 4 357 piendam. Si aulem non potest recipi titulo sustentationis et alius titulus deest, iam accipi videtur pro ingressu. Schm. 1. c. n. ‘200-201. 344. Quod attinet ad poenas iuris circa ingressum religionis, haec habe: 1° Dantes et recipientes pro receptione ad religionem seu receptio­ nem, si personae sint singulares, incurrunt excommunicationem; capitulum vero, in talem receptionem consentiens, incurrit suspensionem ab o/Jicio capitulari. Haec ex Extravag. Urbani IV. Sane 1. de Simonia. Oportet tamen, ut in delinquentibus adsit praesumptio, ul colligitur ex textu, ubi bis repetitur « Qui praesumunt », ut advertit Barbosa in cil. Exlr. n. 2. Absolutio autem ab his censuris est reservata Papae, ut habet eadem Extrav. Urbani IV. Tamen si delicium sit occultum, absolvere possunt •ex decret. Trid. sess. 24. cap. G. de Reform, etiam Episcopi el Mendi­ cantes ex privilegio, quo absolvere possunt a reservatis Papae. Ita com­ mun. apud Schmaizgr. 1. c. η. 251. 2° Ita scienter aliquid recipientes et recepti, postquam de simonia convicti ac damnati fuerint, iubenlur e monasterio expelli el in arctius detrudi cap. de Regularibus 25., el cap. Quoniam 40. h. lit.: et extrav. 1. Ex quo sequitur, professionem esse validam et professum ad seculum redire non posse. Tandiu aulem potest in monasterio professionis per­ sistere ac commodis alimoniae frui, donec per sententiam expellatur; quippe poena expulsionis videtur esse solum ferendae sententiae. Schm. 1. c. n. 252. 3° lidem incurrunt infamiam iuris, Extrav. cit. §. Ceterum et consequenter fiunt irregulares, saltem si crimen sil notorium notorietate iuris vel facti. Proinde ul habet Thesaur. part. II. V. Simonia cap. 10. n. 4. receptus non poterit promoveri ad ordines titulo religiosae profes­ sionis; cum ea sit infecta simonia et nullum ius tribuat professo, neque hic in favorabilibus habetur pro professo ex cap. Quoniam 40. h. Iit. Monet tamen Thesaurus 1. c. hoc inteliigi post sententiam indicis saltem declaraloriam. Sic non incurritur, nisi post sententiam declaraloriam, poena, qua recipiens simoniace amittit eo ipso potestatem rec’piendi. Ratio, quia el haec poena est privatio iuris iam quaesiti. Thesaur. ibid. n.5. Locum tamen istae poenae non habent, quando ingressus per profes­ sionem consummatus non est. Ita commun, apud Schm. 1. c. n. 254. Proinde si receptio ad habitum facta sil simoniace, sed professio admit­ tatur gratis, quia scii, factum retractatur ac pecunia non recipitur vel recepta redditur, excommunicatio non incurritur; sicut ex opposito in­ curreretur, si receptio ad habitum gratis facta est, sed postea tempore professionis aliquid exigitur. Schm 1. c. n. 254. Praeterea monet Thesaurus I. c. n. 5, quod in poenis heic enarratis dispensare potest Episcopus, seu praelatus cum suis subditis, dummodo ipse dispensans non fuerit complex criminis. CAPUT II. SIMONIA Mak Jf 358 TRACTATES VI. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI 345. Quod autem habet Auctor, quod poenae ob simoniam in ingressu religionis raro incurruntur, multiplici ex capite profluebat. Nam t’ citata Exlrav., quae infligit poenam excommunicationis, non ubique videtur recepta ac non receptam contendit esse Navarrus, apostolicarum constitutionum, ut ait Schm. 1. c. n. 255., scientissimus et eum sequuntur Lessius, Palaus, Sylvester el quisquis alius docet, excommu­ nicationem incurri solum ob simoniam in ss. Ordinibus el Beneficiis. 2° Praeterea, quemadmodum moniales veniam habent recipiendi do­ tem et super ea paciscendi, ita eliam in monasteriis virorum, si quid recipitur, fere lanium recipitur, quia sponte oblatum est: vel etiamsi exigatur, ea exactio cohonestatur ob monasteriorum tenuitatem, quod ita necessarium videatur ad sustentationem professi: vel denique, si mona­ sterium sit dives, elsi non absit simoniae crimen, Constitutio lamen quoad poenas recepta ibi non est. Schm. 1. c. n. 256. Verum cum in SS. D. N. Pii Papae IX. Const. Apost. Sedis inter excommunicationes Papae reservatas recenseatur el haec contra reos simoniae realis ob ingressum in religionem, nullus locus dubitationi amplius esse potest. LXL Resp. 4. Simonia Confidentiae completa, dato el accepto beneficio, licet accipiens promissionem vicissim non impleverit, inducit I. excommunicationem Papalem ulriqiie parti contrahenti. 2. Annullal resignalionem el collationem beneficii, in quo est commissa el inhabil tat ad idem postea oblinendum. 3. Privai omnibus beneficiis el pensionibus antea obtentis; non lan en ante sententiam latam. 4. Bene­ ficia sic collata soli Pontifici reservantur. Less. c. 35. d. 26. Suar. 43. Lavm. n. 26. 346. Quod dicit Busem. « Simonia confidentiae completa » rile est intelligeudum. Nam impleri opere censetur haec dato et accepto bene­ ficio in confidentiam; non lamen requiritur, ut ex ulraque parte sit impleta ita, ut eliam accipiens beneficium vicissim promissionem suam impleverit, v. gr. solverit promissam pensionem. Nam eo ipso, quod be­ neficium in confidentiam ab uno sil datum el ab altero acceptum, ab utroque poenae incurruntur, ut expresse habetur in Bullis Pii IV. ac Pii VExinde merito Navarrus Man. cap. 23. η. 140. vers, secundo nota ail, simoniam confidentiae esse aliis peiorem, quia nempe continet innumeras fraudes, cum magis latenter, quam aliae, committatur 11 ideo sil diffi­ cilis ad probandum in tribunalibus. ~ Excipi lamen debent mediatores simoniae; nam cum de illis non lo­ quantur Bullae Pii IV. et V., non incurrunt excommunicationem nisi ab ulraque parte pactum impletum fuerit, videlicet per solam simoniam realem, quo nomine eliam mediatores in Exlrav. 2. Pauli II. excommu­ nicantur ipso facto. Hinc isti poenas in Bullis Pii IV. et V. non incurrunt. 347. Poenae itaque, quas simonia confidentialis inducit, sunt. 1“ Excommunicatio Papae reservata el lata in quoscumque, qui eam 4 359 committam, sive dando sive recipiendo. Ila Const. Apost. Sed. contra reos simoniae confidentialis in beneficiis quibuslibet, cuiuscumque sint dignitatis: quibus verbis et Praelati maiores, non exclusis Cardinalibus, comprehenduntur. Quoad hasce poenas apud plerosque auctores confusio aliqua irrepse­ rat. Nam cum de hac re binae haberentur Constitutiones, altera nempe Pii IV. incip. Romanum Pontificem 16. Oct. 1564., altera Pii V. incip. Intolerabilis 1. Inn. 1.569., alii primam lanium, alii lanium secundam, pauci vero utramque commemorantes rem exacte ex utraque definie­ bant, uti Schmalzgrueber lib. 5. tit. 3. n. 270. Pius IV. ilaque Praelatos maiores, Cardinales nempe eliam Episcopos, Patriarchas, Episcopos et Archiepiscopos interdicto ab ingressu ecclesiae multavit, reliquos vero excommunicatione latae sententiae punivit. Car­ dinalibus videlicet inquit cit. Consi. §. 4. et aliis Praelatis huiusmodi in virtute sanctae obedieniiae et sub poena interdicti ingressus eccle­ siae, reliquis vero sub maioris excommunicationis latae sententiae poena per contraforientes eo ipso incurrenda, a qua nisi a nobis aut Romano Pontifice pro tempore exsistente, praeterquam in mortis ar­ ticulo constituti, absolvi nequeant, districtius prohibemus. Pius V. vero Consi, cil. §. 8. in omnes huius criminis reos excommunicationis ipso facto incurrendae ac Romano Pontifici reservatae poenam tulit ac die 14. Nov. eiusdem anni 1569. declaravit (quae declaratio eidem Constitu­ tioni subiicilur in Bullario Romano), omnes S. E. B. Cardinales in Constitutione et litteris praefatis ac singulis earum partibus etiam quoad privationes omnesque et singulas censuras et poenas in ipsis contentas, comprehendi. El ex his eruendus sensus verborum s. Alphonsi lib. 3. n. 89.: Per hanc simoniam... incurruntur poenae 1“ interdicti ab ingressu eccle­ siae, 2° excommunicatio papal is ipso facto, 3° nullitas collationis, etc., nimirum omnes, quotquot hoc crimen committerent, excommunicationem papalem ipso facto incurrebant; maiores vero Praelati etiam interdicto ab ingressu ecclesiae plectebantur; neque enim Pii V. verba aut maiores Praelatos poena excommunicationis eximi patiebantur, aut poenam in ipsos a Pio IV. decretam demebant. Nunc vero vi novae Pii IX. Con­ stitutionis manet quidem poena excommunicationis easdem, ac Consti­ tutio Pii V., personas complectens; poena tamen interdicti ab ingressu ecclesiae, quam contra maiores Praelatos statuerat Pius IV., sublata est. 348. 2® vero poena est nullitas resignalionis aut collationis factae in confidentiam. 3* Est inabilitas ad idem beneficium el alia beneficia obtinenda. 4' Est privatio omnium beneficiorum et pensionum, quae legitime ante obtenta fuerint. Haec tamen poena ex communi DI), sententia non CAPUT Π. SIMONIA 360 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1 ° PRAECEPTO DECALOGI incurritur de facto nisi accedat sententia saltem criminis declaraloria. Et hoc deducitur ex communi principio: « quia, ul inquit s. Alph. n. 112. q. 3., nimis rigidum est, ul reus poenas ex seipso exsequatur et bonis IJ possessis se privet ». De hoc tamen principio dubium movet s. Alph quoad examinatores beneficiorum parochialium; quippe cap. 18. sess. 24. Conci). Trident, edicitur, ul non possint absolvi nisi dimissis beneficiis. Verum « alii (ita Thesaur. de Poenis part. 2. cap. 4. η. 1.) dicunt, hanc poenam (scii, quoad examinatores istos) non esse usu receptam cum tanto rigore el ideo non teneri ante sententiam dimittere. Ita Lessius cap. 35. n. 148., Tannerus... ». 5* Denique beneficium sic simoniace resignatum reservatur Sedi Apostolicae, ul ab ordinario collatore conferri illa vice nequeat. Fructus vero ex hisce beneficiis male percepti applicantur Camerae Apostolicae. 349. Circa quam poenam tamen inspiciendum, an intercesserint con­ cordata cum Sede Apostolica. Ul enim nolal Schmalzgrueber h. lit. n. 273., si in concordatis statuatur, e?ftra menses Papales per nullam reservationem aut dispositionem non comprehensam in ipsis concordatis, liberam collationem ordinariorum esse impediendam, tunc neque vi casus simoniaci confidenlialis censetur habere locum haec reservatio, nisi forte in quopiam decreto expresse id constituatur; quod tamen decretum nulla­ tenus exsistit. Ita apud Giraldi invenies Constitutionem Sixli V. (Girald. lit. 2. pag. 572.) quae incipit Pastoralis Officii 13. Aug. 1587. el qua Papa beneficia vacantia ratione confidentiae permittit liberae collationi ordina­ riorum collatorum, perinde ac si nunquam fuissent reservata, dummodo collatores non fuerint criminis participes aut consentientes: ilemque fru­ ctus male perceptos erogari concedit in usum ac reparationem ecclesia­ rum seu monasteriorum ac beneficiorum, circa quae crimen admissum est. 350. Dubium nonnulli moverunt, an poenas huiusmodi, inflictas scii, pro quavis simonia el sup. recensitas, incurrant illi quoque, qui simoniam committunt lanium contra ius ecclesiasticum, v. gr. in commutatione beneficiorum propria auctoritate. Movebantur autem hac ratione, quod cum poenae sint odiosae, videantur restringendae ad solam simoniam iuris naturalis. Sed communius, inquit Sehmalzgr. h.til. n. 275. el longe probabilius affirmant DD. Ratio quia ss. Canones generation et indiscriminalim de­ testantur el puniunt simoniam. Atqui certum est, pacta circa beneficia, propria auctoritate inita, tametsi tantum contra legem ecclesiasticam, damnari ul continentia labem simoniae. Imo aperte ss. Canones eam quoque comprehendunt, quae est iuris lanium ecclesiastici. Ita Urbanus III. in cap Quaesitum 5. De rerum permutatione: « Generaliter itaque tendas, quod commutationes praebendarum de iure fieri non possunt, 361 praesertim pactione praemissa, quae circa spiritualia vel connexa spiri­ tualibus, labem semper continent simoniae ». Et cap. Cum olim 7. eod. lit. Innocentius III.: « Cum ergo nobis constaret, quod ipse B. suum praestiterit permutationi consensum, praedictus autem magister suum publice fateretur errorem; el hunc praepositura el illum archidiaconatu curavimus spoliare ». Subdit tamen Innocentius, licere Episcopo mulare personas etc. Sed de his, ubi de beneficiis eorumque permutatione in Tract, de Statibus particularibus. CAPUT 11. SIMONIA Art. III. An, et cui sit restituendum quod simoniace acceptum. LXI1. Resp. 1. Nihil spirituale simoniace acceptum, praeter beneficium (sub quo continetur pensio, secundum Bon. negante Less.) est restituendum. Ratio est, quia cetera vel restitui non possum, ul Sacramenta, vel non sunt restituenda ante sen­ tentiam; cum Canones aliud non statuerint, ex Less. n. 68. Suar. Fill. etc. contra Azor. Laym. Bon. d. 1. b. 7. q. 5. diss.2. Dixi praeter beneficium; quia hoc retineri non potest, etiam ante iudicis sententiam : ul palet turn ex cap. Si quis neque c. I. q. 1. turn ex 2. Extrao. Cum detestabile, de Simonia. V. Bon. 1. c. Ubi addit etiam fructus perceptos esse restituendos; tum quia nullo iusto titulo possunt retineri, cum adeptio beneficii simoniaca sit ipso facto irrita; tum quia sic expresse habetur in Extr. Cum detestabile, de Simonia. V. s. Th. 2. 2. q. 100. a. 6. Nav. I. 5. Cons. 62. Less. 1.2. c. 35. dub. 31. 351. Quod res spiritualis, quae solei dici merx simoniaca, non sil re­ stituenda, est fere unanimis DD. sententia. Ita Sehmalzgr. lib. 5. lit. 3. n. 284. Ratio 1° quia non solum quaedam non possunt restitui, ul notai A., sed etiam quia nullo iure obligatio haec esi imposita, licet index possit dein eam iniungere. 2° Quia ut valida sit rei spiritualis translatio, iure divino non plus requiritur, quam potestas eam transferendi in utroque quoad rem spiritualem, nisi aliunde in aliquo eorum sit defectus. Ergo valebit iure, divino translatio. Si autem valet iure divino, valebit etiam iure humano; quia ab hoc non reperiunlur irritatae nisi fere solae pro­ visiones bénéficiâtes simoniacae. 3° Quia obligatio restituendi oritur solum ex violatione iustiliae; atqui in simonia peccatur quidem contra religio­ nem, sed non peccatur contra iuslitiam, nisi dans spiritualia damnum subeat vel incommodum, quod compensetur temporali retributione (vid. Schmalz. 1. c. n. 284. el 10.), v. gr. si beneiicium resignetur. 352. Doctrina, quod retineri non possint beneficia simoniace acqui­ sita, communis est et certa; quanquam haec restitutio non quidem ex iure naturali facienda sit, ut quidam senserunt, sed iure ecclesiastico. Sebm. 1. c. n. 283. Ratio, quia iura in poenam tam gravis delicii obstant, «te 362 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI quominus recipiens beneficium aut pretium, possit acquirere dominium accepti. Cum autem irrita sit el nulla adeptio beneficii, eo ipso dominium acquiriri non potuit etiam fructuum, atque adeo et hi sunt restituendi. 353. Notat A., secundum Bonacinam eadem lege, ac beneficia, com­ prehendi etiam pensiones, scii, spirituales, quippe de laicis aut etiam mixtis minus difficultatis occurrit. Vid. sup. n. 302. Sed simul innuit A., id a Lessio negari. Et sane, ut ait Schmalzgr. 1. c. n. 285., cum iura allegata loquantur solum de beneficiis, non sunt extendenda ad pensiones, ulpote odiosa, quia in materia poenali. ; j LXIII. Resp. 2. Prelium acceptum pro beneficio, collatione Ordinum, Sacramen­ torum el sacramenlalium, si notabiliter excedat id, quod pro sustentatione exigi poterat, item pio admissione ad Religionem, iure positivo restituendum est. Hoc tamen posterius nonnisi post latam sententiam, si admissus in Monasterium maneat; quia plerumque ratione alimentorum retineri potest, modo in communem usum conver­ tatur. V. Bon, 1. c. Less. I. 2. c. 35. d. 30. 354. Quoad hunc locum Auctoris, illud horalianum habemus: Brevis esse laboro, obscurus fio. Quidam semper restituendum putarunt ex Gregorii IX. decreto inf. n. 357. Distinctione itaque utendum est, an quidpiam simoniace tantum re­ ceptum sit, an vero etiam iniustc. Si intercessit peccatum solummodo simoniae, non vero iniusliliae, non datur obligatio restituendi pretium ante sententiam iudicis condemnaloriam, nisi pretium excedat aestimationem commodi temporalis, quod cum re spirituali in alterum translatum est, ut recte, monent Lessius, Suarez, Laymann, Reiffenstuel etc. apud Schmalzgr. h. til. n. 286. Hinc 1° non obligatur ad pretii accepti restitutionem, qui vendidit vasa sacra, chrisma, vel oleum sacrum, si id, quod accepit, non excedat va­ lorem illius materiae, quamvis teneatur restituere, si quid accepit ra­ tione consecrationis vel benedictionis, quae pretio aestimari non potest. Ratio, quia hae res per consecrationem non amittunt suum pretium; ergo qui pro illis iuxla aestimationem materiae dat pretium, aut nullam omnino simoniam committit, aut non committit saltem simoniam iuris divini el naturalis. Suar, cl Pirhing. apud Schm. 1. c. n. 287. 2° Non obligatur ad accepti pretii restitutionem, qui contra ss. Ca­ nones alteri vendit officium temporale Ecclesiae, v. gr. custodis, syndici, oeconomi etc. Ratio quia etsi committat simoniam, non tamen committit iniusliliam; quippe dando tale officium privat se commodo temporali. Suar., Laym., Lessius etc. apud Schm. ib. n. 288. 3° Ex eadem ratione ad restitutionem prelii, speciato solum naturali iure, non obligatur etiam is, qui alteri vendit suum beneficium. Nec obstat, quod non sil dominus sui beneficii; quia non transfert dominium i ' i 363 beneficii, sed instar usufructuarii commodum rei beneficiariae; in quo etsi committat simoniam iuris quoque divini, ut mulli malunt cum Schmalzgr. 1. c. n. 224., non tamen peccat contra iustitiam. Schm. ib. 2(88. 4" Similiter ad restitutionem non tenetur monasterium, si accepit pecuniam pro admissione alicuius ad religionem. Ratio quia, licet ad­ missio sit actus spiritual s, ideoquc sine simonia accipi pretium nequeat quia tamen habet onus temporale sustentandi personam, quod prelio est aestimabile, ideo pecuniae acceptio, modo non excedat aestimationem oneris temporalis sive alimentorum, non repugnabit iuslitiae. Hinc Papa Extrav. 1. hoc. tit. concedit, ul simoniace accepta retineri possint, dum­ modo non in privatum Abbatis vel Abbatissae etc., sed in communem usum convertantur. 5° Si quis castrum, cui adnexum est iuspatronatus, carius vendat ratione iuris illius; ob temporale commodum, quod afferre solet tale ius el quo se privat in gratiam alterius, v. gr. ob honorem humanum, qui est pretio aestimabilis, polest is relinere pretium acceptum, donec per sententiam restituere compellatur. Ratio, quia licet illa venditio sit simoniaca, eo quod honor ille adnexus est iuri spirituali el in eo fundatus, non tamen est iniusla. Ita Suar. Laym. Pirh. etc. apud Schm. 1. c. n. 290. 6° Idem est, si quis vendat imaginem miraculosam, ex qua lucrum percipiebat, vel aliam rem spiritualem seu sacram, ex qua hauriebat voluptatem, seu aliam commoditatem ex usu el possessione talis rei. Suar. Pirh etc. apud Schm. ibid. 7" Si quis pro functione spirituali, v. gr. sacrificio Missae, ad quam non tenetur ex officio el iuslilia, accipiat temporale aliquid, non tanquam pretium spiritualis functionis, sed tanquam stipendium, quod omni la­ boranti in gratiam alterius est iure naturae debitum, titulo tamen susten­ tationis quid accipiat contra prohibitionem legis ecclesiasticae ; non teneretur ad restitutionem. Laym. Pirh. apud Schmalzgr. ibid. n. 291. Eadem est ratio. 8° Imo etiamsi accepisset tanquam pretium spiritualis functionis, si tamen pretium acceptum non excedat iustnm stipendium, ipsi debitum pro actione illa ad sustentationem, non tenetur ad restitutionem; quia licet simoniam commiserit accipiendo pretium pro re spirituali, non tamen commisit ullam iniusliliam; ideoque mutata intentione polest re­ linere tanquam stipendium, quod prius acceperat tanquam pretium. Ratio, quia non tam acceptione, quam accipiendi modo seu prava intentione peccatum est. Igitur si. haec deponatur aut mutetur, iusle honesteque id per modum stipendii retinebitur. Schm. cum cornm. n. 291. 355. Contra vero ad pretium restituendum ante omnem sententiam obligatur, quando acceptio repugnat iuslitiae commulalivae. Est commu­ nis sententia. CAPUT II. SIMONIA TRACTATUS VI. SECT. I. DE Γ PRAECEPTO DECALOGI 364 Ratio est quia ex violatione iustitiae commutati vae exploratum est obligationem restituendi exsurgere. Schm. 1. c. n. n. 292. 356. Hinc resolvuntur particulares isti casus. Γ Ad restitutionem tenetur ille, qui pretium accipit pro re mere spirituali quaeque nullum affert commodum temporale. Communis. Ratio, quia tales res non sunt pretio aestimabiles aul vendibiles; atqui qui vendit pro pretio rem, cuius nullum est pretium, contra iuslitiam peccat atque adeo pretium pro ea acceptum illicite relinet. Ergo. Schm. 1. c. n. 293. 2° liem ad restitutionem lenelur, qui pretium accepit pro re spiri­ tuali etiam tali, quae commodum temporale affert, si ea ex iuslilia, v. gr. ex officio parochiali a parocho debebatur, v. gr. instructio catechesis vel explanatio evangelii etc. Ratio est, quia peccat contra iuslitiam, qui pretium recipit pro re, quam aliunde ex iuslilia debet. Commun, apud. Schm. 1. c. n. 294. 3” Eadem de causa tenendum est contra Lessium, teneri ad resti­ tutionem pretii accepti Episcopum, vel alium Ecclesiae Praelatum, si vendat beneficia vel officia ecclesiastica, quorum collatio ad ipsum ra­ tione muneris sui spectat. Ratio est, quia non solum non est beneficiorum dominus sed merus dispensator a Deo constitutus, verum debet insuper ex officio suo dispen­ sare gratis; adeoque peccat contra iuslitiam, si pro tali collatione pre­ tium accipiat. Suar. Laym. Pirh. apud Schmalzgr. 1. c. n. 295. 357. Cum Gregorius IX. cap. Pactiones fin. de Pactis sanxerit: « Pa­ ctiones factae a vobis... pro quibusdam spiritualibus obtinendis, cum in huiusmodi omnis pactio omnisque conventio debeat omnino cessare, nullius penitus sunt momenti »: videri potest, quamlibet pactionem simoniacam irritam esse, atque adeo pretium restituendum : quod esset contra dicta sup. n. 354. Responde cum Schmalzgr. 1. c. n. 296., dispositionem illam restringen­ dam esse ad materiam bénéficiaient. Si vero contendas, extendendam ad celera spiritualia, non renuo, sed cum distinctione dico: huiusmodi pa­ ctiones irritas esse, antequam compleantur traditione mercis el pretii; non enim ita obligantur paciscentes ad implendum pactum a se initum, cum complere illud sine peccato non possint. Si tamen pro re temporali rei spiritualis traditio el eius acceptatio facta sit, istam subsistere el acceptam rem spiritualem retineri licite posse. Ita enim res se heic habet, sicut in pacto, quo quis sicarium conducit pecunia, aut usum corporis sibi emit a meretrice, ubi adest obligatio non implendi pactum per caedem vel fornicationem; si limen haec facta sint, exsurgit in allero paciscente obligatio ad solvendum pretium et postquam hoc est solutum, dominium eius ab accipiente acquiritur, donec per sententiam iudicis auferatur. À caput h. simonia 365 LXIV. Resp. 3. Acceplum pro beneficio aliave re spirituali, non secula colla­ tione, iure naturae restituendum est ci, a quo est acceptum; quia deesi titulus re­ tinendi, cum non praestetur id, pro quo est datum. Si vero res tradita sit, simonia utrinque completa, probabilius est restituendum esse Ecclesiae et non danti; quia Ecclesia utrumque punire intendit, ut Less. Laym. hic loc.cit. § 9. 358. Auctor duplicem casum ponit: 1° si datum sit pretium, sed non­ dum tradita sit res spiritualis: 2° si ex utraque parte traditio sequuta sil. Quoad primum casum, sententia Auctoris, quod pretium restitui debeat danti, communis est nec recipitur, quod quidam addiderunt, posse in poenam dari pauperibus vel ecclesiae; nisi fiat id ex indicis sententia. Certe iura nullam poenam statuunt nisi contra simoniam realem, quae heic non adest. Quoad secundum casum, sqil. traditione sequuta ex utraque parte, A. dicit, probabilius restituendum esse Ecclesiae el non danti, quia Ecclesia intendit punire utrumque. Quae sententia reipsa ex Lessio est probabilior lib. 2. cap. 35. dub. 31. η. 17!., non autem ex Laymann, qui de Simon. cap. ultim. n. 79. mere refer i eam ex mente quorundam et ipse oppo­ sitae potius adhaeret. 359. S. Alphonsus lib. 3. n. 115. post Salmanticenses dicit, 1res esse sententias, quarum una dicit restituendum danti, altera ecclesiae, tertia posse restitui etiam pauperibus el cum Salmanlicensibus dicit, tres omnes esse probabiles, allegans perperam (ob vilium Salmanlic.) auctores, v. gr. Lessium allegans pro prima, Suarez vero (qui certe stat pro prima) allegans pro secunda. Melius Schmalzgr. distinguit causas beneficiarias a reliquis. Et quoad pretium acceptum pro beneficiis, utique 1. c. n. 302. statuit ex iure ec­ clesiastico restituendum esse pretium ecclesiae, in qua beneficium situm est, ut edicitur in cap. De hoc II. h. tit., vel. si superior velit, restitui posse pauperibus, ut notat s. Thom. 2. 2. q. 100. art. 6. ad 3. Recte tamen subdit, n. 303., ante sententiam, qua condemnetur ad restituendum ecclesiae vel pauperibus, restitui posse pretium illi, qui dedit, prouli plures et thh. el canonistae cum ReilTenstuel docent. Neque obesi allegatum cap. De hoc; ex quo solum infertur, ita Schmalzgr. n. 304., quod ante sententiam condemnaloriam in conscientia restitui pecunia accepta debeat, cum ea sine gravi salutis periculo retineri non possit. 360. Quoad pretium vero acceptum pro alia re spirituali, nihil ad rem facit illud caput De hoc. Neque ad rem facit cap. Ut audivimus 41. h lit., a Lessio allegatum, quod nimis probaret, nempe esse restituendam summam pretii duplicatam. Cum ergo quoad alia cesset fundamentum petilum ex Iure Canonico, praevalere debet ratio evincens, restitutionem faciendam esse danti. Nempe * · - - 366 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 1° PRAECEPTO DECALOGI ratio est, quia per se et tege seu superiore aliud non statuente^ ratione miuslae acceptionis restitutio facienda est illi, qui laesus fuit. Atqui in casu laesus fuit ille, qui pretium dedit. Ergo. Schmalzgr. n. 297 El hinc est, quod si is, qui simoniace dedit, gratuito remittat pretium, ille, qui istud accepit, licite idem retinet, donec in criminis poenam ecclesiae vel pauperibus illud erogare per iudicem iuhealur. Schm. ibid, n. 297., qui deinde nn. 298-301. obiecliones solvit. 361. An restitutio facienda ob simoniam mentalem: aliis affirmantibus contra alios negantes, Schm. cum Suarez cap. 59. η. 46. 47. el aliis pro­ babiliorem dicit sententiam, quae distinguit, an pretium sit acceptum iniuste, an vero sine iniustitia, iuxla ea quae diximus sup. n. 354. Et in primo casu obligatio aderit restituendi, non quidem vi iuris ecclesiastici, sed potius naturalis. Ratio, quia omnis exceptio externa, quae iniusla sit et procedat ex iniusla intentione, obligat ad restitutio­ nem. Unde nihil quoad hoc differt inter simoniam realem ac mentalem, sed in hoc solum differunt, quod simoniacus mentalis non subsit poenis a iure positivo statutis, quibus subiacel quisquis realem simoniam commisit. *3 In allero vero casu nulla est obligatio restituendi pretii; ratio, quia tunc nec ius naturale ad restitutionem obligat utpote quod restitutionem praecipit solum ex ratione laesionis nec ius positivum, utpote quod ultra naturalem obligationem obligat ad restitutionem pretii solum ob poenam. Sufficiet ergo in hoc casu, quod mutetur intentio et simoniace acceptum dein sub iuslo titulo retineatur. Schmalz. n. 305-307. SECTIO II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI. I. Prohibet hoc praeceptum omnem inordinatam usurpationem nominis Dei, «pialis potissimum Iit blasphemando, temere iurando, vovendo et non servando, de quibus hic agendum. 1. Materia ab A. indicatur in Prooemio, scii, agendum 1° de blasphemia, 2° de iuramento, 3° de volo. CAPUT 1. QUID ET QUOTUPLEX BLASPHEMIA. II. Resp. Blasphemia directe opposita laudi Dei, est verbum maledictionis vel convicii seu contumeliae in Deum, sive id liat attribuendo ei falsa, sive negando vora, sive tribuendo creaturis, quae ipsi debentur, sive etiam dicendo vera, sed quae ad eius dehonoraiionem seu vilip nsionem tendant: ul Iit per modum ei indignantis, CAPUT I . QUID ET QUOTUPLEX BLASPHEMIA 367 contemnentis etc. Ila commun. DD. s. Th. 2. 2 q. 13. Bon. (lisp. 3. q. 8 Sanch. 2 Mor. c. 82. Laym. * 1. 4.1. 10. c. 6. etc. 2. In definitione Auctor dicit: aul attribuendo ei falsa aul negando vera... aul dicendo vera in dehonoraiionem etc. S. Thomas quidem 2. 2. q. 13. art. 1. dicil, esse vilium contrarium con­ fessioni fidei et ari. 3. ad 2. blasphemo tribuit, quod sentiat aut dicat aliquid falsum de Deo. Itemque ari. 2. ad 2. supponit, aliquid falsi asseri de Deo. 3. Escobar lib. 28. cap. 32. n. 716. ex universa theol. mor. affert eos, qui s. Thomam sequuntur el n. 717. contrarios, qui statuunt, ad rationem blasphemiae satis esse, ut verbum sil contumeliosum, v. gr. si quis Deo mala imprecelur. El merito n. 718. concludit, esse quaestionem de no­ mine; quia primi in eo reperiunt falsilalem, quod qui Deum verbis con­ temnit, ipso actu veluti fatetur Deum esse contemptibilem.· in quo sane est falsilas, ul si dicas: lo voglio a dispello di Dio — non m’importa di Dio. Quanquam Palaus (ibi allegatus) bene slalual, minus proprie fal­ silalem Deo per eiusmodi tribui. Nec alienus ab hac senienlia est ipse s. Thomas; nam art. 1. ait: « Dicendum, quod nomen blasphemiae importare videtur quandam dero­ gationem alicuius excellentis bonitatis el praecipue divinae ». El ad. 1. < Ille, qui contra Deum loquitur, convitiwn inferre intendens, derogat divinae bonitati non solum secundum veritatem intellectus, sed eliam secundum pravitatem voluntatis detestantis el impedientis pro posse di­ vinum honorem; quod est blasphemia perfecta ». Ergo aliquid falsi non significare videtur haeresim, sed conceptum mentis minus congruum reverentiae, quae Deo el divinis perfectionibus debetur, v. gr. nolo obedire Deo. 4. Alii simplicius definiunt: blasphemia est locutio contra Deum aut res sacras per modum contumeliae. Et Suarez de Rclig. tract. 3. lib. I. cap. 4. n. !.: < Est verbum maledictionis, convitii seu contumeliae in Deum ». * Quae definitio relinenda videtur, ut salis demonstrat Suarez cap. cil. Esi ergo blasphemia peccatum spectans ad speciem vitii con­ trarii virtuti Religionis, ut monel ibid. Suarez el innuit A., asserens eam esse directe oppositam laudi Dei, quae est actus religionis, ul di­ ximus sub 1. praecepto n. 17. Advertit eodem in loco Suarez blasphemiam proprie in verbis silam esse, ut constat ex communi usu loquendi, ex quo verborum significatio petenda est: secus si quodlibet exterius signum sufliceret, actus idolola­ triae quoque esset dicendus blasphemia, quod nemo recipit: qua de re in Resol. 2. * 368 TRACTATIS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI Unde resolves. HI. I. Blasphemat, qui conlra Deum infrendens, ei maledicit: item, qui ait se aliquid acturum eo invito: item, qui eum negat, qui forat serio per deos falsos: qui eum vocal tyrannum, iniustum, nolle aut non posse nos iuvare, non curare nostra: daemonem esse fideliorem, plus posse: non omnia bene esse ordinata, melius in creatione quaedam fieri potuisse aut debuisse etc. Quae quidem siqpis credat ita esse et non lanium in ira aut desperatione, effutiat, tunc est blasphemia haerelicalis, idest cmn haeresi coniuncla: quod :n confessione esi addendum, quia specie differt ab imprecati va. Hurt. 2.2. d. 91. sect. 12. §. 54. 5. Facilis est distinctio, quando scilicet aut est mera contumelia, aut simul cum contumelia additur error conlra fidem. Dixi simul cum con­ tumelia; quia si haec absit, erit haeresis, sed non blasphemia. Triplicem autem errandi modum innuit Responsio 1*, scii. 1° de Deo negando vera, 2° attribuendo falsa, 3° creaturae tribuendo ea, quae Dei sunt propria. 6. Formulas, a quibus abest blasphemia, recitat nonnullas s. Alph. lib. 3. n. 124. et quae reipsa in diversis regionibus occurrere solent. Iluiusmodi sunt. Nego Di..., santo Di..., santo Diana, ubi vel nomen Dei obtruncatur, vel desinentia aliena pervertitur. Ubi adverte, nimis morosos esse, qui blasphemiam, quae in verbis nulla est, expiscari in intentione importune satagunt. Dicere conlra homines: Sangue di Dio, Corpo di Dio, nisi sit direcla conlra Deum indignalio, non est blasphemia; quia nihil dicit quod Deum dehonorel: sed in ipso exercitio est irreverentia, absque causa vel ex ira rem sacratissimam appellando. ' M Item: Per vitam Dei vel Sancti alicuius. El Escobar tract. 28. cap. 32. η. 744. probabile censet haec esse iuramenta non blasphema, licet propendeat in contrariam sententiam. Denego Deum, nisi te percussero Escobar nn. 733-734. vult esse haerelicalem. Sed, ut ait s. Alph., sensus est: Sicut est certum, quod Deum non negabo, ita animum certum habeo te percutiendi. Item: Hoc est verum,sicut Deus. Et bene Escobar n. 737. dicit, pendere a mente proferentis, an aequalem cum Deo certitudinem seu veritatem affirmare velit. At reipsa non fit comparatio ista Deo odiosa, sed solum certam alterius rei veritatem ostendere quis vult. liem blasphemiae cum conditione: Fuor di Dio, se Vho fatto io. El referi s. Alphonsus 1. c. de his formis varias DD. speculationes: bene autem concludit, quod qui talia profert, ideo sic loquitur, quia non vult blasphemare. 1 CAPUT I. QUID ET QUOTUPLEX BLASPHEMIA 369 Quoad haereticalem. 7. S. Alph. n. 123. notans obligationem denuntiandi, advertit, obligatio­ nem id exsequendi intra sex dies propriam esse Inquisitionis Hispanae : heic valere regulam generalem unius mensis. El bene addit, in desuetudinem abiisse obligationem denuntiandi sim­ plices blasphemias, quae viguit ex decreto Iulii 111. 8. Quoad denuntiandam haereticalem, haec prae oculis habeantur: 1° Confessarius nulla speciali ralione tenetur de hac obligatione poenilenlem monere; et ideo generales regulas quoad monitionem facien­ dam sequi debet. 2° Adiuncla inspicienda, an in grave damnum denuntiantis cedat, etiam v. gr. quod communiter deinde vitetur ul delator (spia) et caveant ab ipso omnes. Interdum graviora timenda erunt pro locorum varietate el moribus. 3° Inspiciendum, num fructus aut correptionis aut emendationis spe­ randus sit. Nam saepe ne admittitur quidem denuntiatio: difficile est in­ venire testes, non puniunt idque etiam ob delinquentium multitudinem el quia generalim in quibusdam hominibus non praesumitur formalis haeresis. Poenae haereticalis blasphemiae. 9. Fuit olim crimen fori mixti; quia puniebatur lege civili el canonica. Civili lege puniebatur morte, triremibus, abscissione linguae. Iure Ca­ nonico statuta erat olim poenitentia sollemnis, tum depositio pro Clerico, pro Laico excommunicatio. Sed poenae istae obsoletae. Solet ab Episcopis reservari; sed casus episcopalis erit solum, si grave sil peccatum et simul non adsit formalis haeresis. Nam si adest formalis haeresis, erit reservata Pontifici el idcirco subtracta potestati Episcopi. Si vero non sil gravis culpa v. gr. ob inadvertenliam, tunc nec Episcopo manet reservata. 10. * Ceterum vel simplex blasphemia est ex genere suo peccatum mortale; nam secundum genus suum repugnat caritati divinae, quia de­ rogat divinae bonitati, quae est obieclum caritatis 2. 2. q. XIII. a. 2. Item simplex blasphemia maximum peccatum est in suo genere inter ea, quae virtuti religionis opponuntur; quia directe opponitur divinitati et excel­ lentiae eius secundum se eique non solum negat debitum cultum, sed etiam summam irreverentiam et iniuriam inferi. Suarez. 1. c. c. 6. n. *3. IV. 2. Revocantur etiam ad blasphemiam alia signa contra Deum, licet verba non adsint: ut spuere in caelum, infrendere dentibus etc. imo etiam sola mente blasphemia interior committi potest, sicut etiam laus mentalis Dei. 11. Licet actus seu gestus, de quibus A., iniurii Deo sint et contumeliosi: Balleiuni Moral. Tomo II. 24 TRACTATUS VI. SECT. H. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI 370 tamen cum blasphemia opponatur, ul ait s. Thom. sup. n. 2., laudi Dei, quae solis verbis exhibetur, etsi honor el verbis el factis fiat aul laedatur; hinc presse loquendo non datur blasphemia facti: unde et dici solet vitium linguae. Ita cum aliis Suarez de Ttdig. tr. 3. lib. I. cap. 4. n. 4. ul iam monuimus. 12. Sane doctrina est s. Thom. 2. 2. q. 103. ari. 1. ad 3. « Laus distin­ guitur ab honore,... quia laus consistit in solis signis verborum : honor autem in quibuscumque exterioribus signis ». Unde bene Auctor non dicit blasplicmias esse, sed revocari ad bla­ sphemiam, scii, quoad indolem iniuriae. Hinc 2. 2. q. 13. art. 1. « Si consistat tantum in corde (scii, derogatio divinae bonitatis) est cordis blasphemia : si autem exterius prodeat, per locutionem, est oris blasphemia el secundum hoc blasphemia confessioni fidei opponitur». 13. Quocirca si reservata sit blasphemia, non erit reservata nisi quae fiai per verba, non vero quae fiat per gestus. Hinc sane inlelligenda verba Gury tom. 1. §. 299.: « Blasphemia est locutio Deo iniuriosa. Locutio aulem non verbo explicit© tantum, sed eliam mente et opere fieri potest». Item quod mox subdit, « blasphemiam esse directam vel indirectam, prout contumelia in Deum directe inten­ ditur, vel implicite tantum in dictis aut gestis continetur ». 14 Quod spectat tamen ad interiorem blasphemiam, paulo diversa est doctrina Suarez. Interna, inquit de Tlelig. tr. 3. lib. 1. c. 4., dicitur quae fit locutione mere mentali: externa, quae fit per sensibile verbum. Circa priorem advertere oportet, illam non esse in voluntate, sed in intellectu; nam locutio mentalis est actus intellectus. Et ideo distinguere necesse est inter affectum blasphemiae et blasphemiam ipsam internam. Affectus enim blasphemiae proprie non est blasphemia in re..., sed in volo el ap­ petitu et ideo licet lota malitia formalis blasphemiae sil in illo affectu, ideoque talis affectus possit dici blasphemia mentalis, sicut desiderium occidendi hominem vocatur homicidium mentale: nihilominus non est vere et realiter blasphemia, sicut desiderium occidendi non est realiler homicidium, sed morali quadam imputatione. Blasphemia aulem interior est propria blasphemia in usu et exsecutione... et comparatur ad affectum ut obieclum eius et respectu voluntatis potest dici actus externus, licet respectu corporis sit internus». Exinde indicandum de iis, quorum menti blasphemiae obversantur, sed sine voluntatis affectu: qui tamen accu­ sant, se blasphémasse el hoc quidem non raro contingit. 15. Utcumque vero concedatur, mere internam quoque veram esse blasphemiam atque ut Suarez 1. c. n. 2. ait, ipsi competere definitionem: Est verbum maledictionis, convitii seu contumeliae in Deum, quippe verbum abstracte accipiatur tum pro mentali, tum pro sensibili; tamen 371 reservalio blasphemiae in internam non caderet, non modo quia reservari non solent peccata mere interna, sed etiam quia stricto sensu commu­ nique hlasphemiae nomine venit maledictio ore prolata. CAPUT I. QUID ET QUOTUPLEX BLASPHEMIA V. 3. Blasphemat item, qui in Sanctos vel sacra contumeliosus est, inlellige, ut sancli sunl, sive cum habitudine saltem victuali ad Deum, ita ut moraliter huius eliam honor censeatur tangi ; quia alioqui tantum erit contra duliam, si nimirum conlra illos, ut homines quidam in terris fuerunt, dicatur. Quod veniale est, si ioco liat, verbi gratia, si sanctos Crispinum el Crispinianum voces suions, loannem et Paulum eunuchos: grave vero erit, si contemptim vel ex odio aut indignatione contra Sanctos haec dicas. Licet vero blasphemiae in Deum non admittant materiae parvitatem: mulli tamen admittunt in iis, quae fiunt conlra Sanctos. Esc. tr. 1. ex. 3. c. G. 16. De his sermo redibit in resol. 12. et ibi explicabitur, quid sit inhonorare solum Sanctos, vel inhonorare eliam Deum, saltem indirecte. Quidam, ut Gury tom. 1. §. 299., blasphemiam in Sanctos vocant media­ tam, in Deum vero immediatam. 17. Supponitur heic, blasphemiam esse semper grave peccatum: quae est doctrina vera el communis. Quod in fine dicitur, pnsse esse leve, si in Sanctos dicatur, inlellige modo paulo ante explicato, si liat scii. ioco. Vix tamen video rationem allegationis Escobar ex libro theol. moralis, tr. 1. exam. 3. c. 6.; cum nihil de re habeat. VI. i. Blasphemat item qui iratus, etsi non conlra Deum, sed conlra alios aut alia, eadem tamen serio profert, quae ex sua significatione aul modo loquendi ac circumstantiis importuni imminutionem divini honoris aul imperii; licet enim eam non inlendat formaliler, intendit tamen indirecte et virtualité!·: quamvis id ex sub­ reptione saepe sil veniale lanium, si lantum materialiter fiat. 18. Adverte, agi de verbis, quae ex sui significatione aul modo lo­ quendi etc. important detractionem divini honoris seu improperium. El in hoc praesens resolutio differt ab aliis v. gr. a *9 sequenti. Intenditur aulem illa detractio indirecte; quia teneor cavere a verbis, quae in Dei improperium cedant, licet directe hoc non intendam. Exempl. gr. si quis Christi aul Mariae nomen efferat cum nominali desinentia propria con­ temptus etc. De subreptione infra. Celerum revoca principium generale, scii, im­ perfectionem actus plus minusve excusare a malitia. VII. 5. In confessione exprimendum est, si quis (quod tamen raro contingit) di­ recte et formaliler Deum inhonorare intenderit, aut ci formaliter iratus fuerit. Laym. loc. cit. In hac re quidam, ul Gury tom. 1. §. 299., distinguunt blasphemiam in directam et in lirectam el eam, de qua nunc, vocant directam. 19. Quod I oc sil exprimendum in confessione, Auctor nullam addit rationem, sed solum allegat Laymann lib. 4. tr. 10. cap. 6. n. 12. 372 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI At enim ralio a Laymann allata est, « quia haec circumstantia intime aggravat et auget despectum el inhonorationem Dei, in qua essentialis malitia blasphemiae consistit ». Verum eo ipso, quod mere aggravat et eadem manet essentialis malitia seu species peccati, alius iuxta proba­ bilem el lutam sententiam, negabit hanc circumstantiam esse necessario exprimendam. 20. S. Alphonsus in notula h. 1- n. 126. probans doctrinam Auctoris, id esse in confessione exprimendum, addit haec verba: « Cum communi apud Salm, tract. 21. cap. 3. η. 123. cum Loss. lib. 2. c. 45. n. 33. Secus, si tantum ex ira blasphemet ». S. Alphonsum sequitur Scavini tract. 5. disp. 3. c. 2. a. 2. q. 3.; quia longe alterius rationis peccatum est, cum facis aliquid directa intentione ut legem violes; hoc enim verum legis contemptum includit. Verum assertio Salmanlicensium alio spectat. Inquiunt: < Rogabis, an omnes hlasphemiae sint eiusdem speciei. Respondetur dicendo, blasphemias haerelicales el ex odio Dei procedentes esse diversas specie ab aliis blasphemiis ». El rationem addunt, quia haerelicales sunl etiam contra fidem; procedentes autem ex odio sunt contra virtutem caritatis erga Deum. Nos autem modo loquimur de directe vel indirecte intenta inho­ noratione Dei; non agimus de blasphemiis procedentibus ex odio Dei. Ceterum lanium abest, ul haec spectent ad doctrinam Laymann, ul lue I. c. lectorem remittat ad lib. 1. tract. 2.cap. 10. η. 3., ubi sententiam suam profert de necessitate confitendi nonnullas circumstantias mere aggra­ vantes; quando e contra Salmanticenses loquuntur de circumstantia mu­ tante speciem. Ergo allegata doctrina Salmantic. non facit proprie ad rem. Lessius 1. c. utique dicit eam circumstantiam confitendam; quia cum contumelia est directe volita, est peculiaris et positivus affectus erga illud obieclum, a quo affectus speciem accipit: qui affectus in eo non est, qui solum indirecte et interpretative illud vult. Porro habere hunc affectum erga contumeliam Dei est incomparabiliter peius, quam si solum intendatur aliqua voluptas aut iniuria hominis, ut contingit in blasphemia, in qua indirecte solum intenditur inhonoratio Dei. Concedimus, affectum esse mullo peiorem, cum contumelia est directe volita. Sed nisi malitia accedat odii aut similis et si sistamus in con­ tumelia directa volita, videtur neganda consequentia, scii necessitas id in confessione exprimendi. Ralio, tum quia non est necessario recipienda doctrina de confitendis circumstantiis mere aggravantibus; tum quia nemo protulit hunc canonem, de confitenda circumstantia iuiuriae vel directe vel indirecte volitae. Et sane quis dixerit exprimendum esse in confes­ sione, an damnum intuleris furando segetes, vel eas pedibus proterendo dum venareris? Neque, ut supponit Scavini, directa intentio rei prohi­ bitae est eo ipso contemptus formalis legis prohibentis. -, 373 Quod vero s. Alph. dixit, cum communi, \A transcripsit ex Salmanlicensibus. Sed hi reapse, ul vidimus, loquuntur de alia re. Contra vero Escobar lib. 28. n. 728. bene notat: « ubi non ex odio pro­ cedit, sed ex ira et taedio, etiamsi blasphemiis habeat animum derogandi divinae maiestali ac ipsi convilia illa inferendi, non est distincta blasphemiae species... Quia haec iniqua voluntas sive formalis sive virtualis et implicita est de ratione blasphemiae: quare diversam speciem minime constituit ». 21. Haec autem doctrina ad hoc deservit, ne confessarius sollicitus esse debeat de indagando, an directe voluerit quis Deum convitiari, an indirecte. Alioquin si directe quis contra Deum blasphemias protulerit, aut sponte dicit aut ex contextu intelligilur, dum narrat irae suae causas etc. CAPUT I. QUID ET QUOTUPLEX BLASPUEMIA VIII. G. Blasphemat item, qui iniuriose usurpat membrum Christi: v. g. perdat te Dei Sanguis, vulnera, mors Dei, caput, passio, Sacramenta, chrisma et similia sacra; cum ea non ad perdendum, sed ad salvandos nos data sint el communiter in his apprehendant homines magnam Dei earumque rerum vilipensionem contineri. Laym. ibid. n. 12. 22. Formulae indicatae ab A. forte usurpabantur sua aetate in Germania; nam penes nos non vigent. Ex iis, quae habet Gury tom. 1. §. 300. n. 1., suspicor, usurpari in Gallia. Ratio A. una est, duas habens paries, qua­ rum potior est secunda: nam prior per se suas habet exceptiones; nulla sane fieret Deo iniuria, si quis per talia verba summam iniquitatem exsecrari vellet, prout v. gr. illud: Oratio eius fiat in peccatum. Ita dicimus el optare possumus, ad crucis signum hostes Christi el Ecclesiae prosterni, sanguinem Christi obsignaturum damnationem impii etc. Celerum Laymann lib. 4. tr. 10. cap. 6. n. 12, quem A. citat, addit con­ ditionem: « Censeri debent blasphemiae, dummodo homo attenderit ad vilipensionem Dei aut rei sacrae, quae talibus verbis exprimitur ». IX. 7. Qui talium verborum consuetudinem habet, tenntur sub peccato mortali serio conari eam tollere. Quod si facit cl tamen labilur, potest excusari aliquando; eo quod iuramenta ita impetu naturali effusa non sunt voluntaria nec in se nec in causa, utpole retractata proposito efficaci. Laym. 1. 1. t. 2. c. 3. n. 6. V. Escob. t. c. 3. n.36. Si non conetur idque Confessarius nolet, neget ei cum discretione absolutio­ nem. Laym. 1. c. 23. Generalis heic traditur doctrina (quae communis est) de iis, qui inveteratam consuetudinem habent vel verba blasphema proferendi vel iemere iurandi ita, ut saepius etiam falsum iurenl. Idcirco A. in decursu nominat etiam iuramenta. 24. Primo enunciat A. obbligationem tollendi hanc consuetudinem idque sub gravi. Quod inlelligendum est, etiamsi peccata, quae ex consuetu­ dine fiant, contingant sine ulla advertentia. Ralio est, quia sub gravi te­ TRACTATUS VI. SECT. II. DE *2° PRAECEPTO DECALOGI nemur removere vitium, quod ad actum seu verba per se Deo contu­ meliosa inducit, sicut teneremur, si cederet in damnum vel honoris vel famae vel fortunae vel vitae proximorum. 25. Revocanda autem est huc doctrina tradita in Tract. deActib. Hu­ man., scii, quamvis haec verba inadverlenter prolata dicantur peccata, tamen non lime quempiam peccare, cum materiales blasphemias aut periuria sine advertentia effundit, quippe nullum peccatum sine rationis deliberatione committitur, sed cum sint peccata in causa, tunc reatum incurri, cum causa ponitur. Quocirca inutile est percunclari numerum horum peccatorum seu actuum materialium; quia lotus reatus est in causa et hic reatus nec augetur ex pluralitate actuum materialium se­ quentium, sicut nec minuitur ex numero exiguo eorundem actuum, sed ex praevisione prudenti pendet. De quibus bene Laym. loc. cit. ab. A. lib. 1. tr. 2. cap. 3. n. 6. At quaenam est ista causa in qua adest reatus? Sunt DD. qui re­ currunt ad originem consuetudinis duplicemque seu aggravatam mali­ tiam reperiunl in praecedenti actuum frequentatione, ex qua consuetudo inolevit. Ita Laymann 1. c., qui tamen scite monet, opus esse ad hoc, ut quis dum blasphemat vel peieral, advertat, per id sibi eam consuetu­ dinem ingenerari. Sed plane dicamus: in praxi vix reperies homines ad hoc advertere, praesertim si a pueris inceperint neque, si advertant, habent propositum ila frequentandi actum, ul consuetudo inducatur, sed sibi pollicentur, alias se non blasphemaluros. At eo reatu deficiente, non deficit alter, qui consistit in negligenlia tollendi eam consuetudinem; unde actus indirecte sunt voluntarii, sicut sunt omnes effectus omissionis nobis voluntariae, cum scii, non tollimus causam, ad quam tollendam tenemur. Et sic patet, quomodo consuetu­ dinis voluntarius dici possit reatus, etiamsi defuerit advertentia ac reatus specialis in ipsa consuetudine contrahenda. 26. Statuit dein A., aliquando blasphemias seu juramenta prolata ex consuetudine, a peccato excusari. Dicit autem aliquando; quia consuetudo non efficit, ul omnes aclus sint prorsus indeliberali. Si autem sunt aliquo modo deliberati, seu cum advertentia positi, iam reatum habent in se. Quando autem plane sunt in se indeliberali, tunc a peccato possunt excusari, si nempe quis conelur serio consuetudinem auferre. Ratio est, quia in se non habent reatum, sed solum possunt habere in causa. Porro si causa inlelligilur pristina frequentatio actuum, unde consuetudo est inducta, hic reatus per retractationem iam sublatus est. Si vero intel­ ligilur causa indirecta, haec abest; quia supponimus hominem serio conanlem ut consuetudini obsistat. Elhaec quidem poenilenti sunt inculcanda; quippe magnum animum addere solent ad curandam vitii exstirpationem neque imprudenter relin- 375 quendus poenitens in mala fide, quasi peccet, ubi revera non peccat: hic zelus est indiscretus, qui putat se remedium sic afferre; at id est contra gravem obligationem eonfessarii, qui tenetur docere et monere, quando omissio cedit in damnum spirituale poenitentis. 27. S. Alph. n. 127. non acquiescere videtur dicentibus cum A., aliquando ex impetu irae vel vi habitus contradi non adverti malitiam blasphemiae et censet cum Auctore, ut inquit, Operis: « Istruzione pei no­ velli Confessori, semper adesse aliquam advertentiam, saltem confusam de malitia, licet non sit reflexa. Ubi hoc dicat Auctor a s. Docl. citatus, reperire non potui. Quidquid sil: 1°alius negabit hoc. Exemplum affer illius, qui audiens ab alio per Dio, reposuit: Non beslemmiare il nome santo di Dio, per Dio! El salis esse queat allegasse s. Thomam, qui 2. 2. q. 13. ari. 2. ad 3. absolute scribit: « Blasphemia potest absque deliberatione ex subreptione procedere du­ pliciter. Uno modo, quod aliquis non advertat hoc, quod dicit, esse blasphemiam: quod potest contingere, cum aliquis subito ex aliqua passione in verba imaginata prorumpit, quorum significalionem non considerat et tunc est peccatum veniale et non habet proprie rationem blasphemiae. Alio modo, quando advertit hoc esse blasphemiam, considerans significata verborum; et tunc non excusatur a peccato mortali (a), sicut nec ille, qui ex subito motu irae aliquem occidit iuxta se sedentem». Ergo indagandum utique erit, defuerit necne advertentia, de qua s.Tho­ mas; at quod deesse possit, non est negandum. Regula ergo tradita a s. Thoma est: cum quis subito verba blasphemiae ex aliqua passione profert, videndum, utrum consideret necne significalionem verborum. Si considerat, peccat mortaliter, secus, venialiter. 28. Duplici aulem modo potest intelligi casus hic propositus de eo, qui non curat emendationem: Γ quod quis omnino nolit curare emenda­ tionem consuetudinis: 2° quod non recuset quidem, sed inierim conatum adhibere negligat. Si priori modo inlelligalur, non mere differenda, sed neganda prorsus est absolutio. Nam ille est in statu peccati ob culpam seu praeceden­ tem seu etiam perseverantem iugiter, non secus ac si quis nolit aul restituere aul deserere occasionem aut generation peccatum relinquere. Sed Auctor potius loquitur de secundo modo. El hic est casus, in quo DD. communiter docuerunt expedire, ul differatur discrete absolutio, quo scii, poenitens permoveatur ad conatum el curam efficacius adhibendam . CAPUT I. QUOD ET QUOTUPLEX BLASPHEMIA (a) Non ergo excludit s. Thomas omnem deliberationem, cum ait absque delibe­ ratione; secus nullum esset peccatum, nisi ad summum in causa, de quo tamen heic non est sermo: sed ea deliberatio in blasphemante excluditur heic, quae abest et ab eo qui ex subito motu irae, libere tamen, hominem occidit. E. 376 TRACTATUS VI. SECT. IL DE 2° PRAECEPTO DECALOGI Monent tamen, id discrete faciendum. Nam si absolutio commode differri non possit et alioquin manifesta signa appareant detestationis erga pravam illam consuetudinem, absolvi potest, sicut et quando dilatio ad auferendum pravum habitum non videtur profutura. Escobar lib.28.n.201., qui el monet imponendam esse salutarem poenitentiam, agnatam criminis gravitati. Sed de his uberius, ubi de Sacram. Poenitentiae. Inierim adverte, difficile esse statuere, quando gravis sil culpa quoad eos, qui causam utique retractant et conatum aliquem adhibent, qui lamen non semper sit intensus. X. 8. Inierim plurimi excubantur ob inadverlenliam in subita commotione, tametsi non satis excusare videatur quod quidam aiunt, iis verbis aliud se non in­ tendere, quam usurpare tanquam interjectiones significativas irae suae; tum quia aeque se possunt assuefacere ad verba alia irae et seriae voluntatis significativa, tum quia, tametsi id non possent, nihilominus non videtur licere usurpare ea, quae ex communi apprehensione aliorum sunt inhonoraliva Dei. 29. Nola, agi de verbis, quae per se continent inhonorationem Dei, non secus ac resol. sup. 4. Quod inadverlenliam salis diximus, quando et quatenus excusare possit resol. praec. Quoad eos, qui aiunt, se ea verba adhibere ceu interjectiones etc., idem dicendum est ac supra ad resol. 4. de iis, qui solum contra alios, non autem contra Deum, ea usurpare se dicunt. Ceterum quoad praxim adverte, aliud esse, quod theologus disputet, an excusetur in casu mos iste, aliud, an poenitens ea gravitate pecca­ verit; quippe mensura malitiae suhiectivae non est doctrina theologica, nisi poenitens iam instructus censeatur. Egregium est monitum A , ut poenilentes doceantur alios modos adhibere significandi indignationem el seriam voluntatem. Facilius quippe obtinebis, ul alia verba adhibeant, quam ut verbis indignabundis parcant. XI. 9. Quod si vero quis in ira contra hominem, non indignando Deo, sed ho­ mini tantum, nude nominet mortem Dei, septem Sacramenta v. gr. o Dei mors, vul­ nera! etc. sine scandalo el sine iis circumstantiis, quibus contemptus importatur, non sunt blasphemiae, sed vana usurpatio nominis divini, hoc praecepto prohibita el peccatum inter venial a grave, ul Caiel. et Armilla V. Blasphemiae et Sanchez supra. Quanquam propler periculum incidendi in blasphemias el quia raro abest scandalum ac nihilominus apud audientes Deus eiusque sacra censentur inhonorari, raro excusantur et merito absterremur homines a similibus dictis, ut notat Laym. 1. c. 30. IIuc perlinent formulae: Per Deum, per Christum, per Corpus Dei, per Sanguinem, per Caput etc. vel simpliciter: Corpus, Sanguis Dei, Christi, B. Virginis etc.: ubi notandum, quod potius hae dici debe­ rent formae iurandi. De his Escobar lib. 28. n. 570.: « Nominare vel iurare per membra ! ; | * | | 377 Christi honesta, scii, per eius caput, corpus el sanguinem, blasphemia erit, si per modum contemptus aut irrisionis proferatur... Al si non per modum viluperii el convilii, sed ad magnam veritatis exaggerationem haec verba usurpentur, blasphema non erunt et forte (nisi adsit scandalum) culpa carebunt; quia neque in substantia neque in modo dicendi Deo sunt iniuriosa ». Ita el Silvesl., Valent, el Sanch. qui alios Decal, lib. 2. cap. 32. n. 29. allegat. 31. Gury lorn. 1. §, 302. blasphemiam esse mavult — Sacré Nom de Dieu —, ratione acceptionis communis verborum. Etenim huiusmodi voces ex sensu fidelium in Deum contumeliosae sunt; nullus enim esi medio­ criter pius, qui haec audiendo non inhorrescat. Revera qui hanc locu­ tionem usurpant, agunt ex contemptu Dei saltem implicite, perinde ac si dicerent, maledictum nomen Dei, sicut dixit poeta « Auri sacra *fames , idesl maledicta fames. Sed haec videntur sophistica. Sane dein subdit, non paucos, praesertim rudes, non apprehendere in his verbis gravem ma­ litiam. At si hoc est, quomodo erunt blasphema ex sensu communi? quomodo praemittit, ex generali hominum acceptione significare maledi­ ctionem nominis Dei? Unde merito Scavini tr. 5. disp. 3. cap. 2. ari. 2. q. 1. in oppositam inclinat sententiam. 32. Bene lamen addit Auctor, locutiones huiusmodi a se citatas ideoque el similes habendas esse ceu vanam usurpationem divini nominis, prae­ sertim cum adhibentur ceu quoddam intercalare; unde ob quandam ir­ reverentiam non carent culpa, quam Auctor dicit inter veniales gravem. Quod vero additur de scandalo, rite accipiendum. Nam si culpa est venialis, scandalum presso sensu acceptum, nempe impulsus ad idem peccatum, non poterit excedere veniale: neque est mortale, impellere eliam directe ad peccatum veniale. Intellige igitur impulsum aliunde ad grave malum, si id fiat. Scavini 1. c. not. 1. putat grave scandalum adesse, si has formulas proferat vir ecclesiasticus. El tunc scandalum non est admiratio, sed potius diminulio horroris ad peccandum el damnum, quod fidelibus contingit ex mala fama ecclesiasticorum, non secus ac quando vir ecclesiasticus deprehenditur mendax vel semiebrius. CAPUT I. QUIO ET QUOTUPLEX BLASPIIEMIA XII. 10. In ira imprecari aliis daemonem, grandinem, fulgur etc., etsi multi con fundant cum blasphemiis, non tamen est blasphemia, sed dira imprecatio, quae ple­ rumque (saltem, quando dicitur in illos, qui amantur ab irato) ob subitam commo­ tionem el inadverlenliam ac defectum seriae voluntatis, non est nisi venialis; quia cum ad so homines reflect un t, aiunt longe aliter se sentire ac sensisse, ita ul videantur ioleriectiones tantum quaedam esse ad significandam iram: tametsi Christianos parum deceat tam absurdis interlectionibus uti. Bon. 1. c. ex Nav. Tol. Beg. etc. Bald. d. 33. n. 10. ubi eliam censet veniale lanium esse, sib metipsi ex ira daemonem imprecari ; eo quod non laedat graviter caritatem. Verum Molin. etc. non audent id excusare a mortali, propler foeditatem, horrorem el perversitatem. Grave autem est, si sub­ 378 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI diti superioribus, filii parentibus (licet materialiter lanium) sic maledicant, praeserlim in faciem; quia est grave contra debitam reverentiam. Bald. 1. c. vid. infra I. 5. c. 3. d. 16. 33. Rustici el idiotae cum blasphemiis confundunt non imprecationes modo, de quibus heic Auctor agit, sed verba quaelibet minus decentia. Docendi sunt; quia est ignorantia, quae illis nocet. Idem dicito de imprecationibus contra bestias, res insensibiles etc. Quoad imprecationes eliam in creaturam rationalem, adverte sententiam s. Thomae 2. 2. q. 26. art. 3.: « Contingit tamen verbum maledictionis prolatum esse peccatum veniale vel propter parvitatem mali, quod quis alteri maledicendo imprecatur, vel eliam propter affectum eius, qui profert maledictionis verba, dum ex levi motu vel ex ludo vel ex subreptione aliqua talia verba profert; quia peccata verborum maxime ex affectu pensantur ul supra dictum est». De maledictione in creaturas. 34. S. Thom. 2.2. q. 26. ari. 3.: « Maledictio, de qua nunc loquimur, esi, per quam pronuntiatur malum contra aliquem, imperando vel optando». Haec fusius ibid. a. 1. Maledicere creaturis esset blasphemia, si intelligas cum relatione ad Deum, scii, prout sunt opus Dei vel prout immittuntur, v. gr. venti, pluviae, a Deo. Sed vix id fieri solet. S. Alph. n. 129. Ita s. Thom. 2. 2. q. 76. ari. 2. 6. : « Maledicere rebus irrationalibus, inquanlum sunt creaturae Dei, est peccatum blasphemiae: maledicere autem eis secundum se consideratis, est otiosum el vanum et per consequens illicitum ». 35. Imo licite maledicuntur creaturae, quatenus considerantur ul oc­ casio peccati vel gravis calamitatis; quia maledicuntur lanium qua talis occasio exsistunt. Lessius apud Escobar lib. 28. n. 747. Maledicere vero creaturis ob levem molestiam, v. gr. animalibus, ventis, regulariter est culpa levis nec adest reipsa animus, ut maledictio man­ detur exsecutioni; sed est actus impatientiae. Less. ibid. Nec esset grave, si ex animo malum imprecarer v. gr. muscis: sed vanum et oliosum, ut ait s. Thom. 1. c. a. 2. Maledicere anno, horae, diei non est blasphe­ mia, nisi, ait s. Alph. n. 129., dies sancta blasphemetur. Sed hae locutiones reipsa accensendae sunt verbis, quorum malitia nec cogitatur nec inten­ ditur. Sunt mera expressio irae el impatientiae. 36. Fuse s. Alph. ibid, de locutione < managgia (male habeat) tutto Io mando » et vult esse blasphemiam. Sed fere non cogitatur talis sensus et solet potius esse expressio su­ perbiae et contemptus omnium. Adoptat illud el Gury tom. 1. §.305.; quia, inquit, totus mundus complectitur creaturas praecipuas, in quibus I I | | , | | CAPUT I. QUID ET QUOTUPLEX BLASPHEMIA 379 magis elucent attributa Dei. Al enim nunquid id cogitat, qui ea verba profert? Revoca quod dicunt DD. de iuramento, scii, iurare per creaturas proprium esse tantum perfecti viri; quia difficilis est reverentia debita, cum nempe difficile sil vulgo prae oculis habere istam relationem ad Deum. Ergo el in casu, imo a fortiori, ul consideranti palet. Scavini dicit, carere culpa, si inlelligalur mundus Christo oppositus. Sed neque de hoc cogitant homines. 37. Longam s. Alph. n. 130. addit quaestionem de maledictione mor­ tuorum el statuit, id non intelligi a proferentibus de sanctis animabus purgatorii el non esse grave peccatum. Et sane vera indoles huius locu­ tionis consistit in affectu iniuriae in alios, quorum mortuis insultatur; quod et Scavini bene notat. Istae ergo maledictiones redeunt ad quandam locutionem iniuriosam in viventes, quae gravis non est, cum eorum honori non mullum detrahat. XIII. 11. In ini usurpare daemonem sine imprecatione, non est per se peccatum: assidua tamen eius nominatio non decet Christianum el ratione scandali posset esse gravis. Laym. 1. c. 38. Ubi pessima consuetudo inolevit maledicendi Sanctis, melius est, ul assuescant maledicere (managgia) diabolo... Nec timendum, ut ei vehit creaturae Dei maledicant. An sint plures species blasphemiac. XIV. 12. In confessione exprimenda est qualitas blasphemiae, videlicet utrum contra Deum an Sanctos fuerit; illas enim specie differre, est probabile secundum Suar. Sanch. Regin. Azor. Laym. Dian. r. 50. Lug. d. 15. n. 2. Contrarium tamen tenet Trull. I. I. n. 11. d. 2. n. 5. cum Dian. p. 1. de circumst. r. 30. 39. Quod duae istae blasphemiae differant specie, ipse A. dicit solum lirobabilecl s. Alph. n. 132. j robabilem aeque dicit sententiam oppositam. Atqui si lanium probabile est fundamentum conclusionis, non nisi pro­ babilis erit conclusio, scii, obligatio exprimendi, an blasphemia fuerit in Deum vel Sanctos. Porro obligatio mere probabilis non potest ulli necessario imponi. El haec conclusio non est levis momenti quoad praxim; quia demit necessitatem inquirendi a poenitenle, quot contra Deum, quot contra B. Virginem, quot contra Angelos aul Sanctos verba protulerit el rusticis praeterea singillatim enumerantibus, quoties hanc vel illam locutionem protulerint, quoties hunc Sanctum, quoties alium etc. iniuria affecerint, via expedita patet, ut summalim haec omnia io unum colligant. 40. Ratio dubitandi fuit, quia in Sanctis duplex quodammodo consi­ derabatur persona, non secus ac in milite seu ministro regio, scii, persona quasi publica (idem dic de Iulio, qui consideretur ul lulius el ul sacerdos, vel episcopus), ob quam honos vel dedecus illatum ipsi refunditur in re- 380 TRACTATUS VI. SECT. I. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI geni, lum persona privala, cui el suus honos debetur. Proinde quidam DI), speciem distinguunt ; quia in Sanctis considerant solum privatam perso­ nam el blasphemia dicunt laedi honorem ipsis debitum propter propriam ipsorum excellentiam, quam venerari perlinet ad cultum duliae, non vero ad virtutem religionis. Alii vero contendunt, nunquam abesse laesio­ nem honoris Deo debili, propter personam publicam, quam Sancti gerunt, et praeterea accedere iniuriam contra honorem ipsis debitum ut personis privatis. Ita Lugo de Poenit. disp. 16. n. 279. Atque hanc sententiam distinguentem specie blasphemias in Deum ac blasphemias in Sanctos longe probabiliorem censet Escobar 1.23. n. 731. citans Lessium lib. 2. c. 45. n. 33. et Suarez tom. 1. de Relig. c. 40 n. 39. Idcirco et specie differre aiebant blasphemiam in Deiparam, cui cultus hyperduliae defertur ipsi proprius. Lugo ibid. n. 280. Sed haec aliis non placent; quia censent, blasphemantium oculis ob­ versari id, quod ad religiosum cultum pertinet, non vero quod spectet ad propriam cuiusque creaturae excellentiam. 41. Haec speculative. Practice adhaerere licet s. Alphonsi sententiae, quae est non minus recepta a DD. quam alia. Ita s. Doctor lib. 3. n. 132. « Sed cum ii, qui blasphemant Sanctos, verius (communiter loquendo) eos iniuria afficere intendant, non ob praecisam propriamque ipsorum excellentiam, sed quatenus ad Deum immediate referuntur: ideo iuxta probabilem Salmanticensium sententiam non contra duliam, sed tantum contra latriam peccant ac proplerea non tenentur explicare, an Deum vel Sanctos blasphemarinl ». Celerum explicandum superest, cur magis horreat quis a blasphemia v. gr. in Christum, quam in s. Dismam: * qui horror quidem secundum rationem est. Id lamen non cogit species differentes in his statuere: satis esi enim si dicamus gradu eas blasphemias inira eandem speciem dif­ ferre. Semper enim habetur contemptus Dei el contumelia in Deum; alio quidem modo cum Deus in seipso impetitur, alio, quo in Sanctis suis: prior autem modus gravior est; quia in eo Deus est obieclum blasphemiae non solum formaliler, ul dicitur, sed etiam materialiter h. e. secundum seipsum sive secundum suam infinitam excellentiam per se spectatam: in allero autem modo Deus est obieclum blasphemiae secundum quandam participationem suae excellentiae in Sanctis et reductive proinde, prout ipsa participatio, qua talis, ad infinitam excellentiam refertur: quocirca minus gravis est blasphemia: sed eiusdem speciei; quia iniuria est sem­ per in excellentiam Dei. Acquiescere ergo licet sententiae s. Doctoris. Nihilominus fieri potest ut blasphemia proferatur cum directa inten­ tione inhonorandi Deum ita ul haec intentio proveniat ex odio saltem abominationis erga Deum. Tum, ul monet Laymann 1. 4. tr. 10. c. 6. n. 12., peccalum speciale blasphemia erit, ralione eius odii. * CAPUT I. QUID ET QUATUPLEK BLASPHEMIA 381 De vana nominis Dei usurpatione 4'2. De hac A. per transennam in resol. 9. Dicitur in vanum usurpari ss. Dei nomen, cum sine rationabili causa aut sine debita reverentia as­ sumitur. Accipitur scilicet vana usurpatio nominis Dei proprie pro leviori culpa ex iis, quae prohibentur praecepto decalogi: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Ex. XX. 7. vel frustra, ul redditur Deul.V. 11., ubi in textu originali eadem prorsus forma verborum occurrit ac in praeced. (a). Triplici praesertim ex causa contingere ipsa solet : 1° Ex impatientia et indignatione in creaturas etiam inanimatas, v. gr. cum quis in aliquo adverso casu vel ab alio provocatus, exclamat: Deus meus! bone Deus! o Domine! ne me turbes. 2° Ex admiratione, per modum exclamationis: oh Deus, oh Deus meus, o potentia Dei! (poliar di Dio!). 3° Superline, plerumque ex mera formula seu intercalari. Ita v. gr. Ma Dio! si: Oh Dio! che volete? Sed sic est quasi invocatio. 43. Per se culpa non caret vana usurpatio nominis Dei; quia non servat reverentiam tali nomini debitam, praesertim si frequens. Unde Eccli. XXI11. 10.: « Nominatio Dei non sit assidua in ore tuo ». Venialis tamen culpa est; quia reverentia Dei non graviter laeditur: non enim habet proprie rationem contumeliae. Saepe culpa vacat propter inadvertentiam; licet consuetudo non careat culpa utcumque levi. Nullum est peccatum, ubi abest irreverentia; quod facilius fit, cum nominatur Deus per modum admirationis seu interjectionis. Ita Gury 1. c. §. 292.: dicerem potius invocationis, maxime si ex impatientia! Aiunt quidam culpam esse gravem, si contemptus Dei aut ira gravis adest. Intellige contemptum formalem; nam contemptus virtualis, qui generatim adest in quolibet reverentiae, obsequii et obedientiae erga Deum defectu, gravitatem reatus nequaquam inducit. Ira vero heic intelligenda est aut quae contra Deum fertur, aut quae ad formalem Dei contemptum progreditur. Alioquin ira, utut gravissima, non immutat verborum na­ turam. Et haec sane attendenda sunt sedulo praesertim a contionatoribus, ne, dum vehementer haec vilia insectantur, falsam de gravitate culpae conscientiam inficiant et sic gravis huius culpae ac ruinae spiritualis plurimorum ipsi vere sint artifices, ad gehennam aedificantes. (a) Prohibitio magis contracta est ea, quae exstat Lev. XIX. 12. ubi de periurio proprie sermo est: non iurabili * in nomine meo falsum quem locum videtur Dominus provocasse. Maith. V. 33. I 382 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI CAPUT II. DE JURAMENTO Dub. I. Quid sit iuramentum I. Respond. Iuramentum est invocatio tacita vel expressa nominis divini, tanquam prinne et infallibilis veritatis, in testem alicuius rei. Haec autem invocatio in eo consistit, quod iurans, quantum in se est, cupiat ac velit, Deum id, quod iurat, testari et manifestare (si et quando nimirum illi placuerit, sive in hac vita sive in altera) tanquam quod ab ipso Deo sil cognitum et verum. Ita communiter DD. s. Thom. 2. 2. q. 89. a. 1. Bon. d. 4. q. 1. p. 1. Sanch. 3. Mor. c. I. Laym. 1.4. tr. 3. c. 1. 1. Iuramentum a iure nomen accepit, quod instar iuris seu decreti firmissimi sil observandum. A s. Thom. 2. 2. q. 89. art. 1. appellatur et sacramentum ; licet quidam discrimen statuant, quod iusiurandum de­ notet quodvis dictum vel assertum iuralum; sacramentum vero significet asseverationem religiosam super re sacra praestitam, v. gr. libro evangeliorum, altari, reliquiis ss. etc. Sehmalzgr. lib. 2. til. 24. n. 1. Ad juramentum sufficit etiam tacita invocatio. Habetur porro tacita invocatio 1° quando lit tactu vel crucis vel evangelii vel alio ritu, qui in signum iurandi postulatur: 2° cum subscribitur scriptura, in qua iuramentum continetur. 3° Quidam addunt cum iuratur per creaturas; de quo infr. in resol. 11. (vid. Escobar, lib. 29. n. 5.); non enim testes censetur quis velle illas creaturas, sed eum qui eis praesidet. 2. * S. Thomas 2. 2. q. 89. a. 1. naturam et finem iuramenti explicat, inquiens: « Iuramentum ad confirmationem ordinatur. Confirmatio autem in scibilibus per rationem fit, quae procedit ex aliquibus naturaliter nolis, quae sunt infallibililer vera. Sed particularia facta contingentia hominum non possunt per rationem necessariam confirmari el ideo quae de his dicuntur, solent confirmari per testes. Sed humanum testimonium non est (identidem) sufficiens ad huiusmodi confirmandum propler duo. Primo quidem propler defectum veritatis humanae; quia plurimi in men­ dacium labunlur... secundo propler defectum cognitionis; quia homines non possunt cognoscere neque futura neque cordium occulta vel etiam absentia, de quibus tamen loquuntur et expedit rebus humanis ul cer­ titudo aliqua de his habeatur. El ideo necessarium fuit recurrere ad divinum testimonium; quia Deus neque mentiri potest neque eum aliquid latet. Assumere autem Deum in testem dicitur iurare ». Habes quid sil 383 iuramentum, quis eius finis, qui est confirmatio veritatis: quae maleria, circa quam versatur, quae sunt particularia facta contingentia, qua de re cf. Suarez de Relig. tr. 5.1. 1. c. 10. Quomodo Deus vocetur in testem explicat Valentia 2. 2. disp. 6. q. 7. p. 1. verbis ab A. citatis, quatenus iurans, quantum in se est, cupiat ac velit Deum id quod iural testari et manifestare, si el quando illi pla­ cuerit, sive in hoc sive in altera vita, tanquam quod ab eo sit cognitum et verum. Quaeri potest an effectus iuramenti, qui est confirmatio veritatis, pendeatex testimonio Dei, an ex invocatione huius testimonii. Sane, si Deus, stalim ac iuratur, accederet testimonio suo; nulla esset difficultas. Sed constat non esse inter res ordinarias huiusmodi divinum interventum el nihilominus stalim ac iuramentum prolatum est, effectum suum nancisci, quin exspectetur testificatio Dei. Scilicet eo ipso quod quis audet Deum sui dicti aut promissi testem invocare, qui semper potest, cum velit, testificari et certe in altera vita manifestabit verum (cf. s. Thom. q. c. a. 2. ad 3m), certior apud audientes fit veritas loquentis: quocirca si audientes sciant iuranlem male opinari de Deo, non fit hoc ipso certior apud eos resiurata; quia deest vera invocatio divini testimonii. « In iuramento, ait s. Thomas a. 5. ad 1. reverentia divini nominis assumitur ad promissi (vel dicti) confirmationem » el ad 2'": « Qui iural, utitur veneratione eius per quem iurat: ordinat autem iuramentum ad aliquid, quod est neces­ sarium praesenti vitae », quod est confirmatio veritatis: cf. Suarez. 1. c. c. 6. Palet iuramentum esse actum virtutis religionis; nam « in hoc ipso quod homo per Deum iurat, profitetur Deum poliorem, utpole cuius veritas est indefectibilis et cognitio universalis et sic Deo aliquo modo reveren­ tiam exhibet... Exhibere autem reverentiam Deo perlinet ad religionem ». S. Thomas. 1. c. a. 4. 3. Differt ergo iuramentum a volo, ut per se patet; aliud enim est aliquid Deo promittere, aliud Deum vocare in testem: differt ab oratione, > quae est invocatio ad aliquod bonum obtinendum a Deo misericorde el omnipotente: iuramento vero petitur testimonium ab omnisciente cl in­ fallibili veritate in confirmationem. Tandem nola cum s. Thoma, a. 1. ad 1. quod aliud est testimonio Dei uti iam dato, quod fit cum aliquis aucto­ ritatem s. Scripturae inducit; aliud est testimonium Dei implorare ut exhibendum, quod fit in iuramento. Per se, ut apud Deum obliget, iuramentum potest interno tantum actu contineri ; invocatio enim Dei ul testelur, solis actibus internis fieri po­ test: sed tale iuramentum carebil eo effectu, quem extrinsecus parere solet, ul assertio vel promissio apud alios roboretur, stalim ac iuramentum profertur, cf. Suarez. 1. c. c. 1. a. 4. * CAPUT II. QUID SIT IURAMENTUM 384 TRACTATUS Vi. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI Unde resolves. II. I. Quoad forum internum iurat quisquis interius intentionem habet sive for­ malem sire viriualem et invocat Deum in testem, sive his sive illis verbis ac signis, sive etiam nullis usus sit: ita ut, si quis utatur verbis nullo modo importantibus iuramentum et is tamen ea putet esse iuramenta, vere inret el e contra. Suar. 1. 1. c. 1. Sanch. I. 3. c. 1. Laym. I. i. t. 3. c. 1. Quoad forum autem externum, quaenam formulae iurandi rationem habeant ac proinde quae verba licite usurpari in con­ versatione possint, palet ex sequentibus. 4. Regulae Auctoris, quod vere quis iurel, quisquis hunc animum habet, licet verba minus idonea videantur ad exprimendam Dei invocationem, adiungi debet alia pars e converso, nempe ad veram rationem iuramenli non sufficere, verba iuramenti tantum materialiter proferre, nisi simul adsit animus seu voluntas iurandi h. e. Deum in testem invocandi. Alioquin non erit verum, sed fictum aut dolosum iuramentum, aut verba erunt otiose seu ignoranter prolata. Laymann. lib. 4. tr. 3. cap. 1. n. 3. * Non ergo sufficit voluntas proferendi verba, quibus significatur invoca­ tio divini testimonii, sed requiritur voluntas invocandi divinum testimo­ nium, ut iuramentum sit; quia iuramentum debet esse aclus humanus, non solum quatenus est quaedam locutio, sed etiam quatenus est invo­ catio Dei testis; quod esse nequit nisi ab intentione procedat, cf. Suarez. 1. c. c. 1. n. 7. seqq. * Quoad primam regulae partem, nola cum Suarez 1. c. cap. H.n. 2. quod « licet quis intendat iurare per verba, quae iuramentum non signi­ ficant; utcumque apud Deum iuret, eo modo quo posset per actum mere internum iurare vel utcumque dici possit, sibi iurare, quia potest verbum illud imponere ad significandum sibi: nihilominus apud alios homines revera non iurat, nec profert iuramentum simpliciter sensibile, nisi in­ tentionem suam el verborum usum alio sufficienti signo manifestet ». Si quis vero ignoret, quid sibi velit actus iurandi, ut saepissime ignorant rudes, inquit Croix lib. 3. p. 1. n. 258., etiamsi voluerit iurare aut facere quod alii faciunt, reipsa non iurat, sed inefficaciter lanium voluit. Non enim Deum vocavit in testem, qui non cognovit per eum actum Deum in testem vocari. Croix. I. c. Ergo tum ex ignorantia tum ex malitia contingere potest, ut adhibeatur forma continens verum iuramentum et nihilominus nullum sit iuramentum. Obiter tamen adverte, etiam huiusmodi iuramentum, per se nullum, licet nullam obligationem Religionis afferat, tamen ratione aut scandali aul damni amovendi, esse observandum. Laymann. ibid. 5. Ad praxim quod spectat, interest, ut confessarius, ubi opus esse videt, interroget, non modo quae verba quis usurpaverit, sed magis qua 385 intentione ». Nam intentio valet, ut dignoscatur, an vi juramenti quis teneatur ad implendam promissionem et an penuriis sil. Dein scitelur, an sciat, quid sil vere iuramentum. 6. Quando disputatur, quaenam formulae quoad forum externum ha­ beant rationem iuramenli, id quaeritur maxime in ordine ad indicia aut pacta humana. Proinde formulas hasce noscere oportet; ut si quando obligatio nos urgeat iurandi, eas formas usurpemus, quae obligationi satisfaciant. Hoc sibi velle videntur Auctoris verba. Ceterum bene monent DD. (vid. Suar. 1. c. cap. 11. n. 5.) etiam in iuramentis ad testimonium, obligationem (promissionis) et alios contractus humanos adhibitis non esse per se necessaria verba, sed sufficere aequipollenlia signa. Verba autem necessaria sunt, quando constet, legem humanam ad hos illosve effectus talem iurandi formam postulare. An vero leges humanae talem formulam praescripserint in aliquo casu, a jurisperitis petendum est. Suarez. 1. c. n. 6. CAPUT 11. QUID SIT IURAMENTUM III. 2 Quando dubium est de iurantis intentione, indicari solet secundum commonem acceptionem verborum, quibus est usus. 7. Haec dici ab A. videntur de foro externo. Nam index attendet ad verborum formam. Quod si sermo sil de foro conscientiae, communis acceptio verborum ad hoc deservit, ut, si ea claram contineant iuramenli formam eaque ille intellexerit, pro iuramenlo praesumatur ; quia recte praesumitur, animum accessisse sensui verborum. Si vero verba non sonant commu­ niter iuramentum, non praesumitur sed probari deberet, reipsa animum iurandi affuisse. Si denique sint verba ambigua et de intentione non constet, tunc nec de iuramenlo constat atque adeo obligatio nulla adest. IV. 3. Veram rationem iuramenli habent hae formulae : testor Deum vel invoco Deum testem. Item auf meinem Eid: bei meinem Eid, nisi aliud de usurpantis intentione constet; quia multi ita loquuntur, v. g. ich schwOre dir ein Eid vel bc> meinem Eid hoc vel illud faciam : quorum tamen mens non esi serio id iurare, sed lanium iracunde et gravius afiirmare. Laym. I. c. c. 2. 8. De primis nullum dubium; quia est invocatio Dei in testem: quae esi iuramenli definitio. De formulis illis germanicis, indicent periti ex communi acceptione. Generalim, si quis dicit: iuro me facturum, aiunt, quod in formula non continetur invocatio nec est iuramentum nisi quis id intendat. Escobar tract. 29. n. 7. El consentit s. Alph. Sed esse videtur contra sensum com­ munem; quomodo enim non iurat, qui dicit se iurare? unde concludendum saltem foret, jurari ob intentionem, quae adest, iurandi; licet forma ad id sit mimis idonea: quamvis el hoc difficile sil intellectu; iuro enim valet: invoco Deum testem, si iuramentum est invocatio Dei in testem. Ballerini Moral. Tom. II. 23 386 TRACTATUS Vi. SECT. 11. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI Suarez 1. c. c. 13. n. 4. Cerle ab ea generali assertione excipit s. Alph. n. 136. nisi id liat ad alterius postulationem, qui iuramentum exigat; tunc sane dicens: iuro, vere iural. V. 4. Fides a Sacerdot bus loco iuramenti exigi solila per eorum consecrationem, uti cl formula illa 1’rincipum, bei meiner fürsUichen Ehre und Treue betheure ich ts und besclucbre es (meam, qui princeps sum, fidelitatem el honorem obstringo vel obtestor), etsi non sint iuramenlum, lamen in foro fori accipiuntur loco iuratae promission s: uli et si a personis illustribus vel nobilibus dicatur: bei meiner adeligen Ehre und Glauben und Treu ' beschwôre ich es (meum, qui sum nobilis, honorem, fidem el fidelitatem obtestor). V. Laym. 1. c. c. 2. 9. Sermo est de fide a sacerdotibus loco iuramenti exigi solita per eorum consecrationem... Hanc fidei interpositionem non solum habere maiorem quandam vim eamque religiosam ac habeat simplex promissio, sed vim habere iuramenti plerique canonislae tenuere. Contrariam vero sententiam plerique docent theologi. Atqui non habere vim iuramenti, clare eruitur ex can. Si quis Pre­ sbyter -l.caus. 2. quaest. 5., ubi dicitur : « Si quis presbyter conlra laicum, vel laicus contra presbyterum aliquam habet querimoniae controversiam, Episcopo praecipiente, sine personarum acceptione finiatur el laicus per iuramentum (si necesse sil) se expurget: presbyter vero, vice iuramenti, per sanctam consecrationem interrogetur ; quia sacerdotes ex levi caussa iurare non debent». Interrogatio ergo per sanctam consecrationem non est exactio proprie dicti iuramenti, sed commonitio et exactio fidei praestandae aut dicendae veritatis, sicuti sacerdotem decet, non secus ac si Religiosus in fide Re­ ligiosi el Christianus quilibet in fide hominis Christiani aliquid dicat vel promittat, ul Suarez notat de llelig. tr. 5. lib. 1. cap. 13. n. 19. Haec porro mentio consecrationis seu dignitatis sacerdotalis in pro­ missionibus episcoporum et presbyterorum in sacris canonibus fidei (scii, sacerdotalis) praestatio seu interpositio appellari videtur; ad cuius ob­ servationem non minus quam iuramenti, in externo foro ecclesiastico compelli debeant; 1° quia haec sacri ordinis commemoratio in promis­ sionibus facta magnam similitudinem iuramenti gerit: 2’ quia in totius clericalis aut sacerdotalis status gravem ignominiam cedit, si fides tali forma ac modo data violetur :3°quia alioquin privilegium clericis tributum, praecipue sacerdotibus, ul in causis levioribus iurare non cogantur, sed vice iuramenti interposita fide sacerdotali respondere queant, in aliorum praeiudicium cederet, nisi eadem, qua alii vere et proprie jurantes, ve­ ritatis dicendae fideique servandae obligatione tenerentur. Vid. Laym. lib. 4. tr. 3. cap. 2. n. 2., unde haec desumpta. Attine praedictis est, quod reges et principes non facile aliorum more iurare solent, sed loco iuramenti in fide seu per fidem principis aut regis 387 prominere. Quae quidem fidei interpositio in foro externo tanquam iurata promissio accipiebatur, seu iuramento aequiparabaliir in quibusdam Ger­ maniae locis, ut Laymann affirmat ex aliorum testimonio 1. c. et addunt, idem observari, si fides data sil a personis nobilibus et illustribus in Germania; quia, ut de sacerdotibus diximus, in huiusmodi personis interpositio fidei (parola di onore) loco iuramenti esse censetur. Hoc idem el inter militares usitatum reperimus, ut norunt omnes. Ex quibus patet, in his non haberi iuramenlum, ut Auctor dein dicit resol. 8": haberi tamen rationes, quae obligationem seu fidei servandae seu veritatis fatendae pressius exigunt, ut iam dictum est. CAPUT Π. QUID SÎT IURAMENTUM VI. 5. formulae hae, Deus novit, Deus testabitur suo tempore, coram Deo lo­ quor, Deus novit omnia,Deus videt meam conscientiam, censentur tantum narrative proferri, non invocative (atque adeo non sunt iuramenta), nisi aliud constet aut cir­ cumstantiis probetur. Laym. I. c. n. 4. Bonae, q. I. p. 2. ex Suar. less. Sanch. etc. 10. Formulis ab Λ. recensitis s. Alph. n. 134. alias addil, nempe Vivit Deus, Deus est veritas; de quibus idem iudicium esto, ac de enume­ ratis ab Auctore. Videlicet, sint necne iuramenlum, pendet ab animo proferentis. * Nam, ut ait Suarez 1. c. c. 13. n. 8., possunt huiusmodi locutiones: scit Deus, coram Deo, in praesentia Dei (quibus et addi posset, ait, testis est Deus') atque similes enuntiative tantum proferri ad ostenden­ dam perfectam considerationem loquentis el ad conciliandam reverentiam el credulitatem in illa fundatam; ut si quis loquens cum alio coram rege, dicat se non dicturum mendacium coram rege, non proplerea cen­ seretur adducere regem in testem. Verum eaedem formulae invocative proferri quoque possunt, ut Deus in testem vocetur, quemadmodum August, interpretatur verba Apostoli: ecce coram Deo, quia non men­ tior. Gal. I. 20. ». * 11. Quoad istas aliasque inferius recensendas formulas hoc ergo saepius poenilenlibus inculcandum, citra intentionem vocandi Deum in testem, non haberi in his iuramenlum. Elenim plerique naturam iuramenti ignorant, putant tamen posi adhibitas has aliasve formulas similes, se iuramento ligari propter prolata eiusmodi verba. Monitio eiusmodi efficiet, ul vi­ tentur peccata periurii ex erronea aut dubia conscientia profluentia. VII. 6. Non sunt iuramenta, quae dicuntur per modum sponsionis: v. g. expono c.ipul meum, amputentur mihi aures, ni ita sit etc. Vid. Sanch. I. c. n. 42. 12. Quando per modum sponsionis huiusmodi verba proferuntur (scominellola testa) nulla est difficultas; non enim habetur invocatio testimonii divini. 13. Difficultas esi, quando elTerunlur per modum exsecrationis; adeo ul s. Alphonsus n. 143. dicat esse vera iuramenta, quippe significant: Deus, quem testem invoco, me occidat, nisi hoc sit, vel faciam etc. 388 TRACTATUS VI. SECT. II. DE ‘2° PRAECEPTO DECALOGI Verumtamen el ipse ibid, subdit, communiter in his non contineri nisi quondam sponsionem ac quandam quasi spontaneam obligationem poenae etc. Sed reipsa definiri solum haec possunt ex usu seu sensu communi. Nam nemo habet ul invocationem Dei, si dicatur: amputentur mihi aures, mi sieno rotte le gambe, possa essere ammazzato etc. E conlra invocatio subauditur in aliis formulis, praesertim ubi agitur de eventis, quae Deus dirigere censetur, v. gr. Mi pigli un fulmine, possa morir bruciato, mi piglino le febbri o un accidente etc. Il diavolo mi porti etc. S. Alph. n. 143, formulis, quae non sunt vera i u ramenta, addit has · Habear ut haereticus — Tot angeli tollant animam meam, quoties hoc feci: ita faveat mihi Deus: de qua postrema tamen valde dubita­ rem, quia habetur reipsa invocatio Dei testis, ut videbimus dubio se­ quenti, n. 27. VIII. 7. Non vere iurai, qui, ut iuramenluin conclus vitet, dicit se iurare per omne id, per quod potest; quia, cum res nulla sit, per quam absque, necessitati· iurare licite possit, censetur per nihil iurare intendisse. 14. Nihil addendum. S. Alph. n. 143. post alios innuit modum huic similem, videlicet di­ centis: Juro per istam crucem, nulla inierim cruce praesenti aut de­ signata. IX. 8. Non sunt iuramcnln (quod confessarii et calechislae moneant, ne ex erronea conscientia peccetur) i ere, certe, in veritate, fide boni viri, per fidem meam, fide boni Christian vel Sacerdotis vel Ilecfis: per conscientiam meam, super con­ scientiam meam etc. ut habet Les·;, c. 12. d. I. Bonae. 1. c.; quia tantum significant illum loqui ex diciamim' conscientiae et notitia veritatis, nec in testem adducitur Beti': esset tamen in rainent um dicere, per lidem Catholicam, per sanctum Evangelium: quia tunc censetur in testem adduci illius lidei el Evangelii auctor. V. Laym. I. c. 15. Alii etiam dicunt per, super, in conscientia animae meae: quod perinde ac recensita ab A. non habetur ul iuramenlum. Cf. s. Alph. n. 135. 16. S. Alph. n. 135. dicit, probabilius habendum esse ceu iuramenlum formam: Per animam meam; quia in anima singulariter resplendet Deus. Verum, quia el intentio iurandi necessaria est, difficultas conlra hanc sententiam inde oritur, quod a proferentibus eam locutionem ista spe­ cialis relatio animae ad Deum non soleat cogitari. 17. * Ail A. cum Laymann aliique cum eo, formulam hanc: per evangélium, per fidem catholicam esse iurainenla. Profecto, ut monet s. Tho­ mas a. 6., solemus iurare per Evangelium et per reliquias el per sanctos. Verum aliud est quod homines possint et soleant, cum opus est, iurare his adhibitis creaturis, aliud quod eae formulae simpliciter usurpatae CAPUT II. QUID SIT IUR A MENTUM 389 ym. sunr. c. 6. iuramentum non convalescere, et: quibus verbis osten Iit, de alia re et ob aliam causam huic quaestioni extraneam ipsum dixisse probabiliorem negativam, dum fatetur affirmativam esse probabilem: et quidem non desolo iuramento agit, sed de volis iuralis etc. Secus tamen Lessius, qui lib. 2. cap. 42. n. 60 concedit facultatem pro volo, quod confirmetur iuramento, vel pro iuramento, quod includat pro­ missionem quae volo aequi paratur, non vero si agatur de solo iuramento, quod non fiat Deo, sed ad confirmandum se in bono proposito. Azor, torn. 1. lib. II. cap. 11. q. 2. putat veriorem sententiam negativam in quo­ libet casu: neminem tamen pro se allegat. 111. Ergo quaestio agitata est diversa. Et culpa confusionis reficienda est in Salmanlicenses, qui tract. 17. cap. 3. η. 3. proponunt quaestionem de iuramentis Deo praestitis (quod est aequivocum, quia haec ut plu­ rimum confundebantur cum volo) el dein allegant Auctores, qui non de volis utcumque, sed de iuralis votis agebant, et quidem de iuramento indcpendente a volo facto circa eandem rem. 112. Suarez lib. 6. de Vot. cap. 14. n. 6.: * Dico ergo primo: satis pro­ babile est, potestatem delegatam simpliciter ad dispensandum in votis, extendi ad dispensandum in iuramentis piis circa eandem materiam, quando per se stant sicamque solam obligationem producunt. Haec est sen­ tentia COMMUNIS ET SINE DUBIO POTEST IN PRAXI OBSERVARI. El n. 19. « Etiamsi votum el iuramenlum super eandem materiam immediate cadant et unumquodque per se obliget ad Dei honorem, per facultatem absolutam dispensandi in votis auferri poterit vel votum, vel iuramenlum, vel utrumque simul. Pro hac assertione possumus allegare omnes auctores primae assertionis.., et tenent alii moderni ac viri docti». Unde in quolibet casu, habens potestatem delegatam pro volis, potest dispensare tum nuda iuramenta, tum vola iurala, lum iuramentum et votum, independenlia invicem, de eadem re. 113. Ad IV. Nihil est addendum. Ad V. Palam est, Auctorem loqui de casu, in quo ius alteri acqui­ situm est. Unde haec non contradicunt adnotalis sup. n. 110. Ad VI. Nihil addendum, nisi quod et in hac resolutione sermo est de promissione acceptata el quae ius cuidam tertio tribuerit. 114. Ad VII. ‘Distinguit A. relaxationem iuramenli directam at indi­ rectam. Ea est, quae immediate fertur in ipsum vinculum iuramenli, quo homo tenetur erga Deum illudque aufert: haec est, quae materiam sub­ trahit, circa quam versatur iuramenlum, condonando debitum. Porro prior relaxatio, quae dispensatio est, propria est auctoritatis Ecclesia­ sticae; vinculum enim illud religiosum est, ad forum internum conscien­ tiae per se spectans: huiusmodi vero soli auctoritati Ecclesiasticae sub- 433 duntur. Alleram autem relaxationem concedunt DI), eliam potestati laicae, cum materia iuramenli est temporalis et is cui iuralum est, subesi illi potestali. Nam quemadmodum potest condonare iuramenlum ille, cui aliquid sub iuramento promissum esi et interdum ad id tenetur, ut si iuramenlum extortum sit per iniuriam (alii negabunt opus esse relaxa­ tione) el ideo a superiore seculari ad id potest cogi, poterit eliam idem princeps id per se immediate facere, eliam repugnante persona illa, ad quam perlinet ius illud. Sic Suarez de luram. 1. 2. c. 41. n. 15. 16. et Molina ibidem citatus atque Sanchez I. 3. c. 22. aliique. Item, ail ibid. Suarez, potest lex civilis ita prohibere et irritare humanum contractum, ul etiamsi iuramento firmetur, nullum pariai effectum: sic enim sub­ trahitur materia iuramenli : dummodo lex civilis in his non agat conlra dispositiones iuris canonici. Sed haec non proprie relaxatio est iuramenli, sed est actus impediens, ne obligatio iuramenli oriatur: quod posse eliam a polestate laica fieri in hoc casu concedunt DD. Vide eliam Lessium 1. 2. c. 41. dub. 12. * 115. ‘Pro maiore claritate eorum, quae in hoc dubio dicuntur, s. Al­ phonses n. 192, haec tria statuit. 1° Promissio in favorem hominis fir­ mata iuramento, si nondum acceptata est, non obligat et revocari potest; quia iuramentum tunc est accessorium, confirmans scilicet ideoque se­ quens naturam actus principalis: promissio autem non acceptata est semper revocabilis. Secus vero dicendum, si promissio principaliter fuit facta Deo sive in honorem Dei, ul aiunt Salmant. citati, qui addunt hoc modo iuramenlum cum voto coincidere. 2° Quando promissio ab allero est acceptata, tunc sine eius consensu neque a Papa relaxari potest, etiamsi promissio facta sil principaliter in Dei honorem. Exceptiones tamen sunl 1res: 1° si iurans sit sub dominio alterius vel iuramentum sil circa ea, quae superiorum potestati subduntur: 2° si iuramenlum ser­ vari nequeat sine damno communi, cuiusmodi esset de non denuntiando reo, vel si sil iuramenlum super contractum a lege vetito. Sed verisi­ milius talia iuramenta non egent relaxatione eo quod sint in se nulla. 3° Si iuramenlum sil dolo aut metu extortum, licet a tertio, inscio prin­ cipali et licet metus sit levis, saltem pro foro conscientiae: quae intelligenda sunt, si iuramenta hoc pacto extorta obligent, quod de iuramento metu extorto vidimus dubitari merito posse n. 80. : iuramenlum autem per dolum extortum, si dolus sil huiusmodi ut dederit causam contractui, irritum est; quia deest debitus consensus n. 81. Ille tandem 3., in cuius favorem facta est promissio, potest remittere iuramenlum, etsi princi­ paliter factum sit in honorem Dei. Negat id quidem s. Thomas q. 89. a. 9. ad 2., nisi interposita sit conditio, si illi, cui promittitur, placuerit; sed haec conditio videtur implicita his iuramentis. Cf. dicenda de Voto n. 172. ‘ CAPUT Π. QUIS POSSIT TOLLERE IURAMENTI OBLIGATIONEM Ballerini Moral. Tomo II. 28 « 434 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI * De Adiuratione * 116. Post q. de iuramento, s. Thomas subiicit q. de adiuratione, de qua aliquid dicendum. Quid sit adiuratio explicat s. Doctor q. 90. a. I. collatione facta cum iuramento. « Ille qui iurat iuramento promissorio, per reverentiam divini nominis, quod ad confirmationem suae promissionis inducit, se ipsum obligat ad faciendum quod promittit, quod est se immobiliter ordinare, ad aliquid agendum. Sicut aulem homo se ipsum ordinare potest ad ali­ quid agendum, iia eliam et alios, superiores quidem deprecando, infe­ riores vero imperando. Cum ergo utraque ordinatio per aliquod divinum confirmatur, est adiuratio». Quae proinde recte delinitur a Gury t. 1. c. 316: « aiiclorilaliva vel deprecaliva efflagitatio, interposito nomine Dei vel sanctorum vel rei sacrae, ul inducatur alius ad aliquid facien­ dum vel omittendum ». 117. Docet ibid. s. Thomas licere adiurare hominem et quidem si su­ perior sil, potest is adiurare imperative; sicut enim potest quis sibi obligationem imponere per divini nominis invocationem, ita et polest suis subditis: inferior vero non nisi deprecando superiorem adiurare polest, non necessitatem idcirco aut obligationem imponendo, sed solum inten­ dens aliquid ab eo, per reverentiam divini nominis vel alicuius rei sacrae oblinere. Idem aulem dicendum de pari erga parem. Docet 2. a. 2. s. Thomas licere quoque adiurare daemones, quod primo probat verbis Domini Marc. XVI. 17: in nomine meo daemonia eiicient; inducere enim alium ad aliquid agendum propter nomen divinum, est adiurare. Deinde distincta duplici adiuratione, deprecaliva el imperativa; priorem quidem negal licere; « quia ille modus adiurandi videtur ad quandam benevolentiam vel amicitiam perlinere, qua non licet ad dae­ mones uli ». Alleram aulem adjurationem rursus distinguit: vel enim adiuramus imperando ul aliquid ab eis discamus vel obtineamus el hanc rursus haud licere affirmat; quia hoc perlineret ad aliquam societatem cum ipsis habendam. Vel imperando adiuramus, ne adversarii nostri nobis noceant spirilualiler vel corporaliter atque hanc adiurationem licitam esse dicit; quia, secundum potestatem a Christo datam Luc. X, 19., hu­ jusmodi inimici nobis subiiciunlur. Docet 3. a. 3. non licere adiurare creaturas irrationales eo pacto ul adiuratio referatur ad ipsam irrationalem creaturam secundum se; quia sic vanum essel, sicut ad eas loqui. Si vero ita adiurenlur, ul adiuratio referatur ad eum, a quo creaturae illae moventur, sic ipsa licet ac du­ plici modo. Nam vel esi adiuratio per modum deprecationis ad Deum CAPUT lî. DE ADIURATIONE 435 directa, quod perlinet ad eos, qui divina invocatione miracula faciunt, vel esi per modum compulsionis seu imperii, quae refertur ad diabolum, qui in nocumentum nostrum utitur irrationalibus creaturis et talis est modus adiurandi in Ecclesiae exorcismis. 118. Adiuratio dupliciter distinguitur,!0 in deprccativam el impera­ tivam, ul ex dictis iam patet: 2° in sollemnem el privatam: illa esi, quae ab Ecclesiae ministris fit, ritu ab ea statuto; haec quae fit sine his sollemnitatibus et a quolibet per se fieri potest. Adiuratio porro sol­ lemnis vindicavit sibi tanquam proprium nomen adiuralionis, h. e. έ~ορκισμάς. 119. Ul adiuratio recte fiat, tria requiruntur, ail s. Alph. de Adiura­ tione n. 2., sicut in iuramento, veritas, iuslilia, indicium. Veritas. ul adiurans vere intendat assequi quod petit et vera sit causa ob quam petit: si desit aulem veritas, raro erit plusquam veniale, nem|ie si fidus pauper petat per Deum eleemosynam. Iuslilia, ul graviter peccaret rem petens graviter malam, ex communi 1)1)., eliam petens leviter malam, iuxta dicta alibi cf. n. 41. Indicium, idesl debita discretio, cuius absentia certe non est nisi venialis. 120. Etsi privata adiuratio omnibus licita sit; sollemnis tamen licet solum ministris Ecclesiae ad eam deputatis el quidem cum expressa Episcopi licentia, ibid. n. 4. Quaerit idem an mortale sil quaerere a daemone unam vel alleram rem curiosam in sollemni adiuratione. Despondet vero, probabilius esse quod sil veniale, si fiat imperativo modo; videtur enim levis materia. Quomodo aulem gerere se debeat Ecclesiae minister in sollemni adiu­ ratione, non opus est pluribus docere: sequatur, ut par est, regulas Ri­ tualis Romani el omnia bene se habebunt. 121. Ait s. Alph. in fine, communiter dicere DD., quod exorcismi Ec­ clesiae habeant vim expellendi daemones tanquam (vox est diminuens) ex opere operato. Scilicet exorcismorum vis non innititur sanctitati mi­ nistri, sed invocationi nominis Dei, fidei el sanctitati Ecclesiae, in cuius persona minister agit et sub hoc respectu convenit cum iis, quae ope­ rantur ex opere operato atque hoc est quod affirmat Sanchez 1. 2. c. 42. n. 16. citatus a Ligorio. Quoad certitudinem vero effectus, qui ad opus sequatur, non necessitas, sed congruentia lanium habetur idque ul verius affirmat ipse Sanchez ibid.: ideoque differunt quoad hoc exorcismi a causis efficientibus ex opere operato. 436 TRACTATUS VI. SECT. H. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI CAPUT III. DE VOTO Dub. I. Quid votum ei quotuplex. I. Respond. I. Esi pronfssio facta Deo, deliberate, de bono possibili et meliori: s. Th. 2.2. q. 88. V. Sanch. et Laym. 1. 4. t. 4. Unde patet, quod Votum sit actos latriae soli I)po debitus. Quare dum vovemus quaedam sauciis, sensus est, voveri ea Deo in honorem simul sanctorum; sicut templa et altaria aedificamus Deo in eorundem honorem. Torro ex singulis particulis datae definitionis mulli casus resolvuntur; quos, ul vitetur confusio el consulatur memoriae, separatis dubiis proponam. I. * Itaque votum non esi simplex propositum seu voluntas aliquid fa­ ciendi, sed promissio, qua quis alteri se obligat ad aliquid. Promissionem quidem vel praecedit vel certe comitatur propositum aliquid faciendi, propositum vero praeexigit aliquam deliberationem, quae inquisitionem el indicium rationis comprehendit: porro hi actus deliberatio, propositum, promissio per se simul esse possunt. Sic ergo ad votum tria necessario requiruntur, primo quidem deliberatio, secundo propositum voluntatis, tertio promissio, in qua perficitur ratio voti : s. Th. 2. 2. q. 88. a. 1. Voturo est de bono possibili, utique ipsi voventi, meliori, non com­ paratione facta cum quolibet alio bono, sed cum bono ipsi opposito vel cum illius omissione. Quae declarabuntur in tertio dubio. Adverte cum Laymann de Volo, c. 1. n. 6. ex Suarez, quod promissio fieri polest alicui sancto, propter ipsum, ad honorem eius: talis vero promissio, etsi sacra, non esset proprie votum; quia non actus esset virtutis religionis, at duliac. Generalim vero vota sanctis fiunt, sicut A. explicat. * II. Resp. 2. Dividitur Votum I. in Absolutam el Condilionatum. Illud est, quod fit sine ulla cond tione, ul voveo eleemosynam; hoc autem, quod fit cum conditione, ita ut, nisi hac posita, non exsurgat obligatio: ut voveo eleemosynam, si sanitati restituar, vel (quoil dicitur Poenale) voveo facere disciplinam, si hoc fecero. 2. In Sollemne el Simpl x. Illud «st, quod, ul tale, acceptatur ab Ecclesia el sunt haec duo: votum casiiiatis, quod maioribus Ordinibus annexum est d votum professionis religiosae. Simplex autem votum est omne aliud, quoti talem sollemnitatem non habet. Ubi scien­ dum, quod votum sollemne reddit personam iure inhabilem ad contractus vel actus contra votum, ul ad matrimonium, vel dominium bonorum habendum, vid. infra Eb. 4. c 1. tn tract, de statu rei·'/. Simplex autem tale votum, v. gr. castitatis i excipio, quod in Societate IESV emittitur post Xovilinlum) aut ingrediendae Religionis, etsi reddat CAPUT ill· QUII) VOTUM ET QUOTUPLEX 437 contractum, v. gr. matrimonii illicitum, non tamen invalidum, vid. infra lib. 6. de matrhnonio.3. In Ileale et Personale. Illud est, cum pecunia vel ali? res externa pretio aestimabilis promittitur, ul calix, eleemosyna: hoc autem, cum aliqua hominis actio, \el cessatio ab actione, ut votmn ieiunii, peregrinationis, abstinentiae a lusu Ilis aliqui adiuoguni Mixtum ex utroque, ut si voveas peregrinationem cum oblatione alicuius rei. Vid. Less. I. '2. c. iu. 2. * Prima divisio clara esi. Altera materiam suppeditaret longae dispu­ tationi, propter tenebras ei offusas ab ingeniosis viris; quae disputatio ta­ men ad theologiam speculativam potius,quam praeli cam perlinet.Nihilomi­ nus, quia et exinde oportebit identidem argumentari, proponamus breviter communem et veram doctrinam. « Votum sollemne dicitur, ait Laymann de Statu Relig. c. l.n. 4., siculi et testamentum, pactum, iusiurandum sollemne, cui ea forma seu sollemnitas publica adhibetur, quam ius re­ quirit ». Scilicet de sollemnitate voti philosophandum est, quemadmodum philosophamur de contractibus sollemnibus,de testamentis sollemnibus etc. Sollemnitas enim est forma quaedam seu complexus formaliialum, quas auctoritas publica addit actui ad eiusdem decorem et ut sub speciali reipublicae custodia collocetur. Idcirco « sollemne est, quod vim habet non solum a privata persona agente, verum etiam ab auctoritate publica, sive haec interveniat per personam publicam sive per certos ritus et ceremonias, quae iure naturali necessaria non sint; ita ul actus sub sin­ gulari custodia reipublicae positus sit, quoniam haec in eius confectione pariem habuit ». Vietor de Buck in Epistola de. Votorum sollemnitate p. 63. In actu ergo sollemni intercedit confirmatio publicae auctoritatis, quae ita sub speciali sua custodia illum suscipit. Votorum proinde sol­ lemnitas nihil aliud est quam modus observandus, ut ecclesia auctoritate sua haec vota confirmet. Si autem hic modus non servatur, aut si ec­ clesia, quum iis nuncupandis intersunt praelati ecclesiastici, quacumque ratione prolestelur se ea sua auctoritate non confirmare seu non admit­ tere ut sollemnia, erunt simplicia. Cf. cit. A. p. G5. Conceptus propterea proprius sollemnitatis votorum est hic interventus ecclesiasticae auctoritatis in eorum nuncupatione el confirmatio eorum per eandem auctoritatem, quae hoc pacto ea sub speciali sua custodia suscipit. Nihil aliud opus est ul votum sit sollemne; ideoque etsi ceteri effectus, e. g. diremptio matrimonii, deessent, votum nihilominus sollemne foret. Quapropter hi alii quicumque effectus non oriuntur ex ipsa sol­ lemnitate, sed a posteriori aliqua lege volo sollemni adieclos fuisse oportuit. Haec omnia confirmantur decreto Bonifacii VIII. c. unico de voto in 6. Qua in re adverte cum eodem de Buck p. 98. seqq. quaestionem, quam dirimit Pontifex, non esse proprie quodnam sit votum sollemne, sed quodnam votum sollemne dirimat contractum postea matrimonium; plura enim ea aetate ferebantur vota sollemnia, quam quae deinceps. 438 TRACTATUS Vf. SECT. If. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI Doctrina Bonifiai haec est. « Nos attendentes quod voti sollemnitas ex sola constitutione Ecclesiae est inventa... praesentis declarandum duci­ mus oraculo sanctionis: illud solum volnm debere dici sollemne quantum ad post contractum matrimonium dirimendum, quod sollemnizatum fuerit per susceptionem sacri ordinis aut per professionem expressam vel ta­ citam fact mi alicui de religionibus per sedem Apostolicam approbatis»· «Quod lanliimdem est, ac si dixisset, ait de Buck. p. 100.: quum im­ pedimentum dirimens matrimonium, annexum volo sollemni castitatis non nitatur voto sed sollemnitate, rationem huius ipsius sollemnitatis sequatur, oportet. Quare cum sollemnitas ab Ecclesia instituta sil, negari non potest effectus huius voti in eius arbitrio esse et impedimentum proinde dirimens ab cius statutis pendere... se itaque statuere etc. *. 3. Est ergo voti sollemnitas ab institutione Ecclesiae, quemadmodum ab institutione civilis auctoritatis est sollemnilats contractuum, testamen­ torum etc. Congruit quidem, si certe effectus tribuendi erant volis, ul his honestarentur potius sollemnia quam simplicia; sed tandem quod hi effectus essent vel quinam essent, in arbitrio Ecclesiae situm erat. Quae pcopterea potuit effectum eum, quem Bonifacius voto sollemni attribuit, tribuere volis quibusdam simplicibus, quin desinerent esse simplicia. Audi Laymann sic prosequenlem I. c. « Quare sicut iure speciali statutum est, ut v. g. testamentum minus sollemne inter milites perinde validum sit ac sollemne, ita etiam constitui potuit el reipsa constitutum est a Gre­ gorio XI11. in Bulla Ascendente Domino, ut vota simplicia, quae in Societate lesu edi solent, traditionem ex parte voventium irrevocabilem contineant verosque religiosos efficiant aliosque effectus plerosque voto­ rum sollemnium consequantur. Nam in primis inducunt incapacitalern ad nuptias ita ul matrimonium non tantum illicite sed eliam invalide ab huiusmodi religiosis contrahatur Deinde si vota simplicia sint publica, quae a Coadiuloribus nostrae Societatis edi solent, introducunt eliam inhabihlalem seu incapacitalern cuiuscumque dominii bonorum in par­ ticulari. Idque totum ex ecclesiastica consliluiione. Inierim vero hodie proprium manet sollemni professioni ut matrimonium (ratum) antea con­ tractum dirimat (quod id soli professioni in religione ab Apostoli ea Sede approbata competat, est ex Ecclesiae institutione), deinde ut in virtute eius religio vicissim religioso obligetur ad eum perpetuo retinendum, alendum etc., nisi in poenam criminis lanquam incorrigihilis deponendus el eliciendus est ». 4. Secundum haec indicandum erit de iis, quae A. habet. Ait enim per votum sollemne personam fieri iure inhabilem ad actus contrarios volo e. g. ad matrimonium. Quod ultimum quidem inlellige ita, ut repugnet actus contrahendi, non vero status seu vinculum, si praecessit. Deinde haec inlellige de iure ecclesiastico, quod dispensationem ad­ CAPUT HI. QUAE REQUIRATUR VOTI DELIBERATIO ET INTEXTIO 439 mittit el potest reapse Pontifex dispensare sacerdotem ad matrimonium contrahendum ilemque religiosum atque hunc ad servandum dominium bonorum eundemque quoque eximere e statu religioso. Praelma haec doctrina de inhabililate orta ex sollemnibus votis Γ non valet in quolibet voto sollemni; nam sollemne est votum 11 *'. Minimorum e. g. abstinendi a carnibus: quo tamen volo nec ipsi se privant nec est qui possit illos privare facultate edendi valide carnes. Imo 2° nec valet semper in ordinariis volis religiosis, ul in voto obedienliae, ubi non raro contingit abesse hanc incapacilalem agendi valide contra votum, ul cit. de Buck prosequitur p. 5’2. seqq. Scilicet inhabilitas huiusmodi, si qua est, non ex sollemnitate voti per se nascitur, sed ex speciali, libero Ecclesiae decreto ortum habet, quoad certas el determinatas actiones. 5. Quoad tertiam divisionem in votum reale et personale, adverte quod votum reale continet quoque promiss'ooem alicuius actionis, quae nempe ordinatur ad rem praestandum, quae est obieclum directum voti: votum vero personale solam actionem voventis promittit. Hinc 2. cum votum reale rem ipsam Deo obliget, obligatio haec adhaeret rei et idcirco cum read heredes transit: secus autem in volo personali,quod solius voventis actum obligat. Cf. dicenda in tr. de Contractibus, de Promissione. * Ddb. Ii. Quae requiratur voti deliberatio et intentio. III. Resp. Cum voti obligatio sil gravissima, requiritur intentio, deliberatio et libertas perfecta, qua qui' libere et directe iu se voluerit promittere, cum animo se obligandi, ha Bocioros communiter. i.c. Less. d. 7. Sanch. c. 5. till. c. 2. q. 7. 