CASUS CONSCIENTIAE AD USUM CONFESSARIORUM COMPOSITI ET SOLUTI AB AUGUSTINO LEHMKUHL SOCIETATIS IESU SACERDOTE VOLUMEN I CASUS DE THEOLOGIAE MORALIS PRINCIPIIS ET DE PRAECEPTIS ATQUE OFFICIIS CHRISTIANIS SPECIATIM SUMPTIS EDITIO QUARTA CORRECTA ET AUCTA FRIBURGI BRISGOVIAE B. HERDER TYPOGRAPHUS EDITOR PONTIFICIUS MCMX1II ARGENTORATI, BEROLINI, CAROLSRUHAE, MONACHII, VINDOBONAE, LOND1NI, S. LUDOVIC! Imprimi potest luliiis Vanvolxeni S. J. Vice Provincialis. Imprimatur Friburgi Brisgoviae, die 6 1913 φ Thomas, Archiepps Omnia iura reservantur Typi· Hcrderiinl», Friburgi Bnegovu® LECTORI SALUTEM. 'VTon semel ab iis quibus theologiae candidatorum institutio incumbit rogatus sum ut casus conscientiae conscriberem, quibus ea quae in „ Theologia moral i “ magis scientifice evolveram, etiam magis pro­ ponerem ad praxim accommodata et exemplis illustrata. Quod ut aggrederer tandem in animum induxi; sed quominus perficerem aliae curae laboresquo impediebant. Cum demum bonam partem operis praeparassem, accidit ut ab aliquibus ipsa consueta tractandae theologiae moralis ratio ut humi­ lior et nimis casuistica acriter impugnaretur, altiore nobilioreque do­ cendi methodo commendata, quasi nostra tempora et scientiarum pro­ gressus eam omnino postularent. Quae si vera essent, ab incepto studio debebant me revocaro. At semper mihi persuasum erat moralem theologiam numquam recte tradi, maxime non quando dirigitur ad effbrmandos confessarios, nisi, post principia ad eum modum quem exigit scientia dilligenter ex­ posita, descendatur — id quod casuistica facit — ad singularia et ad actiones humanas diversissimis circumstantiis distinctas. Quare non solum non putavi mutandum esse modum quem tenui in priore opere ,Theologia moralis" inscripto, theoreticam expositionem cum practica coniungens, sed etiam id quod in eo inest casuisticum alio opere casuum conscientiae duxi complendum. Nemo enim eorum qui in ipsa cura animarum versatus sit, atque noverit et qua scientia et qua prudentia atque dexteritate confessarii excellere debeant, infitias ibit umquam magnae utilitatis esse quasi per exempla experimentum sumpsisse de scientiae principiis applicandis. Ut pauca dicam de modo quem tenui in hac casuum collectione : curae mihi non fuit ut colligerem casus factos; quamquam multos habebam ex disjunctissimis maximeque diversis locis ad me delatos, eosque non ex Europa tantum, sed etiam ex Africa, America, Australia. Nam ex iis summum ansam sumpsi ad alios casus componendos; qui, sicut eos proposui, omnes fere ficti sunt seu a me confecti, ita tamen ut ea quae re ipsa accidere soleant, lucem et solutionem facilem inde accipiant. Hoc modo primum paucioribus exemplis plura potui illustrare; dein lectorem in istis rebus minus versatum melius potui instituere, ne — id quod interdum obicitur - mechanice applicet VI Lectori salutem casus lectos ad casus re vera orituros, sed ut discat res perpendere et ea quae occurrerint secundum principia scientiae rite resolvero. Propterea etiam numquam me continui in nuda danda solutione, sed eam semper ad rationes revocavi, atque principia quibus solutio nitatur numquam non adiunxi, immo modo brevius modo fusius ea evolvi. Equidem scio casuisticam rerum moralium tractationem fere non posse non patere malevolorum adversariorum obtrectationibus. Idque inter alia ex eo oritur, quod adversarii acatholici, si in certis actio­ nibus una negatur malitia, eam sententiam sic interpretentur, quasi omnis malitia sit negata atque actio ista proclamata pro honesta. Sed quisquis vel primas logicae regulas percepit, facile videt eum, qui infitietur v. g. aliquam actionem impingere contra iustitiam, non ideo fateri eam esse undequaque honestam, cum esse possit contra alias virtutes gravissimo peccaminosa. Verum haec si semper mo­ nuissem in singulis quae dedi responsis, timere debebam, ne quasi ignaro loquens lectorem iniuriosius viderer tractare. Sufficit mihi sincere in id laborasse ut non tantum theologiae studiosos in addiscenda theologia morali, sed etiam confratres sacer­ dotes in exercendo confessariorum munero iuvarem, do cetero vero Deum oraro ut, quod viribus meis doest, immo in quo vires quaelibet deficiunt humanae, gratia sua dignetur supplere. Scribebam Valkcnburgi in collegio S. Ignatii, die festo S. loannis Evang. 27 Dec. 1901. Auctor. PRAEFATIO AI) QUARTAM EDITIONEM. uo benevolentiore animo priores huius operis editiones ubique fere exceptae suirt, eo diligentiore cura mihi enitendum esse putavi, ut illud pro viribus magis magisque perpolirem et supplerem. Et revera propter novissima decreta Romana praecipue in vo­ lumine II non pauca mutanda aut accuratius exponenda erant. Quod observabit benignus lector in iis quae de sacra Communione et de matrimonio agunt. Neque tamen volumen I neglexi, sed omnia denuo ad trutinam revocavi, aliquibus locis mentem meam clarius expressi, compluribus casibus novis collectionem auxi. Ilis breviter dictis finem facerem, nisi, ut iam in tertia editione feci, respondendum esset aliquibus adversariis, quos sive mea haec volumina sive probabilismus quem defendi universim sumptus nacta sunt. Ratio praecipua, quam omnes illi adversarii contra probabilismum a me defensum dirigunt, ea est, quod dixerim ,norma recte volendi et agendi non est lex aeterna quatenus est in se et antecedenter ex­ sistit, sed quatenus in natura rationali hominis sese manifestat et in mente nostra elucet , * inde concludentes, me ita loqui contra omnes theologos et philosophos, qui dicant legem aeternam esse normam, etsi non proximam, tamen remotam et supremam. Verum ita respondentes doctissimi adversarii non advertunt se confirmare quod dixerim. Quid enim aliud est, legem aeternam esse normam non proximam sed remotam, nisi eam, ut norma sit nobis, indigere medio seu manifestatione in natura rationali, atque .quatenus se in natura rationali hominis manifestat et in mente nostra elucet * esse nobis normam proprie dictam seu proximam, ad quam attendere et in cuius conformitatem tendere nobis incumbat. In hoc sane omnes veri nominis philosophi et theologi conveniunt. — In legem autem aeternam uti est in se intueri nobis mortalibus non licet, sed reser­ vatur vitae nostrae immortali, quando videbimus Deum sicut est. Neque tendentia voluntatis nostrae ea esse potest, ut immediate ad normam legis aeternae uti est in se conformemur, quippe quam non videamus, sed ut conformemur legi naturali cognitae atque interim parati simus ulterius nos aeternae legi conformare, ubi primum eam plenius cognoverimus. Conformatio plena re non animi tantum promptitudine habebitur, quando in lumine Dei videbimus lumen : tum vale- Q VIII Praefatio ad quartani editionem. dicemus probabilisino et aequiprobabilismo, sequemur autem ipsam clare cognitam veritatem. Quibus etiam satis responsum est ad aliud adversariorum argu­ mentum vel potius aliam eiusdem argumenti seu obiectionis formam, quod homo tendere debeat ad convenientiam actionis suae cum legis aeternae ordinatione obiectiva. Nam sane fateor, hominem in id tendere debere pro posse, ut hanc ordinationem cognoscat et post­ quam cognoverit actis suis sequatur, sed non tenetur eam cognoscere, quando cognitu impossibilis est, neque tenetur sequi non-cognitam seu dubiam. Haec omnia explicavi fusius in opusculo, cui titulum dedi „Probabilismus vindicatus", neque quae ibi dixerim, hucusque poterant confutari. Neque ea quae posteriore tempore contra probabilismum scripta et disputata sunt, ea fuerunt, quae me cogant, ut ante dictis inulta addam. Ex certa quidem parte recens adversarius exstitit, cum summa reverentia nominandus, Celsissimus Dominus D. Valensise, Archiep. tit. Oxyrynchiensis in opusculo, quod inscribitur „super systema theologiae moralis... brevis disquisitio (Neapoli 1911)“: quo repetitur supradictum argumentum ex necessitate tendendi ad conformitatem cum lege aeterna; at novae rationes non afferuntur. De reliquo Revwu' Archiepiscopus non tam probabilismum in favorem aequiprobabilismi, quam fundamentum cuiuslibet systematis probabili­ stic! impugnat, seque hac in re S‘ Alphonsi adversarium aperte pro­ fitetur. Negat enim necessitatem principii reflexi, quo ad satis certum dictamen conscientiae normamque agendi tutam atque securam per­ veniatur, ratus, alioquin maximam hominum partem practica agendi norma carere. Verum quomodo a probabilista explicetur facilis modus tuto et secure agendi etiam pro homine inculto, iam notaveram in mea Theologia morali I11, n. 203. Ceterum, ut ad hanc ipsius operis mei novam editionem redeam, id unum monitum habere volo lectorem, me in laudandis libris, ad quos refero, et auctorem et titulum libri consuevisse indicare; ubi vero sine nomine auctoris Theologia moralis (Th. m.) indicatur, ibi meam «Theologiam moralem * intelligi. Faxit Deus, ut hoc opus auxilio sit confratribus sacerdotibus in cura animarum occupatis, et ut conferat ad augendam ipsius Dei gloriam atque animarum salutem aeternam. Scribebam Valkenburgi in collegio S. Ignatii, die 3 Maii 1913. Auctor. INDEX SYNOPTICÜS. P»g. Lectori salutem................................................................................................ v Praefatio ad quartam editionem............................................................................... vu De De De Do Do De I. DE PRINCIPIIS THEOLOGIAE MORALIS SEC DE ACTIBUS HEMANIS EORUMQUE REGULA. voluntario eiusquo obstaculis..................................................................... 1 moralitate actuum humanorum.............................................................................. 23 conscientia seu regula actuum humanorum proxima .... 26 probabilitate et probabilisino............................................................ 33 lego seu regula actuum humanorum remota.................................................... 39 peccatis.................................................................................................................. 67 IL DE VIRTUTIBUS ET OFFICIIS VITAE CHRISTIANAE EORUMQUE LAESIONE De virtutibus et officiis erga Deum ........ 90 Do virtutibus theologicis......................................................................................... 90 De virtuto religionis et cultuDei........................................................................ 102 Do cultu Dei necessario deque diversis contra religionem peccatis . 102 De iuramento........................................................................................................ 118 Do voto et de statu religioso......... 127 De cultu Dei publico....................................................................................... 175 De virtutibus et officiis erga homines ........ 189 De officiis hominis erga so ipsum...................................................................... 189 De caritate erga proximum eiusquo laesione per inimicitiam, scandalum, peccati cooperationem............................................................................... 198 De virtutibus moralibus generaliaquaedam...................................................... 235 De officio pietatis et similibus, quaequarto decalogi praecepto continentur 241 De bono individual! vitao eiusquo iniusta laesione seu de quinto decalogi praecepto................................................................................................. 264 Do bono coniugali et de peccatis luxuriae seu de sexto et nono decalogi praecepto.................................................................................................278 De iure et iustitia, maxime in rebus fortunae, seu do septimo et decimo decalogi praecepto .. . , ...... 287 De dominio eiusquo acquisitione et do iniustitiae peccato . . . 287 Do restitutione ex iure laeso oriunda eiusquo variis causis et circum­ stantiis ................................................................................................................. 330 Do contractibus................................................................................................402 De testamentis et hereditate.............................................................................. 480 Do bono famae ot honoris atque do secreto, sou de octavo decalogi praecepto 494 De legibus Ecclesiae ........... 508 Do praeceptis Ecclesiae communibus..................................................................... 508 De poenis ecclesiasticis seu docensuris...............................................................515 Index alphabeticus........................................................................................................ 561 DE PRINCIPIIS THEOLOGIAE MORALIS SEU DE ACTIBUS HUMANIS EORUMQUE REGULA. DE VOLUNTARIO. VOLUNTARIUM ET INVOLUNTARIUM (I). Casus. (1) Berta confitetur se ad gravem iram provocasse dominam suam, quod pretiosum vas fregerit; aliquoties se inhonestos tactus passam esse; bis se omisisse sacram Missam diebus dominicis, cum in seram noctem vigilare debuerit exspectando reditum dominae ex choreis et propterea non satis mature surrexerit pro prima Missa, huic autem soli assistendi sibi fieri facultatem. Quaekituk 1° quid sit voluntarium, quid involuntarium. 2“ res singulae de quibus Berta se accusat fuerintne ei volun­ tariae an involuntariae. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Voluntarium generatim definitur id „quodl est a principio intrinseco cum cognitione". Cf. S. Thomas, Sumina theol. 1, 2, q. 6, a. 1; Suarez, De voluntario etc. d. 1, s. 1, n. 1 sq. Quodsi illa cognitio est sensitiva tantum, habes spontaneum, quod in voluntario late intellecto comprehenditur. Si est cognitio rationalis, habes voluntarium sensu vero et stricto sumptum. - Ut igitur ali­ quid nobis ita sit voluntarium, debet a nobis, quatenus rationales sumus, affective et effective procedere: scii, affective, ut utcum­ que ad voluntatem, non ad alias potentias pertineat; effective, ut distinguatur a solo voluntatis obiecto quod votitum esse potest, sed non voluntarium. Cf. Frins, De actibus humanis I, n. 72; Walsh, De act. hum. η. 35. sq. Debet autem a voluntate formaliter, qua rationalis facultas est, procedere, seu procedere ab ea ut operante cum vel ex advertentia rationis sive cum vel ex cognitione boni seu finis. Cognitio illa rationalis tum tantum voluntarium necessarium efficit, quando nimirum menti obversatur bonum in genere, aut quando homo, LfhmkuM, Casu a conscientiae. I. Ed. 4. 1 2 De actibus humanis. huius vitae mortalitate deposita, finem ultimum consecutus summum bonum intuitive videbit. Circa alia autem bona cum voluntas in­ differens seu ex se indeterminata sit, homo electione indiget, ut uni obiecto prae alio inhaereat; i. e. libere illis inhaeret. In his igitur voluntarium cum libero convertitur, atque voluntarium id esse recte dicitur, quod ex deliberata voluntate procedit. R. 2. Procedere a voluntate potest aliquid vario modo: 1. elicitire: sic procedit ipse actus internus voluntatis; 2. imperative, quo modo omnes alii effectus, qui homini voluntarii sunt, a voluntate procedunt. Soli voluntatis actus ipsi, qui eliciuntur, voluntarii sunt formaliter ft intrinsecus tales; alii effectus, qui ab homine volente fiunt, sunt voluntarii denominative. Cf. Frins, De act. hum. I, η. 70 sqq. 2 R. 3. Non-voluntarium illud dicitur quod, etsi ex aliqua mea actione sequatur, tamen sequitur me non volente ipsum seu sine mea voluntate. Quod fit aut ex eo quod non cognoverim illud ex mea actione esse secuturum, aut, quamquam cognovi, tamen propter alios effectus actionem illam posuerim et ponere licite potuerim. — Quod autem, etsi ex mea actione sequatur, non solum sine mea deliberata voluntate, sed contra eam sequitur, dicitur involuntarium. Cf. Frins 1. c. n. 244. — Non-voluntarium et involuntarium de solo effectu dici possunt, non de ipso actu voluntatis. Qui semper est voluntarius, potest tamen etiam ipse esse indeliberatus, si videlicet advertentiam rationis antevertit. 3 Ad quaesitum 2“ R. 1. Sumi nequit Bertam ex proposito vas illud fregisse vel iram dominae praevidisse: quapropter illa ..pro­ vocatio ad iram“ procedit quidem aliquo modo ex actione Bertae, sed non ab eius voluntate deliberata, immo contra illam. Proinde illa provocatio est Bertae involuntaria. (Num autem et quando propter culpabilem neglegentiam illa provocatio ad iram Bertae possit esse indirecte voluntaria, disce ex sequentibus.) R. 2. Quoad inhonestos tactus, quos se passam esse Berta dicit, videri debet utrum libenter eos admiserit, an repellere potuerit idque conata sit. Quodsi eos libenter admiserit vel, cum posset, non re­ pulerit, non plane recte dicitur tactus passa esse; sed potius dicere debebit se tactus admisisse, iique vere Bertae erant voluntarii qua­ tenus libere admissi. Si vero eos repulerit vel, si hoc non potuit, repugnans passa sit, tactus illi Bertae erant involuntarii — atque pleno sensu dici debet, Bertam eos esse tantummodo passam. R. 3. Quod ad omissum Sacrum pertinet, suppono nunc non adfuisse eas circumstantias, quae ex se sufficiant ad Bertam a Missa excusandam. In quo casu quaeritur num propositum habuerit satis maturo surgendi et ad evigilandum media, si poterat, adhibuerit ea quae convenire putabat. Quod si fecit, somnus diuturnior ei fuit omnino involuntarius, atque etiam quae inde secuta est Sacri omissio : siquidem, postquam serius evigilaverit, alteri Missae assistere non amplius erat in eius potestate. Voluntarium et involuntarium. 3 VOLUNTARIUM ET INVOLUNTARIUM (II). Casus. (2) Amandus ex catechismo retinuit peccatum esse voluntariam et liberam transgressionem legis divinae. Nuper repugnans a suis sodalibus inductus est ad potum excessivum et ebrietatem, tractus ad lasciva theatra, compulsus ut in eligendis deputatis pro viro impio sufïragium ferret : sed sese consolatur, quod haec omnia non fecerit voluntarie. Quaeritur 1 quid sit voluntarium simpliciter et involuntarium secundum quid. 2° quale voluntarium requiratur et sufficiat ad peccatum. 3° quid do singulis casibus dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Voluntarium, de quo supra, simpliciter4 dicitur id quod utcumque a deliberata voluntate procedit, ita ut ratio non habeatur utrum sollicitata fuerit voluntas a contrariis etiam appetitionibus necne. Ab hoc distinguitur voluntarium (non simpli­ citer sed) secundum quid tantum. Videlicet sic vocatur mihi id quod non volo efficaci modo, ita ut ro vera ad effectum deducatur, sed quod inefficaci affectu seu velleitate prosequor; in effectum igitur voluntas mea aliquo modo fertur, non tamen efficio ut effectus ille a me pro­ cedat. Generatim tamen non de voluntario secundum quid, sed de involuntario secundum quid loquimur. Cf. Génicot-Salsmans, Institu­ tiones Th. mor. I7, η. 10. R. 2. Est igitur involuntarium secundum quid, non simpliciter et re vera involuntarium, quasi a me mcaque deliberata voluntate demum re ipsa non procedat — procedit enim ro vera atque est simpliciter voluntarium —, sed in ipso illo effectu, qui a mea deliberata volun­ tate prooedit, invenitur aliquid, a quo voluntas mea refugit et quod vellet non adesse. Ergo voluntarium simpliciter et involuntarium se­ cundum quid sibi invicem non opponuntur, sed circa eandem rem eundemque effectum versari potest utrumque. — Cave igitur ne ,volun­ tarium simpliciter" idem habeas atque ,voluntarium cum pleno volun­ tatis nisu". Cf. Frins 1. c. n. 282 sq. Ad quaesitum 2“ R. 1. Ad peccatum non requiritur, ut effectus 5 peccaminosus non habeat quidquam involuntarii secundum quid; aliis verbis: ut peccatum absit, non sufficit, ut res, de qua agitur, mihi sit involuntaria secundum quid, sed debet esse involuntaria simpliciter. R. 2. Ut peccatum adsit, idqne in re gravi mortale, requiritur et sufficit, ut res seu effectus sit voluntarius simpliciter, etsi secuni habeat involuntarium secundum quid; aliis verbis: sufficit, ut cum plena deliberatione a voluntate procedat, etsi forte cum magna re­ pugnantia. Ad quaesitum 3“ R. 1. Si Amandus ita inductus est ad potum 6 excessivum et ebrietatem, ut eius periculum non satis adverteret; recte indicavit se coram Deo excusari, eo quod nesciverit virtutem vini. 1* 4 De actibus humanis. R. 2. Si autem periculum ebrietatis satis advertit, debuit antea rem melius considerare, neque ex eo desiit ebrietas esse simpliciter voluntaria, quod a sodalibus inductus sit; repugnantia, quam habuit, non fuit seria, sed reddidit ebrietatem tantummodo involuntariam secundum quid seu inefficaci velleitate involuntariam. R. 3. Similiter quod tractus sit ad lasciva theatra, intelligi tan­ tum potest de morali quadam coactione, quae reliquit eorum aspectum simpliciter voluntarium. — Hinc non ex ratione involuntarii peti potest causa excusans a peccato eoque vel gravi. Num alia causa, quae eum a gravi peccato excuset, adsit (quod fortasse neque scandalum aliis dederit neque pro se grave labendi periculum incurrerit), alibi docetur. R. 4. Etiam in posteriore casu, in quo agitur de eligendo depu­ tato, causa quae excusaret a voluntario non adest. Amandus enim libere demum pro viro isto suffragium tulit. Excusatio igitur a peccato neque in hoc casu ab involuntario peti potest. Num vero ex aliqua causa gravi licuerit hunc candidatum, etsi sit impius, prae alio volun­ tarie suffragio ornare, etiam hoc postea discutiendum est. VOLUNTARIUM ET VOLITUM. Casus. (3) Caius nuper reliquit noctu ianuam apertam, quae ducit ad aedificia sua rustica, sed simul aditum praebet, unum ex pluribus, ad aedes sui vicini. Hunc viderat incuriosum in claudenda domo, ac propterea desideravit, ut per insigne furtum poenas incuriae reciperet: quod illa nocte revera factum est. Idem adverterat tectum domus suae aliquod detrimentum passum esse; reparationem tamquam non ita urgentem distulit. Interea exorto turbine tegula e tecto soluta graviter laesit praetereuntem inimicum: quem nuntium Caius laetus audit. Dein in agro suo dissito, per quem transeundi nemo ius habebat, posuit duas capsulas cum materia explosiva, cupiens, ut inimicus transiret et casu occideretur. Accidit re ipsa, ut non solus Caii inimicus, sed etiam alius vir publice nocivus necaretur, quem ita a se e vivis sublatum esse Caius sibi gratulatur. Quaeritur 1° quid sit volitum et quomodo a voluntario distinguatur. 2° sintne singula facta Caio voluntaria eique imputabilia. Solutio. 7 Ad quaesitum Vn R. 1. Volitum est voluntatis obiectum. Ex quo sequitur quodlibet voluntarium esse etiam volitum. Quodcumque enim a voluntate cum cognitione finis procedit, in id necessario vo­ luntas ut in obiectum suum tendit, adeoque est volitum. R. 2. Verum non e converso omne volitum est etiam voluntarium. Nam multa esse possunt voluntatis obiecta, quae procedere a volun­ tate non possint neque ut effectus voluntatis ullo modo intendantur. Sic post diuturnam siccitatem pluvia exorta agricolae est volita, non voluntaria. Cf. Th. in. I11 55: Frins, De act. hum. I, n. 71. Voluntarium et volitum. — Voluntarium indirectum. 5 Ad quaesitum 2“ R. 1. Furtum illud, quod vicinus passus est, 8 certo erat a Caio volitum; utrum autem dici possit voluntarium necne, pendet ab alia quaestione, utrum Caii actio dici debeat furti illius causa, an ansa tantum. Re ipsa fuit causa per accidens tantum seu ansa potius quam causa: nam actionem suam Caius rationabiliter non potuit ad elfectum illius furti ordinare, sed cum ea solummodo vellei­ tatem quandam illius furti habere potuit. Hinc furtum illud ut re secutum Caio non est imputabile: affectu suo peccare quidem potuit, idque vel contra caritatem, si sibi placuit in damno ut in malo sui vicini, vel etiam affectu iniustitiae, si ipsum furis furtum approbavit: sed hoc non sufficit, ut furti illius realis exsecutio illi possit imputari. R. 2. In secundo casu dilatio quidem reparandae domus volun­ taria erat; sed voluntaria non erat laesio illa inimici per tegulam effecta, siquidem hanc in differenda reparatione non praevidit ullo modo, neque haec a deliberata Caii voluntate processit. Quod autem huius inimici laesi nuntium Caius laetus audit, volitam quidem facit eam laesionem, sed non voluntariam neque imputabilem quoad sequelas. R. 3. In tertio casu distingui potest interitus inimici Caii ab 9 interitu alterius hominis noxii. Huius interitus neque volitus neque praevisus est; ergo non est Caio voluntarius neque imputabilis, ut­ ut consequenter fuit volitus. Quoad interitum inimici ille certe est volitus ab initio; dubitari autem potest, num dici debeat Caio voluntarius, siquidem in ponenda illa causa fortuita non tam voluntatem quam velleitatem tantum videtur potuisse habere. Atque ita quoad imputabilitatem circa damna eorumque restitu­ tionem, seclusa lege positiva, omnino dicendum est. — Nihilominus, re mere psychologice considerata, voluntas illa inferendi damni potuit plane esse affective efficax, quamquam exsecutio volita est solummodo per causam occasionalem seu causam per accidens; quapropter aliquo sensu dici potest damnum illud Caio voluntarium, cum eius actio per accidens evaserit causa illius damni. Verum in hac re potest esse lis do verbo. Et si realis damni illatio sumitur, quae per se secum ferat obligationem restitutionis, dici debet hanc illationem non fuisse vere voluntariam, sed volitam per quandam velleitatem, siquidem noluerit ponere causam per se efficacem, sed solum per accidens efficacem seu occasionalem. — Affectu Caium peccasse patet. VOLUNTARIUM INDIRECTUM. Casus. (4) Cneius religiosus omittit consuetas poenitentias, ut fruatur pravis motibus orituris; legit res curiosas sciens se inde passurum esse pravam commotionem, cui tamen studuit resistere: quo se in utili scientia perficiat, etiam rebus magis inhonestis legendis inhaeret, idque compluries ita ut nesciat distinguere, utrum consensum pravae concupiscentiae dederit annon. 6 De actibus humanis. Marsilius belli dux hostilem urbem omni vi expugnare conatur, atque tormenta bellica ita dirigit ut copiosa multitudo etiam innocentium civium neci devoveatur. Captam urbem militibus dat in praedam, quamquam et caedes et stupra complura praevidet. Qcaeritub Ie quae sit distinctio inter voluntarium directum et indirectum, voluntarium in se et in causa tantum, voluntarium positivum et negativum, 2° quomodo haec voluntaria imputentur. 3° quid ad propositos casus dicendum sit. Solutio. 10 Ad quaesitum 1“ R. 1. Negative voluntarium id dicitur, quod praevideo secuturum ex omissione alicuius actionis, quam ponere possum et debeo; positive voluntarium id, quod me sciente et volente ex mea actione oritur. R. 2. Voluntarium in se illud mihi est, quod ita a me procedit, ut illud secundum se et immediate appetam seu velim, etsi fortasse aha complura ad illud obtinendum velle et adhibere debeam (quae in hoc casu etiam omnia tamquam media voluntaria sunt in se). Huic opponitur voluntarium in causa tantum: sic enim dicitur effectus, quem praeter alium effectum ex mea actione vel omissione tamquam ex causa secuturum quidem esse praevideo, at quem ego non volo (cum velim solum illum alium effectum, qui etiam ex mea actione vel omis­ sione sequatur). Verum, ut mox explicaturus sum, si solam alicuius effectus causam volo, non effectum in se, voluntarius ille mihi recte non dicitur, nisi propter illum effectum secuturum, cum malus sit, debeam a ponenda ista causa abstinere. 11 R. 3. Voluntarium directum et indirectum non omnes eodem modo distinguunt. Aliis haec distinctio eadem est atque distinctio inter positivum et negativum, ita ut indirecte mihi voluntarium id omne et id solum dicatur, cuius ex mea omissione causa sim ; directe voluntarium, quod a positiva mea voluntate procedit. Alii potius id directe mihi voluntarium vocant, quod in se sumptum (seu directe) volo atque e mea sive positiva actione sive mea omissione tamquam causa dependet; indirecte, quod non volo in se, sed solum in alio tamquam in causa sive positiva sive negativa, quam intendo et ex qua illud secuturum praevideo. Cf. Frins, De act. hum. I, η. 180 sqq; Walsh, De act. hum. n. 88 sqq. R. 4. Vocantur autem illi effectus, etiam a me non proprie intenti vel a me proprie non causati (si videlicet solummodo a me non-agente pendent), mihi nihilominus voluntarii, quia aliquo modo seu in morali aestimatione mihi tamquam causae attribui possunt et debent. Videlicet, si nihil ago, non sum causa proprie dicta; sed si sciens et volens abstineo ab agendo, cum debeam agere, idque propterea Voluntarium indirectum. 7 debeam, ne sequatur certus ille effectus, effectus ille moraliter mihi ut causae adscribitur. Similiter si pono actionem, ex qua certus aliquis effectus se­ cuturus praevidetur, quem non proprie intendam; ille effectus mihi ut causae adscribitur, sed tum tantum adscribitur, quando debui ab actione propterea abstinere, ne effectus ille oriatur; alias mihi ne moraliter quidem voluntarius est. Ad quaesitum 2" R. 1. Responsum dandum ad id tendit, ut 12 explicetur, quandonam propter praevisum effectum aliquem oriturum debeam vel omittere actionem ne ex ea oriatur, vel actionem ponere atque ita impedire ne effectus ille oriatur aliunde; quandonam ad id non tenear. Ad quod ut rite intelligatur, notandum est posse effectum ali­ quem diversimode ex certa quadam actione oriri, seu eam actionem cum isto effectu diversam habere posse conexionem atque eius causam magis minusque propinquam et certam esse. Pro diversa ista conexione diversaque causalitate distinguitur: causa physica et moralis: prior physice agendo effectum attingit, posterior iussione, suasione etc. alios ad physice agendum determinat. Causa immediata et mediata: prior ipsum effectum in se attingit, altera eum non attingit nisi mediante alia causa. Moralis igitur causa semper mediata est, quia accedere debet causa exsequens, quae im­ mediate effectum tangat. Causa proxima et remota: posterior requirit plures causas inter­ medias, quibus effectus attingatur, fitque eo remotior, quo plures intermedias causas requirat; causa proxima non ita requirit, sed ipsa in suo genere arcte cum effectu coniungitur. Causa per se et per accidens: posterior aliquid quidem confert, ut effectus ille re ipsa producatur, attamen de se non tendit in ipsum determinato neque effectum attingit, nisi accedant circumstantiae singulares, quae communiter soleant abesse; prior natura sua in effectum tendit atque eum effectum sub adiunctis communiter ex­ sistentibus seu contingentibus producit, si sumitur causa per se sim­ pliciter dicta. Verum Causa per se potest esse graviter vel leviter influens ; prior vehe­ mentem influxum exercet in ordine ad effectum de quo agitur atque ipsum effectum ultimum natura sua secum fert; altera non ita, sed quamquam tendit in ipsum illum effectum, solam tamen dispositionem minorem maioremvo do se producit. Cf. Th. in. I11 71; Frias 1. c. n. 187 sqq. Fero idem intelligitur, si distinguitur causa efficax et inefficax; inefficax enim de se non sufficit ad effectum, sed necessario haeret in aliqua eius dispositione producenda. R. 2. Sunt igitur regulae quaedam de voluntario indirecto et in causa tantum. Reg. 1*. Si agitur de voluntario negativo seu de effectu, qui 13 non ex mea, sed ex aliena actione secuturus est, quem ego tamen S De actibus humanis. agendo impedire possum: eam impedire debeo ex iustitia, si ad hoc in munere meo constitutus sum; impedire debeo ex caritate, si effectus malum aliis causât, quod ego sine incommodo relative magno impedire possum; vel ex religione, si effectus malus est contra honorem divinum. Si vero incommodum relative magnum pro me cum impedienda illa actione coniunctum est, caritas ad id generatim me non obligat, ac proin ille effectus malus mihi non est voluntarius neque imputabitis. Immo plene imputabilis, ita ut etiam damnum reparare tenear, ille effectus malus non est, nisi tenear ex stricta iustitia eum impedire. 14 Reg. *2 est: Si quaeritur de positiva mea actione, ex qua plures effectus oriuntur, bonus et malus, agere mihi licet atque neglegere seu permittere effectum malum, si hae exsistant conditiones: 1. ut id quod ago ex se sit bonum vel saltem indifferens seu non nudum ; 2. ut effectus malus ne intendatur (alioquin esset voluntarius non in causa tantum, sed volitus ac proin etiam voluntarius in se); 3. ut effectus bonus saltem aeque immediate sequatur atque effectus malus (alioquin facerem malum, ut evenirent bona!); 4. ut adsit causa relative gravis ad effectum malum permittendum. Cf. Walsh, De act. hum. η. 155 sqq; Mare, Institutiones Alph. I 314 sq ; Aertnijs, Th. m.8 1. 1, tr. 1, n. 8. R. 3. Conditio illa quarta, ,ut adsit causa relative gravis®, ita intelligitur, ut eo gravior requiratur causa. 1. quo gravior est effectus malus, 2. quo propinquior est eius nexus cum mea actione, quae propinquitas nexus inter alia pendet etiam a) a maiore neces­ sitate eiusmodi actionis, ut effectus ille oriri possit, b) a maiore necessitate meae actionis, eo quod alii fortasse ad similem actionem praestandam parati non sint. 15 R. 4. Si agitur de effectu, quem in se non intendo, sed in aliqua mea actione verisimiliter praevideo, ille mihi suo modo plene imputatur ut voluntarius in causa, quando secundum modo dicta rationem per­ mittendi non habeo, et actio illa est causa in illum effectum per se et graviter influens. Si vero est causa per se leviter vel saltem non graviter vel si est per accidens influens, ille effectus (nisi ex alia peculiari ratione tenear ad effectum praevisum impediendum) mihi saltem non pleno imputatur, eo quod re vera non contineatur in illa actione simpliciter tamquam in causa. Unde fit: 1. ut, quo levius illa actio influat in effectum pravum, ex eo leviore ratione mihi agere liceat, etsi illum effectum malum praevideam ; 2. ut, deficiente omni rationabili causa, ille effectus propter eius causam leviter influentem voluntarie positam mihi non imputetur in peccatum mortale sed veniale tantum, etiam si illum effectum in se velle fuerit peccatum mortale ; 3. ut, etiam si illa actio leviter influens in effectum pravum est in se peccatum, immo mortale peccatum, nihilominus effectus ille non in se volitus, sed in causa leviter influente tantum praevisus, non imputetur nisi in peccatum veniale. 16 Ad quaesitum 3" R. 1. Si regulae vel consuetudines in ordine non obligant sub peccato, omissio poenitentiarum ex se non erat Voluntarium indirectum. 9 peccatum; neque praevisio pravorum motuum Cneium obligavit, ut eos per opera poenitentiae praeveniret seu cohiberet, si aliter con­ sensus in eos excludi poterat et excludebatur. Sed eo fine opera etiam poenalia alias consueta omittere certo ostendit Cneium volentem illos motus passum esse atque in voluptatem consensisse, ideoque graviter peccasse. Erant igitur illi motus pravi Cneio saltem voliti; neque tamen putem eos iam posse vero et rigoroso sensu dici voluntarios, cum a Cneio tamquam causa non processerint: non tamquam a causa positiva, quia nihil egit; neque tamquam a causa negativa, quia ad actionem illam positivam, qua impediti fuis­ sent, Cneius non erat vero sensu obligatus. Videri potest esse aliud dicendum, nimirum motus illos Cneio fuisse vero et pleno sensu voluntarios, Cneiumque vero sensu causam fuisse negativam, si superior Cneio illas poenitentias eo fine per­ solvendas praecepto imposuisset, ut ab illis effectibus pravis efficacius praeservaretur. Sed ne hoc quidem certum est, eo quod omissio illarum poenitentiarum nullatenus certo vel necessario coniungatur cum pravis motibus neque cum carum exercitio necessario vel certo motuum istorum exstinctio. R. 2. Res curiosas legere dicit res quidem leves et ludicras, 17 etiam fortasse minus honestas et castas, non tamen res vere obscoenas; quapropter eiusmodi lectio non censetur esse causa graviter influens sed leviter tantum in motus pravos orituros. Unde ex iis, quae ad 2"‘ R. 4 dicta sunt, Cneius propter illos motus praevisos, quos in se neque intendit neque, cum orirentur, consensu approbavit, non peccavit graviter, sed summum venialiter. R. 3. In scientia statui convenienti vel muneri gerendo neces­ saria seu utili sese perficere est ratio omnino gravis et proportionate, ut propterea liceat pravos motus etiam graviores permittere, si modo consensus in eos non detur. Cneius igitur debuit aptis mediis se praemunire, ne exorta tentatione caderet. Quod si fecerit et orta tentatione eam repellere seu contemnere studuerit atque ad Deum oraverit, anxius esse non debet de dato consensu, saltem non de dato consensu pleno. De peccato mortali non commisso securus reddi debet. Quoad alterum casum R. 1. Supposito bello ex parte Marsilii 18 iusto, caedes innocentium, quae praevidetur quidem sed non intenditur, Marsilio non est voluntaria neque ei imputatur, si ad urbem ex­ pugnandam tormenta bellica ita dirigere erat necessarium. Nam adsunt omnes conditiones supra ad 2m R. 2 enumeratae in regula secunda, videlicet: 1. tormenta bellica contra urbem hostilem dirigere est actio in se non mala; 2. offectus malus, caedes innocentium non intenditur, ut supponi debet et re ipsa supponimus; 3. effectus bonus, expugnatio urbis hostilis, aequo immediate sequitur ex actione militari quam innocentium caedes: immo si hi omnes in tuto collocati essent et soli pugnantes hostes superarentur, effectus intentus haberetur; 4. adest causa relative gravis, siquidem in bello magni momenti est 10 Do actibus humanis. atque totus linis proximus in id dirigitur, ut vires hostiles perimantur, occupentur hostilia loca. 19 R. 2. Difficilius est respondere ad alteram partem, quod Marsilius dederit urbem in praedam, non obstante praevisione excessuum. — Ad quod noto: 1. videri plane debet, num spectato iure belli hodierno urbs capta in praedam dari possit. Nam si hoc vel vigente iure vel voluntate altioris ducis declarata prohibetur, non tantum ipsa de­ praedatio voluntaria est, sed etiam omnes excessus praevisi Marsilio imputantur tamquam voluntarii in causa. — 2. Excessus illi, in se mala gravissima, videlicet stupra, illiciti sunt semper, caedes post captam urbem tum solum ex eorum numero eximuntur, si fiunt in noxios eos, quos, spectato iure belli, etiam captos caedere liceat — quod nostro tempore vix umquam permittitur. Quapropter belli dux omnes istos excessus severe omnino debet prohibere. — 3. Si belli circumstantiae et Marsilii conditio sunt eiusmodi, ut praedam urbis in se permittere possit, nihilominus requiritur gravis omnino causa, ut re ipsa urbem militibus in praedam dare liceat, quando praevidet non obstante severa sua prohibitione futuros esse graves istos excessus. Eiusmodi causa erit v. g., si alias milites ex diuturnis laboribus et pugnis valde defatigati vel excitati contineri non possint, vel grave sit tumultus periculum. Olim haec facilius acciderunt, quando belli ius vigens militibus urbem captam in praedam dare solebat. VOLUNTARII OBSTACULA. IGNORANTIA (I). Casus. (5) Albertus, homo ferox, odio flagrans contra sacerdotes, saepe auditus est dicere se paratum esse quemlibet sacerdotem interficere. In itinere ob­ viam habet virum sibi ignotum, in quem propter putatam offensam exarsit, graviter eum vulnerans. Cum postea cognoscatur eum esse sub habitu laicali re ipsa sacerdotem, Albertus dolet, quod eum non gravius laeserit. Quaeritur 1° quae sit ignorantiae diversa distinctio. 2° quomodo ignorantia influat in voluntarium. 3° sitne Albertus reus sacrilegii et laesi privilegii canonis. Solutio. 20 Ad quaesitum 1" R. 1. Est ignorantia iuris et ignorantia facti. Prior est. qua quis ignorat exsistere hanc illamve legem, hoc vel illud esse peccatum seu prohibitum, v. g. quando ignoratur prava desideria esse peccata, vel certis ieiunii diebus esse abstinendum a carnibus. Posterior, ignorantia facti, est ea, qua quis ignorat realem quandam circumstantiam, quam tamen in genere scit esse necessariam, ut in certo casu lex applicetur, v. g. si nescitur hodie esse feriam VI, vel si igno­ ratur hunc hominem esse clericum. Cf. Frins, De act. hum. I, η. 322. Voluntarii obstacula: ignorantia. 11 II. 2. Ignorantia antecedens, consequens, concomitans. Haec a theologis moralistis, quando adhibentur, intelliguntur pro iis casibus, in quibus facta est quaedam legis violatio: antecedens dicitur, quae antecedit omnem voluntariam neglegentiam inquirendi de lege seu obligatione; consequens, quae hanc inquisitionem cum advertentia omissam sequitur (utraque tamen sic intelligitur, ut cum ea legis violatio cohaereat); concomitans dicitur, quae sine ullo influxu erat in actionem illam, de qua agitur vel qua lex seu praeceptum violatum est, ita ut, etsi ignorantia non exstitisset, actio ista nihilominus etiam tum secuta esset. R. 3. Ignorantia invincibilis et vincibilis, inculpabilis et culpabilisai coincidit cum definitione modo data ignorantiae antecedentis et con­ sequentis. Ignorantia enim, quae antecedit omnem voluntariam negle­ gentiam, est sine ulla advertentia ad obligationem inquirendi seseque instruendi, quare inculpabilis est nec potest vinci (prima enim ad­ vertentia seu cogitatio non est in libera hominis potestate) seu est invincibilis; ignorantia autem consequens includit neglectam obliga­ tionem cognitam, hinc culpabilis dici debet et vincibilis. Cf. Th. m. I 75 sq; Feins 1. c. n. 319. Quoniam autem in rebus gravibus advertentia ad gravem obli­ gationem requiritur, ut inquisitio ignorantiaeque depulsio neglecta dici possit simpliciter culpabilis: ignorantia cum levi neglegentia con­ juncta aequiparatur potius inculpabili et invincibili quam vincibili et culpabili. Ignorantia ipsa graviter culpabilis distinguitur ulterius in simpli­ citer talem, in ignorantiam crassam seu supinam, et ignorantiam affectatam. Crassam seu supinam aliqui non distinguunt ab ignorantia simpliciter graviter culpabili seu quae oriatur ex neglegentia gra­ viter culpabili non deposita, alii requirunt neglegentiam valde gravem. Affectata autem est ignorantia directe volita, cum alia ignorantia con­ sequens, etiam crassa, solum indirecte seu in omissa diligentia tam­ quam in causa sit volita: affectata enim ignorantia quaeritur seu ex industria sustinetur, ne legis cognitio liberiori transgressioni legum impedimento sit. Cf. Th. m. I 75. Ad quaesitum 2” R. 1. Ignorantia sive iuris sive facti ante-22 cedens seu invincibilis facit subsequenteni actionem, quatenus eam afficit, involuntariam vel saltem non-voluntariam atque a culpa (saltem gravi), quoad hanc partem ignoratam, immunem. Cf. Suarez, De voluntario etc. d. 4, s. 2, n. 8—10. Dixi: facit involuntariam vel saltem non-voluntariam. Involun­ tariam enim facit, si agens legis violationem positive noluit; nonvoluntariam, si do logis violatione nihil apud se statuit. Cf. Frins 1. c. n. 324. R. 2. Ignorantia consequens facit actionem ex ea secuturam voluntariam et culpabilem, quamquam plerumque voluntarium et culpam minuit. Minuit generatim culpam, quia actio est indirecte tantum et in causa voluntaria; minuit plerumque, non semper, quia j2 De actibus humanis. ignorantia affectata, cum directe feratur in rem vetitam, culpam per se non minuit, sed ostendit affectum valde culpabilem. R. 3. Ignorantia concomitans actionem non facit involuntariam neque voluntariam, sed quoad partem ignoratam solummodo nonvoluntariam, etsi fortasse quoad hanc sit volita. Cum enim re ipsa non influat in actionem, ab ea neque involuntaria neque voluntaria denominari potest. Frins, De act. hum. I, η. 324 dicit: «Quando igno­ rantia . . . mere concomitans est, solum privative involuntarium causât.“ Cf. etiam Suarez, De voluntario etc. d. 4, s. 2, n. 11. 23 Ad quaesitum 3“ R. 1. Internae malitiae sacrilegii Albertus sine dubio reus est; idque tum desiderio tum approbatione facti. R. 2. Sacrilegii opere completi reus non est neque laesi pri­ vilegii canonis, quia ignorantia concomitans fecit vulnerationem qua sacrilegam non-voluntariam, etsi ex habituali dispositione et subsequenti approbatione fuerit ipsi volita. Cf. Suarez 1. c. n. 14. R. 3. Reus tamen est hominis vulnerati, quia circa actionem suam, qua simpliciter vulneratio est, non exstitit ulla ignorantia. Cf. Th. ni. I 78; S’. Alph., Th. m. I 168. IGNORANTIA (II). Casus. (6) Amalricus plane ignorans iam esse mediani noctem, qua incipit feria VI, carnes comedit, quamquam non est is qui propter feriam VI a carnibus abstineat, ubi incognitus edere potest. — Alia vice cum die dominico Sacro non interfuerit, suspicatur quidem annuntiata esse, ut re vera erant, ieiunia IV temporum; vicinus interrogatus nescit, haec se non curare dicens, cum carnes edendas non habeat, ieiunare non teneatur; quare etiam Amalricus legis ignarus non ieiunat. Alias incidit in librum impie quidem sed lepide scriptum, evitat inquirere sitno liber ille ex specialiter prohibitis, ne lege ecclesiastica a lectione impediatur. Qüaebitür num et quibusnam in casibus Amalricus ex ignorantia peccaverit seu culpam contraxerit. Solutio. 24 Ad quaesitum R. Quaenam sint diversae ignorantiae species, in casu priore explicatum est; similiter qualem in genere exerceant in­ fluxum in subsequentem actionem eiusve culpam. Ex iis deduci debet: l” In primo casu Amalricus non commisit peccatum per esum carnis, quia circa factum feriae VI iam inchoatae erat in ignorantia omnino invincibili; hinc esus carnis quoad hanc circumstantiam tem­ poris, quod videlicet fieret in die prohibito, fuit non-voluntarius, ergo non culpabilis. — Quod autem ita sit dispositus habitualiter, ut legem prohibentem esum carnis non curet, facit quidem, ut sit habi­ tualiter in statu graviter peccaminoso atque facile in nova peccata actualia transeat: verum ex supposito hanc suam pravam voluntatem Voluntarii obstacula: ignorantia. 13 ad praesentem actionem nullatenus applicavit, quia ne cogitavit qui­ dem legem prohibentem locum habere. Sed si, suspicione exorta, dispositionem pravam renovasset, legis etiam re laesae reus exsisteret. 2° In secundo casu habemus ignorantiam non antecedentem. Novit25 Amalricus bene obligationem inquirendi: de facto etiam inquisivit, sed debuit sane ulterius inquirere. Quare ob neglectam debitam in­ quisitionem reus dicendus est legis laesae ex ignorantia consequenti et culpabili. Si autem Amalricus homo rudis erat, et ab uno alterove homine fido positive audisset parochum nihil annuntiasse, potuit, quando kalcndario carebat, bona conscientia procedere: tunc enim laesio legis fuisset per accidens, ex ignorantia non culpabili, siquidem moralem diligentiam inquirendae veritatis adhibuisset. Debita scilicet diligentia alia et alia esse potest pro qualitate personae, alia etiam est pro rei gravitate; pro praeceptis Ecclesiae frequenter recurrentibus sufficit adhibuisse diligentiam mediocrem. Cf. Gcnicot-Salsmans, In­ stitutiones Th. mor. I, η. 17. 3° In tertio casu clare adest ignorantia affectata, quae a peccato 26 nullatenus excusat. Quare non solum contra legem naturalem et divinam Amalricus peccavit, qua prohibetur omnis periculosa lectio, sed etiam peccavit contra legem ecclesiasticam, cuius notitiam studiose declinavit; immo contra hanc legem affectu peccavit, etiamsi liber ille re ipsa non fuit inter specialiter prohibitos. Cf. Noldin, Summa theol. mor. I7 48 et 49. Num vero inciderit in censuram contra scienter legentes eiusmodi libros, non est huius loci disputare sed ad tractatum de censuris pertinet. Cf. Th. m. II11 1185. IGNORANTIA SEU DEFECTUS SCIENTIAE DEBITAE. Casus. (7) Abundius sacerdos, approbatus pro dioecesi, experitur se debita scientia carere, pergit tamen audire confessiones, in quibus complures committit errores circa confessionis integritatem, circa debitam absolutionem vel eius dilationem, circa obligationem restitutionis. Cum a suo confessorio aliquoties ad restitutionem obligaretur loco poenitentis, statuit serio in studia theologica incumbere et interim a confessionibus audiendis abstinere. Sed ex inopinato ad moribundum vocatur, (piem fama ferebat multis iniustitiis obnoxium esse: implicatam eius conscientiam extricare re vera non poterat, attamen absolvit. Quaeritur 1° sintne errores Abundio imputandi. 2" peccaveritne graviter. 3° sitne restitutioni obnoxius. Solutio. Ad quaesitum 1® R. 1. In dubio quidem Abundius fidere potuit27 approbationi suae, saltem si rite examinatus sit et quoad doctrinam ordinario eiusve consiliariis notus. Si vero satis cognoverit se per­ peram esse approbatum et re ipsa nondum idoneum, eo quod non 14 De actibus humanis. possit non plures committere errores: illi errores, quos ex ignorantia committit, sane ei sunt imputandi, quia libere et indebite se immiscet negotio, cui impar est. R. 2. Si quem autem errorem in confessione moribundi, quam ex defectu alterius sacerdotis detrectare non potuit, fortasse commiserit, ille non est imputandus, quia necessario confessionem excepit optimo, quo nunc potuit, modo. Ad quaesitum 2“ R. Post certam suae imperitiae cognitionem per se graviter peccavit, quoties libere se ingessit in excipiendas con­ fessiones, nisi forte agebatur de iis personis, quas poterat omnino supponere aut gravia non habere aut eius esse peritiae, ut ipse per eas iuvari posset. Cf. Aertnijs, Th. m. 1. 1, tr. 1, n. 27, 5°. Ai> quaesitum 3" R. Abundius restitutioni est obnoxius, excepta confessione moribundi: nam si in ea inscius errores aliquos commiserit contra tertium, quos iam emendare nequeat, ad restitutionem damni causati propterea non est obligandus, quia damnum causavit per actio­ nem, quae in hoc casu erat omnino inculpabilis. IGNORANTIA DEI — INFLUXUS IN MORALITATEM ACTUUM. Casus. (8) Claudius, vir atheus, irridet infernum atque contra aliorum monita se defendit impie hoc modo: Poenae gravissimae non incurruntur ab ignaris; atqui ego ignoro infernum, quia ignoro Deum ; ergo infernum non incurram. Quaeritur 1’ quaenam sit haec Claudii ignorantia de Deo et de poena aeterna. 2* num eius ratiocinium ipsum iuvet. Solutio. 28 Ad quaesitum lm R. 1. Est veritas tum philosophica tum theo­ logica, hominem excultae rationis non posse, saltem non diu, inculpa­ bilem Dei ignorantium habere. 5. Paulus (Rom 1, 20) de iis, qui non cognoscunt vel agnoscunt ^sempiternam eius virtutem et divini­ tatem-, dicit: „ita ut sint inexcusabiles". Idem iam dictum erat in Ps. 13, 1: „Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus-; et in Sap. 13, 1 sq de iis, ,in quibus non subest scientia Dei-, pronuntiatur: „nec his debet ignosci". R. 2. Quare certum est Claudium aut vincibiliter et culpabiliter errare seu ignorare Deum, aut eum non ignorare, sed contra con­ scientiam suam impudenter Deum negare. Hinc gravissimi criminis reus est, quod omnium legum divinarum violationem implicite in se contineat. R. 3. Et quamquam in singulis actibus, quae particularem ali­ quam violationem legis divino-naturalis continent, propter infirmiorem advertentium suhiectiva Claudii malitia aliquatenus minui potest: tamen generat im aderit ea malitiae cognitio et advertentia, quae sufficiat ad peccatum mortale (confer quae infra dicuntur casu 37), eaque in Voluntarii obstacula: concupiscentia. 15 ingens augetur per habitualem animi oppositionem, quam contra Deum, quippe quem agnoscere nolit, continuo gerit. Quae oppositio et in­ imicitia est ex genere suo gravissimum quod cogitari possit peccatum. Ad Claudium eiusque animi statum applica, quod habes ex thesi 2 ab Alexandro VIII damnatum de peccato philosophico, quasi esset quidem „in illo qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat grave peccatum, sed non offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei neque aeterna poena dignum" Hinc iam ad quaesitum 2“ R. 1. Peccata Claudii sunt certissime 29 aeterna poena digna, et secundum dogma Christianum, nisi resipuerit, aeterna poena re vera luenda; nam ex Mare. 16, 16 „qui tero non crediderit, condemnabitur" et ex Io. 3, 18 „iam indicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei". Peccat igitur modo vere imputabili peccato infidelitatis, blasphemiae aliisque peccatis quae contra dictamen rationis commiserit. R. 2. Quod Claudius ludit impius cum axiomate iuris humani, eum non iuvat apud Deum. Quoad leges humanas probabile est poenam, quae indicis sententiam ut applicetur non requirat, non in­ curri ab eo, qui legem quidem scit, nescit poenam, quando poena est „gravissima“ vel alias ^extraordinaria ** (S. Alph., Th. m. I 169 et VII 351). Verum haec ad transgressiones contra legem divino-naturalem trahere impium et absurdum est, praecipue cum in nostro casu agatur de ignorantia maxime culpabili, immo crassa et affectata. CONCUPISCENTIA (I). Casus. (9) Bertramus, indolis valde iracundae, cum obviam haberet inimicum, a quo graviter offensus erat, districto pugione in illum irruit; mox gravis sceleris sibi conscius ab eo veniam petit. Idem, qui diu luxuriae deditus fuerat, nunc quidem emendationem serio proposuit, sed impuris phantasiis saepe in delectationem pravaque desideria abreptus satis diu illis inhaeret, cum tandem divinae offensae et gehennae memor ad orationem confugit. Minimis etiam rebus iisque indifferentibus et piis turpiter excitatur; quare iam anxio quaerit, num his omnibus abstinere debeat, ne peccatum committat eiusve periculo se exponat. Quaeritur 1° quid de concupiscentia atque eius influxu in actiones earumque imputabilitatem. 2° quid de singulis Bertrand casibus dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Concupiscentia est appetitus boni sensi-80 bilis, non rationalis, i. e. qui non in cognitione rei, sed in imaginatione boni et mali fundatur; latiore sensu non solum de boni sensibilis appetitu dicitur, sed etiam do appetentia bonorum quasi-spiritualiuni secundi ordinis, ut honoris, famae, naturae commodi, ante et praeter 16 De actibus humanis. indicium rationis exorta. Quae concupiscentia in ipsam rationalem voluntatem magnum exercet influxum: eam sollicitat atque non raro secum trahit ad consensum. R. 2. Concupiscentia distinguitur antecedens et consequens. Ante­ cedens est, quae voluntatis actum praecedit ac proin ab eo omnino non pendet; consequens, quae voluntatis actum sequitur ab eoque dependet. Dependet autem concupiscentia a voluntatis actu vario modo: a) vel tamquam a causa naturali eo quod vehemens voluntas naturaliter secum trahit appetitus inferioris commotionem (concupi­ scentia est indirecte voluntaria); b) vel tamquam ab imperante, si nimirum voluntas volens excitat appetitum inferiorem (concupiscentia est directa voluntaria); c) vel tamquam a consentiente (concupiscentia est saltem volita, eiusque perseverantia vel continuatio etiam facile voluntaria). R. 3. Concupiscentia antecedens, quatenus manet antecedens, et ipsa non est voluntaria, neque perfecte voluntarium est quod ex ea sequitur. — Si vero per consensum fit volita, iam abhinc transit in concupiscentiam consequentem, atque reddit illa quae ex ea sequuntur voluntaria et imputabilia; at, quo vehementior erat antecedens con­ cupiscentia atque consensus imperfectior, eo magis libertas et imputabilitas minuitur. Cf. Suarez, De voluntario etc. d. 3, s. 3, n. 7 et 8. Magis etiam concupiscentia alio modo consequens, maxime quae directe voluntaria est, sed etiam suo modo ea quae indirecte est voluntaria, voluntarium auget atque plenam inducit imputabilitatem : nisi fortasse eo progrediatur, ut mentem seu rationem perturbet, ne­ que ea, quae ex illo statu mentis oriantur, fuerint praevisa. Cf Th. m. 1 80 sqq; Frins, De act. hum. I, η. 307 sqq; Suarez 1. c. η. 9; Bueceroni, Instit. theol. mor. I5 54; Noldin, Summa theol. mor. I7 52. 31 An quaesitum 2“ R. 1. Ira, subito exorta, in primo suo motu culpa caruit. Si ergo ex hoc motu primo-primo ante advertentiam rationis Bertramus pugionem extulit, nondum peccavit. — Si aliquo quidem modo advertit, sed non plene, ista actio subsequens, quam absolute cohibere potuit, imperfecte et semiplene erat voluntaria, non tamen plene et perfecte; neque imputabilis erat ut culpa mortalis, sed solum ut venialis. — Si vero plene advertit ad irae motum et ad obligationem excessus istius cohibendi neque cohibere conatus est: in eo aderat plenus consensus. Hinc ira eiusque effectus evaserunt simpliciter voluntaria, et pugionem in inimicum confodiendum dirigere erat peccatum mortale. Sed subitanea illa veniae petitio videtur satis indicare Bertramum non egisse cum plena advertentia neque plene voluntarie; tanta enim mentis mutatio subitanea possibilis quidem est, at ita insolita, ut aliunde constare debeat Bertramum plene advertisse; alias confessarius in favorem Bertrami indicare debet afuisse mor­ tale peccatum. R. 2. Similiter dic de impuris phantasiis, quibus Bertramus usque ad delectationem et desiderium abripitur. Nam satis diu mens istis rebus occupari potest, quin plena sit advertentia plenusque consensus, Voluntarii obstacula; concupiscentia. 17 qui tamen ad peccatum mortale requiritur. Quod enim Bertramus, plenius advertens, timore perculsus ad orationem confugit, satis ostendit eum antea non plene consensisse neque mortalis peccati reum e^se. Cf. Th. m. I 346; Reuter, Neo-confess. n. 267, 8. R. 3. Res indifferentes et piae non sunt per se causae motus 32 inhonesti neque, si utcumque influunt, ullatenus sunt graviter in­ fluentes. Quare Bertramus, quando eas vult seu agit, non censetur in iis tamquam in causa velle motus turpes, etsi nullam habeat specialem rationem ita agendi. Multo minus censetur in causa celle istos motus, si habet iustam agendi rationem ; eamque re ipsa habet justissimam et gravissimam, ne videlicet anxietatem hac in re augeat et continuo perplexus fiat liceatne sibi agere necne. Quapropter id unum cavere debet, ne istis motibus consentiat; de cetero eos con­ temnat, neque solum non tenetur ab illis rebus indifferentibus et piis abstinere, sed potius debet audacter agere, nulla habita ratione ef­ fectuum istorum qui sibi non sunt voluntarii. CONCUPISCENTIA (II). Casus. (10) Bernardus curiosis delectatur lectionibus, etsi sciat pravos non raro inde orituros in se motus; spectacula et choreas frequentat liberiusque con­ versatur non solum cum suis sodalibus, sed etiam cum feminis: concupiscentiae sic exortae saepe quidem restitit, aliquoties tamen consensit, alias se plane neutralem se habuisse dicit. Qüaekitür 1° num concupiscentiae motus imputentur Bernardo in culpam 2° quid de Bernardi peccatis in singulis casibus. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Quando Bernardus in concupiscentiae 33 motus consentit, eorum delectatio ab eo iam est in se et directe volita, atque pravi motus ei directe sunt voluntarii, etsi non ut oriundi, sed ut iam exorti et retenti. De culpa igitur, eaque gravi, in hoc casu dubitari nequit. R. 2. Kestat ut quaeramus, num etiam tum motus illi Bernardo pro culpa imputentur, quando iis, cum exorti fuerint, resistit. Sumo nunc eos esse — ut re vera sunt — effectus objective malos, quos ne indirecto quidem velle liceat, neque tum liceat, quando postea, cum oriuntur, eorum delectatio non approbetur. Quapropter applicari debent regulae de voluntario indirecto; nimirum videri debet: 1. quo­ modo variae illae Bernardi actiones sint causae pravorum motuum, 2. quasnam habeat rationes, cur ponat actiones illas, ex quibus motus pravos secuturos esse praevideat. Cf. supra n. 13—15. Omnes istas actiones, quas Bernardus posuit, aliquatenus in pravos motus excitandos influere natura sua facile patet. Verum non ilico dici potest eos graviter influere. L*hmhuhl t Casus connciontiae. I. Ed. 4. 2 18 De actibus humanis. Si ergo lectiones illae leviter tangunt res sexuales vel lascivas, censentur leviter influere; idem dic, si legens res istas leviter transilit. Similiter de spectaculis et choreis dicendum est, si graviter lasciva non aguntur: nihilominus haec quo vividius tangunt animum et phan­ tasiam, eo periculosiora sunt. — Idem etiam dic de conversatione cum feminis honesta, vel etiam de leviore, si omnino brevis est allocutio. Si vero leguntur res graviter obscoenae, magis etiam, si eae re­ praesentantur vel in choreis aguntur, censentur graviter influere in motus pravos. Demum si sunt eiusmodi res, quae dici nequeant omnino graviter obscoenae, attamen eae, quae natura sua non ita leviter lascivae sunt: haec haberi debent ut causae graviter influentes pro iis, qui soleant ex iis commoveri turpiter, pro aliis non ita. Quod etiam observa de diuturna conversatione vana cum feminis, si vel liberior fit con­ versatio de rebus etiam non graviter lascivis, vel si inordinatus amor in feminam etiam naturaliter tantum fertur. Quando autem agitur de causis graviter influentibus in motus turpes, eas ponere non licet nisi ex gravi ratione; alioquin graviter peccatur, et motus illi censentur plene in causa voluntarii, etsi postea, cum exorti fuerint, consensus in eos non detur. Quando vero agitur de causis non graviter influentibus, eas sine ratione excusante ponere veniale peccatum tantum est, si modo peri­ culum secuturi consensus absit; excusans ratio eo facilius adest, quo levior est influxus. Videlicet, si nulla adest causa excusans, motus pravi praevisi non plene quidem censentur in causis illis levibus vo­ luntarii, attamen aliquatenus seu imperfecte: hinc imputabilitas etiam est imperfecta. Cf. Bucceroni, Instit. theol. mor. (de act. hum.) I ° 37. Inde habetur 34 Ad quaesitum 2” responsum. Scilicet: R. 1. Cum Bernardus omnibus istis rebus multum videatur commoveri, graviter peccat, si res istae, sive lectiones sive spectacula vel choreae, sunt notabiliter lascivae, nisi forte aliquando ab aliis quasi moraliter cogatur rebus istis intéressé et difficulter tantum possit declinare. At etiam tum cautelis se communire debet, firmo scilicet proposito non consentiendi, fervida oratione pro auxilio divino obtinendo, moderatione in agendo ita ut, si qua lasciviora occursura sint, oculos demittat attentionem­ que avertat. — Si agitur de rebus plane leviter influentibus, urgendus quidem etiam tum Bernardus est. ut eas actiones omittat, nisi ratio excusans accedat: verum non graviter sed summum leviter peccat, quando rationabiliter sibi persuadet se consensum in pravos motus non esse daturum. 