47. Fuerunt nempe, qui assererent, rem alias praeceptam non esse materiam voti aut certo nullam novam obligationem [kt votum induci. Λι Suarez de Voto 1 η. 2. c. 6. η. 4. ait: « Vera tamen el catholica sen­ tentia est, actus praeceptos posse esse materiam voti, propriissime dicti ». * Quod probat argumentis i; ipsi voluerint. Ratificalio autem filiorum non censetur sola taciturnitas, sed verus ac realis debet accedere con­ sensus, cum ad annos discretionis pervenerint; quia taciturnitas non arguit consensum in iis, quae sunt oneris ac laboris. Salm. cap. 1. n. 117. CAPUT III. QUAE ET QUANTA SIT OBLIGATIO VOTI 457 Itaque vota haec non sunt dicenda invalida aut nulla; nam recto sensu accepta, quo nempe explicavimus, sunt plene valida. XXXI. 6. Cum heres teneatur solvere vola realia defuncti, non tenetur vi voti, sed ex iuslilia; siculi tenetur alia illius debita, legata etc. solvere. Ibid. 49. Videlicet heres, sive necessarius sil sive voluntarius, recipit hona eo onere obligata. Nec potest vovens dcohligare heredem a volo implendo, sicut non polest eximere ab aliis debilis solvendis. Tenetur heres solvere vola ante alia pia legata; quia legata sunt libera el gratiosa dona leslanlis: solutio autem voti debita est ex obligatione. Praeferenda tamen sunt debita ex iuslilia; quia vovens non potuit vola facere, quae bonis alienis implerentur: sed implenda sunt ex bonis ipsius voventis. Non sunt autem bona voventis ea bona, quae aliis ex iuslilia debentur. Salm. cap. 1. un. 124. 125. 50. Addit s. Alph. n. 215. omnino tenendum, non posse patrem in morte per vola nrnuere legitimam filiorum; quia legitima iure debetur nec voluntario debito potest gravari siculi neque legalis etiam piis. Ergo solvi debent vola non quidem ex cumulo lotius hereditatis, sed ex por­ tione, de qua disponere libere parentes possunt. Vid. Sanch. in Decal. lib. 4. cap. 15. n. 38. Dicitur in morte; quia sicut modicas dwaliones el eleemosynas per decursum facias prudenter ac pro modo substantiae el qualitate perso­ nae, non tenentur parentes computare in parte, de qua disponere libere possunt in morte; ita si ageretur de volo prius iam facto, eadem ratio habenda eius esset, ac donationum per vitae decursum; neque enim dici posset votum facium in morte. Vid. Sanch. de Hfatr. lib. 6. disp. 36. n. 11. XXXII. 7. Eodem modo, si communitas aliquid vovit, in quod polleri non consensennil, non lenoniur id serare vi voti, sed interdum ratione pacti, statuti vel longae coibir l.idmis. V. Laym. hic c. 3. 51. Dum Auctor dicit « vi pacti aut statuti aut consuetudinis » te­ neri communitatem servare vola, indicat varios modos a DI), excogitatos ad duo concilianda, id est 1° obligationem ex religione implendi votum, quam communitati incumbere omnes fatentur: *2 generale principium, neminem teneri voto alterius. Hanc quaestionem tradat Suarez de Voto lib. 4. cap. 9. et 1. el reiicit n. 6. sententiam dicentium, in casu non obligari unum volo alterius sed ipsam personam, moralem scilicet qualis est communitas, vovere el im­ plere votum: lum 2° dicentium, n. 7., successores obligari vi padi seu promissionis, quae in universalem successorem transii: lum 3° dicentium, n. 9., haec vola obligare ex consuetudine. Tum vero suam aperit sen­ tentiam: haec vola non obligare propria obligatione voti, nisi a singulis 458 TRACTATUS VI. SECT. Π. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI personaliter fiant; esse tamen in communitate potestatem ad obligandum singulos praesentes et futuros successores in vi praecepti humani, vel ad acceptandum tale votum quoad voti obligationem, vel saltem ad obser­ vantiam acuis promissi, n. 19. Et quoniam, ul ipse dicit η. II., laici non possunt praecipere spiritualia ; hinc inducit aucfor/f item et approbationem Episcopi, qui potest eadem vola etiam revocare. Violantes autem votum dicit peccare conlra obedientiam vel conlra virtutem, quae est materia voti. v. gr. iciunii. Fateor: haec parum satisfacere posse mihi videntur. Nam 1° distin­ guendum videtur v. gr. ieiunium ex praecepto Episcopi et ieiunium ex voto communitatis. Certe nemo sic vnta ista apprehendere solet ceu ab Epicopo imposit i. 2° Quandonam Episcopi voluere praecipere ieiunium? Suarez utitur verbis ambiguis approbationis el auctoritatis η. II. At approbatio non inducit obligationem ; laici autem imponere non possunt. Unde ergo demum obligatio? Hinc placet magis Navarri doctrina apud Suarez, n. 6., comparantis haec vola aliis pactis, quibus communitas se ligat et quorum obligatio ad posteros transii. Magistratus autem pos­ sum, ut caput communitatis, etiam hoc obligationis genere eam vincire; quia ex natura communitatis oritur ut membra capiti se conformare debeant obed endo et obedieolia transfert obligationem ad genus virtutis, cuius intuitu indicitur, promi loqui solent 1)1)., cum de lege caelibatus ecclesiastici loquuntur; est ergo obligatio ex virtute religionis. Unde obligatio inde orta, ul dicebat ipse Suarez, est obligatio ad acceptandum tale totum quoad voti obligationem, ut scii, opus li.it ex religione. XXXIII 8. Com quis vovet facium alterius, sensus est, se curaturum id eo modo, quo licite polesi. ul verbi gratia, rogando, persuadendo, vel etiam praecipiendo, si sit Superior, ve! etiam aliquando paciscendo el suppeditando sumptus. Sic parens, qui filium devovit religioni, ad nihil aliud tenetur, quam ul coneiur eam lilio per­ suadere: sic qui Missas vel peregrinationem alterius curandam vovit, (piando stipen­ dium ac sumptus ei persolvit, non tenetur alium substiiuere novis sumptibus, si prior non praestet, ad quod se obligavit. Sanch. Laym. n. 7. 52. Secunda pars, ab iis verbis: Sic parens etc. continet resolutionem casus; quando enim quis curavit id quod in se erat, implevit iam votum nec de effectu ipse tenetur. XXXIV 9. \’<>ta personalia nnn implentur, nisi per voventem: unde qui vovit pcrtgrinaii"i em Itoniam v. gr., non satisfacit, si conducat alium : neque ad id tenetur, si ipse non possit. Ibid. 53. Res clara est. Obligatio est propria voventis, quae desinit, si ipse non possil ideoque nulla esi obligatio substituendi sibi alium: nisi tamen ex voto prorsus in se iia onus aliquod assumpserit, ul grave sequatur incommodum, nisi aul per se aul per alium illud impleat, hoc enim lunc intendisse vioetur. CAPUT JIÎ. QUAE ET QUANTA SIT OBLIGATIO VOTI 459 XXXV. 10. Vola realia solvenda sunt ex proprio: unde qui nequit ex suo, non tenetur ab alio mendicare. Quod si possit e\ suo et tamen alius sive rogatus sive sponte pro ipso v.lit solvere, id valet; quia tunc quod alter dat, fit ipsius: non autem actio alter us personae potest lieri alterius. V. Ibid. 54. Addunt HI), sufficere ralificationem, quando alius pro alio, hoc inscio, satisfecit; consensus enim et ratihabitio sequens operatur idem ac si prius scivisset. Certo, ul inquit s. Alph. n. 217., hoc modo censentur impletae promissio­ nes fartae homini : ergo el promissiones Deo factae possunt sic impleri. Gury. tom. I. §. 328. n. 1. addit heic. « Excipe, si maleria voti realis fuerit determinata; tunc enim in individuo eroganda est. » Intrllige, quando peculiaris ratio movit ad rem hanc in individuo vo­ vendam. Serus enim volo satisfiet, si vel ipse vovens vel alius aut parem aul aequivalent-m rem tribuat. Et citat Gury s. Ligorium n. 2l7. Atqui s. Alph. hoc loco nihil tale habet. Celerum valere poterit haec animad­ versio, si alter non possit aequivalenler supplere; secus si possit. Ita v. gr. si voveris duo candelabra quae domi s*rvas, proferto si aequalia alter det pro te, cur non valebit solutio, si ratam habeas? XXXVI. II. Vola conditionalia non obligant, c< ssanle conditione, etiamsi ip«e vo­ vens causa fuerit. ul conditio non poneretur; dummodo id non impediverit per dolum, vim aul malitiam: ul verbi gratia, vovisti peregrinationem, si eam Petrus approbet ; deinde subm tiis, qui persuadeat, ut non approbet: illo igitur non approbanto, non teneris. Imo, elsi malit ose per fraudem, dolum eic. impediveris, adhuc probabile est, te volo non teneri, ut habet Laym. c. 6. ex Suarez, et aliis. Intérim Laym. recte Idc adverlrnlmn monet ad intentionem voventis: ut v. gr. si filius vovit se ingres­ surum religionem, nisi paler contradixerit, videtur eius intentio fuisse, nisi conlradixeiit ex se, sua sponte sibi relictus etc. 55. Prima pars deobligat ab impletione voti conditional), quando vo­ vens solum per preces aut alio modo non fraudulento impedit conditionis implementum. Secunda pars addit, probabiliter idem tenendum, etiamsi vi aut fraude conditionem quis impediat. El s. Alphonsus post Salmanlicenses cap. I. n. 173., vocat hanc sententiam probabiliorem. Ratio primae partis; quia preces v. gr. aul suasio liberam adhuc fa­ cultatem relinquunt alteri consentiendi vel non. Hinc qui poenitentia voti ductus id praestat, inconstans utique erit: at non violator voti, cuius obligatio nulli est ante conditionem impletam. Aliunde vero vovens non obligare se censetur ad promovendam conditionis positionem vel ad eam nullo modo impediendam. Laymann cap. 6. n. 2. corol. 3. Si vero cogas alium vel dolo circumvenias, non relinquis eum liberum ad ponendam conditionem el sic peccas el quidem peccato infidelitatis, quae propria est voti violationis. 460 TRACTATUS VI. SECT. H. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI 56. Verum aliud est peccare, aliud est obligari deinde volo. Et hoc esi, quod s. Alph. dicit probabilius, videlicet non obligari hunc ad im­ plendum votum. Qua de re Laymann 1. c. n. 4. generale principium ser­ vandum tradit, quod transgressio toti non obligat ad compensationem. Nempe contra promunt heic quidam illud ex I. In exs< cutio'ie§. ull. Dig. de lerbor obligat. « Quicumque sub conditione oblualus curave­ rit, ne conditio exsisteret, nihilominus obligetur». Adde I. 24. Dig. de conditionibus etc. « Iure civili receptum est, quoties per eum, cuius interest conditionem impleri, lit quominus impleatur, ul perinde ha­ beatur, ac si impleta conditio fuisset ». Tum promunt illud Beg. 66. lur. in G.: « Cum non stat per eum, ad quem pertinet, quominus conditio im­ pleatur, haberi debet perinde ac si impleta fuisset ». Addunlque exem­ plum: Promisisti alicui centum aureos te daturum, si te domi tuae in­ visat; ille autem ingredi domum tuam paratus, a te per vim el fraudem repulsus est: haud dubie, aiunt, perinde ei obligatus eris, ac si ingressus fuisset. Reponit Laymann lib. 4. tr. 4. cap. 6. n. 4. Hoc discrimen est inter violationem promissionis Deo factae et violationem promissionis factae homini, quod illa obligat ad poenitentiam el satisfactionem pro peccato el iniuria Deo illata; haec vero ad compensationem sive reparationem damni homini illati. Quia homini per violationem iuris sui damnum infertur in bonis el utilibus, quod compensari potest ac debet; Deo autem per transgressionem voti nulla utilitas decedit, quae restitui possit ac debeat: sed lanium honor el debitus cultus aufertur, qui per poenitentiam et satisfactionem eidem restituitur. Quare generalis illa regula tradi potest, quod trans­ gressio voti non obligat ad compensationem: v. gr. si vovisti certo die te ob specialem devotionem ieiunaturum atque tunc omittas sive culpate sive inculpate, non teneris alia die compensare; ul ex communi doeet Suarez lib. 4. cap. 15. el Sanchez Decal, lib. 4. cap. 14. η. 25. Hoc autem nemo dixerit de promissione facta hominibus. 57. Quod vero ultimo loco Auctor monet ex Laymann 1. c. n. 4., habet, hunc sensum, quod impedire non debet implelionem voti nisi spontaneus dissensus Patris. Quocirca si dolo, vi, fraude consensum impediat, qui alioquin affuisset, conditio debet censeri impleta, atque adeo voto obli­ gabitur. Dixi fraude, vi etc.; nam si solum precibus aut suasionibus id fiat, iam non tollitur libera patris facultas dissentiendi. 58. Non idem iuxta Laymann dicendum est, quando conditio, licet ex culpa seu fraude impediatur, non pendet ab alterius consensu. Cuius rei exemplum affert el s. Alph n. 218 , v. gr. vovisti te ingressurum Religionem in gratiarum actionem, si Deus per annum te praeserva veri l a peccato fornicationis, vel si valetudinem recipias. Peccas si de industria vivas 4 461 intemperanter unde valetudo non recipiatur, aul forniceris, ne religionem ingredi tenearis, Laymann 1. e. n. 2. Non lamen teneris ad ingressum reli­ gionis, ex regula supradicta n. 56. Imo Suarez Je Voto lib. 4. cap. 17. n. 11-14. addit non esse impro­ babile, eum, qui religionem promisit, si a peccato praeservaretur, non peccare contra votum, si ideo peccat, ne volo teneatur. Nam conditio erat, si Dei gratia et ope extraordinaria scii, efficaci a peccato praeser­ varetur: imo haec videri potest intentio voventis neque enim fieri votum censetur ad oblinendam gratiam mere sufficientem; quia hanc quisque iam habet. El aliunde etiamsi ea mente peccet, ul non ingrediatur reli­ gionem: lamen verum est, eum non recepisse a Deo beneficium, quo praeservaretur. Suarez n. 14. dicit haec probabilia; lamen addit probabiliorem ac se­ curiorem aliam sententiam communem. Veruntamen ralio, quam declarat ex Palacio, non videtur invida. Utitur nempe exemplo Titii, qui Sem­ pronio promiserit centum aureos, si eum visitaverit domi suae el dein Sempronio venienti iubeat fores occludi. At disparilas est et si a Sem­ pronio penderet efficere, ut Titius non occluderet fores, diceremus reipsa Titium non esse reum impeditae conditionis. Atqui in casu in potestate Dei erat efficere, ut vovens non consentiret pravae illi voluntati peccandi sive ad vitandum religionis ingressum sive ob meram fragilitatem. 59. Addit heic s. Alph. n. 219. duo quoad conditiones. Ac 1° quod conditiones turpes ac impossibiles reddunt vola nulla ; inlelligendum autem hoc de. turpi conditione, quae sit veluti finis: nam in volis poenalibus conditio certe est quidpiam mali. 2° Quod ad obligationem voti non sufficit, ul conditio impleatur acquit'alent er, sed debet impleri specifice: v. gr. vovisti religionem, si soror tua nupserit; non sufficit quod illa moriatur. Quoad hanc lamen non omnes consentiunt. Et certe si unquam alias, heic spectanda voventis intentio. El si voventis intentio eo ferebatur, quod non deceret sororem solam in periculo constitutam deserere, profecto, illa morienle, volo obli­ gari ille censebitur. Ita si quis vovet religionem, nisi paler contradicat aut aegre feral et interim pater moriatur, illusorium foret censere cum excusatum a \oto ob conditionem non impletam. Conditio enim: erat nisi ego impediar ex dolore patris aegre ferentis discessum meum. CAPUT III. QUAE ET QUANTA SIT OBLIGATIO VOTI XXXVII. 12. Qui vovit rem certam el determinatam, v. g. hunc calicem, si ea res pereat, non tenetur ad alium, cum id non soleat intendi: si autem eam rem ven­ diderit, probabilius videtur esse, teneri dare pecuniam, quam accepit; quia (pii vovet rem, censetur promittere omnem eius utilitatem. 60. Quoad 2"' partem. A. dicil, probabilius teneri ad dandam pecuniam, quam ex vendita voti materia accepit. Id verum videtur, si intentio fe­ rebatur in aliquod donum tribuendum, quod dein in ea re determinatum 462 TRACTATUS VI. SECT. II. UE 2° PRAECEPTO DECALOGI fuerit; at si intentio in rem determinatam cadebat et praesertim si spe­ cialem scopum res illa habebat, secus alii indicabunt; v. gr. planctam vel mitram, quam habet quis pulcherrimam, vovet, qua utatur Episcopus in sollemni quodam festo; si distraxerit, aegre obligari videbitur ad aliud offerendum. Ita si pro festo voves apparatum faciendum et dein fieri non potuit. XXXVIII. 13. Qui vovit aliquid faciendum certo tempore, ut ieinnare hoc vel isto die, illo transacto, sive cum culpa sive sine culpa eius, ad nihil trnclm * et neque, si praeviderit imp dimentmn eo tempore superventurum, tem batur praevenire, cum hare non sohat intentio voventis esse. Suar. Nav. I. I. V. Bin. p. 5. 61. S. Alph. n. 220. putat adhibendam regulam, de qua sup. in resol. I.; inspiciendum scilicet, an dies praefixa sit ad liniendam obligationem aut ad non dfferendam. Quae regula optima est. At non ila certa est regula, quae subdi solet, vota personalia censeri alligata dici ad finiendam obligationem; reale in­ vicem obligare, ul ait ibid. Suarez. Constat tandem vota commendari in Scripturis cf. Mattii. XIX. 12., a Patribus universaque Ecclesia quae vola c. g. religionis maxime probat. 73. Altera quaestio est: an opus ex voto factum sit magis laudabile cl meritorium, quam factum sine volo. Respondet s. Thomas a. 6. melius et magis meritorium est facere idem opus ex volo, quam sine volo idque oh triplicem rationem. 1. Quia tunc opus est etiam aclus religionis seu lalriae, quae est praecipua inter vir­ tutes morales: idcirco aclus aliarum virtutum moralium meliores eva­ dunt magisque meritorii, cum imperantur a religione. 2. Quia qui vovet aliquid et facit, magis se Deo subiicit, quam qui solum facit ; subiicit enim se Deo, non solum quantum ad actum, sed etiam quantum ad po­ testatem ideoque plus Deo dat, quam alter et sic plus est Deo acceptus el plus meretur. 3. Quia per votum immobiliter voluntas firmatur in bono: facere autem aliquid ex voluntate firmata in bono, perlinet ad perfectio­ nem virtutis, ul patet per Philosophum in 2. Elhic. c. 4. 74. S. Alph. subiicit huic dubio hoc notandum. Fractiones votorum ait esse omnes eiusdem speciei, violatio nempe sunt fidelitatis erga Deum. Hinc infert, quod qui habens volum castitatis, fornicatur, potest seorsim fornicationem et violationem voti confiteri. Verum si volum sil sollemne v. g. in presbytero, res non caret diffi­ cultate; quia adesi sacrilegium nec salis esset confiteri praeterea se sa­ crilegium admisisse, quia sacrilegia non sunt eiusdem speciei. Cf. s. Alph. I. 3. n. 34. 75. Heic tandem breviter est expedienda quaestio, quam, de iuramenlo agentes, innuimus, utra scilicet maior sit obligatio, iuramentine an voti? CAPUT ΠΙ. QUAE ET QUANTA SIT OBLIGATIO VOTI 468 TRACTATUS VI. SECT. H. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI Agit cani s. Thomas q. 89. a. 8. et proprie loquitur de iuramento promissorio. Et quidem, ut ait Lessius lib. 2. c. 42. d. 11., si aliquid iura­ mento promittas Deo, certum est te magis obligari, quam si solum voveas Deo; intercedit enim tunc duplex obligatio, iuramenti ct voti. Si autem promissio iuramento firmata fiat solum homini, quaeritur an talis jura­ menti obligatio sil necne maior obligatione voti, quo simile promittas Deo. Difficultas esse potest, quia utraque obligatio est obligatio ex fidelitate, quam Deo debemus: de volo quidem id est evidens; sed el obligationem iuramenti promissorii esse tandem obligationem fidelitatis, vidimus de luram, n. 73. Nihilominus affirmat s. Thomas maiorem esse obligationem voti, quam illius iuramenti; quia magis tenemur esse fideles Deo in pro­ missis, quam reverentes in verificando quod per nomen eius promisimus. Qui enim est infidelis Deo in volo servando, peccat contra fidelitatem el reverentiam, videtur enim infidelitas servi a 1 dominum esse maxima irre­ verentia: qui autem non verifieal quod per Deum iuravit, peccat solum contra reverentiam Deo debitam. Ergo. Alii tamen aliter sentiunt, cf. Lessium lib. 2. c. 42. d. 11. Quia periurium contra praesentem veritatem censetur communiter gravius peccatum, quam fractio voti: ergo el iuramentum promissorium videtur magis obligare ad velificandum promissum, quam votum ad solvendum pro­ missum: turn quia in eo iuramento est duplex obligatio, scii, religionis erga Deum et justitiae erga proximum: in volo sola est obligatio religionis. Haec sententia Lessio est probabilis. Quid si iuramento confirmes propositum simpliciter faciendi aliquid in Dei honorem, ut ex religione sola iuramenti te velis obligare? Haberi solet id ul aequivalens volo. * Dub. V. Quot modis tollatur obligatio voti. XLV. Resp. Dupliciter tolli potest. 1. Nullius auctoritate interveniente idque vel materiae mutatione: ul si materia ante honesta liat turpis, indifferens vel impeditiva maioris boni, ratione novae circumstantiae vel proh bilionis : vel si fiat impossibilis absolute aul moraliter: vel desilionc conditionis, a qua pendebat. 2. Interventu au­ ctoritatis humanae idque tripliciter, irritatione, commutatione vel dispensatione: de quibus sequentibus dubiis. Est communis. Sanch. I. i.c. ili. Less. 1.2. c. 24. Suar. Fili, t. 2G. c. 8. 76. Exempla mutationis materiae secundum A. Si materia honesta, desinat esse honesta aut fiat turpis: e. g. si post volum religionis, pa­ rentes sint in necessitate: si obstricto obedienliae volis imperatur quid illicitum: si vovisti ieiunium et hoc graviter dein noceat valetudini: si eleemosyna ex volo’promissa deserviat ad ebrietatem aul libidinem alie- 4 CAPUT ΙΠ. QUOT MODIS TOLLATUIl OBLIGATIO VOTI 469 rius: si voves Missas pro conservatione, salute et prosperitate Principis et dein hypocritam el hostem rei Christianae detegis. Si ex honesta fiat inutilis aut indifferens: e. g. votum militiae post victoriam, volum Missarum ad sanitatem, si haec recuperata sit, volum subveniendi, si cessat necessitas. Si sint vola impeditiva maioris boni: 1° ratione novae circumstan­ tiae v. gr. si voveris peregrinationem quae impediat, ne deservias infectis peste inopinato saevienti : vel votum argenteae lampadis, quae impediat, ne periclitanti puellae dolem tribuas etc.: 2° ratione prohibitionis v. gr. si post volum religionis Pontifex praecipiat, ut episcopatum suscipias: si post volum peregrinationis Episcopus praecipiat, ul parochiam susci­ pias, vel ne discedas a parochia. Si liat impossibilis materia, e. g. votum agni, qui moritur postea: vo­ tum peregrinationis et dein aegrotas vel alia occupatione distineris: votum religionis et dein valetudine laboras: volum oblationis ct dem in pauper­ tatem laberis etc. Si cesset conditio. a qua pendet volum: exempla obvia. ‘Porro 2* pars Responsi non est nisi argumentum dubiorum sequentium. Iam vero cessare votum h. e. eius obligationem interveniente huiusmodi mutatione materiae, evidens est. Vel enim non est amplius quoi facias, vel e us observatio non esset amplius bona, quod est contra naturam voti el intentionem voventis. Cessanto autem per se obligatione voti, nullius auctoritatis actus requiritur, ut quis sit reapse solutus ab ea obligatione. Quia obligatio exstinguitur, si in eum casum incidat, a quo incipere non potest. 1. pluribus. §. etsi placeat Dig. de Vcrbor. obligat. Cf. Lay­ mann. de Volo c. 8. n. 3. Quaerere licet cum s. Alph. n. 224. in fine, an cesset obligatio voti, si quis immemor voti, praestitit rem promissam el respondet s. Doctor affirmative ex generali regula, quod quisque censeatur habere voluntatem satisfaciendi prius suis obligationibus: secus, si opus fecerit, intendens expresse non satisfacere ; quia tunc voluntas voventis est ul obligatio maneat: est autem in eius potestate id efiiccre, sicut fuit ul inciperet. Cf. s. Alph. de Legibus n. 128. et dicta supr. de Legibus c. 3. Dub. 3. * Unde resolves. XI.VI. I. Elsi lin culpa materia facia sit impossibilis, inutilis etc.; tamen, post­ quam iam talis facta est, cessat obligatio el sufficit poenitere de culpa. 77. Ita qui post volum religionis, duxit uxorem. Ita qui frangit ieiunium cum ex volo deberet Eucharistiam ea die sumere. Huc spectat axioma, de quo snp. n. 58. vola non obligare ad compen­ sationem. Sufficit proinde, ut habet A., poenitere de cnlp>. Sic cl Suarez 1.4. c. 19. n. 7. « In hac enim materia culpa praecedens non relinquit TRACTATUS VI. SECT. H. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI 470 obligationem faciendi recompensationem, sed tantum poenitentiam et postea non excusat culpa praecedens, sed impotentia praesens ». 78. * Nihilominus advertendum est, impedimentum illud, quo materia voti iit impossibilis, posse esse vel perpetuum vel temporale. Si perpetuum est, habes doctrinam A.; si temporale est, volum proprie non cessat, sed suspenditur: ut eius obligatio denuo urgeat, cum desierit impedimentum. Perpetuum autem impedimentum dicitur illud, quod durat toto illo tem­ pore, pro quo volum poterat obligare. Vovisti templum te aedificaturum, sed postea in paupertatem incidis, cessat pro eo tempore obligatio voti: si autem ad meliorem fortunam perveneris, volo iterum teneberis, quoJ eliam in civilibus debilis observari constat ex § ult. Instil, de action. Ita Laymann I. c. cf. et Suarez 1. c. n. 5. * XLV1I. 2. Si concurrat obligatio duorum votorum incompossibilium, implendum est itl, quod est praestantius et Deo gratius cl albrum cessat. Quod si vero sit aequale aul nescias, utrum sit melius, implendum est, quod prius vovisti et ruit posterius: si el hoc nescis, libera est electio. V. Trull. I. 2. c. 2. d. 9. 79. *Vola incompossibilia sunt primum ratione temporis, quorum exem­ plum ponit Laymann de Volo c. 2. n. i. Vovit Titius se peregrinaturum triduo rogationum ad montem saucium: postea iterum, seu memor seu immemor prioris voli, voxil se eodem triduo serviturum aegrolis. Sci­ licet haec vola incompossibilia sunt; quia eorum implelio, secundum in­ tentionem voventis, eidem tempori affigitur et ea simul impleri nequeunt. Idcirco minus perfectum cessat. Secus si alterutrum non sil certo tem­ pori affixum: sic qui habet vola tum peregrinandi, tum deserviendi ae­ grolis, erumpente peste, servabit alterum, praeferens opus caritatis, ser­ vaturus deinceps, si fieri poterit, prius votum. Identidem vola sunl incompossibijia, praecisione facta a tempore. Sic vovisti donare casulam ecclesiae s. Petri el calicem ecclesiae s. Andreae, sed pecunia superesl solum pro alterutra re. In hac hypothesi doctrina secundae partis resolutionis apud A. clara est. * XLV11J. 3. Si materia voli liat impossibilis quoad partem tantum, lune, si com­ mode talis materia dividi non potest aul non solet, ad nihil teneris: v. gr. vovisti aedificare templum, si totum non potes, non teneris ad pariem. 80. Ratio resolutionis clara est: vi enim voli teneris lanium ad lotum, quod tamen impossibile evasit. XLIX. i. Si vero dividi commode potest et solet, manet obligatio ad illam par­ tem, quam poles: ul v. gr. I. «pii non potent ieiunarc lota hebdomada, potest autem aliquoi diebus ad hoc tenetur: 2. qui matrimonium contraxit el consummavit post volutu castitatis, tenetur non petere debitum; cum catinus volum adhuc sil possibile (red iere enim debet). V. Bon. p. Ί. §.2. 81. Si materia sil parlim possibilis, parlim impossibilis, s. Alph. n.202. CAPUT III. QUOT MODIS TOLLATUR OBLIGATIO VOTI '171 dicil voventem teneri ad pariem possibilem, si est divisibilis, v. gr. si coniux voveat castitatem, teneri ad non petendum. Item si possibilis sil pars principalis, impossibilis vero accessoria. Haec s. Alph. allegans Salmanlic. Tract. 17. cap. 1. η. 74. Verum nnn erat omittendum, quod n. 74. praemonent iidem Salmanliccnses cum aliis DD.: «In quo certissimum est, quod si de animo voventis constaret, se per modum unius voluisse ad ulramque pariem obligare et indivisi­ bilité!’ ulramque prae oculis habuit, nullum esset volum. Halio, quia volum est lex particularis, quae non extenditur ultra intentionem voventis cl ideo si vovens collective promisit ulramque partem atque unam de­ pendentem ab altera, si una sil impossibilis aul quomodocumque materia inepta voli, lotum irritum manet: v. gr. votum aedificandi ecclesiam cum suo adieclo monasterio vel turri campanaria, aut organum cum quolibet possibili genere instrumentorum. 82. Si vero non huc ferebatur animus voventis, tunc valebit doctrina a s. Alph. memorata. Exempla ex Salmanlic. tract. 17. cap. 1. nn 75-76. 1° Si vovit casti­ tatem el nupsit, tenetur ad quod potest, scii, non petendum (nisi tamen grave id accidat alteri coniugi). Praestaret certe tunc dispensationem pe­ tere lum ad vitanda pericula aliorum peccatorum, tum ne grave sil alteri coniugi. Adverte hoc volum posse suspendi ab alio coniuge, ut videbi­ mus. 2° Vovisti virginitatem et corrupta deinde es.; teneris ad conti­ nentiam (s. Thom. 2. 2. q. 88. ari. 3. ad 2.). Intellige, si statum hunc vovisses; non si mere illam perfectionem. 3° Vovisti mille in eleemosy­ nam cl non potes nisi 200., haec dare teneris. Intellige, nisi scopus fuisset talis, qui solum per 1000. obtineatur, v. gr. dolatio monialis. 4° Vovisti ieiunium quotidianum et non potes nisi bis in hebdomada, ad hoc te­ neris. 5" Vovisti in lerusalem pedestri itinere cl hoc non poles, teneris ire alio modo. 6° Vovisti peregrinationem induto sacco el non potes cum sacco, non liberaris ab obligatione. 7” Vovisli ieiunium in pane et aqua; si hoc modo non potes, teneris modo communi. 8° Vovisli peregrinationem ad Sanctuarium nudis pedibus; si hoc modo non poles, teneris alio. Secus, si res vota sil individua. Nam Γ si vovisli peregrinationem Romae; si non poles agere nisi dimidium viae, non teneris. 2° Vovisti erigere turrim campanariam; si non poles nisi fundamenta perficere, non teneris. 3” Vovisli aedificationem altaris; si potes solum candelabra, non toneris. IIuc facit si accessorii impossibilitas reddat nimis difficilem exsecu­ tionem principalis. V. gr. vovisli peregrinationem equitando; si equus moriatur, grave foret, pedestri itinere eam perficere. L. 5. Quod si votum dividi quidem possit, sed unum in eo sil principale, reliqua vero accessoria lanium, non per se seorsim intenta, sed dependentor a priori, lan- 472 TllACTATUS VI. SECT. H. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI quam illius appendices et modi; tunc, si principale liai impossibile, ruit eliam obiigalio accessorii, non autem contra: ul v. g. vovisti peregrinationem Romam in ci­ licio el ibi certi aliquid offerre; si peregrinatio impossibilis liai, non teneris cilicium ferre el oblationem mittere. V. Sanch. I. i. c. 10. Bon. d. 4. c. 2. p. i. §. 4. Trull. L 2. c. l.d. 10. 83. Pariter s Alph. n. 223. advertit quoad votum poenale, cum duplex est, si relaxatur prius ex. gr. non ludendi, relaxatur eliam secundum, quod est de poena; quia hoc est accessorium prioris. 84. Notetur heic tandem universalis doctrina, quam tradit n. 220. s. Alph. quoad materiae mutationem seu supervenientem notabilem cir­ cumstantiam, qua praevisa quis votum non emisisset. « Est communis sententia, inquit, quo i in omni promissione, prout est eliam votum, mu­ tatio materiae de se notabilis obligalionem aufert. Ratio, quia per mu­ tationem res fit diversa, ac promissa. Atque allegat auctoritatem s. Thomae in 4. d. 38. q. 1. a. 3. ad lum docentis: II liberare a voti vel iuramenli obligatione, quod, si a principio notum fuisset, ea fleri impedivisset *. El infra: «Ratio generalis est, quia, superveniente circumstantia non praevisa, qua votum onerosius redditur, materia voti Iit diversa quam promissa ». Exinde concludit ceu probabilius, quod si quis voverit, se ieiunalurum singulis feriis sextis, non teneatur ad ieiunium, si in 6. feriam incidat Nativitas Domini; quia scii, si praevidisset, non vovisset pro ea die. El multae aliae solutiones adili similiter possunt. Ita v. gr. si (piis vovit aul donarium argenteum, aul candelas, aut eleemosynam, aul ex­ pensam aliam quamlibet, quia putabat sibi eam summam, reliquis detra­ ctis, superfuturam el dein vel ob morbum aut deficiens lucrum aul furtum summa illa deficiat. Ita alius vovit se aedificaturum ecclesiam aut capellam, quia putabat se sine liberis moriturum el dein nascitur filius etc. Don. VI. I)c voti irritatione. 85. Bene Suarez de Vol. lib. 6. Prologo monet, « non fuisse conve­ niens, obligationem voti ita esse perpetuam, ut semel inhaerens removeri non posset. Nam considerata mutabili conditione humanae naturae, esset valde dura el perniciosa talis conditio. Pertinuit ergo ad convenientem gubernationem cl quasi necessariam providentiam erga homines, ul aliqua via et modo haec obligatio auferri posset, si expediret » : prout eliam expediens fuit, ul adesset potestas, qua solvi possent humani contractus, v. gr. sponsalia. Vid. quae diximus in Tract, de Legibus, ubi de dis­ pensatione. CAPUT Ilî. DE VOT! ΙΠΠ1ΤΛΤΙΟΝΕ 473 El haec est malcria, quam A. innuebat in parle Responsionis Dubii praec., tolli scilicet obligalionem voti interventu auctoritatis humanae, idque tripliciter, irritatione, connu litatione vel dispensatione. 86. Quid differunt irritatio el dispensatio voti, melius ex dicendis pa­ tebit. Brevi dici potest, quod conveniunt in effectu auferendi votum, in quo differunt a commutatione, quae non pure tollit obligalionem, sed unam in aliam transfert. Differt vero irritatio a dispensatione (et pari molo fere a commutatione), 1° in habitudine ad votum, quia dispensatio cadit in votum, prout hoc pendet ex acceptatione Dei; est enim quaedam re­ missio seu condonatio nomine Dei facta erga eum, qui per promissionem a Deo acceptatam factus fuerat debitor erga ipsum Deum: irritatio vero respicit ipsum votum, prout aliunde est quodammodo conditinnalum vel ex parte voluntatis ipsius voventis, quae alteri voluntati superiori subiicitur, vel ex parte materiae, quae ex alterius potestate pendet aliqua ratione. 2° Differunt eliam in polestate a qua manant; nam dispensatio semper pendet a potestate speciali a Deo concessa, qua quis bona Dei ut ita dicam dispensat seu administrat; irritatio vero non pendet semper a po­ testate speciali a Deo concessa, sed eliam a potestate, quae exsurgit ex personarum vel rerum conditione, v. gr. ex potestate mariti in uxorem vel in res domesticas el si quando provenit ab huiusmodi potestate, non ab ea pendet, uti est condonans debitum, sed prout est praecipiens seu prohibens, seu uti habet quindim in alios dominationem. 3' Dispensatio semper requirit iuslam causam: non item irritatio, i Denique irritatio fieri potest invito vovente, minime autem dispensatio; quia est beneficium, quod non Iit invito el iit in levamen dispensati el ideo non debet fieri in eius gravamen ; maxime quia si dispensatus non acceptat dispensationem, eo ipso quasi confirmat votum ipsumque iterum emittit. Differt dispen­ satio a volo a dispensatione a lege; quia quoad legem vis ligandi est in superiore el obligationem sublatam semel a superiore, subditus non potest eam sibi imponere: at non ita est de obligatione voti. Quare si Praelatus velit subditi votum auferre eliam ipso invito, necesse est, ul irritation·· utatur, prohibendo materiam vel resistendo obligationi voti el quasi aufe­ rendo conditionem (scii, honestatis), sine qua validum esse non potest. Suar. lib. 6. cap. 1. n. 13. De irritatione quid sit. 87. Votum dicitur irritabile, quando in suo valore el obligatione et quodammodo in suo fieri el conservari pendet a voluntate alicuius ter­ tiae personae extra promittentem el promissa rium. Unde tale votum semper est condilionalum expresse vel tacite, non quidem conditione, quam li­ bere adncclat promittens, aul quae pendeal a voluntate promissarii, Dei 47 £ TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2n PRAECEPTO DECALOGI scilicet aut etiam tertii, in cuius favorem votum cedat, sed quatenus con­ ditionem involvit positivi consensus aut saltem non repugnantiae ex parte illius, a quo vovens pendet et ideo ab isto, a quo pendet, est irritabile. Irritatio itaque dicit actum liberum voluntatis, quo is, a quo votum dependet, facit ut non sit seu non obliget. Suar. lib. 6. cap. 1. n. 3. Duplex irritationis ratio. 88. Dependentia voti ab alterius voluntate multiplex esse potest: sed ad duo capita reducitur, nempe 1° ex parte personae seu voluntatis ipsius voventis: 2° ex parte materiae voti ipsius. Priori modo pendet votum ab alterius voluntate, quando voluntas vo­ ventis ita est subordinate voluntati alterius, ut in sua obligatione in­ cludat conditionem « si alter consenserit aut non repugnaverit »; ita filius impubes pendet a patre el religiosus a suo Praelato. Posteriori modo pendet votum ab alterius voluntate, quando ab ista pendet materia voti in aliqua conditione necessaria ad voti valorem, ul v. gr. in honestate, quia potest ab alio prohiberi vel non prohiberi, aut in possibilitate, si materia voti est sub alterius potestate. Suar. lib. G. cap. 1. n. 3. Hinc duplex modus irritandi votum: alter ex parte aclus vovendi seu volunialis voventis, revocando el quasi dissolvendo ipsum actum et hic modus esi et dicitur directus et proprius; quia immediate cadii in voluin ipsum el habet propriam et specialem rationem auferendi illud. Alter ex parte materiae, quasi subtrahendo et mutando illam et dici solet indi­ rectus eX communis ; ι\η\·Λ non cadit immediate in voluin ipsum, sed fit per subtractionem materiae: unde similis est illi ablationi vel cessationi voti, quae contingit ex materiae mutatione (Suar. I. c. n. 4.), qua scii, fit vel inhoneste, vel impossibilis. Differentia inter duos irritationis modos. 89. Prima valde notabilis differentia est, quod directa ex parte obli­ gationis est irritatio simpliciter el quasi totalis destructio voti: in­ directa vero ex parte materiae potest dici irritatio secundum quid, quantum ex se est. Secunda est, quod votum, directe irritatum, nunquam amplius revi­ viscat; quia per irritationem obligatio exstincta fuit: hinc si impubes fa­ ciat votum religionis et a patre irritetur, factus pubes non obligatur tali volo. Indirecte vero irritatum, prohibitione ablata vel illa cessante, votum incipit obligare, nisi per accidens votum facium fuerit pro illo solum tempore, pro quo materia cius prohibetur. Nam si obliget solum pro ccrlo 475 tempore el pro illo negetur licentia vel prohibeatur maleria, per acci­ dens exstinguitur votum: at si votum sil indefinite facium, vel sit per­ petuum, non exstinguitur, sed solum impeditur ad tempus eius exsequutio atque ita mutato statu poterit obligare. Hinc si v. gr. servus faciat votum religionis et a domino exsecutio prohibeatur, hic dicitur irritare votum, nec tamen illud aufert; nam si dominus moriatur, vel servus alia via fiat liber, volo obligabitur; quod si nunquam fiat liber, nunquam obliga­ bitur, non quia votum fuerit exstinctum, sed quia semper fuit impeditum. Suar. ibid. n. 4. 5. Tertia dilïerenlia exsurgit a potestate, a qua irritatio profluere potest; sed de hae melius ad singulos articulos, in quibus seiunciim de duobus irritationis modis agitur. CAPUT III. DE VOTI IRRITATIONE Art. I. yln et quomodo tollatur obligatio voti per directam irritationem. LI. Respond. Cum non debeat violari cuiusquam dominium ac quilibet dominus possit mi sua libertate, bine si potestati dominativae alterius sit snbiecta alicuius voluntas, potent is subditi istius omnia vota, qualiacunque sint, ad suum libitum sine ulla causa valide irritare directe, hoc est, potest vello el pronuntiare, ul illa vota nulla sint, ita ul nullo etiam casu obligatio postea reviviscat (etsi peccent, si absque causa irritent, ut docent Less, ]. 2. c. 40. n. 75. N.ivar. Suar. Fili.). Porro hoc ius pro­ venit e.x iure pisilivo, quo datur alicui legitima potestas dominaliva in voluntatem alterius. Ita communiter IH). V. Sanch. I. 4. c. 24 n. 30. et 31. 99. Kalio, cur ille qui habet potestatem dominalivam in voluntatem alterius, possit directe vola irritare, manifesta penes Auctorem est. Sci­ licet ille, cuius voluntas est in dominio alterius voluntatis, nullam po­ test sibi obligationem imponere, quae vim habeat, si obstet ille, sub rnius dominio esi ea voluntas: id ipsa ratio dominativae potestatis exigit. Utique sermo non est de proprie dicto dominio; huius enim homo capax non est in alterius voluntatem: sed inlelligitur ea potestas, quae alterius vo­ luntatem ita sibi subiicil ut valor huius actuum ab illius consensu depen­ deat, ila ul saltem valor subsistere nequeat, ea potestate contradicente (a). 91. Cur vero vola non reviviscant irritata, ratio est; quia huiusmodi directa irritatio non est impedimentum positum exsecutioni volunialis aclus, qui alioquin ex parte sua validus manere possit; sed est subtractio cuiuslibet valons ab ipso actu, ac veluli eius exstinctio et annullalio. (η) II vero dignitati humanae voluntatis non repugnat; cum et sociali auctoritate contingat actus liberos irritari ita ut nullum ius, nullam obligationem gignant. El sicut ab ipsa natura confertur auctoritati sociali potestas aliquos actus irritandi, hinc nil mirum, quod ab ipsa natura, inchoate saltem, haec potestas vota irritandi quibusdam tribuatur. Cf. n. 91. E. 476 TRACTATUS VL SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI 92. An vero peccet irritans sine causa, respondet optime s. Alph. n. 228: « Certum est, pro valore irritationis nullam requiri causam ». Deinde idem ibid addit. « Commune est, quod non sil mortale ». Suarez limitat iib. 6. cap. 1. n. 10: « Nisi vel prava intentio, vel grave nocumentum sub­ diti ex notabili praelati negligenlia intercedat, quod raro eveniet, seclusa directa malitia». Quae referuntur ad praelatum Religiosorum. Idem di­ cendum de patre, qui i 1 faceret ex odio seu invidia profectus spiritualis suorum liliorum aut ex contemptu religionis. Pergit s. Alph. ibid.: * Dubium est an sil veniale... Sed de se loquendo verius est, nullum esse peccatum, quia vola subditorum sub conditione consensus superiorum emittuntur; unde obedienlia pro causa sufficit... Dixi de se loquendo ; quia difficulter aliunde poterit excusari a veniali, vel quia facit actum otiosum, vel quia irrationabiliter profectum alterius impedit... Sufficit vero quaevis causa rationalis ad excusandum a veniali ». 93. Clarius cum Suarez lib.6. de Voto cap. 1. n. 10. nola 1°sermonem esse non posse de peccato contra religionem voti, quod sil quasi iniuriosum Deo; votum enim cessat ideoque non esse peccatum in irritatione, quale invenitur in dispensatione voti sino causa. Ratio, quia illud votum est condilionalum et positum in arbitrio irritantis. 2“ Considerandum, an irritandi potestas data sil in bonum voventis, uti praelato Religioso, an in commodum irritantis ut domino respectu servi, an intuitu ulriusque, ul patri respectu filii. Si primum, ul licite irritatio fiat, opus est, ul haec censeatur utilis aul voventi aul Religioni, aut quoi pensatis omnibus censeatur maius Dei obsequium... Si secundum, nullum erit peccatum id tacere intuitu proprii commodi; quia dominus utitur re omnino sua... el solum oportet, ul adsil linis honestus el insuper ne fiat conlra caritatem, quae eliam servo debetur. Si tertium, idem dicito ac in secundo; nisi quod maiori obligatione paler tenetur consulere bono filiorum, aul vir uxoris, ul bene sua potestate utatur. 9i. Ius irritandi vola \uclor dicit provenire ex iure positivo: s. Alph. aulem heic n. 227. addit provenire eliam ex iure nalurae. Ulrumque quoad liliosfamiliae bene conciliatur dicendo cum Suarez de Voto lib. 6. cap. 6. n. 2. hoc ius fundari in ralione naturali; addi aulem legem positivam quoad temporis determinationem. Ralio ergo est, inquit Suarez, quia filius iure naturae ila est sub polestale patris, ul ante usum rationis voluntate patris regi debeat, ila ul voluntas patris lilii voluntas censeatur. Postquam aulem incipit filius uli ratione, licet iam possit hh»re operari, habet pro ali pio tempore usum rationis nimis im­ becillem ac tenuem el ideo ratio naturalis dictat, ut pro aliquo tempore pendeal a voluntate patris, saltem quoad firmitatem obligationis, ila ul non sil omnino firma, donec pater illam approbet et maxime in negotio gravissimo, quale est obligationis in Deum, quae per votum contrahitur. 4 477 Et qiianquam ex generali regula, spectato iure naturali, sufficienter iam constaret de libertate sufficienti ad obligationem erga Deum, quoties constet de sufficienti libertate ad graviter peccandum; tamen quia, re­ gulariter loquendo, illa aetas non est sufficiens ad deliberandum perfecte in negotio tam gravi et quia vinculum voti, quatenus in futurum obligat, arduum et periculosum est el in eo emittendo, (piando et quomodo ex­ pedit, polest parvulus facile errare; ideo valde consentaneum est rationi naturali, ul pro aliquo tempore volunlas parvuli lilii, etiam post compa­ ratum usum rationis, pendent a voluntate patris el ab eo tolli possit vel confirmari. Suar. ibid. n. 3. 95. Necessaria vero fuit lex positiva, quae definiret, quousque ob eam fdii imperfectionem duraret haec paterna potestas; cum enim alii cele­ rius, alii tardius ralione utantur, nec ius nalurae id definiat nec debuerit id relinqui arbitrio parentum; debuit hoc certo aliquo aetatis termino definiri. Ideo lex humana, observans quod frequentius accidit, pro masculis designavit an. 14" expletum, pro feminis vero 12", prout facium eliam vi­ demus ad firmum habendum sponsalium contractum. Textus aulem iuris, unde haec norma desumitur, habes apud Suarez de Vot. lib. 3. cap. 3. n. 3. 99. Quod allinet ad vola conhigum, pendet ex facto quopiam humanae voluntatis liberae, quod in eo statu versentur. Sed semel ac in eo statu fuerint, lex nalurae postulat eam voluntatis subordinalionem, ul alter in alterius voluntatem eiusmodi potestatem habeat. 97. Quod vero allinet ad Religiosorum vota, si inquiras, quomodo po­ testas ea irritandi sil de iure naturali, cum status ipse religiosus sil de iure ecclesiastico, respondent DD., saepe contingere, ul supposita insti­ tutione aliqua ecclesiastica, sequatur obligatio aliqua ex iure naturali: sicut licet consecratio calicis sit de iure positivo, nihilominus debetur illi reverentia ex iure naturali el vendere illum ul consecratum est si­ monia contra ius naturale, id explicat Suarez de Vot. lib. 6. cap. 7. n. 5. advertens, per voluntariam professionem ac promissionem obedientiae ita subdi religiosum suo praelato, ut respectu dominii suorum bonorum el sui ipsius sit tanquam servus: respectu vero suarum actionum et dis­ positionis suae voluntatis sil tanquam pupillus sub tutore, ita ut (prout dicitur in cap. Si religiosus 27. de Election, in 6°) eius arbitrium non ex sua, cum velle et nolle non habeat, sed ex illius, quem vice Dei supra caput suum posuit et cuius imperio se subiecit, voluntate de­ pendeat. Quo spectat et illud (in can. Non dicatis 11. q. 1. cans. 12.): « Cum huius nostrae Congregationis fratres non solum facultatibus, sed voluntatibus propriis in ipsa ordinationis (a) susceptione renuntiaverint CAPUT HI. DE VOTI IIUIITATIOX'E (a) Sermo est de cleric,s vitam communem agentibus illudque decernitur, ut nihil proprii in bonis habere possint. E. 478 TRACTATUS VJ. SECT. JI. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI el so per promissam obedientiam penitus aliorum potestati et imperiis io Christo et pro Christo subdiderint etc. ». Usus praeterea et consuetudo omnium Religionum ita interpretata est hanc subordinalionem Religiosi ad suum praelatum, ul sine ordine ad con­ sensum illius nullam firmam obligationem facere possit. Quod maxime fuit iu volis necessarium, lum quia maxime subordinalur subieciio re­ ligiosi ad directionem eorum, quae ad salutem spiritualem conferre vel obstare possunt, inter quae maxime computantur votorum obligatio et observatio; turn eliam quia non possent religiosi convenienter in spiri­ tualibus gubernari, nisi hoc modo voluntas inferioris esset praelato subiecla. Ita Suar. 1. c. (a). Unde resolves LU. I. Quivis pater el in eius defectu avus paternus, tutor, imo etiam mater, non tantum si tutrix sit, sed etiam in priorum defeclu et secundum (pio-dam, reliquis deficientibus, diam magister vel herus, ut Suar. Less. d. 10. n. 78. contra Sanchez, potest directe irritare vola liberorum impuberem, ul colligitur ex cap. 1 i. Mulier. 32. q. 2. (b)etc. K VOH IRRITATIONE „ i per modum interpretationis, declarando pro co tempore el in co statu non esse melius el Deo gratius exsequi talia vota, sive per modum iuslae dispensationis; certum videtur, hoc genus suspensionis esse licitum el in potestate praelati Religionis ». Ita Suar. Nola. Cum dicitur omnes professos esse capaces irritationis, inlellige, si habeant Praelatum Superiorem. Hinc v. gr. vota Episcopi Regularis non poterunt irritari a praelatis propriae Religionis, quia illis non subiicilur, sed solum a Rom. Pontifice. Suar. ibid. n. 10. 104. Papa itaque polesi directe irritare omnia vola omnium religioso­ rum tanquam supremus Praelatus cuiuscumque Religionis, non autem ex communi titulo supremae jurisdictionis in Ecclesiam; neque enim omnes fideles, sed soli religiosi ex vi professionis religiosae (quam ipse Pontifex principaliter acceptat, alii vero in virtute concessionis el approbationis ipsius) hoc pacto illi subduntur. Suar. lib. 6. de Vot. cap. 7. n. 18. 105. Disputant DI)., an Legato a Latere fiat haec potestas. El certe potest eam Summus Pontifex delegare. At quod ei insit vi oflicii, non constat, nec praxis hoc videtur habere. Vid. Salm. de Vol. cap. 3. η. 39. Hoc certum est, non habere hanc facultatem Cardinales Protectores; neque enim proprie et stricte sunt praelati Religiosorum. Salm. ibid. 106. Idem erat olim cum proportione de Episcopis, quando Religiosi erant illis immediate subiecti el in eorum manibus profitebantur el fere ipsis commissa erat approbatio Religionum pro suis dioecesibus. Nunc vero non habent Episcopi hanc potestatem in Religiosos exemptos; quia nec sunt sub eorum jurisdictione, nec illis specialem obedienliam vovent. Habent tamen illam in moniales sibi subtectas el in alios, si qui sint, qui in manibus eorum profiteantur el sub eorum obedienlia immediate versentur. Eiusmodi sunt quaedam Congregationes etiam nostra aetate in Galli is. 107. Quoad Superiores religiosos generalis formula est: Quilibet Or­ dinarius praelatus a proximo usque ad supremum habet hanc potestatem. Tales sunt Abbates, Priores, Guardian!, Rectores el huiusmodi, qui in unoquoque Conventu, Collegio etc. praelati sunt. Praelati deinde Supe­ riores, qui universaliorem habent potestatem, ut Generales ac Provinciales et si qui sunt intermedii. Nam hi omnes sunt Ordinarii pastores el uni­ versaliorem habent potestatem, quae principaliter in Generali residet (cxsecutivam inlellige) el deinde aliis proportionaliter communicatur. 108. Non habent tamen hanc potestatem ordinariam vicarii vel mi­ nistri aliique, quos praelati habent sub se ut coadiulores regiminis. Hi enim potestatem ordinariam aul jurisdictionem non habent, nisi delegatam accipiant vel quando in absentia praelati vicem illius gerunt cum tota jurisdictione iuxla cuiusque religionis consuetudinem. 109. Dc Abbatissis quoque quaestio lit. Suarez lib. 6. cap. 7. n. 19.: ProBallerini Moral. Torn. II. 31 482 TKACTATl'S VI. SECT. h. de 2’ praecepto decalogi habilius est: hanc potestatem habere etiam Abbatissas; quia eliam illis subditae vovent obedientiam el ab illis ita pendent, ul sine earum con­ sensu firmiter obligari non possint: nec ad hanc potestatem est necessaria jurisdictio, sed sufficit obligatio professionis. El si maler lutrix potest irritare vota tiliarum impuberum, cur non poterit Abbatissa, licet femina sit, cum ralio obedienliae religiosae ad hoc sufficiat. 110. Habetur tamen quaedam exceptio. Votum scilicet transeundi ad strictiorem religionem omnes DD. excipiunt, el negant posse irritari a praelato Religioso. De hac re ita Innoc. III. in cap. Licet 18. de Regularibus.: «Licet quibusdam monachis et canonicis... a Sede Aposlolica sil indultum, ne postquam aliquis professus fuerit apud eos, ad alium locum possit, ipsis invitis, ardioris eliam religionis obtentu, transire...: quia lamen ubi Spi­ ritus Dei est, ibi libertas..., ea ratione vi detur hoc illis fuisse concessum, ne quis ex temeritate vel levitate in iacturam vel iniuriam sui Ordinis sub praetextu maioris religionis ad alium ordinem transvolaret, sicut frequenter a multis constat esse praesumptum: non quidem ut ei tran­ seundi licentia denegetur, qui eam cum humilitate ac puritate duxerit postulandam et non ficte sed vere ad frugem melioris vitae valeat trans­ migrare. Talis ergo postquam a praelato suo transeundi licentiam po­ stulaverit, ex lege privata (quae publicae legi praeiudical) absolutus, libere potest sanctioris vitae propositum adimplere, non obstante proterva in­ discreti contradictione praelati ; quia privilegium meretur amittere, qui concessa sibi facultate abutitur etc. ». Ralio ex Suarez lib. 6. de Vol. cap. 7. η. 9. est, quia professio reli­ giosa... semper includit conditionem, ut liceat ad meliora vola transire ac proplerea illa materia reservata seu excepta eliam est, ul de illa possit Religiosus absolute vovere el sine dependentia a praelato el inde est, ut ab eo irritari non possit. Addit s. Alph. n. 233.: neque Papam posse hec votum irritare. El ratio est Salmanlic. de Voto cap. 3. n. 38., quia ipsi competit potestas irritativa solum quatenus est supremus praelatus huius Religionis. Atqui ul prae­ latus huius Religionis non est supra ius commune tollens a praelatis facultatem haec vola irritandi. L1V. 3. Idem polest, secundum Sanchez I. 9. de Matri)». d. 39., maritus respectu Olorum uxoris: licet probabilius id alii limitent ad ea vola, quae mariti iuri praeludicanl. Laym. hic c.7. Kill. tr. *2C·. c. 8.q. 8. Less. c. 40. d. 15. 111. Anclor dicit, probabilius facultatem mariti restringi ad vola, quae praeiudicant eius iuribus. E contrario s. Alph. n. 234.: * Probabilior, saltem extrinsece, videtur contraria sententia, quod vir possit directe omnia vola uxoris irritare, 4 CAPUT III. DE VOTI IRRITATIONE 483 licet non praeiudicenl usui matrimonii vel prolis educationi vel guber­ nationi domesticae ». Et huc faciunt verba s. Thomae 2. 2. q. 88. art. 8. ad 3., qui uxorem comparat hac in re cum subdito praelati: « Ad 3. di­ cendum, quod religiosus subditus est praelato, quantum ad suas opera­ tiones secundum professionem regulae. Et ideo, etiamsi ad horam aliquid facere possit, quando ad alia non occupatur a praelato, quia lamen nullum tempus est exceptum, in quo praelatus non possit eum circa aliquid occupare, nullum votum Religiosi est firmum, nisi de consensu praelati, sicut nec votum puellae exsistentis in domo, nisi sil de consensu patris, nec uxoris nisi sil de consensu viri ». Rationem addit s. Alph. 1. c., quia expedit valde ad pacem familiae, ad mutuum amorem fovendum, quod uxor voluntatem totaliter a viro depen­ dentem habeat el sic impetus feminarum retundantur. Quod inlellige de volis emissis tempore subtectionis; nam directe emissa antea irritare nemo potest. Vid. infr. n. 116. Et hanc sententiam probabilem habent eliam patroni oppositae: licet nimium exaggerent Salmanticenses de Vol. cap. 3. n. 58., dum dieu l ab his censeri hanc probabilissimam; nam sic non tenuissent oppositam, nisi voluissent praeferre opinionem vix tenuiter probabilem, quam tenerent, probabilissimae (a). 112. Quoad uxorem vero respectu mariti, s. Alph. lib. 3. n. 235. :< Uxor nequit irritare vola viri, nisi sibi praeiudicenl, ul votum longae peregrinatio­ nis, magnae abstinentiae, vestiendi habitum eremitae et similia et eliam votum non petendi debitum, ul probabilius tenent Sporer, Laymann etc. Talia vola docent DI), communiter, esse irritanda; at potius videntur sem­ per invalida..., sicut sentiunt Salmanticenses de Pot. cap. 3. n. 56. » Sane sic habent Salm.: « illud est certum, tale votum (non petendi), sicut et votum castitatis el continentiae, ab uxorato emissum, esse indi­ scretum et illicitum, tum quia alteri coniugi molestum: tum quia valde periculosum el sic minime consulendum ». Quod evidens profecto est, si votum sit illicitum; imo est reprobandum. Verum, uti patet, haec referri debent ad potestatem indirectam irri­ tandi ratione materiae. Idcirco Auctor de his in scq. arlic. resol. 2. agit. LV. 4. Qui semel votum irritavit, si postea nolit, non ideo revalidatur: vid. Sà, v. irritatio coti. 113. Ratio resolutionis est, quia per irritationem votum exlinguitur. Ut ( i) Facultatem viri irritandi vota uxoris probant Theoll. ex c. Noluit, caus. 33. q. 5. quod legem veterem continet ex Num. XXX. 7-11.; quam legem Ecclesia adoptasse censetur. Verum utrum de quolibet voto uxoris sit, nunc saltem, lex intelligenda, an de iis, quae iuribus mariti adversantur et rectam domus aJministrationem impediunt, disputant Theologi. Certe prior potestas necessaria non est. E. 484 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI autem revalidetur, requireretur praeter poenitentiam irritantis etiam vo­ luntas voventis, qui se iterum volo obligaret. 114. S. Alph. hoc loco n. 236.: non legit V. Sà, sed: ut vult Sà; quibus videtur adseribere Emmanuel! Sà oppositam sententiam, nempe, quod vota eiusmodi reviviscant. Verum Emmanuel Sà non generatini dicit reviviscere vola, sed solum de servo loquitur. Ila ille. V. Voti irritatio n. 3. : « Votum impuberis de faciendo aliquid tempore libertatis (scii, exem­ ptionis a subiectione irritantis, ut uxor post mortem mariti, filius post emancipationem etc.) semel irritatum, non reviviscit. Quidam tamen ser­ vum excipiunt ». Quae referri videntur ad eos DD., qui dominis negant facultatem directe irritandi vola servi etiam impuberis. Non est ergo Sà contrarius doctrinae communi, ut sonant ea s. Alphonsi verba. Celerum Sà ibid. η. 4. generatini delinit: «Irritans votum, si postea consentiat, non ideo revalidat ». 115. S. Alph. n. 236. ad h. 1. A. subdit intra parenlhesim: « Sic Salm. cap. 3. n. 70. cum Solo etc. contra aliquos ». At enim Salmanlicenses sic definiunt. « Hanc assertionem statuimus contra aliquos, qui quoad hoc discrimen ponunt inter vola, quae a patre vel a praelato irritantur el ea, quae a marito respectu uxoris, vel a domino respectu servi ». Porro doctrinam de domino respectu servi, prouli Salmanlic. tradunt ibid. n. 62., quasi irritare possit directe vola servi puberis, nemo adhuc admisit. Unde perperam n. 70. pro se allegant Sanchez aliosque, qui non de servo, sed utique de uxore id dicunt: et Salmanticensium assertio de servo est contra doctrinam communem. Vid. Suar, de Vot. lib. 6. cap. 3. η. 1. Et sane ius irritationis directae ex eo est, quod cum quis est subieclus alicui, quantum ad id, in quo est subieclus, non est suae potestatis facere quod vult, sed dependet ex voluntate alterius. Ila s. Thomas a. 8. Atqui, siibsumunt Theologi, servus non est subieclus domino in spiritualibus, sed tantum in corporalibus; quia non est servus secundum animam, sed secundum corpus: ergo. Igitur ista notula s. Alph. caule accipienda, ne hanc quoque absonam opinionem Salmanticensium admittamus: nisi forte intelligatur de servo impubère, qui alterius curis careal praeter herum ; qua de re cf. Suarez 1. 6. c. 6. n. 23. LVI. 5. Nullus supradiclorum potest directe irritare vola emissa ante subtectionem, v. gr. ante matrimonium: facta vero intra tempus subjection's, de re implenda post * tempo sublectionis, v.gr. in pubertate, vel post obitum marili, possunt irritare. Bon. l.c. 11G. Excipe vola, quae praecesserint religiosam professionem. Nam haec professione ipso facto exstinguuntur, ut dicitur cap. Scripturae -L.de Vot.: *' Reus tracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale obsequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare ». CAPUT III. DE VOTI IRRITATIONE 485 Sed si a statu religioso deficeret, vota reviviscunt. Ila cantum est in Constitutionibus nostrae Societatis, ul si scholasticus dimittatur, dum auctoritate Praepositi Generalis auferuntur vota simplicia, quibus se in Religione obstrinxerat, ipsi tamen declaretur, reviviscere obligationes vo­ torum, si quae habebat, cum Religionem ingressus est aut vola religio­ nis emisi l. Altera pars patet; quia, cum persona adhuc subiecla sit, ea vola sunt materia, in quam directe cadit potestas irritandi. LVII. 6. Votum, de quo dubium est, utrum emiseris tempore libertatis, an sub­ jectionis, non posse irritare Superiorem, docet Salas 1.2. q. 21. et Caram. I. 8.c. 1. d. 1. Sed contrarium tenent Suar. Sanch. Bon. etc. cum Bard. 1. G. c. l.§ 28. 117. Claritatis gratia distingue triplicem casum. 1° De lilio cl sit dubium, an excesserit pubertatem, dum vovit. Et de hoc casu etiam s. Alph. lib. 3. n. 229. et 237. concedit, pairem posse irritare, quia possessio stat pro potestate patris. 2° De Religioso el sil dubium, an votum fuerit ante vel post pro­ fessionem. S. Alph. n. 237. negat, praelatum posse haec vota irritare. Sed videri potest quaestio inutilis. Nam diximus vi professionis omnia praecedentia vola exstingui sup. n. 126. Reipsa tamen non est inutilis; quia potest quis a statu religioso deficere ac proinde possunt reviviscere praecedentia vota, ul ibid.diximus. Quid itaque, ad propositam quaestionem? Nimirum quod in seq. q. dicetur. 3° De uxore el dubium sit, an votum fuerit ante vel post matri­ monium contractum. 118. S. Alph. n. 237. negat, virum posse haec directe irritare; quia (inquit) votum est certum et possessio viri est dubia. Al Sanchez non acquiescit, qui Moral. lib. 4. cap. 32. n. 7. contra ar­ guit; quia possessio praesens voluntatis eius subditi est certa, cum certum sit, illam esse coniugem: exceptio autem ab illa quoad ea vota est dubia ac proinde dubia est possessio votorum quoad suam firmitatem et independenliam a voluntate superioris, aul sub sola opinione, quo I non salis est ad spolium possessionis certae. Hinc se remittit praeterea ad gene­ ralem doctrinam Suarez de volis dubiis. Porro doctrina Suarez de Vot. lib. 4. cap. G. η. 1. haec est: « In his probabiliter censeo, in casu dubio indicandum esse votum infirmum seu irritabile. Ratio est, quia favores sunt ampliandi; perlinet autem ad fa­ vorem, ul talia vola sint irritabilia. Qui favor non solum personarum, sed ipsius etiam religionis et divini cultus censendus est; quia talia vola facile franguntur el ideo consultius est, ul irritari valeant. El hoc confirmat exemplum de casibus reservatis, qui absolute dicti includunt tantum casus 486 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI moraliter certos. Ha enim vota non irritabilia illa lanium censentur, quae constat habuisse tales vel tales conditiones; nam sicut reservalio, ita exemptio a potestate irritantis videtur odiosa et restringenda ». Quae ra­ tiones suum plane robur habent. Unde necesse haud est adhaerere ex­ ceptioni s. Alphonsi. I.VIII. 7. lacta tempore sublectionis possunt adhuc irritari post illud, v. gr. quando filius iam est pubes. Quod verum est, etsi in pubertate ea ralificasset, putans ex errore esse firma: secus tamen, si infirma esse novisset et independenter a prioribus rati· ficasset, ul Less. 1.2. c. 40. dub. 14. 119. De hac re cum multiplex fieri possit quaestio, prodest advertere duplicem regulam a Sanchez lib. 4. cap. 30. n. 7. 8. propositam: « Prior est: Quando potestas superioris, cuius tempore votum emissum est, non est omnino exstincta aut omnino suspensa, sed quoad aliquid manet, po­ test irritare volum sublectionis suae tempore emissum, etsi illud iam transierit; dummodo eo transacto non sit denuo confirmatum. Inlellige confirmatum et ralificatum cum scientia infirmitatis voti ante pubertatem emissi, prouli Auctor quoque explicat. Posterior regula est: Quando ea superioris potestas est omnino exstincta aul omnino suspensa, nequii ir­ ritare ea vota ». Istae regulae quaestionem omnem solvunt. 120. Consectaria regulae prioris, id valet 1° de filio, iam facto pubere relate ad patrem. Id extendunt DD. ad tempus, quo filius iam emanci­ patus fuerit el licet uxorem duxerit el sil extra domum; nam solum conditionem requirunt, ne postea fuerint vota confirmata Sanch. Mora'. lib. 4. cap. 30. n. 13. 2° Idque valet relate ad alium quoque, qui defundi patris locum teneat, sive mater sil sive avus sive curator etc. 3° Ita dicendum est de volis impuberis sub tutore; exacto enim tempore sublectionis, irritare poterii curator, sive eadem persona sil quae prius erat lutor, sive alia. Sanch. Mor. lib. 4. cap. 30. n. 15. 4° Hinc si mulier nupta votis se absque licentia viri adslrinxil, quae ille poleral irritare nec irritavit, poterii sequens vir irritare. Sanch.de Mutrim. lib. 9. disp. 41. n. 3. 5° Similiter si nondum nupta el impubes emisit votum personale, vel pubes, minor tamen, volum reale absque parentum consensu aul tu­ toris aul curatoris licentia, sub quorum erat potestate constituta, poterit vir, cui postea nubat, ea irritare, sicut poterant parentes aul tutores aul curatores; quia maritus succedit in locum patris aul tutoris curalorisve, ut gubernet eandem voluntatem eiusque defectus suppleat el volum illud utpote tempore subiectionis emissum, erat pendens a voluntate patris vel tutoris aul succedentis in eam potestatem. Sanch. ibid. 121. Consectaria regulae secundae. Scilicet 1° vota realia puberum ne- CAPUT ΠΙ. DE VOTI IRRITATIONE ; 487 quit paler irritare, si filius sil emancipalus. Ratio, quia potestas nitebalm* iuri adminisiralionis paternae, quae cessat, quando lilius lit sui iuris. 2° Non potest lutor, qui cessat ab ollicio, nisi forte ipse perseveret curatoris ti iulo esse superior,expleta pubertale.Cf.Sanchez 1.4. c.30.n. 15. 3° Non potest irritare curator postquam puber excessit minorilalem; quia cessat ollicium el omnis potestas. 4° Non potest maritus irritare vola uxoris post facium divortium el divortio manente; quia hoc durante est suspensa potestas. Sanch. Moral. lib. 4. cap. 30. n. 18. 5° Non poterit superior Religionis irritare vola a religioso emissa, quando hic factus sil Episcopus vel Cardinalis; quia ex privilegio eximilur a quavis superiorum iurisdiclione. Sanch. ibid. n. 21. G. Nec item vota religiosi, qui dimittatur (inlellige vola a religioso in religione emissa, alia ab volis propriis religionis), sive eiicialur solutus penitus a religionis volis, ni fit cum scholasticis ei coadiuloribus formalis Societatis lesu, sive eiicialur cum volis ul in seculo vivat, quod iit cum professus religiosos dimittitur aul eiicilur. Nam in primo casu desinit prorsus potestas superioris, in allero est suspensa, nisi eieclio sil iniusla. Sanchez ibid. nn. 23-26. U . I | LIX. 8. Supradicti possunt revocare ac directe irritare vota, etsi semel ea ratilicaverint; quia non privarim! se dominio el poleslate sua. V. Suar, de Voto 1.6. c. 6. Quod si tamen id sine causa liat, erit secundum quosdam peccatum mortale, licet probabilius id negent Suar. 1. c. c. 4. et Laym. lue. I | I i 122. Quaestio est, quando superior positive approbaverit et rati ficaverit; nam si lanium permisit subdito votum vel permisit exsecutionem, nulla est quaestio, quod et valide et licite revocet. Mullo vero magis, si superior solum sciat el taceat, seu non impediat. lia cum A. el s. Alph. n. 239. Porro distingue validitatem revocationis a liceitale. Quod valide id faciant, inquit s. Alph. 239, « videtur certum ; quia ipsi, etiamsi velint, nequeunt sibi adimere potestatem dominalivam in subditos. » Ita Communis el valet tum de patre respectu lilii, vel de praelato respectu Religiosi, vel de viro respectu uxoris. 123. Quod allinet ad liceilalem, quaestio fit de irritatione sine causa. Namque si rationabilis causa adsit, irritans bene facit; quia el potestatem habet el per priorem concessionem non se obligavit ad non revocandum, interveniente causa iusta, vel re melius considerata. I i I S N L [ | | ΊI | [ | | | I | I 'j Ï I H b H « W L’ 488 TRACTATUS Vf. SECT. If. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI non fuit absolutum, sed condilionaliim el per illud non se obligavit ad cavendum, ne conditio impediretur, vel ad non procurandum, ut non po­ neretur, ut constat ex communi modo vovendi... Item non est peccatum, se ostendere propensum ad irritationem; quia hoc neque est contra vo­ tum, neque contra aliud praeceptum et quia dubium est, an id magis conveniat. Tandem qui sentit onera Religionis, sine peccato potest frui commodis illius. Ergo qui se subiecil potestati superioris, ul ab illo onera recipiat, non peccat procurando licitis mediis aliquod levamen per eius­ dem potestatem. Sicut ergo non peccat praelatus irritando, ita nec sub­ ditus petendo ». 124. Si vero nulla rationabilis adsit causa, communis est sententia, irritationem non carere peccato. Sed disputant, an levi aut gravi. Auctor probabilius dicit, de levi damnandam. Et consentit s. Alphonsus, dicens n. 239. hanc sententiam forte probabiliorem. Porro ex generali principio, ubi gravitas culpae adeo est dubia, de gravi damnare non possumus. 125. Suarez de Vol. lib. 6. cap. 4. n. 22. advertit, grave peccatum dici in legibus Hispaniae; sed subdit, id difficile esse creditu. < Nam, in­ quit, primo non est contra iustitiam; quia maritus utitur iure suo, ideo enim valida est actio. Nec contra Religionem; quia nec ipse maritus violat votum, cum illud non fecerit, neque est causa violationis cius, cum nec uxor illud violei, sed solum est causa, ul votum non sil, vel non obliget; quod perse malum non est, ul per se constat, nec videtur fieri intrinsece malum ex eo, quod licentia praecesserit. Quare placet mihi regula, quam tradit s. Antoninus pari. 3. til. 1. cap. 12. in princip., ex Raymiindo el eandem habet Maior el alii: si vir postquam dedit licen­ tiam uxori ad votum v. gr. abstinentiae vel eleemosynae implendum, illud revocat ex rationabili causa motus, non peccat, sed bene facit... Si autem sine causa revocat, peccatum est, non solum propter inconstantiam el levitatem, sed etiam quia est contra urbanitatem et convenientem guber­ nationem et videtur eliam esse aliqua irreverentia Dei. Raro autem vi­ detur hoc peccatum esse mortale, nisi vel scandalum vel contemptus gravis intercederet... Neque lex Numeror. XXX. in rigore contra hoc ob­ stat: nam cum dicitur: Ipse portabit iniquitatem eius, ibi iniquitas non sumitur formaliter, sed materialiter; quia revera in uxore non est for­ malis, sed ipsa non observatio voti materialiter ita vocatur. Est ergo sensus, maritum esse rationem redditurum de illa non observatione voti, ul, si sine iusta causa facta fuerit, illi imputetur». 126. Celerum scite monet s. Alphonsus 1. c. ideo quosdam DD. gravem culpam in hoc reperisse, quia agebant de votis uxoris personalibus el alioquin tenebant, fas viro non esse directe irritare vola uxoris. Adde, quo i tum Sanchez lib. 4. cap 27. n. 32, tum Salmanticenses de Vot. cap. 3. n. 62. utramque sententiam dicunt probabilem. 489 127. Aliam quaestionem proponit ibid. s. Alph.: quid, si coniuges mutuo consensu voverint castitatem ? Sed de hac in seq. art. resol. 7. CAPUT III. DE VOTI IRRITATIONE LX. 9. Praelatus potest irritare volum subditi, a praedecessore aequali, vel infe­ riore continuatum, non lamen a superiore. V. de bis Bon. 1. c. §. 3. Laym. c. 7. 128. Ralio est: si idem superior revocare potest datam facultatem, licet confirmaverit; idem poterit vel successor, vel potiorem habens aucto­ ritatem. Art. II. De potestate irritandi indirecte. LXI. Resp. Si alicui non quidem voluntas voventis, sed voti materia sit sobiecta, ita ut in banc ius habeat, is talo volum potest irritare, irritatione indirecta lioc est eius obligationem suspendere, inquantum suo iuri praeiudicatur idque ex lege naturae docente, quod nemo possit alteri promittere aliquid in praciudicium tertii. S. Thorn. in t. d. 38. Suarez, Less. etc. 11. cc. 129. Materiam voti intellige non solum, si vovens disponit de re tem­ porali, in qua ius habet superior, v. gr. eleemosyna respectu uxoris vel filii; sed etiam quidquid potest impedire, ne quis iuslis superioris prae­ ceptis praesto esse queat. Adverte quod ait A., per irritationem indirectam suspendi obliga­ tionem: qua de re cf. quae ab initio dedimus n. 89. Unde resolves LXIL I. Sic irritare possunt, praeter supra nominatos, pater respectu filiorum puberum, quamdiu manent in domo paterna nec sunt emancipati: item tutor pu­ beris, usque, ad annum vigesimum quintum, in iis, quae eorum potestati officiunt. Lavm. c. 7. 130. Clara omnia. Male quidem dicitur tutor respectu puberis; nam curator appellatur. LX1II. "2. Idem potest uxor respectu mariti, v. gr. si is voverit longiorem peregri­ nationem, habitare alibi, cubare seorsim, quae derogant vitae sociali et usui dominii, quod habet in corpus mariti. Dess. n. S3. Fili. n. 273. 131. Huc revoca adnolata sup. n. 88. Cum uxor subdita sil viro, ma­ nifestum est eam non posse directe irritare vota viri; quia tamen el ipsa ius habet in corpus viri, potest indirecte ea vola viri irritare, quae iuri suo praeiudicanl. LXIV. 3. Item dominus et domini respectu famulorum, ul si ii voverint ieitinium, quo fierent inepti ad obsequia domini : quale volum non est castitatis vel brevis orationis. Less. n. 86. 132. Cum dominus nullum ius habeat in famulum, nisi ut hic offi­ cium suum expleat; propterea si qua vola famuli implendo officio nihil 490 TRACTATUS VI. SECT. 11. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI obsunt, ea dominus irritare non potest. Secus, si obsint, v. gr. ancillae vola diu manendi in templo, circumcursilandi ad sanctuaria, stationes etc. Distinguendi sunt sane famuli a servis, si qui adhuc sunt. Servi sunt in dominio alterius: famuli sunt homines liberi non secus ac heri, qui contractu inito operas suas sub mercede aliis locant eorumque obsequio se mancipant, admissi in consortium quoddam eiusdem familiae. LXV. i. Item non tantum Pontifex respectu omnium fidelium, sed eliam Episcopi el Principes respectu subditorum, (piando materia illis praeiudicat. Denique superiores respectu noviliorutn in iis, (piae impediunt noviliaius exercitia. Less. d. 13. n. 8. 133. Adde Rectorem respectu alumnorum Collegii ac demum omnes, qui ius habent exigendae obedienliae, in quantum vola obstare possunt huic eorum i uri. LXVI, 5. Non possunt irritare ind recte vota de re alias praecepta, v. gr. non furandi; quia nemini praeiudicanl. Item neque vota implenda tunc, qiiando materia voti non erit amplius subiccta, v. gr. vota servi implenda, cum erit liber et coniugis, cum alter erit mortuus. 134. Quoad vola coniugis, merito s. Alph. heic contradicit quoad vola uxoris implenda post obitum mariti. Ratio, quia vir directe quoque ir­ ritare potest uxoris vota. Celerum nunquam possunt evadere contraria iuri superioris vola de re praecepta. Excipe, nisi superior posset praecipere, ut rem praeceptam omittas, v. gr. ul non ieiunes iusla de causa, v. gr. imponendo laborem itineris, magisterii, praedicationis etc. LXVII. 6. Potest (piis eliam indirecte irritaro vota longe ante facta, quam sibi materia subiieerelur v. gr. facta a coniuge longe ante matrimonium. 135. Provocat heic s. Alphonsus ad Salmanlicenses de Voto c. 3. n. 75, qui, sepositis volis ante professionem emissis, quae ipsa professione ex­ stinguuntur, de aliis volis sive uxoris, sive servi, sive minoris emissis ante tempus subieclionis, affirmant ea non posse directe a superiore ir­ ritari, quia non fuerunt emissa sub tacita conditione eius beneplaciti. Concedunt autem quod superior possit exsecutionem eorum votorum su­ spendere h. e. indirecte irritare, quatenus sibi praeiudicanl. LXVIII. 7. Potest quis eliam vola a se, vel antecessore concessa el confirmata indirecte irritare, ul palet ex ari. superiore. Excipe tamen, nisi suo iuri cessisset ct hanc concessionem subditus acceptasse!, ut v. gr. in voto castitatis, mutuo mariti et uxoris consensu facto. Secus tamen esset, si vel sola uxor, vel ulerque iml· pendenier ab allero vovisset. 13G. Habes heic doctrinam geminam resolutioni octavae praeced. a. n. 122. Difficultas est in exceptione, quam Auctor subdit, quando nempe aliquis cesserit iuri suo et exemplum ponit voti continentiae mutuo consensu 4 491 ab utroque coniuge emissi. Nam si mutuum pactum absit, ipse A. con­ cedit, irritari vola posse. 137. S. Alphonsus licet n. 236. affirmet, non posse coniuges invicem tum castitatis lum religionis volum eiusmodi irritare idque esse com­ munem sententiam; monet tamen n. 236. coniuges, si coeant, peccare contra votum, sed non contra castitatem. Unde sufficeret in confessione aperire voti violationem, silendo materiam. Post haec nihilominus n. 239. prope fin. addit eliam, se non invenire rationem certam, qua damnare possil oppositam aliorum sententiam el concludit, se hoc dubium sapien­ tibus decernendum remittere. Non lemere ergo hac de re disputabimus, praesertim 1° cum s. Alphonsus neget fulciri eam doctrinam solida ac certa ratione el 2° ipse indicet rationem pro sententia opposita: «si vir, inquit, prout concedit Sanchez, potest valide irritare volum uxoris, ipso approbante emissum, cur non poterit, si mutuo consensu ipse eliam casti­ tatem voverit? » subdit: « attamen cum ista opinio sit contra communem el Tamburinus in hac difficultate involutus dubium indecisum reliquerit, ita et ego sapientibus decernendum relinquo » ac demum 3° non ita sil communis sententia illa, ut arguat certum quodpiam fundamentum. 138. El sane non potest dici communis sententia, quando plerique aut certe mulli principia quaedam praestituunt, quae communiter non ad­ mittuntur. Porro ul Sanchez advertit de Matrim. lib. 9. disp. 40. n. 20, plures ex illis supponunt, virum ne tunc quidem irritare posse vnlum uxoris, quando ipsa sola, ex consensu tamen mariti, continentiam vovit. Consensus mariti non efficit, ut hic renuntiet iuri suo. Proinde uxor sic erit in eadem conditione ac ille, qui ligatus voto castitatis contrahit nuptias. Alii imo supponunt praeterea, maritum irritare non posse vo­ tum continentiae ab uxore, eliam sine viri licentia, emissum. Alii prae­ terea negant marito facultatem irritandi directe vola uxoris. Haec autem principia cum nos uti minus firma habeamus, iam non est ratio, cur istorum suffragium veluli alicuius ponderis el idoneum ad communem quandam sententiam conflandam reputemus. 139. Sed inspiciamus intrinsecum causae meritum. Suarez tract. 7. de Statu Perfect, lib. 9. cap. 9. n. 6. de Pelig. tom. 3. statuit in easy neutrum coniugum posse alteri reddere debitum, utut maxime ille exigat el velit priorem consensum revocare. Ratio, quia licet alter consensum seu cessionem iuris sibi ab altera parte faciam revocet, haec tamen re­ vocatio seu remissio non invalidât contractum, quo ulerque cessit iuri suo. Nimirum etsi vir remittat uxori cessionem iuris, quod illa habet exigendi debitum, quam cessionem vir acceptaverat, tamen uxor non te­ netur condonare viro cessionem iuris in uxorem, quam cessionem a ma­ rito faciam acceptaverat. Ergo alter ratione padi licite negat debitum. Atqui si licite negat, tenetur iam ad negandum ratione voti; quia volum CAPUT II!. DE VOTI IRRITATIONE 492 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI servare tenetur, quoties est de re licita. Ergo. Addit ibid, cum Navarro aliud esse, si nudum pactum praecessit, aliud, si pactum volo firmatum. Nam si nudum fuit pactum, licite possunt coniuges mutuo consensu ab dio recedere; quia unusquisque potest cedere iuri suo. Imo si alteruter coniugum petat et (post pactum) se ostendat propensum etc., alter deberet condescendere, sin minus e\ iuslitia, saltem ex debito honestatis, vel eliam caritatis, si alter in periculo versetur. At non ita, si accessit votum; per hoc enim coninx prohibetur iuri suo per pactum acquisito cedere, iuri nempe non reddendi debitum. Addii ibid. n. 7. 8. quod si, post votum, pactum revocent, non modo contra votum tunc peccant; quia nempe ad servandum votum, tenentur servare ius non reddendi: sed etiam petendo aul reddendo debitum, el uterque vi voti tenetur reiterare pactum el obligationem reddendi debitum invicem iterum remittere. Nihil ergo prodesset haec mutua collusio ad culpam vitandam. Si tamen, postquam revocaverunt pactum el ideo sibi remiserunt invicem obligationem non petendi, alter tantum istam revo­ cationem pacti retractaret, alter vero nollet, non poterit quidem prior alterum ad eandem revocationem cogere; quia iam cessit de facto iuri suo et quidem valide quoad iusliliam et ideo si alteri petenti reddat de­ bitum, erit m eadem conditione, ac ille qui in coniugio ligatur vnto ca­ stitatis et reddendo non peccabit directe contra suum votum; quia iam non tenetur non reddere. 1 ill. Haec Suarez; cuius sententiae nobis proderunt, licet alioquin ipse viro neget facultatem initandi directe vola uxoris de Vol. lib. 6. cap. 4. n. 1-4. Quae quidem sententia, ul alias vidimus, est minus probabilis el minus recepta. 141. At erilne eadem conclusio, quando admittatur in marito facultas irritandi tum directe tum indirecte vola uxoris, in uxore vero facultas indirecte irritandi vola mariti, quae in incommodum ipsius cedant? Sanchez de Matrimonio lib. 9. disp. 40. n. 20. dicit, eliam in hac hypolhesi nihilominus virum non posse irritare votum uxoris el sic ra­ tiocinatur : « Dum uterque coninx mutuo consensu vovet continentiam, cum per mutua pacta edita cedat iuri suo quoad quemcumque actum matrimonialem idque offerat Deo, vitam caelibem eligens, videtur omnino renunciare iuri revocandi pactum, ul vel sic linis ille vitae continentis obtineatur Et quamvis contractus ille posset mutuo contractu rescindi, obstat tamen vinculum voti in eo inclusum ». Ergo Sanchez cum Suarez convenit, posse coniuges valide rescindere mutuum pactum, (pio renuneiaveruni ius invicem in corpus alterius; at quommus id facere licite possint, obstare votum atque sacrilegii reos fore, si id faciant, ita Sanch. ibid. n. 22.: quasi nempe esset votum non revo­ candi pactum sive cessionem iuris. 4 493 142. At enim quaeremus cum s. Alphonso n. 233. cur non tolli poterit prius illud voti vinculum? « Nam, ut ait s. Alph.. si vir (prout concedit ipse Sanchez) potest irritare votum uxoris, ipso approbante emissum, cur non poterit, si mutuo consensu ipse quoque castitatem voverit? » Cur v. gr. uxor rogare non poterit virum, ut votum eius de continentia per­ petuo servanda irritet? Sane l°non obstat pactum iuris in alterius corpus ulrinque remissi; quia pactum stare potest etiam sine volo. 2° Non obstat uxoris votum, quia votum ilia fecit de continentia, non autem de non petenda irritatione voti; quod si etiam hoc secundum votum fecisset, posset prius petere irritationem secundi huius voti et dein petere irri­ tationem primi; et genera tim evidens est, nullum vinculum sibi iniicere quempiam posse, a quo solvi non possit ab habente facultatem solvendi a quolibet voti vinculo. Vid. quae attulimus ex Suarez sup. η. 93. de pe­ tenda voti irritatione. Praeterea si nemo censetur facere contra votum, quando petit dispensationem; cur contra votum faciei, dum quaerit irri­ tationem? Neque obstat, quod via aperiatur uxori, ut et ipsa irritare votum mariti possit. Quia vola non obligant ad praecludendam viam, ne alter aut dispensare queat aut irritare votum. Neque obesi per se votum mariti, quia hoc potest stare cum irritato volo uxoris; neque enim uxor ob irritatum suum voluin ius acquirit, ut maritus a pacto recedat, vi cuius potest ille votum suum servare; sed solum consequitur, ul vinculo religionis ea non ligetur: si autem maritus potest directe irritare uxoris votum de non mentiendo aut non furando, a fortiori potest hoc irritare, cuius maleria non est lota alioquin prohibita, quia complectitur eliam casum secundi matrimonii. 143. El Sanchez quidem 1. c. n. 22. concedit, virum posse votum uxoris irritare; sed videtur praeexigererescissionem mutui pacti. Ita ille: « Quod si post id votum castitatis mutuo consensu emissum, coniuges dent sibi invicem facultatem in corpus (quod quamvis sacrilege, valide tamen Heri diximus disp. 37. n. 15., et deinceps teneri ulrumque ad debili redditio­ nem), credo posse virum id votum castitatis uxoris revocare; quia ma­ trimonium restitutum est plene ad priorem statum, et renuntiatio dia iuris irritandi est valide remissa. Solum igitur putat sacrilege pactum remitti ». Atqni haec non est firma exceptio. Id enim valeret, si potestas irri­ tandi vota uxoris inniteretur solum iuri, quod maritus habet in corpus uxoris; seu, quod idem est, si indirecta tantum potestate irritandi hoc votum haberet. At cum Sit ius in voluntatem uxoris, hoc iuset potestas prorsus independens est ab illo pacto et cum innitatur vinculo matri­ monii, tandiu durat haec subiectio uxoris quoad voluntatem el haec mariti potestas, quousque stat matrimonium. Exinde Iit, quod si maritus concesserit uxori votum continentiae, iuri suo cedens, sed sine volo ex parte sui, ipse Sanchez ibid. η. 4. concedit, valide posse virum illud votum CAPUT III. DE VOTI IRRITATIONE 494 TRACTATUS VI. SECT. H. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI irritare; et nihilominus nonne cesserat iuri suo? Et rationem aiTert San­ chez: Quia adhuc superior retinet dominium voluntatis subditi: quamvis 'peccet, si faciat sine causa. Hoc autem valet etiam in casu nostro. 144. Porro postquam uxor soluta vinculo sit voli, nihil impedit, quo­ minus irritare valeat volum mariti de continentia servanda. Kalio est, quia tunc ipsa licite potest quaerere solutionem pristini pacti. Ergo licite potest uli potestate sua ad removendum id, quod obstaret exsecutioni huius liciti desiderii. Atqui unicum impedimentum huius desiderii foret vinculum, quo maritus adslringilur. Ergo potestate indirecta, qua pollet, irritandi vola mariti, quae sibi gravamen inferunt, polesl illud irritare. Sublato autem hoc vinculo, nihil prohibet, quominus solvant pactum mutuum non utendi iure proprio. Ergo. 145. Neque obiicias, coniuges igitur non posse ita se volo ligare, ut non sil in potestate ipsorum vinculum abiicere el ita eorum vola esse semper conditionata, ut durent solum, si ipsi velint. Hoc enim absonum non est, sicut absonum non est, manere semper in voventis potestate ul possit quaerere dispensationem et sicut in superiore semper manet facultas dispensandi, etiamsi vehi se ligare ita, ul videatur non posse dispensaro. Hoc autem valet eliam de potestate irritandi. Et simile quid habes in Pontilice, qui velit praecludere aditum rescissioni alicuius sententiae judicialis. Nam poierii utique decernere, ne reus pos­ sit postulare rescissionem (hoc dici solet, negare aperitionem oris) el decernere, ne audientia praebeatur. At nonne deinde poterit rogari, ut haec ipsa decreta princeps rescindat el concedat aperitionem oris aut audientiam? Nonne manet ipsi potestas rescindendi haec ipsa decreta? Et licet iurasset aul se ligasset voto non rescindendi, nonne haec vincula tollere a se poiest, sicut ab aliis? Aut nonne possunt alii instare, ul vincula ista a se abiicial? 146. Neque obsunt verba s. Augustini relata in can. Quod T)eo 4. Caus. 33. q. 5.: « Quod Deo pari consensu ambo voveratis, perseveranter usque in linem reddere ambo debuistis. A quo proposito si lapsus est ille (scii, vir), tu saltem instantissime persevera ». Haec enim verba nimis probant, sc. nec licite peti posse dispensatio­ nem (a). Quod si hoc non evincunt, neque probant usum alterius remedii. Ergo inde hoc solum colligitur, non licere, re integra, scii, durante voto continentiae eiusque vi, uli iuribus coniugalibus el insuper non teneri nec posse cogi uxorem, ut per indirectam irritationem et spontaneam pacti rescissionem a proposito recedat. Quanquam forte honestas et caritas suadere posset uxori, ul a suo iure discederet, ut auctor est ipse Suarez sup. η. 139., ubi de rescindendo nudo pacto loquitur. (a) Videtur Augustinus spectare id solnm, quod ex ipsa vi voti enascitur, non quod ab extrinseco advenire potest per possibilem dispensationem. E. t 495 147. Et haec salis sini, ut appareat, non sine causa s. Alphonsum dixisse, se jion invenire rationem firmam ac solidam pro sententia Au­ ctoris. CAPUT III. DE VOTI IRRITATIONE LXIX. 8. Vota indirecte tantum irritata reviviscunt et obligant, quando alteri desinunt praeiudicarc. V. de his. Bon. p. 7. Laym. c. 8. 148. Ratio, quia catenus hi excusantur a volo quatenus ius alterius laeditur. Dub. VII. Quid sit voti commutatio. LXX. Resp. Commutatio est substitutio alterius operis honesti loco eius, quod volo promissum erat, sub eadem obligatione. Circa quam, ut licite liat, traduntur hac regulae. Prima, ad commutationem voti requiritur auctoritas Ecclesiastica: d. quando commutatio iit in paulo minus bonum, quod si notabiliter minus sit, dic'lur dispen­ satio: i. quando dubium est de aequalitate boni: 3. quando til in bonum aequale: licet aliqui tunc putent sufficere auctoritatem propriam. Haec tamen suflicit ad com­ mutationem in melius; quia in meliori minus continetur. Voco autem melius, quod est tale in ordine ad utilitatem spiritualem voventis el Deo gratius. Secunda. Ad commutationem voli in aequale requiritur causa, licet minor, quam ad dispensationem; quia dispensatio plane liberat ab obligatione voti, commutatio vero aliud subrogat. Unde si liat in melius, nulla causa requiritur ; si in aequale cum auctoritate superioris, sufficit maior in illud propensio. Si vero dubitetur, an s t aequale, sufficit notabilis molestia in implendo. Vide Less. I. 2. c. 40. 149. Quoad regulam priorem s. Alphonsus lib. 3. n. 243. monet esse com­ munem sententiam, mutationem in melius fieri posse propria auctoritate. El Suarez de Vol. lib. 6. cap. 12. n. 10.: « De commutatione in melius communis fert opinio, propria auctoritate fieri posse». Excipiunt, nisi Ecclesia quandam commutationem prohibuerit propria auctoritate fieri, quemadmodum contingit in transitu ad ardiorem religionem c. Licet, de ttegularibus. Cf. Suarez de Voto 1. 6. c. 18. n. 4. 14. 150. Quod allinet ad commutationem in aequale, duplex, ut jnquil s. Alph. I. c., est sententia el licet ipse adhaereat affirmanti, requiri auctoritatem praelati, ceu probabiliori; tamen fatetur multos stare pro opposita el hanc sententiam a pluribus eliam adversariorum censeri ut probabilem. * Praesumitur enim Deus aeque acceptare opus aequale; re enim per se speciata aequalis est Dei gloria, maior vero est utilitas voventis, qui saltem maiore hilaritate olTerl: ex alia vero parte obligatio voli manet *. Et pro prima certe slat s. Thomas in 4. Dist. 38. q. 1. art. 4. q. 1., qui scribit: «In commutatione est quidam contractus, qui non polesl perfici sine consensu ulriusque partis. Unde cum homo per volum se 496 TRACTATUS VI. SECT. II. DE 2* PRAECEPTO DECALOGI Deo obliget, non potest fieri immutatio voti, nisi interveniat consensus eius, qui vicem Dei gerit in terris, scilicet praelati, nisi forte unum votum includatur in alio ». Et huius auctoritate fatetur s. Alph. se permoveri, ut cum priori stet. At enim reponunt adversarii, auctoritatem s. Thomae nimis probare, quippe qui exigat praelati auctoritatem eliam pro commutatione in melius. El inutilis est subtilitas Suarez de Vbt. lib. 6. cap. 19. n. 3. aientis, s. Thomam inlelligendum de commutatione in aequale; quia tunc solum vera dicitur adesse commutatio. Nam s. Doctor 1. c. disserte loquitur, «piando « auctoritate superioris minus votum praecedens in maius se­ quens (quis) commutaverit ». Neque s. Doctor sententiam mutavit in Summa; nam a. 12. q. cit. de Voto, nihil habet de commutatione voti facta propria auctoritate, nisi quod eam excludat. Monet s. Alph. 1. c. quod qui hanc sententiam sequuntur, non consen­ tiunt in qualitate peccati: alii enim, inter quos Sanchez, censent peccatum esse leve hanc mutationem voti in aequale, propria auctoritate; quia est infidelitas in re modica: alii peccatum esse grave, quia votum reapse violatur. 151. Veruntamen admittendo eliam secundam sententiam ceu proba­ bilem, suadendum est, ul adhibeatur consilium confessarii; ul scii, hal­ lucinationis periculo obvietur. Qua in re nimis forte ardenter reiicil hoc Suarez, contendens non sufficere prudentiam et scientiam confessarii I. c. cap. 19. n. 6. Nam ipse ibid. n. 4. communem rationem adbibendi prae­ latum fatetur esse, « quia difficillimum est attingere aequalitatem el ideo non esse verisimile, hoc luisse concessum cuilibet voventi, maxime iu propria causa ». Atqui reipsa suppletur per confessorium id, ad quod ipsemet maxime necessarium censet praelati interventum: ergo. 152. Secunda regula A. agit de causa commutationis. Nullam requiri causam, quando evidens in melius est commutatio, inde eliam evincitur; quia votum a principio nunquam obligavit ad omittendum melius bonum propter minus el ideo sine nova causa semper licet illud praeferre. Ita Suar, de Vof. lib. G. cap. 18. n. 9. 153. Quoad mutationem in aequale Suarez 1. c. cap. 19. n. 5.: « Haec commutatio in aequale heri non potest sine aliqua insta causa, licet parva sufficiat ». Auctor dicit, sufficere maiorem in illud propensionem: s. Alphons. n. 244. addit minus periculum transgrediendi. Item ex Suarez cap. 18. η. 10. nulla causa requiritur, si lanium pro­ babile sit, commutationem esse in melius; aliquid plus causae vero re­ quiretur, si dubites an sit in minus et probabiliter tantum in aequale. 154. S. Alph. n. 245. ad quaestionem, an commutatio in minus sine lusta causa sit valida, dicit probabilem esse sententiam, validam esse, ---- « 497 modo defectus suppleatur. Ratio, quia cum maior obligatio non sil erga homines, quam supplendi, tanto magis id valet cum Deo, quocum mitius agitur, seu qui nobiscum mitius agit. Subdit s. Alph. ibid.: « In dubio, an causa commutationis fuerit suf­ ficiens, docet s. Thomas 2. 2. q. 88. art. 12. ad 2. posse voventem acquie­ scere indicio commutantis». CAPUT HI. QUID SIT VOTI COMMUTATIO Unde resolves. LXXI. 1. Quamvis oratio absoluto sil melior ieiunio, non licet tamen propria auctoritate hoc in illam commutare; quia hic et nunc potest ieiunimn esse Deo gratius, ulpote utilius ad bonum spirituale huius hominis. Less. d. 16. Sanch. c. 5(>. 155. Si ieiunium heic el nunc est utilius ad bonum spirituale, eo ipso esset mutatio in minus. S. Alph. n. 246. dicit, generaliter, se non acquiescere dicentibus, unam confessionem vel communionem valere pro rosario lotius hebdomadae. Et bene addit generaliter; quia pro quibusdam erit melius, non item maius bonum pro aliis. LXXII.2. Omnia vola personalia propria auctoritate commutari possunt in votum religionis; imo ipso iure omnia vola realia sic mutantur in professione. 156. S. Thom. 4. Dist. 38. q. 1. ari. 4. q. 24.: « Quia votum religionis includit omnia alia vola tum ratione perpetuitatis, tum ratione obedienliae, qua homo voluntatem suam Deo tradit, per quam sui et omnium do­ minus esse potest; ideo ille, qui aliquod votum temporale fecit, potest non requisita alicuius praelati dispensatione religionem intrare, non ob­ stante volo praecedente, quod ingressum religionis impediret, puta pere­ grinationis vel alicuius eiusmodi ». LXX1II. 3. Qui habet votum religionis, non potest illud propria auctoritate com­ mutare iu susceptionem Episcopatus: lum quia hic non efficit hominem perfectiorem, quam religio, licet perfectiorem esse supponat : lum quia non constat, quod illud hic et nunc sit Deo gratius: tum quia sic respondit Innocentius III. apud Bon. in Secundum praeceptum d. i. q. 2. p. 7. Idem docet Less. 1. 2. c. 4. d. 16. a. 103. Azor. Sanch. Laym. 1.4. l. 5. c.6. n. 15.I’alausd.3.1.16. num. 2. Fagun. Dian. p.6. t. 6.B. 62. 157. Res clara est nec opus oral tot argumentis. LXXIV. i. Qui habet facultatem dispensandi, habet eliam commutandi, non tamen contra; quia commutatio est pars dispensationis: qui autem potest maius, eliam minus potest. Qui autem habet facultatem commutandi lanium non potest mulare, nisi in aequale; quod moraliter el non scropolose aestimandum est, ut monet Laym. c. S. In qua aestimatione, ait Cael., non negligenda sunt concomitantia: v. g. in voto pe­ regrinationis habenda ratio non tantum laboris, sed eliam expensarum, quas fecisset. Suar. Less. Vide Bon. p. 7. §. 3. 158. S. Alph. n. 247. ad quaestionem: an habens meram commutandi facilitatem possit commutare in opus aliquantulo minus, respondet, duas Ballerini Moral. Tomo II. 32 498 TRACTATUS VI. SECT. Π. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI esse contrarias sententias, quae tamen facile conciliari possunt. Nam quae negat et tenet commutationem fieri posse lanium in opus aequale, subdit, intelligendam esse aequalitatem moralem, non aulem mathematicam, adeo ul parva credatur esse differentia el nullus excessus manifeste appareat; qui vero affirmant, addunt explicationem, nisi excessus sit notabilis. Quam postremam sententiam s. Alph. ait, recte dici probabi­ lem; quia secus res essel scrupulis obnoxia atque adeo haec facultas inutilis evaderet. Deinde cum mutatio in aequale probabiliter fieri possii etiam auctoritate propria, probabile esse debet, quod aliquid plus possit, qui habet commutandi facultatem atque adeo potestatem commutandi in aliquid minus; secus talis potestas nihil operaretur. 159. Duo subdit heic s. Alph. n. 247.: scii. 1° personalia vota posse mulari in realia el viceversa: 2° confessarium curare debere, ul talia opera substituat, quae magis videantur utilia et non nimis dillicilia. Addamus heic el 3,n, quod s. Alph. n. 249. in fin. admonet, eum qui habeat potestatem commutandi vota pro aliis, eam habere et pro se ex communi sententia, prout etiam dicitur de facultate dispensandi: quem­ admodum affirmant cum aliis Salmant. de Voto c. 3. n. 128. coli n. 79. Sanchez Decal. 1. 4. c. 37. n. 45. 46., qui tamen, claritatis gratia, distin­ guens inter habentes iurisdiclionem delegatam dispensandi in universum el habentes limitatam dispensandi potestatem cum certis personis aul certo personarum numero, illis, non his facultatem secum ipsis dispen­ sandi in volis aul ea commutandi concedit. Suarez tamen id non nisi summo Pontifici asserit. Affertur a Salmant. auctoritas quoque s. Thomae ex 22. q. 185. a. 8. ubi tamen agens s. Doctor de Religioso, qui factus est Episcopus, postquam affirmaverit eum adhuc teneri ad eas regulares observantias, quae non impediant pontificale officium, sed magis valeant ad perfectionis custodiam, non teneri ad eas, quae repugnant officio pon­ tificali, subdit « in aliis potest dispensatione uti... per modum quo eliam praelati religionum in talibus secum dispensant ». Cf. dicta in tr. 111. de Dispensatione. LXXV. 5. Si is, cuius votum mutatum est, malit deinde implere primum, id polest; tum quia id est melius vel aequale, tum quia in eius favorem factum est, cum tacita conditione, si ei placuerit. Less. n. 97. Sanchez, Fili. n. 289. 160. Resolutio Auctoris supponit clare casum commutationis in minus aul in aequale. S. Alph. n. 248. monet, probabilius DD. communiter id affirmare,etiamsi mutatio facta in melius fuerit et acceptata; quia com­ mutatio facta fuit in favorem voventis idque valere ait, etsi commutatio in maiorem Dei cultum facta fuerit; quia nisi accedat novum votum, quo haec commutatio accipiatur, illud semper valet, quod commutatio ia favorem voventis facta est. Hinc addit ibid. s. Doctor, quod, si pluries CAPUT 111. QUID SIT VOTI COMMUTATIO 499 •commutatio in aliud cl aliud opus facta sil, polest vovens eligere, quodcumque eorum malit. LXXVL G. Si voli legitime a Superiore commutata materia, sive opus fiat impos­ sibile vel indifferens, non tenetur redire ad prius; quia obligatio exstincta eri. Vid. Lavm. Bon. II. cc. 161. Notat s. Alph. n. 219. ex sententia communissima, id valere, etiamsi res subrogata fiat impossibilis culpa voventis, vel si eam ipse omisit. Eadem valet ratio, quia prior obligatio exstincta est. lime v. gr. si mutatio facta in ieiunium diei et dein vel non possis, vel no­ lueris id praestare, non (eneris amplius ad primam promissionem; sed si nolueris, utique peccasti. Bene tamen monet s. Alph. ibid, id valere, si alterius potestate facta sil commutalio, non vero si sola voventis voluntate; quia in hac hypothesi prior obligatio non exstinguitur, sed solum suppleri supponitur per aequalem aul per meliorem. Dub. VIII. Quid sit dispensatio et quis possit dispensare in volis. LXXVII. Resp. I. Dispensatio eri absoluta obligationis voli condonatio, nomine Dei facta. Ad banc, ul valeat, iusta causa requiritur, qualis v. gr. est I. bonum Ecclesiae, vel commune Reip. 2. notabilis difficultas in observatione voti. 3. imperfectio actos, vd levitas ac facilitas, ex qua processit votum. Suar. 1. c. c. 17. I ill. n. 260. Sanch. I. 4,c. 45. Vide Bon. p. 7. n. 24. Laym. c. 8. n. 5. 162. Uniusmodi dispensatio non fit a legislatore circa suam legem, adeo ut valida diei debeat, licet sine causa fiat; sed ill semper veluli ab inferiore, nomine Dei. El idcirco semper requiritur causa. 163. De his iam per se actum est in Tr. de Legibus. Ad 1. causam boni Ecclesiae vel reipublicae, bene s. Alph. lib. 3. n. 250. addit eliam bonum familiae vel maiorem profectum voventis. De 2a causa scii, difficultate exsecutionis s. Alph. ex communi DD. n. 252. haec habet: Sufficit aulem pro causa ad dispensandum 1° periculum transgressionis ob indispositionem particularem voventis, vel ob communem fragilitatem hominum. 2° Sufficit etiam magna difficultas in exsecutione, non solum si non’ fuit praevisa (quia tunc posset cessare per se obligatio ex dictis n. 84.), sed eliam si praevisa fuerit, tum quia eliam tunc adest periculum trans­ gressionis, tum quia res mullo difficilior apprehenditur, dum instat exse­ cutio, quam cum mere deliberatur el hoc etiamsi difficultas oriatur ex fragilitate voventis. 3° Sufficit etiam, si vovens vexetur magnis scrupulis, quod contingit 500 TRACTATUS VI. SECT. IL DE 2° PRAECEPTO DECALOGI maxime, ubi multoties dubia incidant, quousque voti materia sese porrigat. Ideo requiritur ut materia voti sit clare determinata. Quod spectat ad 3n' causam, quae est imperfectio actus, ait s. Alph. n. 253.: « Etiamsi absit periculum transgressionis et magna difficultas in exsecutione, sufficit pro causa, quod votum emissum sil immature, scii, cum nimia facilitate, vel ex imperfecta deliberatione, vel sine perfecta libertate. Ob hanc ra­ tionem vola impuberum sine alia causa possunt absolute dispensari sine aliqua commutatione. Idem dicendum est, si votum emissum sit ob me­ tum levem incussum ab extrinseco (dicit levem; quia si esset gravis, votum foret nullum). Idem, quando imperfecta deliberatio aut libertas in vovendo processit ex tristitia, sive ira, sive metu intrinseco naufragii, mortis vel alterius mali; quia tunc vota immature fieri solent el ideo possunt dispensari sine commutatione. Si autem constaret, tunc maturam fuisse deliberationem, dispensationi admisceatur aliqua commutatio; sicut eliam fieri debet, si cessat causa impulsiva voti » (impulsiva est quae per se non sufficit). Haec s. Alphonsus. 164. Movet heies. Doctor η. 251. quaestionem, an valeat dispensatio, si bona fide credatur adessse insta causa, quae revera non sit. Nos alibi de Legil). n. 311. seqq. hanc quaestionem iam attigimus el ostendimus 1° valere, si error fuit circa sufficientiam causae: 2U non va­ lere, si totaliter absit causa, quae adesse putabatur. Unde resolves. LXX' 111. I. Cum causa non sufficit ad integram dispensationem, partim dispensari, partim commutari polest. Bon. I. c. 165. Quando causa non sufficit ad dispensandum, adverte addi posse aliquam commutationem. Hoc saepe fit. quando iniungitur taxa pro dispensationibus, quae a S. Poenilentiaria vel Dataria petuntur. LXXIX. 2. Praelatus videns ac (cum facile possit) non contradiceris, videtur dispensare, ait Sà. 166. Diximus de hac re in Tr. de Leg. n. 327. seqq.; ibique distinximus duplicem modum tacitae dispensationis, scii. 1° per scientiam et patien­ tiam praelati: 2“ per factum ipsius praelati, scientis legem voti cl nihilo­ minus concedentis vel praecipientis aliquid, quod sine voti dispensatione non esi licitum, v. gr. si habenti votum ieiunii superior det cibos el ad comedendum urgeat. H LWX 3. Potestas eliam delegata dispensandi in volis extendit se etiam ad vota iui ata et luramenla pia soli Deo facta. V. Suar. 1. G. de t ofo.Sam h. I. 8. de Mat). .isp. 3. 167. De volis iuratis vel itiramenlis Deo factis, actum est, ubi de modo lollendi obligationem Iuramenti cap. 2. dub. 7. rcsol. 3. Λ Ft9~· CAPUT HI. QUID SIT DISPENSATIO ET QUIS POSSIT DISPENSARE IN VOTIS 501 LXXXI. 4. Ante voti acceptationem a certa persona aut Ecclesia, non censetur ei ius acquisitum; ideoque sine eius iniuria potest dispensari, vel commutari. 168. Egregia sunt, (piae ad hunc Λ. locum Subiicit s. Alph. n. 255. et ex brevi indicabimus. 1. Quoad sententiam A., s. Alphonsus eam communissimam esse fa­ tetur et quidem 1° etiamsi promissio, nondum acceptata, non in solum Deum sed peculiariter etiam in personam directa fuerit, v. gr. promitto cum volo dare tali pauperi etc. 2° El etiamsi promissio facta sil in honorem patroni alicuius ec­ clesiae; requiritur acceptatio ab illius rcclore. 3° El etiamsi acceptetur ah aliquo paupere promissio, quae alioquin lil soli Deo, dandi aliquid indeterminatis pauperibus. Ratio infr. n. seq. 4° Contra si promissio fida sit in utilitatem solius hominis et sit acceptata. 169. Sed si votum principaliter ac primario liat in honorem Dei, se­ cundario vero ac minus principaliter in utilitatem tertii, contra quosdam, qui negant, sine consensu eorum, qui acceptaverint, posse votum com­ mutari aut dispensari, plures alii id licere allirmanl; quia (ul ait S. Alph. I. c. ex mente horum DD.) licet promissio liai personae particulari, lit tamen propter Deum; hinc Deus est lota promissionis causa et per ac­ cidens se habet, quod a tertio illo sil acceptata; qui si quid iuris acquisivil, acquisivil tamen dependentor a beneplacito Dei, cui servanda est promissio. Adhibe exemplum Petri, qui promittat v. gr. favorem Paulino, sed in gratiam loannis Archipresbyteri. Licet Paillions acceptaverit, tamen obli­ gatio promissionis innititur relationi Petri ad Arcbipresbylerum et si­ quidem hic tollat hanc relationem v. gr. per offensas illatas, eo ipso perit ratio dandi Paulino favorem, utcumque ipse acceptasse!. 171). Ad quae S. Alph. ibid, tria notatu dignissima subdit. Primum est, quod talis simplex promissio facta homini, etsi obligaret, non obligaret tamen sub gravi. Cuius dicti probationem remittit ad Tract, de Contractibus, ubi scii, de contractu promissionis sub mera fidelitate. Secundum est, haec, quae de volo dicta sunt, valere eliam de iura­ menlo principaliter emisso in honorem Dei; scii, posse relaxari sine consensu tertii. Tertium est, hoc inlelligi de sola promissione gratuita; secus vero, si pars acceptans se ad aliquod onus obligaret in commodum promit­ tentis, Tunc enim cum intercedat contractus utrinque onerosus el ulrinque obligatorius, promissio el consequenter iuramenlum seu votum re­ laxari non potest sine consensu alterius partis. 502 TRACTATUS VJ. SECT. IL DE 2° PRAECEPTO DECALOGI 171. Quam doctrinam S. Alph. ibid, applicat voto *perseverantiae quod in quibusdam Congregationibus solet emitti simul cum aliis volis simplicibus; nam licet promittat quis principaliter in honorem Dei per­ severantiam, attamen quia Congregatio eos acceptando se obligat ad illos sustentandos et instruendos, atque ad non dimittendos sine iusla causa (de qua tamen superiores non tenentur rationem reddere dimissis): ideo cum intercedat contractus utrinque obligatorius, commutari votum aul dispensari ab quovis non potest, nisi vel ab ipsa Congregatione vel a Rom. Pontifice, qui est primus Superior omnium Congregationum. Quoi s. Alph. confirmat duplici Constitutione Benedicti XIV., altera 25. Nov. 1749. Convocatis, ubi §. 32. dicit: « Quoad vota noverint (scii, confessarii), sibi abstinendum ab eorum commutatione, in quibus agi­ tur de praeiudicio lenii. Quare in eo, quod perlinet ad vota, quantumvis simplicia, seu perseverantiae seu alia emitti solita in aliqua Congrega­ tione vel Communitate et in vota obligatoria a tertio acceptata, non se ingerant ». El in Consi. Inter praeteritos 3. Dec. 1749. §. 66. « Quod vero allinet ad commutationem votorum, in quibus de tertii praeiudicio agitur, quae quidem poenilenliariis interdicitur, apposite sane scribit Suarez (deRelig. tom. 2. lib. 6. cap. 15. η. 7.) circa vola perseverantiae, quae a quibusdam fiunt, dum aliquam Congregationem ingrediuntur quaeque naturam assumunt contractus et reciprocae obligationis inter ipsos et Congregationem, quae eosdem recipit, a quibus Poenilenliarii dispensare non possunt, etc. ». I 172. * Restat tamen quaestio: quoniam volo accedente promissioni factae homini el acceptatae (ut si promittas eleemosynam alicui el voveas Deo dare hanc eleemosynam) duplex obligatio enascitur, altera fidelitatis erga Deum, altera iuslitiae vel fidelitatis erga hominem, quaeritur an possit relaxari prior obligatio manente secunda el quaestio eadem fieri potest cum loco voti est iuramentum. S. Alphonsus de luram, n. 192. post­ quam ea dedit, quae nos retulimus de luram, n. 115. subdit: «Sed de hoc iuramento principaliter in Deum emisso magna vertitur quaestio, circa quam vide dicenda c. 3. de Voto n. 255., ubi ea exstant, quae nos recitavimus heic a n. 168. Certum est quidem, quod promissio facta alteri el acceptata nequit sine huius consensu vel a Papa relaxari, idque utroque in loco allirmat s. Doctor: sed manente obligatione promissionis vel contractus, cur non poterit relaxari obligatio voti vel iuramenti, cum altera sine altera stare possit diversaeque sint rationis? Suarez de Voto I. 6. c. 15. r. 7. 8. ita de hac re decernit, ul regulariter id litu nequeat. Statuit tamen absque haesitatione, quod si votum vel iuramenlum solum accedant promissioni acceptatae, possit relaxari prius, manente obligatione promissionis et monet posse intercedere iuslam cau­ sam auferendi vinculum voti. Nihilominus,• ait,· regulariter non habet c 9 CAPUT 111. QUID SIT DISPENSATIO ET QUIS POSSIT DISPENSARE IN VOTIS 50’3 locum talis dispensatio; quia semper promissum praestandum est se­ cundum rectam rationem et ideo vix potest dari iusla causa ad aufe­ rendam maiorem obligationem. Sed id gratis dicitur et, quidquid sit, vim solutionis datae non minuit Subdit porro: idem fere esse, si votum cadat super promissionem humanam, ut in materiam suam. Ergo consequitur, quod per se etiam tum possit solvi vinculum voti, manente promissione. Pariter quaestionem solvit Sanchez 1. 4. c. 41. n. 15. inquiens: « breviter respondeo cum Suarez (I. c.), id ex natura sua non repugnare, sive seorsim fiat utraque promissio sive conimigalur: at in priori casu dari fa­ cilius causam, quam in posteriore, in quo raro polesi ea causa subesse ». Res ergo omnis huc redit, ul causa proportionate adsit, qua posita nihil prohibet auferri obligationem voti, manente promissione. El sane, si quis voverit rem iam praeceptam, polesi relaxari obligatio voti, manente praecepto: cur ergo non poterit remitti obligatio voti, manente promis­ sione? Ex his tamen non sequitur posse haec, vota relaxari a quolibet habente potestatem dispensandi : sed habenda est ratio limitationum, quae apponuntur concessae facultati. * Qui possit dispensare LXXXII. Resp, 2. Potestas dispensandi convenit omnibus Praelatis, qui habent iiirisdiciionem in foro externo, vel privilegium. Less. I. 2. c. 10. n. 1'2. Sanch. c. 37. et commun. Unde dispensare possunt sequentes. I. Papa respectu omnium tid dium in omnibus votis. 2. Episcopus respectu suorum sub lit num, non autem Parochus; quia tanlmn habet iurisdiefonem fori interni. Suar. loc. cil. cap. 12.3. Praelati Re­ gulares exempti resp clu suorum Religiosorum et Noviliorum : idque circa vota (piae vel in seculo, ve) etiam in noviliatu fecerunt. Loss. n. 8. et 107. Sanch. I. 9. 'te Matr. d. 29. non autem Praelati non exempti, neqip Abbatissae Suar. Less. II. cc. i Ex privilegio Papae, Confessarii Ordinum Mendicantium secundum concessionem et moderationem suorum Superiorum, ut notat Less. d. 13. n. 108. 173. Quod attinet ad Pontificem, is dicitur posse dispensare in omni­ bus votis. Quaestio Iit praesertim de duobus. Iu An possit dispensare in voto castitatis cum clerico. Et nemo dubitare polesi eum posse; quia iure lanium ecclesiastico adnexum hoc votum est sacro Ordini. Vid. s. Alph. n. 256. 2° Au possit dispensare in Professione religiosa. El in tract, de Le­ gibus ostendimus Γ sollemnitatem votorum, cum sil iuris ecclesiastici, subiici potestati Pontificis n. 292. seqq. 2° posse dispensare quoad con­ tractum cum Religione n. 305. 174. Quoad Episcopos autem, Episcopus cum suis subditis polesi di­ spensare in omnibus votis non reservatis Pontifici. An vero dispensare possit cum peregrinis diximus in tract, de Legi­ bus a n. 196. Eadem facultas fi t Légalisa Latere NuntiisAposlolicisin sua provincia. 504 TRACTATUS Vf. SECT. II. DE 2° PRAECEPTO DECALOGI Item Abbatibus habentibus Episcopalem iurisdiclionem. 175. Quoad Regulares praelatos, non possunt- ii dispensare in volis substantialibus vel illis adnexis, quae solent in quibusdam Ordinibus simul emitti. Res est manifesta. Nihil autem attinet huc quaestio, an possint di­ spensare a reservatis. Quippe non est heic quaestio de Religionis aut castitatis votis, ul patet; quoad tria alia Papae reservata, notum est, volo ac statu religioso suppleri reliqua vota. Licet non possint irritare votum transeundi ad Ordinem strictiorem, possunt lamen ab eo dispen­ sare. Possunt dispensare cum Novitiis, sed non a reservatis. Vide lamen notata sup. ubi de irritatione. Delegare possunt hanc facultatem eliam simplici tonsurato (s. Alph. n. 257.). 176. Quoad privilegia Regularium, notat s. Alph. lib. 3. n. 257. posse eos dispensare cum omnibus fidelibus tum in confessione, tum extra con­ fessionem. LX XXIII. Ιΐ(·'|>. 3. Supradicli omnes Papa inferiores possunt dispensare in omnibus volis exceptis quinque soli Papae reservatis, scilicet voto Castitati'· perpetuae, Reli­ gionis approbatae, Peregrinationis ad limina Apostolorum, ad s. Jacobum Compostellam et Ultramarina sive in terram Sanctam. V. Bon. Less. Livni. y II. cc. 177. Nola sedulo cum s. Alph. n. 258. casus, in quibus ea vola non censentur reservata. I. Si sint emissa sub obligatione levi. II. Si sint emissa ex metu, eliam levi, ab aliis incusso; quia tunc non censentur facta cum sufficienti libertate. III. Si votum non sil perfectum ex parte materiae. Hinc quoad vo­ tum castitatis, hoc non est reservatum, nisi sit votum perpetuae el omnimodae castitatis. Ergo non esi reservatum votum non nubendi, non fornicandi, generalim non peccandi contra castitatem (hoc enim votum non excludit matrimonium eiusque usum), non petendi debitum, ser­ randae virginitatis, si inlelligalur mere carnis integritas; secus si ab­ stinentia ab omni actu venereo el omni quoque (adde) actu interno contra eandem virtutem, item castitatis temporaneae, seu non perpetuae, item castitatis coniagatis. IV. Item ex defectu materiae non est reservatum votum emittendi votum caslilatis, aut religionis, aut suscipiendi sacros ordines; quia non est votum castitatis etc. factum, sed faciendum. Il i nec votum Religionis nondum approbatae; quia Religio, de cuius volo fil resenalio, approbata inlelligitur. Unde nec reservatum erit vo­ tum ingrediendi aliquam Congregationem, in qua non fiunt vola sollemnia. liem nec votum peregrinationis Romanae, ul ail s. Alph., nisi fiat sola devotionis causa cl praecise illorum locorum scii, liminum Apostolorum; unde non eril reservatum votum adeundi Romam ad invisendam v. gr. 505 imaginem s. Mariae Maioris, aut sepulchrum s. Stanislai, item votum per­ gendi in Palaestinam ad inserviendum infirmis seu peregrinis. V. Licet reservata sint vola, non tamen reservatae sunt ipsorum circumstantiae, v. gr. peregrinandi mendicando, vel nudis pedibus, vel cum cilicio. Item reservato voto religionis non est reservata circumstantia Ordinis strictioris; unde ab hac parte potest dispensatio fieri etiam ab Episcopo aut habentibus generalim facultatem communem. Item circumstantia temporis ingrediendi religionem non est reservata. VI. Item non censentur reservata ea vola disjunctive emissa, v. gr. votum aut ingrediendi religionem, aut peregrinandi more s. Alexii. Et s. Alph. n. 558. prop. fin. censet probabile, hoc valere etiam post electam partem reservatam. VII. Item non est reservatum votum facium sub conditione, quando conditio nondum sit impleta; quia reservalio inlelligitur de *obligation· consummata. Et hoc, ul ait. s. Alph. n. 2GI., cerium est et commune. liem, ut ail s. Alph. ibid., communior et valde probabilior est sen­ tentia, quodlibet votum conditionale de futuro, non esse reservatum eliam post impletam conditionem. Ratio, quia reservatum votum debet emitti ex solo affectu ad rem promissam. Atqui in volo conditional) principalis affectus est ad conditionem, v. gr. ad sanitatem propriam, vel alterius etc. El idem dicunt de volo poenali; quippe non emittitur ex solo affectu ad rem promissam. S. Alph. ibid. 178. Secus vero dicendum de conditionibus, si sint de praesenti vel praeterito} quippe conditio haec non suspendii obligationem; unde votum potius absolutum quam condilionalum dici debet. Ita s. Alph. n. 2G1. Hoc ipsum dicendum circa condiliones de futuro, sed futuro neces­ sario, vel de contingente, quod sit commune cuilibet promissioni v. gr. si vixero, sipotero. Vel si conditio apponatur non ad suspendendam obligationem, sed determinandam exsecutionem voti, v. gr. si morietur mater, quam alere debeo, si attigero vigesimum annum, si cursum stu­ diorum explevero etc., in quibus formulis vox si potius indicat quando. 179 Cum sint reservata vota castitatis, religionis, peregrinationis etc. mola est quaestio, an sint reservata eliam iuramenla de iisdem rebus facta. Et s. Alph. n. 259. posthabita sententia, quae dicit esse reservata, ul minus firma, itemque alia sententia, quae distinguit inter iuramenlum includens vel non iimhidens votum, tenet ut magis congruam sententiam aientem, iuramenlum tale non esse reservatum. Quod si in ipso sil in­ clusum votum, erit quidem reservatum votum, sed non iuramenlum. Celerum tunc merum iuramenlum adesse sine volo s. Alphonsus recte censet, (piando iuramenlum quis emisit ad firmandum nudum propositum CAPUT ni. QUII) SIT DISPENSATIO ET QUIS POSSIT DISPENSARE IN VOTIS 506 TRACTATOS VI. SECT. III. BE 3° PRAECEPTO DECALOGI positum per sc non obligatorium ; secus si iuramentum addidit ad con­ firmandam promissionem obligatoriam Deo faciam. 180. Quoad facultatem dispensandi ab volis reservatis: quanquam haec vola reservata sint Sedi Apostolicae; tamen in casu urgentis ne­ cessitatis, quando videlicet non palet facilis aditus seu recursus ad ss. Pontificem et alioqui in mora periculum adest gravis damni spiri­ tualis (v. gr. violationis voti, scandali, rixarum aut alterius peccati', vel temporalis proprii vel alieni (v. gr. gravis infamiae mulieris etc.), lunc dispensare possunt etiam Episcopi, seu alii episcopalem jurisdictio­ nem habentes. 181. Imo cum Episcopi lunc dispensent iure ordinario, s. Alph. n. 258. not. II. dicit, valde probabiliter posse dispensare etiam Mendicantes. Et hoc inlelligitur quoque de volo castitatis etiam ad matrimonium contra­ hendum; nam alioquin post contractum matrimonium tum Episcopi tum Mendicantes citra ullum periculum in mora dispensare possunt in volo castitatis ad debitum petendum: ila et in voto continentiae emisso posi conlrattum matrimonium. S. Alph. ibid, in fin. 182. Nola tamen, hanc a volo castitatis dispensationem in casu prae­ dictae necessitatis non esse concedendam, nisi quatenus necessitas illa exigit. Unde si sufficiat suspendi votum, non poterii dispensari: item si dispensetur cum habente castitatis votum, ut nubat eum aliqua ad re­ parandum eiusdem honorem,nequit ille cum alia nubere, lia s. Alph. l.c. 183. Tandem, ul de commutatione horum votorum dicamus: si quod­ piam ex volis reservatis in aliud opus commutetur, materia subrogata· ex communi el probabiliori sententia habet utique vinculum voti, sed non reservalionem, quae primae lanium materiae adstricla erat. Ila s. Alph. n. 260. Et ratio palet, quia vinculum reservalionis per ipsam commutationem legitima auctoritate sublatum est. SECTIO III. DE T EUT 10 PIIAECEPTO Quid tertium praeceptum. I. Praeceptum hoc, quatenus vult tempus aliquod sanctificari sive impendi cultui divino, est natur, le el adhuc obligat: quatenus vero tempus id designatur dic Sabbati, est ceremoni.de el in Novo Testamento abrogatum ac pro eo ab Ecclesia designatu'' dies Doinin'cns et festi piaescripiusque modus colendi, ut quaedam opera illis diebus liant, quaedam non: haec prohibemur, illa praecipiuntur. Bonae. Laym. ex I). Th. 2. 2. q. 122. ’ ■ 1. Postrema verba A., hoc praecepto quaedam praecipi, quaedam prohiberi, ostendunt, quid respondendum sit quaestioni: /In hoc prae 507 cepium sit affirmativum, an negativum. Respondebitur enim, affirma­ tivum esse qua parte aliquid agendum praecipit, negativum vero, qua parle quidpiam faciendum prohibet. 2. Salmanlicenses de 3. Praecepto c. I. n. 15. statuunt praeceptum hoc esse afiirmalivum, dum non obligat semper et ad semper cilantque Suarez etc. contra Caietan. etc., qui tuentur esse negativum, rum in eo nihil positivum ludaeis praecipiebatur, quod Salmanl. negant n. 20. ci­ tantes ad hoc etiam Catechismum Romanum. In quibus tria sunt, quae non placent. Primum est ratio definiendi praeceptum affirmativum, quia non obligat pro semper, quam rationem quidem ila explicant: « cum plures sint causae, ab eius observatione ex­ cusantes»: : pro aliis diebus festis praecepta fuit tantum auditio Sacri. Idipsum pro quibusdam festis indultum fuit ditioni Etruriae, quae nunc alibi sunt suppressa. Doctrinam autem A. brevibus paragraphes explicabimus. Itaque Distinctio operum. 12. Distingui solent 1° servitia, 2° liberalia, 3° media seu communia. Servilia bene describit Λ. Alii addunt, ea dici, quae utilitati corporis inserviunt et corporis potius, quam animi viribus exercentur. Suarez de Reli(j. tr. 2. lib. 2. cap. 23. n. 7. opus servile dicit, « quod corporale sil el F 510 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI circa materiam el effectum corporalem versetur el non sil quasi connalurale opus ad conservationem, propagationem el vegetationem corporis ab ipsa natura datum, sed industria hominis vel arte adiunclum et ordinatum principaliter ad sensibilem seu corporalem usum ». Cuius descriptionis rationem Suarez reddit praec. cap. 20. el nos tangemus ex iis nonnulla in Resolutionibus. Liberalia, quae viribus potius animi peraguntur el ad animum potius excolendum perlinent, uti legere, docere, canere etc. el liberalia dicta sunt, quia a liberis (qui aliis nempe non famulantur; alio sensu ab eo, quo haec vox nhm usurpabatur) potius exercentur. Media, quae a liberis aeque ac a servis exercentur, ul iter facere etc. Suarez porro lib. 2. cap. 23. excludendam putat tertiam hanc classem, quippe quae nihil in rem nostram facil el invecta ab iis est, qui quaedam opera volebant servilia vel non servilia censenda esse, prout fierent vel non. ob lucrum seu stipendium: quam sententiam infra videbimus ref­ iciendam. Ex resolutionibus patebit, hanc distinctionem aliquid, modicum tamen, prodesse ad definiendum, quid liceat aul non liceat. El quidem in hac re plurimum deferri debet consuetudini; ex qua ill, ut quaedam alicubi licite fiant, quae alibi scandalo non carerent, ul suo loco notabimus. An peccata die festo patrata sint contra hoc praeceptum. 13. Probabilior sententia el longe communior, ul ail s. Alph. lib. 3. n. 273., negat, peccare contra hoc praeceptum, qui die festo peccat. Do­ ctrinam autem s. Thomae 2. 2. q. 122. a. 4. ad 3.: < Magis contra hoc praeceplum agit qui peccat in die festo, quam qui aliud corporale opus facit» interpretatur de line praecepti, non de praecepti obligatione. Nihilominus hoc pacto forte non integre exhibetur sententia 1)1). Nam ul habet Lugo de Poenit. disp. 16. n. 515., quaestio fiebat, an circum­ stantia temporis sacri esset necessario explicanda in confessione. El re­ spondet Lugo ibid. n. 516., communius fere omnes id negare. At enim isli sic non negant, peccari etiam contra reverentiam diei festo debitam, sed solum negant tam grave esse peccatum, ut necessario ea circum­ stantia sil exprimenda. Itaque ail Lugo ibid. n. 519. :« Adverto, negari non posse, quod cir­ cumstantia illa, per se loquendo el seclusa ignorantia vel i na d vertentia, aggravet aliquantulum ac per consequens det malitiam specialem sacri­ legii saltem levem». El n. 520. subdit: « Licet aliqualiter opponatur reverentiae debitae tali diei; non tamen videtur continere notabilem ir­ reverentiam, nisi forte fierei in contemptum dici sacrae, aut ex industria ul profanetur dies sacra; tunc enim non est dubium, quod esset neces­ sario explicandum ». 511 Quae doctrina innititur communibus principiis, non necessario esse explicanda peccata, nisi sint gravia. Pariter Suarez de Tielig. lib. 2 cap. 18. n. 12.: « In priori quaestione evidens est mihi pars negans, an scii, peccare, in die festo sit speciale pecca­ tum directe ac formaliter pugnans cum praecepto de die festo servando ». At η. 11. 15..' « Salis probabile censeo, peccatum ex hoc, quod in festo liat, malitiam aliquam seu malitiae augmentum suscipere.. ». El n. 16.: « Constat, hanc circumstantiam non esse de necessitate fatendam ». Idem autem Suar. tr. 3. lib. 3. qui est de Sacrileg. cap. i. n. 1.-3. consentit, hanc malitiam ad sacrilegium reduci (licet incertum relinquat, an reduci debeat ad locale, an ad reale sacrilegium, cum probabile dicat utrumque dicendi modum). Spectato ergo praecepto abstinendi ab operibus servilibus, dicemus, peccatum opponi huic praecepto, si ipsum per opus servile exerceatur v. gr. effodiendo domum el asportando res furto ablatas etc., secus, ne­ quaquam, ul v. gr. legendo turpia vel turpia colloquendo etc. OPERA DIE FESTO PROHIBITA Unde resolves. III. I. hnpertinens esi ad rationem operis servilis, utrum liat ex lucio, an ex re­ creatione: ex hac, an isla intentione, pia, vana el turpi. Caiel. Suar. l aym. I. c. etc. contra Sylv. et Canonistes. Ii. Duo hac resolutione statuuntur consectaria praemissae definitionis operis servilis. Primum est, imperlinens esse, an opus fiat necne ex lucro. El exinde sequitur 1° opus, quod vere servile sit, non exuere hanc sm conditio­ nem, licet liai gratis aul ex recreatione. Peccat ergo, qui ex recreatione v. gr. fodiat terram aul arte fabrili quodpiam opus e ligno vel ferro compingat ole. 2° Contra si opus non est servile, non peccas, licet illud ex lucro exerceas. Ita v. gr. qui die festo in platea litteras scribit pro idiotis, vel qui ad epistolam ferendam longam viam currit. 15. Idem dicito de intentione. Nam utcumque haec vana sil aul eliam prava, non facit ul opus evadat servile, si tale per se non sit. Ita v. gr. qui scribat aut discat aut recitet turpem comoediam. Contra violas praeceptum, si opus servile facis, licet intentio bona imo sancta videatur. Ita v. gr. si arare velis agros ecclesiae alicuius, con­ vehere lapides aul ligna pro sacro aedificio aul vestes gratis consuere aul calceamenta facere pro pauperibus. De his tamen limitationes vide infr. n. 56. seqq. sup. Dub. II. Ideo sume potius exemplum arantis terram aut laborantis, ul honestum alioquin lucrum reportet el eleemosynas faciat, vel faciat celebrare Missas... 512 TRACTATUS VI. SECT. HI. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI Quocirca in his requiritur dispensatio, quae concedi facile solet, quo­ ties absit scandalum. Vid. Suar. de Tlelig. tr. 2. lib. 2. cap. 2. n. 7. IV. 2. Impertinens quoque est, sive liat cum defatigatione el labore, sive non, sive brevi, sive longo tempore etc.; quia nihil horum mutat naturam operis. 16. Ratio resolutionis est, quia dantur opera laboriosa, quae servilia non censentur, v. gr. vehemens et diuturna declamatio, scribere, cantare, pulsare organa, saltare, iter facere etc. Contra vero sunt opera servilia, quae huiusmodi defatigationem non important, ut v. gr. radere barbam, tondere capillos, vestes consuere, frumenti grana a granis lolii secernere etc. Vid. Suar. tr. 2. lib. 2. cap. 20. n. 2. V. 3. Servile non est, ideoque nec prohibitum, festo ludere, choreas ducere, in­ strumenta musica pulsare, iter facere pedibus, equo, curru vel navi: unde etiam ad haec necessaria sunt licita. Navar. c. 13. Tolet. el Laym. Suar, de Fest. c. 27. De itinere. 17. Per se non est opus servile et praeterea consuetudo universalis sufficiens esset ad derogandum legi, si qua lex iter prohibuisset. Neque in V. Test.0 omnino vetabatur, sed solum die sabbati mensura itineri praefigebatur. Sed idipsum evincit non esse opus servile; quia hoc non mutat naturam ex eo quod parvum sil aul magnum. Et quidem generale principium est (Suar. 1. c. cap. 27. n. 2.) opus, quod non est servile parvo tempore vel parvo labore facium, non fieri servile propter durationem aut laborem; quia semper est eiusdem rationis. Porro agere iter modicum et suavi modo non est servile opus. Ergo licet au­ geatur et duret, per se non fiet servile ac proinde nec prohibitum ex generali prohibitione operis servilis. Nec refert, quod si sil nimium iter vel cum celeritate vel defatiga­ tione corporis, impediat, ne possit mens Deo vacare; quia hic est linis praecepti, qui non cadit sub praecepto (praescindimus ab hoc quod possit impedire auditionem Missae, ul palet). -d T)e accessoriis itineri. 18. Quando homines curru vel lectica feruntur, licitum est, omnia ne­ cessaria facere ad illos iuvandos, vel ad imponendam mulis lecticam etc.; quia ordinantur tantum ad iter personarum. Et eadem ratione erit licitum, onera necessaria ad usus itineris deferre, ut ... necessaria ad mensam et cibum etiam iumenlorum,... sive quia haec omnia censentur accessoria itineri sive quia parva reputantur vel certe quia consuetudine recepta sunt (Suar. 1. c. n. 3.). i 513 OPERA DIE FESTO PROHIBITA El s. Alph. n. 275. ex eadem consuetudine licitum dixit, uti lectica ab hominibus portata. Sane Vcneliis v. gr. licet certe remigiis agere navi­ culas, quibus deferatur quis ad ecclesias, ad visitandos consanguineos, ad solatium etc. De musica ci choreis. 19. Haec opera non sunt servilia et musica quidem, tum quia musica inter artes liberales computatur tum quia per se non est opus servo­ rum, neque ex genere suo fit ad serviendum; tum quia ordinatur solum ad animi oblectamentum et de se excitat mentem eslque aclus quasi sermocinationis certo modo factus. Nec naturam mutat, quod interdum liat ob mercedem. 20. Choreae vero seu saltationes, etsi magis corporale quid videantur, solum consistunt in quadam corporis agitatione ac motione ad eius le­ vamen et ul sic ipsum cooperetur exultationi et gaudio animi et ita etiam perlinent choreae ad liberalem actionem. Suar. 1. c. cap. 27. n. 5. Nec referi, quod forte intentio sit vana aut etiam turpis etc.; quia inde aclus poterit habere malitiam alterius generis, non tamen pertinebit ad violationem huius praecepti. 21. Neque continuatio per lotum diem (secluso contemptu aut scan­ dalo) faciet peccatum mortale... Si vero actiones illae liant cum excessu el olio, erunt venialia in genere peccali el forte aliquam venialem ma­ litiam induunt ex circumstantia diei festi, ut sup. n. 13. dictum est. VI. i. Nec servile est, ducere iumenla sine onere; cum id sii iter facere, ut ait fili, hic c. 9i n. 170. Ducere aulem iumenta, currus vel navigium onustum mercibus est servile. Suar. 1. c. Fill. I. c. Quod si tamen ante festum talia itinera incepta sini, continuatio eorum permittitur, vel ob publicam utilitatem vel ob damnum, quod alias sequeretur. 22. Tres partes habet resolutio: prima scilicet de ducendis iumentis sine onere et haec nullam habet difficultatem; quia est simplex iter: altera de inchoando cum iumenlis aul curribus onustis itinere: tertia de incepto tali itineri continuando. El quoad tertiam, id licere concedunt illi quoque DD., qui secundum licere negant, uti Suarez 1. c. cap. 27. n. 3., ob rationes ab. Λ. allatas scilicet ob publicam ulililalem aut ad vitandum damnum. Inspiciendum tamen foret, an reipsa damnum eiusmodi adsit, quod excuset. Quoad inchoandum vero iter, DD. non consentiunt. Nam (vid. s. Alph. lib. 3. n. 27G.) alii negant licere non quidem re in se spectata, sed ratione laboris necessarii in imponendis aul levandis oneribus. Quod valet, si v. gr. saccus frumenti dorso mulorum sit imponendus etc.; cessat vero, si ducatur currus et onera praecedenti die imposita sint. Ballehini Moral. Tom. II. 33 5Î4 TRACTATUS VL SECT HL DE 3° PRAECEPTO DECALOGI Alii licere absolute negant, etiam praeciso labore, quam sententiam sequi Λ. videtur; quia (ait) est opus servile. Alii (iuxta s. Alph. probabilius) licere absolute dicunt, etiamsi labor ille adsit; quia, inquiunt, in tali labore muliones non insumunt notabile tempus el si aliquando sit notabile, excusatur vel ob evidens damnum grave, vel ob publicam utilitatem, vel denique quia adest universalis consuetudo: quod el de nautis dici s. Alph. refert. 23. Utrum ista consuetudo sit universalis, videat quisque in loco, ubi degit. V. gr. Romae non est consuetudo vehendi farinas sive mulis im­ positas sive curribus, item nec marmorum moles aut trabes transferre innetis bubalis. Profecto si *agatur de magno labore in curru onerando, vel navi, multo difficilior creditu erit haec consuetudo. Nec multum ad rem facit, quod dicitur de damno vitando aul publica utilitate. Nam lo­ quimur modo de re in se spectata et alioquin ratio damni etc. est excu­ satio communis pro quolibet opere servili. De molendo. 24. S. Alphonsus lib. 3. n. 277. admittit doctrinam Sanchez, quod liceat molere, si mola agitetur aqua vel vento vel (adde) vapore. Immo addit, probabile esse, quod liceat, etsi mola agatur bestiis, quando cooperatio el labor hominis sil modicus ac saltem non esse grave. Inspicienda et in his erit consuetudo. VII. 5. Item nec servile est, sive gratis, sive pro pretio docere, studere, scribere, transcribere et see,nudum quosdam, ut tfedin. Lopez el Armillam, quorum sententiam probabilem docet Laym contra Kill. Azor. et alios mullos, pingere, eliam coloribus, (nam de rudibus lineamentis plcrique concedunt): terere tamen colores el non pingere, sed tingere, ut v. g. colorare asseres vel pannos, dealbare parietes, illiberale est. De docendo et studendo. 25. Utut laboriosa haec esse queant, tamen liberales actiones sunt el ad excolendum animum ordinatae nec naturam mutant suam, si pretio fiant. Dc scribendo. 26. Nulla quaestio est, quando de eo agitur, qui aut per se proprios conceptus exprimit, aut alterius dictata excipit pro sua disciplina, ut scholaris; sed de eo disputant quidam, qui sil quasi instrumentum al­ terius seu amanuensis, praesertim vero, si non inlelligal ea, quae scribit. Verum, ul ail Suarez 1. c. c. 24. n. 7., potius spectanda est natura actio­ nis, quam accidentalis conditio scribentis. Actio autem ex natura sua est 515 mentalis et spiritualis nec magis est opus servile, quam si quis verba ignoti idiomalis ore pronunciel. Praeterea licet non intelligal scribens, at scribit ul alii inlelligant el sic ista quoque scriptio or linatur ad mentem non ad corpus. Quod vero amanuensis ob lucrum scribat, non mutat na­ turam aclus. Et durum et asperum foret dicere, non posse doclorem uti amanuensi die festo ad scribenda ea, quae sancte el utiliter concipit pro se aul pro aliis ». Ita Suarez ibid. η. 8. dc se certe eliam loquens. OPERA DIE FESTO PROHIBITA De transcribendo. 27. Quod liceat transcribere die festo, s. Alph. n. 279. dicit commu­ nissimam sententiam. El, ul ait Suar. 1. c. cap. 25. n. G., nulla sufficiens ratio differentiae assignatur inter scriptionem el transcriptionem » : cum ulrumque ordi­ netur ad instruendam mentem. Et merito s. Alph. ibid, id extendit ad transcribendas nolas musicas el rationes (i conti). De pingendo. 28. Haec controversia, inquit Suarez cap. 26. n. i., non est parvi mo­ menti et fateor, rem mild dubiam videri; quia hinc verendum est, ne nimia licentia his artificibus tribuatur: aliunde vero non sunt scrupuli inficiendi ». 1)1). dissident, ul videro est apud s. Alph. n. 280. el alii volunt esse liberale opus, quo conceptus mentis exprimantur et ordinatum vel ad instruendum vel ad oblectandum animum; alii volunt esse mechanicum, el servile; quod tamen in firmisfateor, rationibus vel ipse Suarez co­ natur evincere I. c. Alii liberalem volunt, quando ill recreationis causa, quas limitationes iam diximus excludendas; quippe intentio non mutat naturam actionis. S. Alphonsus l.c. testatur 1° primam sententiam dici probabilem etiam ab aliis, qui eam absolute non tradunt. 2° Ipse subdit: « negari non potest, praedictam opinionem salis csse probabilem » et saltem non con­ stare esse opus servile atque adeo prohibitum. Hac tamen in re aliquid deferendum videtur sensui communi, qui exhibet etiam consuetudinem et consuetudo optime legem explicat. Porro sensus communis fidelium non damnat generatim opus pingendi ul servile; abhorret tamen ab quodam apparatu, qui exhibet artificis occupationem mercenariam (il lavoro di mestiere), praesertim in pin­ gendis parietibus sive domorum sive templorum. Limitationes autem Auctoris omnino recipiendae, nempe Γ quod ru­ 516 TRACTATUS VI. SECT. HI. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI dibus delincamenlis reni effingere liceat idesl ducere lineas potiores (fare il disegno): 2° quod non liceat terere colores, colorare asseres, dealbare muros vel pannos tingere etc. De sculptura. 29. Ars scalptoria, inquit s. Alph. n. 281., communiter, saltem in aesti­ matione hominum, inter artes mechanicas computatur. Aegre id audient sculptores figurarum; nam quoad alios, qui mar­ mora pro aedificiis expoliunt, nulla esse debet quaestio. El quidem qui servile volunt esse opus pingendi, argumentum sumunt ab arte sculpendi, adeo ut si de pictura id negamus, minus cohaerenter id affirmare vi­ deamur de sculptura. Nonne sculptura figurarum, non secus ac pictura, conducit ad quandam mentis institutionem? Proinde egregie s. Alph. iniecit mentionem aestimationis hominum; quippe communis sensus et consuetudo inde proveniens optime explicat legem et melius servile opus definire solet, quam descriptio quaelibet a DL). laboriose excogitata. Habenda est ergo ratio consuetudinis. Cf. el Gury torn. 1. §. 357. q. 2. De picturis acu fabrefactis. 30. « Communiter, inquit s. Alph. n. 281., admittunt, non esse opus ser­ vile delineare, retrahere imagines vel exemplaria acu, ul solent feminae: haec magis referuntur ad exercendum ingenium, quam ad operandum ». Cf. Tamburini Explic. Decal. 1. 4. c. 3. n. 8. Tum alios addit, qui saltem excusant puellas acu pingentes, ul ad­ discant. Veruntamen cavendum, ne a retrahendis imaginibus transitus facile fiat ad quoslibet vestium ornatus. Tum hac quoque in re mullum sibi vindicare debet sensus et usus fidelium. Auctor ad finem Resol. 8.a’ dicit excusari puellas, quae id faciunt ad otium vitandum, sed haec erit alia quaestio, de qua infra. VIII. G. Videntur etiam excusari posse in Typographies litterarum collocatores, quando post divina collocant neglectum pensum, ut habet Laym. hic. Imprimere tamen servile habetur. Escob. E. 5. c. 4. Suarez, Laym. etc. De typographis. 31. Allegationes Escobar, Suarez etc. in fine resolutionis pertinent ad eiusdem partem secundam, scii, quod imprimere praelo sit opus servile. Escobar autem allegatio fallax est; quia in Exam. 5. cap. 4. tract. 1. nihil de his habet, sed utique in Theol. Moral. lib. 30. cap. 4. n. 154. 317 Celerum quoad primam pariem de componendis lineris, si ralio in­ trinseca specietur, quae solet afferri ad demonstrandum opus non esse servile, valde debilis videtur. Aiunt enim, ordinationem illam characterum non esse opus servile; quia per earn manifestantur mentis conceptus, vel quia compositio ista ad id ordinatur. At enim, reponunt alii (vid. Escobar lib. 30. n. 156.), illa ordinatio characterum non est cx se conceptuum expressio aul expressionis con­ ceptuum transcriptio; sed est fabricatio quaedam instrumenti mechanici, quod inservire debet ad mechanicum opus. Dum enim typographi chara­ cteres componunt, fabricant, quas vocitant, formas, quibus deinde utuntur ad cudendas seu imprimendas litteras, non autem ad conceptas exprimen­ dos; quod palet ex eo, quod characteres inverso ordine el situ apponuntur, ul scii, non ad lectionem aul sensus manifestandos ordinali appareant, sed potius ita dispositi, ul sint congruum instrumentum ad litteras cu­ dendas. 32. Hinc non immerito Escobar 1. c. n. 157. concludit, A. sententiam externa potius auctoritate, quam intrinseco merito dici posse probabilem. Atque ideo A., ul videtur, usus est phrasi illa « videtur etiam excusari posse » remque cum Laymann lib. 4. tr. 7. cap. 2. n. 3. fin. coarctal ad explendam pensi partem, quae neglecta per hebdomadam fuerit, licel alii cum Diana torn. 4. tr. 5. res. 31. n. 3. hanc limitationem non apponant; ea autem in re concordai sensus fidelium communis, ulul Laymann aetate el regione sua aliter habuisse consuetudinem dicat. 33. Cum tamen s. Alph. n. 282. el clarius 279. non improbet et pro­ babilitatem tribuant huic opinioni plures 1)1)., neganda non foret absolutio el causa exigente indulgendum foret, ut id fiat. OPERA DIE FESTO PROHIBITA IX. 7. Excusat etiam Fili. Inc n. 1G9. dislill.ilionom, (piae sine corporis fatigatione potius ad experientiam el peritiam iit, quam ex ollicio el arte. De distillando. 34. Limitatio si fiat ob experientiam etc. forte non cohaeret cum principio alias inculcato, quod senilitas operis non pendet ab intentione. Concedendum est tamen, quod ex communi sensu fidelium aliud indicium fit de actione, quae alias est ars propria el iugis occupatio aliorum dierum, aliud de actione suscepta per accidens, ul in casu nostro. De generali principio resolutionis. 35. S. Alph. n. 282. in notula huic A. loco interjecta, ait, resolutionem praesentem admitti a Croix lib. 3. part. 1. n. 578., si modica sil applicatio. Croix revera 1. c. generalim sic statuit: «Simpliciter loquendo licita 518 TRACTATUS VI. SECT. HI. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI est occupatio mbdicissimae applicationis; hinc si cooperatio cum ani­ malibus, ventis, aqua, igne etc. nullam vel modicam habet applicationem, est licitum illi cooperari et ita licitum est voce, strepitu, baculo excitare animal ferens onus (quid si nihil ferat?), molere, dislillare die festo. Quod si notabilis applicatio vel cooperatio servilis requireretur (quid valet heic το servilis?), ut si onus esset saepius imponendum et depo­ nendum, animal saepius exuendum et induendum (sed solet ne id contin­ gere?), mola saepe obvertenda, ligna findenda ad nutriendum ignem etc. foret illicitum ». Aliae occupationes. 36. S. Alph. 1. c. addit, in dubium vocari, an liceat manibus emundare trilicum el innuit, a quibusdam permitti ad otium vitandum leves labores, ul decerpere rosas, decorticare poma etc. El subdit: « Sed in his potius dicendum puto, quoi requiratur maius temporis spatium ad materiam gravem ». Verum haec postrema regula quidpiam novi habet; quippe ex ipsa natura operis est indicium ferendum, an liceat necne et si servile sit, sequetur regulam communem; sin minus, diuturnitas operis non faciei illud servile. Sed et in his plurimum sensui ac praxi fidelium tribuendum. X. 8. Servile aliqui non putant (al i contrarium tenent et excusant per consue­ tudinem,.ul otium, aliaque peiora vitand n venari. Granal.2.2.c. 3.1.12. a. 4. s.7. n.65. aucupari, mili'are, g Lilian, piscari (saltem :n fluminibus recreationis gratia) el si­ milia; piscatio tamen modiali esse debet. V. Lay. el Fill. t. 27. c. 9. q. 12. Bon. d. 5. qu. l.p. 2. n.25. Escob. qui docet, laboriosam d ex oflicio non licere. Similiter qui­ dam (xcusant puellas ad otium vitandum acu pingentes, Arm. Azor, l'alaus, Sa, Mar­ chant. V. Dian. p. 6. t. 6. r. 15. el p. 4. tr. 4. 62. De venatione et piscatione. 37. S. Alph. n. 283. : « Communior el probabilior (sententia) negat, esse prohibita, elsi fiant causa lucri; vel quia non sunt opera servilia... vel quia saltem excusantur consuetudine, ul recte alii tenent... Intellige modo haec fiant sine magno labore: alias frustra videretur Pontificem dispen­ sasse in piscatione halecum in cap. 3. De feriis ». Li>i videtis subinferri aliam regulam, scii, esse occupationes, quae pro parvo vel magno labore videantur mulare naturam: licet alias viderimus, in aliis actionibus defatigationem non mutare naturam operum. Quae ostendunt, praxi el consuetudine ac sensu communi plurima dijudicanda potius, quam theoriis generalibus. I OPERA DIE FESTO PROHIBITA 519 De rosariis et scapularibus etc. 38. Giiry n. 356. n. 2. statuit, « non licere ea facere, quae levem la­ borem exigunt el quae a monialibus fieri solent, v. gr. rosaria, scapu­ laria, imagines cereas, flores artificiales etc. ; quia in usu communi haec servilibus accensenliir. Attamen, inquit, cum isti labores et alii similes leviusculi sint nec animum valde occupent neque corpus admodum defati­ gent, iuxta plures permitti possunt, modo ultra duas horas non produ­ cantur ». Non contradicemus; al rationes 1° quod non defatigent, 2° quod non occupent animum, quid valent? Deinde 3° si non est servile, cur non licet ultra duas horas? Et si servile est, cur culpa caret, duas horas im­ pendere? Ergo ad sensum fidelium seu consuetudinem recurrendum erit. XI. Besp. 2. Prohibentur praeterea quaedam opera non servilia, quae dicuntur forensia, ul sunt mercatus, placitum, indicium ad mortem vel poenam et strepitus omnis iudicialis, idrst actiones, (piae, ad decidonem causarum tam civilium, quam t liininalium, lam sccularium, (piam ecclesiasticarum spectant. Ita commun. DO. ex cap. 2. dc Feriis De quibusd. operibus iure positivo speciali prohibitis. 39 Actiones enumeratas habes ab A. Ecclesia in iure canonico istas actiones prohibuit; quia licet non sint serviles nec mechanicae, sed ad co­ gnitionem et convictum humanum ordinatae, prohibentur lamen propter iurgia el dissensiones et secula rem distractionem, quam secum afferunt; unde quietem et vacationem in die festo intentam maxime impedirent. Suar, de Del. tr. 2. lib. 2. c. 29. n. 1. Prohibitio horum habetur in cap. Omnes 1. De feriis, ubi inquit: « Omnes dies dominicos a vespera in vesperam (sic usus ferebat in Galliis ubi apud Compendium esi laium decretum) cum omni veneratione decernimus observari el ab omni illicito opere abstinere: ul in iis mercatum minime fiat, neque placitum, neque aliquis ad mortem vel ad poenam iudicclur, nec sacramenta (nisi pro pace aul necessitate) praestentur. Quoad actus ab A. recensitos, ii melius explicantur in Resolutionibus. Nomine Dlaciti communiter inlelligitur sententia iudicialis in negotio ci­ vili, Suar. 1. c. cap. 29. n. 9., cum sequentes voces referantur ad causam criminalem. Vi 1. Schm. lib. 2. Iit. 9. n. 25. coli. n. 26. Unde resolves. XII. I. testo non licet citare, adducere testes, idosl exigere iuramentum iudiciale, proferre aut exsc pii sententiam, quae, si feratur, esi irrita. V. Laym ]. 4. |. 7. c. 2. n. 7 · De. aci ibus iudicialibus. 40. Inter aclus ab A. recensitos debet accenseri etiam form nio pro­ cessus. — Quoad iuramenla iudicialia notat s. Alph. n. 28i., licitum lamen 520 TRACTATUS VI. SECT. in. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI esse iuramenlum praestare Inquisitoribus. Addit Schmalzgr. lib. 2. iit. 9. n. 24. tunc illicitum esse iuramenlum, quod additur contractui vel actui, qui ea die velatur; contra licitum esse, quando licitus est actus, cui adiungilur, v. gr. in Doctoris inauguratione. Nam accessorium sequitur principale. Actuum irritatio. 41. In cap. Conquestus 5. de Feriis sic Gregorius IX.: « Quibus sol­ lemnibus feriis (nisi necessitas urgeat vel pietas suadeat) usque adeo convenil ab huiusmodi abstinere, ut, consentientibus eliam partibus, nec processus habitus teneat nec sententia, quam contingit diebus huiusmodi promulgari ». Nota exceptionem: nisi necessitas urgeat aul pietas suadeat. Alte­ rutro enim postulante, et licite et valide res peragetur. Quae necessitas excuset. 42. Causae necessitatis enumerantur 1° si res vel actio tempore sil peritura : 2° quando debitor suspectus est de fuga, dilapidatione vel deterioratione rei, super qua est conveniendus: 3° si partes litigantes, ut plerumque pauperes el rusticani homines, aliis diebus sine notabili in­ commodo comparere aut in iudicium vocari nequeant: 4° si contra la­ trones sit procedendum el periculum sit in mora ex 1. Provinciarum 10. C. de Feriis, ubi ratio redditur, ne sceleratorum differatur proditio consiliorum .-5° si delinquentem propter atrocitatem criminis, ad exemplum et terrorem aliorum, in magno populi concursu plecti publice interesset, v. gr. conlra haereticum: 6° cum periculum est damni publici aut privati, spiritualis aut corporalis; quia huiusmodi damnum imponit necessitatem moralem: necessitas aulem non habet legem. Schm. lib. 2. tit. 9. n. 52. Dc pietatis causa. 43. Ralione pietatis et misericordiae festis diebus expediri possunt t° causae alimentorum, carceratorum, pupillorum, viduarum, pauperum et miserabilium personarum; quia in operibus misericordiae dierum di­ stinctio non est habenda, ul habet glossa ad h. vocem hoc cap.: 2’ quando alioquin, si causae cognitio differretur, pia causa pateretur incommodum; quia summa ratio est, quae pro Religione favet: 3° cum hoc exigit pietas cl observantia erga patriam: 4° si causa sit matrimonialis et periculum adsit incontinentiae, nisi diebus feriatis iudicelur de valore matrimonii el impedimenti illius. 5 Quolibet dic feriato expediri possunt, quae per- OPERA DIE FESTO PROHIBITA tinenl ad pacem et concordiam; unde eodem tempore etiam transactiones et pacta fieri possunt. Schm. 1. c. n. 53. Cf. Dubium sequens. XIII. 2. Nec licet cinere, et vendere res non necessarias, negotiari publice vel privatim, inire contractus emptionis, locationis, permutationis etc. (nisi ex consuetu­ dine vel aliis iustis causis excusentur); quia inlelligunlur nomine mercatus, qui pro­ hibitus est c. 1. dc Feriis, ut docet Bon. ex Suar. c. 13.et Fili. t. 27. c. 10. q. 2. n. 180. De mercatu. Quid significetur. 44. Nomine mercatus heic duo maxime veniunt, 1° scii, contractus emptionum, venditionum, locationum etc.: 2° publicae el sollemnes nun­ dinae, quae certis temporibus bis vel semel in anno negotiationis causa in certis locis instituuntur vel quae certo quodam die fiunt singulis hebdomadis. Quoad nundinas. 45. Nundinae annuae alicubi ex consuetudine permittuntur die festo. Neque deest iusta causa talis permissionis, maior scii, commoditas po­ puli praesertim rusticorum et pauperum, qui aliis diebus aegre possunt operas suas deserere. Egomet tamen adverti, sublatas has nundinas fuisse, sicubi antiqua consuetudine non defenderentur. Quoad hebdomadarias vero, reipsa non consueverunt die dominica ha­ beri, sed alia quadam die infra hebdomadam. Quod si in eam diem festum aliquod incideret, transferri consueverunt in praecedentem vel subsequentem diem. Veruntamen mullis in locis, praesertim in pagis, quos circumstant plu­ rimae familiae rusticanae in agris incolentes, consuetudo inolevit, ul sin minus nundinae, species quaedam tamen nundinarum saltem ad aliquas horas haberentur, per quas prostarent ea rerum genera, quibus rusticani indigere solent sive pro alimento el vestitu, sive pro instrumentis ad terram colendam ad aliasve necessitates. Ubi autem concursus est populi, etiam mercatores suas merces afferre solent. Hinc non mirum, si quaedam minus necessaria admisceantur, v. gr. iocalia pro pueris. Gury §. 356. n. 5° dicit tolerari etiam publicas venditiones sub hasta diebus festis, peractis divinis officiis; quia aliis diebus pauciores essent concurrentes. Al apud nos hoc non viget. De negotiatione et contractibus. 46. S. Alphonsus n. 287. testatur, communius apud DD. nomine mer­ catus non venire contractus emptionum, venditionum, locationum etc., nisi fiant publica sollemnitate, scii, cum instrumentis et auctoritate indicis. El TKACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI 522 reipsa, inquit Schmalzgr. lib. 2. til. 9. n. 23., magna ex parle huic prae­ cepto, scii, non celebrandi contractus huiusmodi (pro quo s. Alph. 1. c. n. 286. innuit decretum s. Pii V. et ss. Congreg. ss. Rituum) derogatum est per consuetu linem contrariam, consentientibus et conniventibus prae­ sulibus Ecclesiae; videmus enim passim et sine scrupulo diebus festis conduci operarios, celebrari locationes et venditiones privatas etc. idque tum in favorem emptoris, qui alio die adesse non polest tum in gratiam vendentis, qui alio die non posset vendere ob defectum ementium. 47. Imo notat s. Alph. 1. c. ferre consuetudinem, ul contractus cele­ brentur eliam per instrumenta, dummodo non requirant strepitum judi­ cialem, v. gr. testamenta, instrumenta sponsalium, venditionum etc.; quanquam advertat, alicubi notarios solere ad hoc petere generalem licentiam, quae ceterum communiter conceditur. Hac porro in re spe­ ctandae sunt cuiusque loci consuetudines. Tandem monet s. Alph. n. 286. licere vendere calceas, candelas el si­ milia ; item veniere domum, equum, merces, quamvis mullum temporis impendatur; quia sic fert timoratorum usus. Venditio tamen in publicis officinis prohibita est ab Ecclesia propter scandalum; non vero venditio privata. 48. Notandum quod etsi mercatus, contractus, emptio aut venditio die esto forte contingat contra prohibitionem iuris, per hoc tamen contractus non fit invalidus; quippe lex prohibens mercatum, nuspiam ipsum irritat. XIV. 3. Festo licet excommunicare, dispensare, indicem privutim informare, advo­ catum consulere, consilia conliet-re, eligere etc.; quia non requirunt strepitum iudic alem. V. Bon. I. c. Actus forenses liciti. 49. S. Alph. n. 287. actibus ab A. enumeratis addit, licitum esse con­ ferre beneficia, jurisdictionem exercere sine strepitu judiciali, emancipare el eliam appellationem interponere, ut habet etiim Schm. lib. 2. tit. 9. n. 49., idque omnes 1)1). iurislas docere affirmat Suarez 1. 2. c. 38. n. 13. * Ex ratione allata ab A , quia non requirunt strepitum iudicialem, inlelligilur quod liciti sint ii omnes actus, qui alieni sunt a strepitu iudiciali. « Dicitur autem esse iudicialis strepitus, ail Suarez 1. c. n. 10., ubi causa est contentiosa el litigiosa, atque ubi quaestiones et iurqia tractantur el quidem in citatione, a qua causa maxime incipere videtur, in processus formatione el causae cognitione ac in sententiae prolatione strepitus iudicialis consistit, ut ail idem ibid. η. I. Itaque palet actus vo­ luntariae iuvisdiclionis non esse prohibitos dic festo: cf. ibid. n. 10. neque actus, qui dicuntur extraiu liciales n. Ii., neque excommunicationem, ut habet Caiclanus 2.2. q. 122. a. 4; quia non (it cum strepitu iu licii *. QUAE CAUSAE EXCUSANT, I T LICEANT OPERA SERVILIA Dub. II. Quae causae excusant, ut liceant opera servilia seu vetita. \\. Tales praecipue sunt septein: 1. Dispensatio Episcopi, vel habentis potestatem quasi episcopalem, uti Superiores Religionum, imo et Parochi, quando non datur (acilis accessus ad Episcopum. Suar. c. 33. Laym. c. 4. n. 2. Bon. p. I. n. 20. 50. S. Alph. n. 288. fuse disputat, quis possit dispensare. Nos ea ex generalibus principiis heic supponimus; ubi vero de statibus particula­ ribus agemus, de potestate dispensandi, quae Episcopis el Parochis com­ petat, disseretur. Recolatur porro doclrim, quod ad dispensandum non requiritur causa tam gravis, quae per se excuset. XVI. 2. Consuetudo; nam s:c licent nundinae illae in festis pa«siin haberi s dil i·* el praeparationes deliciarium non necessariarum, ul cop- diarum, placentarum el si­ milium ciborum artificioso um: item emptiones el vendit ones rerum parvi moment'. Bonae. 1. c. Lnvm. 1. c. 51. De nundinis et de emptione ae venditione rerum parvi momenti, iam superius dictum est n. 44-48. Quoad praeparationem deliciarum notanda est doctrina, quae deserviet eliam ad ea, quae infra dicentur de excusatione ob causam necessitatis. Supponendum est ergo, ul nolal Suarez de Relig. tract. 2. lib. 2. c?p. 17. n. 4.5 , cessationem ab operibus die festo aliter praecipi Christianis, quam praeciperetur Judaeis nec tam arctam prohibitionem, quae Judaeorum fuit propria, Christianis fieri ac proinde multa Christianis permitti, quae ludaeis interdicebantur ac facilius concedi Christianis licentiam laborandi die festo. Ratio vero est, quam tradit s. Thomas 2. 2. q. 122. a. i. ad 4. « Nec enim huiusmodi observatio (Christianorum) est figuralis, sicut fuit observatio sabbati in veteri lege... Quia figura perlinet ad protestationem veritatis, quam nec in modico praeterire oportet (per sabbatum vero repraesentabatur quies Dei): opera autem secundum se considerata im­ mutari possunt pro loco el tempore ». Hinc Patres praecipiunt, chrislianis cavendum, ne more Judaeorum in die dominico olientur. Ita in Conci!. Aurelianensi III. an. 538. cap. 27. notatur, quosdam * persuasisse populis, die dominico cum caballis et bobus et vehiculis itinerari non debere, neque ullam rem ad vicium praeparare etc·, quae res (inquiunt PP. Synod.) ad Judaeum magis, quam ad observantiam Christianam perlinere probatur». Proinde s. Gregorius lib. II. Epist. 3. docet, contra fidem esse, otium sabbati ad litteram custodire non solum quoad diem, sed eliam quoad modum otiandi et specialiter damnat quosdam, qui dicebant, non licere dic dominico lavari toto corpore etiam pro corporis necessitate. 524 TRACTATUS VI. SECT. in. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI El ex bis elucet, consuetudinem in hisce non ita accipiendam esse, quasi exstiterit derogatoria praecepto Ecclesiae, sed potius quatenus est interpres. De barbitonsoribus et hortulanis. 52. S. Alph. n. 290. dicit, iuxta Salmanlicenses vi consuetudinis excu­ sari eos, qui in area vertunt et separant segetes et hortulanos rigantes olera. Sed reipsa haec non consuetudine, sed necessitate praecavendi damni excusanda sunt. Potius consuetudini adscribendum, quod licite barbilonsores exerceant artem suam. Et quidem rationabilis videri debet consuetudo, quando ple­ rique v. gr. rusticani, operarii, artifices, vix alia die tonderi possent. Hinc nil mirum, si ad alios quoque consuetudo perlransil. Quid tamen cuiusque loci consuetudo ferat, quisque ipso in loco videbit. Quae consuetudo excuset. 53. S. Alph. eod. n. 290. in fin. admittit doctrinam Viva, quod scii, ad excusandum sufficiat consuetudo probabilis, adeo ut salis sit testi­ monium unius doctoris eximii, lestantis seu afferentis consuetudinem. Et addit: «Bene autem Mazzolla advertit, quod in dubio de consuetudine possidet praeceptum, unde petenda est dispensatio; secus si probabile sit, adesse consuetudinem ». XVII. 3. Pietas in Deum, perquam licent opera, quae proxime (non quae remote) spectant ad cultum Bei; ut pulsare campanas, circumferre imagines vel cruces in supplicatione. Ornare autem et verrere templa ac similia, quae ad ipsum oilicium non spectant,si absque ral one in festum differantur, venialia habentur, fili. n. 218. Bon. I. c. 54. Quoad pulsandas campanas aliaque ab. A. recensit i in prima parte, nulla est controversia. Quoad alia, scii, verrere templa, coquere hostias, ornare altaria aul ecclesias tapetis, tabulata erigere necessaria .ad festivitatem, sepulchrum etc., s. Alph. n. 292. relata sententia eorum, qui haec illicita dicunt graviter, (quam sententiam ait esse conlra communem), tum eorum, qui cum A. dicunt esse venialia, si absque ratione differantur a 1 diem festum, subdit, salis probabilem esse sententiam tertiam, quae ne sub levi quidem haec velari tenet; tum quia ita fert generalis consuetudo, tum quia haec opera per se proxime concurrunt ad Dei cultum. At enim generalis ista consuetudo, quod absque ulla ratione haec ad diem festum differantur, ubi sit, nescio. El quidem putaverim, po­ stremam hanc sententiam a secunda non differre; quia si quando haec differuntur ad diem festum, ad id aliqua ratio (saltem ne praecedenti 4 525 die distrahantur ab aliis operibus, quae aul urgent aul sine aliquo in­ commodo omitti non possent) solet impellere. 55. Quaerit s. Alph. post alios n. 293. an ob solam pietatem liceat con­ ficere vestes pro pauperibus, colere agros ecclesiae, vehere lapides et ligna ad eius aedificium, dealbare parieles templi el huiusmodi. Sed commodius seiungelur quaestio de vestibus pro pauperibus et reservabitur ad seq. causam caritatis. Nunc de reliquis. 56. S. Alph. 1. c. fatetur, non spernendam rationem, qua plures docent ea licere; quippe in cap. Conquestus fin. dc Feriis sup. n. 50. exceptio fit « nisi necessitas urgeat, aut pietas suadeat ». Cum tamen id de iudicialibus actibus dicatur, non de iis, quae in se spectata apparent servilia, s. Alph. certo probabiliorem sibi videri ait negantem sententiam, haec licere. Tamen idem s. Alph. admittit ibid., licitos esse eiusmodi labores, si ecclesia pauper sil. Tum notat cum Salmanlic., « quia fere ecclesiae et monasteria his temporibus egestate laborant, idcirco pro his el pro ho­ spitalibus, confraternilalibus el similibus posse licite homines laborare, templa extruendo, segetes metendo, agros colendo etc. In praxi autem duo in oculos incurrunt: 1° reipsa non solere hos la­ bores suscipi, nisi cum loca pia laborant paupertate: 2° facultatem ab Ordinario peti consuevisse, etiam ad scandalum populi vitandum. QUAE CAUSAE EXCUSANT, UT LICEANT OPERA SERVILIA Ornamenta Ecclesiae conficere. ol. Refert s. Alph. 1. c. sententiam aientem, licere die festo laborare ad conficienda ornamenta necessaria pro ecclesia indigente. Huiusmodi foret flores componere sericos, tapela, mappas, purilicatoria, corporalia confi­ cere, planetas et alia paramenia consuere etc. Qua in re consuetudo et sensus fidelium rursus contradicit principio, quod attulimus ex Suarez ab initio, perinde esse, si gratis fiant, aut ex mercede. Nam nemo admittit, licere haec fieri pro mercede ab artifice, cum admittant gratis fieri posse. Ratio est, quia in allero casu merum opus pietatis apparet, in allero nequaquam. XVIII. 4. Caritas erga proximum, per quam licent el valent actus iudiciales pau­ perum orphanorum, viduarum el miserabilium personarum, ne expensis graventur. Sic etiam possunt rusticanorum, in parvis oppulis, si aliis diebus adesse nequeant, causae civiles agitari. Similiter licet pauperibus el infumis pro tunc egentibus subvenire. Item emere el vendere rusticis, qui aliis diebus impediuntur. Laym. c. 2. n. 7. V. Dian. t. I. II. 34. 58. De actibus iudicialibus pro pauperibus, dictum est dub. praeced. resol. I. resp. 2. Ilemque de vendendis quibusdam rerum generibus pro rusticanis, di­ ctum est paulo ante. Μ. 526 TRACTATUS VI. SECT. in. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI Quod liceat subvenire infirmis tunc egentibus nulla quaestio est; neque excusatio haec dici debet, quia ad ista praeceptum Ecclesiae sese non porrigit, siculi nec ad opus sepeliendi mortuos. Itemque quoad exhibenda pauperibus quaedam officia, quae praestare sibi vel aliis quisque potest, nulla potest esse controversia, v. gr. pectere crines. Et cum pauperi liceat sibi resarcire pannos aut cos purgare, nec ha­ beret quo operam aliorum ad id solvat, licebit et aliis haec servilia ipsi exhibere. 59. Quaestio fit solum, an liceat vestes pro cis conficere, quae v. gr. dandae sint ipsis in eleemosynam, vel saltem gratis consuere pro ipsis, si pannum habeant aut telas, vel contexere caligas etc. Porro s. Alph., cum quaestionem fecerit n. 293. ut vidimus sup. n. 55., an liceat vestes pro pauperibus conficere, respondet, probabilius non sufficere necessitatem pauperum communem, sed requiri, ut actu urgeat necessitas, cum nempe pauper, qui in particulari cognoscitur, actu graviter indiget: quam sententiam tribuit Viva, Tamburini, Sporer, Roneaglia etc. Verum non quaestionem faciunt isti DD. de veste conficienda aut re­ sarcienda pro paupere; sed de eo, qui laboret opere servili, ul faciat deinde eleemosynam, v. gr. si faber lignarius aut sarior aut terrae fossor aut typographic die (esto suam quisque artem cxerceal, ut proventum in pauperes vel loca pia elargiatur: ubi solum finis operantis, non vero finis operis ad caritatem tendit, seu pietatem. GO. Itaque distinctione res forte clarior fiat. Scilicet Γ si sermo sit de necessitate communi, non licet laborare pro pauperibus in genere, nisi agatur de conficiendis vestibus aut aliis eiusmodi, quae usui pauperum deservire debent, non vero ad lucrandam pecuniam, quae pauperibus ero­ getur. Qua distinctione conciliantur DD. specie tenus dissidentes; cum quidam videantur ad quaedam pro pauperibus opera suscipenda exigere extremam aut certe gravem necessitatem, alii vero communem censere salis esse. Hi nempe de rebus v. g. pannis in eorum usum concedendis agunt, illi vero de conficiendo opere, cuius merces iis in eleemosynam tribuatur. 2° Si vero quis pauper in extrema vel gravi necessitate ver­ setur, ul ad subveniendum ei opus sil die festo laborare, id profecto licet, quemadmodum et ipsi pauperi, si posset, liceret. XIX. 5. Necessitas propria, vel aliena, corporis vel animae: si nimirum sine gravi incommodo aut detrimento aliquid omitti non possit. Quo modo excusantur 1. In­ dicia, quae celeritatem requirunt, v. gr. si latro sit fugitivus nisi tunc capiatur. 2. Servi el ancillae coacti a dominis laborare nec audentes recusare: quod si tamen frequenter contingat, eos deserere debent. Suarez. Laym. loc. cil. 3. lidem ct similes reficientes suas vestes, cum id aliis diebus non possint. 4. Pauperes, qui se suosque alere non possunt, operantes privation, sine scandalo, maxime quando multi dies festi concurrunt. 4 QUAE CAUSAE EXCUSANT, UT LICEANT OPERA SERVILIA 527 Bonae, n. 13. 5. Coqui el culinarii. 6. Pistores, laniones et similes in oppidis populos s d concursu festorum. 7. Chirurgi el Pharmacopolae. 8. Conflatores ferri et vitri, co­ ctores latorum, calcis etc. el qnicumque, quorum opus semel coeptum non potest in­ terrumpi sine damno. 9. Molitores el naucleri pendentes a ventis. 10. Piscatores halecum, thynnorum etc. qui certo lanium anni tempore id possunt. 11. Instauratores fontium, pontium, viarum publicarmn et similium, quae moram non patiuntur. 12. Sartores in Operibus necessariis, ul funerih s, nuptiis etc., si aliter fieri non potest, ulsatisfaciant. 13. Agricolae ad cavendum damnum ruri laborantes, ul si ob pluviam imminentem segetes vel foenum congregent Bon. n. 13. Fili. n. 211. I I. Denique excusantur eliam mercatores, qui clausis tabernis quaedam vendunt cum praesupponere possint, empto­ ribus ea tunc esse necessaria nec alias commode emere posse. De supra dictis V. Suar. Fili. Laym. * Bon. II. cc. 61. Generale principium est, quando agitur de gravi incommodo et damno. Quam in rem s. Alph. n. 295. affert sententiam s. Thomae 2. 2. q. 122. ari. 4. ad 3.: « Quilibet autem tam servus, quam liber tenetur in necessariis providere non lanium sibi sed el proximo, praecipue qui­ dem in iis, quae ad saltitem corporis perlinent...; secundario autem eliam in damno rerum vitando ». Auctor autem subiieit 14 applicationes ad casus frequenliores, quas breviter enucleare praestat. 1. De indiciis brevi expediendis. 62. De hoc iam diximus sup. ubi de actibus judicialibus. 2. De famulis coactis ad laborandum. 63. Inlellige de laboribus alioquin illicitis. Nam mulla sunl laboriosa, quae et diebus festis a famulis praeslanda sunl et praeslanlur sine peccato. Verba A. nec audentes recusare, inlellige rationabiliter, nempe, uti communiter aiunt DD. apud s. Alph. n. 296., si ad id cogantur timore gravis indignationis domini aul gravis incommodi. Grave aulem incom­ modum, quod frequentius adesse potest, erit, si dimitti timeant, cum ad manum non habent alios dominos, quibus se addicant; sed praeter hoc alia possunt esse damna, quae timeant vel sibi vel suis, ul cogitanti huius mundi vices facile palet el inter haec s. Alph. recenset, si sint addiscentes vel obligati ad famulandum usque ad certum tempus, unde salarium amissuri essent eliam temporis elapsi. El quidem cum eadem limitatione inlelligi debet, quod A. subdit: si tamen frequenter contingat etc. Neque enim idcirco eliam in hac hypothesi tenerentur grave damnum pali: sed hortandi forent, ut inierim de alio domino requirant. 64. Bene subdit s. Alph.: « Idem, quod de famulis, dicilur de liliis aul uxoribus, quae cogantur ad laborandum a viris, si nequeunt renuere sine 328 TRACTATUS VI. SECT. ΠΙ. DE 3rt PRAECEPTO DECALOGI timore gravis damni (id non adeo frequens) aut gravis indignationis (id frequentius) ». Finge sutorem aut sartorem, qui etiam die festo ad labo­ randum familiae membra cogat. 3. De reficiente suas vestes. 65. Haud infrequens est iste casus in operariis sive masculis sive fe­ minis, qui per alios hebdomadae dies operam suam aliis locant el etiam subinde in ancillis, quibus tantum die festo aliquae horae conceduntur otii. Ea enim die el lavare et reficere vestes suas solent, vel filiorum etc. 4. De laborantibus ob defectum alimenti. 66. Rarior forte hic est casus, sed aliquando tamen contingit, ut v. gr. mulierculae hac necessitate pressae vel nendo vel caligas conficiendo etc. debeant laborare, ne vicius desit sibi aut familiae aul ut vestes emant etc. 5. De Coquis. 67. Bene Suarez lib. 2. cap. 21. n. 3.: « De actione coquendi cibos et aliis, quae ad praeparationem coquinae et mensae ordinarie fiunt, respon­ deri potest, haec quidem servilia esse el ex vi verborum praecepti con­ tineri sub illo, saltem quoad ea omnia, quae praecedenti dic praeveniri possent; tamen ex consuetudine populi christiani exempla esse ab illa lege... Sed non est inlelligendum, ex intentione el vi ecclesiastici prae­ cepti haec esse prohibita el per consuetudinem esse ablatam prohibitio­ nem ; nunquam enim Ecclesia has actiones prohibuit, nec fuit intentio eius, ut Christiani ab his actionibus abstinerent in dominica vel festis, sicut ludaei abstinebant in sabbato... Hanc ergo exceptionem addidit Ec­ clesia in suo praecepto. Tamen quia non invenitur ita clare scripta, di­ citur haberi ex consuetudine populi Christiani, non per derogationem sed per interpretationem, vel quia lotum ipsum praeceptum traditione incepit, el sic incepit a principio et sic semper duravit ». Quocirca heic non ha­ betur excusatio, sed esi praecepti indoles. 68. Subdit Suarez ibid. η. 4.: < Addi etiam potest, exceptionem hanc consuetudine auctam esse; nam plura fortasse ex consuetudine licent, quae ex vi legis excipi necessarium non erat. Nam ad ordinarium victum non erant necessarii pastilli et alii cibi artificiosi, qui non sine magno labore fiunt et tamen consuetudine permittuntur el praeparatio ciborum ad omnes has delicias ampliata est ». Quae quidem admittenda sunt, sed non, ul videtur, ex omni parte. Nam quod Suarez quodammodo supponit, exceptionem illam primitus constri­ ctam luisse ad id, quod necessarium erat, non vero ad cibos artificiosos: qui non fiunt sine magno labore (diceres potius longoy quam magno), id prorsus incredibile est. Numquid enim putabimus, cibos artificiosos re- QUAE CAUSAE EXCUSANT, UT LICEANT OPERA SERVILIA 529 ceniiori tantum hac nostra aetate inventos? Aul existimabimus, Chri­ stianos diebus festis (secus ac fere eliamnum usuvenil ac rei natura fert) quandam ieiunii speciem sibi imposuisse, ul artificiosos cibos abdicarent: Ergo aul negel Suarez, aliam ac ludaeis disciplinam primitus Christianis fuisse propriam, aul concedat, fas illis fuisse, ul consuetis cibis etiam dic festo uterentur. 69. Exinde s. Alph. n. 298. 1° concedit licere facere pastillos, qui sint pro usu ct venditione illius diei, aul opus sint ad publicam abundantiam: quae limitatio congruit naturae rei; neque enim sine causa reservari diei festo debet confectio ciborum, qui deserviunt deinde per hebdomadam. 2° Licere parare cibos etiam superfluos et ad delectationem. 3° Licere etiam animalia occidere el excoriare : si pridie commode fieri non potuit. 4° Posse colligi licite fructus, licet non necessarios ad usum diei, ut integriores serventur. Habetur enim ratio damni. 5° Id permittendum, si periculum sil, ne ab aliis surripianlur, vel ob pluviam damnum patiantur: unde receptum dicit multis in locis, ut die festo colligantur olivae, castaneae aliique fructus silvestres. Eadem est ratio. 6° Denique certe licere in festis praestare necessaria ad usum quo­ tidianum, ut sternere lectos, purgare domum aul vestes, utensilia culinaria lavare et similia. N. B. Consuetudo in his quoque optima est legis interpres. G. De pistoribus et lanionibus. 70. Venditio carnium saltem ad quasdam horas censetur necessaria pro victu. E multis, quae s. Alph. referi ex DD., haec notentur. 1° Quoad pistores : quatenus deservit recens panis pro usu emen­ tium, licite ab iis conficitur et haec consuetudo etiam Romae viget. 2° Quoad alios, licite conficiunt panem, si pro ea die inserviat, aut alia iusla causa adsit, quae multiplex excogitari potest. 7. De chirurgis etc. 71. De his nulla esse potest quaestio et ratio patet. Quoad pharmaco­ polas inlellige de iis rebus, quae opus sunt ea die, non vero, si servilia sint el nulla sit causa exsequendi die festo. 8. De conflatoribus ferri, vitri, calcis etc. 72. Ratio patet ob damnum ex intermissione secuturum. S. Alph. n. 300. addit, hoc opus posse etiam dic festo inchoari, si alias grave instaret damnum. Ballerim Moral. Τοπίο II. 34 530 TRACTATUS Vi. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI S. Alph. ex communi sententia addit, licere ferrare iumenia aul aclu itinerantis, aul mox ingressuri iter. Itemque reticere vomeres aique alia instrumenta eorum, qui secus die sequenti non possent laborare. Quod vero dictum est de ferrandis iumentis, dicatur de resarcienda roia vel temone etc., si ad iter sil necesse etc. Quod tamen opus, utpole diuturnius et laboriosius, urgenliorem causam postulat, ut ex communi sensu patet. 9. De molitoribus et naucleris. 73. De molitoribus superius dictum est dub. praec. resp. 1. resol. 4. quomodo eorum opus a censu servilium operum possit expungi. Nunc consideratur molendi necessitas, licet haberetur ul servile opus. Necessitas autem adesse potest 1° quia opus est farina : 2° quia exspe­ ctare quidam sine damno non possunt, ul rustici: 3. ratione damni circa aquae opportunitatem non amittendam. De naucleris, ratio palet. Deinde hoc est iter facere. 10. De piscatoribus halecum etc. Ί·ι. De piscatione genera lim dictum est super. 1. c. resol. 8., quam s. Alph. excusabat a servililale, si modico cum labore fieret. Nunc vero, utcumque laborem importet, considerabitur ratio damni seqiiuturi. Eadem prope est ratio, ac pro coquenda calce vel conflando vitro. 11. De instauratoribus fontium, pontium, viarum. 75. Res per se palet, dum conditio, adsit ab A. notata. 12. De Sartoribus. 76. Nulla est difficultas in iis, quae A. recenset. Idem approbat s. Alph. n. 303. quod scilicet liceat urgente necessi­ tate funerum, nuptiarum et similium nec die antecedenti potuerint ii opus absolvere. Idem probat, si advena careal vestibus decentibus. Quod extendendum est eliam ad incolam, si sorte careal; quia nulla polior ratio est pro alterutro. 77. Polior difficultas est, si alii exspectent vestes promissas: qui casus est frequentior. Communiter DD. excusant, si secus sarior passurus sil grave incommodum, ut limitat s. Alph. n. 303. El grave hoc incommodum subinde aderit, quia qui vestes exigunt et graviter dolent de fracta fide, pretium negant, detrahunt sartori apud alios etc. Quoad praxim lotus cardo in hoc vertitur, ue sartores semet scienter conficiant in hanc necessitatem, assumendo scii, opus, quod sciunt se ante QUAE CAUSAE EXCUSANT, UT LÎCEANT OPERA SERVILIA 531 festum praestare non posse ; isti a peccato excusari non possunt, nisi forte recusando illud opus grave subituri essent damnum. Si vero casu id contingat, quod subinde fieri potest, vel quia operarii desunt, quibus sartor confidebat, vel quia casu fuit a laborando impedi­ tus etc., tunc hac culpa caret. Vid. Gury n. 36. 10. De sutoribus. 78. Merito haec eadem de sutoribus dicenda inquit s. Alph. quibus, inquit, ex inducta consuetudine permittitur, novos calceos calceare: in quo non video, ubi sil difficultas; calceare enim est calceis vestire: agitur scilicet de periculo faciendo novorum calceorum. Excusari possunt, qui calceos purgant seu lingunt. Hoc enim perlinet ad purgandas vestes. Et cum quisque licite id faciat sibi, poterit el pro aliis facere (a). 13. Dc agricolis. 79. Resolutionis ratio palet, ad vitandum nempe damnum. 14. De mercatoribus. 80. Satis de his dictum fuit sub dub. praec. El consuetudo in hoc el similibus inspicienda. De lucro amittendo. <81. S. Alph. n. 301.: Sententia affirmans excusare ab opere servili occasionem quaerendi magni lucri salis et forte est magis probabilis (prae negante); quia communiter illi, qui laboribus se sustentant, raras habent occasiones talis lucri magni acquirendi el censent, se magnum damnum pali, si occasionem amittant... Saltem videtur dicendum: praeceptum tilpoleecclesiasticum, non obligare cum tanta indura. Ita ad sensum s. Alph. Finge v. gr. quod inundantes aquae deferant plura figna per flumina; ne istud lucrum amittatur, poterii pauper colligere: pauperem dico heic non opulentum. Inferius videbimus, eadem de causa quempiam excusari a praecepto audiendae missae. De otio vitando. 82. Plures sunt DD. (vid. s. Alph. n. 302.) qui docent, excusari cos qui laborant ad otium vitandum, si otium probabile periculum peccati in­ ducat. Hanc doctrinam videtur coarclare s. Alph., dum id concedit solum, ( i) At si totam diem insumant tingendis calceis praetereuntium, ut plût es nunc conspiciuntur in viis publicis, ratio servilis et illiciti operis satis se prodere videtur. E· 532 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI si aliter lentatio vinci non possit: unde consequitur, raro talem necessi­ tatem laborandi accidere. Sed et ea posita limitatione, haec sententia in priorem plurium DI), recidit. Etenim quomodo habebitur certitudo quod aliter vinci nequeat lentatio aut quid ipsa est, nisi probabile illud peri­ culum? Agitur enim de libero consensu, qui nexum non habet necessa­ rium cum adiunclis, in quibus versetur homo, ut idcirco solum proba­ bile periculum a quopiam cognosci possit. XX. 6. Utilitas, non simpliciter necessaria, sed ad communem laetitiam vel splen­ dorem : sic enim licet in adventu vel ortu Principis laborare, ut perficiantur theatra, ignes, vestes etc. Quanquam monet recte Suarez, praestare in hoc casu petere veniam a Pastoribus. V. Bonae. 83. Haec refertur maxime ad publica festa, v. gr. (piando illuminanda est civitas, parandae machinae pyrolechnicae etc. etc. Haec, inquit s. Alph. n. 301. perlinent ad moralem quandam rei publicae necessitatem et con­ suetudo salis permittit. XXI. 7. Excusat item, saltem a gravi peccato, parvitas operis seu temporis. Unde grave non videtur una hora laborare, ul habet Suar. I. 2. de Fest. c. 32., maxime, ut notat Laym., si labor non sil nimis servilis el fatigans corpus. Imo durum videtur mortalis damnaro, si quis duas, aut 1res horas impendat. Vide Fili. t. 27. c. 1. q. 1. n. 105. In forensibus autem et judicialibus materiae quantitatem non ex quantitate temporis, sed qualitate operis desumendam, monel Escob. E. 5. c. 3. n. 14. ex Palao I. i. tr. 9. d. 2. p. 3. n. 4. Sic grave peccatum esse asserit venditionem rei magni mo­ menti, cum magna sollemnitate, licet brevi tempore fiat. Quod intellige (secundum praedicta) nisi consuetudo vel necessitas excuset. 81. Mulli mulla dixerunt, alii laxius, alii rigidius. S. Alphonsus n. 305. concludit, communiorem el probabiliorem sententiam nunc esse, non pec­ cari morlaliler, nisi laboretur mullum ultra duas horas, v. gr. duas horas cum dimidio. Si aliqua autem causa seu necessitas (per se non sufficiens ad excu­ sandum) accederet, sine gravi culpa aiunt esse trium horarum laborem. Iuxta regulam A., si labor non sit nimis servilis el defatigans, ali­ quid laxius quidam generalim concedunt. Valde servile el defatigans aiunt esse caedere lapides, arare terram etc. Quoad gravitatem in re forensi, nihil A. addendum. Censet probabilius el dicit communius s. Alph. n. 306., quod qui prae­ cipit pluribus laborem in die festo, non peccat graviter, si singuli labo­ rantes ratione materiae excusantur a mortali, sive hi simul eodem tempore, sive successive laborent. « Ratio, quia operae famulorum non uniuntur in unum; nequii autem dominus peccare magis, quam ipsi famuli, qui lanium leviter peccarent ». Ita s. Alph. 4 QUAE OPERA DIE FESTO PRAECIPIANTUR 533 Dub. III. Quae opera die festo praecipiantur. XXII. Resp. Praecipitur I. Auditio concionis, non tamen sub mortali, nisi quatenus quisque tenetur discere necessaria ad salutem. V. Triden. sess. 24. c. 4. de Reform. Fill. hic, c. 8. Bon. t. 1. d. 5. q. I. p. 2. n. 27. Suar. etc. Dixi, nisi quatenus etc.; quia ho­ mines rudiores ignorantes praecipua mysteria fidei, ea praesertim, quae sub gravi obli­ gatione eos scire teneri dictum est supra (le Praccept. Fidei, tenentur lege caritatis (si alias ea commode addiscere non possint) sub gravi peccato concioni, vel potius catechesi intéressé. Bon. d. 3. in praec. 5. n. 28. addens eo casu concionem eliam Missae praeferendam tsse. Trull. I. 1. c. i. d. 4. n. 12. l ag. etc. 2. Praecipitur speciali praecepto obligante sub mortali, audire Missam, hoc est morali et humana assistentia sive praesentia ei intéressé. Est communis ex cap. Omnes fideles el ex cap. Missas, de Consecrat, dist. I. contra Ang. el Ro«ellam, qui semel vel ilerum négligera, di­ cunt esse veniale. * Est praeterea damnata haec Propos, ab Innocent. XI. Propos. 52. * Obligat hoc praeceptum omnibus Festis omnes baplizalos usum rationis habentes : non autem infantes, amentes vel catechumenos. Ralio primae partis est, quia est uni­ versale. Balio secundae est, quia assistentium humanam habere non po-sunt. Ratio tertiae est, quia non sunt Ecclesiae subiecli. C. Logo d. 22. s. 1. el 2. ex Nav. Sanch. et Conin. 85. Quod spectat ad audiendam concionem, adverte, non teneri fideles sub gravi, nisi si ignorent ea, quae sub gravi scire tenentur et alias com­ mode ea addiscere non possent: unde est obligatio audiendae potius ca­ techesis. Ita et s. Alph. n. 269. Sane, ul monet Suarez, ab eo citatus, 1.2. c. 16. n. 8., per legem positivam, non imponitur alia obligatio, quam episcopis et parochis praedicandi. S. Alph. 1. c. occasionem arripit disserendi de obligatione parochi ad pascendum gregem suum verbo Dei. De hac re agemus in Praec. seq. dub. 6. resol. 4. 86. Quod spectat ad praeceptum audiendae Missae el gravitatem eius violationis, affertur quoque propos. 52. damnata ab Innncenlio XI.; ea lamen est generalis de observatione festorum: « Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, seposito scandalo, si absit contemptus ». Quid requiratur, ut Missa audiatur rite, explanatur in Resolutionibus. Onde resolves. XXIII. I. Non est obligatio audiendi concionem in Parochia propria: tum quia HR. multi nullum hac de re praeceptum agnoscunt: cum Trident, sess. 24.c. 4. de Reform. dicat, teneri, ubi id commode fieri potest: Ium quia, si qua obligatio fuit, ei de­ rogatum est per privilegia Regularium et generalem consuetudinem contrariam. Suar. de Rei. t. I. I. 2. cap. IG.Azor. Navarr. Cencd. Zerol. p. I. x.praed. Trull. 1. 2. c. I. 534 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI (I. 4. Vide Barb, in Trident, sess. 24. c. 4. Imo Fraires Praedicatores et Minores et qui cum ipsis in privilegiis communicant, concionanles in suis ecclesiis quovis anni tempore possunt auditoribus suis concedere 18. annos el 320. dies indulgent, nomine Papae. Dian. p. 4. t. 4. r. 22. ex Ilodriq. etc. 8". Constant haec etiam ex iis, quae A. ex professo in Dub. IV. agit. XXH. 2. Non est obligatio ad audiendam Missam feria quinta et sexta el Sabbato maioris Hebdomadae neque diebus Rogationum. Azof. Henriq. Suar. d. 83. sect. 5. XXV. 3. In dic Nativitatis Christi tantum teneris audire unam Missam. Navar. Suar. Fili. 88. Res clara est. Praeterea in die Naliv. D. N. etiam Sacerdos potest unam celebrare Missam. XXVI. 4. Satisfacit, qui recital sub Mssa (ex obligatione) Horas Canonicas vel poenitentiam ioiunclam in confessione, ul contra Caiclan. Sylv. Ang. Armill. docent Suar. Sà. Ilodriq. Fill. etc. Ratio est, quia duobus praeceptis potest simul satisfieri, ut v. supra de Legibus cnp. 3. dub. 3. Idem de eo, qui confitetur tempore Missae, affirmat Regin. I. 19. n. 14. dummodo intentionem habuerit audiendi Missam. Negat autem Suarez d. 88. sect. 6. Azor. c. 7. q. (>. Gordonus, Card. Lugo I. c., si quidem possit differre Confessionem nec adsit necessitas praecepti confessionis. Idem dicit Bonae, disp. i. a. ult. p. 1. Ubi contrariam praxim quorundara excusat, vel ob necessitatem communicandi vel intentionem audiendi Missam aliam vel denique ob bonam fidem. 89. De recitatione officii aut actione poenitentiae tempore Missae alias diximus, ubi de Legibus cap. Ill. dub. V. el s. Alph. lib. 3. n. 309. dicit sententiam A. esse communissimam. Quaestio tamen fit circa confessio­ nem, quae peragatur tempore Missae. Quoad sententiam negantem praeceptum impleri ab eo, qui tempore Missae conlilelur, Auctor confuse quaedam congerit, quae distinctione indigeni. Nam vel 1° quaestio est, an necessitas confitendi ob praeceptum, vel necessitas dein communicandi, vel etiam ratio non manendi in statu peccali excuset ab audiendae Missae praecepto, sicut etiam an excuset bona fides a peccato, vel 2’ quaestio Iit, an qui in ipsa ecclesia confite­ tur, dum Missa celebratur, simul satisfaciat praecepto audiendae Missae h. e. censendus sil simul adsistere salis Sacro. 90. Porro Suarez de Euch. disp. 88. sect. 6. V. Septimum el Azor part. 1. lib. 7. cap. 7. q. 8. quaestionem primo tantum sensu agitant el Suarez lanium negat licite omitti Missam, ut (piis confiteatur, aeque ac illicite omitteret, ul concionem audiret. Eodem pacto quaestionem facit Tamburini (allegans Suarez) in Decal, lib i. cap. 2. §. 2. n. 15-18. Azor vero licite dicit Missam omitti, si secus impleri praeceptum confessionis non posset; quae si necessitas absit, id dicit illicitum. Quo quidem sensu etiam s. Alph. n 332. scribit: « Non excusatur autem ex communiori... qui omitteret Sacrum ob aliud bonum spirituale, quamvis maius (Suarez 1. e. affert exemplum illius, qui domi maneat, ul contemplationi insistat AN CONFESSIO ETC. IMPEDIANT AUDITIONEM MISSAE 535 cum magno profectu spirituali). Probabiliter tamen admittit lilsung, ex­ cusari, qui omitteret Missam pro se confitendo, si alias deberet aliquandiu permanere in peccato mortali. Item excusatur a Missa, qui alias non posset impedire blasphemias, rixas, furta etc. ». In quibus non quaeritur de im­ pedimento attentionis ad Missam, quod afferat actio confitendi peccata, sed utrum licite quis absit a Missa penitus, ul possit confiteri. Eliam Escobar lib. 42. cap. 9. dub. 35. η. 182. monet, Suarez et Azor abs re allegari. Ergo ista non faciunt ad rem praesentem, sed ad quaestionem seq. in Dubio V. = Quae excusent ab auditione Sacri. = liem quod A. dicit cx Bonacina, excusari quosdam bona fide, parum ad rem facit; quia id commune est omni praecepto. Ita si quis bona fide putet se posse non au lire. Sacrum, ul comitetur Eucharistiam ad infir­ mum delatam. Solum adverte, id, quod fatetur Bonacina, reipsa contin­ gere, ul fideles bona fide putent, se satisfacere obligationi Missae audien­ dae, licet eo tempore confiteantur. Qui sensus communis fidelium non modicum confert ad interpretationem eiusdem praecepti. 91. Quaestio ergo huius loci est in secundo sensu, nempe an compossibilia sint audire Missam et confiteri. Negat Lugo de Euch. disp. 22. n. 22., quia actio confitendi excludit, inquit, externam attentionem. El hanc rationem s. Alph. n. 312. praefert rationi Bonacinae, quam imo, ut videbimus paulo post, ipse reiicit: quod nempe Ecclesia praecipiat, ut quis adsistat per modum orationis itemque Tamburini in Decal, lib. 4. cap. 2. §. I. n. 15., quia, inquit, excluditur moralis assistentia; quae ratio eadem aliis verbis est cum ratione Lugo: male tamen Tamburini allegat in id Suarez et Azor, quorum primum sui immemor (vid. sup. n. 90.) de alia re disputare fatetur. El GordonuS ab A. allegatus item defectum attentionis accusat Moral. lib. 6. q. 7 cap. 2. n. 13. in tin. S. Alph. lib. 3. n. 314. allatis pro affirmante opinione DD., subdit: « Haec secunda sententia non videtur omnino probabilitate destituta et olim probabilem ipse censui; sed quia postmodum observavi, eam a gravibus DD. reiici, modo non audeo probabilem dicere. » Verum ego non video, u binam sil iste excessus externae probabilitatis pro negante, cum etiam pro affirmante non pauciores nec minus graves ipse s. Alphonsus indicet el abs re viderimus quosdam allegari, uti Suarez el Azor. 92. Circa rationes ne ipse quidem s. Alph. 1. c. reperil argumentum ullum decretorium : imo advertit, negativae adhaerentes in ratione affe­ renda non sibi cohaerere el alias ab aliis afferri. « Utuntur autem, ait, diversis rationibus ». Quod palam facit, rationem aliquam solidam ac manifestam deesse. Nam 1° quod quidam aiunt, non posse eodem tempore personam geri 536 TRACTATUS VI. SECT. HI. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI hinc rei inde offerentis, id prope puerile est et probaret insuper, non audire Missam illum, qui tunc examinat conscientiam (el huc contra communem sententiam devenit Bonacina de Euch. disp. 4. q. ullim. punct. 11. n. 26.) ac mullo magis illum, qui peccata sua Deo confiteatur. Bonacina (qui 1. c. fatetur se prius affirmativae opinioni adhaesisse ceu probabili) moveri se dicit ad mutandam sententiam, quia « Ecclesia praecipit assistere missae per modum orationis: addens deinde (abs re, ut vidimus) auctoritatem Suarez et Azor. At enim s. Alph. n. 314. advertit, hanc rationem non esse firmam nec orationem esse necessariam. Et quidem ad hoc allegat cum aliis Suarez, qui de Euch. disp. 88. sed. 3. « statuit, tantum requiri aliquam atten­ tionem ex obiecto religiosam et ad cultum Dei pertinentem ». 93. Aliqui, ut vidimus, negant haberi in confidente attentionem exter­ nam, praesentiam scii, moralem, qua appareat, eum Sacro assistere. At enim cur in choro, scii, post altare maius erit praesens qui non confitetur, non erit praesens ibidem alter, quia genuileclit prope sacerdotem cui confitetur peccata? Recident ergo isti in primam difficultatem de di­ versa persona offerentis el rei. Al vero numquid exterius gerit personam offerentis, qui tempore missae circumii fideles, cum marsupio seu capsula vel patera, ul colligat eleemosynas pro animabus purgatorii? Aut me­ lius externam attentionem praestat sacerdos celebrans, quem concedunt apud s. Alph. n. 314. in fin. posse tunc aliam missam audire? Imo nonne concedunt, sacerdotem, qui audit confessiones, satisfacere praecepto audiendi Missam ? 94. Alii obiiciunt defectum internae attentionis, quia, ut ail Escobar lib. 42. n. 183. « continet narrationem peccatorum attentam ex parte poenitentis et ex parte confessarii interrogationem, admonitionem, reprehen­ sionem el alia huiusmodi ». Al 1° etiamsi daretur, sic excludi attentionem requisitam (ul ail Esco­ bar) ad impletionem praecepti; tamen cum praedicta non semper contin­ gant, male inde infertur generatim, non impleri praeceptum: ad summum id evinceretur pro eo tantum casu. Nonne admittunt, posse satisfacere confessorium? El nunquid minus distrahitur hic, quam poenilens el non magis plus distrahitur? 2’Attentio, quae in praemissis excluderetur, foret interna. Atqui, ut inferius licet videre, sine ulla nola negari potest, eiusmodi attentionem esse requisitam. 3" Nonne concedunt, satisfacere praecepto tum illum, qui tempore Missae examinet conscientiam in ordine ad confessionem, tum illum qui librum spiritualem aut in eundem aut in alium finem legat, ubi sint et admonitiones et adhortationes el reprehensiones? Quomodo itaque exclu­ ditur isia attentio per confessionem attentam el attentam responsionem 537 el non per attentum conscientiae examen? Quid differt inler monitionem auditam aul lectam? 4° Falsum est, cum, qui confitetur, non posse aliquo modo eliam in­ terno Missae assistere, tum quia supponimus hanc in eo voluntatem, lum quia attentio requisita in eo residet, ul aliquo modo advertat, quid fa­ ciat sacerdos: tum Igni que, quia quod deest internae attentioni, supplet cultus per actus, qios ponit, non secus ac si examinando conscientiam aul legendo méditaionem inferni absorberetur mente. Et mirum est, at­ tentionem sufficientem reperiri, ut videbimus, in eo, qui confabulatur de re vana et negari de eo, qui peccata sua confitetur. 95. De allimativ: sententia s. Alph. n. 314. scribit: « Absolute autem illam tenet et consilii Croix lib. 3. pari. 2. n. G56. cum Lessio, casu quo obligati ad Missau essent famuli, qui aliter non confiterentur; tunc enim (ul ait) saltem præsnmitur, quod Ecclesia consentiat ». Ac dein remittit ad §. 332., quam recitavimus sup. n. Al aptius, quan Croix, Leonardos Lessius hoc revocat ad consuetu­ dinem, quae non distinguit inler famulos el reliquos. Ita ille in Auctario ad Comment, in i. 2. seu ad Tract, de Actibus Human. V. Missa cap. 11. n. 8: « Omnino videntur excusandi, quibus ratione negotiorum vel quia sunt in obsequ») aliorum non est integrum aliud Sacrum audire. Idque ex duplici vel triplici capite. Primo per έπείχειαυ. Si enim legislator esset praesens ct omnes circumstantias nosset, non vellet illos obligare. Nam haud diiie mavult s. Pontifex illos tali modo Sacro intéresse, cum tanto fructu spriluali, quem ex confessione percipiunt, quam sine illo fructu perfeclits ad sacrificium Missae attendere» (et haec est ratio quoad famulosallata a s. Alph., qui praeterea limitat, si secus deberent manere in pedato mortali n. 332.) Secundo per consuetudinem le­ gitime praescii dam. Haec enim sicut potest legem aliquam abrogare, Ha mullo facilis potest moderari eius observationem, ut patet ex cap. finali de ComietuHne. Utique autem in Belgio est consuetudo, ul illi, qui sub Sacro confitentur nec diutius manere possunt, ad aliud Sacrum non censeanlu obligati. Quam consuetudinem puto etiam alibi vigere eslque m iximeialioni consentanea el secundum mentem Ecclesiae. Tertio ratione lucri sjiritualis, quo alioquin privarentur. Si enim ob notabile commodum lenporale licitum est eliam a Sacro abesse, si alia ratione obtineri nequit,ul omnes fatentur : cur ob ingens lucrum animae, quod aha ratione comequi moraliter non poles, non licebit libi imperfecto illo modo Sacrim aidire? » Ad quae adverte, reipsa hanc consuetudinem ubique vigere, nisi sicubi impoiunus aliquis confessarius simplicium conscientias perturbet. Cumque jr agros et in paroeciis ruralibus vix fieri possit, ul qui ad primam ?issam accedunt, intéressé possint secundae, quae multo serius AN CONFESSIO ETC. IMPEDIANT AUDITIONEM MISSAE 538 TRACTATUS VI. SECT. HI. DE 3* PRAECEPTO DECALOGI celebretur, ratio patet cur ne possent quidem fideles illi utrique adesse: de quo alioquin ne suspicantur quidem. 96. Addit denique Lessius ibid.: «Addo ad satisfaciendum praecepto, absolute non opus esse audire verba aut videre sacrificantem; sed suf­ ficere, ut intersit cum reverentia, ut sacrificium praesentia sua honoret. Unde sufficit attentio quaedam confusa, qua advertat ibi sacrificium of­ ferri, ut docet Ioan. Medina Cod. de Confession, q. 44 ; quae attentio stare posse videtur cum actu confitendi ; praesertim si illi actus dirigatur ad participandum sacrificio: tunc enim intendere illi actui est simpliciter intendere ipsi sacrificio et illud honorare ». Et concludit Less. ib. n. 9: « Ex quibus satis prolabile indico, eliam eos non teneri ad aliud Sacrum audiendum, quibus :al temporis suppe­ ditatur, si bonam saltem partem extra confessionem aidierinl ac proinde sub peccato mortali non cogendos lanquam obstrictos sed hortandos ad id, quod lutins est el decentius ». Collutis vero solutionibus, quas dedimus argumentis contrariae partis nn. 92-9 i., quae solutiones vim quoque argumenlorun censendae sunl habere, concedendum est, sententiam affirmantem verissma probabilitate gaudere; etiamsi loto tempore Missae confessio peragitur atque citra necessitatem. Prudentia ergo suadet, ne quaestio haec fiat inter caechesim expli­ candam el poenitentibus in confessione confessorius non iiiicial conscien­ tiam peccati. XXVII. 5. Satisfaciunt etiam inservientes Mi. El mox ibid, de defectu voluntario: « Postquam vero hic defectus commissus esi, non esi obligatio illum supplendi in alia Missa propter rationes insinuatas cl quia res morales non sunt adeo rigorose expendendae, praesertim quando leviores sunt ». QUAE OMISSIO GRAVIS QUOAD MISSAE INTEGRITATEM XXIX. 7. Non peccat, saltem mortaliter, qui a duobus Sacerdotibus successive duas dimidias Missas audii, ut habet Navar. c. 21. Sii, Sol. Ilenriq. Pian. I. 1. tr. 3. r. 18. Bon. d. i. q. uli. p. 11. Hurt, conlra Suar. Con. Lag.; quia audit integram Mis­ sam. Ob quam causam est probabile, ’ nunc improbabile, oli damnatam ab Innocent. XI. propos. 53. * etsi simul audiat, ut babel Bon. 1. c. Hurt, el Dian. conlra Bogin. Con. Card. Lugo, etc., quorum sententia videtur probabilior. 109. Quoad primam resolutionis conclusionem (scii, quod non peccet, saltem mortaliter, qui a duobus sacerdotibus successive duas dimidiatas partes Missae audii) recte Suarez de Euch. disp. 88. sect. 2. « Propter haec (cf. n. seq.) suspecta mihi semper fuit illa doctrina, quam nonnullis eliam modernis Theologis cl Jurisperitis displicere video; quia revera est parum consentanea intentioni Ecclesiastici praecepti et religioni ac reverentiae debitae huic Sacrificio. El saltem censeo valde perlinere ad substantiam huius praecepti, ut tota Missa fidelium, ab oblatione scii, usque ad con­ sumptionem, continue et per modum unius Sacrificii audiatur...; quoad accidentalia vero facilius admitterem, posse praedicto modo suppleri, ma­ xime ob aliquam probabilem causam seu necessitatem : nam sine illa res est reprehensione digna. Nihilominus propter auctoritatem dictorum Aucto­ rum non polest practice condemnari contraria sententia el ideo qui ex illa fuerit operatus, non peccabit mortaliter ». 5(4 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI In quibus adesi ralio resolutionis A. el levis culpa de eo debel intelligi, qui id facial sine causa. Sapienter s. Alph. doctrinam A. hoc pacto recipit, si ab uno sacerdote audiatur usque ad consecrationem exclusive, ab allero a consecratione ad finem ; secus enim non interossei Sacrificio. Quod confirmat Lugo de Each. disp. 22. n. 8., licet probabilem, ob cxlrinsecam auctoritatem, dicat oppositam. 110. Secunda pars resolutionis non polest amplius haberi probabilis; cum proscripta sil ab Innoc. XI. n. 53. haec propositio: «Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro, qui duas eius partes, imo quatuor simul a diversis celebrantibus audit. Et bene Viva ad h. prop. n. 9. osten­ dit, proscriptionem ferire eliam casum auditae Missae a duobus simul sacerdotibus. Absurdilas porro huius propositionis ipsa est, quae deterrebat Suarez (ut innuit in allato suo textu n. praec.), ne admitteret doctrinam de par­ tibus eliam successive auditis; nam ex illa velut corollarium pronum videbatur et istam statuere ex generali principio, quod el nihil velet plu­ ribus sacerdotibus attendere el uno tempore possit pluribus obligatio­ nibus satisfieri, si una alleram non impediat. XXX. 8. Non satisfacit, qui sub Sacro dormii, pingit, docet vel qui est post mu­ rum aut aliam rem, tali loco, unde nihil audiri, videri vel notari possit, quid tiat; quia non censetur moraliler praesens. Satisfacit tamen surdus, caecus el quicunque (licet sil post ostium aut columnam vel in fenestra vel procul a templo) ita est praesens, ul ex signis externis colligere possit, quid a celebrante agatur spectata loci natura (etiamsi per accidens nihil audiat, videat aut intelligal) silque pars per mo­ ralem coniunclioncm eius multitudinis, quae dicitur praesens cl est in conspectu altaris. Bon. 1. c. III. Duo solum heic notabimus ex s. Alphonso n. 312. 1° Sine causa dici a quibusdam, illum non satisfacere praecepto, qui in magna basilica esset in aliqua cappella, dum in altera dislanlissima fit Sacrum; nam si potest respicere celebrantem aut advertere, quid agat, certe satisfacit; nam quisquis in templo est, salis praesens est Missae. Unde improbabilem eam opinionem dicit. Admittit 2° s. Alph. ceu satis probabile et a pluribus admissum, posse audiri Missam a quopiam, qui in domo sua, interiecla via, respicit altare, dummodo distantia (scii, inter domum et templum) sil parva. Lugo vero censet, non obstare si haec distantia sit triginta passuum. XXXI. 9. Audiens debet esse alienius, saltem virtualiter el in confuso, ul aliquo modo advertat, quid liat. Hinc si quis nunc attendat, nunc fabuletur, ul tamen semper advertere possit, quid liai, licet peccet irreverentia, non tamen damnandus est mor­ talis. lino Con. 3. p. q. 83. cum Sylv. Bosel, el Mcd. docet eum satisfacere, qui vo­ luntarie toto sacro est distractus, modo sibi sit praesens et cum reverentia externa i QUAE ATTENTIO REQUIRATUR 545 assistat. Quoad probabile esse, docet Laym. contra Soar. Bon. el alios. V. Con. I. c. et Card. Lugo n. 26. el 27. Plura de tola hac maieria vide supra de Legibus c. 3. dub. 2. 3. el 4. ' 112. Distinguunt heic DD. intentionem el attentionem. Et quoad intentionem patet non requiri intentionem implendi praece­ ptum; sed suiTicere aliquam intentionem assistendi actui religioso seu faciendi actionem religiosam. Neque obstat prava intentio adiecta. Qua de re notat Suarez de Euch. disp. 88. sed. 3.: « pravam intentionem adiunclam voluntati audiendi Missam, non esse contrariam implelioni huius praecepti, si aliunde non excludat sufficientem attentionem. Itaque quamvis quis eat ad ecclesiam ex libidinosa intentione videndi feminam, vel etiamsi ollicio Missae cum eadem assistat intentione, tamen, si non excludit voluntatem implendi hoc praeceptum ecclesiasticum et sufficienter sil attentus, implet illud ». Eadem habet Lugo de Euch. disp. 22. n. 23. 113. Duplex autem est attentio: altera externa, alia interna. Lugo de Euch. disp. 22. n. 25. Externa consistit in negatione distractionis externae, quae ex se distrahere debeat mentem ab auditione Missae: v. gr. s» quis in Missa depingere vellet vel legere historias aut quaestiones spe­ culativas, confabulari, ludere et similia, tunc non haberet attentionem externam. Attentio interna consistit in applicatione interna mentis ad Missam. Quaestio fit, an sufficiat sola attentio exterior, coniuncla utique cum supradicla intentione. Et affirmativam acriter defendit Lugo cum aliis pluribus neque solum quoad audiendam Missam, sed etiam quoad orandi praeceptum vid. de Euch. disp. 22. a n. 29; quinimo huc maxime vim argumentorum dirigit, Suarez impugnans, qui de Hor. Canon, lib. 4. cap. 26. n. 13. oppositam sententiam dixerat, sibi moraliler certam videri. El sententiam suam confirmat Lugo 1. c. n. 35. exemplo illius, qui exer­ ceat actum externae adorationis, quae est nota submissionis internae; nam etsi distractus sit per alias cogitationes, tamen si velit prosequi actum externum adorationis, v. gr. genuflexionem vel capitis humiliatio­ nem ad significandam submissionem internam, hic certe exercet verum el substantialem actum adorationis. Quod sane exemplum magis quadrat in auditionem Missae ad quam, ut ait s. Alph. n. 313., non opus est orare, sed sufficit velle adsistere intendendo Dei cultum, quam in orationem, pro qua tamen illud Lugo affert. Et ipse s. Alph. n. 313. postquam notavit, negari non posse, quod sit salis probabile, sufficere externam attentionem ad orandi praeceptum im­ plendum, concludit, a fortiori id valere quoad Missam audiendam, cui sufficit praestare praesentiam moralem. 35 Bali.euim Moral. Tom. Π. I 546 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI 114. Celerum si inspiciamus, quid alii requirant ad attentionem in­ ternam, vix differt alia ab alia opinione. Nam Suarez v. gr. scribit de Euch. disp. 88. sect. 3.: « Alia est enim attentio ad ea, quae Sacerdos dicit vel facit, non ultraM progrediendo nec distincte intelligendo, sed solum allendendo ul ad rem quandam sacram, sicut supra dicebam, el haec attentio est intima omnium, tamen sufficiens; quia illa salis est, ul illa Missae auditio seu praesentia sil humana, moralis et ex obieclo religiosa ». Paulo ante autem hanc rationem reddit: « Quia qui ibi dormiret, vel alternissime studeret legendo aul scribendo, sine ulla controversia non haberet hanc praesentiam necessariam; at vero perinde se habet, qui nullo modo attendit, sed omnino mentis attentione voluntarie est in aliis rebus occupatus ». Unde paulo post exigit, « ut saltem attendat ad ea, quae sacerdos facit, lanquam ad res sacras ». 115. El Salmanlic., qui Suarez opinionem tenent de Sacrif. Missae cap. 6. n. 41.: «Nihil aliud exigit (hoc praeceptum), nisi quod quis in­ cipiat audire Missam... intentione attendendi, seu quantum in se est, va­ candi Deo et in contrarium animus iste non mutetur. Unde quoties dedita opera mentem a dicta intentione (audiendi Missam) non dimovet, licet inter audiendum Sacrum sit distractus, satisfacit praecepto » El n. Vt: « Et quod plus est ac pro tollendis mullorum scrupulis maxime notan­ dum, licet «pii praedicto modo incepit audire Missam... postea dum audit..., ultro el adverlenter circa alia mente divagelur, si non advertat per hoc distrahi a Missa, satisfacit praecepto; quia hic non voluntarie distra­ hitur a Missa... ». Hinc generatini monent DD., non facile arguendos de gravi culpa fideles ob defectum internae attentionis. Ita el Gury n. 345. Atque idem §. 347. Besol. 5.: «Satisfaciunt quoad substantiam, seu a gravi culpa excusantur, qui voluntarie distrahuntur etiam toto tempore sacri, modo simul attendant: hoc enim fieri potest, si distractiones non sint valde vehementes, cum homo simul de pluribus possit cogitare ». 116. De dormitante vero haec habet s. Alph.: « Si post debitam in­ tentionem audiat Sacrum... ea attentione, qua saltem advertat non omittere audire..., satisfacit et saltem non peccat graviter ». H 117. Quod spectat ad confabulationes, aiunt Salmanlic. de Sacrif. Miss. cap. 6. n. 50.: Si confabulatio sit discontinua et per parvam partem Missae, vel non de re seria, sed de levi, quae non impedii attentionem necessariam, sed solum facit remissiorem, excusantur a mortali, seu aliis verbis peccatur irreverentia, sed satisfit praecepto. I' 118. Tandem de eo qui quaerit eleemosynas per ecclesiam, bene ait I.essius in Auctario V. Missa cas. 4. n. 10.: Est opus tale, cum quo possit star·· attentio confusa. Adde consuetudinem. El consentit s. Alph. n 317 non esse actionem incompossibilem. Contemnenda igitur sophistica quorundam opinio contraria. * DE ORATORIIS PRIVATIS 547 XXXII. 10. Praeceptum audiendae Missae impletur quocumque in loco, sive in Paroch ali aul Calhedrali sive in lingularium ecclesia sive in oratoriis privatis sive extra ecclesiam audiatur. Halio es , quii Ecclesia tantum auditionem M ssae praecipit, non aulem locum: ergo quovis loco impletur. Toi. 1. 9. c. 7. Azor. c. 6 Ilorlr Nav. Fili Nug. Suar. Con. Bon. d. 4. qu. uli c. 32. n. i. el plures. Quae doctrina, licet certa salis sit, nihilominus, quia po^i omne * supra citatos Auctore * a quodam moderno, viro alias docto, in dubium vocatur, peculiari dubio examinanda est, ne cui (quia liber obvius est) scrupulus aut conscientia nascatur erronea. 119. Duo heic maxime notanda occurrunt. Alterum circa obligationem audiendi Missam in parochia, quae negatur: de quo argumento tradat cl sequens dubium quartum. Alterum de oratorio privato, de quo heic praecipua notanda veniunt. Generalis norma est, ul diligenter considerentur formulae seu clau­ sulae Indulli. Ab his enim pendet ratio concessionis. Quoad locum. Clausula I. — Tibi NN. Dioecesis Mediolanensis. 120. Bene notat Gallicus de Orator. priv. cap. 22. n. 17-23. el s. Alph. probat n. 318. ad Claus. I. inspiciendum esse, an nomen Dioecesis appo­ natur tantum ad determinandam personam privilegialam, an vero ad delerminandum locum, in quo est oratorium. Nam in casu priori, quorumque quis transierat habitationem, erigere il i poterit oratorium. In secundo aulem casu si determinetur dioecesis, non poterit extra illam dioccesim; si insuper determinetur etiam civitas, non poterit erigere extra illam civitatem, v. gr. ruri. De nobilitate privilégiait Clausula 11. — Qui (ut asseris) de nobili genere procreatus exsistis. 121. Inspiciendum, an indultum liat homini, qui vel nobili genere pro­ creatus dicatur, vel mere nobili exsistenti, vel viventi more nobilium aut alio modo. Nam clausula ista non supponitur, sed expressa esse debet. Notentur verba, s. Alph. n. 318. Claus. 2.: «Censeo semper distin­ guenda esse loca: nam qui forte nobilis aestimabitur in aliqua civitate, non aestimabitur talis in alia ». Quod extruatur murus. Clausula 111. — Ut in privato domus tuae solitae habitationis Ora­ torio, in civitate N. exsistente, ad hoc decenter muro exstructo, ornato, ab omnibus domesticis usibus libero. 122. Ex s Alph. ibid. Claus. 3. non opus est quatuor muris cum porta, sed pro quarto muro potest aptari aulaeum aul velum, quod re­ seretur vel claudatur ad commoditatem audientium Missam. 548 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI Imo s. Alph. censet sufficere ampla armaria intra cavitatem parie­ tis, quae lignea tabula post absolutam Missam claudantur: modo tamen altare ligneum ita sit parieti alligatum, ut non sit amovibile et praesc­ ierat imaginem altaris porlatilis. De ornatu. 123. Dicitur in Induito, quod oratorium debet esse ornatum. « Omnes conveniunt, ait s. Alph. 1. c. not. 2., locum oratorii debere ita esse con­ structum, ut diversus discernatur ab aliis ad profanos usus designatis, et ex ornatu sacer appareat ». Sit locus liber ab aliis usibus domesticis. 124. Monet post alios s. Alph. 1. c. not. 3°: quod occurrente necessitate sicut permittitur comedere, dormire etc. in ecclesia etiam consecrata, tanto magis id licet in privato oratorio, quod ad sacrum usum depu­ tatur tantum ad tempus. Illae vero actiones, si absque necessitate ibi fierent, non excederent culpam venialem. Inlellige, nisi altare clausum sub armariis maneat. Communius autem docent, supra tectum oratorii non esse illicitum po­ nere lectos aul alia profana exercere. Vid. s. Alph. De visitatione praevia Ordinarii. Clausula IV. — Per Ordinarium loci prius visitando et approbando ac de ipsius Ordinarii licentia, eius arbitrio duratura. 125. Debet oratorium ab Episcopo aul Vicario aut Episcopi delegato visitari el approbari semel el gratis: nec deinceps polesi Ordinarius im­ pedire, ne ibi celebretur. Quod vero in Induitis dici solet « de licentia Ordinarii, eius arbitrio duratura » intelligi debet, quod iusla de causa potest celebrationem suspendere. Vid. s. Alph. n. 318. Claus. 4. De una Missa celebranda. Clausula V. — Unam Missam pro unoquoque die, dummodo in eadem domo celebrandi licentia, quae adhuc duret, alteri concessa non fuerit. 126. Communis facultas est, ut una tantum Missa eadem die celebrari queat. Clausula « dummodo in eadem domo celebrandi licentia, quae adhuc duret, alteri concessa non fuerit » non impedit, quominus si domus re quidem una, sed aequivalenler multiplex sil, in segregatis parlibus possint duo privilegium exercere, v. gr. in palatiorum parlibus segrega­ tis: licet unica sit ianua aul scala. 3 * Id extenditur ad paries, quarum altera superior, altera sit inferior, DE ORATORIIS PRIVATIS 549 dummodo tantus sil habitationis propriae locus, quantum altera decens domus suppeditaret. Vid. Gallicus de Orat. cap. 22. n. 25-28. El in hoc limitandus s. Alph., qui negat valide impetrari, si aller in altera parte (apparlamento) privilegium habeat lib. 3. n. 318. Claus, 5. Per quemcumque sacerdotem. Clausula VI. — Per quemcumque sacerdotem ab eodem Ordinario approbatum secuiarem, seu de superiorum suorum licentia Regularem. 127. Non requiritur ulla specialis deputatio sacerdotis; sed salis est, ut idoneus sit ad celebrandum in aliis sacris locis, sive secularis sit, sive regularis. Vid. s. Alph. 1. c. Claus. 6. Sine praeiudicio iurium parochialium. Clausula VII. — Sine tamen quorumcumque iurium parochialium praeiudicio. 128. Videlicet celebrans nequit annuntiare matrimonia, ieiunia etc., quae spectant ad parochum. Benedicius XIV. prohibuit, ne Eucharistia ministraretur. Vid. s. Alph. ibid. Claus. (>., absque licentia Episcopi. Vid. lib. 6. n. 359. in fine. ■ I I I I Dies excepti. Clausula VIII. — Paschalis Resurrectionis, Pentecostes el Nati­ vitatis /). N. I. C., nec non aliis sollemnioribus festis diebus exceptis. 129. In formula Indulti dicitur « Paschalis Resurrectionis, Pentecostes, el Nativitatis 1). N. 1. C., nec non aliis sollemnioribus festis exceptis. Iuxla s. Alph. lib. 6. n. 359. sollemniores alii dies sunt dies Epiphaniae, feriae V. in Coena Domini, Ascensionis D. N., Annuntiationis et Assumptionis B. M. V.,ss. Petri et Pauli et omnium Sanctorum, ul patet ex decreto S. C. Ritum 17. nov. 1607. Adde, si qui alii dies in Induito excipiantur; nam regula praecedens valet communiter, nisi quid aliud exprimatur. Haec tamen dierum exceptio non valet, quando oratorium concedilur, propter infirmitatem, ul palet ex decreto eiusd. s. Congr. apud Croix lib. G. p. II. n. 271. et solum cavetur, ul die Nativitatis Dom. una tantum Missa celebretur. Vid. s. Alph. lib. 3. n. 318. Claus. 8. Praesentia personae privilegiatae. Clausula IX. In consueta Indulti formula haec est. In tua ac natorum ac familiae tuae nec non hospitum tuorum nobilium praesentia celebrare facere etc. 130. Porro proposito dubio, an sufficeret praesentia v. gr. filii aul alterius e familia, an vero requiratur praesentia domini, Benedicius XIV. Ί ; 1 I · ™I I | I I I J |1 H 550 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI 3. dec. 1740. duo declarat, ac statuit. 1° requiri praesentiam alicuius per­ sonae ex illis, quibus particulariter Breve conceditur; has autem personas esse illas, quibus Breve dirigitur et quorum nomina a tergo eiusdem Brevis exprimuntur: 2° reliquis vero concedi solum, ut valide satisfaciant ibi praecepto audiendi Missam. Ita s. Cong. Concilii (apud s. Alph. Theol. Mor. vol. 2. in line, inter de­ creta BB. PP.decreto 5.) «cum exorta esset dubitatio an ex vi huius indulli (concessi duobus coniugibus) liceret, Missam celebrari facere in privato oratorio etiam sine praesentia alterutrius ex dictis coniugibus, ad quos in­ dulli concessio directa erat..., die 3. dec. 1740. censuit nonlicere. Deinde vero ss. Dominus noster, reprobata contraria doctorum sententia, praedictam s. Congregationis resolutionem nedum approbavit, verum eliam praesenti decreto publice evulgando voluit omnibus notum fieri, non posse vigore similis Indulli celebrari Missam in privatis oratoriis, quando êidem Missae actu non intersit aliquis ex iis, quibus principaliter indultum concessum est; indultum vero principaliter concessum intelligi iis tantum, quibus Breve dirigitur, nimirum personis illis, quae a tergo eiusdem Brevis proprio nomine nuncupantur, adeo ul sine praesentia alicuius ex dictis personis minime liceat Missae sacrificium peragi, etiamsi praesens sit aliquis sive ex filiis sive ex consanguineis sive ex affinibus sive ex familiaribus sive demum ex hospitibus nobilibus in eodem Brevi memoratis, quippe quibus nil aliud per eiusmodi Brevia conceditur, quam quod unusquisque eorum (dummodo, quod attinet ad familiares, iuxta clausulam in iisdem Brevibus insertam, non sit ex illis actu non necessariis) assistens MBsae, quae celebratur in oratorio privato in praesm’ia alicuius ex personis a tergo Brevis proprio nomine nuncupatis, satisfaciat obligationi audiendi Missam diebus festis de praecepto ». De aliis personis. De filiis. 131. Quoad Natos, inlelligunlur el nasciluri. Gallic, cap. 25. η. 4. Quanquam vero s. Alphonse ad Claus. 9. placeat sententia duorum, qui negant satisfacere filios spurios el nondum legitimates, lamen non magni momenti sunl rationes allatae. Vid. Gallic, cap. 25. η. 4. cl 6., qui admittit, quoad adoptivos. De consanguineis. 132- S. Alph. n. 318. Claus. 9. quoad allines et consanguineos censet constringi debere privilegium ad 4. usque gradum. S. Xlphonsus negat 1. c. frui posse privilegio eos cognatos sive affines principaliter privilegiali, qui licet maneant in eodem habitationis loco, in separatis lamen eiusdem domus partibus vivunt et propriis expensis ac sumptibus. Ratio, quia non sunl de familia. At enim, ut notat Galli- 551 eus cap. 25. n. il., in consuetis Indulli formulis discernuntur nati, con­ sanguinei et affines a familiaribus. Ergo licet exigatur, ut insimul ha­ bitent in eadem domo, non tamen exigitur, ut unam constituant familiam. Unde falsa est ralio s. Alph. quod exigatur, ut sint de eius familia. DE ORATORIIS PRIVATIS De nobilibus hospitibus. 133. Accedit s. Alph. 1. c. sententiae illorum, qui hospitibus accensent illos quoque, qui ad prandium a privilegiato invitantur. Non lamen gau­ dent privilegio famuli hospitum; quia non sunt de familia privilégiait De familiaribus. Clausula X. — Volumus autem, quod familiares, servitio tuo tem­ pore dicto actu non necessarii, ibidem Missae huiusmodi interessenfes, ab obligatione audiendi Missam in ecclesia diebus festis de praecepto minime liberi censeantur. 134. Familiaris, quando distinguitur a consanguineo, dicilur ille, qui alterius servitio incumbit eiusque impensis vivit. El quoad primum nola 1° sufficere, ul vere domino famulentur, sive immediate illi serviendo, sive mediate, quaedam officia peragendo ad eius famulatum ordinata ul oeconomus; etsi 2° deserviendo propriis do­ minis cogantur extra eius domum manere, ut villicus: proinde ad con­ ditionem familiaris non est absolute necessaria assidua mora cum proprio domino in eadem habitatione: sed 3° sufficit, ul quis sil per se continuo addictus dom ni servitio in aliquo munere, licet munus ipsum assiduam aul frequentem occupationem non requirat, sicut ratiocinator. El sic a domesticis distinguuntur, qui praeterea in eadem domo manere censentur. Gallic, cap. 25. η. 13. 14. Hinc s. Alph. lib. 3. n. 319. probat, quod valide hi assistunt Missae (si aliae adsint conditiones), licet habitent extra domini domum. Quoad alterum adverte, nihil referre, qua ratione vel immediate vel mediante pecunia cibus subministretur. Etenim sive de proprio cellario, sive stipendio constituto dominus familiares pascat, semper domini sum­ ptibus illi vivere dicuntur. Gattie, cap. 25. η. 16. Debent esse necessarii tempore Missae. 135. Quod privilegium satisfaciendi praecepto Missae audiendae in oratorio privato concedatur solis familiaribus, quorum tempore Missae praesentia est actu necessaria, clare eruitur eliam ex aliis concessionis formulis, quas referi Gallic, cap. 25. η. 23. 24. Difficultas est, quaenam sil ista necessitas praesentiae familiarium seu quinam sil necessarius famulatus tempore Missae. 552 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI 1° Gallicus recte observai cap. 25. η. 23. in primis haberi posse pro necessario illum, qui Missae inservit, quando neque ipse privilegialus neque alius eius consanguineus seu affinis sponte suscipiat hoc officium; nam constringi aliquem ex his, nulla lex iubet; qui autem Missae serviat, necessarius est. 2° Praeterea, ut ibid. Gallic, advertit, alius famulus admitti debet semper tanquam necessarius servitio domini vel, si privilegiata sil fe­ mina, una ancilla ei conceditur, ut actu parata sit ad serviendum do­ minae, si forte eius opera indiguerit: in hoc enim necessarium praestant servilium, quod actu vigilent, si inopinate aliquid tunc temporis accideret. 3* Si plures adsint personae principaliter privilegialae, Gallicus cap. 25. n. 2i. ex induito Clementis X. deducit, unamquamque ipsarum posse habere suum famulum vel ancillam. 4° Praeterea idem Gallicus ibid, concedit, dominum posse destinare alium famulum seu ancillam, quae advigilet pro servitio consanguineo­ rum vel affinium, si quidem hi sub cura illius maneant: deservit enim domino quisquis deservit illis, pro quibus dominus ex munere suo excu­ bare tenetur. S. Alph. n. 318. Claus. 10.: « Familiares cognatorum non gaudent hoc privilegio, nisi assumamur ab ipso privilegialo, ut assistant el sini necessarii modo praedicto cognatis, qui sunt sub cura privilé­ giai! ». Proinde potest censeri necessarius educator seu paedagogus pro tiliis, seu nutrix pro filiabus ac praeterea famulus vel ancilla pro iisdem. 5° Denique rationabile prorsus videtur, quod Gatticus cap. 25. n. 19. addit de quadam necessitate, quae exsurgit ex sola dignitate, gradu, conditione privilégiai!. « Etenim, inquit Gallic., non minus grave saepe inoleslumque est viro malronaeque nobili quibusdam familiaribus, pro­ prio decori convenientibus, carere, quam grave foret illis carere, qui servitiis immediate personam propriam afficientibus sunt necessarii. Hinc incredibile videtur, B. Pontificem, dum in suo privilegio respexit ad fa­ miliares necessarios servitiis privilegialornm, simul non respexisse ad necessitatem, quae derivat ex propria conditione et gradu illorum ; maxime cum in concessione suarum gratiarum nolit aequale pene gravamen in­ ferre, quam sil beneficium, quod indulget, nec in tanta necessitate privilegialos constituere, ut si velint obtento uti privilegio, magnum incom­ modum, attenta propria dignitate, subire cogantur. Nemo igitur dubitat, quin familiares necessarium dominis praebentes servitutis officium, inspecto convenienti decore eorundem, vere participent de pontificio induito el assistentes Sacrificio celebrato in privato oratorio coram principaliter privilegialo, praeceptum Missae audiendae adimpleant ». 136. Scios. Alphonsum n. 318. ad Claus. 10. referre oppositam opinio­ nem Fortunati a Brixia cl forte in ipsam inclinare. Sed ratio non videtur admodum efficax, quia scii, privilegium, (ul aiunt) 553 est strictae interpretationis. At enim si necessitatem stride interpreteris, quando, quaeso, famulus erit tunc necessarius? Praesertim cum Gallicus cap. 25. n. 18. id confirmet exemplo privilégiai! tempore interdicti, nam sic audire divina ipsi conceditur ex cap. Licet de Privilegiis in 6°: «eius familiares domestici ad audiendum cum ea (persona)... divinum officium admittuntur>. Adde, quod pluries Gallici opus Romae fuerit excusum nec ullus unquam hanc privilegii interpre­ tationem nola adusserit: quod indicium est sic praxim tulisse. DE OBLIGATIONE AUDIENDI MISSAM IN PAROCHIA Dub. IV. De obligatione audiendi Missam in parochia. XXXIII. Respond. Elsi id quidem decens sil, non tamen est obligatio. Est com­ munis Auctorum (quos vide superiore dub. cas. ult.) et ul ail Gard. Lugo disp. 22. secl. 1. n. 2. certa; elsi Marchantius in Candelabro mystico t. i. c. 7. et in IIsolu­ tionibus moralibus in forma manualis edilis cap. 8. in dubium vocet scrupulumque movere conclut'. Ratio est 1. Quia nullum exstat ea de re praeceptum. 2. Quia cap. Ut Dominicis, iubetur Parochus ante Missam eiiccre eos, qui, proprio Parocho con­ tempto, istic Missam audire vellent: ergo sine contemptu (formali) licet. 3. Quia c. Si quis dc Consecr. iub -nlur ii, qui habent oratorium domi, in maioribus festivita­ tibus audire Sacrum in Parochia, vel in civitatibus. 4. Quia universalis fidelium et ipsorummel eliam Parochorum doctorum et confessariorum (qui poenitenies hac de re non interrogant) consuetudo id non lautum, ul loquitur Marchant, loc. cil., insi­ nuat, sed manifeste docet. 5. Quia Tridenl. sess. 22. ante Decretum de Reform, lautum dicit, populum debere moneri (non autem teneri) ut frequenter adeat Parochias, saltem Dominicis el Festis maioribus. Vid. Fagund. Lugo, Barb. Zoned. Trull. 1.3. c. I. dub. 6. XXXIV. Neque obstant, quae March, ohiicil, ul: I. Quod iura antiqua decernant contrarium, co quod Sixtus IV. De tregua et jyacc, praecipiat, ne Mendicantes praedicent, non teneri audite Missam in Parochia Dominicis el Festis. Nam imprimis ex illo Sixli decreto nihil sequitur, cum is non ilicat teneri, sed tantum prohibeat, ne publice praedicetur, non teneri. Cum enim honestissimum sit populum audire Missam in Parochia idque suadere deceat, minime deceret, id (publice praesertim) dissuadere; nam inde scandala el proprii Parochi con­ temptus sequi possent. Et hoc est. quod Sixtus cavere voluit. Deinde, esto antiqua forsan aliqua iura id habeant, eis posterioribus temporibus per varia privilegia receptamque consuetudinem universalem, est derogatum. Caiel. Lugo et celeri Auctores cit. Nec obstat 2. quod multos Canonists eam opinionem secutos asserit. Esto enim olim quidam sic senserint : hoc tamen tempore, post tot et tam ampla privilegia, post tam claram el diuturnam consuetudinem, post Eminentiss. Cardinalium declarationes et ipsorum eliam Pontificum nola decreta contraria (ul vid. seq. Resp.), an aliqui id doceant, nescio. Nec 3. locus Tridenl paulo ante in resp. citatus, quem obiicil, ut patet e\ ipsis verbis et declaratione Eminent. Cardinalium Auctorumque communi explicatione. XXXV. Resp. 2. Episcopus non potest censuris, mulctis aliisque poenis cogere ad and rudam Missam in Parochia. Est contra March. I. c. ubi ait, Hegulares ita com- "ΛΛΜΡ 554 TRACTATUS VI. SECT. III. DE 3° PRAECEPTO DECALOGI muniter respondere., ut privilegiorum suorum fimbrias magnificent et dilatant phylacteria ei coni a Auctorem Parochiani obedientis. Ratio autem est, quia ut ait xXavar. Episcopu- non potest tollere i nec restringere) ius commune et generalem totius orbis consuetudinem, ita docent praeter Aucti, sup. citt. s. Ant. p. 2. iit. 9. c. 10. §. I. d. ». Sylv. v. Afwa.ToleL La vm. bb. i. t. 7. cap. 3. etc. et commun, omnes Theologi et Canonistae moderni aiTerunlque Azor. t. 1. lib. 7. cap. 8. quaesi. G. el Card. Lugo dis. 22. lib. 1. pro h ic sententia declarationem Cardinalium in Tridentin. quae express habet: Non posse 0 (linarium mulctis ct poenis cogere ad audiendam Missam vel Concion-m in propria Parochia, etiam in casu negligentiae et contumaciae. Et, si qus his duobus. Linquam Regularibus, minus tidal, legere pniesl eandem de­ clarationem apud Barb. in Trident. sesu Sedis \poslolicae ii* renunciare aut cedere non pos-unl, ul v. bb. 2. decrel i tui. »3. de Arb. cap. 5. inm, e si faciant, irritum fore ei peccaturos; quia in miam ini rrenl Ordini el Ecclesiae loti. Nunc ad argumenta Marchanlii bre­ viter respondeo. 1. XfTei1 anet ini item cuiusdam P. Cappuccini, qui Parochianum obedientnn scripsit Ei lm c quidem me paulo ante sal multas gravesque auctoritates opposuisse existimo. 4 DE OBLIGATIONE AUDIENDI MISSAM IN PAROCHIA 555 ■2. Ait, quorum Iam Episcoporum praxim esse contrariam eamque fundari in iure antiquo cl n \o Trid. I. c. sess. 22. ct seSS 24. ubi dicit, teneri unumquemque Pa­ rochiae suae intéresse, ad audiendum verbum Dei et rudimenta fide»: haec nutem in plerisque locis ruralibus docentur in Missa: ergo eliam ad Missam possunt compelli. Re