35 R. 2. Quoad conversationem, maxime quoad conversationem cum feminis, si est notabiliter liberior, debet Bernardus sub gravi ab ea abstinere, vel saltem eam honestioribus limitibus circumscribere, si alias communiter graves patitur motus inordinatos. R. 3. Quod autem aliquoties se plane neutralem se habuisse dicit, in hoc timendum est, ne latuerit verus consensus, ac proin ne graviter Voluntarii obstacula: ris et metus. 19 peccaverit. Utut enim theoretice distingui possit positivus consensus ab habitudine quadam neutrali, qua quis neque dissentiat neque con­ sentiat: practice tamen ille, qui in eiusmodi tentationibus impuris non saltem per positivum displicentiae actum resistat, generatim censeri debet consensisse atque graviter peccasse. In hominibus tamen anxiis vel valde timoratis, si constat con­ sensum non esse positive datum, dici debet peccatum saltem mortale exsulare, utut videantur positive non restitisse vel non dissensisse, sed neutralem quendam animum gessisse. Cf. Lacroix, Th. m. 1. 5, η. 109—111; S. Alph., Th. m. V 8—9; Laytnann, Th. m. 1. 1, t. 3, c. 6; Noldin, Summa th. m. I7 81 sqq. DE METU ET VIOLENTIA. Casus. (11) Arnulphus, puer 11 annorum patris catholici et matris acatholicae, hucus­ que catholice educatus, defuncto patre, a matre iubetur feriis VI carnes edere et acatholicam scholam frequentare atque lutheranam fidem professus eorum cenam sumere. In quibus Arnulphus, cum metuat malam tractationem, immo vim a politia inferendam, morem gessit. Esther puella 18 annorum in agro impetitur a iuvene, qui mortem minatur, nisi usum corporis concedat. Quare respondet: ,In manu tua sum; fac quod vis, sed parce vitae meae *; internum tamen consensum studet cohibere Quaeritur 1° quomodo metus et violentia influant in voluntarium. 2° num excusent a peccato. 3° quid ad propositos casus sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Metus atque vis aliquando possunt ra-36 tionem perturbare, ita ut perfecta deliberatio evadat impossibilis. Quo in casu de voluntario seu de actione hominis vere atque perfecte voluntaria sermo esse nequit. R. 2. Quando autem rationis usus manet intactus, metus quantum­ vis gravis non impedit, quin voluntas libere eligat, utcumque sollicitatur ad eligendum id quo malum impendens avertatur. — Ideoque actio ex metu posita simpliciter voluntaria et libera est, etsi non-voluntaria vel involuntaria secundum quid. Frins, De act. hum. I, η. 283 sqq 290 sqq. — Violentia autem voluntarium efficere nequit, sed actio externa, ex vi simpliciter orta, plane involuntaria est vel saltem nonvoluntaria; voluntaria exsistere potest ex eo quod vis illata etiam dicatur pro metu mali futuri ilico impendentis; qui si re vera volun­ tatem frangat, voluntas libere eligit id, ad quod extorquendum hucus­ que externa solummodo coactio quaedam exstiterat. R. 3. Verum quoad effectus juridicos actus ille non raro pro infecto habetur, qui ex gravi metu iniuste incusso ortus est : idque vel ex ipso iure naturae aliquando, vel saltem ex iure positivo sive Ecclesiae sive civilis auctoritatis. 2· 20 De actibus humanis. 37 Ad quaesitum 2" R. 1. Si agitur de re intrinsecus mala, nullus metus a peccato excusat, quamdiu ex metu libere actum sit. Et quamquam malitiam minuit, quippe quae cum repugnantia quadam assumatur, non voluntate plena: tamen non ita diminuit peccatum, ut, quod per se sit peccatum mortale, evadat propter metum veniale. Frins, De act. hum. I, η. 288. R. 2. Si agitur de rebus sola positiva lege prohibitis, gravis metus potest efficere, ut prohibitio vel iussio cesset, maximo si agitur de legibus humanis, modo ne metus incutiatur in odium auctoritatis vel religionis. Quapropter pro diversis adiunctis gravis metus ex­ cusat a peccato seu facit, ut propter grave malum evitandum liceat id agere vel omittere, quod agere vel omittere alioquin sit legis laesio seu peccatum. Ad quaesitum 3” R. 1. Quoad esum carnis, ad quem Arnulphus adigitur, res pendet a modo quo mater agat. Si mater acatholica, cum se putet a legibus Ecclesiae immunem, ipsa carnes edere velit, at simul grave et incommodum ducat duplicem mensam instruere atque pro filio parare esuriales cibos: Arnulphus facile erit in neces­ sitate, ut vel edat carnes vel incenatus manere debeat ; ideoque, quia incommodum grave ieiunandi ferre non teneatur, a lege positiva Ec­ clesiae vetante esum carnium excusetur. Si vero mater in odium fidei catholicae agat atque id intendat, ut cogat filium ad violandas leges Ecclesiae vel quodammodo ad pro­ fitendum protestantismum : nulla ratione Arnulphus potest acquiescere neque carnes edere, etsi debeat ieiunus manere vel male tractetur. R. 2. Hinc apparet plano illicitum esse Arnulpho, cenam protestanticam sumere atque lutheranam fidem profiteri. Neque in hac re puer undennis subiective excusari potest, si paululum instructus fuerit in religione catholica. 39 R. 3. Scholam acatholicam frequentare vix non etiam illicitum dici debet, si rem obiective in circumstantiis datis consideramus. Nam etsi id intrinsecus malum dici non possit, si quando removeantur pericula perversionis et lidei defectionis: in nostro casu tamen haec pericula nullis mediis praecaventur ; siquidem puer ex se ea removere nequit, mater autem ea nedum removeat, potius augere parata est. Nihilominus puer in eiusmodi re subiective vix rationem peccati ap­ prehenderit. sed solam necessitatem obtemperandi. Quapropter nisi simul praesto sit efficax remedium puerum a schola illa retrahendi, vix aliud supererit, quam ut excitetur ad catholicam fidem retinen­ dam atque assensum denegandum dictis magistri acatholici, et interim in bona fide circa scholae frequentationem relinquatur. 40 R. 4. Quoad casum Estherae in re illa lubrica praestat quidem clamare atque alienam opem accersere ad evadendum. Verum si id periculosum sit vel nimis arduum, peccatum sane non est, vim pati, adeoque passive se habere, cum resistentia positiva inutilis sit vel mortis periculum inducat In quo casu bene egit Esther atque agere debebat, cum ita se gereret, ut consensum internum cohiberet. 38 voluntarii obstacula: vis et metus. R. 5. Attamen timendum est, ne Esther plus fecerit, quam ut passive se habuerit. Sano si verba sumuntur secundum sensum ob­ vium, non passivam tantum permissionem, sed positivam in metu con­ cessionem turpiter agendi innuunt. Quam dare certe non licuit Estherae, etsi ipsa solam externam actionem spectaverit neque internum in turpitudinem consensum dare voluerit. Cf. Aertnijs 1. III, n. 182. Verum convenienda est conscientia et intentio Estherae; in eiusinodi enim angustiis verba non ad summos apices sumi possunt, sed imprimis quae fuerit sincera mens puellae videri debet. METUS QUI A QUA LEGE EXCUSET. Casus. (12) Medardus per regionem haereticam iter faciens, ne agnoscatur ut catho­ licus, diebus etiam abstinentiae carnes edit, orando signum crucis omittit, quamquam sacris ordinibus initiatus est veste laica utitur neque recitat brevia­ rium. Aliquando vero nihilominus suspicionem religionis catholicae et cleri­ calis characteris concipiunt et aperte ab eo, quo hanc suspicionem diluat, postulant, ut feria VI carnes edat: ille graves iniurias et vulnera timens non vult fidem et statum negare sed tegere; quare suaviter adversarios suos irri­ dens dicit: „Vos stulto a me quaeritis esum carnis, non attendentes, etiam catholicos hoc facere posse, neque inde eos ab acatholicis dignosci, potius videte, num pedes equinos habeam, si me suspicamini esse catholicum; verum quod ad esum carnis attinet, videbitis me id praestare posse. * Quaeritur 1° num et quando metus faciat actum involuntarium et inculpabilem. 2° quid de singulis in casu. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Recolenda sunt, quae dixi ad priorem AI casum. Proprio reducitur solutio ad eam quaestionom, num et quando metus gravis excuset ab observanda lege. Circa quam quaestionem dici debet a lege naturali vel divina negativa numquam quempiam metum excusare, eo quod hae leges prohibeant intrinsecus mala; in­ trinsecus mala autem numquam et nullibi licita possunt evadere. R. 2. Leges positivae humanae non solent obligare cum in­ commodo relative valde gravi; eo tamen difficilius excusatio admittitur, quo gravior est res praecepta; idem dici potest, servata proportione, de lege positiva divina. Dico: servata proportione, quia ceteris paribus lex divina diligentius servari debet quam lex humana. R. 3. Quando igitur in proposita quaestione interrogatur circa inculpabilitatem, inculpabilis certe esse potest legis non-observantia propter metum; illa autem non-observantia involuntaria simpliciter non est. sed simpliciter voluntaria, ita tamen ut sit simul involuntaria secundum quid. Cf. Bucceroni, Instit. theol. mor. (de act. hum.) I5 59—63; Marc, Instit. Alph. I 223 286. Ad quaesitum 2m R. 1. Si modo seponimus circumstantias, in 42 quas postea Medardus incidit, primo occurrit fidei et characteris cleri­ 22 Do actibus humanis. calis occultatio seu non palam facta professio. Sed fidem palam pro­ fiteri non est praeceptum quod semper obliget; minus etiam propalatio status clericalis. Neque illae circumstantiae, quod iter instituatur in regione acatholicorum, pro illo tempore ex se imponunt illam obliga­ tionem. Quare in hac occultatione in se spectata nulla est legis laesio, nisi forte sit in modo occultandi et in mediis adhibitis. R. 2. Media adhibita sunt: esus carnis diebus abstinentiae, vestis laicalis, omissio breviarii. Haec omnia obligant ex lege humana posi­ tiva. Ideoque, si vere grave periculum Medardo, ut postea accidit, immineat ex eo quod agnoscatur catholicus vel sacerdos, leges illae non obligant. Solae autem irrisiones leves similesque vexationes non excusant. Difficultas sola est, num forte ex eo quod carnes edat, se pro­ fiteatur acatholicum. Id enim numquam licet, cum sit externa fidei negatio. Sed re vera multae possunt esse causae, cur aliquis etiam diebus abstinentiae carnes edat et carnes edere ei liceat. Quapropter non adest ulla fidei negatio; atque quod alii, qui Medardum carnes edentem vident, rationabiliter indicare possunt, illud est non constare Medardum esse catholicum. 43 R. 3. Verum cum nihilominus alicubi Medardus in suspicionem veniat et iubeatur feria sexta carnes edere, ut probet se non esse catholicum: id sane iubetur in odium fidei, et iussis obtemperare erit externa fidei negatio seu gravissimum peccatum quod, quolibet metu posthabito, cavere debet. Certissimum igitur est Medardum, si nihil dicens obtemperasset, graviter peccaturum fuisse. Sed nunc inquiri debet, num forte arte sua et interrogantes illuserit et peccatum declinaverit. — Ex casu enarrato videtur patere fuisse homines privatos fidei osores, quibus Medardus de religione sua rationem reddere eamque palam profiteri non tenebatur; neque locum hic habere thesim illam 18,m ab Innoc. XI damnatam: „Si a potestate publica quis interrogaretur, fidem ingenue confiteri, ut Deo et fidei gloriosum, consulo; tacere, ut peccaminosum per se, non damno/ Medardus autem arte sua facit, ut esus carnis ab illis procacibus viris iam non possit haberi pro signo professionis acatholicae, et aperte declarat se per eum esum acatholicismum non profiteri. Quare puto eum hoc agendi modo non peccasse. ------------ I | | ! ; 3'1 DE MORALITATE ACTUUM HUMANORUM. ACTUS HUMANI INDIFFERENTES. Casos. (13) lulius studiosus audivit non dari actus indifferentes in individuo, omnes esse aut bonos, si in Deum ut ultimum finem tendant, aut malos, si hac re­ latione careant; neque opinionem contrariam quidquam iuvare, ut quis ex conscientia sua subjective indifferenter agere possit. Quare de innumeris actionibus et omissionibus tamquam de peccatis angitur, quod scilicet ad ignem accesserit, vel refrigerium quaesierit, cum voluptate ederit, pro re­ creatione ambulaverit et luserit, divinas inspirationes ad perfectiora neglexerit, dispensatione quadragesimali usus sit, cum bene potuerit ea non uti, quod noluerit diebus feriatis Sacro intéressé neque diebus festis longiori sermoni: omnia enim haec non eiusmodi esse, ut in honorem Dei tendant. Quaeritur 1° sintne actus in individuo indifferentes. 2° possintne saltem propter subiectivam persuasionem tales esse. 3° quid do Iulii angoribus dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. Quaestio haec restringi debet ad solos 44 actus vere humanos seu deliberatos; nam actus hominis tantum seu indeliberatos, etsi ex specie sua mali sint, in individuo malos esse desinere evidens est, quia ad subiectivam moralitatem vel malitiam necessario requiritur voluntas deliberata. Deliberatos actus subiective numquam esse ita indifferentes, ut nec boni nec mali sint, et auctoritas et ratio suadet. Negant hanc actuum humanorum indifferentiam S. Thomas Aquin. (S. th. 1, 2, q. 18, a. 9) cum tota eius schola, recentiores quam plurimi (S. Alph., Th. m. II 44), etsi gravissimi auctores contrarium teneant, ut Scotus cum suis, Elbel, Vasquez etc. Ratio, cur neganda sit, breviter est haec: Actus deliberatus ex notione sua fit cum cognitione finis. Verum finis ille qui intenditur, aut rationi congruit atque adeo cum ultimo fine qui Deus est conectitur, aut rationali naturae non congruit. In priore casu moraliter bonus est (ea enim est bonitatis moralis de­ finitio, ut conveniat cum natura rationali qua tali et ad Deum re­ ducatur), in posteriore casu moraliter malus. Th. m. I11 107 sqq; Frins, De act. hum. II, η. 498 sqq. Ad quaesitum 2m R. Quamquam sunt qui per se quidem in-45 differentiam actuum humanorum negent, per accidens autem, i. e. propter conscientiam secundum aliam opinionem formatam eam ex­ sistere posse fateantur, alii tamen, idque rectius, id ipsum negant: nam actio aliqua, eo ipso quod cognoscatur ut non-conveniens rationali 24 Dc actibus humanis. naturae, implicite deprehenditur ut aliquo modo mala; proin qui nihilo­ minus eam exerceat, moraliter malo agere convincitur. Th. m. I11 107 sqq. 46 Ad quaesitum 3m R. lulius confundit malitiam cum minoro bonitate morali. Fide enim certum est ex actionibus contradictoriis unam posse esse altera meliorem, utramque autem bonam. Ita S. Paulus (1 Cor 7, 25 sq; cf. v. 38) dicit: „Qui matrimonio iungit virginem suam, bene facit, et qui non iungit, melius facit/ Sic quae pertinent ad mode­ ratam curam corporis, rationali naturae conveniunt atque imprimis in eo homine, qui se vitamque suam in Deum ut finem ultimum ordinavit, positivam in Deum relationem, implicitam saltem, habent: quamquam fortasse cura restrictior corporisque afflictio ex altiore motivo assumpta etiam meliorem bonitatem continet. Immo in ipso peccatore et infideli hanc bonitatem naturalem atque in Deum ut auctorem naturae re­ lationem non excludunt, suntque ex se vere in Deum referibilia; quam bonitatem naturalem non exuunt, nisi agens, ductu rationis neglecto, pravum motivum assumat. Quam distinctionem et considerationem si lulius adhibeat, angoribus suis liberabitur. Vix enim non omnes actiones illae enumeratae, si cum moderamine exercentur, bonitatem istam continent inferioris quidem notae, sed non moralem malitiam. Soli illi actus, quibus meliora non tantum omisit, sed positive noluit, videntur difficultatem creare. At, quamquam fateor non raro illis nolitionibus subesse affectum immoderatum venialiter malum ad res inferiores, tamen id non est absolute necessarium; potest subesse affectus inferioris quidem boni­ tatis, bonus tamen moraliter; ad illum autem affectum, qui subest, reducuntur nolitiones, zb nolle enim in homine supponit aliquod velle. Tantum igitur abest, ut doctrina negans actuum indifferentiam in individuo multiplicet peccata, ut potius ostendat quam plurimis actibus subesse, etsi non supremam, tamen aliquam bonitatem moralem. — Qui vero immoderate inhaeret rebus sensibilibus, in omnium sententia non omne peccatum effugit. Of. Th. m. I11 109 sq. ,BONUM EX INTEGRA CAUSA . * Casus. (14) Calpurnius, ut largius habeat, quae in pias causas impendat, in venditioni­ bus fraude utitur, praedicatur tamen ubique ut homo honestus et beneficus. Ut innocentem ab imminente poena liberet, periurium committit in indicio. Famulum, ut sibi devinciat et adiutorem habeat in fraudibus, muneribus donat. Quaeritcr Ie unde moralitas actuum humanorum desumatur. 2 ’ quid ad bonitatem moralem requiratur, quid sufficiat ad malitiam. 3“ quid ad casus propositos sit dicendum Solutio. 47 Ad quaesitum 1“ R. 1. Moralitas actuum humanorum est eorum relatio ad regulam morum, ad rationalem ordinem recti conformitas Actuum humanorum moralitas. 25 vel difformitas ab eo, atque relatio vel referibilitas ad finem ultimum. Quae obiectiva moralitas ut subiectiva fiat, debet a voluntate assumi. Cf. Frins, De act. hum. II, η. 66 sqq. R. 2. Diversa actuum humanorum moralitas pendet 1. ab ipso obiecto circa quod actus versatur, 2. a circumstantiis, 3. a fine. Primo ipsum obiectum specificat actum, et quatenus bonum vel malum est, huius vel illius bonitatis vel malitiae est, ipsi actui volun­ tatis circa obiectum illud versanti diversam vel bonitatem vel ma­ litiam tribuit. Dein variae occurrunt circumstantiae, sive conditiones variae agentis vel obiecti, sive modus agendi, sive circumstantiae loci et temporis: quae moralitatem actus modificare possunt, non quod semper eam modificent. Demum finis, ad quem agens suam actionem dirigit seu ex quo ad agendum movetur, maxime specificat actum moralem. Nam finis est maxime id, in quod voluntatis actus tendit, atque finis etiam omnibus iis actibus, quos dirigit, novam formam imprimit. Ad quaesitum 2n' R. Longe facilius obiectum, circumstantiae, 48 finis, si mala sunt, suam malitiam in actum transfundunt, quam, si bona sunt, bonitatem actui communicant. Nam „bonum ex integra causa, malum ex quovis defectu *·. Videlicet, ut actio bona sit. et obiectum et circumstantiae et finis debent singula esse bona vel saltem non mala. Insuper ut actui hominis bonitas communicetur, debet ille eam ipsam velle seu intendere; alias actus bonitatem materialiter tantum habet, non formaliter seu subiectiva. Ut autem actio mala sit, sufficit quodlibet malum occurrere sive in obiecto vel circumstantiis sive in fine; neque necesse est ut malum qua tale intendatur, sed satis est ut cognoscatur et ut voluntas illud indirecte vel negative velit seu non impediat. Cf. Suarez, Do bonitate et malitia actuum d. 7, s. 8, n. 3 sqq et d. 8, s. 1 ; Frins 1. c. 208 sqq; Bucceroni 1. c. n. 74—94. Ad quaesitum 3® R. 1. In primo exemplo Calpurnii actio moraliter 49 mala est. Finis quidem conferendi in pias causas in se est bonus, sed ipsa actio fraudulenta ex obiecto suo mala est, ac proin tota actio est mala. Quod igitur vir honestus et beneficus praedicatur, speciem externam spectat, neque eum coram conscientia et coram Deo honestum reddere potest. R. 2. Similiter innocentem per periuriam a poena liberare non potest esse actio bona, sed est moraliter mala. Finis quidem etiam in eo casu bonus est, sed actio ipsa ex obiecto suo pessima; neque licet facere mala, ut eveniant bona. Cf. Rom 3, 8. R. 3. In tortio casu e contrario actio ex proximo suo obiecto bona est, scilicet famulum indigentem muneribus donari; verum finis est malus, ac proin tota actio mala. Neque illam munerum largitionem Calpurnius sub ratione boni vult sed sub ratione mali, quatenus medium est ad finem malum persequendum; quapropter omnis bonitas ab illa actione exsulat. DE CONSCIENTIA. CONSCIENTIAE DICTAMEN QUALE. Casus. (15) 1. Cleon, cum ageretur de eligendis deputatis, malum esse putabat non uti iure suo; verum res desperata erat, ita ut vincere non posset nisi aut vir libéralisme irreligioso deditus aut socialista. Quare Cleon huic posteriori suffragium dedit, sibi dicens, (pianto peius consuleretur rebus publicis, eo melius esse, eo quod citius omnium rerum perturbatio fieret, ex qua sola spes posset concipi; neque tamen erat sino conscientiae scrupulo, cum bene nosset a fractione catholica proclamatam esso normam, ut socialistis num· quam suffragia darentur, sed potius ab omni suffragatione abstineretur. 2. Cum in indicio ageretur de excutiendo a se debito quod erga Titum habebat, sed quod compensatione quadam legaliter non agnita pro exstincto habere statuerat, iuratus asseruit se hanc et illam rem a Tito numquam emisse, neque quidquam se illi debere — conscientia quidem reclamante, ne forte periurus fieret. 3. Cum ageret officium custodis agrorum, aliquem damnificatorem ex misericordia non denuntiavit, bene tamen memor iuramenti sui officii, quod sibi contrarium suasit. 4. Testis evocatus contra sacerdotem, qui accusabatur legis religiosopoliticae laesae ex contione habita, contra mentem suam dixit se talium verborum prolatorum notitiam non habere. Quaeritur 1° qualis certitudo conscientiae dictaminis requiratur ad licite agendum. 2U quale sit peccatum agere cum conscientia dubia. 3° quid de singulis Cleontis actionibus indicandum. Solutio. 50 Ad quaesitum 1“ R. Dictamen conscientiae ultimum seu practicum, quo homo iudicat sibi ita et ita agere licere, necessario debet esse certum ; alioquin homo agens se legis violandae periculo exponit, violationem legis atque peccatum parvi facit ab proin peccat. „0mne quod non est ex fide (i. e. certa persuasione liceitatis), peccatum est.“ Rom 14, 23. Cf. Th. m. 1« 121. Verum haec certitudo sufficit ut sit latiore sensu moralis, siqui­ dem in rebus practicis vix non semper tali certitudine homines con­ tenti esse debent; aliter fere semper ab agendo impedirentur. Quare certitudo necessaria non destruitur superveniente aliquo dubio nega­ Regula actuum humanorrum proxima: conscientia 27 tivo; talo enim dubium gratis conceptum gratis deponitur. Neque destruitur levi aliqua ratione positiva exorta, quam agens pro leviore et futili habet. Ad quaesitum 2“ R. Si autem dictamen conscientiae serio dubium 51 evadit, cum eo nihilominus in favorem libertatis agere in re gravi ex se mortale peccatum est. — Nihilominus si quis alioquin satis timoratus cum dubio do liceitate agit, atque periculi quidem peccandi sibi conscius fit, at de periculo graviter peccandi non cogitavit, censeri debet non graviter peccasse, nisi res adeo gravis est, ut malitia moralis animum sponte percellat neque possit latere. Cf. Th. m. 111 123. S. Alph., Th. m. I 23 haec habet: ,satis probabiliter docent eum tantum venialiter peccare, si homo ille minime advertit, nec etiam in confuso, ad peri­ culum graviter peccandi nequo ad obligationem rem examinandi“. Ad quaesitum 3“ R. 1. In primo casu, quidquid est de Cleontis52 ratiocinatione, quae approbari universim nequit, non videtur subiective graviter peccasse. Nam ex eius agendi ratione et argumentatione id videtur satis colligi, ipsum non agnovisse in norma illa a catholicis proclamata veram legem seu normam in conscientia obligantem, neque conscientiae suae scrupulum eum habuisse pro gravi ratione. R. 2. In secundo casu sano dubitatio de periurio est ex se de re gravissima, quae hominem etiam rudiorem graviter percellat; quare Cleon, nisi sibi cum morali aliqua certitudine persuaserit se non men­ tiri, sed posse tuta conscientia ista cum restrictione non pure mentali dicere, graviter peccavit. De his igitur examinandus est. Si re vera ius habebat ad compensationem, etsi forte ius suum non potuerit in iudicio probare, objective licitum erat dicere: se Tito nihil debere; re ipsa enim debitum erat exstinctum; recte autem non dixit se nihil umquam emisse. Verum homines non semper ita ad apicem rem considerant vel loquuntur: potuit igitur etiam prima lo­ cutio subiective mendax esse, at etiam posterior a subiectivo mendacio esse immunis. R. 3. In tertio casu non videtur Cleon peccasse, si agebatur de 53 homine paupere, qui non ex consuetudine, sed casu leve aliquod dam­ num intulerat. Fieri quidem potuit, ut Cleon recordatione iuramenti muneris sui, maxime si est vir timoratus, nonnihil impeditum se sentiret et titubaret, num omittere posset denuntiationem ; verum etsi sibi claram rationem dare non potuerit, satis tamen indicavit non posse esse peccatum vel grave peccatum cum homine paupere miseri­ cordiam exercere, neque sic iuramentum suum debere intelligi. R. 4. In quarto casu etiam magis videtur satis certe ludicasse, fas non esse sacerdotem innoxium propter iniquas leges poena affici, neque se debere ad hoc concurrere, cum non interrogaretur legitime, proin illegitime interroganti se recte cum quadam restrictione dici posse, se notitiam talis rei, scilicet tamquam criminis legitime accusati, non habere. Oppositam rationem, quae menti occurrebat, videtur Cleon omnino ut scrupulum contempsisse. — Quodsi non possis hoc ita affirmare, habes Cleontem cum perplexa conscientia, cum ex utraque 28 Dc regula actuum humanorum. parte putaret adesse peccatum. Sed etiam tum re vera non peccavit, quia in conscientia perplexa utrumlibet sine peccato eligitur, nisi id eligatur, quod certo maius malum esse quis putet. Sed si tempus suppetebat, debuit antea consilio prudentis conscientiam suam certam et rectam reddere. Th. m. I11 124. CONSCIENTIA RECTA ET ERRONEA. Casus. (16) Ausonius in confossiono se accusat de sequentibus : Potuit levi mendacio aliquem eripere a persequentibus latronibus neque fecit; dio Dominica Sacrum neglexit, aegritudine enim correptus in lecto decubuit; feria VI semel carnes comedit, cum distractus putaret esso feriam λ'; preces ex lege confraternitatis recitandas compluries voluntarie omisit. Quaeritur 1° possitne erronea conscientia esse regula morum. 2° peccaveritne Ausonius in casibus praedictis. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Regula morum sola conscientia ante­ cedens esse potest, non consequens. Th. m. I11 112. R. 2. Per se sola conscientia recta est regula morum; per accidens autem etiam erronea conscientia regula morum evadere potest. Scilicet conscientiam invincibiliter (sine formidine) erroneam sequi tenemur, quando praecipit seu vetat; sine culpa sequimur, si quid permittit. R. 3. Vincibiliter erroneam adeoque cum formidine coniunctam conscientiam deponere debemus; ei non licet adversari praecipienti; neque licet eam sequi permittentem, inimo neque praecipientem, si quando dubium est num hoc modo aliquod peccatum committatur. Th. m. 1“ 117. 55 Ad quaesitum 2" R. 1. In primo casu videtur Ausonius invinci­ biliter putasse se debere mentiri: quod si revera putavit, peccavit non mentiendo. Th. m. ln 118. R. 2. In secundo casu sane erronea conscientia Ausonius labo­ rabat, putans se aegrotum peccaturum omissione Sacri. Sed nihilo­ minus non videtur culpam contraxisse, etsi contra conscientiam egerit, siquidem Sacro intéresse ei impossibile erat. Impossibile aliquid omit­ tere vel facere non est in nostra libera facultate; sed quod liberum non est, peccatum esse nequit. R. 3. In tertio casu, quando Ausonius distractus carnes edit feria VI, non habemus conscientiam antecedentem, quae Ausonium peccati arguerit, sed consequentem tantum atque in hac re erroneam; verum conscientia consequens morum regula esse nequit neque efticere potest peccatum. R 4. In quarto casu videndum est, num re ipsa Ausonius puta­ verit se vere sub peccato adstringi ad preces confraternitatis. Si ita Regula proxima: conscientia. — C. scrupulosa. 29 putavit, eas voluntarie omittens subiective peccavit, sed pro futuro dedocendus est. Neque praesumendum est, hoc pro gravi peccato ab Ausonio habitum esse. CONSCIENTIA SCRUPULOSA. Casus. (17) Flavia iam saepius confessionem generalem instituit, sed conscientiae pacem non potuit consequi, multorum peccatorum sibi videtur esse oblita; quare totum libellum conscripsit, ex quo nunc denuo generalem confessionem facere vult, gravia cum levibus, certa cum incertis permiscens. Tentationibus contra castitatem, contra fidem et caritatem multum agi­ tatur, atque non raro se consensisse putat, cum non sine gaudio animique satisfactione sive turpia sive irreligiosa et Deo contraria mente volveret. Etiam saepissime cum agere vel loqui vult, subito occurrit timor vel indicium peccati, neque tamen omisit agere et loqui, quod prohibitum cen­ sebat; quando videt vel audit aliorum acta, sentit se obligatam ad correc­ tionem fraternam, at non audet aliquid dicere. Quaeritur 1° quid sit scrupulus et conscientia scrupulosa. 2° quaenam regulae sint pro scrupulosis. 3° quid de Flavia indicandum quidve ei iniungendum. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Scrupulus est apprehensio peccati ex 56 inani et futili ratione. Conscientia scrupulosa proprie dicta est ea habitualis animi conditio, qua dictamen practicum ciusmodi apprehen­ sionibus involvitur vel impeditur; dicitur ergo de conscientia propria et antecedenti; afficit vero non semper universam censcientiam, sed saepe certam tantum materiam comprehendit, v. g. confessionem, certas quasdam tentationes, officia quaedam vel obligationes non ob­ vias. Pessime scrupulosa ea est conscientia, quae in quibuslibet et obviis actionibus futilibus ciusmodi apprehensionibus detinetur. — Latius sumpta scrupulosa conscientia vel scrupulus dicitur etiam de conscientia consequenti, quae ex levi ratione non fundata putat pec­ catum vel gravius peccatum re ipsa commissum esse. R. 2. Scrupuli conscientiae consequentis molesti esso possunt, sed, ut patet, nequeunt peccatum efficere; a consequenti dictamine enim peccatum non pendet. Neque scrupuli antecedentis conscientiae, quamdiu manent meri scrupuli, causant peccatum; possunt peccati causa vel ansa evadere, si transeunt hae falsae apprehensiones in iudicia. Hoc ergo omnino cavendum est. R. 3. Hinc est quod scrupuli transitorii neque diu duraturi 57 animum purgare possint a leviore etiam peccato eiusque horrorem augere: in quem finem non raro permittuntur a Deo. Per se tamen homo ipse eos impugnare debet, cum per se mali sint orroremquo contineant, directe pro auctore habeant vitiosam humanam naturam et diabolum, Deum pro auctoro summum indirecto. Magis etiam ea 30 De regula actuum humanorum. scrupulositas ab homine ipso impugnari debet, quae in habitualem et diuturnam animi conditionem transivit. Haec numquani non est mala ex se, cum animi et corporis vires corrodat, spem diminuat, ad stre­ nuos et utiles labores ineptiorem reddat. Per accidens autem, si homo contra eam dimicat, Deus eam in bonum vertere potest, per auctam humilitatem et continuum studium minima etiam peccata declinandi. 58 R. 4. Dignoscitur scrupulosus 1. ex iudicio de rebus practicis frequenter et ex levi ratione mutabili; 2. ex proprii iudicii pertinacia, qua fit, ut varios consulat, nullius iudicio acquiescat neque confessarii dictis pareat; 3. ex anxietate peccandi in rebus et circumstantiis, in quibus alii etiam timorati homines nullum peccatum peccative periculum deprehendant, vel etiam ex anxietate de novo semper repetendi confessiones ; 4. ex reflexione ad eas, ac si adfuerint, circumstantias actionum, quae moraliter loquendo non accidant, et ad quas homo sanae mentis non soleat attendere. Cf. Th. m. I11 128 sqq; S. Alph., Th. m. I 11; Mare, Instit. Alph. n. 1836; Lacroix 1. 1, n. 519 sqq; Reuter, Neo­ confess. η. 266. 59 Ad quaesitum *2" R. 1. Reg. 1“ est summa et constans ob­ oedientia erga spiritualem directorem atque proprii iudicii quam per­ fectissima abnegatio. Nisi enim poenitens scrupulosus hanc con­ fidentiam in confessarium vel directorem conceperit oboedientiamque promiserit vel sibi proposuerit, confessarius illum ne admittere quidem debet, sed ad alium, cui ille magis fidat, remittere. Haec summa et caeca quaedam erga prudentem directorem ob­ oedientia ab omnibus magistris spiritualibus ita inculcatur, ut eam pro medio plane necessario habeant, quod coram Deo plane excuset, etsi fortasse aliquando obiective erretur: sed scrupuloso ne suspicio quidem possibilitatis errandi inici debet. 60 R. 2. Reg. *2 est, ut scrupulosus ipse intelligat et credat se esse scrupulosum, atque sibi, in quantum scrupulosus est, licere uti regulis, quas vocant privilegia scrupulosorum. Hac enim persuasione impeditur, quominus apprehensiones scrupulosae occurrentes transeant in indicia vera et certa. Scrupuloso autem non oritur obligatio ex ullo dubio, sed solum eam habet obligationem, quam certissime percipit. R. 3. Reg. 3‘ est, ut contra scrupulos agat, i. e. ne id eligat seu faciat, quod scrupulus ut securius suadet, neque propter inciden­ tem scrupulum desistat ab ea actione, quam alios homines timoratos etiam agere videt quamque primo statim intuitu certissime peccatum esse non cernat. Plane enim sibi persuadere debet, in tali agendi ratione dubium, quod sibi maneat, non sufficere, ut dici possit cum conscientia practice dubia egisse atque ita peccasse; immo se bene et meritorie agere, si ex oboedientia formidines illas spernat. Neque requiritur ad excludendum peccatum, ut reflexo cogitaverit scrupulosus Rogula prorima : conscientia. C. scrupulosa. 3] se posse vel debere spernere dubia. Si enim habitualiter scit dubia sua non esso habenda pro veris dubiis, et contra illa scrupulosa dubia serio agere statuerit: eo ipso quod dubius, nec plane certus de peccato, agat, satis attendit, etsi indirecte tantum, se dubia posse et debere spernere. Postea securus esse debet de peccato non commisso: forma­ liter enim vel reflexe recordari illius regulae seu privilegii scrupulo­ sorum in qualibet actione occurrente, est impossibile aliquid exigere. 11. 4. Hinc quoad specialem scrupulum de confessionibus sive iterandis sive complendis iam sequitur scrupulosum nullatenus ob­ ligari ad peccata praeteritae vitae accusanda, nisi certissimus sit se mortaliter peccasse, neque umquam hoc peccatum rite esse confessum Quod Gobat (Theol. experim. sacram, tr. 7, n. 494 sq) ita explicat, ut scrupulosus hac in re audiendus non sit. nisi a confessario inter­ pellatus statim promptum se exhibeat ad iuratam affirmationem de utraque illa certitudine. R. 5. Confessarius autem vel director spiritualis strenuus et fortis esse debet, ut exigat oboedientiam, neve ipse cedat dubiis vel preci­ bus et importunitatibus scrupulosi; alioquin benigne eum tractare debet, omnia eius dubia in benigniorem partem interpretari, ad fiduciam eum animare. Habet scrupulosus quidem suas obiectiones; plerasque tamen con-61 fessarius suaviter irridere potest, idque iure, cum scrupuloso etiam rudi facile ostendere possit sibi eam legem, quae aliis fortasse posita sit, a Deo non poni. Captiosissima obiectio est, si scrupulosus prae­ tendat periculum manendi in statu peccati et anxius haereat, quid de se fiat, si mox morietur, pro tota aeternitate indicandus. Sed ne huic quidem obiectioni cedendum est. Coniciat se scrupulosus securus in sinum divinae misericordiae. Oboedientia praestita et fiducia fir­ miter retenta eum non confundent. Deus salutis aeternae ipsius curam habebit; immo talis fiducia et oboedientia potest non raro vere heroica esse atque summum caritatis actum erga Deum in se continere, quae ex ipso statu peccati, si forte adsit, hominem in amicitiam cum Deo restituat. R. 6. Cautela necessaria est in aliquo casu, quando nimirum homo scrupulosus quidem in una re est, laxus autem et frequenter peccans in aliis rebus. Eum indiscriminatim regulis scrupulosorum regere velle esset perniciosissimum. Ergo ille exstimulandus est, ut occasiones peccatorum vitet, atque voluntatem non peccandi firmam saepe renovet, ceteroquin in materia scrupulosa, quando dubia occur­ rant, libere et fidenter procedat. Cf. auctores supra laudatos ; insuper Laymann, Th. m. 1.1, tr. 1. c. 6. Λι> quaesitum 3“ R 1. Flavia iuberi debet omittere exami-62 nationem semper de novo instituendam de vita praeterita; si diu vitam pravam duxit, post confessionem generalem institutam, ei una alterave vice permitti potest, ut suppleat ea quae putet se non satis integre accusasse; postea sileat omnino, nisi certa plane sit, immo cum iuramento affirmare possit se hoc vel illud peccatum mortale 32 De regula actuum humanorum. non rite confessam esse. Neque confessarius ei amplius quid per­ mittat. Quod autem integrum libellum scripserit circa peccata sua, confessarius potius, quam ex eo omnia sibi legere sinat, iubeat Flaviam scripturam delere, atque oretenus ea, quorum recordetur, confiteri, iuvetque aptis interrogationibus: quibus peractis, ne sinat Flaviam amplius aspicere quae scripserat, sed iubeat eam esse securam. Deus enim sacramentum poenitentiae sic instituit, ut sufficiat moralis dili­ gentia in procuranda integritate confessionis, non ut sit conscientiae carnificina. 63 R. 2. In secundo casu Flaviae dici debet eam, si habitualiter sit in eo statu, ut potius mori quam Deum offendere velit, nullatenus angi debere variis istis tentationibus, neque iis, quae usque ad sensum alicuius gaudii et satisfactionis progressae sint. Haec enim affectio illeque sensus nondum est voluntarius consensus, in quo solo peccatum consistit. Fieri quidem potest, ut aliquando quaedam neglegentia venialis se ingerat; sed haec est miseria humana, quae continuam humilitatem et vigilantiam doceat, non timorem et anxietatem. Cf. Th. ni. 1 11 344 sqq. R. 3. Circa correctionem fraternam rarissime homo non scrupu­ losus, qui non sit superior delinquentis, sub gravi tenetur ilico aliquid facere; multo minus scrupulosus. Nisi evidentissime Flaviae constet se monitione sua posse efficaciter grave damnum proximi avertere, eius scrupulositas ratio sufficiens est, quae eam ab officio, quod alii haberent, excuset. — In reliquis conformet se aliorum piorum homi­ num agendi rationi; quod hi pro licito habent, etiam sibi licere indicet; immo nisi primo intuitu certo omnino videat, hoc vel illud illicitum esse, audacter agat, non peccatura, etsi forte aliquando materialiter erret. Neve propterea se peccasse putet, quod in singulis occasionibus timide processerit nec recordata sit regulae, quod cum formidine sibi agere liceat. 64 R. 4. Quodsi ceteroquin est persona pia et timorata atque etiam conatum contra scrupulos adhibeat, neque satis proficiat, confessarius eam consoletur: esse aliquando occultam quandam superbiam, qua homo in suae conscientiae pace vitaeque integritate sibi potius quam Deo placere velit; hanc superbiam Deum velle destruere; si Deus ita voluerit, ipsi melius et magis meritorium esse, in tenebris manere, quam mentis pace atque luce integra frui. Quod tamen raro ad­ modum ita omnino obtinet. DE PROBABILITATE. PROBABILITAS RECTE AN FALSO APPLICATA (I). Casns. (18) 1. Leander parochus, qui diu apud aegrotum occupatus erat, sero vespere domum rediit, cum horologium publicum in eo esset, ut mediam noctem sonaret. Breviarium currentis diei usque ad horam Sextam tantum recitaverat, sed audito pulsu horologii, pensum diei utpote elapsi abrumpit et omittit. Attamen cum secundum tempus verum locale non sit ultra 11‘/2 horam, statuit adhuc cenare, quamquam postea Sacrum facere debet. 2. Similiter cum esset in regione, ubi horologia publica tempus dimidia hora tardius indicant, circa horam * / 2 fer. V temporis publici, quod reliquum ll erat breviarii, aliquoties omisit, tum quando inculpabiliter recitationem dis­ tulerat, tum quando fretus horologio publico diutius lusui indulserat; sed privilegio utendi publico tempore nixus carne adhuc vescitur. 3. Saepius etiam noctu via ferrea iter facit. Quando igitur secundum publica horologia Bruxellis est hora II3/,, Coloniae 12’/«» Bruxellis cenam sumit, sequenti tempore matutino Coloniae celebraturus; Bruxellis celebraturus, Coloniae 12'/i vel etiam 123/« cenam sumit. 4. Idem ex testamento informi hereditatem acceptat, ad quam alias ius vel ius exclusivum non haberet; sed legata in testamento scripta, ex eo quod informe sit, solvere non vult. Quaeritur 1° liceatne ex opinionibus probabilibus sibi contrariis non solum alterutra, sed utraque uti, vel mox una, mox altera. 2° quid de Leandro in singulis casibus. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Cum ex supposito omnes opiniones, quae65 in quaestionem veniant, sint vere probabiles, singulis utique licebit uti, atque etiam mox una, mox altera, cum per nullam legis consequenter obligantis laesio fiat. R. 2. Verum in una eademque causa non licebit duas probabili­ tates sibi invicem contrarias adhibere, si per hanc coniunctionem vel opinionis mutationem fit, ut certa aliqua obligatio eludatur vel onus favori annexum excutiatur, seu ut alterutrum ex iuribus vel legibus certo violetur, etsi nescitur quodnam. Cf. Th. m. In 204 205; GénicotSalsmans, Inst. Th. mor. I, η. 81. Ad quaesitum 2” R. 1. In primo casu potuit fortasse Leander, 66 si viribus fessus erat, ob impossibilitatem et cenandi et etiam breviaLchmkuhl, Casui conscientiae. I. Ed. 4. 3 34 De regula actuum humanorum. num absolvendi excusari, cum in munere officii sui impedimentum habuerit maturius horas recitandi: sed ratiocinatio Leandri mala est, neque licuit ob hanc causam et breviarium omittere et cenam ad­ huc sumere, quod utrumque fuerit probabile diem civilem tum iam elapsum esse, tum non esse elapsum. Immo re vera elapsus non­ dum erat; quare, si abstrahimus a Leandri fatigatione, videtur omnino exstitisse obligatio adhuc absolvendi divinum officium diei, eo quod absolvi debeat, quamdiu adest tempus ex se aptum : aptum autem tempus sine dubio adhuc erat. Recte autem indicavit cenam tum temporis sumptam non obstare ieiunio naturali, quod servandum sit ob Missam sequenti tempore matutino celebrandam ; nam illud tempus publicum, quod a vero discrepat, pro media nocte sumere non erat obligationis, sed privilegii seu indulgentiae. — Ceteroqui in hoc casu non agitur proprie de usu probabilitatis, hoc sensu, ac si probabile tantum esset, posse aliquem pro recitando officio divino sequi vel tempus publicum vel tempus naturale. Nam id licet certo, prout libuerit. R. 2. Agendi autem ratio Leandri, qua et divinum officium restans neglegeret et cenam sumeret, magis etiam tum reprehendenda esset, cum propter discrepantiam duorum horologiorum, quorum quod­ nam recte tempus indicaret nesciret, utrumlibet sequi licuisset. In quo casu sane non licebit utrumque simul sequi, quia ex hac utriusque probabilitatis coniunctione sequitur certe alterutrius legis ecclesiasticae laesio. Cf. Lugo, De euchar. disp. 15, n. 46—54. 67 R. 3. In secundo casu certe peccavit Leander, quando primum ob privilegium sequendi temporis publici, etiam a tempore vero differentis, distulit officium divinum, et dein mutato consilio tempus verum sequi voluit, quo propter elapsum diem naturalem officium divinum omitteret Quamquam enim utrumlibet tempus sive verum sive publicum seiunctim probabilis et licita norma est: tamen voluntaria normae iam assumptae mutatio causa est violandae legis certae, ac proin volun­ taria legis certae violatio seu peccatum. R. 4. Quando autem inculpabiliter recitationem officii omiserat, videlicet coactus propter negotia magis necessaria, videtur obligatio­ nem suam pro exstincta habere potuisse, quamprimum secundum tempus verum media nox advenerat, quia ad sustinendam obliga­ tionem non tenebatur id sequi, quod ex sola indulgentia sequi licet: laudabilius tamen erat, etiam tum recitare, quamdiu tempus publicum id permittebat. Sed etsi tempus officii divini iam pro exstincto sumpsit, nihilo­ minus potuit cenam adhuc sumere, quia id erat indulgentiae, ut posset sequi tempus publicum, qua uti sane licebit in rebus favorabilibus. Neque dicas hic eodem modo, ut antea, haberi ex coniunctione utrius­ que normae aliquam certae legis violationem. Id enim nego. Lex recitandi officii re vera non amplius adest, quoniam secundum rei veritatem dies est elapsus; sed neque lex ante Missam servandi ieiunii laeditur, quia, cum haec lex tota sit ecclesiastica, eius interpretatio Probabiliemu» recte vel falso applicatus. 35 pendet ab Ecclesia; haec autnm induisit, ut terminus, a quo inciperet ieiunium naturale, esset media nox sive vera sive horologii publici. Insuper Leander in hac nostra suppositione circumstantias non libere induxit, sed passus est. R. 5. In tertio casu Leander potuit Bruxellis comedere, quia 68 utitur iure et privilegio loci; nihilominus potuit sequenti die Coloniae celebrare. Ieiunium non laesit: laesisset, si tum temporis Coloniae edisset; verum Bruxellis, non Coloniae comedit. — Potuit etiam Co­ loniae comedere, quando ibi tempus publicum erat hora 12 * 4, et nihilominus postea celebrare, idque sive Coloniae sive Bruxellis; quia hoc idem tempus secundum tempus verum (vel secundum tempus me­ dium locale) non erat nisi ll3/<; atqui Leander non tenebatur uti tempore publico, sed potuit uti tempore vero vel medio secundum meridianum loci. — Attamen hora 123/4 non potuit amplius edere et postea Bruxellis celebrare. Laesit enim sine dubio ieiunium natu­ rale, quia non solum secundum tempus publicum, sed etiam secundum tempus verum media nox elapsa erat. Neque obstat, Bruxellis, ubi statuit celebrare, adhuc esse tempus ad comedendum aptum: nam ibi non comedit, neque Coloniae potest uti privilegio seu indulgentia, qua uti posset Bruxellis, si Bruxellis esset. R. 6. In quarto casu iniuste egit. Esto probabile esse utrumque: 69 tum testamentum informe esse validum, tum illud esse invalidum, atque propterea aliquem modo unam, modo alteram opinionem eligere posse: tamen unum idemque testamentum re ipsa validum et invali­ dum esso impossibile est. Quare alterutrum tantum in quolibet casu eligi potest. Quodsi igitur Leander eligat opinionem sibi faventem de talis testamenti valore, non potest simul excutere onus adiunctum solvendi legatum. Ad hanc enim hereditatis partem sibi retinendam nullum iustum titulum habet; non testamentum, quia hoc eam partem alteri tribuit; non legale ius hereditarium, quia, ut supponitur, ex hoc titulo Leandro vel nihil vel saltem minus debetur, ille autem solus est titulus, si testamentum sumatur pro invalido atque e.r eo Leandro nihil capere liceat. PROBABILITAS RECTE AN FALSO APPLICATA (II). Casus. (19) Lucianus sacerdos, distractionibus obnoxius confessione audita graviter dubitat, num poenitentem absolverit; similiter in officio divino recitando cum pervenisset ad finem Nonae, graviter dubitat, num Sextam recitaverit, de qua recitata ne verbuli quidem recordatur. In utroque casu ex communiter contingentibus et ex praesumptione concludit ad valorem actus neque quid­ quam repetit. Quaeritur 1u quae sit vis concludendi ex praesumptione et ex communiter contingentibus. 2° rectene egerit Lucianus. 3* 36 Do regula actuum humanorum. Solutio. Ad quaesitum lra R. Conclusio ex praesumptione et ex com­ muniter contingentibus, nisi accedat ratio positiva contraria, est saltem probabilis, in minore maioreve gradu. Immo si rationes aliae posi­ tivae accedunt, evadere potest moraliter certa. Hinc ubicumque pro­ babilitas facti sufficit, communiter contingentibus et praesumptioni tam diu standum est, dum contrarium probetur vel vehementer sua­ deatur; neque convenit securiora velle quaerere, cum hoc agendi modo anxietati et scrupulis via paretur. Ubi vero certitudo requiritur: ut praesumptioni vel communiter contingentibus stetur, accedant oportet aliae rationes suadentes, quae rationabile dubium contrarii excludant. 71 Ad quaesitum 2m R. 1. In posteriore casu saltem Lucianus recte egit, immo male egisset, si repetivisset quidquam. In officio divino sufficit omnino persolutio vere probabilis. Verum in casu allato ha­ bemus vix non plus quam probabilem pensi solutionem. Si enim attenditur circumstantia, quod Lucianus usque ad finem Nonae per­ venerit, haec moralem quandam certitudinem praebet recitatae Sextae, nisi forte Lucianus saepius deprehensus fuerit in omissa aliqua hora intermedia. At etiamsi aliquoties, tamen raro sese ita deprehendit, nisi nunc specialis ratio dubii accedat, etiam nunc manet probabile Sextam esse recitatam. Cf. Aertnijs, Th. m. 1. 5, n. 40, q. 6; S. Alph.t Th. m. IV 150; Lacroix, Th. m. 1. 4, n. 1235 sq. 72 R. 2. In priore casu ex se absolutio data non est certa, quam­ quam probabilis. Quoniam vero poenitens ius habet ad certam ab­ solutionem, eaque fortasse necessario indiget, per se sub conditione repetenda erat absolutio. Sed accedere possunt aliae circumstantiae, v. g. quod Lucianus recordetur verborum: „in nomine Patris etc." Quodsi consueverit verba absolutionis rite pronuntiare, et solorum ultimorum verborum recordatur: nihilominus moraliter certus est de verbis prioribus seu essentialibus „ego te absolvo a peccatis tuis" etiam pronuntiatis, nec quidquam repetere debet. Si forte agatur de absolvendo moribundo, in hoc casu extremo ea, quae alias ut leviora nec fundata dubia spernenda sunt, ad cautelam considerationem ali­ quam merentur; propterea, si re ipsa levis adfuerit ratio putandi for­ tasse aliud quam absolvendi verbum praemissum, Lucianus totam formam repetat. 70 PROBABILITAS RECTE AN FALSO APPLICATA (III). .STANDUM PRO VALORE ACTUS". Casus. (20) 1. Fabianus protestans ad fidem catholicam reversus in sinum Ecclesiae lecipitur, rebaptizatur sub conditione. Verum eius uxor noluit converti. De eius autem baptismi valorc non nagis constat quam de baptismo Fabiani constiterat : quare nunc dubio circa valorem sui matrimonii angitur. l*robdbHùmu9 recte vel falso applicatus. 37 2. Fabioltw, novennis parentibus orbatus, post aliquot annos in American» proficiscitur. Ubi cum 25 annos natus matrimonium inire velit., de eius bap­ tismo sciscitantur. Testes nulli adsunt, archivum parochiale prioris domicilii flammis absumptum est; Fabiolus ipse nihil audivit umquam, sitne baptizatus necne, gessit se tamen semper ut alii pueri catholici. quaeritur rcctene dubitetur de baptismo. Solutio. R. ad priorem casum 1. Si agitur de ipsius baptismi valore 73 aeternaquo hominis salute in tuto ponenda, sane, quando aliquod, etiam leve dubium de baptismo valide collato post inquisitionem remanserit, baptismus denuo sub conditione est conferendus. Sed non ita, quando agitur de matrimonio, sitne propter defectum baptismi validum necne. Certitudo haberi vel procurari non potest (procuraretur quidem per conditionatum etiam uxoris baptismum con­ sensusque matrimonialis tacitam renovationem; verum quamdiu uxor fidem catholicam amplecti non vult, neque ipsa parata erit ad bap­ tismi repetitionem, neque catholicus quispiam poterit licite eam re­ baptizare); minus etiam matrimonii nullitas coniugumque separatio declarari potest. Sed standum omnino est pro valore actus, seu in ordine ad valorem matrimonii baptismus uxoris plane praesumi debet validus. Ergo quando agitur de valore baptismi in se, validus non prae­ sumitur. Quando agitur de eius valore in ordine ad valorem matri­ monii, validus praesumitur. De utroque habes decreta S. Officii. I. D. d. 20 Nov. 1878 circa baptismi ab haereticis collati re­ petitionem: „si, pro temporum et locorum ratione investigatione per­ acta, nihil sive pro validitate sive pro invaliditate detegatur, aut adhuc probabile dubium de baptismi validitate supersit, tum sub con­ ditione secreta baptizentur." (V. casus II 7.) II. d. 17 Nov. 1830 et 20 Iui. 1840 circa baptismum in ordine ad matrimonii valorem haec sunt decreta: „1. Quoad haereticos, quorum Ritualia praescribunt collationem 74 baptismi, absque necessario usu materiae et formae essentialis, debet examinari casus particularis. ,2. Quoad alios, qui iuxta sua Ritualia baptizant valide, validum censendum est baptisma. Quodsi dubium persistat etiam in primo casu, censendum est validum baptisma in ordine ad validitatem ma­ trimonii. „3. Si autem certo cognoscatur nullum baptisma ex consuetudine actuali illius sectae, nullum est matrimonium." Dein d. 9. Sept. 1868: „proposito dubio, utrum, si dubium de valore baptismi remaneat, et non visum sit opportunum solvere dubium de his, qui sic dubie baptizati sunt, in rebus, quae ad matrimonium spectant, habendi sint, ac si vere et valide baptizati fuerint", llesp.: ,Censendum validum baptisma in ordine ad validi­ tatem matrimonii." 38 75 De regula actuum humanorum. Ad posteriorem casum R. 1. Si Fabiolus ortus est a parentibus vere piis et catholicis, applica decretum Innoc. 111, quod habetur cap. 3X3, 43: ,Et certe de illo, qui natus de Christianis pa­ rentibus et inter Christianos est fideliter conversatus, tam violenter praesumitur, quod fuerit baptizatus, ut haec praesumptio pro certi­ tudine sit habenda, donec evidentissimis forsan argumentis con­ trarium probetur/ R. 2. Nihilominus, si parentes erant acatholici vel catholici quidem sed religionem parum curantes, nostris temporibus certitudo ex praesumptione non habetur: quare tum sub conditione baptismus conferendus esset. DE LEGE. LEGIS ATQUE PRAECEPTI OBIECTA LEGISQUE PROMULGATIO. Casus. (21) 1. Angelica, superiorissa monalium, cum per Concilium À’aticanum infallibilitas Rom. Pontificis dogma declaratum esset, noluit se submittere, donec episcopus, quem se pro superiore habere dixit, promulgationem fecisset. 2. Similiter editum decretum de aperitione conscientiae, quod bene no­ verat, per menses plurimos omnino neglexit, cum episcopus intimationem differret; immo etiam ut ulterius differretur eius publicatio in suis domibus, omnem lapidem movit, permovens episcopum, ut Romam pro suspensione decreti recurreret. 3. Cum in consilio domestico soror quaedam sese opponeret dilatae exsecutioni apostolicarum legum, Angelica ei ex parte sanctae oboedientiae silentium imposuit; quae cum nihilominus in pleno conventu non posset omnino linguam muliebrem continere, sed conqueri pergeret, iussa est, tam­ quam gravis peccati eiusque reservati rea, per mensem a sacramentis et a communicatione cum reliquis sororibus abstinere, pro casu autem relapsus vel istius praecepti violati iniunctum est, ut e statu choristarum ad statum sororum laicarum descenderet. Quaeritur 1° quae sit lex eiusque necessaria promulgatio. 2° quod sit legis vel praecepti obiectum, seu quid et qualiter praecipi possit. 3° quid dicendum sit de singulis Angelicae agendi rationibus. Solutio. Ad quaesitum 1"’ R. 1. Lex a S’. Thoma (Summa theol. 1, 2, q. 90,76 a. 4) definitur: „ Ordinatio rationis ad bonum commune ab eo, qui curam habet communitatis, promulgata , ** pro communitate modo stabili fertur; praeceptum non stabili modo neque per se ad communitatem sed ad singulos dirigitur. Quare lex communitati promulgata esse debet, antequam singulos obliget; praeceptum sufficit, ut intimetur ei, cui datur. Cf. Th. m. I11 145 147. R. 2. Promulgatio legis positivae ex natura sua ea esse debet, ut lex moraliter loquendo in notitiam communitatis venire possit; determinatus modus a superiore eiusque voluntate pendet. Promul­ gatione illa facta eiusque conditionibus a superiore forte additis im­ pletis, lex omnia communitatis membra ligat; si quis eam etiam tum 40 De regula actuum humanorum. invincibiliter ignorat, violat quidem objective legem, sed a peccato excusatur. 77 R. 3. In legibus generalibus Ecclesiae non raro praeter promul­ gationem Romae factam certum temporis spatium vel promulgatio in singulis dioecesibus per ordinarios facienda praescribitur; antea igitur non obligat. Immo si in re disciplinari episcopo videtur lex nova pro loci conditionibus non convenire, potest, etiam quando clausula dilationis non adest, ad S. Sedem recurrere eiusque responsum ex­ spectare, atque interim legem pro suspensa habere. Cf. Th. m. I11 217 et scriptores ibi laudatos Laymann, Suarez, Bened. XIV. R. 4. Verum in rebus fidei si quae lex editur, quamprimum pro­ mulgatio facta est, omnes, qui rei notitiam utcumque habent, statim in conscientia ligantur — idque non solum propter legem ecclesiasticam, sed propter legem divinam et naturalem. Cf. Th. m. I11 217. Ad quaesitum 2m R. 1. Praecipi possunt ea, quae conferre possunt ad illum finem, ob quem exsistit potestas ferendae legis vel praecepti seu auctoritas. Finis legiferae potestatis est bonum com­ mune; finis potestatis dandi praecepta diversus est: sic in paterna potestate finis est bonum educationis filii ordinisque domestici, in potestate religiosa bonum spirituale religiosi et bonum instituti reli­ giosi; limitatur igitur haec potestas speciali fine singulorum ordi­ num. — Abstracte loquendo omnes actus boni et indifferentes ali­ quando conferre possunt ad bonum commune vel ad finem auctoritatis; quare dicitur etiam abstracte loquendo omnes actus bonos vel in­ differentes divisim praecipi posse; in concreto autem solum ea, quae hic et nunc utilia sunt. Uberius enumerantur conditiones legis essentiales sic: debet esse possibilis, honesta, iusta, utilis. Nam 1. ad impossibilia nemo tenetur; immo lex debet esse etiam humano modo possibilis seu non nimis difficilis. 2. ad inhonesta seu divinae legi contraria nulla voluntas humana obligare potest, quia omnis potestas a Deo est, Deus autem ipse sibi contrarius esse nequit. 3. iniusta si quis praecipere vellet, aut inhonesta praeciperet aut in iure suo excederet: sed neutrum validum est, quia ad neutrum Deus potestatem dedit; 4. inutilia non sunt ad finem; sed quae a Deo data sunt, ut auctoritas seu praecipiendi potestas, fine suo demetiuntur. Cf. Th. m. 145; S. Alph., Th. m. I 92 100. 79 R. 2. Utrum autem aliquis actus sub gravi an sub levi tantum praecipi possit, pendet ab eo, utrum graviter an leviter ad finem con­ ferat; quodsi graviter conferat, et quaeris, num re ipsa sub gravi obliget, videri debet, num de superioris voluntate graviter seu plene obligandi satis constet. Generatim censetur superior praecipere pro ipsius rei et finis obiectiva gravitate. Cf. Th. m. 111 240. R. 3. Lex positiva humana vel praeceptum generatim non ob­ ligat ad actus heroicos seu nimis difficiles: quia iam non esset in 78 Regula remota seu lex: conditiones necess. 41 bonum, sed in laqueum conscientiarum. Aliquando tamen, quando est necessarium, aut quando eiusmodi obligandi facultas libere assumpta est a subdito, etiam actus heroici possunt iuberi. Ad quaesitum 3“ R. 1. In primo casu Angelica turpiter erravit. 80 Agitur hic de re fidei. Sola definitione in Concilio Vaticano sollem­ niter facta, res pro quolibet homine catholico confecta erat. Nisi igitur cius stultitia pro excusatione fuerit, qua putabat nondum satis constare definitionem a concilio oecumenico esse factam, graviter omnino peccavit contra fidem. R. 2. In secundo casu facilius excusatur. Agitur enim de re mere disciplinari, eaque a Summo Pontifice ita praescripta, ut ad omnes ordinarios legem mitteret, ulteriorem communicationem et ex­ secutionem curaturos. Potuit igitur paululum exspectare, etsi pri­ vatam novae legis notitiam habuerit. — Immo, quod etiam episcopum promulgare volentem rogavit, ut differret et Sanctae Sedi rationes quasdam contrarias proponeret, peccatum nondum est. Si ergo epi­ scopus re vera putavit rationes Angelicae esse graves, quae recursum ad Sanctam Sedem suaderent, poterat, statim recurrens, interim legis exsecutionem suspendere. Attamen Angelica parata esse debebat, se responso Sanctae Sedis submittere. Neque videtur ab omni culpa immunis esse. Nam sincere intro­ spicere debebat mentem suam et perpendere, utrum zelus purus re­ ligiosae disciplinae an potius zelus propriae auctoritatis et imperandi voluntatis ipsam moveret. Re ipsa sperare non potuit legi adeo uni­ versaliter latae in sui favorem derogatum iri. R. 3. In tertio casu oppositio illa ex parte alicuius sororis facta 81 non erat irrationabilis, si modo modeste facta sit. Sorores subditae ex ipso decreto quodammodo ius habebant, ne res diutius differretur. Si superiorissa ius habere putavit ob graves rationes pro suspensione novae legis recurrere, subditae e contrario ius habebant apud Sanctam Sedem exponere rationes, quae sibi videbantur adesse pro legis ex­ secutione. Quare superiorissa sororem conquerentem non dure repellere debuit, sed publice monere rem ob peculiares rationes adhuc pendere, quantocius eam decisum iri. Praeceptum igitur silentii saltem erat imprudenter impositum; immo si Angelica plus voluit praecipere, quam ut solum pro hoc consessu de ea re sileatur, iussio erat invalida, utpote ius sororum ultra limites restringens et laedens. Verum, etsi validum praeceptum sumimus, quod soror illa continuo paululum oblocuta sit, non debet res gravis putari, quasi de peccato mortali constaret. Quare novam et insignem imprudentiam commisit Angelica, cum tam gravem poenam imponeret. Soror illa quidem scandali vitandi causa debebat interim acquiescere; sed confessarius, cum primum monasterium accederet, debuit omnino curare, ut soror ilico sacramentis recipiendis restitueretur et pax cum superiorissa componeretur. Iussio vero descendendi e statu choristarum ad statum sororum laicarum ex defectu aptae materiae est invalida. Superiorissa enim 42 De regula actuum humanorum. non potest nisi intra regulas et institutum praecipere, i. e. secundum illud institutum religiosum, quod subditae per vota assumpserunt. Quae autem in numerum choristarum assumuntur, non voverunt vitam agere in numero laicarum, nequo vice versa. LEGES VITIO AFFECTAE. Casus. (22) Remigius sacerdos relegatus e patria per leges religioso-politicas nihilo­ minus saepe fines regni, mutata veste, ingreditur, etiam animi relaxandi causa, ibique incognitus sacras functiones exercet, atque gaudet quod impune po­ tuerit leges neglegere. Quod Paulus, vir catholicus timoratus, in officio publico constitutus, cum cognoscat, dissimulat quidem, sed scandalizatus miratur, quod Remigius leges a legitima auctoritate latas, quas licite possit, non observet; eumque per amicum rogat, ut in posterum abstineat, ne, si apud se denuntietur, ipse poenam pro officio suo et conscientia infligere debeat. Cui Remigius iocando respondet se neque leges neque poenas timere: nam si mulcta imponatur, sibi elavem praesto esse, quae pro hac solvenda Pauli aerarium aperiat; si career, se brachia et arma habere, quae se de­ fendant. Quaeritur 1° quid iudicandum sit de istis legibus et poenis. 2° recteno Remigius egerit, an Paulus recte scandalizetur. 3° possitne Remigius, quae iocando minatur, serio exsequi. Solutio. 82 Ad quaesitum 1™ R. 1. Leges illas veras leges esse nondum sequitur ex eo quod a potestate alioquin legifera exortae sint. Secus etiam edicta Diocletiana contra Christianos verae leges fuisse dicendae essent. lam supra dictum est ex S. Thoma legem quoad defini­ tionem et essentiam suam continere haec elementa, ut sit „1. ordi­ natio rationis, 2. ab eo qui curam communitatis habet, 3. promulgata . ** Ut sit ordinatio rationis, debet esse a) honesta, b) iusta, c) utilis. Quorum elementorum si unum aperte deest, ea quae pro lege ven­ ditur, nullatenus est lex; in solo dubio praesumptio stat pro legi­ timo superiore. At ex elementis hic enumeratis in legibus, de quibus sermo est, pleraque, non unum tantum, aperte desunt. 