sil a patre privari haereditale ? Resp. Polest ex iusta causa, alias non caque in testamento debet exprimi. A ulli. Sed hodie, C. de inoff. Test. Talis aulem censelur 1. Ingratitudo (nisi in gratiam patris redierit ipsumque poenilueril anle testamentum conditum) ut si affecit patrem gravi iniuria, vel eius vitae insidiatus est, vel manus iniccit, vel maleficis se immiscuit. Bon. d. 3. q. 7. p. 3. ex Cov. Sane. Azor, Mol. etc. 2. Si novercam seu patris uxorem cognoverit carnaliter: si parenti furioso, vel carcere delenio noluit succurrere, Gdeiubendo: si impedierit patrem testari : si bona parentum dilapidaverit, cum gravi ipsorum dispendio. 3. Si filia minor 25. annis luxuriosam vitam elegerit etc. Circa quas nota, valere has causas, quando filius aliunde habet, unde vivat; nam alimentis ad vitam necessariis privari non potest, cum debeantur iure nalurae, quod a iure civili tolli non polest. Bon. d. 6 q. 1. p. G. §. 3. ex Sanch. Mol. Azor, Begin, fill. Trull. I. 4. c. 1. d. 3. et I. 2.1. 7. c. 17. 38. S. Alph. postremis verbis A. subiieit intra parenthesim haec verba: « Secus de necessariis ad statum. Salm. η. 43. de IV. praec. cum com­ muni. » Inlellige patrem non teneri ad suppeditanda necessaria ad sta­ tum, sed solum necessaria nalurae: quae communis videtur sententia. Ceterum quoad ius et causas exheredandi, consulendae sunl leges pro­ priae locorum et de his sermo redibit in Tr. VIII. ubi de testamentis. ι AI) QUID TENEANTUR TUTORES ET CURATORES 577 DüB. ΠΙ. Ad quid teneantur tutores et curatores, qui loco parentum suntXVI. Tutor (idem 6st dc curatore) tenetur curam gerere pupilli eiusqne bona rite cl fideliter administraro. Ratio est, quia in hunc finem constituitur el assignatur pupillo patris loco. Quare, si delinquat, vel notabiliter sil negligens hae in re, peccat graviter et ad compensationem damni, quod pupillus ex eo accepit, obligatur, sal­ tem de dolo et culpa lata, imo si tutoris officium exercet pretio quod tamen si ab initio non est constitutum, censelur suscepisse gratis), tenetur etiam de levi cu'pa. Bon. dc Contract, d. 3. q. 19. p. 4. 39. Tutorem inter el curatorem discrimen est, ex iure romano. Tutor datur directe personae el per consequens bonis eius: curator datur per se bonis, ut eorum administrator exsistat et per accidens personae. Tutor usque ad tempus pubertalis datur, qua secuta, desinit tutela. Curator puberibus datur usque quo tempus minorilalis expleatur. Tutor proinde pupillo, curator minori datur. Officia tutoris el curatoris bene exponit A. nec opus est alia addere. Quid possint pupillus el minor quoad suscipiendas obligationes, iam quaedam diximus agentes de Volo, alia dicenda in tract, dc Contractibus. Quoad domesticam educationem, cum lutor loco patris sil, officia pupilli erga eum, cum ad aetatem discretionis pervenit, similia sunt iis, quae haberet erga patrem. Minor est obligatio minoris, cuius per­ sonam directe non regit curator el cui invito nec datur curator (cf. Laymann 1. 3. tr. 4. c. 9. n. 2.): quod spectat tamen ad bonorum adminislrationem, curatori minor subesse et parere debet gralumqiie animum gerere. Celerum pro rite definiendis iuribus et officiis tutoris et curatoris, leges singulorum locorum, quod iam alias notavimus, inspiciendae sunl el rursus redibit sermo in Tr. Vili. ünde resolves. X\II. 1. Tutor tonetur tueri personam pupilli, dum opus est cumque bonis moribus imbuere el bene educare per se, vel per alios. Bon. 1. c. XVIII. 2. Tenetur bona pupilli fideliter administrare, ideoque (officium tutoris suscipiens) inventarium conficere, alioqui damna ex eius defectu secuta resarcire ncc licet illi pupillo pecuniae nimium ad usus inutiles concedere. XIX. 3. Tutor (uli et curator) tenetur conservare omnia iura, bona cl actiones pupilli (vel minoris) el bona alias peritura vendere pecuniamque convertere in em­ ptionem bonorum stabilium vel in censum etc. prout fuerit utilius Ibid, ex Rebel. p.2.1. 17. q.17. XX. 4. Si tutor, vel curator pecuniam pupilli convertit in suos usus, tenetur ad Ballerini Moral. Tomo II. 37 578 TRACTATUS VI. SECT. IV. DE 4° PRAECEPTO DECALOGI restitutionem lotius lucri cessantis vel damni emergentis, quod inde accepit pupillus, vel minor. I. c. Rebel), q. 17. XXI. 5. Tenetur item ad restituendos fructu? (deductis expensis) quos ex bonis pupilli percipere poterat et sua culpa non percepit. Siiv. v. Tutor. § .4. Reb. I. c. XXII. G. Tenetur nomina debitorum exige e et debita pupilli persolvere, ita tamen ii’, quantum fieri potest, bono pupilli consulat. Sylv.Reb.ll.ee Tab. ibid. XXIII. 7. Tutor vel curator non potest donationes vel remissiones gratiosas fa­ cere ile bonis pupilli; quia non ad destruendum, sed ad tuendum est constitutus: ibid. Excipe donationem remuneraloriam ; sic enim potest v. g. stipendio debito pro bberali servitio aliquid addere ex liberali donatione. Moi. Lugo d. 23. sect. 10. Sanch. Trull. 1.7. c. 17. d. 8. Vid. Pian. p. 8.1. 6. r. 17 XXIV. S. Denique tenetur i officio finito) reddere ratione·?; quia hoc onus esi com­ mune eorum, qui bona aliena administrant. V. Bon. de Contr. <1.3. q. 19. p. 4. et infra de 7° Praec.in appendice ad contractus, dub. I. Dub. IV. Quae obligatio dominorum et famulorum, aliorumque superiorum et inferiorum. XXV. Respond. 1. Domini et Superiores tenentur habere curam famulorum alioI ninqu» suorum subditorum Palet ex l.ad Tim. V. 8. Si quis suorum etc. Et ratio est, quia sunt ipsorum capulet vices parentum gerunt; ideoque tenentur quodammodo ad eadem, ad quae parente?. Inprimis vero curare tenentur, quantum in ipsis est, ut servent praecepta Dei el Ecclesiae. Bon. dub. 16. q. i. p. 8. 40. * Adverti1 duo. I. Quaedam Scripturarum testimonia Ephes. VI. 5. Tit. II. 9. 1. Pelr. II. 18. solent huc traduci, cum quaestio est dc famulis, quae per se tamen proprie spectant ad serros, quales aetate nposlolica reperiebanlur in imperio romano: famuli autem, ut iam monuisse me­ minimus, non sunt servi, sed liberi, qui libere contractum ineunt. Ni­ hilominus per analogiam licebit aptare famulis quae de servis dicuntur. 2° Cum de obligatione dominorum erga famulos sermo est, ii proprie famuli intelligunlur, qui sunt de familia ideoque familiares vocantur vel domestici in domini domo stabilem habentes sedem: non ii qui certas horas tantum diei officia praestant; isti enim sub gubernatione domini proprie non sunt. Nihilominus et erga hos quaedam officia dominorum sunt ex iis, quae enumerat A. ex. gr. ne impediantur famuli debilis re­ ligionis satisfacere. * 41. Quandoquidem de obligatione goneralim superiorum loquitur Λ. s Alph. n. 342. ad h. 1. addit quaestionem eamque solam, an Princeps teneatur digniores eligere ad munia publica el probabiliorem dicit af­ firmativam contra eos, qui solum exigunt, ne indignos eligat. ’ Lugo quidem de Inst, et Iure disp. 34. n. 19. negativam sententiam probat, re per se spectata : at n.2I. monens primo parum ulramque senten­ tiam in praxi ditTerre, in affirmativam propensum se ostendit. Ratio est, ê 579 1° quia cum in omnium sententia elector debeat cavere,ne grave detrimen­ tum res publica patiatur, ad id praecavendum oportebit regulariter eligere digniores; si enim id communiter non fiat, experientia ipsa docet ple­ rumque indignos eligi, qui digni videbantur. Ul ergo suo muneri satis­ faciat elector, debet communiter digniores quaerere, ul indigni repellantur (saltem certius). 2° Quia si omittantur digniores, grave reapse detrimen­ tum res publica patitur: quatenus necesse est in ea languere studia, quae praemiorum exspectatione aluntur, cum videant subditi rationem non haberi maiorum meritorum, sed gratiae affectuumque privatorum. Id porro est quod ait Sanchez ab eodem Lugo citatus n. 13., munera haec seu officia esse bona communia, ad quae communitas et partes eius habent ius aliquod; sunt enim etiam in praemium idoneitatis, quam quis studio el arte sibi comparavit el idcirco perlinere ad iuslitiam dislribulivam ul bona haec distribuantur iuxta merita singulorum. Monet tamen Lugo, quod si semel vel iterum dignus eligatur, prae­ termisso digniore, non videatur illud morale periculum adesse ut c’.iganlur indigni, ul prior ratio affirmabat, quod saltem sub mortalis peccati reatu debeat impediri. Refert etiam idem s. Alph. ibid, sententiam aientium principem licite posse vendere officia secularia, quod docuit s. Thomas opus. 21. Additur tamen ab eodem s. Alph. cum aliis (cf. Lugo disp. cil. n. 24.) limitatio: dummodo venditio haec sil necessaria utilitati reipublicae et dummodo fiat dignis cl, quantum fieri poiest, dignioribus atque moderato pretio, ul scilicet meritis non tantum divitiis ea munera possint patere. Profecto si bonum reipublicae hanc venditionem postulat, poterit ea fieri dignis, omissis dignioribus: hoc enim detrimentum compensabitur eo bono pracstantiore, quod princeps ea venditione intendit. Monel Lugo 1. c. n. 2. difficilius vendi officia, per quae immediate iuslilia administratur, cuius­ modi est officium indicis: nam difficilius csl in his venditionibus grave reipublicae damnum cavere. Celerum, cum haec praxis non sil per se reipublicae conveniens, sed solum ob evitanda maiora damna adhiberi possit, palet quod ea non debet esse ordinaria ratio distribuendi publica munera. * QUAE OBLIGATIO DOMINORUM ET FAMULORUM Unde resolves. XXVI. 1. Peccant domini graviter, 1. si sine iusta causa impediant famulos, ne festis Missam audiant, vel si festis opera s-Tvilia imponam, vel si iubeant ea, quae sine peccato fieri non possunt. Xav. c. i i. etc. : 2. si peccandi occasionem permittant, cum possint impedire, aul si graviter delinquentes non corrigant, vel négligentes necessaria ad salutem non moneant, corripiant. Bon. I. c. 42. Omnia clara sunt quoad primum. Ratio secundi est; quia provi­ dentia, quam dominus erga suam familiam habere debet, se porrigit quo­ que ad familiares. t 580 TRACTATUS VI. SECT. IV. DE 4° PRAECEPTO DECALOGI XXVII. 2. Peccant item graviter, l.si gravibus iniuriis afficiant, diabolos, canes etc. appellent. Bon. I. c. et Trull. I. 4. c. I. d. 6. licet Dion. p. 7. t. 7. r. 47. excuset a pec­ cato talem contumeliam,quod ex ira et indeliberatione soleat proferri: 2 si alimenta convenientia non praebeant, morcellent i ustam (dummodo tideliler servierint) non solvant, vel differant absque rationabili causa, ibid.: 3. si ante elapsum torminum temere domo expellant: in quo casu (nisi gravissima ex causa id fecerint) tenentur ad solutionem inkgrae mercedis. Less. Azor. c. 14. q. I. Ι·ΪΙΙ. n. 1 17. Begin. Mol. etc. Escob. t. 3. e 9. q 33.: i. si eum, qui liberos aliosve domesticos verbis, exemplo vel moribus pravis corrumpit el reprehensione non emendatur, e domo non dimittant. Nav. c. 14. Azor. Trull, d. 61. n. 2. 43. Quoad iniurias, de quibus A., s. Alph. consentit heic communiter illas iniurias non censeri graves. Dicit communiter; quia pendet ex cir­ cumstantiis personarum et famulantes ista tribuunt saepius dementiae dominorum. Ad n. 3. s. Alph. n. 342. post alios notat, famulum iniusle expulsum, si tempus non implevit quo serviendum erat et hoc iam sil elapsum, non tenori deinde ad complendum; teneri autem herum ad mcrcedem promissam. Si vero famulus nullum damnum passus sil ex expulsione, tenetur nihilominus dominus maiorem saltem (piam dimidiatam pariem mercedis solvere fintellige, quae pro tempore explendo deberetur), imo integram, ut vult Lessius 1.2. c. 24. n. 8. : attamen, inquit s. Alph., solum post sententiam indicis; quia est quaedam poena et iniuria est solum violatio promissionis quoad servilium futurum. XXVIII. 3. Herus non tenetur famulo iniirmo tquandiu aegrotat) dare salarium; nisi in extrema vel gravi necessitate (tunc enim debet ex caritate) imo sumptus in eius curationem impensos potest repetere. Molin. disp. 505. Escob. t. 3. c. 9. 44. Omnia clara: sed confer dicenda in Tractatione de Contractibus, de Locatione. XXIX. Resp. 2. l'amuli colérique subditi tenentur suis dominis et superioribus aliquo modo eadem, d. t. 2. I. I. d. 48. Sanch Pal. Barb. etc. 81. De obligatione parochi pascendi verbo gregem Concil. Trid. sess. 5. De Deform cap. 2. haec habet: « Archipresbyteri quoque, Plebani et quicumque parochiales vel alias curam animarum habentes ecclesias quocumque modo oblinent, per se vel alios idoneos, si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis et festis sollemnibus plebes sibi com­ missas pro sua et earum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo quae scire omnibus necessarium est ad salutem annuntiandoque eis, cum brevitate et facilitate sermonis, vitia, quae eos declinare el virtutes, quas sedari oporteat, ut poenam aeternam evadere el caelestem gloriam con­ sequi valeant. Id vero si quis eorum praestare negligal... provida pasto­ ralis Episcoporum sollicitudo non desit, ne illud impleatur: Parvuli petierunt panem el non erat qui frangeret eis. Itaque ubi ab Episcopo monili trium mensium spatio muneri suo defuerint, per censuras eccle­ siasticas seu alias ad ipsius Episcopi arbitrium cogantur; ita ul eliam, si ei sic expedire visum fuerit, ex beneficiorum frudibus alteri, qui id praestet, honesta aliqua merces persolvatur, donec principalis ipse resi­ piscens officium suum impleat ». Ac praeceptum hoc esse divinum eadem s. Synodus sic declarat sess. 23. de Ileform. cap. 1.: « Cum praecepto divino mandatum sit omnibus, qui­ bus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere, pro his sacrificium offerre verbique divini praedicatione., pascere ». Praeterea sess. 24. de Deform, cap. 4. mandat Episcopis, ut... per pa­ rochos, sive... per alios... deputandos..., saltem omnibus dominicis et sol­ lemnibus diebus festis... sacras Scripturas divinamque legem annun­ tient etc. ». Gravis ergo inesl parochis obligatio ministrandi verbi Dei; quod ex Concilio praesertim refertur ad plebem instruendam de scitu necessariis el ad vilia fugienda virtutesque sectandas etc. 82. S d cum gravis sil obligatio, quaestio fit, quaenam omissio censeatur gravis. Nam, ut ait s. Alph. I. 3. n. 269. communiter DD... in tali praece\do admittunt parvitatem materiae. Nec ullus est, qui gravem culpam dixerit, si quis semel aul bis omiserit. S. Alph. rigidam appellat opinionem Roncaglia {de 3. Praec. c. 5. p. 6.) aientis parvam materiam restringendam esse ad duodecimam pariem con­ cionum lotius anui, scii, si quinquies circiter omittat. 593 Affert dein Salmanticenses aientes de 3. Praec. c. I. n. 145., non excu­ sari a gravi, si quis saepius omittat; unde s. Alph. concludit, ex Salmanlicensibus excusari a gravi, qui omittant interdum. Quae regula nihil dicit; quia non dicil, quid sit omittere saepius aut interdum. Denique addit s. Alph. ibid, sibi non videri improbabilem opinionem, quam Bonacinae tribuit et Palao, graviter peccare, qui per unum mensem continuum omittat, aul per tres menses discontinues in anno; verum Pa­ lans tract. 9. disp. unie, puncl. 4. n. 5. non omnino videtur consonare cum Bonacina in Decalog. disp. 5. q. unie, puncl. 2. n. 31., qui alioquin testa­ tur, se admittere et sequi sententiam Suarez, quam tamen s. Alphonsus cum Salmanlicensibus non recipit, scii, non peccare graviter, si parochus interdum aut eliam saepius omittat. Al enim quo pacto probabit s. Alph. gravem esse omissionem per integrum continuum mensem, quando rigidam dixit opinionem Roncaglia, qui duodecimam partem concionum anni, scii, omissionem unius mensis, pro gravi materia assignabat? 83. Proinde Feriaris (V. Parochus art. 2. n. 72.) primam pariem illius opinionis omittens, de gravi nempe omissione unius mensis, scribit : « Hinc graviter peccant parochi, si tribus mensibus totius anni disconlinuis... non condonentur, cum sil materia gravis; Concilium enim Trid. (sup. n. 81.), decernit, parochos, si ab Episcopo monili trium mensium spatio suo mu­ neri defuerint, cogendos esse per censuras el alias poenas. L'nde Conci­ lium supponit saltem trium mensium spatium esse notabile cl gravem culpam admitti; cum ecclesiasticae censurae imponi non soleant nisi gra­ viter peccantibus ». Ad quae adverterim, verba Concilii Tridenlini potius ad 1res continuos menses, quam ad discontinues per se spectare, ut ex contextu patet. 84. Praeter haec nihil magis determinatum statui potest ex 1)1). mente. Adde Γ habendam esse rationem consuetudinis et si quo mense aliquam ob causam consueverit omitti (v. gr. in parochiis ruralibus ob aestivos labores), non potest continuo damnari. 2° Non videri ex lege tridenlina parochum obligatum ad utrumque, scii, ad concionem et catechesim (omissa modo puerorum instructione), dummodo inter catechesim quaedam alia, ul fere contingit, admisceat ex doctrina N. T. atque de virtutibus el vitiis. DE OBLIGATIONE PAROCHORUM XLII.G. Tenetur infirmos visitare, pauperum curam habere, peccata corrigere etc. . * Sed probabilior certe est sententia negans id licere, quam probat Lugo disp. 10. n. 23. Nam si ob suavitatem cantus castratio liceret, licita dicenda esset ob plures alios fines et praesertim ob utilitatem spiritualem ad facilius motus carnis compescendos. Nec dicas aliis remediis hoc bo­ num obtineri posse; nam el lucrum, quod ex suavitate vocis speratur, aliis modis obtineri potest. Quocirca, si propter utilitatem spiritualem illud remedium non licet, neque pro alia inferioris ordinis utilitate licitum erit, nisi, addit Lugo, ad summum in extrema necessitate, quando ad vi­ tandam mortem ob famem vel necessitatem imminentem, necessarium esset illud remedium, qui casus tamen, subdit idem, est moraliter im­ possibilis. Cf. Bened. XIV. de Syn. 1. 11. c. 7. n. 3. * XII. Quaeres, an sepelliendus sil in loco sacro, qui seipsum occidit. Resp. Id vetant Ecclesiae Canones: qui tamen non sunt inlelligendi de iis, qui ex furore, amentia vel passione gravissimae tristitiae turbata phantasia, id fecerunt; vel qui ante mortem vere de hoc doluerunt. Quod si constet, quempiam seipsum occi­ disse et dubitetur, utrum deliberate, an ex animo turbato factum, in praxi privatur sacra sepultura, cum praesumatur secundum opus externum voluntarie esse factum: nisi lamen ex circumstanlii * contrarium colligatur. Si vero dubitetur, a seipso, an ab alio, verbi gratia, sit praecipitatus in aquam? delicium tam atrox et contra naturam non praesumitur sine evidentibus indiciis. Molin. t. 3. d. ‘20. Vid- Laym. 1. c. n. 8. Vid. etiam Escob. E. 7. q. 8. ubi dicit, eum, qui moritur ex vulnere, in duello accepto, si vivus ex loco discessit, non esse privandum sepultura Ecclesiastica. 48. Kalio cur ad privationem sepulturae requiratur ul non ex fu­ rore etc., ea est (Fagund. cap. 11. n. 3.), quod pia mater Ecclesia non soleat hanc poenam inlligere, nisi constet, eum sibi plane praesentem ac sui compotem esse, dum se occidit: in dubio autem, an pleno indicio suicida utatur, inclinandum est in favorem. Addunt tamen, minori appa­ ratu hosce sepeliri consuevisse, v. gr. uno tantum vel allero sacerdote comitante. Ex iure civili autem suicidae et qui hoc crimen tentant, etiamsi mors non sequatur, poena infamiae puniuntur. Postrema Auctoris particula de occumbentibus ex duello, retineri modo non potest ob posteriora Ecclesiae decreta; de qua re infra. Dub. II. liceat occidere malefactorem. XIII. Itesp. Extra causam necessariae defensionis, de quo infra, nulli id licet, nisi auctoritate publica et iuris ordine servalo, ut patet Exod. XXII. et Rom. XIII. 49. Ralio cur requiratur publica auctoritas, sic a s. Thom. traditur 2.2. q. 67. ari. 3. « Occidere malefactorem licitum est, inquanlum ordinatur 4 619 ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum solum perlinet, cui committitur cura communitatis conservandae... Gura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam auctoritatem ». Alia ratio est (iuxta Lugo est praecipua, disp. 10. n. 64.), quia multo maiora damna evenirent reipublicae, si quilibet posset esse index in sua causa et, parte non audita, absque ullo iuris ordine, proferre sententiam et illam exsequi. Ad hoc enim iudices eliguntur et constituuntur in re­ publics, ul ipsi tanquam communes et publici homines sine alTectu indicare possint ea, quae a singulis privatis indicari non expedit. Si autem quilibet in propria causa iudex esse posset, iam non esset com­ munitas sub uno vel pluribus capitibus, sed tot essent supremi principes quot cives, quod repugnat politicae auctoritati. Uno verbo ad eos punire spectat, ad quos et leges ferre, hoc autem est publicae auctoritatis. * Huiusmodi occisio proprie iit ex auctoritate, quam a Deo accepit societas: quando defensio sui cum occisione aggressoris, nullam aucto­ ritatem, sed ius solum supponit conservandae suae vitae. Licere autem hac poena malefactores mulctare constat ex sensu omnium sapientum legislatorum ac civilium societatum, quae hanc poenam proba­ runt, ex sensu constanti Ecclesiae idque supponit Apostolus Rom. XIII. 4. inquiens de romano principe: non enim sine causa gladium portat: ius autem gladii apud Romanos erat ius necis inferendae. El sane ius, quod habet quilibet se defendendi per mortem aggressoris, habere debet el societas contra aggressores suos: tales porro sunt malefactores ii, qui certis criminibus ordinem et tranquillitatem societatis in discrimen addu­ cunt, quos cohibere et reprimere efficaciter, quantum in ipsa est, non potest societas, nisi intentata poena mortis. Et si licet societati insto bello aggredi hostes eosque delere, cur non licebit internos hostes, qui fre­ quenter peiores sunt, delere? * CAPUT I. AN LICEAT OCCIDERE MALEFACTOREM ünde resolves. XIV. I. Non liccl marito uxorem, aut patri filiam occidere in adulterio deprehensas; quia ad id non habent auctoritatem publicam el leges civiles id permittentes in iure Canonico sunt correctae, tanquam iniquae. * Hinc damnata est opinio contraria ab Alexan. VII. Propos *19. Secus est de proscriptis, quos occidendi cuivis auctoritas pu­ blica datur idque non iniuste, cum ad Ileip. defensionem sit necessarium. Peccant lamen, qui non ex zelo iustitiae, sed odio aut privatae vindictae causa faciunt. Vid. Laym. I. c. cap. 2. 50. Hic sermo est de marito cl de patre, qui filiam iam habeat nuptam. Variae autem exstiterunt leges civiles, quae servatis quibusdam con­ ditionibus vel manto vel patri hanc faciebant facultatem occidendi modo utrumque adulterum, modo alterutrum, quae quidem heic enumerare non vacat. Vid. Lugo disp. 10. sect. 3. n. 84. 620 TRACTATUS VI. SECT. v. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI Prop. XIX. damn, ab Alex. VIL ila se habet: « Non peccat maritus occidendo propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam ». Et iam exstabat ea de re decretum Nicolai I. relatum in Decreto Gra­ tiani. Causa 33. quaest. 2. cap. 7. Inter haec: « Inter haec sanctitas vestra addere studuit, si cuius uxor adulterium perpetraverit, utrum marito illius liceat secundum mundanam legem eam interficere. Sed sancta Dei Ecclesia, mundanis nunquam constringitur legibus: gladium non habet, nisi spiri­ tualem: non occidit sed vivificat ». 51. Ul aulem dicii Lugo n. 90., communis est et vera theologorum om­ nium el aliorum (sc. iuristarum) fere omnium sententia. Ratio est, ait idem n. 92., quia ista occisio manet intrinsece mala. Nam 1° etsi in aliquo casu necessitatis liceat, non observato iuris ordine nec causa examinata nec audilo reo nec probata sententia, delinquentem aliquem occidere, quia aliter capi non potest ut puniatur et expedit reipublicae propter mala imminentia eum de medio tollere; id tamen extra talem necessitatem non licet, sed debet audiri reus et judicialiter procedi. Aliunde 2° etiam caritas obligat ad non puniendum reum cum certo aul fere certo mortis aeternae periculo, quando citra grave detrimentum polest ei dari tempus poenitendi el praeparandi se ad mortem. Utraque aulem haec obligatio violatur, si marito concedatur facultas exsequendi poenam contra adulteros; nam absque processu iudiciali iudex et exsequulor constitueretur ipsemet infensissimus accusator, qui facile sibi clarum el notorium fingeret crimen absque fundamento ad talem poenam infligendam, cum tamen posset res iudicialiter examinari. Daretur eliam facultas occidendi in ipso actu peccati sine loco et tempore poe­ nitentiae. 52. Rationes omnes, quae opponi solebant, egregie iam diluerat s. Tho­ mas in. 4. dist. 37. q. 2. art. 1. Petebantur enim a civili lege, quae in quibusdam codicibus permittere uxoricidium videbatur. Ad haec s. Thom.: « Lex civilis quasi licitum computat, quod in ipso actu eam (maritus) interficiat, non quasi praecipiens sed quasi poenam homicidii non inferens propter maximum incitamentum, quod habet vir in tali facto ad occisionem uxoris. Sed Ecclesia non est adslricta legibus humanis, ut iudicel eum sine reatu poenae aeternae vel poenae ecclesia­ stico iudicio infligendae ex hoc quod est sine reatu poenae infligendae per iudicium secularem ». Ad obiect. quod poena mortis statuta sit in tale crimen, respondet ad 1° Poenam illam infligendam lex non commisit personis privatis, sed personis publicis, quae habent officium ad hoc deputatum; vir aulem non est iudex uxoris el ideo non polest eam interficere, sed coram indice accusare ». Ad obiect. quod lex civilis reum puniat el vir sit veluti minister, re­ CAPUT I. AN LICEAT OCCIDERE MALEFACTOREM 621 spondet ad 2.: Lex civilis non commisit viro occisionem uxoris quasi praecipiens (quia sic non peccaret, sicut nec minister iudicis peccat latronem occidens condemnatum ad mortem), sed permisit, poenam non adhibens: unde etiam difficultates quasdam apposuit, quibus retraherentur viri ab uxoricidio ». 53. Et ratio lacta a s. Thoma cur lex civilis parcat dolori mariti vel patris, effecit ul et Ecclesia quasdam poenas non infligat. Sic in cap. Si vero, de Sent. Excom. «■ Nec ille compellendus est ad Sedem Apostolicam venire, qui in clericum cum uxore, matre, sorore vel filia propria turpiter inventum, manus inieceril violentas»; videlicet hic est immunis ab excommunicatione Canonis. Qua de re s. Thomas 1. c. ad 3.: « Dicendum, quod ex hoc non pro­ batur quod uxoricidium licitum sit simpliciter, sed quantum ad immu­ nitatem ab aliqua poena; quia etiam excommunicatio quaedam poena est ». El notum alioquin est excusari a poena alios reos utique, sed vel ex metu vel ignorantia agentes etc. 54. Quoad proscriptos seu bannitos monent Doctores non nisi ex qua­ dam gravissima causa licere proscriptiones eiusmodi el quidem gravis­ sima causa desumenda videtur fere non ex gravitate culpae perpetratae, sed ex damno quod limetur secus secuturum. Ratio est l°quia caritas exigit, ul locus detur poenitentiae reo; qui locus fere deest in hisce adiunclis, cum reus (uli solet) velit se defendere et occidatur inexspectato. 2° Quia est causa inimicitiarum; allines enim el consanguinei aequo animo ferunt, si publica auctoritas interficit, non similiter, si occidat privalus. 3° Fieri facile polest, ut occidatur ex odio et sic inlercedii alterius peccatum. 4° Interdum qui vult occidere, gravi se discrimini obiicit, ut docuit experientia. Reus enim ut evadat, solet alios, a quibus timet, occidere. Notat s. Alph occisionem fieri non posse nisi in territorio praescribentis, vel, si in alieno, habita principis licentia. Sed haec, puto, in desuetudinem abierunt. XV. 2. Peccat Princeps vel Magistratus (regular 1er loquendo ut v. infra de Praecept. partie. c. 3. d. 1 ) qui occidi iubet reos non citatos vel non audilos vel non damnatos, etsi privata strontia constet esse nocentes; quia ex iure naturae actus publicus fieri debet ex scientia ei auctoritate publica. V. Ca'et. v. homicidium. I *d, tr. 29. c. 2. q. G. n. 27. Bon. I. c. p. 1. n. 7. 55. Excipi polest cum Ductoribus, Γ si crimen sil notorium el 2° si essel periculum seditionis aut dedecus regis, si iuridice procederetur. Tria subnectit Ligorius nn. 378. 379. Clerici non possunt licite damnare reos poena mortis, etiamsi habeant potestatem civilem: polest tamen Papa dispensare. Iure tamen humano id cautum est ex cap. Sententiam lib. 3. lit. 50. cap. 9. < Sententiam sanguinis nullus clericus dictet aut proferat; sed nec sanguinis vindictam exerceat aut ubi exercetur intersit. TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI 622 Nec quisquam clericus litteras dictet aut scribat pro vindicta sanguinis destinandas: unde in Curiis principum haec sollicitudo non clericis, sed laicis committatur ». x Secundum, ludex tenetur sub gravi concedere tempus sufficietis ad confessionem el eliam pro sumptione communionis (nisi tamen damnum grave timeatur, quam reus sumere potest non ieiunus). Praeceptum enim communionis in articulo mortis est iuris divini. Tertium. Si reus abnuat confiteri, sibi imputet nec ideo differenda exsecutio. Dub. III. De occisione iniqui aggressoris. XVI. Ilesp. Ius naturae permittit, ul vini vi repellas ct aggressorem, qui inique eripere libi conatur vitam, aul quae ad eam honeste agendam tibi stint necessaria, ut bona temporalia, honores, pudicitiam, membrorum integritatem, praevenias ct oc­ cidas: ita tamen, ut id liat animo te defendendi el cum moderamine tutelae incul­ patae, hoc est, non inferendo maius damnum nec utendo maiore vi, quam necessarium esi ad arcendam iniuriam. Ila comm. s. Th. q. 64. a. 7. Mol. etc. Less. dub. 8. η. 44. 56. S. Thom. 2. 2. q. 64. art. 7. « Nihil prohibet unius actus esse duos effectus, quorum alter solum sit in intentione, alius vero sit praeter in­ tentionem. Morales autem actus recipiunt speciem secundum id, quod intenditur, non autem ab eo, quod est praeter intentionem, cum sil per accidens. Ex actu ergo alicuius se ipsum defendentis duplex effectus sequi potest: unus quidem conservatio propriae vitae, alius autem occisio invadentis. Actus ergo huiusmodi, ex hoc quod intenditur conservatio propriae sitae, non habet rationem illiciti; cum hoc sit cuilibet naturale, quod se conservet in esse quantum poiest. Potest tamen aliquis actus ex bona intentione proveniens illicitus fieri, si non sit proportionatus fini. Et ideo si aliquis ad defendendam propriam vitam utatur maiori violentia, quam oportet, erit illicitum. Si vero moderate violentiam repellat, erit licita defensio. Nam secundum iura vim vi repellere licet cum modera­ mine inculpatae tutelae. Nec est necessarium ad salutem ul homo actum moderatae tutelae praetermittat ad evitandam occisionem alterius; quia plus tenetur homo vitae suae providere, quam vitae alienae ». Accedit Catechismus Romanus, in quo ad explic. V. Praecepti n. 8. titulus. « Licet etiam salutis suae tuendae causa alterum occidere. Qua eliam ratione, si quis salutis suae defendendae causa, omni adhibita cautione, alterum interemerit, hac lege non teneri salis apparet ». El Alexander III. in cap. Si vero de Sent. Excomm.: « Si vero cleri­ cum vim sibi inferentem vi quis repellat vel laedat, non debet propter hoc ad Sedem Apostolicam transmitti, si in continenti vim vi repellat; cum vim vi repellere omnes leges omniaque iura permittant ». 4 6'23 Communissima esi autem haec doctrina omnium theologorum el doclores oppositam sententiam merito traducunt ceu temerariam; repugnat enim non modo communi doctorum certae doctrinae, sed eliam eviden­ tibus textibus iuris Canonici. 57. Unica aliter sentientium (ex quibus auctor Instil, philos, pro Semin. Lugdun. cum aliis semiiansenianis) ratio est, quod qui occidit invasorem iniuslum ad luendam vitam suam, excedat moderamen inculpatae tutelae, dum praefert vitam suam temporalem aeternae vitae proximi sui: quae quidem aeterna vita est maioris pretii et bonum ordinis allions, quod posthaberi bono inferioris ordinis non debeat. Scilicet rigidi isti homines ne intelligebanl quidem quid sit modera­ men inculpatae tutelae, de quo cf. verba s. Thom. superius relata. At resp. s. Ligor, cum comm. n. 380., tunc solum nos teneri ad prae­ ferendum proximi bonum allions ordinis inferiori bono vitae nostrae, quando huius omissio sii absolute necessaria ad spiritualem proximi salutem, seu quando proximus hac de causa reperilur in necessitate ab­ solute extrema. Alqui non est in hac necessitate ille, qui libera sua volun­ tate se in discrimen salutis suae conticii; sibi enim soli imputare debet, si a pravo conatu non desistat, el sic semel sponte perdat. * Oportet autem nosse quo speciet defensio seu ius defensionis. Defensio non ordinatur ad reparandam laesionem sed ad eam impediendam. « De­ fensio, ait Lugo disp. 10. n. 1G0. non est, proprie loquendo, adversus eum, qui te Laedit; haec enim, prout sic, erit vindicia: sed adversus eum, qui le laedere vult ». Quocirca cum quis iam paratus esi te aggredi, si aliter vitare mortem non potes, ius est tibi adoriendae defensionis. Quaerunt DD. an liceat se defendenti intendere mortem aggressoris, quando ea necessaria existimetur ad se tuendum. Negare videtur s. Tho­ mas 2. 2. q. 64. a. 7., qui discrimen statuit inter eum, qui alium occidit ob sui defensionem et eum, qui occidit alium publica auctoritate, qualis est miles in bello iuslo, minister indicis el ipse index. Isti enim inten­ dere possunt, propter publicum bonum, mortem hominis et sane non apparet quomodo, absque hac intentione, possit index ferre sententiam mortis el minister eam exsequi. At qui se defendit, satis est, iu.xla s. Thoinam, quod intendat defensionem suam seu conservationem vitae suae, pro quo line obtinendo utitur armis, quibus repellit seu removet adver­ sarium, donec cesset ab aggressione: quod si mors huius sequatur, id erit per accidens, nempe praeter intentionem. Quod ita res agi possit, si praesertim quis se ab inimico eum actu invadente defendat el valeat se defendere quin adversarium graviter lae­ dat, facile admittimus: sed quaestio est quid liceat. In primis necesse haud est se defendenti praestolari, ul inimicus in eum irruat vel feriat; nam ius defensionis est ius impediendae laesionis. Quid ergo si videam CAPUT 1. DE OCCISIONE INIQUI AGGRESSORIS 624 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI inimicum parare et instruere sclopelum, ictum eius in me directurus? nonne, si ad manum habeam simile instrumentum, licet mihi praevenire ictum, exploso in adversarium sclopelo? Quid aulem tunc intendo? utique defensionem meam, sed est intentio finis ellicax, intendens scilicet et medium; idcirco enim explodo sclopelum: hoc autem medium elsi dicas esse solum vulnerationem gravem inimici ne amplius nocere possit, iam habes intendi posse malum proximi illudque grave ob sui defensionem. Ac si id intendi potest, cur non poterii et intendi mors, si ea necessaria existimetur ad sui defensionem? Nam certum esi licere non solum vul­ nerare sed et occidere propter sui defensionem, licere scilicet homini privato ob sui defensionem quod licet auctoritati publicae propter com­ mune bonum, in defensionem societatis et punitionem scelerum. Cur in necessitate positus non possum, ut medium, illud intendere, quod in ea necessitate mihi licet? Quapropter Lugo disp. 10. relata sententia s. Thomae, non dubitat sub­ jicere n. 149.: < Contraria sententia communis et vera est ». Probatur; quia id lotum intendere possumus, quod necessarium est ad finem h. e. ad vitae nostrae defensionem: sed aliquando ad hunc finem percussio sola non sufficit, sed necessaria est mors adversarii, qui propter animum ob­ stinatum non desistit a te invadendo, nisi moriatur... Mors aggressoris non est solum connexa cum alio medio, quod intenditur, sed ipsa per se et ul mors est utilis et necessaria indicatur ad tuam defensionem: haec ergo mors intenditur. Sicut qui abscindit manum putridam propter sanitatem, intendit ipsam abscissionem manus: neque in hoc potest esse controversia de re, sed de nomine ». Atque opposita doctrina, ul monet Molina de lust, et lur. tr. 3. disp. 11. ad aliud non conduceret, quam ad moralem doctrinam turbandam, ad erroneas conscientias in maleria satis lubrica gignendas letalisque pec­ cati scrupulos minime necessarios illis inficiendos, qui juste ac licite se defendunt. * Unde resolves. XVII. I.Non licet reo occidere ministros ioslitiue, a quibus ad carcerem vel sup­ plicium trahitur: uti nec licet id proscripto, ul notat p.\ communi Laym. I. 3. t. 3. p. 2.; quia non sunt iniqui aggressores. 58. Quidam scripserunt, licere proscripto seu bannilo se defendere et aggressorem occidere, quia, inquiunt, utitur iure naturali defensionis. At ipsa ratio plane falsa est. Nam omnibus fatentibus non licet ad se defendendum occidere satellites et carnificem, ut quispiam mortem evadat, quia non licet id agere adversus publicam auctoritatem. Atqui m casu omnes personam gerunt publicae auctoritatis; quia omnibus pu­ blica auctoritas fecit hanc potestatem. Ceterum in confesso est apud omnes, 9 623 eo ipso qood auctoritas publica privat iure vitae, privare quoque iure defendendi vitam contra eos, qui ex publica agunt auctoritate. Secus denique dicendum foret, posse intercedere bellum ulrinque iusium inter latrones et publicam auctoritatem : utrinque enim iure vis adhiberetur, quod est plane absurdum. CAPUT I. DE OCCISIONE INIQUI AGGRESSORIS XVIII. 2. Etsi ob contumeliam aliquam, verbi gratia, si viro honorato dicator, mentiris, non liceat alterum occidere, eo quod aliter repelli possit ac soleat (Less. Azor. Hurl. elc. Dian. p. 5. l. 4. r. 12. el 13.): licere tamen, si aggressor fustem vel alapam viro valde honorato impingere conaretur, quam aliter avertere non posset, docenl cum Dian. 1. c. r. i. Lessius Hurt, el alii 12. Verum el hoc videtur in prax periculosum ’ el recenter damnatum ab Innoc. XL per propos. 30. * 59. Prop. 30. damnata ab limoc. XI. haec est: < Fas est viro honorato occidere invasorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter haec ignominia vitari nequii. Idem quoque dicendum, si quis impingat alapam, vel fuste percutiat el post impactam alapam vel fustis ictum fugiat ». Cum haec ita se habeant, palet non ad rem alferri heic propositionem istam. X.im doctrina Auctoris esi de conanle impingere alapam el pro­ positio loquitur de alapa impacta el aggressore fugiente. In priore casi: fieret ad sui defensionem, in allero ad vindiciam. S. Alphonsus n. 381. solum dicit, in praxi rarissime uti licere praedicta opinione; elsi levia sint, quae habet citalus Sylvius, videlicet: licet honor sil bonum prae­ stantius, quam divitiae sini; nullum tamen aul rarissimum fore casum, quo liceal pro honore interficere aggressorem. At interrogare libet Sylvium, num per haec contendat, virum hono­ ratum pali potius debere, ul alius alapam ei impingat vel fuste eum percutiat pro lubilo, quam se defendat, an velil defensioni locum tribuere? Quod si defensio licita sil, quinam erunt eius limites? Melius ergo alii rem sic proponunt (vid. Croix, n. 803. dc Homicidio lib. 3. pari. I.): « Si quis ignominiosam percussionem minelur el intentet viro, qui sine gravi nola aliter declinare non potest (v. gr. militiae dux), po­ test Hic opponere gladium ct certe alius desislet ab incepto: quod si el hic gladium seu arma promat, tunc ille vir si ob defensionem sui armis pugnare cogatur, non honorem modo sed el vitam defendit ». XIX. 3. Si fuste vel solo vulnere vel amputatione brachii vel aliter arcere iniustain vim poles, non licet occidere. Unde si quis sit persona talis, cui non sil dedecus fugere, debet fugere polius, si potest ei salvare s : secus autem, si turpe sit fuger» verbi gratia, viro nobili, vel ofiiciali bellico; nisi rursus hic et nunc id tali turpe non esset, ob praestantiam invasoris vel alias eius qualitates, v. gr. quia ebrius est vel amens; talem enim occidere non licet, (piando potes lugere. Mald. Dian. p. 5. tr. i. r. 9. V. Laym. 1. 3. tr. 3. p. 3. cap. 3. 60. * Doctores communiter dicunt, ait Lugo disp. 10. n. 166., quando invasus non potest sine detrimento magno fugere, vel quia dum fugii, Ballerini Moral. Tomo Π. 40 6'26 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI facilius ab invasore offendetur aut occidetur, quam si ei resistat, vel quia ex fuga incurret dedecus magnum et ignominiam hominis ignavi et ti­ midi, posse persistere, etiamsi necesse sit invasorem occidere ad sui defensionem. Quia ille solum excedit moderamen defensionis iustae, qui, cum aliter commode possit vitare illud periculum, occidit vel perculit aggressorem: in iis autem casibus non potuisti evadere sine maximo luo detrimento: sicut nec teneris, ul iniustum aggressorem fugias, exulare, cum iaclura luarum fortunarum. * Fuerunt, qui negarent, teneri fugere etiam viles et plebeios, sed inepte; cum nulla aul fere nulla sit iactura honoris. El merito eadem fugiendi obligatio, si fieri poiest, clericos el religiosos tenet; quia ipsis, qui man­ suetudine nitere debent, fugere non est ignominiosum. Dixi, si possunt; nam si sil periculum percussionis in fugiendo, ut notat s. Alph. n. 381., ad fugiendum non teneris. XX. 4. Non licet occidere furem ob res exiguas. * Hinc proscripta est opinio di­ cens posse occidi furem pro conservatione unius aurei, ab Innoc. XI. prop. 31.' Licet autem, si quis auferat honorem valde notabilem aul bona magni momenti, nisi tamen alia via, verbi gratia, iuris vel aliter arceri aul recuperari poss nt. Quare, quando iura significant furem nocturnum occidi impune non autem diurnum, praesupponunt, quod plerumque nocturni non possint aliter arceri, diurni autem possint. Alioqui enim, si nocturnos poiest capi, non debet occidi et si diurnus non potest capi, nec repeti ab eo, quod aufert, nisi occal *mlo, id licet. Ea tamen non debent esse parvi momenli el minimum unius aurei secundum Molin. t. 4. t. 3. <1. 1G. n. 7. Vid. Laym. c. 3. ‘ Damnat hoc Innocent. XL per propos. 31. * vel potius, secundum alios apud Dian. p. 5. t. 4. r. 18., duorum: quanquam el hoe Dian. 1. c. nimis laxum videatur : imo Bon. dcRestit. rem non magni valoris hic censet, etsi sit trium vel quatuor aureorum. Si tamen talem rem fur verbi gratia usurpet, vidente ac resistente domino aul custode, aul huic vim faciat, verbi gratia, repetentem incipiat ferro invadere, permittunt caedem Bonae. D:an. L c., uti etiam, si dubium sit, an res possit aliter salvari aut recupe­ rari Bon. loc. cit.; quia nemo, inquit, tenetur se exponere periculo amittendi res suas. V. Laym. c. I. Navar. Less. Dian. loc. cit. 61. Licere sua bona tueri occisione furis, palet ex Ex. XXII. 2. ex. c. Dilecto, de Sent, excomm. in 6. ex s. Thom. 2. 2. q. 64. a. 7. sed contra, ex communi consensu theologg. Notanda heic propositio 31. damn, ab Innoc. XI.: « Regulariter occi­ dere possum furem pro conservatione unius aurei ». Inter omnes convenit non parvi momenti rem esse debere, pro qua luenda alter occidatur. At dissensio est in statuendo, quid intelligi heic pro re non parvi momenti debeat. Nonnulla autem necessario advertenda sunt. Nam primo quidem non absolute, sed relative interdum res est dimetienda, quia pro vario statu atque condiiione possidentis res varium sortitur momentum. Sic summa 4 627 trium scutatorum pro nihilo habebitur apud ditissimos, cum tamen non solum magni, sed summi sit pretii apud pauperes. Secundo, non debet tamen semper relative res spectari. Nam ubi de furto sermo est, doclores omnes, velint nolint, statuere debent quandam mensuram, quae gravis censeatur respectu omnium, etiamsi haec summa minus damnum afferat diviti, si auferatur, quam afferat pauperiori iactura trium argenteorum iuliorum. Hinc Ligorius n. 383. putat sententiam Roncaglia, summam 40. duca­ torum seu 32. scutatorum gravem esse respectu cuiuslibet, ut merito ad ipsam servandam fur occidatur. Tertio recte advertit Logo disp. 10. sect. 9. n. 178. monelam suum pro variis temporibus pretium mulare; unde fit, ut difficile sit mensuram gravis damni desumere ex monela. Quo abundantior est monela, minus habet pretii el viceversa maius, ubi et quando est rarior. Non ergo rigoris damnandus est, qui olim videatur statuisse summam, quae modo videatur exigua, quia non exigua erat tempore scriptoris. Scimus dolium vini, cum caritas esset huius mercis aetate s. Ignalii, veniisse novem scutalis (ex Diario P. Gonzalez). 62. Praeterea ex praedictis advertendum, inanes esse regulas, quas quidam tradunt, sive quia obscurae sunt, sive quia facile inveniuntur falsae. Sic v. gr. Elbel et Nat. Alex, (apud Ligor, n. 383.1. c.) magnam sum­ mam dicunt, qua ablata deficeret alicui sustentatio pro se et suis. — At 1° est obscurum, num agant de modo ordinario procurandi sibi su­ stentationem, adeo ul in miserrimum statum conficiatur familia, an de substantia agatur, qua sublata dcesl omnino victus hodiernus, vel trium dierum etc. 2° Si homini praediviti ac nobili auferas duos equos, quorum pretium sint mille scutata, non decst certe ipsi sustentatio; ergone non erit res magni momenti ? Aliam regulam videas apud eundem Ligorium ibid., sufficere iacturam illam (ad licite occidendum furem), quae notabile damnum domino affert, spectata qualitate personae. At haec regula pariter obscura est, nisi sta­ tuas, quandam esse mensuram, quae cuilibet notabile damnum censetur afferre; secus impune quis v. gr. posset abducere duos boves ex armentis illius divitis, qui mille boves habet. 63. Ergo, ul res perstringatur, dicemus fieri posse, ul cl valor unius aurei possit sic defendi, quando agitur de paupere, qui eo pretio sol­ veret quartam vel tertiam partem locationis domus, quam impos solvendo secus esset, aul vestem ad arcendum frigus pro hyeme emeret. El advertendum in prop, damnata dici regulariter, (vid. Viva ad propp. 17. et 18. Alex. VU. η. X.): quasi scilicet quotiescumque hoc damnum impendeat, liceat invasorem occidere. Quae quidem propositio tribula a CAPUT I. DE OCCISIONE INIQUI AGGRESSORIS 628 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI quibusdam fuit Ludovico Molina, sed per calumniam; quia non modo penes Molina abest vox regulariter, sed alia omnino quaestio institui­ tur, de qua inferius ad secundam partem Resolutionis (n. 64). Celerum cum alii exactius nihil definiant, nos quoque generalioribus limitibus contenti simus: et cum non sit eiusmodi materia, quae facile ad usum deducatur, non erit necesse plura addere. 64. Quae huc usque dicta sunt, mere spectant ad primam partem Resolutionis et ad ius conservandi res suas, quod fieri non possit, nisi occidendo furem, quando videlicet invasio mere rem afficit: v. gr. fugit fur secum portans rem luam et amissurus eam es, nisi sclopeto occi­ das: vel si non fugit, at ab eo praesente rem ablatam repetis, nec poles oblinere nisi occidendo, quippe se armis ille defendit et in casu DoClores requirunt, ut prius fur moneatur desistere, secus occidendus. Asl alia est quaestio, quam auctor tangit in line Resolutionis, vide­ licet, quando seu dominus seu custos rei resistendo rem suam luetur: videlicet cum vis infertur domino aut custodi ad rem auferendam. Hanc quaestionem videtur proponere s. Ligorius n. 383. hisce verbis utens: « An liceat occidere furem auferentem rem modici valoris cum resistentia domini aut custodis illius ». Et allata sententia Molina, qui ad tuendum valorem unius aurei vel minoris adhuc valoris, affirmat li­ cere, tum aliorum, inter quos Tamburinus dicit se id non reprobare, lum Roncaglia et Viva, qui apponunt conditionem, quod is, cui vis infertur, sit nobilis, dicit s. Doctor se adhaerere mullo magis sententiae contra­ riae; quia (inquit) mihi videtur per illam ablationem violentam non pro­ prie et graviter laedi honorem. Molina igitur de uno aureo loquitur in praesenti quaestione, non generalim ut Auctor male insinuat. Imo, quatuor aut quinque aureos generalim non putavit summam notabilem. At forte Doctores plures quaestiones seu casus confuderunt. Neque Molina neque heic Busembaum sermonem inficiunt de iniuria et contu­ melia, qua laedatur honor, etsi id alii deinde meminerunt, uti Roncaglia, Viva et aliquo modo Tamburini lib 6. cap. I. 2. n. 3. loquens de villico occidente volentem auferre paucas uvas, quem damnat. Uiique si res sit parvi valoris et v. gr. haec liat iniuria domino, quod ipso frustra clamante et minante fur eam auferat, non licebit occidere ratione illius contemptus et in hoc cum s. Alph. stabimus. Item v. gr. si fur vi abstulerit strophium, baculum, umbellam, non licebit viro nobili occidere statim illum, ut recuperet el simul ulciscatur iniuriam factam vel quae actu fit nobilitati eius. 65. At ex Auctoris sententia quaestio est, si vis fiat domino aut cu­ stodi, an hic teneatur rem dimittere furi, an resistere liceat eo usque, ut tandem ipsum occidat. V. gr. petit fur rem non magni momenti, vel vult ingredi vineam ad accipiendas uvas aut ficus aut panes, caseos e CAPUT 1. DE OCCISIONE INIQUI AGGRESSORIS domo elc. duas gallinas c gallinario. Profecto dominus aut custos non polest liciic statim petentem aut ingredientem occidere. At polest licite negare se daturum, aut obsistere ne ingrediatur vi­ neam aut domum. Finge nunc furem iniicere manus in dominum; tene­ bitur ne dare rem, aut ingressum permittere? Nequaquam, sed licite polest illi vehit iniusto aggressori resistere ac vim vi repellere. Moderamen porro inculpatae tutelae exiget, ut non maiorem vim adhi­ beas, quam sufficiat ad repellendum et si salis est impellere aut pugnis contundere, non adhibebis baculum aut si sufficit baculus, non uteris cultro aut sclopelo aut falce. At si aggressor promat arma, profecto non teneris dare rem, sed armis poles te tueri et si opus est, eum occidere. Al, uti patet, heic neque agitur de sola re per vim ablata, veluli si quis occurrens auferat tibi horologium aut umbellam aut pileum e capite aut pallium ex humeris: neque agitur de contumelia, quae oritur ex contemptu luo, qui reclamas: asl agitur de vi illata personae, adeo ul res sit sola occasio. Quisque porro ius habet tuendi res suas, utcumque leves et si aggressio succedit personae, lota culpa recidit in iniustum aggres­ sorem: utcumque enim causa levis videatur, aggressio semper iniusta est. Ubi autem aggressio est iniusta, licet vim repellere, servato modera­ mine inculpatae tutelae. Alia ratio huc facit, quam a fleri Laymann lib. 3. tract. 3. pari. 3. cap. 3. n. 'i., publici scilicet boni. Nam alioquin scelerum impunitas improbos ad peccandum audenliores redderet. * Nola: ait Auctor significare hira, furem nocturnum occidi impune, non autem diurnum. Ila Gaius 1. 4. §. 1. Dig. ad legem Aquiliam... Lex duodecim tabularum furem noctu deprehensum occidere permittit, ut tamen id ipsum cum clamore leslificetor: inlerdiu autem deprehensum ita permittit occidere, si is se telo defendat, ut tamen aeque cum clamore leslificelur ». Ulpianus autem I. 9. Dig. ad legem Corneliam de sicariis, ait: «Furem nocturnum si quis occiderit, ita demum impune feret, si parcere ei sine periculo suo non potuit ». Pariter Exod. XXII. *2. 3. Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et accepto vulnere mortuus fuerit; percussor non erit reus sanguinis. Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit et ipse morietur. Iu quae habet haec Augustinus relatus in c. 3. de Homicidio voluntario etc. * Inlelli­ gilur ergo non perlinere ad eum (percussorem) homicidium, si fur no­ cturnus occidatur: si autem diurnus fuerit, ad homicidium perlinere... quia poterat discernere, quod ad furandum, non ad occidendum venisset el ideo non debet occidi (dummodo rem suam dominus tueri possit citra occisionem, ul ex consensu DD. dictum est). Hoc eliam in antiquis le­ gibus secularibus invenitur ». Per se, ul advertit Laymann lib. 3. tr. 3. p. 3. c. 3. n. 4., discrimen non ------- - 630 TRACTATUS Vi. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI est inter furem nocturnum el diurnum et si dominus poterat rem suam tueri absque occisione furis nocturni, eliam lex civilis, ut audivimus ab Ulpiano, negabat eum impune occidi. Per accidens vero « hoc interest inter nocturnum furem et diurnum, quod diurnus, si inermis sit, plerumque citra vulnerationem capi alia ve ratione res ab eo recuperari potest: in fure autem nocturno ferme discerni nequit, occidendine animo an solum rapiendi accesserit; tunc vero periculi declinandi causa, nisi clamore homines acciri possint, impune occiditur ». * XXL 5. Probabilius est, haec etiam licere Clericis el Religiosis, ob bona tempo­ ralia hira vero in contrarium afferri solita intellige, quando non servatur moderamen inculpatae defensionis. Laym. 1. c. Tan. t. 3. d. 4. q. 8. d. 4. Escob. e. 7. c. 8. ubi eliam docet ex Tan. t. 3. d. 4. n. 58. licere virgini occidere invasorem pudicitiae, si violationem nequeat aliter evadere. 66. Clerici occidentes iniustum aggressorem, ex probabiliori et com­ muniori sententia non incurrunt irregularitatem. Quoad invasorem pudicitiae Lugo (quem cum aliis sequitur s. Ligor, n. 386) censet disp. 10. sect. 10. n. 196. vi uti licere puellae non modo dum actu v. gr. tangitur, sed eliam post factum immediate, posse ag­ gressorem percutere alapis, fuste et aliis ictibus non periculosis. « Existimo, ait, non esse scrupolose agendum in hac materia, prae­ sertim quando femina vel invenis sollicitatur et contrectatur vel osculum accipit ab aliquo lascivo; sed posse et aliquando expedire, non solis verbis asperioribus, sed manibus puritatem animi et constantiam graviter ostendere ». Rationes hasce Lugo affert: 1° Licet certe impurum homi­ nem tunc verbis durioribus el conviliis obiurgare; ergo licet et manu percutere, cum levior imo videatur percussio facta manibus a femina aul a puero, quam facta verbis. 2° Quia habet rationem defensionis; qui enim sine, rubore ausus est tangere, nisi acriter et dure repellatur, non facile discedet. 3’Quia saltem periculum remanet, ne alia vice iterum redeat; quod periculum sufficit, ul adversus eum possit tunc defensione illa uti. 4’ Quia caritas in proximum eliam non subditum concedit et exigit interdum, ut qui indiget correptione, eam obtineat etc. Lugo addit exem­ pla s. Edmundi Episcopi, el s. Thomae. Quorum prior feminae nudatum dorsum verberibus bene condivit, alter vero feminam titione fugavit. 67. Heic addendum, eliam mutilationem, occisionem et percussionem ad luendam pudicitiam, non inducere aul irregularitatem aut poenam excommunicationis; etsi invasor sit clericus. XXII. 6 Cum tamen iniquus aggressor sit in periculo salutis, potest quis ex ca­ ritate ei parcere el iniuriam potius pali: sed non tenetur, eo quod alter sua ma­ litia sil in islo periculo. Laym. ibid. 68. Excipi debet, si qui patitur aggressionem, et ipse esset in statu 631 peccati nec facile sibi videretur tunc posse rite conteri ; tunc enim caritas erga se praevalere debet. Excipe eliam, si qui aggressionem patitur, esset persona publica, item si esset persona necessaria, familiae v. gr. alendae, nisi lamen ageretur de magno bono consequendo, v. gr. martyrio. * Addit Lugo disp. 11. n. 143. quod si invasor iniusle quidem materia­ liter invadat, sed tamen absque libertate, ut si ebrius vel phreneticus te invadat et aliunde constet eum esse in statu peccati, a quo post phrenesim vel ebrietatem poterit resurgere, e contrario moraliter credas te esse in statu gratiae, non videtur posse licite a te occidi ; quia tunc ille est in extrema necessitate spirituali, cui subveniri nequit, nisi tu vitam exponas pro eius remedio. Subdit idem, casum hunc rarissimum esse, quod nempe constet illum esse in statu peccati, ob quod sil damnandus. Praeterea his in casibus solent homines agere ex instinctu nec tempus suppetit, irruente furioso, eas reflexiones maturandi. * CAPUT I. DE OCCISIONE INIQUI AGGRESSORIS XXIII. 7. Non licet occidere, si iniuria iam est contracta, vel aggressor iam fugit; quia id non e. E. CAPUT I. DE ABOHTU 645 non solum generalis obligationis, quam ab omnibus caritas exigit circa aliorum vitam luendam neque solum specialis obligationis parentum erga filios, sed etiam officii singularis, quod matrem obligat, utpote cui potissimum natura hanc curam commisit. Superest nihilominus inqui­ rendum, quousque haec se obligatio porrigat, non secus ac inquiri potest, quousque urgeri queat obligatio matris, ne infantem, quem ulnis gerit, e manibus dimittat in undas aul in barathrum aliquod prolapsurum, quod quidem in idem recidit, ac si quaeratur, an et quaenam adesse queat iusla causa, propter quam mater licite a vita prolis custodienda cesset. 96. Ad hanc porro generalim solvendam quaestionem ea faciunt, quae ceu quoddam principium statuit Gard. Lugo de lust, et lur. disp. 10. n. 133., ubi scribit: lïlater non tenetur cum tanto vitae suae periculo et detrimento procurare et conservare foetum (in utero, de hac enim re disputat), sicut nec natum iam filium tenetur cum vitae discrimine alere et retinere, neque etiam ad eum lactandum conservare lac in uberibus, quando ad propriam vitam tuendam necessarium ei esset ubera arefacere. El plane huc eliam illud special, quod subdit ibidem Lugo, diligenter distinguens ineram cessationem custodiendi vitam a damno positive illato proli, licet non admittatur modo hypothesis illa veneni prolem inficientis. Placet tamen (inquit) moderatio, quam huic doctrinae addidit postea Vasguez..., dicens hoc intelligi de sanguinis emissione, balneo et eiusmodi remediis, quae non tendunt ad occisio­ nem foetus nisi negative, per subtractionem humoris necessarii ad eius sustentationem, non vero de remediis, quae positive concurrerent ad mortem foetus, qualis esset potio, quae per alterationem positi­ vam occideret foetum; hoc enim esset dare positive venenum inno­ centi, ut te a morte liberes, quod nunquam licet (a). 97. Hisce praeiaclis, haud aegre variae pro variis hypolhesibus sol­ vemur quaestiones. Ac I. Ubi certa sil mors alterutrius, aul matris scilicet aul prolis, cena autem alterius vita el quaestio sil de morte dumtaxat temporali, quia v. gr. baptismus proli nondum natae iuxta praedicta potuit con­ ferri; non tenetur mater mori, ut vitam filio temporalem conservet: non ergo tenetur conservare foetum. Vid. Lugo 1. c. Sed hic casus quod nempe morienle maire, infans vitalis sil, perrarus omnino est; quandoquidem, ul dicit s. Alphonsus lib. 3. n. 39i., mora­ liter impossibile est, ut pene miraculum sit, quod pereunte matre proles supervivat... Idque (subiit) mihi confirmarunt plures artis medicae periti, quos consului. (a) « Cessare posse matrem a conservando foetu, si sine propriae vitae discrimine conservare non amplius possit, cuilibet certum esse debet», ait citatus LehmkuhKc.E» 646 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI Et hoc quidem valet, etiamsi agenda proponeretur caesarea operatio; quae praeterea cum peritissimos requirat medicos et matrem robustam, raro id locum habet, praesertim cum hoc remedium requiri lunc soleat, quando incassum alia remedia adhibita sunt atque adeo quando et mater el proles e longa lucta prostratas habent vires. II. Imo s. Alphonsus lib. 6. n. 106. prae oculis habens illud s. Thomae 3. q. 68. art. 11. ad 3.: Non sunt facienda mala, ut eveniant bona et ideo homo non debet occidere matrem, ut baptizet puerum; con­ cludit, matrem, quando mortis periculum sit proximum aut probabile, non teneri ad discrimen illud subeundum, ut proles baptizetur nec chi­ rurgum posse ipsam in hoc discrimen inducere. III. Si mater morbo correpta, gravi morlis periculo laboret, nisi foetus partum accelerando expellatur; probabilis autem spes sil, ope medicinae effici posse, ut foetus vivus in lucem prodeat, atque adeo sin minus temporalem,saltem aeternam vitam adepturus sil; lunc eiusmodi expulsio non modo licila videtur, sed praecepta. Ratio, quia matris periculum ac mors nihil prodesset vitae temporali prolis et insuper in gravissimum salutis aeternae discrimen ipsam prolem conticeret. Nec obesse debet, quod forte mors prolis paululum acceleretur. Nam primo quidem ex praedictis cum Logo, non tenetur mater cum lanio discrimine vitam prolis ulterius conservare. Deinde vero in eo casu, ul inquit s. Alphonsus, lib. 6. n. 106. in tin., negligi potest parva illa vitae iactura, ut infans vitam aeternam consequatur. IV. Quando, aegrotante matre, periculum abortus aeque instat, tum si illa remedium ad morbum curandum sumat, tum si non sumat, eo quod vis ipsa morbi (ut subinde contingit) abortum infert, licet medicinam sumere; neque enim prodesset proli abstinentia a remediis, atque adeo mater vitae suae consulit sine maiori prolis detrimento. Nec tunc directe occiditur infans, cui illud remedium est indifferens, sed consulitur matri. Atqui si absque maiori prolis detrimento mater poiest vitae suae con­ sulere, non solum licite poiest, sed propter obligationem, quam quisque habet vitam suam conservandi per ordinaria remedia, medicinis uti pror­ sus debet. V. Si ex vi morbi probabile immineat periculum abortus, simul vero periculum instet, ne, si abortus reipsa ex morbo sequatur, proles in utero moriatur ; contra vero probabilis spes affulgeat, quod accelerato per medi­ cinas partu proles in lucem viva prodeat et sic aeternae eiusdem saluti prospici possit: incerta vitae temporalis spes non videtur praeferenda probabiliori spei salutis aeternae atque adeo accelerare parium liceret. Quod quidem dicendum est valere, etiamsi morbus nullum vitae matris periculum inferat, sed solum de meliori prolis bono agatur. λ I. Quando habita ratione status tum physici tum moralis matris (quae CAPUT I. DE ABORTU DE CRANIOTOMIA scilicet non ita incisionem exhorreat, ut proli vel solus hic horror graviter nocere queat) et simul specialis tum statu prolis tum medici peritia, prudenter existimari queat, per Caesaream operationem in grave peri­ culum matrem inductum non iri, prolis vero consuli posse non modo temporali sed etiam aeternae vitae; dicendum est, teneri matrem ad incisionem patiendam, licet saluti aeternae prolis prospici aliter posset. Requiritur tamen, ut longe probabilior sit spes salutis prolis simul et matris; nam secus pro incerta spe vitae temporalis filii (aeterna enim curari aliter potest, ul diximus) non tenelur mater probabile periculum vitae suae subire, s. Alph. lib. G. n. 106. 98. Non autem licet puellae gravidae procurare abortum, ne famam omittat aut ne quid grave ab aliis patiatur. Sane ul licite possis causam ponere morlis (idem dicito de quovis alterius damno) innocentis, oportet etiam, ul occisionem neque ul linem intendas, neque assumas ut medium ad alium finem (utroque enim modo directe eam velles); sed tantum indi­ recte eam inferas, scilicet ponendo causam istius morlis non propter coniunclionem, quam eadem causa habet cum eo effectu seu morte innocentis, sed solum propter coniunclionem, quam habet aeque immediatam cum alio effectu. Sic enim id agis atque intendis, quatenus iunctum est cum effectu licite appetibili, non quatenus per accidens nexum est cum alio effectu, quem intendere non poles, licet possis eum ex iusla causa per­ mittere. Porro in hypolhesi abortus assumitur ul medium directe ele­ ctum ad obtinendum alium finem, ad quem insuper abortus per se ne­ quaquam ordinem habet ceu ad suum effectum. In quibus elucet duplex ratio, ob quam damnata fuit ab Innocent. XI propositio n. 34.: Licet procurare abortum ante animationem foetus, ne puella deprehensa gravida occidatur aut infametur. 99. * Atque haec de abortu seu parius acceleratione immaturi. Alia est quaestio: an identidem liceat ea operatio, quae craniotomia dicitur, qua caput infantis conteritur, ul mortuus facile extrahi possit el hoc pacto mater a certa morte liberari, cum praesertim baptizari possit infans in utero el sic eius aeternae saluti consuli. Nisi autem ea operatio fiat, utraque, mater et proles, est certe moritura: si vero fiat, mater certe salvatur, infans brevissimam usuram vitae in utero matris amittit, iam certae el vicinae morti destinatus, quae brevissima usura pro nihilo computari potest, ratione potissimum habita vitae matris, quae salvatur; nam posse aliquando negligi parvam illam vitae iacluram, audivimus paulo ante a s. Alphonso. S. Poenilentiaria interrogata fuit hac de re: « An unquam liceat ope­ ratio, quae vocatur craniotomia vel similis operatio, quae per se directe tendit ad occisionem infantis in utero positi ». Casus propositus refe­ rebat morem esse, ul aliquo idoneo instrumento infans prius in utero 648 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI baptizetur, quam eius caput conteratur. Responsum Congr. die 28. novembr. 1872 fuit: «S. Poenitentiaria, mature perpensis expositis, respon­ det: consulat probatos auctores sive veteres sive recentes el prudenter agat ». Noluit scilicet rem definire, significans quaestionem esse difficilem, ul idcirco mirum non sit doctissimos viros pro ulraque parte stetisse. At rursus eadem quaestio relata est ad Congr. s. Officii anno 1884. hoc tenore: « An tuto doceri possit in scholis catholicis, licitam esse operationem chirurgicam, quam craniotomiam appellant, quando scilicet ea omissa, mater et Illius perituri sint, ea contra admissa, salvanda sil mater, infante pereunte ». Responsio data 11 maii 1884. haec fuit: « Omnibus diu et mature perpensis, habita quoque ratione eorum, quae in hac re a peritis catholicis viris conscripta, ab Eminentia tua huic Congregationi transmissa sunt, respondendum esse duxerunt: tuto doceri non posse ». « Quam responsionem cum SS. D. N. in audientia eiusdem f. ac d. plene confirmaverit, Eminentiae tuae communico ». 100. Aiunt, quod si casus tingi posset, quo ea doctrina uti liceret, is foret, qui iudicio Congr. subiectus fuit. Nihilominus et in hac hypothesi responsum est, tuto doceri non posse, quod craniotomia liceat. Scilicet id doceri non potest sine periculo (nempe erroris) seu id doceri nequii tuta conscientia. Utique verba s. C. non affirmant immediate et per se doctrinam esse falsam. Nam in quaestione magni momenti, qualis ea est, in qua agitur de vita alterius, sententia, quae sil vel solum im­ probabilis vel tenuiter probabilis, etsi de eius falsitate nondum certo constet, nequii tuta conscientia aul sine periculo erroris doceri. Non fuit ergo opus iudicari a s. C. doctrinam illam esse falsam, ut affirmaret tuto eam tradi non posse; nam salis erat eam nunc esse improbabilem vel levissime probabilem. At quod improbabile est, evadere potest ali­ quando probabile atque etiam certum. Exemplum habes in quaestione de motu et circulatione telluris. Attamen, si argumenta omnia, quae pro illa doctrina afferri possint, iam allata fuerunt et discussa eademque ni­ hilominus s. Congregationem haud permoverunt, inanem videtur spem fo­ vere, qui arbitretur aliam aliquando de ipsius rei veritate futuram forte sententiam Romanae Ecclesiae. 101. Nec difficile alii rationem decisionis invenerunt. Est enim di­ recta occisio, est actio a qua non duplex effectus immediate sequitur, alter bonus, alter malus, sed immediate sequitur effectus malus b. e. mors procurata infantis atque ex hoc effectus bonus, nempe salus matris. Iam vero universalissimum principium est: non esse facienda mala, ut eveniant bona. Porro ratio omnis oppositae sententiae, praeter eam, quam innuimus n. 99., eo fere redibat, ul infans censendus esset velu ii matris aggressor CAPUT I. DE CRANIOTOMJA ET OPERATIONE PORRO 6'19 innocens quidem ex se, sed obieclive iniusius, ul idcirco cum eo agere liceret sicut cum aggressore et sicut huius occisio indirecta est; propria enim defensio est, quae intenditur: ita et huiusmodi occisio infantis esset dicenda indirecta, utenle matre legitimo iure defensionis. Verum reponunt, ut ex principio, licere occidere aggressorem, colligeres iure quod possit hic infans occidi, oporteret subsumere, atqui hic infans est aggressor, non diminute, est veluti aggressor. Reapse heic nulla aggressio est et si his formulis abuti licet, potiori iure mater esset di­ cenda aggressor vitae infantis, quando videlicet naturalis matris arctiludo obstat, ne proles matura in lucem prodeat, ul notat Lehmkuhl op. cil. vol. 1. p. 502. Infans in utero se habet ut impedimentum quoddam salutis matris et potius quam aggressori assimilandus esset infanti in arda via iaccnli, quam tu fugiens ab adversario te persequente, concul­ caturus es, si pergis fugere: licet tunc quidem tibi fugienti te exponere periculo eum occidendi cumque, si opus est, conculcare; sed ponendo actionem, a qua immediate uterque effectus sequitur, bonus, aversio tua ab inimico el malus, mors infantis: non autem liceret libi aul alteri pro te, prius occidere infantem et sic libi viam expeditam munire. Certe si quis sil, cuius societatem evadere nequeo, qui peste infectus, vitae meae excidium minatur, me sine dubio infecturus: non licet mihi eum occidere, ul cesset infectio el ego evadam a certo mortis periculo. Atqui id est quod fit, cum infantis in utero caput conteritur, ut consulatur saluti matris; quemadmodum citatus Auctor ibid, advertit. Dices: nostro casui propinquiorem esse casum illius, qui mente captus, inconscius sui, gladio me invadit, ul periculum mortis declinare nequeam nisi eo occiso. Ipse est aggressor materialis, non formalis el tamen licet mihi me defendere etiam occisione eius. Qua in re differt ille fatuus ab infante, cuius praesentia est matri causa mortis? Quis responderet, non omnes permittere occisionem huius fatui et vidimus Lugo (n. 68) id ne­ gare, ob rationem tamen, quae heic non haberet locum. Discrimen inter utrumque casum forte est, quod ille, quamvis non sil aggressor formalis, ratione habita actus humani, est tamen formalis aggressor in ratione ipsius aggressionis; infans vero neque est talis aggressor: unde aliud oritur discrimen, quod in priore casu licet defensio ideoque el mors aggressoris, si ea necessaria est defensioni: in altero casu non est locus defensioni, quae ius dat necis inferendae. 102. Occasione huius quaestionis quaerere licet cum Paulo Villada Casus conscientiae, part. 3. pag. 267. an licita sil operatio, quae a no­ mine cius inventoris itali medici vocatur Porro. Ea in hoc est sita, ut post sectionem caesaream uterus cum eius annexis partibus ac proinde cum ovariis auferatur. Per eam operatio caesarea mullo feliciorem exi­ tum habet, nec haemorragiae amplius sunt timendae et vitae periculum 650 TRACTATUS VJ. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI removetur, quod probabiliter secum affert sectio caesarea ac praeterea periculum ex nova generatione matri imminens avertitur, utpole cui ge­ neratio fit impossibilis, quia sine ovario conceptio haberi nequit. Pro responsione advertimus cum Auctore citato hanc ablationem uteri cum ovariis lanquam veram castrationem ideoque mulilalionem ab ipsis medicis haberi. Quo posito, illud idem de hac operatione dicendum ac de castratione et generaiim de mulilatione dicitur. Cum ergo mulilalio licita non sit nisi ad conservationem propriae vitae, eodem pacto el ista operatio in hunc tantum finem licita erit. Si qui vero putent (cf. dub. I. res. 2.), castrationem identidem licere ob alios fines puta ad suavitatem vocis obtinendam, ex qua temporalis utilitas promanat, ii consequenter permittent et ob alias proportionale graves causas, praeter conserva­ tionem vitae, usum huius operationis. * CAPUT II. DE DUELLO. Quid sit et an liceat duellum. XXXV. Respond. Duellum est duorum (vel subinde eliam plurium) certamen, quod ex condicto, uno indicente et allero acceptante, suscipitur: ita ul id non sit vitam defendere, sed exponere periculo. Quod elsi communiter sil mortale peccatum, licitum lamen esi ex iusta causa, quae semper est attendenda. Vid. Trident, sess. 25. c. 19. de reform. Sanch. 2. Nor. c. 39. Item de poena duellanlium v. infra deErcomm. el Sanch. I. c. 103. * Duellum delinitur: pugna inter duos (vel plures in pari numero), ex condicio, cum periculo occisionis, mutilationis vel vulneris. Dixi­ mus vel inter plures; nam el pugna ita institui potest, ut ex ulraque parte bini sint vel terni el ita porro conlligenles: si lamen singuli cum singulis seorsi ni pugnent, vel unus cum pluribus, sed successive, duel­ lum erit, sed multiplex. Quod quidam addunt: ex privata auctoritate, id non ad essentiam duelli spectat, sed ad moralitalem eius seu malitiam. Ex condicto sive, ut ait Clemens VIII. in Const. Illius vices, ex com­ posito nimirum praemeditatione quadam animi reflectentis decerni debet huiusmodi pugna, ul duellum sit ac decerni debent eius conditiones. Idcirco inter condictionem duelli atque ipsum duellum intercedere oportet spatium aliquod temporis. Manifestum est haec fieri non posse sine pro­ vocatione el acceptatione pugnae. Condicere autem sive, statuere oportet locum et tempus pugnae. Haec est indoles duelli et ubi talis condictio absit, non censetur duellum. Quae­ stio est an oporteat etiam condicere seu designare arma, quibus est CAPUT II. DE DUELLO 651 confligendum. Arma utique requiruntur; non solum quia agitur de cer­ tamine, ex quo occisio, mutilatio aut vulnus sequi potest: sed quia id est in more positum el id ab omnibus inlelligilur, cum duellum nomi­ natur, ul armis nempe ambo congrediantur. Quocirca de tali pugna loqui censendi sunt Romani Pontifices, cum duello poenas indicunt. Itaque designanda quoque esse arma saltem pro duello, contra quod poenae ab Ecclesia sunt statutae, censet s. Alphonsus n. 401., ubi ad incurrendas poenas, quae, ut ipse ait, incurruntur solum ob duellum stricte sumptum, requirit ut conventio facta sil loci, temporis el armo­ rum. Dubitare utique licet, an id essentiale sil duello; videtur enim, quod quamvis electio armorum in ipso loco duelli fiat, verum duellum sil: attamen hic est ordinarius mos duellorum, quae generaiim, consti­ tutis prius patrinis el eleclis armis, iniri solcnl; ideoque cum leges poe­ nales sini strictae interpretationis, sequi profecto licet s. Alphonsi sen­ tentiam, ul nisi conventio armorum praecesserit, poenis ecclesiasticis congredientes non subeant, etsi gravissime peccent. Cf. P. Villada Casus Conscientiae p. 2. pag. 344. scq. Cum periculo occisionis etc. Huc reapse tendit duellum et in hoc est eius essentia sila ut duellantes se exponant certo periculo tum activae lum passivae occisionis, mutilationis aul vulneris. Nec, ut sit duellum, oportet esse fatale; nam el ubi post primam effusionem sanguinis sistitur vel sistendum decernitur, verum exstitisse duellum omnes sentiunt et eliam lum sane, generaiim loquendo, duellantes se exponunt periculo eliam gravis vulneris, mutilationis, occisionis inferendae el subeundae. Ceterum Clemens Vili. Consi. Illius vices anno 1592. interdixit duella quoque cum pacto inita « de dirimendo certamine, cum primum alte­ ruter vulneratus fuerit seu sanguinem fuderit » (quae commentatores deinceps, non ipse Clemens, appellarunt duella non fatalia). 104. Si duellum privata auctoritate seu proprio arbitrio suscipitur, palet in quo sila sit eius malitia. Eo ipso enim iure, quo vetita est occisio, mutilatio, vulneratio sui ipsius el aliorum, velitum est quoque ne quis se exponat periculo cerlo occisionis, mutilationis, vulnerationis aut sui aul alterius aut utriusque. El quamvis iusta exsistente causa nempe defensionis vel intervenientis legitimae auctoritatis, liceat se expo­ nere huiusmodi periculo, ut contingit in iniusla aggressione aut in bello; hac lamen conditiones non habent locum in duello, quod ex condicio propria auctoritate suscipitur. Differt sane duellum a legitima defensione, turn quia in duello nullus est aggressor, tum quia ius defensionis postulat, ut alter ius non habeat se defendendi et paribus utendi mediis, quod lamen praestatur in duello. Differt eliam a legitimo bello, quod non Iit nec fieri potest ex condicto circa determinatum locum, tempus, modum pugnandi et usum armorum 652 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5® PRAECEPTO DECALOGI ut paritas sil pro utraque parte: haec enim completa condictio lini per justum bellum assequendo repugnat. Causa autem, quae duello obtenditur, nempe honor reparandus, inepta est et iniusta; cum ad hunc finem assequendum, sil duellum prorsus ineptum. Nam et is, cuius honor laesus est, occumbere polest, non secus ac altor et quamvis victor discedat, neque victoria neque ipsa sola acceptatio duelli argumentum est, quod alter sit mentitus aut quod honor ille, quo se injuste privatum dicit, ei debeatur. Porro cum poenae contra duellanles ab Ecclesia decernuntur, hoc ipsum duellum privata auctoritate susceptum intelligendum est: loquuntur enim Pontifices de provocantibus et acceptantibus duellum; idcirco de iis lo­ quuntur qui propria auctoritate, non coacti a superiore qui id subinde le­ gitime imperare possit, ineunt singulare certamen. * 105. Ex data definitione liquet discrimen inter duellum et alias etiam armatas congressiones privatas. Itaque 1" differt duellum a rixa, cum quidam ex impetu irae ad pu­ gnam se provocantes, statim congrediuntur; deest enim essentialis con­ ditio, quod fiat ex condicio. 2° Neque est duellum, si qui odio se prosequentes, obviam facti, se ad pugnam excitant districlisque gladiis mutuo in se irruunt. Ratio ea­ dem ac in priori. 3° Si iidem provocant se ad condictum in tali loco et statim illuc pergant ibique arma conserant, iuxta aliquos nondum est duellum (apud Bonacina de Censuris disp. 2. q. 3. p. 48. n. 7.); quia non habetur con­ dictio temporis adde et armorum atque videtur potius prosecutio rixae ex impelu irae obortae, quam duellum ex condicio susceptum. Quod qui­ dem in quaestione, an poenae incurrantur, tenere licet. Certe si conflictus inter duos ex improviso oboritur et ipsi ex eodem rixae impetu ad locum aliquem idoneum ex aequo pergunt, poenas non incurrunt, ut declaravit s. Cong. Cone. 5 octobr. (?) 1744. apud Scavini ed. 8. torn. 2. p. 480. 4° Qui in ecclesia provocatus ut inde exeat ad duellum, exit, propter reverentiam, ab ea, non dicitur designare locum. Bonacina ibid. n. 8. 5° Si quis alteri offert duellum enmque statim aggreditur et hic, eliam acceptis armis, se defendit, palet non esse duellum. 6° Si quis cum alio contendens, domum currit arma sumpturus, nulla facta provocatione ac reversus provocat inimicum et aggreditur, nullum est duellum. 7° Nec salis est si quis dicat alteri, lacesso te ad duellum, quin designet locum, tempus, arma : nondum scilicet habetur ea provocatio, quae dicitur provocatio ad duellum. 106. * 8 Quid si provocatio aut acceptatio sit ficta, eo quod reapse desit intentio duelli aut spem certam habeat provocans aut acceptans duellum ab aliis impeditum iri? 653 Responsio per se non videtur difficilis: (icta provocatio non est pro­ vocatio, quemadmodum fictum matrimonium non est matrimonium. Quo­ circa si poenae decernuntur in provocantes aut acceptantes duellum, non est cur dicamus eas incurri ab iis, qui fictam solum provocationem aut acceptationem edunt; quamvis ex alia causa, puta scandali, peccare possint. 9° Idem dicendum, si duellum ipsum ficte, ad fucum tantum fa­ ciendum, inealur, amoto periculo cuiuscumque damni. Est enim duellum solum specie tenus, non verum, ad quod requiritur ut quis se exponat periculo occisionis, mulilationis aut vulneris : heic autem nullum est huiusmodi periculum. Ita quoad utrumque casum d’Annibale in Comm. Reat. ad excommunicationem contra duellantes et Pennacchi Comm. in Consi. Apost. Sedis. App. 18. pag. 364. seqq. ad. 2. 107. Sed nonne obstat propositio *2 ex damnatis a Benedicto XIV.? quam vide paulo inferius. Cum per se evidens sil fictionem actus non esse ipsum actum, respondemus, quod ss. Pontifex vel negat talem virum excusari a culpa, saltem ratione scandali, vel negans excusari a culpa duelli, supponit in provocante vel acceptante veram provocationem aut acceptationem, quae esse polest, etsi certo sciatur duellum impeditum iri, quatenus ita sint acceptantes aut provocantes animo parati, ul si, contra spem impedimentum sit cessaturum, sint reapse duellum inituri. Ita P. Villada 1. c. p. 355. 108. 10° Certis in locis ita duella non fatalia instituuntur, ut omne periculum aut mortis aut gravis vulneris amoveatur. Nam praeter testes seu patrinos, adsunt hinc inde duo armorum magistri (maestri di scherma) iidemque huius artis perilissimi, qui quo quilibet ictus tendat, bene cal­ lent, parati statim ense suo amoliri vel retundere quemcumque ictum noverint perniciosum fore. Quid de hoc contlictu dicendum? Si solum vulnera gravia impedienda sint et levia permittenda, habetur adhuc duellum, quod vel ad primum sanguinem, ut dici solet, iniri po­ test. Verunlamen si non sil periculum nisi levis vulneris, non erit cen­ sendum huiusmodi duellum (veniale, quatenus duellum) prohibitum sub excommunicatione, quae requirit culpam gravem. Ita P. Villada 1. c. pag. 251. in nola, loquens de duellis, ubi periculum sil tantum vulneris levis, si haec hypothesis reapse verificalnr. Atque, ul patet, responsio nostra hypothetica est, si nempe certa sil (certitudine utique morali) amotio periculi gravis vulneris; quam quidem hypo thesi m non censemus impossibilem in praxi. * 109. Duellum pluries ab Ecclesia velitum fuit. Cf. Trid. Syn. Sess. 25. de Rcfor. c. 19., Grcgorii XIII. Const. Ad tollendum ann. 1582. Clemen­ tis VIII. Illius vices ann. 159?., propositionem 2‘" inter damnatas ab Ale­ xandro VU. ann. 166G. el theses damnatas a Benedicto XIV. Bulla De­ CAPUT Π. DE DUELLO <35 4 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI testabilem ann. 1752. Consi. Pii IX. Apostolicae Sedis inter excomtn. R. P. reservatas n. 3. 110. Poena prior est excommunicatio latae sententiae R. P. reservata eaque afficit non solum duellum perpetrantes, sed el simpliciter provo­ cantes ad illud, vel ipsum acceptantes, praeterea quoslibet complices vel qualemcumque operam aut favorem praebentes, item de industria spe­ ctantes, tum illud permittentes vel, quantum in ipsis est, non prohi­ bentes, cniiiscumque dignitatis sint, eliam regalis vel imperialis. Consi. Apost. Sedis 1. c., ad cuius normam nunc de hac poena est decernen­ dum. De hac re agemus in Tr. de Censuris. Nunc salis sit advertere responsum fuisse a s. Congr. Inq. ad Episc. Pictaviensem 31. maii 1884. inter complices recensendos quoque esse medicos, qui a duellantibus rogali assistant « cum intentione citius finem pugnae imponendi vel sim­ pliciter vulnera ligandi ac curandi »; etiam si lanium in domo vicina vel in loco propinquo sistant, parati ad suum ministerium praebendum: modo haec ex condicio fiant. Idem est quoad confessarios responsum, si eaedem sint conditiones. Ratio est; quia sic vere favent duello et com­ plices eius fiunt. Altera poena est proscriptio bonorum contra dominos temporales, qui in suis terris inter Christianos locum duello concedunt et contra com­ mittentes pugnam, quibus additur poena perpetuae infamiae. Trid. Syn. 1. c. Hae tamen poenae non amplius vigent. Privatio sepulturae ecclesiasticae, si duellantes in ipso conflictu de­ cedunt, etiamsi ante obitum dederint poenitentiae signa, imo etiamsi extra locum conflictus sacramentis muniti decesserint, ut Benedi­ ctus XIV. praecepit. Ila Benedict. XIV. Const. Detestabilem 14.nov. 1751. §. 47. « Decernimus et declaramus, sepulturae sacrae privationem... in­ currendam perpetuo fore... a decedente quoque extra locum conflictus... ac etiamsi vulneratus ante mortem non incerta poenitentiae signa de­ derit atque a peccatis et censuris absolutionem obtinuerit, sublata Epi­ scopis el Ordinariis locorum super hac poena interpretandi ac dispen­ sandi facultate, quo celeris documentum praebeatur fugiendi sceleris etc.». Clerici duellantes incurrunt suspensionem ferend. sentent.: Pius IV. addit privationem dignitatum et beneficiorum et inhabililalem ad illa dein oblinenda. Unde resolves XXXVI. Duellum non est licitum ad indagandam veritatem vel iuslitiam vel purgationem obiecti criminis aut litem terminandam; quia est fallax, imo supersti­ tiosum medium ad cum finem, cum eliam innocens homicidium et facere et pali possit. Trull. I. 5. c. 2. d. 13. n. 12. I 111. Vel superstitio est, ut ail A., vel potius tentatio Dei. CAPUT II. DE DUELLO 655 XXXVII. 2. Neque ob inimicitias aul ad iniuriam vindicandam, neque ob solam ostentationem virium aut delectationem. 112. Ergo non liceret ducibus duorum inimicorum exercituum producere hinc inde nonnullos milites, qui ad experiendum robur, ad voluptatem spectantium etc. pugnarent: sicut neque licet hisce de causis bellum gerere. XXXVIII. 3. Nec item ad evitandam ignominiam; quia apud bonos et prudentes honorem non perdet: imo nec apud alios, si provocanti dicat, se eum non aestimare dignum cum quo congrediatur, contra leges divinas el humanas. Interim iturum se in dies libere suas vias paralumque semper fore cl nunc esse, contra quemvis inva­ sorem se tueri. Trull. 1. c. n. 4. 113. Kes clara *est. Ratio sane, cur haec ignominia non excuset ac­ ceptantem duellum, excuset autem non fugientem, cum invaditur, ne honorem amittat, peti debet ex eo, quod occisio in hoc altero casu sil defensio, non in alio. Quando enim alius te invadit, ul interficiat, poles te defendere eum occidendo, si aliter effugere nequis: non potes autem aliter evadere, quia fuga libi affert maximam ignominiam... At quando alius te ad duellum provocal, si acceptares el eum in duello occideres, occisio illa non esset defensio tuae vitae; nemo enim te invadit, sed rogat solum el invitat ad pugnam, non tamen le occisurus, si non ac­ ceptas. Non ergo occidis ut te defendas, sed ut vires et animum ostendas: quare manet illa occisio intrinsece mala, cum sit occisio privata sine necessitate ad defensionem. Ila Lugo disp. 10. n. 172. * XXXIX. 4. Duellum licet acceptare vel offerre ad conservandam aestimationem exercitus apud hostes cosque debilitandos, vel ad terminandum bellum cum minore damno. V. Sanch. I. c. 114. Duo heic casus continentur. Primus est, quando non ad vanam fortitudinis ostentationem, sed ad servandam penes hostes existimatio­ nem, neve animo concidat exercitus, pugna acceptetur vel offeratur. Pro­ fecto eodem modo ac licet diem locumque praestituere, quo vel universus exercitus vel magna aul minor pars ipsius in eum finem pugnam ineat; non apparet, cur non possit pugna ex condicio iniri inter paucos. Exemplo est David procedens contra Golial. Alter casus est, si utraque pars bellantium in eo consentiat, ut ad vitanda maiora ulriusque partis damna et caedes, pauci pugnent ila ut ex pugnae exitu exitus etiam belli diiudicetur. Et utique Theologi mo­ rales apponunt quasdam conditiones, vid. Sanchez in Decalog. 1. 2. c. 39. n. 16., ne prodere quisquam causam rcipublicae videatur. At nulla pro­ fertur ratio in contrarium, quasi haec pugna habeat aliquid commune cum illo duello, quod illicitum est. 656 tractatus vr. sect. v. de 5° praecepto decalogi XL. 5. Acceptare item licet, si quis alias te occisurus concedat lamen arma, ut sic fortunam experiaris; quia est tantum defensio, posito quod alitor non possis eva­ dere. Similiter, si index duos ad morlem damnatos vellet duello congredi; quia aller alterius esset constitutus minister iustiliae. Trull. I. c. 115. De priore parle Resol. nulla esi quaestio: ratio enim A. evidens est. Cf. Lugo disp. 10. n. 173. Quoad aliam partem Laymann 1. 3. tr. 3. p. 3. c. 5. d. 2. duplicem ponit quaestionem, scilicet 1° an index seu prin­ ceps possit duobus reis mortis indicere duellum: 2" an reis licitum sit acceptare. Et quoad primum inquit (alios allegans): « Licet secundum se et spe­ culative rem aestimando non videatur id alienum a iure naturali, quo i id aliud non sit, quam ulrumque reum in alterutrum ministrum iustiliae decernere, ul iuslam mortis sententiam in illum exsequatur, ei autem, qui praevenerit, vita condonetur: attamen ob adiunclas circumstantias non vacat periculo scandali; quare nec expediet, neque licitum est». Certe rarissime continget vim el dexteritatem utriusque esse pares: haec ergo sententia indicis saperel acceptionem personarum nec aliis placere potest, quod exsecutio sententiae, quam iustitia exigit, fiat dependens a sorte vel valorc alterutrius. « Ad alleram partem respondeo, inquit Laymann cum Azorio torn. 3. lib 2. cap. 5. quaesi. 7. postquam princeps huiusmodi facultatem duello decertandi reis concessit, licitum videri id acceptare, non ex odio, sed tum publicae iustiliae zelo, tum propriae vitae salvandae causa ». Cf. Resol. seq. At aliter quaestionem ponit Azor 1. c. hoc modo: « Quando aliquis ab alio per calumniam accusatur et se certo videt ad morlem condemnan­ dum... et non potest aliter evadere ab iniusto calumniatore, nisi oblatum duellum acceptet, tunc licitum est acceptare duellum sibi oblatum a calumniatore suo adversario, intercedente indice; tunc enim solum inno­ cens se defendit ab iniuria et vitam suam tuetur a vi seu ioiuria ». Quae quaestio pertinet ad resol. seq. XLI. 6. Denique, si vir nobilis in aula regia, vel militaris in castris, provocatus sisteret se, merae defensionis gratia, cum spe praevalendi, privandus alioqni, ob su­ spicionem ignaviae, dignitate, officio vel favore Principis, non audet eum damnare Laym. 1. 3. t. 3. p. 3. c. 3. eundem excusat Hurl. 2. 2. d. 170. s. 8. §. 73. Less. c. 9. d. 8. Fili. c. 8. q. 6. Nav. c. 13. ' Expende, in liac maleria de duello Propos. 2. inter proscriptas ab Alexandro Papa VII. * 116. Ita revera Laymann 1. 3. tr. 3. part. 3. cap. 3. η. 2., qui ad hanc quaestionem dicit: « Non audeo damnare eum, qui merae defensionis gratia paruerit, iuxla doctrinam Navarri cap. 15. n. 3. et 4. ». Subdit s. Alph. n. 400.: « Quaeritur igitur, an liceat viro nobili vel militari acceptare duellum el etiam illud offerre, si alias, honore omisso, certe privandus esset ofiicio, quo se el familiam sustentat. Affirmant 657 Holzman cum Pichler el Anaclelo, item Sporer ac Elbel cum aliis. Ratio, (piia eo casu non solus honor defenditur, sed etiam bona ad vitam ne­ cessaria, quorum iaclura supponitur non posse aliter reparari. El huic sententiae adhaerent Lessius, Palaus, cum Coninck el Valentia, dum dicunt, licite posse acceptari duellum ad necessariam defensionem ho­ norum magni momenti hocque probabile putat Roncaglia et Croix, modo actu alter bona invadat et actu pugnandnm sil». Sed hac postrema con­ ditione posita, nulla est amplius quaestio: licet enim defendere rem suam etiam morte invasoris. Hanc ergo conditionem supponendum esta s.Alph. seponi, cum subdit: sed hodie hae ambae opiniones amplius non sunt pro­ babiles ex prima el quarta inter quinque propositiones, quas Benedi­ ctus XIV. damnavit..». Ex his pronum est colligere, non ad rem appositam fuisse Auctori no­ stro postillam de expendenda 2“ propositione damnata ab Alexandro VII « Vir equestris ad duellum provocatus polesi illud acceptare, ne timidi­ tatis notam apud alios incurrat »; quia casus est dispar el ibi solum agitur de timiditate. Heic referre iuvat quinque propositiones circa duellum damnatas a Benedicto XIV. an. 1752. in Bulla Detestabilem. Sunt autem sequentes: 1° Vir militaris qui, nisi offerat et acceptet duellum, tanquam formidolosus, timidus, dbicctus et ad officia militaria ineptus habe­ retur, indeque officio, quo se suosque sustentat, privaretur, vel pro­ motionis alias sibi debitae ac promeritae spe perpetuo carere deberet, culpa et poena vacaret, sive offerat sive acceptet duellum. 2° Excusari possunt, etiam honoris tuendi vel humanae vilipensionis vitandae gratia, duellum acceptantes, vel ad illud provocantes, quando certo sciunt, pugnam non esse secuturam, utpote ab aliis im­ pediendam. 3’ Non incurrit ecclesiasticas poenas contra duellantes latas, dux vel officialis militiae acceptans duellum ex gravi metu amissionis famae vel officii. 4° Licitum est in statu hominis naturali acceptare et offerre duellum, ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio eo­ rum iactura propulsari nequit. 5° Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest sta­ tui civitatis male ordinatae, in qua nimirum, vel negligent ia vel malitia magistratus, iustitia aperte denegatur. 117. Quaestio ergo nostra est, an liceat acceptare duellum, quando, nisi acceptes, alter grave damnum in vita vel in bonis est libi certe il­ laturus. Iam vero minus ad rem facit prima propositio damnata a Benedicto XIV. quam obiicit s. Alph. sup. n. 116. Ratio, quia in ipsa dicitur «nisi ofCAPUT II. DE DUELLO BaLLERINI Moral. Tom. II. 42 658 TRACTATUS VL SECT. V- DE 5° PRAECEPTO DECALOGI et acceptet duellum » et rursus in fine « sive offerat sive acceptet duellum », nempe sermo est eliam de duello offerendo. Atqui non sic se habet casus noster. Eadem de causa, aliis omissis animadversionibus, minus ad rem facit prop. 4* ex iisdem damnatis a Benedicto XIV., quam urget s. Alph. sup. n. 116.; ratio, quia ibi dicitur « Licitum est... acceptare et offerre duellum ». Ergo et in hac propositione sermo est de casu diverso. Scilicet non constat, hunc casum in iis comprehendi. Illae enim de duello eliam offerendo loquuntur ; heic vero agitur de sola acceptatione ad ne­ cessariam bonorum (magni momenti) ab actuali invasione defensionem. Norunt porro omnes, damnationem propositionis complexae nequaquam exigere, ut omnia eiusdem membra censeantur falsa, sed salis esse, si falsum reperiatur alterum: quinimo prius illud ad absurdum per se indu­ cit; nam si v. gr. dicas: ss. Apostolis Petro et Paulo amputatum caput fuit; concludendum ex damnatione foret, neque Paulo amputatum caput fuisse: quod est aperte falsum. Sancte itaque servanda regula illa lo­ gicorum est, propositionis damnatae atque adeo falsae veram habendam esse non quidem contrariam, sed contradictoriam tantummodo. Porro propositionis copulativae, cuiusmodi sunt obiectae prima et quarta, con­ tradictoria erit huiusmodi: Aut offerre, aut acceptare duellum etc. il­ licitum est. Atqui vi disiunctivae istius thesis absurde inferres, illici­ tum esse ulrumque simul ipsius membrum. Ergo ex illarum proposi­ tionum damnatione nihil erui certe potest adversus eam opinionem, adeo ut damnata dici queat. 118. Verisimilius obiici forte posset damnatio Prop. 3“’, quae statuit, non incurri poenas latas contra ducllantes, si dux vel officialis militiae duellum acceptet ex gravi metu amissionis famae vel officii. Nam mentio lanium acceptantis in ipsa fit. At enim, ut celera modo prae­ termittamus, alia ratio cl quidem duplex se offert, propter quam vis obiectionis plane eliditur. Prima est, quod nihil in ea propositione di­ catur de actuali bonorum defensione; quocirca ad praesentem quaestio­ nem nihil haec perlinet. Altera est, quod propositio damnari merito potuit vel ob illud unum, quod falsissime supponat, eum, qui duellum detrectet, fama graviter periclitari. Frustra igitur et haec propositio obiicilur. Et reipsa eximius ex Ordine Serv. B. Mariae Virg. theologus Marcus Struggl, postquam diligentissime perpendit has quoque Propositiones a Benedicto XIV. proscriptas, nihilominus Th. Mor. tr. 7. q. 3. art. 6. n. 65. statuit, licitum posse evadere duellum..., si contra iniustum aggres­ sorem ad defensionem vitae vel ingentium bonorum necessario debeat suscipi; ut si quis actualiter intentaret certam mortem, direptionem bonorum, aut incendium domus, nisi cum illo actualiter duellum ineas; nam licitum est se defendere contra iniustum aggressorem vitae et ferat 659 ingentium bonorum alia via irrecuperabilium. E quibus apparet, hanc doctrinam vix aul ne vix quidem ab ea distare, quam Gury quoque V. 1. §. 405. in Resolutionibus quinta et sexta proponit, si quidem huc revo­ cetur quaestio superius nn. 64, 65. agitata de defensione ingentium bono­ rum eliam cum iniusti aggressoris occisione. Concludendum igitur, fas cuique cuique esse rationes inquirere, quibus eam opinionem eiusve qualemcumque probabilitatem oppugnet; al ra­ tiones huiusmodi plane aliunde, ac ex proscriptis illis propositionibus, quaeri oportet. 119. Neque vim habet magnam ralio Gury §. cit. n. 2. quod nempe « occisio alterius privata auctoritate nunquam licita est, nisi contra actualem aggressorem...; provocans autem ad duellum non est actualis aggressor». Nam facile alii negabunt minorem el dicent haberi actualem aggressionem, quando alter grave illud damnum, de quo sermo est, tibi certe illaturus est. Haec enim est hypothesis nostra et aliunde quando certum imminet et alioquin inevitabile damnum, falsum est, ut sup. n. 57. vidimus, te obligari ad exspectandam aggressionem. 120. Addit s. Alph. n. 400. q. 2. quaestionem, « an liceat innocenti duellum indicere adversus falsum accusatorem, quando aliud remedium non suppetit ad evitandam mortis sententiam ». S. Alphonsus negativae sententiae absolute adhaeret et post Salmanticenses de 5. Praec. c. 1. n. 167. et 174. urget propositionem 18. ex damnatis ab Alex. VII.: « Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes ac etiam indicem, a quo certo imminet iniqua sententia, si alia via non potest innocens damnum vitare (a) ». CAPUT II. DE DUELLO (a) Quae ratio argumentandi idonea nobis videtur. Eatenus enim liceret provocare ad duellum, quatenus ius esset occidendi. Dices: ea propositio damnata, cum inde­ finite de iniqua sententia loquatur, potest intelligi et de ioiusta sententia in re levi; ut idcirco damnata sit propositio, quia pro iactura quoque unius iulii interfectionem permittit. Xon ergo recte concludes id non licere, si agatur de gravi damno vitando. Sed haec videtur nimia subtilitas. Non enim est in more hominum positum, etiam iniquorum, ut pro levi damno, cum praesertim nondum est illatum, deliberationem concipiant occidendi damnificatorem. Potest id utique contingere ex malitia speciali hominis, sed casus rarissimus erit. Porro merito supponimus et auctores proposi­ tionis et eius damnatorem illud prae oculis directe habuisse, quod attentis hominum moribus verisimile esset eventurum. Idcirco propositio de iniqua sententia in re quoque gravi certe loquitur. Deinde ipsa proscriptio propp. 1. et 4. damnatarum a Benedicto XIV. videtur nobis aliter accipienda. Videlicet ea illis adhibenda est interpretatio, quae certa est s. Al­ phonse. Supponendum est enim vello Romanos Pontifices huiusmodi proscriptione propositionum, aliquid docere fideles, quod in quaestione, quae agitur, valeat esse norma practica eorum actionum. Iam si inhaerentes regulae dialecticorum dicimus,hunc esse sensum proscriptionis, ut illicitum sit aut acceptare aut offerre, neutra re determinata, quid emolumenti 660 TRACTATUS VI. SECT. V. DE <“)° PRAECEPTO DECALOGI 121. Atqui «argumentum istud non concludit. Et sane perinde est, ac si dicerem: « Licet occidere iniquum aggressorem ad damnum vitandum»;\vxtt enim propositio damnari deberet, cum consentiat per se, ob quodvis vitandum damnum, etiam ob iacturam unius oboli aut iulii, occidi aggressorem iniquum posse. Num vero recte quis concluderet, neque ad vitandum damnum omnis substantiae licere interficere aggres­ sorem...? /1 pari in re nostra. Vi enim illius propositionis liceret occidere indicem vel accusatorem aut falsos testes, licet de re levis momenti agatur, dummodo iniusta sententia immineat. Al falso inde concluderes, idcirco ob nullum, utut maximum vitandum damnum, id licere. Ergo argumentum ductum ab illa propositione omitti debet. 122. Nec validiora sunt alia argumenta. S. Alph. n. 400. q. 2. ita ra­ tiocinatur post Salmanlicenses de 5. Praec. cap. 1. n. 169: « Ratio quia defensio hoc casu esset excessiva, ut probatur ex s. Thoma 2. 2. q. 64. ari. 7. ». Animadverte heic, s. Thomam ibi nihil proprie de hac re ha­ bere, sed solum generatim docere id, quod omnes profitemur, defensionem debere esse cum moderamine inculpatae tutelae. Pergit s. Alph.: « dum mors non procederet directe ex omissione duelli, sed ex iniusta sententia iudicis». Sed haec est subtilitas Salmanticensium: quasi scilicet tantummodo possim occidere aggressorem, quando ex non occisione directe procedat mors aul damnum meum! Nempe dum occido vel in duello vel extra duellum, tollere volo causam veram meae mortis : parum autem referi utrum haec causa mediate aut immediate, per se vel per alium mortem mihi inferat; dummodo verum ac certum sit, mortem ab illo mihi esse certo paratam el me per occisionem auferre causam, sive physicam sive moralem, al causam veram mortis meae. Omitto alias rationes, quas Suarez, de Carit, disp. 13. sect, ullim n. 5-7. postquam protulit, vult concludere, sententiam Sanchez, utut probabilis esse videatur, non tamen admittendam in praxi ob periculum. 123. Placet heic subnectere, quae habet Lugo disp. 10. n. 184. in fm.: « Advertunt tamen praedicti doctores, ad hoc exigi, quod constet aperte et omnino certo, adorem omnino iniusle et per calumniam procedere capiet fideli *, videns neutram actionem sibi interdici? Cur ergo potius non sequemur regulam praecipuam interpretationis: ita nempe verba interpretemur, ut loquens aliquid reapse accomodatum suo fini voluerit dicere? Et idcirco cur non dicemus proscriptionem propositionum esse contractam quidem quoad formam at reapse aequivalentem duabus, ut utrumque voluerit Pontifex negare, quod auctores propositionum atlirmabant, nou licere scilicet acceptare duellum, non licere offerre duellum ? Pro­ fecto haec nou est contradictoria propositionis damnatae, si extrinsecam eius formam spectes, sed contraria : est tamen ea, quam exigit ipse scopus Pontificis aliquid certi nos docere volentis sua proscriptione. E. 661 atque eliam quod innocens haec bona irrecuperabili 1er et certo amis­ surus sit: quae quidem quia in republica bene composita vix unquam concurrent, ideo in praxi casus rarissimus esse potest ». Quae Lugo dicit de thesi: «an liceat occidere iniuslum litigatorem qui calumniis, falsis testibus conetur in indicio te rebus tuis spoliare, quando aliter spolia­ tionem non poles effugere ». 124. Quod attinet autem ad Auctoritatem DD., ipsi Salmanlicenses pro affirmativa opinione 1. c. n. 168. allegant Lyranum, Bannez, Caietanum, Torre, Azor, Rodriguez, Navarrum et Navarram, Sanchez, Fagundez, Dicastillo, Trullench et Barbosa; quibus cum aliis accessit Lugo el Sanchez Moral. lib. 2. cap. 39. η.7. addit Valentia elManuel: adde Mo­ linam apud Suarez de Carit, diss. 13. sect. ull. n. 5. Pro negante au­ tem, quam tenent, non habent nisi Tostalum, Salonium, Arragonium, Suarez, Ognez, qui duos alios allegat el his falso addunt Lessium de last. lib. 2. cap. 9. n. 47.; falso, inquam, quia eo loco nihil dicit, nisi non esse in praxi admittendam opinionem (utut speculative probabilis videatur), quod liceat occidere calumniatorem, ob incommoda inde timenda. Quae nihil huc faciunt, sed pertinent ad quaestionem, quam sup. n. 70. tetigi­ mus, de luenda nempe fama cum occisione infamaturi. 125. Notanda autem verba Sanchez lib. 2. cap.39. n. 7.in fin.; «Opti­ me Bannez ait, licere innocenti in his casibus acceptare et offerre duellum ob rationem traditam; imo et non provocando ad duellum, interficere occulte actorem illum calumniosum; cum haec occisio sit vera defensio. Imo bene Navarra ait, teneri innocentem non acceptare duellum nec indicere, si potest illum occulte occidendo, id vitae (honoris) ac rerum familiarium periculum evadere. Quippe sic proprium vitae periculum in duello imminens vitabit et peccatum adoris offerentis aul acceptantis duellum ». Ex quibus palet, quantum aberrent illi, qui contra ex eo arguunt, quod non liceat interficere talem actorem, ul v. gr. Salmanlicenses, id perperam ex prop. 2. Alex. VII. extundentes, ut vidimus sup. n. 116. CAPUT III. AN ET QUOUSQUE LICEAT BELLUM CAPUT III. DE U E L L 0 Dub. I. An et quousque liceat bellum. 126. Differt bellum a rixa, quia rixa est paucorum vel singulorum contra paucos vel singulos: bellum vero est multitudinis contra extraneos. Differt a seditione, quia bellum est multitudinis contra extraneos; se­ ditio vero est multitudinis contra multitudinem in eadem republica sive 662 TRACTATUS VI. SECT. V. DE 5° PRAECEPTO DECALOGI Civitate ac definiri solet tumultus populi concitati ad pugnam. Laym. lib. 2. tr. 3. cap. 12. n. 1. ex s. Thoma 2. 2. qq. 41. 42. 43. Seditio si, ut plerumque accidit, non est subnixa iusta ratione, tanto gravius est peccatum prae rixa, quanto maius est bonum publicae quietis el politicae concordiae quae per seditionem violatur. Confcssarii autem est (ut catechistae seu concionatoris, data opportu­ nitate) ob oculos ponere criminis gravitatem ob ingentia mala tum pu­ blica tum privata, tum spiritualia tum temporalia et quomodo auctor sil horum malorum non modo ille, qui ex pravo animo seditionem com­ movet, sed et quisquis imprudenti lingua eam fovet aut animos aliorum ad tumultus concitat. XLII. Respond. Bellum defensivum, quo scilicet vis iniusta repellitur, licet etiam privata auctoritate: offensivum vero, quo vis infertur, ul liceat, 1res conditiones re­ quirit: 1. ul geratur auctoritate Principis, vol Magistratus nullum agnoscentis Su­ periorem: qualis est Papa, Imperator, Reges el quaedam Respub. verbi gratia Ve­ netorum, Gcnuensium etc.: 2. ut adsit iusta causa eaque gravis, verbi gratia, necessitas boni communis et quietis conservandae, recuperatio iniuste ablatorum, coercitio re­ bellium, defensio innocenlum etc. Vid. Laym. hic. et Molin. t. 1. d. 104. Dian. p. 6. t. 4. r. 3. : 3. ul liai ex recia intentione, boc est non ex odio, sed ex amore boni com­ munis, quanquam si haec ultima sola desit, non sit obligatio restitutionis. Ita com­ mun. cum s. Th. q. 41. Laym. 1. 2. t. 3. c. 12. 127. Bellum defensivum dicit A. licere eliam privata auctoritate, ad quod confirmandum citat Laymann leg. 3. Dig. de Iustitia et iure. Agitur quippe de ofiicio, quod omnibus incumbit, patriam, cum possunt, luendi. 128. Quod spectat ad bellum offensivum s. Thomas 1. c. q. 41. a. 1. 1res conditiones requirit, quas A. enumerat. Itaque 1° debet suscipi Principis auctoritate. Huc referunt DI), sententiam s. Augustini contr. Faust, lib. 22. n. 75: «Ordo naturalis, mortalium paci accommodatus, hoc poscit, ul suscipiendi belli auctoritas penes principes sit ». Alii vero magistratus non supremi, licet durante necessitate seu pe­ riculo vim atque iniurias aliorum repellere possint cum moderamine in­ culpatae tutelae, cessante tamen necessitate ac periculo, mox et ipsi cessare debent et vindicandae iniuriae iustitiam ac sententiam et exse­ cutionem a Principe petere. Ita Laymnn 1. c. n. 4. Monent tamen DI)., apud Laym. ibid., quod si supremus princeps seu magistratus negligal vel non audeat illatas iniurias vindicare, tunc ne­ cessitas societati licentiam tribuat bellum inferendi hostibus eosque pro meritis puniendi, ne improbitas impunita maiores animos faciat. 12'.). Altera conditio est, ul causa belli exsistat et Auctor breviter in­ nuit, quod causa debet esse iusta et gravis. Et quoad iustitiam, causa iusta erit accepta iniuria. lia Augustinus quaesi, in losue q. 10. in c. Dominus cans. 23. q. 2: « Iusta bella defi- CAPUT 111. ΛΝ ET QUOUSQUE LICEAT BELLUM G63 niri solent, quae ulciscantur iniurias; si qua gens vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit, quod a suis improbe factum, vel reddere, quod per iniurias acceptum est ». Ralio, cur ad bella recurrendum sil, palet. Cum enim respublica vel princeps, contra quem bellum offensivum geritur, superiorem iudicem non habeat, a quo ad iniuriae satisfactionem damnique compensationem compellatur; ideo in defectu proprii iudicis ac vindicis ipsa respublica seu Princeps, qui vel cuius subditi iniuriam passi sunt, iudicandi vindicandique sceleris potestatem naturali ac gentium iure consequuntur Laym. ibid. n. 5. Quod si non ipsemet princeps vel respublica aliena, sed eius subditi damnum vel iniuriam intulerunt, tunc qui ex altera republica iniuriam passi sunt, non prius bellum inferre ac de malefactoribus vindictam sumere debent, quam principem vel rempublicam moneant, ul a suis subditis poenam exigant eosque ad damni compensationem adigant. Si autem princeps vel magistratus id facere negligat, tunc contra ipsum quoque bellum moveri potest ab eo, qui in republica, quae passa est iniuriam, auctoritatem habet. Laym. ibid. n. 5. 130. Ad bellum instituendum oportet causam adesse gravem ac magni momenti. Etenim in eo tot hominum eliam innocentium caedes fiunt, regiones vastantur el ipsamet respublica, quae bellum infert, periculum adit. Hinc si sine causa proporlionala bellum suscipiatur, princeps et consiliarii gravi iniuria non modo alienam, sed el propriam rempubli­ cam afficiunt, quippe eam periculis exponunt, tribulis gravant, publicum aerarium exhauriunt. 131. Causas quasdam particulares tangit Laymann lib. 2. tr. 3. cap. 12. n. 5: 1“ Ut subditi rebelles ad obedienliam redigantur. 2a Ul recuperetur provincia aut civitas reipublicae debita, quam recuperare boni communis multum intersit. 3a Ad vindicandam gravem contumeliam Principi vel reipublicae illatam, ul habes 2. Reg. X. 4. Ammon rex Ammonilarum legalis missis a David, ul consolarentur de morte patris, istiganlibus aulicis « rasit dimidiam pariem barbae et praescidit vestes eorum medias% usque ad nates et dimisit cos ». 4“ Ul ultio sumatur de gente vel principe, qui auxilium praebet hosti iniustum bellum gerenti: quo iure Romani mullas provincias sibi subieceruni el habes eliam 2. Reg. VIII. 5. Venit Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer Regi Soba el percussit David de Syria 22. millia virorum. 5‘ Ul ii repellantur, qui iniusle prohibent, ne nocentes puniantur, Praeoccupavimus heic quaedam, de quibus data opera in seqq. agen­ dum: at necessaria fuerunt, ul distinctio delectationum statueretur. 6. Illud licet advertere, quod, etsi in feminis veri seminis secretio non fiat, nihilominus et ab ipsis venerea voluptas percipitur, completa cum irritatione organica, quae exsolvit et saliat naturam, comitante fere sem­ per secretione humoris in organis generationis, incompleta in turpi com­ motione. 7. Distinguit A. non peccata sed actus luxuriae in imperfectos et per­ fectos: distinctio nimirum non cadit super gravitatem peccati, sed super naturam actus. Actus imperfecti illi sunt, de quibus in dub. 1., perfecti, de quibus in duobus dubb. seqq. Actus imperfecti distinguuntur in internos et externos: de internis autem h. e. morosa delectatione el pravo desiderio vel gaudio iam sermo habitus est ab ipso B. in tr. de Peccatis a n. 54. ad n. 165. nec illic didis opus est heic alia addere. Doctrina porro A. actus huiusmodi internos speciem sumere ab obieclis, complenda est iis, quae data sunt in eodem tr. de Peccatis, ubi de distinctione peccatorum actum est. 8. Quomodo distinguantur in genere moris actus imperfecti a perfectis el singuli ulriusque classis inter se, dicendum erit, cum de ipsis disserte tractabimus. Nunc praemittenda distinctio, quae principiis praestituendis necessaria est. Nimirum luxuria seu delectatio venerea alia est directe volita, alia indirecte. Prior est, cum voluptas libidinosa in se intenditur, ul idcirco habeatur actus deliberatus voluntatis, qui fertur in volupta­ tem carnis: altera est, cum aliud intenditur, ex quo voluptas carnalis, praeter intentionem, licet praevisa, sequitur: voluptas, inquam, carnalis» non volilio eiusdem: quae duo sunt semper distinguenda. 9. Principia moralia in hac materia haec sunt. I. Actus liber luxuriosus seu voluntaria admissio inordinata delecta­ tionis venereae, cuiusvis generis vel speciei sil, est per se mortale pec­ catum. I. Cor. VI. 9. 10. Nolite errare: neque fornicarii... neque molles neque masculorum concubitores... regnum Dei possidebunt. Gal. V. 19. Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, im­ pudicitia, luxuria... quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Non enumerantur quidem disserte omnia opera luxuriae; at 1. enumerantur actus perfecti, molli­ ties, sodomia, fornicatio, ad quam, ratione luxuriae, celeri actus per­ fecti naturales revocantur, ul videbimus. Omissa est bestialitas: at dubilabisne bestialiialem grave esse peccatum, si tale est mollities et sodomia? 2. Actus imperfecti sub immunditiae el impudicitiae nomine QUALE PECCATUM SIT LUXUBIA 677 comprehendi possunt; sunt enim reapse quid immundum minusque pu­ dicum. 3. Praestituitur genus, opera carnis, illud, inquam, genus, ad quod fornicatio, mollities, impudicitia etc. spectant et dc hoc genere affirmatur, quod excludat a regno Dei: atqui ad tale genus ceteri actus luxuriae, licet imperfecti, perlinent: ergo. Quod spectat ad actus internos, habes sub gravi prohibita desideria uxoris alienae tum praecepto Decalogi Ex. XX. 14. Non desiderabis uxo­ rem proximi tui, tum verbis Domini Matlh. V. 29. Ego autem dico vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad\concupiscendam eam, iam moechatus est eam in corde suo. Quoad ceteros, si actus luxuriosus vetitus est sub gravi, iam ratio docet el complacentiam deliberatam de iis et eorum desiderium esse eodem paeto peccata gravia. Haec est con­ stans Ecclesiae doctrina. Ratio haec afferri solet. Quia usus rei venereae et venerea delectatio sunt a natura sohim instituta pro actu, qui ad'generationem el propa­ gationem speciei tendit, qui, ipsa exigente natura, est actus unionis conitigalis: ut idcirco quaerere delectationem veneream extra comugium sil illicitum. Sed idem praeterea graviter prohibitum esse debuit. Nam secus sponte sequeretur homines matrimonii vinculum atque onera recu­ saturos, si aliter possent licite ea frui delectatione, quam natura appo­ suit actui coniugali; id vero gravissimum damnum inferret humano ge­ neri: graviter ergo prohibendum fuit. Cf. de Peccatis n. 336. 2. II. Luxuria directe voluntaria sive quaesita sivejidmissa, in quovis genere, nunquam, extra matrimonium, admittit parvitatem materiae. Ratio est, quia delectatio venerea libere volita, quantumvis exigua el inchoata, fert per se appetitum sensualem et animum ad maiorem el completam, ul pronum sil, qui libere incepit, ferri libentissime ad ulteriora. Opor­ tuit ergo, saltem propter hunc naturalem nexum, prohiberi sub gravi vel exiguam liberam delectationem. Praeterea monent DD., etiam in parva delectatione venerea libere ad­ missa contineri iam, quoad essentiam, lotam malitiam, quam lex pro­ hibet; est enim vere delectatio venerea, quae extra matrimonium illicita est atque graviter, ul diximus. Referunt Salmanlicenses ex Sanchez Oper. mor. 1.5. c. 6. ClemenlemVII. el Paulum V. hanc doctrinam probasse: praecepisse scilicet denuntian­ dos esse fidei Inquisitoribus eos, qui assererent, oscula, amplexus el aspectus turpes, habitos oh solam delectationem veneream, quae ex illis capitur, absque ulteriore ordine ad copulam, esse solum venialia pec­ cata. Quorum Pontificum sententiam confirmavit’Alexander VII. damnata propos. 40. «Est probabilis opinio, quae dicit, esse lanium veniale oscu­ lum habitum ob delectationem carnalem el sensibilem, quae ex osculo orilur, secluso periculo consensus ulterioris el pollutionis». 678 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Ex quibus saltem docemur, esse mortale peccatum delectationem car­ nalem quandam parvam libere susceptam, etsi absit periculum pollu­ tionis aut maioris commotionis ac consensus in eam. Quae doctrina im­ peditissima foret et confusionem pareret, nisi statuatur generalis regula superius tradita: non dari hac in re parvitatem materiae. 111. Luxuria indirecte voluntaria admittit parvitatem materiae; quia est consensus tantum in causam, quae graviter vel leviter influere po­ test ideoque graviter vel leviter esse peccaminosa, iuxta intluxum in luxuriam. 10. De diversa habitudine causae ad talem effectum et quandonam illicitum sit causam ponere et qualis malitia sil in ponenda causa, iam data opera disputavit B. in tr. de Peccatis a n. 167. deinceps. Circa quae haec advertimus. Cum de effectu sermo est qui, causa posita, sequitur praeter inten­ tionem, licet praevisus, B. non distinguit inter eum effectum, qui est sola delectatio venerea in sensu orta et eum qui est pollutio seu delectatio haec venerea simul cum pollutione: cf. l.c. n. 167. in fine et n. 169. in parenthesi inserta verbis Busembaum: non distinguit, inquam, hoc pacto, ul in hac questione aliter de priore, aliter de posteriore loquendum cen­ seat, quasi nempe fieri possit, ul mortale quidem sil ponere causam pollutionis, non vero eandem causam ponere solius delectationis venereae in sensu excitatae. Busembaum tamen secus sensisse forte videri potest. Nam in tr. de Peccatis (cf. vol. 1. p. 494. XX.) dixerat peccare venialiter, qui sine causa et necessitate actionem exerceat, ex qua inteUigit delectationem carnis orituram, tamen sine directa intentione et sine periculo consensus. Agens vero de 6. Praecepto (cf. 1. c. pag. 495. n. 169.) de pollutione, ait, quod, si pollutio praevideatur secutura ex re illicita, otiosa vel minus necessaria et haec sit causa propinqua ac natura sua ad venerem ordinata... mortale est ab illa non absti­ nere. Heic distinguit inter causas proximas el causas remotas atque tum solum, cum causa est proxima, affirmat esse mortale peccatum: in priore loco, nulla facta huiusmodi distinctione, generalim affirmat veniale esse peccatum. 11. Nihilominus recte factum putamus, in hac quaestione de luxuria indirecte volita, a B., qui non distinxit inter delectationem veneream el pollutionem, sed eadem ratione de utraque loquitur. Nam utraque tandem est per se graviter illicita et quemadmodum grave est peccatum, alte­ rutram directe intendere, ita eliam, ul licite causa eius ponatur vel ut opus sit ab hac causa abstinere sive sub gravi sive sub levi, eaedem regulae valere debent. Atque ita Tamburini in Decal, h. t. c. 3. §. 5. n. 53. loculus de pollutione indirecte volita, subdit: * Quae hactenus de causis leviter vel notabiliter influenti bus dicta sunt, intclligenda eliam de causis, 679 unde dislillalio vel commotio notabilis spirituum generationi inservientium consequi solent; haec enim, perinde ac pollutio, sunt contra castitatem, propter magnam similitudinem ac propinquitatem cum eadem pollutione ». Quia vero Busemb. in loco priore citato ex tr. de Peccatis, remittit lectorem ad ea, quae uberius disputat in tr. de 6. Praecepto, non immerito censuil B. doctrinam ibi contentam esse ex hac declarandam et, ut ipse ait n. 167., supplendam. Fatendum tamen est, doctrinam s. Alphonsi, quam B. 1. c. refert., speclare lanium ad casum pollutionis: eundem vero s. Doctorem, ubi Busemb. in tr. de Peccatis de causa loquitur delectationis venereae, nihil de suo addere, ut probare videatur simpliciter sententiam Busemb.; nisi forte dicatur ipse cum Busemb. reiicere lectorem ad ea, quae antea in 6. Prae­ ceptum iam tradiderat. 12. II. In quaestione, an peccatum el cuiusmodi peccatum sil, ponere, absque ratione, causam pollutionis, quae praevideatur quidem, sed non intendatur, s. Alphonsus, secutus Salmanlicenses el Roncaglia, limita­ tionem quandam adhibet, ut 1. c. vidimus, communiori doctrinae. Sta­ tuit sane et ipse, ut pollutio non intenta imputetur sub mortali, causam quae ponitur, debere esse graviter influentem in ipsam, cuiusmodi sunt, ait, omnes illae actiones, quae per se sunt graves culpae in genere lu­ xuriae 1. 3. n. 482. Aliis verbis « sententia, ait n. 484., communis el pro­ babilior docet pollutionem non esse mortalem, nisi proveniat ex causa per se mortali in genere luxuriae... Ratio, cur causa debeat esse per se mortalis, est, quia cum pollutio non sil volita in se, sed tantum in causa, eo gradu mala erit, quo mala est ipsa causa. Ratio autem cur debeat insuper esse mortalis in eodem genere luxuriae, est, quia, cum causa leviter ad pollutionem concurrat, non est gravis obligatio, causam illam vitare ob pollutionem, quae praeter intentionem accidit ». Quae ratio principium generale effert, quo alii utuntur ad thesi m demonstrandam. Quia vero ab initio dixerat, mortale esse ponere, absque ratione, cau­ sam graviter influentem, hinc sub finem n. 484. circa medium, distin­ guit duplicem causam graviter influentem, alleram per se et absolute h. e. respectu omnium, alleram per accidens et relative, h. e. ralioue ha­ bita alicuius personae propter eius pravam dispositionem. Porro causa relative graviter influens ea est, quae licet per se leviter influens in pol­ lutionem, ut lectio turpis, talis est tamen ut frequenter ex ea pollutio sil secuta, quae idcirco vehementius ad pollutionem commovet subieclum prave dispositum. Quocirca a mortali non excusatur, ait, qui talem cau­ sam ponit: haec ergo licet in se non sit mortalis, erit tamen ipsi mor­ talis, iuxla s. Doctorem. ut constet ratio ab eo allata: < quia cum pol­ lutio non sil volita in se sed lanium in causa, eo gradu mala est, quo mala est ipsa causa », ut superius statuerat. DE LUXURIA INDIRECTE INTENTA K9 Πς dj Ms Hfl tK|1 I] 680 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Islam limitationem, quam s. Alph. ex Salmanticensibus et Roncaglia mutuatus est, B. 1. c. refert, quin disserte improbet vel approbet. Operae tamen pretium ducimus heic addere, quae in eius adversariis circa hanc ipsam materiam reperimus. Ait ergo. 13. «Quid sibi s. Doctor velit, licet forte discere ex iis, quae habent Roncaglia el Salmanticenses. Roncaglia in loco adducto a s. Alphonso de G. Praecep. c. 7. q. 9. resp. 2. habet theoriam a Salmanlicensibus de­ ductam et supponit, quod quaedam causa (ipse utitur exemplo intuenlis obscenas picturas) possit dici gravis relate ad hominem, qui soleat pec­ cata venerea facillime admittere, quae tamen non sil gravis respectu alterius, quod nemo abnuet ». « Haec autem est theoria, quam Salmanticenses tenent circa causas, quas appellant medias (cf. 1. c. in vol. I. not. ad η. 169.) quasque graves evadere dicunt ob pravam dispositionem hominis ei usque inclinationem ad venerea tract. 26. c. 7. n. 48. et sic potest esse casus, quem eliam s. Alphonsus connotât, dum dicit vehementius causam in casu influere, ob suam pravam dispositionem ». « Potest proinde s. Doctor ita inlelligi, quod ideo gravis in casu in­ tercedat culpa; quia licet illa lectio in se spectata posset excusari a gravi culpa, non lamen excusatur a gravi culpa in eo, qui ob pravum ani­ mum ac lascivum huic se lectioni applicat (etsi non intendens pollutio­ nem) et exinde lectio sit causa per se satis imo vehementer influens in pollutionem. Et sic s. Alph. sibi cohaereret, postulans ad gravitatem pec­ cati huius in causa, ul causa ipsa sit graviter mala in genere luxuriae». « Celerum nec Roncaglia nec Salmanticenses iis in locis ullum verbum habent de lectione turpium facta ob meram curiositatem, sine pravo animo et sine periculo pravae delectationis. Non ergo est, cur exhibean­ tur lanquam oppositi doctrinae aliorum ». 14. «Illud praeterea advertendum, Salmanticenses el Roncaglia post eos, habere de gravitate vel levitate reatus in hac materia theoriam aliam ab ea, quam ipse s. Alphonsus adoptavit. Videlicet Salmanticenses Tr. Schol. 13. disp. 10. n. 270. aiunt: Statuimus itaque indicium de praedictis causis, quantum ad gravitatem \el levitatem proindeque quantum ad prohibitionem sub peccato veniali vel mortali vel sub nullo intra genus luxuriae, omnino ferendum esse habito respectu ad influxum actualem, qui de facto detur vel prudenter timeri debeat; quidquid sit de virtute et natura causae. E contrario s. Alphonsus cum communi el probabi­ liori DD. sententia statuerat, ad gravitatem causalitalis requiri, ul causa in se sit graviter mala in genere luxuriae; eo quod effectus in causa volhus eo gradu malus est, quo ipsa causa est mala ». « Praeterea iidem Salmanticenses 1. c. n. 274. de causis sua natura le­ mbus scripserant. — Huiusmodi el similes causae natura sua adeo mo- 681 dicam vim habent ad immutandum corpus libidinemque excitandam, ut nullus effectus veneretis gravis possit in illas sufficienter reduci. Sed si aliquando pollutio aut delectatio venerea (in sensu) gravis ipsas comi­ tetur, reducenda erit simpliciter in ipsam naturalem complexionem cl vim expulsivam Unde laies causae in nullo eventu dicendae sunt causae graves aut notabiliter influentes neque prohibitae erunt aliquando sub mortali, quantumvis crebro pollutio aut delectatio venerea Hias comitetur vel in eis praevideatur, secluso consensus periculo. — Quam doctrinam laudant in Tr. Morali 26. c. 7. n. 40. Salmanticenses, aientes: — Gravitas causae in materia luxuriae non absolute, sed respective est sumenda. Sed pro levissimis (dixerant antea levibus} causis etiam cum praevisione de facto influxuris in pollutionem, vide favorabilem doctrinam apud nostros Salmanticenses lom. 4. tr. 13. disp. 10. n. 274. — qui est locus modo citatus ». « Iam vero 1. haec adversantur principio superius statuto, scilicet gra­ vitatem culpae desumendam esse non ex vi causae spectatae in se, sed ex actuali influxu, relative ad subiectum». « Nec 2. cum his cohaeret ratio, qua s. Alph. contendit causam esse graviter influentem el haberi gravem culpam, cum quis frequenter ex­ pertus fuerit effectum sequi ex quibusdam causis, quae alioquin ex se sint leves; nam Salmanticenses eliam crebro contingentes pollutiones excusant ». « 3. Tandem cur non valebit in casu a s. Alph. proposito resolutio Salmantic. mox allata: effectum esse potius refundendum in naturalem complexionem? Utique in Tr. Mor. 26. c. 7 n . 48. Fratres eorum, omissa consideratione naturalis complexionis, recurrunt ad pravam sublecti dispositionem. Al vero vel inlelligunl actualem pravam dispositionem scilicet voluntatem lascivam in illis actibus usurpandis el sic alia est hypothesis; habemus enim grave peccatum in genere luxuriae in ipso actu, qui est causa, ut in communi sententia supponitur. Vel inlelligunl solum inclinationem quandam ex vitio inductam el relidam eliam post poenitentiam el sic ea consideratur ul complexio naturalis atque nulla sane culpa gravis ibi esse potest; quia si qua excogitaretur in causa, nempe in vitio praecedenti (quam lamen haud facile inveniemus; quia deesl tum praevisio tum nexus sufficiens causalitalis), deleta iam el sublata haec fuisset per poenitentiam ». « Concludamus nullam veram apparere rationem, cur discedamus a com­ muni sententia universaliter postulante actionem ex se mortalem in ge­ nere luxuriae, ut effectus malus sequens imputetur in causa sub mor­ tali ». Hactenus B. DE LUXURIA INDIRECTE INTENTA r n 682 TRACTATUS Vf. SECT. VI. DE 6” ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Dub. I. An et quanta peccata sint oscula, amplexus, tactus, aspectus, verba obscena et similia extra matrimonium. II. Bcsp. Ad id dignoscendum, distinguenda esi inprimis intentio el delectatio venerea el Venereorum ab intentione el delectatione sensitiva ei sensitivorum aliorum, quae consistit in quadam proportione el conforrnilate rei taclae cum organo tactus. Deinde sciendum, intentionem el sensum venereorum esse mortalem el excludere a regno caelorum, secundum Apostolum ad Gal. V. Nola de Peccatis luxuriae, quae sola delectatione morosa aut desiderio continentur, iam dictum est in tr. cie Peccatis. 15. Agitur de actibus imperfectis luxuriae: iis nomen genericum fieri solet impudicitiae, ex s. Thoma 2. 2. q. 154. a. 1. ad 5. Ili sunt, ut dictum est ab A. paulo ante, ii actus, in quibus non intervenit ultimus terminus venereorum, qui est effusio seminis. Ulraque pars Responsionis declarata est iam in praeced. Iam vero ulrumque simul sufficit, ul indicium ferri valeat, an ct quanta sint pec­ cata actiones enumeratae, cum luxuria est directe voluntaria. Conside­ randum est enim cum s. Thoma q. cil.a. 4. «aliquid dici peccatum esse mortale dupliciter. Uno modo secundum speciem suam et hoc modo oscu­ lum, amplexus vel tactus secundum suam rationem non nominant pec­ catum mortale. Possunt enim haec absque libidine fieri vel propter con­ suetudinem patriae vel propter aliquam necessitatem aul rationabilem causam. Alio modo dicilur aliquid esse peccatum morlale ex sua causa. Diclum est autem supra 1.2. q. 74. a 7., quod consensus in delectationem peccati mortalis est peccatum morlale el non solum consensus in actum. El ideo cum fornicatio sil peccatum mortale et mullo magis aliae luxu­ riae species; consequens est, quod consensus in delectationem talis pec­ cati sil peccatum mortale cl non solum consensus in actum. Et i leo cum oscula et amplexus huiusmodi propter delectationem huiusmodi (nempe veneream) liant, consequens est, quod sint peccata mortalia ». Cf. de­ monstrationem datam n. 9. I. Quod argumentum s. Thomae declarari potest verliis Sanchez de Matr. 1. c. u. 7. «Quoniam amplexus et oscula ob delectationem habita suapte natura el intrinsece ordinantur ad copulam, lanquam circumstantiae illius (praeparatoriae nempe aut concomitantes): quod vel ex eo constat, quod praedictis lactibus utantur bruta, dum se ad coitum praeparant el natura in cis voluptatem sicul in coitu apposuerit ac instar illius immutent corpus ipsumque delectent. Al circumstantiae intrinsecae actus partici­ pant eandem ipsius malitiam ». Cf. Caietanum in art. cit. s. Thomae. Λ 683 16. Quando autem luxuria est indirecte per aliquam ex his actionibus volita, lum ul rite indicetur, an et quatenus eae sini peccata, adhi­ bendae sunt regulae de voluntario in causa, quas iam innuimus n. 12. collalis quoque locis citatis ex tr. de Peccatis, quarum regularum ap­ plicatio in resolutionibus occurret. 17. Secundum doctrinam s. Thomae, actus imperfecti luxuriae non habent nomen peccati, nisi secundum quod ordinantur ad actus perfectos; quatenus nempe sunt horum ex natura sua praeparatio et inchoatio el procedunt ex eadem libidine, ex qua actus perfecti q. c. a. 4. ad 1"’ el 2m. Sic tactus impudicus soluti cum soluta, tendit ad fornicationem, idem cum uxore alterius, ad adulterium, maris cum mare, ad sodomiam etc. Tendit, inquam, naturaliter, ul ail s. Thomas; quin opus sil, ul ex ipsa intentione agentis ad illud ordinetur. Quam doctrinam s. Thomae explicans ibid. Caictanus ait: «ista (oscula, tactus etc.), ul sunt peccata mortalia, non sunt alterius speciei, quam illa alia enumerata, scilicet fornicatio, immunditia et similia ». 18. Doctrina s. Thomae non est difficilis. Non negat his actibus inesse absolutam el intrinsecam malitiam, qua mali sint, etsi actus perfectus non intendatur aul Sequi non possit; nam procedunt ex libidine eadem, qua actus perfecti, h. e. ex intentione venereae delectationis, quam in ipsis quis experitur; sed affirmat hos actus eadem lege prohibitos fuisse et intelligendos esse prohibitos ac dici peccata, qua lege actus perfecti prohibiti sunt, eo quod sunt naturaliter illi ad hos ordinati Quae ordi­ natio non facit ul malitia eorum sil tantum relativa, sed quod sint ex natura sua praeparatio et inchoatio actuum perfectorum, quae intrinsece participat, licet minus perfecte, malitiam aliorum actuum. Et quia imperfectum revocari solet ad speciem perfecti, ideo dixit Gaietanus eandem esse speciem actuum imperfectorum el perfectorum. Sed haec obiter dicta ab eo sunt. Reapse enim verum est illud princi­ pium, cum id quod imperfectum est, idem potest evadere perfectum, ut v. g. imperfecta virtus fortitudinis, in eadem specie collocatur, qua virtus perfecta. Al si imperfectum sil tale prae alio a se distineto, ad quod ordinatur, non opus est, ut utrumque ad eandem speciem reducatur; cum ulrumque suam propriam essentiam habeat, sed forte ad idem genus revocabitur. 19. El sane actus imperfecti luxuriae non sunt in eadem specie sal­ tem intima ac actus perfecti, ul idcirco nou salis sil accusare tactus impudicos, si habita fuit copula. In ulrisque utique est malitia intentae delectationis venereae, quod probat eos ad idem spectare genus; sed alia est malitia copulae, puta vel fornicariae vel sodomilicae, alia tactuum tantummodo. Actus enim secundum suam essentiam differunt diversoque modo virtuti opponuntur castitatis. Deest sane actibus imperfectis illa AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. 684 TRACTATUS VI. SECT. VL DE 6 * ET 9° PRAECEPTO DECALOGI malitia, propter quam primum actus perfecti luxuriae prohibiti sunt, malitia nempe effusionis seminis vel contra finem a natura ei praesti­ tutum, vel extra eum ordinem quem natura praefixit. Huc fac t prop 25. inter damnatas ab Alexandro VU. « Qui habuit copulam cum soluta, satisfacit confessionis praecepto, dicens commisi cum soluta grave pec­ catum contra castitatem, non explicando copulam ». 20. Inter se vero actus imperfecti distinguuntur specie eo paeto, quo actus perfecti, ad quos naturaliter tendunt. Sic tactus soluti cum soluta differunt a tactibus cum uxore alterius, sicut fornicatio et adulterium: tactus cum persona eiusdem sexus a lactibus cum persona diversi sexus (nisi aliae adsint circumstantiae), sicut sodomia a fornicatione etc. Kalio est, quia actus imperfecti sunt, ut ail s. Thomas, naturaliter ad perfe­ ctos ordinali. Quae doctrina de iis certe actibus externis accipienda est, qui in cor­ pore proprio vel alterius physice terminantur, ut sunt tactus, oscula, am­ plexus: de aliis vero, ul sunt e. g. aspectus, lectio, colloquium, dicemus in Resol. 2. Unde resolves. III. 1. Oscula, amplexus aspectus, tactus cl similia, si extra matrimonium fiant, ex intentione actus luxuriosi, vol ob delectationem vencream, etiamsi non illam perfe­ ctam, quae est in seminatione, sunt lamen semper peccata mortalia ; quia eo animo, extra matrimonium, sunt impudica el natura sua talis delectatio terni l ad perfectam. Fili. (. 30. c. 9. num. 171. Less. I. 4. c. 3. il. 8. Sanch z 1. 9. d. 46. * II nc proscripta est opposita opinio ab Alex. VII. Propos. 40. * 21. Sub termino similia intellige verba obscena, colloquium turpe, lectionem rei turpis. Porro ex dictis clara est Resolutio. Duas rationes sublicii A., quia actus sunt impudici, h. e. delectationem veneream quaerunt contra rectam ra­ tionem et quia natura sua talis delect itio tendit ad perfectam, quae est in effusione seminis. Haec altera ralio, ul aha sit a priore, oportet ul sila sil in periculo perfectae delectationis, cui homo se exponit. Verum haec consideratio officit claritati; commiscentur enim diversae quaestio­ nes: nunc autem in ista Resol. spectantur solum huiusmodi actus prout (extra matrimonium utique) ex intentione fiunt venereae delectationis. Haec ralio salis est, ul peccata sint mortalia, cf. n. 9. 1. II. Huc proprie spectat prop. 40. proscripta ab Alexandro VII. superius 9. 11. recitata. IV. 2. Tales actus sunt eiusdem naturae cum perfectis sive consummatis: ideoque in confessione explicandum, utrum sint habiti cum simili sexu an diverso, cum libera an coniugata, cognata, persona sacra etc. lass. d. 15. Sanch I. 1. c. 2. 22. Doctrina heic tradita ab A. ea est, quam dedimus n. 17-20 Di­ cens scilicet tales actus eiusdem esse naturae cum perfectis, intelligit 685 illos, propler naturalem ordinem, quem habent ad perfectos, inter seipsos differre specie, quemadmodum inter se differunt perfecti: qui sensus pa­ tet ex conclusione, quam A. colligit. Cum igitur actus perfecti speciem suam, qua differunt, sumant oh obiecto prout in concreto cum suis cir­ cumstantiis exsistit, idem et de his actibus imperfectis dicendum erit; nam et ipsi obieclum in concreto attingunt, prout suis circumstantiis vestitum est. 23. Verum heic quaestio sponte oritur: an scilicet id de omnibus enu­ meratis actibus imperfectis valeat, an solum de aliquibus. Etenim facile admittitur hanc doctrinam valere in osculis, amplexibus, tactibus: at difficultas est 1° circa aspectus, quos A. in Resol. Γ celeris adnumeravil. Supponimus quidem eos ex intentione venereae delectationis haberi aut continuari. Quamvis quidam, quos s. Alphonsus refert, affirmaverint aspectus turpes induere, non secus ac tactus, speciem ab obiecto prout se habet in concreto cum suis circumstantiis, ul idcirco declaranda sil in confessione qualitas personae turpiter aspectae; nihilominus s. Alph. n. 421. veriorem dicit sententiam Croix, qui censet, quod, nisi deside­ rium accedat, qui veneree aspicit personam, non tenetur confiteri qualis fuerit persona. Dum enim solus aspectus adest et abest desiderium, prae­ cisio fieri per animum potest obiecti a circumstantiis ul in solo obiecto delectatio venerea quiescat. Unde inferi post s. Alph. Gury vol. 1. §. 417. quod aspectus consan­ guineae vel coniugatae vel sacrae personae non induit malitiam incestus, adulterii aut sacrilegii. Si vero in aspectu turpis delectatio esset de obiecto prout tale est, tum iam circumstantia assumeretur ut obieclum. Cf. Tamburini Method. Confess. 1. 2. c. 7. n. 3., qui rarissimum id dicit. Nolim tamen inferre perinde esse sive quis aspiciat turpiter cum de­ lectatione venerea marem sive feminam: doctrina etenim theologorum quidem est, in delectatione sola praecisionem fieri posse a circumstan­ tiis obiecti, at heic doctrina ista nihil confert; nam altera persona non est alterius circumstantia aut qualitas, sed sunt duo distincta obiecla atque aliud moraliter est delectari puta de copula apprehensa cum mare, aliud cum femina. 24. Alia difficultas est de verbis obscenis seu obscenis colloquiis aut obscenis lectionibus. De his breviter dicimus, quod seposito scandalo, de quo mine non loquimur, malitia horum actuum, qui ex intentione fiunt delectationis venereae, ea ipsa est, quae residet in interiori actu sive moro­ sae delectationis, sive gaudii, sive desiderii, de qua iam alibi actum est. De ea autem malitia, (piam habere possunt ii actus, quatenus occasio sint venereae delectationis vel pollutionis etc. dicemus in seqq. Resoll. Itaque in hypolhesi, quod actus hi ponantur ex intentione venereae AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. I 686 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI delectationis, peccata sun·, mortalia speciemque sortiuntur differentem iuxta regulas datas. 25. Verum oscula, tactus, aspectus, lectio etc. non semper (hint ex intentione veiiereae delectationis, quamvis non raro versentur circa obie­ ctum plus minus turpe el inhonestum. Quaeritur an el quatenus in hac hypothesi sint peccata. Huc spectant seqq. Resoll. Omnia autem ex isto principio fere pendent: illicitum esse et mortale coniicere se in periculum plus minus proximum (nam hac in re non opor­ tet adeo esse subtiles) consensus in delectationem veneream el idcirco eas actiones esse sub mortali vitandas, quae tale periculum secum ferunt. Huiusmodi per se sunt, quae ex natura sua el graviter influunt ad delec­ tationem veneream in sensu excitandam. Cum vero aliud reapse sil dele­ ctatio venerea, quae in sensu excitatur, aliud eius intentio vel consensus voluntatis in eam: potest identidem adesse iusla causa eam permittendi, citra consensum in ipsam, cuius periculum remotum fiat. V. 3. Oscula, amplexus, compressiones manuum cl similia non obscena, si fiant tantum oflicii aul moris patrii aut amoris honesti vel benevolentiae augendae causa, etiamsi delectatio venerea suboriatur (modo in eam non consentiatur) non sunt pec­ cata. Less. Fill. I. c. n. 171. 26. Advertenda distinctio inter corporis paries honestas, minus ho­ nestas, inhonestas seu turpes aul obscenas. Honestae sunt visus, manus, dorsum, caput, pedes: minus honestae pectus, brachia, crura: inhonestae paries genitales hisque proximae. Rursus inter oscula el tactus hoc est discrimen, quod adhibendi tactus ad partes etiam turpes iusla aliquando causa subesse potest e. g. ad medendum, non vero eas deosculandi. 27. Resolutio A. loquentis de osculis, lactibus etc. non obscenis, intelligenla est de osculis, lactibus etc. ad partes honestas: non est ex­ tendenda ad eosdem aclus adhibitos partilius miniis honestis. Quo posito resolutio, quoad priorem partem est clara. Iam vidimus n. 8. cum s. Thoma huiusmodi aclus secundum speciem suam indifferentes esse, ideoque ad bonum finem usurpatos esse honos: bonus autem finis intercedit, cum quis iis utitur ul officium exhibeat, patrio mori se conformet, amorem honestum cl benevolentiam significet aul augeat. Hinc sequitur altera pars, iuxta doctrinam de voluntario in causa. VI. i. Si vero ista fiant cx aliqua veniali vanitate, ioco, curiositate, levitate, pe­ tulantia, imo etiam sensualitate sive affectu sensuali ac naturali (dummodo non cum delectatione venerea nec eius causa el, si praeter intentionem suboriatur, ea repulsa ac tunc abstinendo ab illis), v< nialcm culpam non excedunt: vide Fili. btc. Less. Sanch. I. c Dian. p. i. t. i.r. 136. Contrarium tamen est tutius: v.Trull. I.6.C. 1. d. 12. n. 8. 28. A. primum duplex velnti causarum genus memorat, propter quas actus isti fiunt: V1 nempe sunt iocus, curiositas, levitas, petulantia : 2,n sen- ί>87 sualilas sive affectus sensualis ac naturalis, quem tamen secernit a dele­ ctatione venerea. Deinde resolutionem quoque duplicem tradit: nimirum huiusmodi actus ex talibus causis positos (dummodo etc.) non excedere culpam venialem; contrarium tamen h. e. credere eos esse mortales, tutius esse. Res est paululum impedita. 29. Itaque quod spectat ad alterum causarum genus, censemus A. no­ mine sensualitatis eam delectationem inlelligere, quam diximus n. 3. sensitivam carnalem: quamvis additum naturalis^ tenebras quasdam obfundat. Exemplum est in affectu, quo quis adolescentem, ob cius pulcritudinem, prosequitur, qui affectus tener est el sensualis, etsi sciunclus ab intentione Venereae delectationis, ad quam tamen intentionem, si prae­ sertim affectus diu foveatur, facilis est progressus. 30. Loquenles ergo de osculis, amplexibus, lactibus el de bis circa paries honeslas, ul manus, oris, si ioco fiant, levitate, petulantia (nomine petulantiae improbitatem inlelligo, qua quis alium per contumeliam petit, non lasciviam, quae etiam sub petulantiae nomine venii) ul inter pueros contingere solet (dummodo absit delectatio venerea nec eam excitent aul eius periculum plus minus proximum non praevideatur), dicimus cum A. non excedere peccatum veniale. Utique culpa est, quia sine honesto fine supponitur ea fieri: sed mortalis non est; quia sila non est vel in quae­ renda delectatione venerea, vel in eius periculum se conficiendo; nam tales aclus per se non habent proximam connexionem cum delectatione venerea. 31. Si vero oscula, amplexus, tactus fiant inter puberes ex affectu sen­ suali, censemus cum s. Alph. heic;ea periculum plus minus proximum delectationis venereae posse inducere et consensus in eam, maxime si cum mora fiant et idcirco per sc maxime vitanda esse mulloque magis, si cum persona diversi sexus habeantur. Certe, qui his actibus delecta­ tionem sensualem quaerit, interiori animo el saepe exterioribus quoque actibus ad ulteriora provehi solet. Vel pressio manus feminae aul ado­ lescentis digilorumquc attrectatio potest osse cum affectu venereo, vel certe cum eius periculo. Nihilominus, quia haec ex diversa quoque dis­ positione subiecli pendent el periculum oportet esse praevisum : indicium in singulis casibus, an peccatum sil necne mortale, ex circumstantiis quoque actionis sumendum erit. Nec peccatum grave est teneros deosculari infantes etiam ob eam sensibilem voluptatem, quae ex mollibus carnibus percipitur; distat ea namque a venerea nec per se fit a priori ad alteram progressus. 32. Quid vero de aspectibus, quos A. hac Resol. comprehendere vi­ detur? Haec habet Lessius I. 4. c. 3. n. 65. Aspectus, si versetur circa partes honeslas (quemadmodum nunc hos aclus consideramus), nullum est per se praecise peccatum, nisi forte sint aclus otiosi (el erit veniale AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. 688 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI peccatum) vel ad concupiscendum fiant (et erit mortale). El ratio, cur per se non sit peccatum, est quia, cum aspectus sit sensus magis ele­ vatus et spiritualis, per se non movet ad voluptatem carnalem ». « Potest tamen esse peccatum ralione periculi, maxime si diuturnus, v. g. circa feminam pulcram. Nam aspectus facit, ut phantasia appre­ hendat rem illam non solum ut delectabilem visui, sed eliam tactui et carni, ex qua imaginatione sequitur naturaliter in affectu complacentia el delectatio, in spiritibus el sanguine commotio el hinc in membris rebellio ». 33. Idem dicendum censet s. Alph. n. 422. de diuturno colloquio vano cum puella inordinate dilecta, peccatum nempe grave esse, saltem pro­ pter proximum periculum labendi. VII. 5. Idem (licendum de tactu et aspectu inhonestarum partium corporis proprii aul commixtionis animalium, non cum animo venereo, sed ex curiositate tantum aut levitate, secluso tamen scandalo et periculo consensus venerei. Imo, si tactus talis aut aspectus proprii corporis naturali aliquo ac non malo fine liat, ne veniale quidem erit: ut v. gr. si frictione exlinguere velis pruritum non venereum; dummodo tamen absit periculum pollutionis aul consensus in eam, si improviso praeter intentionem forte obveniret. Less. n. 63, Fili. n. 214. Sanch. I. 9. d. 45. 34. Nunc de his actibus, prout circa paries inhonestas versantur. A. non distinguit, quemadmodum nos fecimus 26., partes minus honestas a simpliciter inhonestis seu obscenis et de his solum proprie loquitur. Tractat aulem heic A. de aspectu et tactu circa proprium corpus et de aspectu coitus brutorum. Iam vero de aspectu el tactu partium minus honestarum proprii corporis loqui 1)1). non solent, eo quod nullum per se sint peccatum in genere luxuriae; cum haec non moveant ad volupta­ tem veneream. 35. Quoad paries inhonestas proprii corporis, docet s. Alph. hoc in loco, quod tangere propria verenda ex levitate aul curiositate, per se non est mortale, ut dicunt Salmanlicenses cum communi; modo absit turpis delectatio aut eius periculum et fiat idcirco obiter el non repe­ titis vicibus; quia secus iam aderit periculum. Hinc probat idem s. Doctor esse mortale aspectum propriorum genitalium, si liat studiose el morose, absque necessitate: secus si breviter. 36. Quoad aspectum commixtionis animalium, docet s. Alph. cum aliis, quod morose eam aspicere periculosum est, excusari vero coniungenles equos, lauros etc.; iusta enim adest causa: sed abesse debet animus libidinosus. Per se haec minus movent el si obiter liant, nisi propter pravam dispositionem subiecti aliud natum sit oriri, non inferunt peri­ culum proximum venereae delectationis. 37. Secunda pars Resol. clara est, secundum ea, quae dicta sunl de voluntario in causa. Quoad pruritum sedandum monet Gury §. 416. ex 689 s. Alph. ILom. Apost. n. 3., «si sit tolerabilis pruritus, insinuandum esse ul patiens, a lactibus abstineat, quatenus possit sine gravi molestia. Magna tamen, ail, in his discretione confessarius utatur, oportet; hu­ iusmodi enim dubia personas praesertim conscientiae timoratae vexare solent. StAisiones autem, si paulo vehementiores sint et non condiantur aperta declaratione de absentia alioqum cuiusvis reatus, saepius el fa­ cile conscientias molestissimis scrupulis implicabunt ». Cf. sub. dub. i. resol. 5. AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. VIII. 0. Tactus nudi et aspectus partium inhonestarum alterius corporis, maxime diversi sexus, aul concubitus humani ex curiositate (nam de necessitate aliud est) etiam secluso affectu venereo, videntur non posse excusari a morlali, propter gravem indecentiam cl periculum proxinum actus venerei: nisi tamen aspectus liat ex loco tam remoto et ila obiter, ut haec, absint. Sanch. n. 23. et 29. t ill. n. 218. Laym. etc. IX. 7. Aspectus vero el subinde etiam (rarius tamen propter periculum adiunclum) tactus, ex petulantia vel curiositate, partium inhonestarum alterius corporis, eiusdem tamen sexus, citra affectum el periculum consensus venerei, excusari posse a mortali, ul ver. gr. quando simul aliqui natant vel lavant, docet Laym. 1.3. s. i. ex Sanch. 1. 5. Mor. c. G. n. 12. 13. et n. 27. cl 28. Trull, d. 12. n. 15. * 38. De lactibus el aspectibus in partes minus honestas alterius, cum distinctione indicandum est. Generalim aspicere partes minus honestas sed haud turpes mulieris, scilicet pectus, brachia, crura, secluso peri­ culo lapsus (quod ex propria dispositione oriatur), modo aspectus non sit diuturnus, non est per se mortale, ait s. Alph. n. 423. Quia per se hic actus non infert proximum periculum consensus in turpem delecta­ tionem. Idem et de tactibus generalim dicendum. Nec opus esi addere eandem valere doctrinam, si hi actus ex levitate animi ponantur, ex ioco aut huiusmodi causa. Al si vir lixis oculis intendat e. g. in pectus nudatum feminae aut idem cum mora tangat, imo, quidam addunt, si femina in feminei pe­ ctoris tactu inhaereat: hi actus, propter proximum periculum, quod ex se ferunt, venereae deliberatae delectationis, non excusantur a morlali. Quod vero de lactibus generalim dictum est, non est transferendum ad oscula eliam in paries solum minus honestas aut minus usitatas, praesertim inter personas diversi sexus. Haec enim vel ex libidine fiunt vel ad eam proxime commovere nata sunl. Idem probat s. Alph. n. 417., si lingua alterius ore alterius excipiatur. 39. A. porro agit primo de tactibus et aspectibus partium inhonesta­ rum alterius, maxime diversi sexus, per se consideratis (Resol. 6.), tum de iisdem, ralione habita cuiusdam intentionis agentis ac identitate sexus supposita (Resol. 7.). Doctrinam A. Resol. 6. quoad tactus, si agatur de persona diversi sexus, probat s. Alph. n. 420. absque illo temperamento videtur: item Bam.eium Moral. Toni. 11. 690 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI doctrinam eiusdem in Resol. 7. cum limitatione ab eodem addita, de qua agemus n. 45. Quaerit praeterea s. Doctor ibid, quid dicendum, si tactus liat super vestes el recitat sententiam Croix et Sanchez, qui neque hoc excusant a mortali, nisi fiai ex quadam petulantia vel cum levi delectatione non carnali. Sanchez de Matr. 1. 9. d. 46. η. 11. citatus a Croix loquitur de tactu pudendorum super vestes, qui fiat, non intenta delectatione con­ surgente ex tactu mediato cogitato, sed levi quadam delectatione consur­ gente ex lactu immediato et ratio, cur talem laetum excuset a mortali, est, quia haec delectatio ex suo genere non est tanta nec tam propinqua co­ pulae, ut reputanda sit materia gravis. Sed exclusa delectatione exsurgente ex cogitatione tactus mediali, non restat nisi delectatio ex tactu vestium, eas partes legentium, ul se defendens conlra Concina, explicat ibid. Croix: qui censet fieri saltem posse ut talis delectatio sola sil. Utique si iusla causa sil tangendi eas vestes fiatque abslraclio a delectatione carnali nec periculum consensus in illam sil, sententia Sanchez non est repro­ banda : verum in praxi res erit dificillima, praesertim si agatur de di­ verso sexu. Quocirca monet s. Doctor tales tactus, etiam non exsistente delectatione carnali (sic enim nulla esset quaestio), merito a Salmanlic. damnari ul mortales, si ita tangantur pudenda diversi sexus, etiamsi id fiat per transennam; eo quod id sit valde periculosum. 40. An vero ancillae graviter peccent, pudenda pueorum tangentes dum eos vestiunt, s. Doctor ibid, probabilem habet sententiam negantem, quando id obiter liat. El sane propter infantilem aetatem haec minus movent ac per se periculum est remotum. 41. Notai s. Doctor ibid, quod tangere genitalia brutorum non est or­ dinarie nisi veniale. Ralio est, quia id per se non commovet proxime. Sed si fiat talis tactus usque ad pollutionem h. c. ita ul brutum effundat semen, censet idem s. Doctor probabilius id esse mortale; quia licet hoc fiat tantum ex levitate animi, est tamen actio per se vehementissime excitans ad venerem. 42. Item doctrinam A. quoad aspectum partium pudendorum diversi sexus et humani concubitus (Resol. 6.) confirmat s. Doctor n. 421., inquiens id omnino dicendum esse mortale, nisi visio liat ex loco longinquo et tempore brevissimo (duae hae conditiones sunt coniungendae), quae est limitatio addita ab ipso A. Ralio est, ait s. Alphonsus, quia talis turpis aspectus procul dubio valde ad luxuriam excitat. 43. Eunuchi, ait Croix 1. c. n. 908., per actiones hactenus dictas peccare etiam mortaliter possunt; quia eliam in illis datur commotio spirituum et moins humoris, qui non est quidem aptus generationi: attamen facit sentiri delectationem diversam a pure sensuali el aequivalenler venerem 14. Huiusmodi autem tactus et aspectus excusantur necessitate, ul A•locet eosque sola necessitas, ait s. Alph. excusat, a quolibet scilicet > 691 peccato. Cuius rei exemplum affert s. Alph. η. 420, in medicis et chirur­ gis tangentibus et aspicientibus, curationis causa, pudenda etiam diversi sexus, qui non peccant, etsi per accidens involuntariam pollutionem patiantur. Qua de re iam alibi dictum esse meminimus. Modo advertimus quod cum honestus finis adest, quem ratio praescri­ bit prosequendum, haud difficile est periculum proximum, si quod ex infirmitate exsistat, consensus in veneream delectationem, efficere remo­ tum, tum propter auxilium Dei efficacius, quod merito exorare el prae­ stolari potes, tum quia mens a nobiliore el spirituali fine attracta el in eo prosequendo occupata, absque magno nisu potest corruptae naturae inclinationem contemnere. Quaeres an causa excusans, nempe necessitas, quae pro medicis et chi­ rurgis occurrit, valeat etiam in pictoribus el sculptoribus, qui nudas personas diversi sexus pro exemplari (modello) sibi praesentes sistunt et diu intuentur. Profecto negandum est parem esse causam; quia nulla huiusmodi usus est proprie dicta necessitas; cum ct pictores praeclarissimi exstiterint, qui absque ista methodo finem picturae optime sunl consecuti et nun­ quam necesse sil per se eas facere picturas aul sculpturas, pro quibus opus sil artifici talibus uti exemplaribus. Certe si exemplar adhibetur ad obscena pingenda aut sculpenda, cum ipse finis sil malus, nulla est excusatio. Verum quamvis non hic sil finis, sed solum studium dispositionis et motuum membrorum, negari nequit, ea omnia in hac re maxime valere, quae DD. communi sententia tra­ dunt de aspectibus obscenis, ita ul el reeenliores hunc casum specia­ liter non attingant; quia nempe sub generali lege eum comprehendi censuerunt. Et sane adolescentem pictorem aut sculptorem exemplar nu­ dum intueri el attente considerare adolescenlulae formosae (nisi sil eius uxor), certum periculum continet pravorum consensuum. Quod si iden­ tidem eae circumstantiae occurrant, quae huius rei necessitatem inducant, illud profecto cavendum erit, 1° ul absit periculum consensus, quod fa­ cilius in viro maturo, uxorato, honesto aberit: 2° ul omnia, quantum fieri polesl, cum reverentia peragantur et solum, quoad opus est, paries inhonestae delegantur: 3° ul Dei auxilium humiliter imploretur. 45. A. in Resol. 7. exceptionem quandam subiicit. Si nempe dicti tactus el aspectus partium inhonestarum alterius, eiusdem tamen sexus, non diversi, fiant ex petulantia vel curiositate, citra affectum et pericu­ lum consensus vcnerei, ail A., Laymann, ex Sanchez, docere quod possint excusari a mortali. Laymann 1. c. ait « Sed inter personas eiusdem sexus putat Sanchez de Matr. I. 9. d. 46. n. 12. eiusmodi tactum (partium ve­ rendarum) sola curiositate habitum, interdum excusari posse a mortali peccato, quod tamen rarum est propter aditinclum periculum ». Sanchez AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC- ■ ■1 ~ vi 692 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI loquitur de his tactibus ex levitate et ioco atque exemplum ponit in pueris ioco pudenda sibi arripientibus. Ratio Sanchez est; quia deesl animus libidinosus nec tanta versatur indecentia el inhonestas ac inter personas diversi sexus. Prosequitur Laymann: «Aspectus vero partium verendorum eiusdem sexus ex sola curiositate facilius a peccato mortali excusatur » et citat rursus Sanchez ibid. nu. 27. 28. Ratio est, quia talis aspectus, nisi aspiciens propensus sit in sodomiam, per se non infert proximum periculum delectationis venereae el consensus in eam. Doctrinam hanc probat s. Alph., qui n. 420. ait: « Non excusatur a mortali, qui sine tali necessitate h. e. ea, de qua loculi sumus n. 44. tangit alterius pudenda, eliam personae eiusdem sexus, nisi forte (hoc alterum, inlelligo) fiat per iocum aut ex petulantia vel curiositate, ul cum Busembaum tenent Tamb. et Croix ». Rursus ibid, ail s. Doctor: « Notandum cum Busemb. heic et Salmanl., quoad aspectus, non esse de se mortale, citra periculum consensus venerei, aspicere pudenda per­ sonae eiusdem sexus, nisi aspiciens esset valde propensus ad sodomiam ». Subdit s. Doctor: « vel nisi, adderem, pulcher adolescens aspiceretur nu­ dus». Cuius rei facilis est ratio; nam hic aspectus non secus commo­ vere solet ac aspectus diversi sexus. 9 46. Cum his allinis est quaestio de aspectu picturarum obscenarum: de sculptilibus nihil dicitur speeialim: forte quia paresi ratio, elsi hae minus movere soleant. Verum turn in his turn in illis frequenter non tam res quam modus repraesentationis valet ad concupiscentiam commoven­ dam. Itaque si picturas aspicias ex curiositate el delectatio turpis eiusque periculum absit, quod haud difficile abesse potest, non est mortale. Ita s. Alph. n. 424. Qui tamen subiicit, difficulter se putare excusari a peccato virum morose aspicientem inhonestas paries feminae depictae; quia difficulter se liberari hic poterii a delectatione turpi vel ab eius probabili periculo, nisi aspicial per brevissimum tempus (sed hoc est contra hypothesim) et in magna distantia. Idem dicendum de sculptili, si ex dispositione subiecli idem periculum instet. Bilhiart cum aliis (apud Gury 1.1. §. 418. 5.) excusat a mortali, si aspectus liat ex levitate, obiter, ex curiositate aul si pictura infantes tantum repraesentet; quia picta non commovent sicut naturalia atque hoc non improbabile videlur, ait Gury, nisi forte ob aspicientis fragilitatem aliter indicandum sil. Celerum si necessitate quis aspicit, puta, studiosus medicinae, potest nullum esse peccatum, dummodo periculum consensus pravi absit. X. 3. Verba turpia, lectio obscenorum, spectatio comoediarum turpium, cantiones inhonestae, gestus, litterae el dona amatoria, si tantum fiant ex curiositate, vel vano solalio, non sunt mortalia ; secus lamen, si liant vel animo inhonesto sive venerco, vel cun periculo ruinae spiiitualis sui vel aliorum. Sanch. d. 46. q. 3. Fill.l. 30. c. 10. q. 3. 47. Transit A. ad alios actus imperfectos luxuriae pluresque enume­ rat. In verbis, cantionibus, gestibus, litteris, donis habenda est quoque 693 ratio scandali, quod generari potest, de quo tamen heic directe non agi­ mus, spectantes potius hos actus, prout in agente actus luxuriae esse possunt. 48. Turpia verba proferre et audire, per se sunt actus indifferentes, qui ex bono vel malo fine fieri possunt: ita ut, re dicta vel audita ex­ sistente obscena, possint dictio et auditio non esse obscena. Haec est doctrina s. Alph. n. 426. salisque clara. Turpia proferre delectationis venereae causa, ob delectationem nempe, quae capitur ex cogitatione ipsa­ rum rerum turpium, vel cum proximo periculo consensus in eam de­ lectationem, est peccatum grave; quod ex hactenus dictis manifestum est. Si haec fiant ob varium solatium sive iocum, remoto periculo pravi consensus, habentur ut peccata venialia. Ita s. Antoninus part. 2. tit. 3. « Ubi talia verba turpia dicuntur ex quadam levitate ob solatium, quamvis de se non sint mortalia, tamen etc. cui s. Alph. consentit ibid. Cf. San­ chez. 1. 9. d. 46. n. 35. Item si verba sint leviter obscena, dummodo animus libidinosus absit, peccatum erit leve, si sine iusta causa proferantur. 49. Quocirca dicteria turpia, quae proferuntur a messoribus, vinde­ miatoribus, mulionibus el huiusmodi, non censentur mortalia; quia lu­ dicre dicuntur et audiuntur: ita s. Alph. ibid. E contrario aliud indicium fertur, si haec causa excusans cesset. Hinc tenent, ait s. Alph. 1. c. quin improbet, Salmanlicenses, non excusari a peccato gravi, qui nominat pudenda aul modum copulandi, maxime coram adolescentibus et mulieribus juvenibus honestis. Verum, puto, et de his secundum adjuncta indicandum erit; nam et haec ex levitate fieri possunt el sine gravi scandalo, si solum quaedam verba proferan­ tur, quin proprie sermo de iis habeatur ipsique Salmanlicenses, de sexto Praec. c. 3. n. 19., non solum de verbis turpibus sed el de colloquiis loquuntur. Addit s. Alph. 1. c. « Nominare pudenda proprii sexus coram aliis sexus eiusdem, puto, communiter loquendo, non esse grave ». Sermo igitur data opera habitus coram aliis de rebus et gestis gra­ viter obscenis vel ad venerem per se provocantibus multoque magis si in forma quoque narrationis provocatio lateat, esi grave peccatum lum propter scandalum, lum propter animum libidinosum, quo haec profe­ runtur. Nihilominus quandoque linis honestus esse potest narrationi de hu­ iusmodi rebus aul gestis graviter obscenis: ul si ea confessario vel in­ dici aul medico aul alteri, consilii petendi gratia, aperienda sint. Sed tum certe in forma narrationis modestia servabitur. 50. Quod vero de turpium verborum prolatione el turpi sermone di­ ctum est, valetne eliam de eorumdem scriptione, qua in vulgus edamur? AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. 694 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE G * ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Profecto quod de sermonibus et narrationibus graviter obscenis dictum est, mulio magis valet de editis in publicum, propter scandalum maius maioremque, quae esse solet, affectionem scriptoris ad turpia. Nec illa addita exceptio heic valet, quae peT se secretum postulat. 51. Quod attinet vero ad sola verba vel dicteria turpia, non eadem prorsus ratio esse videtur. Nam causa illa, quaecumque sit, quae haberi potest cur ea ore proferas, ob iocum nempe vel vanum solatium, ea vel raro vel nunquam aderit, cur eadem scribas, nisi scribas comoedias, quibus talia conveniant. Nam et scriptores, quos dc rebus turpibus tractare opor­ tet, non opus est ut verbis obscenis utantur, nisi forte identidem, cum in quibusdam operibus res suis nominibus appellandae sunt, quod solet quoque excusare lexicographos, qui tamen a phrasibus obscenis edendis abstinere debent; eae enim non spectant ad thesaurum linguae. Itaque generalim, ul iudicium feratur de gravitate peccati in his scripto eden­ dis, spectandus est animus scribentis el spectandum est cuius scandali periculum futurum sit apud lectores. 52. Pariter grave est peccalum cantilenas valde obscenas componere sive propler grave scandalum, sive propler animum libidinosum, quo id fit: nam hac causa cessante, certe, eae res non scriberentur. Propter easdem rationes grave est per se illas canere; abesse tamen poterit prior ratio, si solus, nemine audiente, canas el forte per accidens eliam altera ratio, si solius harmoniae aut melodiae captus amore el in ca defixus, ita parum ad verba attendas ut periculum absit venereae delectationis. 53. Quoad auditionem turpium, quae graviter turpia sint, haec placet accipere a Lehmkuhl tom. 1. p. 515. «Audire huiusmodi turpia facilius quidem a peccato gravi excusari potest atque eliam subridere ex se nondum grave peccalum est: v. Sloz Trib. Poenit. 1. 1. p. 3. n. 242. Est autem grave peccalum, 1° si placet res turpis narrata in se: 2° si au­ diens excitando, animando causa est, cur sermones graviter peccaminosi liant seu protrahantur: 3° aul si propler auctoritatem suam, ex qua impedire eos potest (ut senex in coetu iuvenum), vel eliam debet (ul superior), silendo causa est, cur continuentur (si autem potest quidem sed non debet ratione suae auctoritatis, facilius excusabitur, si causa silendi habeatur): 4° si propler suam conditionem personalem audiens scandalo est, v. g. si sacerdos audiens particeps esset isliusmodi sermo­ num aul si sermone obsceno ad audientem directo, non obloquendo, pra­ vam intentionem loquenlis promoveret aut approbare videretur ». « Sic igitur inlellige, quae Sporer el Tambunni dicunt: « Si aliis loquentibus, libi illud turpiloquium vel cantilena displiceat seu non placeat, nec tamen loco discedas nec eos reprehendas ob ruborem, imo etiamsi, secluso scandalo et animo de illo peccato delectandi, rideas vel quid simile facias, te non accuso peccati mortalis; quia ipsa erubescentia non contemnenda ratio est pro tua excusatione ». 695 Quod de verbis turpibus dictum est, idem cl de turpibus gestibus di­ cendum, qui sunt verba quaedam realia. 54. Duo addenda ex s. Alphonso 1. c. Alterum est, mortaliter peccare, qui ob jactantiam narrant sua turpia peccata el tunc peccare non solum peccato scandali propter audientes, sed facillime eliam peccato com­ placentiae de ipsis peccatis, ut idcirco in confessione explicanda sit spe­ cies peccati, de quo se iaclarunl. Inquiens vero facillime, indicat s. Do­ ctor hoc alterum peccatum posse identidem abesse. Alterum est: colloqui honeste cum puellis extraneis, de se non est nisi veniale (supponitur nulla iusta causa adesse): sed ratione periculi maxime in conversatione diuturna, potest esse grave, ut diximus, ait, n. 422., ubi scilicet loquitur de diuturno colloquio cum puella inordi­ nate dilecta. Hinc enim ratio periculi, cuius gravitas ex circumstantiis colligenda est: quocirca s. Doctor non dicit absolute esse grave pecca­ lum, sed posse esse. 55. Porro ad alia progredientes, quae A. tangit, quod ait de litteris et donis amatoriis, difficultate caret; excludit enim turpem inhonestum amorem, quem significent el foveant epistolae el dona. Agitur de affectu quodam sensuali, sed nondum turpi el abesse supponitur huius proxi­ mum periculum. 56. Quoad lectionem librorum obscenorum, monet primo s. Alph. n. 426. confessarios, ul sedulo satagant ab huiusmodi libris absterrere iuvenes, qui ex eorum lectione generalim magnam animae ruinam hauriunt. Docet praeterea cum Bus. et aliis esse ex se tantum veniale legere libros turpes ex curiositate, sine turpi delectatione vel cius proximo periculo. Nam peccalum non est silum in sola notitia rerum turpium, sed in hoc quod per notitiam harum rerum lectione haustam vel quaeras turpem dele­ ctationem, vel te periculo consensus exponas. Hinc si iusta causa occur­ rat legendi, nullum erit peccalum ; elsi involuntarie delectatio excitetur, dummodo absit periculum proximum consensus in eam. Si vero ex curiosilate legis, cum haec iam sil levis culpa el sine causa, alicui peri­ culo remoto te exponas peccati, leve saltem erit peccatum. Nec opus est addere, quod evidens est, peccalum esse letale, si hos libros legas ex intentione venereae delectationis, vel cum proximo periculo consensus in eam. Item si libri non sint graviter turpes, ut periculum peccati proximum non sil, non erit eorum lectio peccalum mortale. 57. Quod in lectione librorum turpium valet, valet per se in specta­ tione comoediarum turpium; eadem enim est ratio. Quapropter s. Alph. n. 427. statuit: si comoediae non sint notabiliter turpes, eas audientes non peccare mortaliter, nisi quis iam sit expertus fragilitatem suam. Si vero sint notabiliter turpes, sive quoad res sive quoad modum, rursus AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. 696 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE ()° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI s. Doctor distinguit: nam mortale est eas spectare ob delectationem con­ surgentem ex ipsis rebus turpibus (non ex pulcriludine litteraria operis): veniale vero ob curiositatem tantum aut ob vanum solatium, secluso tamen periculo consensus in turpem delectationem. In praxi vero videtur s. Alph. periculum hoc valde pro adolescentibus timere. Nam in fine n. 427. subdit haec « Nullo autem modo a mortali excusarem adolescentem, qui absque necessitate vellet curiositatis causa huiusmodi comoediis intéressé, nisi quis esset valde timoratus et insu­ per pluries esset expertus (pula cum ex necessitate interluit) illas spe­ ctando nunquam letaliter peccasse: modo suo exemplo aliis adolescen­ tibus occasionem non praeberet huiusmodi turpibus repraesentationibus assistendi ». Quae postrema limitatio ad scandalum aliorum vitandum spectat. 58. Specialis autem quaestio lit, an graviter peccent omnes, qui pe­ cunia, assistentia, plausibus favent comoediis notabiliter turpibus, etiamsi sine illis comoediae repraesentarentur, quatenus iam ab aliis illae pro­ curantur. Duplex hypothesis fieri potest. Vel enim ponis istos homines complacere sibi in turpitudine comoediarum easque ut tales approbare el velle promovere pecunia et plausu; quae est hypothesis, quam in priore suo argumento facit Croix lib. 2. ji. 239. et sic nulla difficultas esse potest, quod hi homines peccent mortaliter. Vel supponis homines istos opibus suis, assistentia, plausu approbare el promovere velle re­ praesentationem comoediarum quatenus recreativae sunt et delectant, quamvis sciant el videant eas turpes esse et sic, si etiam sine illis co­ moediae istae pariter agerentur, quaestio sponte oritur, an hi graviter peccent. Certe si plausu probas, si praesertim applaudis cum aliquid valde turpe profertur, peccabis saltem peccatum scandali, nisi alii sciant te artem solum, non malitiam probare; sed non de hac speciali re est quae­ stio: quaeritur scilicet an ii peccent peccato cooperationis el est proinde quaestio non huc proprie spectans. S. Alph. n. 427. testatur se prius in negantem sententiam concessisse: modo vero melius censere se affir­ mandum, quod graviter hoc pacto peccetur. Eius ratio haec est. Quam­ vis hi materialiter tantum cooperenlur; quia non ad malam voluntatem alterius concurrunt, sed solum ad malam actionem, sine intentione coope­ randi ad peccatum, sunt tamen positive cooperatores: atqui haec coope­ ratio non est licita, nisi liat ex gravi causa necessitatis vel utilitatis, quae causa heic non adest vel non adesse supponitur: ergo. Difficultas forte erit in prima propositione, quam negabunt, qui aliter sentiunt, huiusmodi nempe homines positive cooperari; nam supponitur quod etiam sine illis comoediae repraesentarentur. Verum id non salis est ul posi­ tivam materialem cooperationem neges; semper enim verum est eos actu 697 suo positivo concurrere cum aliis ad eam actionem: quemadmodum etsi decem sufficiant ad trahendam navem, si undecimus accedit unaque cum illis trahit, vere dicitur, non secus ac alii, tractor navis, ail Croix. S. Alphonsum sequitur Gury tom. 1. §. 247. 3. Si autem gravis quaedam causa adesset, puta, si tibi magnum damnum impenderet, nisi pecunia tua his spectaculis succurreres: tunc licebit libi pecuniam erogare; quae actio est indifferens, licet alii sint ea abusuri. Vide dicta de Cooperatione. Simplices vero spectatores (praeciso periculo turpis delectationis) sine quibus comoedia haberetur, s.Alph. non damnat de mortali; quia nec sunt causa cius repraesentationis, cum positive in eam non induant nec sunt occasio; quia etiam sine ipsis comoedia ageretur. Quocirca iure excipit idem s. Doctor eos spectatores, sine quibus co­ moediae non agerentur. AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. XI. 9. Choreae, nisi malo tine fiant aut cum periculo, aliquos aul scipsum in­ cilandi ad libidinem, vel cum alia circumstantia mala, secundum se non sunt malae nec actus libidinis, sed laetitiae. Quando vero sancti Patres eas interdum valde re­ prehendunt, loquuntur de turpibus el earum abusu. V. Calet. v. Chorea. Fili. n. 223. 59. Recolenda est doctrina s. Thomae loquenlis de ludis chorealibus, in c. 111. Isaiae: « Ludus secundum se non est malus; aliter in ludis non esset virtus, quae dicitur eulrapelia... sed secundum quod ordinatur di­ verso fine et vestitur diversis circumstantiis, polesi esse actus virtutis vel vitii. Quia enim impossibile est semper agere in vita activa el con­ templativa; ideo oportet interdum gaudia curis interponere, ne animus nimia severitate frangatur et ut homo promptius vacet ad opera vir­ tutum. El si tali line liat de ludis cum aliis circumstantiis (debilis sci- a licet), erit actus virtutis et poterit esse meritorius, si gratia informetur. Istae autem circumstantiae videntur in ludo choreali observandae, ut non sil persona indecens, sicut clericus vel religiosus, ul sil tempore laetitiae, ut liberationis gratia vel in nuptiis el huiusmodi, ut fiat cum honestis personis et cum honesto cantu et quod gestus non sint nimis lascivi (scii, liberiores) el si qua huiusmodi sunt. Si autem fiat ad pro­ vocandam lasciviam el secundum alias circumstantias, constat, quod actus erit vitiosus ». Ex quibus verbis s. Doctoris hausta est doctrina, quam A. heic proponit. 69. Choreae ergo etiam inter personas diversi sexus non sunt per se malae fierique possunt honeste imo el meritorie. Si intendatur voluptas carnalis, si consensus in eam proximum peri­ culum adsit, sive ex rei natura sive ex infirma dispositione subiecli, peccatum est mortale iis operam dare vel iis intéressé. Inter choreas inhonestas recenseri a mullis ait Gury v. 1. §. 2'12. sal­ tationes recentiores la Walse, la Polka, le Galop et his similes. 698 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Si insta causa adsit, e. g. consuetudo, status sui decentia, parentum iussio, sponsi vel sponsae flagitatio etc. nec probabile sit peccandi pe­ riculum, nullum est peccatum eas ducere iisve assistere, imo, ut dixi­ mus, boneslum esse potest el meritorium. Cf. nn. 65. seq. Larvatae autem choreae facile reprobantur tanquam illicitae. Larvae nimirum occasionem praebere solent effreni licentiae, quam alioqui ve­ recundia prohiberet. Monet aulem Gury 1. c. §. 244. rationem habendam circumstantiarum et maioris vel minoris periculi, quod in iis reperiri potest, quod inlellige eliam respectu diversarum personarum. Cetera quoad tactus, aspectus, qui in choreis occurrere possunt, eaedem leges valent, quae superius de his traditae sunt; non enim fit exceptio in favorem chorearum. XII. 10. Exhibentes comoedias turpes, item facientes libros aul picturas incitantes ad libidinem peccant mortaliter; quia sunt ruina proximi, cum moraliler certum sil, multos inde ad peccatum incilandos. Fili. n. 211. Similiter Magistratus, qui per­ mittunt exhiberi turpes comoedias, peccare mortaliter docet Hurl, el concedit Bald, si auctoritatem illis praestent, approbent xel foveant: addit tamen posse aliquando excusari, si ad maius malum impediendum non puniant et lanium tolerent. Vide Dian. p. 5. t. 15. r. 82. 61. Haec cohaerent cum Resol. 8. quacum ea conitmgil s. Alph. In hac Resol. habetur proprie ratio scandali, non subieclivae lasci­ viae et per se haec spectant ad tractationem de scandalo. Quod dicitur de facientibus picturas incilantes ad libidinem, pari iure accipiendum est de eas exhibentibus. Hom. Apost. tr. 9. n. 8. Ratio addita parti priori ostendit opus non esse, ut mortale sit pec­ catum, quod ruina proximi intendatur: salis est eam praevidere. Exhibentibus comoedias turpes adnumerandi sunt et illi, qui opera sua influunt el qui eas componunt, ul exhibeantur s. Alph. nn. 427-428. Quoad secundam pariem adverte Magistratus auctoritatem suam his comoediis praestare vel eo ipso quod non impediant, cum possunt im­ pedire; ad quod graviter eos teneri, certum est. s. Alph. n. 427. XIII. 11. Persona soluta permittens se tangi ab alia tactu, qui vulgo censetur pudicus, ul prehensio, contrectatio manus, amplexus et oscula iuxta morem patriae, non peccat, nisi ei constet fieri pravo affectu; huic enim cooperari non licet. Docet tamen Fill, eliam tunc admitti posse, ne tangens infametur. Admittens aulem tactus impudicos (ut mamillarum el obscenarum partium) vel oscula furtiva et morosa vel indecentia, peccat; quia praesumitur affectus malus. V. Fill. I. 30. n. 169. Cf. de pec­ catis c. 1. dub. 2. 62. Clara est. A. ait: nisi ci constet etc. * si enim, ut Salmant. aiunt c. 3. n. 62., femina dubitet, an fiant dicti tactus animo libidinoso, dicen­ dum est, non teneri se subtrahere seu illos renuere; quia in dubio nullus praesumitur malus: ergo cum alias dicta femina utatur iure suo ad- 699 mittendi tactus et oscula more patriae in signum benevolentiae facla, nulla in hoc prudenter culpa (feminae scilicet) timeri potest. Quapropter possunt feminae, quando certo ignorant, quo animo tactus ex more patrio fiant v. g. amplexus et oscula venientium el salutantium in benevolen­ tiae signum el consortio manuum in choreis, illos admittere absque ullo peccati scrupulo ». Quod A. dicit docere Fili., probat el s. Alph. heic, addens: «vel ne alii scandalizentur ». Licite enim, absque periculo luo, permittis pecca­ tum alterius, ul ex caritate consulas eius bono aut aliorum saluti. In altera parte, affectus, qui praesumitur malus, est affectus tangentis. AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. XIV. Quaeres, an et quatenus liceant tactus aspectus etc. inter coniuges vel sponsos? Resp. 1.Coniugibus licem, si referantur ad copulam; ad hanc enim licite sc exci­ tant. Alio aulem tine v. g. voluptatis causa si fiant, sunt peccata venialia; quia ma­ trimonium eos cohonestat ac defectus debiti finis non est mortalis; nisi tamen ha­ beantur cum periculo pollutionis: quae cum iis sil illicita, eo casu erunt mortalia, regulariter saltem. Sanch. I. 9. d. 46. n. 7. Fili. n. 357. el alii. Resp. 2. Sponsis tactus impudici non licent: pudici vero in partibus honestis li­ cent, si ex iis tantum intendant delectationem sensitivam; secus, si veneream. Sanch. 1. c. n. 50. etc. Bon. p. 9. n. 6. etc. 63. Quae Resp. 1. traduntur, remittimus ad tr. de Matrim. 64. Quoad 2. Resp. « huc spectat, ail B., communis DD. sententia, urbanitatis ac benevolentiae gratia el in amoris ostensionem sponsis de futuro licere pudicos tactus, v. gr. manus apprehensionem, amplexus el oscula secundum patriae consuetudinem. Celerum DI), verbis illis « se­ cundum morem, secundum patriae consuetudinem » duplex sensus, re­ ctus uterque, intelligi potest: unus, ut indicetur mos exhibendi post sponsalia ista benevolentiae signa, alter, ul in modo ea signa exhibendi mos patriae servetur; quem sensum habent el verba s. Alphonsi, ul permittantur non aliter, quam solutis permittuntur, ubi vigeat usus. Dixi communis; sic enim Lucius Ferraris V. Luxuria n. 90.: Omnes tactus, oscula, amplexus.., quae fiunt inter sponsos..., si pudice fiant, ex recto fine, secundum consuetudinem patriae, sunt licita. Communis. — Ita et Giribaldi e Clericis Regularibus Barnab. de Matrim. cap. 19. dub. 15. η. 114.: Quaeres 5°, an sponsis de futuro liceant oscula, tactus et amplexus? Communis sententia negat, licere tactus inhonestos in partibus impudicis et occultis... Sed concedit, licere tactus alioquin honestos, amplexus, oscula..., quae quidem erunt peccatum veniale, si fiant ob solam delectationem captandam et sine omni culpa, si fiant in signum amoris et benevolentiae iuxta morem consuetum. Nec ali­ ter Reiffenstuel Th. mor. tr. IX. dist. 4. q. 7. n. 77.: Num autem inter sponsos de futuro liceant tactus et oscula, aha difficultas est. Et quidem tactus impudicos inter sponsos non excusari a mortali, passim 700 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI fatentur DT)... Quod si oscula et amplexus de se non sint impudici simulque fiant... intuitu honesti amoris ac benevolentiae, culpa vacant. Et Salmanlicenses de Matrim. cap. 15. n. 91.: Ultima difficultas est, utrum inter sponsos de futuro sint licita oscula, amplexus, tactus...? Respondetur, quod si tales actus ob captandam voluptatem fiant, erunt peccata venialia... Si ob signum amoris, nullum erit peccatum». « Et hanc quidem doctrinam non reiecit s. Alphonsus. En verba s. Alphonsi lib. 6. n. 584. : Concedunt Croix et Viva cum aliis auctoribus ab ipsis adductis, quod oscula et amplexus iuxta morem patriae ali­ quando sponsis permitti possunt, sed non aliter quam solutis permit­ tuntur. Et hoc est probabile, modo tales actus non sint pressi et per aliquod tempus protracti, ut bene advertit Roncaglia, qui etiam eos admittit ad benevolentiae demonstrationem: sed ego non admit­ terem, nisi ubi talis vigeret usus, ut etiam ait Mazzotta ». 65. « Illud unum movere quosdam potest, quod eiusmodi actus ad car­ nales pravosque motus ciendos conferant. At valere heic debet generalis regula, nimirum tunc solum hosce motus esse culpabiles, cum vel mala est causa, vel periculum subest consentiendi. Itaque ad confessarium in casu perlinet inspicere, non quidem an causa sil rea, nam cum iusla sit, eo ipso est honesta, sed utrum adsit periculum consensus in malum proque sua prudentia remedia poenilenli praebere. Qua in re cavere sane debet, ne desiderium removendi a peccali periculo ipsum eo usque im­ pellat, ul de peccato praesertim gravi ea damnet, quae ex communi DD. sententia aut nullum aut dumtaxat levem habent reatum. Huiusmodi enim zelus, non sane secundum scientiam, hunc unice effectum demum sor­ tiatur oportet, ul forte perpaucos quidem ab iis actibus absterreat, plerosque vero ex falsa iniecla conscientia in peccati laqueos reipsa im­ pellat; unde facile liet praeterea, ul conculcato semel, propter confessarii imprudentiam, timore Dei el amisso peccati horrore, in veras deinde el graviores turpitudines prolabantur ». « Quod idem sane etiam de aspectibus el colloquiis inter sponsos esi observandum, quando cl ex istis motus illi et interdum ad pollutionem usque subsequantur. Iusla enim esi causa, cur sponsus sponsam invisat atque alloquia cum ipsa habeal. Tota ergo quaestio vertetur in illo con­ sentiendi periculo ». 66. « Qua in re non levis profecto difficultas videbitur se offerre, quando ex lapsuum frequentia periculum consentiendi eiusmodi appareat, ul instar proximae peccandi occasionis haberi debeat. Verunlamen heic non maior adest reipsa difficultas, quam si agatur de occasione proxima necessaria: necessaria, inquam; spectatis enim omnibus adiunctis, quidpiam moraliler impossibile exigeret confessarius, si sponsum ab adeunda el alloquenda sponsa vel, ul post Sanchez de Matrim. lib. 9. disp. 46. ê EBM 701 n. 48-50. aliosque plures ab eodem allegatos, advertit Diana tom. 1. tr. 4. res. 37.; et tom. 2. tr. G. res. 37., a consuetis benevolentiae signis exhi­ bendis arcere vellet. Aliis itaque mediis ad removendum periculum uti debet. Quae si poenitens non abnuat, valebit quod iuxta principia com­ muniter recepta habet Giribakli Poenit. cap. 10. dub. 3. n. 31. Qui ad quaestionem, An possit absolvi sponsus, qui frequenter visitat spon­ sam, cuius occasione peccat, respondet: Posse absolvi, quando visita­ tiones sunt secundum morem patriae, a quibus non potest sine nota et dedecore abstinere; quia putaret sponsa se contemni eo quod illam non visitaret, sicut alii sponsi faciunt: quod idem valet de sponsa, quae ex locutione et aspectu sponsi patitur distillationem et pollu­ tionem; non enim tenetur fugere aspectum sponsi, si alias non habet iustam causam et excusationem, cum aspectus et verba sint honesta et secundum morem patriae ac sine nota et dedecore non possint vitari. Media autem confessarius suggeret non modo generalia, sed ad rem specialia cl pro prudentia sua opus est ul absterreat, prouti po­ test, ab exhibendis iis benevolentiae signis, quibus concupiscentiae fomes excitari facilius polest, aut certe eum modum ac frequentiam proponat, quae necessitatum non excedat. Modus autem ac mensura, quae facile ab omnibus intelligi possit, haec esto, ut non plus praestetur, quam quod praestari hac in re sine cuiusquam offensione coram aliis, v. gr. paren­ tibus queat. Tum vero maxime exigendum, ut nunquam solus cum sola praesertim secreto loco versetur. Quod quidem potissime et ad eos per­ linet, qui eorum curam gerunt. Cum parentibus itaque el praesertim cum matribus severissime agendum est gravisque obligatio urgenda huins vigilis custodiae el cautelae; ad quam impellere debet non modo con­ scientia, sed eliam limor, ne filiae semel corruptae in paterna domo de­ honestatae consenescant ». « Quod si remedia a confessario proposita optatum fructum non sor­ tiantur, illud unum superest, ut cum istis agatur non secus ac agendum cum recidivis in tractatu de. Poenitentia traditur». 67. « Aliam tamen quaestionem DD. moverunt de sponsis, utrum sci­ licet licita ipsis sil delectatio quaepiam, quam ex osculis amplexibusve aut pudicis lactibus voluntarie capiant. Dixi 1° delectatio quaepiam ; nam heic prorsus excluditur delectatio venerea proprie dicta ac partium ge­ nitalium propria. Dixi 2° quam voluntarie capiant; nam de oborta praeter intentionem nulloque consensu admissa, nulla est controversia, etsi ve­ nerea foret ». « Pro sententia, quae eam delectationem sponsis aut licitam aut non nisi leviter malam esse tenet, s. Alphonsus 1. G. n. 854., quinque lanium au­ ctores affert, Sanchez nimirum, Salmanlicenses, Aversa, Diana el Azor. Sanchez de Matr. lib. 9. disp. 4G. n. 48. allegaverat alios seplemdecim, AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. 4 t 702 TRACTATUS VI. SECT. VI. UE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Diana vero tom. 2. tract. 6. res. 36. n. 2. 3. alios novem hisce addiderat; adeo ut iam habeamus triginta et unum, in quibus videas nomina Soli, Caielani, Toleti, Navarri, Valentiae, Sayri, Reginald! etc.: adiungi autem his poterant Laymann lib. 3. sect. 4. n, 11., Palans de Sponsalibus disp. 3. punct. 4. §. 2. n. 7., Sporer Theol. Sacram, p. 4. c. 2. sect. 4. n. 430., Esco­ bar lib. 26., sect. 2. dub. 26. Filliuccius tr. 10. part. i. cap. 9. n. 357., Tamburini in Decal, lib. 7. cap. 3. §. 5. n. 61., Ioann. Henriquez apud Mendo disp. 5. q. 12. n. 4. et Giribaldi, qui deMatrim. cap. 19. dub. 15. η. 114. asserit eam esse doctrinam communem ». 68. « Pro sententia vero, quae ceu graviter illicitam sponsis eam de­ lectationem propugnat, allegari videbis penes eundem s. Alplionsum 1. c. Lessium, Mazzolla, Roncaglia, Goncina, Bonacina cum Henriquez et Re­ bello, Croix cum Mendo ac Viva cum Suarez, Perez et Hurtado: quae quidem allegationes fere ex Croix, Mazzolla el Viva corrogatae videntur. Atqui 1° Lessiusde lust, et lur. lib. 4. cap. 3. n. 59. utique gravis culpae hos actus damnat in personis omnino solutis, sed ibid. n. 58. oppositum de sponsis sic tradiderat: Sponsis de futuro conceditur ea voluptas, quae praecise ex osculo et contactu manus vel faciei percipitur, ita ut nec venialiter quidem in ea peccent ». « 2" Idem dicito de Perez, qui dum de Matrim. disp. 8. sect. 6. n. 7. de gravi damnat delectationem libidinosam, quae est quaedam copulae inchoatio, delectationem tamen ex osculis perceptam ib. n. 4. sponsis ceu licitam concedit. En verba Perez 1. c.: Dico primo, certum esse apud omnes Doctores, oscula praedicta, amplexus et tactus non impudicos licite fieri inter sponsos de futuro, quando fiunt in signum benevo­ lentiae secundum consuetudinem patriae, ad conciliandum et foven­ dum mutuum amorem in ordine a l matrimonium contrahendum... Unde colligo cum praedictis DD., delectationem ex ipsis sequentem esse licitam et honestam. Imo Perez ibid. η. 5. addit: Adde, praedicta oscula, complexus et tactus esse etiam licita ob finem praedictum, etiamsi adsit periculum pollutionis, modo non adsit periculum con­ sensus in delectationem sensualem ac veneream ». « 3° Bonacina autem de Matr. q. 4. punct. 9. n. 6. et Mazzolla tr. 7. disp. 2. 9. 2. cap. 2. q. 1. utramque sententiam dicunt probabilem. En verba Mazzolta 1. c.: Respondeo cum Pcrcz et aliis, tunc licere, quando fiant in signum benevolentiae secundum consuetudinem patriae, ad conciliandum et fovendum mutuum amorem in ordine ad matrimonium contrahendum; quia sic non solum non apparet turpitudo, verum etiam adest finis honestus. Quod verum est, inquit Perez, etiamsi in casu praeter intentionem sequatur commotio spirituum aut etiam pol­ lutio, modo non adsit periculum consensus in illam. At si fiant ob delectationem carnalem... quae sonat delectationem veneream..., longe probabilius contradicunt etc. ». 703 « 4° Suarez de Pecc. disp. 5. sect. 7. n. 12. el Hear. Henriquez lib. 11. cap. 19. η. 4. nihil prorsus habent, quod ad rem facial. Sed melius ad­ vertendum esl, islam Suarez allegationem spectare ad ahum Suarez, cuius mentio apud Dianam tom. 2. tr. G. reg. 38. n. 1. el de hoc nihil curandum. Quoad Henriquez vero, hie mere dicit 1. c., quod honesti amplexus et oscula ad benevolentiam concedebantur a vins doctis; sed permitti non deberent, cum iam sponsalia per copulam affectu maritali non transeant in matrimonium. Quaero: cur non dicit debent, sed deberent? Ratio redditur ibi in nola sic: inest enim periculum copulae, dum absque arbitris se impudice tangunt. Ergo mere id dicit ad praecavenda pericula; quod consonum esl illi paragraphe, ubi agit de malris officio in filiarum custodia. Quos vero allegat in nola, Caiet., Navarr., Angel, et Silvestr., notum est, haec benevolentiae signa sponsis non interdicere: quanquam Silvester V. Matrim. 5. §. 8. duplex osculo­ rum distinguit genus: alterum, quod irrepréhensïbiliter fieret solum cum uxoribus et sponsis de praesenti et quod sufficeret, ut sponsalia transirent in matrimonium, alterum, quod solent etiam sponsis de futuro exhiberi in aliquibus locis etc. ». « 5° Pebellus de Oblig. lust. part. 2. lib. 3. q. 19. sect. 2. el Ga­ spar Hurtado de Matr. disp. 10. dillic. 10. n. 48. disserunt, alter quidem de delectatione libidinosa, seu de osculis, per quae inchoatur voluptas venerea, alter vero de tactibus libidinosis el delectatione inde percepta; quae itidem non sunt ad rem » « 6° Croix lib. 6. p. 3. n. 151. communi sententiae mere opponit falsas allegationes Lessii, Suarez, Henriquez et Hurladi, quibus addit Comilolum; sed et hunc perperam, quia Paulus Comilolus, utut vir ingenii anomali el zeli ad strictiora propensi, tamen a communi sententia in hac re non recessit, ut palet ex hisce(Resp. mor.) lib. 4. q. 20. n. 4.: Qua­ propter puellae et virgines, quae aut ex osculis et amplexibus castorum iuvenum, quos amant, voluptatem capiunt honestam, sive cum eos tactus cogitant sive etiam corpore eos admittunt, aut non peccant aut leviter peccant, ut inquit Sylvester V. Delectatio n. 7. Non mortifere peccare affirmat Rosella V. Cogitatio morosa n. 4. Secus dicendum, si animo obscenam aut corpore turpem voluptatem haurirent ». « 7° Denique Viva de Matr. q. 1. ari. 7. n. 6. licet pugnare videatur contra Sancbez communem sententiam, tamen ambigue loquitur de de­ lectatione modo sensibili modo carnali remque magis implicat, dum hoc loco dicit, se communiorem doctrinam contra Sanchez sequi, dum alibi in prop. 40" damn, ab Alex. VII, n. 23. Sancbez sententiam tribuit plu­ rimis: quae duo plane forent contradictoria ». G9. « Ex allegatis igitur supererunt Mendo, Concina et Roncaglia, quorum postremus tract. 12. cap. 1. q. 6. dicit, mirari se, quod quidam AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. 704 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9* PRAECEPTO DECALOGI oscula admittant ut licita inter sponsos el nunquam se salis perce­ pisse, quomodo dici possit, sponsalia tribuere sponsis ius ad mutua oscula. Ad quae alii illud forte reponerent, rationem, quae Roncagliae oculis non affulsit, affulsisse tamen communiter aliorum, quos innuimus, Doctorum intellectui; neque enim alia tam communis sententiae causa sufficiens assignari potest, nisi ralio quaepiam salis spectabilis, quae diversissima ingenia in unam sententiam compellat. Quod idem ad Mendo reponendum est, qui Statera Opin. diss. 5.q. 12. n. 118. tot (ul ail) atque adeo gravium Auctorum doctrinam veritus est sequi, quod eiusdem fun­ damentum non pervideret. Porro Concinae auctoris rigidi suffragium utique plusquam mediocriter valet, quando absolvit, non item quando damnat. Quod vero specialim attinet ad Roncaglia, advertendum in pri­ mis est, quaestionem ab eo restringi non solum ad oscula pressa cl aliquo tempore protracta, sed insuper ad facta ob captandam sensi­ bilem delectationem. Porro Logica non permittit, ut exinde concludatur de omnibus osculis et posthabeatur s. Alphonsi distinctio inter agentem propter delectationem el agentem cum delectatione. Argumentum autem iam inde a Rebello productum et dein a ceteris eliam prorsus abs re repetitum, nimirum quod sponsalia non dent ius in corpus alterius, additis deinde ad rem illustrandam exemplis tum ementis vineam, qui nondum ius in re habeat el viri destinati ad indicis officium, quod lamen nondum acceperit, hoc, inquam, argumentum nihil est, nisi putum sophisma. Et sane num ius in corpus alterius tribuimus, cum dicimus amicitiam ius tribuere amplexandi aut osculandi amicum, aul idem ius inesse parentibus erga filios etc.? Significatur videlicet, eam esse conditionem amici ad amicum, parentum ad filios etc. atque eliam sponsorum invicem, ul isliusmodi affectus et benevolentiae osten­ siones damnari non possint ceu statui eorum incongruae. Quippe cum amor iste legitimus sil atque honestus adeo, ul s. Thomas in c. III. Isaiae vers. fin. ceu actum virtutis ac vitae aeternae meritorium habeat, quod mulier decenter se ornet, ut placeat viro, quem accipere debet, honeslum ilidem est eiusmodi signis istum amorem fovere ». 70. « Sed nec omittendum heic aliud sophisma, a quo non salis quidam in hac quaestione tractanda cavent. Ita nimirum delectationem mere sensibilem, quae v. gr. ex tactu panni serici hauritur, distinguunt a ve­ nerea, ul si quidem delectatio ex amplexu percepto non sit illa mere sensibilis, iam habenda sit ul venerea graviter damnabilis, perinde sci­ licet ac si de animalibus brutis ageretur. Atqui in homine rationali non negligendum esi aliud elementum, unde delectatio est, quae neque ad mere sensibilem illam revocari possit, neque ilerum ceu venerea sil damnanda. El re quidem vera num aliquid cum tactu floris commune, habet delectatio, quam mater experitur iu amplexu filii e bello reversi? AN ET QUANTA PECCATA SINT OSCULA ETC. 705 quae quidem ila in eiusmodi haeret amplexu, ul cenlies filium osculetur nec diu sinat a suis ulnis illum avelli? Ergone, si non sensibilis, ista erit delectatio venerea? Sua nimirum atque indolis omnino diversae vo­ luptas ac delectatio inest, quando ardens cordis affectus per eiusmodi signa seu ostensiones semel effundit inque iisdem satisfacere sibi ac veluti quiescere videtur. Quoties autem hic affectus legitimus sil el ho­ nestus, in sese effundendo autem limites honestatis ac decentiae servet, quid est, in quo damnetur, aul quorsum huc arcessitur theoria illa de delectatione mere sensibili ac propria contactus panni serici ? Exinde vero inlelligilur, cur Auctores ad amplexus el oscula huiusmodi coho­ nestanda ostensionem amoris ac benevolentiae eiusdemque fomentum ceu finem quodammodo operis intrinsecum proferant ; quaestionem autem de deleclalione, quae vel actum comitetur, vel eliam quae forte intendatur, addant quasi de re, quae per accidens actui accedit ». 71. «Et quidem haud penitus absurde quis forte putaverit, graviores Auctores, dum sensibilem seu sensitivam delectationem heic nominant, nequaquam indicare mere voluisse sensum ex rei lenis tactu exsurgen­ tem. Alia nimirum est sensitivi appetitus affectio, eaque modo suavis modo insuavis, quae rationalis appetitus affectum, e quo oritur, fere comitatur adiunctamque habet aliquam eliam corporis ac praecipue motuum cordis modo suavem modo insuavem mutationem: unde vulgo cor dilatari aut premi dicilur. Quae tamen affectio corporisque immu­ tatio adeo per se nihil commune habet cum deleclalione venerea, ut imo vel piissimos in Deum affectus comitetur ac propterea moneamur, ne nimis inter spirituales exercitationes delectationi huic sensibili inhae­ reamus. Porro quo aptiori nomine, quam sensitivae delectationis. Au­ ctores designarent hanc sensitivam affectionem, quae sponte exsurgit el comitatur actus illos, quibus in casu exerilur el effectu aliquo osten­ ditur? Atque hinc quidem sensus erui potest quarundam locutionum, quas alii pertrahere omnino ad significandam veneream delectationem conantur; unde el Navarrum el Caietanum, atque etiam Sanchez incu­ sant, quasi licitam sponsis delectationem veneream aul saltem non graviter culpabilem in casu asseruerint. Ansam accusandi Navarrum su­ munt ex illis Navarri verbis Man. c. 16. n. 12.: Sponsalia enim, quae initium matrimonii sunt, faciunt facultatem fruendi voluptate praeambula voluptati matrimoniali, quae singularis est eiusdem Caietani determinatio in 2. 2. q. 154. art. 4. Atqui haec verba potius oppositum suadent. Si enim iuxta Navarrum ita se habet voluptas sponsis concessa ad voluptatem matrimonialem, sicut ad matrimonium se habent sponsalia, concludendum est, voluptatem illam praeambulam nihil esse aliud, quam dispositionem quandam alteri praeviam. Quocirca sicut sponsalia ila sunt dispositio ad matrimonium, ut nihilominus de natura matrimonii nihil Ballehini Moral. Τοπίο Π. 45 7(H) TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI 1 participent, ita et voluptas illa praeambula intelligenda est prorsus expers naturae illius voluptatis, quae exclusive maritalis est. El hinc datur melius nosse, quid sibi velint illae locutiones Gaietani a Navarro allegati, ubi 1. c. scribit: Videtur autem, quod sicut sponsalitium inchoatio quaedam est coniugii ita et huiusmodi actus (scii, osculum) inchoatio quaedam est carnalis copulae seu (ul habet in Sum. V. Sponsalitia)'. Sicut sponsa inchoative est sponsi, ita delectatio venerea coniunclionis carnalis inter eos inchoative permittitur inter eosdem; constat autem oscula... non nisi inchoationem venereae delectationis importare. Idem porro, ac supra, redit argumentum. Nam ita delectatio osculandi est in­ choatio delectationis venereae, sicut sponsalitium est inchoatio coniugii. Atqui sponsalitium est mera praevia ad coniugium dispositio. Apposite Filliuccius tr. 10. c. 9. n. 357. sensum horum Auctorum reddens, sic ha­ bet : Si non sint impudici, hoc est, sint in partibus honestis, ul oscula, amplexus, laetus manuum et similes, licent, etiamsi intendant (sponsi) de iis captare delectationem sensitivam, non autem vencream. Ratio est, quia ut matrimonium de praesenti cohonestat copulam, sic spon­ salia, quae sunt inchoatio quaedam remota matrimonii, cohonestant tactus illos, qui sunt inchoatio remota ad copulam. Caiel. Navarr. lx)pez et alii cum Sanchez. Ex quibus apparet, inchoationem utique appellari, ita lamen ul ipsam vencream delectationem excludat ». 72. « Illud eliam heic omittendum non est, s. Alphonsum in hae quae­ stione nullatenus propositionem 40. ex proscriptis ab Alexandro VII obiccisse, quae sic sonat: Es! probabilis opinio, quae dicit esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem, quae ex osculo oritur, secluso periculo consensus ulterioris et pollu­ tionis. Duplici autem ex causa repetendum id videtur. Nam primo quidem ea propositio loquitur de delectatione carnali h. e. venerea, de qua quae­ stio non est: vid. Duarte ad hanc propos, n. 489. et Viva ad eandem prop. n. 3.; hinc s. Alphonsus hb. 3. n 415. ista propositione utitur, ul parvitatem materiae in re venerea non dari evincat. Deinde vero (eliam abstrahendo a delectationis specie) propositio ista exceptiones admittit, ult palet ex coniugatis. Exceptiones autem non ex ipsa propositione quaerendae sunt, cum nullas praeferat, sed ex sensu scholarum catho­ licarum. Atqui catholicae scholae quaestionem, de qua agimus circa sponsos, ea propositione contineri ne suspicatae quidem sunt ». « Ad quae hoc solum addidisse iuverit, in eiusmodi quaestionibus plu­ rimum prodesse distinctionem, qua el s. Alphonsus alibi lib. 3. n. 4IG. utitur, nimirum aliud esse agere propler delectationem, aliud agere cum delectatione ». Hactenus B. — QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE NATURALES 707 Dub. II. Quae sint species luxuriae consummatae naturales. XV. Hc'p. Eae dicuntur, in quibus iit commixtio eo modo, quo natura instituit: v. g. quando servantur sexus diversus, species eadem vas et modus naturalis etc. Ut vide in prine, huius cap. 73. Peccata consummata sila sunt in usti inordinato Venereorum, in quo intervenit decisio seminis. Ea dicuntur secundum naturam, ratione habita actus, non moralis, sed physici, quatenus in hoc usu servatur id quod a natura ad actum praestitutum est. Plura huiusmodi peccata enumerat A. sequutus communem loquendi modum: verum ea inter se non differunt propter diversam luxuriae ra­ tionem, seu propler diversam oppositionem ad virtutem castitatis, sed propler oppositionem ad aliam virtutem, propler quam novam malitiam inducunt. Collocantur lamen haec sub genere luxuriae veluli eius species, poliusquani sub alio genere, puta iniusliliae, sub quo reapse collocari possent; quia in his peccatis luxuria se habet ul tinis intentus el quia apparet in his plus minus gravis luxuria, quatenus ex affectu libidinis homo procedit ad ius alterius vel ad pietatem aul religionem violandam. Porro, si res abstracte consideretur, peccatum luxuriae consummatae naturale unum est, congressus indebitus maris cum femina; haec est ralio peccati luxuriae in quolibet ex his peccatis: in concreto vero non videtur, de omnibus s'allem, posse dici quod unum sint peccatum in genere luxuriae, differentia solum ob malitiam, quam contrahunt ex op­ positione ad aliam virtutem. Sic enim oporteret omnia esse veluli modos unius ex ipsis: at adulterium c. g. nequii haberi ul modus fornicationis. Iniustitia enim ipsius excludit congressum soluti cum soluta, in quo sita est fornicatio. Bene autem monet LehmkuhI op. cit. p. 524., species istas peccatorum consummatorum intra naturam non esse proprias exclusive 1° peccatorum consummatorum; nam, ut vidimus, actus quoque imperfecti eas species possunt participare: nec 2° peccatorum intra naturam nam e. g. incestus, sacrilegium, raptus habere possunt locum el in peccatis contra naturam. Haec suis locis rursus notabuntur. Hac proinde adhibita animadversione, nulla est confusio ori tura ex ordine Λ., quem sequimur. Unde resolvitur tales esse has sequcnlesy quae ideo in confessione sunt exprimendae. XVI. t. Esi fornicatio, quae esi copcubilus soluti cum solula (lioc est, quae sil lib-ra a voto, miirimonio, religione) ex mutuo consensu. * Quomodo hoc peccatum 708 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI in confessione aperiendum sil, vide in prop. 25. inter damnatas ab Alex. VII. * Ad banc reducitur 1. Concubinatus, qui est fornicatio continuata. Unde concubinalius (sicut et meretrix) ordinarie non debel absolvi, nisi dimissa concubina aut muliere suspecta, cuius retentio scandalum daret, licet cum ea non peccaret. Sanch. I. 1. Nor. c. 8. Navar. c. 3. Filliuc. t. 30. c. 2. n. 56. 2. Congressus cum alterius sponsa, quae est fornicatio intra eandem speciem gravior et in confessione aperienda, saltem respeclu sponsae, ul docet Rod. t. 3. c. 109. Sanch. de Matr. t. 1. I. 1. d. 2. n. 6. Fag. I. 1. I. 4. c. 3. Fill. 1. 2. tr. 30. c. 2. n. 53. contra Covar. Vivald. Ledes. Azor. quorum sententiam (eliam respeclu sponsae) probabilem et in praxi lulam censn Dian. p. 1. tr. 7. r. 5. 74. Propositionem 25. Alexandri Vll. retulimus sub. n. 19. Concubinatus (soluti cum soluta) non differt specie a fornicatione, sed addit circumstantiam aggravantem; nisi accedat ratio scandali publici. Idcirco per se non est opus in confessione illum aperire: verum propter peccandi occasionem communiter haec circumstantia a confessario sciri debel. Quod de concubinatu dicitur, et de meretricio dicendum est. 75. Auctor loquens de congressu cum alterius sponsa, non bene refert sententiam Sanchez, qui determinate magis loquitur, dicens veriorem sibi videri sententiam, quod sponsa, si cum alio fornicetur, fateri debet hanc circumstantiam; quia ea circumstantia mutat speciem peccati, cum, ultra fornicationem, sit iniustitia adversus sponsalium fidem. Quae ratio valere deberet et pro sponso fornicante cum alia: quod quidem Sanchez non negat, sed advertit iniuriam sponsi, prudenlum arbitrio, reputari levem, gravem autem sponsae; inde discrimen. S. Alph. n. 447. probabilem censet sententiam quod haec sit circum­ stantia lanium aggravans, pro qua sententia citat Sanchez (forte est typography error) el Laymann. Hic vero de Sponsalibus c. 1. n. 6. relata responsione Sanchez ad argumentum contrarium, haec habet: « Nihilo­ minus in praxi probabile ac tutum videri poiest, talem circumstantiam sponsaliorum (in fornicatione) reticeri posse (in confessione), si fornicatio occulta mansura sit idque non lanium propter auctoritatem DD. ita opi­ nantium, sed eliam quia iniuria, licet aliqua sil, non tamen tam gravis videri alicui potest, praesertim si sponsus cum altera fornicetur, ul ad mortale crimen adversus iuslitiam pertingat: secus est, si fornicatio in publicam notitiam deventura aut periculum sit prolis generandae, cum dedecore el contristatione sponsae, quae fortasse idcirco a sponsalibus resilire cogetur ». Sententiam Sanchez veriorem censemus, quam et Salmant. tenent de 6. Praec. c. 5. n. 13.: sed licet certe opinionem sequi s. Alph. Ex Sanchez sententia autem sequitur, quod alius fornicans cum sponsa, malitiam contrahat cooperationis ad speciale peccatum illius. Dices: ergo nova species obtinet peccali naturalis, secus ac universim 709 in consueta divisione Theologi statuerint. Respondeo eam divisionem pec­ catorum recipi et a Theologis, qui cum Sanchez sentiunt: censendum est scilicet hoc peccatum sub adulterio, in ea divisione, contineri, cuius quandam, licet diminutam, speciem refert. 76. Addere licet ex Tamburini, Explic. Decal. 1. 7. c. 1. n. 9., eum qui, frigidus vel eunuchus, cum alia peccat, debere confitendo aperire, se esse talem. Nam, praeter fornicationem, saltem provocatam, est malitia contra naturam, cum inutiliter femineum semen (vel humorem illum, qui co­ mitari solet irritationem organicam completam feminae) provocet atque suum. Ita fere ex Sanchez de Matr. 1. 9. d. 19. n. 8. 77. Fornicationem peccatum esse mortale, palet ex Apostolo 1. Cor. VI.9. Neque fornicarii... regnum Dei possidebunt item Eph. V. 5. Omnis for­ nicator aut immundus... non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Eam porro esse intrinsece malam constans est sententia DD. et Christia­ norum. Sentiunt omnes, qui secundum rationem vivunt, malum esse quaerere delectationem veneream concubitus absque obligatione el oneribus coniugii; id vagos concubitus sponte propagaret, quod in perniciem humani convictus redundaret. S. Thomas 2. 2. q. 154. a. 2. argumentum in hanc rem attulit, quo deinceps usi sunt DD. generat im. Fornicatio, ait, est vagus concubitus (dum quis ex libidine feminae accedit, quam statim est derelicturus vel derelinquere potest, cum non teneatur erga illam obligatione vinculi alicuius). Hic autem vagus concubitus est contra bo­ num prolis educandae, quae non solam curam matris requirit, sed multo magis curam patris, a quo est instruenda, defendenda et in bonis tam interioribus quam exterioribus promovenda. Iam vero haec cura per se seu ex rei natura deesl nec certa esse poiest, exsistente vago concubitu; sed necessaria est obligatio viri ad certam feminam el vicissim, in qua matrimonium consistit. Subdit: cum concubitus ordinetur ad bonum commune, lotius humani generis, bona autem communia cadant sub de­ terminatione legis, consequens est, quod ista coniunclio maris ad feminam, quae matrimonium dicitur, lege determinetur... Quo posito sic se expedit ab obvia difficultate: « Nec obstat, si aliquis fornicando aliquam cogno­ scens, sufficienter provideat proli de educatione; quia id quod cadit sub legis determinatione, judicatur secundum id, quod communiter accidit et non secundum id, quod in aliquo casu potest accidere ». Manifestum est argumentum s. Thomae non esse solum contra fornica­ tionem presse acceptam, quae est congressus soluti cum soluta, sed contra quemlibet vagum concubitum sive inter solutos sive inter non solutos. Difficultas est, cum legem nominat, quam legem intelligal, naturalem ne an positivam, nempe Dei. Responsio Caietani ibi ad 4n‘ est, legem, de qua s. Doctor loquitur, esse positivam: cf. sane eiusdem docloris resp. ad 3. in art. 9. huius q.; nihilominus iam eundem in praecedentibus de­ monstrasse vagum concubitum prohibitum esse lege naturali. Verum ea QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE NATURALES ETC. '9. » 710 TRACTATUS Vf. SECT. VI. DE 6° ET 9** PRAECEPTO DECALOGI demonstratio est ne huiusmodi, ul demonstret iam lege naturae velitum esse vagum concubitum, an solum ut demonstret eum non convenire humano generi ita, ul iusta lege positiva prohibendus fuerit? Si primum: cur ad excludendam liceitatem casus, cum quis fornicator sufficienter providet educationi prolis, recursus non fit ad legem naturalem, quae universalis est, sed ad principium, quod valet in lege positiva? si alterum; ergo lex naturae per se solam nondum prohibet fornicationem. Et haec videtur sententia s. Docloris. Lex autem positiva inlelligenda est lex di­ vina. Quaestio sane, quam ibi sibi proponit s. Thomas, non est, an for­ nicatio simplex (quae est soluti cum soluta, art. praec.) sil intrinsece mala, sed an sit peccatum mortale. Id profecto optime demonstravit, etiamsi ex iis duobus, quae quaesivimus, secundum accipiatur. Non ergo abhorremus ab animadversione Tamburini 1. c. §. 2. « Mihi duo sunl cerla. Primo hanc communem (iure naturae fornicationem esse prohibitam) esse veram sententiam. Secundo data hac veritate, dicendum nobis esse, dari rationem naturalem id certo probantem: sed ingenue fateri nos debere, eam a priori nondum clare esse compertam ». 78. Monent DD. cum s. Thoma a. cit. ad 6,n inter peccata luxuriae consummata minus esse peccatum fornicationis, cum ea minor sit in­ ordinatio conlra redam rationem, ul conferenti palet. Merito tamen advertit Lehmkuhl op. cit. p. 518. id verum esse habita ratione speci­ ficae malitiae luxuriae. « Dico, quoad malitiam luxuriae: quia quod in peccato solitario deesl, heic accedit, nempe mutui ralio scandali: dein dico, quoad specificam luxuriae malitiam; quia subiecliva malitia in concreto saepissime maior videtur, quam pollutionis malitia; quia el pudor mullo magis exuitur el actus mullo plus voluntarii habet. Quare in canonibus poenilenlialibus eliam constanter pro fornicatione maior poenitentia iniungi consuevit, quam pro pollutione ». Nec erit abs re perpendere quomodo s. Thomas a. 3. ad 2.m declaret sententiam Apostoli 1. Cor. VI. 18. qui fornicatur, in corpus suum pec­ cat. Scilicet «qui fornicatur, dicitur in corpus suum peccare, non solum quia fornicationis delectatio consummatur in carne, quod eliam in gula accidit: sed eliam quia conlra bonum proprii corporis agil, qui fornicatur, in quantum scilicet indebite resolvit illud el inquinat et alteri commiscet». Hoc est nempe quod Apostolus prae oculis habet, qui paulo ante v. 16. dixerat: qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur: fornicator indebite corpus suum facit esse alterius el sic peccat in corpus suum homo: quae ralio in aliis peccatis non invenitur. XVII. 2. Stuprum hoc est defloratio virginis, ipsa invita ; quia, si consentiat, erit lautum fornicatio simplex, nec circumstantia in confessione aperienda, ut probat Less, el Sanch. I. 7. disp. t'2. contra Xav. Azor el alios. 79. Stuprum proprie acceptum definit Gratianus Causa 36. q. 1. sub cp.lex: virginis illicita defloratio. Quam definitionem s. Thomas rece- 711 pii 2. 2. q. 154 a. 1. ubi ad rationem stupri non requirit violentiam fa­ ctam virgini. At communiter 1)1). (v. Laymann de Iuslitia tr. 3. p. 3. c. 13.) duplex distinguunt stuprum, illud nempe quod est simpliciter illi­ citum, quod infertur virgini volenti ct consentienti atque illud, quod praeterea est imuslum, quod nempe per violentiam inferlur vel fraude aut metu. Scilicet hoc alterum duplex distinguitur, violentum el volun­ tarium: violentum cum vi physica subigitur et opprimitur virgo: vo­ luntarium, (piando dolo aut alia iniusla ratione inducta virgo consentit in deflorationem, ut iit 1. per metum reverentialem, 2. per melum ca­ dentem in constantem puellam, 3. per fraudulentam matrimonii aul ma­ gnae dolis ad matrimonium cum alio promissionem, 4. per repetitas im­ portunas preces, saltem si his adiungantur minae. V. Slruggl Th. Nor. tr. 7. q. 4. n. 28. Haec altera tum violenti tum voluntarii est acceptio stupri secundum Theologos veteres ct Canonistas. 80. Plurium est DD. sententia (cf. Salmant. de 6. Praec. c. 4. n. 8.) stu­ prum illatum virgini volenti el consentienti, non differre specie a forni­ catione. Nam malitia luxuriae eadem reapse est: concubitus nempe qui fit extra matrimonium. Quod enim (aiunt Salmant. 1. c. n. 7.) virginale signaculum, si quod est (cf. n. 6.), rumpatur medio virili membro, virgine consentiente, non est conlra specialem naturae finem, sed potius secundum illum; cum hoc membrum ad praedictum usum sit ab ea destinatum: ergo solum natura offenditur quod dicta ruptio tit extra matrimonium. Nec est malitia proprie dictae iniustiliae, non erga virginem, quae libens consentit, non erga parentes ; nam ius utendi sui corporis penes ipsam est, non penes parentes. z " Cum Busemhaum et Sanchez definientibus slrnprum, deflorationem virginis, ipsa invita, consentiunt, ait s. Alph. heic, Salm. el Ronc. cum Barb. Bonae, etc. Quocirca nec slruprator veram iniuriam parentibus facit. « Peccat utique, ait Laymann 1. c., puella contra pietatem parentibus debitam, quod spectare videtur s. Thomas 1. c., si in stuprum consentiat cum eorum dedecore coniunclum, quemadmodum et stuprator interdum conlra caritatis legem. Verum haec per accidens sunt et non solum in stupro virginis, sed eliam viduae sub parentum cura constitutae, locum habere possunt». « Fornicatio cum virgine consentiente poiest aliunde esse spe­ ciale peccatum, scilicet ratione infamiae vel moeroris parentum vel rixa­ rum, odii etc. », ait s. Alph. 1. c. cf. Lessium I. 2. c. 10. d. 1. n. 5. Idcirco et peccatum grave evadere poiest. 81. Si vero violentia, dolus aul metus accedat, cum nova adsit malitia iniustiliae, palet novam peccati speciem constitui. Verum si ita est, quoniam cuiuscumque puellae iniusla oppressio hanc malitiam continet, ea aequiparabilur stupro. Atque hinc est, quod recenQUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATA NATURALES ETC. ; I 712 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI * tiores stuprum generalim definiant: oppressio mulieris^ ipsa invita. Cf. Gury. tom. 1. §. 425. qui addit: ita communiter. Scilicet apud veteres illud in stupro spectabatur quod speciale est, h. e. virginalis integritatis defloratio: sed quia deinceps DD. plures docuerunt quod, nisi virgo sit invita, speciale peccatum non est, a for­ nicatione distinctum el in confessione aperiendum el quia, si fiat virgini invitae, iniuslilia accedens, illo priori posilo, eadem esi specie in qualibet iniusia oppressione puellae; pronum fuit definire stuprum, quod esi speciale peccatum in confessione aperiendum : oppressionem mulieris, ipsa invita. 82. Nihilominus nolare iuvat modum loquendi veterum: quia cum agi­ tur vel de reservalione casuum vel de poenis per sacros canones in stu­ pratorem infligendis, stuprum semper accipitur stricto Theologorum sensu, ut locum nimirum habeat in virgine. XVIII. 