1. Non sunt vero ot recte ordinatio rationis; nam multiplici capite non sunt iustae: laedunt ius superius Ecclesiae, ius sacerdotis, ius populi catholici — immo fortasse sacerdotem ad inhonesta et illicita adstringere tentant; hinc neque honestae neque utiles sunt. 2. Non proficiscuntur ab eo qui curam communitatis habet, seu ab auctoritate legitima. Nam curam rerum religiosarum atque curam communitatis religiosae non habet auctoritas civilis. Hinc minus adest legitima auctoritas, quam si gubernium gallicum leges condere vellet pro imperio Germaniae. R. 2. Quodsi leges ipsae qua prohibentes invalidae seu nullae sunt, etiam poena transgressoribus constituta non iure infligitur, sed est iniusta, seu leges istae etiam qua poenales invalidae et nullae sunt. Régula remota seu lex: lex vitiata. 43 Ad quaesitum 2“ R. 1. Remigius reus legis violatae non est;83 nam lex invalida non est lex. Ergo sive relaxandi animi causa sive propter spirituale aliorum auxilium in patriam rediit, nulla aderat in conscientia legis transgressio. Gaudium igitur de poena a se non repetita est plane innoxium idque eo magis, quod ne gaudium quidem de laesis illis legibus inanibus sit ullatenus ex se malum. Neque enim verum est indiscriminatim in omnibus licitis superiori iubenti vel prohibenti oboediendum esse ex obligatione: id solum obtinet, si in hac ro vere superior est et iuste praecipit. Alias obligatio, si qua est, est per accidens, ne maiora fiant mala vel scandala. — Immo si Remigius est sacerdos in cura animarum, v. g. ut parochus constitutus, potius debuit, quantum potuit, sacris functionibus in­ cognitus vacare. R. 2. Ergo scandalum Pauli non est fundatum. Neque generatim hominibus catholicis talis agendi ratio scandalo, sed aedi­ ficationi est. Si Paulus id, quod homines etiam inculti capiunt, propter falsam animi culturam non capit, instrui debet, ut scandalum pusillorum deponat; quod si nolit deponere, erit iam scandalum pharisaicum, propter quod evitandum ne convenit quidem, ut actiones bonae omittantur. R. 3. Poenas igitur Paulus injuste minatur. Recte egit hucus­ que dissimulando, quia legum iniustarum exsecutorem se facere non tantum non est obligatio, sed per se ne licet quidem. Potuit tamen monere et rogare Remigium, ut vel, si posset, abstineret vel caute ageret, ne ipse Paulus in difficultates coniceretur. Ad quaesitum 3“. Quaestio proposita potius sic reformetur:84 a) Estne Paulus, si Remigio mulctam imponat, propter laesam iustitiam restitutioni obnoxius? b) Potestne Remigius, si quaeratur ad capiendum, positive resistere? Quare R. 1. Ad a) affirmative respondendum est, si actio Pauli est 1. iniusta objective, 2. idque cum reali effectu. 3. atque theologice graviter culpabilis. At est. re ipsa 1. objective iniusta, 2. cum reali effectu, quam primum Remigius solvere coactus est, 3. de culpa theologica ex se quidem dubitari nequit (cf. Th. m. I11 1148). Potuit autem Paulus propter subiectivam ignorantiam excusari. In quo casu ipse per se quidem restitutionem facere non obligaretur; verum Re­ migius in habendo recursu ad Paulum non videtur supponere debere hanc bonam fidem. Quamquam enim convenientius ad principaliores suos damnificatores, ad auctores iniustae legis dico, recursum sumit, licebit tamen quaslibet causas maxime primarias iniusti sui damni, si ad alios difficile est recurrere, pro compensatione convenire. R. 2. Ad b) responderi debet cum distinctione. Cum causa pu­ niendi Remigii sit aperte iniusta, idque omnibus prudentibus pateat, resistentia etiam positiva, sine proprie dicta laesione ministrorum, non est illicita, si fieri potest efficax. Si vero inefficax esse prae­ videtur, aut si scandalum excitaretur, potius omitti deberet. Cruenta autem defensio vel ministrorum vera laesio ex eo maxime generatim De regula actuum humanorum. illicita evadet, quod maiora mala causet atque publicos tumultus ex­ citet. Quare si Remigius brachiis et armis uteretur non ad inferenda mala, sed ad solas minas incutiendas, facile excusaretur ab omni ccato. Cf. Th. m. I11 978. ACTUS INTERNI UT LEGIS MATERIA. Casus. (23) In concilio provinciali statutum est, ut singuli sacerdotes quovis mense Missam celebrent pro necessitatibus dioecesis atque eadem intentione rosarii recitandi indulgentias pro defunctis offerant, alternis saltem annis sacrum secessum peragant. Ausonius approbans opinionem, secundum quam Ecclesia non possit praecipere actus internos, Missam non applicat, in rosario re­ citando mysteriorum meditationem omittit, secessum, meditationibus praecipue peragendum, non facit. Alfredus episcopus ex eo, quod ipse sit inter legis­ latores, se praeceptis illis non habet obstrictum. Quaeritur 1q num Ecclesia possit praecipere actus internos. 2° excuseturne agendi ratio Ausonii. 3° quid de Alfredi ratiocinatione sit tenendum. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Si agitur de actibus mere internis sim­ pliciter praecipiendis per auctoritatem ecclesiasticam ut humanam, sunt duae sententiae, alia negans, alia affirmans. Posterior meliore videtur ’ niti ratione; auctoritate gravi neutra caret. Cf. Th. m. I11 221 sqq. R. 2. Verum extra controversiam est Ecclesiam posse praecipere eos actus internos, qui cum externo faciant actum mixtum, vel qui sint complementum actus externi rite et convenienter perficiendi. R. 3. Simul extra controversiam est posse praecipi actus etiam mere internos conditionate, v. g. sub conditione quod aliquis favore indebito frui velit. R. 4. Etiam extra controversiam est Ecclesiam, quatenus sit instrumentum divinae potestatis vel interpres legis divinae, actus mere internos imponere vel eorum obligationem declarare posse, v. g. actum fidei in dogma revelatum. 86 Ad quaesitum 2m R. 1. Quoad Missae celebrationem et appli­ cationem omnino dici debet Ecclesiam hanc posse praecipere: nam etiam applicatio est ipsius externi operis, celebrationis, complementum. De facto etiam imposuit parochis applicationem Missae diebus domi­ nicis et festis, sive eam legem dicis ecclesiasticam sive divinae legis determinantem. Quare Ausonius recte non egit. — Verum episcopus sobrie omnino procedere debebit in iniungendis eiusmodi oneribus, maxime si sacerdotes tenui salario annuo fruuntur, ne eos privet facultate pro sustentatione sua ex stipendiis Missarum complementum quaerendi. Atque re vera ipse S. Pontifex, cum in gravissima causa occasione Vaticani Concilii speciales Missas de Spiritu Sancto iniungeret, applicationem tamen Missae liberam reliquit. 85 Regula remota seu lex: legis obiectum. 45 R. 2. Quoad rosarium videtur quidem Ausonius satisfecisse epi­ scopali legi, cum recitaverit rosarium, neque indulgentias censetur episcopus voluisse offerri pro defunctis nisi conditionate, si quas per suam quisque recitationem lucretur. At de ipsis indulgentiis, quasi Ecclesia pro earum acquisitione non posset internum actum meditandi praescribere, male argumentatus est Ausonius; nam agitur de favore, quem Ecclesia nemini debet; quo qui frui vult, conditiones impositas omnino implere tenetur. R. 3. Neque rectius sentit Ausonius de secessu alternis annis 87 praescripto. Praeterquam quod ex praxi Ecclesiae satis ostenditur Ecclesiam posse hunc iniungere (cf. praeter Bullam Apostolicae Sedis ser. V seu de suspensionibus, art. 7; S. C. C. 20 Sept. 1878 in Act. S. Sedis XII 609 sqq; Wernz, Ius decretal. II, n. 182), ipsa natura rei id docet. Sacer ille secessus non est aliquid mere internum. Quamquam ut rite fiat, internis actibus, meditatione, conscientiae discussione etc. compleri debet: eiusmodi complementa ab Ecclesia simul exigi posse nullus est dubitandi Jocus. Ad quaesitum 3“ R. 1. Alfredus lege quidem non tenetur; verum88 id oritur ex alia causa quam ipse putat. Concilium provinciale altior est auctoritas, singulis episcopis superior: quare ipsis episcopis legem imponere potest, neque ipsi sunt quoad hanc ut legislatores in lege sua. At concilium provinciale in casu enumerato legem illam im­ posuit sacerdotibus, qua voce in favoralibus episcopi comprehenduntur, non in odiosis. R. 2. Ceterum legislator sua quidem lege formaliter non li­ gatur; verum materialiter ea tenetur nihilominus, quamquam per se non sub gravi; immo, exsistente rationabili causa, tenetur nulla­ tenus. Communiter scilicet dedecet caput discrepare a membris, immo boni exempli aedificatio postulat, ut non sine causa superior se eximat ab iis, quae pro subditis constituit. Hae rationes etiam in nostro casu similiter commendant observationem illarum legum etiam pro episcopis. PEREGRINI QUOAD LEGES OBSERVANDAS. Casus. (24) Drusus, cum esset ex itinere in vicina dioecesi. non celebravit die 13 Augusti festum S. Cassiani, patroni loci, neque die 14 ieiunium neque die 15 festum Assumptionis, quod in sua patria sequenti dominica celebratur: cum peregrini legibus loci non teneantur. Neque ieiunavit sequenti sabbato, quod extra patriam patria lego non ligetur. In Quadragesima autem, cuius ieiunia in patria eius severius observantur, ex industria se in vicinam dioecesim confert atque carnibus vescitur. Quaeritur 1° quomodo peregrini teneantur legibus loci et patriis legibus vel utriusvis privilegiis fruantur. 2U quid indicandum sit de praxi Drusi. 46 De regula acinum humanorum. Solntio. S9 Ad quaesitum 1" R. 1. Communiter censentur leges esse terri­ toriales hoc sensu, ut afficiant incolas loci, i. e. qui in loco domicilium vel quasi-domicilium habent. Cf. S. Alph., Th. m. I 156. Quare pro­ babiliter non tenentur legibus localibus peregrini, cum non sint loci incolae vel subditi, nisi forte aut speciales leges pro ipsis peregrinis latae sint aut agatur de rebus, in quibus iustitia hanc legum obser­ vantiam postulet. Cf. S. Alph. 1. c. I 156, dub. 2. R. 2. Sed neque tenentur probabiliter peregrini legibus patriis particularibus, siquidem legibus tenentur mediante territorio. Potest autem exceptio statui, ac re vera quaedam est exceptio in poenali lege reservationis casuum seu criminum, et erat, specietenus saltem, in lege contra clandestina matrimonia. Cf. S. Alph. 1. c. I 157. 90 R. 3. Verum aliud est de legibus particularibus, aliud de legibus universalibus. Lege universali tenentur peregrini, etsi ab ea dispen­ satum sit pro territorio patrio, nisi simul dispensatum sit pro loco, ubi actu versantur. Nam possunt uti iis privilegiis et dispensationi­ bus, quae exsistunt in loco ubi versantur, cum aequiparari incolis non teneantur quidem, sed possint; uti non possunt iis dispensationibus vel iis dispensandi modis, quae vigent in ipsorum patria. R. 4. Personalis dispensatio, quae alicui facta est, eum ubique comitatur. Atque etiam personale praeceptum eum ubique stringit. Cf. Th. m. I11 233 sqq. 91 Ad quaesitum 2“ R. 1. Drusus non observando festum S. Cas­ siani per se non peccavit; potuit peccare per accidens propter scan­ dalum, si publice requiem festivam violaverit. R. 2. Debuit die 14 ieiunium, die 15 festum Assumptionis peragere: quia lege universali hisce diebus ieiunium et festum ob­ servandum est; quod autem transferantur ad sabbatum et dominicam sequentem in eius patria, id fit per dispensationem, qua Drusus uti nequit extra patriam. Quodsi die 14 ieiunium observasset et sequenti sabbato redux esset in patria, ibi a ieiunio — secluso scandalo — excusaretur, quia non tenetur bis idem praeceptum implere. R. 3. Quod in Quadragesima transire solet in locum, ubi benignior est dispensatio, ut ibi carnes edat: per se quidem laudabile non est; attamen, cum utatur iure suo, peccatum non committit. QUI LEGIBUS SUBIECTI (I). Casus. (25) Cudbertus famulus delectatur in provocando puero quadrimulo ad iram et blasphemias, ad contumeliosa et turpia verba; feriis VI ei et fratri sexenni rationis plene compoti carnes edendas praebet, a Sacro diebus festis eos arcet, ne tam diu impurum aera haurire debeant. Quaeritur 1° quinam sint subiecti legis sive naturalis sive positivae. 2° quomodo Cudbertus peccaverit pueros ad violationem legum inducens. Regula remota seu lex: qui legi eubiaceant. 47 Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Legi naturali subiectus quisque est, eo 92 ipso quod naturam humanam habet. Habent autem naturam humanam etiam infantes, amentes. Et quamquam ipsi naturalem legem violare nequeunt, in iis nihilominus ab aliis potest violari : quod facere nefas est. Cf. Génicot-Salsmans I, η. 93. R. 2. Legi positivae subiacent ii, qui, habitualiter ratione com­ potes, ad eam communitatem pertinent, pro qua lex lata est. Positiva enim lex non dirigit naturam, sed membra communitatis, quae ad bonum commune conferre possunt. Conferre autem non possunt, qui habitualiter non aut nondum humano modo agere possunt. Hinc ei subiacent quidem dormientes, ebrii, ad tempus seu intercalatim mente turbati; non subiacent perpetuo amentes, infantes ante usum rationis. Immo quoniam lex humana ea respicit, quae communiter contingunt, pueri non censentur subiacere legi humanae (ecclesiasticae) ante sept­ ennium completum; post completum septennium subiacent, nisi certe constet eos usum rationis nondum habere, vel Ecclesiam positive nolle eos ante maiorem aetatem sua lege obligare. Ita satis pro­ babiliter. Cf. Th. m. I11 226 sq 229 sq; Marc, Instit. Alph. I 195. R. 3. Lego humana favorabili, quae nihil imponit agendum, sed confert donum vel aliquid acquirere concedit, etiam ii. qui ratione nondum vel habitualiter non utuntur, nihilominus frui possunt. Ad quaesitum 2” R. 1. Cudbertus male egit provocans pue-93 rulum ad iras et blasphemias: haec enim, utpote intrinsecus mala, lege naturali prohibita sunt; neque ex eo, quod puer iste sensum nesciat, desinunt esse contra honorem divinum. Cudbertus igitur in puero legem naturalem laedit. Cf. S. Alph. 1. c. I 153; Lacroix, Th. m. 1. 3, p. 1, n. 255. R. 2. Quoad verba in homines contumeliosa, si iocando Cud­ bertus ea puerum docet et proferre facit, veram contumeliam non continent, atque hac ratione a gravi peccato Cudbertus excusatur; prohibendus tamen est, cum non deceat puerulum istis assuescere. — Quoad turpia verba, haec in Cudberto illicita sunt, et si graviter turpia sunt atque audientibus scandalum vel turpem delectationem secum ferunt, mortaliter illicita. Cum eorum interna malitia autem ex intentione dependeat, in puero, qui intentionem habere nequit, proprio dicta legis violatio non habetur, nisi alii audientes ad turpia excitentur. R. 3. Pueri isti ad legem abstinentiae et audiendi Sacri non­ dum tenentur, in rigore no puer quidem sexennis, etsi plenum usum rationis habeat. Nihilominus Cudbertus vituperandus est. quod maxime sexennem illum puerum non paulatim assuefaciat ad leges ecclesiasti­ cas; immo si ille, qui usu rationis iam plene utitur, solet generatim leges non observare, periculum est, ne etiam postea, septennio com­ pleto, eas parvi pendeat. 48 De regula actuum humanorum. QUI LEGIBUS SUBIECTI (II). — ACATHOLICI. Casus. (26) Carolus, homo dives, multos habet sub se operarios pro fabricis et pro colendis agris conductos, catholicos et protestantes, graeco-schismaticos et iudaeos. Cum suo quisque ritu vivere neque lucro diurno carere velit, diebus festis iis consuetos labores mandat, exceptis catholicis et schismaticis pro suis respectivis festis, quae diverso tempore celebrant; iudaeos autem, qui sabbatis vacant, etiam diebus dominicis laboribus in fabricis et agris occupat: quod sibi eo gratius est, quia hoc modo sine interruptione machinae moveri possunt. Quaeritur 1° acatholicine subiaceant legibus Ecclesiae. 2° liceatne iis diebus vetitis labores injungere vel carnes dare. 3° quid de Carolo eiusque agendi ratione dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Acatholici non-baptizati seu non christiani legibus Ecclesiae non subjacent, quamdiu fidem non susceperunt; sub­ jacent tamen legi divinae fidem amplectendi atque Ecclesiae Dei se aggregahdi. Cf. Th. m. In 228. R. 2. Acatholici baptizati per baptismum Ecclesiae ita aggre­ gati sunt, ut eius jurisdictioni et legi subiaceant, etiam si quando per excommunicationem ab intimo cum Ecclesia nexu seiuncti sint. Cf. ib. R. 3. Quamquam objective hi legibus Ecclesiae subiecti sunt, subiective per harum legum transgressionem plerumque non peccant, quia hanc subjectionem solent plane ignorare. Immo sunt theologi, qui censeant praesumi posse. Ecclesiam nolle haereticos iis legibus ligare, (piae directe ad individualem sanctificationem tendant, ut sunt leges ieiunii, festorum, similium. Cf. Marc, Instit. Alph. I 198. 95 Ad quaesitum 2“ R. Ii qui legi ecclesiasticae non subjacent, sicut ipsi non peccant aliquid legi contrarium agendo, ita etiam ab aliis ad hoc induci per se possunt sine peccato. Eos vero, qui ob­ jective legibus subjacent, inducere non licet ad eiusmodi actionem : nam ne obiectivum quidem peccatum sciens suadere ulli homini possum. Cf. Th. m. 1. c. 96 Ad quaesitum 3“ R. 1. Per se non potuit Carolus sua sponte protestantibus labores serviles imponere diebus per Ecclesiam festivis. Nam etsi praesumi possit Ecclesiam nolle ipsos protestantes lege illa ligare, ne ansam peccandi augeat: sumi nequit Ecclesiam id etiam fidelibus catholicis concedere, ut protestantibus labores imponant, eo quod requiei festivae turbatio in tali casu non a solis haereticis, sed etiam a domino catholico proficiscatur. Si vero haereticis ipsis per­ suasum est se legibus catholicis non ligari, atque ipsi ex sua parte suo nomine labores in diebus festivis peragere volunt: Carolus eo facilius acquiescere poterit, quo magis sumi potest Ecclesiam ipsos 94 Regula remota seu 1er: excusatio. 49 illos haereticos in se sumptos ligare non velle. Attamen, ut postea dicam, videri debet, num forte ratio scandali dandi postulet severiorem indicandi modum, vel num labores ut a domino profecti appareant. R. 2. Quod autem graeco-schismaticos sinat graeco ritu dies festivos eligere, laboraturos in diebus pro Latinis festivis, ex se non est legis laesio. Subiecti utique sunt legibus Ecclesiae, sed non alio modo quam ipsi Graeci seu Orientales uniti: qui disciplinaribus La­ tinorum legibus non tenentur, sed suas proprias leges, sua festa, suum kalendarium nondum reformatum sequuntur. R. 3. ludaei vero non ecclesiastica lege sed naturali obligantur; quare diem dominicum pro requie eligere non tenentur, et si aliquem diem pro cultu divino — id quod naturalis lex suadere videtur — observant, diebus dominicis et Christianis festis labores iis possunt imponi. R. 4. In omnibus tamen Carolus videre debet, ne sua agendi ratione publicam requiem festivam turbet, neve aliis scandalo sit. Quod si ex loci temporisque circumstantiis timendum est neque opportuna declaratione valet auferri, potius ipse abstinere debet ab iis, quae per se sibi licet agere. CAUSAE A LEGE EXCUSANTES. Casus. (27) Cano foria VI vespere cum amicis suis ita laute bibit, ut timeret, ne per plures dies inde aegrotaret. Quod accidit, ita ut die dominica et sequenti festo Sacrum audire non potuerit. Nuper iter roman um suscepturus, quo citius et commodius proficisceretur, sabbato vespere Coloniae currum vaporeum ascendit et via recta sine interruptione iter prosequens fera II circa meri­ diem illud finivit; nullibi opportuno tempore tam diu currus stetit. ut die dominica Sacrum audiri potuerit. Cum ieiunium valde abhorreat, tempore ieiunii solet se gravibus laboribus addicere, ut a ieiunio excusetur; eadem intentione nuper in Quadragesima se laboriosae curae aegrotorum in hospitali sponte addixit, quo et laudem piissimi viri et libertatem a ieiunio sibi comparavit. Quaeritur 1" quae sint causae a legibus observandis excusantes. 2° liceatne eiusmodi causas excusantes ponere atque ita se a lege observanda liberare. 3° quid de Cunone dicendum sit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. A lege negativa naturali numquam datur 97 excusatio, cum haec versetur circa intrinsecus mala. R. 2. A lege affirmativa, maximo humana, generat im excusat incommodum seu damnum relative magnum per accidens in casu par­ ticulari cum observatione legis coniunctum, i. e. magis aut minus grave, quo gravioris vel levioris momenti sit ipsa res praecepta. Elbel, Con­ ferent iac p. 1, n. 298: FPotestas humana regulariter non potest obligare Lrhmktdil, Casns conscientiae. I. Ed. 4. 4 50 De regula actuum humanorum. aacramentis bono exemplo aliis praeibat. Sed cum altioribus studiis incumberet, liberiorem vitam edoctus malisque sociis seductus mores omnino in peius mutavit, indulgere coepit potationibus et immunditiis. Orationem iam nauseat, ad sacramenta vix tempore paschali accedit, atque demum eo devenit, ut dolerot coelum abnegatione et pugna esse comparandum, feliciora aestimaret bruta, quae sine periculo cruciatuum inferni voluptatibus possent indulgere. Tandem gravi morbo correptus, cum ad vitae exitum properet, post multos conatus sacerdotis in reconciliationem cum Deo ineundam consentit, paratus ad confessionem necessariam. Cf. lleuier, Casus ad Neo-conf. cas. 15. Quaeritur 1° quae sit acedia, quae varia eius peccata. 2° quomodo Firmundus acedia graviter peccaverit. 3° quae sint contra acediam remedia commendanda. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Acedia in genere sumpta est taedium 167 seu tristitia de bonis spiritualibus, quatenus cum labore et difficultate comparari debeant, adeoque taedium et remissio in exercitiis reli­ gionis et pietatis. R. 2. Quatenus sic generatim sumitur, per eam peccatur, quando et quatenus exercitia religionis vel diversarum virtutum, cum prae­ cepta sunt, negleguntur; atque iis peccatis gravitate et specie distinctis peccatur, quae inveniuntur in horum praeceptorum omissione. R. 3. At speciale aliquod peccatum acediae committitur, si tri­ stitia haec voluntarie concipitur circa bonum divinum divinamque amicitiam cum labore comparandam : quod est peccatum omnino mor­ tale neque admittit, ut per se patet, materiae parvitatem. Ad quaesitum 2" R. 1. Quod dicitur Firmundus in vitia delapsus 168 orationem nauseare et ad sacramenta vix tempore paschali accedere: ex hoc solo mortale peccatum constituere potest, quod orationem adeo neglegat, ut ne graviter quidem praeceptas preces persolvat vel ne in tentationibus quidem gravibus ad orationem confugiat: in quo posteriore casu peccat eo peccato, quod succumbens tentationi committit. — Neglegenti susceptione sacramentorum novo aliquo peccato mortali non peccat, si ro vera paschali tempore dignus accedat: alias peccat iis peccatis, quibus succumbit et contra quae vel in aliis piis exercitiis vel in frequent ioro sacramentorum susceptione remedium invenisset. R. 2. Quod vero tristitiam libere sustinuit de coelo per labores comparando, id denotat tristitiam de bono divino, divina amicitia et fruitione beata; etsi haec tristitia do bonis illis capiatur non propter se sed propter labores adiunctos, tamen verum est et gravissimum peccatum acediae proprie et presse dictae. R. 3. Similiter quoties Firmundus voluntarie aestimavit feliciora bruta quam se ipsum, cui finis constitutus sit aeternus in Deo pos­ 86 De peccatis. sidendo sed per labores huius vitae comparando: toties graviter pec­ cavit illo peccato verae et propriae acediae. 169 Ad quaesitum 3“ R. 1. Ad acediam excutiendam per se sufficere deberet vel levis cogitatio de immensis illis bonis, quae in fruitione Dei aeterna et imperturbabili habentur, et de summa infelicitate at­ que horrendis malis, quibus involuti iacebunt per totam aeternitatem quicumque beatitudinem aeternam pessumdederint. Quodsi humana infirmitas hisce cogitationibus non ita facile per­ cellitur, adhibenda est seria de iis meditatio cum humili oratione, ut Deus mentem illustrare, voluntatem excitare dignetur. R. 2. Praeterea expedit oculos conicere in ea, quae Christus Dominus, Dei Filius, fecerit atque pertulerit, ut aeterna bona nobis compararet; et in ea, quae tot sancti pertulerint, ne iis bonis exciderent. R. 3. Demum augenda est spes et fiducia, eo quod Deus pa­ ratus sit nos iuvare atque impense cupiat nos suorum bonorum par­ ticipes reddere. GULA. Casus. (48) Calinus, cum et proprio labore atque ingenio et insperata hereditate magnas divitias acquisiverit, statuit labori valedicere et genio suo vivere. Quare magnificis exstructis aedibus quotidie epulatur splendide, non raro parat magna convivia atque exquisitis cibis et vinis hospites recreat; ipse dolet, quod non saepius possit comedere; cum stomachus id non ferat, medicamenta quaerit, quae acuant appetitum vel etiam, quando nimis lente effectum pro­ ducunt, quae vomitum provocent, quo denuo possit epulis frui. Quaeritur 1" quae sit gula eiusque malitia. 2° quomodo Calinus peccaverit, quidve ei iniungendum. Solutio. 170 Ad quaesitum l01 R. 1. Gula est inordinatus appetitus cibi et potus, qui ex se, quando aliud non accedat, peccati venialis malitiam non superat. R. 2. Peccatum autem aliquod committitur quolibet excessu in cibo et potu. Quinam sit excessus, ex fine cibi et potus patet. Sunt enim hi ad sustentandas et reficiendas vires. Quare excessus fit, si vel a) usus alimentorum extenditur ultra id, quod ad convenientem sustentationem virium pertinet; b) si quaeritur non sustentatio sed sola voluptas: voluptas enim non finis est sed medium, quo facilius et melius sustentatio quaeratur. Varii igitur modi peccandi per gulam enumerantur generatim (ex S. Gregorio „Quinque modisu 22, dist. 5 de consecr.) 1. comedere praepropere, 2. pretiosiora, quam par est, 3. exquisitius praeparata eligere, 4. mensuram excedere, 5. avidius vel ex mera voluptate comedere. R. 3. Peccatum mortale ex gula committi potest: 1. si excessus lit modo vere scandaloso et indigno: 2. si quis excessu vel excessibus Peccata capitalia: Gula. — Ebrietan. 87 frequentibus grave valetudinis damnum sibi infert; si 3. adeo vili voluptati indulget, ut in ea quasi finem vivendi constituat. Λι> quaesitum 2m R. 1. In omnibus iis, quae de Calino narrantur, 171 deprehenduntur certo inordinationes peccaminosae. Sed quoniam ma­ ximi refert scire, num vel quando Calinus peccet mortaliter, censeo: 1. peccatum mortale ex se non est splendide epulari; minus etiam hospites splendido convivio recreare, cum hoc sine omni peccato fieri possit. Videtur tamen Calinus etiam sub hospitalitatis specie ex­ cessum committere. 2. Dolere Calinum. quod non saepius possit com­ edere, denotat turpem quidem gulam : nondum tamen dicit ex se grave peccatum, etsi huius peccati possit esse causa vel index. 3. Idem dicendum est de eo, quod medicamenta sumantur ad acuendum ap­ petitum, si hoc fit, ut casus innuit, ad sumendos cibos copiosiores, quam convenit; aliter sane, si quis, propter stomachi debilitatem ferendorum ciborum eorumve copiae convenientis commode con­ coquendae impar, sumat medicamenta ad stomachum confortandum. R. 2. Quod autem Calinus, ad eum finem ut denuo edere possit 172 et gulae servire, vomitum provocat, generatim censetur inordinatio gravis, eamque Reuter, Neo-confess. n. 84, sine haesitatione mortale dicit peccatum; alii tamen id in dubio relinquunt vel mortale peccatum c.r se esse negant. Cf. S. Alph., Th. m. V 73; Ballerini-Palm., Opus th. m.3 I n. 717. Hinc est cur ex toto agendi ratione Calini timor non levis con­ cipiatur, ne in gula quasi finem vivendi constituat atque ita con­ tinenter in gravi peccato vivat. — Ceterum Calinus etiam in plena otiositate videtur vivere, quae certo certius eum in multas tentationes atque in ipsa peccata gravia coniciet. R. 3. Imprimis Calino iniungendum est, ut illum ultimum ex­ cessum omnino omittat atque in genere a sumendis mediis, quibus ultra modum acuat ciborum appetitum, abstineat. — Dein serio per­ pendat hominis vitam longe altiorem finem habere quam infimis istis voluptatibus cum brutis nobis communibus inhaerere; recogitet, quae et cpianta Christus Dominus pro hominum, etiam singulorum, salute perpessus sit, et quomodo hominis christiani sit per crucem et pra­ varum cupiditatum abnegationem Christo similem fieri et aeternae beatitudinis ius sibi comparare; in mentem reducat miseriam tot aliorum hominum, fratrum suorum, qui fame premantur vel pereant, quos eleemosynis ex superfluo erogatis sibi apud Deum advocatos et propitiatores constituere potest, sed quos accusatores habiturus est. si pergat profusa sua luxuria eos quasi suo victu privare. EBRIETAS. Casus. (49) Ansgarius magnam copiam vini adusti bibit contra venenum morsu serpentis haustum, ita quidem, ut non solum per diem et noctem gravissima ebrietate sopitus iacerct, sed etiam periculo se exponeret in isto statu ebrie- 88 De peccatis. tatis decedendi; alias ad convivium invitatus, cum nausea quidem, sed propter importunas invitationes ad ebrietatem usque aliquoties bibit; induxit etiam alios ad ebrietatem 1. ut se liberaret a custode carceris, 2. ut ab hospite expiscaretur aliquod secretum, 3. ut latrones, qui notabilem pecuniae summam a se abstulerant, deciperet et vinctos policistis tradere posset. Quaeritur 1° quid sit ebrietas et quale peccatum. 2° liceatne alios ad ebrietatem inducere. 3° quid in singulis casibus Ansgarius peccaverit. Solutio. 173 Ad quaesitum 1u* R. 1. Ebrietas est immoderantia in potu usque ad privationem usus rationis. Quod aliqui addunt «voluptatis ** , causa eatenus ad ebrietatis peccatum pertinet, quatenus internus talis pota­ tionis finis ex seso tendit ad voluptatem ; necesso tamen non est, ut potitans ipse etiam subiective voluptatem experiatur vel intendat. R. 2. Ebrietas imperfecta, quae solum nonnihil perturbat ra­ tionem, non penitus eius usu privat, ex se peccatum non mortale, sed veniale est; perfecta, quae pro notabili tempore ratione privat seu usum rationis impossibilem facit, ex se iam est mortale peccatum: (neque impeditur peccatum mortale ex eo, quod quis post potum, antequam privatio usus reapse adfuerit, somno se committat, si modo ille status sequatur, in quo ad usum rationis revocari non amplius possit). Cf. Th. m. I11 892. R. 3. Ebrietas etiam imperfecta aliunde non raro peccatum mortale evadere potest, videlicet propter effectus vel actus ex ebrie­ tate praevisos. Cf. Th. m. I11 74 et 894 sq. 174 Ad quaesitum 2“ R. 1. Alios inducere ad ebrietatem ita fieri potest, aut ut alii scientes ebrii fiant vel bibentes ad periculum ebrie­ tatis advertant, aut ut nescientes ebrietatem patiantur. In priore casu infertur quidem damnum spirituale, i. e. peccatum mortale, sed ei, qui non est invitus; in posteriore casu infertur damnum temporale, sed ei, qui invitus est. — Insuper adverti debet aliud esse proprie inducere, aliud solam occasionem praebere. R. 2. Aliquem proprie inducere ad ebrietatem, eumque scientem seu advertentem, est inducere ad peccatum : quod licere non potest, nisi agatur de eo, qui secus gravius peccatum commissurus sit, ad id iam determinatus. In quo casu eius peccatum non promovetur, sed diminuitur; quodsi eo fine ago, ego nihil mali intendo, neque quidquam mali committo sed solam efficio mali diminutionem. Cf. Th. in. 111 894; S. Alph., Th. m. V 77. Alias committitur peccatum non quidem contra iustitiam, sed contra caritatem, grave scilicet scandalum, et contra temperantiam. Cf. Th. m. I11 788. 175 R. 3. Occasionem ponere, qua alter abusurus esse praevideatur ad comittendam ebrietatem, non eodem quidem modo peccaminosum est, atque proprie ad ebrietatem inducere; tamen, si do singulari homine agitur, qui certo praevidetur excessum commissurus, gravis omnino causa necessaria est, ut hoc peccatum alienum non-praecavendo permittere liceat: secus peccatur contra caritatem. Peccata capitalia: Ebrietas. 89 R. 4. Inducere vel potius fraudulenter occasionem ponere ad ebrie­ tatem materialem, ita ut alter invitus inebrietur, licebit aliquando, sed ex solis illis causis gravibus, ex quibus possim ad graviora mala avertenda alicui malum temporale inferre: alias peccatur contra iusti­ tiam et, ut supra notatum est, contra temperantiam. Λυ quaesitum 3m R. 1. In primo casu Ansgarius peccatum ebrie-176 tatis non commisit; potus enim necessarius, quo vita in periculo posita probabiliter servari possit, non est potus immoderatus. — Xeque obstat, quod periculo sese exponit in tali statu decedendi e vita. Nam cum alioquin de vita desperatum sit, licebit adhibere remedium, quod fortasse etiam periculum augeat vel acceleret. Verum debuit antea conscientiam suam cum Deo componere et, si potuit, sacra­ menta recipere, ne imparatus ex hac vita decederet. Cf. Laymann, Th. m. de charit. 1. 3, s. 4, n. 4 ; S. Alph. 1. c. V 76. R. 2. In altero casu, cum in convivio, etsi cum nausea, se in­ ebriaret, graviter peccavit Ansgarius, si re vera perfecta fuit ebrietas. R. 3. In tertio casu distinguendum est. Si custodi carceris dam-177 num relative grave non est oriturum ex eo, quod reus elabatur, Ansgario in iis casibus, in quibus ex carcere fugere reo licet, custodem inscium inebriare, scii, inscio potum inebriantem apponere, licet; ad ebrietatem inducere, quae custodi peccaminosa est, tum solum licebit, si incarceratio ita certo iniusta est, ut etiam custos eius iniustitiam intelligat, adeoque detinendo reum peccet gravius quam potu im­ moderato, — quod erit rarissimum. Rationem habes ex Quaes. 2 R. 2. R. 4. Quarto in secreto eliciendo eodem modo procedere licuit, si hospes ille secretum graviter damnosum iniuste retinuit. — Alias si illo secreti retinendi ius habuit, Ansgarius multipliciter peccavit: a) iniuste invadens secretum alienum, b) iniuriam faciens hospiti, si eum fraude inebriavit, aut grave scandalum contra caritatem com­ mittens, si eum advertentem ad ebrietatem sollicitavit et induxit. R. 5. In ultimo casu Ansgarius sane ius habuit, latrones inscios circumvenire et inebriare; immo videtur aliquibus etiam cum periculo ebrietatis formalis ex parte latronum potuisse largum potum apponere, quia re vera homines isti capti et poenae traditi eo ipso a multis malis inferendis impediuntur. Nihilominus et conscientia et prudentia seu spes securioris successus movere debet, ut potius arto inscios in­ ebriet, adeoque materialiter tantum quam formaliter. Cf. Laymann I. c. n. 6, qui solam materialem ebrietatem inducere permittit: Lessius, De iust. et iure etc. 1. 4, c. 3, dub. 4, n. 33, qui ex gravissima causa plus concedit. VIRTUTES ET OFFICIA VITAE CHRISTIANAE EORUMQUE LAESIO. DE VIRTUTIBUS ET OFFICIIS ERGA DEUM. V1RTUTES TlIEOLOGICAE. DE FIDE. QUAE CREDI EXPLICITE DEBEANT. Casus. (50) Serapion, vir rudis, catechismi vix non plene oblitus, sibi satis esso dictitat credere, quod credat Ecclesia, singula se capere non amplius posse, atque ita a confessario absolvitur. — Sapricius e contrario angitur, quod non elicuerit praeter alios supernaturales actus etiam actum fidei ante sacra­ menta poenitentiae et eucharistiae suscipienda. Quaeritur 1* quae sit obligatio sciendi et credendi explicite fidei obiecta. 2° quae obligatio actus fidei eliciendi. 3° quid Serapioni et Sapricio dicendum vel iniungendum. Solutio. 178 An quaesitum 1" R. 1. Verum quidem est non omnia obiecta revelata ab omnibus sciri et explicite credi nesessario debere; sed pro multis sufficere, ut quam plurima obiecta assumant in fide Ec­ clesiae, parati etiam explicite assentiri seu credere, quam primum sibi ab Ecclesia aliquid ut credendum proponatur. R. 2. Nihilominus quaedam obiecta sunt, quae ab omnibus etiam explicite sciri et credi debeant, alia quidem ex necessitate medii, alia ex necessitate praecepti tantum. R. 3. Necessitate modii credi debent, ita ut alias ne sacramenta quidem baptismi vel poenitentiae fructuose recipi possint, saltem 1. exsistentia unius Dei, supremi omnium domini, 2. aeterna retri­ butio pro bonis et malis; immo probabiliter 3. etiam Trinitas per­ sonarum in una Deitate, 4. Incarnatio et redemptio hominis per Christi mortem et gloriam (in quo includitur notitia necessitatis gratiae). Fides divina: quae explicite credi debeant. 91 R. 4. Necessitate autem praecepti praeterea multa alia expli­ cite cognosci et credi debent, videlicet quoad substantiam saltem, si memoria deficit, 1. oratio dominica, 2. symbolum apostolicum eiusque dementaris cognitio, 3. septem sacramenta, saltem ea et eatenus, quorum usus ab homine de quo agitur fieri debet, 4. communia Ec­ clesiae praecepta, 5. sub veniali postulatur communiter etiam salutatio angelica. Cf. Th. m. II11 389 sqq. Ad quaesitum 2'" R. 1. Obligatio eliciendi actus fidei sive per se et propter se, sive per accidens et propter alia adest praecipue: 1. aliquoties in vita; 2. quando primum certa notitia revelationis divinae factae habita fuerit, vel aliquod dogma ab Ecclesia sollemniter proponitur; 3. si quis, in haeresim lapsus, fidem amisit; 4. si tentationes aliter quam ope fidei vinci nequeant; 5. quando obligationes vel actus supernaturales agendi instant, quae rite impleri nequeant nisi ope fidei. R. 2. In ultimo casu sub 5. indicato sufficit omnino fidem eo 17!» modo elicere, quem multi dicunt actum fidei implicitum. Quod etsi in se parum recte dicitur, tamen indicat sufficere eum fidei actum, qui in exercendis aliis actibus supernaturalibus necessario et natura sua exercetur, etsi de elicienda fide formalis et reflexa cogitatio minime occurrat. Alii melius dicunt sufficere fidem virtualem, quae nimirum eo ipso ab hominibus habetur quod in actibus suis motivo ex fide seu revelatione divina sibi noto ducantur. Cf. Th. m. I11 384 401; Wilmers, De fide n. 323 sqq. Ad quaesitum 3ra R. 1. Dictum Serapionis, si sumitur, ut sonat» 180 laxius esse patet. Si enim re vera dogmata creditu summe necessaria· i. e. Dei unius exsistentiam et summum dominium, aeternamque bon1 malive retributionem, SS. Trinitatem, redemptionem per Filium Dei incarnatum, nesciverit, absolvi nequit: ne certo quidem absolvetur valide, quantumvis in bona fide versetur. Si tamen casum summae necessitatis sumas, sane cum sola notitia priorum duorum dogmatum conditionate absolvendus ille est, qui ulterius instrui nequeat. Cf. thesin 64 * “ ab Innoc. XI damnatam: «Absolutionis capax est homo, quantumvis laboret ignorantia mysteriorum fidei, et etiam si per negle­ gentiam etiam culpabilem nesciat mysterium SS“ Trinitatis et In­ carnationis Domini nostri lesu Christi/ Bene etiam notat Soldin, S. th m. II 12 in fine: «Si essent homines adeo rudes, ut nec my­ steria SSn*’ Trinitatis et Incarnationis concipere et explicite credere possent, de eorum saluto non esset desperandum. Etsi enim fides horum mysteriorum adultis necessitate medii necessaria dicatur, eiusmodi rudes quoad hoc non sunt accensendi adultis sed infantibus, qui circa haec mysteria fidem elicere non possunt/ Patet autem instruc­ torem omnem conatum adhibere debere, ut, quantum possit, has veri­ tates modo captui baptizandi vel absolvendi accommodato proponat. Immo Serapion sub gravi tenetur etiam ampliorem instructionem veritatum Christianarum sibi acquirere: quam si nollet sibi procurare, etiam ex hoc capito absolutione indignus et incapax esset. 92 181 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtutes theologicae. R. 2. Verum videtur Serapion re ipsa plura explicite sciro et credere, quam ipse praetendit. Si homo rudis est, accidere potest, ut memoria hominis senis fallat, neque amplius ea recitare possit, quae alias quilibet homo catholicus memoria retinere debeat. At si, inter­ rogatus de necessariis articulis, eos intelligere et olim melius scivisse deprehenditur, iam explicitant fidem de iis saepius elicuit, et praeeunte confessario etiam nunc facile iterum eliciet. Quod in tali homine ceteroquin bonae voluntatis sufficit. Admoneatur tamen, ut pro posse se amplius instruendum curet neve omittat doctrinae christianae et contionibus diebus dominicis et festis interesse. R. 3. Sapricius omnem timorem tuto deponere potest et debet. Nisi enim in haeresim lapsus fidem amiserat, necesse non est, ut explicite praecipua Christiana fidei dogmata in memoriam reducat iisque propter Dei loquentis auctoritatem sub Ecclesiae magisterio super omnia firmiter assentiatur. Id enim fecit saepe, facitque habitualiter, immo innumeris vicibus id facit exercite vel virtualiter, etsi de eo non reflectat. Tali modo satis superque praeceptum fidei eliciendae implet. FIDEI CONFESSIO ET DISSIMULATIO. Casus. (51) Caprasius, minister acatholicus, graviter decumbens ad se vocandum curat sacerdotem catholicum in habitu laicali sequo catholicum fieri velle declarat, sub sequentibus conditionibus: 1. ut, si moriatur, res tota tegatur ac sinantur cognati curam agere de corpore, prout placuerit; 2. ut, si reconvalescat, liceat sibi ad tempus conversionem suam dissimulare, donec negotia temporalia composuerit, sibi suaeque familiae potuerit providere. Quaeritur 1° quae sit obligatio fidem profitendi. 2° possitne aliquando fides dissimulari. 3° num Caprasio ea, quae proponit, indulgeri possint. Solutio. 182 Ad quaesitum 1” R. 1. Alia est obligatio fidem non negandi, alia cam positive profitendi. Prior, cum sit lex negativa, urget semper et pro semper; posterior, utpote positiva, non urget semper. Quod etiam patet ex agendi ratione Christianorum primis persecutionum saeculis: quibus multi erant, qui occulte Christum colebant, minime publice ab omnibus ut Christiani dignoscebantur, neque propterea ab Ecclesia reprehendebantur. R. 2. Aliquando tamen adest lex positive fidem profitendi, idque non solum ex lege ecclesiastica, quando Ecclesia certam fidei pro­ fessionem certamquae formam praescribit (ut in assumendis certis muneribus ecclesiasticis, in assumendo docendi munere in scholis etc.), sed etiam aliquando ex lege divina-naturali, videlicet: 1. quando taciturnitas ex circumstantiis negationi vel erubescentiae fidei aequi- Fides divina: fidei confitendae obligatio. valeat; 2. quando honor Dei promovendus vel in periculum vocatus defendendus sit positiva fidei professione; id quod maxime tum obtinebit, (piando 3. taciturnitas aliis gravi scandalo fuerit, unde sumant occasionem in fide titubandi vel infidelitate firmius persistendi. Propositionem circa hanc rem proscriptam habes 18' Innocentii XI: „Si a potestate publica (piis interrogatur, fidem ingenue confiteri ut Deo et fidei gloriosum consulo: tacere ut peccaminosum per se non damno." Ad quaesitum 2m R. 1. Ex eo, quod necesse non sit semper 183 fidem positive profiteri, sed liceat aliquando tacere, sequitur aliquando licere fidem dissimulare: quamquam numquam licet falsam fidem seu religionem simulare. — Tacere enim est quaedam veri dissimulatio. Cui taciturnitati si accedit actio quaedam, quae aliis tegat meum characterem catholicum, i. e. ita ut eum neque negem neque profitear, id moralitatem non mutat. R. 2. Ex gravi igitur saltem causa licebit, quando obligatio fidem positive profitendi non urget, eas actiones exercere, quae catholicis et acatholicis sunt vel esse possunt communes, ex quibus nemo quidem concludere debeat me esse acatholicum, sed neque concludere possit catholicum me esse. Quodsi inter acatholicos versans ego inde ab iis habeor etiam pro acatbolico, id eorum temerario indicio, non meae actioni adscribendum est; qui enim recte concluserit, id tantum iudicare potest: non constare utrum sim catholicus necne. Ad quaesitum 3ln R. 1. Si Caprasius esset homo gregarius, cuius 184 exemplum religiosaque professio a nemine attendatur neque cuiquam scandalo sit vel confirmationi in haeresi: facilius posset ex gravi causa sufficere, ut ipse privatim veram fidem profiteretur atque pro casu mortis omnia silentio premerentur. Cf. Elbel, Conferent, ρ. II, n. 69. Attamen etiam tum, ut liceat coram cognatis rem celare, debet spes eos convertendi exclusa esse.; alioquin lex caritatis postulabit, eos exemplo et verbo ad conversionem etiam exhortari. Neque tamen absolute necessarium esset, rem plenius in foro ex­ terno tractare; quod differri posset ad tempus futurum, si forte aegrotus fuerit mortis periculo ereptus; quare aegrotus in foro interno a quolibet sacerdote Ecclesiae reconciliari posset. R. 2. Ex conditione Caprasii res fit difficilior. Ipse enim ut mi­ nister sectae haereticae multos, etsi fortasse bona fide, in haeresi con­ firmavit atque retinuit. Si igitur nunc statim mala, quae causavit, non possit reparare, saltem possibilitatem reparandorum malorum sibi prae­ scindere non licet: quod faceret, si tota res sacramentali sigillo clausa maneret atque pro casu mortis Caprasii secuturae perpetuo silentio opprimi deberet. Non constat quidem conversionem umquam publicam fieri debere ; dam si haec publicata bonos effectus in defuncti parochianos vix pro­ ductura, mala vero et privata et publica propter iniqua tempora excitatura praevideatur: potius a publicatione abstinendum est; facilius | . I I I ] I | ) i 1 ] 1 j 1 1 I | j i 94 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtutes theologicae. etiam abstinere licebit. Sed poterit etiam fieri, ut in posterum indi­ cetur opportunum vel necessarium esse publicationem fieri. Quare haec possibilitas nunc dari debet a Caprasio; aliis verbis: curandum est, ut reconciliatio fiat aliquo modo pro foro externo. Hanc autem generation fieri posse sine strepitu, multo magis in articulo mortis, habes ex decreto S. Officii d. d. 28 Martii 1900 (v. Annal, eccl. VIII 191): ,Abiuratio fieri potest coram quopiam, ab episcopo delegato ut notario, et aliquibus testibus [saltem duobus]·, et detur instructio 8 Apr. 1786 ad episcopum Limeric : .Non est necesse, ut, qui a catholica fide defecerunt ad eamque postmodum reverti cupiunt, publicam abiurationem praemittant, sed satis est, ut privatim coram paucis abiurent, dummodo tamen promissa ser­ vent ac re vera abstineant communicare cum haereticis in spiritualibus aut quidquam facere, quod haerosis protestativum sit. Idem sentiendum de iis, qui haeresim, in qua usque ab initio educati fuere, privatim abiurent. * Sequenti feria VI dio 30 eiusd. mensis et anni . . . Leo XIII ... ap­ probavit. · Cum actus publicatio non commemoretur, concludere licet, ex variis circumstantiis desumendum esse, num et quando eam faciendi exsistat obligatio. 11. 3. Si Caprasius ita, ut modo propositum est, agere paratus sit, quaeri potest, num liceat pro casu recuperandae valetudinis ad tempus fidem dissimulare. Id non est absolute negandum. Cf. Elbel, Conferent, p. II, n. 70. Notari tamen debet: 1. Caprasium nihil umquam facere posse, (pio falsam sectam profiteatur; adeoque in munere suo eum manere non posse neque eo umquam fungi ; hinc no praedicandi quidem munere amplius fungi licet, etsi nihil dicat haereticum; 2. si evitans omnem falsae sectae professionem brevi res ita componere possit, ut sibi suaeque familiae provideat, haec brevis dilatio non fuerit illicita. Cavendum tamen est. ne diutius publica fidei professio protrahatur, tum quia secus periculum deficiendi crescit, tum quia scandalum aliis datum ei reparandum diu protrahi non potest. 186 R. 4. Si Caprasius iam in extremis versaretur, sino dubio sub conditione saltem absolvendus esset, si ipse privatim fidem veram agnosceret neque constaret eum ulteriorem gravem obligationem apprehendere, at ex altera parte timendum esset, no ulteriore obli­ gatione negotii in foro externo tractandi deterreretur. — Loco apertae declarationis coram testibus faciendae Elbel leviorem modum pro­ ponit, videlicet si amplius quid a Caprasio vix obtineri possit, ab­ solute id sufficere posse, ,ut, si tempus vel status infirmitatis id per­ mittant, coram duobus vel tribus testibus protestetur se huic homini (sacerdoti scilicet catholico) aliquid religionem et animarum salutem concernens concredidisse, quod post obitum suum ipsis velit serio in­ culcatum: moxque in praesentia testium roget sacerdotem catholicum, quatenus post suum obitum velit reliquis suo nomine proponere et inculcare. Hoc enim modo probabiliter satisfaceret suae obligationi" (1. c. n. 69). 185 1 Fides divina: fidei confitendae obligatio. 95 DISSIMULATIO FIDEI ET STATUS SACERDOTALIS. Casus. (52) Cerinthus sacerdos, ne in acatholicorum regione eorum ludibriis et iniuriis exponatur, studiose occultat suam conditionem ; immo aliquando aperto interrogatus de sua religione „Num quid est4, ait, „quod vobis in me dis­ pliceat? Honesti viri de religione neminem inquirunt; est haec res privata inter me et Deum.4 Alias, cum contra catholicos ageretur persecutio, in iudicio de fide catholica et statu sacerdotali interrogatus, ut poena sibi decerneretur, ita loquitur: wCum pro crimine mihi vertatur fides catholica et status sacer­ dotalis. de quibus inquiror, postulo plane, ut judicialis ordo ubique praescriptus retineatur, ut videlicet probatio accusationis proferatur; inauditum enim est reum sine ulla probatione fateri debere.4 Quo dimitti debebat, cum indicia, quae proferebantur, tam levia essent, ut Cerintho arguente neque statum sacerdotalem neque fidem catholicam probarent. Quaeritur 1° sitne status sacerdotalis et fidei catholicae profitendae eadem obligatio, dissimulandae eadem licentia. 2" quid do variis Cerinthi factis dicendum. Solutio. Ad quaesitum lm R. Sicut singulis per se obligatio non incum- 1ST bit assumendi statum sacerdotalem, ita etiam eum statum positive profitendi per se non incumbit, sed summum per accidens. Quare numquam eadem obligatio quoad profitendum hunc sacerdotalem sta­ tum adest, quae aliquando adest profitendi fidem. Dissimulandi ratio igitur longe facilius adesse potest, adcoque etiam eum cum restrictione late mentali negandi; immo si cum mendacio negatur, non erit per se grave peccatum sicuti in fidei denegatione, sed per se peccatum veniale tantum. Cf. Th. m. I11 403. Ad quaesitum 2'“ R. 1. Quando positivo profitendae fidei obii-18S gatio non est, licebit per se fidem occultare, si modo id fiat mediis in se licitis, neque quidquam committatur, quo fidei falsae professio exprimatur. Eiusmodi res non illicitae enumeratae iam antea sunt (casu 12, n. 41 sqq), sc. : omissio precum ad mensam vel omissio signi crucis ante preces fundendas; si vero ratio gravis metus accedat, licita etiam fit omissio rei alioquin lege positiva Ecclesiae praeceptae, v. g. abstinentiae feriis VI etc. R. 2. Quod ad responsum attinet eius, (pii de sua religione inter­ rogetur, dici debet privatam de fide interrogationem nondum imponere obligationem fidei positive profitendae. Quod igitur Cerinthus arro­ gantiam inquisitorum retundens responsum declinet, nondum dici potest peccaminosum. Circumstantiae tamen perpendendae sunt. Si enim circumstantiae eiusmodi sint, ut aliquis ex auditoribus inde scandalum sumat et in haerosis errore confirmetur vel in illum inducatur, gravis oritur obligatio ingenuo catholicam fidem profitendi. Cf. Th. m. I11 96 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtutes theologicae. 403 et 404. Immo in responso dato per se Corinthus limites praeter­ gressus est; sapiunt enim quondam indifferentismum et publici numinis cultus negationem: in quo Cerinthus subiectivo quidem facile excusa­ bitur, objective non satis recte locutus est. 189 R. 3. Si publica auctoritas de solo statu sacerdotali inquisivisset, Cerinthus per se potuit utique eo modo, quo fecit, sese liberare: nam sacerdotalem statum dissimularo non est illicitum: ceteroquin nihil falsi dixit. Verum cum ageretur etiam de inquisitione circa catholicam fidem, in his circumstantiis eam dissimulandi ratio non erat, sed potius ob­ ligatio palam profitendi, ut habes supra ex thesi ab Innoc. XI pro­ scripta. Quare in hoc casu Cerinthus, nisi subiectiva conscientia ex­ cusetur, a gravi peccato contra fidei professionem immunis non est. DUBIA CIRCA FIDEM ET HAERESIS. Casus. (53) Caius tempore Vaticani Concilii multum contra infallibilitatem Pontificis dixit et scripsit neque nunc se hanc doctrinam admittere posse dicit, nisi sibi solvantur historicae difficultates, quae sibi videantur errores a RR. Ponti­ ficibus commissos comprobare. Proin neque Concilii Vaticani legitimitatem vult admittere neque certi­ tudinem immaculatae B. Μ. V. conceptionis, utpote a solo Pontifice definitae, idque antequam infallibilis declaratus sit. Quaeritur 1° quid sit fides eiusque motivum, quid e contrario haercsis. 2’ dubia et difficultates excusentne Caium a peccato haeresis. Solutio. Ad quaesitum 1 R. 1. Fides est virtus theologica, qua veri­ tatibus a Deo revelatis firmiter supra omnia assentimur non propter perspicientiam et intelligentiam rorum propositarum, sed propter sum­ mam Dei veritatem seu auctoritatem Dei revelantis. — Quare praerequiritur quidem sufficiens certitudo de revelatione seu locutione Dei facta, quae pro homine, qui Ecclesiam semel agnovit, per ipsam pro­ positionem ab Ecclesia factam habetur; sed hac certitudine habita, omnes rationes apparentes contrariae necessario pro falsis habendae sunt, etsi eaium falsitas ex internis rationibus non perspiciatur, atque firmissimus assensus dari debet non propriae rationi intelligent), sed Deo loquenti. 191 R. 2. Haeresis quidem coram Deo ab eo, (pii fidem aliquando suscepit, voluntario errore in fide committitur, atque ita fidei assensum denegando cuicumque veritati, quam a Deo propositam seu nobis com­ municatam esse certo constiterit. — Ut autem haeresis coram Ecclesia habeatur, requiritur, ut haec veritas, quae ut a Deo dicta per Eccle­ siam fuerit proposita, ab isto negetur. 190 Fides divins: fidei confitendae obligatio. 97 Illud haeresis peccatum non sola articuli fidei seu rei revelatae negatione, sed etiam voluntaria dubitatione committitur; immo etiam ab eo, qui rem quidem pro vera habeat, at ob Dei loquentis auctori­ tatem eam pro vera assumere omnino noluerit: vel saltem committitur hoc modo peccatum haeresi aequivalens. Qui enim in una aliqua re, etsi minima, auctoritatem Dei loquentis spernit neque eam dignam ducit, cui assentiatur, eam simpliciter reicit; neque reliqua, quae tenet, tenet propter Dei auctoritatem. Fidei igitur obiectum formale seu motivum abicit atque fidem in se ipse ex­ stinguit eiusque habitum amittit. Cf. Lugo, De fide d. 17, n. 102 sqq: Suarez, De fide d. 16, s. 1, n. 2 sqq. An quaesitum 2“ R. 1. In aestu contentionum tempore ipsius 1^2 Concilii Vaticani excusatio aliqua pro Caio facilius admitti potest: attamen etiam tum intima mente paratus esse debebat sese subicere pro casu, quod concilium aliquod definierit. Verum post de­ finitionem latam eamque ut veri oecumenici concilii definitionem indubie probatam Caius nullam amplius habet excusationem. Nam si ullum umquam concilium fuit manifeste oecumenicum eiusque de­ finitio oecumenici concilii definitio: id quoad Vaticanum Concilium verum esse tota Ecclesia approbans manifestat testimonio suo ir­ refragabili. R. 2. Rationes et difficultates historicae, quas Caius versat, nihil · possunt valere contra infallibilem Dei veritatem. Caius ne primum quidem conceptum de fide fideique actu videtur habere; secus illis ineptis rationibus detineri non posset. R. 3. Neque quod contra dogma immaculatae conceptionis dicit, 193 eum quidquam iuvat, neque quidquam iuvit ne ante definitionem qui­ dem Vaticani Concilii. Nimirum post Vaticanum Concilium eiusmodi effugium nullum esse patet, etsi in proclamatione immaculati con­ ceptus B. Μ. V. habeamus nudo definitionem solius R* Pontificis ex cathedra. — Immo hoc factum, videlicet S,uu'" Pontificem fuisse qui dogma B. Mariae V. immaculate conceptae definierit — quod mihi quidem in animo non est negare — potius ostendit practice multo ante Concilium Vaticanum R’ Pontificis sollemnem definitionem ab universa Ecclesia pro infallibili norma fidei et irrefragabili lege habi­ tam esse; nam nemo ex ingenti serie episcoporum Romam congre­ gatorum quidquam contradixit. Verum tamen est definitionem latam non esse nisi post rogata episcoporum suffragia et post eorum in immaculati conceptus doctrinam fere unanimem consensum. Hinc postremo quoad dogma immaculatae conceptionis illo totius episcopatus consensu etiam is, qui antea noluerit infallibilitatem solius R‘ Pontificis agnoscere, penitus convincitur; nam si putaverit se certum de dogmate non fuisse ex sola Pontificis definitione, certus esse debuit ex consensu totius episcopatus. Nullus enim umquam catholicus in dubium vocavit episcopatum in unione cum R° Pontifice, sive in concilio adunatum sive non congregatum sed per orbem dispersum, infallibilem esse in docendis fidei dogmatis. LéhmkuM, Cuius conscientiae. I. Ed. 4. 7 98 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtutes theologicae. SPES EIUSQUE VIOLATIO. Casus. (54) Melania scrupulis inultis agitata, nuper cum diuturna tentatione fati­ gata esset, tandem cessit, rata se tot peccatis iam onustam esse, ut parum intersit semel amplius peccasse; ea omnia, si deleantur, unica confessione deleri. Verum postea de vita aeterna assequenda plane desperavit, cum nullus sit dies, quo non pluries grave peccatum contrahat quidquid antea proposuerit; sibi deesse vires immunem se servandi, neque tam copiosas gratias sibi praesto esse, quibus a gravi lapsu praeservetur. — Speciatim vero quoad sextum praeceptum suam infirmitatem et imbecillitatem experta est. neque audet in confessione promittere se amplius non peccaturam, quia certa sum. inquit, id esse impossibile; ante quindecim dies elapsos sine dubio iterum peccavero, etsi nunc nolo. Quaeritur 1* quid sit spes. 2° quid desperatio et praesumptio. 3° quomodo Melania peccaverit. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Spes est virtus theologica, qua homo in Deum ut futuram suam beatitudinem tendit, nixus in ipsius Dei , potenti auxilio, benignitate, fideli promissione. R. 2. Spes igitur et fiducia aeternae beatitudinis assequendae non in nostris viribus nititur, sed in Dei gratia, quamquam propria nostra cooperatio, nedum excludatur, potius firma voluntate includi debet. R. 3. Spes, quatenus in Dei auxilio et gratia nititur, firmissima esse debet, iniuria enim esset Deo diffidere; sed quatenus propriam cooperationem includit, timorem sane admittit, immo moderatus timor christianam spem per se comitari debet. 195 Ad quaesitum 2“ R. 1. Desperatio est aversio voluntatis a pro­ secutione aeternae beatitudinis et a Deo auxiliante, ex eo quod quis beatitudinis assecutionem sibi iudicct impossibilem : sive quod a) pro­ priam infirmitatem nimis timens gratiam divinam non consideret eique diffidat, sive quod b) proprias vires atque cooperationem nolit ad­ hibere, sive quod c) aversionem foveat erga Deum finem suum ultimum. Qui postremus modus omnium pessimus est. Cf. Th. m. I11 434; etiam Noldin, S. th. m. II 48 et 50. R. 2. A desperatione tamen distingui debet dciectio quaedam et timor salutis immoderatus, quem aliquando homines omnino probi et pii patiuntur, vel etiam non sine omni culpa sustinent. Qui nascitur ex imprudenti consideratione occultorum Dei indiciorum et ex cogi­ tatione solius humanae infirmitatis, quando haec non moderatur con­ sideratione divinae benignitatis et misericordiae. Cf. Th. m. I 11 435; Noldin 1. c. II 49. R. 3. Peccatum omnino contrarium est praesumptio, qua homo aut nimis fidit propriis viribus neglecto Dei auxilio, aut nimis vel potius inordinate fidit in Dei gratia et misericordia, nolens ex sua 194 Spes. — P parte Dei mandata servare, vel ex Dei misericordia motivum sumens peccata augendi vel in iis perseverandi. Cf. Th. m. I11 436 et 437; Noldin 1. c. II 51. Ad quaesitum 3” R. 1. Melania in primo casu peccato prae-196 sumptionis peccavit, si praecise ex eo, quod Deus adeo facile veniam praebeat, rationem sumpsit peccandi. Si vero haec non fuit ratio, sed solum concomitans cogitatio, etsi nonnihil impediverit, quominus magis strenue contra tentationem pugnaret, distinctum peccatum grave praesumptionis non aderat. R. 2. In altero casu adest peccatum desperationis, si Melania re vera ita firmiter indicat. — Attamen practice id non facile sumen­ dum est. Deiectioni et tentantibus cogitationibus utique non sine omni culpa nimis inhaesit. Propter scrupulos sine dubio etiam ultra veri­ tatem exaggeravit suos graves lapsus. Quare hac in re dedocenda est, dein et infinitae Dei misericordiae consideratione recreanda et simul excitanda ad concipiendum animum et firmam voluntatem contra quod­ libet grave peccatum. Si igitur hanc voluntatem non omnino abiecit, etsi lapsum multum timuerit, at neque tendentiam in salvandam animam omnino deposuit: Melania non est indicanda peccasse desperatione, sed immoderata deiectione. R. 3. Simile quid de tertio casu dici debet. Ex eo, quod Me­ lania re ipsa nunc noluit peccare, videtur in eius favorem indicandum esse, sc. desperationis eam ream non esse, at eam animandam esse ad maiorem fiduciam et frequentem ad confessionem recursum, dein absolvendam. — Nihilominus si non solum magnum timorem relapsus haberet, sed etiam post omnem exhortationem maneret tam debilis voluntatis, ut ne absolutum quidem propositum cum Dei gratia non peccandi in posterum conciperet, absolutionis capax non esset. Philothea, de amore erga Demn anxia, se accusat: 1. quod Deum non super omnia amet, fortius enim se prolem suam amare; 2. dein saepe se dixisse, idque verum esse: nisi infernus exsisteret, innumera fecissem et fa­ cerem peccata; 3. quod per plures annos actum amoris erga Deum non fecerit, se enim mendacium grave timere ex recitatione formulae, in qua dicatur: „unice propterea te super omnia diligo, quia in te summo perfectus es , * atque 4. etiam se propterea non posse actum caritatis et contritionis re­ citare, quia re vera non omnia peccata ex amore Dei detestetur: aliquibus venialibus peccatis se non posse valedicere. Quaeritur 1° quid sit caritas seu amor in Deum. 2° quae sit obligatio actus caritatis. 