3. Raptus, cum scilicet persona aliqua (sive masculus sive foemina, sive nupta sive innupta) libidinis causa abducitur, illita vi sive abductae sive iis, quorum potestati subest. Si quae tamen «ponte discedat cum amasio, insciis parentibus, non erit proprie raptus, sed fuga, non addens malitiam specie distinctam fornicationi. Lug. d. 10. n. 137. Fili. n. 10. Vid. Bon. Idem dicit Dian. p. I. I. 7. r. 37 ex Less. 1.4. c. 3. d. 9. Sanchez de Matr. I. 2. I. 7. d. 12. etc. 83. Ad crimen raptus requiritur ul liat causa libidinis, ut persona traducatur de loco in locum, h. e. de loco tuto ad locum non tutum, ut liat violentia aul metu incusso. Ex lege aulem unie. C. de Raptu virg. el ex sententia s. Gongr. Cone, data 24. lanuar. 1608. el 27. Aug. 1864. constat crimen raptus haberi eliam cum persona dolo ac fraude decepta abducitur. Cf. Acta s. Sedis, vol. 1. p. 15. seqq. et pag. 54. seqq. Porro tum mas lum femina polest rapi el tum vir lum femina crimen raptus admittere polest: quamvis poenae iuris in solos viros raptores honestae feminae ferantur. Cf. Sanchez de Matr 1. 7. d. 12. n. 24. Crimen raptus (loquimur de raptu prout crimen est, non prout est matrimonii impedimentum) habetur sive vis aut metus inferatur soli personae raptae, sive solum iis, in quorum potestate est, sive utrisque. * Quandoque, ait s. Thomas 2. 2. q. 154. a. 7., violentia infertur tam ipsi virgini, quam patri: quandoque autem infertur patri sed non virgini, puta cum ipsa consentit, ut de domo patris abstrahatur...: quandoque puella violenter abducitur a domo parentum et violenter corrumpitur; quandoque autem, et si violenter abducatur, non tamen violenter cor­ rumpitur, sed de voluntate virginis». Subdit: « qualitercumque violentia adsit, salvatur ratio raptus ». 8i. In raptu duplex est malitia seu peccatum; nam ex parte finis et intentionis, est peccatum luxuriae; ex parte actionis est peccatum iniuslitiae, adversus vel mulierem, vel parentes eius aut eos, sub quorum est custodia vel ulraque ex parte. 713 85. Igitur si personanon abducatur sed in loco violetur, non erit raptus, sed stuprum vel violenta oppressio; quamvis a veteribus hoc quoque sub specie raptus comprehenderetur, ul patet ex s. Thoma q. cit. a. 1. Item si abducatur persona non causa libidinis, sed redigendi in serv tutem aut vindicandi dominii, non dicetur raptus, sed plagium. Crimen raptus in lure non est, si sponsus propriam sponsam rapiat; eo quod ex desponsatione aliquid iuris in eam habeat. Ila s. Thomas 2.2. q. 154. a. 7. ad 4. « Sponsus ex ipsa desponsatione habet aliquod ius in suam sponsam. El ideo quamvis peccet, violentiam inferendo, excusatur tamen a crimine raptus. Unde Gelasius Papa dicit apud Gratianum c.36. q. 1. cp. lex illa: «lex illa praeteritorum principum, ibi raptum dixit esse commissum, ubi puella, de cuius nuptiis nihil actum fuerat, vide­ batur abducta ». Ita et Alexander 111. cp. Cum causa, dc Raptoribus. «Cum ibi raptus dicatur admitti, ubi nil ante de nuptiis agitur ». Ubi vides sullicere praecedentem tractatum de nuptiis ineundis, ne raptus dicatur, tractatum, inquam, ulrinque initum. Peccatum tamen erit, etsi non sit raptus, si sponsa invita abducatur, ul audivimus a s. Thoma. Cum Thoma consentire el reliquos DD. ait Lessius I. inf. cit. n. 70. Cf. el Sanchez dc Matr. 1. 7. d. 12. n. 15. Si nulla vis inferatur aut nullus metus incutiatur ipsi personae vel iis in quarum est potestate, si nullo dolo persona abstrahatur a loco, sed ipsa sponte discedat, iis, in quorum est potestate, nescientibus, non erit raptus, sed voluntaria fuga. Cf. Lessium 1. 4. c. 3. dub. 9. 8G. S. Alph. n. 444. notat constituere raptum eliam preces importunas; quod Sanchez dc Matr. 1.7. d. 12. n. 32. pressius circumscribit, quando videlicet preces importunae tales sunt, ut violentiae aequi parentur, quando nimirum aliae circumstantiae cum illis concurrant, e. gr. maximus re­ verentiae limor, ila ul personae sic instanti non audeat puella contra­ dicere, ut ail ibid. n. 10. sive, ut diximus de stupro n. 79. (nam eadem est ratio), si precibus importunis adiungantur minae. Quatenus vero raptus impedimentum sit matrimonii, suo loco dicetur. QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE NATURALES XIX. 4. Adulterium, cum scilicet ulcrque, vel alteruter coeuntium est coniunclus matrimonio, etiamsi adulterantis coniux sit contentus: esto enim time illi non liat iniuria, Iit tamen ipsi statui, Sacramento et huic *praecepto. Hinc interdicta est opinio con­ traria ab Innocent. XI. Propos. 50. ’ Quod si femina adulterans sit coniugata, gra­ vius habetur, quam si vir, propter incommoda graviora, v. g. damnum veri heredis, prolis incerliludinem etc. Si vero ulcrque sil coniugalus, adhuc gravius est, quia sunl duae iniuriae in utrimque coniugem, in confessione exprimendae. Fill. I. 20. c. 4. n. 85. el 89. 87. Tropos. 50. ab Innocenlio XI. damnata haec est: «Copula cum coniugata, consentiente marito, non est adulterium ideoque sufficit in confessione dicere, se esse fornicatum ». 714 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Utique si coninx cedat extraneo ius suum, seu potius usum sui iuris, ei non Iit iniuria, contra quam agere possit; quia volenti et consentienti non iit iniuria: nihilominus, ait Lessius 1. 4. c. 3. d. 10. n. 73., erit iniuria in ipsum matrimonii statum et ordinem coniugalorum. Sic qui occidit hominem volentem, non facit illi proprie iniuriam, sed in naturam hu­ manam et Deum dominum vitae. Habet proinde ea actio coniugis, ut ail Lugo de lust. et hire disp. 8. n. 6., malitiam distinctam a simplici fornicatione; quia quamvis non habeat malitiam iniuriae propriae contra maritum, propler eius consensum el cessionem iuris, habet tamen malitiam specialem contra bonum sacramenti el coniugii el prolis, cui specialiter adversatur copula coniugis cum extraneo, cui iuri non potuit cedere maritus. Porro ea specialis malitia habet veram adulterii rationem. Imo advertere iuvat, quod quemadmodum coniux nequit, arbitrio suo, solvere vinculum matrimonii, ita pariter nequii se exuere, sponte sua, iure quod habet in corpus coniugis, ul ipse solus eo utatur; in hoc enim mutuo iure, quocum conserta est mutua obligatio, silum est vinculum. Cum ergo dicitur quod, etiamsi alter coniux consentiat, fit iniuria vinculo matrimonii, dicendum est quoque violari ius coniugis consentientis, quod semper manet: quamvis ea violatio, respectu personae, desinat esse iniuria, quae volenti non fit. Cf. quae habet B. in 7. praeceptum de Furto n. 7. Monet Lehmkuhl op. cit. p. 525. quod si consentiente altero coniuge adulterium committitur, haec circumstantia, ut partialem aliquam ma­ litiae speciem auferens, videtur declaranda esse a confitenle, sicut in homicidio, si forte in consentientem commissum est. Verum, nisi probetur illud adulterium specie differre a communi, non est cur haec obligatio urgeatur. Quod tamen Lehmkuhl ait videri, Lugo 1. c. n. 10. absque haesitatione aflirmat. 88. Si ex duobus adulteris alteruter tantum est coniugalus, tum pec­ catum gravius est, cum mulier est coniugala, quam cum vir. Intrinseca quidem malitia adulterii eadem est; elsi rationi magis repugnet unam commisceri duobus, quam unum duabus: sed graviora certe damna gignit adulterium uxoris, quam viri. Nam proles spuria supponitur viro adulterae el introducitur in familiam extraneus, qui heredibus legitimis partem subtrahat: elsi vero haec semper non habeant locum, periculo lamen horum sponte se exponunt huiusmodi adulteri. Propler damna ista proinde, quae ex adulterio uxoris fluunt, iniuslitia adulterii, si adultera est uxor, augetur el est circumstantia in confessione aperienda: praeter enim iniuriam propriam vinculo coniugali, est damnum gravissimum illatum familiae et legitimis heredibus, volitum in causa. Quae ratio est, cur omnes leges severiores sint in adulteras uxores, quam in adulteros maritos. I QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE NATURALES 715 Tertia pars Resol. evidens est. 89. Adde in actibus imperfectis quoque, inhonestis lactibus, osculis etc., quibus persona coniugala ab extraneo attrectatur, malitiam licet imper­ fectam adulterii inveniri, violati scilicet iuris coniugis el vinculi matrimo­ nialis. Imo ipse coniux se polluens, malitiam istam imperfectam adulterii contrahit; quia violat ius alterius partis, quae habet in eius corpus potestatem 1. Cor. VII. 4. Quamobrem haec est circumstantia in confes­ sione manifestanda. 90. Quamvis identidem dici soleat per adulterium violari sanctitatem sacramenti (utique inter Christianos), ne putes tamen adulterium esse sacrilegium. Nam 1. quod violari dicitur, non est proprie dictum sacra­ mentum, quod gratiam confert quodque iam transiit, sed res sacramenti; unio nempe manet, quae effectus est sacramenti el est signum unionis Christi cum Ecclesia. 2. Neque haec res proprie violatur, sed fides, quam haec unio exigit. XX. 5. Incestus hoc esi congressus cum consanguinea, vel alline usque ad quartum gradum, co gravius peccalum, quo gradus est propinquior: quem proinde in con­ fessione exprimere, saltem securius est, ut habet Navar. c. 6. C. Lugo d. 1G. n. 312. Sicut etiam mullo gravior est incestus cum consanguinea,quam cum alline in eodem gradu, ver. gr. cum maire, quam cum noverca, cum sorore propria, quam cum sorore uxoris el rursus gravior est cum affine, quam cum cognato spirituali, vel legali. Addi vero debet, si in primo gradu fuerit, utrum cum matre, an cum lilia, an so­ rore. C. Lug. 1. c. et Escob. dc Actibus humanis E. 2. c. 6. ubi ex Hurl. d. 9. de Poen. dis. i. probabile dicit, incestum in eodem gradu et linea, eiusdem esse speciei (eo tamen graviorem, quo gradus est vicinior stipiti) et satis esse dicere, habui rem cum consanguinea in linea recta. Ad hanc speciem revocatur tanquam analoga, for­ nicatio cum lilia confessionis; cum proprie non sit cognatio spiritualis, quam tamen circumstantiam in confessione exprimendam esse, probat Sanch. I. 7. de Matr. d. 55. Con. d. 3'2. Fagund. el ceteri probabiliter contra Sà V. Confessio, et Dian. v. Card. Lugo n. 355. I 91. Circa malitiam incestus haec est doctrina s. Thomae 2.2. q. 154. a. 9. « In usu consanguineorum vel affinium invenitur aliquid incongruum commixtioni venereae ». Prima ratio, qnae et praecipua est, teste Caielano ibid., haec est: « quia naturaliter homo debet quandam honorificentiam parentibus et per consequens aliis consanguineis, qui ex iisdem paren­ tibus de propinquo originem trahunt... Manifestum est aulem quod in actibus venereis maxime consistit quaedam turpitudo honorificentiae con­ traria, unde de his homines verecundantur. El ideo incongruum est, quod commixtio venerea fiat talium personarum ad invicem ». Tum monet « quod persona affinis coniungitur alicui propler personam consanguinitate contundam el ideo, quia unum est propter alterum, eiusdem rationis inconvenientiam facit consanguinitas et affinitas» ad 2.n' Postremo gradus statuit in indecentia huiusmodi commixtionis, definiens 71G TRACTATUS VI. SECT. VL DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI quid lege naturae, quid lege positiva vetitum sit. « In commixtione per­ sonarum coniunclarum aliquid est, quod est secundum se indecens et repugnans naturali rationi, sicut quod commixtio fiat inter parentes et filios; quorum est per se et immediata cognatio. Nam filii naturaliter honorem debent parentibus... Aliae vero personae, quae non coniunguntur secundum se ipsas, sed per ordinem ad parentes, non habent ita ex se ipsis indecentiam. Sed variatur circa hoc decentia vel indecentia secundum consuetudinem el legem humanam vel divinam; quia, ul dictum est a. 2. (cf. n. 77.), usus venereorum, qui ordinatur ad bonum commune, subiacet legi. Et ideo, sicut Augustinus dicit de Civ. Dei XV. 16., commixtio so­ rorum et fratrum, quanto fuit antiquior, compellente necessitate, tanto postea facta est damnabilior, religione prohibente ». 92. Ex doctrina proinde s. Thomae, si solius legis naturalis ratio ha­ beatur, personae inhabiles ad coniugium sunt tantum parentes et filii; pro celeris coniunctorum commixtionibus intercedat necesse est aliqua lex divina vel humana. Ha et Caietanus interpretatur, quem lege. Verum s Thomas non negat esse indecentes ex se alias coniunctorum commixtiones, sed negat esse ex se ipsis ita indecentes, sicut parentum et filiorum. 93. Caietanus comparans consanguinitatem cum affinitate, affirmat, ex doctrina s. Thomae ad 2", specie non differre incestum cum persona con­ sanguinea ab incestu cum affini: quia affinitas nihil aliud est quam quaedam consanguinitas carnis suae, non quidem propter originem, sed propter coitum ac per hoc ulrobique est indecentia eiusdem rationis, scilicet violare consanguinitatem carnis suae, quamvis diversimode caro per generationem accepta el per commixtionem sil sua. Sive ul ait Lugo, de Poenit. d. 16. n. 316., quia materialiter se habet quod coniunclio oriatur ex generatione aul ex matrimonio, cum ex eodem molivo pro­ hibeatur copula cum consanguineis ac cum affinibus. Sed Caietanus non dicit, incestum inter pareilles el filios eiusdem esse speciei cum celeris incestibus: dicit e contrario hunc velitum esse lege naturali, ceteros, supposita utique aliqua maiore aul minore indecentia naturali, vetitos esse vi alicuius legis positivae et propterea subdit in fine, quod Papa potest dispensare cum omnibus personis coniunclis, nisi cum maire el patre, ut matrimonium contrahatur. Et sane speciale est molivum prohibitae huius coniunclionis, reverentia debita parentibus et filiis, quae non est eiusdem rationis ac reverentia debita ceteris con­ iunclis. 94. Et haec est doctrina s. Alph. n. 448., probabile esse, quod omnes incestus inter consanguineos sini eiusdem speciei, excepto lanium primo gradu consanguinitatis in linea reda, item n. 449. quod eiusdem speciei sint incestus cum consanguineis et cum affinibus. In libro autem 6. 4 QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE NATURALES 717 nu. 469. 470. non discedit ab hac doctrina, nisi quatenus addit; putare se excipiendum esse ex incestibus, qui sunt inter allines, incestum in primo gradu, nempe inter privignum el novercam (cf. 1. Cor. v. 1.), idem dic inter vitricum et privignam, inter socerum el nurum, adde inter socrum el generum. Quia debitum reverentiae, quod est molivum spe­ ciale prohibendi congressum parentum cum liliis, est eliam molivum prohibendi istas commixtiones. Ceteri autem incestus inter affines sunt eiusdem speciei. 95. Non una semper fuit enumeratio graduum consanguinitatis et af­ finitatis: id enim a positiva lege pendet, ut ait s. Thomas. Quo fit ut praeteritis temporibus, cum amplius esset stemma consanguinitatis et affinitatis, quidam peccaverint contra pietatem debitam, qui nunc, non peccarent. Neque in hac re aliquid est absurdum. Nam cum Ecclesia el generaiim legislator aliquid praecipit, ponit materiam praeceptam in ea specie virtutis, propter quam illud praecipit: si vero non praecipit, cum illud per se non sil in ea specie virtutis, nequit qui illud ipsum agit, peccare contra eam virtutem. 96. Quaerit s. Alph. n. 450. an incestus inter cognatos spirituales sit diversae speciei ac inter consanguineos el affines. Affirmandum absolute dicit cum Salm, el s. Thoma, qui q. cit. n. 10. ad 2. docet per copulam inter cognatos spirituales committi sacrilegium ad modum incestus. Verum quaerendum prius est cum aliis, an sil haec copula reapse in­ cestus. S. Thomas sane id non proprie affirmat; sed dicit ad modum incestus: ul analogice solum dicatur incestus, iuxta s. Thomam. Ita pa­ riter Caietanus dicit, hanc copulam metaphorice appellari incestum. Salmanlicenses autem duas quaestiones simul commiscentes, sta­ tuunt primo quod copula cum cognato spirituali est incestus specie di­ versus de 6. Praec. c. 5. n. 39. coli. n. 37. el inter alios citant Lessium 1. 4. c. 3. d. 11. n. 73. Lessius autem ait: « Gradus cognationis legalis, quae nascitur ex adoptione et cognationis spiritualis, quae ex baptismo el confirmatione, proprie ad hoc vilium (incestus) non perlinent; quia sunt vincula magis spiritualia nec faciunt coniunclionem carnis et san­ guinis, sicut consanguinitas el affinitas. Negari tamen non potest quin violatio talis cognationis per actum luxuriae habeat specialem deformi­ tatem, cum illa cognatio constituat impedimentum dirimens: unde talis actus poterit dici incestus, paulo latius extensa hac voce; quia fit cum persona, cui, ratione istius coniunclionis, specialis debetur reverentia in ista materia nec est aliud nomen, quod ei melius conveniat, si cognatio sil ex adoptione: si vero sit ex sacramento, rectius referetur ad sacri­ legium », ut reapse facit s. Thomas. Sanchez vero a Salm. quoque citatus I. 7. d.5. n. 9. ait: esse circum­ stantiam luxuriae diversam specie el necessario fatendam, si quis rem 718 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI habeat cum cognata spirituali in eo gradu, in quo haec cognatio ma­ trimonium dirimit rationemque eandem subiicil ac Lessius. Subdit deinde speciem hanc fornicationis a s. Thoma, Antonino et Sylv. appellari sa­ crilegium ad modum incestus. Idem Sanchez n. seq. docet malitiam specificam, necessario fatendam, haberi quoque, si copula habeatur cum cognatis legalibus et hanc re­ duci ad incestum. Habemus ex his responsionem ad utramque quaestionem: an haec co­ pula cum cognato spirituali sit incestus et an sit peccatum speciem propriam habens, distinctam a fornicatione simplici et a vero incestu. 97. Una praeoccupata est etiam quaestio an copula cum coniunclo co­ gnatione legali sit speciale peccatum. Sermo est de vera adoptione, quae matrimonium dirimit. Sane et in ea violatio est specialis reverentiae de­ bitae in hac materia, cum matrimonium ob talem reverentiam inter eos esse non possit. Probabilius vero censet s. Alph. 1. c. non esse explicandos diversos gradus cognationis spiritualis (mullo ergo minus legalis), quos copula attigerit; quia est semper peccatum conlra eandem reverentiam debitam personis ratione sacramenti coniunctis. 98. Λ. ad incestum revocat, per analogiam, fornicationem confessarii cum sua poenitente et probabile dicit quod haec circumstantia sit in confessione explicanda. Ratio, quam affert Sanchez, haec est: quia exstat in decretis specialis prohibitio, ob reverentiam sacramenti, ne confes­ sarius fornicetur cum sua filia spirituali: peccatum proinde fornicationis admissum conlra hanc specialem prohibitionem in reverentiam sacra­ menti slalulam, habet iure ecclesiastico specificam sacrilegii malitiam necessario confitendam. Quamvis ergo Bonifacius VIII. 1. mox cit. do­ cuerit ex solo baptismo el confirmatione oriri cognationem spiritualem, respondet Sanchez I. quod hoc cum limitatione dictum est, nempe quae impediat matrimonium: 2. etsi nulla cognatio spiritualis inter eos sit, demonstratio, quam attulit, non ex ea pendet, sed ex illa prohibitione. S. Alph. n. 451. censet probabilius non haberi heic speciale peccatum. Nam non est incestus; quia Bonifacius VIII. c. fin. de Cognatione spi­ rituali in 6., definivit: «Ex datione aliorum sacramentorum (praeter baptismum et confirmationem) cognatio spiritualis nequaquam oritur, quae matrimonium impediat vel dissolvat ». Iam vero ratio incestus in hoc crimine confessarii, sive vera sive analogica, demonstraretur si esset inter confessarium eiusque poenilenlem talis cognatio, quae impediat vel dissolvat matrimonium: quemadmodum superius vidimus argumentari DI). Neque est sacrilegium (inlellige, ait s. Doctor, quoad hanc circum­ stantiam, quod fornicatur cum ea, quae apud eum confessa est); quia nulli sacramento, quod heic non habet locum, iniuria irrogatur. Negari 719 tamen nequit speciale esse scandalum hac in re el idcirco esse talem circumstantiam saltem aggravantem, quod sensus fidelium, cum aliquid simile audiunt, testatur. 99. Si autem confessarius puellam ad malum provocaret^ abusus ac­ cepta in confessione notitia eius pronilatis ad huiusmodi lapsus, putarem veriorem sententiam Sanchez; quia apparet in hoc specialis irreverentia in sacramentum; nam eo mediante, sive eius parte, qualis est confessio audita, viam sibi munit ad peccatum. El dillicillime id fieri posset absque aliqua fractione sigilli. Id autem aeque valeret, sive cum filia confessionis sive cum filio peccaret. Praescindimus, ul patet, in hac quaestione, a sollicitationis crimine, de quo modo non loquimur. 100. Constat quod malitia incestus et in actibus imperfectis haberi potest atque potest incestus simul esse cum aliis peccatis luxuriae con­ summatis, adulterii, stupri, sodomiae etc. QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE NATURALES XXI. 6. Sacrilegium hoc esi violatio rei sacrae per actum venereum. Ites autem sacrae, quae sic violantur, sunt locus el persona. Unde sacrilegium est I. omnis actus luxuriosus exterior (qualis etiam esi v. g. pollutio et probabiliter etiam tactus impudici v. Lug. n. 464.) in loco sacro, hoc est templo vel coemeterio; irsi tamen liai a coniugibus ex necessitate, v. g. ad vitandam incontinentiam: 2. omnis actus luxuriosus tam interior, quam exterior in persona, vel cum persona volo castitatis consecrata ; circa quem tamen probabile esi. non opus esse exprimere, utrum fuerit volntn sollemne, an simplex: sicuti neque, si duplici titulo sit sacrata, v. g. quia est Sacerdos el Religiosus; quia moraliter est una numero malitia. Sanchez, de. Matr. I. 7. d. 27. n. 27. Ilenr. el celeri, quos citat Dian. el sequitur p. 1. I. 7. r. 3. V.Car. Lugo, d. 16. dc Poen. s. 4. Bon. q. 4. p. 17. Esc. e. 8. 101. « Luxuria, secundum quod violat aliquid ad divinum cultum pertinens, perlinet ad speciem sacrilegii el, secundum hoc, sacrilegium potest poni species luxuriae ». s. Th. q. cit. a. 10. Quemadmodum vero in aliis speciebus luxuriae, adulterii, stupri, incestus, id, per quod dif­ ferunt, est circumstantia luxuriae, quae (generalim saltem) in iis ul (inis intenditur: ita et heic violatio alicuius ad divinum cultum perlinentis, circumstantia est luxuriae, quae per se intenditur. 102. Cum triplex sit sacrilegium, reale, personale, locale (cf. supr. Seel. 1. c. 2.11.132.): sacrilegium luxuriae, seu luxuria sacrilega non nisi du­ plex esse posse videtur, personalis vel localis, ut habet A. Potest enim profecto quis abuti re sacra ad finem luxuriae: sed ille abusus non erit circumstantia luxuriae nec habebitur luxuria sacrilega, sed sacrilegium et luxuria, ul si quis daret rem sacram, puta reliquias, in pretium pec­ cati turpis, cf. s. Alph. n. 463. 103. Nihilominus, quia « omne illud, quod ad irreverentiam rerum sacrorum perlinet, ad iniuriam Dei perlinet et habet sacrilegii rationem 7’20 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI 2. 2. q. 99. a. 1. »; quaedam etiam species luxuriae sacrilegae sacrilegio reali reperta est.Cf. Salmant. in 6. Praec.c.G. n. 36. seqq., quorum exem­ pla proferemus. Sane si quis slalim a recepta communione se voluntarie polluit aut fornicatur, irreverentiam admittit erga ss. Sacramentum, quod intus gerit. Salmanlicenses aiunt, quo i si id contingat post dimidiatam horam aul paulo ante, quo tempore creditur prudenter, species sacramenlales esse consumptas (quoad particulas apud nos in usu longe brevius tempus puto sufficere), iam non erit sacrilegium, quam sententiam referens s. Alph n. 463., brevis esse laborans, obscurus factus est; nisi sil mendum el loco alterius post scribendum fuerit intra, intra spatium nempe semi­ horae a communione. Item si quis gestans sacramEucharistiam, se volun­ tarie polluit, si quis sacrum faciens, praesertim dum consecrat aut con­ summat sacrificium, se voluntarie polluit aut voluntarie inhonestam de­ lectationem admittit, erit luxuria sacrilega. Ila Tamburini Meth. Confess. I. 2. c. 7. n. 38. Addunt Salmant. 1. c. si quis iam indutus vestibus sacris et paratus purissimum offerre sacrificium, copulam aul pollutionem com­ mitteret, eliam esset sacrilegus; quia id foret gravis irreverentia conlra lanium sacrificium et sacra vestimenta ad illud offerendum destinata. Quod postremum accipiens s. Alph. 1. c. ait: «conlra res sacras est eliam sacrilegium (sermo est de luxuria sacrilega) abuti rebus sacris ad tur­ piter peccandum, ideo sacrilegium quidem committit, qui indutus ad Mis­ sam se polluerit ». Sed difficultas est, quomodo heic sit abusus vestium sacrarum: sed voluit, puto, dicere,quod Salm. citati dicunt,irreverentiam gravem haberi erga eas el sacrum sacrificium, ad quod sic indutus pa­ ratus est, cuius cum celebratione habet talis apparatus, ex institutione, intimam connexionem. 104. Quaerit s. Alph. n. 457. an habens votum castitatis sacrilegium committat, si alterum suo consilio inducat ad carnale peccatum. In primis, iuxta ea, quae dicta sunt in Tractatione de Sacrilegio (1. c. n. 135. seqq.), quaestio a nobis inlelligenda est de habente votum sollemne castitatis sive per professionem sive per susceptionem ordinis sacri. Qui affirmant sacrilegium admitti, eo ducuntur, quod inducens alium ad pec­ catum carnalem, iam ipse positive affectus est ad libidinem, violat pro­ inde votum. Si hic actualis affectus supponatur, s. Alph. quoque censet probabiliorem sententiam affirmantem. Sed satis probabiliter negari illud a Sanchez ait, si quis ex alio pravo line inducit quempiam ad peccatum carnale: quia vi voti suam lanium non alienam castitatem obligavit. 105. Aliud est, quod ait Gury v. 1. n. 424. 3., sacrilegum esse, qui personam sacram ad peccatum luxuriae inducit, licet ipse cum ea non peccet: rabo esi, quia sacrilegio cooperatur. 106. Iam cum traderetur de Sacrilegio 1. c. n. 140. dictum est, haud placere sententiam, quam in hac Resol. tradit A. ultimo loco. Cum enim 721 violatio voti sollemnis castitatis sil sacrilegium, non vero violatio voti sim­ plicis; profecto circumstantia voti sollemnis explicanda est, ul sacrilegii crimen manifestetur. Cf. Laymann 1. 4. tr. 10. c. 7. De celeris, quae babel A., iam sermo habitus est in eadem tracta­ tione de Sacrilegio. QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE CONTRA NATURAM Dub. III. * ·.' Quae sint species luxuriae consummatae contra naturam. XXII. hosp. Cum contra naturam esse dicantur eae, in quibus Iit seminatio modis repugnalibus institutioni naturae, ita ul iuxta tales modos species varientur; hinc resolvitur, tales species esse sequentes. 107. Res clara est. XXIII. I. Est congressus inordinatus, boc est innaluralis sive indebitus concum­ bendi modus, cum scii, servatur quidem identitas speciei, diversitas sexus et debita naturae organa, sed inordinato lanium modo acceditur: v. g. cum vir succumbit vel averse accedit more pecorum, vel a latere, ve’ stando aul sedendo aliave ratione insolita. Quod est conlra naturam: mortale.quando inde periculum est impediendae generationis aut effundendi seminis; alias, si boc periculum caveatur aut non sit, eo quod matrix feminae satis attrahat semen el retineat, ul lit plerumque, non con­ lra, sed praeter naturam erit el veniale grave, imo nullum, si gravis causa adsit, v. g. (piia mulier est praegnans, vel quia corporis dispositio sive ulriusque sive al­ terutrius coniugis aliter fieri non patitur. Fili. tr. 30 c. 8. q. 8. u. 137. 108. A. exorsus a minus gravibus, eam speciem enumerat, quae ab aliis praetermitti solet. Sane hic aclus spectari potest tum in coniugibus, tum in solulis. In coniugibus peccatum mortale non est, nisi periculum inde sil impediendae generationis el effusionis seminis, imo si insta causa adsit ita concumbendi et illud periculum caveatur, nullum est peccatum. Non ergo hic aclus peccatum est per se, sed ratione alterius. In solulis ergo pariter, si absit periculum iam dictum, erit fornicatio cum hac circumstantia talis concubitus, quae per se leve peccatum est. Si vero periculum illud sil; peccatum erit silum in lactibus impudicis el pol­ lutione. De hac re, quod spectat ad coniuges, redibit sermo in tr. de Matr. XXIV. 2. Mollities sive pollutio ct est, cum absque congressu seu copula, vo­ luntarie procuratur (luxus seminis,sive id foras effundatur, uti in maribus, sive intus diffluat iu matricem, ul in feminis. El boc peccatum praeter propriam malitiam, saepe aliam habet adiunctam, ul v. g. fornicationis, adulterii, incestus etc., cum quis nimirum simul imaginatur ac desiderat congressum alicuius personae liberae, con­ jugatae etc., quod proinde si liat, in confessione aperiendum esi. Plura de mollitie v. sequenti dubio. 109. En verba B. «Interest sane nosse accurate, in quo resideat specialis malitia huius peccati, ul inde normam aliquam sumat confcssarius, qua Ballehim Moral. Tomo II. 46 72’2 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI circa interrogandos poenitentes a molestis scrupulis semet facilius eximat. Propria itaque huius peccati notio petatur oportet ex indole peccati contra naturam. De qua generalim ita Filliuccius Tr. 30. n. 137.: Di­ citur hoc peccatum contra naturam, quia non modo repugnat ordini rationali; id enim est commune cuicumque peccato luxuriae, quod est contra rationem et repugnat ordini rationali : verum etiam quia re­ pugnat ordini naturali actus venerei in humani specie; naturalis enim ordo talis actus debet esse eiusmodi, ut ex illo sequi possit ho­ minis generatio; haec enim est finis illius: si ergo non possit sequi, erit talis actus contra ordinem naturalem, ideoque dicetur peccatum contra naturam. Brevius autem et dissertius Elbel Pari. i.Conf. 9. n.254. de huius peccati speciali malitia: Datio est, quia semen humanum a natura ordinatur ad generationem; ergo illud effundere.ob alium finem (voluptatem) repugnat ordini naturae. Cum itaque specialis haec ma­ litia consistat in frustranea seminis effusione contra naturae ordinem, iam palam est, cur hoc peccatum specie differat a quovis tactu impu­ dico, quem utique venerea voluptas, nulla tamen seminis effusio sequatur; atque adeo cur confessarius (cum iis sane cautelis, quas DD. omnes me­ rito exigunt) de hoc ceu peculiaris speciei ohieclo non imprudenter in­ terroget ». 110. Dictum est: in frustranea seminis effusione contra ordinem naturae. Non enim sufficit quod semen frustra fundatur; hoc enim habere polest locum inter comuges senes aut steriles: sed oportet ul frustranea sit eo quod est contra ordinem naturae. Iam vero in hoc ordine duo sunt consideranda: finis seminis, qui est generatio prolis; qui tamen finis secundum alium naturae ordinem universaliorem fieri polest ut non obti­ neatur, secundum eum ordinem scilicet, qui alias causas regit quaeque impedire possunt effectum virtutis generativac. Tum considerandum est medium a natura institutum pro eo line consequendo, quod est congressus viri cl feminae in vase debito: quem congressum, ul honestus sit, ratio praescribit debere esse inter coniuges. Effusio proinde seminis extra talem congressum est conira naturam: effusio in tali congressu sed non inter coniuges, est contra ordinem rationis, ul audivimus a Fili. : effusio haec seminis inter coniuges nunquam est contra ordinem naturae el rationis, etsi procedens seminatio non sit prolifica seu sil frustra. Nam coniugium, quod est silum in mutuo iure cl obligatione ad copulam, confert per se coniugibus perpetuum ius ad copulam, quandiu haberi polest et quamvis, propter accidentales causas, generatio sequi non possit, id non impedit exercitium huius iuris. Etenim medium, quod a natura assumptum est ad finem propagationis speciei, est hoc ipsum coniugium, quod con­ fert coniugibus perpetuum ius habendae copulae, ideoque, etsi per acci­ dens finis identidem sequi non possit, licet ipsis copula uti, quia haec 723 in eis esl semper secundum institutionem naturae. Quae copula praeterea, stante matrimonio, alios fines honestos habere potest, ul suo loco dicemus. Perperam igitur ex eo quod seminatio coniugis, identidem frustranea h. e. non prolifica, sil licita, colligeres pollutionem vel non semper esse malam vel non sitam esse in frustranea seminis effusione contra ordinem naturae. Peccas, si ita arguis, in eo quod in ordine naturae solum con­ sideras finem, non institutionem medii: ut autem actus contra ordinem naturae sil, debet esse contra hanc ipsam institutionem naturae; quoi si fiat, excluditur praeterea eliam positive finis naturae. Celerum iuvat advertere finem seminis, quod in organis iugiter elabo­ ratur, a natura intentum, non esse solam generationem prolis, quae emis­ sione seminis oblinetur; nam absorptum semen iugiter a pluribus vasis ad hoc destinatis et in gyrum actum augmento el robori membrorum ma­ sculorum maxime confert: qui effectus in continentibus speciali m apparet. HI. Iam vero, ul ad id redeamus, unde digressi sumus, « cum specialis ea inordinatio, de qua dictum est. pergit B., sila sil in frustranea effusione seminis, quae effusio est a natura instituta unice ad coniugalem co­ pulam, ut proles inde suscipiatur; iam ratio patet, cur 1)1). diversimode indicent de hac turpitudine quoad eos, qui aut nullum semen emittere possunt, aut certe non verum. Exinde quod habet Sporer Theol. Sacr. p. 4. c. 2. n. 39. de impuberibus: Si pueri vel puellae, qui nondum pos­ sunt seminare, se ipsos turpiter contrectent..., utique est peccatum mortale... ; attamen videtur specie differre a vera pollutione, per quam seminatur, in specie proprie reducendum ad impudicitiam tactus. Ilemque Holzmann pari. 2. tr. 2. n. 686.: N/ impuberes, sive pueri sive puellae, conentur impudico motu semen elicere, cum nondum ptossint, committunt peccatum specie diversum a vera pollutione, reipsa perti­ nens ad impudicitiam tactus... Ratio est, quia... cum semen non ef­ fundant, non committunt peccatum verae pollutionis, sed aliud specie diversum. Idem cogita de eunuchis semine ad generationem apto de­ stitutis. Nec aliter Babenstuber tr. 5. disp. 7. ari. 2. n. 71. : Impuberes..., qui conantur impudico motu semen effundere, cum nondum possint, peccant quidem mortaliter...; istud tamen eorum peccatum specie dif­ fert a vera et proprie dicta pollutione. Ratio est, quia de ratione verae pollutionis est effundere semen contra finem humanae genera­ tionis; sed nulla est in eiusmodipersonis seminis effusio. Ergo. IIoc igitur peccatum reipsa ac proprie, pertinet ad impudicitiam tactus... Quod de impuberibus dictum est, etiam de eunuchis intelligi debet. In his enim non est semen utile ad generationem. El praeiverat Tamburini de 2. Eccl. praec. c. 17. n. 13. inquiens: Qui ex defectu aetatis, vel ex alia causa (quales sunt impuberes, ut item eunuchi) non pos­ sunt motu impudico semen effundere vel effundunt semen inutile, QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE CONTRA NATURAM 724 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI peccant mortaliter...; sed certe haec species peccati differt a vera pol­ lutione, cuius est proiicere semen contra generationis finem, quae proiectio non est in praedictis eiusmodi; ergo peccatum in impube­ ribus reducitur reipsa ad tactum impudicum. Hinc vero rationibus, quas sapienter afferre solent Doctores, cur cautissimus esse confessarius de­ beat in interrogandis de hoc argumento huiusmodi poenilentibus, haec peremptoria accedit, quod simul ac satis scrutati prudenter fuerint, num malitiose peracta haec fuerint, nullus locus ulterioribus interrogationibus superest >. « Ex his autem occasio eiusdem prope quaestionis quoad idem pecca­ tum, si de feminis agatur. Utcumque enim theologi de muliebri semine ser­ monem et pluribus quidem de causis, iniiciant: attamen ubi de ipsius na­ tura deinde quaerunt, nihil nisi quid prorsus incerti communiter habent. Instar omnium sit Bonacina de Matr. q. 4. p. 6. n. 13., qui scribit: Se­ cundum probabilissimam sententiam semen feminae nec active nec passive concurrit ad generationem. El Sanchez lib. 9. disp. 17. n. 9.: Femineum semen nec esse necessarium nec active ad generationem concurrere, docent Galenus sibi contrarius, Aristoteles, Avicenna, Al­ bertus 37., Hugo Senensis et multi alii et universa theologorum schola cum s. Thoma 3. q. 31. art. 4. ad 3. Quod inde constat, quia, expe­ rientia teste, feminae omnino invitae... semen virile recipientes con­ cipiunt; tunc autem minime seminant. Ergo cum absque eo semine... generatio sequatur etc. Quanquam vero antiqui asseclae Scoii, ut in­ nuit Sanchez I. c. et dein Elbel pari. 4 conf. 9. n. 252., post Hippocratem censerent, semen mulieris active concurrere ad generationem, ipse tamen Elbel ibid. n. 253. dein fatetur, hodie a doctis Medicis communiter ne­ gari, dari in mulieribus verum semen aut veros testiculos. Ita Geor­ gius Francus apud Paulum Zachiam in Quaest. medic, legal. Qua veluli hypolhesi ex praemissis principiis recte idem 1. c. concludit: Quid­ quid tamen de hoc sit, apud theologos certum et indubitatum manet, mulieribus aeque parum ac impuberibus vel spadonibus permissum esse, ut vel proprio vel alterius tactu ad venerem sese provocent. Imo modo res est non iam incerta aut hypothetica, sed certa el apud Me­ dicos seu physiologiae peritos exploratissima, id quod femineum semen appellari consuevit, a veri seminis natura penitus diversum esse nec alium huiusmodi humoribus finem a natura praestitutum esse, quam ul opus coniugii facilius efficiant. Constat sane modo quod ad habendam genera­ tionem, horum duorum elementorum coniunclio requiritur el sufficit, nempe virilis seminis coniunclio cum maturo ovo feminae. Habetur tamen in femina in actu copulae irritatio organica, quae comitatur completam voluptatem atque etiam humor ille, qui, licet non semper, comitari solet eandem voluptatem ». 1 QUAE SINT SPECIES LUXURIAE CONSUMMATAE CONTRA NATURAM 7’25 « Ex his quis colligat, quod cum alias iam causas DI), afferre consue­ verint, ob quas parcendum sil interrogationibus de qualicumque hac fe­ minea pollutione, mullo magis nunc parcendum videatur; dum salis iam constat, in mulieribus, utcumque graviter peccent, lamen non adesse ra­ tionem illius specialis malitiae, quae pollutionis verae ac presse dictae propria est ». Nihilominus advertendum censemus cum P.Villada Casus conscientiae p. 3. pag. 250. seqq. in nola, quod in feminis videatur haberi posse pec­ catum, analogum, ul ita dicamus, pollutioni, quod differat a simplici tactu impudico. Obtineri enim el ab ipsis polest completa voluptas, qua sa­ tiatur el exsolvitur natura, quae alia est ah ea voluptate, quam vel solis tactibus experiuntur: illa autem obtenta completa voluptas videtur pec­ catum consummatum in suo genere el aequivalens pollutioni. El A. ma­ litiam mollitiei in feminis quoque admittit nec s. Alphonsus contradicit. « Tandem, ait rursus B., a seminis eieclione distinguenda est dislillatio, quae est alterius humoris haud prolific! nec copiosa est, sed fit fere gutlalim. Nihilominus frequenter et ipsa contingit cum genitalium commo­ tione el delectatione, eoniungilur enim seminis alicui effusioni vel ad eam disponit. Identidem vero ea habet locum absque ulla delectatione. Si ergo priori modo contingat, malitia moralis sila erit in procurata vel in se vel in causa deleclalione venerea et eliam pollutione seu effusione seminis vel huius proximo periculo: si vero allero modo contingat, sine delecta­ tione, etsi cum quadam naturali commotione, de ca haud curandum esse, aiunt Theologi, sicut de qualibet alia excrelione neque eius causam ca­ vere debemus. Cf. s. Alph. n. 477. ». XXV. 3. Sodomia imperfecta cl est congressus cum debito quidem sexu, maris nempe cum femina, sed extra vas naturale. Potest etiam simul habere alias mali­ tias, v. g. adulterii, si liat cum coniugata, incestus, si cum consanguinea. Bon. q. i. de Malr. p. 11. n. 1. Filliuc. 1. c. n. 158. XXVI. i. Sodomia perfecta et est congressus duorum eiusdem sexus, ut maris cum mare, vel feminae cum femina et potest eliam habere alias malitias adiunctas, v. g. incestus: quo casu cognationis gradum non necessario explicari docet Escob. de Act. hum. E. 2. c. G. sed salis osse dicere, coivi cum consanguineo vel alline; quia nec miscetur caro ipc contrahitur affinitas nec linea variat speciem. Ita ille. Explicandum lamen esse, fuerisne agens an patiens, dicit C. Lugo d. 16. n. 423. contra Ilian, tom. 2. t. 4. dc Sacram, r. 159. et p. G. I. G. r. 36. 112. Ad sodomiam ergo requiritur concubitus: si proinde applicentur tantum manus, brachia, pedes ad paries genitales alterius, erunt impu­ dici tactus, non sodomia, nisi forte in affectu aut desiderio. Pollutio id­ circo habita, sive alium quis tangat, sive ab alio tangatur, est simpli­ citer peccatum pollutionis, praeter cooperationem, cum ea adest, ad peccatum alienum. Salis est ergo dicere in confessione: pollutus fui la­ ctibus alienis: nec oportet explicare an tactibus viri vel feminae; istud 726 tractatus vi. sect. vi. de 6° et 9° praecepto decalogi enim discrimen materiali 1er se habet ad pollutionem. Al si facta sit pollutio lactibus e. gr. personae volum habentis castitatis, haec circum­ stantia declaranda est, propter cooperationem ad speciale peccatum al­ terius. Ita s. Alph. n. 467. 113. Quinam vero concubitus ad sodomiam requiritur? Communissime Theologi (v. s. Alph. 1. 3. n. 466.) atque eliam Canonistae (v. ReilTens. 1.5. til. 16. n. 88. Schmalzg. eod. iit. n. 112. Pirhing. eod. Iit. n. 69.) perfe­ ctam huius criminis rationem constituunt in sola inordinatione sexus indebiti, secus ac affirmare videantur quidam interpretes iuris civilis (v. s. Alph. 1. c.), dum eam in inordinatione praesertim indebiti vasis re­ ponunt: qui tamen in hac re rationem potius habuisse videntur poena­ rum, quas in eodem civili foro huic quoque posteriori inordinationi in­ fligendas leges censuerunt. Exsistente igitur lanium inordinatione indebiti vasis, sodomia imper­ fecta est: quae tamen specie differt a perfecta; nam in hac est alia prorsus inordinatio, quae ab imperfecta abest. Sodomia perfecta vel imperfecta consummatur seminis effusione, saltem ab uno. Ex eo factum est ut censuerint quidam (v. s. Alph. 1. c.), inter sequioris sexus personas impropriam lanium sodomiam dari, eo quod consummatio illa in his locum non habeat. Porro, ul id obiter nolemus, (piando absolute el simpliciter sodomia reservatur, debet, iuxta generalia principia, intelligi crimen perfectum et consummatum. 114. Quaerit s. Alph. n. 468. an in confessione explicare poenilens de­ beat, fuerit ne agens an patiens et ait verius id affirmari; quia in agente mullo facilius adest pollutio, quam in patiente. Sed si ita est, id, quod explicandum est, erit pollutio habita, quod el Gury concedit v. 1. §. 434. 4., quin opus sil de agente aut patiente facere mentionem; quia quoad hoc reapse est eadem peccati species. 115. Iam diximus sodomiam cum incestu copulari posse. Et sane si reverentia debita coniunclis prohibet congressum naturalem, multo ma­ gis innaturalem. Cf. s. Alph. n. 469. 116. Huc revocanda q. ab A. proposita in line dub. seq. Scilicet mutua pollutio inter mares (vel feminas) ex solis lactibus sine concubitu, realiter est solum mollities (n. 112.): si autem affectus accedat ad commi­ xtionem cum persona, erit affective sodomia. Illa aliqua coniunclio et com­ mixtio corporum, cuius A. meminit,quandam offundit obscuritatem; nam, nisi sil concubitus, non erit sodomia nisi in affectu. 117. Sodomiam infandum esse crimen, prodii ipsum nomen, quod in memoriam revocat punitionem a Ileo inflictam Sodomitis hac lue infectis. XXVII 5. Beslinliias, quod est gravissimum inler omnes el est congressus, in quo non senator identitas speciei; v. g. si homo coeal cum bestia, sive eiusdem ΛΝ ALIQUANDO LICEAT PROCURARE POLLUTIONEM 727 sexus sil sive non. Neque opus est explicare, qualis sive cuius speciei fuerit; quia est differentia lanium materialis et in genere entis, non autem formalis et in genere moris. Esc. E. 2. c. 6. I ill. tom. 2. I. 30. c. 7. n. 131. Huc revocatur peccatum cum Daemone succubo, vel incubo. Cui peccato superadditur malitia contra religionem d praeterea etiam sodomiae, aduUerii vel incestus, si affectu viri vel mulieris so'lomitico, adulterino, vel incestuoso cum Daemone coeat. Vide Bon. de, Matr. q. 4. p. 12. Fili. n. 162. 118. Clara est. Vides A. non dicere quod peccans cum apparente dae­ mone, si hic sub specie e. g. coniuncli appareat, peccet eo ipso affective peccatum incestus el ita porro: sed dicere, si affectu coeat adulterino, incestuoso, sodomitico, peccare tunc praeterea peccatum adulterii, in­ cestus etc. Quod quidem inlelligendum est, ut patet, de peccato in af­ fectu, non in effectu. Huius autem diabolicae operationis possibilitas iis ipsis argumentis demonstratur, quae demonstrant potestatem daemonis in materiam: facta vero huc spectantia historia veteris idololatriae suppeditat et a nova nunc regnante superstitione sunt profecto timenda. Dub. IV. An aliquando liceat procurare pollutionem. XXVIII. Resp. Auctoritate Scripturae, quae molles a regno coelorum excludit 1. Cor. VI. 9. docent omnes, nullo casu licitum esse intendere vel procurare directe mollitiem, ne causa quidem sanitatis ac vitandae alias certae mortis. Causam dat Sanch. I. 9. d. 17. quod natura adminislrationem seminis, extra matrimonium, in omni eventu, homini denegaril, eo quod adeo vehemens sit in ea re sensus voluptatis, ut homines passione excaecali passim sibi facile persuaderent, habere se iuslam causam irritandi seminis, unde plurima gravissitnaque vitia contra bonum commune el in impeditione generationis emergerent. * Hic nola Propos. 49. damnatam ab Innoc. X. ‘ Nav. c. 16. Less, et connu. 119. Advertenda primum prop. 49. damnata ab Innocentio XI. < Mol­ lities iure naturae prohibita non est: unde, si Deus eam non interdixisset, saepe esset bona et aliquando obligatoria sub mortali ». Quoniam A. ad demonstrandum iure naturae nullo unquam in casu licere procurare di­ recte mollitiem, provocat ad Sanchez, praestat verba ipsa Sancbez re­ ferre ex I. 9. d. 17. n. 16. Quaestio est, an, cum pro conservanda vita sil necessaria eieclio seminis seu pollutio, haec liceat. Negat Sanchez el ait. « Conclusio ab omnibus admittitur: al eius rationem assignare est difficillimum. Communiter ea traditur. Quia cum cetera membra ad ipsius individui bonum el incolumitatem natura destinavit, adminislrationem ipsorum individuo concessit, ul ipsa amputare posset, non libere lan­ quam dominus, sed ubi necessitas ac ipsius incolumitas id postularet, more 728 TRACTATUS VI. SECT. VL DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI legitimi et fidelis administratoris. Seminis autem, utpote a natura instituti non ad ipsius individui bonum, sed ad speciei conservationem, medio con­ jugali congressu, nullatenus dominium aut administratio ipsi homini con­ cessa sunt ac proinde eius effusionem extra coniugalem copulam in nullo eventu procurare poterit. Quamvis haec ralio communis sit, non omnino placet. Primo, quia generationi deservire cum propriae salutis notabili detrimento, nedum cum vitae periculo, nemo obligatur, eliam allero coniugc debitum petente: non ergo ne frustretur generatio,astringitur homo ad semen relinendum cum vitae factura... Accedit licere, ob individui bo­ num amputare sibi testiculos generationi necessarios, cum lamen in eo eventu prorsus generatio impediatur: a fortiori ergo licebit semel vel iterum generationem impedire, effundendo semen, ul vitae propriae con­ sulatur, eo vel maxime quod, vita amissa, prorsus generandi potentia exstinguetur... Quia quod ipsa natura disponente naturaliter efficitur, si ratione fiat, nullus est abusus; motus enim ille naturalis auctori naturae tribuitur: sed non obstante generationis damno, natura saepe, quo se exo­ neret, semen expellit; licebit ergo ipsam medicamentis ad id adiuvarc... ». < Hae rationes valde me urgent... Atque ita legitimam rationem esse censeo, cur in nullo eventu, etiam ubi ad vitam luendam necessarium esset, liceat seminis effusionem procurare; quia adeo vehemens in seminis effusione delectatio sentitur, ut illam homines tanquam summum bonum prosequantur iliique veluli suae felicitati adhaereant Quare ob id natura in omni eventu ipsius adminislralionem homini denegavit; ea enim in aliquo casu concessa, evidenlissimum subesset periculum ul homo pas­ sione libidinis excoecatus, passim sibi persuaderet causam effundendi iuslam adesse atque ita semen prodigeret indeque fornicationes, adulteria aliaque innumera luxuriae vitia adversus commune bonum pullularent. Quibus ut obviaret, natura merito ac iure optimo praedictam adminislrationem negavit, non obstante vitae periculo individui, quae bono communi cedere debet. Non sic autem contingit concessa ceterorum membrorum, ob lotius bonum, adminislralione; dolor enim maximus ex ipsorum am­ putatione consurgens, coercebit a non necessaria nedum a prodiga ipso­ rum adminislralione ». Fatendum est esse aliquas practices veritates humano convictui ne­ cessarias, quas homines instinctu quodam rationali percipiunt el sentiunt, quarum lamen rationem prorsus demonstrativam, cum eam iidem ho­ mines analytice quaerunt, difficulter inveniunt. Videtur voluisse natura sive auctor naturae huiusmodi instinctu aut sensu rationali supplere de­ fectum rationis se exercentis; eum praesertim in re tam lubrica non admodum expediat penetralia rimari. Inter huiusmodi veritates haec quo­ que (orte, qua de agimus, invenitur, quam certe confirmat consensus DD. »•1 qui in eo continetur, consensus Ecclesiae. 9 729 Sanchez ibid, addit argumentum a posteriori. Scilicet minus est inor­ dinata elTusio seminis in fornicatione, quam in pollutione, quae gravius per se peccatum est, quippe contra naturam: attamen in nullo eventu, illa licet; ergo mullo minus ista. Neminem, ait, huic conclusioni adver­ sum inveni. 120. Sed forte hypothesis, unde difficultas vera oritur, nempe quod identidem pro conservatione vitae, eieclio seminis sit necessaria, neganda est. Negandum est scilicet quod supponitur, conservationem seminis no­ cumentum vitae aliquando afferre posse. Lege dissert, mox citandam aliosque modernos el honestos medicos. Huic affinis est quaestio, quam proponit Lehmkuhl v. 1. n. 819. num liceat puellae sive, mulieri vi oppressae, semen virile exceptum, adhibitis mediis, immediate expellere : quam quaestionem ita resolvit idem Dr., monens, se loqui de muliere vi oppressa: alias enim certum est, ait, id non licere, quum malitia frustratae naturae in illa actione (expellendi semen, postquam libere susceptum est) manifesta sil. Verum mulieri vi oppressae id licere, mihi certe, inquit, probabile est et sane non videtur de hac re dubitandum; se habet enim semen ad modum iniusli aggres­ soris, quem licet repellere. Quid vero si foetus iam conceptus sil? vix probabile est, respondet idem, illico a copula foetum concipi; etsi autem id ponatur, merus conatus eiiciendi semen non eum nocebit. Nihilominus quaelibet alia actio, quae ad damnum exsistentis foetus tenderet, ulpole contraria ordinationi naturae, prorsus illicita foret. 121. Quae A. in Resoll. docet, iam fere omnia disputata sunt in Tr. de Peccatis, ad quem A. quoque reiicit lectorem. Brevissimos ergo nunc esse licebit. Unde resolves. AN ALIQUANDO LICEAT PROCURARE POLLUTIONEM XXIX. 1. Dislillalio, quae esi fluxus humoris quasi medii inter urinam el semen (cum quo coloris cl viscositatis similitudinem gerit) sine ingenti illa delectatione, non est vera pollutio et, si proveniat sine omni commotione sensus venerei, ut quandoque Iit, de ea non magis laborandum, quam de sudore, dicit Caiel. Si vero fiat cum sensu carnis et commotione spirituum generationi servientium, tum ei coo­ perari vel causam praebere, non est vel est peccatum idque veniale vel mortale, ad eundem modum, quo de pollutione dicetur. Sanch. 1. 9. d. 45. n. 32. Laym. I. 3. see. 4. n. 18. 122. De hac re sermo heic habitus est n. 109. XXX. 2. Si semen indicio medicorum transivit in materiam venenosam, licet eam medicamentis expellere, etsi praetor intentionem sequatur aliqua veri seminis emissio. Sanchez I. 9. de Malr. d. 17. n. 16. Fili. t. 30. c. 8. n. 150. Trull. I. 6. c. I. d. 8. 1. 123. Advertere licet, quod hypothesis, cui resolutio innititur, semen scilicet identidem corrumpi, verisimilius modo neganda est. I '* 730 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI Sic enim scribit doctissimus Medicus Hermenegildus M. Pistelli in dissertatione italics Sul Cehbato (Firenze Tip. Mazzoni 1844.) in po­ strema nota: « Che il seme si possa corrompere, finchè sta rinchiuso nelli organi genitali, è un falto smenlito solennemenle dalla buona fisiologia». XXXI. 3. Non tenetur quis (modo lamen absit periculum consensus in voluptatem nec voluntarie promoveat) impedire pollutionem sponte sua evenientem aut iam coeptam v. g. in somno, reprimere, sed potest sanitatis causa sinere, ut natura se exoneret; quia id non est procurare, sed pali, ut effluat, quod alias corruptum sa­ nitatem laederet. Unde idem admittit Sanch., etiamsi orta esset prius ex culpa; modo do ea doleat el consensum ulteriorem abstrahat, addilque plerumque expedire, mu­ nire se cruce el sine alio altaclu, quietis manibus, rogare Deum, ne permittat la­ psum in delectationem. Sanch. d. 17. n. 17. Trull. I. G. c. 1. d. 10. XXXII. i. Licitum esi ob finem honestum, v. g. minuendae lenlationis, sanitatis, tranquillitatis animi, optare simplici affectu spontaneam et naturalem exonerationem naturae, modo desiderium illud non sit causa efficax pollutionis. Similiter licet etiam de ea gaudere, via naturali el sine peccato facta; quia obieclum istius desiderii et gaudii non est malum: quanqnam ei qs modi desideria simplicia inutilia esse nec pe­ riculo carere, quidam bene observent. Less, d 14. n. 15. Laym. n. 17. XXXIII. 5. Si quis facturus rem aliquam necessariam vel licitam el honestam, praevidet inde naturaliter secuturam pollutionem (idque multo magis valet de distillatione), quam Limen ille nullo modo velit nec intendat, tunc, modo absit peri­ culum consensus in delectationem, non tenetur abstinere a tali actione; quia prosequenli suum ius non imputatur effeci os per accidens el praeter intentionem secutus. Hinc non obstante periculo pollutionis, licet audire confessiones mulierum, studere casibus conscientiae, tangere se ex necessitate, feminas caule el cum necessitate al­ loqui, osculari, amplecti iuxta morem patriae, si alioqui incivilis’ habendus esset. Quod si tamen periculum esset consentiendi in delectationem (quod colligitur inde, si saepius ex simili occasione mortaliter sit lapsus), a causa illa, quantumvis licita, abstinendum esset; proinde coafessarins tali casu teneretur relinquere officium. Fili. Sanch. 1. 9. d 45 Naiar. c. 1G. Laym. n. IG. Monet autem Laym. eum, qui in actio­ nibus honestis el utilibus talem miseriam experitur, facilius liberari contemnendo, quam aestimando; quia imaginatione et timore augetur. 124. Ait s. Alph. n. 483. licere alicui qui magnum pruritum patitur in verendis, illum tactu (fricationem eliam dicunt) abigere, etiamsi pol­ lutio sequatur. Et ad difficultatem, quod fieri possit ut pruritus ille ex ipso ardore libidinis proveniat, unde exstinctio pruritus per fricationem, procuratio potius pollutionis el venereae delectationis dicenda sil, respon­ det: rationabilius indicandum, quod talis pruritus, quando est valde mo­ lestus, oriatur potius ex acrimonia sanguinis, quam ex ardore luxuriae. Saltem in dubio possidet libertas se liberandi ab huiusmodi molestia per lactum de se licitum. Ex qua doctrina colligimus cum Lehmkuhl op. cit. p. 521. «Si ardor et pruritus ille non ad id tendat, ut ipsa pollutione sopiatur el extingualur, difiicullas non est illum permittere (etsi pollutio secutura sit, 4 731 dummodo absit consensus periculum); siquidem ex naturali actione tan­ gendi se duplex effectus sequatur, unus bonus, malus alter, quorum prior intenditur, alter permittitur quidem, sed in se per voluntatem detesta­ tione excluditur. At si ardor seu irritatio ad id tendunt, ut per pollu­ tionem exstinguantur, sane non licet actionem ullam ponere, quae ex se istum effectum provocet ». Subdit tamen: «Sed neque puto, in illo miserando slatu hominem debere ita esse constrictum atque ab omni corporali motu, qui alias causa efficax pollutionis nullatenus ex se censetur, abstinere, ut mulare silum in tecto, crus cruri supponere etc., modo ne intendat pollutionem neve consensus periculum grave subeat. Nam si qua actio levis pollutionem causal, haec non ex illa actione, sed ex peculiari agentis dispositione non voluntaria ortum ducit el hanc actionem, si ex se vere leviter in­ fluere censetur, sub gravi, propter miseram illam condilionem subieclivam, prohibere, meo indicio severius est. ». 125. Si autem pruritus sit levis el lollerabilis, s. Alph. non permittit tactum, quo abigatur, cum periculo pollutionis; permittit vero, cum aliqua tantum commotio secutura sit. Horn. Apost. tr. 9. n. 34. 126. Quod vero spectat ad generalem doctrinam A. in hac resolutione, recolendum est, quod habet B. in tr. de Peccatis nn. 167. seqq. AN ALIQUANDO LICEAT PROCURARE POLLUTIONEM XXXIV. G. Si pollutio secutura praevideatur ex re illicita, otiosa vel minus necessaria el haec sit causa propinqua ac natura sua ad venerem ordinata, ut sunt actus luxuriosi, tactus, aspectus, lectio, auditio, locutio turpis, mortale est ab illa non abstinere; quia in eam consentiens moraliter in effectum consentire censetur. Quod si res illa sit causa tantum remota, per accidens tantum ad pollutionem coni I 1 1 t 1 : I |ln W . fl . ;· ■ I L tf ■ J |K| I ■] ·' 732 TRACTATUS Vf. SECT. VL DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI XXXVI. Quaeres, An mutua pollutio inter mares vel feminas procurata sil molli­ ties tantum, an Sodnmia? Resp. Si liat ex solo affectu ad veneream libidinem absque concubitu, esse tan­ tum mollitiem; si vero fiat ex affectu ad personam illam indebiti sexus (praesertim si adsit aliqua coniunclio, el commixtio corporum) est quoad malitiam Sodomia. Fill. L 30. c. 8. Plura de lota hac materia V. de Peccatis, c. 1. d. 2. a. 2. el Auctores citatos. 129. Haec iam expedita sunt n. 116. 130. Cum solitaria pollutio sil, quod dolendum maxime est, frequenlissimum peccatum in adolescentibus, misericors confessarius praesto habere debet efficacia remedia, quae suggerat iis, qui resipiscere desi­ derant. Primum locum utique tenent remedia spiritualia, cuiusmodi sunt praxis quotidianarum precum cum animi recolleclione el fervore, quoti­ diana meditatio tum novissimorum tum dominicae passionis, devotio ad Virginem Immaculatam, Sacramentorum frequentia, sensuum in levioribus mortificatio, fuga occasionum, imploratio divini auxilii slalim ac se prodit prava cogitatio et mentis conversio ad alia prorsus obiecta. Sed negligenda non sunt media naturalia, quae docti el Christiani medici tradunt. J)e castitate et virginitate. 131. Ut hanc de re foeda tractationem contemplatione rei honestae el pulcherrimae absolvamus, convertamus mentem ad ea, quae illi sunt opposita, castitatem nempe et virginitatem, quarum distincta notitia confessnriis non raro necessaria est. Doctrinam dabimus s. Thomae 2. 2. qq.151-152. 132. Castitas sub Temperantia continetur: haec modum ponit, secun­ dum rationem, in appetitu delectationum tactus el gustus (q. 141.). Prout refrenat hominem ab immoderato usu ciborum seu non convenienti se­ cundum rationem, est abstinentia (ad quam refertur et sobrietas, quae est circa potus) (q. 146.): prout refrenat hominem ab immoderatis dele­ ctationibus tactus, est castitas (q. 131.). Castitas, quae a castigatione, concupiscentiae scilicet, dicta censetur, versatur circa venereas voluptates et virtus est, quae animum cohibet ab illicitis voluptatibus, ne plus sive modo, sive loco, sive tempore iis utamur, praeter praescriptum rationis ordinem. Idcirco et coniuges casti esse possunt ac debent, cum ab illicitis sibi voluptatibus abstineant, con­ tenti tantum iis, quas status matrimonialis concedit: quae est castitas coniugalis. Castitas vulgo distinguitur in imperfectam et perfectam. Illa est, quam modo diximus, qua homo se continet ab illicitis sibi volupta­ tibus: haec est, quae ab omnibus carnis voluptatibus eliam homini li­ citis, cuiusmodi sunt in coniugio, perpetuo abstinet, unde el affectum nuptiarum excludit. Porro, ul iam monuimus, volum castitatis, reser­ vatum ss. Pontifici, est volum huius perfectae castitatis. 9 733 Pudicitia, a pudore dicta, versatur circa ea, de quibus homines ma­ xime verecundantur, qui sunt actus venerei: ideoque frequenter synonima est castitatis. Prout vero ab hac distinguitur, pudicitia versatur proprie circa signa venereorum ul sunt aspectus impudici, oscula, tactus et generalim circa actus externos venereos: castitas autem circa omnes aclus sive externos sive internos. Aliter quodammodo s. Thomas distinguit q. 151. a. 4. quem cf. sis. 133. Castitatis virtus, non secus ac alia quaelibet virtus moralis, in animo est el est propositum certum et constans hominis castum se ser­ vandi: obiectum vero eius est in corpore seu in parte animali hominis et quidem obiectum, circa quod versatur virtus, sunt delectationes venereae, obiectum quod intendit et facit, est modus in usu earum, seu re­ frenatio ab illicitis. Quae refrenatio non id postulat ul motus huiusmodi sensibiles non exsurgant; id enim, frequenter saltem, non est in nostra potestate: sed in eo est sita ul nec eas velimus nec in eis libere de­ lectemur. Perfectio virtutis castitatis rive ea sit, quam perfectam diximus, sive quam imperfectam) oblinet, cum prompte, facile el libenter abstinet homo a venereis illicitis delectationibus nec harum idcirco vehementes motus in sensu sponte insurgunt: nihilominus, quoniam stadium prae­ sens est pugnae el concupiscentiae ignis nunquam plane exstinguitur atque adversarius noster circuit quaerens quem devoret, non raro iit, ut ab extrinseco tam vehementes excitentur motus in appetitu el phantasia, ul exercitatissimus quoque in virtute difficultatem non levem expe­ riatur, nisi ad auxilium Dei el patrocinium B. V. ferventer recurrat. Cum castitatis virtus nondum suam perfectionem obtinuit, ul idcirco sponte vehementes motus inordinati concupiscentiae insurgant, nititur tamen contra eos animus, ul appetitui dominetur; is dicitur coutincns: continentia scilicet via est ad statum animi tranquillum, dominium ha­ bentis in suas concupiscentias, seu ad perfectam castitatem. Cf. 2. 2. DE CASTITATE ET VIRGIMTATE 134. Pulcritudo el decor convenit speciali ratione huic virtuti. Sic sane de temperantia loquitur s. Thomas q. 141. a. 2. ad 3. «Quamvis pulcri­ tudo conveniat cuilibet virtuti, excellenter tamen attribuitur temperantiae (cuius pars est castitas) duplici ratione. Primo quidem secundum ra­ tionem communem temperantiae, ad quam perlinet quaedam moderata el conveniens proportio, in qua consistit ratio pulcriludinis... Alio modo, quia ea, a quibus refrenat temperantia, sunt infima in homine, conve­ nientia sibi secundum naturam bestialem el ideo ex eis magis est natus homo deturpari. El per consequens pulcritudo maxime attribuitur tem­ perantiae, quae praecipue turpitudinem hominis tollit >. 135. Virginitas dupliciter accipitur: 1° pro integritate carnis, libidi- 734 TRACTAI US VI. SECT. VI. DE 6” ET 9° PRAECEPTO DECALOGI nosae contagionis experte et hoc paclo tantum non est virtus, sed bonum naturae, quocum omnes nascimur. Hine quandiu integritas haec manet, manet etiam status ille, qui communiter nominatur virginitas. 2° Virginitas est virtus et sic ipsa est quoddam complementum et fastigium castitatis. Prout in mente est, ipsa est propositum perpetuo abstinendi a qualibet delectatione venerea, h. e. nunquam illam libere admittendi et perpetuo servandi integritatem carnis, quatenus est in eius potestate: obieclum autem eius, circa quod ipsa versatur, sunt delecta­ tiones venereae in parte animali et integritas carnis: quod vero facit est fuga deliberata ab illis et conservatio huius. Cum propositum dicitur, non intelligilur per se votum; quia sine hoc potest esse firma voluntas virginitatem servandi. Nihilominus fere semper cum voto coniungilur: ul idcirco dixerit s. Thomas a. 3. ad 4.: « virginitas, secundum quod est virtus, importat propositum voto fir­ matum integritatis perpetuo servandae *. Diciturjjerpefao.· si enim ab­ stinere vis ab omni venerea delectatione usque ad nuptias, virginitatis proprie virtutem non habes, licet habeas castitatis; quia virginitas neque re neque, affectu conciliari potest cum violatione aul delectatione vene­ rea, quam vis volendo nuptias (nisi velis in ipsis servare integritatem). Lessius 1. 4. c. 2. n. 97. Propositum istud determinari per se potest ex sola obiectiva pulcriludine et perfectione virtutis: adeo lamen res est difficilis infirmitati nostrae, ul nisi aliud praestantius molivum accedat, non soleant homines tale propositum concipere. Motiva praestanliora sunt amor Dei, imitatio Christi el b. Deiparae, libertas Deo serviendi absque sollicitudine exter­ narum rerum atque contemplationi vacandi. Cf. Lessium 1. c. n. 101. Cum virtus sil habitus quidam, propositum hoc est accipiendum in habitu: stabilis nempe el constans voluntatis dispositio. Virtus haec, quemadmodum castitas, cuius est absolutio, competit utrique sexui: idcirco in Apoc. XIV. 4. commendantur viri virgines. 130. Virginitatis virtus distinguitur a castitate, quam diximus imper­ fectam n. 132. ; quia virginitas abstinet quoque a voluptatibus licitis: differt autem a castitate, quam diximus perfectam ibid., ul ait Lessius 1. c. n. 90., solo connotato: est scilicet « ipsa haec virtus castitatis in subiecto incorrupto. Ulriusque enim officium est vitare omnem libidinis contagionem el subiectum servare immune in posterum a tali labe. Sed virginitas ulterius connotai hoc subiectum nunquam antea fuisse libi­ dine contaminatum, quod non includit ratio castitatis. Itaque virginitas, ul est virtus, nihil aliud est, quam castitas perfecta integritati el puri­ tati carnis coniuncla ». 13“. Quocirca si quaestio fiat quomodo haec virtus amittatur, respon­ dendum est 1. cum eodem Lessio I. c. n. 112., quod iis omnibus modis 9 735 amittitur, quibus amittitur castitas; quia reapse ab hac non distinguitur nisi ratione et connotato, ut dictum est. Includit ipsa nimirum perfectam castitatem et addit subiectum incorruptum, quod connotât. Idcirco amit­ titur desideriis turpibus et morosis delectationibus. Amittitur eliam 2. virtus virginitatis voluntate nubendi, cum nuptias vis consummare; quia propositum virginitatis est etiam propositum se con­ tinendi a concessa voluptate. Nihilominus hac sola voluntate non con­ cipitur vulgo amitti virginitas; quia manet corporis integritas ideoque ille status, qui communiter vocatur virginitas. Cum matrimonium consummare non vis, ut s. Pulcheria, virtus vir­ ginitatis integra manet; virginitati sane non matrimonium, sed eius usus opponitur. Item si matrimonium contrahens, ignores prorsus quis sil eius usus, nondum, illud volens, diceris amittere virginitatis virtutem: at si deinceps consentis in usum, profecto virtutem hanc amittis. 138. Virginitatis virtus non amittitur violatione carnis nullo modo voluntaria. Est communis doctrina. Virtus enim est in animo nec nisi actu voluntario amitti potest. Unde August, de Civ. Dei 1. I.c. 18. * Ideo cum eis (concupiscentiis) non cedere inconcussa intentione persistit (ani­ mus) nec de ipso corpore perit castitas; quia eo sancte utendi perse­ verat voluntas el quantum in ipso est, eliam facultas ». 139. Si vero violatio carnis voluntaria sil, amittitur virginitas irreparabililer (s. Thom. q. 152. a. 3. ad 3.). Virginitas enim dicit, praeter per­ fectam castitatem, subiectum haud libere corruptum, quod nempe nun­ quam libere vitiatum fuerit: iam vero fieri nequit ut qui expertus est voluptatem veneream, liat non expertus, mails. Thom. 1. c.: ergo. Perinde est scilicet ac in innocentia, quae amissa recuperari nequii. « Audenter loquor, ait Hieronymus episl. ad Euslachium de Custodia virginitatis, cum omnia possii Dens, suscitare virginem non potest post ruinam : valet quidem liberare de poena, sed non vult coronare (corona virgini­ tatis) corruptam », quae nempe olim corrupta fuit. S. Thomas ibid, ait, quod qui hoc pacto virginitatem amisit, non re­ cuperat per poenitentiam materiam virginitatis, nempe integritatem car­ nis, sed recuperat propositum virginitatis, nempe quoad futurum, ul quantum in ipso est velit virgo permanere. Difficultas sane est, quia virginitas postulat subiectum nunquam corruptum: semel ac vero cor­ ruptum est, fieri nequit, ut non fuerit corruptum; porro propositum ad impossibile non datur. Respondet Caietanus ibid., quod formale virtutis (quod heic dicimus esse propositum) aliter invenitur, cum est coniunclum suae materiae et aliter, cum est ab ea separatum. Nam cum ma­ teria virtutis exstat, ul heic integritas carnis, per formale simpliciter determinatur: quemadmodum cum ingens pecunia adest, is qui magni­ ficentiae virtute praeditus est, determinat eam ad sumptus magnos. Cum DE CASTITATE ET VIRGINITATE 736 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI aulem eidem virtuoso pecunia deest, a magnificentia non determinatur ad sumptus magnificos pecunia absolute, sed condilionale, nempe si adesset: h. e. vellet is sumptus facere, si posset. Et sicut salvatur in hoc paupere magnificentia formaliler, ila in corrupto seu corrupta salvatur virginitas formaliler ex proposito integritatis servandae, si adesset. El hoc, ait, sufficit. Similis est responsio Lessii η. 122., recuperari posse virtutem virgi­ nitatis 1. actibus, etsi non efficacibus, saltem inefficacibus, qui nempe consistunt in simplici atTeclu el bonis desideriis: sicut pauper potest comparare virtutem magnificentiae, etiamsi illi materia ad opus neces­ saria desit. 2. Recuperari polest actibus quoque efficacibus, quamvis diminute: quatenus non quidem velit conservare integritatem, sed velit in posterum ab omnibus iis abstinere, quibus posset violari. 140. Quaeres an virtus virginitatis amissa per consensum internum in delectationem veneream (137.) absque opere externo, sit amissa inse­ parabiliter. Polo quaestionem esse posse de nomine. Reapse his amittitur virginitas, quatenus amittitur castitas, a qua non distingui diximus vir­ ginitatem. Porro, ut etiam diximus, castitas, quae est elementum virgi­ nitatis, est castitas perfecta. Iam vero si nomine castitatis perfectae intelligis eam, quae non solum a qualibet delectatione sive licita sive illicita abstinet, sed etiam quae semper abstinet: palet hanc amissam amplius recuperari non posse: fieri enim amplius nequii, ul qui peccavit, semper abstinuerit. Si aulem no­ mine castitatis perfectae intelligis lanium eam quae abstinet ab omni de­ lectatione vel licita, haec recuperari poterit, sicut polest et castitas im­ perfecta. Certe prior est perfectior gradus virgineae castitatis. 141. Constat, virginitatem non solum licitam esse, sed esse praeclaram virtutem. Est enim de ea consilium Domini 1. Cor. VII. 25. cf. et Matlh. XIX. 12. Propositum, ail s. Thomas ari. 3. perpetuo abstinendi a delectatione venerea, laudabile redditur ex line, in quantum scilicet hoc fit, ad va­ candum rebus divinis. Mulier nempe innupta et virgo cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. I. Cor. VII. 34. Nec virgo ulli adversatur legi: lex enim coniugii multitudini lata est, non singulis. Cf. s. Thomam a. 2. ad 1. Constat tandem virginitatem esse excellentiorem matrimonio, ul de­ finivit trid. Syn. sess. 24. c. 10. «si quis dixerit statum coniugalem an­ teponendum esse statui virginitatis vel caelibatus et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut caelibatu, quam iungi matrimonio, a. s. >. Sane « hic error, ail s. Thomas a. 4., praecipue destruitur el exemplo Christi, qui el matrem virginem elegit el ipse virginitatem servavit et ex doctrina Apostoli, qui I. Cor. VII. 38. virginitatem consuluit tanquam Λ DE CASTITATE ET VIRGINITATE melius bonum. Et eliam ralione: lum quia bonum divinum (in ea con­ secratione aul dedicatione silum, qua virgo se totum mancipat Deo et Deo coniungilur) est potius bono humano, lum quia bonum animae prae­ fertur bono corporis, lum eliam quia bonum contemplativae vitae praefer­ tur bono activae. Virginitas autem ordinatur ad bonum animae secundum vitam contemplativam, quod est cogitare ea, quaesunt Dei : coniugium autem ordinatur ad bonum corporis, quod est corporalis multiplicatio generis humani et perlinet ad vitam activam >. Quamvis autem ope generationis fiat ul el animarum multiplicatio exsistat, generatio tamen carnalis, ul heic advertit Caietanus, secundum suum genus, corporale bonum directe facit: iuxta illud loannis 111. 6. Quod natum est ex carne, caro est. Est nimirum aliquid naturale el in praesenti ordine vitiatum: coniunclio vero cum Deo el contemplatio divinorum, supernaturalis. Cf. Lessium 1. c. nn. 102-111. 142. Nota, eas quae consecrationem virginum ab Episcopo accepturae sunt, iuxta Pontificale Romanum, debere esse reapse integras carne. Id certe supponit Pontificale in suis precibus el praecipiens, ut Episcopus, antequam ad actum procedat consecrationis, interroget scorsim singulas de vita et conscientia et carnis integritate. Si tamen aliqua violenter oppressa fuerit idque occultum sil (ne secus scandalum nempe oriatur), consecrari potest el licet ei affirmare se esse incorruptam nimirum corruptione voluntaria. Nam reapse adhuc est vera virgo. Cf. n. 138. Si autem voluntaria fuerit amissio integritatis, non posse consecrari, etsi crimen sit occultum, mulli DD. docent cum s. Thoma, apud Les­ sium n. 117.; quia in sacra men tali bus Ecclesiae actionibus non debet intervenire fictio. Tum illa consecratio est propria virginum: ergo nequii applicari corruptae, sicut consecratio aquae nequit applicari vino. Nihilominus, quando essel periculum scandali, addunt quidam, adhi­ beri posse ritum consecrationis, omissis iis, quae sunl de substantia con­ secrationis virginalis et mutato nomine virginitatis in nomen castitatis el continentiae. Verum aegre hoc pacto scandalum h. e. revelatio occulti criminis vitaretur. Quapropter censet Lessius et in istis eundem prorsus ritum adhiberi posse: cum enim hic ab institutione Ecclesiae pendeal el secundum eius intentionem fiat, praesumi merito potest Ecclesiam velle, quando peri­ culum gravissimi incommodi instat, verba sua et illis aecomodare, quae publice habentur virgines; nam el hae possunt vere aliqua ralione vo­ cari tales et ipsae suo modo possunt esse sponsae Christi. 143. In virginitatis commendationem subdimus quaedam verba, quae in earum consecratione cantat Episcopus. « Respice Domine, super has famulas t Balle 738 TRACTATUS VI. SECT. VI. DE 6° ET 9° PRAECEPTO DECALOGI les, libi devotionem suam offerunt, a quo el ipsae vota assumpserunt. Quomodo enim animus mortali carne circumdatus, legem naturae, liber­ tatem licentiae, vim consuetudinis el stimulos aetatis evinceret, nisi tu Deus, per liberum arbitrium, hunc in eis amorem virginitatis clementer accenderes, tu hanc cupiditatem in earum cordibus benignus aleres, tu fortitudinem ministrares? Effusa namque in omnes gentes gratia tua, ex omni natione, quae sub caelo est, in stellarum innumerabilium nume­ rum, novi Testamenti heredibus adoptatis, inter celeras virtutes, quas tiliis tuis non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis, sed de Spiritu Sancio luo genitis indidisti, eliam hoc donum in quasdam mentes de largitatis tuae fonte defluxit, ut, cum honorem nuptiarum nulla inter­ dicta minuissent ac super sanctum coniugium nuptialis benedictio per­ maneret, exsisterent tamen sublimiores animae, quae in viri ac mulieris copula fastidirent connubium, concupiscerent sacramentum (h. e. rem significatam, videlicet unionem Christi cum Ecclesia et anima iusti) nec imitarentur quod nuptiis agitur, sed diligerent quod nuptiis praenotatur. Agnovit auctorem suum beata virginitas et aemula integritatis angelicae, illius thalamo, illius cubiculo se devovit, qui sic perpetuae virginitatis est sponsus, quemadmodum perpetuae virginitatis est filius ». 14i. Sacram ceremoniam sic absolvit Episcopus. « Auctoritate omni­ potentis Dei el beatorum Apostolorum eius Petri el Pauli, firmiter el sub interminatione anathematis inhibemus, ne quis praesentes virgines seu sanctimoniales a divino servitio, cui sub vexillo castitatis subieclae sunt, abducat, nullus earum bona surripiat, sed ea cum quiete possi­ deant. Si quis aulem hoc attentare praesumpserit, maledictus sit in domo cl extra domum, maledictus in civitate et in agro, maledicius vigilando el dormiendo, maledicius manducando el bibendo, maledicius ambulando el sedendo, maledicta sint caro eius et ossa, a planta pedis usque ad verticem non habeat sanitatem. Veniat super illum maledictio hominis, quam per Moyseu in lege filiis iniquitatis Dominus promisit (cf. Deui. XXVIII. 15. seqq.), deleatur nomen eius de libro viventium et cum iuslis non scribatur. Eiat pars el hereditas eius cum Cain fratricida, cum Dathan el Abiron, cum Anama et Zaphira, cum Simone mago et luda proditore el cum eis, qui dixerunlDeo: recede a nobis, semitam viarum tuarum nolumus. Pereat in die indicii, devoret eum ignis perpetuus cum diabolo el angelis eius, nisi restituerit el ad emendationem venerit. Fiat. Fiat». Qui habet aures audiendi, audiat. De 7. et IO. Praecepto, cum amplissima sil eius materia, ad iustitiam spectans, agemus seorsim in speciali tr. de Iure et luslitia. 9 C* MATERIA OCTAVI PRAECEPTI 739 SECTIO VII. DE OCTAVO PRAECEPTO. Quid hoc praecepto prohibeatur. I. Prohibetur hic omnis iniusla laesio famae el honoris proximi ac praecipue omnis falsilas el mendacium ac laesio verbalis, (piae fit tum in indicio falso accu­ sando, vel verum celando, lum eliam extra, perniciose mentiendo, secreta revelando, de quo V. Bon. de Rest. d. 2. q. 2. p. ult. Laym. 1. 3. t. 3. p. 2. q. 5. ac denique de­ trahendo. 1. Hoc praecepto (Ex. XX. 1G. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium, cf. Maith. XVIII. 19.) prohibetur explicite falsa testificatio in indicio, quae est quoddam mendacium perniciosum et est contra caritatem proximi atque iusliliam : implicite et consequenter pro­ hibetur, ut ait Auctor, quodlibet mendacium, quaelibet iniusla laesio famae el honoris proximi, quae fiat verbis vel aequivalenlibus signis, cuiusinodi sunt contumelia, detractio, derisio, maledictio. Ad haec, propler analogiam, revocant IH). suspicionem temerariam, opinionem temerariam ac temerarium iudicium de proximo atque eliam iniuslam revelationem secreti, quia verbis fieri solet. Advertit s. Thomas 1.2. q. 101. c. 1. quaedam esse inter praecepta mo­ ralia, quae non sunt cuilibet manifesta sed sapientibus (cf. q. 100. a. 3.) atque huiusmodi addita in lege fuisse deinde praeceptis Decalogi. Et quod spectat ad octavum praeceptum, quod est de prohibitione falsi testimonii, «additur prohibitio falsi indicii, secundum illud Ex. XXIII. Nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a veritate devies et prohi­ bitio mendacii, sicut ibi subditur: mendacium fugies et prohibitio detra­ ctionis secundum illud Lev. XIX. non erit criminator et susurro in populis ». Praeceptum istud et negativum est et affirmativum. Ita Gatech. Rom. de 8. Praec. n. 2. « In hoc praecepto... animadvertantur duae leges, altera prohibens, ne falsum dicatur testimonium: iubens altera, ut, si­ mulatione fallaciisque sublatis, dicta et facta nostra simplici veritate me­ tiamur ». Ex quo consequens est prohiberi ea omnia quoque dicta vel aequivalentia facta quae sunt contra veritatem. Ideo aulem ad affirma­ tivum praeceptum altera pars pertrahitur, ul innuatur id, quod omnibus affirmativis praeceptis est commune, nempe ea semper, sed non pro semper obligare, cum e contrario saepius veritatem occultare necesse sit. 2. In falsa testificatione iudiciali, cui iuramentum adhibetur, repentur tum periurium, tum mendacium perniciosum. Dc periurio autem nihil restat nunc dicendum post tractationem de Iuramento. Agendum ergo de Mendacio (quod. A. omisit) aliisque peccatis superius enumeratis. 740 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI * De Mendacio. * 3. Malitiam mendacii declarat s. Thomas 2. 2. q. 110. n. 1. Praemiserat tamen q. praeced. notitiam virtutis, cui mendacium opponitur, quam vocat veritatem seu voracitatem. Cuius proprium est ordinem ponere in ma nifeslalione (quae ordinarie verbis fit) eorum, quae apud nos sunt, h. e. nostrorum iudiciorum: qui ordo in hoc silus est, ut signa adaequentur rei signatae, ut conformilas proinde sil inter interiores animi sensus et eorum manifestationem. Porro q. 110. a. 1. docet mendacium opponi veritati seu voracitati, hoc pacto. « Dictum est, quod vinus veritatis in manifestatione consistit (h. e. circa illam versatur), quae fit per aliqua signa: quae quidem manifestatio sive enuncialio est rationis actus conferentis signum ad signatum. Omnis enim repraesentatio consistit in quadam collatione, quae proprie perlinet ad rationem... In quantum tamen huiusmodi manifestatio sive enuntiatio est actus moralis, oportet quod sil voluntarius et ex intentione voluntatis dependens. Obieclum autem proprium manifestationis sive enuntiationis est verum vel falsum (conformilas nempe heic vel deformitas signi cum re signata). Intentio vero voluntatis inordinatae potest ad duo ferri, quo­ rum unum est, ul falsum enuntietur, aliud est effectus proprius falsae enuntiationis, ul scilicet aliquis fallatur. Si ergo ista tria occurrant, sci­ licet quod falsum sit quod enuntiatur el quod adsit voluntas falsum enuntiandi et iterum intentio fallendi, tunc est falsitas materialiter, quia falsum dicitur el formaliter, propter voluntatem falsum dicendi el ef­ fectiva, propter voluntatem falsitalem imprimendi ». * Sed tamen (notetur hoc) ratio mendacii sumitur a formali falsitate, secundum hoc scilicet, quod aliquis habeat voluntatem falsum enuntiandi. Unde et mendacium nominatur ex eo, quod conlra mentem dicitur...: quod autem aliquis intendat falsitalem in opinione alterius constituere, fallendo ipsum, non perlinet ad speciem mendacii, sed ad quandam perfectionem ipsius, sicut el io rebus naturalibus aliquid speciem sortitur, si formam habet, etiamsi desit formae effectus ». Quod el repetii in resp. ad 3n' « Cupiditas fallendi perlinet ad perfectionem mendacii, non autem ad speciem (h. e. essentiam) ipsius, sicut nec aliquis effectus perlinet ad spe­ ciem suae causae ». 4. Quod ul clarius inlclligatur, distinguenda est duplex voluntas fal­ lendi. Prior, quae sila est in ipsa voluntate falsum enuntiandi; hoc ipso enim fallis seu decipis auditorem, qui te putat sentire quod dicis: altera est voluntas errorem circa aliquid gignendi in mente auditoris, ut si vir doctus, interrogatus quid de aliqua re sentiat, falsum enuntiet, contra mentem suam loquens, ut in errorem alium inducat. Iam vero s. Thomas, negans voluntatem fallendi spectare ad essentiam mendacii, de hac al- i DE MENDACIO /41 lera loquitur; priorem vero intelligunt, qui mendacium definiunt: locu­ tionem contra mentem cum voluntate fallendi, ut e. g. Gury t. 1. §. 438. ex Augustino contra Mendacium c. 3. Cum ergo voluntas falsum dicendi sit de essentia mendacii, prout culpa est et falsilas mendacii sila sil in deformitate signi a re signata h. e. verborum a indiciis mentis, non mentiuntur qui asserunt falsum, quod putant verum, sed solum errant; enuntiant enim quod habent in mente ideoque voluntatem habent verum dicendi. E contrario mentiuntur, qui verum dicunt, quod falsum putant; quia est voluntas falsum dicendi. 5. Divisio mendacii non uno modo fieri potest. Per se, secundum ipsam mendacii rationem, mendacium in duo dividitur, scilicet in mendacium, quod transscendit veritatem in maius, quod perlinet ad iaclantiam et in mendacium, quod deficit a veritate in minus, quod perlinet ad ironiam, ul palet per Philos, in 4. Elhic. Haec autem divisio ideo est per se ipsius mendacii, inquantum huiusmodi opponitur veritati : veritas enim aequalitas quaedam est, cui per se opponitur maius et minus. Ita s. Thomas a. 2. * Alio modo potest dividi mendacium, in quantum habet rationem culpae, secundum ea, quae aggravant vel diminuunt culpam mendacii, ex parte finis intenti ». Ibid. Atque huc spectat consueta Theologis di­ visio in mendacium iocosum, officiosum, perniciosum. locosum est, quod ordinatur ad aliquid delectabile: officiosum, quo in­ tenditur iuvamenlum alterius (etiam sui ipsius) vel remotio nocumenti et per haec diminuitur culpa mendacii. Perniciosum est, quo intenditur alterius nocumentum et per hoc aggravatur culpa mendacii. Ita s. Thomas ibid. Constat quod idem mendacium potest esse simul alteri officiosum et perniciosum alteri. 6. Mendacium ex genere suo est intrinsece malum. Patio est, ail s. Tho­ mas a. 3., quia « est actus cadens super indebitam materiam. Cum enim voces naturaliter sint signa intellectuum, innaturale est el indebitum quod aliquis voce significet id, quod non habet in mente... Unde omne mendacium est peccatum, sicut etiam Augustinus asserit in libro contra Mendacium. 1. c. ». 7. Convenit inter omnes mendacium iocosum esse tantum peccatum veniale: non enim adversatur caritati. El quidem, ul peccatum sit, oportet esse verum mendacium ; si enim auditoribus constat te non velle verbis, quae profers, significare quod habes in mente, sed solum velle ludere, nullum est reapse mendacium. Item mendacium officiosum est per se veniale peccatum, iuxla omnes; non est enim conlra caritatem Dei el proximi, imo ex quadam caritate, licet non recte ordinata, procedit. Mendacium vero perniciosum in re gravi, mortale peccatum est; quia caritatem excludit. 742 TRACTATUS VI. SECT. VIL DE 8° PRAECEPTO DECALOGI 8. Ad mendacium revocatur simulatio; * sicut enim veritati opponitur quod aliquis per verba exteriora aliud significet quam habet apud se, quod ad mendacium perlinet: ila etiam opponitur veritati, quod aliquis per aliqua signa factorum vel rerum, aliquid significet contrarium eius, quod in eo est, quod proprie simulatio dicitur », ait s. Thomas q. 111. a. 1. Quaedam aulem simulatio est hypocrisis, illa nempe, « qua quis simulat personam alterius, sicut cum peccator simulat personam iusli ». Ibid. a. 2. Est nimirum hypocrisis simulatio sanctitatis, ut dicit a. 4., ubi el doce­ mur, quod ea per se non est peccatum mortale; quia intentio hypocritae est ad hoc ul videatur bonus: id aulem non opponitur caritati. Ad mendacium quoque spectat adulatio, quae est mendacium aulicis et gratiam potentium aucupantibus familiare. S. Thomas iam meminit (n. 5.) iactanliae et ironiae. lactantia est, qua quis de se aliquid dicit supra se h. e. supra id quod in se est secundum rei veritatem: opponitur proinde veritati per modum excessus q. 112. a. 1. Ironia (sic a Philosopho est appellata) vero est, « cum aliquis dicit mi­ nora. a veritate declinans, puta cum asserit de se aliquid vile, quod in se non recognoscit aul cum negat de se aliquid magnum, quod tamen per­ cipit in se ipso esse et sic pertinet ad ironiam el est semper peccatum ». q. 113. a. 1. Viri autem sancti frequenter vel non recognoscunt in se ipsis bona, quae habent, vel certe non recognoscunt ut sua, sed Dei. Ibidem ad 2. s. Doctor monet, « quod ad bonitatem mentis perlinet, ut homo ad iuslitiae perfectionem tendat. Et ideo in culpam reputat, non solum si deficiat a communi iuslilia, sed eliam si deficiat a iuslitiae perfectione, quod quandoque culpa non est. Non aulem culpam dicit, quod pro culpa non recognoscit, quod ad ironiae mendacium perlineret ». 9. Quamvis nunquam liceat mentiri; licet tamen veritatem occultare prudenter sub aliqua dissimulatione. Id enim humano convictui necessa­ rium non raro est, nec fit alteri iniuria; non enim quilibet ius habet no­ scendi quae apud nos sunt. 10. Hinc honestas eius, quae dicitur restrictio mentalis: de qua nihi­ lominus iam salis actum est, ubi de Iuramenlo. Dub. I. Quid sit suspicio, indicium temerarium et dubitatio ac quale peccatum. II Suppono haec tria differre inter se, quod indicium sit firma animi sententia seu a. lino si reapse actu ea distincta scientia et advertentia habeantur: videtur impossibilis iste actus, ul advertens deesse motivum, quo affirmetur vel probabilitas vel veritas malitiae alicuius, simul tamen affirmes id vel probabile vel verum esse; deficiente enim ratione sufficienti assentiendi, nequit esse as­ sensus. Poterit esse apprehensio huius rei in intellectu, qua voluntas de­ lectetur : sed qui assensus esse queat, profecto non videmus. Nihilominus si solum in confuso advertentia habeatur, polest intellectus, quibusdam vel levibus molivis exsistentibus, a mala voluntate flecti ad assensum po­ nendum, quem motiva non postularent. * III. Resp. I Judicium temerarium, cum plena advertentia, do gravi malo proximi, commun iter est mortale, contra iustitiam. Ila Fill. Less. c. 29. I. 2. Lavm. w I. c. t.3. QUID SIT SUSPICIO IUDICIUM TEMERARIUM ETC. 745 c. 2. Katio est, quia proximo tit gravis iniuria, dnm sine causa improbus habetur, cum habeat ius ad bonum nomen et famam: praeterquam quod ex his indiciis ple­ rumque gravia mala sequantur. In confessione tamen non opus est explicare speciem mali indicati, cum omnia uni iuslitiae cominntativao in specie infima adversentur. Escob. E. 10. c. 4. n. 36. Dixi, communiter; quia, si iudicium habeal magnam probabilitatem, etsi non omnino sufficientem ad certitudinem, erit veniale; quia moralis certitudo el magna probabilitas non adeo distant, ul censeatur gravis iniuria, indicare certum, quod est valde probabile, ver. gral. si indices iuvenetn solum cum puella inventum in cubiculo illicita tractasse. 14. * Itaque quando indicium est firmum de malo alterius, absque suf­ ficienti motivo, est, ait Lugo disp. cil. η. 11., peccatum mortale, « si fiat cum plena advertentia el sit de malo gravi proximi ». Dixi, subdit, si fiat cum plena advertentia; ad malitiam enim gravem iudicii, oportet quod homo, advertens plene iudicium esse temerarium, Ii. e. sine sufficienti fundamento et de malo gravi proximi, adhuc velit indicare el non cohi­ beat intellectum ». Si reapse haec adsit, non est dubitandum de gravi­ tate peccati: sed, ut iam innuimus, difficultas est circa ipsam hypoihesim an sil possibilis, quod nempe sufficientia motiva alicuius rei affirmandae desini idque plene advertatur el nihilominus iudicium firmum de eadem re ponatur; quare addit continuo Lugo: « vel certe advertat obligationem examinandi sufficientiam fundamenti el nolit examinare, an sil vel non sufficiens ». Quae hypothesis minus difficilis apparet eamque reapse conlingere putamus, cum quis peccat temere indicando. Ratio gravitatis peccati petitur primum ex verbis Christi Luc. VI. 37. Nolite indicare et non indicabimini: nolite condemnare et non con­ demnabimini : scilicet si alios condemnabimus (utique absque sufficienti ratione) el nos condemnabimur. Rationem theologicam sic affert Lugo ibid. < Quia unusquisque ius habet ad propriam famam relinendam apud alios: ergo sicut peccamus contra iustitiam, illam apud alios tollendo per detractionem, sic eliam apud nosmelipsos per indicium temerarium. Secundo, quia haec indicia pariunl ex se proximi contemptum, impe­ diunt eius honorem externum el plura alia commoda. Ex quo ill, ho­ mines gravissime ferre, quando sciunt se ab aliis leniere indicari et condemnari, etiamsi iudicium non prodiverit in detractioni m externam ». Ratio ergo huius peccati sila est in iniuria gravi contra iustitiam, quae iniuria vera est, etsi nullum damnum extrinsecus sequatur. Cf. n. 21. * 15. Ad noscendam materiam gravem in indicio temerario, nulla alia regula assignari polest, nisi ea, quae datur ad cognoscendam gravitatem detractionis, de qua infra: cum hoc tamen discrimine, quod gravior for­ tassis materia requiritur ad gravitatem iudicii. Homines enim molestius ferunt auferri sibi bonam existimationem per detractionem externam, quam per solum interius iudicium. Lug. disp. cit. n. 23. 746 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI 16. * Advertendum vero, quod, quamvis superius exempla afferentes indicii temerarii, locuti simus de indiciis circa probitatem aul improbi­ tatem alterius, noluimus tamen dicere l.quod solum iudicia temeraria de culpa per se gravi, sint graviter mala; nam fieri potest ut gravis censeatur imuria, quod alicui vilium per se leve imponas: ut e. g. si temere indices Papam esse mendacem: neque 2. volumus dicere quod solum in re morum occurrat materia indicii temerarii culpabilis. Nam el detractio, ul videbimus, circa alia versari potest el generalim quod vere indecorum est, etsi absque culpa, graviter ferunt homines de se indicari, ut si honestum et illustrem virum aul Episcopum indices, absque sufficienti motivo, esse spurium. Difficilius lamen erit in his rebus, quae moralem honestatem non spectant, attingi in iudiciis temerariis gravitatem peccati mortalis. Sed perpendenda sunl adiuncla personae, conditionis etc., habita simul ratione communis hominum in huiusmodi rebus existi­ mationis. Hoc autem, quod de indiciis, re in se ipsa spectata, dicimus, idem cum proportione et de opinione vel dubitatione dicendum. 17. Contra assertam doctrinam de gravi malitia indicii temerarii, obvia est difficultas; quia infamia, quam quis contrahit ex iniusta revelatione sui criminis apud unum virum, a quo non limetur ulterius propagandum, non est semper in revelante materia peccati mortalis: atqui perinde se habet, cum quis apud se ipsum diffamat aliquem, absque periculo evulgalionis: ergo. Duplex est responsio. Prior Lessii 1.2. c. 11. n. 71. ne­ gantis paritatem; nam indicium temerarium non revelationi criminis occulti, sed impositioni falsi criminis h. e. calumniae potius comparanda est. Atqui calumniari in re gravi vel apud unum, est peccatum mortale. Alteram responsionem dat Lugo disp. cil. n. 12. negando, cum communiori, ul ait et veriori sententia, Maiorem: qua de re infra. 18. Quod ait A. non esse necesse aperire iu Confessione speciem mali indicati, supponit id, quod inferius tractabitur: an peccata contra famam proximi sint eiusdem speciei. * Έχ quibus resolves peccari tantum venialiter temere indicando in seqq. casibus, v. Tanner 2. 2. q. 3. d. 2. IV. 1° Si non sit grave malum, quod proximo temere impingis et sic eum, qui iudical alium esse spurium, vel filium ludaei, a mortali excusant Nav. Azor el Less, contra alios apud Dian. p. 5. r. 69. Si sil grave quidem, sed non perfecte advertas. 3’ Si advertas quidem te male iudicare, non lamen advertas signa esse insuf­ ficientia nec de iis dubites. 1 Si signa sint sufficientia ad opinionem saltem probabilem. 4 QUID SIT SUSPICIO IUDICIUM TEMERARIUM ETC- 747 5° Mortale eliam non esi (per se loquendo), si de indeterminato tantum indices: quia nulli fit gravis iniuria. Esc. 1. c. ex Fagund. 19. Clara sunt nec difficultas est nisi forte in primo; non quidem quoad principium, sed quoad exemplum allatum: sed cf. dicta n. 16. S. Alphonsus quidem lib. 3. n. 964. censens probabiliorem sententiam, quae affirmat suspicionem quoque temerariam pertingere posse ad mortale peccatum, ul si pium religiosum temere suspiceris esse haereticum, inter alia exempla hoc affert: si de viro communiter habito ut catholico suspi­ ceris quod sit ludaeus: verum ludaeum inlelligil religione: A. vero gente. V. Ilesp. 2. Suspicio cl dubitatio temeraria ex genere suo videnlur esse peccata tantum venialia, maxime si procedant ex errore intellectus, quo indicia, ut sufficientia, apprehenduntur. Ita Laym. ex s. Thom. Nav. Molio. Fili. tr. 4. c. 1. q. 5. Less. 1. 2. c. '29. d. 3. etc. contra inultos, qui putant esse mortale. Ilatio est. quia communiter suspicio tantum est concitatio quaedam ad assensum; manet enim in mente suspicantis aliquo modo bona existimatio proximi: ergo non Iit illi gravis iniuria, cum non totaliter deturbetur de possessione bonae famae; (it tamen aliqua, quia temere dubitatur. Dixi : maxime, si ex errore; quia talis, cum non sit per se voluntaria nec pertinax, meretur excusationem: si vero ex malevolentia in suspicione gravi persistas, erit mortale, ul docent Less. Fill. etc. ob iniuriac gravitatem. Atque idem est de dubitatione positiva, orta ex malevolentia absque causa; procedit enim ex contemptu alterius, proindeque gravis iniuria reputatur. 20. * Doctrinam s.Thomae retulimus n. 10. S. Doctor malitiam peccati mortalis reperit solum, ubi est certa aestimatio, ex levibus indiciis, de gravi malo proximi. Porro dubitatio, suspicio, opinio non habent certam de malo proximi aestimationem. Thoma m sequitur Caietanus ibid., inquiens: « verum est, quod quia opinio imperfectum quid est in genere cognitionis et determinationis, propter haesitationem admixtam et iudicium temerarium de peccatis levibus, ratione materiae, imperfectum est; ideo nullum horum est peccatum mortale, sed solummodo temerarium indicium de mortali ex levibus indiciis ». Et citatur Augustinus tract. 90. in loannem: « si suspicionem omnino vitare non possumus, quia homines sumus, indicia tamen, idest definitivas firniasque sententias continere .debemus». Laymann vero ab A. citatus docet 1. quod temeraria suspicio est ex genere suo peccatum veniale. Nam per eam fama parum laeditur. Docet 2. valde probabile esse, quod suspicio de gravi scelere, v. g. proditionis, incestus, levissimis indiciis ac magna animi temeritate de persona honesta concepta ad mortalem peccatum pertingat. Lessius ab A. quoque citatus I. 2. c. 29. d 3. distinguit duplicem suspicionem (quae el opinionem comprehendit). Prior est, cum quis suspicatur « · ·. Iw ; !lil ||]| rH MI. ff lh T [. I | L11| Ιί’ί 1L' <8 1 |L J‘ |l | ||n [I || II· 'Id HI 111 fl|l MM IH Bh ,111 11| 748 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI suspicari et eliam, aliquo modo dubitat an causa sil sufficiens ad suspi­ candum, lamen neglecto eius examine, non excludit suspicionem, paratus excludere, si adverteret causam non esse sufficientem. Altera est, cum quis non tam ex errore, quam ex malo affectu el malevolentia erga aliquem, licet advertat causam suspicandi non esse sufficientem, tamen ex malitia vult sic de proximo sentire. Iam vero de priore affirmat, quod sit leve peccatum; quia est levis iniuria seu levis laesio famae proximi. De altera affirmat, quod, si obiectum eius sit grave malum proximi, quod nempe illi sil magnae infamiae, est peccatum mortale. Quia procedit ex malitia, qua quis vult ila su­ spicari de aliquo ut eum contemnat el pro vili habeat: qua in re gravis est iniuria. 21. Circa quam doctrinam advertimus duo. Primum, non sola suspicio heic consideratur, sed causa eius eaque in se graviter mala, puta odium, quae causa malitiam suam communicat iis actibus, qui propter eam hunt. Alterum est, videri nobis maxime idoneam hanc doctrinam Lessii, qua reddatur ralio gravitatis peccati in iudicio et etiam, si opus est, in suspicione, petita ex mala voluntate, quae male affecta est erga alium el vult male sentire: quam rationem et A. indicavit. Cum per huiusmodi suspiciones aut opiniones gravis identidem iniuria proximo Heri possit, quia molestius quis fert suspicionem de aliquo nefando crimine, quam indicium seu definitivam sententiam de alio minus gravi mortali peccato; recenliores Theologi, ul ait Lugo disp. 14. n. 14. el 18., consentiunt opinionem quoque ac suspicionem de malo alterius, posse esse peccatum grave idque tanquam probabilius tenets. Alph.n. 964. Cum res lamen certa non sit et frequenter confessorius aegre in accu­ satione horum peccatorum discernere valeat, an omnes conditiones.ndfuerint pro gravi malitia peccati, licebit ei quiescere in probabilitate prioris sententiae, quae auctoritate Thomae et Augustini munitur. 22. Quod spectat ad dubitationem, cum utriusque partis affirmantis vel negantis suppetunt motiva probabilia, non licet indicare hominem positive pravum: quod est per se evidens: sed debemus vel cohibere assensum, vel in meliorem pariem rem interpretari. Quia, ut ait s. Thomas q. 60. a. 4., « nullus debet alium contemnere vel nocumentum quodeumque inferre absque cogente causa et ideo ubi non apparent manifesta indicia de malitia alicuius, debemus eum ut bonum habere, in meliorem partem interpretando quod dubium est ». Quod sic declarat, expediens difficultatem ad 2,n: « Aliud est indicare de rebus el aliud de hominibus. In iudicio enim, quo de rebus indicamus, non attenditur bonum aut malum ex parte ipsius rei, de qua iudicamus. cui nihil nocet qualitercumque indicemus de ipsa, sed attenditur ibi solum bonum indicantis... Sed in iudicio, quo iudicamus de hominibus, 749 praecipue attenditur bonum et malum ex parle eius, de quo iudicamus, qui in hoc ipso honorabilis habetur, quod bonus iudicalur et contempti­ bilis, si iudicalur malus. El ideo ad hoc potius tendere debemus in tali iudicio, quod hominem indicemus bonum, nisi manifesta ralio in con­ trarium appareat». Ita s. Thomas, qui praeterea monel, indicium tale, quamvis falsum esse contingat, non esse aliquod malum intellectus, vel sperni posse; quia ad perfectionem intellectus secundum se non perlinet cognoscere veritatem singularium contingentium : sed magis hoc indicium perlinet ad bonum affectum animi. Idcirco videntur leges logicae in indi­ candis huiusmodi hominum factis contingentibus subordinandae esse legi caritatis. At propterea orta est quaestio inter DD., quomodo accipenda sit haec doctrina s. Thomae. Scilicet an rem dubiam debeamus in meliorem partem interpretari positive h. e. existimantes hominem esse probum, an nega­ tive h. e. non existimantes esse improbum. Cf. Lessium 1. c. nn. 32-36. et Lugo disp. cit. n. 21., qui affirmant satis esse si negative non existi­ memus improbum. Ratio est, quia nemo tenetur ad assensum, quo se exponit periculo errandi, quod sapienti est vitandum. * 23. Licet in dubio non debeamus in deteriorem partem interpretari, expedii tamen interdum ita interpretari per quandam suppositionem, scilicet ita nos gerere in praecavendo malo el in adhibendo remedio, ac si proximus esset iniquus, lia s. Thomas a. cit. ad 3m « Cum debemus aliquibus malis adhibere remedium sive nostris sive alienis, expedit ad hoc ul remedium securius apponatur, quod supponatur id, quod esi dete­ rius; quia remedium, quod est efficax contra maius malum, mullo magis est efficax contra minus ». Suppositio haec nihil ponit in re aut affirmat, sed solum conducit ad meliorem cautelam. QUID SIT SUSPICIO IUDICIUM TEMERARIUM ETC. VI. Quaeres, Quomodo discerni possit suspicio a iudicio firmo, quando formido de opposito expresse non esi coniuncta. Resp. Caietanus censet cum indicare, qui rogatus, an habeat rem pro certo, respondel sibi certam aut fere certam videri: cum vero suspicari, qui respondet se non esse moraliter certum, sed facile posse falli. V. Bon. de Rest. d. 2. q. 7. p. 1. 24. Locus quaestioni est, cum quis aliquid de alio indicat, non expresse ul probabile aut ut certum et dubitatur an opinatus sit vel suspicatus tantummodo, indicans rem esse probabilem, an definitivam sententiam de re ipsa apud se tulerit. Porro regula praclica a Caiclano in q. 60. a. 3. tradita, clara est et utilis esse potest. 750 TRACTATUS Vi. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI Dub. II. Quid sit et quam grave peccatum detractio. VII. Resp. Delraclio esi alienae famae iniusta violatio vel denigralio. Differt a contumelia, quae est iniusta honoris diminuito, I. obiecto; quia contumelia honor, detractione autem fama laeditur, quae est opinio seu existimatio de alterius excel­ lentia: honor autem est testificatio alienae excellentiae animo conceptae. 2. Differt modo; quia contumelia instar rapinae Iit aperte contra praesentem: detractio ut plurimum instar furti occulte et contra absentem. Unde, licet contumelia detractione gravior sit, est tamen detractio peccatum morlale ex genere suo; etsi ex parvitate materiae nul indeliberalione fieri possit veniale. Ratio esi, quia est gravius furto, quod est morlale, cum laedat proximi famam, quae est maius bonum, quam opes. Detractio alia est directa et formalis, quae lit ex intentione famam laedendi: alia indirecta et materialis tantum, quae lit ex levitate et loquacitate aliqua. 25. * Distinguit A. detractionem a contumelia: de hac tamen nihil amplius disputat; quia de ea loculus est in tr. de Peccatis dub. VI. sub Ira. Quoniam detractionis obiectum est fama, contumeliae honor, de his primum est aliquid dicendum. Fama generatim, prout bonam vel malam complectitur, definitur mul­ torum existimatio de vita et moribus alterius: dicitur multorum; quia fama per se est aliquid publicum et sociale et licet frequenter, pro sin­ gulis de plebe vel popello, intra ambitum paucorum contineatur, potest ea tamen ad alios, opportuna data occasione, sine fine propagari. Dicilur de vita el moribus; praecipuum scilicet obiectum famae bonae vel malae est id quod ad honestatem et mores alicuius spectat: sed praeterea fama versari potest circa alias dotes, cuiusmodi sunt sapientia, ingenium, prudentia gubernandi, eloquentia, bona indoles et alia, quae homines laudabiles reddunt; imo et bona externa, ut pulcriludo (quae feminas commendabiles facit), nobilitas, opes, gratia principis et huiusmodi, quae perfectionem, licet extrinsecam, afferunt, in societate appetibilem. Lugo disp. cil. nn. 1.2. Bona fama delinitur a Molina (apud Lugo ibid.) bona de aliquo exi­ stimatio quoad aliquod eius bonum; nam quis potest quoad aliquid, bona, quoad aliud, mala fama gaudere. H 26. Honor, qui hominibus exhibeatur, est, iuxta s. Thomam 2. 2. q. 103. a. L, testificatio quaedam, exterius prodita, excellentiae alicuius, sive potius, ut vult Lessius 1. 2. c. 11. d. 1. n. 2., nostrae opinionis de excellentia alicuius. Honor solet exhiberi praesenti lum praecipue in se tum eliam in eius signo, puta principis imagine: sed per se absenti quoque exhiberi po­ test, ut si coram aliis de excellentia alterius loquaris, tuam de ea opi­ nionem hoc ipso testilicans. 751 27. Honor differt a fama, quatenus fama est simpliciter notitia, honor est exterior protestatio suae notitiae seu existimationis: fama est notitia apud mullos virtutis aut alterius bonae dolis alicuius, sive in his sit excellentia sive secus: honor est protestatio, quam quilibet prodii, suae existimationis de excellentia alicuius, sive haec sil per famam nola, cui famae tunc protestatur honorans se conformare, sive non sil nota. Quare potest aliquis habere notitiam eamque certam de bono atque excellentia alterius ac simul ei honorem debitum negare imo positive inhonorare. Quamvis honor dicatur excellentiae referri, est tamen aliqua species honoris, quae omnibus debetur, etsi non excellant: quatenus omnes ius habent ut non contemnantur, sed secundum suam conditionem cum iis agatur. Vel, ul ail s. Thomas, q. 103. a. 2. ad 3"': « In quolibet invenitur aliquid, ex quo potest aliquis eum superiorem reputare, secundum illud ad Philipp. 11.3. in humilitate superiores invicem arbitrantes. Et se­ cundum hoc etiam omnes se invicem debent honore praevenire ». 28. Fama el honor sunt bona, quae ab hominibus magni tinni, plus eliam quam divitiae. Et sane absque his convictus humanus esset inlollerabilis atque bona sunt propria spiritus, non corporis, rationalis vitae non animalis. Utrum ex his sit maius bonum, disputant 1)1). Lugo disp. cil. n. 9. concedit quod honor includens famam, est quid praestantius sola fama : al si honor seorsim consideretur, censet famam esse maius bonum prae illo. Ratio est; quia honor eatenus aestimatur, quatenus est testificatio famae: pluris ergo iit fama, quam honor, qui solum propter eam amator. Loquitur Lugo de honore, qui meritis defertur: verum idem valet et mullo magis in honore qui propter aliquam dignitatem deferatur, ut magis optent homines esse in aliorum opinione quod ipsi digni sint eo gradu, quam quod solum honor ipsis propter eum gradum exhibeatur. * 29. Ut de laesione honoris prius dicamus: Inhonoratio proximi seu contumelia duplici modo fieri potest, negative el positive. Negativa erit, quando negantur signa honoris debita ex virtute pie­ tatis vel observantiae. Positiva erit, quando per actum laeditur reipsa alterius honor. 30. Tribus modis fit positive contumelia, verbo, scripto, facio. Con­ tumelia per verba comprehendit convitium, improperium, maledictum. Quae scripto, comprehenditur libello famoso. Facto autem irrisio, il­ lusio, subsannatio. Convitium dici solet exprobratio alicuius defectus naturae vel poenae, licet convitium dici soleat et exprobratio culpae. Improperium dici solet exprobratio ea, qua iniuriose cuipiam obiicitur auxilium, quod quis ei indigenti obtulit; unde illud Eccli. XX. 15.: Exi­ gua dabit et multa improperabit. De Deo autem: Qui dat omnibus affluenter et non improperat. lacob. L 5. QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO V » ’-rf ‘ · 752 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI Maledictum, cum quis alteri imprecatur malum, diabolum, fulgura etc. in quo si ex corde fiat, semper est labes contra caritatem, quae nunc non attenditur: si praesenti liat et identidem etiam absenti, coram aliis, est contumelia. 31. Quoad convilium breviter et sapienter s. Thomas 2. 2. q. 72. a. 2. Sibi enim obiicit: « Gonvitiari est aclus alicuius virtutis, sc. Eutrapeliae, ad quam pertinet bene convitiari secundum philosophum ». Et respondet, ad I.: « Ad Eutrapeliam perlinet dicere aliquod leve convilium non ad dehonorationem vel ad contristationem eius, in quem dicitur, sed magis causa delectationis et ioci. El hoc potest esse sine peccato, si debitae circumstantiae observentur. Si vero aliquis non reformidet contristare eum, in quem profertur huiusmodi iocosum convilium, dummodo aliis risum excitet, hoc est vitiosum ». Et ibid, ad 2. « Sicut licitum est aliquem verberare vel in rebus damnificare causa disciplinae: ita eliam causa disciplinae potest aliquis alteri, quem debet corrigere, verbum aliquod conviliosum dicere. Et hoc modo Dominus discipulos vocavit stultos et Apostolus Galatas insen­ satos. Tamen sicut dicit Augustinus, raro et ex magna necessitate dbiurgationes sunt adhibendae, in quibus non nobis sed ul Domino ser­ viatur, instemus ». 32. Contumelia facto, multiplex est. Est scilicet. Irrisio seu derisio, quae est risus in alterius contemptum, erubescentiam et confusionem. Illusio est, qua quis ludibrio habetur el contemptui exponitur, me­ diante aliqua deceptione. Subsannatio vero est, qua quis ludibrio habetur et contemptui ex­ ponitur, mediantibus gestibus sive molibus corporis. 