3° quid de timoribus Philotheae dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Amoris Doi distinguunt theologi duas 197 species: amorem concupiscentiae, qui Deum amat ut bonum nostrum: 100 N amorem benevolentiae, qui amat Deum ut bonum in se et propter se: prior vocatur amor imperfectus, posterior perfectus seu caritas. R. 2. Uterque amor, si recte et perfecto modo concipitur, est suo modo super omnia; tamen solus amor caritatis est super omnia simpliciter et absolute. R. 3. Illud super omnia non necessario intelligitur de intensitate et fervore, sed de praeferentia voluntatis. Caritatis amor amicitia est; debet ergo Dei voluntatem divinamque amicitiam omnibus praeferre. — Hoc ad essentiam caritatis pertinet. Quidquid igitur Dei amicitiam destruit, cum caritate simul consistere nequit: id valet de peccato quolibet mortali Quod autem cum Dei amicitia simul consistere potest, non necessario per caritatem excluditur: quare peccatum veniale consistere potest simul cum caritate erga Deum; etsi in tali casu caritas adsit in gradu inferiore, quoad speciem tamen amor perfectus est. Cf. Th. m. I 11 447 et 448. R. 4. Actus caritatis non necessario supprimit alios actus supernaturales inferioris speciei, sed diversos actus vel supponit vel secum patitur, eosque vel imperare vel ab iis potest imperari. Cf. Th. m. 111441. ! ΙΠη ■|'i| U|1 ihu jfll! Hffl ■HI Hj I t|h| I ί| Hili nili ||||1 ! || Tl||| •H I t!|H j|l| Mff l| Ijlll lllll ‘s Ulli ||l ’πμ| I 1 Htt| i mHI lllll |0|II 1 uHi ',M| IhhI ,1111 i|qi Htt HBn De virtutibus et officiis ergn Deum. — Virtutes theologicae. 198 Ad quaesitum 2“ R. 1. Certe exsistit obligatio Deum aliquando etiam interno actu caritatis amandi ; alioquin non intclligerontur verba Christi, quibus dilectionem Dei ex toto corde vocat maximum et primuni mandatum. R. 2. Quoties vero speciatim ratione sui hoc mandatum sub gravi obliget, definiri vix potest. Longe saepius videtur ex eo obligatio exsistere, ut homo re vera efficax adhibeat remedium contra graves tentationes et contra periculum peccandi sese muniat. Negative huius mandati limites quosdam habemus per propositiones damnatas ab Innoc XI, sc. prop. 5.: „An peccet mortaliter, qui actum dilectionis Dei semel tantum in vita eliceret, condemnare non audemus." 6. wProbabile est ne singulis quidem rigorose quinquenniis per se obligare praeceptum caritatis erga Deum." 7. „Tunc solum obligat, quando tenemur iustificari, et non habemus aliam viam, qua justificari possimus." — Positivos limites assignatos non habemus. 199 Ad quaesitum 3m R. 1. Prima ratio timendi videtur merus scrupulus Philotheae esse. Potest enim, salvo amore Dei super omnia. fieri, ut alia intensius et ferventius amentur. Si Philothea, interrogata num propter prolem velit Deum graviter offendere, sincere respondere potest "Minime" : secura sit neve angatur de teneriore amore erga prolem. R. 2. Altera ratio non magis probat timorem Philotheae esse iustum. Non obstante veritate ipsius asserti, optime consistere potest verus amor caritatis erga Deum. Immo ipse timor inferni potest hominem excitare ad actum perfectae caritatis, atque ipse sibi ex timore inferni actum caritatis imperare potest: ita omnes theologi. R. 3. Tertia ratio, quod per annos formulam actus caritatis non recitaverit, minime ostendit Philotheam actum caritatis non elicuisse. 9 Cnritns in Deum. — Obligatio Deum diligendi. 101 Si attente et devote orationem dominicam recitaverit, exercuit et elicuit actum caritatis: atque ita in quam plurimis occasionibus. Cf. Th. m. I11 455. Nihilominus optimum est magis ex industria aliquoties actum 200 caritatis elicere; sed in nostro casu formula, quam repent Philothea, videtur magis accusanda esse quam Philothea ipsa. Illud enim motivum diligendi Dei unice propterea, quod in se summe perfectus sit, secundum conceptum legentium minime est clarum, sed errori potest esse obnoxium. Primo illud „uniceu necesse non est ut addatur; immo ne falso intelligatur, explicandum est. Nam etsi actus caritatis qua talis unice inhaereat suo motivo, tamen compatitur alios actus et alia motiva. Si enim amo Deum simul propter sua beneficia et propter amorem in me et propter suas infinitas perfectiones: quis me poterit culpare! Neque propterea destruo ultimum motivum neque amorem caritatis, si modo motivum caritatis tandem me vere movet ad amandum Deum super omnia. Dein illud „in se summe perfectusu facile sic concipitur, quasi solae perfectiones Dei absolutae me movere deberent. Quod falsissi­ mum est. Numquid misericordia Dei, benignitas, benevolentia, amor paternus in nos desierunt esse perfectiones divinae? Si ergo non creata dona, sed ipsa Dei beneficentia etc. me movent ad amandum Deum amore benevolentiae et ad firmam voluntatem eius amicitiae conservandae: sane facio actum internum, qui sit amor caritatis erga Deum. Id ipsum expressum habes in pervulgata oratiuncula S Francisci Xaverii, quae purissimi amoris actum exhibet. Licet enim in solo Deo inhaereat, seposita omni spe praemiorum vel poenarum timore, nihilominus ad amorem Dei erga homines ac stupendam eius per tole­ ratum crucis supplicium manifestationem appellat: ,tu, mi lesu, totum me amplexus es in cruce . . . tulisti mortem propter me , * et sic demum concludit: „Cur igitur non amem te . . . sicut tu amasti me, sic amo et amabo te, solum quia rex meus es et solum quia Deus es. * Cf. Th. m. I11 445 446; Noldin, S. th. m. II 55. R. 4. Quarta seu ultima ratio timendi iam ex supra dictis futilis apparet. Quamquam enim quilibet conari debet, ut etiam minima peccata vitet eaque propter Deum detestetur: nihilominus de sub­ stantia caritatis minime dubitandum est, etsi sola peccata mortalia excludat. VIRTUS RELIGIONIS ET CULTUS DEI ESSEN­ TIALIS EIUSQUE LAESIO. ORATIO EIUSQUE NEGLECTUS. Casus. (56) Symmachus per annos sacramenta non recepit; sacris interfuit, quando aliter timere debebat, ne parentes offenderet, sed solum pro forma; non orabat, sed prae taedio alios adstantes lustrabat vel imagines et statuas contemplabatur; minus etiam domi orabat. „Orationes enim“, ait, „etiam cum adhuc orabam, me nihil iuverunt. Negotium magni momenti, ex quo vitae meae cursus pendebat, cum instanter Deo commendassem, nihilominus male cessit, atque etiam cum orarem, ut Deus me a lapsu in peccatum prae­ servaret, vix per unam alteram ve hebdomadam servabar. Quare iam diu orationi valedixi." Quaeritur 1" quae sit obligatio et necessitas orandi. 2° quae sit orationis efficacia. 3’ quomodo Symmachus per neglectum orationis peccaverit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Esse ex praecepto divino obligationem orandi, idque praecipue orandi per modum petitionis, innumeris locis S. Scriptura docet. Cf. Th. in. 111 476 sq. — Ex iisdem locis patet hanc obligationem frequenter urgere, cum iubeamur numquam deficere in orando. Cf. Lc 18, 1. R. 2. Ratio huius obligationis est 1. cultus divinus, quo tenemur, et quem exercemus cum quolibet orandi genere, sive laudis sive gra­ tiarum actionis, tum speciatim Deum exorando; 2. indigentia, im­ primis propria, dein etiam aliena. Quare haec orandi necessitas non est solius praecepti, sed est necessitas medii, ut theologi loquuntur. Est enim oratio seu petitio medium ordinarium, quocum coniunxit Deus auxilia gratiae, quibus efficaciter vincamus difficultates et tentationes et securam reddamus aeternae salutis assecutionem : de quo cf. Eph 6, 13 18; Concil. Trid. sess. 6, c. 11. 202 R· 3. Obligatio orandi gravis, quae oritur ex obligatione colendi Dei, quoties urgeat, aeque difficulter determinatur, sicut dictum est supra de obligatione eliciendi actus virtutum theologicarum. Verum haec impleri solet abundanter ab eo, qui orat, quoties eum indigentia propria ad orandum obligat; haec enim obligatio urget, quoties gravis 201 Oratio orandique obligatio. 103 tentatio nos sollicitaverit, quam ut vincamus, a Deo efficacia gratiae auxilia petere et instanter petere debemus. Accedere potest aliqualis obligatio orandi ex necessitate aliena, maximo communi ; sed ut ex hac ratione gravis exsistat obligatio, circumstantiae accidentales et extraordinariae addi debent. Cf, Th. m. I11 483 484. An quaesitum 2m R. 1. Orationem habere quandam infallibilem 203 efficaciam, si modo debitis conditionibus munita sit, theologis om­ nino exploratum est, ita ut non vereantur dicere eam infallibilem efficaciam esse fide certam, eamque a Christi fidelibus ut rem summi momenti explicite credi debere. Cf. Th. in. I11 478 cum Suarez, De oratione c. 27. R. 2. Conditiones vero sunt: 1. ut res petita sit honesta et utilis ad aeternam salutem secundum Dei providentiam et ordina­ tionem: de quo in re temporali per se numquam certi sumus; 2. ut oretur ex fide et cum fiducia, idque in nomine Christi; 3. ut oretur cum perseverantia: adeoque ut recurrente tentatione etiam denuo re­ curratur ad orandum, siquidem Deus non vult nos semel pro semper securos et certos reddere; 4. ut oretur cum voluntate, ex parte nostra cooperandi cum divina gratia. Cf. Th. m. I11 479. R. 3. Oratio pro aliis, ut ex enumeratis conditionibus patet, non habet eandem infallibilem efficaciam atque oratio, quam fun­ dimus ipsi pro nobis. Nihilominus oratio, maxime quae ab homine iusto et sancto fit, etiam pro aliis habet summam utilitatem : ne­ que raro aliena salus aeterna ferventibus precibus exorari potest; cf. Th. m. I11 480. Ad quaesitum 3“. Symmachus per annos vere neglexit debitam 204 orationem ad Deum, quam ne tum quidem exercebat, quando ss" Missae sacrificio intererat. Quare sine dubio propter neglectas preces ex pluribus capitibus graviter peccavit, videlicet: R. 1. Graviter peccavit propter neglectum cultum divinum: suf­ ficit tamen in confessione tempus indicare, per quod adeo neglegenter vixit, siquidem eo ipso confessarius peccatum seu peccata huius speciei intelligit. R. 2. Graviter peccavit propter neglectam propriam salutem: nam hac ratione toties peccavit non-orando, quoties in gravi tentationo positus erat; neque tamen haec distinctim accusare debet, saltem communiter loquendo, si modo alia sua peccata confitetur, si­ quidem in tentatione non orare sed tentationi cedere est unum ideinque peccatum, quod tentationi et periculo temere se committendo vel tentationi succumbendo committitur. Et re vera, extraordinarium plane est aliquem in gravi tentatione positum non orare et omittendo orationem peccaro, sed nihilominus quasi per miraculum ex ipsa ten­ tatione victorem evadere. R. 3. Symmachus etiam peccavit male sentiens de oratione: quod205 in se et secundum rem haeresis peccatum contra fidem est. Potuit hoc quidem Symmachi attentionem effugere: nihilominus tota eius 104 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. mentis conditio ea erat, ut catholicam religionem et fidem parum curaret; neque mirandum erit, si — quod indagandum est — in aliis quoque rebus contra fidei articulos peccaverit. R. 4. Sane Symmachus et orationis efficaciam male intellexit, et ipse male oravit. Nam 1. de re temporali non habetur absoluta et infallibilis promissio. 2. Videtur aliquando ante tempus tentationis orasse, sed ipso tentationis tempore orationem neglexisse: haec agendi ratio seu orationis intermissio non est secundum Dei ordinationem. 3. Videtur opinari Deum propter preces semel fusas debere quasi per miraculum peccandi periculum avertere atque hominem ignavum sine labore immunem servare: cum e contrario Deus nolit ignaviam coronare, sed velit, ut homo exserat vires, pugnet contra tentationes ; quod si fecerit et christiano modo oraverit, augebit Deus vires et faciet victoriam. LAESIO CULTUS DIVINI — SUPERSTITIO (I). Casus. (57) Anselmus, ex ludaco Christianus, ceteroquin so palam Christianum pro­ fitetur, ritum vero agni paschalis cum contribulibus suis observat, religioni sibi ducendum esso dicens, si ritum Christi Domini exemplo consecratum sperneret; feria V in Cena Domini et per octavam festi Corporis Christi in honorem S. Eucharistiae pane azymo tantum vescitur ; in honorem S. loannis B. decollati numquam edit ex capite animalis occisi; lotiones iudaicas plerumque observat, quia iis adeo assuetus est, ut conscientiam quietam non habeat, nisi iis peractis. Quoniam autem in suburbio habitat, distans bona leuca a proxima ecclesia, a tribus annis Sacro non iam interfuit, excepta feria V in Cena Domini, qua quotannis S. Communionem sumere solet. Quaeiutcr 1° quae sit superstitio et quam peccaminosa. 2° quomodo Anselmus superstitione peccaverit. 3° sitne legitime excusatus ab audiendo Sacro. Solutio. 206 An quaesitum 1“ R. 1. Superstitio dicitur peccatum contra de­ bitum Dei cultum per excessum, i. e. exercendo aliquem cultum re­ ligiosum, qui debet potius omitti, seu exercendo actum, qui cultus quidem sit, sed cultus vitiosus; cum per defectum peccetur omittendo actus debitos vel ponendo actus, qui nullam cultus religiosi speciem sed irreligiositatis continent. R. 2. Vitiosus esse potest cultus sive ratione rei quae colitur, sive ratione modo quo colitur. Ratione rei quae colitur vitiosus est cultus religiosus quilibet, qui neque immediate neque mediate tendit in verum Deum (mediate enim in Deum tendit cultus Sanctorum divino cultu in­ ferior): quare semper vel est idololatria vel aliquid idololatriae habet. Ratione solius modi cultus vitiosus est, (piando Deus colitur seu eius cultus intenditur eo modo, quo ipse non vult seu quem ipse re­ probat; quod fit aut per cultum falsum aut per cultum superfluum. Peccata contra religionem. — Superstitio. 105 R. 3. Idololatria formalis seu explicita semper est peccatum 207 grave, sive est idololatria simulata, sive vera et perfecta, sive vera et impecfecta. Si autem agitur de actibus, qui implicite et reductive tantum ad idololatriam pertinent, fieri potest, ut peccatum evadat veniale propter defectum advertentiae et hominum simplicitatem et ruditatem. Etiam cultus falsus, quomodocumque falsus est, generatim erit peccatum mortale; cultus tantum superfluus saepe ob parvitatem materiae est veniale tantum. Cf. Th. m. I11 491 sqq. Ad quaesitum 2m R. 1. Cum ludaeis esum agni paschalis cole-208 brare est sine dubio cultus falsus et graviter peccaminosus, etiamsi non iudaica mento celebretur. Nec quidquam valet exemplum Christi, quia usque ad ultimam cenam Domini inclusive ille ritus erat cultus verus, postea aliquo tempore mansit indifferens, sed stabilita et dif­ fusa Christiana religione, evasit cultus falsus et mortiferus. Anselmus igitur nisi ignorantia excusatur, graviter peccavit. Immo si ante festum Paschatis Christiani ita egit, certissime graviter peccavit contra legem abstinentiae. R. 2. Abstinere in honorem SS. Eucharistiae ab esu panis fer­ mentati est cultus inutilis, neque tamen res gravis. — Similiter dic de vana abstinentia in honorem S. loannis B. assumpta: talibus enim in­ eptiis Sanctus non colitur. Neque tamen rem pro gravi habeo, quam­ quam pro maiore stultitia et indecentia quam abstinentiam priorem. R. 3. Lotiones iudaicas observare ut ritum religiosum et a Deo praescriptum — ut Anselmus sua agendi ratione videtur facere — est utique cultus falsus et mortiferus. Examinandus tamen est An­ selmus, antequam re ipsa peccati subiectivo gravis damnetur. Si munditiae causa, cui assuetus est, has lotiones agat, et inquietudinem conscientiae involuntarie tantum sentit eamque spernit, peccati saltem gravis non videtur arguendus esse; venialis autem propter trepida­ tionem illam non satis spretam. Immo hortandus omnino vel potius iubendus est, ut ex industria aliquas lotiones omittat, easve aliter peragat, quam ritus iudaicus praescribit, quo periculum removeatur, ne eas pro religiosis caeri­ moniis habeat. Ad quaesitum 3m R. 1. De praecepto audiendi Sacrum fusius 209 postea sermo erit, cum tertium decalogi praeceptum tractabitur. Debemus autem in ea re primo spectare legem Ecclesiae. Sub hac ratione distantia bonae leucae a compluribus, atque etiam a S. Alph., Th. m. III 329, habetur simpliciter pro causa excusanti. Quare sub peccato per se urgendus non est Anselmus, laudandus tamen, si saepius nihilominus accedat. Verum si adfuerit occasio pro exiguo pretio utendi curru, idque Anselmus etiam pro aliis rebus et negotiis levibus facere solet, etiam facilius sub peccato urgendus erit, saltem ne frequenter a Sacro absit. R. 2. Verum non sola ecclesiastica lege, sed etiam lege divina obligantur Christiani, ut aliquoties saltem sacrificii N. L. participes sint. 106 Do virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. Haec quidem satis superque impletur logis ecclesiasticae impletione, at ex se non singulis dominicis diebus et festivis inhaeret, sed ali­ quoties in anno urgere videtur, ita tamen ut requirat causam graviorem pro excusatione. Hinc ex hac sola ratione illam distantiam bonae leucae censeo non obstare, quin aliquoties in anno Anselmus Sacro assistere et ad hoc induci hortatu debeat. SUPERSTITIO (II). Casus. (58) Heribertus, quando tertiusdecimus est ad mensam, sub aliquo praetextu solet recedere; quando in primo egressu e domo pedem contra lapidem offendit, diem pro infausto habet et a negotiis tractandis abstinet ; vulnus aliquando incantatione et invocatione sanctorum nominum certa forma certo· que numero facienda sibi sanandum curavit; nuper tum ex curiositate et cupiditate sciendi futuram suam sortem, tum ex ioco adit mulierem, quae ex chartis miscendis et ex sortibus iactis praedicit futura: quare a confessario, in cuius dioecesi wsortilegium“ inter casus reservatos refertur, quod facultate donatus non sit, sine absolutione dimittitur. Quaeritur 1° quid de variis superstitiosis observantiis dicendum sit. 2° quomodo Heribertus peccaverit, rectene excludatur ab absolutione. Solutio. Ad quaesitum 1w R. 1. Superstitiones diversae, quae occurrere possunt, sunt 1. vana observantia, ad quam inter alia spectat obser­ vatio eventuum, quasi hi sint quaedam futurorum praemonitio, et ars sanandi incongruis et vanis mediis; 2. divinatio seu ars futuram sortem humanam occultis mediis cognoscendi; 3. magia seu ars mira, i. e. humanis viribus superiora, perpetrandi, cui accedit 4. maleficium seu ars aliis hac via nocendi. Quae sunt per se peccata mortalia. R. 2. In se quidem variae illae species morali malitia non distin­ guuntur (excepto maleficio, quod addit grave peccatum contra proxi­ mum), siquidem in eo ultimum conveniunt, quod ope daemonis utantur vel uti concntur ad effectus suprahumanos obtinendos. Per accidens tamen ea, quae restricto sensu dicitur vana observantia, saepe omnino aliter diiudicari debet, quia illud cum diabolo commercium eiusque auxilii imploratio in ea frequenter multum latet atque ab homine isti superstitioni inhaerente vix apprehenditur. Quare facile fit, ut in ea subiectiva excusatio a gravi peccato exsistat. In reliquis superstitio­ nibus, quae serio aguntur, longe apertius patet effectum, mediis ad­ hibitis ex se minime adaptatum, a solo diabolo posse exspectari: quod si menti occurrerit, peccatum non potest non esse mortale. R. 3. Quando usus mediorum eiusmodi est, ut effectus naturalibus viribus adhuc videatur posse adseribi, non committitur superstitio, sed licet iis mediis uti, si modo, quando subest ratio suspicandi diaboli­ cum interventum, fiat contra illum protestatio. 211 Ad quaesitum 2“ R. 1. In primo et secundo casu per se habemus vanam et stultam observantiam : quasi hospes tertiusdecimus vel for­ 210 Peccata contra religionem. — Superstitio. — Hypnotismus, spiritismus. 107 tuita pedis offensio illos tristes effectus causare vel indicare possint. Attamen cum videatur potius vagus timor irrationalis esse, quam ulla vel suspicio diabolici interventus: Heribertus, si hinc inde stultitias illas sequitur, censetur venialiter tantum peccare. Cf. Gobat, Theol. experim. tr. 9, n. 915 924 sqq, speciatim 999. Aliud esset, si totam quasi vitam illis superstitiosis observantiis regeret, adeoque non ti­ miditate sed certa persuasione istis rebus inhaereret: quod non fieret sine gravi peccato. R. 2. Tertia ista agendi ratio seu sanatio vulneris, si in certa formula certoque numero vis reponitur, ex hac certa forma et certo numero invocationum, quasi necessaria sint, se prodit omnino super­ stitiosam, et fortasse etiam ex tenore ipsarum precum iam super­ stitionis arguitur: in se igitur seu obiective graviter peccaminosa est; neque subiectiva excusatio erit, nisi forte ex simplicitate et ignorantia. R. 3. Ultima illa superstitio, cum Heribertus adiret mulierem 212 fatidicam, difficilius a gravi peccato excusatur. Per se enim graviter peccat ratione scandali qui adit eiusmodi personam, quae serio illam superstitionem agat vel profiteatur, etsi ipse ioci causa agat. Magis etiam Heribertus peccavit, si ipse mulieris artibus nonnihil fidebat — id quod curiositas et sciendi cupiditas, qua movetur, videntur innuere. Nihilominus, si sola tenebatur curiositate audiendi quid sibi mulier dictura esset, non fidens eius dictis, et ceteroquin ex ioco egit, facile fieri potuit, ut ad scandalum, quod daret mulierem illicita rogando, minime attenderet atque sic subiectivum peccatum grave effugeret. Quod si constiterit vel probabile etsi dubium fuerit, confessarius sane male egit non absolvens, siquidem ne de mortali quidem pec­ cato, proin neque de reservato certus erat. Immo etsi peccatum fuit certo mortale, confessarius male in­ tellexit reservationem. Etsi enim illa mulieris divinatio sortilegium vocari possit, tamen 1. consulere illam non est sortilegium sed sola cooperatio; 2. dein sortilegium presso sensu ex usu loquendi eccle­ siastico non dicit quamlibet per sortes divinationem, sed maleficium proprie dictum. Quoniam vero in reservation© peccatorum utpote re odiosa sensum restrictiorem sumere debemus, patet confessarium in suo indicio excessisse. HYPNOTISMUS — SPIRITISMUS. Casus. (59) Amalia variis nervorum morbis affecta adiit hypnotizatorem, qui repetitis experimentis levamen sat magnum ei attulit; fatetur tamen suggestionibus eius fieri etiam, ut sequentibus diebus certa hora insuperabili vi adigeretur ad actiones, quae hypnotizatori placuerint; seque non raro prava erga eum inclinatione moveri. Nuper etiam interfuit conventui, in quo aliquis artem suam legendi cogitationes alienas produxit, idque, sicut Amalia miratur, stupenda dex­ teritate et exactitudino. Etiam aliquoties adiit conventum spiritisticum ibique vidit et audivit spiritus defunctorum etiam sibi notorum, atque percepit res solatio et terrore 108 De virtutibus et officiis erga Deam. — Virtus religionis. plenas de purgatorio et de inferno, in quo gravissimo laboro spiritus dice­ bantur contendere debere ut emergerent ad lucem et feliciorem sortem, ceteroquin conditione sua contenti et hominibus amici. Qcaeritor 1’ quid de hypnotismo sit censendum. 2° quid sit iudicandum de arto illa intus legendi in mentibus aliorum. 3’ quid de spiritismo tenendum sit et quid Ainaliao injungendum. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Aliud fortasse de hypnotismo in se, aliud de eius adiunctis dici debet. Si in se consideratur hypnotismus, quo quis sive manipulationibus sive fixo rei intuitu diutius producto sopitur seu in somnum inducitur, id malum non est; neque videtur viribus naturalibus contradicere hoc modo quosdam morbos curari vel iis saltem levamen afferri posse. Quare si re vera tali modo aeger sublevatur sine periculo alterius gravioris damni valetudinis incurrendi, neque aliae peccaminosae circumstantiae accedunt: cautela quidem aegro inculcanda est, curandi tamen ratio non absolute interdicenda. R. 2. Attamen, si re vera accidat — id quod fieri posse videtur satis constare — ut ab hypnotizatore suggestiones imprimantur, quae postea mentem occupent, sollicitent, quodammodo pertrahant ad ea, quae hypnotizator voluerit: haec nova ratio est, cur summa cautela sit necessaria. \rerum quidem est istas suggestiones, si in rebus in­ differentibus sistitur, per se sine peccato produci vel sustineri. At­ tamen persona hypnotizata evidenti se exponit periculo, ne pertrahatur ad illicita, nisi medicus hypnotizator sit notus ut homo fidissimus et maxime timoratae conscientiae; atque ex hac ratione meo indicio facile res evadet illicita. R. 3. Magis etiam res illicita evadet, ubi primum constiterit inclinationem pravam oriri inter infirmam et medicum, vel hunc ut­ cumque suo influxu in damnum infirmae abuti. 214 Ad quaesitum 2“ R. Praetensa illa ars in mentibus aliorum intus legendi nihil videtur esso nisi iactantia quaedam, re ipsa sensibilitas quaedam magna, quae ex minimis signis sese prodentibus sciat con­ jectare, in quodnam obiectum mentis intuitus et voluntatis affectus tendant. — Ad animum usque ipsum penetraro ne diabolus quidem potest, multo minus homo in corpore exsistens, sed ex so solus Deus. 215 Ad quaesitum 3“ R. 1. Dubitari nequit, quin Amalia assistens conventui spiritistico gravissime peccaverit. Est enim res superstitione et diabolica illusione plena. Quam plurima quidem explicari possunt et accidunt putida fraude praestigiatorum : alia tamen solo diabolico interventu fieri posse manifestum est. Quod indubitanter dici debet de apparitione defunctorum, si re vera non praestigiator eos apparere fingit, sed — id quod impossibile dici nequit - ipsi in sua specie vi­ dentur apparere, et de eorum narratione circa sortem alterius vitae. 213 Peccata contra religionem. Hypnotismne, spiritismue. 109 R. 2. Effata ista spiritistica mendaciis haereticis sunt plena; pleraque in id tendunt, ut fides aeternarum poenarum labefactetur atque ita vitiis omnibus habenae laxentur. R. 3. Amaliae igitur 1. omnis communicatio cum spiritistis se­ vere interdicenda est; 2. etiam hypnotismus saltem in iis adiunctis, quae in casu Amaliae occurrunt; 3. cum in fide naufragium videatur fecisse, sine dubio circa fidem instruenda et interroganda est, atque si se ad meliorem frugem receperit, absolutio quidem danda est, nisi forte ob exter natam haeresim recursus ad altiorem superiorem fuerit necessarius. Decreta S. Officii circa eiusmodi superstitiones praecipua con-216 tinentur literis encyclicis d. d. 4 Aug. 1856: ,Compertum est novum quoddam superstitionis genus invehi ex phae­ nomenis magneticis, quibus haud scientiis physicis enucleandis, ut par esset, sed decipiendis ac seducendis hominibus student neoterici plures. rati yxzvse occulta, remota ac futura detegi magnetismi arte vel praestigio, praesertim ope muliercularum, quae unice a magnetizatoris nutu pendent „ Nonnullae iam hac de re a S. Sede datae sunt responsiones ad peculiares casus, quibus reprobantur tamquam illicita illa experimenta, quae ad finem non naturalem, non honestum, non debitis mediis adhibitis assequendum ordi­ nantur. . . . Verum quia praeter particulares casus de usu magnetismi gene­ ratim agendum erat, hinc per modum regulae sic statutum fuit feria IV 28 lulii 1847: ,Remoto omni errore, sortilegio, explicita aut implicita dae­ monis invocatione, usus magnetismi nempe merus actus adhibendi media physica aliunde licita, non est moraliter vetitus, dummodo non tendat ad finem illicitum aut quomodolibet pravum Applicatio autem principiorum et mediorum puro physicorum ad res et effectus vere supernaturales, ut physice explicentur, non est nisi deceptio omnino illicita et haereticalis/ „Quamquam generali hoc decreto satis explicetur licitudo aut illicitudo in usu aut abusu magnetismi, tamen adeo crevit hominum malitia, ut, neglecto licito studio scientiae, potius curiosa sectantes magna cum animarum iactura ipsiusquo civilis societatis detrimento ariolandi divinandive principium quod­ dam se nactos glorientur. Hinc somnambulismi et clarae intuitionis, ut vocant, praestigiis mulierculae illae, gesticulationibus non semper verecundis abreptae, se invisibilia quaeque conspicere effutiunt, ac de ipsa religione sermones insti­ tuere, animas mortuorum evocare, responsa accipere, ignotu ac longinqua detegere, aliaquo id genus superstitiosa exercere ausu temerario praesumunt, magnum quaestum sibi ac dominis suis divinando certo consecuturae. In hisce om­ nibus quacumque demum utuntur arte vel illusione, cum ordinentur media physica ad effectus non naturales, repentur deceptio omnino illicita et scan­ dalum contra honestatem morum. .. .“ Recentiora habes ad interrogationem medici qui quaesivit, quid liceat in experimentis hypnoticis ad curandos infirmos, sive agatur de rebus iam exploratis, sive de nondum exploratis, quae num naturali modo explicari possint necne dubitetur. Ad quod Quaesitum S. Officium d. 26 lulii 1899 re­ spondit: „Quoad experimenta iam facta, permitti posse, modo absit periculum superstitionis et scandali, et insuper orator paratus sit stare mandatis S. Sedis, et partes theologi non agat. — Quoad nova experimenta, si agatur de factis quae certo naturae vires praetergrediantur, non licere ; sin vero de hoc dubi­ tetur, praemissa protestatione nullam partem haberi velle in factis praeterna fu ratibus, tolerandum, modo absit periculum scandali.u Quod responsum d. 28 lulii S. P. Leo XIII adprobavit. V. Gennari, Consultazioni ’ I, cons. 79, n. 13. 110 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. BLASPHEMIA. Casus. (60) Traianus, homo iracundus, quibusvis occasionibus in maledicta prorumpit, dicens: .Sancta crux et mille sacramenta te perdant , * «Deus me damnet *, «diabolus me rapiat *, ,si Deus iustus esset in coelo, equidem tot infortuniis non possem vexari. * Quaeritur 1° quid sit blasphemia et quotuplex distinguatur. 2° quid de dictis Traiani iudicandum. 3° blasphemi quomodo a confessario tractandi sint. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Blasphemia communiter definitur «locutio Deo * . contumeliosa Quod ut melius intelligas, attende: 1. externa illa per verba manifestatione peccatum demum completur, malitia essentialiter propria iam sola mente concipitur. 2. Locutioni aequalis esse potest manifestatio per alias actiones seu signa, (piae mentem blasphemam exprimant. Nihilominus quando «in * odiosis de blas­ phemia sermo est, v. g. in reservatione peccatorum, verbo «blasphemiae sola locutio intelligitur. 3. Blasphema verba non desinunt * esse vera blasphemia eo, quod loquens non directe intenderit Dei contumeliam : sufficit enim sensum contumeliosum scire ac nihilo­ minus verba ista actu proferre ut locutionem, non ut meram re­ lationem locutionis alienae. Cf. S. Alph., Th. m. III 121 sqq; Suarez, De relig. tr. 3, 1. 1, c. 4—6; Ballerini-Palm., Opus th. m.3 II n. 509 sqq. R. 2. Distinguitur: 1. blasphemia mere contumeliosa, quae praeter contumeliam in Deum aliam malitiam non addat; 2. blasphemia exsecratoria, quae simul cum contumeliosis verbis Deum (vel homines) malis affici optat — continet igitur praeter malitiam blasphemiae com­ munem etiam odium vel contra Deum vel contra homines; 3. blas­ phemia haereticalis, quae praeter contumeliam in Deum simul errorem contra fidem exprimit. 218 Ad quaesitum 2m R. 1. Si Traianus in ira verba sacra solum nominasset cum quadam emphasi, non tamen cum ira erga Deum, esset sola irreverentia erga res sacras, peccatum grave inter venialia, non mortale. Sed cum optet, ut res sanctissimae in summum homi­ nis bonum institutae vergant in damnum et perditionem, vero rebus divinis et consequenter Deo probrum infert; idque verum est, si modo satis attenderit ad sensum verborum, etsi serio non optavit aliorum interitum. R. 2. In secunda locutione secundum consuetum sensum potius quam blasphemiam habemus iuramentum exsecratorium, quod ab iis hominibus addi soleat assertis ad pleniorem faciendam fidem. Qua iura­ mentum est tamen mortaliter peccaminosum, quando vel falsum af­ firmando profertur, vel indiscriminatim adhibetur non attendendo ad veritatem vel falsitatem affirmationis. — Si vero illa locutio adhibetur 217 Peccata contra religionem. — Blasphemia, tentatio Dei. 111 non in sensu iuratorio, sed in sensu optativo, ab aliquibus habetur pro blasphemia. Quod ita absolute esse posse, non negaverim; re ipsa communiter non esse, disce ex iis quae infra dicuntur n. 236 in nota. R. 3. In tertia locutione minus etiam blasphemia habetur; potest tamen similiter esse iuramentum exsecratorium: in quo casu num mortale peccatum sit, pendet a ratione sive periurii sive temere pro­ latae exsecrationis, si quam contineat. R. 4. Quoad quartam locutionem patet eam plane blasphemam esse, cum deroget divinis attributis seu perfectionibus, atque insuper, si serio verba sumuntur, apertam continent haeresim. In qua locutione, etsi Traianus forte haereticum assensum intus non dederit, tamen propter iniuriam in Deum adeo manifestam difficillimum est loquentem propter imperfectionem actus subjective a mortali peccato excusari. Ad quaesitum 3n‘ R. 1. Primo, sicut in quibuslibet peccatis,219 videri omnino debet, ut adsit verus dolor verumque propositum. R. 2. Si poenitens blasphemis verbis assuetus est, absolutione non est donandus, nisi velit in exstirpandam hanc consuetudinem serio incumbere; idque non solum, si consueverit ea verba cum animo et cum attentione proferre, sed etiam si ea ex quadam inadvertentia nec serio ex oro elabi sinere solet. Nam cum verba illa objective con­ tumeliam Dei contineant, consuetudinarius graviter obligatur hanc locutionem cavere. Quodsi conatum adhibeat sese emendandi, docendus est, si praeter intentionem atque sine sufficienti advertentia ex in­ veterata consuetudine hinc inde sibi ista verba ex ore excidant, sibi id in grave peccatum non imputari. R. 3. Conatus practicus aderit, si statim post verba ex inad­ vertentia prolata doleat firmiusque maiorem attentionem proponat, maxime si quandam poenitentiam parvam sibi statim persolvendam proponat. — Insuper homini acrioribus exclamationibus assueto suaderi potest, ut corrumpat verba, ita tamen ut etiam audientes corruptionem verborum percipiant, vel utatur verbis acriter quidem sonantibus sed quae sensum vel nullum vel innocentem habeant. ΤΕΝΤΑΊΤΟ DEI. Casus. (61) Constantia, cum variis morbis decumberet, opem medici semper recusavit, S. Agatham imitari volens, quae carnalem medicinam corpori numquam ad­ hibuit; sed eo instantius orat ad recenter beatificatos, quo per miracula canonizationem suam promoveant, et quo ipsa experiatur, num Deus curam specialem erga electos suos gerere pergat. Amicam, quae in serio morbo medicum consuluit, arguit propter defectum fidei et fiduciae in Deum eique persuadet, ut remedia data respuat, inter­ posito voto, se tam diu ab omni cilio et potu abstinere velle, dum amica sit extra periculum: quod cum audiat confessarius votumque annullet, vituperatur a Constantia, quod miraculum impediverit, atque medico curam amicae aegrotae fidentius committat quam Deo et Sanctis. 112 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. Confessarius autem ordinatam fiduciam se sua experientia didicisse re­ spondet; nam quoties imparatus ad contionandum accesserit fretus Dei ope, cuius causam apud populum demum egerit, rem non bene sibi successisse. Quaeritur 1° tentatio Dei quid sit et quale peccatum. 2° quid de casibus propositis dici debeat. Solutio. Ad quaesitum 1™ R. 1. Tentatio Dei est dictum vel factum, quo quis aliquam Dei perfectionem, scilicet num Deus ea praeditus sit, explorat, ac propterea alicuius divinae perfectionis manifesta­ tionem exigit. Quod si explicite intenditur, habes tentationem Dei formalem; si non in se intenditur, sed solummodo aliquid fit, quod ex natura sua reducatur ad istam explorationem, habes tentationem Dei interp re­ tat ioam. Cf. Th. m. I11 517; S. Thom., S. th. 2, 2, q. 97, a. 1. R. 2. Tentatio formalis semper est grave peccatum; maxime illa, quae ex dubitatione alicuius divinae perfectionis oritur atque haeresis peccatum supponit. Tentatio Dei interpretativa, etsi ex genere suo etiam peccatum gravo est, tamen parvitatem materiae, ex qua fiat veniale peccatum, admittit. Cf. Th. m. I11 520; S. Alph., Th. m. III 30 sqq. 221 Ad quaesitum 2m R. 1. Si in morbo gravi et periculoso medici auxilium respuitur, per se peccatur graviter: venialiter tamen, si solum­ modo medicina differtur, etsi propter auxilium Dei naturale aliquantum temere speratum ; multo minus peccatur, si agitur de morbis et in­ firmitatibus levibus, immo haec sine remedio tolerare pro circum­ stantiis esse potest actus insignis patientiae meritis plenus. Ex quo Constantiae agendi rationem quoad hanc partem diiudica. Cf. S. Alph. 1. c. Ill 30 32; Laymann, Th. m. 1. 4, tr. 10, c. 5, n. 8. R. 2. Quoad Constantia secundo petiit miraculum ad interces­ sionem Beatorum, videndus est finis petitionis et modus. Si cum resignationo in divinam providentiam, licet cum desiderio per mira­ culum promovendi cultum alicuius Beati: res est innoxia et bona; cf. S. Alph. 1. c. n. 31. Si vero, ut Constantia fecit, hoc modo ex­ plorare velit, num re vera Deus specialem curam suorum gerat, habes formalem Dei tentationem atque mortale peccatum, nisi Constantia, id quod sumi facile licebit, ex sua stultitia excusetur. 222 R. 3. Suasio illa tertio loco commemorata, cum ageretur de peri­ culosa amicae aegritudine, erat similiter obiective graviter peccaminosa. R. 4. Quarto votum illud additum sine dubio temerarium est et de re temeraria, proin votum nullum, quod, ut vi sua destitueretur, positiva annullatione opus non habebat. Confessarius igitur recte fecit illud annullans vel potius nullum esso declarans, neque curans vituperium feminae imprudentis. R 5. Quod demum quinto ipsius confessarii experientiam attinet, in illa temeritate, qua labore proprio spreto speciale Dei auxilium 220 Peccata contra religionem. — Tentatio Dei, sacrilegium. 113 exspectabat in operibus piis, quandam tentationem Dei interpretativam commisit: verum in eiusmodi temeritatibus grave peccatum non censetur committi, nisi grave damnum causetur vel periculum subeatur sive proprium sive alienum. Quod in nostro casu adesse absolute poterat, si nimirum sacerdos ille munus contionandi graviter laesit seu neglexit; aliter erat peccatum veniale, quia non miraculum sed solum speciale Dei auxilium, quod ordinariam providentiam non excedat, sibi exspectandum proposuit. SACRILEGIUM. Casus. (62) Gelasius, homo procax, in ecclesia tempore Missae cogitationibus et aspectibus lubricis indulget, atque in monialem, quam ibi observat, libidinem fovet usque ad pollutionem : ex angulo ecclesiae pretiosam umbrellam non custoditam exiens sibi arripit; et cum videat pretiosum reliquiarium expositum, observat occasionem, qua clam aliquot gemmas possit ex eo excutere. Quaeritur 1° quid sit sacrilegium. 2° quae sint sacrilegii species. 3° quomodo Gelasius peccaverit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Sicut blasphemia et tentatio Dei ipsum 223 Deum iniuriose seu indigne tractat, ita sacrilegium rem sacram seu Deo dicatam male tractat, et breviter definitur nviolatio rei sacrae, rem sumendo latissimo sensu seu pro quolibet obiecto Deo dicato“. Ut autem habeas sacrilegium proprie dictum, res quae violatur debet publico ritu aut institutione Deo esse dicata seu ad Dei cultum depu­ tata. Cf. Laymann 1. c. 1. 4, tr. 10, c. 7, n. 2. R. 2. Est peccatum ex genere suo mortale. Attamen adesse potest in quibusdam sacrilegiis, saltem realibus atque etiam localibus, parvitas materiae. In personali sacrilegio iniuriosam tractationem nemo vocabit sacrilegam, quando fuerit iniuria levis; si hoc sacrilegium luxuria committitur, non potest esse leve, nisi luxuria indirecte tan­ tum respicitur: in quo casu sicut ratione luxuriae ita etiam ratione sacrilegii fieri potest, ut veniale tantum peccatum committatur. Ad quaesitum 2“ R. 1. Distinguuntur tres species principales, 224 prout violatur res pressius sumpta, persona, locus Deo dicatus, eaeque vocantur: sacrilegium reale, personale, locale. Verum horum violatio, saltem si reale sacrilegium sumis, non habet semper eandem sacrilegii malitiam infimam, sed saepe omnino diversam; sume v. g. indignam administrationem vel susceptionem sacramenti, et iniuriosam SS" Eu­ charistiae conculcationem: quamquam in quolibet horum peccatorum habes sacrilegium reale. R. 2. In sacrilegio personali et locali probabiliter dici potest ratione sacrilegii haberi hac distinctione species infimas. Dico ratione Lthmkuhl, Casu» conscientia©. I. Ed. 4. 8 114 De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. sacrilegii, nam ratione peccati adiuncti sine dubio diversae habentur malitiae. Committitur enim sacrilegium personale a) luxuriosa tractatione personae ad servandam castitatem Deo dicatae (quod lit etiam ab hac ipsa persona propriis luxuriae peccatis, etiam internis), b) vio­ latione privilegii clericalis „canonisu, idque tam late quam illud pri­ vilegium patet, c) violatione immunitatis clericalis seu privilegii „fori“. Cf. Th. m. I11 528. R. 3. Sacrilegium locale committitur 1. violatione immunitatis ecclesiae seu loci sacri, 2. exercitio actionum profanarum earum, quae sanctitatem loci maxime dedecent, 3. quolibet peccato, quo ecclesia locusve sacer polluitur, 4. furto rei, quae custodiae ecclesiae tradita est. Cf. Th. m. 111 525 sqq. 225 Ad quaesitum 3ro R. 1. Peccatis luxuriae locale sacrilegium grave committitur iis actionibus, quae manifeste habent externam malitiam gravem, etsi occultae manent. Quare Gelasius locale sacrilegium mortale commisit pollutione: de qua si publice constaret, ecclesia ex­ sisteret polluta, ita ut ante reconciliationem in ea Sacra peragi non amplius possent. R. 2. Cogitationibus aliisque internis peccatis Gelasius graviter quidem contra castitatem peccavit, sed malitiam sacrilegii localis, saltem gravis, non addidit. R. 3. Verum quod libidinem fovit in monialem: si desiderium eam violandi vel cum ea peccandi voluntarie concepit, sane mente commisit sacrilegium personale. Quod sacrilegium utrum sit tale sensu strictissimo an minus stricto, pendet a statu monialis, prout monialis stricto sensu canonico est aut non. 226 R· 4. Ex eo quod umbrellam abstulit ex ecclesia, ad furtum adiunxit quidem circumstantiam aggravantem ; sed quia umbrella illa non erat in bonis ecclesiae neque eius custodiae commissa — ut ex casu videtur patere — speciem mortalis sacrilegii localis satis pro­ babiliter non adiunxit. R. 5. Aliter se habet furtum gemmarum reliquiarii. Nam eo quod sit res ad bona ecclesiae pertinens et Deo dicata, hoc furto commisit Gelasius sacrilegium reale, sane mortale; atque insuper sacrilegium locale, cum rem ecclesiasticam et sacram ex ecclesia abs­ tulerit. Cf. Th. m. 111 525. SACRILEGIUM ET SIMONIA. Casus. (63) Gerardus sacrista incurius est in tractandis rebus ecclesiae: altaria et imagines sinit satis sordescere, sacra utensilia raro mundantur, paramenta reficienda non curat, nisi notabiliter sint lacera, hostias pro sacrificio Missae et Communione populi sinit per menses veterascere; hostiae consecratae ali­ quoties per tres menses non renovantur, licet parochus Gerardo mandaverit, ut suam ipsius oblivionem monitione excitet. Cum de institutione in munere Peccata contra religionem. — Sacrilegium, simonia. U5 sacristae ageretur, instanter rogavit parochi familiarem, ut se apud parochum commendaret, pollicitus se pro bono successu summam pecuniae largiturum et in commendatione suo tempore vicem redditurum esse. Quaeritur 1° incuria in rebus sacris sitne sacrilegium, et qualiter Gerardus in hac re peccaverit. 2° an Gerardus simonia peccaverit. Solutio. Ad quaesitum lra R. 1. Ea incuria et irreverentia erga sacra227 utensilia et similia, quae gravem erga cultum divinum continet in­ juriam, sane inter sacrilegia eaque mortalia recensenda est; si vero eo usque non progreditur, communiter dicitur mera irreverentia, non sacrilegium, vel si sacrilegio quoad speciem accenseri vis, tamen non est sacrilegium sensu perfecto seu mortale. Cf. Laymann, Th. in. 1. 4, tr. 10, c. 7, n. 14. R. 2. In neglegenda munditia altaribus imaginibusque debita communiter non committitur adeo gravis irreverentia, quae mortale peccatum sit. — In neglecta munditia quoad sacra utensilia dicendum quidem est censeri peccatum mortale, si illae res sacrae enormiter sint immundae — quod raro accidit. — Magis etiam patere videtur irreverentiam non fuisse mortalem relate ad paramenta sacra; nam ut hoc peccatum statui possit, immunda vel lacera debent omnino esse notabiliter; quod ex casu enarrato Gerardus studuit cavere. R. 3. Relate ad hostias consecrandas, magis etiam quoad con­ secratas non dubito dicere fuisse incuriam magnam ex se mortalem, quoniam re vera non solum actum sit contra leges Ecclesiae, sed etiam SS. Sacramentum expositum fuerit periculo nullitatis. Verum hac in re primo loco gravissime peccavit parochus; Gerardus sacrista, in quantum illius gravis irreverentiae conscius sibi fuerit, cooperatur. Ad quaesitum 2“ R. 1. Simonia dicitur studiosa voluntas emendi 228 aut vendendi aliquid spirituale aut spirituali annexum pro pretio tem­ porali. Pretium illud temporale potest esse: 1. munus a manu (pecunia vel res aequivalens), 2. munus a lingua (commendatio, laudatio), 3. munus ab obsequio (famulatus vel humilis subiectio). Res spiritualis, quam ita emi vel vendi non licet, intelligitur ea res spiritualis, quae cum supernatural! ordine conectitur, est autem vel res spiritualis in se (v. g. sacramenta, spiritualis potestas etc.) vel labor essentialiter cum functione spirituali conexus, vel bene­ ficium ecclesiasticum spirituali officio annexum. Cf. Leinz, Die Si­ monie 40. R. 2. Aliud est gerere mentem simoniacam, aliud simoniain com-229 mittere: quod requirit, ut mens simoniaca aliquo modo exsecutioni sit data (quamquam sola mens simoniaca malitiam coram Deo continet). R. 3. Simonia quae committi potest, est vel mentalis, vel con­ ventionalis, vel realis. Mentalis, si permutatio rei spiritualis pro pretio temporali facta est, ita tamen ut haec permutationis intentio inani8* 116 De virtutibus ot officiis erga Deum. — Virtus religionis. festata nullatenus sit; conventionalis, si inter ambos conventum quidem est, ut permutatio rei spiritualis pro pretio temporali fiat, exsecutio autem nondum est facta; realis, si pactio simoniaca ex utraque parte saltem coepit impleri; si ex alterutra, mixta. Cf. Laymann, Th. m. 1. 4, tr. 10, c. 8, n. 2 sqq; Reuter, Th. m. II 452 sqq; Ballerini-Palm., Opus th. m. II 430 sqq 445 sqq; Leinz, Die Simonie 58 sqq. 230 R. 4. ad casum propositum : Officium sacristae seu potius, ut vocari consuevit, sacristani seu aeditui, sicut hodiedum geri solet, con­ sideratur ut officium laicale quod non ecclesiastico alicui beneficio inhaereat, sed pro salario annuo certisquc accidentalibus taxis geren­ dum suscipitur: ita ut retributiones illae haberi possint pro mercede laborum praestitorum vel praestandorum. Hinc apud Gerardum quaestio non est de simonia. Aliud esset de officio sacerdotali, cui praeter alias sacerdotales functiones etiam iniuncta esset cura rerum sacrarum ecclesiae, quod sacristae nomine vocari mos erat. Illud, cum sit omnino munus eccle­ siasticum et sacrum, obiectum simoniae esse potest. Haberemus in eo casu ex parte tum petentis Gerardi tum alterius veram pactionem seu conventionem; habemus pretium temporale tum in summa pecuniae promissa, tum in promissa commendatione. Commendatio haec in casu re ipsa nondum esset facta; hinc ante pecuniae solutionem simonia esset conventionalis vel mixta, post inceptam saltem solutionem si­ monia realis. Cf. S. Alph., Th. m. Ill G4. — Neque refert, quod non ipsa officii collatio, sed solum commendatio ad officium empta sit; nam sive ipsa res spiritualis sive via ad eam emitur, simonia est et a scriptoribus pro simonia habetur. SIMONIA. Casus. (64) Titius sacerdos 1. praeter dies dominicos et festos non celebrat, nisi habeat stipendium, dicens se nolle gratis laborare; 2. quando offertur sti­ pendium secundum taxam dioecesanam 1 ‘/2 marcarum, solet dicere se non acceptare nisi stipendia 3 marcarum; 3. nuper cum bis offerretur stipendium pinguius pro Missa ipso illo die celebranda, utrumque acceptat, conveniens cum alio sacerdote, ut hic hodie ad intentionem Titii. Titius cras ad inten­ tionem illius celebret; 4. in ludo consuevit pro pecunia Missam celebrandam exponere; 5. cum habeat facultatem quadruplicis scapularis imponendi, scit inde lucrum facere, vendens scapularia satis care, videlicet expensis, quas ipso facere debuit, addit pretium sui laboris, (piem subire debet in admittendis et describendis fidelibus. Quarritur num et quando Titius commiserit simoniam. Solutio. 231 R. 1. Agendi ratio Titii in primo casu sapit quidem spiritum parum sacerdotalem, et si verba addita „se nolle gratis * laborare sensu suo stricto sumuntur, simonia est, cum stipendium habeatur pro 1’cccata contra religionem. — Sacrilegium, simonia. 117 mercede laboris intrinsecus cum re sacra seu sacra functione conexi. Si vero verba illa serio non intelligebantur pro mercede Missae cele­ bratae, simonia non est stipendio oblato socordiam excutere, eo non oblato socordia et pigritia vinci nec Sacrum offerre. R. 2. In secundo casu iterum habes agendi modum indignum, qui fideli populo possit gravi scandalo esse. Simonia autem non erit, nisi forte in eo, qui certas Missas ex officio celebrare debet et contentus esse honorario per superiorem statuto. Timendum enim est. ne ille, si exigat plus, ratione huius excessus simoniam committat, v. g. parochus, qui pro exsequiis consueto plus exigat. Cf. Th. m. I11 534. Quod cum in Titio non obtineat, sed agatur de Missis, quae pro libitu celebrare potest vel omittere, simonia non adest. Immo alii universim negant per stipendium insto maius exactum simoniae peccatum committi (cf. Soldi n, S. th. m. II 198), eo quod titulus sustentationis, qui maneat, hanc malitiam excludat. R. 3. In tertio casu adest permutatio intentionum: quae, cum ex diversis et iustis causis fieri possit, communiter non habetur pro simonia, etsi per accidens haec permutatio sit causa vel occasio lucri. Cf. Hallerini-Palm. 1. c. IV 1018. R. 4. In quarto casu non proprie exponitur Missa pro pecunia, sed pro pecunia ex una parte exposita fit ex altera parte renuntiatio stipendii Missae, ita ut pro victore promittat celebrare Missam, cum alias eam pro stipendio dicturus sit: in quo non est simonia. Nihilo­ minus rem sacratissimam ingerere in ludos et inter res profanas indecentia est, atque aliis, maxime si fit coram laicis, scandalo esse potest. R. 5. In quinto casu ante omnia notandum est res minimas 232 benedictas post datam benedictionem ne pro pretio quidem, quod solutum est, denuo posse vendi, sed gratis tantum donari. Idque ita constitutum est, ut, si rebus illis benedictis indulgentiae sint annexae, per venditionem indulgentiae pereant. Cf. Th. m. I11 537. Nihil tamen obstat, quominus ante benedictionem pretio ven­ dantur. Quod autem Titius carius ea vendit, videtur negotiationem continere clericis prohibitam: nam si putet se alium titulum amplius aliquid exigendi habere, utatur hoc titulo, non titulo pretii pro scapu­ laribus solvendi. Verum pro receptione seu admissione ad scapulare non potest sine peccato simoniae quidquam postulare, neque labor illi functioni intrinsece annexus titulus pretii temporalis esse potest. Sum­ mum, pro expensis et laboribus, si subeunda sunt ad transmittenda nomina et similia, aliquid poterit accipere: quod sane minimum erit, si expensae illae distribuantur in singulos, qui ad recipienda scapu­ laria admittuntur. CULTUS DET PER IURAMENTUM EIUSQUE LAESIO. IURAMENTI NATURA. Casus. (65) Caius solet assertis suis addere: ,per animam meam, per fidem meam, quam vere Deus exsistit; Deus me puniat, diabolus me rapiat, nisi verum , * sit eaque aliquando etiam in dubiis, immo aliquoties in falsis ex levitate adhibuit. Nuper etiam amicis suis grave crimen tertii ita narravit, quod putavit quidem verum, at non sine omni formidine. Quaeritur 1° quid sit iuramentum et quid ad illud requiratur. 2° quae sint conditiones iuramenti, quibus licitum evadat. 3° quid de singulis casibus Caii sit iudicandum. Solutio. Ad quaesitum lro R. 1. Iuramentum est invocatio Dei in testem veritatis; si insuper invocatur ut vindex periurii, dicitur iuramentum exsecratorium. Invocatio autem Dei fieri potest explicite vel im­ plicite, quando scilicet explicite nominantur creaturae in quibus spe­ ciali modo Dei attributa relucent. R. 2. Distinguitur iuramentum assertorium et promissorium. Prius habetur, si Deus invocatur ut testis veritatis rei narratae; posterius, si ut testis verae et sincerae voluntatis praestandi promissum et quasi ut fideiussor impletionis futurae. R. 3. Ad verum igitur iuramentum requiruntur non solum verba ad iurandum apta, sed etiam voluntas seu intentio iurandi : quam qui sciens et volens excludit, facit iuramentum fictum — quod ex se est vana nominis divini usurpatio, per accidens et propter aliorum de­ ceptionem easdem gignere potest obligationes, quas secum fert iura­ mentum verum. Si quis vero verba ad iuramentum non apta adbibet volens iurare et putans se iurare: in asserendo falso eandem apud Deum malitiam contrahit atque in periurio proprie dicto. Cf. Laymann, Th. m. 1. 4, tr. 3, c. 1, n. 3. 234 Ad quaesitum 2m R. 1. Conditiones ad honestatem iuramenti requisitae communiter exprimuntur verbis S. Script. 1er 4, 2: .Ju­ rabis: Vivit Dominus in veritate, et in iudicio, et in iustitia“, ut 233 Iuramentum ; eius obligatio, laesio. 119 nimirum 1. res asserta sit vera seu habeatur certo pro vera; 2. ut iuramentum fiat cum iudicio maturo, non leviter et inconsiderate, adeoque ex causa salis gravi; 3. ut fiat in re iusta et honesta, neve sit confirmatio vel vinculum iniquitatis seu peccati. R. 2. Defectus veritatis, quem quis sciens committit, semper est peccatum mortale, quia Deo valde iniuriosum est tamquam testem mendacii etiam levissimi induci. Defectus indicii seu iurare in re leviore, quam par est, ex se mortale peccatum non est, nisi adiungatur periculum peierandi; est autem peccatum veniale, quia continet inutilem et vanum usum sanctis­ simi nominis et auctoritatis divinae. Defectus iustitiae, si veritas non deficit, generatim in assertorio iuramento peccatum mortale aut veniale est, prout causa peccaminosa, in qua adhibetur, mortaliter aut venialiter peccaminosa est. Sic secreti laesio iuramento confirmata continet praeter iustitiae laesionem malitiam ratione iuramenti (laesionem religionis) gravem aut levem, prout iustitiae laesio in hoc casu gravis aut levis est. — De cetero circa hanc rem nonnihil controversam cf. Suarez, De relig. tr. 5, 1. 3, c. 12, n. 7 et 8, et ea, quae in proximo casu dicentur de iuramento promissorio. Ad quaesitum 3“ R. 1. Verba illa „per animam meam“ sunt235 verba iuratoria, quia in anima ad fruendum Deo creata opera divini consilii eiusque attributa imprimis relucent. — Idem dicendum est de verbis „per fidem meam", si intelligit Caius fidem veram, catholicam, quae est fundamentum omnis justificationis; si vero exprimere velit „ fidem quam ipse mereatur" seu , fidelitatem", nihil inest iuratorii in ista assertione. Verba illa „quam vere Deus exsistit" sunt exaggeratio quidem in se illicita, iuramentum non sunt, quia invocationem nullam, ne im­ plicite quidem, continent. Esse in se illicitam exaggerationem ex eo patet, quod Deus eiusque exsistentia sit veritas necessaria et essen­ tialis, cum res illae, quas Caius asserit — id quod hic iure sumere possumus sint veritates contingentes. Attamen ad hanc aequalitatem vel inaequalitatem homines, si haec proferunt, non solent attendere: ita ut pcccaminositas fere reducatur ad levitatem causae, ex qua Deus inducatur, seu ad vanam nominis Dei invocationem, si modo res asserta vera est. Nam si mendacium aliquod hoc modo confirmatur: id ho­ mines communiter pro periurio habent, et subiective hanc malitiam committunt, vel etiam blasphemiam, si qui suam locutionem mendacem cum veritate revelata seu divina locutione et exsistentia component: Th. m. I1’ 555. Verum in hac re dedocendi sunt. Verba illa „Deus me puniat, nisi verum sit"1 directe et explicite 236 invocant Deum in vindicem mendacii; communiter tamen dicuntur ea 1 Nuper in Belgio et Hollandia contentio exarsit, utrum imprecatoria illa formula «Deus damnet me‘ sit blasphemia necne. Esse hanc formulam objective diram imprecationem, licet generatim non seriam; posse esse, ut n. 218 notavi, irnprecatoriurn iuramentum, atque ex hac imprimis ratione evadere posse peccatum 120 virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. intentione, ut Deus indirecte prius invocetur ut testis veritatis et consequenter ut vindex periurii, ita ut habeatur iuramentum exsecratorium. „Diabolus me rapiat * 4 ex se non est iuramentum, sed sola ex­ secratio. Nihilominus ex intentione loquentis verba illa sensum jura­ torium assumere apte possunt, si nimirum intelligitur providentia divina, quae per causas secundas, etiam per malos angelos, poenas peccatis infligat. Cf. Th. m. I11 555; S. Alph., Th. m. III 143. 237 R. ‘2. Locutiones illae, quae iuratoriae sunt sive ex se sive ex intentione loquentis, quando adhibentur in rebus sive dubiis sive aperte falsis, periurium sunt ac mortale peccatum, nisi inconsideratio excuset. Quod in rebus aperto falsis evidens est. Sed etiam in rebus dubiis idem omnino dici debet, quia, qui sic iurat, sciens et volens sese ex­ ponit periculo inducendi Deum ut testem mendacem: quae eadem est iniuria atque eum pro mendacio testem inducere. R. 3. In re mendaci verba illa exsecratoria, etiam quae iura­ mentum non continent, serio proferre, i. e. seria attestatione, non serio desiderio — quod nemo sanae mentis conceperit — a gravi peccato immune non est; neque, si proferuntur cum gravi dubio de veritate rei assertae. R. 4. Quod autem Caius dicitur ex levitate ita egisse, nondum signum est eum a gravi peccato excusari. Nam 1. si consuevit verba iuratoria vel exsecratoria proferre non attendens ad veritatem vel falsitatem suae assertionis, saltem sub gravi tenetur ad laborare ad hanc consuetudinem exstirpandam, etsi singulis vicibus advertentia plena ad peccatum mortale non adfuerit; ‘2. in ciusmodi consuetudi­ nariis potest facilius adesse illa advertentia, quamquam ob memoriam facti non vivacem postea putant abfuisse advertentium : sed, si vere abfuit, sane singulis vicibus Caius non peccavit graviter. R. 5. Etsi Caius solum in rebus veris has loquendi formulas ad­ hibeat, peccat ex defectu indicii; at venialiter tantum. 238 R. 6. In ultimo casu peccavit Caius defectu iustitiae; idque ex eo iam graviter, si agebatur de crimine non publico, graviter dif­ famante, alioquin venialiter. Immo quod dicitur Caius illud crimen pro vero quidem habuisse, sed non sine formidine, timendum est sane, mortale: non est, quod ambigatur. Sed blasphemiam in iis per se contineri, censeo cum Aertnijs aliisquo falsum. Sunt quidem qui dicant blasphemiam iis verbis contineri, cum contumeliosa sint non immediate quidem in Deum, sed mediate, similiter atque in verbis, quibus dira imprecatio proferatur .in pluviam a Deo missam'1, siquidem imprecatio m Dei creaturam prolata iniuriosa et contumeliosa sit creatori. Idque putant maxime verum esse in imprecatione contra hominem facta, eo quod homo speciali modo ad similitudinem Dei factus sit in coque Dei imago resplendeat. — Attamen ut inde haec vere concludi possint, debet in creaturas sub ipso hoc respectu imprecatio fieri, quod sint a Deo profectae vel quod Dei similitudinem gerant, ut re ipsa fit, quando imprecatio fertur in Sancto * vel in aliquam Dei ordinationem. Verum qui dicit ,Deus tue damnet *, vel: .diabolus te rapiat , * neque in se neque in alterum haec proferre sub hoc respectu solet: quamquam absolute potest. Ergo communiter non est ratio, cur ista verba blasphemiae accusentur. Iuramentum : eius obligatio, laesio. 121 ne defectu veritatis eiusque satis certae, mortalem malitiam periurii adiunxerit, asserens rem dubiam pro certa et explorata. Verum quidem est sufficere ad excludendum defectum veritatis in iuramcnto certitu­ dinem moralem; attamen fundatum dubium debet saltem exsulare. Quare circa hanc rem Caius examinandus esset, num forte illam for­ midinem pro non-fundata, sed inani leviterque concepta habuerit: quodsi affirmet, a periurii malitia per se excusandus est; facilius etiam, si solum dixerit se rem audivisse, etsi addat ,a persona fide satis digna“. IURAMENTI OBLIGATIO. Casus. (66) Titius indigne ferens inoboedientiam filii sui duodennis, iuravit se eum pro prima inoboedientia, quam denuo committere ausus fuerit, severe puni­ turum, nec fecit. — Iuravit etiam se quovis sabbato duas marcas in pauperes distributurum esse, sed non raro unam tantum dedit. — Contra iuratam pro­ missionem furi observato datam se ipsum non esse denuntiaturum, cum postea a policista, qui iam plura indicia hauserat, inquireretur nominatim, nihilominus furem prodidit. — Cum testis evocatus esset et iuramento ob­ strictus ad dicendam solam et plenam veritatem, nihilominus aliquod factum contra reum non narravit, immo interrogatus se scire negavit, quia factum illud contra reum suspicionem auxisset, quam Titius scivit esse falsam. — Nuper cum inter amicos acatholicos do religiosis ordinibus iocaretur, ipse coram illis iuravit se numquam concepturum animum ingrediendi ordinem religiosum, se hoc promittere, etsi uxore et liberis omnibus orbatus exstiterit. Quaeritur 1° quae sit obligatio iuramenti promissorii. 2° quid de singulis Titii iuramentis dicendum sit deque eorum laesione. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Obligatio, quae ex iuramento promissorio‘239 oritur quatenus iuramentum est, est ad Deum, seu obligatio religionis, voti obligationi similis, at videtur paulo inferior. Haec unica est ob­ ligatio in iis iuramentis promissoriis, quae strictam obligationem erga alterum non supponunt. R. 2. Verum saepe alia obligatio supponitur, eaque non raro ex iustitia. Quo in casu obligatio iuramenti, etsi gravior et nobilior, tamen non principalis, sed accessoria est. R. 3. Immo ad explicandam extensionem obligationis iuramenti valet generale principium: Iuramentum sequitur naturam actus, i. e. eius actus cui additur: ita ut, si actus ille occurrentibus certis causis vel conditionibus corruat, etiam iuramenti obligatio corruere censeatur. Sic v. g. error, qui nudam promissionem vel contractum reddat in­ validum, invalidam facit etiam iuratam promissionem. Neque tamen id extendi debet indiscriminatim ad rescindibilitatem actuum seu contractuum, quae in privatum favorem contrahentis ex­ sistit: siquidem huic favori per iuramentum renuntiari potest et renun­ tiari generatim sumitur. De qua re recurret sermo infra de contractibus. 122 De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. R. 4. Ad rem malam vel etiam plane inutilem obligatio iuramenti contrahi non potest; nam sicut eius exsecutio in Dei honorem fieri nequit, ita neque fieri potest eius promissio, neque cius exsequendae obligatio potest exsistere. Cf. Laymann, Th. m. 1. 4, tr. 3, c. 6, n. 3. — Immo rem malam iuramento velle promittere est gravis in­ juria contra Deum, quasi Deus re mala honorari seu opus malum ad honorem et reverentiam Dei possit pertinere. Idque, re rigorose sumpta, verum est, etsi promittatur res leviter mala; verum practice homines id vix ita considerant, ut pro regula practica sumi possit: peccari graviter per iuratam promissionem rei graviter malae, leviter per promissionem rei certo et clare leviter tantum malae. Cf. Th. m. 111 561; S. Alph., Th. m. III 146; Suarez, De relig. tr. 5, 1. 2, c. 14 et 15, et 1. 3, c. 19. 241 R. 5. Si in iuramento promissorio voluntas quidem iurandi est, sed positive abest voluntas implendi, graviter peccatur periurio ex de­ fectu veritatis. Nam promissorium iuramentum quoad hanc sinceram voluntatem suo modo praestandi quod ore promittitur, est implicite assertorium iuramentum, in quo defectus veritatis mortale pecca­ tum est. R. 6. Si vero voluntas suo modo implendi iuramenti aderit, de­ fectus veritatis subsequens seu omissio in praestanda re promissa gravis aut levis est pro subiecta materia. Ita cum S. Antonino, Suarez, S. Alph. 1. c. n. 173 aliisque omnino dicendum est contra alios se­ veriores. Cf. Th. m. I11 562. 240 Ad quaesitum 2“ R. 1. In primo casu Titius ex pluribus causis non peccavit saltem graviter. Nam etsi sumamus correctionem filii pervicacis esse — ut re vera esse potest — obligationem gravem; tamen una correctio in casu singulari non est materia gravis in obligatione parentum. — Dcin si forte in hoc singulari casu ratio suberat differendae correctionis, nihil peccavit Titius, iuramento non obstante, quia non potuit rationabiliter sic iuramentum intelligere, ut vellet etiam irrationabili modo punire. — Insuper dubitari in eius­ modi iuramentis saepe merito potest, num vere adfuerit animus sese iuramento obstringendi : qui si defuerit, neque iuramentum neque iuramcnti obligatio ulla exstitit; sed fuit in ipso actu veniale peccatum inutilis et vanae invocationis nominis divini. Cf. etiam Laymann 1. c. c. 6, n. 3 et 5. 243 R. 2. In secundo casu peccavit quidem Titius contra iuramentum promissorium : de gravi autem peccato non constat. Videlicet, si voluit ita se adstringere, ut cum die exstincta sit obligatio, peccatum grave nullum commisit, cum semper fuerit materia levis. Si vero voluerit se obligare ad graviorem summam pauperibus elargiendam, dies autem certos distributos elegerit, quo minus sentiret onus: sane obligationis materia coalescit, et ubi primum summa contra promissionem omissa gravis evaserat, erat gravis laesio iuramenti, si Titio in animo erat, nihil supplere ex omissis: si vero semper animum habuit postea sup­ plendi, etiam tum vix umquam graviter peccavit contra iuramentum. 242 Iuramentum: eius obligatio, laesio. 123 R. 3. In tertio casu promissio etiam iurata Titium non impedivit, 244 quin, interrogatus a persona publica ad detegenda crimina constituta, furem indicaret. Suppono quidem furem non esse hominem adeo noxium et bono communi periculosum, ut ex se exsistat denuntiandi obligatio: quae si adfuerit, iuramentum Titii ab initio fuit invalidum, immo si Titius has circumstantias satis consideravit, plane illicitum. Sed suppono rem ita esse, ut Titius bona conscientia potuerit factum silentio premere. Nihilominus nulla promissio valet contra legitimum superioris mandatum ; ergo neque iurata promissio extenditur ad silen­ tium pro eo casu, quo superior legitime interrogaverit. Interrogatio vero fuit legitima, ita ut Titius eam pro obligatoria habere potuerit, etsi fortasse non debuerit. Iuramentum igitur quod laedere Titio non licuerit, intelligendum est de spontanea delatione. R. 4. In quarto casu videndum est, quid de iis quae Titius 245 omisit, quid de iis quae negavit dici debeat. Nam in iis quae, non obstanto iuramento, omisit dicere, quaeri potest de non implenda iurata promissione; in iis quae negavit quaeri debet, quousque re­ strictione non pure mentali in certis casibus uti possimus etiam in iuramento. Iuramentum, quod a Titio exigebatur, eum non obligat nisi ad ea, quae superior legitime possit exigere. Indici enim legitime inter­ roganti sincere quidem respondendum est, sed ad sensum interrogantis. Sensus autem seu intentio legitima indicis interrogantis erat de cri­ mino poena digno. Legitime enim exigere testimonium contra reum non potest, nisi in quantum reus poena dignus est. Quare non solum licite siluit Titius de facto, quod iniustam suspicionem in reum conicere potuit, sed, iuramento non obstante, silere per se debuit: siquidem non pertinebat ad «plenam illam veritatem", ad quam dicendam vi iuramenti superior obligare poterat et obligavit. — Immo etiam recte negavit se de illa re quidquam scire; nihil enim scivit in ordine ad manifestandum, quia manifestare neque debuit neque licite potuit. — Si autem Titius innocentiam rei non scivit, contra quem gravis suspi­ candi momenta exsistebant, sane per se ea manifestaro debuit, quae ad suspicionem sive augendam sive minuendam confprebant. Dixi supra per se fuisse pro Titio obligationem silendi vel negandi facti plane innoxii quod, si narratum esset, contra reum iniustam suspicionem excitasset. Obligatio autem haec cessare potest per ac­ cidens, quando nimirum Titius hac agendi ratione seso exponat gravi periculo incidendi in poenam quasi perpetrati periurii. Si enim ita est, rei veritatem sincere licebit edicere, manifestatis tamen simul rationi­ bus, quae suspicionem istam emolliant vel falsam esse ostendant ; ne­ que ulterius tenetur cum gravissimo suo damno damnum alienum for­ tasse ori turum avertere. R. 5. In quinto casu sine dubio Titius iuramento isto non ob-246 ligatur; nam ad omittendam perfectionem evangelicam seu bonum melius vi religionis seu in honorem Dei obligari nemo potest. Immo promissione omittendae rei bonae Deus inhonoratur similiter ac pro- 124 Do virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. missione committendae rei malae. Quare ipso isto iuramento Titius peccavit, si se ita obligare voluit; aliter, si, seclusa omni consilii evangelici despicientia, solum asserere voluit se ita animo comparatum esse, ut de amplectenda vita religiosa serio non sit cogitaturus. IURAMENTÜM PROMISSORIUM. Casus. (67) Sempronia, honestae conditionis puella, saepe convenerat cum Tito, paris conditionis iuvene, pluriesque cum eo peccavit. Exortis dicteriis, praecipue ex parte parentum ipsius invenis, contra Semproniam, haec iurat se numquam amplius cum Tito conventuram neque pedem amplius in eius domum paternam illaturam esse. Verum paulo post ab utriusque parentibus serio tractatur negotium matrimonii inter Semproniani et Titum. Quare a Sempronia Quaeritur liceatne sibi cum parentibus Titi in eorum domo agere atque etiam cum Tito conversari ad celebranda sponsalia. Solutio. 247 Ad quaesitum R. 1. Obiectum iuramenti, quod Sempronia emisit, eatenus honestum et bonum est, quatenus Semproniam a peccandi periculo removet : atque hac intentione et hoc fine illud emisit. Ubi igitur ille linis cessat, cessare censetur iuramenti obligatio. R. 2. In domum paternam Titi non amplius pedem inferre eatenus obiectum honestum et bonum est, quatenus Semproniam a periculoso cum Tito consortio arcet, non quatenus aversionem sapit a Titi pa­ rentibus: immo hoc sensu malum est neque ad id exsistit obligatio. Quapropter Sempronia per iuramentum non impeditur, quominus ad­ eat Titi parentes, si modo nullum peccaminosi cum Tito conventus periculum est. R. 8. Immo si propter mutatas circumstantias relatio cum Tito honesta et optanda speratur, secluso omni peccandi periculo, Sem­ pronia etiam cum Tito conversari potest. Matrimonii cum eo ineundi si fundata spes est, sane est ratio gravis, atque in nostro casu Sem­ pronia, non obstante iuramento, de ea re cum Tito potest tractare. Verum cum primum in conversatione cum Tito aliquid peccaminosi vel periculosi subsit, Sempronia etiam vi iuramenti obligatur, ut conversationem abrumpat atque evitet. Cf. Th. m. I11 565; Elbel, Conferent, p. 3, n. 77 sqq. IURAMENTI INTERPRETATIO ET RELAXATIO. Casus. (68) Quadratus, studiorum causa in convictum admissus, iurare debuit se statuta domus velle observare, at in multis rebus contra ea deliquit; postea munus civile suscipiens iuramento promittere debuit fidelitatem erga leges regni, wrum etiam contra eas saepe aliqua commisit. — Nuper coram amico Juramentum : eius interpretatio, relaxatio. 125 iureiurando promisit so cum ipso peregrinationem Hierosolymitanam facturum esse, sed postea, cum ex morbo in quem inciderat convaluisset, timuit sibi propter valetudinem nonnihil debilitatam atque amicum rogat, ut iuramentum sibi remittat. Quaeritur 1“ quomodo iuramenta fidelitatis et similia iuramenta intelligenda sint. 2" quis iuramenti obligationem possit relaxare. 3° quid do Quadrati casibus dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1” R. Eiusmodi iuramenta non mutant substan-248 tiam illius obligationis, quae iam ante iuramentum exsistit, sed addunt tantum aliam obligationis speciem, scilicet religionis. Quare non ob­ stante generali obligatione severiore: 1. ea quae ex tota collectione statutorum per se sub levi tantum obligant vel sub sola poena vel ex mera decentia observanda constituunt: etiam post iuramentum solum sub levi peccato vel sub sola poena vel ex decentia sunt observanda : 2. ea quae desuetudine vim suam amiserunt, per iuramentum non recipiunt pristinam obligandi vim; 3. ea quae ex quacumque ratione illicita sunt vel evaserunt, sane non possunt secum ferre obligationem: immo ea a iurante pro circumstantiis explicite, semper saltem implicite debent repudiari Cf. Th. m. 1“ 567 sq. Ad quaesitum 2“ R. 1. Iuramenta, quae sive unice sive princi-249 palitor in honorem Dei fiunt, statim sortiuntur effectum suum, i. e. obligationem ad praestanda, quae quis se facturum iuravit, inducunt: relaxari autem possunt ex iusta causa ab auctoritate ecclesiastica, sicut vota in Dei honorem emissa. R. 2. Iuramenta, quae principaliter in favorem alterius emit­ tuntur, obligationem non inducunt nisi secuta acceptatione, atque postea ab ipso illo relaxari possunt, siquidem is favori sibi dato et iuri acquisito potest renuntiare. Iuramenti enim obligatio, quatenus est religiosa, accessoria est et dependet ab obligatione iustitiae, quae erga alterum est contracta. R. 3. Publica auctoritas vel ecclesiastica vel civilis iuramenta relaxare potest circa eas res versantia, quae subsunt iurisdictioni vel dominio huius publicae potestatis. Ad quaesitum 3'" R. 1. Iuramentum primum consilia non mutavit 250 in strictas leges, leges poenales non in leges per se obligantes, prae­ cepta levia non mutavit in gravia. Ergo timor propter transgressiones statutorum non debet esse nimius. R. 2. Iuramentum alterum sic intelligitur, ut iurans velit legibus subiacere neque contra legitimam auctoritatem quidquam moliri, vel ut velit in munere suo secundum leges indicare. Sed non intenditur, ut quodlibet legis praeceptum nunc etiam vi iuramenti impleri debeat. Sed neque in publica legum observantia seu in munere publico iuxta leges gerendo quasi caece sino prudentia procedendum est. Non 126 De virtutibus et officiis erga Deum, — Virtus religionis. raro enim nostra aetate exsistunt leges civiles, (piae sibi maiorem potestatem arrogant, superiora iura neglegentes vel laedentes, vel utcumque ultra limites excurrentes. Quas ipsas neglegendas esse patet, etiam iuramento non obstante. Juramentum enim ad ea se numquam extendit neque extendere potuit. Si igitur ^Constitutio regniu quaedam continet quae sint contra iura civium aut contra iura divina vel ecclesiastica, non licet absolute et illimitate in constitutionem iurare, sed solum cum clausula: «salvis legibus Dei et Ecclesiae" vel simili; sufficiat tamen, si vel publica auctoritas, quae iuramentum exigit, semel declaraverit se ita intelligere iuramenti exactionem, vel si viri catholici semel declaraverint se hoc tantum sensu iuramentum praestandum intelligere eaque declaratio ab auctoritate publica fuerit acceptata; alioqui singuli in iuramento emittendo clausulam addere debent. Cf. declarationes S. Sedis de iura­ mento Gallico et Belgico anno 1817, de iuramento Austriaco 1869, etc. apud lloskoOdny, Independentia potest, eccles.; Bouquillon, De virtute religionis n. 683 sqq; Vering, Kirchenrecht5 § 61, η. VI. 251 R. 3. Iuramentum tertium de peregrinatione Hierosolymitana cum amico instituenda penitius dispiciendum est, si Quadratus cupit ab eo liberari. Nam si solum comitatum amici respexit, ut hic haberet socium, non autem propriam devotionem vel cultum divinum: sane obligatio iuramenti principaliter est in favorem amici, atque amicus hanc obligationem totam relaxare potest, idque pro libitu sine ulla alia ratione. — Si vero Quadratus peregrinationem potius consideravit ut actionem piam in cultum Dei exercendam atque accessorie tantum ut amici consolationem, amicus iuramentum relaxare non potest, at neque Quadratus amici venia opus habet, sed ex i usta causa ab eccle­ siastica auctoritate potest dispensationem accipere. — Quodsi Quadratus utrumgue per se intendit, et Dei cultum et solatium amici, debet et veniam amici et dispensationem ecclesiasticam habere. Nihilominus eiusmodi iuramentum aliquando etiam sine ulla venia vel dispensatione cessare potest propter circumstantias notabiliter mutatas. CULTUS DEI PER VOTUM ET PER STATUM PERFECTIONIS IN VITA RELIGIOSA. VOVENDI ACTUS EIUSQUE VITIA (I). Casus. (69) Liberius, in via ferrea cum subito infortunium accideret, statim concepit hoc votum: „Si salvus evadam, promitto me fore Trappistam ': * quo voto vix concepto, currus, in quo ipse est, separatus ab aliis, qui in profundum ruunt, subsistit incolumis. Quod cum videt Liberius, promissi ipsum poenitet. Nihilominus votum exsequitur; sed post annos experientia gravius facit sentire difficultates, quam eas sensit, quando theoretice eas animo volvebat et quando initio votis religiosis se obstringebat. Hinc ex causa, quod erra­ verit in difficultatibus vitae religiosae, quaerit dimissionem. Quaeritur 1° quid sit votum. 2° quinam error et voluntatis defectus voti valori obstet. 3° quid de votis Liberii sit dicendum. Solutio. An quaesitum lm R. 1 cum 5. Thoma, S. th. 2, 2, q. 88, a. 1 votum252 esse promissionem Deo factam. Intelligitur promissio seria, quae obligationem praestandi promissi secum ferat. Quoniam autem promissio Deo facta est, ad implendum promissum obligat fidelitas erga Deum, adeoque virtus religionis. Distinguitur votum a mero proposito, quod de se nullam implendi obligationem proprie dictam involvit. R. 2. Obligatio voti est gravis aut levis pro subiecta materia. Ad rem igitur omnino levem gravis obligatio etiam voti induci nequit; verum potest e contrario in voto privato res gravis sub levi voveri, quia, sicut vovens nullatenus tenetur vovere neque ullam obligationem religionis sibi imponere, ita potest etiam imperfecte tantum vovere atque etiam in re gravi imperfectam et levem obligationem con­ trahere velle. In publicis autem votis seu in iis, in quibus certus status ec­ clesiasticus assumitur, illa imperfecta tantum obligatio non potest admitti, quia obligationis determinatio in iis non fit privato arbitrio sed loge publicae auctoritatis. R. 3. Votum, cum sit promissio Deo facta, a Deo debet acceptari posse et acceptari; aliis verbis, debet res esse Deo grata. Hinc non 128 De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. solum debet esse honesta, sed etiam maiora bona debet non impedire — quod communiter sic exprimitur: Bdebet esse de bono meliore". 253 Ad quaesitum 2m R. 1. Omnia quae impediunt, quominus ex­ sistat libera erga Deum promissio circa rem de qua agitur, impediunt voti valorem. Imprimis huc pertinet error de ipsa voti natura. Habitualiter enim saltem sciri debet, quid sit vovere seu quamnam id inducat obligationem. Quodsi habitualiter scitur per votum specialem erga Deum obligationem contrahi, etsi id actu non obversetur menti ex­ presse, sufficit haec habitualis cognitio, ut verum votum fieri possit. R. 2. Error circa rem promissam, ex quo votum fiat nullum, imprimis error est circa rei substantiam vel circa ea, quae in sub­ stantiam redundant. Et hic solus error est, qui reddit invalida ea vota, quibus vitae status assumitur: — in quo habes eandem con­ ditionem atque in matrimonio. Alias autem, in votis scilicet privatis, nullitatem inducit etiam error circa tales rei circumstantias, quas si vovens cognovisset, votum non fecisset. Cf. Th. m. I11 578. 254 R. 3. Praeter errorem defectus advertentiae votum potest reddere nullum. Scilicet re vera votum fit nullum, si inadvertentia vel in­ considerati© erat talis, ut actus non esset perfecte humanus. Nam sicut inter homines perfecta et gravis obligatio non oritur ex actu imperfecto, ita neque censetur ea oriri apud Deum. R. 4. Demum gravis metus valori voti obstat. Attamen ut votum sit ex se nullum, metus non solum debuit esse a) gravis, sed etiam b) iniuste incussus, idque c) ad votum extorquendum. Cf. Th. m. I11 579. Nihilominus vota aliter ex metu emissa, etsi non sint nulla, facilius tamen sunt solubilia. 255 Ad quaesitum 3“ R. 1. Neque ipsum infortunium subitaneum neque subsequens poenitudo probant Liberii actum vovendi non fuisse satis deliberatum ; potuit enim etiam subito et in ipso quasi momento infortunii sibi plene et perfecte conscius esse de voto eiusque obiecto. Quodsi ob perturbationem sibi perfecte conscius non fuisset, votum esset invalidum. Verum eventus ipse tam inexspectatae salutis innuere videtur Deo rem placuisse, atque propter verum votum auxilium coeleste adfuisse. Attamen etiam in hanc partem certam probationem non habemus. Interrogandus igitur esset ipse Liberius, si de eius a voto liberatione ageretur; qui nisi defectum advertentiae possit affirmare, voto ligatus dici debet, accedente tamen causa facilius potest dis­ pensari, neque in hoc conditionato voto habetur reservatio papalis, quae alias voto ingrediendae religionis inhaeret. 256 R 2. Liberius igitur voto illi re ipsa stetit, atque iam ipsa reli­ giosa professione, non solo voto religionis amplectendae ligatus est. Quae professio non est invalida propter difficultates, quas religiosus postea experientia magis cognoscat vel potius sentiat quam antea. In novitiatu ordinem eiusque difficultates satis superque expertus est, Votum: conditiones necessariae earumque defectus. 129 neque error substantialis — qui solus professionem reddit nullam — potest excogitari. Quare dimitti, ut invalide professus, Liberius nequit: summum ex gravi omnino causa adiri potest S. Sedes et videri, num et qualem relaxationem concedat: totalis votorum solutio in nostro casu frustra exspectatur. VOVENDI ACTUS EIUSQUE VITIA (II). Casus. (70) (letalius recidivus in luxuriam a confessario graviter obiurgatus ei cum magno animi dolore promittit se abhinc numquam peccatum illud commis­ surum : quodsi infeliciter succubuerit, se postero die ieiunaturum esse. Post mensem reversus se accusat de voto non amplius peccandi quater laeso, ne­ que tamen se umquam ici un asse. Quaeritur 1° violaveritne Getulius votum tum relabendo, tum non-ieiunando. 2° quid in dubio fieri debeat. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Solutio huius quaestionis duo puncta 257 continet: 1. num Getulius subiective violati voti malitiam contraxerit: 2. num in promissione illa quam fecerat objective ea praestiterit, quae ad emittendum votum atque ad contrahendam voti obligationem re­ quiruntur. Interrogari ergo debet, num omittendo ieiunium se graviter pec­ care putaverit. Quod si affirmet, eum voti de servando ieiunio laesi reatum contraxisse sumas. R. 2. Inde autem nondum constat, eum relabendo in luxuriam voti laesi reum exstitisse. Ad hoc enim necessarium est, ut ante peccatum indicaverit se propter promissionem coram confessario factam novo titulo erga Deum teneri ad praecavendum relapsum. Neque si dixerit se utique scivisse, quod propter fidem datam gravius deliquerit, id iam demonstrat eum veri voti laedendi conscientiam habuisse. Nam contra quamlibet promissionem vel serium propositum agere com­ muniter pro re deterioro habetur, quam si nullum speciale propositum vel promissum adfuerit. Cf. Elbel, Conferent, p. III, n. 187 sq. R. 3. Si obiective res spectatur, votum non satis erui potest ex iis, quae Getulius cum confessario egit. Nam non Deo, sed con­ fessario, etsi coram Deo, promisit seriam curam contra relapsum. Haec autem promissio obligationem novam eamque gravem secum ferre non censetur. Neque natura huius promissionis ex eo mutatur, quod Getulius postea putavit se ex voto teneri ad ieiunium. Non enim postea votum fecit, sed aut promissione in confessione facta, aut nullum. Nisi ergo certo dicere possit se in illa confessione voluisse omnino Deo sub novo aliquo titulo promittere, indicari debet de voto saltem non constare ac proin Getulium vi voti ad nihil teneri. Casus coiiBciontino. L Kd. 4. 9 130 258 Do virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. Ad quaesitum 2“ R. Sive certo constat Getulium non fecisse verum votum, sive hoc dubium mansit: in utroque casu confessarius Getulium dedocere debet declarans ipsum vi voti ad nihil teneri, ne videlicet novo relapsu etiam gravius peccet. Renovet, si consultum videatur, propositum, quo statuat se relapsum, si forte acciderit, ieiunio statim in se castigaturum esse ; verum voti obligationem ne addat. VOVENDI ACTUS ET OBIECTUM. Casus. (71) Amalia, puella octennis, cum in instructione Christiana bonorum operum meritum audisset extolli, vovet quotidie se pauperi daturam esse eleemosynam, nullum amplius peccatum commissuram, et — id quod aliquando monialem e longinquo facientem viderat — quotidie Sacro inservituram. Quaeritur quid sit dicendum de valore horum votorum. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Utrum Amalia sufficientem voti notitiam habuerit, ita ut sciret quid sit votum et quamnam secum ferat ob­ ligationem, necne, non potest absolute dici, nisi inspecto eius ingenio et indole. Quodsi cognitionem sufficientem habitualiter non habuerit, ex hac ratione omnia eius vota irrita sunt. R. 2. Supposita sufficienti voti cognitione, votum dandae quotidie eleemosynae non est ex se nullum ; quantitatis autem determinatio est in arbitrio voventis; proin obligatio gravis non adest, quia in arbitrio voventis est, per materiam levem, gravis obligationis in­ capacem, plene satisfacere. Verum, ut in hac suppositione votum utcumque inducat iam pro nunc obligationem, Amalia debet habere aliqua bona, de quibus possit libere disponere; nam ex bonis paternis eleemosynam dare valide vovere non potuit, neque ex iis bonis propriis, quorum liberam non­ dum habet dispositionem. Deficientibus igitur bonis liberis votum Amaliae suspenditur, donec habeat, de quo disponat. Insuper parentes Amaliae possunt votum hoc, sicut alia omnia puellae vota, pro semper directe irritare, utpoto votum filiae impuberis. De quo cf. infra n. 269. 260 R· 3. Votum, quo Amalia promisit se nullum amplius commis­ suram esse peccatum, non valet, siquidem versatur circa peccata etiam minima venialia, quae vitare homini moraliter est impossibile: verum impossibilia, etiam moraliter impossibilia, voveri valide non possunt. Aliud est votum vitandi peccata mortalia : quod cum Dei gratia ordinaria impossibile non est. Similiter valet votum non committendi peccata venialia plene deliberata, saltem certi alicuius generis, vel in homine satis perfecto etiam votum vitandi simpliciter quaelibet pec­ cata plene deliberata. Cf. Th. m. 111 588. 259 Votum : conditiones necessariae earnmqne defectus. 131 Sed quoniam Amalia peccata mortalia et venialia, semideliberata et plenedeliberata, non distinxit, sed per modum unius quaelibet pec­ cata complexa est, propterea votum probabiliter ratione obiecti im­ possibilis simpliciter est nullum. Cf. Th. m. 1. c. ; S. Alph., Th. m. III 203. R. 4. Votum inserviendi Sacro, etsi intelligat sola responsa ex longinquo danda, non potest haberi pro valido. Nam puellam sic ministrare est rubricis contrarium, atque solum ex aliqua necessitate id licebit et ex indulgentia, si modo ad altare non accedat. Quae necessitas nequit esso quotidiana. Res igitur promissa non est plene licita seu honesta, ac proinde huius rei votum in se nullum. VOTI OBIECTUM ET CIRCUMSTANTIAE. Casus. (72) Claudia, exorta rixa et aversione a sodalibus, vovet se numquam am­ plius visitaturam hanc domum vicinam, in qua scilicet inutili lusu non paucas horas triverat; propterea religioni sibi ducit postea visitare aegrotam ibi decumbentem. Cum audiret patrem suum periculoso morbo aegrotare, vovit se per annum singulis sabbatis ieiunaturam, si pater evadat incolumis : qui incolumis evasit, cum levi febri tantum aegrotasset: postea, taedio vitae saecularis atque odio novercae affecta, ut huic rem valde ingratam faceret, vovit am­ plecti institutum sororum misericordiae. Quo melius se ad statum religiosum praeparet et vincat vitium luxuriae, ad quod proclivem se sentit, promittit se bis ieiunaturam in pano et aqua, si per sex menses per Dei gratiam ab omni peccato contra castitatem servata fuerit immunis ; verum no isto voto teneatur, ultimo die sexti mensis ex in­ dustria peccat. Quaeritor 1° quid de obiecto voti notandum sit. 2" quomodo obliget votum conditionatum. 3° sintno valida vota Claudiae. Solutio. Ad quaesitum 1"' R. Iam supra dictum est votum debere esse261 de bono meliore. Accuratius tamen conditiones rei hae enumerantur, quae faciant votum nullum : 1. res impossibilis, idque non solum physice, sed etiam moraliter impossibilis, spectatis viribus humanis. Solum notari debet, quando agitur do statu per vota assumpto, si quando postea alicui videatur oriri moralis impossibilitas, eum propterea non solvi a statu suo vel votis, sed obligari ad adhibenda media, quibus cum Dei gratia illa impossibilitas moralis auferatur seu vincatur. 2. res objective plene indifferens vel inutilis: — quibus Deus honorari nequit. 3. multo magis res sive ex se sive ex circumstantiis mala. — Sed fac attendas vel rem quae promittatur praestanda, vel circum­ stantiam sive iinem (piae in ea praestanda occurrant, debere esse mala, 9* 132 De virtutibus et officiis erga Deum — Virtus religionis. ut votum fiat invalidum; nam si res bona est atque finis obtinendus bonus, etsi motimim, quod ad vovendum impulit, vitio afficitur, votum ut validum subsistit. 262 Ad quaesitum 2“ R. 1. Votum condicionatum ad implendam rem promissam obligat post verificatam conditionem. R. 2. Si conditio ab alio tertio pendet, non licet fraudulenter impedire, quominus conditio impleatur. Quodsi fraus fuerit commissa, haec removeri debet, atque, si post remotam fraudem condicio veli­ ficatur, votum implendum est. — Verum contra votum non agit qui tertium illum rogat lautum, ne conditionem impleat, maxime si rogans votum suum manifestat. Cf. Th. m. I11 598 601. R. 3. Votum quod fit ex alicuius facti suppositione, si factum illud falso suppositum esse constiterit, veram obligationem non inducit. Ad quaesitum 3m R. 1. Votum primum vitandi domum vicinam, quatenus praecludat occasionem inutilis ludi, validum est, etsi aversio contra alios concepta ansam voto dederit. Cf. Laymann, Th. m. 1. 4. tr. 4, c. 3, n. 7; Noldin, S. th. m. II 216; Ballerini-Palm., Opus th m. II n. 621 sq. — Verum ille accessus ad vicinam domum, cuius omissio esset aversionis confirmatio vel signum, numquam includi poterat ut voti obiectum, quippe quod peccaminosum fuisset. Quare Claudia voto suo minime impeditur, quominus domum vicinam adeat ad visitandam aegrotam. R 2. Votum secundum validum esset, si pater vere graviter decubuisset et ex gravi morbo convaluisset. Verum quoniam sup­ positio gravis patris periculi falsa erat, votum corruit, sicut corrueret, si periculum exstitisset atque pater in eo defunctus esset. 264 R. 3. Votum tertium, si rigorose sic sumitur, uti describitur, non est validum, siquidem finis in praestanda re promissa esset malus, videlicet contristatio novercae. Attamen practice videtur aliter dicendum esse. Nimirum si sistimus in primis verbis, quod Claudia, taedio vitae saecularis vel potius suae in vita saeculari conditionis usque ad odium novercae affecta, voverit vitam religiosam : eiusmodi verbis communiter ostenditur sola occasio et ansa, ex qua vovens ad deliberandum de vitae statu melioris eumque eligendum inductus fuerit; internum motivum et verus finis electionis factae nihilominus solet esse vitam meliorem atque securiorem ducere. Quo in casu votum invalidum non fuerit. — Immo etiam si concomitanter ortum sit quoddam desiderium, quod voluerit novercae per suum in religionem ingressum inferre tristitiam: hic vix umquam erit finis principalis, sed solum finis peccaminosus concomitans, qui postea quidem excludendus sit, sed qui relinquat finem principalem et ipsam rem omnino honestam. — Si autem principalis finis fuerit novercae contristatio, votum, ut dixi, est nullum. R 4. Ad quartum votum re ipsa implendum Claudia non tenetur; verum respectu voti emissi graviter peccavit, cum malitioso illo modo 263 Votum : conditiones necessariae carumqne defectus 133 impediverit conditionis verificationcm. Quare ut initiriam illam Deo illatam luat, suadendum est, ut ratione poenitentiae opus voto pro­ missum nihilominus praestet; verum haec non est stricta obligatio. Cf. S. Λ/ρ/ι., Th. m. III 218. OBLIGATIO EX VOTO ALIENO. Casus. (73) Arcadia, matrona pia, vovit se lilium quem primum Deus sibi dederit altaris servitio consecraturam. Lucius abbas, cum exorto incendio periculum immineret, ne totum mo­ nasterium flammis absumeretur, vovit totam communitatem quotannis in die vigiliae S“' Agathae ieiunaturam esse, si monasterium immune servaretur. Quo voto emisso, fere ilico flamma est exstincta. Similiter magistratus alicuius urbis voto se adstrinxerunt ad festum SS. Cordis ut festum obligationis pro populo agendum, si morbus contagio­ sus cesset. Quaeritur 1° num filius Arcadiae ex voto matris statum clericalem as­ sumere debeat. 2° num monasterii incolae eorumque successores vi voti ad ie­ iunium teneantur. 3° num populus teneatur vi voti ad festum. Solntio. Ad quaesitum 1” R. 1. Factum alienum per se non potest265 voveri; quare filius Arcadiae non potest ex voto Arcadiae vi voti obligari, nisi forte postea consentiens votumque approbans hoc facto implicite ipse voverit. — Neque in hac re, status scilicet vitae elec­ tione, mater vel pater filios inhere potest ; quare neque ex oboedientia ad statum clericalem assumendum valet obligari. R. 2. Tenetur tamen mater, si ipse filius clericalem statum eligere voluerit, vi voti abstinere a ponendo impedimento; actionem enim alienam implere quidem nemo potest, non impedire potest. Quare hoc saltem sensu votum Arcadiam obligat. Immo etiam tenetur filio vocationem clericalem proponere atque viam praeparare ad sortem Domini eligendam, si quam inclinationem ad hoc Dei gratia in filio excitaverit. Cf. Th. m. I11 590. Ad quaesitum 2” R. 1. Singuli religiosi, nisi ante votum inter-266 rogati consenserint, vi voti non tenentur ad ieiunium. Verum hic habetur obiectum, quod superior inhere potest; ac proin, ut Lucius eo quo possit modo faciat, ut quod vovit exsecutioni detur, tonetur pro communitate hoc ieiunium inducere. Quod si ut­ cumque induxit, illudquc communitor observatur, videtur voto suo satisfecisse, etsi singuli religiosi non sub rigoroso praecepto teneantur. At si observatio remitteretur, Lucius utique teneretur ad eam melius inculcandam vel etiam plene iubendam. R. 2. Posteri etiam minus tenentur ad ieiunium nisi vi legis impositae; neque successor Lucii vi voti teneretur ad legem sustinen­ 134 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. dam. Sine causa autem eam abrogare esset indirecte aliquo modo contra religionem. 267 Ad quaesitum 3“ R. 1. Magistratus populum adstringere nequeunt vi voti ad festum peragendum; neque auctoritatem habent utcumque festa religiosa iubendi. Id solum est, ad quod vi voti teneantur, ut petant a superiore ecclesiastico, ut illud festum pro urbis populo inducatur. Quod si factum fuerit, tenetur populus vi legis ecclesia­ sticae, idque tam diu, quamdiu lex vim suam retineat. Sane inotivo religionis et gratitudinis erga Deum decet populum instigari, ut volens servet festum, etiam sine propria obligatione. Sed, nisi lege ecclesiastica inducatur, ne ipsi quidem magistratus vi voti tenentur pro se personaliter quotannis illud festum celebrare, siquidem privatum exercitium non voverunt. R. 2. Si autem magistratus cum parte populi vovissent illud festum peragere, ipsi voventes, etiam ecclesiastica lege non exsistente, tenerentur vi voti ad festum, quamdiu vixerint; reliqui non. Ita constanter respondit S. Rit. C. approbantibus SS. Pontificibus. Cf. Th. m. I'1 590; GardeUini, Decreta auth. S. R. C. (ed. 3 Rom.) n. 1444 1621 1871 1963 2019 4152. VOTI RELAXATIO. — IRRITATIO. Casus. (74) Alexius, puer duodennis, devotione incensus, cum se praeparat ad pri­ mam communionem, vovit pro prima inoboedientia, qua parentes denuo con­ tristaturus sit, numquam se amplius velle in lecto decumbere; dein vovit quotidie recitare rosarium et Sacro interesse, quintodecimo quoque die S. Com­ munionem sumere et semel in hebdomada ieiunare. Verum quoad primum mirantur et contradicunt parentes; quoad reliqua Alexius postero tempore, cum extra paternam domum sui luris non sit, dif­ ficultatem patitur ea praestandi. Quaeritur 1° quid sit voti irritatio. 2° quinam possint vota irritare. 3° quid de Aloxii votis dici debeat. Solutio. 268 Ad quaesitum 1" R. 1. Irritatio voti est potestas aliena exercita in actum vovendi vel in voti obiectum, quo actus ille sua efficacia privatur. — Dispensatio vero exercetur in effectum voti, annullando vel potius nomine Dei condonando eius obligationem. R. 2. Irritatio alia est directa, alia indirecta. Directa est, qua in ipsum actum voventis in se spectatum potestas exercetur, isque iuridice nullus redditur; indirecta, qua potestas exercetur in obiedum voti et subtractione obiecti votum sua efficacia destituitur. R. 3. Unde patet directe aliquod votum irritare non posse nisi eum solum, qui in personam voventis seu eius actus potestatem habeat; Votum: eius relaxatio — irritatio. 135 indirecte etiam eum, qui potestatem seu ius habeat in obiectum quod alter vovit. Cf. Baller ini· Palm., Opus th. m. II n. 664 sqq. Ad quaesitum 2’" R. 1. Potestatem directe irritandi vota habent 269 superiores religiosi relate ad vota suorum subditorum religiosorum post professionem religiosam emissa. Quibus communiter additur S. Pontifex ut supremus omnium religiosorum praelatus. Horum enim voluntas vi voti oboedientiae ita in omnibus subiecte est superioribus, ut ab iis dependeat. Cf. Baller ini-Palm. I. c. n. 668 672 sqq. R. 2. Eadem potestas conceditur parentibus vel iis, ad quos paterna potestas transit, relate ad vota filiorum ante pubertatem emissa neque postea confirmata; immo probabiliter marito relate ad vota uxoris in matrimonio emissa. Cf. Th. m. 1“ 609 611; BalleriniPalm. 1. c. n. 607 669 675. R. 3. Directa irritatio extenditur ad vota omnia, quodcumque 270 est eorum obiectum; indirecta irritatio ad ea vota sola porrigitur, quorum obiectum ius tertii tangit. Ita uxor irritare indirecte potest votum mariti, quod iuri matrimoniali praeiudicaret, herus vota famuli, quibus servitium hero debitum impeditur, et ita similiter. — Praeterea quicumque habet potestatem alterum aliquid iubendi, si iuste iubet aliquid, quod voto alterius est contrarium, illud votum eo ipso in­ directe irritatum exsistit, quatenus cum voto iussio impleri non pot­ est. — Directa irritatio etiam perpetua vota plane exstinguit; in­ directa pro solo statu subiectionis, ita ut mutata voventis conditione vota reviviscant. R. 4. Iussio, quae non respicit debitum servitium, ut votum irritet, debet ex rationabili causa procedere, i. e. debet esse iussio valida. Alia autem irritatio sive indirecta sive, idque a fortiori, di­ recta non indiget speciali causa, ut valide exerceatur: indiget aliquo modo, ut fieri liceat ab irritante. Ad quaesitum 3m R. 1. Omnia vota Alexii parentes irritare 271 possunt, cum Alexius ante pubertatem ea emiserit; idque etiam post­ quam aetatem 14 annorum supergressus fuerit, nisi sciens hanc rescindibilitatem post annum 14um completum ea confirmaverit. R. 2. Ut illa directa irritatio fiat, parentes scire debent Alexiuni vota emisisse. Ut post notitiam primum illud votum licite solvant, habebunt iustam rationem ex solo voti obiecto, quod, spectata com­ muni hominum conditione, excessivum est. Alia vota per se bona sunt, nisi forte excipias in tenera illa aetate ieiunium hebdomadarium. Quare pro tempore, quo Alexius est in domo paterna neque neces­ sariis laboribus aliis detinetur, pii parentes scrupulo sibi ducant ea vota irritare, nisi tamen Alexius in iis implendis difficultatem habet vel scrupulis exponitur. Ex quacumque autem causa ea irritaverint, si irritaverint, Alexius ad nihil amplius obligatur. Pro subsequent! vitae tempore, si Alexius sui iuris non fuerit, haec ratio sola sufficit, ut parentes vota irritent, addita monitione, ut filius, quantum potuerit, eadem sine voti obligatione observet. 136 272 De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. R. 3. Etsi parentes, cum nihil sciant, vota non irritaverint, primum illud votum indirecte irritaretur pro singulis vicibus, si pa­ rentes iuberent Alexium in lecto decumbere; atque ita etiam ad reliqua vota toties Alexius non teneretur, quoties parentes iuberent aliquid, quocum voti impletio consistere non posset. R. 4. Quando Alexius versatur extra domum paternam sub iure et servitio alieno, ab implendis votis eo ipso excusatur propter in­ directam irritationem, quoties, ut supra, iussa votis contraria implere debeat. Verum ut non solum singulis vicibus, sed toto servitii tem­ pore simpliciter excusaretur, deberet vota sua hero manifestare, illeque rationabiliter indicare haec componi non posse cum servitio, quod Alexius praestare debeat. — Postea autem vota reviviscent. Cf. Th. m. 1“ 613 614. VOTI RELAXATIO. — DISPENSATIO. Casus. (75) Arcadius multis se oneravit votis, varias promisit peregrinationes, modo huic, modo illi ecclesiae 20 marcarum eleemosynam, feriis IV abstinentiam observare, sabbatis recitare integrum rosarium, aliis diebus certas litanias, a potu inebriante penitus abstinere. — Sed nunc laboribus et negotiis ob­ rutus et infirmiore utens valetudine, incipit valde graviter ferro haec vota cupitque, ut ab iis liberetur. Obstat autem, quod vovit etiam non petere dispensationem. Quaeritur 1° quid sit dispensatio in votis. 2° qui possint dispensare. 3° quid Arcadio suaderi vel imponi debeat. Solutio. 073 Ad quaesitum 1“ R. Dispensatio in votis est condonatio rei promissae nomino Dei facta. Hanc facultatem esse in Ecclesia ratio suadet, sacrae literae indicant, traditio perpetuaque praxis certissime confirmant. Videlicet 1. expedit adesse aliquem qui occurrentibus causis ex auctoritate decernere possit, Deo iam non esse ingratum, si quis a praestandis certis rebus promissis cesset. 2. in absoluta et amplissima potestate ligandi atque solvendi Ecclesiae data (Mt 16, 19; 18, 18) haec facultas voti ligaminis solvendi atque nomine Dei condonandi in­ cluditur. 3. Atque Ecclesia ipsa sibi semper eam potestatem exercendo attribuit. Cf. Nuldin, S. th. m. II 233. 274 Ad quaesitum 2“ R. 1. Summus Pontifex potest pro tota Ec­ clesia dispensare cum omnibus fidelibus undecumque venientibus, idque in quibuslibet votis; non quod ab omnibus votis pro libitu possit sol­ vere, sed, si iusta causa occurrat, nullum votum ex se eius potestati subtractum est. R. 2. Episcopi dispensare possunt in sua dioecesi a votis pri­ vatis non reservatis, idque vi ordinariae potestatis. Reservata autem Votum : cius relaxatio — diepemmtio. 137 sunt vota: ingrediendae religionis, perpetuae castitatis, peregrinationum trium: Hierosolymitanae ad sepulcrum Dn‘, Romanae ad limina A post., Compostellanae ad S. lacobum. Quae vota, si perfecte fuerint emissa, ab episcopis sine speciali privilegio remitti nequeunt, nisi forte peri­ culum sit in mora neque aditus ad S. Pontificem pateat. R. 3. Praelati religiosorum aliive quasi-episcopal em jurisdictionem habentes erga suos, i. e. suae jurisdictioni subiectos et ab episcopali iurisdictione exemptos, eadem possunt atque episcopi; erga extraneos solum possunt dispensationem dare ex delegatione; quam regulares communiter habent. Cf. Th. m. I11 618—620; Noldin 1. c. II 237; Piat, Praelectiones iuris regul. II 504. R. 4. Ut valide desponsetur, requiritur causa: nam in iure alieno275 seu superioris nemo valide dispensare potest sine causa. At in votis etiam ipse S. Pontifex agit circa ius superius, circa ius divinum. Verum sufficit prudens iudicium de sufficientia causae ex parte superioris, et sincera expositio ex parte subditi qui cupit dispensationem. Vota, in quorum solutione agitur de praejudicando iuri tertii, solvi non possunt, nisi superior in ipsum illud ius tertii potestatem habeat, vel nisi ille tertius suo iure sponte cedat; quapropter communiter re­ quiritur in votis religiosis vel quasi religiosis recursus ad S. Sedem. Cf. Th. m. 621 622. R. 5. In votis privatis iis, in quibus de iure tertii non agitur, causae dispensationis ex S. Alphonso, Th. m. III 252 et 253, sunt fere hae: 1. periculum transgressionis seu maioris ruinae spiritualis, cum per se votum debeat esse in maiorem animae perfectionem : 2. magna diffi­ cultas in exsecutione; 3. scrupuli a voto eiusque obligatione oriundi; •1. immatura voti emissio; 5. bonum commune: ex quibus causis, prout gravius vel minus graviter urgent, relaxatio plus minusve plena con­ cedi potest, non adiuncta vel adiuncta aliqua commutatione. Nimirum, quando aliquod votum semel cum plena deliberatione et maturo con­ silio emissum est, raro expedit ex causa privata illud sine ulla boni operis subrogatione relaxare. Cf. Layinann, Th. m. 1. 4, tr. 4, c. 8, n. 5. Ad quaesitum 3m R. 1. Votum postremum non petendae dis-276 pensationis non obstat, quin Arcadius vota sua manifestet atque superior non rogatus dispenset. Quod sane convenit, si gravis causa exsistit. Immo possunt tantae exsistere causae, quae hoc votum non petendae dispensationis vi sua destituant, utpoto quae ostendant id esse irratio­ nabile neque Dei honorem promovens. R. 2. Quoad peregrinationes suppono non intelligi peregrina­ tiones illas reservatas (v. supra n. 274). Si negotia longiorem ab­ sentiam non permittunt, haec ratio esse potest, cur huic voto aliquod opus pium subrogetur, vel simul etiam elargitio tantae eleemosynae, quanti Arcadio itinera illa constiterint. R. 3. Quoad promissiones subveniendi certis ecclesiis, primo videri debet, sintne illae promissiones rectoribus illarum ecclesiarum notiticatae atque ab iis acceptatae. Quodsi acceptatae nondum sint, potest dispen­ satio fieri: cuius ratio esset vel immatura minusque deliberata pro­ 138 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. missio, vel damna in bonis fortunae ab Arcadio tolerata, etsi non tanta quae votum redderent invalidum, vel necessitates maiores in familia Arcadii exortae. — Si vero acceptatae fuerint, debet videri, utrum Arcadius imprimis intenderit huic et illi ecclesiae subvenire, an de tali subventione minus cogitans potius in genere intenderit facere aliquod opus Deo gratum. Si hoc posterius intenderit, etiam tum potestas dispensandi subsistit (S. Alph.. Th. m. III 255): si prius illud, dispen­ sationi locus non est, nisi forte per S. Pontificem; sed inspici debet, num propter mutatas circumstantias Arcadius excusetur. 277 R, 4. Reliquorum votorum, abstinentiae feriis quartis observandae, certarum precum recitandarum etc., dispensatio dari potest; cuius causa sane erit multitudo negotiorum et valetudo infirmior. Nihilo­ minus videndum est, num subrogari possint exercitia pia leviora quidem, sed pro conditione Arcadii utiliora; frequentatio sacramen­ torum, quotidianum conscientiae examen, similia. Insuper quoad abstinentiam a potu inebriante videri debet, fueritne ratio huius voti periculum committendae ebrietatis, ad quam Arcadius inclinet. Quod si est, relaxandum votum non est cum ebrietatis periculo sed solum quoad modum a medico praescribendum: nam aliter ratio non est, cur remedium peccati praeservativum adeo ef­ ficax auferatur. VOTI RELAXATIO. — COMMUTATIO. Casus. (76) Getulia tredecim annos nata vovit perpetuam castitatem, ieiunium in pane et aqua singulis hebdomadis. Sed postea tentationes experta, cum opportunitas nubendi offerretur, quaerit commutationem voti castitatis: quae fit in quotidiani rosarii recitationem, in ieiunium et eleemosynam hebdo­ madaria. Postea matrimonio iuncta iterum postulat onerum, quae ex votis restant, commutationem a confessario ; qui cum se difficilem praebeat, a marito ac­ cipit interdictionem eleemosynae aliorumque votorum irritationem ; verum cum de valore irritationis quotidiani rosarii valde dubitet, eam sibi ipsa in Missam quotidie audiendam commutat, quam mutato domicilio propter im­ possibilitatem postea omittit. Quaeritur 1° quid sit commutatio votorum et a quo facienda. 2° rectene in singulis casibus Getulia relaxationem obtinuerit. Solutio. 278 Ad quaesitum 1“ R. 1. Commutatio est vel in minus, vel in aequale, vel in melius. Commutatio in melius fieri potest ab ipso vovente, si modo illud opus melius re ipsa praestatur. Commutatio in aequale, si fit etiam propria seu privata auctoritate, saltem non graviter reputatur illicita. Cf. S. Alph. 1. c. n. 244. Sed quoniam auc­ tores hac in re loqui soleant de opere evident er aequali, quaestio vix est practice, nisi opus subrogatum tale sit, ut probabiliter sit etiam Votum : eius relaxatio — commutatio. 139 melius: quo in casu oinnes concedunt commutationem propria auc­ toritate sine ullo peccato fieri posse. Commutatio in minus nequit fieri sino ratione, neque ab ipso vovente sua propria auctoritate, sed potestate tantum ecclesiastici superioris. R. 2. Commutatione per legitimam auctoritatem facta, obligatio ad opus primo promissum prorsus exstinguitur, ita ut, si res subrogata fiat impossibilis, ad nihil exsistat obligatio; non ita in commutatione proprio marte facta. Cf. S. Alph. 1. c. III 249. R. 3. Verum quacumque commutatione sive propria auctoritate sive ecclesiastica potestate facta, etiam in melius, licebit semper ad opus primitus promissum redire: nisi post commutationem in melius novum votum accesserit. Cf. S. Alph. 1. c. III 248. R. 4. Vota reservata excipiuntur etiam in commutatione, sicuti279 excipiuntur in dispensatione : ita ut neque propria auctoritate neque ordinaria potestate superiorum ecclesiasticorum commutari possint, nisi quis ea commutare velit in professionem religiosam. R. 5. Qui accepit delegatam potestatem commutandi vota, non habet potestatem dispensandi: vice versa habet. Quare qui com­ mutandi tantum facultate potitur, non potest opus notabiliter minus substituere, tamen aliquantulum minus, quia alias esset res scrupulis obnoxia. Cf. S'. Alph. 1. c. III 247. Facultas r dispensando commutare" admittit aliquid amplius, tamen excessus non debet esse nimius, cum principaliter debeat esse com­ mutatio. Maior etiam est facultas ^commutando dispensare" : quae est principaliter dispensatio, ita tamen ut aliqua commutatio seu sub­ rogatio adiungi debeat, eaque non relative minima. Ad quaesitum 2” R. 1. Ut a voto castitatis rite obtineret Ge-280 tulia dispensationem vel commutationem, debuit ad confessarium privilegiatum accedere seu ad aliquem, qui a S. Sede facultatem delegatam dispensandi in votis reservatis habet. Nuptiae quidem oblatae causa dispensandi non sunt, est tentatio gravis frequenter recurrens. Ut acceptam relaxationem Getulia bene intelligat, attendere debet, utrum solutio a voto castitatis sit absolute data annon. Communiter enim non datur nisi in ordine ad hoc matrimonium eiusque legitimum usum. Quare 1. si Getulia contra coniugalem castitatem peccaret, simul contra votum peccaret, siquidem quoad hoc relaxatio voti facta non sit; 2. si forte maritus ante ipsam moreretur, votum castitatis revivisceret et cum cius reviviscentia exstingueretur obligatio ad sub­ rogata opera. R. 2. Commutatione legitime facta, opus subrogatum sub voti religione quidem obligat, non tamen votum est reservatum; quare exorta nova causa circa illud nova commutatio vel dispensatio fieri potest per eum, qui ordinariam potestatem in vota habet; per sim­ plicem vero confessarium id fieri nequit, sed opus est speciali per episcopum vel S. Sedem obtenta facultate. 140 De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. R. 3. Erravit maritus, quasi omnia vota Getuliac uxoris irritare possit. Ista enim irritandi potestas eaqtie directa dirigitur ad ea vota tantum, quae uxor post initum matrimonium emisit; ad vota ante matrimonium emissa indirecta tantum est marito irritandi po­ testas, in quantum iuri mariti praejudicant. - Moderata devotionis exercitia, quae gubernationem domesticam non impediunt, impedire nequit, neque ea vota irritare: potest immoderata ieiunia, si uxor per ea ad vitam coniugalem impos redderetur; immo quando gravida est uxor, facile votum ieiunandi eo ipso cessare vel suspendi potest, si videlicet proli inde timeri debet nocumentum. Eleemosynae elargitionem ordinariam impedire maritus ita quidem nequit, ut uxori non liceat, at videtur posse ita ut uxor elargiri non teneatur, si uxor non habet bona propria, ex quibus faciat; si haec habet, eleemosynam ex illis nullatenus potest impedire neque voti obliga­ tionem irritaro. 282 R. 4. Recte Getulia dubitavit de valore irritationis voti quod per subrogationem sibi incumbebat, imprimis recitandi quotidie rosarii; solum in singularibus casibus, si quando negotia domestica tantopere urgeant, ut ne necessarium quidem tempus uxor iis subtrahere possit, licebit ei voti obligationem suspendere: quod sane rarissimum erit. Non illicite tamen fecit Getulia illam voti obligationem com­ mutans in Missam quotidie audiendam, si devote assistit; nam est opus evidenter melius. — Sed haec commutatio non fuit absoluta, utpote neque profecta neque confirmata ab auctoritate. Quare ubi primum opus subrogatum evasit impossibile, obligatio ad recitandum rosarium revixit. 281 VOTORUM INTERPRETATIO VOTA POENALIA. Casus. (77) Ausonius, cum incidisset in peccatum luxuriae cum puella, a confessario correptus et dolore perculsus vovet se, si etiam semel relabatur, aut num· quam matrimonium initurum ideoque castitati caelibatus servandae se ob­ noxium fore, aut bis quavis hebdomada ieiunaturum. Ro vera iterum labitur atque gravidam reddit puellam Quare ad honorem puellae tegendum matri­ monium nequit declinare. Attamen ieiunium promissum servare ei magis displicet. Voverat etiam ter in hebdomada abstinentiam servare: quam tamen, quando ieiunia quatuor temporum incidunt, usque ad sex dies extendi ipsi molestius ost. Per annum quotidie Sacro interesse voverat, sed diebus dominicis saepe soli legi ecclesiasticae satisfecit, non voto; aliquoties etiam, putans esse festum obligationis, Sacro interfuit et pro voto secum statuit alteri Missae intéressé, sed postea audiens non esso testum obligationis Missam alteram omisit. Qcaeiutvr Ie quomodo Ausonius teneatur ad vota illa poenalia et a quo sint dispensabilia. 2’ quomodo reliqua vota sint intelligenda, et num Ausonius iis satisfecerit. Votum. Vota poenalia. U1 Solutio. Ad quaesitum 2” R. 1. Ilie primo quaeri potest, num votum, 283 quo Ausonius caelibem vitam promiserat, sit votum castitatis reser­ vatum. Quod ex compluribus rationibus negandum est. Nam: 1. Non promisit formaliter castitatem, sed caelibatum. Et quam­ quam ex caelibatu sequitur Ausonium ad castitatem perfectam ser­ vandam teneri, non tamen tenetur ex motivo religionis, nisi indirecte tantum, neque singulis peccatis, quae contra castitatem fortasse com­ mittat, committit sacrilegium seu peccatum contra religionem, sed contra castitatem tantum; contra religionem esset solum peccatum quod committeret, si iniret matrimonium. 2. Etsi vovisset formaliter perpetuam castitatem, tamen reser­ vatum votum non esset, quia non vovit castitatem absolute neque perfecte ex amore huius virtutis, sed conditionate ut poenam. 3. Votum quod emisit, disjunctivum est: ex quo fit, ut, nisi utrumque obiectum sit reservati voti, votum ex nulla parte sit reser­ vatum. Quod cum in casu Ausonii obtineat, relaxatio voti, si opus est, obtineri potest ab eo qui a votis ordinariis potest dispensare. R. 2. Si Ausonius in puellam stuprum violentum commisit, ipsi liberum non est matrimonium inire aut non inire: sed si puella vult, ducere eam debet; similiter, si puellae voti insciae matrimonium pro­ misit. Neque sic iniens matrimonium peccat contra votum: verum in utroque casu tenetur ad alteram partem voti disjunctivi, quia volun­ tario contrahens obligationem ineundi matrimonii hanc partem voti, quae caelibatum spectabat, reliquit, alteram autem partem voti im­ plendam implicite elegit. Hanc igitur nunc absolute tenetur implere. R. 3. Maior difficultas exoritur, si sumimus Ausonium sine pro-284 missione matrimonii cum puella, eaque libere consentiente, peccasse, atque eum nihilominus ratione voti ex sua parte elegisse non ieiunia hebdomadalia, sed vitam caelibem. Ratione voti libertatem habet eligendi alterutrum ex promissis. Sed quando nunc, cum ex sua parte caelibem vitam praeelegerit, propter puellae graviditatem ab ipsa eiusque parentibus urgetur, ut matrimonium cum puella ineat, teneturno vi voti ad ieiunia? Vix audeo cum stricte obligare; nam pec­ cando cum puella sibi obligationem matrimonii non imposuit, adeoque libertatem eligendi inter utrumque voti obiectum sibi non ademit; potest igitur, quantum est ex se, praeeligere vitam caelibem, atque, si nolit iciunarc, ad eam omnino obligatus exsisteret, saltem si puella moreretur. Quando haec autem, vita comite, ad tegendum honorem matriomonium cum Ausonio postulat, puto pro illo rem Deo gratiorem osso matrimonium inire quam manere caelibem. Neque in rigore lo­ quendo opus est dispensatione. Aliter, si vovisset perpetuam castitatem ; nam in eo casu opus dispensatione esset, ut liceret in matrimonio debitum conjugale petere. Ad quaesitum 2“ R. I. Primum votum observandae ter in heb-285 domada abstinentiae explicatione indiget quoad sensum seu ambitum 142 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. suum. Si Ausonius expresse intellexit tres dies extra dies abstinen­ tiae ab Ecclesia praescriptos, sane, quando occurrunt ieiunia quatuor temporum in iisque abstinentia in loco actuali observatur, sexies abs­ tinentiam servare debet. Argumentum, unde concludere possis, quae fuerit Ausonii intentio, ex eo habebis quod inquiras, utrum Ausonius voluerit communi anni tempore praeter feriam sextam ter abstinentiam servare, necne. Si hoc voluit expresse, etiam in proposito casu voluit sexies servare; si prius noluit, sed feriam sextam inter tres dies abs­ tinentiae numeravit, etiam in hebdomadis quatuor temporum non tenetur ultra hos ipsos dies ieiunii alios dies pro abstinentia eligere. Immo si dubium manet de Ausonii intentione, etsi postea putaverit se ad plus teneri, tamen non tenetur, nisi ut cum diebus abstinentiae ab Ecclesia iam praescriptis tres dies compleat. Verum si illis diebus, in quibus iam aliunde obligatio exsistit, abstinentiae legem violaverit, duarum malitiarum reatum contrahit. Cf. Th. m. 111 604. R. 2. Simile quid dici debet de voto quotidianae Missae. Nam si Ausonius de dominicis festisque diebus nihil statuit neque de eo cogitaverit: illis diebus non tenetur ad duo Sacra, sed ad unum Sacrum duobus titulis et duabus obligationibus. Objective igitur satisfaciendo legi ecclesiasticae satisfecit etiam voto; num subiective peccaverit, pendet ab eius conscientia. 286 R. 3. Magis etiam in eo casu voto Ausonius satisfecit, cum Missam audiret die, quem falso putaverat esse festum obligationis et quem postea talem non esse cognovit. Immo in hoc casu, etsi voto se obstrinxisset, ut Sacro aliunde non obligatorio interesset seu diebus festis bis Missae assisteret, nihilominus satisfecisset. Neque voluntas expressa, qua Ausonius non pro voto sed pro lege eccle­ siastica implenda Missam audire ex errore proposuerat, in nostro casu voto impleto obstat. Quamquam enim formalis et absoluta voluntas, per actum alioquin promissum non implendi obligationem ex voto ortam, re vera impedit, quominus votum possit haberi pro impleto, cum novam quandam obligationem vovens ipse sibi per istam volun­ tatem imponat: in nostro casu ipsa haec voluntas, si ita loqui fas est, erat involuntaria, utpote ex errore profecta et causata. Prae­ valuit igitur voluntas generalis et habitualis, quam etiam Ausonius retinuit, ut per Missam impleatur obligatio, si qua adsit, atque ea ipsa impleatur, quae adsit; adfuit autem re ipsa sola obligatio voti. Cf. Th. m. I11 599. VOTI RESERVATI DISPENSATIO. Casus. (78) Felicula, non obstante voto castitatis ex peccato gravida facta, cogitat matrimonium inire et. quoniam diuturniorem esse moram putat, si Romam recurri debeat, sine dispensatione a voto matrimonium iniit. QtAEHiTun quali dispensatione Felicula indigeat et a quo illa sit petenda. Votum suscip. 8. ordinum, ingrediendae religionis. 143 Solutio. Ad quaesitum R. 1. Felicula non recte indicavit ante suum matri-287 monium necessarium esse recursum Romam faciendum. Nam etsi sumatur non esse qui ex privilegio possint a votis reservatis absolvere: in casu necessitatis, ubi periculum est in mora, illud votum castitatis non iam ita censetur reservatum, ut episcopus ordinaria facultate non possit dispensare in ordine ad hoc matrimo­ nium ineundum. Immo aliqui etiam confessariis regularibus ordinum mendicantium id ex privilegiis vindicant. Cf. S. Alph., Th. m. VI 987 1128; III 258. Est autem gravis et necessaria causa, cur Feliculae dispensatio concedatur. R. 2. Post initum matrimonium votum non totaliter quidem sed 288 ex parte cessat. Nam reddere debitum petenti coniugi coniux alter debet; petere tamen ei qui voto castitatis tenetur non licet, immo prio­ ribus duobus mensibus ne reddere quidem videtur licere, quia alter ius perfectum nondum habet. Quare quo melius difficultates removeantur, dispensatio petenda est. Quoniam autem votum non iam perfectam castitatis observantiam pro obiecto habet, per ordinariam facultatem episcopus dispensare potest, atque possunt etiam confessarii regularium mendicantium facultatibus sui ordinis instructi. Cf. Aertnijs 1. 3, n. 108. R. 3. Verum dispensatio, sive ante matrimonium datur sive post initum matrimonium, non est absoluta, sed datur solum 1. pro tem­ pore huius matrimonii 2. eiusque legitimo usu (cf. supra n. 28U). VOTUM ASSUMENDI ORDINES SACROS ET VOTUM INGREDIENDAE RELIGIONIS. Casus. (79) Dagobertus perfectionis christianae cupidus vovit ingredi religionem ; quod cum aperiat confessario, interrogatur, voveritne in religione assumere statum sacerdotalem. Cui cum respondisset se ad illum aspirare quidem sed voto hoc non comprehendisse, confessorius suadet, ut votum suum commutet in votum status sacerdotalis et curae animarum in ipsa dioecesi exercendae, quae sacerdotibus sit valde destituta; id enim opus melius et perfectius esse — E contrario Adolphus, qui votum sacerdotii et servitii erga ecclesiam dioecesanam fecerat atque ob hanc causam in collegio dioecesano gratis studia absolvit, a confessario interrogato responsum accipit se non impediri ab in­ gredienda religione, utpote in quam aliis omnibus votis praestantiorem quae­ cumque vota commutare quilibet possit. Quaeritur 1u quid sit status perfectionis; sitne perfectior status sacerdotalis an religiosus. 2° rectene indicaverit Dagoborti confessarius an Adolphi. Solutio. Ai> quaesitum lm R. 1. Status perfectionis christianae communiter289 intelligitur status, quo ad perfectionem tenditur, non quo iam obtenta 144 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. sit. atque distinguitur ab ipsa perfectione. Siquidem in ipso per­ fectionis statu potest aliquis esse satis imperfectus, et extra statum perfectionis satis perfectus. Ipsa enim perfectio Christiana consistit in caritate Dei et proximi eiusque frequenti et perfecto exercitio: status perfectionis in stabili vitae genere per modum obligationis assumpto, quo illud exercitium caritatis promoveatur et facilitetur. Cf. S. Thom, S. th. 2, 2, q. 184. R. 2. Status perfectionis simpliciter et presse dictus illo est, in quo per vota assumitur perpetua obligatio ad consilia evangelica ob­ servanda , paupertatem, castitatem, oboedientiam sub certa regula certoque instituto: siquidem tali vitae genere et obstacula exercendae caritatis humanae naturae communia auferuntur, adiumenta et occa­ siones continuo praebentur; immo ab ipso Christo Domino pro con­ ditione perfectionis suo modo necessaria statuitur: „Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes ... et veni, sequere me * (Mt 19, 21). Qui status vocatur status religiosus, isque presse sumptus, si institutum supremam approbationem ab Ecclesia tulit eiusque sectatores eccle­ siastica auctoritate divino servitio consecrantur. R. 3. Si status perfectionis latius sumitur, extendi debet ad quodvis stabile vitae genus, per quod obligatio ad perfectiores actiones assumitur; atque ita status clericalis ordinum maiorum sine dubio status quidam perfectionis est, cum ex se perpetuo et irrevocabiliter clericos ad consilium evangelicum perpetuae saltem castitatis (in occi­ dentali Ecclesia) obliget atque a saeculari cura et quaestu avocans ad servitium Dei transferat. Magis etiam status episcopalis statui perfectionis accensetur, qui ad nobilissimum caritatis exercitium, zelum animarum perpetuo adstringit, et non tam acquirendae quam acquisitae perfectionis status dicitur, cum ex abundantia dilectionis divinae in proximorum dilec­ tionem et curam debeat intendere. Cf. S. Thom. 1. c. art. 7. 