33. * Iam vero contumelia seu peccalum contra honorem est, ait Lugo, disp. cit. n. 192., ex genere suo peccalum letale. Ratio est, quia affert nocumentum proximo in bonis magni ponderis et quae pluris aestiman­ tur, quam opes, quas tamen certum est posse esse materiam peccati gravis. Solent huc afferri verba Domini Mattii. V. 22. Si quis dixerit fratri suo: fatue, reus erit gehennae ignis. Quae tamen Christi sen­ tentia, ul inlelligatur, advertendum est, loqui Dominum de actibus, qui­ bus animus alteri infensus viam veluli sibi parat ad actum homicidii. Cf. Maldonalum in h. 1. Supponitur ergo quod haec convitia ex odio el pleno coulemptu proferantur : ait aulem Christus: elsi id tantum fiai et ad postremum actum odii, qui est occisio, non pertingatur, iam peccatum est mortale. Unde rite infertur, quod si huiusmodi contumeliae ex eo malo animo cove contemptu fiant, ul graviter caritas aul iustitia laesa cen­ senda sil, peccalum erit mortale. Secus erit venialis culpa, ut I.c. ait Lugo: < Potest aliquando esse solum culpa venialis ex inadvertentia vel ex levitate materiae, quae levitas consideranda est ex qualitate convilii, 4 . 75?» personae, familiaritatis el aliis circumstantiis ». Ita s. Thomas q. cit. a. 2. ad 3. affirmans peccalum convitii vel contumeliae dependere ex animo dicentis ideoque contingere posse, quod sil peccatum veniale, si sil leve convilium, non mullum hominem dehonestans el proferatur ex animi levitate vel levi ira, absque firmo proposito aliquem dehonestandi. Cf. Busembaum in tr. de Peccatis, sub Ira. Laesio positiva honoris debiti est aclus nedum contra caritatem, sed el contra justitiam: ius enim habent singuli ad cerium honorem et ne despectui habeamur. Laesio etiam negativa sive omissio debili honoris, peccatum erit contra iusliliam, quando ea omissio redundet in dehono­ rationem proximi, quod certe continget, cum talis omissio signum sit contemptus: cf. Lug. 1. c. n. 189. eaque quoque esse potest grave pec­ catum, si gravis dehonoratio exsistat. Non est aulem opus ad huiusmodi peccatum, quod intendatur directe inhonoratio alterius: sed quod salis est in aliis peccatis el heic sufficit, quod laesio honoris sil indirecte volita, quatenus ex quolibet alio fine id vis, quo scis honorem proximi laedi. Quaelibet honoris laesio, si id lanium spectetur, non effectus alii extrinseci, qui sequi possunt, est eiusdem speciei infimae; eadem enim formalis ratio in qualibet repentur. Omnes scilicet contumeliae malitiam accipiunt ex eo, quod laedant honorem, sicut furta laedunt fortunas: ergo sicut furta sunt eiusdem speciei in ratione furti, sive hoc modo fiant sive illo, sic de ablatione honoris dicendum est. Cf. Lug. de Poenit. disp. 16. n. 265. 34. Ad laesionem famae quod spectat, advertimus Leam posse sitam esse in facto, tum directe ut si, ail Lugo disp. cit. n. 34., adulterium uxoris manifestes, appendendo cornua ante ianuam domus: tum indi­ recte seu ex consequente, ul si ex contumelia in facto posita, puta alapa a te alicui impacta sequatur illius diminulio famae, apud mundanos saltem, nisi se ulciscatur, quod tamen ei non licet. 2° Laesio famae, quae verbis fit vel aequivalenlibus signis (ad quam proinde et prius ex duobus exemplis modo allatis revocari potest) duplex primum distinguitur. Nam vel falsum crimen aut falsum defectum im­ ponis, vel verum crimen aul defectum, sed occultum revelas. Prior pro­ prio nomine vocatura Theologis calumnia: altera simpliciter detractio dicitur. Ad haec revocatur, si bene facium alterius sinistro coram aliis interpreteris, si neges alterius bonum, si illud sileas, cum manifestare deberes el silentium negationi aequivalcal, si eo pacto aliquem laudes, ut laus in diminutionem famae cedat. Cf. n. 37. 35. Quaeritur an calumnia et simplex detractio specie differant. Negat ex Molina, Lugo de lust, et Iure disp. cil. n. 36.: quia utraque respicit bonum famae quod unum est; sive enim crimen sil verum sive falsum, Ballekini Moral. Tom. II. 48 QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO i L4 75 i TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI tola malitia, quatenus est contra iuslitiam, fundari videtur in iure, quod proximus habet ad suam famam, cui itiri opponitur quaelibet detractio quatenus est iniusla. Utique in calumnia est eliam malitia mendacii, quae tamen prout est contra veracitalem, non est mortalis nec afferens proinde speciem peccali diversam in confessione necessario aperiendam. 36. Hinc neque censendae sunt inter se differre specie singulae contu­ meliae et singulae detractiones, quae in diversis materiis versantur. « Quoniam, ut inquit Molina de contumelia tr. 4. disp. 19. n. 3., iniuslitia contumeliae non consistit in eo, quod lanquam instrumento et medio in­ juste honori proximi praeiudicatur... Sed consistit in praeiudicio honori proximi illato: quare, cum obiectum contumeliae late sumptum sil honor quoad praeiudicium, quod iniuste illi infertur, non vero diversa media, quibus id praeiudicium infertur praeiudiciumque iniuste illatum semper sit eiusdem rationis, quocumque modo id praeiudicium inferatur...; con­ sequens est quod vilium contumeliae sit species infima ». Pariter Lugo quoad detractiones 1. c. ex ir. de Poenit., praemissa comparatione contu­ meliae cum furio, subdit: « Unde idem (a) dicendum est de detractione, non variari species pro diversitate materiae, in qua aufertur fama; quia fama semper est eiusdem speciei in genere moris. Similiter in indicio temerario non oportet explicare materiam, in qua iudicalur, sed sufficit dicere: toties in materia gravi temere iudicavi de aliquibus; quia bona eliam existimatio, quae per iudicium temerarium aufertur, eiusdem speciei est in genere moris». Cf. in tr. de Peccatis n. 269. * 37. Detractio distinguitur in directam el indirectam, quam distin­ ctionem alii secus ac. A. explicant. Directam enim dicunt, qua positive laeditur fama proximi, quod iit 4. modis: 1° imponendo crimen falsum: 2" augendo et exaggerando crimen verum: 3° manifestando crimen oc­ cultum: 1° sinistre coram aliis interpretando opus bonum. Indirectam dicunt, qua negative laeditur fama alterius, quod rursus fit 4. modis: 1 negando recte facta aut dotes alterius: 2° similia extenuando: 3° ta­ cendo bona alterius vel non refellendo diffamationem eo loco et tempore, quo alii silentium interpretantur pro tacito vituperio: 4° simulate el fri­ gide laudando, ul si quis simulet se velle aliquem laudare el tamen potissima eius gesta subleste reticeat. (u) Erunt fort»·, quibus non probetur comparatio haec inter laesionem famae et laesionem in bonis fortunae. Nam bona fortnnae sunt omnia permutabilia invicem: unum proinde specie ius est erga omnia illa: at fama e. g. viri docti, strenui ducis, non est permutabilis cum fama viri probi et Christiani et hoc est, puto, quod s. AI phousus contendit I. 5. n. 48. quo 1 < quando quis diffamatur in pluribus materiis, plura eius iura laeduntur, iuxta plures respectus, quos fama habet ad diversas vir­ tutes ». E. QUID SIT ET quam GRAVE PECCATUM DETRACTIO Quae omnia his versibus continentur. Imponens, augens, manifestans, in mala vertens: Qui negat aut minuit, reticet lamlatque remisse. 38. * Detractio, ul ait A., est ex genere suo peccatum mortale; est enim contra iuslitiam et caritatem, iniuste hominem bono privans, quod pluris iit quam bona fortunae. Nola autem cum Lugo disp. 14. n. 52., quod ad peccandum graviter, non requiritur, quod detractio reddat hominem in­ famem: salis est si laedat notabiliter famam, h. e. si inferat ei notabile nocumentum: sicut ad furtum grave non requiritur reddere pauperem eum, cui res aufertur, sed satis est laedere notabiliter in bonis fortunae. Item ad inhonorationem gravem non requiritur quod alius perdat ma­ gnam partem sui honoris, sed quod patiatur inhonorationem notabilem, quae et ah uno lanium inferri poiest. Peccatum detractionis est distinctum a contumelia, quemadmodum differunt fama ct honor et aliam differentiam quoad modum indicat A. sub n. 2. in Resp. : qua in re adverte, quod, ul iam innuimus, contumelia fieri quoque potest in absentem; detractio vero, quae praesenti liat, non erit seiuncla ab inhonoratione personae seu contumelia. Ail A. detractionem minus esse peccatum contumelia; quod certe ad­ mittendum, cum contumelia, coram aliis facta, includit eliam seu inferi detractionem. At si contumelia secreto liat, videtur detractio maius pec­ catum quam ea; quia detractio privat maiori bono: fama enim, ul dixi­ mus magis ab hominibus in pretio habetur quam solus honor. Potest tamen detractio leve esse peccatum, sive ex imperfectione aclus, sive ex levitate materiae, ut in Resoll. declarabitur. 39. Nunc tenenda ante oculos doctrina s. Thomae 2. 2. q. 73. a. 2. « Con­ tingit quandoque quod aliquis dicit aliqua verba, per (piae diminuitur fama alicuius, non hoc intendens, sed aliquid aliud. Hoc autem non est detrahere, per se el formaliter loquendo, sed solum materialiter el quasi per accidens. El si quidem verba, per (piae fama alterius diminuitur, proferat aliquis propter aliquod bonum vel necessarium, debilis circum­ stantiis observatis, non est peccatum nec potest dici detractio. Si autem proferat ex animi levitate vel propter causam aliquam non necessariam, non est peccatum mortale, nisi forte verbum, quod dicitur, sit adeo grave, quod notabiliter famam alicuius laedat el praecipue in his, quae perli­ nent ad honestatem vitae; quia hoc, ex ipso genere verborum, habet rationem peccati mortalis ». Unde habemus e sententia s. Thomae, ut pec­ catum sit, non opus esse diffamationem proximi directe intendi, salis esse quod praevideatur ac verba absque iusta causa proferantur. 756 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI Ex dictis resolves. VIII. 1. Regulariter non est mortale (etsi per accidens ratione damni sequentis tale esse possit) revelare naturales defectus animi, corporis vel natalium; quia tales non sunl mortales nec infamia apud prudentes reputatur, quod quis v. gr. sit stupi­ dus, spurius, luscus. Bon. t. 2. d. 2. q. 4. p. 2. 40. Ratio, cur fere leve sit, esi 1° quia sunt inculpabiles, 2° ordinarie pluribus sunl noli: adeoque eos revelare non est graviter noxium. Sic si dices aliquem imprudentem, ignarum, luscum, claudum, gibbosum, surdum. Auctor dicit regulariter et per se. Nam si ex revelatione alicuius defectus naturalis alter pateretur damnum vel graviter contristaretur, revelator peccaret graviter conlra iuslitiam vel contra caritatem, nisi (ut patet) iuslam causam haberet manifestandi eiusmodi naturalem de­ fectum. Item (ul merito addit s. Alphons. n. 967.) si gravis esset nota ralione personae vel dignitatis; quod enim de eiusmodi homine reveletur vel vi­ litas aut infamia natalium, exercitium vilissimi olTicii, aut fuisse manci­ pium, detrahit haud exigue... apud vulgus el idcirco aegre toleratur. Vid. Resol. 4. IX. 2. Plerumque etiam levis detractio habetur, si alium infames generalibus no­ minibus peccatorum mortalium, ver. gr. esse iracundum, superbum etc. (etsi ali­ quando gravis esse possit) ; quia audientes plerumque interpretantur de naturali pro­ pensione et defectu involuntario nec oritur grave damnum famae. S. Ant. I. p. 1.8. c. 4. Sylv. Less. d. 3. n. 18. Laym. I. 3. t. 3. p. 2. c. 3. n. 3. 41. Excipe si dicas esse luxuriosum; quia non datur parvitas materiae nec levis inlelligi polest culpa. Huc eliam spectat revelare peccatum leve alterius. Ratio est; quia in multis offendimus omnes et ideo id non solet esse graviter noxium famae. Sed. vid. Resol. 4. X. 3. Similiter non erit mortale communiter referre peccata mortalia, (piae ob conditionem personae non notabiliter famam laedant: v. gr. si dicas militem habere concubinam, pugnasse in duello, cogitare vindiciam, adolescentem esse prodigum, deditum amoribus etc. Laym. I. 3. t. 3. p. 2. c. 3. 42. Detrimentum famae non affertur; quia quaedam pcccala mortalia a personis certae conditionis tam frequenter committuntur, ut de illis quasi iam praesupponantur; adeoque de persona eiusmodi referre certum peccatum mortale, parum minuit illius famam. Idem essel, si revelares certum delictum illius, qui se de eiusmodi aul similibus deliciis solet iaclare, aul de quibus iam diffamatus est publice. 4 QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO 757 XI. 4. Fieri tamen polest, ul narrando defectus eliam naturales, spectata condi­ tione cl statu illius, gravilcr noceas et sic gravilcr pecces: ul si gravem et optimi nominis Praelatum, aul lleligiosum, mendaciis assuetum esse: virum gravem ac con­ sularem, illegitime natum, ludaeum elc. d cas. Idem esi, etsi de allero nihil in par­ ticulari, sed tantum in genere dicas, v. g. te scire aliquid de illo, quod, si dicas, magno illum rubore sil affecturum. Card. Lug. d. 14. n. 49. 43. * Est limitatio lao et 2ae Resol. Doctrina clara est. Regula gene­ ralis, ait Lugo disp. cit. n. 49., ad gravitatem detractionis, desumenda est ex circumstantiis personae, defectus qui narratur, existimationis, quam persona illa apud homines habet et similibus, in quibus si grave deIrimentum, prudentis arbitrio, famae infertur, detractio erit gravis, seeus levis. Ratio postremae partis evidens est Sic enim iam in causa es, ul alii de eo sinistre opinentur el occasionem praebes aliquid peius cogitandi, quam sit id quod dicere potuisses. * XII. 5. Crimen, aul defectum alicuius, modo verum, saepe licet prodere ob iustas causas: v. g. 1. cum expedii superiorem scire suorum defectus, ul emendentur, dc quo v. supra de Corr. Frat. el sic cos, qui crimen occultum liliorum parentibus, vel famulorum heris, in ordine ad correctionem (cavendo tamen, ne ex revelatione maius damnum sequatur) significant, communiter excusari docet Trull. I. 7. c. 10. d. 11. ex Bonae, etc. uli el uxorem loquenlem cum marito (vel conPa) de criminibus occultis filiorum vel famulorum. 2. Causa consilii, vel auxilii capiendi; in quo tamen videndum, ut cum minimo damno tertii fiat.3.Causa cavendi allm'ius damni; ul si alicuius aestimatio falso concepta de eius doctrina, probit ile, est aliis perniciosa. Unde, cum agitur de conferendo ofiicio, de contrahendo matrimonio, de suscipienda religione, assumendo medico, praeceptore, famulo, famula etc., licet manifestare (imo aliquando oporiei) occulta alterius impedimenta, inhabililalem, crimina, unde notabile aliquod incommodum merito timeretur : dummodo nulla alia sit ratio commodior impediendi cl damnum, quod proximo limetur, sil maius aul saltem aequale damno, quod ex manifestatione defectus aul criminis alterius ei obveniret. Less. I. 2. c. II. d. 1'2. 44. Primus casus, quo licet, est (piando exigit ordo correctionis fra­ ternae, quando privatus non polest per se edicere, ul aut alter emen­ detur aut scandala tollantur. Secundus, quando id exigit bonum spirituale aul temporale proprium, qua de causa indiges consilio aul auxilio. Dicitur minus, quoad fieri po­ test, damnum esse inferendum. Ergo 1° non licet manifestare pluribus, quam opus sit:2° nec revelare personam, si id non opus sit ad scopum : nec revelare in ipso facto illa, quae ad finem non faciunt el 4° si res patitur, revelandum est addita secreti servandi pactione. Tertius, quando id exigit bonum spirituale aul temporale proximi aut communitatis, ut nempe huiusmodi mala impediantur. Ratio, quia nocens non habet ius ad famam cum aliorum damno. Verimtamen revelatio haec fieri debet cum minimo nocentis damno, nt sup. dictum est. 758 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI Praeterea alia conditio additur, quae et praecedenti casui communis est, videlicet, quod damnum cavendum per revelationem sil proporlionatum damno, quod ex revelatione alteri infertur. 45. Ad intelligendam rationem horum, adverte haec cum Lugo (disp. 14. n. 97): < Ius, quod quilibet habet ad suam famam diversum est in or­ dine ad veram famam seu fundatam in vera bonitate el famam falsam seu fundatam in bonitate non vera sed apparenti et existimata. In primo casu ius illud simpliciter est el obligat universaliter; vera enim probitas dat ius intrinsecum, ut talis homo indicetur et pronuncielur ab aliis, qualis revera est. At vero in secundo casu non est ius ita universale, sed magis limitatum: quatenus propter inconvenientia, quae contra bonum commune et pacem ac tranquillitatem sequerentur, oportuit defectus oc­ cultos non publicari nisi in iis circumstantiis, in quibus ad eandem pacem et bonum vitae humanae expedii eorum publicatio, prout in plu­ ribus casibus publicari possunt non solum a iudice sed eliam a privatis; quia scilicet posse in talibus circumstantiis publicari cedit in maius illud commune bonum, propter quod in aliis casibus publicatio verorum defectuum foret illicila ». Ergo sicut ex iure ad bonam veram famam concluditur, numquam esse licitum imponere cuipiam falsum crimen; ita cum fama falsa est el occultatio cedit in grave incommodum, profecto non expedit ad commune bonum el ad pacem hominum el quietem, quod delicta occulta manifestari non possint. 4G. At quaenam proportio statuenda inter vitandum damnum et damnum nocentis, cuius revelatur crimen? Quidam statuebant hanc regulam (vid. Struggl. et A.): < Damnum quod proximo timetur, debet esse maius aul aequale detrimento, quod ex re­ velatione auctor criminis patitur ». Verum, ut inquit Lugo disp. 14. n. 112: « haec doctrina universaliter accepta nimis stricta videlur et contra mentem doctorum... Alioquin si ex homicidio, quod Petro imponitur el loannes commisit, solum imminet Petro poena exilii vel triremium, non posses manifestare auctorem cri­ minis loannem,si forte ex hac manifestatione timeretur ei poena capitalis. Contrarium autem communiter videntur supponere Doctores ». Kalio, quia non teneris subire triremes vel exilium, ul impedias mortem loannis alioquin promeritam. « Dicendum ergo (subdit) existimo, non requiri talem excessum vel aequalitatem damni lui vel aliorum, ut possis delictum manifestare cum maiori eius damno: dum lamen damnum, quod tibi vel aliis limes, non sil leve, sed grave ac notabile ». « Ratio (inquit) est, quia ius proximi ad famam, quam ob ignorantiam sui veri delicii possidet, non est ita stri­ ctum, sed cum limitatione, quandiu ad bonum alienum non speciet posse veritatem eliam alus manifestare. Nam sicut special ad pacem el quietem QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO communem, quod absque causa non aperiantur occulta delicta; sic ad eandem quietem el commune bonum spectat, quod adveniente causa possii unusquisque cognosci, qualis revera esi, ne alii ex sua ignorantia graviter errent el perniciose decipiantur cum proprio detrimento ». 47. Doctrina autem Lugo recepta dein est ab aliis, quos vide apud s. Alphonsum lib. 3. n. 968. et accessit ipse s. Alphonsus scribens (ibid.): « Unusquisque ad evitandum grave damnum sui vel aliorum eliam in bonis fortunae licile potest delegere grave crimen alterius, modo non intendat illum infamare (hoc esse posset peccatum internum), sed damnum proprium vel alienum vitare. Sufficit autem, ul damnum vitandum sit grave, quamvis maius damnum immineat diffamato. Secus vero si damnum sil leve vel longe minus ». Ac dein cum Lugo, ut inquit, reddit rationem; quia nempe id neque caritati adversatur neque iustitiae. Non iustitiae; quia alter non habet ad famam suam ius ita strictum, ul alii obligentur ad legendam verita­ tem, quando oportet eam patefacere ad proprium damnum effugiendum. Non caritati: quia caritas non obligat cum lanio detrimento: sicut enim non teneris impedire damnum proximi, elsi maius, cum gravi damno luo: ita nec leneris eo casu occultum crimen proximi celare. Ita Lugo ». 48. Reipsa Lugo disp. 14. n. 113. quaerit, quam grave esse debeal damnum, quod tibi vel aliis limes, ul licile possis graviora proximi detrimenla contemnere, quae ex manifestatione sequantur. Respondet autem : Regula generalis illa esse posset, ut quando ex ca­ ritate tenereris tale proximi damnum impedire eliam cum aliquo luo dispendio, tunc cum eiusmodi tuo dispendio debeas ex iustiiia eius crimen occultum tacere: quando vero cum tanto luo dispendio non tenereris ex caritate vitare damnum proximi, non leneris eliam ex iustiiia cum tanto damno luo eius delicium occultum tacere. Iustiiia enim non obligat ad conservandam famam proximi, occultata veritate, cum notabili dispendio luo vel aliorum. Quale autem sil aestimandum notabile dispendium, non est cur aliter definiendum sil, quam in simili praecepto caritatis, quae eliam obligat ad impediendum malum proximi, quando sine notabili dis­ pendio luo fieri potest ». 49. Tria addenda. Manifestatio huiusmodi saepe licet, etiamsi agatur de defectu inculpabili, v.gr. de medici, advocati, magistri imperitia; quia frequenter oportet vitare praeiudicimn tertii. Lug. d. c. n. 109. 2. Maior licentia fit ad eiusmodi manifestationem, quando malitia et culpa, ex qua damnum libi vel alteri imminet, adhuc perseverat. Ita v. gr. animadvertis quempiam nolle abstinere a furtis, quibus damnum amico luo infertur nec speras furem cessaturum aut restituturum, nisi amicum moneas: mo­ nere poteris; quia favendum est magis innocenti quam nocenti. Item si accusator vel testis iniuste te vexat in iudicio: poteris occulta eius cri- | I ; | 1 I ! | I j I | J } 760 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI mina manifestare, quatenus id conducit ad lui defensionem vel ad mi­ nuendam illius fidem. Ratio, quia ab iniusto oppressore possum qua­ cumque via me defendere, servata mensura inculpatae tutelae. Addit s. Alphonsus (1. c.) cum Salmanlicensibus : « Et hoc (regula sup. n. 46. memorata) eliam in dubio de gravitate lui damni (tenendum); quia in tali dubio favendum est innocenti, ul dicunt Sahnanticenses cum A A. citatis ». 50. Additur heic quaestio: Quid dicendum, si notitiam alieni criminis acquisiveris iniuste, sc. per dolum, fraudem etc., v. gr. aperiendo litteras? Plures plura ac varia dixerunt, quae videri possunt apud Ligorium n. 969. Γ Alii cum Solo et Sanchez, non licere uli illa notitia etiamsi age­ retur de periculo mortis subeundae. 2° Alii cum Martino Navarro, non licere uli, si damnum alterius sit irreparabile; secus si reparabile. 3° Alii cum Molina, tunc solum licere uti, quando longe maius foret detrimentum tuum. 4° Alii cum Lcssio, licere uli ad quodeumque grave damnum vi­ tandum; quia licet peccaveris notitiam accipiendo, at non peccas ea utendo, non secus ac in extrema necessitate absque peccato consumis rem fur­ tivam, licet furando peccaveris. 51. 5° S. Alphonsus lib. 3. n. 969. praeferendam dicit sententiam Lugo, quem heic magnum Theologum appellat. « Docet, inquit, hic magnus Theologus Disp. 14. n. 101., te non posse, generaliter loquendo, uli notitia illa iniuste accepta cum alterius damno, ob quodeumque damnum tuum effugiendum; quia actio iniusla, qua tu secretum accepisti, obligat lead restituenda omnia damna propter illam proximo obventura... Tunc lanium recte admittit te posse crimen manifestare, quando esset libi permissum etiam per vim el fraudem illud exquirere et litteras aperire (Lug. d. c. n. 103.) ». Ita sane Lugo ibid. n. 101. : « Ego aliter distinguendum puto. Nam vel res ad eum statum deducta est, ul ego si illud secretum ne­ scirem, possem iure meo, ut mihi consulerem el me periculo eriperem, secretum illud expiscari el eliam dolo illud inquirere v. gr. aperiendo secretas litteras, vel vere hoc non possem facere. In primo casu dico, posse me etiam uli tali notitia..., licet per iniuriam illam habuerim; in se­ cundo autem casu non posse, sed debere me gerere, sicut si talem notitiam non haberem ». Comparat autem Lugo rem cum eo, qui alienam substantiam furatus sil; quam licite absumere poiest in ea circumstantia, in qua ipsi liceret eam usurpare eliam per dolum el vim, quando scilicet id necesse sit, ul te ab extremo periculo eripias Quemadmodum autem extra circumstan­ tiam extremi illius periculi non cessaret onus restituendi rem ablatam, 9 761 sic in casu restat obligatio servandi alterum indemnem quoad famam, scilicet occultum servandi illud secretum, quod iniuste novisti. Qua regula posita, repetantur ea quae ad extremam necessitatem alibi revocari solent, v. gr. periculum probabile incurrendi mortem, vel amit­ tendi membrum principale, aut aliquem sensum v. gr. oculum, aut inci­ dendi in perpetuam captivitatem, aul poenam triremium, aut gravissimum aut perpetuum morbum, vel infamiam, aul aliquid eiusmodi probabiliter immineat, aut prostituendi filiam uxoremve etc. Se l heic quoque compa­ randa est gravitas damni, quod alteri, idesl reo, ex revelatione imminet. 52. Verunlamen vereor, ul haec sententia in sententiam Lessii fere recidat. Casus, quos s. Alphonsus n. 969. enumerat, in quibus liceret eliam per vim ct fraudem aperire litteras, sunt 1° si revelatio esset ne­ cessaria ad bonum reipublicae: 2° si alter teneretur ex iuslilia revelare, ad damnum tuum reparandum: 3°si alius iniuste te vexaret. Subdit s. Al­ phonsus: « Alias non licet libi alienas litteras aperire ad bonum tuum procurandum vel ad malum aliquod vitandum, quia hoc esset conlra commune bonum humani commercii; tantum enim id permittunt A A. ad se luendum ab iniusla vexatione inimici, ul Lessius, Laymann, Bonacina, et alii communiter ». Sed doctrina Lugo magis est definita el innixa ra­ tioni, quae ambages omnes removet. 53. Heic autem subnectitur quaestio de secreto servando, si circa oc­ cultum crimen aut eliam circa aliquod negotium lege secreti obstringar aliqua de causa. De Secreto Busemhaum in Tractatu de Peccatis cap. 3. d. 2. ubi de avaritia. Quintuplex distinguitur ralio secreti (Lugo disp. 14. n. 135). 1° Quatenus opponitur publico: qua ratione illud, quod casu cognovi, non possum absque causa publicare, quandiu non est publicum, cum de­ trimento alienae famae. « Nemo tamen, inquit s. Alphonsus lib. 3. n. 570., tenetur illud servare cum periculo mortis aul gravis damni », ut superius diximus, nisi damnum ex revelatione timendum me obliget ad damnum illud subeundum, v. gr. si res publica periclitaretur. 2° Quando per iniuriarn aliquid occultum cognovi: quo casu strictius obligor, prouli iam vidimus. 3° Quando agitur de secreto sub sigillo confessionis, de quo nihil attinet nunc dicere; quia quaestio fleri non poiest, an unquam liceat illud prodere. i' Quando promisi, secretum tenere; quod contingere poiest, quando casu illud cognovi et exigente alio, promitto secretum: tunc teneor ratione promissionis; item si quis narravit sine secreto et dein secretum postulat. Hoc tamen obligat vel graviter vel leviter iuxla intentionem promit­ tentis, ut habet Ligorius n. 970. DE SECRETO SERVANDO 762 TRACTATUS VI. SECT. VU. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI 54. Quod ul clare explicetur, nola, hanc promissionem posse obligare ex sola fidelitate vel etiam ex iustitia. Obligatio autem ex iustitia tripliciter esse potest: 1° quando non est mere promissum, sed etiam commissum, quando scilicet rem ab alio ac­ cepisti cum explicita vel tacita conditione secreti (de quo infra): 2° quando res ipsa ex sua natura talis est ut absque iniuria, ob laesionem scilicet famae alienae, non posses eam manifestare, etiam absente promissione secreti: 3° quando habueris animum, quod promissio tua te graviter obli­ garet. in dubio autem in foro conscientiae standum seu credendum est ipsi promittenti. Si hic neget, se habuisse animum se graviter obligandi, promissio non erit gravis ex iustitia, sed levis ex mera fidelitate vel ur­ banitate. Si vero dubium id ipsi promittenti sil, utendum est coniecluris ex circumstantiis rei, materiae, personae el similibus. ElTeclus autem huius promissionis, sive haec ex iustitia obliget, quia grave vinculum voluisti libi imponere, sive leviter, quia lanium ex fideli­ tate voluisti te obligare, elTeclus (inquam) est, ul te obliget ad servandum secretum in illis etiam casibus, in quibus alias licite tacere poteras, sed non tenebaris tacere: potuisti scilicet spondere id quod licitum libi alioquiu erat. Al te non obligat, neque obligare potest ad servandum se­ cretum in illis casibus, in quibus tenearis rem manifestare. Ergo etiamsi promiseris secretum v. gr. de delicto, teneris illud manifestare, quando legitime interrogeris a indice vel a superiore; non enim quis potest se obligare ad id, quod est illicitum: obligaris tamen, ut sponte non accuses aul denunties, quando alias libi id licebat, sed ad id non tenebaris. Lugo disp. 14. n. 139-141. 55. 5° Denique quando secretum est commissum. Commissum autem dicitur quando rem non aliunde scio, sed aliquis mihi aperit el ego se­ cretum ab eo accipio cum expressa vel tacita obligatione ac promissione, ne utar ea notitia nisi ex consensu ipsius et qu «tenus ipsi placeat. Et haec quidem promissio praecedit tacite vel expresse. Praecedit quidem expresse, si libi dicitur res sub secreto et eam ita accipis nec prote­ staris expresse, te nolle notitiam accipere cum tanta obligatione. Tacita praecedit promissio, quando ex circumstantiis constat, rem tibi secreto committi et te sic illam accipere. Hoc modo obligantur medici, advo­ cati, chirurgi, obstetrices el alii similes, ad quos pro remedio et con­ silio recurritur, sicut etiam theologi consulti circa casus aliquos con­ scientiae: qui omnes ex officio tenentur secretum servare el tacite illud promi limit ratione sui muneris. Lugo disp. 14. n. 135. Quanlo autem hoc pacto commissum est secretum, gravius obligat el quidem nec teneris nec poles illud revelare in iis etiam casibus, in quibus alias tenereris, v. gr. si interrogareris a indice vel superiore. No­ titia enim quam habes, ex se ita est limitata el taliter a te accepta, ut F**/IC\ DE SECRETO SERVANDO non sit utilis ad eius manifestationem, sed perinde sit, ac si earn non haberes. Lugo η. 141. disp. 14. 56. Quadruplex tamen est casus, ila s. Alph. n. 971., quo commissum secretum manifestari potest sine gravi peccato. 1° Ex praesumpto consensu committentis. 2° Ex parvitate rei commissae sub secreto, vel si aliunde sit co­ gnita vel publicata, aut ratio cessaverit, cur secreto servanda foret. Licet insuper res sil gravis, fieri tamen potest, ut aul non tanti referat, eam se­ creto servari, aut saltem non adeo referat, quod ab uno vel allero viro prudenti sciatur, quando hi rem secretam servaturi sunt. Quo tamen in casu non revelanda persona, quae secretum commisit. Ligor, ibid. Lugo disp. 14. n. 147. 3° Veniale erit peccatum, si reveletur secretum ex inadvertentia seu indeliberatione, sive etiam ex persuasione, sive vera sive falsa, quod res non sit gravis. Sanchez el Salmanlic. apud Ligor. 1. c., ut excusent a mortali, postulant, ul revelator certo credat rem non esse gravem. At uti patet, cum agatur de actu interno, qui oculos hominum fugit ac difficillimum sil non raro eius indolem probe nosse ipsi agenti, salis esse debet, si de hoc indicemus iuxla regulas generales circa aclus humanos. 4° Denique excusatur a servando secreto, si iusla accedat revela­ tionis causa, nempe si servare secretum verteret in damnum commune, vel alterius innocentis, vel etiam ipsius committentis, aut etiam illius grave damnum, cui commissum est secretum. 57. Verum hanc postremam regulam minus clare proponit s. Alphonsus generalim dicens, licere, quando damnum imminet innocenti el periculum magnum est hallucinationis. lia si proponam hunc casum: Titius ratione petendi consilii sub secreto revelat Caio, se occidisse Sempronium; Caius interim videt, lulium morte damnatum quasi reum illius homicidii. Poteslne aul debet revelare secretum, ul innocentem lulium liberet? Ex doctrina s. Alphonsi responderes affirmative. Et tamen falsum id est. Melius ergo sic illam conditionem proponit Lugo disp. 14. n. 142. Postquam enim dixit, generalim io uti non posse secreto commisso, veluti si rem non scires, subdit: « Quod tamen inlelligi debet cum moderatione posita et explicata superius, ubi diximus, secretum etiam commissum non habere locum in iis casibus, in quibus ipse, qui secretum commisit, iniuste vexat Rempublicam, vel alium innocentem, nec vult ab iniuria desistere. Tunc enim quantum opus fuerit ad iniuriam evertendam, poteris secretum commissum revelare, etiamsi promisisses et obligasses te ad sustinendam morlem et quaelibet alia mala pro custodia secreti ». Ex quibus palet, ea tunc solum valere, quando agitur de damno adhuc inferendo. fl .' t; H k· 11 11 ; II 1I I II II 11 11 II B |f II 764 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI 58. Quando vero agatur de crimine iam commisso, sic exacte Laymann lib. 3. tr. 3 cap. 5. n. 2. « lustae causae secretum revelandi sunt: Prima, si cedat in Reipublicae detrimentum... Nam ex ordine caritatis quisque obligatus est ad liberandum innocentem ab iniuria nocentis eliam cum aliquo nocentis damno, si innocens alia ratione salvari non possit. Loquor autem de crimine pernicioso ac pendente in futurum. Si enim crimen omnino transactum sil, non debes illud prodere. Veluli si Titius homi­ cida lateat el pro eo Gaius innocens in quaestionem adductus et occi­ dendus sit, non oportet Caii liberandi gratia pro Iere Titium, qui crimen occultum commiserat, sicut resolvit Molina tract. 4. disp. 5. Quandoquidem nec ipse Titius, qui secretum libi commisit, se cum aequali periculo suo prodere tenetur ad impediendam mortem Caii, cuius causam non praebuit, nisi indirecte ac per accidens... Si tamen Titius fuga sibi consu­ lere posset, tum deberet, prodito suo facinore, etiam cum famae aliquali iactura liberare Caium. Sin ille id facere recuset, licebit tibi, eo de fuga monito, revelare secretum Caii liberandi gratia ». Ex quibus generalis doctrina Statuitur, me ad secretum teneri, quandiu reus licite illud servare potest et idcirco ius habet ul servem ipse; si enim hoc ius ille habet, ipse invitus rationabiliter est quod prodat alter, qui ex iure naturae non polest sine eius rationabili consensu secreto uli. 59. Subnectere heic quoque libet quae A. alibi 1. c. tractat de viola­ tione secreti litterarum; ul absolvamus dicta nn. 50. 51. Qua de re haec tenenda sunt. 1° Licet identidem aliorum litteras aperire. Sane id licet superioribus religiosis ex regula; quocirca cuiusque ordinis religiosi regula eiusque optima interpres consuetudo inspicienda erit. Sic enim Perraris v. Litterae n. 10 « Superiores regulares licite possunt aperire el legere litteras suo­ rum subditorum, ubi id mandant seu permittunt propriae constitutiones, vel legitima consuetudine introductum est pro bono publico religionis: dummodo tamen eas non aperiant el legant ex mera curiositate aul pri­ vata passione et malitia, quae pacem et fraternam caritatem potius violaret. Unde in his debent Superiores, depositis privatis passionibus, caule procedere, maxime cum similes constitutiones el consuetudines iam fere in omnibus religionibus abierint in desuetudinem et passim religiosi subditi scribant el accipiant litteras, sine scientia et licentia superiorum (quod in nostra Societate prorsus inau litum) ». Certe imprudenter se gereret Superior, aperiens litteras, in quibus merito suspicatur haberi secreta, quae scriptor iure nollet alteri manifesta fieri, e. g. si conscientiae secreta continerentur. Excipiendum est quoque commercium epistolare cum superioribus medialis. Qua de re rursus Ferraris ibid. η. 9. « Litteras a superioribus ad inferiores el ab inferioribus ad superiores missas aperire, legere, im- 9 765 pedire aut retardare est peccatum grave; quia per hoc impeditur maxime bonum regimen religionis el fraterna caritas inter religiosos. Unde inter casus reservabiles a superioribus regularibus Clemens VIII. in suo de­ creto edito 2G. Maii 1593. designavit: malitiosum impedimentum aut retardatio aut aperitio litterarum a superioribus ad inferiores et ab in­ ferioribus ad superiores. El talis casus fere in omnibus religionibus solet reservari ». Licet quoque auctoritati publicae litteras aperire, si probabilis est opinio damni praecavendi. Quod licere quoque privato dicendum est, sive ad praecavendum suum iniuslum damnum sive alterius. Cf. praeterea dicta nn. 50. 51. Si consensus scriptoris expressus vel interpretati vus adest, nulla est difficultas quod possint alienae litterae aperiri. 2° Qui sine causa insta aperit el legit litteras alterius, existimans non contineri res magni momenti, peccat peccato curiositatis el conlra iusliliam, sed lanium venialiler, auctore Lugo disp. 14. n. 148. Advertit tamen s. Alphonsus I. 5. n. 70. graviter posse peccari, contra caritatem scilicet, si noverit gravem tristitiam ex ea re alium esse passurum el valde aegre laturum. Ceterum mortaliter peccat, per se loquendo, qui litteras sigillatas aperiat et legat vel eliam si aperias inveniat in loco tamen clauso vel privato, ul salis constet eas esse adhuc sub dominio scriptoris nec aliis facultatem legendi facere. Peccatum per se est conlra iuslitiam; quia quilibet ius habet sua secreta servandi. Cf. Lugo I. c. 3° Qui vero litteras a domino laceratas et in publicum locum abieclas, collectis et compositis fragmentis legat, concedunt Lugo 1. c. n. 150. et Laymann lib. 3. tr. 3. p. 1. c. 4. n. 4. non peccare contra iuslitiam; quia ea proieclione in locum publicum dominus cuilibet iuri suo cessit. S. Alph. tamen 1. 5. n. 70. probabilius censet, quod ait Croix, hanc lacerationem habendam esse ceu indicium, quod qui ila laceravit, noluit legi ab aliis ac iuri suo cedere. Al potest ne impedire ne alius re in locum publicum proiecla utatur prout ipsi label? Merito ergo Lugo cum aliis videt in hac proieclione cessionem iuris. Dilaceratio autem eo spectat ul difficillima reddatur lectio, sed non est indicium retenti iuris, cui ceditur ipsa proieclione: quod si talis voluntas in profi­ ciente manet, cum ei actus contrarius obsistat, non est cur de ipsa ratio habeatur. Cur non proiecit in ignem? Monet tamen Lugo ibid. n. 151. ex Laymann, quod si ex fragmentis collectis aliquid noscas, cuius manifestatio redundaret in damnum eius, qui litteras proiecit, teneris ex caritate secretum servare el obligatio esse potest gravis iuxta mensuram damni. 4° Item si quis auferat et legat scripta secreta alterius, peccat conlra DE APERITIONE LITTERARUM TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI 766 iustitiam et peccatum grave esse polest, si damnum inde grave oriatur domino. Peccat eliam contra caritatem, si tristitiae causa alteri exsistit. XIII. 6. Hinc quoque, si quis iniuste laedit famam luam, nec potes eam tueri nec recuperare alia via, quam hnminuendo quoque famam illius, id licet, dummodo falsa non dicas, * hoc enim prohibetur ab Innoc. XI. in Proposil. 41. inter damnatas in tantum, quantum ad tuam famam conservandam nccesse est, nec magis laedas, quam laedaris, collala tua cl alterius persona. Vide Card, de Lugo n. 50. 60. Addil s. Alph. n. 972.: secus tamen, si res agatur in indicio el tu nullo modo possis probare illius crimen; quia huiusmodi infamalio nihil te iuval. Atque heic recolenda prop. 44. proscripta ab Innocenlio XI. « Probabile est non peccare mortaliter, qui imponit falsum crimen alicui, ul suam iustitiam el honorem defendat ». Istud esi, quod ait A., « dum­ modo falsa non dicas»; id enim est intrinsece malum. XIV. 7. Si quis solalii tantum causa el non intentione detrahendi, alicui amico narret iniuriam ab alio sibi faciam, non videtur esse mortale, etsi inde aliqua infamia proveniat auctori; ea enim ipsi imputanda est. Cavendum tamen, ne dicatur plu­ ribus, vel apertius nominetur persona, quam necesse sil ad consilium vel solatium. Less. Lay. Tann. 2. 2. q. 8. d. 7. d. i. Card. Lugo d. 14. Et sic excusari posse famulos (saltem a mortali) qui iniurias sibi ab heris suis, uxores, quae a maritis, filios, qui a patre, Religiosos, qui a Praelato illatas, doloris tantum mitigandi causa, referunt, docet Trull. I. 7. c. 10. d. II. ex Less. Laym. Tann. Nav. Dian. p. 2. r. 39. Idem putat Caiel. dicendum, si crimen occultum reveles uni alicui viro prudenti el taciturno, cui dicere perinde sil, ac si nulli diceretur; eo quod damnum illud censeatur leve. Elsie Trull. 1.7. c. 10 d. I l.cum Dian.p. 1.1. 3 mis. r.22 elp. 2. t.5.m r.33. excusai pocnitentem qui in confessione manifestat complicem dicuntque cum Tanner. Bon. Escob. E. 9. eam sententiam esse probabilem. Verum hoc universim non videtur satis tutum; quia laesio famae apud unam eliam personam censetur gravis, ul palet ex indicio teme­ rario: imo saepe quidam aegrius ferunt, se lard» apud unam personam gravem, quam 1res vel quatuor alias. I nde Suar. Fill. Less. Azor. el Laym. putant communiter esso mortale. V C. Logo I. c. 61. De ultimo inciso s. Alph. n. 973. ail: « Opposita sententia, scii, quod revelare crimen uni vel alteri viro probo non sit mortale, salis est probabilis « el plures DD. allegat. Ratio, quia in communi aestimatione hominum non censetur absolute diffamatus, qui apud unum vel alterum (probum el prudentem, qui in lapsu alterius non stupet, sciens humanam infirmitatem et proinde non minus bene de en cogitat) suam famam amiserit ». Io hanc rem affert s. Alphonsus 1. c. haec verba s. Thomae Quodlib. 11. ari. 13. ad 3.: Si aliquis referat praelato culpam proximi, intendens vel cautelam in futurum, vel aliquid eiusmodi, quod ad emendam proximi rideret expedire, non peccat. Si autem hoc sive praelato sive alicui amico suo ex malitia referat, tunc peccat mortaliter. Quod si ex incautela alicui dixerit hoc, ita tamen quod non proveniat inde 767 aliud, vel infamia vel vituperium proximo delinquenti, tunc non pec­ cat mortaliter, licet incaute agat. Quibus postremis verbis s. Alphonsus hoc subiicit commentarium: Nec dicas, verbum illud, ex incautela, intelligi pro inadvertentia; ex hac enim nunquam peccatur mortali­ ter: sed omnino intelligitur imprudentia sive levitas animi, quae, tantum est venialis et tunc tantum erit mortalis, cum ex ea inde, provenit delinquenti infamia aut vituperium. Verum eiusmodi com­ mentarium est paulo obscurum. Profecto ut suus verbis s. Thomae sensus tribuatur, duplex statui polest hypothesis: prima est, quod qui crimen revelat, noscat, nullum aliud damnum inde eventurum; tamen rationabilem causam non habeat revelandi crimen el tunc locum habet, quod s. Alphonsus dicit, peccari venialiter levitate animi, unde diffamatio sequitur probabiliter levis. Alia hypothesis est, quod qui crimen revelat, non habeat prae oculis damnum proximi, quod sequi inde polest; el tunc quid a mortali culpa potest illum excusare, nisi inadvertentia? Etenim palam est, non possfe nos s. Thomae eiusmodi sensum affingere, ul venialis vel mortalis diiudicelur detractio lanium ex eventu, de quo revelans crimen nihil cogitaverit. Sic itaque intelligenda sunt eliam s. Alphonsi verba. Pergit s. Alph.: nec obstat paritas iudicii temerarii; quia in hoc oc­ currit specialis iniuria, imputatio nempe falsi criminis. Nihilominus, quoniam calumnia et detractio simplex specie non dif­ ferunt n. 35. el peccatum ulriusque in eo est quod fama alterius laeda­ tur; aegre inlelligilur iudicium temerarium mente retentum in re gravi esse grave peccatum el revelationem occulti gravis criminis uni aut alteri factam esse leve peccatum. DE KEVELAXTE UNI XV. 8. Crimen simpliciter publicum, sive sil notorium iure sive facto, manifestare iis, qui nesciunt, non esi peccatum mortale iniustitiac; quia hoc ipso auctor amisil ius ad famam, cum ralio iusli iudicii el evidentia facti facial, ne de iniuria iuste queri possit. Quod confirmat consuetudo, mandans historiae publica crimina. D'xi : non est mortale iniustitiac; quia detegere eo loco, quo fam i non erat per­ latura vel nonnisi post longum tempus, vel aliter cum gravi moerore cius, qui com­ misit, saepe polest esse mortale contra caritatem, ut Less. Val. Toi. I. 5. c. 65. i outra Nav. cl Caiei. V. C. Lug. <1. I i. n. 59. I’agund. p. 2. I. 5. c. 3. 6*2. * Notorietas iuris oritur a publica sententia indicis definitiva, facti cx ipso facto hominum, qui rem sciunt. Quaerunt DD. quandonam pu­ blicum censendum sit factum. De hac re s. Alph. n. 975. ait: « Sufficere ex sententia DD., si in communitate 8. personarum sciant 4., in com­ munitate 100. personarum sciant 15., in communitate 1000., sciant *20. circiter diversarum familiarum plusquam duarum. Publicum autem esse in aliqua vicinia 40. personarum, st sciant 8. ex diversis familiis, item si in oppido 5000. civium sciant 40. per illud dispersi. Addunt crimen 768 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI dici famosum, si illius fama pervagatur per maiorem partem oppidi, communitatis, viciniae vel parochiae- Item dici infamatum in regno, qui iam infamatus est in curia vel alio illustri loco, ex quo facile in regnum fama dimanet ». Has regulas tradit et Molina Tr. 4. disp. 31., qui tamen fatetur videri sibi eas aliquantulum strictas minusque fortasse sufficere ad facti publicilalem atque adeo concludit, ul refert Lugo disp. cit. n. 70. non improbans, quando res ita limites secreti et occulti egreditur, ut attenta qualitate communitatis, conditione hominum, prudentis arbitrio, moraliter res sit ulterius diffundenda, iam respectu illius communitatis rem censendam esse publicam et famam in ea communitate amissam esse. Huc redit quod communiter dicitur; adesse notorietatem facti, quando notitia rei sil apud tot de communitate, ul non possit, prudentis arbitrio, ulla tergiversatione celari aut negari. 63. Quoad casum, quem ponit ultimo loco A., cum nempe crimen in aliquo loco publicum manifestatur in alio loco, quo eius notitia nondum pervenit nec perventura erit intra breve tempus, s. Alph. n. 974., allata sententia eorum, qui putant peccari graviter contra iustitiam, ul Antoine, Collet etc., tum eorum, qui cum Busembaum negant peccari contra iuStiliam el solum dicunt peccari contra caritatem eliam graviter, tertiam referi sententiam, quam docet Lugo disp. cit. nn. 59. 68., (praecesserat s. Antoninus et plures alii secuti sunt) el s. Alph. vocat communiorem. Hi tenent neque peccari contra iustitiam neque contra caritatem. El (piando agitur de notorielale iuris, ralio non esi difficilis. Cur enim iudices publice promulgant crimen cum irrogata poena? Ad exemplum nempe el terrorem aliorum atque infamiam rei: neque sane infamia, inhaerens ipsi publicationi sententiae, est inter minimas poenas, quas subii reus. Vi iuris proinde reus amittit ius ad famam. Non agitur ergo contra iustitiam, si cives eius rei crimen manifestant aliis quibuslibet, cum dedecore eius famae, cuius iure privatus est. Neque agitur per se contra caritatem: quia ad publicum bonum conducit etiam eorum, qui longe sunt, quibuscum lamen communicatio quaedam exsistit aut exsi­ stere moraliter potest, facinorosos non ignorari, ul quilibet ab eis caveri possit: publicum autem bonum praeferendum est privato. Si vero tam alieni sint exteri, ul etiamsi eum, cuius crimen refers, nomine suo desi­ gnes, nullam de eo notitiam sint illi assecuturi, perinde ac si de homine prorsus ignoto aut fido loquereris, desinet ex alia causa peccatum; quia scilicet reapse nulla iniuria fit, cum nullum damnum inferatur. 64. Si autem sil notorietas facti, non esse contra iustitiam evulgalionem criminis, quam diximus, probat Lugo 1. c. n. 61., quia ad bonum commune non parum conducit, quod de iis publicis rebus loqui possint homines, ut ad notitiam veniant aliorum, nimirum ul absque errore unusquisque co­ gnoscatur qualis est el singuli pro meritis honorentur, quae communis 769 utilitas praeponderat damno, quod privato obvenire potest. Id sane habet communis hominum sensus, ul de rebus publicis liceat cuique cum quolibet loqui. Porro ex hoc sequitur privatum, qui reus est criminis iam publice noti, ius amisisse ad famam ea in re, ideoque nullam esse iniuslitiam, illud crimen aliis exieris revelare. Sequitur praeterea neque id esse saltem graviter contra caritatem; non enim est contra caritatem id, quod etsi sil contra bonum alicuius privati, ad bonum lamen publicum conducit. 65. Haec lamen non valent nisi res sit vel notorietate iuris vel facti simpliciter publica. Si vero crimen sil publicum solummodo in aliqua imperfecta societate, e. g. in capitulo, in monasterio, in religione, non licet crimina ibi nota prodere extra, cum infamia communitatis. Hoc enim ens morale, pars societatis, ius habet, non secus ac alia persona aut familia, ad relinendas res suas apud se secretas el ad conservandam suam famam in societate; cuius ius laeditur ea intempestiva evulgatione. Cf. Lmm 1. c. n. 83. 66. Quaeritur an si temporis fluxu obliterate sit memoria alicuius cri­ minis olim notorii, liceat illud ad lucem revocare. Distinguendum est. Si fuerat nolorietas iuris, conceditur; quia semper viget vis sententiae olim latae. Si fuerat lanium facli, negat Lugo l.c. n. 85. cum Molina; quia per oblivionem res revocatur ad statum, quo erat ante notorielatem ideoque ius ad famam reviviscit. Nec perinde sc habet distantia loci el distantia temporis; nam quoad illam, etsi in aliquo loco res non sit nola, est tamen tunc temporis vere publica, ul idcirco ius habeant ho­ mines de ea publice loquendi : at cum memoria criminis est deleta, res non est amplius publica, cessat ergo ius eam revelandi. Nihilominus si utilitas communis postularet ut criminum lapsu tem­ poris ignotorum memoria restitueretur, id permittendum esset; quod non raro valet in historicis. Cf. resol. 13. * QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO XVI. 9. Similiter non est peccatum contra iustitiam, saltem mortale, quaerere causam captivitatis alicuius vel de ea loqui; sicut enim captivitas est publica, sic, eliam causa videtur esse facta publica. Sayr. Bon. Trull. 1. 7. c. 10. d. II. Ubi eodem modo excusat eum,(pii refert delictum alicuius publicum, referendo simul poeniten­ tiam el emendationem; secus, si taceatur poenitentia, (piam fecit: et sic ait peccare historiographos, describendo peccata mortuorum publica el non referendo poeniten­ tiam vel emendationem, si resipuerint. XVII. 10. Similiter manifestare crimen, quoti nondum csl publicum, moraliter tamen certum est, brevi fore publicum (sive per facli evidentiam, sive per senten­ tiam indicis) non est mortale; quia parum nocet, nisi tamen ex ista anticipatione sequerentur gravia damna, v. gr. in otlicio etc. Card. Lugo I. c. n. 92. 67. Non egent declaratione. Ballerini Moral. Tom. Π. 49 770 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI Will. II. Infamem in uno crimine de altero valde affini infamare, esi lantum veniale: ul ver. gr. si de adultero dicas, quod miserit litteras amatorias; quia tunc non notabiliter augetur infamia. De disparato tamen et non connexo crimine infa­ mare, est morlale; quia infamis in uno genere vitii non amisit ius famae in aliis virtutibus. Tan. d. 4. de lust. q. 8. d. 7. nu. 1 il. ex Nav. et Less, contra Sylv. v. de­ tractio. Palud. etc. 68. Addit exempla s. Alph. : si de publico fure dicas, esse periurum, de famulo lusore, omisisse Missam, de milite, esse fornicatum (saltem si iam constet eum non esse alienum ab affinibus moribus militum) vel duellum patrasse. In secunda parte, quae agit de manifestatione criminis non connexi cum aliis iam notis, ratio A. valet, sive censeas variari species detra­ ctionis pro varietate materiae, sive neges. XIX. I2. Detractio materialis c.v loquacitate orta est mortalis, si gravem proximi laesionem importet idque advertatur; quia etsi non intendatur directe laesio alterius, ea tamen indirecte et implicite est volita el aequivalet formali. Veniale autem tan­ tum erit, si non sequatur laesio gravis; quia scilicet communiter non serio accipitur nec creditur. Similiter erit veniale lanium, audita referre, ul audita lantum, hoc est, nihil affirmando dc rei veritate, sed dubitationem potius suam de ea significando, ita ul nulla inde secutura putetur infamia nec auditores rationabiliter sint credituri. Ita contra Azor n. 3. I. I3. c. 6. docet Tanner. 2. 2. d. 4. q. 8. dub. 7. n. 121. Esc. E. 10. c. 4. n. iO.;ooqüod diffamatio, si forte sequatur, imputetur audienti, si credat. Idem docet C. de Lugo 1. c. recte limitans, nisi grave damnum ex modo narrandi vel ex levitate audientium (qui temero credituri sint et vulgaturi) secuturum possis prae­ videre. Hinc peccas graviter contra iustiliam, si referens grave crimen addas, id tibi dictum esse a viro fide digno; quia praebes suffici en ' fundamentum credendi. V. Dian. t. 5. m r. 18. 69. * Detractio materialis ea est, de qua loquutus esi s. Thomas n. 39.: ea scilicet, quae non profertur quidem ex intentione, detrahendi famae proximi, attamen cum praevisione laesionis famae esse potest. Quod spectat ad eos, qui audita referunt significantes se audita re­ ferre, ita ul nihil de re in se ipsa affirment, sed imo dubitationem suam prodant (quae duo practice nectuntur), haec docet Lugo, quem A. citat. Doctrina asserens eos non peccare graviter, duplici limitatione eget. Nam 1. fieri potest ut talis relatio, fidei alterius innixa, si is sil vir fide dignus, etsi tu dicas te dubitare, satis sil ad grave detrimentum famae proximi inferendum, aul quamvis testimonium, quod refers, non sil idoneum ad veram credulitatem gignendam, sufficiat tamen ad gignendam suspicio­ nem, quae in aliqua materia iam grave detrimentum inducat famae proximi. Porro si res ita se habet, peccas graviter contra iustiliam, qui hoc pacto audita refers; es enim iniusia causa damni grav is. Cf. s. Alph. n. 977. ‘2° Quamvis id, quod refers, non sit ex se aptum ad grave proximi detrimentum patiendum, si tamen ex levitate vel malevolentia auditorum QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO 771 damnum sit secuturum; quia rem credent vel divulgabunt absque du­ bitatione, quam ostendisti idque tu praevidisti futurum; non’peccas quidem contra iustiliam, quia non es vera causa damni, sed peccas contra carita­ tem, quae exigit ut vitetur damnum proximi, si commode fieri potest. * XX. 13. Morioum infamare, minus grave est, quam vivum: morlale tamen ct ad restitutionem obligans. LC'S. I. 2. c. 11. d. 21. Bonae, d l.q. 3. p. 2. 70. * Certum est mortuos habere adhuc ius ad famam, quo antea gau­ debant. Adhuc enim vivunt secundum animam, quae est subieclum iuris; bonum autem nomen apud posteros praemium est, quod homines viventes suis operibus comparare sibi slu lent. Per se ergo non licet laedere fa­ mam mortuorum idque valet, sive ii recenliores sint sive antiquiores. Quod si alicuius personae mortuae coniuncli adhuc vivant ideoque in­ famia mortui in eius familiam eiusve posteros redundet, manifestum est aggravari peccatum, propter iniuriam, quae viventibus quoque fit. 71. Verunlamen quaestio moveri solet quoad historicos, an illis ali­ quid plus liceat quam ceteris. DD., ait Lugo disp. cit. n. 87., commu­ niter aliquam maiorem concedunt licentiam quoad hoc historiae scri­ ptoribus, quam aliis. Ratio est, quia talis narratio criminum veterum, verorum utique sed nunc a notitia publica subductorum, utilitati publi­ cae conducere potest, puta ad excitandam abominationem criminum aut terrorem incutiendum vel ad commovendos principes ad eorum punitio­ nem, ostensis damnis inde seculis; quamvis prudentia adhibenda sit et videndum, an haec utilitas lectorum praeponderet damno et infamiae, quam forte subitura sil prosapia illius, cuius crimina narrantur. Advertit Lugo n. 88., quod si res bene consideretur, i l quod intra hos limites conceditur historiae scriptoribus, reapse el pro aliis valet, quibus propter easdem rationes licet ob bonum commune transmittere ad loca remota notitiam criminis, quod hac in urbe publicum est, ul apud alios terrori el exemplo sil. 72. Sed forte alia ratio pro historicis occurrit. Contingit enim, saltem frequenter, quod crimen aliquod vetustum, ex documentis modo dete­ ctum, conducat ad explicanda plura facta, ad reddendam rationem eorum, quae hactenus minus credibilia videbantur sicque eorum manifestatio conferat ad plenitudinem historiae, quae non sola narratione factorum sed ipsorum quoque causarum expositione continetur. Iam vero plenitudo historiae est quoddam commune bonum, quod homines generatim magni faciunt, dum praesertim studia historica florent et sunt in honore. Pro­ fecto ea cautela superius memorata adhibenda semper est, ne maius sit damnum, quod viventibus forte infertur, quam bonum illud publicum quo i speratur; quae tamen regula solum in historiis recenlioris aetatis locum habebit. Haec tamen regula ampliari potest: cavendum est scili ■ .............................................................. 772 TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI sacerdotali, Episcoporum, Romanorum Pontificum ita detrahatur, ut maius sit scandalum futurum, quam bonum consecuturum. 73. Si haec caveantur, puto non esse inquietandos historicos, qui ex amore veritatis ducti, ut plenam rerum historiam repraesentent, ea omnia, sive bona sive mala referunt, quae ex monumentis conquisitis hauserunt. Praeterea, cum nostra aetate archivia eliam secretiora omnibus studiosis facile pateant, dubitari potest an dici debeant occulta crimina, quae in iis vetustis chartis continentur. * XXI. Ii. Non esse mortale de aliquo ignoto vel indeterminato male loqui, v. g. in tali loco esse multos improbos, in tali Collegio unum Canonicum commisisse grave crimen, v. gr. simoniam, docet Escob. E. 10. c. -i. Eagund. quod Trull. I. 7. c. 10. d. i. ex Bonae. Azor. etc. limitai, si non sit tale, quod in alios redundet. 74. Cf. dicenda sub Resol. 16. XXII. 15. Gravissime autem peccant, qui Ordini, seu statui alieni Religiosorum in communi, vel Monasterio detrahunt, dicendo v. gr. quod in eo male vivatur, non servetur observantia regularis etc. nisi id sit plane notorium ; quia gravissime nocent tencnlurqne sub mortali ad restitutionem toti communitati, a qua Superioris remissio non excusat. Sot. Nav. Trul. c. 10. d. I Talem autem sufficienter confiteri, si dicat: detraxi cuidam Religioni, Ordini vel Monasterio elc. sive sil Communitas numerosa sive non, docet Lug. el Ta mb. de Exped. conf. 1. 2. c. 1 75. Clara est. Quod speciet ad ultimam partem cf. dicta alibi de Pec­ catis n. 261. XXIII. IG. Similiter mortale est, tacita persona, nominare Monasterium vel Or­ dinem religiosum^ ex quo aliquis grave peccatum occultum, v. g. adulterii, vel for­ nicationis commiserit. Nav. Trull, c. 10. d. Ii. 76. * Non video cohaerentiam quoad Canonicos et Monasterium, de quibus A. dispari ratione indicat (cf. resol. 14.). Escobar heic allegatus de 8. Praecepto c. 2. n. 19. rationem disparitatis inter Monasterium el oppidum a fieri, quod personae cuiusvis oppidi non tantam profiteantur perfectionem ac religiosi. Nec profecto mirum, si in aliquo oppido im­ probi quidam sint. An vero Canonicorum Collegium comparari potius debeat oppido, ut facit A., quam Monasterio, dubitare licet idque saltem erit ex circumstantiis decernendum, iuxta famam, qua gaudeat. * XXIV. 17. Explicandum est in confessione, an apud mullos el quot circiter, ai» vero apud unum tantum alicui detraxeris, lia probabiliter Bon. de Sacr. d 5. q. 5. p. 2. §. 3. dill 3. n. IG. et 21 ex Sanchez, Sylv. Andr. n. 135. Sed C. Lugo d. IG. n. 135. 1 iO. et IG3. ex Nav. Salas, Con. etc. negat diciique contrarium esse probabilius. Nec omittendum, si quem infamaveris libello famoso: cum id sil genus detrahendi gravi" mum d ad plurimos perlinens. Non lamen necessario dicendum, in quo genere infamaveris: quia fama semper est eiusdem speciei in genere moris. Caid. Lugo d. tti. n. 265. 'ir 77. Quod A. ab initio tradit, de eo actum est in tr. de Peccatis, nn. 254. seqq., ubi contraria sententia magis placuit. QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO 773 XXV. 18. Peccat mortaliter contra iustiliam el tenetur ad restitutionem, ratione cooperationis is, qui audit detractorem, excitando vel animando efficaciter: qui vero laetatur lanium detractione audita, aul, licet non laetetur, qui non impedit, cum commode posdt, peccat pro ratione damni mortaliter, vel venialiter contra carita­ tem: non tamen tenetur ad restitutionem, nisi sit superior, paler vel dominus; is enim ex officio tenetur impedire subditum, ne alteri iniuste noceat. Dixi: si commode possit; quia non peccat, qui putat monitionem suam nihil profuturam, vel ex eo magnum incommodum metuit, vel qui rationabili verecundia prohibetur, ob auctoritatem detrahentis. Debet tamen tunc discedere, si commode potest, faciem tristiorem ostendere vel alio sermonem avertero. Less, et Bon. I. c. Hinc aequalis raro, inferior rarissime, tenetur corrigere detractorem. 1. Quia audiens plerumque nescit, an quod dicitur, sil notorium, tametsi ipse ignoraverit et in dubio non est, cur damnet detractorem : in quo multi falluntur, existimantes, simul ac ali­ quid audiunt dici contra proximum, id sibi mox refutandum. 2. Quia, coepta detra­ ctione, saepe melius consulitur proximo, si sinatur absolvi, quam si abrumpatur. Nam, si distincte explicetur, saepe non tam graviter apprehenditur, quam initio conceptum orat. 3. Quia saepe sino gravi offensione non poles corrigere, i. Quia saepe alter habet iustam causam manifestandi, praesertim nui soli. C. Lugo I. c. n. 128. V. Dian. t. 3. m. r. 21. et l. 5. m. r. 25. 78. * « Si (audiens) inducat eum (detrahentem) ad detrahendum vel sal­ tem placeat ei detractio, propter odium eius, cui detrahitur, non minus peccat quam detrahens et quandoque magis»: s. Thomas 2. 2. q. 73. a. 4. Si vero audiens gaudet non ob detractionem ex odio, sed solum ob au­ ditionem rei novae seu de perceptione curiosa aliorum criminum ideoque ex levitate, vanitate, curiositate, non erit grave peccatum: s. Alph. n. 979. 79. Quod spectat ad superiorem, qui audit detractionem, peccat certe contra caritatem, si, potens cohibere detrahentem, non cohibet, sive sil superior detrahentis sive eius, cui detrahitur. A. lamen addit, quod su­ perior detrahentis peccat eliam contra iustiliam. Verum nequii esse iniustitia haec superioris erga ipsum detrahentem; quia scienti el volenti non iit iniuria: neque erga infamatum, qui non sil eius subditus; quia ad eum nullam habet obligationem justitiae, ut teneatur consulere bono eius. Si autem qui detractionem audit, sil superior infamati, s. Alph. n. 980. censet, ut forte probabilius, ipsum non teneri ex iuslilia impe­ dire, cum potest, detractionem; quia ipsi non incumbit ex iuslilia bono temporali subditi attendere. Quid ergo si sil praeses, gubernator? re­ spondebimus ipsum ex iuslilia erga suos subditos tunc teneri, cum eius auxilium ex offîcio imploratur. Verum (quamvis haec reapse sil alia quaestio) superior ulriusque, infamantis el infamati, tenetur ex iustitia cogere infamantem ad restitutionem famae, si infamatus imploret eius auctoritatem: dummodo eius auctoritas ad haec se porrigat; ad id enim est constitutus. Ad idem tenetur superior detrahentis solius, si rursus eius auctoritas ad id se porrigat, cum infamatus ad cum recurrat: k Τϊ'ί TRACTATUS VI. SECT. VII. DE 8° PRAECEPTO DECALOGI secus non haberent extranei, ad quem recurrerent conlra iniurias pri­ vatorum. Cf. Lugo disp. cit. n. 134. * 80. Si audiens detractionem sit privata persona, s. Alph. n. 981. pro­ bat sententiam Salmanticensium, qui censent, « dicendum cum communi thomistarum, privatam personam non nisi venialiler peccare, si ex ve­ recundia, timore, vel negligenlia detractioni non resistat, eliam cum com­ mode possit >. Ita ex s. Thom. 2. 2. q. 73. art. 4. aiente: « Si vero non placet ei peccatum, sed ex timore vel negligenlia vel verecundia quadam omittat repellere detrahentem, peccat quidem, sed multo minus, quam detrahens et plerumque venialiler ». Dicit plerumque, quia hos casus excipii: 1° si sil superior: 2° si aliud damnum proximo immineret: 3° si ob timorem, ultimum finem in creatura constitueret (sc. ex prava con­ scientia nolens impedire, etsi putaret se hoc pacto graviter peccare). * Addit s. Alph. aliam doctrinam s. Thomae, quam alibi ait se retu­ lisse el nos retulimus agentes de caritate: scilicet excusari a morlali, qui ob timorem omittit facere correctionem, modo ei non constet quod correctio sit profutura. Atqui, ait, in hac materia detractionis difficil­ lime constare polest quod correctio sil profutura, imo timendum est po­ tius, ne augeatur et confirmetur detractio. Qui aulem, audientes detractio­ nem, faciem tristem ostendunt aut avertunt vel e loco discedunt, censendi sunt obligationi caritatis satisfecisse; quia hae actiones sunl verae cor­ rectiones. * XXVI. Quaeres 1. An liceat alium infamare ad tormenta gravia vitanda? Respond. 1. Licet, si crimen sil verum.· quia nullam alteri facit iniuriam, cum habeat ius illud in necessitate revelandi. Respond.2. Si crimen sit falsum, non licet; quia esset mendacium perniciosum. Sylv. tamen et Nav. putant, veniale tantum esse, si sola infamia sequatur et post torturam revocetur, eo quod non sil infamia efficax. V. infra I. 4. c. 3. d. 7. 81. De his rursus redit sermo apud A. in tr. de Praeceptis particula­ ribus dub. VII. de Reo, art. 1. atque ibi cum s. Alph. quaestio tractabitur. XXVII. Quaeres 2. An liceat seipsum infamare? Resp. Id non esse saltem mortale regulariter, ha Less. Fill, et Lay.l. 3.1. 3. p. 2. c. 3. n. Ii.; quia non est conlra iusliliam, cum sil famae suae dominus nec conlra caritatem; quia haec non obligat ad bona externa conservanda, nisi in quantum id exigit salus propria, vel proximi. Dixi: regulariter; quia per accidens polest esse mortale, ul v. gr. si tua fama sit necessaria muneri, vel si libi damnum vitae, vel aliis infamia ex eadem sequeretur. Unde, resolves. Non est morlale, ad vitanda gravia tormenta, falsum crimen sibi imponere, ex quo eliam mors sequatur; quia non tenetur homo cum laniis cruciatibus vitam suam lucii mc tali * dicitur se interficere, sed Lanium ex iusta causa vilain morti expo­ nere. Less, el Fill. V. infra dc Praeceptis partie. c. 3. d. 7. 775 82. * « Infamare se ipsum, per se loquendo, nisi adsit alia peculiaris circumstantia, non est peccatum conlra iusliliam », ait Lugo 1. c. n. 153. qui subdit: « Haec est communis el probatur; quia homo esi dominus suae famae, sicut est dominus suae pecuniae: ergo sicut prodigere ei proiicere suas facultates non est conlra iusliliam, sic neque erit conlra iusliliam proiicere suam famam sive id fiat publicando vera sive falsa crimina de se; eiusdem enim ad se ipsum non potest esse vera iustitia vel iniustilia ». Quare et s. Thomas 2. 2. q. 73. a. 4. loquens de eo, cui detractum sil, ait quod « sui arbitrii est detrimentum suae famae pali », supponens scilicet eum dominum esse suae famae. Imo, pergit idem Lugo n. 154., infamans se sine rationabili causa, non peccat graviter, per se loquendo, conlra caritatem: quae est eliam com­ munis sententia. Quia dileclio sui non obligat ad bona externa procuranda vel relinenda, nisi sint necessaria ad salutem aeternam vel corporalem. 83. Per accidens in infamatione sui potest grave intervenire peccatum. Omnia revocantur ad eos casus, quos enumerat A. dixi etc. De allero ex his redibit sermo in cit. dubio de Reo. Quae A. dubio seq. tractat de Restitutione famae, commodius tracta­ buntur in tr. dc Iure et Iustitia, ubi de Restitutione.. Hic ergo sil finis huius tractationis. * QUID SIT ET QUAM GRAVE PECCATUM DETRACTIO TRACTATUS VII. DE ECCLESIAE PRAECEPTIS. I. Resp. Etsi ea sint plurima, praecipue tamen loti Christiano populo communia quinque numerantur. Ex quibus hic agendum restat de tertio, quia de 1. et 2. actum est in praeccp. 3. Decal., de 4. el 5. infra lib. de Sacram. * Contra porro hoc praece­ ptum ex solo contemptu peccari, propos, est proscripta ab Alex. Vil. Propos. 23. 1. * Non apud omnes Theologos eadem est distinctio et enumeratio prae­ ceptorum communium Ecclesiae. Summa huc redit: 1 ° Observatio festorum •Herum, abstinentia ab operibus servilibus el auditione Missae : 2° Absti­ nentia a carnibus, diebus velitis el ieiunium statis temporibus servandum: 3° Confessio semel in anno el Communio tempore paschali : 4° Ne nunpliae celebrentur certis temporibus anni:5°Ul decimae Ecclesiae solvantur. A. hoc postremum praetermisit. Celerum de 1° iam actum est sub 3° prae­ cepto Decalogi. De 3° et 4° agemus in Tr. de Sacramentis: de 5° aliquid dicemus in fine. Oportet ergo ut primo agamus cum A. de lege ieiunii, cui et addi poterit aliquid de abstinentia a carnibus. * SECTIO I. DE IE I UNIO. Dun. I. Quid requiratur ad ieiunium ecclesiasticum ct quanta sit eius obligatio. II. Resp. Ieiunium ex praecepto Ecclesiae, obligante sub mortali, requirit tres conditiones. I avm. I. i. I. 8. c. 1. n. 13. 1° Est unica tantum comestio de die in ordine ad nutrilionem. Quae ita necessaria est conditio, ul secunda comestione pecces mortaliter; reliquis autem supra secundam, ad summum venialiter tantum. Lavm. c. I. n. 12. el 13. Est abstinentia ab esu carnium ilemque ovorum et lacticiniorum ; eo quod x came originem trahant multumque nutriant. Unde intra Quadragesimam iure com­ muni prohibentur, · xtra eam permittuntur. Imo intra eam, quibusdam locis consue­ tudo permittit, quae ubique notanda est. Bon. d. ult. q. 1. p. 2. ex Sylv. Nav. Less. TRACTATUS VIL SECT. L DE IEIUN10 - QUID REQUIRATUR ETC. 777 Azor, Laym. 1. c. Fill. Fag. p. 1. 1. c. 2. Adde, dispensatum quoad carnes etiam la· cliciniis el ovis vesci posse, non tamen vice versa el, cui est permissus esus car­ nium, eliam secunda refectio permissa videtur, ul contra I leg. Less. Nav. etc. proba­ biliter docel Azor 1. 7. c. 10. q. 3. Fill. I. 27. c. 3. q. i. Tolel. elc. Confirmatque Bon I. c. si esus carnium sit permissus ob debilitatem naturae ei non propter nauseam vel damnum tantum. Vide Less. I ill. Azor elc. Halio est, quia de essentia ieiunii esi abstinentia a carnibus. 3° Conditio esi certa hora refectionis, quae est circa meridiem, nisi aliud loci consuetudo ferat. Idque non mathematice computandum, sed moraliler. Dictam autem horam notabiliter sine iusta causa praevenire, mortale putat Navar. el quidam alii, sed probabilius docent esse veniale Tolel. el Filliuc.; eo quod non violetur substantia, sed lanium circumstantia. Tol. Less. d. 2. num. 13. Vid. Laym. c. 3. n. 10. et seq. Dixi notabiliter cl sine causa; quia praevenire ex iusla * causa, v. gr. si iter faciendum, si hospites dimittendi etc. et absque ea, per mediam horam lanium, nullum peccatum videtur esse. Dilatio in vesperam el licita est et laudabilis, si nihil ante sumas. 2. /Advertendum in primis, contra hoc praeceptum peccari posse mor­ taliter, etiam citra contemptum eius. Constat ex prop. 23. inter damnatas ab Alexandro VII. « Frangens ieiunium Ecclesiae, ad quod tenetur, non peccat mortaliter nisi ex contemptu et inobedienlia hoc faciat, puta quia non vult se subücere praecepto ». Unde palet grave esse per se hoc praeceptum. 3. Iam vero unica comestio inlelligitiir plena el sufficiens et eiusmodi est alia, quae praeter unicam illam prohibetur. Postquam semel quis graviter ieiunium fregit per secundam comestio­ nem, si iterum comedat, fuerunt, qui rursus graviter eum peccare di­ cerent et quidem toties quoties. Id negat communis sententia, quam probabiliorem dicit s. Alphonsus lib. 3. n. 1030. Ratio, quia essentia ieiunii, quae unicam admittit comestio­ nem, cessat; cessat ergo praeceptum, quod non servas eliam abstinendo. Et sic, inquit s. Alph., communiter DD. hoc praeceptum interpretantur. 4. S. Alphonsus 1. c. probabilius habet, quod saepius comedendo, post­ quam secunda notabili comestione ieiunium fractum est, saltem leviter peccetur. Ita et Croix lib. 3. p. 2. n. 1265., dicens eiusmodi sententiam communissimam, quod plane falsum est el Reilfensluel tract. 10. dist. l.q. 2. n. 20. oppositam communiorem et probabiliorem vocat. Videatur et Roncaglia tract. 9. q. 2. cap. 1. q. 2., qui inter alios allegat Suarez cl merito quidem de Relig. loin. 2. lib. 4. cap. 7. n. 11. Ratio Lessii, allata a s. Alphonso est, quia sic contrai tu r lini legis, qui est mortificatio carnis. Atqui ratum est apud Theologos, Unem legis sub legem non cadere. Et si essentia ieiunii impossibilis evadit, praeceptum eius non amplius servari potest. Bene heic Palans torn. 7. tract. 1. disp. 3. puncl. 11. 2. n. 8.: « Si lex velat alias refectiones, totidem erunt gravia A 'J 778 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IE1UN10 peccata; si non velat, nullum est peccalum. Peccari igitur poterii contra temperantiam, quod ad rem non facit, non vero contra ieiunium ». Conclusio sil, poenitentem, qui se accusat de ieiunio sic violato, non esse interrogandum, an pluries cibum sumpserit. 5. Si autem non culpabiliter, sed inadvertenter bis refectionem quis sumpserit, alii concedunt, posse eum saepius manducare; quia ieiunium, cuius essentia est unica comestio, servari impossibile est. Alii negant, ne, inquiunt, formalitcr frangatur ieiunium, quod materialiter est laesum. At haec ratio plane debilis est; si enim iam impossibilis evasit essentia ieiunii ideoque eius observatio, quid est, quod formaliter frangi possit, vel quod formaliter possit servari? S. Alphons. 1. c. q. II. probabilem dicit utramque sententiam. Verum quaestio ad praxim propius spectans forte proponitur, si quae­ ratur cum Laymann lib. 4. tract. 8. c. 1. n. 14., quid agendum, si quis mane sive scienter sive inadvertenter ieniaculum sumpserit. Laymann sic resolvit, ut conetur, quod adhuc potest, servare substan­ tiam ieiunii. Nam vel sumpta refectio est sufficiens et tunc omittendum prandium el sola vespertina collatio est sumenda. Si vero non fuit suf­ ficiens, tunc iusta est causa vel sumendi aliam moderatam refectionem circa meridiem aut, hac omissa, coenandi noctu, ientaculo illo matutino pro collatione reputato. * Quaeres: quorum animalium caro interdicta sit die ieiunii. Respondet G. s. Thomas 2. 2. q. 147. a. 8., esse carnes animalium in terra nascentium el respirantium: cuius rei rationem reddit; quia hae in comedendo maxi­ mam afferunt delectationem el iterum maxime hominem ad venerea pro­ vocant. Apposite s. Alph. n. 1011. « Ad discernendum quae animalia re­ putanda sint carnes, quamvis non leve indicium sit attendere an illa diu extra aquam vivere soleant; magis tamen attendenda est communis aesti­ matio fidelium ac iudicium medicorum, si reputent carnes vel pisces ». Hinc ait cum pluribus, non vetari carnes limacum, testudinum, ranarum, locustarum et concharum; quia aequiparanlur piscibus, idem, inquit, Milanle et Tamburini aiunt de viperis, quae similes sunt anguillis. Quaenam vero partes vetitorum animalium vetitae sunt? Respondet Tamburini Decal. 1. 4. c. 5. n. 19. « omnes, eae nimirum, quae sunt paries quomodocumque constitutivae animalis, cartilagines, nervi, sanguis, me­ dulla, laridum, axungia et quaecumque pinguedo; quia dum animal pro­ hibetur, non possunt non prohiberi omnes eae paries, quae ipsum con­ stituunt: item ius ex carnibus, quod continet paries subtiliores carnis per elixalionem eliquatas. * 7. Quoad abstinentiam ab ovis et lacliciniis nota prop. 32. damn, ab Alexandro VII: < Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova el laclicinia in quadragesima obliget ». 779 Quaerit s. Alphonsus η. 1007., an abstinentia a lacliciniis obliget diebus dominicis quadragesimae. El allata sententia negativa plurium, subdit oppositam omnino tenendam. Ratio, inquit, quia ex citato cap. Denique 1. dist. 4. universe praecipitur in diebus quadragesimalibus abstinentia a lacliciniis. Certum est aulem, quod dies dominici eliam quadragesimae dies sunt; quare prima sententia sal probabilis non videtur ». Ita s. Al­ phonsus. Argumentum s. Alphonsi repetit Scavini de leiun. arlic. 1. q. 5. addilque in nolis hoc aliud : * Quod firmatur magis ex rescripto Bene­ dicti XIV. ad Archiep. Composlellae,ubi eliam diebus dominicis prohibetur promiscuitas epularum ». At non tenet illatio: Prohibitio haec enim est consectarium dispensationis circa usum carnis, non vero circa usum lacticiniorum. Gury vero ad quaestionem: an abstinentia a lacliciniis servari debeat in dominicis quadragesimae, resp. §. 503. q. 2. « Affirmative; quia dies dominica non excipitur in lege nec consuetudine ». Utique nunc clare edicitur, quid diebus dominicis servandum sil; sed dubitare licet de vi argumenti ducti ex c. Denique. Nam haec in eo le­ guntur. « Denique Sacerdotes el Diaconi et reliqui omnes, quos dignitas ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum ieiunandi susci­ piant ». Et paragraphe quidem secunda dicitur: < Par aulem est, ul quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus quoque, quae semenlinam carnis trahunt originem, ieiunemus, a lacte videlicet, caseo, ovis ». His quidem verbis et dies dominicae comprehendi videntur: verum obstant ea, quae habentur in praecedenti §. 1. ubi sic: « De ipsa vero die do­ minica haesitamus, quidnam dicendum sil: cum omnes laici et seculares illa die plus solito celeris diebus accuratius cibos carnium appetant el nisi nova quadam aviditate usque ad medias noctes se ingurgitent, non aliter se huius sacri temporis observationem suscipere putant: quoti quidem non rationi sed voluptati, imo cuidam mentis caecitati adseribendum est; unde nec a tali consuetudine averti possunt et ideo cum venia suo ingenio relinquendi sunt, ne forte peiores exsistant, si a tah consuetudine prohibeantur. Ut enim ait Salomon (Prov. XXX.), qui multum emungit, elicit sanguinem ». Ila Gregorius M. ad Augustinum Anglorum Episcopum. Improbat utique talem consuetudinem Gregorius: nihil tamen lege lata de die dominica definit. Ergo nisi alia afferantur argumenta, certe ex hoc Capite non conficitur quod contendunt. 8. Quoad ova el laclicinia notandum, legem quidem adesse abstinendi per ieiunium quadragesimale, non vero, ut communis sententia habet apud s. Alphons. n. 1009., in aliis ieiuniis. Hinc s. Thomas, 2. 2. q. 147. arlic. 8. ad 3.: « Inter alia ieiunia sollemnius esi quadragesimale ieiunium... QUID IlEQUIHATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO 780 Et ideo in quolibet ieiunio interdicitur esus carnium; in ieiunio autem quadragesimali interdicuntur universaliter etiam ova et lacticinia ». Subdit autem: « Circa quorum (iacticiniorum) abstinentiam in aliis ieniniis diversae consuetudines exsistunt apud diversos; quae quisque ob­ servare debet secundum inorem eorum, inter quos conversatur. Unde Hieronymus dicit... Unaquaeque provincia abundet in suo sensu et praecepta maiorum leges apostolicas arbitretur *. Et haec regula te­ nenda, ul habet communior sententia apud s. Alphons. n. 1009. dub. III., ubi ab immemorabili viget talis consuetudo. Et abs re allegatur San­ chez Consil. lib. 5. c. 1. dub. 21. n. 2. quasi contrarius. Nam hic disputat, an eiusmodi consuetudo vigeat in Hispania el qui­ dem quoad sexlas ferias lotius anni, lia el reliqui scriplores ibi allegati, quos Taraburini referi Decal, lib. 4. c. 5. 1. n. 22., agunt de consue­ tudine incerta et non legitima. Quocirca non est cur DI), inter se oppositi heic exhibeantur. Celerum si consuetudo est voluti lex pro iis locis, ubi viget, circa abstinentiam a lacticiniis eliam in ieiuniis extra quadragesimam, eadem consuetudo cilicii, ul iis vesci liceat, ubi viget haec alia consuetudo. Hinc Slruggl, tract. 8. q. 2. n. 18: « Circa lacticinia non est eadem con­ suetudo Ecclesiarum. Nam esus Iacticiniorum in quibusdam locis sohim prohibetur in quadragesima, in aliis prohibetur omnibus diebus ieiuniorum per annum, in aliis denique, ul in Germania, loto anno permittitur... Ratio autem, propter quam in Germania legitime inoleverit consuetudo comedendi per totum annum lacticinia, esi, quia datur defectus olei re­ centis el aura frigidior maiorem causal ciborum digestionem: adeoque haec consuetudo in Germania servari tuta conscientia potest ». Concludendum igitur, servandas ubique consuetudines legitimas el in novis Ecclesiis fundandis rationem haberi posse paritatis conditionis, \idel. climatis et defectus olei etc. Exinde resolvi quaestio potest quoad ieiunia servanda ex poenitentia vel volo. Videlicet, nisi expressum aliter fuerit, non obligari quempiam ad abstinendum a lacticiniis. 9. Quoad secundam comestionem pro iis, quibus concedebatur psus car­ nium, sciendum est, triplicem penes theologos paulo antiquiores viguisse sententiam, ul videre est apud Filliuccium Tract. 27. cap. 3. un. 51-53. Alii enim dispensatis ad carnem duas concedebant comestiones aul eliam plures et duplici utebantur argumento, I quia in abstinentia a carnibus sila sil essentia ieiunii atque adeo ea sublata, nullam superessc rationem υ iunii servandi : 2° quia ita ferebat communis consuetudo, adeo ul si con­ cinnator scrupulum iniicerel, res nova et contra communem existima­ tionem videretur. QUID IlEQUJIlATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. 781 Alii conira negabant, plures concedi comestiones. Alii denique media incedebant via el distinguebant inter dispensationem absolutam ac sim­ plicem el inter respectivam ac secundum quid. Absolutam dicebant, (piae concedebatur ratione debilitatis naturae et stomachi, secundam, (piae da­ batur ideo tantum, quod (piis abhorreret a piscibus vel ab his nocu­ mentum ferret, licet alioquin satis robustus ad ferendum ieiunium. Primis itaque plures concedebant comestiones, non item secundis ». 10. Verum de hac quaestione haec habet Benedicius XIV. in Insti­ tutione XV. a n. 20: * Plurimi sane inter ipsos (Theologos) eam opi­ nionem luentur, duabus necessariis partibus integram ieiunii naturam contineri, nempe unica comestione et abstinentia ab esu carnium; qua­ rum altera sublata, primam quoque auferri neccsse est ». « Alii vero contrarium sentiunt. Sexaginla huius sententiae nominan­ tur a P. Marchelto tunc temporis Romani Collegii Rectore in ea Dis­ sertatione, (piam super hac re confectam Clementi XI. exhibuit, cui Con­ sullores S. (Illicii el Card. Vicarii Examinatores Synodales unanimes assenserunt. Si quis maiorem eorum numerum exquirat, id facili negotio praestari posse nos ipsi pollicemur ». Deinde inculcans, ieiunium esse compositum non physicum, sed mo­ rale, atque adeo parles inter se non adeo cohaerere, ut si una praeci­ datur, alteram corruere neccsse sil; allegat dein exempla lum Si.xli V. et Eugenii IV., qui Carmel itis facultatem fecerunt edendi carnes per men­ ses illos, quibus ieiuuanl et tamen ieiunium observandum praescripse­ runt, lum Alexandri VII., (pii in edicto de Quadragesima ob pestem nuper exstinctam per quatuor hebdomadae dies esum carnium dispensavit ea lamen conditione, ut iisdem diebus ieiunium servaretur, tum denique Clementis XI., qui in edicto quadragesimali anni 1703. monuit ens, qui­ bus aut lacticinia aut etiam carnes permittebantur ex medicorum con­ silio, a colendo ieiunio cessare non debere ac praeterea in edicto anni 1704. universos admonuit (sc. dioecesi romanae subieelos) eam facultatem (ve­ scendi carnibus aut lacticiniis) se nemini impertire, nisi simul cum car­ nibus ieiunium coniungerent. Concludit autem, n. 21.: « Nos profecto hanc secundam opinionem complectimur; controversiam certo iudicio dirimendam celeris relinque­ mus ». Ex quibus palet, nec per eam aetatem quaestionem definitam fuisse. 11. Deinde ad Summum Pontificatum vix evectus Encyclieam dedit ad Episcopos de ieiunio die 31 maii 17-11. Pontifie, anno I., quae incipit: Non ambigimus el in hac constituit, ul si (piando necessitas postulet, ut dispensetur circa esum carnium, tamen servetur lex unicae come­ stionis: * Nolumus tamen vos ignorare, cum huiusmodi necessitate el servandam esse potissimum unicam comestionem, sicut alias hic Romae TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO 7S2 (idcsl sub Clemente XI.) ac nos hoc anno, urgentibus causis dispensan­ tes, expresse praescripsimus ». El in Constit. In Suprema data eodem anno 1741. die 22. augusti rur­ sus de hac re: * Quibuscumque et quacumque occasione... dispensari contigerit, ab omnibus omnino, nemine excepto, unicam comestionem servandam... tenore praesentium declaramus el edicimus ». Nulla igitur de hac re su peresi controversia et A. sententia est antiquata. Advertite tamen, additam fuisse hanc clausulam: «dummodo nulla certa el periculosa affectae valetudinis ralio intercedat cl aliter Heri ne­ cessario exigat ». Scilicet intelligenda lex est de iis, qui unicam come­ stionem servare possunt. 12. Quaerunt, quid prohibeatur, cum dicitur abstinendum a carnibus. Bene s. Alphonsus lib. 3. n. Kill, monet, in hoc maxime attendendam communem fidelium aestimationem el iudicium medicorum, num aliquid reputent carnem aul piscem. Pisces aul habentur aut saltem iis aequiparantur limaces, testudines, ranae, locustae, conchae, viperae et iuxla quosdam fibri (castori), lutrae seu lytrae (lontre), anates cuiusdam speciei, fulicae el quidam addunt corvos marinos. De his optima regula est, ul servetur consuetudo et aestimatio fide­ lium in diversis locis pensetur; si enim haec adsint, non sunl inquie­ tandi aut vexandi fideles. 13. De fulica propositum luit dubium (vid. torn. II. Ihisemb. edit, roma­ nae 1844. p. 157.): « Utrum avis aquatica, cui nomen fulica (vulgo folaga) inter pisces computanda sil iliaque vesci liceat iis diebus, quibus vetitae sunl carnes: Religiosi Ordinis Minimorum s. Francisci a Paula (quibus carnes omnino interdictae sunt) ad tollendam perplexitatem, qua eorum con­ scientiae hac super re angebantur, supplicationem porrexerunt Pio VII., ut sibi concederetur, posse libere uti eo cibo. Quibus per s. Congregationem Regularis disciplinae die 22. febr. 1804. Sanctissimus, veris exsistentibus narratis (quid vero narrarunt?) benigne annuit pro gratia iuxla petila: constitutionibus dicti ordinis aliisque contrariis non obstantibus etc.». Sed haec responsio non solvit quaestionem. Non recte quaesitum est: an sit piscis: quia negative respondendum foret, si id quaereretur eliam de limacibus nec tamen solveretur controversia, an liceat his vesci die ieiunii. Iterum non confundenda quaestio, num cibum illum admitterent Constitutiones illius Ordinis, cum quaestione circa consuetudinem el aestimationem fidelium. Ergo haec quaestio pro fidelibus eodem loco est ac prius nec scrupulus inficiendus, ubi consuetudo viget fulicis vescendi. Denique concessiones el dispensationes non dirimunt questionem theorelicam; nam dispensationes saepissime ad conscientiae tranquillitatem dantur, quidquid sit an dispensatione sit opus. I 1 !< I 783 14. Aliam Benedicius XIV. in suis Conslilulionibus legem lulit, sen potius addidit condilionem dispensationi circa abstinentiam a carnibus, et praecepil, ul illi, qui in diebus ieiunii vi dispensationis vescantur car­ nibus, non possint simul in eadem conieslione vesci eliam piscibus. El idcirco accurate Gury 1. c. q. 5. quaestionem facit De dispensatis; quia esi conditio apposita iis, qui dispensationis beneficio possunt car­ nes edere. Ila in prima Conslil. Non ambigimus: « Nolumus lamen vos igno­ rare, cum eiusmodi necessitate (dispensandi quoad esum carnium) et servandam esse potissimum unicam comestionem sicut alias... expresse praescripsimus el licitas atque contradictas epulas promiscue minime apponendas esse ». El in scq. Constitui. In Suprema: « Quibuscumque el quacumque oc­ casione.. dispensari contigerit, ab omnibus omnino, nemine excepto, uni­ cam comestionem servandam ct licitas atque interdictas epulas minime esse apponendas tenore praesentium declaramus el edicimus ». 15. Quatuor insuper habemus declarationes circa haec in epistola eius­ dem Benedicti XIV. ad Episcopum Composlellanum 8. lui. 1744., quae epistola inserta est tertiae de hoc argumento eiusdem Pontificis Consti­ tutioni, quae incipit Libentissime dat. 10. lui. 1745. Prima declaratio est circa obligationem tum unicae comestionis, tum non permiscendi epulas. Statuit enim Pontifex 1° sub gravi obligari qui dispensant, ne alia conditione dispensent, 2° sub gravi servandas esse hasce conditiones- Nam ad Quaestionem: * Utrum quae in antediclis no­ stris litteris in forma Brevis de unica comestione el de epulis non per­ miscendis praescribuntur, sub gravi eliam praecepto prohibeantur? Re­ spondemus: Concedentes facultatem vescendi carnibus lempore vetito, sub gravi teneri easdem facultates non aliter dare, quam geminis hisce adiectis conditionibus, videlicet unicae in diem comestionis el non per­ miscendarum epularum. Eos vero, qui huiusmodi facultatibus utuntur, sub gravi ad binas ipsas conditiones implendas obligari ». Secunda declaratio est, has conditiones servandas esse non modo in ieiuniis quadragesimae, sed in quolibet ieiunio per annum. Ita in Quae­ stione VII.: « Utrum memorata duo praecepta urgeant extra quadragesi­ mam? Respondemus: Urgere extra quadragesimam ulrumque praeceptum: illud scilicet unicae comestionis cum reliquis legibus in secundo et tertio ad haec postulata responso expressis (idesl circa horam comestionis el circa non usum carnium in collatione vespertina) el alterum non per­ miscendi epulas licitas cum interdictis ». Tertia declaratio est de diebus dominicis in quadragesima, in quibus concessum sil vesci carnibus: declaratur etiam ea die non permiscendas epulas. « An praeceptum de utroque epularum genere non miscendo QUID REQUIllATUa AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. TRACTATUS VII. SECT. I. 1)1' fkltJMO 78 'i dii ' quoque dominicos quadrage siinalcs complectatur ». p,(;sp, Λ Huma­ tur, complecti. Quarta demum declarat: * Quaertam sint epulae licitae, quae vetantur cum interdictis coniungi? Respondemus: Epulas licitas pro iis, quibus permissum esi carm s comedere, esse carnes ipsas: epulas interdicta * esse pisces, adeoque ulrumque simul adhiberi non posse. Piscibus tamen edendis non interdicuntur ii, quibus datur tantum facultas adhibendi ova el lacticinia », 1G. Ad praedictarum autem legum uberiorem explicationem accesse­ runt declarationes s, Poenilenlianae el quidem etiam circa ea, quae satis clara erant nec indigebant explicatione. I ist: Cum Benedictus XIV. dicat, carne > edi posse solum in unica comestione, quosdam incessit du­ bium, an id pro ns quoque valeret, qui ad ieiunandiim ratione aetatis non tenentur vel ratione laboris excusantur. f saepius m die uti : s. Poemlentiaria ‘27 Man 18G3. respondit tunc eos, qui non tenentur ieiunarc ratione aeta­ tis vel laboris, qui non sunt comparandi iis, qui causa infirmae vale­ tudinis a ieiiiniocxcusanli.tr, non posse vesci carnibus quoties per diem edunt. ‘ 17. Quaesitum etiam fuit: « Elrum in diebus ieiunii tempore Adven­ tus a Pio VI. praescripti», permissis tamen lacliciniis, cui propter in­ firmitatem licitus est usus carnium, interdicta sit promiscuilas carnis el piscium ». Ί3 Solum cavillosi ac sophi lici in hoc dnbiuin venire potuerunt. Nonne enim Benedictus XIV. edixerat, legem illam valere pro cunctis totius anni ieiiiniis, in quibus concederetur usus carnium? Sacr i Poenitentia na die 8 Innuar 1831. respondit: Affirmative, nempe non lierre eiusmodi promiscuitalem. w 18 Rursus duo dia dubia item a cavillosis proposita. I Utrum (ege n(dur pirmiilioiu. comprehendariliii pisces sale necati (vulgo salumi, idi:.t alicl, inosciame, caviale, aringa, tarantella, aliaque bis similia/, an 783 potius miacen possint ad instar condimenti alterius Ferculi *: quasi vi­ delicet pisces sale siccati non essent amplius pisces! Imo si spicietur ratio prohibitionis, abusus scii, eorum, qui ob valetudinem esum piscium abhorrebant el petebant facultatem utendi carnibus, magis bi interdicti videri debuerunt. B< spondii Poenilentiaria dic Hi. Jan. 1834.: Pisces sale eiccaloe... velari miecere cum carnibus, quolicu camis et piscium mixtio ve­ tita est. 19. Secundum haud absimile Fuit; * Utrum tempore ieiunii cui lici­ tus est usus carnium, liceat miscere testacea marina, quae improprie Fructus maris dicuntur, sed vulgo pisces censentur (idest ostriche, tellirie, patelle, canolicciii, cappe, grandit etc.) *. S. Poenilentiaria die Hi. Iam 1834. respondit: testacea marina, quae •mproprie fructus maris dicuntur, sed vulgo pieces censentur, velari miscere cum carnibus, quoties carnis el piscinm mi/.ho vetita est. 2(1. 'fria vero alia proposita fuere dubia eorum, qui scrupulis torque­ bantur. Primum: * Un Confeesorc domanda alla Sanlilà vostra, se ai dispen­ sati ad esum carnium nei giorni di venerdi e sabalo Fra I anno, nei quali non vi e. obbligo di digiimo, sia permessa Ia promiscuité dei cibi, non estante. Ia nsjxzsla data da Benedetto XIV. ali’Arcivescovo di Salagozza per organo della Segreleria dei memoriali Ii 5. gemiaio 1755. *. S. Poenilent iaria die 13. Iam 1834. proposito dubio diligenter perpenso, faclaque relatione SS. 1). Gregorio X VI. dc ipsius Sanci datis suae mandato respondet, permitti ». 21. Beapsc Benedicti XIV. responsio ad JArchicp. Caesarauguslamjm luerat eiusmodi: * lix audientia SS. die 5. Iam anm 1733. Sanctissimus, Firma remanente dispositione Constitutionum Aposlolicarum el Declarationum super bis a Sanctitate sua editarum, quae in precibus enuntian­ tur, quamvis illae respiciant tempus quadragesimae aliosque anni dies, quibus ieiunium dc praecepto servandum est: nihilominus ex (dia ra­ tione declarat, eos etiam, quibus ex iusla causa permittitur esus car­ nium diebus veneris ac sabbati aliisque per annum dlebun, in quibus praeceptum est abstinendi ab iisdem carnibus absque obligatione ieiunii, nequaquam posse ima cum carnibus pisces quoque comedere, nisi forte valetudinis causa hoc ipsis a medico concessum Fuerit ♦. ErgO haec re­ sponsio videtur a Gregorio X VI. abrogata. Ouod veio Benedictus XJ V. dixerat ex alia ratione declarari, cornixlionem vetitam esse etiam, quando sine ieiunio iit abstinentia a carnibus (feria (>. el sabbato), forte spectat ad rationem, quam urgent DI), eiua aetatis pro diebus ieiunii, quae ratio hoc dilemmale eonlinebalui aut QUID IlKQUIHATUR AD IKIUMUM KCCLEMIASTICC'M ETC. Bai.lkk!M Moral, Tom, II. 50 786 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO pisces nocent aut non: si nocent, ergo abstinendum: si non nocent, ergo nulla est ratio adhibendi carnes ac porro nulla est dispensatio. 22. Secundum: * Se quelli, che sono dispensati dalla qualilà dei cibi, possano nei giorni di digiuno cibarsi di sola minestra di brodo (inlellige di carne) per provvedere alia loro sanilà e nel resto far uso di cibi esu­ riali per conservare quanto si puô 1’osservanza deila legge dei cibi». S. Poenilentiaria Die 8. Febr. 1828 attente consideratis expositis, respondit: Affirmative ». 23. Tertium lepidum est: « Utrum tempore ieiunii liceat mixtio car­ nis cum leguminibus ». Quasi vero legumina sint pisces et non possit eadem omnino quaestio moveri pari ratione de pane, sale, aqua etc. S. Poenilentiaria respondit: Carnes cum quibuscumque leguminum speciebus misceri posse extra omne dubium est. 24. Demum duo alia dubia proposita fuerunt, quae referuntur ad usum laridi liquefacti (vulgo struito}. El primum quidem fuit hominum sophisticorum estque eiusmodi : « Se i dispensati a cibarsi di grasso, nei giorni, nei quali fanno uso di soli lalticinii, possano per condimento adoperare lo strutio ». Poterant isti sane eadem prorsus ratione quaerere, an dispensati ad carnes edendas possint manducare ova, aul carnes condire butyro. Ubinam enim habetur ibi mixtio carnis el piscis? S. Poenilentiaria die 8. febr. 1828. attente consideratis expositis re­ spondet: Affirmative. 25. Aliud dubium spectat ad eos, qui ratione aetatis vel laboris non tenentur ieiunare. Quaesitum fuit: « Utrum ii, qui ratione aetatis vel la­ boris ieiunare non tenentur, subjiciantur legi de non permiscendis epulis carnis el piscium, cum per indultum permittuntur (sc. carnes)? S. Poenilentiaria dic 13 febr. 1834 respondit: Consulat probatos au­ ctores. Vcruin Auctores, qui hanc quaestionem agitent, vix ullos reperire li­ cebit; quia recenlior est constitutio Benedicti XIV. At habentur prin­ cipia, quibus facile solvatur. Nam si sermo sil de pueris, qui nondum ecclesiasticis legibus obligantur, ii neque ista lege tenebuntur. Si vero tenentur lege ecclesiastica, certum est, eliam eos, qui quoad quantitatem lege ieiunii non tenentur, teneri tamen lege abstinentiae quoad qualitatem. Itaque si utuntur dispensatione, hac uti possunt iis limitibus, quibus data est. Ergo nec ipsi permiscere epulas possunt: siquidem dispensan­ dum Benedicius XIV. non nisi hac conditione imperat (sup. n. 14.). 26. Praeterea recepi Declarationem, quae dirimit omnem controver­ siam. Nam ad Quaesitum Episcopi Baionensis 23. lan. 1875. in Congre­ gatione Generali S. Romanae et Universalis Inquisitionis habita coram Emis ac Rmis S. R. E. Cardinalibus Generalibus Inquisitoribus, propo- 787 silo supraseriplo dubio: TTtrum obligatio de non miscendis piscibus cum carne diebus quadragesimae attingat omnes, qui vi indulti car­ nibus vesci possunt, vel solummodo eos, qui ieiunant et praehabilo volo DD. Consultorum, lidem Emi ac Rmi DD. rescribi mandaverunt: Affirmative quoad primam partem: Negative quoad secundam partem et detur Decretum 24. martii 1811., nempe ad dubium: An lex de non permiscendis licitis et interdictis epulis cos etiam respiciaf, qui ad unicam comestionem non tenentur, uti iuvenes antequam tertium com­ pleverint septennium aliique rationabiliter ab eadem excusati ob im­ potentiam vel laborem: Emi decreverunt: Non licere. Videlicet his quoque, qui a lege ieiunii, unicam comestionem praescri­ bente, utcumque eximuntur, interdictum est, ne carnes cum piscibus in eadem refectione vescantur. Ratio aulem haud obscura est, ul iam in­ nuimus. Nam esus carnium per ieiunii dies sub hac expressa conditione iodulgelur, ut quisquis hoc induito uti velit, carnes cum piscibus in eadem refectione non permisceat. Atqui eliam illi, qui iusla ex causa a servanda unica comestione excusantur, carnibus nonnisi vi indulti vesci possunt. Ergo el ipsi ad eam conditionem servandam tenentur. Secus proinde esset, si non vi indulti, sed iam per se, puta ratione gravis morbi, ab abstinentiae lege quis esset immunis. 27. Quoad epularum permixtionem moveri quaestio potest, an quae­ libet permixtio prohibeatur, an vero ea solum, quae ad luxum el ad vi­ lium gulae deliciarumque aviditatem refertur. S. Alphonsus lib. 3. n. 1014. relata sententia cuiusdam P. De Petio, qui in additionibus ad Felicis Potestatis Examen, posteriori hoc sensu intelligendas constitutiones Benedicti XIV. tenebat, addit, hanc opinionem non videri probabilem idque colligi ex Constitutionibus dicit. 28. Et merito quidem. Conqueritur sane ss. Pontifex de tali luxu ut in sumptuosis conviviis epulae permisceantur: ila in prima Constitutione Non ambigimus. « Nos sane, inquit, quibus in hac sublimi apostolicae procurationis specula constitutis undique gentium nuntii afferuntur, la­ crimis deplorare salis non possumus, augustissimam quadragesimalis ieiunii observantiam, ob nimiam, nullis legitimis urgentibus causis, ubique indiscriminalim dispensandi facilitatem, plane sublatam esse; ita ut or­ thodoxae quidem religionis cultores merito querantur, haeresum vero sedatores illudant et exultent. Perniciosae huic corruptelae plurimorum insuper licentiam adiunctam esse graviter dolemus ; quae usque adeo invaluit, ut nulla aposlolici instituti sanctissimique praecepti habita ra­ tione, ieiunioruin tempore palam et impune ab iisdem agitentur con­ vivia et epulae interdictae promiscue inferantur ». Tum subdit: «Ea propter... facere non possumus, quin pro iniuncto nobis supremo sacrosancti Apostolatus officio... ad opportunum hisce QUID HEQUIRATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. 788 TRACTATUS VIL SECT. I. DE 1EIUNI0 malis adhibendum remedium, (zelum vestrum) excitemus et ad con­ gruentes huiusmodi abusibus penitus extirpandis leges praescribendas medilemur ». Porro ad abusus tollendos, haec tria statuit, Γ nonnisi urgente ne­ cessitate dispensandum esse praesertim cum multitudine seu populo aut civitate: 2° unicam comestionem servandam, etsi dispensatio concedatur: 3° non permiscendas epulas. « Nolumus tamen vos ignorare, cum eius­ modi necessitate (scilicet dispensandi) el servandam esse potissimum unicam comestionem, sicut alias heic Romae » ac nos hoc anno urgentibus causis dispensantes expresse praescripsimus et licitas atque contra­ dictas epulas promiscue minime apponendas esse ». 29. Etsi vero demus luxum illum conviviorum occasionem fuisse cur haec lex ferretur vel eliam abolitionem illius abusus fuisse finem legis; certum est legem interdicentem promiscuitatem ciborum esse universalem omnemque promiscuitatem prohibere, non eam solam, quae ad luxum ac vitium gulae fovendum deliciarumque aviditatem perlinet. Sic enim ait in Const. In suprema, post illam priorem data. « Nos quibuscumque, quacumque occasione, sive multitudini indiscriminatim... sive singulis... in quadragesimae aliisque anni temporibus et diebus, quibus carnium, ovorum et lacticiniorum usus est prohibitus, dispensari contigerit, ab omnibus omnino, nemine excepto, unicam comestionem servandam et licitas atque interdictas epulas minime esse apponendas, tenore praesentium declaramus et edicimus ». Iam cum heic innuatur eliam Indultum, quod tunc temporis aliquando et nunc passim conceditur mul­ titudini in civitatibus et pagis degenti, apertissimum est legem de non miscendis cibis non restringi ad mensas quae ob gulam splendide in­ struantur, sed eliam extendi ad eas mensas, quae luxu carent el pro­ priae sunt quorumlibet civium. Eo vel magis quod Ben. XIV. in Epistola Si Fraternitas ad Archiep. Compostellae, respondens ad dubium l,n scii, utrum quae in anteceden­ tibus nostris litteris in forma Brevis de unica comestione et epulis non permiscendis praescribuntur, sub gravi etiam praecepto prohi­ beantur, ait. * Concedentes facultatem vescendi carnes tempore vetito, sub gravi teneri eamdem facultatem non aliter dare quam geminis his aditetis conditionibus, videlicet unicae in diem comestionis et non permiscendarum epularum: eos vero qui huiusmodi facultatibus utun­ tur, sub gravi ad binas ipsas conditiones implendas obligari ». Heic, ul alias, Summus Pontifex in eodem censu habet el eadem ratione vult imponi et adimpleri binas illas conditiones de unica comestione el epulis non permiscendis: atqui prima conditio nullam admittit restrictionem relate ad illos qui lege ieiunii obligantur et sunt dispensati ad carnes; ergo nec secunda admittit restrictionem ullam pro iisdem, el lex est 789 omnino generalis. Atque ila sane ab omnibus generalim fidelibus accipi solet. 30. Quaeritur, an dispensati ad carnes possint sine laesione ieiunii edere carnes non salubres, v. gr. suillas et similes. Ila quaerit lib. 3. n. 1015. s. Alph. Respondet: « Affirmant communissime doclores et qui­ dem probabiliter; tum quia licentia ad carnes generaliter impertita non est restringenda ad solas salubres, tum quia alias dispensati pluribus subjicerentur scrupulis, non raro dubitando, quaenam carnes noceant vel prosint ». Et merito advertit, non recte Concinam his doctoribus opposuisse edictum Clementis XI. annis 1703. 1704.; quia illud edictum, uti Benedicius XIV. plus semel testatur, non universae Ecclesiae, sed romanae ditioni Urbis latum esi. Addiderim, inepte hoc edicto Concinam uti, ad insectandos doclores, qui praeterea ante illud edictum scripse­ runt el disputarunt idcirco ex solis principiis generalibus. Benedicius XIV. licet in iribus prioribus epistolis de hac re siluerit, non siluerat tamen in edictis pro quadragesima, in quibus romanis prae­ scripserat, ul qui indigerent carne, solum salubri, idest vervecina, vitulina et haedina uterentur. In postremis tamen, quae incipiunt Libentissime, haec habet: * Itaque si revera in aliquo loco neque oleum neque pisces comparari possint, tunc incolis eiusdem loci permitti fas est, ul lacte el ovis utantur. Si autem haec revera deficiant, tunc carnis, salubris tamen, edendae facultas concedetur, interposita semper ieiunii servandi conditione ». Verum his non lex fertur pro fidelibus, sed instruuntur Episcopi, quomodo dispen­ sare debeant. Ergo fideles ab praescriptionibus Episcopi pendebunl nec hoc monito ipsi obligantur. 31. Celerum duo adverte. 1° Semel ac dispensatio concedatur aliis de causis ac sil infirma valetudo vel generice vel stomachi, cessat ratio velandi carnes minus salubres, nisi forte ad frenum gulae. Verum cum dein multae misceri possint quaestiones, quid salubre, quid insalubre sit, hinc lex ipsa ob hanc ipsam incerlitudinem gravis evadit et feracissima molestiarum ac scrupulorum. Quae tamen incommoda aberant in dispen­ satione ratione salutis, quia non generalim solum insalubres carnes ve­ tabantur, sed etiam salubres illae indicabantur, quibus solis uti licebat (castrato, vitello, c capretto). Itaque cum abesset haec ratio, Romae in edicto dispensationis sublata est illa conditio el solum servatur pro iis, qui dispensatione indigeni speciali ratione valetudinis. 2° Dixi, mullas molas controversias de carnibus, quaenam sint sa­ lubres, quaenam non. Olim in edictis romanis ceu insalubres notabantur maxime carnes porcinae. At enim s. Alphonsus n. 1015. indicia medico­ rum affert, de huius carnis sanitate el ipse in sententiam plane inclinat, non habendam carnem porcinam, ut insalubrem. Hac de causa cavendum QUID REQUIRATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. 790 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO foret a vexandis conscientiis, praesertim cum relativum quid sit, quod obsit vel prosit aliquis cibus. 32. * Constat concedi ab Ecclesia pluribus diebus, quibus carnes ve­ titae sunt, condimenta ex adipe (sagimen barbare dicitur: vocatur et laridum, quamvis id lalinis sit caro suilla sale condita el siccata). Quaesitum est: an in concessione condimentorum (vulgo di grasso} intelligalur concessus usus condimenti ex adipe cuiuscumque animalis. Resp. « Utendum tantum condimento suino ». Item: An diebus veneris el sabbati, quibus indulgenlur condimenta (vulgo di grasso}, possit iusculum carnis adhiberi. Resp. « sub terminis condimenti di grasso non comprehendi iusculum carnis codae ». Haec duo Responsa carent notatione diei el anni, cuius causam vide apud Acta s. Sedis V. 1. p. 429., ubi referuntur. Rursus: « utrum, quum conceditur indultum pro usu laridi liquefa­ cti (vulgo distrutto} solo titulo condimenti; ii, qui ieiunare tenentur, eo condimento licite uti possint eliam in serotina refectione ». Resp. s. Poenit. 16. lan. 1834. de expresso Leonis XII. oraculo: « quod ii, qui ad ieiunium tenentur, licite uti possunt, in serotina eliam refectione, con­ dimentis in induito permissis; quia illa, vi indulli, olei locum tenent, dummodo in induito non sil posita restrictio, quod ea condimenta adhiberi •n ssint in unica comestione ». 33. Tandem de hora sumendi cibi. lamvero docet s. Thom 2.2. q. 147. ari. 7. ad 2. < Ad ieiunium requiritur hora determinata non secundum subtilem examinationem, sed secundum grossam aestimationem ». Porro aetate s. Thomae tempus solvendi ieiunii seu edendi erat circa horam nonam (1res horas post consuetum tempus extra ieiunium), cuius rei s. Doctor affert rationem. Postea consuetudo horae meridianae ino­ levit, el secundum cam loquitur A. ipsamque s. Alph. heic supponit. Eiusque aequalis Slruggl. n. 27. ait: « horam refectionis moderno tempore esse undecimam aut aliam posteriorem: cum autem dicitur undecima, id inlelligendum esse negative, ut non liceat edere ante illam ». 34. Notabilis anticipatio iuxta alios est plusquam hora: iuxta alios, probabilius dicit Ligorius n. 10IG., est hora; sed occurrit communissima consuetudo apud plures religiosos anticipandi per horam. Concludit Ligorius: « Celerum omnibus licitum est anticipare infra horam eliam sine causa ». Quidquid declamet Concina, probabilior el communior sententia, inquit s. Al phons. 1. c. est, eliam notabilem anticipationem non esse grave pec­ catum, sed leve. Ratio, (piia fa lentibus omnibus est circumstantia plane accidentalis, sicut in recitatione divini officii. Nec frustratur finis ieiunii, quia incom­ modum experieris dein postea, si non prius. 791 35. Rationibus anticipandi ab A. allatis adde: si debeas habere con­ cionem, si lecturus es ad mensam vel aliis inserviturus, si negotium instet, quod mentis occupationem paulo post meridiem requirat etc. v. gr. habere debeas lectionem in schola. QUID IlEQUlitATUn AI) IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. 30. Quando interrumpitur ob negotium, quidam concedunt vel spatium horae: alii extendunt ad duas horas: alii ad longius quodque spatium, dummodo intentionem habuerit revertendi et prius non se sufficienter nutriverit. Imo, addit s. Alphonsus n. 1020., * eliam casu, quo non ha­ buerit illam intentionem, si quis lamen ob interruptum prandium non posset tolerare ieiunium sine gravi incommodo, puto posse redire; quia Ecclesia nunquam intendit obligare ad diem transigendum sine sufficienti refectione ». Si vero nulla sit causa, quidam horae quadrantem vel quadrantem cum dimidio, quidam eliam semihoram putant non interrumpere, etiamsi decreveris non amplios comedere: sed haec intelligenda sunt, si specialis adiunclis vel aliorum convivarum vel loci etc., aliquo modo prandium perduret. Si vero quis a mensa surrexit cum animo non amplius co­ medendi, merito probabile est, posse manducare, si adhuc alii convivae manducent, vel si apponatur aliud ferculum, quod quis ignorabat esse apponendum; quia moraliter prandium durare censetur. Multo vero magis, si quis ad alium locum divertat, ut reliqua alia accipiat v. gr. ad officinam dictam (Jafffi. v 't x ΠΙ. 1. Non solvitur ieiunium per divisionem prandii, ob negotium incidens, vel si quid sumatur per modum medicinae, vel ob debilitatem aliamve causam rationabi­ lem, mi apud Religiosos faciunt ministri et lectores mensae; quia non nisi unicam refectionem intendunt. El hinc Sanchez Consil. 1. 5. c. 1. dub. '24. Escob. t. 1. E. 7. c. 3. n. 29. excusant famulos mensae ministrantes, si aliquid praegustent aut ex reli­ quiis gulose sumant, tum ut melius serviant, Ium ul famem sublevent (intellige si cum illorum refectione licita moraliter uniatur.) Nec solvitur per sumptionem elecluariorum, vel crebriorem haustum (ante quem modicum sumere, ne potus noceat, permittit Azor, Escob. tom. 1. E. 7. c. 3. n. 28 ) el quidem toties, quoties biberit, dummodo non in fraudem ieiunii, verbi gratia 5. vel 6. amygdalas vel quid similo Regio. etc. cum Dian. p. 1. t. 9. r. 24.; quia ordinantur potius ad alienationem cor­ poris vel digestionem ciborum, quam nulritioncm. Excipe tamen, 1. si quis sumeret lac, iusculum et similia, quae sive sorbeantur sive comedantur, non habent rationem potus, sed cibi ac principaliter referuntur ad nutriendum: 2. si quis poma, pira vel eliam uvas in magna quantitate sumeret ; quia habent rationem cibi. Dicast, el alii G. Dian. p. 9. t. 6. r. 14. 