290 R. 4. Cum status religiosus sit status perfectionis simpliciter et presse dictus, iure ecclesiastico expresse statutum est professione religiosa alia vota particularia exstingui. Sic 4 X 3, 30 titulum fert: „0mne votum mutabile est in votum religionis", atque ita sta­ tuitur; „lteus fracti voti aliquatenus non habetur, qui temporale ob­ sequium in perpetuam noscitur religionis observantiam commutare." Atque iure merito id statuitur, cum ex natura rei videatur quodam­ modo fluere. Quod S. Thom. 1. c. 2, 2, q. 88, a. 12 pulcherrime explicat: „Omnia alia vota sunt quorundam particularium operum : sed per religionem homo totam vitam suam Dei obsequio deputat. Particulare autem in universali includitur. ... Nec tamen religionem ingredicns tenetur implere vota ieiuniorum, vel orationum, vel aliorum huiusmodi, quae exsistens in saeculo fecit, quia religionem ingredicns moritur priori vitae: et etiam singulares observantiae religioni non competunt; et religionis onus satis hominem onerat, ut alia supperaddere non * oporteat. Votum suscip. s. ordinum, ingrediendae religionis. 145 R. 5. Indo sponte efficitur, ut status religiosus in se spectatus (adeoque seposito sacerdotio quod multi religiosi suscipiunt) quoad perfectionis christianae professionem sacerdotio sit altior et efficacior, dignitate et charactere sane inferior. An quaesitum 2"1 R. 1. Confessarius Dagoberti sine dubio erravit. 291 Nani 1. dato, non concesso, in adiunctis loci et temporis fortasse praestare, ut Dagobertus cum sacerdotali dignitate curam animarum assumat: votum ingrediendae religionis, si religio sensu stricto sumitur, votum reservatum est, quod privatam commutationem non admittit. Quae de omnibus quidem reservatis votis regula est, at pro reliquis ea admittitur exceptio, ut liceat ea commutare in professionem reli­ giosam; ergo debuit saltem indicium Ecclesiae (S“’ Sedis) exspectari. 2. Dagobertus in ipsa religione sacerdos fieri potuit, neque propter religiosum statum assumptum ad curam animarum exercendam ineptior evadit. Potuit igitur confessarius suadere, ut Dagobertus aliquem ex religiosis ordinibus eligeret, qui curam animarum ex suo instituto admittit vel exercet. Quoniam enim ex voto suo Dagobertus non videtur certum ordinem religiosum determinasse, libere inter diversos potest eligere. 3. Soli episcopi propter officium suum prohibentur, quominus possint inconsulta S. Sede deposito munere religiosum ordi­ nem ingredi; aliis clericis et sacerdotibus, etiam curatis, licebit sine venia sui episcopi, solo dato ei nuntio, relicto officio, religiosam vitam assumere; et quamquam episcopus, si re vera clerico illo necessario indigeat, apud S. Sedem agere potest pro eius revocatione, teste Benedicto XIV, difficillimum semper erit in hoc negotio episcopum esse victurum, quod late ipse S. Pontifex prosequitur in literis ,Ex quo dilectus" 14 lan. 1747. Multo igitur minus potuit Dagobertus pro statu religioso, quem voverat, tuto eligere statum sacerdotii saecularem curam animarum exercentis. R. 2. Neque Adolphi confessarius omnino recte indicavit. Recte 292 quidem dixit, si in casu Adolphi solummodo votum qua tale spec­ tandum esset: hoc enim ex modo dictis patet. Verum Adolphus con­ traxit praeter votum obligationem fidelitatis et quasi-iustitiae erga episcopum; ideoque res cum eo antea componenda est. Cum enim bonum sit in statu sacerdotis saeculari sub episcopo Ecclesiae servire, Adolphus potuit se ad hoc etiam erga episcopum adstringere atque episcopo ius concedere. Atque ita aliquando fit, ut alumni certorum collegiorum promittere debeant se post susceptos ordines sacros nolle ingredi ordinem religiosum sine episcopi vel S" Sedis venia. Attamen etiam in hoc casu 1. videri debet, qno iure episcopus alumnis talem obligationem imponat; 2. non expedit se difficiliorem praebere in concedenda venia assumendae vitae religiosae, cum ipse etiam S. Pontifex quoad suorum collegiorum alumnos difficilis esse non soleat in tali venia danda. Alioquin Adolpho recursus ad S Sedem manet, (piae communiter pro regula sumit ea, quae in simili causa S. Gregorius M. alicui episcopo conquerenti scripsit: „ Hortamur igitur, LfAwÂ'tfM, Casus conscientiae. L Ed. 4. ]Q 146 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. ut tam promptae devotioni eius, quam in sancto studet habere pro­ posito, minime Vestra sit impedimento Fraternitas; magis autem, quibus valetis adhortationibus, pastorali admonitione succendite, ut fervor huius desiderii in eo non tepescat; ut, qui a turbulento curarum saecularium tumultu se segregans quietis desiderio portum monasterii appetiit, rursum in ecclesiasticarum curarum non debeat perturbationi­ bus implicari, sed in Dei laudibus permittatur secure ab his omnibus, ut postulat, remanere." VOTUM INGREDIENDAE RELIGIONIS. Casus. (80) Caius et Caia eius soror vovent haec se fieri monialem, ille se religiosum fieri velle. Verum cum Caius iam admissus esset, expelluntur e patria ordines clericales, monachalem autem ordinem ingredi non amat. Caia in mente quidem habuit sorores misericordiae, at cum candidaturam per hebdomadam egit, hanc vitam sibi graviorem fore putans, cogitat potius congregationem eligere quae scholarum curam gerit; institutum autem quod ei praeplacet exsulat in America; proin quaerit, utrum votum suum per annos differre possit, donec moniales illae redeant, maxime cum per experimentum apud sorores misericordiae iam videatur voto satisfecisse. Quaekitcr 1° ad quid teneatur quoad ingressum qui vovit religionem. 2° sitne a voto suo liber, qui postea egreditur. 3° quid de Caio et Caia in casu dici debeat. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Quamquam religiosus vel inonialis sensu stricto canonico intelligitur membrum alicuius instituti, quod pleno sensu ut ordo religiosus a S. Sede approbatus sit: tamen voventes, nisi hunc sensum strictum intellexerunt, possunt etiam eligere con­ gregationes religiosas, in quibus vota religionis substantialia etsi sim­ plicia tantum emittuntur. Quod do feminis etiam certius valet quam de viris, cum .moniales" plerumque non stricti ordinis, sed religiosae congregationis sint, neque iam moniales, si dicuntur, intelligi solent solae claustratae papali clausura et cum votis sollemnibus. Unde etiam sequitur eum, qui vovit ingredi religionem, nisi satis constet eum in mente habuisse ordinem religiosum sensu stricto canonico, non obligari quasi ex voto reservato. Cf. Vermeersch, De religiosis in­ stitutis et personis n. 161 162. R. 2. Qui vovit religionem, non diu potest ingressum differre. Verum dilatio quaenam gravis sit, multum a mente voventis eiusque aetate pendet. Qui in aetate matura vel provectiore vovet, per dila­ tionem ultra sex menses post mox quaesitam et obtentam admissionem sine causa productam graviter potest peccare; non ita qui in iuvenili aetate est. Cf. Th. m. 111 600. 294 R· 3. Vovens tenetur mediocrem diligentiam adhibere, ut ad­ mittatur: quare si repulsam patitur in uno monasterio vel uno ordine 293 Votum ingrediendae religionis. 147 (neque hunc determinatum ordinem tantum vovens intellexit), unaalterave vice amplius experiri debet, num in alio ordine recipiatur: nisi forte de ineptitudine ad statum religiosum in genere iam antea constiterit. R. 4. Attamen extra patriam et nationem propriam receptionem quaerere non censetur obligationis esse, nisi vovens id expresse in­ tenderit. Immo feminae minor etiam obligatio est, ut admissionem quaerat in loco remotiore. Quod autem antiquitus dixerunt eam non teneri extra provinciam patriam receptionem quaerere, pro nostri temporis circumstantiis non universim admiserim, nisi peculiares ex­ stiterint difficultates. Ar> quaesitum 2“ R. 1. Qui vovet se velle religiosum fieri, ge-295 neratim non solum experimentum intelligit, sed professionem et vitam perpetuo in religione ducendam. Quare genera tim pro libitu seu ex levi causa postea, si sibi religiosa vita minus placuerit, non potest recedere sine laesione voti. Ut hoc ita leviter fieri possit, positiva ratio adesse debet, ex qua iudicetur probabiliter votum intellectum esse de solo experimento sumendo, atque voventem sibi voluisse liber­ tatem servare dein decernendi, utrum vita religiosa sibi conveniat necne. Quodsi haec positiva adest ratio, obligatio ulterior non est urgenda. Cf. Venneersch 1. c. n. 157. Alias autem, si votum de professione religiosa erat, non quae­ libet difficultas seu molestia novitium reddit liberum, sed solum magna et prorsus inexspectata. Cf. Th. m. I11 603; S. Alph., Th. m. IV 72; Vermeersch 1. c. n. 158. R. 2. Similis distinctio fieri per se debet pro casu, quo quis admissus postea ab ordine dimittatur. Scilicet liber manet, si voverat solum tentamen religiosae vitae; non ita, si vovit seu vovendo intel­ lexit futuram professionem vitae religiosae; in posteriore casu pro spe, quam habet admissionis iteratae vel admissionis in alio ordine, ad novum tentamen faciendum tenetur. Idque maxime valet, si ex culpa sua novitius (vel professus votorum simplicium) dimissus fuerit; verum etiam suo modo et pro spe aptitudinis suae ad alium ordinem idem valet in eo, qui sine sua culpa dimittitur. Cf. Th. m. ib. Attamen, cum post decretum d. d. 7. Sept. 1909 et 4 lan. 1910 dimissi ab Ordine nequeant denuo recipi sive ab eodem sive ab alio Ordino vel religioso Instituto sine speciali Venia seu dispensatione S. Sedis, spes admissionis novae minor facta est. Quapropter puto eum qui dimissus sit ex eo quod minus aptus videatur ad vitam re­ ligiosam in genere, non ex defectu specialis aptitudinis ad certum quondam Ordinem tantum, non teneri ad novum tentamen neque ad quaerendam dispensationem S. Sedis. Ad quaesitum 3m. A. Quoad Caium R. 1. Caius non tenetur 296 ordinem monachalem ingredi, cum eos ordines vovens nullatenus videatur in mento habuisse. Quamquam enim per talis ordinis elec­ tionem votum impleret — siquidem vovit in genere fieri religiosum, non in specio religiosum ordinis clericorum regularium , tamen non tenetur sic implero. 10· 148 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. R. 2. Si extra patriam exsulem exsistere pro Caio res gravior videtur, vi voti sui ad id obligari stricto sensu nequit; debet tamen aliquamdiu exspectare, et si postea sibi in patria occasio fuerit in­ grediendae religionis, voti obligatio reviviscit. R. 3. Attamen si post aliquot annos possibilitas implendi voti non exstiterit, non putem Caium peccaturum esse, si statum vitae eligat cum futura vita religiosa incompossibilem. 297 B. Quoad Caiam R. 1. Etsi voventi imprimis obversabatur con­ gregatio sororum misericordiae, se ad amplectendum hoc institutum non obligavit, sed in genere ad amplectendum institutum religiosum: quare voto suo satisfaciet amplectendo congregationem, quae schola­ rum curam agit. R. 2. Si institutum sororum misericordiae sibi minus convenire videtur, per aliquot annos voti exsecutionem differre putaverim culpa vacare, dummodo interim Caia aptam se servet pro religiosa vita. Neque ad iter americanum obliganda erit absolute. R. 3. Verum si opportunitas sese sororibus scholarum aggregandi non erit, suscipiendi itineris americani obligatio est conditionata: vide­ licet aut iter americanum suscipere debet, aut serium tentamen facere in congregatione sororum misericordiae. Nam cum hoc institutum imprimis ante oculos haberet, cum votum faceret, non quaelibet dif­ ficultas quam experiatur in hoc instituto, ratio esse potest, cur liceat ab omni obligatione voti se immunem considerare. Neque leve illud experimentum, quod fecit, pro voto impleto sumere licebit. R. 4. Attamen si post serium tentamen apud sorores miseri­ cordiae factum Caia difficultatem prorsus inexspectatam experiatur, ad iter americanum iam nequit obligari. Quare si in alio instituto religioso experimentum facere impossibile est nisi in America: post aliquod tempus — ut supra de Caio dixi — Caia a voti obligatione se liberam censere poterit, vel etiam prius, si ablata est spes moniales intra paucos annos in patriam redituras esse. STATUS RELIGIOSUS. VOCATIO AD VITAM RELIGIOSAM. — OBSTACULA. Casus. (81) Reincrus iuvenis sentit se per Dei gratiam attrahi ad vitam religiosam; verum parentes, cum hoc audiunt, sese omnino opponunt, eo quod filii ope indigeant atque, nisi eius auxilio in provecta aetate iuventur, vitam miseram degere debeant; se semper id sperasse fore, ut senilem aetatem apud filium suum sacerdotem in pace ducere et finire possint. Qcaebitcr Ie quae sit obligatio sequendi vocationem vitae religiosae. 2 quae sint rationes, quae ingressum impediant, ac imprimis quae cognatorum necessitas. 3° quid Reinero consulendum. 4“ quomodo peccent qui aliquem a religione retrahant. Status religiosus: vocatio, obstacula. 149 Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Religiosae vitae electio non ex se cadit 298 absolute sub praeceptum, cum versetur circa consilia evangelica, non circa mandata. — Nihilominus sub praeceptum cadere potest per accidens, ut medium propriae salutis, si videlicet aliquis cognoverit statum religiosum unicum sibi esse medium, quo abstineat a peccatis gravibus et securam reddat aeternam suam salutem. Quod absolute quidem necessarium medium non est, cum media alia non desint, at relative et disjunctive necessarium aliquando evadere potest. Fieri enim potest, ut aliquis se ita debilem experiatur, ut ad conservandum statum gratiae alterutro indigeat: aut segregatione a saeculo per in­ gressum in religionem aut usu mediorum longe difficiliorum. Quae si se adhibiturum esse ipse desperat, iam est in iis circumstantiis, in quibus vitae religiosae electio sit medium moral iter necessarium, quod sine gravi temeritate omitti non possit. — Immo quilibet, qui magnum habet gratiae divinae impulsum, temeritatem magnam committit vo­ cationem neglegendo, eo quod se ipsum speciali Dei protectione de­ stituat. Cf. Th. m. 1“ 662 sq. R. 2. Verum cum ille, qui vocationem non sequitur, sibi per­ suadere soleat sibi vitam religiosam necessarium medium non esse, idque pro superandis singulis peccandi periculis verum sit: non facile alicui hunc vocationis neglectum in gravo peccatum vertere possumus, etsi timendum sit, ne neglectus ille multorum peccatorum gravium ansa postea fuerit. Cf. Th. m. ib. Ad quaesitum 2“ R. 1. Quoniam Christus Dominus tam aperte 299 ad perfectionem evangelicam invitavit, omnes Christiani religionem ingredi possunt, qui apti inveniuntur vitamque religiosam ducere seu vota servare parati sunt neque aliis obligationibus detinentur. R. 2. Excluduntur iure sive naturali sive canonico: 1. defectu libertatis: servi proprie dicti; matrimonio iuncti post matrimonium consummatum, nisi altera pars consentiat vel ius ami­ serit; episcopi sine consensu S. Pontificis; 2. ratione iustitiae: ii qui debitis multis ex culpa sua gravati sunt, nisi sint in periculo salutis; ii qui rationibus reddendis ex gesto ali­ quo munere sunt obnoxii, quamdiu rationes non reddiderint; 3. ratione pietatis filii, qui parentes suos in gravi necessitate positos aliter iuvare nequeunt, vel qui alios propinquos ex extrema necessitate eripere debent neque in religione possunt; magis etiam parentes ratione curae filiorum. Cf. Th. m. I11 666 669; Vermeersch, Do relig. instit. et pers. n. 146—153. S. Thomas, S. th. 2, 2, q. 189, a. 6 „ Parentes , * ait, ,habent rationem principii, in quantum huiusmodi: et ideo per se eis con­ venit, ut liliorum curam habeant. Et propter hoc non licet alicui filios habenti religionem ingredi, omnino praetermissa cura filiorum, i. e. non proviso qualiter educari possint. . . . Per accidens tamen parentibus convenit, ut a filiis adiuventur, in quantum scilicet sunt 150 Dc virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. in necessitate aliqua constituti. Et ideo dicendum est, quod parentibus in necessitate exsistentibus, ita quod iis commodo aliter quam per obsequium liliorum subveniri non possit, non licet liliis, praetermisso parentum obsequio, religionem intrare. Si vero non sint in tali neces­ sitate, ut filiorum obsequio inultum indigeant, possunt, praetermisso parentum obsequio, filii religionem intrare etiam contra parentum praeceptum." 300 Ad quaesitum 3m R. Si parentes habent, unde secundum statum suum vivere possint, etsi parce tantum, vel si iis aliter quoad neces­ saria provideatur: Reinerus non tenetur curare aliquam molestiam, quam ex absentia filii parentes sentiant. Nam eos sine isto solatio esse gravem necessitatem non constituit. — Si vero parentes re ipsa in gravi necessitate versantur, ex qua filius in saeculo manens eos possit brevi eripere, debet ingressum in religionem differre, dum parentibus provisum sit. Quando igitur provisum fuerit, non solum non habet amplius obligationem differendi vel omittendi ingressum in religionem; sed consulendum ei plane est, si modo alioquin est aptus, ut spretis parentum consiliis et querelis sequatur Deum. Nam hac in re carnem et sanguinem sequi vix non idem est ac vocationi divinae multisque Dei gratiis valedicere. 301 Ad quaesitum 4“ R. 1. Parentes, si habent aliquid iustae causae ad filium retardandum, facile causam exaggerant, sed in hoc sub­ iective excusari possunt. Aliud est, si nihil iustae causae adfuerit, seu si ipsi in necessitate non versantur. Quare dicendum est: si vi, minis vel importunis precibus filium retrahunt, eos graviter peccare, cum invitum detineant ab assecutione boni spiritualis adeo magni. — Idem est per se dicendum, si ex­ aggerantes difficultates religiosae vitae vel aliter decipientes et fucatis rationibus in errorem inducentes eum avertunt. R. 2. Quod non de solis parentibus, sed de quibusvis, qui alium ab amplectenda vita religiosa avertunt, per se utique dicendum est. Immo plano puto facilius graviter peccare eum qui alium inanibus rationibus et consiliis decipiens a religione retrahat, quam eum qui vocatus vocationem sequi nolit atque se ipsum futili ratione decipit. Gravius enim obligor, no alium fraudulenter deiciam e possessione vel e certa spe assecutionis magni boni, quam obligor, ut ipse bonum non debitum apprehendam. Cf. S. Alph., Th. m. IV 77. R. 3. Quomodo ille, qui alterum ab ordine religioso avertit vel ingressum retrahit, tum huic tum aliquando ordini religioso ad re­ paranda damna et iniuriam teneri possit, non huc pertinet, sed ad quaestiones de iustitia atque de obligatione reparandae iustitiae laesae, et secundum principia de restitutione ex damno illato sol­ vendum est. 151 ADMISSIO AD RELIGIONEM. Casns. (81 a) Salesius, novitius, qui compluries alicuius levitatis indicia dederat, postea in suspicionem criminis venit. Quae, cum alte insideat in animis superiorum neque satis dilui possit, causa est, cur Salesio dicatur spem non fore ut ad vota admittatur. Qui, his auditis, e novitiatu egreditur. Post peractam militiam redit atque instanter petit, ut denuo admittatur. Superiores interim cognoverunt suspicionem illam fuisse falsam, at aequivalentem dimissionem antea factam obstare censent novae admissioni, neque convenire, ut petatur dispensatio. Quaeritur 1° quaenam dimissio et quinam recessus a religione impediat, quominus aliquis denuo ad vitam religiosam recipiatur. 2° quid de Salesio iudicandum sit. 3° quid, si Salesius iam esset professus votorum simplicium, qui sive suo rogatu sive pro voluntate et potestate superiorum a votis solutionem accepisset. Solutio. Ad quaesitum lra R. 1. Per decretum „Ecclesia Christi *" d. d. 301a 7 Sept. 1909 (v. Acta Ap. S. I 700) recipi nequeunt sine speciali venia seu dispensatione S. Sedis: 1) qui e collegiis, etiam laicis, ob inhonestos mores vel ob alia crimina expulsi fuerint; 2) qui a semi­ nariis et collegiis ecclesiasticis vel religiosis ex quacumque ratione dimissi fuerint; 3) qui sive ut professi sive ut novitii ab alio Ordine vel Congregatione religiosa dimissi fuerint, vel, si professi, dispensa­ tionem votorum obtinuerint; 4) qui iam admissi sive ut professi sive ut novitii in unam provinciam alicuius Ordinis vel Congregationis et ab ea dimissi in eandem vel in aliam eiusdem Ordinis vel Congrega­ tionis provinciam recipi nitantur. Unde novitii spontaneus recessus non impedit, quominus in alium aut etiam in eundem Ordinem denuo recipiatur; professi spontaneus recessus legitimus cum solutione votorum impedit receptionem in alium Ordinem vel Congregationem, novam receptionem in eundem quem deserit non impedit. R. 2. Quae decreto 7 Sept. 1909 statuta sunt circa religiosos viros, suo modo translata sunt ad moniales seu feminas religiosas decr. Sanctissimus 1). Ar. d. d. 4 lan. 1910 (Acta Ap. S. II 64). Dimissio e collegiis laicorum, quae impediat admissionem ad Religionem, requiritur „facta propria culpa gravi de causa . * R. 3. Decr. d. d. 5/15 Apr. 1910 (Acta Ap. S. II 231) declara-301b tum est eos, qui ex collegiis, seminariis vel a novitiatu formaliter quidem dimissi non fuerint, sed quos superiores induxerint vel hortati sint, ut sponte discederent, ne dimitterentur, censeri dimissos aequivalenter, eosque non invalide quidem, at omnino illicite recipi in aliquem Ordinem vel religiosam Congregationem. 1 ; | ■ | I ji jl 'i Illji ■B I «1; ■nl ||||u| I :■ R :|*lp UiDI lllfll· |M I i'H |Hjs d|; Injl i * (’ . •|U|; '·,· ’ H||ri i |||hi \ ü||| IjiUt \ η|· w ll 1 i[L i||TN| ■'.jr , I IiWl·‘ 'Uh' lllllni H ' |î]|}|t I I Ti|| ||w aly ] l«|d I HiRi jUtl· I ||pr |M I Ι|·| I59 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. Eos vero, qui elapso tempore votorum temporaneorum sponte recedant, non comprehendi inter eos qui recipi nequeant (sunt enim re vera in eadem conditione atque qui e novitiatu sponte recedunt); verum circa eos (sicut etiam circa novitios sponte egressos) requiri informationes apud Moderatores collegii vel religiosi instituti atquo iuratam attestationem, eos neque formaliter neque aequivalonter esse dimissos. 301c Ad quaesitum 2m R. 1. Salesius formaliter dimissus non est; ergo si admittitur denuo atque sine aliis essentialibus defectibus peracto novitiatu vota emiserit: haec valide acta sunt, ut ex superiore R. 3 patet. Quaerendum tamen est, fuerintno haec licite acta, vid. videndum est, num habeatur dimissio aequi valens in sensu decreti 5/15 Aprilis 1910. Cuius rei negandae videtur gravis ratio adesse. Nam si qua aequivalens dimissio habeatur, haec reponi debet in insinuatione illa Salesio facta qua spes faciendi vota religiosa praecidebatur. Verum haec, cum falsa facti sumptione niteretur, pro nulla habenda est neque obiective veram et iustam Salesio praebuit ansam recedendi e novitiatu, ita ut pro dimissione nullatenus sit reputanda. Hinc censeo nihil obstare ex hac parte, quin Salesius et valide et licite in novitiatum denuo recipi possit. R. 2. Attamen videtur novitiatus de novo incipiendus et ahsolvendus esse, antequam vota religiosa a Salesio fieri possint. Nisi enim Salesius integrum novitiatus tempus iam absolverat, per militiam novitiatus interrumpitur, ita ut de novo debeat incipere. Immo quocumque demum modo vita religiosa per servitium mi­ litare interrupta est: non potest ad votorum perpetuorum emissionem procedi, nisi post linitam militiam iterum facta fuerit probatio per annum emissis solis votis temporaneis, ut in sequenti Quaesito exponetur. 301d Ad quaesitum 3™ R. 1. Si Salesius votis religiosis iam erat ligatus, haec secundum decr. d. d. 1/16 lan. 1911 «Inter reliquas" (cf. Acta Ap. S. Ill 37) non poterant esse nisi temporanea. Horum autem remissio sponte obtenta ante tempus votorum elapsum non impedit readmissionem in eandem Congregationem religiosam. Si vero per dimissionem facta esset votorum solutio ex falsa illa criminis suspicione, dimmissio certe esset nulla, ideoque ne solutio quidem a votis re ipsa exsisteret. R. 2. Verum vota illa temporalia aut ipsa assumpta militia cessarunt, siquidem emissa fuerint ad normam decreti d. d. 1/16 lan. 1911 ; aut saltem elapso tempore, neque poterant tempore militiae renovari. Post absolutam militiam Salesius denuo receptus non poterat statim vota perpetua emittere, sed saltem per annum perseverare debebat et probari in votis temporaneis. Solummodo quando tempus militaris servitii anno brevius fuerit, probatio subsequens requiritur et sufficit tanto tempore facta, quanto tempore servitium militare duraverit (cf. decr. d. d. 1 Febr/30 Mart. 1912 data in Act. Ap. S. 246 sq). Status religiosus : duceeetm, dimûriο. 153 A STATU RELIGIOSO RECESSUS. Casus. (82) Heliodorus contra voluntatem parentum in ordinem religiosum ingressus vota emisit. Verum paulo post exorto aliquo infortunio parentes incipiunt valde egere. Quibus Heliodorus primum inscio suo superiore per ea, quae extra domum collegerat, subvenit; sed cum haec pauciora esse putet neque in ordine adeo abundanter subvenire possit, petit dimissionem Quam superiores, cum causam non satis iustam esse dicant, volunt negare; tandem propter importunas preces Heliodorum religiosae sublectioni minus aptum iudicantes secundum potestatem a Sede Apostolica acceptam a religione dimittunt. Quaeritur 1° quid de ingressu et de votis Helidori censendum sit. 2° num debuerit vel potuerit parentibus sive pecunias colligendo sive ordinem derelinquendo subvenire. 3° quid de dimissione Heliodori sit iudicandum. I I Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Ex iis, quae in priore casu iam disputata 302 sunt, patet Heliodorum potuisse, etiam invitis parentibus, ordinem religiosum ingredi; nam in gravi necessitate parentes nondum exstiterunt, utpote quae postea demum infortunio inducta sit. R. 2. Aliter, si ante votorum emissionem propter circumstantias ruinam bonorum iam proxime impendere novisset: in quo casu, si poterat, antea curare debuit, ut grams necessitas parentum averteretur, etsi propterea egredi vel vota differre necessarium fuerit. Ad quaesitum 2m R. 1. Post vota emissa, etsi simplicia tantum, 303 Heliodorus se non potest oboedientiae superioris subducere, ut paren­ tibus subveniat, nisi forte — qui casus vix non chimaericus est — agatur de extrema necessitate, cui e monasterio et cum licentia superioris subvenire nequeat. Neque tamen propterea vota religiosa per se solvuntur, sed exstincta necessitate extrema ad ordinem suum reverti Heliodorus tenetur. R. 2. In gravi tantum necessitate cum superioris licentia potest quidem extra monasterium parentum curam agere, sed non tenetur cum iactura decentiae sui status id agere, etiamsi superior permitteret. R. 3. Sine licentia sive petita et data sive praesumpta nihil agere potest. Quare recte non egit Heliodorus inscio superiore extra domum pro parentibus pecuniam colligendo: immo, nisi hac mente donatores pecuniam contulerint, ipseque ita acceptaverit, ut haec pro necessitatibus parentum intelligeretur data, contra paupertatem peccavit; aliter contra debitam subiectionem tantum. Multo minus ratio erat, cur cum iactura status sui parentibus succurreret. Cf. Th. m. I11 670; S. Alph. 1. c. IV 67. Ad quaesitum 3“ R. 1. Recte iudicaverunt superiores causam 304 non esse sufficientem petendae et dandae dimissionis ; immo sine dubio superiores concedere parati erant, ut etiam ultra obligationem filii ■ ; . . I p ί H j! II | il <1 j I I ' I 154 n De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis, MI j' ||| ,M U ’ kH •M h|u< H H , m!|: ■ m parentibus sive per monasterium sive per benefactores rogatos auxilium ferretur. Abundantiorem autem curam, etsi filius a votis solutus agere potuerit, debuit divinae providentiae committere. R. 2. Heliodorus, si causam suam, obiective quidem non sufficientem, solummodo exposuit, paratus, si necessarium fuerit, statum religiosum relinquere, sed etiam paratus superiorum iudicio acquiescere, a peccato excusari poterit, quoniam naturalis amor erga parentes facile sobrium indicium de gravitate causae impedire potest. R. 3. Quod Heliodorus importunas preces adhibuit atque ita se superioribus ineptiorem pro vita religiosa exhibuit, a peccato certe non erat immunis; num mortaliter peccaverit, multum pendet a gradu improbitatis, qua urgebat suam dimissionem. Nam si alias erat omnino aptus, et solum propter importunam agendi rationem dimissionem quasi extorsit, censeo plane eum mortaliter peccasse contra vota religiosa, cumque teneri per se, saltem post sublatam gravem necessitatem parentum, iterum se aptum reddere et admissionem iterum rogare. R. 4. Pro superiore ordinis non necessitas parentum Heliodori ratio esse potuit concedendae dimissionis, potuit esse huius obstinatus animus, quo se ordini parum aptum ostendit. Verum hac in re inspicienda est facultas a S. Sede data, ut indicetur, ob quasnam causas in instituto religioso superiores vota simplicia per dimissionem solvere possint, alumno sive invito sive consentiente. Neque una regula pro omnibus ordinibus statui potest. Ceterum dimissio, etsi culpa Heliodori facta, valide censenda est, cum error non intervenerit. Bml || H R RELIGIOSUS PAULATIM TEPESCENS — DIMISSIO EX ORDINE RELIGIOSO (I). Ill Casus. (83) I I j-ilj. i I nU, I i ;|l11. Mi Kn Herbertus, postquam cum fervore spiritus novitiatum peregit et votis M b se Deo perpetuo dicavit, mox incipit tepescere, regulas ut res leves et minutas -p 11 spernere ; aliquoties etiam contra vota graviter peccat ; demum cum valeIH’l tudinis non sit adeo robustae, ex eo quod onera odinis ferro non possit, I' dimissionem ex defectu sanitatis petit. IL Res Romam defertur, et S. Congregatio petitioni annuens superiori orI hRV dinis dat potestatem Herberti dimittendi. Superior instrumentum dimissionis 1 HI|Pl conficit atque ad Herbertum mittendum curat: qui interea direxerat litcras .sed a superiore nondum receptas, quibus se tatetur a daemone elusum et •1 ' d instanter petit, no dimittatur. 1 l|||l Quaeritur 1" quae sit obligatio religiosorum tendendi ad perfectionem et 11H| observandi regulas. i I 2° sitne infirma valetudo ratio dimittendi religiosi. IM 3° quid de Herberto eiusquo dimissione indicandum. il y Solutio. 305 Ad quaesitum 1“ R. 1. Distincta ab obligatione servandi vota seu non laedendi vota in singulis casibus occurrentibus adest obligatio 9 Status religiosus: dittcewue, dimiatio. 155 generalis pro religioso, quo teneatur non abicere tendentiam ad per­ fectionem. R. 2. Abicere tendentiam ad perfectionem censetur ille religiosus, qui regulas nihil curat vel vota frequentius graviter laedit. Quare praetor peccatum, quod contra vota singulis vicibus committit, eiusmodi religiosus speciale peccatum contra obligationem aspirandi ad perfectionem committit a) frequenti violatione votorum in re gravi; b) regularum neglectu tali, qui eum coniciat in grave periculum, ne dimittatur ex ordine: quod qui advertit, sub gravi tenetur curam ad­ hibere ad diminuendos hos defectus, etsi alias nondum graviter malos : c) cui accedit transgressio regularum ex formali contemptu auctori­ tatis (quod tamen ad inoboedientiam trahi licet). Cf. Th. m. I11 671. R. 3. Alias in plerisque ordinibus regulae ex se non obligant sub peccato, obligant tamen ad sustinendam poenam, quae propter violatas regulas forte imponatur, atque etiam plerumque in ipsa earum violatione suberit affectus venialiter peccaminosus, qui ad trans­ gressionem moverit. Ad quaesitum 2“ R. 1. Infirma valetudo novitii raro ratio est306 cur debeat, facile cur possit quaerere egressum ex ordine. Pro supe­ rioribus ordinis etiam ratio est cur vel invitum dimittant. Immo, nisi forte aliis Dei donis ille defectus compensetur, iis obligatio in­ cumbere potest dimittendi, ne cuin dispendio religiosae disciplinae multas exemptiones et dispensationes a regula facere postea cogantur atque relaxationi ordinis viam sternant. R. 2. Post emissa vota, nedum sollemnia, sed etiam simplicia tantum, quae post decreta Pii IX data d. 19 Martii 1857 ante sol­ lemnem professionem pro triennio emitti debent, et quae per dimis­ sionem ex ordine plene solvuntur: infirma valetudo, quae post pro­ fessionem votorum simplicium supervenerit, non agnoscitur pro causa, cur a superioribus illorum ordinum, quos decreta illa spectant, professus votorum simplicium possit dimitti. S. Congr. Epp. et Peg. 12 lunii et 17 Iulii 1858. R. 3. Nihilominus occurrente casu recursus fieri potest ad S. Sedem seu S. Congregationem Epp. et Reg., quae ex hac causa professo votorum simplicium petenti dispensationem et solutionem a vinculo status religiosi et votorum potest concedere. Cf. de his om­ nibus Th. m. I 656; Vernieersch, De relig. instit. et pers. n. 326. Immo pro natura infirmitatis fieri potest, maxime si aliae rationes accedant, ut haec habeatur pro causa gravissima, cur ab ipsa sollemni professione S. Sedes concedat solutionem. Ita, ut in libellis periodicis «Linzer Quartalschrift" anni 1902 p. 110 sq. refertur, S. Officium ex speciali facultate a S. Pontifice accepta alicui fratri laico ordinis religiosi sollemniter professo, qui et scrupulis laborabat et indicio medicorum periculum patiebatur in dementiam, a qua modo sanatus fuerat, relabendi, si resumeret religiosam vitam, concessit dispensa­ tionem a votis cum potestate ineundi matrimonii, certis tamen clau­ sulis et poenitentiis adiunctis. 156 De virtutibus et officiis erga Deam. Virtus religionis. Ad quaesitum 3“. A. Quoad Herberti teporem. R. 1. Ex eo quod Herbertus aliquoties contra vota graviter peccavit, inferri non­ dum potest eum, praeter mortalia peccata contra ipsum illud votum quod violavit commissa, insuper novum mortale peccatum commisisse abiciendo curam perfectionis; nam ad id requiritur, ut frequenter illud acciderit. Qui enim aliquoties, sed raro cadit, resurgendo pristinam tendentiam ad perfectionem reassumere censetur. R. 2. In singulis regulae violationibus per se quidem, ut supra dixi, ne leve quidem peccatum consistit, si — ut hic supponimus — regulae sub peccato non obligant; verum cum per accidens raro vio­ letur ulla regula sine peccato aliquo veniali, multo minus habitualis seu frequens transgressio a peccato immunis est. Grave autem seu mortale peccatum non ex eo Herbertus commisit, quod regulas pro re levi et minuta habuit. Aliud esset, si auctoritatem regulas statu­ entem contemneret eive subiacere nollet; sed eiusmodi contemptus ex agendi ratione non apparet. Ille contemptus adesset v. g., si Her­ bertus ita comparatus esset, ut non solum ipsarum regularum ob­ servationem parvi penderet, sed poenam, si a superiore infligeretur, obstinatus vellet detrectare; quare tali agendi ratione etiam ostenderet se curam perfectionis vere abiecisse. R. 3. Facilius autem in peccatum mortale impingere potuit Her­ bertus, si laxiore sua vita sibi grave periculum creari adverterit, ne dimitteretur. Similiter indicandum est, si solutiore vita et malo suo exemplo Herbertus se causam esse timere debuit, no religiosa vita in monasterio notabiliter relaxaretur. Verum haec cum priore con­ sideratione, periculi scilicet dimissionis, fere confunditur, siquidem propter periculum relaxandae vitae religiosae dimissio potissimum locum habebit. — Atque, ut verum fatear, posterior illa ratio re­ laxandae disciplinae religiosae longe facilius facit peccatum grave in superiore impune permittente, quam in subdito committente frequentem regularum transgressionem. 308 B. Quoad Herberti dimissionem. R. 1. Quod ad petitionem dimis­ sionis attinet, videri debet, num causa sit vera. Nam si vera non est, ipsa petitione facta Herbertus graviter peccavit contra vota sua. Si causa quidem aliquatenus vera est, i. e. si Herbertus utitur re vera infirma valetudine, quae molestiorem faciat vitam religiosam, quamquam nullatenus intolerabilem, a gravi peccato contra vota ex­ cusari potest sub duabus conditionibus: 1. quod statum suum infirmum non exaggeret sciens ultra veritatem; 2. quod paratus sit ad vitam religiosam continuandam, si repulsam tulerit. Alias etiam tum gra­ viter peccat; nam quod molestior reddatur vita religiosa, non est ratio cur absolute possit statui suo valedicere. — Nihilominus S* ’ Sedi potest illa rerum conditio atque etiam timor, ne res peior fiat, ratio esse cur solutionem a votis concedat. 309 R. 2. Dispensatio ex speciali facultate a superiore confecta atque Herberto transmissa ex diversis rationibus potest esse nulla. 1. Si reapse Herberti ratio fictitia erat: preces non nitebantur in veritate. 307 Status religiosus : diecensue, dimiuio. 157 Supponi autem debet S. Sedem dedisse potestatem Herberti dimittendi ex causa in petitione allata. Causa igitur hac deficiente, deficit valor facultatis superiori concessae ac proin ipse valor dimissionis. Aliter dicendum, si superior acceperit absolutam facultatem, ex causa cpiao sibi videatur iusta dimittendi. Quodsi in tali suppositione superior cognoverit rationem Herberti non esse veram vel non plene veram, sed tentationem, at propter Herberti ignaviam spem non esse fore ut tentationem vincat, eum et sibi et ordini fore oneri: habuit ipso causam iustam dimissionis faciendae, etsi petendae Herbertus causam non habuit iustam. Quare ex hoc capite dimissio esset valida; attamen Herbertus in conscientia securus non esset, sed coram Deo teneretur peccatum expiare. Quod in tali casu optime fit eo modo, ut dimissus se denuo ad religiosam vitam ducendam Deo offerat atque tentamen faciat, num alicubi denuo admittatur. Sed 2. in eiusmodi casibus frequenter accidit, ut causa non possit dici aperte falsa, neque tamen sine diabolica deceptione. Est in­ firmitas quaedam, quae a viro strenuo et bonae voluntatis spernitur, sed a viro disciplinae religiosae pertaeso cum oneribus religiosae vitae intolerabilis habetur. Neque id a S. Sede vel superioribus ignoratur. Quare si ratio aliquatenus vera erat, putaverim facultatem dimittendi adfuisse validam, etsi postea orator videat seu fateatur se fuisse a diabolo circumventum et deceptum. Quapropter ex defectu veritatis causae eiusmodi dimissio raro ut invalida cognosci poterit, quam­ quam quoad conscientiae tranquillitatem pro dimisso valebit, quod modo dixi supra. Verum in casu Herberti aliud intervenerat. Cessavit nimirum a petitione sua, immo eam retractavit, antequam dimissio fuit perfecta. Cum autem dimissio daretur solum ad petitionem, valida non erat, quoniam ad petitionem eam fieri erat impossibile. R. 3. Difficilior res erit, si sumimus Herbertum voluntatem suam 310 retractasse, postquam superior quidem instrumentum dimissionis con­ fecerat, sed antequam ipse illud recepit. In quo casu tenor et modus instrumenti vel literarum adiectarum considerandus est. Potuit enim superior ipsam dimissionem perficere, potuit etiam non obstante in­ strumento nihilominus dimissionem arbitrio oratoris committere, ita ut ipse dimissionem non perficeret, sed oratori offerret. In posteriore sumptione dimissio perfecta non erat nisi post acceptationem ex parte Herberti; in priore perfecta erat, cum primum instrumentum con­ fectum et e manibus superioris dimissum fuit, ut cum Herberto com­ municaretur, quamquam hic se a votis liberum gerere non potuit nisi post acceptas literas. Quare si nihilominus dolore facti motus reli­ giosus manere velit, quando literas accipit : id fieri nequit, nisi denuo rite recipiatur votaque iterum libere emittat. Hinc puto plano expedire, ut eiusmodi dimissio, quae fiat ad petitionem religiosi, posteriore illo modo exsecutioni detur, nimirum ita ut vel oretenus vel per literas, post facultatem habitam, dimissio demum offeratur atque usque ad acceptationem apud oratorem reli­ giosum sit petitionem vel sustinere vel revocaro. 158 De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. Cf. Aeta S. Sedis XXXVI 320, ubi similis casus S. Congregationi super discipl. Regul. propositus est: Fr. N. postulavit dispensationem super votis simplicibus . . . asserens se ob infirmam valetudinem non posse in ordino remanere. Die 4 Sept. 1888 S. Congr. benigne annuit Patri Ministro Generali ad effectum de quo in precibus; qui die 8 Sept. 1888 rescriptum ex­ secutioni mandavit his verbis: «Dispensamus et ab omni vinculo et obligatione dictorum votorum liberum vitae saeculari restituimus. * Interim vero die 4 Sept. 1888 Fr. N. ad Provincialem scripserat se a daemone deceptum falsam exposuisse causam, quapropter velle se in ordine mori, et rogabat, ne dispensatio a votis simplicibus sibi intimaretur. Provincialis preces exaudivit etc. Hinc quaeritur num Fr. N. reapse dispensatus exstiterit. S. Congr. . . . proposito dubio mature perpenso, reposuit: «Ne­ gative/ DIMISSIO EX ORDINE RELIGIOSO (II). Casus. (84) Eustachia instanter petierat admissionem in congregationem religiosam votorum simplicium. Dum faceret spem aptitudinis ad diversa ordinis munera, ad vota primum temporanea, dein ad perpetua admissa est. Sed brevi post ostendit indolem non tractabilem, ingenii etiam aptitudinem longe minorem, quam exspectabatur. Quare ad curandas res infimas adhibita ipsa religionis pertaesa epi­ scopum sollicitat pro solutione votorum, sed frustra; postea ipsa superiorissa eius dimissionem cogitat atque confessarium rogat, ut post dimissionem a se factam a votorum vinculo Eustachiam solvat. Quaeritur 1° quis possit a votis quae in religiosa communitate emissa sunt dispensare. 2° quae et qualis causa sit cur post vota sive temporanea sive perpetua monialis dimittatur. 3° quid de dimittenda Eustachia sive ob ipsius preces sive ipsa invita ex parte ordinis. Solutio. 311 Ad quaesitum 1“ R. 1. Post vota sollemnia rite emissa dimissio proprie dicta generatim non datur. Ordo ipse eiusve superiores summum propter graves culpas possunt eum qui incorrigibilis inventus fuerit eicere, votis non solutis. Relaxatio vero votorum ad solani S. Sedem pertinet; quae generatim non consuevit dispensationem simpliciter dictam concedere, sed solum professi vel professae saecularisationem, ita ut substantia votorum remaneat, at nexus cum ipso ordine sol­ vatur et pro subiectione oboedientiae ordini debita oboedientia erga episcopum substituatur. Cf. tamen supra n. 306. — Dimissio post vota simplicia eodem modo fieri potest, votis manentibus. R. 2. Verum vota religiosa simplicia ita etiam relaxari possunt, ut, nexu cum ipso ordine soluto, etiam votorum obligatio simpliciter Status religiosus : discessus, dimissio. 159 exstinguatur. Quae solutio iit aut dispensatione S. Seclis petenti reli­ gioso vel monial i concessa, aut dimissione ex parte ordinis facultate generali vel speciali ad id accepta. R. 3. Dimissio ex parte ordinis ex certis causis fieri potest in ordinibus religiosorum per solos superiores, retenta tamen forma et modo in instituto vel a S. Sede praescriptis. R. 4. In institutis religiosis votorum simplicium distinctio ad-312 bibenda est. Si agitur de institutis dioecesanis, quae Sedis Apostolicae approbationem vel commendationem nondum assecuta sunt, episcopus dimittere atque vota solvere potest; ad solvendum tamen votum casti­ tatis perpetuae indiget privilegio a S. Sede accepto; cavendum tamen est, ne eiusmodi dimissione ius tertii laedatur, seu ne fiat insciis moderatoribus iusteque dissentientibus. Cf. Constit. „Conditaeu d. d. 8 Dec. 1900. Si agitur do institutis a S. Sede approbatis vel commendatis: dimissio quidem est penes moderatores vel moderatrices, servatis le­ gibus instituti atque pontificiis decretis; condonare autem vota est unius S. Sedis. Ita saltem in institutis mulierum et virorum laicorum. Immo etiam pro institutis virorum non mere laicorum haec regula est; videri tamen debet, num institutum ampliorem receperit facul­ tatem. Ib. Const. „Conditaeu. In institutis feminarum constitutiones a S. Sede approbatae plerum­ que id cavent, ut, quando de sorore dimittenda agatur, recursus ad S. Sedem fiat cum consilio ordinarii loci: de quo cf. Schuppe, Die Frauengenossenschaften c. 4, § 2 *. R. 5. Dimissi ab eiusmodi congregationibus, si vota soluta non-313 dum sunt, tenentur, ut ex dictis patet, votis simplicibus et privatis S. Pontifici reservatis. Verum oboedientiae votum fere destituitur suo obiecto; paupertatis votum, cum sit simplex neque dominii habilitatem neque testandi facultatem auferat, solum imponit moderatam in usu rorum dispositionem. Nihilominus quo liberius et tutius ii qui dimissi fuerint possint agere, curandum est, ut per S. Sedem plenam acci­ piant solutionem. Quae non raro sic datur, ut intactum maneat votum castitatis. Sed etiamsi hoc Sedi Apostolicae reservatum esse in in­ strumento dispensationis expresse declaratum fuerit, id non impedit, quin exorta causa ab eo, qui ex privilegio in votis reservatis casti1 „Normae, secundum quas S. C. negotiis religiosorum praepos. procedere solet in approbandis novis Institutis votorum simplicium * , anno 1901 editae, quae etiam institutis virorum applicari solent, habent haec: n. 196. .Pro dimittenda sorore votorum perpetuorum accedat opportet con­ firmatio S. Congreg'·, ita ut dimissio ex parte superiorissae generalis cum suo con­ silio facta iuridicum e fleet uni non sortiatur, antequam a S. Congregatione confir­ mata sit. * n. 197. .Quocumque modo soror votis innodata ab Instituto recedat, oportet ut dispensationem a votis exspectet, quam vel ipsa soror vel oius nomine supenorissa generalis a S. Congregatione petere debet. * n. 198. .Solummodo in casu gravis scandali exterioris, episcopo loci ap­ probante, soror statiin dimitti poterit. Sed postea confirmatio dimissionis et dis­ pensatio super votis a S. Congregatione nihilominus petenda est. * Ιθθ De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. tatis etc. dispensare possit, dispensatio vel commutatio concedatur: nisi literae dispensatoriae speciali clausula etiam hoc excluserint. 314 Ad quaesitum 2“ R. 1. Pro votorum simplicium institutis viro­ rum decretum Leonis XIII d. d. 4 Nov. 1892 causas dimittendi valde restrinxit; verum haec instituta mulierum non tangunt. Attamen, nisi amplior facultas in ipsis constitutionibus ordinis sive congregationis expressa approbata est, post vota perpetua emissa ratio dimittendi non erit nisi ex culpa gravi, quae aut incorrigibilitatem quandam ostendat aut scandalum grave etiam extraneis generet. R. 2. Post vota temporanea, si tempus elapsum fuerit, monialis per se recedere potest: ordo seu congregatio libera erit hoc sensu ut, si monialis ex culpa sua non satisfecerit, possit dimitti seu ad nova vota non admitti. Si summum ius respicimus, idem fieri potest propter ineptitudinem ad munera religiosa; quamquam rarissime id debet ac­ cidere, nisi post ipsum novitiatum conditionata solum admissio facta atque moniali declarata est. Unde patet elapso votorum tempore maiorem esse libertatem singularum monialium in relinquendo ordine, quam sit libertas religiosi instituti eiusquo superiorum in membris dimittendis. Non enim licebit pro arbitrio aliquam excludere. Ceterum quae sint accuratiora iura sive congregationis sive sororis votorum temporaneorum, ex singulorum institutorum constitutionibus sumi debet. — Si tempus votorum nondum est elapsum, similis at non ita gravis causa requiritur, sicut post vota perpetua; sed ut patet, difficultas pro ipsa persona dimissa, etsi vota non fuerint soluta, longo facilius evanescet. Cf. Venneersch, De relig. instit. et pers. n. 324 sq. 315 Ad quaesitum 3“ R. 1. Ex parte Eustachiac sine dubio iusta causa non erat petendae dimissionis. Et re vera, nisi solummodo signi­ ficaverit voluntatem suam, se consentire, quando ex parte ordinis iusta putetur adesse ratio dimissionis, interim ex sua parte parata Deo perpetuo reddere quod vovit: graviter peccavit contra vota sua. Recte igitur episcopus petitionem repulit. Verum si est institutum solum episcopale, episcopus inde ansam sumere potuit videndi, sintne ex parte instituti rationes, quae sufficiant, etsi non ad dimittendam invitam, tamen ad volentem dimittendam. — Quando do instituto a S. Sede approbato agitur, praestat generatim hanc rem ne incipere quidem tractare apud S. Sedem, nisi superiorissa id rogaverit; excipio tamen, si quando ea adfuerit causa, quae ad dimittendam invitam quasi cogat, aut de ea sorore agatur, quae in alio statu re ipsa plus ad Dei gloriam videatur posse peragere. In quo priore casu superiorissa (consulto episcopo) statim potest vel etiam debet dimittere, in po­ steriore episcopus inscia vel etiam repugnante superiorissa rem cum S. Sede tractare. 316 R. 2. Quod ad dimittendam Eustachiam ex parte instituti attinet, ex se non videtur esse satis gravis causa, cur ad dimissionem veni­ atur, nisi consueto amplior facultas dimittendi huic instituto concessa sit ; nam quod minus apta sit Eustachia ad diversa munera, id debuit ■M Status religiosus: dincenu», dimiwo. 161 antea perpendi, quam ad perpetua vota admitteretur ; quod indolis non tractabilis sit, notare non videtur graves culpas contra caritatem vel oboedientiam : quae si re ipsa graves et frequentes occurrerint, sane dimissionis causam praebent. R. 3. Nihilominus si Eustachia videat se ordini notabiliter oneri esse atque ipsa difficulter ferat religiosam disciplinam: ratio esse pot­ est, cur supplices literas, cum resignatione tamen, pro dispensatione Romam dirigat, eaeque a superiorissa (ex consilio episcopi) apud S. Se­ dem commendentur, quo facilius S. Sedes dispensationem concedat. DIMISSIO EX ORDINE RELIGIOSO (III). Casus. (85) Guentherus neo-sacerdos ordini Franciscanorum se adiunxit atque vota simplicia emisit; sed transacto fervore novitio onera ordinis fert gravius, neque sollemnem vult professionem facere, sed cupit dimissionem. Qua ob­ tenta a suo episcopo non potest impetrare admissionem inter clerum dioecesanum : hinc necessitate pressus quaerit et obtinet admissionem apud congregationem Lazaristarum. Attamen aliquot annis elapsis neque hoc in­ stitutum Guenthero placet, eique valedicens proficiscitur in Américain, sperans fore ut ibi parochia sibi concredatur. Quaeritur 1° potueritne Guentherus a superioribus ordinis dimitti. 2° episcopus potueritne admissionem Guentheri recusare. 3° quid de admissione et de egressu quoad institutum Lazaristarum dicendum sit et de spe americani itineris. Solutio. Ad quaesitum 1" R. In antiquis illis ordinibus, qui antea post 317 exactum annum novitiatus statim sollemnem exegerunt professionem et novo iure per triennium vota tantum simplicia habent, alumni ex sua parte perpetuo Dei servitio se addixerunt, quare sola animi mutatio ratio esse nequit, cur dimissionem accipiant L Et re vera 1 Quae constituta erant a Pio JX d. 19 Martii 1857 et 7 Febr. 1862 (cf. Tb. m. I 111 G56) pro ordinibus religiosorum qui sollemnia vota emittere solent, ex auctorit^e Leonis XIII per S. C. Epp. et Reg. d. d. 3 Maii 1902 extensa sunt ad ordines monialium quae similiter emittunt vota sollemnia, videlicet: ut post exactum novitiatum et legitimam aetatem expletam emittant vota simplicia tantum, quae perpetua quidem esse debent ex parte voventis atque iisdem indulgentiis, privilegiis et favoribus spiritualibus moniales donant atque sollemnis professio, sed quae per dispensationem Rno Pontifici reservatam facilius dissolvuntur (ius vocis activae et passivae, et eligibilitatis ad munia religiosa nonnihil restringitur): ut expleto triennio votorum simplicium ad professionem sollemnem admittantur, nisi dispensatio ad ulteriorem dilationem sit accepta vel ipsum institutum ad indultum a S. Sede habent, ut simplicia vota ad longius tempus emittantur: ut moniales choristae quae votis simplicibus tantum ligantur, ad chorum quidem teneantur ut reliquae, a choro autem legitime impeditae ad privatam officii divini recitationem non teneantur; ut tempore votorum simplicium retineant radicale dominium bonorum suorum, de quo definitivo disponere nequeant nisi intra duos menses ante sollemnem pro­ fessionem ad normam S. C. Trid. sess. 25, c. 16 de ref. rcg. et mon. V. Anal, ceci. X 204 sq. J.rhmkuhl, Casus conscientiae. I. Ed. 4. U 162 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. S. C. Epp. et Ileg. <1. 19 Nov. 1886 in tali casu necessariam dixit esse dispensationem S. Sedis: ,Si simpliciter professus dimissionem petat, asserens se non habere vel amisisse animum vocationemque ad vitam religiosam, haec causa sola non est sufficiens et iusta, ut simpliciter professus ex ordine dimitti queat, sed necessaria est dispensatio Rom. Pontificis." Cf. Aichner, Comp. iur. eccl.7 478. Ad quaesitum 2“ R. Ex priore iure sacerdos eo ipso, quod rite ex ordine dimissus esset post vota simplicia tantum, subiectus evadebat jurisdictioni episcopi, qui erat proprius illius episcopus, antequam ordinem ingrederetur, vel qui sacros ordines contulerat: neque sine gravi causa poterat eum excludere e sacro ministerio, vel titulo susten­ tationis, quo ordinatus erat, privare. Verum ex decreto 4 Nov. 1892 res aliter constituta est. Videlicet aliter de iis qui expulsi sunt vel dimissi, i. e. ex gravi culpa dimissi, aliter de iis, qui sponte dimissionem vel dispensationem sive ab ipsa Apostolica Sede sive vi facultatis ab Apostolica Sede data obtinuerunt. „Qui in sacris ordinibus constituti et cotis simplicibus obstricti, sive perpetuis sive temporalibus, sponte dimissionem ab Apostolica Sede petierint et obtinuerint, vel aliter ex apostolico privilegio a votis simplicibus dispensati fuerint, e claustro ne exeant, donec epi­ scopum benevolum receptorem invenerint et de ecclesiastico patri­ monio sibi providerint, secus suspensi maneant ab exercitio suscep­ torum ordinum." Ex quo patet nullum episcopum summo iure teneri, ut eiusmodi dimissum recipiat, sed dimissi esse, aliquem qui suo ministerio uti velit quaerere. Quare in arbitrio episcopi, qui Guentherum ordinaverat, erat illum recipere aut recusare, postquam dimissionem a S. Sede obtinuerat. Videri autem debet instrumentum dimissionis, num forte ipsa dimissio eiusque valor a conditione dependeat, quod iam exstiterit ordinarius qui dimittendum recipiat. 319 Ad quaesitum 3” R. 1. Bonum quidem est Guentherum loco or­ dinis a se derelicti cogitare ingressum in aliam congregationem, quae similem vitam ducat; melius tamen faceret, haec sponte sibi pro­ ponere, quam necessitate pressus. Nam etsi — ut nunc sumo — rite dimissus et ab omni votorum obligatione solutus sit, coram Deo hac solutione, quam importunitate quadam quasi extorsit, non cum omni conscientiae securitate frui potest, nisi culpam commissam reparet. Spontanea igitur sui oblatio erga institutum aliquod religiosum optima erit reparatio. R. 2. Verum eo, quod se congregationi Lazaristarum offerat eamque paratam inveniat ad se suscipiendum, non plane satisfacit conditionibus a S. Sede decreto laudato praescriptis, nisi episcopus loci vel alius episcopus consentiat atque pro casu, quod e novitiatu Guentherus egrediatur, eum tamquam in clerum suum receptum de­ claraverit. Aliter enim Guentherus a sacris ordinibus manet suspensus, eo ipso quod, antequam haberet episcopum benevolum receptorem, e monasterio sui prioris ordinis egressus est. Tum ut haec res melius 318 Status religiosus : religiosa pauper!a*. 163 expediatur, tum ut auferatur inhabilitas ex decr. 7 Sept. 1909 inducta (v. supra n. 301 *). donuo recursus ad S. Sedem faciendus est; quae sine dubio facile ingressum in aliud institutum ei concedet, cui restitutionem in statum saecularem concedere parata erat, atque suspensionem auferet, prohibebit tamen egressum e novitiatu sine novo ad S. Sedem recursu. R. 3. Ex casu patet Guentherum non in novitiatu institutum 320 novum reliquisse. Nam si ita fecisset, ex dimissione sua priore, ut in R. 2 notavi, aut adhuc haberet episcopum superiorem, cui eo ipso subiectus esset et cuius dimissoriis literis indigeret, ut alio trans­ migrare posset, aut debuisset denuo Romam recurrere ut sibi pro­ videretur. — Quodsi S. Sedes id quod re ipsa locum vix habebit — liberius Guenthero concesserat solutionem ab ordine Franciscanorum et experimentum in instituto Lazaristarum, non esset propter novitiatum derelictum poenis decreti 4 Nov. 1892 subiectus, sed iis, quas S. Sedes forte addidisset instrumento, quo solutionem a votis Francis­ canorum concesserat. R. 4. Nunc autem, cum re ipsa post cota relinquat institutum, antequam ordinarium benevolum susceptorem invenerit, a sacris or­ dinibus suspensus est, etiam in casu, quo a novis votis dispensationem rite obtinuerit. Nam institutum Lazaristarum, quamquam non est congregatio proprie regularis, sed saecularis (quia vota, quae emittuntur, non accipiuntur auctoritate Ecclesiae), tamen vere est aliquod ex ,in­ stitutis votorum simplicium", de quibus decretum „ Auctis admodum * constanter loquitur: proin qui ab illo instituto dimissus ex claustro exeat, antequam ,episcopum benevolum receptorem invenerit et de ecclesiastico patrimonio sibi providerit", suspensus maneat ab exercitio sacrorum ordinum. PAUPERTAS RELIGIOSA (I). Casus. (86) Lupus, religiosus votorum simplicium, cum nuper in patriam proficisci deberet et inveniret cognatos necessitate pressos, bonorum suorum, quorum dominium retinuit, dimidiam partem cognatis partira donat, partira donandam promittit, interim re deposita apud amicum, reliquam partem convertit in titulos obligationum ac secum sumit, ut apud procuratorem monasterii deponat. Supe­ rior queritur de laesa paupertate atque dispositionem factam se dicit annullare. Quaeritur 1° in quo consistat votum paupertatis religiosae, et quid dis­ criminis sit inter votum paupertatis sollemne et simplex. 2° peccaveritne Lupus contra votum paupertatis. 3° rectene superior eius dispositiones annullaverit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Votum religiosae paupertatis essentialiter 321 versatur circa independenteni usum seu dispositionem rerum tempo­ ralium pretio aestimabilium: ita ut religiosus vi voti paupertatis nulla re uti de eave disponere possit sine licentia superioris. 11* 164 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. R. 2. Haec licentia potest esse expressa, tacita, praesumpta. Ad declinandum peccatum contra votum paupertatis sane sufficit licentia expressa et etiam tacita (ad quam adnumerare licet consuetudinem legitimam); in rebus minoris momenti sufficit saepe licentia prae­ sumpta, saltem si commode superior adiri nequit et rationabiliter putatur eum fore contentum. In rebus gravioribus ut ex licentia praesumpta agere liceat, debet accedere necessitas, quae inoram non patiatur, neque potest esse definitiva dispositio, quando sufficit conditionata seu revocabilis. 322 It. 3. Votum sollemne hanc habet sequelam conaturalem, ut religiosum reddat incapacem dominii privati: quae sequela nihilominus in casu singulari suspendi a S. Pontifice potest. Simplex autem votum paupertatis privatum dominium directum eiusque capacitatem non aufert, aufert indirectum eiusque licitum exercitium. - Hinc etiam in religioso votorum simplicium valet principium: «Quod monachus acquirit, ac­ quirit monasterium/ Nam quod ita accipit, non sibi potest accipere, sed debet monasterio sive ordini accipere, nisi forte agatur de bonis patrimonialibus sibi nunc primum obvenientibus; de quibus indicandum est secundum variorum ordinum statuta ’. 323 Ad quaesitum 2™ R. 1. Lupus fecit sine dubio dispositionem circa bona temporalia, quam facere non licuit sine consensu seu li­ centia superioris; nam etsi bona sunt Lupi quoad directum dominium, independens dispositio circa ea votum paupertatis laedit, etsi non laedat iustitiam. Neque in nostro casu locum habere potuit licentia praesumpta, siquidem res gravis omnino momenti erat nec urgens, cum non de sola summa consuetae eleemosynae ageretur ad sublevandam actualem necessitatem. Hinc Lupus graviter peccasse dicendus est donatione et promissione dimidiae partis suorum bonorum. R. 2. Perse idem dicendum est, quod reliquam partem bonorum converterit in certos titulos; nam hanc venditionem et permutationem facere sane disponere est de re. Verum cum valor seu pretium rei integrum servetur et de re quoad directum dominium Lupo propria agatur, peccatum minus grave est; immo si urgeat necessitas sitque opportunitas cum evidenti utilitate commutationis faciendae, prae­ sumpta licentia culpam poterit auferre. 324 Ad quaesitum 3“ R. 1. Si primo consideramus eam partem, circa quam promissio versatur: propter subjectionem religiosam promissio Lupi firma non est, sed revocabilis ex parte superioris, adeoque Lupus contradicente superiore ea promissione non tenetur neque eam implere potest. Nihilominus inde nondum sequitur superiorem plane recte agere. Videri enim debet, ad quid ipsum peculiare institutum reli­ giosum, cui Lupus se addixit, in negotio paupertatis suos obliget, quid * «xVor»iac“, de quibus supra n. 312 not., de professis votorum simplicium n. 126 ita dicunt: .Quidquid sorores post emissa vota industria sua rei intuitu Instituti acquisierint, non possunt sibi adscribore vel reservare; sed ea omnia com­ munitati' bonis adiudicanda sunt ad communem Instituti vel domus utilitatem.'* Status religiosus: religiosa pauperia». 165 permittat. Si enim permittit vel etiam inbet, ut post certum tempus alumni omni possessione se exuant: hi non solent ad id teneri, ut monasterio vel ordini bona sua donent, sed ut cuilibet causae piae ea applicent, ita quidem ut superioris quidem sit prohibere profanum illorum bonorum usum et distributionem, sed non eligere et determinare causam, cui cessio bonorum fiat. Quare in hoc casu videndum fuerit, sintne cognati in eiusmodi necessitate, ut eorum sublevatio eaque tanta inter causas pias computanda sit. Quodsi ita fuerit, superior male aget prohibens, ne iis pars bonorum Lupi donetur1. R. 2. Si vero consideramus donationem iam factam, hanc, etsi illicite, valide tamen Lupus fecit. Cum igitur dominium translatum sit, sine iniustitia retractari res non potest, cognatis illis invitis. Aliud esset, si donasset Lupus ex bonis monasterii; haec enim donatio vel invalida vel imperfecta saltem et suspensa usque ad consensum su­ perioris mansisset. Non ita donatio ex bonis propriis, nisi Lupus conditionem superioris consentientis adiecerit. Neque puto cognatos teneri donum reddere ulla vera obligatione. Sola ratio, quae excogitetur, potest esse, ne se complices reddant laesae virtutis religionis quam Lupus transgressione voti paupertatis commisit. Sed in simili causa S. Alph., Th. m. III 492 Q. VIII excusat etiam eos, qui, ipsi non pauperes, dona vel hereditatem acceperint a clerico obligato quidem, sed non obligato ex iustitia, ad bona pauperibus vel causis piis conferenda. Cf. Th. m. I11 1074. PAUPERTAS RELIGIOSA (II). Casus. (87) Amalia monialis saepe contra regulas prandit apud familiam amicam extra monasterium ; pro alumnis scholarum ut habeat quod distribuat, colligit sibi copiam imaginum dono acceptarum, inscia superiorissa ; a suis bonis, quorum dominium servat, nuper sibi novam vestem emendam curavit, ut monasterio parceret, atque ex iisdem bonis etiam sibi assumpsit summam aliquam pecuniae, qua sibi refectiunculas procuraret, quando apud aegrotos vigiliam agere debet, et qua compensare posset aliquod damnum monasterio illatum, eo quod in curandis aegrotis ultra voluntatem superiorissae ex­ pensas fecerat. Quaeritur 1° quae sit materia gravis in laesione paupertatis religiosae. 2° quomodo Amalia in singulis peccaverit. ’ .Normae4 illao dc abdicatione bonorum haec habent: η. 120. .Convenit, ut omnes ct singulae, antequam vota temporanea primo omittant, do suis bonis prae­ sentibus et futuris per testamentum omnino libere disponant.4 n. 121. .Ut sorores in perpetuum professae licito so spoliare possint dominio radicati omnium bonorum per actus inter vivos, requiritur licentia Apostolicao Sedis4 (ante hanc professionem ea abdicatio iis prohibetur ex n. 119). — n. 122: ,Sorores professae tum ad fa­ ciendum, tum ad mutandum testamentum indigent venia Apostolicao Sedis: attamen in casibus vero urgentibus sufficiet licentia vel ordinarii, vel moderatricis generalis, vel etiam, si aliter fieri nequit, superiorissae localis.4 166 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. Sol ut io. 325 Ad quaesitum Γ R. 1. Pro generali regula statui solet, ut ea quantitas, quae sit in laesione iustitiae gravis contra iustitiam, etiam gravem addat malitiam sacrilegii seu laesi voti, quando contra reli­ giosam paupertatem agitur, ita tamen ut norma paulo elevatior quam pro homine privato mediocris fortunae sumi possit. R. 2. In rebus minutis coalescere quidem potest materia gravis, sicut in iustitia, ita etiam in laesione voti, quando, ut plerumque fit, simul iustitia violatur; alias non videtur coalescere materia, nisi cum animo proprietarii retineatur. Ceterum quoad esculenta, si non ser­ vantur, sed statim consumuntur, gravis materia non censetur fieri, nisi sumantur res vere extraordinariae. Nam cum sustentatio communis a monasterio debeat praeberi religioso, censent non tanti interesse, sumaturne aliquid clam an in communi mensa, ut haec inversio ma­ teriam mortalis peccati constituat. Cf. Th. m. IJ1 685. Ad quaesitum 2” R. 1. Sumendo cibum contra voluntatem superiorissae, immo sine eius licentia saltem praesumpta, Amalia videtur peccasse contra paupertatem. Item in quacumque suppositione pauper­ tatem laesit, si superiorissa a regula non potuit dispensare, nam, etsi consensisset, licentia fuisset invalida; aliter, si contra regulam quidem est, sed fit consentiente superiore qui dispensare possit. Sunt tamen qui a laesa paupertate eum excusent qui apud alterum cibos sumit, non secum portans et reservans: cf. Lugo, De iust. et iure d. 2, n. 50 sq. Verum etiam in alia illa communiore sententia, nisi valde extraordinarios sumptus amica pro Amalia volente in prandio fecisset, non esset peccatum grave sed veniale contra paupertatem. R. 2. Quoad collectionem imaginum id quod additur „ inscia supe­ riorissa", indicare videtur non adesse generalem aliquam licentiam vel consuetudinem superioribus probatam, in hunc finem scholarem colligendi imagines. Quare etiam -in hac re Amalia commisit pec­ catum contra votum paupertatis: atque obiective saltem peccatum mortale erit, quando copia simul collecta et retenta ad pretium decem circiter marcarum vel ultra pervenerit. Nam Amalia in hac re plane proprietariam agit idque circa rem, quae eo quod ipsa eam acceperit, res monasterii facta est. Quodsi munuscula non servata sunt, sed mox distributa, neque modica haec accepta sint ex consulto cum animo progrediendi ad plura: Vermeersch, De relig. instit. et pers. I 267, aliique censent sacrilegia illa ex se parva, etsi saepe repetantur, non coalescere ad materiam seu culpam gravem. 327 R. 3. Emendo sibi vestem Amalia omnino posuit actum proprie­ tatis, ideoque peccavit contra votum paupertatis venialiter aut mortaliter pro pretio expenso. Nec quidquam refert, quod expensae factae sunt ex bonis quorum Amalia dominium servat; nam ne de iis quidem bonis liberam habet dispositionem: quamquam fortasse in hoc statu materia, quae mortale peccatum constituat, paulo latius sumi potest. — Si autem ex reditibus dotis suae sumpsit, plane furtum contra monasterium 326 Status religiosus: religiosa oboedientia. 167 commisit, quia reditus dotis ad conventum spectant. Neque refert quidquam, quod forte pepercerit sumptibus, quos aliter monasterium facere debuisset; nam Amalia non vovit parsimoniam quoad sumptus a monasterio faciendos, sed paupertatem personalem servandam. Verum si Amalia diutius aberat a monasterio, atque indigentia novae vestis urgens erat: fieri potuit, ut ex licentia praesumpta novam vestem sibi procurare liceret sive dono aliorum, sive modo illo, quem ipsa adhibuit. Quodsi ita est, paupertatis voti laesionem non commisit. R. 4. Quoad refectiunculas, quas extra tempus sumit, si hoc 328 facit inscia vel invita superiorissa, peccat quidem contra paupertatem, verum si solas consideramus refectiunculas, per se non mortaliter. At sumendo et reservando summam pecuniae in hunc finem peccavit sane mortaliter, si summa, quam reservat vel quam reservare in­ tendit, fuerit materia gravis. R. 5. Rigorose re considerata peccavit etiam contra paupertatem, applicando ex bonis suis certam summam quasi pro compensatione, si haec egit inscia superiorissa ; nam eo ipso de suis bonis liberam dispositionem sibi arrogavit, quam propter votum paupertatis non habuit. Aliter, si summam pro monasterio inendicasset eamque clam monasterio eiusve arcae attulisset. Quoad expensas in cura aegrotorum ultra voluntatem superiorissae factas peccavit quidem etiam pro rata materia contra paupertatem, quia libera dispositio sive in causas inutiles sive in quaslibet etiam pias causas paupertati repugnat. Verum ut inde oriatur obligatio restituendi, debent non solum expensae notabiles fuisse, sed debet etiam monialis vel religiosus, qui ita egit, adhuc habere — sicut in casu nostro Amalia habet — dominium bonorum, de quibus nondum disposuit et de quibus annuente superiore nunc in favorem monasterii disponat ; nam alias adest fere impossibilitas restituendi. OBOEDIENTIA RELIGIOSA (I). Casus. (88) Melania monialis in publico conventu cum superiorissa acrius contendit et, quamquam ab illa iussa est silere, nihilominus se non potuit continere, sed etiam aliquoties contradixit, immo postea erga aliam sororem iussum superiorissae sugillavit atque se talem rem nihil plane curare dixit; cum vero pro poena ei denuntiaretur, ut per integrum diem absolutum silentium ser­ varet, eidem sorori dixit se poenam hanc pro iusta non agnoscere neque impleturam esse. Quaeritur 1" quae sit obligatio oboedientiae religiosae et voti. 2° quomodo Melania contra oboedientiam peccaverit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Oboedientia religiosa in voto nititur. 329 quamquam, si accurate loqui volumus, ultra votum se extendit. Nam praeter potestatem dominativam, quam superiores nomine ordinis et 168 De virtutibus et officiis erga Deum. Virtus religionis. Dei stricte vi voti exercent, iis inest potestas jurisdictionis ecclesia­ sticae (hanc tamen mulieres seu superiorissae non habent) et potestas domestici regiminis. Huic domesticae potestati et jurisdictionis pote­ stati, si adest, subjacent etiam novitii et familiares, qui in monasterio vivunt. Cf. Ballerini-Palm., Opus th. m. IV n. 123. Verum religiosi, si quid iubentur, nisi aliud constet, censentur iuberi per potestatem dominativam seu vi voti. R. 2. Ut iussio vero et stricto sensu vi voti exsistat, generatim non sufficit, ut superior utatur verbis mandare, iubere, sed addere debet: ex sancta oboedientia, nomine Christi, vi voti, seu similia, vel ex ipsa materia seu ex circumstantiis severum praeceptum elucere debet. Ita usus communis in religione. Cf. Th. m. 111 691. R. 3. Si iussio stricta adest, eius laesio malitiam laesi voti et sacrilegii contracti habet, eamque gravem, si res gravis est, levem, si res praecepta undequaque est levis. Praesumptio est agi de re, saltem si tota sumitur, gravi. 330 R. 1. Attamen iussio debet esse secundum regulas. Quod sic intellige: superiorem non posse 1. supra regulam aliquid iubere, sci­ licet non ea, quae finem et constitutiones ordinis superant; 2. non infra, i. e. non ea, quae plane sunt inutilia ad finem generalem reli­ giosae vitae vel specialem huius instituti; 3. non contra, i. e. non ea. quae finem illum vitae religiosae vel specialem finem singularis ordinis violant: posse tamen in quibusdam regulis superiorem dis­ pensare ac proin etiam iubere, quae iis sint contraria, si ad finem instituti faciant. R. 5. Praeter peccatum inoboedientiae sacrilegae particularis, quod committit religiosus transgrediens mandata specialia superioris, potest committi peccatum sacrilegae inoboedientiae generalis: 1. quando quis se subicctioni subtrahit per fugam vel apostasiam ab ordine; vel 2. quando quis formalem inoboedientiam committit, asserens se nolle oboedire vel superiori subiacere, auctoritatem contemnens: quae sunt sane graves voti laesiones. Cf. S. Alph., Th. m. IV 38sqq; Ballerini-Palm. 1. c. n. 125 129 sq. 331 Ad quaesitum 2m R. 1. Quod Melania cum superiorissa acrius contenderit, videndum est, qua occasione et quo modo id fecerit. Si ita egit in conventu, ubi singulae in consilium vocatae erant, contra­ dicendo non peccavit, si re vera in re proposita contrariae erat opi­ nionis; potuit peccare modo immoderato, attamen id raro evadet pec­ catum mortale. Si vero agebatur de iis circumstantiis et rebus, circa quas solius superiorissae erat statuere, sola contradictio continet peccatum laesae observantiae erga auctoritatem, atque facilius quam in priore sump­ tione, maxime ex scandalo dato, evadere potest peccatum mortale, attamen ne tum quidem ita facile. R. 2. Ex eo quod superiorissa iussit Melaniam silere, nondum colligitur id fuisse mandatum veri nominis, cuius violatio ex se sit violatio voti oboedientiae: immo si superiorissa nihil addidit, dici Status religiosus: religiosa oboedientia. 169 debet non fuisse. Nihilominus haec circumstantia peccaminositatem contradictionis, quam Melania ostendit, certe auxit faciliusque scan­ dalum generavit. R. 3. Sed ne tum quidem, quando superiorissa re vera ex sancta 332 oboedientia silentium iniunxit, iam constat Melaniam contradicendo graviter peccasse; nam si animo excitato unum alterumve verbulum, etiam iterato, oggesserit, id ex parvitate materiae pro peccato veniali contra votum habendum est; si autem serio et diutius coram aliis oppositionem fecit, materia adest non levis, ac proin, si superiorissa severe auctoritate sua usa fuerit, Melania graviter contra oboedientiam eiusque votum deliquit. Supponitur autem superiorissam iure potuisse exigere silentium. R. 4. Quod Melania postea apud aliam sororem mandatum superiorissae contempsit: verba ipsa, si coram superiorissa vel coram alia, quae id superiorissae nuntiet, prolata fuerint, grave peccatum formalis inoboedientiae denotant et continent. Si coram alia sorore privatim eadem prolata sunt, gravitas peccati desumi debet maxime ex animo, quo sint prolata. Nam si eo animo, quod ipsam rem man­ datam Melania putaverit esse levioris momenti, quae serio sumi non mereatur, excusari poterit a gravi peccato, saltem si re vera supe­ riorissa imprudenter causam adeo levem valde exaggeraverit; si vero dictum illud oriebatur ex animo, qui nolit superiorissae auctoritati subiacere, peccatum fuit etiam tum grave. R. 5. Quod detrectationem poenae spectat, idem dic, quod modo dictum est ad R. 4. Nam non-impletio poenae, cum non ex parte sanctae oboedientiae sit imposita, culpa quidem est, sed nondum mortalis. Attamen formalis recusatio per se dicenda est formalis in­ oboedientia. Solummodo si Melania primo silens accepisset nuntium poenae, postea tamen non implesset, atque etiam apud amicam pri­ vatim quasi do nimia severitate conquesta dixisset, sibi in animo non esso eam implere, nullatenus vero hanc poenae recusationem ad superiorissam cui nota fieret direxisset: nondum constaret de peccato mortali. Quilibet autem videt hanc esse pessimam animi disposi­ tionem, et, si nondum gravem voti laesionem, tamen gravis laesionis periculum et viam. Quare Melania a eonfessario etiam tum graviter est obiurganda. OBOEDIENTIA RELIGIOSA (II). Casus. (89) Severinus superior religiosus, cuius instituti usus non fert, ut facile verum voti oboedientiae praeceptum imponatur, timet, ne sine graviore vin­ culo morali observantia religiosa relaxetur; quapropter ordinem domesticum regulasque servandas se urgere dicit non voti quidem praecepto, ne sacri­ legia augeantur, sed vi plenae suae potestatis jurisdictionis, proindeque trans­ gressores etiam tum gravis peccati reos fore, nisi rerum parvitas excuset, sicut essent, si oboedientiae voto adstringerentur. 170 Dc virtutibus et officiis erga Deum. - Virtus religionis. Quirinus autem religiosus, cum legat in act. et decr. concilii plenarii Americas latinae hab. 1899 (n. 331) religiosos vi voti oboedientiae teneri oboedire etiam Rno Pontifici atque S. Congregationibus Romanis, praecipue S. C. religiosorum, de laeso voto angitur propter frequentes laesiones eorum, quae a Clemente VIII statuta sunt circa disciplinam regularem docr. „Sancfissimus^ d. d. 20 Martii 1601, atque multarum gravium culparum se reum existimat. Quaeritur 1“ quinam vi voti oboedientiae, qui vi iurisdictionis religiosis prae­ cipere possint. 2° quod obligationis discrimen intercedat inter praecepta vi voti et vi iurisdictionis imposita. 3° Severinus et Quirinus num recte senserint. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Iurisdictionis potestatem in religiosos habent : 1. Romanus Pontifex tum communi titulo pastoris supremi om­ nium fidelium, tum ex ratione peculiaris instituti ecclesiastici, cuius characterem religiosus ordo induit et ob quem a supremo Ecclesiae capite dirigendus est. 2. S. Congregationes Romanae, quibus specialis cura ordinum religiosorum demandata est, secundum ambitum, quem R. Pontifex iis assignavit. 3. Superiores religiosorum ordinum clericales, iique tum generales, tum provinciales, tum locales. Neque refert, utrum agatur de ordinibus stricte dictis an de congregationibus religiosis. — Verum si agitur de institutis mere lai­ cal ibus, horum superiores religiosi vel superiorissae potestatem non habent iurisdictionis. 4. Episcopi in religiosos ordinum vel congregationum exemptarum in quibusdam tantum rebus tamquam delegati apostolici iurisdictione atque potestate praecipiendi utuntur; in non-exemptos plena sua potestate ordinaria. Nihilominus in ipsis congregationibus feminarum iis, quae in compluribus dioecesibus sedem fixerint atque ab una moderatrice generali gubernantur, ea quae internas res ordinis seu congregationis spectant, episcopi dioecesani potestati subtracta sunt. Cf. Const. Leonis XIII \Conditae“ d. 8 Dec. 1900. 334 R. 2. Potestatem dominativam vi voti praecipiendi habent: 1. primarie et certo superiores religiosi sive generales sive pro­ vinciales sive locales, i. e. horum singuli, ita tamen ut inferiores superiores nihil possint contra voluntatem altioris. In numero horum superiorum sine dubio collocantur etiam supe­ riores laicales atque superiorissae institutorum femineorum. 2. Communius etiam dicunt Rnu" Pontificem hac potestate esse instructum in quoslibet religiosos sive stricte dictos sive late sumptos eorum institutorum, quae a S. Sede approbata sunt. 333 Status religiosus: religiosa oboedientia. 171 Hoc certissimum est quoad eos ordines, qui specialem oboedien­ tiam Romano Pontifici voverunt. Videtur etiam valere quoad reliquos religiosos omnes seu con­ sectarium esse ipsius religiosae professionis. Nam religiosus ipsa sua religiosa professione instituto se tradit et ad fines instituti oboedien­ tiam vovit; sed institutum religiosum essentialiter est institutum ec­ clesiasticum, quod ut tale non exsistit nisi per voluntatem Summi Pontificis et ut tale Pontifici ut supremo superiori subicitur. Quare qui in religioso instituto oboedientiam vovet, ille sicuti huius voti immediato superiori ordinis oboedire tenetur, ita etiam R' Pontifici, qui in ordinem ut talem supremam habet potestatem. Cf. hac de re Suarez, De relig. tr. 7, 1. 1U, c. 12, n. 9 sqq. Sunt tamen qui hanc Romani Pontificis potestatem in dubium 335 vocent, putantes per se satis provisum esse potestate suprema iuris­ dictionis, qua R. Pontifex religiosos propter statum ipsorum plura inhere possit quam reliquis fidelibus. Cf. Ballerini-P(dm., Opus th. m. IV n. 133. Fundari quidem hanc ampliorem iurisdictionis potestatem in voluntaria sui ipsorum traditione et subiectione a religiosis factam erga ordinem suum, non esse tamen form aliter traditionem Rn’ Ponti­ fici factam, neque huic inesse formaliter potestatem dominativam. inesse tamen rirtualiter aut eminenter. Res non est tanti momenti. Nam, sive sumas potestatem domi­ nativam sive ampliorem illam iurisdictionis potestatem in Rno Pontifice, nota imprimis verba Suarezii 1. c. n. 11: .Certum existimo habere Pontificem potestatem praecipiendi religiosis in quacumque materia capaci praecepti respectu illorum, atque adeo in omni materia, in qua omnes praelati religionis possunt eis praecipere; unde fit, ut ipsi teneantur ei oboedire etiam circa dispositionem vitae regularis. Ita docet expresse I). Thomas in 2 dist. 48 dub. ult., et consentiunt Caietanus, Soto, Navarrus. . . . Unde I). Thomas non reducit hanc potestatem ad voluntariam subiectionem, sed ad supremam Pontificis jurisdictionem; . . . aperte sentit non pendere hoc ex intentione religio­ sorum voventium, quia oritur ex potestate a Christo concessa. Unde etiam fit non posse religionem in Ecclesia institui, quin in ea habeat Summus Pontifex maiorem potestatem quam quilibet alius praelatus eiusdem religionis ad praecipiendum in omni materia sine distinctione, ut dicit S. Thomas, i. e. tam pertinente ad statum ecclesiasticum quam ad statum regularem.“ Infra tamen idem Suarez 1. c. n. 13 addit de sententia affirmante etiam potestatem dominativam R'“ Pontificis: „Nihilominus veram ex­ istimo praedictam sententiam. Fundari autem potest primo in inten­ tione religiosorum voventium. Intendunt enim promittere oboedientiam omnibus praelatis, a quibus iuxta regularem disciplinam regi possunt; inter quos primum locum tenet S. Pontifex. . . . Secundo fundari potest in voluntate ipsius Summi Pontificis, qui ita approbat unam­ quamque religionem, ut eam sub cura sua et patrocinio specialiter suscipiat ; unde ipse est, qui traditionem et vota religiosorum princi­ paliter acceptat *' etc. 172 Do virtutibus et officiis ergn Deinn. — Virtus religionis. Quod ultimum habeo pro ratione potissima et vora. Immo puto aliter feri non posse professionem in ordine religioso, qui essentialiter sit status ecclesiasticus, in quo religiosus ut talis se tradit servitio divino secundum normam, quae per ecclesiasticam approbationem demum norma ordinis religiosi evadit. Quapropter recurrero necessc non est ad intentionem voventium formalem. Eo ipso enim quod velint vovere in ordine religioso, vovere volunt sublectionem debitam: quae debita imprimis est Rno Pontifici. Si tamen eius potestatem vocare vis emi­ nenter dominativam, res eadem est. 336 3. Longe plures negant hanc potestatem vi voti praecipiendi competere S. Congregationibus Romanis, etiam speciali iurisdictione in religiosos instructis. Nam certum est eas Congregationes non habere nisi eam potestatem, quam S. Pontifex iis communicaverit. Quodsi igitur no S° Pontifici quidem ea dominativa potestas competat, de communicatione cum Congregationibus Romanis sermo esse nequit; verum etsi, ut equidem censeo, Rno Pontifici competat, de huius pote­ statis communicatione non constat, cum Congregationes RnAe munere suo plenissime fungi possint et fungantur per solam potestatem iurisdictionis. — Sunt tamen qui illam potestatem vi voti praecipiendi etiam Rn“ Congregationibus vindicent. Cf. Wernz, Ius decretal. Ill 652. R. 3. Quod autem concilium plenarium America© latinae hanc opinionem elegerit et ab hac opinione proficiscatur, quando explicat munera religiosorum, neque vim legis habet, neque authenticae legis interpretationis, sed limites sententiae controversae non excedit. Ad quaesitum 2m R. 1. Praecepta, quae vi voti religiosi stricte sunt imposita, cum violantur, efficiunt, ut malitia adsit in specie sacri­ legii, sed non efficiunt, ut malitiae specifice sint distinctae, etsi res praeceptae moralitatem specifico diversam habent ex se. Praecepta vero vi iurisdictionis imposita, quae violantur, sumunt peccatorum specificam malitiam ex ipsis obiectis praeceptis in se spectatis, adeoque illae transgressiones constituunt peccata specie diversa, prout res prae­ ceptae ad diversas virtutes vel diversa virtutum exercitia pertinent, neque aliam malitiam sacrilegii per se addunt. Hinc est, ut iidem actus, si vi voti imperati non ponuntur vel prohibiti ponuntur, aliquando leviorem, aliquando fere aequalem, saepe graviorem malitiam constituant, quam ea est, quae propter praeceptum iurisdictionis laesum contraheretur. 338 R. 2. Etiam ex diversa utriusque potestatis natura diversoque eius fine sequitur esse obiecta, quae vi voti, non vi iurisdictionis praecipi possint; etiam ea, quae vi iurisdictionis, non vi voti possint imponi. In superioribus religiosis ipsis potestas vi voti iubendi communiter longe latius patet quam potestas iurisdictionis nude ex se spectata. Nam potestas vi voti iubendi ad omnia extenditur, quae regulis et constitutionibus religionis conformia sunt: haec autem excedunt mul­ tum ea, ad quae respectu boni communis (id enim iurisdictio respicit) christiani, etiam ratione diversorum statuum habita, obligentur vel 337 «Status religiosus : religiosa oboedientia. 173 communiter obligari possint. Non tamen negaverim post praeceptum vi voti impositum illud urgere posse superiorem etiam per suam iurisdictionis potestatem. Quod quandoque in rebus gravioribus fieri solet per auctoritatem in ordine supremam, quando sc. praeceptum oboedientiae imponitur et simul statuitur poena ecclesiastica in trans­ gressuros. In Summo Pontifice vero potestas iurisdictionis, si severe rem sumimus, latius patet in religiosos quam potestas illa dominativa vi voti immediate exsistens, etiamsi in ipsis votis religiosorum semel assumptorum haec iurisdictionis amplitudo ex maxima parte radicetur. Nihilominus rarioris usus haec iurisdictionis potestas esse debet, cum fundetur in quadam necessitate boni communis sive pro Ecclesia, sive pro ordine religioso. Quapropter It. Pontifex vi iurisdictionis, non vi voti iubere religiosos potest v. g. suscipere episcopatum, vel ali­ quando reformationem ordinis ad priorem rigorem pati. Breviter: Potestas iurisdictionis, etiam quando ad plura obiecta extenditur quam potestas vi voti iubendi, graviorem causam postulat, ut exerceatur; quae vi voti iniungi possunt, ex causa longe minore iniungi possunt, immo sufficit sola rationabilis voluntas superioris atque spiritualis subditorum profectus. R. 3. Sunt qui putent, quando ipsi superiores religiosi subditum 339 aliquid iubent, ex quacumque id fiat potestate, subditum non posse non teneri vi voti, cum voverit simpliciter oboedientiam. Ita Lugo, De poenit. disp. 16, n. 172. Alii tamen id negant: ita videtur sentire Suarez, De relig. tr. 7, 1. 10, c. 6, n. 6: clare sentit Sanchez, In decal. 1. 4. c. 11, n. 25. Et mea sententia recte quidem. Nam religiosus vovit quidem oboedire, sed tum demum, quando superior potestate sibi per hoc cotum tributa uti velit. Ratio non est cur aliter intelligamus vel interpretemur votum. luste quidem concluditur superiorem religiosum, si quid vere iubere velit, imprimis hac dominativa potestate uti velle; at si vel ipsius praecepti verba vel circumstantiae hanc voluntatem excludunt, superior evidenter non exigit illud, quod vi voti exigere potest. Quod si non exigit, subditus non tenetur vi voti id solvere. Aliis verbis: superior religiosus potest agere 1. formaliter ut religiosus superior. potest agere 2. simul ut superior ecclesiasticus, potest etiam agere 3. formaliter ut merus ecclesiasticus superior. In tertio casu subditus non tenetur vi voti, in aliis tenetur; immo in altero casu trans­ gressione praecepti specificae malitiae multiplicantur. Verum superior, quandocumque vere praecipit, sumitur agere primo modo; secundus vel tertius modus probari debent. Si quae vero praecepta dantur per modum legis vel cum addita ecclesiastica poena, sumi fere debet secundus modus atque ille semper sumitur, nisi certa probatione de tertio constet. An quaesitum 3" R. 1. Timendum est, ne Severinus potestatem340 iurisdictionis, qua potitur, ultra limites verae potestatis extenderit. Nam fortasse summo iure iubere quidem potest regularum singularum 174 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. observationem vi voti; at vi solius iurisdictionis omnes et singulas ita urgere certe non potest. Quis enim dixerit v. g. episcopum posse haec omnia suis fidelibus vel etiam clericis vere praecipere? At pote­ stas merae iurisdictionis, quam habet superior religiosus in suos sub­ ditos, episcopalem potestatem imitatur; est potestas gubernandi et praecipiendi ad bonum commune, i. e. in quantum commune bonum id exigit vel suadet: quod certe non exigit nec suadet, ut haec omnia stricte praecipiantur. Suarez eodem loco mox laudato dicit: „ materia, circa quam ver­ santur (praecepta praelatorum religiosorum), ordinarie talis non est, ut ex vi solius iurisdictionis ecclesiasticae praecipi possit, quia est materia supererogationis vel consilii, et ita solum praecipi potest, qua­ tenus ex vi professionis facta est necessaria. Saepe ergo per iurisdictionem solam non posset per se et directe praecipi; sed summum praecipi poterit, ut obligatio facta impleatur. . . . Praelati religionum sunt etiam ordinarii pastores subditorum suorum iuxta Ecclesiae usum, ideo in materia proportionata imponere possunt leges seu praecepta (sc. vi iurisdictionis)." 341 R. 2. Quirinus minus recte ratiocinatur. Nam dato sententiam a laudato concilio propositam esse veram et certam : nihilominus cer­ tissimum est neque S. Congregationes neque Rnum Pontificem, nisi forte ex vi voti specialiter exigant oboedientiam, solere uti hac dominativa potestate, sed potestate iurisdictionis. Nisi autem dominativa pote­ state uti velint idque clare ostendant, religiosi non tenentur vi voti seu sub poena incurrendi sacrilegii oboedire. Quapropter gravitas et levitas materiae non aestimatur ex eo, quod in ea re votum ob­ oedientiae graviter aut leviter obliget, sed ex eo, quod lex ecclesiastica qua talis, spectatis re et fine et circumstantiis, obliget graviter aut leviter. Re vera autem quam plurima ex statutis Clem. Vili non continent praeceptum graviter obligans in conscientia. Magis etiam practice non contrahitur reatus sacrilegii a tiansgredientibus eiusmodi praecepta, quia sententia illa concilii American latinae nullatenus est ita certa, ut contraria non sit saltem probabilis. CULTUS DEI PUBLICUS. REQUIES DOMINICALIS. Casus. (90) Macarius sartor diebus sabbati non raro cum famulis et sociis suis labores ultra mediam noctem protrahit. Reprehensus a parocho reponit se putare sibi idem indulgendum esse, quod faciant impune pistores, typography, immo etiam moniales, quas viderit apud aegrotos vigilantes simul occupatas in perficiendis sacris vestibus. Quaeritur 1° qui sint labores ratione requiei festivae diebus dominicis et festis interdicti. 2’ quantum tempus requiratur, ut committatur peccatum mortale. 3° quid de Macario dicendum sit et de eius excusationibus. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Lex quidem vetus divina, quae septi-342 muni quemque diem in honorem Dei quieti destinabat atque omnia opera externa severe prohibebat, utpote caerimonialis, constituta Lege Nova, cessavit; verum ecclesiastica lex a primis temporibus pro diebus dominicis aliisque festis non ita quidem strictam, similem tamen pro­ hibitionem fecit, quae c. 3 et 5 X 2, 9 (de Feriis) potius supponitur quam de novo fertur. Vetantur igitur: 1. opera servilia ; 2. iudicialis strepitus; 3. nun­ dinae publicae, at cum modificatione. Cf. Const. Bened. XIV ,Ab eo tempore"; Th. m. I11 704. R. 2. Opera servilia vetita ea sunt, quae praecipuo corpus exer­ cent, ut agros colere, artes mechanicas exercere: atque opponuntur 1. operibus communibus seu iis, quae ad necessariam corporis culturam pertinent, 2. operibus mentalibus, quae, ut artes liberales, vel unice vel principaliter animo peraguntur, ut legere, scribere, cantare, musicis organis ludere, pingere etc. R. 3. Sive opera praestantur gratuito sive pro mercede: haec343 non est ratio, unde distinguantur opera non servilia et licita ab ope­ ribus illicitis et servilibus; nisi forte ex gratuito laboro pro pauperibus desumatur ratio quae dicitur excusans, ob quam scilicet liceat opera ceteroquin prohibita facere. Alias enim v. g. agrum colere amico etiam gratuito non licet, licet e contrario etiam pro mercede conscribere vel sermonem habere. 176 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. R. 4. Alia sunt opera, quae adeo servilia sunt, ut nulla con­ suetudine fieri possit, ut inter opera licita recenseantur, v. g. fodere, arare, fabri ferrarii vel lignarii artem exercere, similia; alia sunt, quae, cum pro commoditate vitae publicae seu communitatis neces­ saria sint, per se quidem servilia haberi debeant, consuetudine tamen possint licita evadere, v. g. barbitonsoris artem exercere, panes co­ quere, currus agere. In his igitur consuetudo considerari debet. Quod similiter locum habere potest in operibus valde levibus, quae ad teren­ dum tempus exerceantur. 344 Ad quaesitum 2“ R. 1. Lex illa opera servilia prohibens sub gravi quidem obligat, at parvitatem materiae admittit. Communi iam sententia theologorum habetur mortale peccatum per se non committi, nisi quis notabiliter ultra duas horas servilia opera producat; quodsi de operibus leviter servilibus agatur, labores infra tres horas per se pro gravi materia non haberi. Cf. Th. m. I11 708; S. Alph., Th. m. III 305. R. 2. Si quis aliis labores serviles mandat, sine dubio eo quod mandatant etiam legi ecclesiasticae subiciantur, peccatum committit. Probabile tamen est labores compluribus ita impositos non coalescere, ita ut no mandanti quidem gravi peccato sit, nisi singuli vel aliquis eorum iubeatur labores usque ad mensuram gravis materiae pro­ ducere. Cf. Th. m. ib. R. 3. Nihilominus attendi debet ad rationem scandali, quod aliis detur qui advertant requiem festivam non servari. Quapropter fieri potest, ut hoc modo per labores contra ecclesiasticam legem nondum gravem materiam attingentes graviter peccetur. Quod scandalum facilius habetur: 1. si plures laborant a domino iussi, quam si unus tantum; 2. si complures successive per multum temporis vel moraliter tota die in labores incumbunt, etsi singuli brevi tantum tempore, quam si unus alterve laborat etiam tempore paulo diuturniore; 3. si labor est graviter servilis et cum strepitu coniunctus, quam si exercetur labor leviter servilis et quietus. Facilius etiam contra ipsam legem ecclesiasticam peccatur, si 4. publice quies festiva turbatur, quam si labor clam et privatim exercetur. R. 4. Relate ad actiones iudiciales non tam tempus impensum quam qualitas actionis consideranda est. Ceterum si quando eiusmodi actio instituatur — id quod in diebus praeter dominicos festivis facilius accidere potest , privati homines, si qui in iudiciali actione partem habeant, fere coguntur atque propter necessitatem vel damnum ex­ cusantur. Cf. Th. m. ib. 345 Ad quaesitum 3" R. 1. Macarius, si saepe agit, ut in casu nar­ ratur. idque ita ut vicini inultum turbentur atque conquerantur, ra­ tione scandali graviter peccare potest. R. 2. Alias graviter non censetur peccare, nisi labores producat usque ad horam secundam cum dimidio circiter. Immo addere licet: Si versatur in regione, ubi horologia publica tempus solare medium per semihoram antevertunt, graviter non peccat, nisi usque ad horam Cultus Dei publicus : abstinentia a laboribus servilibus. 177 tertiam matutinam circitor producat labores. Nam etsi liceat com­ putare mediam noctem adeoque initium diei festivi secundum publica horologia, id tamen necesse non est, sed pro arbitrio computatio fieri potest secundum tempus verum vel medium loci. Verum veniale peccatum toties committit, quoties sine causa re ipsa excusante ultra mediam noctem laborat. R. 3. Exempla, quae affert, eum non excusant. Nam 1. pistores 346 non ubique excusantur; ubi vero consuetudo legem quoad eos miti­ gavit, rationabilis causa publicae quasi necessitatis eos quidem iuvat, iuvare Macarium nequit, quia pro sartoria arte neque rationabilis causa neque publica adest necessitas vel consuetudo generatim, potest esse causa excusans in casu particulari. 2. Quoad artem typographicam sunt qui eos, qui collocant characteres, excusent hac ratione, quod illo labor mentalibus potius quam corporalibus sit accensendus atque scriptioni similis: quare qui ex hac opinione, quam equidem non probo, tamquam probabili agit, non peccat. Evidenter autem haec ratio ad sartoriam artem applicari nequit. Alii autem operarii, qui in arte typo­ graphic}! et impressoria occupantur, prelum versant aliaque opera mere mechanica agunt, sine dubio serviliter laborant; ideoque non ratione speciei laboris sed ratione alicuius causae excusantis, si qua adest, a peccato immunes possunt exsistere. 3. Moniales, quae sint in sacris vestibus conficiendis occupatae, si artificioso opere occupantur, v. g. subtili arte acu pingendi imagines artificiosasque figuras, non servilem, sed liberalem atque licitum laborem exercent; si vero rudiore modo vel mechanice laborarent, sane non ex se seu ratione ipsius laboris licite agerent, sed solum ratione causae extrinsecus accedentis et excusantis, v. g. si pauperi ecclesiae ita gratis providere vellent. Cf. Th. m. I11 711; 0’. Alph. 1. c. III 293. EXCUSATIO A LEGE REQUIEI FESTIVAE (I). Casus. (91) Marcella famulatui so addixit familiae acatholicae. Festis, quae sunt catholicis propria seu cum protestant! bus non communia, laborare debet, atque etiam diebus dominicis tempore pomeridiano saepe laborat pro se in conficiendis, reficiendis, lavandis suis vestibus. Admonita a confessario dicit se antea in fabrica laborasse, sed sibi multo magis ibi defuisse tempus, nam alternis tantum dominicis sibi datam esse facultatem quiescendi ab hora sexta matutina ad horam sextam vesper­ tinam, alternis dominicis vice versa; quare libenter se arripuisse opportuni­ tatem illius famulatus, qui sibi saltem dominicos dies quoad maximam partem liberam servet; in vestibus sibi conficiendis vel reficiendis se eo magis sine scrupulo tempus aliquod impendisse, quod alias etiam pias feminas viderit non indigas certis laboribus femineis occupatas. Quaeritur 1" quae sint causae excusantes a lege operum servilium pro­ hibente. 2“ quid dici debeat de Marcella in actuali conditione et de eius· conditione praeterita rationibusque prolatis. Ishmkuhl, Casus conscientiae. L Ed 4. 12 178 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. In locis i uris can. supra n. 342 laudatis pro causis excusantibus affertur necessitas et pietas: quae si manifesta est, excusat per se; si non ita manifesta vel non ita sufficiens, dis­ pensatio superioris consulenda vel etiam necessaria est. R. 2. Pietas, quatenus a necessitate distinguitur, refertur ad labores, qui necessarii sunt ad ipsum cultum divinum hic et nunc exercendum. R. 3. Necessitas potest esse sive propria sive aliena. Propria necessitas adest, si quis sine labore diei dominicae non habeat unde vivat; vel si per labores grave damnum a se possit avertero. Necessitas aliena est vel incommodum actu proximum affligens, quod per me possit auferri, vel indigentia pauperis, quem per meos labores iuvare possim; magis etiam necessitas communis, cui possim occurrere, ratio est cur id etiam cum labore facere mihi liceat. 348 Ad quaesitum 2m R. *1. Per se Marcella debet quaerere alium famulatum, in quo suscipiendo pro conditione ponere possit libertatem plenam observandi leges Dei et Ecclesiae. Quamquam enim id praeter­ mitti posset, si solum una alterave vice occurrente festo vel dominica laborare cogeretur — hoc enim occurrere potest sive ex causis pleno iustis sive ex causa etiam minus iusta apud catholicos quoque do­ minos — : verum id ab initio pro principio statuere, ut non concedatur requies diebus pro catholica tantum religione festivis, ita odiosum est, ut catholico non liceat id silentio premere vel sese huic condi­ tioni submittere. — Attamen ipsa Marcella, quae hanc malam con­ ditionem ab initio non videtur approbasse et nunc ex famulatu victum quaerere debet, interim excusatur, donec invenerit alium famulatum, ex quo habeat, unde vivat, si — excepto casu odii fidei — ad labores cogitur; siquidem non tenetur dimittere victum necessarium. 349 R. 2. Dominus vel domina debent quidem, si sine nimio gra­ vamine possint, Marceline diebus feriatis tempus necessarium con­ cedere, quo possit proprias vestes reficere ; attamen si hoc facere non possunt vel non faciunt, Marcella facile excusatur, si post cultum Dei publicum vespere aliquod tempus in labores pro suis rebus im­ pendat. Nam generatim excusabit tum necessitas quaedam, tum ma­ teriae parvitas, cum singulis dominicis raro necesse sit impendere ultra duas horas. R. 3. Quaeri autem etiam debet a Marcella, quinam sint labores, quos facere debeat diebus festis. Si enim tantum ii sunt, qui ad do­ mesticas necessitates quotidianas pertinent, eos praestare potest sine scrupulo, etsi fortasse possibile fuerit, ut domina curet potius eos anti­ cipandos Neque propterea tenetur alium famulatum quaerere, si modo facultas assistendi Missae praebeatur. Si vero labores omnino non necesarii et solis diebus feriatis convenientes exiguntur, hi ex se illiciti sunt, et causa erunt cur alius famulatus sit quaerendus. 350 R. 4. Quoad labores in fabrica praestandos imprimis videri debet, num fabrica eiusmodi sit, quae sine magno damno domini non sinat 347 Cultus Dei publicus: abstinentia a laboribus servilibue. 179 labores interrumpi, ita ut ex hoc oriatur causa excusans pro domino. Si ita est, sane operariis conductis etiam operari licet Verum in casu proposito, etsi sumamus hanc subesse causam excusantem rc4at<· ad labores serviles: facta non est iusta laborum distributio. Nam ordines operariorum etiam in tali casu ita distribui debent — quan­ tum possibile est —, ut singuli singulis diebus dominicis et festis Sacro saltem possint intéressé. Si igitur in fabrica iusto modo rationem non habent legis Ecclesiae sive quoad labores serviles sive quoad Missam audiendam: Marcella, si optionem non habet nisi inter fabricam istam et suum famulatum actualem, hunc sane ut minus malum potest praeferre. Si vero in fabrica serviles labores etiam frequentiores exiguntur, at nonnisi cum causa excusante, in famulatu vero isto sine causa excusante labores vel rariores: nihilominus labor in fabrica praeferendus sub hoc respectu erit. Dico „sub hoc respectu“ ; nam si alias in fabrica bonis moribus periculum creetur, non autem in familia ista acatholica, Marcella tuto praeferat suum famulatum. Quod idem valet de puella, cui pro con­ ditione sua pravius erit in fabrica laborare. R. 5. Quod postremo additur, alias feminas etiam pias solere quaedam opera feminea diebus dominicis facere : non haec est ratio, cur Marceline liceat proprias vestes reficere, sed ratio esse potest sola propria necessitas. Nam neque aliis licebit similia facere, nisi propria vel aliena necessitas accedat, vel nisi in operibus levissimis consuetudo legem nonnihil elevaverit. Sumere ergo decet Marcellam. pias illas feminas, quas viderit nonnihil laborare diebus dominicis, id fecisse pro pauperibus vel pro paupere aliqua ecclesia ex motivo pietatis. EXCUSATIO Λ LEGE REQUIEI FESTIVAE (II). Casus. (92) Benno agricola, suis frugibus timens, tempore messis solet primo tem­ pore opportuno, ratione non habita dierum festorum vel dominicorum, foenum et fruges colligere. Atque cum calleat arte ferraria, ipsis illis diebus pro aliis agricolis reficere solet vomeres et alia instrumenta neque parvum inde lucrum captat. Quaeritur num possit salva lege ecclesiastica industriam suam continuare. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Fruges iam messas et foenum in agro iacens351 colligere diebus dominicis licebit, quando imminet tempestas vel diu­ turnum tempus pluviosum, ita ut verum adsit periculum incurrendi damni, nisi agricolae bona temporis opportunitate data utantur. Verum periculo non imminente colligere fruges non licebit, minus etiam metere, siquidem morale periculum damni avertendi non adest. In dubio saltem consultum est adire parochum, qui in tali re cum singulis dispensare potest vel, si causa satis sufficiens adfuerit, etiam 12· 180 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. publice declarare finita Missa licere agricolis curam frugum agere. Quae consuetudo consulendi parochum, ubi servatur, sedulo fovenda est, ne abusus fiat vel ad frequentiores labores fideles assuescant. Quare dubium non est Bennonem timore suo et laboribus ex­ cessisse cumque frequenter etiam graviter contra ecclesiasticam legem deliquisse. 852 R. 2. Quod ad reparanda instrumenta attinet, ille labor, si agri­ colae postero die instrumentis indigent, propter necessitatem assumi potest; cavere tamen debet Benno etiam in his rebus, ne tum etiam diebus dominicis et festis ea peragat, quando commode differri possunt. Ifnmo quod Bennoni forte magis incommodum sit differre laborem ad diem sequentem, ratio laborandi die dominica esse non potest ; potest, quod ipsis agricolis, qui suis instrumentis indigent, sit graviori incommodo. Exsistente igitur causa legitima Benno, quando licite laborat, licite etiam laboris sui mercedem accipit. Lucrum, quod refert, sano ratio non est, cur labores ipsi vertantur peccato ; nam ne ille quidem qui illicite laboravit pro labore praestito mercedem sumens de novo peccat seu mercedem sumit illicite. EXCUSATIO A LEGE REQUIEI FESTIVAE (III). Casas. (93) Blanda netrix instante aliquo festo assumpsit cum adiutricibus suis multos labores et vestes conficiendas, quas pro die festo paratas fore pro­ misit. Verum iam antea timet, ut possit stare promissis. Quare cum suis famulis iam per aliquot dies festos praecedentes labori incumbit, et ipso illo die assignato per totam noctem usque in serum diem laborat: aliquae enim sunt vestes nuptiales quas pro ipso illo die paratas habere debet, alias pro visitandis choreis et spectaculis, quas statuto tempore non habere mulieres istae graviter ferent. Quaeritur, num re vera Blanda cum suis famulis excusanda sit. Solutio. 353 Ad quaesitum R. 1. Famulae sane excusantur, si pro Blanda adest legitima excusatio. Verum illae etiam facilius excusari possunt, etiamsi Blanda non habuerit iustam causam: nam illis tum iusta causa esse potest timor fundatus, ne dimittantur nove interim non habeant unde vivant. R. 2. Blanda nonnihil examinanda est, ut constet, fueritne causa iusta necne. Interim supponitur ratione ipsarum vestium et modi eas conficiendi non esse aliquid, cur Blandae earum confectio, v. g. propter lasciviam, cui sic faveatur, censeri debeat prohibita. Accidere igitur potest, ut extraordinaria aliqua occasione tot labores offerantur, qui perfici nequeant, nisi etiam diebus dominicis labor assumatur. Quodsi in tali occasione plures adiutrices pro tempore conduci non possint, Cultus Doi publicus: Missa diebus festivis audienda. 181 neque ob defectum laboris continui habitualiter plures conducere Blanda valeat: 1. ipsa excusari potest quoad vestes nuptiales, quia hae ipsae nupturis necessariae sunt; 2. quoad vestes pro choreas et spectacula frequentantibus ipsti res causam necessitatis excusantis non praebet, cum eorum frequentatio potius mala quam necessaria sit; attamen pro Blanda nihilominus quaedam necessitatis causa adesse potest. Nam si relegando vel fallendo feminas istas, quae Blandam adierant, timere debet, ne a se avertantur ipsaque in posterum labore et lucro nota­ biliter destituatur: habetur necessitas quaedam, quae pro una alterave vice ab observatione quietis festivae excuset. Imrno si labore suo victum quaerere debet, etiam ipsum lucrum extraordinarium, si quod offertur, iuste acquirendum ratio esse potest, cur pro aliqua vice Blanda habeatur excusata. MISSA DOMINICALIS. — INTENTIO ET ATTENTIO REQUISITA. Casus. (94) /9 Eduardus nuper expresse statuerat Missam, cui assistebat, ex sola de­ votione audire, non ad implendam legem ecclesiasticam, postea suppleturus : verum postea impediebatur, leviore quidem causa, a secunda Missa. Alia vice in itinere, nihil cogitans de cultu divino, ex curiositate intravit ecclesiam ; ubi cum videret inceptam modo Missam, rosarium quidem sumit, ut seso nonnihil componat ad orandum; verum inter recitationem voluntarie aliis rebus profanis mentem occupat, neque ad Missam plene attentus red­ ditur nisi per signum campanulae pro Consecratione et Communione. Alia etiam vice cum ecclesia esset iam satis plena hominibus, commodi causa manet extra eam non procul distans a ianua, quo per motum fidelium in ecclesia adstantium partes Missae melius posset distinguere Verum distractionibus facile abripi solet, etiam involuntarie; cum igitur casu con­ verteret oculos in turbam prope ecclesiam transeuntem, involuntarie diu eorum aspectu occupatus, Missae plane oblitus, vix ad Consecrationem et Communionem loviter attendit. Quaeritur 1" quaenam requiratur intentio et attentio ad satisfaciendum prae­ cepto Ecclesiae audiendae Missae diebus festivis. 2“ quid do singulis casibus Eduardi iudicari debeat. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Requiritur et sufficit intentio utcum-354 quo habita colendi Dei, eaque sufficit etiam victualis et implicita. Quare nisi quis ex profana causa et prorsus extranea intentione ad templum accedit, ipse accessus ad ecclesiam satis demonstrat in­ tentionem sufficientem. — Neque requiritur, ut quis expresse velit satisfacere legi ecclesiasticae: sufficit velle praestare re ipsa id quod iubet Ecclesia. R. 2. Quoad attentionem probabiliter sufficit, ut cum intentione modo explicata adfuerit attentio quam vocant externam, i. e. abs­ tinentia ab iis actionibus externis, quibuscum vera et interna attentio 182 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. coniungi non possit, si modo de partibus principalibus Missao assistens sibi rationem aliquo modo dare potuerit. Cf. Th. m. 111 716; S. Alph., Th. m. III 313. 355 Ad quaesitum 2“ R. 1. In primo casu nulla est ratio dubitandi vel timendi. Eduardus nullatenus obligabatur ad alteram Missam, sed praecepto plene satisfecerat. R. 2. In altero casu quoad substantiam Eduardus satisfecit, quon­ iam et intentionem sufficientem habuit et retinuit, et attentionem saltem externam habuit cum aliquali recordatione et attentione maiore ad principales partes. Nihilominus propter voluntarias distractiones peccatum veniale non effugit. 356 R. 3. In tertio res est difficilior. Per se quidem non procul a ianua ecclesiae consistens moraliter unitus manere potuit cum reliquis fidelibus. Sed cum, licet casu abreptus, diu aspectum figeret in ho­ mines transeuntes: videndum est, num id per partem omnino nota­ bilem Missae fecerit. Si ita, notabili parti Missae moraliter non inter­ fuit. quia posuit actionem externam, quae impediebat formalem prae­ sentiam cum fidelibus in ecclesia Missae assistentibus. Nam tali actione externa, etiam involuntaria, longe facilius impeditur formalis prae­ sentia et unio cum reliquis, si homo ita agens extra ecclesiam ver­ satur, quam si fuerit intra ecclesiam. Adeoque causa Eduardi vix non eadem erit, ac si parti illi, inter quam accidit illa externa distractio, omnino non interfuisset. Quae si secundum infra dicenda n. 357 gravem materiam constituat, Eduardus ad supplendum vel ad novam Missam audiendam obligandus per se erit: si materiam omnino levem con­ stituat, de stricta obligatione aliquid supplendi, etiam sub veniali tantum, non constat. Cf. Th. m. I11 719. MISSA DOMINICALIS. — INTEGRA AUDIENDA. Casus. (95) Eulalia materfamilias fere numquam satis mature componere potest res domesticas: quare fere semper serius venit ad Missam audiendam, modo cum Gloria dicitur, modo inter Epistolam, Evangelium vel etiam serius: immo cum per aliquod tempus, quo proprius sacerdos aegrotaret, fere leuca distaret vicinior ecclesia, venit ibi aliquoties immediate ante vel etiam post Con­ secrationem: quo in casu eam pudebat ecclesiam ingredi atque statim re­ versa est. Quaeritur 1° quae sit obligatio integrae Missae audiendae, seu quae pars omissa sit gravis, quae levis. 2’ quomodo Eulalia peccaverit. Solutio. 357 Ad quaesitum 1 R. 1. Est obligatio quidem assistendi integrae Missae; verum non quaelibet pars omissa facit peccatum grave. Quae­ nam sit in omissione materia gravis, pendet tum a diuturnitate tem­ poris, tum a nobilitate partis omissae. Cultus Dei publicus: Missa diebus festivis «audienda. 183 Ratione priore certe gravis est omissio, a) si quis demum post Offertorium venerit, b) item, si quis omiserit omnia usque ad Evan­ gelium inclusive et simul ea, quae communionem utriusque speciei sequuntur; probabiliter levis est omissio a) omnium, quae Offertorium praecedunt, b) omnium, quae Epistolam praecedunt et simul eorum, quae sumptionem S. Sanguinis sequuntur. Ratione nobilitatis partis omissae certo gravis est a) omissio partis Missae a Consecratione usque ad Pater noster; b) etiam solius Con­ secrationis et Communionis, etiamsi omnia intermedia audiuntur; c) valde probabiliter etiam solius Consecrationis utriusque. Cf. S. Alph. 1. c. III 310. R. 2. Si modo ex una eademque Missa aliquis interfuerit Con­ secrationi utrique cum reliquis usque ad utramque Communionem in­ clusive, non tenetur denuo aliam Missam integram audire; si vero neglexerit ex reliquis materiam certo gravem, tenebitur ad aliquam partem ex altera Missa supplendam, si sine gravi incommodo potest. R. 3. Satisfieri nequit legi Ecclesiae per hoc, quod aliquis adstet pluribus Missis simul, ita ut ex una interfuerit priori parti et simul ex alia posteriori: quod expresse proscriptum est, v. thes. 53 Innoc. XI: „Satisfacit praecepto Ecclesiae de audiendo Sacro, qui duas eius partes, immo quatuor, simul diversis celebrantibus, audit/ Ad quaesitum 2“ R. 1. Obiective sane gravis laesio legis Ec-358 clesiae erat, quod in posterioribus casibus pars adeo magna ab Eulalia neglecta esset, ut nonnisi paulo ante vel etiam post Consecrationem adveniret neque facultatem haberet alteri Missae assistendi. Attamen cum ante Consecrationem veniret, gravis erat obligatio reliquam partem Missae nihilominus audiendi; non erat, cum veniret post Consecra­ tionem, eo quod essentiae sacrificii assistere iam non posset. — In prioribus omissionibus Eulalia non videtur umquam usque ad gravem laesionem praecepti ecclesiastici processisse. - Praeterea propter distantiam unius fere leucae, quae ex se quidem non plene sufficit ad excusandam a lege, fieri tamen potuit, ut, accedente aliqua alia ratione, causa excusans adesset. R. 2. Si quaeritur de subiectivo peccato, omnino videri debet, 359 qua conscientia Eulalia egerit, num se habuerit pro excusata: quodsi non obtinuit, num praeviderit vel dubitaverit de periculo neglegendi notabilem Missae partem. Quodsi re vera praeviderit vel timuerit tale periculum, neque tamen citius sese expediverit, graviter peccavit sin­ gulis vicibus, etiam quando re ipsa non tam sero venerat. Valde autem probabile est Eulaliam id satis praevidisse vel timuisse sin­ gulis vicibus, postquam aliquoties experientia cognoverit se serius venire solere ; nam eo ipso quod post Epistolam vel etiam post Evan­ gelium consueverat venire, prudenter timere debuit ne facillime etiam accidere posset, ut demum post Offertorium veniret. Attamen si moraliter sibi persuadebat fore, ut non ultra Gloria serius veniret, a gravi peccato erat excusanda. Cf. Noldin, S. th. m. II10 264, 3, c.; Gcnicot-Salsm., Th. m. I 339. 184 De virtutibus et officiis erga Deurn. — Virtus religionis. A MISSA DOMINICIS ET FESTIS AUDIENDA EXCUSATIO (I). Casus. (96) Dalila puella honesta, sed ad paupertatem redacta compluries omisit Sacrum diebus praeceptis. Tempore hiemali huinido et nivoso timuit laceris calceis iter per semileucam conficere et in frigido pavimento consistere; alias eam pudebat veste trita et pannosa et quotidiano usu sordida coram aliis ap­ parere, cum aliam non haberet. Nuper petebatur ad matrimonium a iuvene, qui postea tamen eam dereliquit; cum iam proclamationes matrimonii fierent, domi mansit, neglecto Sacro; item, cum aliquoties timeret insultus a lascivo iuvene atque eius scandalum, cum de turpi eius amore vix dubitaret. Quaeritur 1° quae sit ratio excusans a lege audiendae Missae. 2° quid de Dalilae rationibus in singulis casibus dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. Ratio excusans a lege positiva humana secundum ea, quae supra dicta sunt n. 97 sqq, quando de legibus frequenter occurrentibus agitur, censetur quodlibet incommodum seu damnum vel periculum mediocriter notabile, sive in valetudine, sive in fama et pudore, sive in rebus externis et fortunae aliisve rebus personalibus. Similiter necessitas aliena, quae aliter sublevari nequeat et quam auferri caritas iubet vel suadet. Cf. Th. m. I11 722 sq. Ad quaesitum 2“ R. 1. Causae a Dalila allatae utrum sint suf­ ficientes ad excusandum necne, pendet multum a conditione personali eius, de quo agitur. Nam res eadem uni gravis, non gravis alteri esso potest; homo rusticus et rudis eadem incommoda non ita aestimat nec sentit, sicut persona delicata et ingenua. Etiam attendi debet, utrum poenitens, qui eiusmodi causas affert, sit veri amans, an vide­ atur res exaggerare et praetextus quaerere. 361 R. 2. Si Dalila deprehenditur ceteroquin timoratae conscientiae esse, vix ulla ex causis allatis est, quae ad excusationem non possit sufficere, ut ei liceat aliquoties, non tamen semper, Missam omittere. Nam prima ratio, timor valetudinis male afficiendae, sane fun­ data est. Secunda ratio pudoris non potest simpliciter repelli. Attamen videri debet, num fortasse possibilitas adsit, ut summo mane, quando vestitus a nemine conspicitur, Sacro intersit; neque nimis facile huic pudori condescendendum est, maxime si extrema paupertas ceteroqui non potest celari. In nostro autem casu Dalilam re vera habeo pro excusata. Tertia ratio num sufficiens sit, pendet a peculiaribus circum­ stantiis et a consuetudine, immo in nostro casu, ut puto, a sola con­ suetudine; nam peculiaris circumstantia personalis fero reducitur ad magnam disproportionem conditionis sponsi et sponsae, quae hic nullatenus videtur adesse. 360 Cultus Dei publicus: Missa diebus festivis audienda. 185 Quarta ratio timor erat insultus a lascivo iuvene. Si re vera Dalila in itinere insultus seu aggressionem in pudicitiam timet, neque comitatu tuto ea potest praecavere, propriae securitatis causa potius domi manere debet quam exire. Si tamen haec frequenter acciderent, cogitandum utique esset, ut hoc impedimentum per parochum et per policistas auferendum curaretur. Demum quinta ratio ita accipienda est, ut Dalila sciens de­ terminatum iuvenem ipsius amore captum, si ipsa se conferat in ec­ clesiam, vehementer sollicitari pravis affectibus, propterea recte ali­ quoties, non tamen frequentius, domi se contineat, etiam Missa non audita. Cf. infra n. 404; Th. m. I11 794; Reuter, Th. m. p. 2, n. 132; Génicot-Salsm. I, n. 234; Aertnijs II, n. 64. Confessarius igitur in casibus nostro similibus poenitenti dicat, ut 362 studeat illa obstacula removere, vel etiam corporalia vel temporalia incommoda, si serium damnum non inferant, ex Dei amore vincere; addat autem omnino, si quando illa incommoda maiora videantur vel gravius ferantur, legem ecclesiasticam in singulis casibus non urgere; quodsi habitualiter obstacula videantur adesse, incommodum sane gravius debere esse, quam si agatur de Missa una alterave vice omittenda. A MISSA DOMINICIS ET FESTIS AUDIENDA EXCUSATIO (II). Casus. (97) Eutropius, occupatus in munere viae ferreae, per totum annum vix umquam Missae assistere potest. Alternis quidem dominicis liber est, sed tum vespere sabbati se domum confert in pagum leuca cum dimidia ab ecclesia distantem, ne perpetuo conversatione cum familia sua carere debeat ; insuper tali tantum modo uxor facultatem habet adeundae ecclesiae, cum alteruter domi manere debeat; mavult autem uxori solatium illud concedere. — Diebus ierialibus aliquando contingit, ut consistere debeat diu in certa aliqua statione sibi relictus; sed cum ecclesia catholica non adsit, debet pro Sacro audiendo ad aliam stationem vehi, quod, cum suis impensis facere sibi gravius sit. gratis facere non audet, quia hoc sibi non licet nisi in rebus ad servitium spectantibus. Quaeritur 1° sitne Eutropius excusatus ab audienda Missa diebus praeceptis. 2° debeatno diebus ferialibus omissam Missam supplere. Solntio. Ad quaesitum 1" R. 1. Debent quidem administratores viae363 ferreae curare, quantum possibile est, etiam aucto numero officialium vel ministrorum, ut cuilibet praebeatur opportunitas audiendi Sacrum, si plura Sacra in loco celebrantur; vel facultatem dare ministris, ut pro brevi illo tempore vicarios sibi possint constituere. Si autem ex hac parte officium neglegitur, officiales illi et ministri gregarii, cum vix possint alibi invenire unde se suosque sustentent, generatim excusantur, quando ministerio suo impediuntur, ne quavis die dominica Missam audiant. 186 De virtutibus et officiis orga Douin. — Virtus religionis. R. 2. Ex parte administratorum viae ferreae conceditur quidem alternatini facultas satisfaciendi logi ecclesiasticae; sed illis diebus occurrit ratio personalis Eutropii. Estne haec sufficiens? Si nequit familiam suam alio secum ducere, certe ratio satis gravis est, cur velit saltem diebus istis liberis, qui rari sunt, cum uxore et familia conversari, et per se est sufficiens causa, ut se conferat in locum, ubi deest occasio assistendi Missae. Ita quantum spectatur praecise lex ecclesiastica. R. 3. Constitutus in suo pago propter distantiam censetur ipse etiam cum uxore excusatus, saltem quominus singulis diebus dominicis et festis teneantur Sacro interesse. Quoniam autem causa haec habi­ tualis est, recte facit uxor, immo censeo esse aliquam obligationem, ut studeat aliquoties Sacro interesse. Neque tamen recte agitur, quod semper uxor, Eutropius numquam Sacro intersit. Deberet igitur po­ tius ita res componi, ut modo uxor, modo Eutropius Sacrum adiret. Quoniam autem singulis diebus adest ratio a praecepto Ecclesiae ex­ cusans, necesse non est, ut stricta fiat alternatio, sed potest uxor frequentius intéresse Sacro, ita tamen, ut Eutropius etiam intersit aliquoties. 3fi4 Ad quaesitum 2ra R. 1. Si res ita componi potest et ita com­ ponitur, ut modo ad 1ω R. 3 dixi, nulla erit Eutropio obligatio sup­ plendi omissas Missas diebus ferialibus, etiamsi potest; facit tamen laudabiliter. Immo supplendi obligatio proprie nulla est: nam onus illud est diebus affixum; quare qui inculpabiliter sive culpabiliter diebus praeceptis Sacrum omisit, supplere non tenetur. R. 2. Si autem Eutropio re vera impossibile fuerit diebus do­ minicis vel festivis aliquoties saltem per annum Sacro intéressé, vel etiam si culpabiliter neglexerit rem ita componere, remanet lex divina, quae Christianis per se, seposita determinatione Ecclesiae, imponit obligationem aliquando seu aliquoties per annum Sacro assistere sine dierum certorum determinatione. Quodsi haec obligatio diebus ab Ec­ clesia statutis impleta non est, censeo id relinqui ut impleatur diebus ferialibus. Quodsi quaeris, quoties haec ratio urgeat, id in praxi potius singulorum conscientiae relinquendum quam determinandum est. Suf­ ficit ter quaterve intéressé; consultum certe est, ut pro facultate multo saepius fiat. Cf. supra n. 209. 365 R 3. Expensas pecuniarias facere, ut legi ecclesiasticae audiendi Sacri satisfiat, imponi iis nequit, qui alias pro itineribus unius leucae non solent facere expensas. Si autem agitur de lege divina, cum haec raro urgeat, puto expensas relative modicas faciendas esse, si alias nequeat lex impleri. R. 4. In nostro autem casu non videtur illicitum fuisse Eutropio, eiusmodi iter etiam inter negotia ad suum servitium spectantia com­ putare, cum occupatio in via ferrea causa sit cur hoc modo officiis religiosis satisfacere cogatur, atque administratores demum possibili­ tatem dare debeant aliquo modo haec officia implendi. Et re vera Cultus Dei publicus: Missa diebus festivis audienda. 