3. Nisi quis in magna quantitate electuaria in fraudem ieiunii sumeret. Qui vero in potu valde excederet, contra temperantiam quidem, non tamen contra ieiunium peccaret, saltem mortaliter. Laym. 1. c. n 7. λj» Έχ dictis resolves. 792 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO 37. Prandium protrahi posse non contradicit per se unicae comestioni. Quidam ad duas horas permittunt et probabile dicit s. Alphonsus n. 1020. Addit, Elbel et Gobai concedere saltem Germanis, iuxta eorum morem tres aut quatuor horas; quae consuetudo an probata sit, merito dubitat Croix, nisi post duas circiter horas solum apponantur bellaria cibique leviores, maxime si vespere omittatur refectiuncula. « Hoc, inquit s. Al­ phonsus, nec approbo nec reprobo ». 38. Quod dicitur licere sumere aliquid toties quoties, ne potus no­ ceat, intelligendum est, ne fiat frequenter, quia tunc fieret in fraudem ieiunii. Vid. Ligor, n. 1018. 39. Elecluaria (vulgo conserve) confici solent ex saccharo, cedro, iunipero etc.: inter haec non sunt Caffè et Thè, quae ad libitum permit­ tuntur. Ligor, n, 1019. de Elecluaris. S. Thom. 2. 2. q. 147. art. 6. ad 3.: « Elecluaria etiamsi aliquo modo nutriant, non principaliter assumuntur ad nutrimentum, sed ad digestio­ nem ciborum: unde non solvunt ieiunium, sicut nec aliarum medicinarum assumptio; nisi forte aliquis in fraudem elecluaria in magna quantitate assumat per modum cibi ». 40. Disputarunt, an sola delectationis causa haec licerent in parva quantitate. S. Alphonsus, n. 1019. id negat, quin tamen affirmet, culpam esse gravem. Subdit vero: « Ad excusandum sufficit quaelibet rationa­ bilis causa, licet non tam gravis, puta ad digestionem ciborum, ad con­ fortandum stomachum, ad tollendum foeto rem oris, ad conservandam vocem et similia ». Sic probabiliter, pergit s. Alphons., excusantur, qui aliquid sumunt, ne vires deficiant, quando prandium differre debent ultra horam communem. Imo Croix contendit ad id teneri eum, qui secus non posset ieiunare, 1. 3. p. 2. n. 1324. 41. Quaerunt an frangat ieiunium, qui vinum bibit ad sedandam famem. S. Alphonsus merito probabiliorem dicit sententiam, quae negat n. 1022. et haec plane est doctrina s. Thomae 2. 2. q. 147. ari. 0. ad 2.: « Non intendit Ecclesia interdicere abstinentiam potus... , licet aliquo modo nutriat ». El rursus in 4. disl. 15. q. 3. art. 4. q. L: « Statutum positivae legis non attendit intentionem observantis, sed ipsum actum, eo quod modus virtutis non cadit in praecepto, sed est finis praecepti ». Idipsum s. Alphonsus ibid. q. II statuit de cervisia el de aqua cum saccharo et succo cedrorum (limonata), licet sit gelu concreta (i sorbelti). 42. Disputatum est olim, an liceret potio chocolalae: vid. Ligor, n. 1023. Et phires negarunt frangi ieiunium, dummodo non sumatur densa instar pullis el quidem etsi sumatur saepius per diem. S. Alph. censet potionem hanc, etsi aliquo modo nutriat, esse tamen QUID REQUIRATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. 793 instar electuarii et ex recepta consuetudine, eius usum in die ieiunii per­ mitti posse; quatenus vero consuetudo se porrigit, quae est, ut ipse censet, pro uno cyatho tantum per diem. Quoad quantitatem, spectata hodierna consuetudine, valde probabile allirmat quod docet Milante, licitam esse chocolatae potionem in moderata sesquiunciae (unciae cum dimidiata') quantitate. Gury, addito etiam pane, vult totalem cibi illius quantitatem excedere non debere, praecisa aqua, pondus duarum unciarum. V. 1. 492. q. 4. IV. Ieiunium non solvitur per collaliunculam vespertinam, etsi haec non ad so­ mnum, sed aii nutrilionem ordinetur; quia consuetudo permittit. Addo, vespertinam; quia sine causa non licet illam sumere mane vel meridie: ex iusta lamen causa licet ulromque: ul si liat ratione debilitati4, negotiorum, studiorum. Sine ea erit veniale tantum, cum non violetur substantia ieiunii. Quoad eius quantitatem, communiter designatur quarta vel quinta pars integrae coenae, ut contra Dian. 1. p. t. 4. r. 117. Turr. etc. docet lleg. c. 2.1. 6. n. 185. Laym. c. 1. num. 9. Fill. t. 2. tr. 27. p. 2. c. 2. q. 7. n. 33. dicens, ita decisum esse in ce­ lebri Academia Theologorum, qui omnes in quartam partem consenserunt. Idem probal Escob. I. 1. E. 13. c. 3. n. Gl.si quidem coena ordinaria duarum librarum pondus non excedat; quia talis in reliquis praeceptis modica censetur ac proinde tanto quis magis minusve peccat, quanto magis vel minus transgreditur. Adde, qui­ busdam locis ex consuetudine plus petmilii secularibus, quam religiosis, nobilibus, quam plebeiis et in frigidis regionibus,quam in aliis, ul notat Laym. 1. 4. t. 8. c. I. et Bonae. I. c. Plus item quibusdam in locis in vigilia Nativitatis Domini ct alibi in Coena Domini, permitti ex consuetudine, dicit Med. Caiet. n. 34. el Sanch. in opusc. Escob. t. 1. E. 7. c. 3. Quod Bon. non improbat, ubi ea consuetudo est recepta. Quoad qualitatem, in ea prohibentur cibi ad nutrilionem communiter ordinati quique inler fercula fere apponuntur. Permittuntur autem leviores, ut fructus aliavo ex saccharo el meile confecta el pro more regionis parum butyri el casei, ut in regionibus septentrionalibus, ob fructuum inopiam. Laym. I. c. n. 9. 43. Bene ct sedulo advertendum, quod passim de hac re monent Doctores, quidquid de hac collatiuncula statuitur, id salva quidem lege ieiunii, inniti consuetudini, ad cuius legitimam rationem confert, quod Ecclesiae Praelati silentio suo salis approbant. Porro consuetudo intelligenda est, uti palet, non quae propria fuit praeteritae cuiuspiam aetatis, sed nostrae. Ergo hac in re absonum foret quaestionem decernere ex iis, quae traduntur a DI), diversae aetatis: quia illi de consuetudine sui tem­ poris, non de nunc vigenti, scripserunt. 44. Doctrinam ab A. traditam circa inversionem temporis s. Alphonsus n. 102-1. fatetur esse communem et quoad rationabilem causam, non re­ spuit, quod quidam dixerunt, haberi eiusmodi posse venandi commodum. Accedit responsum s. Poenitentiariae Auct. torn. 2. p. 154. n. L: « Ad quaesitum: Utrum in diebus ieiuniipossit inverti tempus comestionis, sumendo serotinam refectiuncutam infra horam X. vel XT. matuti­ 794 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUN10 nam, prandium vero differendo ad IV. vel V. horam vespertinam: Sacra Poeni tent iaria die 10. lan. 1834. respondendum censuit: Si inversionis supradictae rationabilis aliqua exstet causa, poenitentes, qui hoc more utuntur, non esse inquietandos ». 45. Difficultas est quoad quantitatem et qualitatem ciborum in hac collatiuncula. S. Alphonsus n. 1025. inculcat, « in his attendendam consuetudinem locorum, ut bene advertunt Caielanus et alii passim. Certum est enim, quod ubi agitur de consuetudine tam circa ieiunium quam circa omnes alias Ecclesiae leges, quibus nemo negat per consuetudinem derogari posse, auctoritas doctorum recenliorum, licet pauciorum, qui soli de po­ steriori moderna consuetudine testari possunt, pluris facienda est et sine dubio praeferenda auctoritati, etsi communiori, auctorum antiquiorum, qui nihil de consuetudine in posterum introducenda scire poterant. Cum aulem Auctores de aliqua consuetudine testantur, id non temere et sine sufficienti fundamento asseruisse, credendum est. 46. His adnolalis recte docent DD., antiquitus nihil, praeter unicam comestionem, quae vespere sumebatur, refectionis (quod sciamus) sum­ ptum fuisse nec permissum. Lapsu temporis (a) introductum certe fuit, ut aliquid parum fructuum, herbarum aul dulciariorum permitteretur ad medicinam, ne polus noceret, ul s. Antoninus de sua aetate testatur. Posteriores aliqui nonnulla admittebant, ne insomnis nox transigeretur, non vero ad nulritionem. Poslraodum consuetudo obtinuit, ul eliam ad nutriendum sumeretur aliquid panis et fructuum, usque ad 1res aut qua­ tuor aul, ut alii dicebant, ad sex uncias. 47. Recentiorum, inquit s. Alphonsus, non una est sententia. At vero nota, recenliores heic dici Filliuccium, Laymann, Sporer, liusembaum etc., qui duo ante secula floruere. Verum el s. Alphonsus, qui haec, scri­ bebat, fere uno seculo a nobis distat. Quidquid sil, alii ex illis recenlioribus, ut Busembaum, statuerunt ceu normam aequam, quartam partem coenae idesl prandii. De qua re s. Al­ phonsus: «Sed haec regula non multum mihi arridet; nam vel potest esse nimis indulgens el ideo eam reprobant Salmanlicenses el Diana cum aliis, vel saltem est valde obscura scrupulisque obnoxia ». Adderem, eam posse esse iuslo rigidiorem, si cui consueta coena so­ leat esse frugalis. (a) In Archivio Episcopi Sablonensis (Brixen) ostensum est Card. Garampi ann. 1761. documentum donat onis sec. XIH. cum onere subministrandi vinum pro refectiuncula cappellanorum illius ecclesiae diebus quadragesimae post completorium; quae refectio, ait idem, adhuc durat, cum exhibeatur iis sacerdotibus tantum vini quantum unico haustu absorbere possunt. CL D. Gregorio Palmieri. Diario del Card. Giuseppe Ga­ rampi pag. 19. An vino tantum boni illi Germani contenti erant? E. fjo Eandem tamen defendunt doctores, maxime Germani eamque convenire cum norma, quam alii proponebant, sic innuit Sporer de leiun. n. 27. tom. 1. pag. 263.: « Si quis enim in coena soleat sumere ad triginta un­ cias, duas circiter libras: quarta pars licite ascendet ad octo uncias, me­ diam circiter libram » (a). 48. S. Alphonsus n. 1025. ut regulam certiorem statuat et scrupulis non obnoxiam, ait: « Melius igitur alii communiter asserunt, permitti in collaliuncula octo uncias cibi : post quae addit auctoritatem DD., qui hanc praxi m modo timoratorum propriam dicunt, modo ab omnibus re­ ceptam, modo communiter a piis admissam etc. 49. In eamdem sententiam ait Ligorius consentire p. Milante, utut ri­ gidarum sententiarum fautorem. Cuius eliam affert hanc conclusionem, quod « « iusta ex causa poterit esse maioris ponderis, (quam octo un­ ciarum), quando videlicet aliquis maiori, eget nutrimento », Subdit autem Ligorius: « Quod ultimum etiam communiter DD. ad­ mittunt ». Et inde concludit: « Quapropter cum censeant Salmanlicenses (cum mullis aliis), duas uncias in refecliuncula non reputari excessum QUID REQUIRATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. 4 (a) Quaestio orta est, quid nomine coenae in hac regula veniat. B., nt patet heic et ex nota apud Gury tom. 1. η. 497., censuit intelligi prandium, quod circa meridiem su­ mitur quodque in quadragesima solet vocari coena. Id certe colligitur ex Pichler 1.3. tit. 46. η. 6. aiente: plurimi permittunt quartani partem iusti prandii vel coenae integrae ac plenae, ex Reuter part. 2. tr, 3. q. 3. n. 171.: ut cuilibet liceat quarta vel quinta jiars prandii seu refectionis iustae et Gobat Quin. tr. 3. c. 28. n. 203.: consuetudo permittit, saltem in Germania, practicari doctrinam Filliuccii, Regi· naldi, Laymann tradentium passe libere pro refectiuncula vespertina tantum co­ medi ex rebus permissis, quantum aequat quartam partem iusti prandii. Cum hi tres Germani sint, vix dubitare licet non esse eos assecutos sensum regulae in Ger­ mania usitatae. IIis accessit Lehinkubl vol. 1. n. 1211. 3. Fuerunt tamen qui in Ballerini carperent hanc interpretationem et vellent, coenam, cuius quarta pars in vespertina refectiuncula permittitur, esse coenam vespertinam ordinariam extra dies ieiunii.Quod quidem potest suaderi ex aliis auctoribus. Ita Tamburini Decal. I. 4 c. 5. S· 3· η· I·· φ1* loquitur de quarta parte solitae coenae et subdit: communiter rix ad 32. uncias hominum coena solet ascendere: item Viva Cursu Theol. de Legibus, de leiunio. art. 3. ait: < quis enim vespere comedat plerumque ultra 32. uncias ? Porro, pran­ dium Germanorum non 1rs angustis limitibus videtur contentum esse imo nec aliorum , si Dianae tom. I. tr. G. resol. 119. η. 1. credimus, aienti: neque (haec regula do quart i parte) est tuta in praxi; quia per comestionem intelligit meridianam coenam ct quidquid intelligat, est falsissimum; quia in his comestionibus communiter ho­ mines ita magnam quantitatem assumunt, ut quarta pars sit quantitas nota­ bilis: testes appello Hispanos, Gallos, Flandros, Germanos. Manifestum est non omnes, qui huius regulae, de quarta parte coenae mentio­ nem fecerunt, eodem sensu accepisse vocem coenae. Neque constat, an apud omnes eadem sit notio unciae et librae. Nostrum haud est hanc quaestionem exegeticam dirimere nec opus e->se putamus; nam id nobis satis esse potest, quod, cum Ger­ mani, ut Spirer, rem pressius definiunt, eo tandem rem adducunt ut quarta pars respondeat, plus minus, octo unciis, quae est regula a. s. Alphonso probata. E. 796 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUXI0 gravem; consequenter tenere debent, eum a culpa excusari, qui maiori indiget nutrimento el per duas tantum uncias (mezza pagnotella) coenulam excedit ». 50. Sedulo autem advertendum, quod ibidem notat s. Alphonsus: « Quantitas, inquit, octo unciarum ita hodie usu recepta est, ut indistincte permittatur etiam iis, qui cum illa ad satietatem reficiuntur ». Videlicet haec mensura ita probata est consuetudine, ut qui ea utitur possit quidem peccare conlra temperanliam, si necessitatem excedat, non peccet tamen contra ieiunium. El hoc apprime relinendum ad sedandos scrupulos. 51. Quod Auctor dicit, plus permitti secularibus quam Religiosis, ve­ rum erit, si religiosi illi peculiaribus hac in re utantur Constitutionibus. De discrimine inter nobiles et plebeios, reipsa ratio non apparet, nisi dicatur, nobiles minus pali posse inediam et tunc ad confessorium per­ tinebit dispicere, an indigeant excessu illo, qui maiori nutrimento indi­ gentibus indulgelur. Discrimen vero ratione caeli frigidioris vel calidioris, communiter ad­ mittitur el sana regula est ut spectetur praxis, quae eliam in timoratorum ac piorum consuetudine quoquo loco viget. 52. In vigilia Nativitatis Dominicae quidam apud Ligorium concedunt caenulam duplo maiorem: alii doclorcs Hispani et Germani, de fru tibiis, herbis et dulciariis permittunt quantumlibet, dicentes hanc esse consue­ tudinem; quam in Sicilia adesse negat Mazzolia. Sed rursus heic dicen­ dum: consuetudo unius loci non impedii diversam alterius loci consue­ tudinem. Illud eliam notant, concedi hanc maiorem coenulam, licet incidat in quatuor tempora, quando scii, festum Nativitatis incidit in feria secunda. In vigilia Paschalis el Pentecostes permittiturne idem? Salmanticenses negant duplicem coenulam et item Viva, licet concedant decem aul un­ decim uncias. Subdit s. Alphonsus: «Sed de hac consuetudine apud nos et'am dubito ». Dicemus: ubi non constat de consuetudine, omittetur. Olim Romae in Sabbato Sancio consuetudo permittebat ova et caseum : dein sublata est. Sed quod non exstet Neapoli, non efficit, quominus vi­ gere alibi possit, sicut consuetudinem pro feria in coena Domini me­ morat A. noster. Illud denique advertite, quosdam ad excusandam maiorem quantitatem excogitasse laborem illius noctis, in qua vigilari solet el cani matutinum. Sic non omnibus concedenda foret sed solis vigilantibus. 53. Sequitur quaestio de qualitate ciborum in Caenula. Duae heic sunt quaestiones generales : aliae dein speciales. Prima generalis est, an liceat uti qualibet esca ex propriis quadragesimae. Auctor statuit principium, non sumendos esse eos cibos, qui ordinamur ad nutrilionem. Qua de re Salmanticenses (cap. 2. n. 77): « Respondetur 797 sumi primo posse pan cm, poma, arborum fructus, amygdalas, uvas re­ centes el siccas, oleas, nuces, pyra, herbas crudas el codas el oleo aliquo immixtas, insalata, dulciaria et alia bellaria. Tum quia praedicti cibi non sunl ex his, qui ordinantur ad sustentandam naturam et nutriendam : tum eliam quia sic obtinuit consuetudo ». Non negatur quod hi cibi ali­ quid conferant ad nulrilionem, plus minus; sed non sunt certe ex iis, quos homo sumat quando se nutrire famemque saliare intendat: si exci­ pias forte panem, qui, etsi nutriat, celeris esurialibus cibis accensilus est, quia necessarius est ad fovendam digestionem ciborum, aiunt Sal­ ma nt. I. c. n. 80. 54. Verum superius audivimus ex s. Ligorio, consuetudinem obtinuisse, ul aliquid sumeretur etiam ad nutriendum. Ergo ea regula non amplius valet. lidem Salmant. non audent permittere pisciculum aul fumo siccatum aul aceto seu sale decoctum (marinalo). Al quid ubi desuni illi fructus, quos enumeratos vidimus? Quid quando anni sterilitas eos nec regionibus, quae alioqnin solent iis abundare, praebuere? Hinc in Germania axioma invaluerat, licite vesci quempiam ex quo­ libet quadragesimali cibo, quo quis vescatur ad prandium. Alii prope duo ante secula dicebant, consuetudinem invaluisse vescendi pisciculis: alii quibusvis piscibus, dummodo debita servetur quantitas. Concludit Ligorius, n. 1028: « Bonacina, Viva ac Mazzotta probabiliter aiunt, hodie ex consuetudine iam apud nos recepla (quam mihi confirmarunt alii docli el probi iuniores) posse sumi in coenula exiguam pariem v. gr. duas vel 1res uncias piscis maioris ». El affert sententiam rigidi Milante aientis: Ut ingenue meam in re proferam sententiam, attenta praesenti disciplina, sine ullo scrupulo posse eliam magnos pisces in eadem quantitate permitti existimo... Unde sicut hodie in prandio licet grandes pisces comedere, licet pariter in coenula cum debito moderamine manducare. Nolunt sci­ licet lotam quantitatem coenulae esse ex pisce maiore; quia id nimis nu­ triret, sed partem illius tantum. Qua de re, ul graves viros doctosque audivi, generalim statui posse videtur, non inquietandos eos, qui qualitatem ciborum quadragesimalium (non eorum, qui ex induito permittuntur pro unica comestione) servant nec totalem quantitatem excedunt ; quidquid demum sumant. Ubi adver­ tendum, non ubique semper praesto esse ea, quae Theol. in suis cubiculis praescribunt nec omnes stomachos esse eiusdem vigoris aul tempera­ menti, ut quisque quaeque ferre commode possit. Neque ubi tam difficile est observantiam sacri ieiunii oblinere a tepidis ac frigidis fidelibus, dif­ ficultatem augere prorsus expedit, utut suaderi veterem praxim piis expediat. 55. Alia capitalis controversia efferbuit, an ullo modo attendenda esset QUID BEQUIRATUR AD IEIUNIÜM ECCLESIASTICUM ETC. 1 TRACTATUS VII. SECT. ί. DE IEIUNIO 798 qualitas ciborum: nam quidam docuere, iisdem cibis licere uti in coenula ac in prandio, etiamsi ex dispensatione usus concederetur ovorum (de carnibus non est quaestio). « At vero, inquit Sporer de leiunio l. c. n. 32.: « spectata moderna consuetudine, praesertim in nostra Germania iamdiu tolerata et plano invalescente, censeo, non tantum omnia praedicta lici­ tissime absumi in collatione, sed etiam omnino probiibilem et tutam esse sententiam..., in collatione vespertina ieiunii non esse attendendam qua­ litatem ciborum, sed quantitatem lanium: adeo ut ex omnibus cibis, qui die ieiunii licite possunt sumi in prandio, eliam piscibus, leguminibus, placentis, ovis, lacliciniis etc., etiam liceat sumere in coena. Id expresse docent Caietanus, Bonacina el noster Petrus Marchant, qui expresse ait: Respondeo ego, in collatiunculd vespertina de qualitate cibi non esse altercandum, sed de quantitate dumtaxat ». Additque Sporer: « Ego miror Patrem Paulum Laymann (l. 4. tract. 8. c. I. n. 9.) alias tam bonum Germanum, in hac sola maleria patriotis suis fuisse tam austerum » (a). 56. S. Alphonsus n. 1027. hanc regulam (n. 55.) non probat universe; nam quod spectat ad esum ovorum, hunc omnino negandum ait; quia ova sunt maximae substantiae et ideo a consuetudine communiter reji­ ciuntur. Quoad sumptionem exiguae quantitatis casei vel butyri, quam quidam indiscriminalim permittunt, «hoc, inquit, probabiliter, admittitur apud nos et in usum deducitur a pluribus perdoctis junioribus, et prae­ sertim ab doctissimo meo magistro et Ulmo Episcopo Iulio Torni, pro eis, qui iam sunt dispensati ad laclicinia; modo non sumatur plusquam una uncia casei, aut ad summum una cum dimidia. Idem ait Palans de biscoclis cum ovis vel butyro confectis, modo ex iis non sumatur plus­ quam una vel altera uncia ». Verum, ut ipse subdit, tum declaratio Benedicti XIV. qua omnes fideles ligari ibidem Ligorius evincit, tum posterior Constitutio Clementis XIII. Appetente 20 Dec. 1759. omne dubium eximunt. Conqueritur ss. Pontifix nova opinionum commenta et novas a vera ieiunii vi et natura abhor­ rentes consuetudines invectas, inter quas memorat usum sumendi poliones lacte permixtas. « Contra quam, ait, praedictus praedecessor noster (Be­ nedictus XIV.) consuit tam dispensatos a carnium abstinentia, quam quovis modo ieiunanles, unica excepta comestione, in omnibus acquiparandos esse iis, quibuscum nulla est dispensatio ac proplerea tantum­ modo ad unicam comestionem posse carnem vel quae ex carne trahunt (a) Ita in vetusto mss suo codice, quem exscribimus, ante annum 1862. exarato et mihi tunc exhibito, repentur a P. Ballerini allatus hic textus Sporer. Quocirca si in aliqua ex prioribus editionibus Guryanis in alium sensum relatus apparet, id nescio cui ina ivertentiae tribuendum est, quae animis quoque vel maxime vigilantibus iden­ tidem subrepere solet. E. ‘M QUID REQUIRATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. originem (ova el lac) adhibere ». Hinc concludit s. Alphonsus: « Itaque dispensatis non permittitur in collaliuncula alius cibus nisi ille; qui per­ mittitur non dispensatis » scii, mere quadragesimalis. 57. Nihilominus existimandum non est, hanc in universa Ecclesia praxim servari. Ita, prout ipse testis fui, in Mediolanensi Dioecesi licitus est esus casei in collaliuncula. Ita usu receptum alibi scio, ut in Neerlandia, ubi el parum lactis admiscetur polioni theae. Ad universale igitur principium redeundum est, consuetudines cuiusque loci servandas esse. Nam sive id usurpetur vi alicuius dispensationis, sive consuetudo legi derogaverit, haec ulpole legitima licitum usum earum escarum facit. Et id ipsum de quantitate diiudicandum. Si enim frigidius caelum effecit, m ex consuetudine amplior quantitas usurpetur, haec ceu illicita reprehendi non debet, nec inquietandi sunt, qui ad receptam legitimam consuetudinem mores suos exigunt ». 58. Quoad collatiunculam notandum Rescriptum s. Poenitentiariae, quod penes A. locum XIII. habet torn. ‘2. p. 157. Quaesitum fuit; « Utrum quum sive per Bullam Cruciatae sive aliam ob causam conceditur indultum pro usu laridi liquefacti (lo strutto) solo titulo condimenti, ii qui ad ieiunium tenentur, eo condimento uti licite possint in serotina eliam refectione ». Sacra Poenitentiaria die 16. Iam 1834. respondit: « De expresso sanetac memoriae Papae Leonis XII. oraculo respondet, quod ii, qui ad ieiunium tenentur, licite uti possunt in serotina refectione condimentis induito permissis; quia illa, vi indui (i, olei locum tenent : dummodo in induito non sit posita restrictio, quod ea condimenta adhiberi possint in unica comestione ». Ubi advertite, interrogationem esse de solo larido; responsum vero latius esse el decernere de omnibus condimentis in induito permissis: quocirca idem valere de butyro, si indultum fuerit hoc condimentum pro unica comestione. 59. S. Eigorius n. 1029. nnaestiones alias refert motas de leguminibus. herbis coctis v refert sententia ratio principio posse ad mod quod contra se Salmanlicens tosta: negant 1 admittit consue Aliunde si c sumas el aqua ;| fl | α l i | I I I 1 I j j || | « ‘r I I ig I 800 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO quod consuetudo el communis aestimatio habebit uli quid nimium. Idem dicito de pane cocto cum aqua, vel de vermiculis ac pastillis (vermicelli e maccheroni). 60. S. Alphonsus refert el non improbat sententiam eorum, qui quatuor aul quinque uncias panis aqua coctas non denegant additque id a fortiori dici posse de leguminibus herbisque, quae minus nutrimentum praebent quam panis. Cf. Gury tom. 1. n. 500. p. 7. 61. Quaeritur, ait Gury 1. c. q. 6., an liceat in coenula uli iusculo ex herbis coctis cum aqua, aceto, oleo aul vino decocto. Et respondet affirmative, nisi consuetudo adversetur, tum vero ait non esse compu­ tandam in pondus aquam aut vinum, bene tamen oleum, iuxla Viva, quia habet rationem cibi. Cum tamen olei modicissima pars adiungalur, Vivae animadversio aliaeque id genus, leviores videntur, quam ut vel Theologus iis serio immoretur vel confessarius serupolose inquirat, eo vel magis, quod minutae huiusmodi disquisitiones iudaicum potius quam Ecclesiae spiritum redoleant. Certe concedendum est, ut quis panem vino intingat et sic eliam octo uncias panis edat; quia, nulla interveniente fermentalione, vinum non est nisi polus. 62. Celerum prudentia exigit, ul mulla discretioni fidelium relinquan­ tur et confessarius utique corrigere debet, si certe excessus deprehendat; sed sponte ipse nec in tribunali poenitentiae nec in calechismis debet his quaestionibus fideles vexare. El in hisce quoque non minimum tri­ buendum est consuetudini, quae v. gr. panis cum aqua cocti aliquid non negat illis, qui aliter stomacho laborarent nec alios facile cibos, saltem solos ac frigidos paterentur. V. In confessione non suflicit dicere: non servavi aut fregi ieiunium, sed adden­ dum, utrum refectione multiplici an esu carnium. Et si hoc, utrum semel an saepius quantitatem notabilem sumpserit; quia probabile salis est etiam in hac materia par­ vitatem a mortali excusare, ut docet Bonae, t. 2. d. ull. p. 1. q. 2. et Tann. 1.3. d. 3. q. 3. dub. 5. verbi gral. si coquus aut aegroti minister parum carnis praegustent, Escob. I. c. n. 54. Sanchez in opusc. 1.2. 1.5. c t.dub. 12. num. 10. vel ex aliis cibis quartam tantum partem collationis serotinae, sive unam vel duas uncias sumat; hanc enim esse materiam parvam, cum Turrian. et Leon, docet Dian. p. 5. t. 5. r. 11. et p. 8. t. 7. r. 51. esse probabile. Si autem saepius eodem die parum sumeret, peccaret graviter; quia materiae illae coalescerent in unam magnam, ul contra Salas docet Dian. p. 3. I. 6. r. 43. ’ Accedit auctoritas Pontificia damnans opinionem oppositam. Vide Propos. 29. inter proscriptas ab Alexand. VII. * Denique, si sit in quadragesima, utrum fregeris esu ovorum aul lacliciniorum. Tametsi eliam Dian. I. 9. r. 5i. et t. 6. mise. r. 80. citans mullos Uoctores dicat, certum esse, quod sit mortale, si non ex iure positivo, saltem ex consuetudine, in omnibus fere mundi partibus recepta, vesci ovis ct lacticiniis in quadragesima: probabile tamen est et tutum (saltem in Ger­ maniae partibus) esse lanium veniale. Lavm. c. l.n. 3. Fagund. 1. 1. c. 2. etc. ’ Ilac I QUID REQUIRATUR AD IEIUNIUM ECCLESIASTICUM ETC. SOI de relego Proposit. 3'2. inter da in na I as ab Alexand VII. * Turn quia, licet consaetndo habeat, ea lamon non semper sub peccato, praesertim mortali, obligat. V. Fill. t. 27. c. 3. Bonae, n. 2.: tum quia Ecclesia non tam graviter ad boc obligat; ut palet tum ex verbis ipsis, tum ex faciliore dispensatione in his, quam in carnibus. Ob quam causam eliam laridi ct adipis usum facilius concedi posse pauperibus, docet Laym. 1. 4. l. 8. c. 1. n. 5. Imo ait, nec divitem propter eum n ittn continuo damnandum esse peccati mortalis, praesertim cum Sylv. verb. Ieiunium ct alii dicant, ei, cui ovorum el lacticiniorum usus permissus est, eliam laridi ct sagiminis permissum videri: idque non improbet Azor. 1. 7. cap. 10. q. ult. V. Laym. hic, Fagund. p. 4.1. 1. c.'2. n. 20., ubi dicit, pinguedinem inter carnes non computati. V. Dian. p. 1.1. 9. r. 21. Verum in his videndum ubique, quid recepta piorum consuetudo ferat, a qu i non temere recedendum. Azor 1. 7. c. 10. q. ult. Dixi: si sit in quadrayesima; quia extra eam licite vescitur ovis, qui debet ieiunare, v. g. ob jubilaeum. Henric. etc. vel ex poenitentia sacramentali. Fag. vel ex volo aut in vigilia V. Dian. p. 1. c. 9. r. 5. el 6. 63. * Duplex est praeceptum, unius comestionis et abstinentiae a car­ nibus etc. atque hoc violari poiest, manente ieiunio, hoc praeterea est negativum, obligans pro semper lota die. Cum ergo alia sit lex unitis comestionis, alia lex abstinentiae, oportet in confessione distincte dicere contra quam legem quis peccaverit el si peccavit contra alleram, eliam dicere, quoties peccavit. Monel lamen A. quod in transgressione alterius legis potest habere locum parvitas materiae; qua de re s. Alph. heic reiicit cum Salmant. sententiam, quod dimidiata uncia carnis sit materia parva el affert horum doctrinam, quin improbet aut probet disserte, ad carnem quod spectat (nam non est eadem ralio de carne, quae magis nutrit ac de aliis cibis), parvam materiam esse lanium octavam pariem unciae. Verum probabilis nobis est sententia Lehmkuld V. I. n. 1214. in his cibis materiam gravem esse tantum, quae duas uncias attingat; nam quanti est octava pars unciae imo una uncia? Idem dicendum de ovis et lacliciniis. Quoad alios vero cibos, qui in coenula permittuntur, materia parva pro fractione ieiunii iuxta A. nec heic s. Ligorius contradicit, est quarta parscoenulae sive duae unciae. Ita el Gury torn. 1. §. 494. q. 7. el s. Al­ phonsus n. 1025., consentire videtur, ubi de coenula loquens, ait: * Cum censeant Salmant. cum Sanchez, Viva, Elbel, Sporer etc. duas uncias in refecti uncula non reputari excessum gravem, consequenter tenere de­ bent » etc. nec ullo modo significat se eam sententiam improbare, quae ccleroquin est mullorum doctorum. At si ponamus duabus unciis carnis attingi tandem materiam gravem: aliquid plus, quam duae unciae ci­ borum quadragesimalium, pro gravi materia forte requiruntur. 64. Quod materiae seorsim parvae eodem dic sumptae coalescant in unum el perinde sint ac una ex iis comestio, patet; quia omnes reapse conferunt ad effectum nutritionis non secus ac si simul sumerentur, quemBallerini Moral. Tum. II. 51 802 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO admodum parvula furta coalescere possunt in damnum, contra quod gra­ viter dominus sil invitus. Fieri ergo poiest, ut qui saepe in die mo­ dicum quid comedit, tandem graviter peccet. Constat id praeterea ex damnata ah Alex. VII. prop. 29. « In die ieiunii qui saepius modicum quid comedit, etsi notabilem quantitatem in line comederit, non frangit ieiunium ». Hoc pacto profecto frustra esset lex ieiunii. 65. Sententiam A. circa esum ovorum et lacticiniorum, quod probabile sil hanc legem obligare tantum sub veniali, s. Alph. heic improbabilem dicit, propter prop. 32. damnatam ab Alex. VII. « Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova et laclicinia in quadragesima obliget ». Videtur s. Doctor probare argumenta Viva (quocum sentiendum dicit n. 1007.) in hanc prop., quibus ostendit consuetudinem hanc antiquissi­ mam esse, allato Can. 56. Cone. Trullani, quidquid sit de eius auctoritate, et eam consuetudinem esse, quae sub gravi obliget; tum quia materia est gravis el in re gravi, nisi aliud clare constet, lex Ecclesiae obligat graviter, tum « quia ideo consuetudo aliqua est evidenter obligatoria, quia est com­ munis persuasio fidelium el communissimus Theologorum sensus, quod obliget, esto non constet aliunde quod habuerit olim omnia, quae requi­ runtur ad hoc ul aliqua consuetudo obliget (quae tamen merito, posita ea persuasione, praesumuntur): atqui est consimilis Fidelium persuasio el Theologorum unanimis consensus, quod haec obliget graviter: ergo ». Ce­ terum nec prorsus deest ius scriptum. Nam in c. Denique dist.2. iam su­ perius citato, s. Gregorius de quadragesimali ieiunio loqueris, ait: « Par est. ut qui his diebus a carnibus animalium abstinemus, ab omnibus quo­ que, quae sementinam trahunt originem carnis, ieiunemus, a lacte videli­ cet, caseo et ovis». Ubi gravitas quidem obligationis disserte, quoad haec non edicitur, sed cum de re gravissima agatur, cuiusmodi est observatio ieiunii quadragesimal is, iniurius videretur in s. Gregorium, qui suppo­ neret ipsum una, absque distinctione, permiscuisse, quae graviter et le­ viter obligant. De hac abstinentia ab ovis el lacliciniis in quadragesima loquitur s. Thomas 2. 2. q. 147. a. 3. lanquam de ea, quam Ecclesia prae­ cepit. « El ideo ab his cibis (carne, lacliciniis, ovis) praecipue iciunanlibus Ecclesia statuit esse abstinendum ». Et ad 3. « In ieiunio quadra­ gesimali interdicuntur universaliter eliam ova el laclicinia ». Quod si sub levi haec interdicta piilassel s. Thomas, id certe indicasset, cum simul eliam loquatur de interdictione carnium, quae certe est gravis, vel potius de ea mentionem haud fecisset. Habemus ergo testem s.Thomam quod aetate sua haec consuetudo obligatoria erat ei sub gravi atque praeterea erat universalis. An exceptio est quaedam pro Germania? Laymann ab A. citatus, non dicit, quod videri posset lectori, legem huius abstinentiae in quadragesima ab ovis el lacliciniis probabiliter obligare solum sub veniali, saltem in Germania; sed dicit esum ovorum et lacii- ê 803 ciniorum pro tempore quadragesimae permitti in quibusdam provinciis, sicut in provinciis Germaniae, quod prorsus est aliud; nam induits hu­ iusmodi vel dispensationes supponunt legem: neque Laymann loquitur de levitate culpae. lunantur ergo Germani alii/que septentrionales suis privilegiis iusla ex causa concessis ; sed non negetur universalitas legis illiusque gravis, cui sola auctoritate Ecclesiae seu sanctae Sedis dispen­ santis derogari potest, sive consuetudine ab ipsa probata legitima, de qua consuetudine loquitur Lessius 1. 4. c. 2. n. 8. inquiens, quibusdam locis consuetudinem permittere laclicinia, eliam in quadragesima, exceptis paucis diebus, ut in Belgio. G6. Quaerit s. Alph. n. 1010. an cui licitum est edere laclicinia, liceat eliam edere laridum et sagimen. Allata autem sententia affirmantium quorumdam; quia haec non sunt vera caro, sed potius excrementum carnis, sicut est lac, et sententia Tamburini Dccal. 1. 4. c. 5. n. 14. quod laridum nondum igne liquefactum sil censendum caro, liquefactum vero et in sagimen reductum, probabiliter inter laclicinia recensendum ; ipse s. Doctor subdit : « his omnibus non obstantibus, omnino videtur non re­ cedendum a sententia communi », quae docet laridum el sagimen veras esse carnes, cum vere de substantia carnis participent. Atque huc facit regula superius tradita n. 6. habendam esse in his rationem communis existimationis fidelium. Iuxta quam sententiam, non dispensatus ad eden­ das carnes, etsi dispensatus ad laclicinia, non posset iis cibis vesci: quamvis Laymann 1. c. n. 5., propter probabilitatem sententiae primae, speculative acceptae (nam ait, in praxi obstare consuetudinem), concedat non facile condemnandos de mortali eliam divites, si, ubi permissus est esus ovorum et lacliciniorum, sagimine seu larido utantur in cibis con­ diendis. Confer, praeterea dicta n. 32. * DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IEIUNIO Dub. II. J)e causis excusantibus a ieiunio. VI. Respond. Hac sequentes. I. Superioris dispensatio, qua tamen non est opu', si necessitas sit evidens, sed in dubio tantum idque sive ad esum carnium sive ad secundam refectionem. Talis autem superior est Episcopus et Parochus, eliam prae­ sente Episcopo, quando legitima consuetudo sic habet. Imo Sylv. el Sanch. de Mati. lib. 8. d. 9. num. 27. et in opusc. t. 2. I. 5. c. 1. dub. 5. num. 18. absolute affirmat, posse dispensare praesento Episcopo; quia, inquit, ad Episcopum non recurritur in minimis, ul usus habet; quod Episcopi sciunt el non contradicunt. Verum id totum pendet ab usu el consuetudine, sim' qua non licebit. V. Trull I. 2. c. 3. d. 7. Item Praelatus et in eius niventia Vicarius illius, et liab't Sanch. 1. c., respeclu suorum Religiosorum: non tamen Confessarius, licet privilcgialus, si non sit Parochus; quia non habet jurisdictionem in foro externo. Sanchez I. c. contra Pal. Unde tantum poiest ■1 804 TKACTATUS Vil. SECT. I. DE IEIUNIO indicate de iustiiia causae. Causa aulem valida ad dispensandum erit vel vera, vel quae talis putatur; suflicil enim credulitas inculpata, hem, cum quis bona fide putat se a ieiunio excusari, etsi causa insufficiens sit, tantum Venialiter peccare, docet Caici. At si vere bona tide putet, se plane excusari, nullo modo peccare videtur. 67. S. Thom. 2.2. q. 147. ari. 4.: « Statuta communia proponuntur, se­ cundum quod multitudini conveniunt. Et ideo legislator in eis statuendis attendit id, quod communiter habetur et in pluribus accidit. Si quid autem ex Speciali causa in aliquo inveniatur, quod observantiae statuti repugnet, non intendit talem legislator ad statuti observantiam obligare. In quo tamen discretio est adhibenda. Nam si causa sil evidens, per se ipsum licile potest homo statuti observantiam praeterire, praesertim con­ suetudine interveniente, vel si non posset de facili recursus ad superiorem haberi. Si vero causa sit dubia, debet aliquis ad superiorem recurrere, qui habet potestatem in talibus dispensandi. Et hoc observandum est in ieiuniis ab Ecclesia institutis, ad quae omnes communiter obligantur, nisi in eis fuerit aliquod speciale impedimentum ». 68. Si dispensat Papa, dispensatio erit valida, etiamsi sine causa con­ cedatur. Peccare eum lamen tunc saltem venialiter, communis est sen­ tentia. Episcopi aulem el parochi possunt dispensare cum singulis, non vero cum lota communitate: licet Episcopo ob specialem causam id plures doclores non negent. Aii s. Alph. n. 1032. 2. « Summus Pontifex Bene­ dictus XIV. in bulla Prodiit iam du dum, dixil sententiam oppositam, nimirum non posse Episcopos pro universo grege dispensare in lege ieiunii, esse non modo communiorem, sed eliam magis rationi consentaneam ». El in Uom. Apost. tr. 12. n. 22. « Ad dispensandum cum integra com­ munitate circa qualitatem ciborum, Sedi Apostolicae reservatum est, ul declaravit Bened. XIV. in bulla Non ambigimus ». Sine ulla causa di­ spensatio esset nulla. Superior religiosorum et eo deliciente Vicarius. Ergo non indigeni Re­ ligiosi recursu ad Episcopum el mullo minus ad parochum. Abbatissae et generaiim Superiores monialium non possunt dispensare; quia nullam vere habent iurisdiclionem. Quoad parochos, s. Alph. Ilom. Apost. 1. c. consentit cum A. quod possint dispensare eliam praesente Episcopo, vi consuetudinis, quae dat iurisdiclionem. | 69. Superior potest dispensare non modo quando causa est sufficiens; sed eliam quando dubitat, an sil sufficiens: quando vero cognoscit non esse sufficientem ad puram dispensationem, potest dispensationi commi­ scere commutationem, iniungendo pia alia opera, uti orationes, eleemo­ synas eic. « Hinc infertur, inquit Sanchez Gonsil. lib. 5. cap. 1. dub. 5. n. 26., minus prudenter agere praelatos, qui subditos recurrentes ad eos 805 in suis dubiis pro dispensatione, nolnnl consolari: siquidem hoc tula conscientia possunt facere vel dispensando omnino, si causa est sufficiens, vel si non est sufficiens, parlim dispensando, parlim commutando ». 70. Subdit Sanchez ibid. dub. 6. n. 2.: « Causa sufficiens est ad di­ spensationem absolutam in ieiunio et in cibis prohibitis, quando est talis causa, ul sit dubium, an sine dispensatione ieiunare teneatur vel possii edere carnes etc. Alias enim nullius momenti esset dispensatio; nam quando causa est evidens, potest quis absque dispensatione non ieiunare. Hanc sententiam tenent communiter I)D. asserentes, quod quando causa est clara iudicio ipsius vel viri alicuius probi et periti, non est opus dispensatione; quando vero causa adhuc est dubia, petenda est dispen­ satio a Superiore: sentiunt ergo, hanc causam sufficientem esse ad dis­ pensandum ». Conf. s. Thomas sup. n. 88. 71. Quoad medicos. « Medicus pro officio suo potest declarare, aliquem posse comedere carnes vel ratione morbi excusari a ieiunio, quando causa est manifesta vel dubia secundum regulas suae artis. Et quod sat est causa dubia, probatur; quia quando causa est manifesta, non opus est medici consilio ». Ita Sanch. 1. c. dub. 5. n. 28. 72. Quoad confessarium. Si poenilenles dicant, se non posse ieiunare, quando confessarius non invenit causam certo excusantem, « debet illis dicere, ut experiantur sumendo aliquid mane per modum medicinae et bibendo vinum interliti et quando nec hoc modo possunt et habent ali­ quam causam rationabilem, ut excusentur totius quadragesimae ieiunio, quia habent officium mediocris laboris, quamvis non sufficientis ad excu­ sandum a ieiunio: debet illis dicere, quod experiantur, an saltem tribus diebus in hebdomada el quando eliam hoc modo est illis valde difficile et adhuc confessarius dubitat de sufficientia causae, consulat, ut petant dispensationem a parocho: hoc pacto cessant omnes scrupuli. Ita Sanchez 1. c. dub. 6. n. 3. DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IEIUNIO VII. 2. Causa est impotentia, qua excusantur, qui sine notabili damno non pos­ sunt ieiunare: ul sunt i uniores usque ad annum 21. completum: quibus lamen post septimum annum carnes dari non debent. Item *debile , infirmi, convalescentes, prae­ gnantes, lactanles ctc. Halio est, quia hi omnes egent alimento multiplicato: uti el senes communiter sexagenarii, nisi evidenter constet, posse ieiunare sine damno. In dubio autem, an possint, non tenentur cum periculo lentare fortunam; quia cum de aetate constet el robur sil dubium, non est exspectandum, donec deficiat : tunc enim irreparabilis est defectus. Gran. t. 2. d. G. tr. 3. p. I. d. G s. 5. n. 39. Escob. Laym. I. i. tr. 8. c. 3. Tan. 2. 2. d. 3 q. 3. dub. 5. Fill. torn. 2. tr. 27. p. 2. c. G. cl celeri communiter contra Nav. Sa, Sanch. de Matr. t. 2.1. 7. d. 32. n. 17. el par. 2. Consil. 1. 5. c. I. d. 4. n. 7 item Dian. p. 1. t 9. r. 20. etc. qui absolute, sine omni restrictione, sexagenarios omnes a ieiunio liberant. Quam sententiam Trull, lanquam communiorem el magis conformem tempori et imbecillitati humanae, ul ail, sequitur (cum Molf. Ortiz. etc.) I. 3. c. 2. d. 7. n. 3. praesertim cum scrupulis, quibus exponit J »-■ 806 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUK1O contraria, liberet. Quidam insuper id extendunt ad eos, qui pro loto vitae tempore cortis diebus voverunt ieiunium addunlque osse probabile, quod sufficiat, si annus 60. sit inchoatus; eo quod is in favorabilibus habeatur pro completo. Dian. p. 5. t. 14. r. 83. ex Naldo et Sanch. item p. 9. t. 7. r. 73. ex Trull, el aliis 6. Eademque aetate, uti et ante annum 21. Regulares non teneri ad ieiunia sui Ordinis, probabile affir­ mat Dian. p. 9. t. 7. r. 73. ex aliis 4., qui eliam probabile censet excusari feminas quinquagenarias p. 9. t. 7. r. 93. ex abis i. Denique pauperes, qui non habent alium cibum pracler prohibitum, vel non sufficientem pro unica refectione. Vide Sanchez in opnsc. ubi ex Navar. Gabr. Ang. excusat cos, qui laborant tertiana vel quartana, item qui ex vacuitate stomachi notabilem capitis dolorem vel vertiginem patiuntur vel tota nocte calefieri aul dormire non possunt. Neque hos teneri mane sumere collaliunculain et vesperi coenam, notat Dian. p. i. I. 9. r. 51. ex Fili, et aliis 3.; quia nemo tenetur pervertere ordinem refectionum. 73. S. Alph. nn. 1033. 1034. distinguit impotentiam physicam et mo­ ralem. Physicam impotentiam cernit in infirmis, debilibus, eliam identidem in praegnantibus et lacientibus. Moralis impotentia est, ait, quando ieiunium non sine gravi incommodo sive sine magna difficultate ex Iri nseca, quae magno incommodo aequiparalur, sustineri potest. Reapse est semper eadem causa plus minus gravis. 74. De debilibus et infirmis. Generatini loquendo infirmi non possunt tantum cibi unica comestione sumere aut ferre, quo aut se sustentent aut vires recipiant. Ergo aut abstinebunt el sic languescent, aul non ferent quantitatem et sic peius habebunt. Bene aulem monet Roncaglia de leiunio, c. 2.: * Si dubium sit, an talis sit infirmitas, ut valeat eximere ab obligatione ieiunii neque possit con­ suli medicus, semper favendum est infirmis, valetudinariis etc.; cum semper periculum esse possit, ne malum vel ingravescat, vel redeat. Sub nomine infirmorum veniunt eliam, qui ratione ieiunii patiuntur vertiginem ca­ pitis, vel somno privantur, etiamsi differant comedere ad vesperam; cum non intendat Ecclesia illos ad ieiunium cum tanto incommodo obligare ». Haec auclor in fine paragraph!. 7ibis. De praegnantibus ac lactentibus. Eiusmodi sc. impotentes intelligendae sunt, quamvis aliquae robustae esse videantur. Ratio est, quia nunquam certae esse possunt, ex ieiunio non imminere illis vel fetui aut parvulo lactenti grave aliquod malum et cum indigeant plurimo ali­ mento ac frequenti, simul aulem laborare eas stomacho contingat, ieiunando el facile desinerent esse robustae nec abessent praedicta pericula. Imo suadent Theologi, facile cum ipsis dispensandum esse eliam quoad comestionem carnium, praesertim si hasce dum praegnantes sunt, vehe­ menter appetant: non expleto enim eiusmodi appetitu, periculum interdum subesi parius intempestivi. Idem dicendum, si nutrices sint debiles, aul parvulus infirmus, ne grave periculum ipse infantulus subeat. Eadem ratio efficit, ul quidam DD. advertunt, ul caveat mulier ne nimis debi- 9 807 litetur, quando etsi praegnans actu non sit, praevidet tamen se brevi prae­ gnantem fore. Neque enim expedii, ul tam debilis in statum praegnationis incidat. Addit s. Alphonsus, n. 1033: « Imo praegnantes peccarent, si pluries ieiunarent; licet forte unum aut alterum, si valde sint robustae, prohiberi ipsis non debeat ». 75. S. Alphons. n. 1034. ex impotentia morali excusat eos, 1° quibus ieiunium affert gravem dolorem capitis, 2° qui noctu non possunt calefieri vel per notabile tempus somnum amittunt. Sententiam A., quod non te­ neantur invertere ordinem, s. Alphonsus dicit valde probabilem ; quia non solum est remedium extraordinarium, sed non leve affert incom­ modum et saepe id non affert remedium; quia vix poterii usque ad horam coenae prandium protrahi. 76. Ex communi DD. suffragio s. Alphonsus n. 1034. §. 4. excusat uxorem, si ieiunando magnam a viro indignationem pateretur; nisi tamen a viro prohiberetur in religionis contemptum el (addendum puto) omissio cedat in eundem contemptum. Ceterum interdum reipsa fit, ut viri indignentur; quia videlicet liment valetudini uxorum aut nolunt eas habere macie confectas. 77. S. Alphonsus ibid, refert et eorum sententiam, qui excusant puellam, quae quaerat maritum et ieiunando timeat notabiliter deformari. Sed (subdit' recte Croix advertit, vix in praxi esse probabile; cum vix accidat haec notabilis deformatio propter Ecclesiae ieiunia. Hisce, uti patet, nec s. Alphonsus nec Croix respuunt per se senten­ tiam; sed solum censent, hanc hypolhesim vix aliquando reipsa locum habituram. Verum non est proprie controversia, num raro an frequenter casus accidat, sed quid in casu sentiendum. Fingite puellam, quae no­ verit hoc solum nuptiis honestis paciscendis obstare, quod de firma eius valetudine dubitetur, idque ex facie diiudicelur, ex colore ctc. Merito aulem s. Alph. et Croix non contradixerunt illi sententiae; quia pro puella agitur de summa rerum. 78. Addit s. Alphonsus ibid.: «Bene aulem excusantur viri, si ieiunando non possent uxoribus suis debitum reddere (qua de re A. in 3. causa): ratio, quia praeceptum naturale iuslitiae debet praevalere prae­ cepto humano ieiunii ». Videlicet non secus ac tenetur abstinere a ieiunio, si impotens fieret ad eum laborem, quo sustentare familiam debet. Addunt quaestionem, an alteruter coniux excusetur, ut possit praeterea petere idem debitum. Et siquidem pensetur, eum paratum esse debere ad reddendum, otiosa videri poterii quaestio. At non erit otiosa, si fin­ gatur altera pars non petens. Merito in hac hypolhesi probabile dicit s. Alphonsus excusari eum, qui, nisi petat, vel pravas in allero coniuge suspiciones conlra se excitari, vel ad incontinentiae periculum adduci praevideat. DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IEIUNIO >· *’ I 808 TRACTATUS VIL SECT. I. DE IEIU.NI0 79. Quoad senes sexagenarios doctrinam A. communiter a DD. traditam fatetur el probat s. Alphonsus n. 1036. Quoad exceptionem vero « nisi evidenter constet posse ieiunare sine damno », addil s. Alphonsus, quod licet quis certe robustus inveniatur; tamen non minus esse probabilem sententiam eorum, qui negant teneri, 1° quia DD. communius testantur, hanc esse consuetudinem: 2° quia exa­ men, an quis sit vere ila robustus, res est infinitis scrupulis obnoxia : 3° quae ratio potior est s. Alphonso et est Sanchez de Matr. 1. 7. d. 32. n. 17., quia ob virium imbecillitatem ac defectum caloris, non possunt uti simul mullo alimento atque adeo indigeni frequenliori: 4° quia vigor ac robur in ea aetate inconstans est; nam vires ad interitum declinant et si in morbum incidant, difficiliter convalescunt. Et affert sententiam Galeni, « Senibus simili ratione atque iis, qui ex morbo convalescunt, in victu esse prospiciendum ». Subdits. Alph.: « An autem annus sexagesimus debeat esse completus ad excusandum, affirmant Sporer el Elbel ; sed alii dicunt, sufficere ut sit inchoatus, Viva, Mazzotta, Diana cum Naldo (adde ex A. Sanchez, Trullench et alios 6.) el probabile putat Pal. cum Sa, Angi, et Llamas. Ratio, quia communiter dicitur sexagenarius, qui annum 60. inchoavit». 80. Quoad religiosos salis rationi conformis est sententia eorum, quos el s. Alphonsus n. 1039. refert, dicentium non esse putandum, regulas Ordinis magis obligare, quam praeceptum Ecclesiae: salis esse, si eodem modo obligent, nec contrarium solida ulla ratione probari. S. Alphonsus 1039. excipii, nisi in regula, quam religiosi profitentur, expresse promittatur observantia usque ad morlem, 1° quia, inquiunt Sal­ manlicenses tract. 23. cap. 2. η. 132., tenentur religiosi professi eliam ante 21 annum. Verum negari potest paritas; neque enim timentur in iuvene ea incommoda, quae a senibus limentur: 2° inquiunt, quia promissio re­ gulae fuit voluntaria et perpetua, hoc est sine mitigatione usque ad mortem, sicut promittimus Carmelitae discalceati. Verum rursus, sub­ dunt ipsi quoque excipiendum, si quis ratione aetatis aut alterius morbi sit nimis debilis; porro iudicium, an quis debilis sil ita, ut possit ferre aut non ferre ieiunia, haud diffitebuntur ipsi, non ex verbis promissionis aut ex regula petendum esse, sed aliunde: cum autem ratione debilitatis DD. communiter excusent sexagenarios, suffragium igitur commune est, tunc haberi illam debilitatem, qua excusari ipsi fatentur. 81. Quod A. dicit de religioso, qui ante expletum ann. 21. non teneatur ad ieiunia suae regulae, utique Diana torn. 4. tract. 6. reg. 64. η. 3. dicit: fateor haec esse probabilia; sed addit simul: sed communis sententia est in contrarium. Quocirca aliam a priore sententiam sequutus ipse fuerat, uti patet ex iis, quae in praeced. rcsol. 63. n. 4., sic leguntur: « Nola eliam, su- DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IE1UN1O 809 pradictum religiosum s. Francisci teneri ad Regulae ieiunia, etiamsi an­ num 21. non expleverit, quidquid in contrarium asserat Medina etc. Et resol. 64. η. 2. affert haec Marchantii verba, quibus dispar conditio adolescentis et senis sexagenarii declaratur: « Adolescens in seculo ma­ nens excusatur a ieiuoio non ratione debilitatis aut infirmitatis, sed ex mera indulgentia, ratione incrementi seu naturae crescentis. Unde si vel voveat vel obedienliae se addicat in Religione, tenebitur ad ieiunia re­ gularia; quia illi indulgentiae et privilegio voluntarie cessit. Aliud autem est de fratre sexagenario; supponitur enim ex communi defectu aetatis impotens el infirmus... Itaque adolescens in Religione professus gratiae seculi pro prima aetate censetur renunciasse: senex autem sexagena­ rius e contra... quamvis aliquo modo valeret el ad ieiunandum potens videretur, tenetur tamen naturam fovere alimentis, ne tota simul deficiat, cum iam sil in aetatis ordinariae occasu etc. ». Celerum quoad istos religiosos adolescentes scite resol. 63. n. 5. dixerat : « Verum Portellus et Rodriguez observant el optime, dictos Minorilas ante vigesimum primum annum non teneri ieiunare vigilias et quatuor tempora Ecclesiae el Sanctorum; quia ad ea non obligantur ex vi re­ gulae neque ex praecepto Ecclesiae ». 82. Ubi autem Diana quaestionem agitat lom. 4. tract. 6. resol. n. 4. an senes sexagenarii robusti el validi teneantur ad ieiunia, memorat Pu V. de hac re responsionem hisce verbis: «Ad illam (sententiam negantem) confirmandam non desunt validissimae rationes el Auctores magni no­ minis eam mordicus tenuere. Ili sunt doctissimus Theologus Llamas, qui asserit, quod interrogatus de hac re Pius V. viva voce: ita, respondit». Qua quidem declaratione innixus Marchantius ita de Religiosis quoque arguit (apud Diana 1. c. resol. 61. n. 2.): « Unde cum declaratio Ponti­ ficis hoc molivo facta omnes attingat cos, qui ad hanc aetatem deficientem pervenerunt, eliam illud (casum nempe religiosorum) comprehendit. Addo: iu ista declaratione alteram excusationis causam includi, quae est or­ dinariae infirmitatis, ratione cuius, etiamsi quis ad illam aetatem necdum pervenisset, indicaretur ad ieiunium non obligari ». Sed praeterea aliam declarationem idem Diana ibid, resol. 6. n. 5. sic refert: « Deinde Pius V. et Pontifices subséquentes denegantes clericis el religiosis esum lacliciniorium virtute Bullae Cruciatae, exceperunt tamen senes sexagenarios, quasi rationi consentaneum sil, ut in ea aetate de­ fectui naturae consulant ». Concludit Diana (de senibus eliam robustis): Ex his rationibus et aliis, (pias invenies apud citatos Auctores, apparet, supradiclam nostram sen­ tentiam esse probabilissimam. Unde saepius non dubitavi ego illam in praxi consulere el ita eliam sentiunt mulli PP. ex nostra Religione cl Societate festi de hac re a me consulti ». 810 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO 83. Quoad ieiunia, quae quis voverit per lotam vitam, v. gr. iriunandi singulis sabbatis vel sextis feriis, s. Alphonsus n. 1038. concedit in sen­ tentiam, quam praeformavit etiam Diana tom. 4. tr. 6. resol. 7., teneri etiam post sexagesimum annum, si vovens vel (ut ait Ligorius) praesu­ matur ad id quoque, se obligare voluisse, vel (ul dicit Diana) si expresse se voluerit obligare etiam in senectute. Affert autem pro hac sententia Laymann, Sporer, Anael. Elbel, Roncaglia, Holzm. Secus autem, inquit s. Alph. dicendum cum Anacleto et Elbel, si quis voveat sine tali ex­ pressione et non advertat ad aetatem sexagenariam; tunc enim non obli­ gasse se censetur nisi ad instar praecepti ecclesiastici iuxta primam sententiam; vel quia supervenit notabilis mutatio, ad quam si advertisset, non intendisset se obligare, iuxta dicta hoc libro 3. n. 226. ». ludicium scilicet de his ferendum est, iuxta generalem doctrinam de votorum vi. 84. Quoad feminas quinquagenarias utique haud spernenda est ralio, quam s. Alphons. n. 1037. profert, constare experientia, quod feminae sine detrimento valetudinis facilius ieiunanl, cum ipsae minori indigeant cibo. Simul lamen verum esi, quod alii observant, in feminis senectutem an­ ticipari nec minus in feminis quam in viris senectutem esse morbum. * Sanchez de Matr. 1. 7, d. 32. n. 17. testatur se neminem vidisse qui hanc quaestionem peculiariter ageret. Ipse allatis pro affirmante el ne­ gante sententia argumentis, narrat argumenta pro affirmante feminas quinquagenarias non teneri lege ieiunii, placuisse quibusdam viris doctis. Ea sunt, quia femina quinquagenaria aeque appropinquat morti ac vir sexagenarius: quia similiter viribus destituitur et eget frequentiori sum­ ptione cibi, quem lotum simul capere nequit, ul calor senilis paulalim illum coquere possit, quae est ralio, ait, potissima pro sexagenariis. E contrario sententia negans illi argumento innititur, quod femina minori copia cibi egeat el facilius ieiunet et communis opinio, excusans sexage­ narios, indiscriminalim loquatur de viris et feminis. Ipse autem concludit: * Re mecum considerata el rationibus perpensis, existimo nihil a ratione devium nec mediocriter alienum a probabilitate dicturum, qui feminas quinquagenarias a ieiunio excusaverit, sicut viri sexagenarii excusantur. At dum aliud non apparuerit clarius convincens, tanquam probabiliorem eligo opinionem, quae sustinet, indiscriminalim de aetate viri el feminae, ad excusandum a ieiuniis, loquendum esse. Et deservient praedicta, ne damnemus amplectenlem opinionem, quae feminas quinquagenarias excusat: veruntamen, licet praedicta ostendant eam opi­ nionem esse probabilem, speculative loquendo, at in praxi censeo non esse lutam ». At in posteriore opere Consil. 1. 5. c. 1. dub. 4. n. 6. sententiam af­ firmantem feminas quinquagenarias a ieiunio excusari, absolute docet. S. Alph. 1. c. non pauciores citat pro sententia affirmante quam pro 9 811 negante el ipse nihil definit: « Primam sententiam (affirmantem), ait, non audeo improbare, sed neque audeo probabilem dicere, dum video illam a Laymann, Tamburini, Elbel et Croix (qui nimirum non solent esse se­ veriores) cum aliis omnino reiici et Dianam (qui benignus est) dubitare de eius probabilitate ». Concludimus non esse improbandum, qui sententiam mitiorem, dum opus est, sequatur. * 85. Accipe tandem verba. Sanchez Consil. lib. 5. cap. 1. dub. 4. nn. 3-4. : * Qui ante sexagesimum annum sunt iam senes el debiles, excusantur. Tamen cum fuerit dubium de impotentia, confessarius debet attendere, ul necessitati provideat cum minima legis inclura; ul si salis fuerit, ut horam praeveniat vel nocturnam refecliunculam indulgentius faciat, debet hoc concedere el non ex loto ieiunium relaxare ». DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IEIUNIO VIII. 3. Causa est labor, vel oflicium, cum quo ieiunium non possit consistere, qualis est agricolarum, el mullorum opificum, ut fabrorum, pistorum, sutorum etc. (etsi de sutoribus neget Angles: cuius sententiam Sanchez dicit esse veram, si non suant, sed tantum scindant corium et materiam praeparent) non tamen pictorum, sartorum, quorum labor exiguus est. Excusat etiam Laym. I. 4. L 8. c. 3. figulos, argentarios, ferrarios, lignarios, fullones, coementarios, coriarios el textores. Dian. p. 4. t. 4. r. 138. el Gordon, t. 2. 1. 6. q. 18. c. 6. versantes praelum lypographicum, non lamen typorum compositores; fossores autem, ferrarios et similes, etiam die uno vel altero, quo non laborant, excusat Azor. elc. cum Dian. p. 1. t. 9. r. 9. Similiter excusatur, qui pedibus facit iter per magnam diei partem, ul ait Sanch. in opusc. I. c. Vid. l'ill. η. 119. Ratio horum omnium est, quia communiter horum vires non sufficiunt ad huiusmodi labores cum ieiunio. ' Omnes Officiales in Repob. corporaliter laborantes a ieiunio excusari, Propositio est proscripta ab Alex. VII. n. 30. ‘ Dixi: pedibus; quia multi non excusant equites: longa tamen equitatio ad plures dies, ut docet Filliuc. tract. 37. cap. G., merito excusat. \ Circa hoc adverte propos. 31. inter damnatas ab Alex. V|L)‘ Ubi eliam concedit ob labores praecedentes et subse- I quentes, posse aliquem excusari, si probabiliter debilitatus vel debilitandus putetur. I ita ut officio rile fungi m queat. V. Bon. (list. ult. quaesi. 4. num. 11. Ex eodem capite Doctores excusant coniugem, si debitum reddere non possit, quando ieiunal; uti et uxorem, quae ob maciem non possit cum ieiunio se viro gratam praestare. Bon. loe. cit. Atque, universim loquendo, nemo tenetur opus, ad quod obligatur, omittere ob prae­ ceptum ieiunii, ait Caici. Quod inlelligo, nisi ista obligatio sil valde levis et ratio­ nabiliter postponenda obligationi ieiunii. 86. S. Alphonsus n. 1041. merito haec veluli generalia principia sta­ tuit: «Omnes artes, quae exerceri non possunt nisi cum ingenii corporis agitatione, a ieiunio excusant; eo quod in eis mulli spiritus consumuntur ». Haec est regula absoluta. Et rursus 2°: « Regula communiter recepta est cum Les sio, quod qui sine magno incommodo nequit aliquam artem, etsi per sc non laboriosam, exercere vel propter debilitatem personae vel propler aliam peculiarem circumstantiam, is non tenetur ad ieiunium ». Haec est regula relativa. TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO 812 Tola difficultas (quam regulae islae quoad praxim non semper loll uni'· in eo est, quod sive defatigatio corporis (de qua in prima regula) sive incommodum (de quo secunda regula) et debilitas plures habent gradus et valde difficile est assignare limites, qui satis sint ad excusandum. Porro in his, quae dubia sint, utendum plane est regulis, quas indica­ vimus nn. 72-76., ct 85. 87. Nota tamen alias regulas esse confessarii, qui tantummodo decla­ rare potest, alias Superioris, qui potest ct dispensare. Duae de hac re habentur propositiones damnatae ab Alexandro VII. 30. est: « Omnes offiiciales, qui in republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione ieiunii nec debent se ccrlificare, an labor sit com­ patibles cum ieiunio ». Merito est damnata et postrema pars adeo est stulta, ut id ct caecus pervideat. Prior autem pars nimis generalis est; nam inquirendum est, an labor componi necne cum ieiunio possit. Prop. 31. « Excusantur a praecepto ieiunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agant, etiamsi iter necessarium non sit et etiamsi iter unius diei conficiant ». Qua de re hoc generatim DD. statuunt (vid. s. Alphons, n. 1Ό47.) iti­ nérantes non excusari a ieiunio, si constet, eos sine magno incommodo posse ieiunare. Et s. Alphons. ibid, merito docet cum aliis, excusare aliquando posse eliam iter unius diei, si liat cum magna defatigatione, ul evenit curso­ ribus vel si equitans sit debilis vel iter arduum el extraordinarium scii, longum respectu unius diei, cuiusmodi non censetur octo aut decem leucarum. 88. Enumeratis ab A. addi possunt. 1° Coqui, qui mullas dapes pro mullis personis parare debent ac fere per totam diem laborant: secus si pauca parent, aul solum aliis in­ ferioribus praesideant. 2° Famuli excusabuntur, vel non, pro ratione laborum, quos de­ bent subire. 3° Mulierculae ct ancillae, quae solum nent aul levia servilia do­ mestica obeunt, non excusantur. 4° Dicit s. Alphonsus n. 1041.: «laborantes non excusari a ieiunio nisi laborent saltem per maiorem diei pariem, non vero si per duas aut tres horas ». Sed forte exceptionem patitur regula. Si enim labor sil talis, qui requirat vires, quas aul ieiunus aut ieiunans praestare non queat, dicendus erit is excusari, v. gr. baiuli qui onera ferunt, naves onerant aul exonerant etc., secantes ligna etc., quod praesertim valet, si parati esse debent ad laborandum pro occasione. 5° Barbitonsores per se non excusantur: nisi tamen id exigat aut particularis debilitas, aul impediantur ab arte exercenda. 813 6° Eaedem regulae et cum sartoribus, quos excusari posse dicit Ligorius, si necessitas eos cogat ad laborandum eliam per magnam noctis partem. 89. Quoad iter facientes pedibus, disputant DI), el alii duas leucas, alii quatuor, alii quinque exigunt. Verum videtur res relativa: adiuncta viae facilis vel difficilis, personae debilis vel robustae, assuetae vel non assuetae itineribus, mutant statum controversiae efficiunlque, ul labor gravis vel non gravis dici debeat. Hoc idem, ut ait s. Alphonsus n. 10i7., prae oculis habendum quoad famulos, qui cursitare per diem debent ad emendum, ad ferendes litteras, ad comitandum etc., ad vendendum. 90. Quoad excusandum ob labores praecedentes vel subséquentes illis diebus, quibus non laborant, fuerunt, qui contradicerent, si grave incom­ modum non patiantur. Bene s. Alphonsus, n. 1044., quod praesumptio stat pro necessitate alimenti el opposita hypothesis est hominum, qui nesciunt, quid sit artes laboriosas exercere. 91. Alii moverunt quaestionem, an excusandi artifices, qui ratione artis utique excusarentur, sed tamen eiusmodi sunt, qui sine gravi incom• · · · DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IEIUNIO esse s. Alphonsus defendit. Sed salis esse debet, quod genuina haberi po- TRACTATUS VU. SECT. I. DE 1EIUN10 814 luerit; neque enim id Geri de iis solet aut potest, quae repugnant sensui Ecclesiae. Edicitur in hac Gonstil., Artifices laboriosas artes exerci­ tantes et rusticos, sive divites sint, sive pauperes, non teneri ieiunare ». Celerum communis sententia eximii artifices ab hac obligatione. Ratio, inquit s. Alph., videtur, « quia interest reipublicae, ne causa ieiunii ope­ rarii intermittant exercere artes, quibus ex officio incumbunt ». Forte verior ralio est, quod sensus communis omnium salis explicat Ecclesiae mentem, quae non est, ul homines cessent a suis occupationibus, causa ieiunii. 93. Huic alia quaestio adneclitur: peccatne contra legem ieiunii, qui sine iusta causa assumit laborem, quamvis non in fraudem praecepti? Qua in re illud videndum est: quandonam causa sil iusta? Et huc dicam e mullis, quae ibi s. Alph. affert, ad rem spectare videri, quae s. Do­ ctor refert ex Sanchez. « Si quis non ad recreationem, sed ad finem utilem, licet non necessarium, assumit laborem, non peccat contra praeceptum ieiunii » : affert autem exemplum patrisfamilias, qui vult ire videre mes­ sores, licet non sil necessarium ; quia alius vigilat Cons il. lib. Ô. cap. 1. dub. 7. η. 16. Subdit η. 17.: « Idem dicendum de itinérante ex alia ho­ nesta causa, licol non necessaria: ul si scholasticus vult in die recrea­ tionis solitae, vel hebdomada saucia vel vigilia alicuius sancti ire ad visendum patriam vel parentes, vel ad sumendam recreationem ibi, ne aliis diebus absit a scholis ». Addere possemus exemplum de eo, qui iter suscipit, ul transeuntum Christi Vicarium intueri vel semel possit in vita. Excusant cum quoque, qui laborem insuetum susciperet ob lucrum extraordinarium, sicut excusaretur ea de causa laborans die festo. In his autem (sincere est dicendum) vix aliqua regula tradi potest; supplet tamen fere in singulis casibus communis sensus fidelium el con­ suetudo sub oculis pastorum Ecclesiae, prouli superius s. Thomas ad­ vertebat. S. Alphonsus 1. c. dicit se non acquiescere, si sola delectationis causa iter aut labor suscipiatur nec puto, quempiam illi adversari. Sed 1° fieri subinde potest, ul quis decipiatur, dum non advertat aliam honestam causam simul cum delectatione coniungi. 2° Etiamsi de sola delectatione ageretur, quaerendum esset, an reipsa Ecclesia exigat, ut ab delectatione v. gr. itineris aut venationis ita quis per totam quadragesimam absti­ neat, ul ne semel quidem id liceat. Haec autem pendent a multis adiunctis, nec generalim negari posse videtur. Sanchez 1. c. n. 18.: < Si id faciant semel et iterum el non in fraudem ieiunii, non peccant assumendo talem laborem, licet praevideant, quod non possint ieiunare. Si autem frequenter id facerent, non excusarentur, sed peccarent contra legem ieiunii. Ratio est, quia haec interpretatio el aequitas videtur deduci ex iure naturali et ex intentione Legislatoris; ipsa enim aequitas naturalis dictare videtur, 815 quod non fuit intentio legislatoris prohibere haec exercitia honesta et licita propter ieiunium et eadem dictat, non fuisse intentionem excusare, si frequenter fiant. Ita Henriquez et docti iuniores, ac Melina (qui ul­ terius progreditur ad excusandum a gravi si fiat sine ulla necessitate, sed ex affectu otiosae recreationis). 94. Notanda alia doctrina, quam sic proponit s. Alph. n. 1045. « Non est dubitandum, quod postquam quis defatigatus est, etiam malo fine et etiamsi praeviderit, eam defatigationem fore i ncom possibilem cum ieiunio, ad illud non tenetur, ut communissime docent AA... Ratio, quia iam ille factus est moraliler impotens ad ieiunandum ». 95. At peccatne ille, qui ideo assumit laborem, ut ponat impedimentum et sic eximatur a ieiunio? S. Alphonsus n. 1045. merito sequitur doctri­ nam eorum, qui dicunt id illicitum, * ulpoie adversum generali legi quod omnis lex obligat, ne quid fiat data opera, ut lex eludatur ». Salmanticenses tamen de Leg. cap. 2. η. 163. 164. ad casum « si quis iter agat aut fatigetur, ul non ieiunet, aut infirmitatem voluntarie sumat, ut ab hoc aul aliis praeceptis eximatur » respondent: « Probabilis el ab intrinseco forte probabilior csl sententia negans in tali casu peccare; quia se extrahit ab obligatione, nec lex amplius eum obligat, ut si quis exeat a territorio, ne ieiunet ». El tract. 23. cap. 2. η. 153: « Ubi causa impe­ diens alicuius legis adimpletionem, extrahil omittentem ab ipsa lege, sive talis causa sil peccaminosa, sive non el sive hac sive illa intentione po­ natur, sequentes omissiones, clsi sint praecisae el intentae, non imputa­ buntur ut peccata nec in causa nec in se ». Verum Sanchez el plures alii sentiunt quidem cum Salmanticensibus circa ius se extrahendi ab obligatione legis et tamen de hac re sic de­ cernunt Cons. lib. 5. c. 1. d. 7. η. 1.: « Si labor assumatur in fraudem ieiunii, ul quis illa die excusetur a ieiunio, licet labor honestus sit, peccat mortaliter illum assumens, quia fraus et dolus nulli patrocinatur ». Sane quod dicunt Salmanticenses, hominem sic se extrahere ab obligatione, falsum est; nam qui mere excusatur, subditus legi manet: se subtrahit, qui v. gr. c territorio exit, vel utcumque se in eam conditionem coniicil, quam lex non attingit. Huc revoca superius notata (quae huc perlinent) de coniugalis, m pares sint ad officia matrimonialia. (Sup. n. 78.). DE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IEIUNIO IX. I. Esi picias vel maius bonum. Unde excusantur, qui cum ieiunio non pos­ sunt vacare operibus melioribus, ver. gr. Concionalores, Praeceptores ordinarii, Con fessarii, Cantores et quotquot opera caritatis el misericordiae, tam corporalia quam spiritualia exercent, etiam ob merccdcm, si ea cum ieiunio peragere non possunt. Fill. 1.2. tract. 27. p. 2. cap. G. n. 2i. Azor p. I 1. 7. c. 28. Fern. Navar. Silves:. Fagund. etc. Atque hi quidem omnes inlelligunl cl fere addunt, quando eorum la­ bores cum ieiunio non poscunt consistere. Diana autem (absolute loquendo)d. I.t.9. 816 TRACTATUS VII. SECT. I. DE IEIUNIO r. 9. Praedicatores, qui diebus quadragesiinalibus (intelligo omnibus) concioiianlur, putat a ieiunio excusandos; quia, inquit, summopere laborant: non item eos, qui Dominicis tantum condonantur, nisi sint debiles. Sanchez tamen in ConsiJ. p. 2.1. 5. c. 1. d. 13. n. 6. 7. et 8. et Ti ni. lib. 3. cap. 3. d. 7. putat a ieiunio quadragesimae communiter et regulariter excusari eos, qui 1er vel quater in hebdomada condo­ nantur cum fervore. De Lectoribus vero Dian. I. c. cum Fagund. p. 4. 1. 1. c. 8. n. 19. censet non omnes excusandos, sed cos tantum, quorum labor esi improbus vel qui ita sunl debiles, ut satisfacere non possim. Idem fere sentit Sanch. licet 1. c. putet Lectores eos, qui quotidie quatuor lectiones legunt (ut in Societate faciunt praece­ ptores Grammaticae) satisfacere, si media quadragesima, sive 1er in hebdomada ieiunent; eo quod sil magnus labor cl paucis annis sic fatigentur, ul progredi non possim. Sic ille. Verum praestat, ul Superiores, ad tollendum scrupulum,cum talibus dispensent, ut monel idem Sanch. 1. c. Nam in omnibus istis regula certa el univer­ salis statui non polest alia, quam quod b‘.x Ecclesiae non obliget cum magna diffi­ cultate, ul notat Lavm. c. 2. u. 3. X. 5. Caritas vel etiam urbanitas, secundum quosdam, excusat eliam a veniali eum, qui die ieiunii rogatus ab amico, modicum cibi sumit. Med. Fag. Fill. Dian. p. 2. t. 9. r. 29. vel qui ad excitandum infirmorum appetitum comedit parum, eliam carnis. Sanch. Dian. p. 3. t. 5. r. 32. 96. Huc spectant quae habet s. Thom. 2. 2. 147. art. 4. ad 3.: «Si operis labor commode differri possit aul diminui absque detrimento cor­ poralis salutis et exterioris status, qui requiritur ad conservationem cor­ poralis vel spiritualis vitae, non sunl propter hoc Ecclesiae ieiunia prae­ termittenda. Si autem immineat necessitas.... multum laborandi vel propter conservationem vitae corporalis vel propter aliquod necessarium ad vitam spiritualem el simul cum hoc non possint Ecclesiae ieiunia observari, non obligatur homo ad ieiunandum; quia non videtur fuisse intentio Ecclesiae statuentis ieiunia, ul per hoc impediret alias pias et magis necessarias causas. Videtur tamen in talibus recurrendum esse ad Superioris dispensationem, nisi forte ubi est ila consuetum; quia ex hoc ipso quod Praelati dissimulant, videntur annuere ». Ad quae advertit s. Al phons. n. 1048. ex s. Thoma, dispensationem re­ quiri mere ad maiorem cautelam, non vero de necessitate; praemiserat enim, ul patet, non obligari hominem ad eiusmodi ieiunia. 97. Communis autem est sententia, pietatem ac caritatem ieiunio prae­ ferendam, etiamsi quis non ex officio sed sponte opera pietatis suscipiat. Eam in rem affertur cap. Non mediocriter 24. de Consecratione disl. 5. ubi dicitur: « Non mediocriter errant, qui bono magno praeferunt mediocre bonum. Nonne rationabilis homo dignitatem amittit, qui vel ieiunium caritati aul vigilias praefert sensus integritati...? » Afferunt etiam textum s. Thomae ex 4. disl. 15. q. 3. art. I. q. 2. ad 3.: " Si enim sit tanta abstinentia, quod homo ab operibus utilioribus im­ pediatur, quamvis ad ea de necessitate non teneatur, indiscretum est ieiuiiium, etsi non sit illicitum ». Verum eo loco s. Thomas non contendit omit- 4 81/ lendum ieiunium, quod sil praeceptum, sed agit de austeriori ieiunandi modo,qui sub praeceptum non cadit. Quocirca argumentum non est efficax. Vera ergo ratio est, quae insita est illi doctrinae s. Thomae, scii, ieiu­ nium non debere impedire maiora bona: atqui opera caritatis ac pietatis, de quibus agitur, praeslanliora sunl et sunl actus virtutis praestanlioris, scii, misericordiae. Ergo. Contradicunt ianseniani, quorum effata transscripsil Franzoia : « Con­ cinnatores (inquit), qui sponte concionandi munus suscipiunt... a ieiunio se excusare eo praetextu non possunt, quod concio opus melius sil, quam ieiunium ». Addendum aulem non immutari rei naturam ex eo, quod qui talia exercet, accipiat stipendium. 98. Generalis doctrina certa est nec dissident quoad eam doclores, nempe excusari, quando eiusmodi opera cum ieiunio componi non pos­ sint. Idcirco superest solum quaerendum, an hoc vel illud opus sit eius­ modi, ut componi cum ieiunio possit vel non possit. De concionaloribus, qui quotidie habent concionem, nemo contradicit, lum, ut inquit s. Alph. n. 1049., propter studium ad id necessarium, lum propter corporis agitationem. Et hoc, subdit, maxime locum habebit pro missions riis, qui diebus missionis cum vehementi agitatione concinnantur. Ab his doctoribus excipiendus Concilia (apud Franzoia Animad. 16.). qui ait: « Sed ego asserere non audeo, officium ipsum concionandi a ie­ iunio excusare; cum potius e contrario sanctitas talis ministerii el se­ veram ieiunii observantiam el precum fervorem et alia poenitentiae lum internae lum externae opera exposcat ». Sed non est quaestio, utrum haec expediant et sancta sint, sed an exigi possint. Accedit Concinae discipulus Franzoia, qui dicit, hos concionalores posse ieiunare; quia est labor unius horae el labor est in vocis contentione. El adducit exemplum s. Vincenlii Ferrerii, cuius ieiunium perpetuum fuit el tamen quotidie condonabatur per lotum annum. Sunt et inter sanctos, qui totam quadragesimam transegerunt solo cibo eucharistico contenti : sed quid inde? Celerum verissimum est quod cum s. Alph. omnes monent, ut ad ae­ dificationem populi satagere concionalor debet, ut quantum fleri polest, exemplo praeeat. 99. Quoad eos, qui concionanlur solum diebus dominicis, quibus diebus nemo ieiunat, excusatio non ratione concionis, sed naturalis debilitatis locum habebit. 100. De iis, qui 1er vel quater in hebdomanda concionanlur, dissidere videntur scriplores: al non est verum dissidium;quia omnes demum con­ sentiunt, eximendos vel non eximendos, prout vires suppetunt vel non suppetunt, ut Auctor in fine recte subdit. 101. Quoad lectores scientiarum, communiter DD. excusant, quando maDE CAUSIS EXCUSANTIBUS A IEIUNIO Ballerini Moral. Tomo II. 818 TRACTATUS Mi. SECT. I. DE IEIUNIO gnus labor ac studium necessaria sint: non vero quando dictant lectiones prius ordinatas ac saepe repetitas. Salmanlicenses non excusant magistros grammaticae: at notum est, Salmanlicenses solum sublimia docuisse, non humilem hanc artem ex­ ercuisse. 102. Canlores seu musici excusantur, quando amitterent secus vocem nec possem suum officium exercere, lia s. Alph. Ergo, inquit Franzoia, excusandi sunt monachi omnes et canonici etc. | I Consectarium dignum sapientia lectoris Theologi Patavini. Non de amil■ ‘ tenda voce, sed de amittenda ea agitur, quae ad munus musici requiritur. 103. De Gonfessariis. Supponitur, quod extraordinarium laborem subeant (v. gr. per 7. aul 8. horas), quem ferre non possint ieiuni Et si ita debiles essent, ut nec per duas tresve horas possent ieiuni el animarum bonum exigeret operam eorum, profecto non negligendum est maius bonum. lOi. Bene autem monet heic s. Alphonsus post Tamburini, hos omnes, quibus advocati et medici aliique adiungendi sunt, si quando excusandi dicuntur, non per se ac ratione oflicii excusari, sed per accidens tantum, quatenus nempe ratione alicuius circumstantiae ofliciis suis non possint satisfacere. El hoc est discrimen, quod cum iis intercedit, qui oh laborem per se excusantur: ubi enim labor per se excusat, in dubio praesumptio stat pro exemptione ieiunii: c converso ubi labor per se non excusat, sel per accidens, ob aliquam nempe circumstantiam debilitatis personae vel gravitatem laboris, in dubio praesumptio stat pro obligatione ieiunii. 105. Adde respondisse s. Poenitentiariam 19. ian. 1834. « posse per­ sonis, quae sunt in potestate patrisfamilias, cui facta est legitima facultas edendi carnes, permitti uti cibis patrisfamilias induitis (dummodo alias conditiones ieiunii servent)»: declarasse tamen;quod « ratio permissionis, non est indultum patrisfamilias, sed impotentia, in qua versantur tiliifamilias observandi praeceptum ». Apud Acta s. Sedis, v. 1. p. 425. Ergo, cessante impotentia, non est locus huic permissioni. SECTIO II. • DE ABSTINENTIAE PRAECEPTO. * 106. Addere aliquid iuvat de praecepto abstinentiae a carnibus feria sexta el sabbato. Abstinentia feriae sextae in honorem Dominicae passionis inducta est antiquissima consuetudine, quae verisimiliter ab apostolica traditione ori­ ginem ducit atque olim ieiunium quoque adinnetum habebat. Consue­ tudinem hanc vim legis habentem supponit Honorius III. c. Explicari, de Observatione ieiuniorum. « Respondemus quod illi, qui nec volo nec 819 regulari observantia sunt adslricti, in sexta feria, si festum Nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt, secundum consuetudinem Ecclesiae generalis. Nec tamen reprehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere ». Abstinentia die sabbati in latina Ecclesia antiquissima est el apud nos vim legis iamdiu obtinuit, c. Quia de Consecr. dist. 5. ail s. Grego­ rius VII. «Quia dies sabbati apud sanctos Patres nostros in abstinentia celebris est habitus, nos eorumdem auctoritatem sequentes, salubriter admonemus, ul quicumque se Christianae religionis participem esse de­ siderat, ab esu carnium eodem die, nisi maiore festivitate interveniente vel infirmitate impediente, abstineat ». Cum necesse sit participem esse Christianae religionis, agitur ergo de praecepto, non de consilio ideoque admonemus non est horiamur, consulimus, sed in memoriam revocamus. Advertunt praeterea etc. eam limitationum : nisi maiore festivitate in­ terveniente fuisse per consuetudinem Ecclesiae coarclatam ad diem Na­ tivitatis dominicae. Tamburini de Ecclesiae praeceptis tr. 4. c. 9. n. 21. Lex haec de abstinentia in sabbato non viguit in Ecclesia graeca. In Ecclesia quoque latina, pluribus in regionibus, dispensante romana Sede, non servatur. Quibusdam in locis, diebus quoque rogationum, etiam vigilia s. Marci (maiorum rogationum) abstinentia servanda est: cf. Salmantic. tr. 23. c. 2. n. 100. el Gury tom. 1. n. 485. Habenda est ergo ratio legitimarum con­ suetudinum. 107. Praeceptum hoc grave est; nam est materia per se gravis eiusque observatio exigitur, ut Christianae religionis participes simus. Ipsius tamen violatio levis esse potest propter parvitatem materiae: idcirco quaeritur, quae quantitas materiae requiritur ad peccatum mor­ tale. Res est admodum controversa. 108. Quae sil in hac re materiae parvitas, « tam parum convenit inter scriplores, ut apud mullos videas singularem rigorem in hac praecipue re observari », ail Lehmkuhl V. 1. n. 1207. 4. Omnes conveniunt, ail Gury I. c. §. 486. q. 2., eam esse quantitatem gravem, quae notabiliter nutrit, ul quemadmodum in die ieiunii, quan­ titas cibi notabiliter nutrientis praeter licitam comestionem, est maleria gravis; ita in die abstinentiae, quantitas carnis notabiliter nutrientis sit materia gravis. Sed est regula nimis indefinita. « Qui moderate sentiunt, ait Lehmkuhl 1 c., aliqui dicunt materiae parvae limilem esse dimidiam unciam carnis, v. Gury, 1. c. : alii quantitatem, quae magnitudine circiter aequet nucem avellanam; alii (v. Reuter tr. 2. n. 167.) quod moraliter superet unciam pro maleria gravi habent: moraliter scilicet non superaret, quod parum superaret; quia parum pro nihilo reputatur et sic ad duas uncias TRACTATUS VII. SECT. II. DE ABSTINENTIAE PRAECEPTO TRACTATUS VH. SECT. II. DE ABSTINENTIA PRACEPTO 820 accedimus: alii sane, ut Stoz, putant non esse gravem materiam, nisi fere accedat ad duas uncias. Trib. poenit. 1. 1. p. 3. u. 528. aut nisi scandalum detur ». Sed mentio scandali in hac definienda quaestione non videtur opportuna. Celerum sententia Stoz probabilis est et forte ampliari potest, ut, quemadmodum in die ieiunii quantitas duarum unciarum extra refectionem et coenulam non est materia gravis Gury 1. c. n. 494. q. 7.: ita in die abstinentiae quantitas duarum unciarum carnis adhuc sit maleria levis. Utique haec magis nutrit quam tantumdem cibi qua· dragesimalis : sed advertendum quoque est in die abstinentiae nutrition! limitem nullum poni seu non prohiberi quominus se quisque nutriat, quoties el quantum ei libuerit. Iam vero quod ratione abstinentiae a carnibus vetitum est diebus ieiunii, idem (excepta prohibitione promiscui tatis) vetitum est quoque diebus, quibus abstinentia a carnibus praecepta est: nisi dispensatio quoad quaedam habeatur. Cf. ergo dicta nn. 6. et 66. 109. Lege abstinentiae obligantur omnes fedelcs nacti usum rationis. Utrum obligetur qui ante septennium fruitur usu rationis, iam dictum est in tr. de Legibus c. 2. d. 1. resol. 3. 110. Sed, quemadmodum a lege ieiunii, etiam ab hac causae sunt ex­ cusantes el generalim impotentia physica, etiam moralis h. e. magna difficultas. Itaque, praeter eos, qui nondum aetatem discretionis assecuti sunt aul sunt perpetuo amentes, qui potius quam excusentur, non obligantur, excusantur: 1° Infirmi, ut iam audivimus a Gregorio VIL, quales sunt febri laborantes similive incommodo et generalim ii infirmi, qui ex artis me­ dicinae consilio indigeni carnibus. « lis, ail Lehmkul 1. c. n. 1202. 2., aliquatenus adnumeraverim mu­ lieres praegnantes, non tam propter necessitatem reipsa exsistentem, sed propter carnis appetentiam morbidam, cui nisi satisfaciant, ipse limor aul imaginatio videtur nocere fetui posse: quare saltem facilius eas excusem, si quando bucellam carnis sumant. Medici tamen, ut Capellmann, von Olfers negant appetentiae illius resistentiam el abnegationem nocumentum afferre ». 2° Pauperes mendicantes, qui manducare possunt quidquid in elee­ mosynam accipiunt, ul communiter sentiunt Theologi. Gury 1. c. §. 487. 3° Pauperes operarii, qui non habent nisi frustulum sagiminis aul laridi ad suos cibos condiendos. Gury 1. c. ex s. Alph. 1. 3. n. 1008. 4° Qui quotidie dant operam laboribus arduis el stomachum defati­ gantibus, ul a cibis licitis abhorreant. Gury 1. c. 5° Viatores, qui nihil aul fere nihil in cauponis praeter cibos ve­ titos re perimit nec alio divertere possunt. Debent tamen serio et instanter 8*21 cibos licitos postulare. Sola cnini ratio itineris ab hac lege non excusat. Gury 1. c. 6° Excusantur milites in castris vel contuberniis versantes, qui expen­ sis Gubernii in communi aluntur. Gury 1. c. 7° Tandem dispensatio ex iusta causa excusat, quam in singulis casibus Episcopi el parochi vel superiores regulares dare possunt suis subditis. TRACTATUS VH. SECT. III. DE DECIMIS SECTIO III. * DE PRAECEPTO SOLVENDI DECIMAS * 111. De hoc praecepto silet A. eliam alii recentes Theologi Morales silentio premunt, ul Gury el Lehmkul. S. Alphonsus de eo loculus csl in tract. de Privilegiis n. 84-86. Profecto haec lex pluribus in locis, vel iniquitate temporum vel dispensante Ecclesia, non amplius servatur: nefas aulem putamus illam prorsus praeterire *2. Decimae vocantur decima pars fructuum, quae solvitur ad susten­ 11 tationem ministrorum Dei, qui curam animarum habent. Decima ministris Dei tradita, Deo pendi censebatur. G. Tua nobis, de Decimis. < Nimis videtur iniquum, si decimae, quas Deus in signum universalis dominii Sibi reddi praecepit, suas esse decimas el primitias asseverans... diminui valeant, cum Deo debita sil solutio decimarum ». Olim triplex decima distinguebatur: praediolis, personalis, mixta. Praedialis ea erat, quae secernebatur ex frudibus agrorum, arborum, piscinarum, molendinorum, locationum elc. Personalis, quae ex frudibus seu proventibus humanae industriae, ul ex lucro mercaturae, negotia­ tionis, artis exercitae, professionis, militiae, venationis, ludi etc. Mixta, quae erat partim ex praediis, partira ex industria, cuiusmodi sunt quae proveniunt ex animalibus, eorum fetus, lac, cascum, mei, cera elc. Itaque in omnibus frudibus, qui nobis divino munere proveniunt, decimae sol­ vendae constituebantur. « De omnibus possessis decimae sunt solvendae», ait s. Thomas 2. 2. q. 87. ari. 2. Ex his omnibus olim decimas debuisse solvi palet ex iure Canonico. Cf. in til. dc decimis cc. Pervenit. Nuncios. Quoniam. Ad Apostolicae. Non est. A nobis, etc. Excipiebantur olera minuta, quae in horiis colligebantur, non ad lu­ crum, sed ad quandam voluptatem el commoditatem familiae. Nam « ho­ nestati ministrorum Dei non convenit, ut etiam minima, exada diligentia, requirant », ail s. Thomas 2. 2. q. 87. a. 2. ad 3. Deinde vero decima personalis per consuetudinem abrogata fuit. Cf. Tam­ burini de Praeceptis Ecclesiae praec. 5. n. 5. el Salmanl. tract. 18. c. 3. n. 56. et Lessium 1. 2. c. 39. n. 12. 822 TRACTATUS VIL SECT. III. DE PRAECEPTO SOLVENDI DECIMAS Quocirca regula sil generalis, ail Tamburini ibid. η. 6., decimas de­ beri Ecclesiae de omnibus frudibus el proventibus ex bonis mobilibus, qualia sunt animalia el ex immobilibus, qualia sunt domus, praedia, pi­ scinae etc. « Cum de cunctis omnino proventibus decimae sint reddendae, sicut colonus de parte fructuum, quae sibi remanet ratione culturae, sic et dominus de portione, quam percipit ratione terrae, decimam reddere sine diminulione tenetur ». C. Tua nobis, de Decimis. 113. Ex iure canonico decima ea pars debetur, quae ex fructibus colligitur ante deducium semen, sumptus el deductas expensas pro ser­ vientibus et mercenariis, ante deductos census el tributa. Palet cx c. Cum homines et cx c. Non est et ex c. Tua nobis el ex c. Cum non sit, de Decimis. « Debentur, ails. Thomas, 1. c. a. 2. ad 4ni, decimae de fructibus terrae, in quantum proveniunt ex divino munere. Et ideo decimae non cadunt sub tribulo nec etiam sunt obnoxiae mercedi operariorum. Et ideo non debent prius deduci tribula el prelium operariorum, quam solvantur decimae; sed ante omnia debent decimae solvi ex integris frudibus». Excipiebantur tamen ab hac lege decimae debitae ex lucro negotiationis c. Pastoralis, de Decimis. 114. Decimae solvendae sunt ab omnibus fidelibus, qui habeant eos fructus, unde sunt decimae colligendae: ideo eia Regibus, eliam a pau­ peribus, si possint sine gravi iaclura: nam haec lex Ecclesiae non obligat cum gravi incommodo. A clericis quoque debenlur ex suis propriis bonis; quia et ipsi mini­ sterio sacerdotum fruuntur habentium curam animarum. Ita saltem inlelligenda sunt verba Paschalis II. in c. Novum, de Decimis. «Illi clerici, qui a clericis spiritualium ministeriorum labores accipiunt, decimas eis debent »; ut id valeat saltem quoad bona, quae clerici titulo temporali possident. Non debent vero decimas ex bonis ecclesiasticis. Ita interpre­ tantur Theologi cum Suarez de Relig. I. 1. c. 18. n. 23. priorem partem eiusdem c. Novum, ubi Paschalis II., ait: « Novum genus exactionis est, ul clerici a clericis decimas exigant », quem textum ita iiiterprelranliir, ut clerici non debeant decimas ex bonis, quae ut clerici oblinent, etsi debeant ex aliis bonis. S. Thomas q. cil. ari. 4. Advertatur tamen, argu­ mentum huius rei allatum a Pontifice: « non enim levitaca levilis decimas accepisse leguntur » verum esse de levilis proprie dictis, qui ministri erant sacerdotum; nam ceterum levitae ex decimis acceptis decimam pariem dare iubebanlur sacerdotibus Num. XV1I1. 26-28. Non prohibet ergo Paschalis II. Episcopos e. g. a parochis accipere decimas, si opus sil ei cum hae limitatione accipimus eliam sequentem doctrinam s. Thomae q. cit. a. 4.: « Clerici, in quantum clerici sunt, idest in quantum habent ecclesiasticas possessiones, decimas solvere non tenentur. Ex alia vero causa, scilicet propter hoc quod possident proprio iure vel ex succès- 823 sione parentum vel ex emptione vel quocumque huiusmodi modo, sunt ad decimas solvendas obligati ». Subdit: « Unde palet responsio ad lrn, (piia clerici de propriis praediis tenentur solvere decimas parochial) ec­ clesiae, sicut el alii, etiamsi ipsi sint eiusdem ecclesiae clerici; quia aliud est habere aliquid ul proprium, aliud ut commune. Praedia vero Ecclesiae non sunt ad decimas solvendas obligata; etiamsi sini intra terminos alterius parochiae ». Cf. Suarez de llelig. 1. I. c. 17. Lessius tamen limitandum hoc censet 1. c. n. 23.: vult scilicet praedium alicuius ecclesiae, quod est inter lines alterius ecclesiae, debere huic decimas, si, antequam esset illius ecclesiae, eas alteri debebat. Transii scilicet praedium cum suo onere el citat Innocentium. Ex iure communi olim monasteria quoque tenebantur decimas solvere, sed a personalibus iam antiquitus exempla fuerunt: « A monachis sive clericis communiter viventibus nulla ratio sinit ul milites aul episcopi aut persona quaelibet decimas de laboribus seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant », ait Paschalis II. in c. Decimas, cans. 16. q. I. Quam exemptionem extendi ad praediales decimas quoque quidam censent, quae ex labore et industria talium regularium proveniunt. Quam sententiam probabilem dicit Suarez 1. c. c. 18. n. 3. Excipiendae tamen erant decimae ex praediis, (piae monachi acquisierant et ex quibus, ante eorum acqui­ sitionem, decimae solvebantur. Constat ex c. Nuper, de Decimis, qui est Innocent» III. in cone. Later. « Ne occasione privilegiorum suorum (agitur de Gisterciensibus, Templariis, Hospitalariis) ecclesiae ulterius praegra­ ventur, decernimus, ut de alienis terris et amodo acquirendis, etiamsi eas propriis manibus aut sumptibus excolant, decimas persolvant Ec­ clesiis, quibus, ratione praedictorum, antea solvebantur, nisi cum ipsis ecclesiis aliter duxerint componendum. El hoc ipsum ad alios regulares, qui gaudent similibus privilegiis, extendi volumus ». Verum tum iure communi quoad plures alias decimas, tum Romanae Sedis specialibus privilegiis a qualibet decima religiosi solvenda exempti tandem fuerunt. Cf. Salmantic. 1. c. n. 63. seqq. 115. Solvendae sunt decimae clericis curam animarum habentibus. « Debitum, quo ministris altaris debentur sumptus de ministerio el quo ministrantibus spiritualia debentur temporalia, ad solos clericos pertinet habentes curam animarum el ideo eis solum competit hoc ius habere », ait s. Thomas q. cit. art. 3. « Perceptio decimarum ad parochiales ec­ clesias de iure communi pertinet » c. Cum confingat, de Decimis. Quarta autem pars earum Episcopo debetur, arg. c. De quarta, de Prae­ scriptionibus. Non enim duplex praecipitur solvenda decima, sed una. Eodem pacto dicendum est cum Lessio 1. c. n. 28., clericos omnes, eliam Episcopos teneri solvere decimas de omnibus locis ecclesiasticis Romano Pontifici, si eas exigat. Ila s. Thomas q. cit. art. 4. ad 3. qui, quemad· QUIS DEBEAT SOLVERE DECIMAS ET QUIBUS TRACTATUS VH. SECT. Ilf. DE PRAECEPTO SOLVENDI DECIMAS 824 modum, ait, Levilae in lege veteri, dare decimas debebant summo sacer­ doti (cf. Num. XVIII. 26-28), colligit quod « nunc eadem ratione tenentur clerici summo Pontifici decimam dare, si exigat. Naturalis enim ratio dictat, quod illis, qui habent curam animarum, de communis multitudinis statu provideatur, unde possint exsequi ea, quae perlinent ad communem salutem ». Monet tamen idem Lessius, non solere Piom. Pontificem hanc decimam ab ecclesiasticis exigere, nisi necessitas Ecclesiae id postulet: sed, loco decimae quotannis pendendae, solere in beneficiis maioribus exigere fructus unius anni pro toto tempore vitae, quas annatas vocant. Hinc habes eliam rationem oboli s. Pelri. Huc spectat specialis consti­ tutio Bonifacii VIII. inter Extrav. 1. 3. iit. 7. 116. His breviter pertractatis, ut huius legis indoles iutelligatur, sol­ venda est polior quaestio triplex: quo iure decimae exigantur, quale sil ius decimarum et quaenam poenae sint transgressoribus indictae. Ad primam quaestionem respondemus cum s. Thoma q. cit. art. 1., distinguendo. Nam decimae solvuntur pro sustentatione ministrorum Dei, qui nobis spiritualia administrant: idcirco duo in hac re occurrunt, quod nempe detur a fidelibus id quod necessarium est ad honestam ministrorum Dei sustentationem et quod id speciale detur, nempe decima pars fructuum. Iam quoad primum, manifestum est hoc esse ex iure naturali ab ipso Deo confirmato Luc. X. 7. Dignus est operarius mercede sua. el 1. Cor. IX. 11. Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? et I. Tim. V. 17. Qui bene prae­ sunt presbyteri, duplici honore digni sunt (alludit, puto, ad ius primoge­ nitorum in lege veteri, qui duplicem portionem prae fratribus oblinebant), maxime qui laborant in verbo et doctrina; dicit enim Scriptura: non infraenabis os bovi trituranti: ex qua citatione patet loqui Apostolum de sustentatione presbyterorum. Cf. I. Cor. IX. 7-9. « Badix solutionis decimarum, ail s. Thomas q. cit. a. 2., est debitum, quo seminantibus spiritualia debentur carnalia ». Porro « super hoc debitum fundavit Ec­ clesia determinationem solutionis decimarum » ail idem ibid. 117. Si ergo alterum spectetur, certum est determinationem rei, quae debeatur, h. e. decimam pariem fructuum, esse ex iure positivo Eccle­ siae; nam nulla lex divina quoad hoc afferri polesl: lex sane vetus desiit obligare el in Novo Testamento nullum est praeceptum divinum, praeter ea, quae spectant ad lidem et sacramenta atque hierarchiam, nisi na­ turale: cf. s. Thomam 1.2. q. 108-a. 2. Porro natura non determinat per se decimas, sed solum in genere quod sustentatio necessaria mini­ stris exhibeatur. Inde cons quiiur. debitum hoc auctoritate Ecclesiae variari posse el ab eo dispensari. Sequitur quoque legem hanc Ecclesiae, prout Ecclesiae est, posse legitima consuetu line abrogari. Prout, inquam, lex Ecclesiae 825 est; nam semper necesse est facere salis praecepto naturali ideoque alio quovis modo consulere honestae sustentationi eorum, qui spiritualia mi­ nistrant. 118. Quaerunt Theologi an haec lex Ecclesiae iusla sit. Ratio dubitandi est; quia, si praesertim ralio habeatur antiquarum legum, quae ex omnibus fructibus etiam personalibus decimas exigebant el quidem diam post instituta beneficia, nimium el mullo plus quam par est postulari videtur. Decimae enim debentur clericis curam animarum habentibus: atqui hi paucissimi sunt prae loto populo Christiano; si autem singuli omnes decimas ex suis subditis accipiant, ditissimi brevi evadent, inter ceteros fideles, multo plus certe habentes, quam opus sil pro vel honestissima sustentatione. Cf. Caietanum in art. 1. q. cit. s. Thomae. Plura respondet Lessius 1. c. n. 10. ex quibus duo seligimus. Alte­ rum est, quod affert ex Caielano quodque unice Caietano probatur: de­ cimas scilicet quamvis primario ordinatas sustentationi eorum, qui pa­ scunt gregem Domini, secundario vero ordinari quoque ad pauperum utilitatem, quorum sacerdotes patres sunl; qui proinde jubentur superflua in pauperes erogare. « In nova lege decimae dantur clericis non solum propter sui sustentationem, sed eliam ul ex eis subveniant pauperibus et ideo non superfluunt, sed ad hoc necessariae sunl possessiones eccle­ siasticae et oblationes el primitiae simul cum decimis » s. Thom. q. c. a. 3. ad I. (a). Alterum est, decimas ordinari quoque ad sustentationem aliorum clericorum, qui adjuvant pastores ecclesiarum, quos aequum est ex redditibus fidelium vivere. Adde in nova lege innumerabilia esse tem­ pla, quae singula suis ornamentis et sacra supellectili instrui oportet ac sarta lecta servari. Si haec consideres et simul reputes, quod certe Ecclesia prae oculis habuit, difficile admodum esse in praxi id assequi, ut cuncti solvant decimas et quidem omnes: non abnormis videbitur haec lex, quae, insto exsistente titulo, consuluerit eo modo, quo potuit, honestae sustentationi clericorum et pauperum atque ecclesiarum decori. Ceterum assertio haec, decimas juste institutas fuisse, ail Suarez 1. c. c. 11. n. 3. « est de fide, ad quam probandam sufficiunt iura el concilia citata. Sufficit eliam auctoritas el consensus universalis Ecclesiae, quae errare non potest in moribus ». Quaesitum est: an Parochi el celeri ecclesiastici, quibus decimarum abolitione a Gubernio decreta, damnum illatum est, compensationes ab ipso Gubernio propositas percipere possint. QUO IURE EXIGANTUR DECIMAE (a) Adverte iuxta s. Thomam oblationes alias (praeter decimas) atque priinitas esse voluntarias per se. nisi adsit indigentia ministrorum aut consuetudo. 2. 2. q. 8G. art. 4. in corp, et ad 3. 826 TRACTATUS VII. SECT. III. DE PRAECEPTO SOLVENDI DECIMAS Respondit s. Poenilentiaria A post. 10. decemb. 1860. « Posse, iuxta oraculum ss. Domini, titulo merae compensationis, pro damno sibi a Gubernio illato ob impeditam decimarum exactionem, percipere pensiones a Gubernio assignatas, facta tamen prius sive ab Ordinario loci in com­ muni, sive a quolibet ex dictis parochis seu ecclesiasticis in particulari protestatione, per huiusmodi perceptionem nullo modo recognosci aut approbari decimarum abolitionem a Gubernio faciam et caule monitis earundem decimarum debitoribus, eos non esse vi legis a Gubernio latae, ab onere easdem solvendi liberatos >. 119. Haec lex non esi poenalis, sed moralis, determinans debitum, quod est ex iure naturae et efficiens ut decimae ex iuslilia debeantur. Sicut enim militi ex iuslitia debetur stipendium: quis enim militat suis stipendiis unquam? 1. Cor. IX. 7., ila el mullo magis id clericis debetur. Cf. s. Thom. q. cit. ari. 2. ad 4. el Suarez. 1. c. c. 36. n. 1. Quocirca cum Ecclesia iubet decimas solvi, tenentur fideles eas dare, eisi per exactores non urgeantur ad soluiionem. Neque contraria est doctrina s. Thomae q. cit. art. 1. ad 5. ubi ait: «Apostolus noluit uti potestate sibi a Domino tradita, ut scilicet acci­ peret stipendia victus ab iis, quibus Evangelium praedicabat, ne daretur aliquod impedimentum Evangelio Christi. Nec tamen peccabant illi, qui ei non subveniebant; alioquin Apostolus eos corrigere non omisisset. Et similiter laudabiliter ministri Ecclesiae decimas Ecclesiae non requirunt ubi sine scandalo requiri non possent, propter dissuetudinem vel propter aliquam aliam causam. Nec tamen sunt in statu damnationis, qui non solvunt in locis illis, in quibus Ecclesia non petit, nisi forte propter obstinationem animi, habentes voluntatem non solvendi, etiamsi ab eis peterentur». Cum enim ait: Eccles ia non petit: non loquitur de exactione per collectores, sed de voluntate Ecclesiae aut non praecipientis decimas dari, puta in ecclesiis recens fundatis, aul, cum fideles non solvant, scien­ ter tollerantis usum inductum. Ceterum attendenda est doctrina s. Thomae, quae hac recenti aetate conferre eliam potest tranquillitati conscientiarum; sed conferenda simul responsio mox allata s. Poenit. 120. Ius habendi decimas est ius spirituale. « Circa decimas, ait s. Thomas q. cit. a. 3., duo sunt consideranda, scilicet ipsum ius acci­ piendi decimas et ipsae res, quae nomine decimae dantur. Ius autem accipiendi decimas spirituale est. Consequitur enim illud debitum, quo ministris altaris debentur sumptus de ministerio et quo ministrantibus spiritualia debentur temporalia... Res autem quae nomine decimarum dantur, corporales sunt: unde possunt in usum quorumlibet cedere et sic possunt etiam ad laicos pervenire». Consequitur ergo ad laicos spe­ ctare non posse ius decimarum. Cf. c. Quamvis, de Decimis. 8'27 1'21. Quaeritur, an clerici dominium habeam decimarum. Haec quaestio eodem pacto solvenda est ac ea, qua quaeritur an iidem domini sint fru­ ctuum suorum beneficiorum; cui quaestioni in tr. de lustitia et Iure re­ spondebimus affirmative. Ecclesia autem pauperum necessitatibus, pro quibus el decimas petit, consuluit praecepto lato, ut superflua pauperibus erogentur. 122. Poena conlra non solventes decimas erat in iure excommunicatio ferendae sententiae cc. Pervenit et Exparte, de Decimis. Eandem poenam statuit Trid. Syn. sess. 25. de Reform, c. 12. « Praecipit s. Synodus omni­ bus, cuiuscumque gradus et conditionis sint, ad quos decimarum soluclio spectat, ul eas, ad quas de iure tenentur, in posterum calhedrali aul quibuscumque aliis ecclesiis vel personis, quibus légitimé debentur, in­ tegre persolvant. Qui vero eas aul subtrahunt aut impediunt, excommu­ nicentur nec ab hoc crimine, nisi plena restitutione secula, absolvantur ». 123. Absolvamus verbis (Augustini?) relatis c. 8. cans. 16. q. 7. « Ma­ iores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant et Caesari censum reddebant. Modo aulem, quia devotio Dei discessit, accessit indictio fisci. Noluimus partiri cum Deo decimas: modo aulem lotum tollitur. Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus ». POENAE NON SOLVENTIUM DECIMAS TRACTATUS V. — J)e Praeceptis virtutum Theologicarum. SECTIO L DE PRAECEPTIS FIDEI. Praenotiones De necessario credendis . . · Caput Caput II. De obligatione praecepti Fidei Caput III. De CONFESSIONE EXTERNA FlDEI...................... Caput IV. De INFIDELITATE ET VITIIS FlDEI OPPOSITIS Dubium Dubium II. Dubium III. Appendix. Pag. . » 15 » 44 ibid. » 49 50 » 67 Λ De infidelitate....................................... ludaismo.......................................... De Haeresi............................................. De liberalism©...................................... De SECTIO II. DE PRAECEPTO SPEI. Caput unicum. Quid spes, quando obliget, quid praesumptio . . Λ SECTIO III. DE PRAECEPTIS CARITATIS. Caput I. An, quando, quomodo obliget praeceptum caritatis Dei. . » 91 Capot II.De Praeceptis caritatis erga proximum.................................. > 101 1. Quis ordo servandus inter personasdiligendas.......................... » ibid. II. De odio el dilectioneinimicorum......................................... >115 III. De eleemosyna................................................................... >133 IV. De fraterna correptione..................................................... >149 V. Do scandalo....................................................................... >165 Articulus I. Quale peccatum sit.......................................... » ibid. Articulus II. De scandalo passivo.......................................... » 172 Articulus III. De cooperatione............................................. » 191 Appendix................................................................................................ » 206 Dubium Dubium Dubium Dubium Dubium ■l 830 1 N D E X TRACTATUS VI. — De praeceptis decalogi. SECTIO L DE PRIMO PRAECEPTO. Phaeambulum..................................................................................... Pag. 207 i)e Actibus virtutis religionis............................................... » 209 Caput I. De superstitione et eius speciebus..................................... » 222 Dubium I. Quid, quotuplex superstitio....................................................... * ibid. Dubium II. De divinatione..................................................................... » 226 Dubium HI. De Idololatria..................................................................... » 239 Dubium IV. De vana observatione.......................................................... » 241 Dubium V. De maleficio......................................................................... » 247 Responsa s. Sedis............................................................. » 250 Caput II. De Irreligiositate eiusque speciebus.................................... >254 Dubium 1. De Tentalione Dei................................................................. » 255 Dubium 11. De Sacrilegio........................................................................... »263 Dubium 111. De Simonia............................................................................ >298 Articulus I. Quid sit ct quotuplex................................... » ibid. Articulus II. De poenis Simoniae...................................... » 343 Articulus III. De restitutione accepti simoniace................... » 361 SECTIO II. DE SECUNDO PRAECEPTO. Caput I. Caput II. De dlasphemia................................................................... » 366 De Iuramento................................................................... >382 Quid Iuramentum............................................................... » ibid. Quotuplex sil................................................................... » 390 An el quando liceat itirare................................................. » 393 De aequivocalione............................................................... » 404 De obligatione iuramenti promissorii................................... »410 Quando quis excusetur ab implendo iuramento.................... > 429 Quis possit tollere obligationem iuramenti............................ » 430 De Adiuratione................................................................. » 434 Caput 111. De Voro........................................................................... » 436 Dubium 1. Quid volum el quotuplex.................................................. » ibid. Dubium II. Quae requiratur voti deliberatio........................................... > 439 Dubium III. De materia voti................................................................ > 448 Dubium IV. De obligatione voti............................................................ » 453 Dubium V. Quot modis tollatur obligatio voti....................................... > 466 Dubium VI. De Voti irritatione.............................................. > 472 Articulus I. De irritatione directa.................................... » 475 Articulus II. De irritatione indirecta.................................... > 489 Dubium Dubium Dubium Dubium Dubium Dubium Dubium I. II. 111. IV. V. VI. VII. 83ί Dubium VII. He Voti commutatione, nubium VIII. De dispensatione a voto Pag. >. 495 499 SECTIO III. DE TERTIO PRAECEPTO. Praeamdulum Dubium Dubium Dubium Dubium Dubium II. III. IV. V. Quae opera prohibita............................ Causae excusantes, ut liceant opera servilia Quae opera praecepta............................ De obligatione audiendi Missam in parochia Quae excusent ab auditione Sacri .... 506 509 523 533 553 -* J) » SECTIO IV. DE QUARTO PRAECEPTO Ati quid teneantur liberi erga parentes. . . Dubium Dubium II. Ad quid teneantur parentes erga liberos . . . Dubium Ill Ad quid teneantur tutores ct curatores. . . . Dubium IV Quae obligatio dominorum, famulorum ole. . Quae obligatio coniugum............................ Dubium De obligatione parochorum......................... Dubium De obligationibus magistrorum el discipulorum Dubium 561 Λ » OJ / 583 )) 585 » 594 SECTIO V. DE QUINTO PRAECEPTO. Praeambulum De Homicidio.................. Caput 1. De Suicidio........................ Dubium Dubium 11. De occisione malefactoris. . . Dubium III. Do occisione iniqui aggressoris Dubium IV. De occisione innocentis . . , Caput II. De Duello .................. Caput III. De Bello..................... Dubium I. An et quousque liceat bellum Dubium II. Quid in bello iuslo liceat . » 596 » 601 ibid » 618 » 637 » 650 661 » ibid. » 670 J) SECTIO VI. DE SEXTO ET NONO PRAECEPTO. υ 673 Praenotiones. Quid el quotuplex s t luxuria el quale peccatum . . Dubium I. An et quanta peccata sint oscula, amplexus, tactus, aspectus, verba 68-2 obscena el similia extra matrimonium.................. D 707 Dubium II. Quae sint species luxuriae consummatae naturales . . 83'2 index Dubium 111. Quae sint species luxuriae consummatae contra naturam Dubium IV. An aliquando liceat procurare pollutionem............... De castitate el virginitate........................................ Pag- 721 » ni ■ » 732 SECTIO VII. DE OCTAVO PRAECEPTO. » 739 » 740 Praeambulum. Quid hoc praecepto prohibeatur......................... Mendacioac quale pec ........................... ic'io,' iudicium' turarium De el dubitatio Dubium I. Quid sit suspicio a · · J) 742 catum..................................... 7) 750 Dubium II. Quid sil et quam grave peccatum detractio .... TRACTATUS VU- - De Ecclesiae praeceptis. SECTIO 1. DE I E l U N I 0. Quid requiratur ad ieiunium ecclesiasticum el quanta sil eius . n 776 obligatio........................................ . » 893 Dubium 11. De causis excusantibus...................................................... Dubium I. SECTIO II. De » 818 abstinentiae praecepto..................... SECTIO III. De praecepto solvendi decimas....................................................... ” ΟΛ i