187 Eutropius solvendo debitum suum erga Deum Dei protectionem sibi et negotiis suis conciliat, atque etiam hoc sensu negotia ad servitium viae ferreae spectantia agit. Recto igitur, etsi non obvio, sensu dicere Eutropius potest se esse in rebus et negotiis ad servitium suum spec­ tantibus. Quare licere ipsi puto iter ad hoc necessarium gratis conficere. A MISSA DIEBUS DOMINICIS ET FESTIS AUDIENDA EXCUSATIO (HI). Casus. (98) Caesarius studiosus cum compluribus sociis tum catholicis tum acatho· licis tempore vacationis iter facit aliquot hebdomadarum, atque per loca invia et devia discurrunt. Aliqua dominica, somno deditus, primum Sacrum, cui plerique socii catholici intererant, neglexit; cum se irrisioni aliorum nollet exponere, quae certo ipsum mansisset, si solus postea se aliis iterum iunxisset, iter, omisso Sacro, cum sociis prosecutus est. Altera vice, quando reliqui statuerant summo mane ante Sacrum instituere excursionem, quam alias eo die non poterant finire, timuit ne incurreret indignationem amici divitis, qui omnes itineris expensas pro ipso faciebat, quique putabat legem ecclesiasticam adeo severo non esse sumendam. Pater, de omnibus certior factus, haec aegro fert, reducem filium iratus excipit cumque sequenti die festo domi recludit, ne post Missam socios solutiori vitae deditos sibi denuo adiungat. Quaeritur 1° Caesarius quomodo peccaverit Sacrum neglegendo. 2° licoatne patri Caesarium includendo a Missa audienda impedire. Solutio. Ad quaesitum Γ° R. 1. Ex casu elucet Caesarium in prima oc-36·» casione potuisse solum post auditum Sacrum iter prosequi et postea se sociis adiungere sine alio incommodo gravi, nisi quod irrisiones timebat. Haec ratio excusans non erat. Nam si solae fuerint irrisiones de diuturniore somno et perplexitate inde orta, hae leves erant et ioci tantum, quae graviter ferre rationabiliter non poterat iuvenis studiosus; si fuerint de religionis exercitio legeque ecclesiastica servata, irrisiones etiam minus attendendae erant, cum ille respectus humanus omnino sit vincendus, neque ratio esse possit, cur lex divina vel ec­ clesiastica neglegatur. In hoc igitur casu Caesarius graviter peccavit et damnabilem commisit erubescentiam. R. 2. In altera occasione per se vix non idem dicendum est, videlicet excursionem illam non fuisse causam a lege ecclesiastica ex­ cusantem. Verum cum Caesarius ibi ostenderet voluntatem audiendae Missae et solum cederet timori ne amicus, a quo totum eius iter, non singularis tantum illa excursio, pendebat, offenderetur, ipsi non­ nihil indulgendum est. Communiter enim agnoscunt pro ratione ex­ cusante, si quis socium itineris sibi valde utilem debeat amittere: quod licebit ad nostrum casum, cum iter iam inceptum sit, applicare. Cf. 5. Alph., Th. m. III 328, qui ait: ,Excusatur etiam viator, si alias 188 De virtutibus et officiis erga Deum. — Virtus religionis. perderet expensas itineris, quas faceret socius; vel si graviores ex­ pensas subire deberet, si relinqueret occasionem illam ob Sacrum audiendum: vel si non esset securus in itinere sine comite; vel si societas illius multum eum sublevaret." An quaesitum 2“ R. 1. Pator ex potestate paterna itis habet filium minorem puniendi, etiam per detentionem seu inclusionem. Qnodsi talis poenae insta causa sit, fere non magis pater tenetur rationem habere impossibilitatis, in qua filius versetur, audiendae Missae, quam publica auctoritas in incarcerandis criminosis. Nihilo­ minus filius teneretur, si commode posset, tentamen facere, ut sincera emendatione promissa moveret patrem ad custodiam relaxandam. Tamburini, In decal. 1. 4, c. 2, £ 2, n. 4 haec habet: „Pater vel quivis dominus filium vel servum ob correctionem domi vel in cubiculo quasi in carcere inclusum retinet vel negat iis indumenta ipsorum statui convenientia, unde non possint exire ad Sacrum audien­ dum. An sicut excusatur ipse filius vel servus ob impotentiam, ut certum est, sic excusetur pater vel dominus? . . . Respondeo: Huic scrupulo quoad filium his verbis obviam it Fagundez, Eccl. praec. 1. 4, c. 5, n. 2: ,Aliquando possunt patres, si non omnino negare, saltem restringere et moderari filiis alimenta circa victum et vestitum ad tempus in poenam criminis, ut in posterum resipiscant, sine gravi eorum damno aut valetudine. Quod intelligendum est, etiam si filii ob vestitus negationem Sacrum non audiant diebus festis: quia parentes solum intendunt filiorum emendationem, non omissionem Missae, per accidens enim est, quod illam omittant; emendatio enim a parentibus intenta rationabiliter causa est ad utrosque, tam filios quam parentes, excusandos.1 Haec merito Fagundez, quae sunt etiam propter pari­ tatem rationis applicanda ad servum, subditum." Monet tamen postea idem scriptor similem rem prudenti examine a superiore esse pon­ derandam. R. 2. Magis etiam pater potest propter iustum timorem, ne filius malis sociis adiungatur, eum domi retinere, etsi propterea impediatur ab audienda Missa. Attamen si ipse eum sibi comitem iungere potest vel alii viro fido, quo removeatur periculum, quod bonis moribus filii timetur: nulla amplius exsistit causa, cur non admittatur ad ecclesiam Missamque audiendam. 367 DE VIRTUTIBUS ET OFFICIIS ERGA HOMINES. OFFICIA HOMINIS ERGA SE IPSUM. PROPRIAE VITAE CONSERVATIO VEL NEGLECTUS (I). Casus. (99) Mauritius periculoso tuinore laborans chirurgicae operationi subicitur. in qua. cum manus medici fallat, ei vulnus infligitur post aliquas horas letale, nisi hoc, at cum novo dolore post horas oriundo, curetur; ceteroquin eius conditio talis est, ut, nisi brevi moriatur, non ita multo post sub magnis cruciatibus vitam finire debeat. Qüaeritük num possit, neglecto illo vulnere, nunc mortem eligere. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Practice in tali operatione aegrotus solet 368 sensibus destitui, ut securius incisio fieri possit, ac propterea quaestio principalis est, quid possit debeatve facere medicus, si casu erravit, cum aegroti voluntas inquiri eiusque consensus exspectari non possit. Censeo igitur medicum omnino debere quam primum id quod erravit corrigere et reparare, atque aegrotum in tali statu, quantum possit, constituere, ac si non erraverit. Non enim obligavit se ad committen­ dum errorem, sed e contrario sese obligavit ad faciendam incisionem secundum artem medicam. Quod praestiterit, et tum tantum prae­ stiterit, si vulnus ex errore inflictum curaverit vel innoxium reddiderit. Confirmantur haec etiam magis, si, quae ipsi aegroto licerent, (piae non licerent, inquisiverimus. R. 2. Malum casu exortum, quod hic et nunc mihi mortem illa-369 turum est, non repellere est mediis ad conservandam vitam non uti; quod licet, si mediis extraordinariis opus est; non licet, si de ordinariis mediis agitur. Verum vulnus inflictum curare etiam cum aliquo dolore medium est ordinarium; si extraordinarii et ingentes dolores perferendi essent, non negarem posse id extraordinariis mediis aequiparari. Quod autem postea Mauritius magnos cruciatus passurus esse prae­ videtur, non est ratio cur hic et nunc liceat vitam finire. Debet enim divinam gratiam imploraro, ut patienter dolores ferat; sic enim occa­ sionem magni habebit meriti: ceterum vita futura Mauritii semper est in manu Dei, et quis scit num eum terminum attingat, in quo ex indicio medici magnos cruciatus incursurus sit. 190 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia hominis erga se. Quapropter timor cruciatuum futurorum ratio quidem esse potest Mauritio id eligendi, quod alias etiam eligere possit; non autem id, quod per se illicitum est. Si igitur vulnus nunc errore inflictum extraordinariis tantum mediis et cruciatibus curari potest, licebit mea opinione mortem praeeligere; alias non licebit. PROPRIAE VITAE CONSERVATIO VEL NEGLECTUS (II). Casus. (100) Anastasia monialis, cum peccati gravis falso accusaretur, pudore et summo vitae taedio afficitur. Ex quo taedio et desiderio vitae brevi finiendae ieiuniis studet se debilitare, austeritates omnes exercet quascumque sibi a superiorissa permittendas arte quadam impetrare potest, gaudetque quod vires paulatim sentiat deficere; periculoso ulcere laborans, cum medicus ad salvandam vitam cruris amputationem necessariam indicet, eam constanter, contra voluntatem superiorissae, reicit. A morbo isto praeter exspectationem restituta et post detectam erroneam accusationem ad longioris vitae desiderium revocata, e contrario omnia media ad vires reficiendas sibi deberi putat, fatigatquo superiorissam, ut mutationem aCris, balnea, lautiores cibos concedat, suicidii ream se habens, nisi omnem lapidem ad haec obtinenda moveat. Quaeritur 1“ quae sit obligatio curae habendae pro propria vita et per­ sona. 2° peccaveritne Anastasia desiderio et cura finiendae vitae. 3° quid dicendum de cura valetudinis, quam postea gerat. Solutio. 370 Ad quaesitum lm R. 1. Non licet directe vitam propriam ab­ breviare, seu ex motivo abbreviandae vitae quidquam facere; licet tamen ex iusta causa vitam indirecte abbreviare, videlicet ex motivo assequendi notabilis boni aliquid agere, quocum coniungatur aliquod periculum propriae vitae, illudque periculum mortis inducendae vel accelerandae licet spernere. R. 2. Tenemur vitam nostram mediis ordinariis conservare, non vero tenemur, generatim saltem, ad media extraordinaria. Priora enim neglegere aequivalet directae occisioni, posteriora non adhibere potius indirectae abbreviation! vitae aequiparatur. Quare nec tenemur incommoda adeo magna subire eo consilio, ut vitam nostram servemus; sed in tali casu generatim licebit se divinae providentiae committere. Cf. Th. m. Iu 730. 371 Ad quaesitum 2“ R. 1. Aliud est ex desiderio mortis aliquid facere vel omittere, quo mors adducatur, aliud nihil quidem talo com­ mittere, at inefficaciter mortem desiderare. Prius, ut ad Γ" dictum est, non licet : posterius, si ex causa non-iusta fit, etiam est illicitum ; si fit ex causa iusta seu proportionata, licitum vel etiam positivo honestum est. Propriae vitae cura. 191 R. 2. Si in assumendis ieiuniis aliisque poenitentiis motiva causa pro Anastasia est, ut vitam abbreviet, peccatur, idque graviter, si­ quidem notabilis vitae abbreviatio in eo casu non potest non intendi. Si vero causa motiva alia honesta subeat, atque probabilis abbreviatio vitae modica inde ori tura parvipenditur, immo concomitanter desideratur, peccatum non erit: nam in tali casu summum habetur indirecta mortis acceleratio, quam ex causa mortificationis permittere, maxime cum sit satis dubia, non est illicitum. R. 3. Verum etiamsi Anastasia solum concomitanter foveret de­ siderium mortis maturioris, peccaret nihilominus pergens in indiscretis austeritatibus, postquam animadvertisset austeritatibus assumptis vires ita consumi, ut carum exstinctio brevi esset timenda. Quamquam si sincere sub ductu oboedientiae etiam graviores exercet austeritates, non facile aliquid timendum est. R. 4. Ad amputationem cruris hominem religiosum oboedientia 372 quidem videtur facilius non tamen universim posse obligare; alias, nisi quis bono publico vel aliorum, quorum curam habet, levamini neces­ sarius sit, ad eiusmodi operationem subeundam minus etiam stricte obligatur. Quamquam enim talis operatio chirurgica nostris temporibus non amplius adeo extraordinaria est et ab aliis fortasse inter ordi­ naria media collocatur, puto tamen horrorem illum, quem incutit, et deformitatem, (piam secum fert, rationem esse, cur liceat aegroto eam repudiare et vitam suam divinae providentiae naturalique rerum cursui committere. — Nisi igitur superiorissa vi voti oboedientiae ob­ ligaverit — quod certe non est in casu, neque communiter fieri potest vel expedit (cf. Noldin, S. th. m. II10 326, qui cum Luyo, De iust. et i ure d. 10, n. 21, sentit ne superiorem quidem operationem valde acerbam praecipere posse, nisi aegrotus sit aliorum bono necessarius atque operationis successus moraliter certus) — : Anastasia nolens am­ putationem graviter non peccavit. Num concomitanti desiderio mortis peccaverit, pendet a modo et a resignatione erga divinam voluntatem: iniusta illa diffamatio, quam passa est, mortis desiderandae iusta qui­ dem causa non est, verum non ita videtur esse disproportionata, ut desiderium illud constituat peccatum mortale. Ad quaesitum 3m R. Cura valetudinis, quam postea Anastasia373 ostendit, est sane cxcessiva. Ad omnia illa media adhibenda vix ho­ mines divites capaces sunt, ipsos illos raro obligat affecta valetudo ad tam extraordinaria media: multo minus pauperes religiosos. Optime igitur ab Anastasia actum fuerit, immo ad id per se tenetur, ut se committat sanctae oboedientiae et curae superiorum. Quae ab illis putantur superflua vel nimia, Anastasia tuto relinquere potest et debet, etsi forte paulo citius vitam propterea finitura sit. Absurdae sequelae, quae fluunt ex admissa ista obligatione ad extraordinaria media, evidenter ostendunt Deum homines ordinarios non obligare ad ista omnia, quae Anastasia praetendit. Videlicet alio­ quin pauperes infirmi possent tuta conscientia ab aliis etiam invitis tantum sibi surripere, quantum sufficiat ad expensas illas faciendas: 192 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia hominis ergu se. quando enim agitur de cura vitae necessaria et obligatoria, bona ex­ terna huius mundi, ut theologi dicunt, fiunt communia. At quis est, qui sequelas illas non irrideat.' VASECTOMIA. Casus. (100 a) Lollius, medicus in publico nosocomio, homines perditos, qui procreaturi non sunt nisi prolem degenerem, per vasectomiam steriles reddit tum iussus a gubernio, tum rogatus ab ipsis illis viris, quo melius ipsorum libido re­ frenetur atque publicum praecaveatur malum degenerationis virium popularium. Quaeritur 1 sitne vasectomia collocanda inter mutilationcs leves an graves. 2“ liceatne sponte vasectomiam quaerere seu se illi submittere ex gravi causa. 3° possitne auctoritas publica eam iubere sive ut poenam delicti, sive ut medium arcendi a gente numerosos cives degeneres. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Mutilatio, cum proprio sensu sit abscissio integralis a corpore, inter gravem et levem melius distingui posse non videtur, nisi respiciendo ad mutilationem quae irregularitatis poenam inducat: quam quae inducit, certe gravis est dicenda; quae non inducit, levis. Communi autem iam sententia in causa irre­ gularitatis mutilatio habetur pro abscission© membri, i. e. eius partis corporis, quae specialem habeat functionem, i. e. oculi, nasi, manus, pedis; non autem pro abscissione partis membri, quae membri usum impeditiorem quidem reddat, at eius functionem non plene auferat, V. g. abscissio digiti vel auriculae. R. 2. Mutilatio, quamquam non adest formaliter nisi per abscissionem seu corporis truncationem, tamen habetur aeq nival en ter, quando membrum corporis propriam habens functionem redditur plane debilitatum seu inutile, v. g. oculi excaecatione, enervatione bracchii etc. R. 3. Quodsi in vasectomia spectatur formalis mutilatio, seu vulneratio qua talis, haec minima est; fit enim tantum scissio et tenuissima resecatio canaliculi vasis deferentis, quod vocatur, in geni­ talibus. Verum si effectum spectas, est gravissima laesio, quae gravi mutilationi aequivaleat. Quamquam enim vir coeundi facultatem plane retineat, non amplius emittere potest spermatozoida, quae veri seminis essentiale sunt, sine quibus secretiones quae emittuntur, etsi „partem * seminis nomines, tamen plane steriles sunt, neque veri seminis nomen merentur, ad generationem efficiendam plane ineptae. Facultate autem generandi virum privare non potest non esse laesio gravis. 373b Ad quaesitum 2m R. 1. Ex modo dictis indubie sequitur, homini non magis licere sibi inferre vel inferendam curare vasectomiam, quam quamlibet mutilationem. Hanc illicitam esse, idque ex rei natura graviter illicitam, expositum habes in Th. m. I11 n. 734, nisi fiat ad 373a Propriae vitae cura. — Vasectomia. 193 excidendum membrum inutile vel noxium et ad servandam ipsam personam seu eius vitam. Alias homo sibi usurpat ius in propriam sui personam, quod soli Deo competit. Ratio igitur deprimenda^ venereae excitationis, si, ut aliqui contendunt, haec excitatio re vera per vasectomiam minuatur, non magis causa est, ex qua liceat va­ sectomia, quam ex qua liceat castrationem facere. Minus etiam ratio, ut quis remoto periculo generandae prolis libidine frui possit, vasectomiam reddere potest licitam. R. 2. Neque ex eo licita evadere potest illa violenta corporis tractatio seu mutilatio, quod generandi facultas post factam vasec­ tomiam quolibet tempore restaurari per peritum chirurgum possit. Nam restauratio illa et supponit ipsam vasectomiam esse cautissime peractam et adesse chirurgum magna peritia et dexteritate praeditum. Alias enim aut possibilitas generativae facultatis restaurandae statim aboletur aut, manente theoretica possibilitate, summum periculum est, ne manus chirurgi fallat atque conatus restaurationis effectu destituatur. Refertur quidem (Americ. Eccl. Review XLV 720) medicum Americanum peritissimum restaurasse facultatem generandi bis in cane, semel in homine, apud quem canaliculi vasis deferentis occlusi fuerint per 20 annos ex morbo epididymitidis; immo vol. XLVIII. pag. 215 refertur, de novo 18‘” in canibus et felibus post peractam vasectomiam restaurationem perfectam contigisse: unde deducitur oc­ clusionem illam, etiam per vasectomiam inductam, non excludere restaurationem. Alii quidem medici hanc restaurandi potestatem in dubiam vocant. Verum, etsi res ista, hucusque nondum extra dubium posita, potuerit pro certa haberi, id rei naturam non mutat neque facit, ut vasectomia non sit gravis hominis laesio et aequivalens mutilatio: quam certissime non ipse homo, qui eam passus est, pro libitu quovis momento infectam reddere possit. Ad quaesitum 3“ R. 1. Quando de potestate publicae auctoritatis373c quaeritur, praestat primo quaerere, num directe se ingerere possit in causam generandi prolem. Fatendum sane est potestatis publicae multum intéressé, utrum posteritas sana et valida procreetur an degenerata et viribus exhausta. Verum inde non sequitur publicam potestatem posse huius rei curam sibi directe et immediate usurpare: alioquin curam non tantum omnis rei matrimonialis, sed etiam totius rei culinariae in toto regno immediatam et directam curam in se sumere deberet ! Circa matrimonia Christianorum dogmatice constat civilem auc­ toritatem non habere potestatem ullam quae eorum substantiam tan­ gat, neque ab illa impedimenta dirimentia statui posse. Circa matri­ monia non baptizatorum num civilis auctoritas habeat potestatem, res controversa est. Verum ne Ecclesia quidem suos arcet a matrimonio et prolis procreatione ex eo quod parentes prolem infirmam, defectuosam sint procreaturi, siquidem id in maius damnum cederet. Minus etiam civilis auctoritas id impedire potest. Multum autem valet, ut indirecte adlaboret in excolendis virtutibus et resecandis Mimkuhl, Casus conscientiae. I. Ed. 4. 13 194 I ij I! I μ I· , I Ii I I I u! i I I| I II ■1 1 ■j ■i || ■I M M| I® De virtutibus et officiis erga homines. — Officia hominis erga se. vitiis, quae non ad animi tantum, sed etiam ad corporis robur multum valent et quam plurimas causas degenerandae nationis e modio tol­ lunt. Quare imprimis religio Christiana atque Ecclesia tuenda et i u van da est. 373d R. 2. Neque contra responsum 1“ quidquam valet, si quis contendere velit, per vasectomiam hominem non impediri a contrahendo matrimonio, quippe quae non magis constituat impedimentum dirimens quam senectutem quae relinquat potestatem coeundi. Nam trans­ missa hac opinione, quam non constare puto, certe ea auctoritas, quae in essentiam contractus matrimonialis nihil potest, neque in finem matrimonii primarium quidquam potest statuere, seu non potest ad hunc finem eliminandum homines steriles reddere. Nimirum quod dicitur de analogia matrimonii senum et matri­ monii hominis per vasectomiam sterilis effecti, haec analogia non est completa. Dicitur tum apud senes tum apud homines vasectomiam passos non reperiri in semine spermatozoida eamque esse causam sterilitatis. Verum id in viro sene non est certum : inventa enim sunt, testibus medicis, in hominibus cuiuslibet aetatis senilis aliquando spermatozoida, etsi forte defectuosa et magis inertia; quae per vasec­ tomiam plane excluduntur. Dein defectus ille in homine sene natura­ liter inductus est, per vasectomiam inducitur violenter et contra ordinem naturae. Neque plane sequitur ex eo, quod defectus natura­ liter exortus non constituat impedimentum matrimonium dirimens, eundem defectum violenter inductum impedimentum non constituere. Fateor analogiam satis perfectam haberi inter matrimonium fe­ minae, quae passa sit excisionem uteri et ovariorum, et matrimonium viri, qui subiit utramque vasectomiam. Mulieris eiusmodi excisae matrimonium ineundum aliquoties quidem validum declaratum est; at dicunt non pauci, id propterea declaratum esse, quod non fuerit excisio plena, ita ut prolis conceptio multum quidem difficilior, sed non impossibilis redderetur. Quodsi haec fuit ratio, planum est nihil concludi posse pro valore hominis vasectomiam passi1. Immo in hac re si publicae auctoritati potestas directa concedatur, habes potestatem disponendi de hominis facultate generandi, adeoque de bono hominis, cum ipsa individual! persona ita conexa, ut vix non sit potestas disponendi de ipso homine: quam publicae auctoritati concedere plane absonum esse cuilibet patet. 373c R. 3. Restat ut inquiramus, num possit auctoritas publica vasectomiam decernere ut poenam. Quodsi ex hac ratione potestas 1 Verum cum in particulari casu matrimonium permissum esse certo constat etiam in sumptione excisionis plenae, de quo I. Ii. Ferreres S. J. in opusculo ,De vasectomia duplici necnon de matrimonio mulieris excisae, Matriti 1913 *, alii iam censent defectum sterilitatis solummodo attendi ex parte viri : quam, si in eo certa «it ita ut ex eius parte in coitu desit elementum ad generandam prolem necessarium, inducere censent impedimentum dirimens impotentiae; ac proin vasectomiam non minus constituere impotentiam quam castrationem, idque ex ipsa lege Sixti V de eunuchis plane colligi. Cf. De Smet in Americ. Eccl. Review, Sept. 1912: cuius sententiae plane assentior; praeterea Ferreres in opusculo mox laudato. Propriae vitae cura. — Subire mortis pericula. 195 huius mutilationis petitur, ab ea sane quam maxima pars eorum qui prolem procreaturi non sint nisi degenerem, excludi debent. Quam plurimi enim non ex personali crimine, sed ex hereditaria infirmitate in ea conditione constituti sunt; at poena non debetur nisi propter culpam propriam. Quare in hoc casu respiciuntur solum ii, qui crimen publicum commiserint contra bonum commune, imprimis crimina luxuriae eaque qualificata. Certum enim est non quodlibet luxuriae delictum a publica auctoritate civili poenis subici posse. Verum ne in hoc casu quidem vasectomia erit poena apta. Poena debet esse afflictiva ideoque in infligendo dolore aut in privandis bonis consistere. Verum vasectomia dolorem infert minimum, ideoque ut dolorem infligens est poena gravium criminum inepta. Ut bonorum privativa sane non est minima quidem in se spectata, at in aesti­ matione eorum, qui illa „poena“ afficiuntur, non est privatio, sed assecutio bonorum : fit enim, ut hoc modo impune libidine frui possint neque ullum onus habituri sint, quod alioqui ex procreatione et edu­ catione parentibus oritur; quod eo magis rationem poenae exuit, si verum sit illis hominibus per vasectomiam sterilibus factis liberum esse matrimonium valide et licite inire. Unde concludimus publicae auctoritati nullo modo competere potestatem vasectomiam iubere, adeoque aliis plane viis occurrendum esse periculo, ne nativitate prolis infirmae atque hereditaria labe infectae vires et vigor nationis degenerent. PERICULA MORTIS SUBIRE. Casas, (ιοί) Nemesius miles vitae pertaesus in se ipsum manus inicere non audet, verum in re militari quaerit occasionem cum honore decedendi. Quare petit facultatem incendendi et explodendi navem hostilem. Praeter exspectationem servatus, cum a sodalibus lascivis puella impeteretur, eam cruente defendit, et cum a sodalibus ipse invaderetur, ne eos cogeretur occidere, cum summo periculo ex alta fenestra prosilit; at crus quidem, sed cervicem non fregit. Sanitati restitutus pericula maritima subit, in quibus mox naufragium passus tabulam i am arreptam socio cedit, atque undis se committens optatum vitae finem invenit. Quaeritur 1° licueritne Nemesio illa pericula subire. 2° num peccaverit, quod taedio vitae ad ea pericula subeunda permotus sit. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Abstraction© interim facta a motivo, 374 quo Nemesius ducitur, licebit militi etiam cum certo mortis periculo aliquid facere, quod ad victoriam causae iustae et ad frangendas vires hostiles multum confert. Ergo Nemesius, etsi praeviderit pro­ priae vitae interitum, potuit navem hostilem incendio et explosioni dare. Cf. Th. m. 111 737; S. Alph., Th. m. 367. 18· q 196 De virtatibus et officiis erga homines. — Officia hominis erga se. R. 2. In secundo casu Nemesius primum bene egit defendens puellam innocentem a lascivis iuvenibus, idque etiam, si necesse fuerit, cruento modo: licet enim pudicitiam sive propriam sive alienam cruente defendere. Neque illicitum erat propter alienam defensionem propriam vitam periculo subicere. Dein agebatur de propriae vitae defensione contra iniustos ag­ gressores. Quam suscipere licet quidem, sed obligatio generatim non est. Possum enim parcere vitae aggressoris, maxime cum valde pro­ babile sit eum cum morte temporali simul incursurum esse, utut ex sua culpa, mortem aeternam. Hinc Nemesius culpandus non est, cum noluerit prosequi cruentam defensionem, sed potius ipse occumbere. At, si hoc licuit, licuit a fortiori pro certa morte ab aggressoribus inferenda eligere periculosum saltum a fenestra, qui ex se non ne­ cessario mortem inferret, sed probabiliter tantum. R. 3. In tertio casu secundum sententiam practice omnino pro­ babilem Nemesius licite cessit alteri tabulam, vitam alienam prae­ ferens propriae. Cf. Th. m.11 737. 375 Ad quaesitum 2m R. 1. Practice loquendo Nemesius dici nequit reus gravis peccati. Nam actiones illae, quas assumpsit, habebant ex circumstantiis rationabilem causam et finem, ob quem prosequen­ dum suscipi poterant, et quem sine dubio Nemesius proxime re vera prosecutus est. Attingere seu procurare bonum publicum magni mo­ menti vel bonum magnum privatum hominis innocentis erat finis actionum Nemesii. Hic finis est natura sua et erat Nemesio causa motira, cur periculosas actiones susciperet; desiderium finiendae vitae non erat causa sed occasio, vel causa impellens, non motiva, cur se ad actiones periculosas ex causa licita suscipiendas accingeret. R. 2. Neque hoc desiderium moriendi gravem deordinationem continet; nam secundum ea, quae in casu enarrato apparent, illud gessit cum subordinatione erga divinam voluntatem. Adfuisse autem hanc erga Deum subordinationem ex eo videtur patere, quod ausus non sit contra legem divinam desiderium illud implere, sed studiose quaesierit eos modos implendi, qui cum divina lege possint componi. R. 3. Utrum desiderium illud moriendi seu vitae propriae tae­ dium fuerit veniale peccatum an nullum, pendet a motivo, cur tae­ dium illum foverit. Si enim in causa erat desiderium vitae aeternae et cognitio periculorum huius vitae, quibus fortasse experientia doctus difficulter sese expedire posse putabat, cum nunc cum conscientiae pace se decessurum esse speraret: tale motivum nullatenus pecca­ minosum erat, sed bonum et honestum. Si vero mala terrena levia taedium illud gignebant et sustinebant: ab aliquo veniali peccato ignaviae immunis non erat Nemesius. Cf. Th. m. In 739. WAMOR INCIPIT AB EGO.Casus. (102) Dismas, medicus solus in loco suo, in suo munere multa animae pericula subit et non obstante usu mediorum contra relapsum non raro in peccatum Curn vitae propriae spiritualis. 197 labitur; similiter Didacus confessarius. Neuter officium suum dimittere potest sine gravi corporali vel spirituali detrimento aliorum. Quaeritur quid caritas eos iubeat, quid iis permittat. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Ordo caritatis postulat, ut Deus divinaque 376 amicitia omnibus praeferatur; quare nihil umquam est, ne universi quidem mundi aeterna salus, propter quam liceat — si esset possibile, nam re ipsa impossibile est — Deum offendere, ne leviter quidem, multo minus mortaliter. R. 2. Post Deum homo se ipsum ceteris magis diligere debet quoad bona spiritualia necessaria. Quare etiam hominem lex caritatis erga se ipsum prohibet, quominus possit Deum offendere vel gravi peccato eius amicitiam amittere seu huius amissionis occasioni formaliter proximae sese exponere eo line, ut aliis in bonis quamvis ne­ cessariis subveniatur. R. 3. Nihilominus, cum periculum peccandi de se nondum sit peccatum, fieri potest, ut propter necessitatem proximi periculo pec­ candi etiam gravi debeam me exponere, adhibitis tamen mediis, quae periculum illud ex proximo faciunt remotum. R. 4. Quare dicendum est ad casum: Si re vera Dismas et Di­ dacus non obstantibus remediis semper relabuntur — quod cum fideli usu remediorum vix possibile est — . cum per se non exsistat tanta, eaquo extrema, necessitas aliorum, potius munere se abdicare quam in proximo peccandi periculo manere debent. Nihilominus si quando in singularibus casibus occurreret extrema alicuius necessitas, saltem si esset necessitas spiritualis, cui aliter non subveniretur, deberent huic auxilium ferre, concepta firmiore spe protectionis divinae et adhibito sufficienti remedio contra periculum, quod evitare in tali casu impos­ sibile non erit. Cf. Th. m. I11 742; S. Alph., Th. m. II 26. CARITAS ERGA PROXIMEM. OFFICIUM CARITATIS EIUSQUE LAESIO GENERATIM SUMPTA. ACTUS INTERNUS CARITATIS IN PROXIMOS. Casus. (103) Medardus neo-confessarius incidit in thesin 10 ab Innoc. XI proscriptam: ,Non tenemur diligere proximum actu interno et formali? Quare timet ne contra officium procurandae integritatis confessionum deliquerit, quoniam de neglecto actu formali diligendi proximi numquam interrogavit. Nunc autem, cum omnes de hac re examinet, alii respondent se propinquos et amicos dilexisse, extraneos se non curasse, alii turbantur de laesa lege divina: quibus Medardus pro implenda divina lege iniungit, ut frequenter fundant preces illas liturgicas, quas Ecclesia in die Parasceves pro diversis hominum generibus eorumque necessitatibus Deo offert. Quaeritor 1 quae sit obligatio internae et formalis dilectionis proximorum. 2" sitne recta et iusta illa Medardi ratio agendi. Solutio. 377 Ad quaesitum Γ" R. 1. Ille actus internus et formalis, qui sit necessarius, non intelligitur actus, qui formaliter in singulos homines feratur. Impossibile sane est nos omnes homines singillatim diligere. Sed actus dilectionis praeceptus intelligitur ita, ut aliquando formaliter adesse debeat actus erga proximum internus, non sufficiat actus mere externus opitulationis, qui nulla interna benevolentia feratur. In quosnam autem homines internus amoris actus ferri singillatim debeat, non ex illa thesi, sed aliunde desumendum est. R. 2. Nisi specialis ratio occurrat, sufficit omnes homines universim sumptos interno amore prosequi. Qui vero attente ex animo recitat v. g. Pater noster neque proximum quempiam excludit, ipsis his verbis formaliter diligit actu interno omnes homines. R. 3. Qui autem propter specialem necessitudinem cum certis personis vel propter eorum indigentiam certos homines singulariter honorat vel iuvat, si ordinate procedit neque violenter internum affec­ tum intercludit, non potest non. aliquando saltem, interna et formali dilectione etiam in ipsos eos singillatim ferri. Caritas interna et externa opitulatio. 199 Hoc igitur modo abundanter satisfit praecepto, quod ex proscripta illa thesi constat exsistere. Cf. Baller ini-Palm., Opus th. m. II. n. 153. Ad quaesitum 2“ R. Valde imprudenter egit Medardus ita con-378 scientias vexando. Nam qui alioquin paululum christiane vivunt ne­ que positiva odia gerunt, sine ullo dubio praecepto illi satisfecerunt: neque enim tempus, quoties praeceptum illud urgeat, accuratam habet determinationem. Qui vero adeo irreligiose vixerit, ut numquam oraverit Deumve amaverit, primo ad peculiare praeceptum interne proximum amandi sane vix attenderit, et si hac in re peccaverit, prudens confessarius illa peccata satis colliget ex reliqua poenitentis accusatione, praeser­ tim ex diuturna omnis devotionis exercitii omissione. — Quare preces illas liturgicas orare frequenter pium quidem exercitium erit, attamen obligatio non erit. ELEEMOSYNAE OBLIGATIO. Casus. (104) Eulalia, vidua ditissima, pauperes mendicantes ad ianuam eleemosynam petentes relegat, publica tabella affixa, quod se adiunxerit associationi bene· factrici; neque, si alias colligantur pecuniae pro certis necessitatibus, vult contribuere, siquidem tributa excessiva solvere debeat, quorum pars cedat administration! pro pauperibus communitatis. Alia femina, eius amica satis etiam dives, in tributis quidem solvendis non sistit, sed aliquando etiam in arcam in ecclesia expositam pro pauperibus aliquam eleemosynam conicit; ceteroquin nihil vult contribuere. Quaeritur 1° quae sit obligatio dandae eleemosynae seu subveniendi neces­ sitatibus alienis. 2° quid de dictis agendi modis dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. In genere haec obligatio alienis necessi-379 tatihus succurrendi gravis est, ita ut ii, qui possint nec faciant, mor­ taliter peccent, ut patet ex sententia iudiciali quam Dominus Noster se pronuntiaturum esse minatus est. Cf. Mt 25, 41 sqq. R. 2. Haec gravis obligatio imprimis exsistit, quando quis oc­ currit in extrema seu quasi-extrema necessitate positus: cui quilibet, qui sine incommodo relative gravi potest, tenetur succurrere, nisi ad­ sit qui melius possit et re ipsa succurrat. R. 3. Extra hanc necessitatem gravis obligatio non aderit, nisi pro iis, qui vere superflua habent: pro quibus utique obligatio gravis statui debet non quidem relate ad singulos vel certos pauperes, tamen in genere, ita ut aliquando saltem occurrentibus necessitatibus pau­ perum, sive gravibus sive ordinariis, succurrant. Quantitas autem, quae in causas pias vel pauperum erogari debeat, difficulter deter­ minatur; sunt qui putent saltem 2% ex annuis reditibus esse elar­ giendas: sed hoc est incertum. 200 De virtutibus et officiis erga homines. Caritas in proximum. Ii. 4. Manet tamen in aliis etiam frequentioribus causis obligatio aliqua venialis. Haec enim adest etiam in singulis necessitatibus non extreme quidem sed ordinarie gravibus pro iis, qui commode possunt; praeterea ut non in singulis quidem casibus occurrentibus sed ali­ quando eleemosyna detur, obligatio venialis est, etsi solas communes necessitates spectas atque quoad largitionem eos respicis, qui non superflua quidem, sed sibi suisque sufficientia possident. 380 An quaesitum 2“ R. 1. Eulalia parum pie et christiane agit. Quamquam enim quoad eos, qui ostiatim mendicant, quandoque opus est discretione, ne otiositas et vitium foveatur, tamen indiscriminatim omnes repellere duritiem sapit; neque haec omnino aufertur eo, quod in commune aliquid pro necessitatibus pauperum conferatur. Gravis autem peccati Eulalia obnoxia non erit, nisi in raro aliquo casu ex­ tremae necessitati occurrenti nolit succurrere. R. 2. Tributa excessiva, quae solvere debeat, ratio non sunt cur omnino excusetur a succursu aliter praestando. Verum si nota­ bilis pars tributorum publica auctoritate indictorum pro pauperibus applicatur, haec utique ratio est cur gravis peccati eum non possimus damnare, qui, seclusa necessitate quasi extrema, amplius aliquid vix vult impendere. R. 3. Simile quid dic de Eulaliae amica. Potius igitur quam se­ veriore conscientiae exstimulatione aliis moti vis christiania eiusmodi homines inducendi sunt, ut largius indigentibus succurrant, proposito merito et praemio, quod Christus D. misericordibus promittit, et ex­ posita propria indigentia spirituali, cui melius et efficacius provideri non possit nisi misericordia larga et effusa: nam „beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentar“ (Mt 5, 7), et „eleemosyna a morte liberat, et ipsa est, quae purgat peccata, et facit invenire misericordiam et vitam aeternam ** (Tob 12, 9). ORDO CARITATIS. Casus. (105) Quadratus, qui sat magnas divitias sibi collegerat, divina gratia tactus saeculo renuntiaro ordinemque religiosum intraro vult. Antea autem vult bonis suis se exuero. Habet quidem fratres atque remotiores cognatos gravi necessitate pressos, sed timet ne isti postea ingrati exsistant ; quare, iis praetermissis, partem amicis suis non indigentibus titulo gratitudinis tribuit, reliqua piis institutis missionum inter infideles relinquit. Qüaeritür 1 qui ordo caritatis servandus sit in sublevatione aliorum. 2“ rectene Quadratus egerit. Solutio. 3Ί Ai> quaesitum 1 R. 1. In extrema necessitate, saltem spirituali, haec ipsa maior necessitas est, quae prae aliis sit consideranda: alioquin si plures fuerint in extrema necessitate, neque omnibus succurri Ordo caritatis. Correctio fraterna 201 possit, niaior coniunctio attendi debet. Idem fere valet in extrema necessitate corporali. R. 2. In gravi necessitate gravis obligatio erit proxime cognatis, filiis, parentibus et fratribus, prae aliis subvenire. R. 3. In necessitate ordinaria et levi aliae coniunctiones seu re­ lationes, ut spiritualis conjunctionis, amicitiae etc., sine peccato prae­ feruntur. Cf. Th. m. I11 758sqq; S. Thom., S. th. 2, 2, q. 26, a. 8. Ad quaesitum 2” R. 1. Non omnino recte egit Quadratus. Si 382 fratres habet gravi necessitate pressos, iis prae aliis in tantum subvenire debuit, ut gravis non amplius esset necessitas. Quod, quando de bonis testamento relinquendis agitur, gravem esse obli­ gationem habes ex S. Alph , Th. m. III 946; unde concludi debet etiam in nostro casu, quo Quadratus bônis suis se exuere vult, hanc esse obligationem gravem. — Fundatus timor, si exsistat, ne sint in­ grati, ratio quidem esse potest, cur ultra necessaria Quadratus nihil det, sed in alias causas pias impendat, non autem ratio, cur nihil conferat. R. 2. Reliquis cognatis non tenebatur sub gravi aliquid dare; immo sine peccato ullo potuit alias causas necessitatis eligere, ut fecit, conferens bona sua missionibus exteris, quo sublevari possit necessitas tum missionariorum temporalis, tum spirituali necessitati infidelium satis gravi succurratur. R. 3. Neque culpandus est Quadratus, quod titulo gratitudinis aliquam partem amicis contulerit. Attamen si erat summa valde no­ tabilis, non egit secundum evangelica consilia, quae profiteri intendit; haec enim pauperibus seu indigentibus bona distribuenda suadent. Immo quod amicos, ctsiamsi titulo gratitudinis, praetulerit cognatis remotioribus gravi necessitate pressis, ita ut his nihil daret, a pec­ cato veniali non erat immune. Cf. £ Alph. 1. c. CORRECTIO FRATERNA. Casus. (106) Caius in publico hospitio videt complures viros ex itinere eo con­ gregatos mensae assidere, quos ex signo crucis quod faciunt pro catholicis agnoscit, at quos ex inscitia legem abstinentiae non servare indicare debet: monere ex respectu humano non audet; sicut neque contradicere audet, sed cum signo complacentiae acceptat, cum hi viri in conversatione, quam cum iis habet, res diffamatorias narrant et contra religionem et bonos mores loquuntur. Etiam silentio premit, cum ex conversatione cognoscat aliquem ex hospitibus in eo esse, ut filiam suam locet in magnae urbis nobili hospitio ipsi commendato, quod Caius certo novit esse lupanar. Postea Caius, cum confitetur, se accusat de correctione fraterna aliquoties neglecta. Quaeritur 1° quae sit obligatio correctionis fraternae. 2' quamnam in singulis casibus Caius habuerit obligationem. 3° num satisfecerit illa accusatione in confessional). 202 De virtutibus et officiis erga Deum. — Caritas in proximum. Solutio. Ad quaesitum Γ R. 1. Obligatio correctionis fraternae gravis quidem evadere potest, eaque in superioribus relate ad subditos suos gravis est, etiamsi cum notabili incommodo sit coniuncta, si tamen cetera requisita adsunt. R. 2. Si officium non habeo, ut mihi privatim monere gravis sit obligatio, debet 1. constare de proximi gravi peccato commisso vel peccati committendi periculo, 2. adesse necessitas quaedam meae ad­ monitionis, ita ut improbabile sit sine me reum se esse emendaturum. 3. adesse spes probabilis fructus, 4. abesse pro me incommodum re­ lative magnum, saltem quando agitur de peccato plene voluntario alterius impediendo. Cf. Th. m. I11 769; S. Alph. 1. c. II 38. 383 Ad quaesitum 2m R. 1. In primo casu agitur non de peccato formali, sed de materiali tantum, illudque contra legem tantum hu­ manam: in quo casu homini privato vix incumbit obligatio monendi alios etiam sibi notos (Th. m. I 74); multo minus homines ignotos, eosque fortasse dispensatos, sine certa spe fructus et fortasse cum maiore scandalo. Accedit grave onus fore, si quis homo privatus omnes alios de transgressione eiusmodi legum monere vellet. Omnino igitur excusatus erat Caius ab obligatione correctionis fraternae. 385 R. 2. In secundo casu non solum agitur de fraterna correctione, sed etiam de vitandis scandalo et conniventia cum peccato aliorum. Imprimis igitur videri debet, num Caius silentio suo annuere visus sit impiis sermonibus contra fidem vel graviter contra bonos mores offendentibus, atque etiam num alii interfuerint, quos pervertendi ad­ fuerit periculum, quos Caius autem ab illo periculo auctoritate vel doctrina potuerit eripere. Si ita est, Caius silentio graviter peccavit atque respectum humanum debuit vincere. Si vero hae rationes abfuerunt, atque ipse silentio suo non solum non approbavit, sed potius displicentiam ostendit, non peccavit silendo. Neque convenit obvios quosque monere. Immo etiamsi — non in sermonibus contra fidem, sed — in ser­ monibus lascivis non ex complacentia, sed ex quodam pudore subrisit, non censetur graviter peccasse, nisi sit homo magnae auctoritatis atque hoc agendi modo sermones graviter lascivos promoverit. Simile quid dicendum est de sermonibus diffamatoriis : in quibus graviter non peccavit, nisi sua agendi ratione causa fuerit, cur gravis diffamatio fieret vel protraheretur. Immo in hac re positive contra­ dicere, maxime coram hominibus ignotis, raro erit prudentiae; ne­ gative se habere plerumque sufficit omnino, ut omne peccatum pro­ prium evitetur. Ceterum saepe difficile est indicare, num illicita diffamatio adsit. 3?θ R. 3. In tertio casu agitur de peccatis futuris praecavendis gravique periculo propulsando ab iis, qui videntur ex inscitia in gravissi­ mum periculum inviti irruere. Quos monere seu instruere sane gra­ vis obligatio est. etiam cum incommodo eius qui monet. Aliter res 384 Coiiectio fraterna. — Denuntiatio. 203 fuerit, si supponi debeat pericula ista et peccata non ab invitis, sed a volentibus quaeri. Nam monitio in priore illo casu valde pro­ babiliter innocentes a gravi necessitate spirituali ereptura est; in altero non ita. Ad quaesitum 3“ R. Caius non bene confessus est; sed debuit387 particulares circumstantias neglectae correctionis fraternae manifestare; videlicet se ad misisse sermones contra fidem et bonos mores (vel etiam diffamatorios), atque se omisisse monere eum, qui ignarus filiam suam locaturus fuerit in lupanari. Aliter enim confessarius indicaturus est illum neglectum esse pec­ catum vel nullum vel veniale, cum sola correctio fraterna raro gra­ viter obliget. Verum in nostro casu ultima causa intulit vix non certe gravem obligationem, ita ut Caius graviter peccaverit; penultima pro circumstantiis grave Caii peccatum continebat non solius neglectae fraternae correctionis, sed cooperationis positivae ad aliena peccata et scandali tertiis fortasse dati. CORRECTIO VEL DENUNTIATIO. Casus. (107) Melania ancilla animadvertit Annam filiorum gubernatricem noctu iuvenem quondam in cubiculum admittere atque cum parvis filiis familiae ali­ quando inhoneste agere. Cum Melania sedulo claudendo ianuam iuvenem illum impedire velit, Anna, quae in domus gubernatione maximam partem habet, ei gravia mala minatur, si denuo ianuam obseret vel si quidquam mali de se loquatur. Quaeritur num Melania propter metum Annae crimina silentio premere possit. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Quod ad peccatum cum iuvene illo attinet, 388 tenetur quidem illi obsistere claudendo ianuam suo tempore, si ei haec cura a domina vel domino commissa est; nam officii neglectus hac in re esset positiva cum Annae peccato conniventia. Si vero haec cura Melaniae non est commissa, tenetur etiam, si potest sine suo damno vere gravi peccata illa impedire; si autem praevidet efficaciter rem se non posse impedire vel se damnum vere grave non evasuram, cum tanto incommodo ad correctionem non tenetur. Attamen, si dominus et domina sunt homines catholici timoratae conscientiae, adeo difficile vix videtur esse hos ita monere, ut vel Anna ne scire quidem possit, quisnam rem indicaverit, vel eius minae erga Melaniam inefficaces reddantur. R. 2. Multo minus Melaniae silentio premere licet, quod pueri 389 vel puellae familiae ab Anna seducantur ad turpia. Agitur enim de gravissimo damno spirituali ab innocentibus et simplicibus avertendo. Timor igitur incommodi vel damni etiam non levis silentium excusare 204 D‘* virtutibus et officiis erga homines Caritas in proximum. nequit. Ceterum qui erunt parentes, qui haec denuntiantem contra tantam corruptricem non defensuri sint? Si autem propter singulares circumstantias Melania praevideret sibi efficacem delationem fore impossibilem, seque nihil effecturam esse nisi odium et persecutionem contra se: nihil relinqueretur, nisi ut moneret pro posse ipsos pueros vel puellas, atque aptam occasionem exspectaret, quo sive per se sive per alios efficacius posset monere, v. g. per parochum vel per personam vicinam dominae amicam. SIGNA DILECTIONIS INIMICO DEBITA. Casus. (108) Titius, a Caio graviter offensus, brevi omnino post ab obvio salutatus non resalutat; in quotidiana recitatione orationis dominicae eum a communibus precibus vult positive esse exclusum, eo quod non teneatur quotidie pro in­ imico orare, proponit tamen feria VI in Parasceve eum includere; aliquando etiam orat, ut Deus Caium infortuniis et morbis vexet, quo facilius perveniat ad agnoscendam iniuriam a se factam. Quaeritur 1' quae sit obligatio diligendi inimicos. 2’ quomodo Titius sua agendi ratione peccet. Solutio. Ab quaesitum 1 R. 1. Ante omnia excludi debet affectus odii seu desiderium, ut inimico accidat malum, prout ipsi malum et mo­ lestum est. Qui affectus voluntarius, nisi parvitas mali desiderati excuset, mortale peccatum est. A quo distinguitur : desiderare inimico malum 1. quo emendetur, 2. ut desinat nocere aliis vel mihi, 3. ut secundum publicae iustitiae ordinem puniatur, 4. ut pro poena ei im­ ponatur aliqua proportionata satisfactio mihi praestanda. Qui omnes affectus ex se quidem mali non sunt; nihilominus affectus sub 3 et 4 periculosi sunt atque facile vel oriuntur ex affectu odii initio Responsi notato, vel in eum desinunt, sicque facile evadunt mortalia peccata. 391 R. 2. Offensori petenti positive veniam etiam dari debet; quam­ quam necesso non est remittatur reparatio damni illati vel iniuriae quaedam satisfactio. Sed si hanc offensor praestare vel paratus est vel non potest dare, elargienda est venia, ut exstincta appareat per­ sonalis offensa. R. 3. Etiam positive debetur inimico dilectio, i. e. tum internus affectus, saltem quatenus includitur in communi affectu dilectionis erga omnes homines, vel erga omnes, qui sint in eadem conditione acsi inimicus non fuerit; tum externa signa communia secundum of­ fendentis erga offensum relationem. Quare excludi nequit inimicus ab iis caritatis actibus, qui sive omnibus in simili conditione versantibus hominibus debentur sive libere erga eos exercentur. R. 4. Signa illa, quae spectata conditione inimici sunt singularia et familiaria, ei non debentur: sed haec vel continuare vel incipere virtutis est ultra debitum. 390 Caritas inimicis debita. 2·.»5 Λυ quaesitum 2"‘ R. 1. /Resalutatio generatim quidem debetur, 392 quia commune signum caritatis est, eiusque omissio erga graviter in­ fensum regulariter pro peccato mortali haberi debet. Cf. Tamburini, In decal. 1. 5, c. 1, n. 14. — Nihilominus resalutatio omissa, non repetitis vicibus, sed immediate post acceptam gravem iniuriam. nisi offensus interne coquat odium gravo et vindictam, mortalis peccati nondum incusari potest. In tali enim circumstantia prudenter pro signo iusti doloris, non necessario pro signo odii habetur. Ex hoc igitur capite Titius excusari potest. R. 2. Minus etiam omissio salutationis (i. e. non praeire salu­ tando) statim pro gravi peccato habenda est. Videri enim debet usus regionis et ipsa quae inter offensum et offensorem intercedat relatio. Si salutare alterum est signum ordinarium, diu ab eo abstineri ne­ quit; aliter iure haec omissio habetur pro signo odii. Et quamquam offensoris est primo salutare, saepe tamen in inimicitiis mutua fuit offensio neque satis discerni potest inter offensorem et offensum, cum uterque putet sibi iniuriam esse factam: quare in tali casu post ali­ quod saltem tempus unus et alter urgendus est, ut quaerat occasionem salutandi vel alloquendi vel etiam per intermedium reconciliationi" tentandae. Cf. Noldin, S. th. m. II 81—85. R. 3. Excludere Caium positive a communicatione precationis per 39; se grave est peccatum. Verum quidem est non exsistere obligationem strictam quotidie pro inimico orandi; at exsistit obligatio, ne eum. si oro, a communi oratione excludam. Similiter non exsistit de­ terminata obligatio omnibus civibus indigentibus certam portionem annonae distribuendi, sed. si, cum distribuas omnibus, inimicum ex­ cludas, peccas. Cf. Tamburini 1. c. i; 3, n. 17: „ Licet orare, stipem elargiri, legata distribuere non tenearis; tamen posito quod ea ex­ hibes, perspicuum esset indicium odii, si nolles aliquem ex illis ad­ mittere. Quodsi beneficium pro omnibus non sufficit, tunc profecto amicos praeferes sino culpa: ita S. Thom., S. th. 2, 2, q. 25, a. 9. Id enim non est signum clarae inimicitiae, sed ad suminum non-amicitiae: at signa positivae amicitiae ostendere ex consilio quidem, non vero ex obligatione tenemur. Unde etiam fit, ut positive orare ex praecepto pro inimicis non obligeris: hoc enim solum est de consilio, cum ad vitandum mortale sit satis in communi oratione illum non excludere; nam sic virtualiter includitur.' Titius igitur proponendo postea quidem actum dilectionis erga inimicum bene agit, immo fortasse plus quam strictae obligationis est proponit facere; nunc vero eum excludens a recto deviat. — Immo agendi ratio Titii certe pro gravi peccato habenda esset, si propositum postea pro inimico orandi non positive conciperet. Quia vero iam nunc id facere proponit, inimicum re vera a communione orationis non excludit, utut non nunc vult pro eo orare, sed potius eum ad communionem spiritualium bonorum affectu admittit: quo ostendit odii affectum abesse. Hinc graviter peccasse dicendus non est. 206 De virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. R. 4. Quod dein Titius orat, ut Deus Caiuni malis immissis ad cognitionem et emendationem peccati permoveat: in se quidem et theoretice re spectata peccaminosum non est, immo, si sincere con­ cipitur desiderium conversionis inimici, est actus virtutis. Nihilominus oratio illa Titii practice est valde suspecta, maxime cum in facinore Caii Titius non tam Dei offensam quam suam iniuriam videatur re­ spicere. Ne igitur illa oratio transeat in desiderium malorum erga Caiuni. quatenus Caio mala sunt, excitandus est Titius, ut in ora­ tionibus illis omittat cupere mala Caio immittenda, sed, Deo relinquens modum, oret simpliciter pro Caii conversione. 394 INIMICITIA AUT LEVIS INDIGNATIO. Casus. (109) In monasterio quodam monialium duae ex illis post rixam aliquam, om­ nibus advertentibus, per multos annos numquam invicem se allocutae sunt. Dubitat earum confessarius, an in peccato mortali versentur, et obstinate in animo concepto persistentibus deneganda sit absolutio et S. Communio. — Ita fere Tainburim 1. c. § 3, n. 28. Qüaeritvr quid de tali aversione sit indicandum. Solutio. 395 Ad quaesitum R. ipsis verbis eiusdem auctoris: ^Equidem, si per aliquam hebdomadam post rixam a colloquendo abstinuissent, non condemnassem de mortali; quia praesumi tunc potuisset exspectari interim, ut ira defervesceret, utque captaretur loquendi prudentior occasio, vel quid simile. Unde non statim cessatio locutionis indicari potuisset odii signum. Eodem recidisset, si per aliquod non valde longum tempus rarissimae se obtulissent sermocinandi occasiones. Nunc vero, cum haec non supponas, puto esse distinguendum. Et si quidem causa rixae fuit de re levi, ipsaque rixa fuit levis, erit, quantum ex hoc capite odii vel scandali, haec omissio loquendi a mortali excusanda: (esto sit venialis, et ex alio capite, v. g. ex gravi contemptu vel simili, possit esse peccatum mortale). Ratio est, (plia tunc, maxime in timoratis, non praesumitur id oriri ex odio gravi. At si causa rixae fuit gravis vel gravis rixa, certe cessatio loquendi de mortali erit condemnanda, quia in his casibus cessatio loquendi per tot annos merito praesumitur ab odio non levi proficisci? Immo equidem concludo: studiose declinare alloquium mutuum, cum frequenter habetur cum aliis, per tempus satis notabile, etsi non per annos vel annum, praesumendum esse semper mortale pec­ catum, nisi constet gravem aversionem abesse, atque potius quam aversionem pro causa subesse muliebrem stultitiam vel timorem quendam rixae renovandae. Cf. etiam Noldin 1. c. II 83 et BalleriniPalm., Opus th. m. II, n. 179. Inimicitia. Aversio. 207 AVERSIO ET INIMICITIA. Casus. (110) Olympia cum 1 tilia propter eius indolem turbulentam et superbam pacem tenere non potest; vix non semper quando cum ea conversatur, oriuntur discordiae et clamores. Quare nunc statuit luliam omnino vitare, in viis et plateis eam studiose quaerit declinare, si nihilominus obviam habet, eam numquam prima salutat, vix resalutat, non sine aversione eam videt vel cogitat atque hanc suam aversionem coram aliis aperte fatetur. Quaeritur 1° quae sit aversio peccaminosa. 2’ qualiter Olympia aversione vel inimicitia erga luliam peccet. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Alia est aversio ab ipsa persona, qua 396 quis tristatur de eius bonis, gaudet de eius malis, quatenus huic per­ sonae mala sunt, eave optat. Haec vocatur aversio inimicitiae estque peccaminosa, idque graviter, nisi sistatur in gaudio vel desiderio mali omnino parvi. Alia est aversio, qua quis aversatur seu aegre fert, cum displi­ centia, alicuius qualitates vel aliquid in ipso seu ad ipsum pertinens; atque personam ipsam tantum eatenus, quatenus illa conditione affecta est. Haec vocatur aversio seu odium abominationis. R. 2. Odium seu aversio abominationis peccatum non est, si versatur circa aliquod vere malum in persona neque iustam propor­ tionem illius mali excedit; peccatum est, si versatur circa aliquid, quod pro malo considerari non meretur, vel si modum iustum excedit ; atque ita iustae causae defectu atque abominationis excessu esse potest peccatum veniale aut mortale. Cf. Laymann, Th. m. 1. 2, tr. 3, c. 8, n. 1 et 5 ; S. Alph. ex Busenb., Th. m. II 30. Ad quaesitum 2m R. 1. Ex iis, quae in casu dicuntur, non ap-397 paret esse in Olympia odium inimicitiae erga luliam: interrogare eam tamen convenit, num gaudio afficiatur, si lulia se male habeat. R. 2. Si igitur interna inimicitia non laborat, graviter non pec­ cat, luliae consortium evitans, quia subest aliqua rationabilis causa, etsi fortasse excessus quidam in hac agendi ratione insit. Quod eam non prima salutet, per se peccati notari nequit. Verum considerari debent circumstantiae loci et consuetudines. Nam si consuetudo est in loco exiguo quoslibet utpote notos salutandi, semper exspectare salutationem, ut resalutetur tantum, nisi sit su­ perior nobiliorque conditio, superbiam denotat vel aversionem et contemptum: hinc peccatum est; si vero amice resalutatur, non facile peccatum grave. At quod Olympia vix resalutat, timendum est, ne graviter peccet. Nani etsi internum odium non gerat, evitare debet etiam signa, quae ab aliis prudenter pro signis odii vel gravis contemptus habentur: quae re vera non solet evitare. Cf. S. Alph. 1. c. II 28. 208 * 39 De virtutibus el officiis ergn homines — Caritas in proximum. R. 3. Dein quoad aversionem, quam habet Olympia erga Iuliam, videndum est, utrum eam patiatur an ex industria foveat. Videtur utique eam nimis sustinere et alere. Si propter intractabilem Juliae indolem aliqualem aversionem, quam sentiat, non positivo conatu repellat, immo ei aliquantulum indulgent, peccati gravis id argui nondum potest. Si autem propter hos defectus, qui tandem ex parte tantum morales sunt, eam graviter contemnit, atque ex gravi con­ temptu magnam aversionem voluntarie et studiose sustinet, a gravi peccato vix erit immunis. Quod eo magis timendum est, cum aver­ sionem suam coram aliis aperte prae se ferat. Serio igitur puto Olympiam monendam esse, ut aversioni isti studeat omnino moderari, neve eam externe sive ipsi luliae sive aliis ullo modo manifestet, aliter ipsam periculum graviter delin­ quendi incurrere; de cetero quoad praeteritum confessarius ne citius peccati gravis eam ream dicat, sed, nisi res clare pateat. Deo in­ dicium certum relinquat. LAESIO CARITATIS PER SCANDALUM. SCANDALI NOTIO. Casus. (111) Eulalia, femina ditissima, hortum suum ad publicam viam situm statuis exornat, transeuntium conspectui obiectis, inter quas non paucae sunt im­ pudicae, dictitans eum, qui iis offendatur, debere oculos avertere, sibi in suo horto ius esse agendi pro libitu. Se ipsa luxuriose ornat, vestibus non satis decore tegitur, atque ita frequenter in publicis viis et in ecclesia apparet, etsi sciat illuc simul con­ venire iuvenom. qui lascivo amore in ipsam fertur; excusat se, quodsi haec attendere velit, se per annum vix una alterave vice ecclesiam adire posse atque domi se reclusam consistere debere, sicut monialem strictae observantiae. Quaeritvr Ie quid sit scandalum. 2' quae sit obligatio abstinendi a rebus, quibus alii scandalum sumant. 3° quid de actionibus Eulaliae dici debeat. Solutio. 399 Ad quaesitum 1 R. 1. Scandalum cum S. Thoma, S. th. 2, 2. q. 43, a. 1 definiri solet: .Opus minus rectum, praebens proximo occasionem spiritualis ruinae? Dicitur autem illud opus seu illa actio, quae aliis occasionem ruinae spiritualis praebet, scandalum activum seu datum, quando nimirum propter hanc circumstantiam, quod aliis occasio ruinae spiritualis praebeatur, vitanda est ; ansa peccandi sumpta dicitur scandalum passivum seu sumptum. Illud opus activi scandali potest esse in se peccaminosum, potest esse in se quidem indifferens vel bonum, at ex circumstantiis con- Scandalum caritati oppositum. 209 iunctum cum aliorum ruina. Quapropter etiam haec actio in se hona. si propter illam conexionem omitti debeat, dicitur iure minus recta. R. 2. Potest esse ut aliqua actio ex natura sua sit non solum utcumque peccaminosa, sed etiam aliorum ad peccatum incentiva: quae rationem scandali habet, eo ipso quod ponatur, etsi forte per accidens nemo ansam ruinae inde sumat. — Actiones vero ex se non malae sed bonae rationem scandali non habent, nisi ex sin­ gularibus circumstantiis praevideatur ab aliis inde sumi ansam spiri­ tualis ruinae. R. 3. Scandalum activum distinguitur directum et indirectum. Prius adest, si quis actione sua intendit alterum ad id quod peccatum est provocare; estque diabolicum, quando peccatum alienum qua pec­ catum intenditur; simpliciter directum, quando sub alia ratione, v. g. propriae utilitatis, intenditur. — Scandalum indirectum adest, quando non intenditur in se alienum peccatum, attamen praevidetur neque praecavetur, proin agens illud vult in causa seu indirecte. R. 4. Scandalum passivum distinguitur: simpliciter tale, pusil-400 lorum, pharisaicum. Scandalum simpliciter tale illud est, quod ex natura actionis scan­ dali activi per se sequitur atque communiter, spectata hominum na­ tura, locum habet: quare huic scandalo passivo maxime correlativum est scandalum activum. Scandalum pusillorum dicitur, si ansa ruinae spiritualis quoddam fundamentum quidem habet in aliena actione, attamen non tam est in illa quaerenda quam in speciali infirmitate vel ignorantia eorum, qui scandalizantur: hi sunt pusilli in spiritu. Scandalum pharisaicum illud est, quod proprium fundamentum in aliena actione non habet, sed ex malitia eorum, qui scandalizantur, ortum ducit, sicut scandalum pharisaeorum, qui ex sanctissimis Do­ mini Nostri operibus ansam sumpserunt blasphemandi et sese in in­ fidelitate obstinandi. Ad quaesitum 2°’ R. 1. Scandalum directum semper peccatum 401 est contra caritatem et contra eam virtutem, contra quam peccatum intentum versatur; diabolicum scandalum caritatem laedit specifica malitia et gravitate distincta. R. 2. Scandalum indirectum etiam peccatum est saltem contra caritatem proximi in omnibus casibus, quibus actio mea rationem scan­ dali retinet, seu quando propter passivum aliorum scandalum teneor ab ea actione abstinere. Haec ratio in actione aliunde mala novam malitiam addit, in actione alias non mala unica est malitia: eaque in actione aliunde leviter mala potest esse superaddita malitia mortalis, sed etiam vice versa. Nam sitne ratio scandali mortaliter mala, pen­ det ab eo, utrum alii excitentur ad peccata mortalia sitque mea actio iis ansa propinqua annon, vel etiam ab eo, utrum peccati alieni sit levis suspicio an certior praevisio. Cf. S. Alph., Th. m. II 45; Lugo, De poenit. d. 16, n. 158 sqq : Hallerini- Palm., Opus th. m. II, n. 240 sqq. Lthmkuhl, Casus conscientiae. I. Ed. 4. 14 210 •102 403 De virtutibus et officiis erga homines. - Caritas in proximum. R. 3. Ab actione, etiam ex se non mala, propter quam alii dif­ ficulter a lapsu in peccatum grave abstinent, teneor abstinere, nisi habeam rationem proportionate gravem, cur aliorum tentationem et probabilem lapsum possim permittere. R. 4. Si alii ob ignorantiam ex mea actione scandalum sumunt, instruendi sunt: quod si non possint, valet idem quod modo in R. 3 dictum est: post instructionem autem datam, si nihilominus scandalum sumant, erit scandalum pharisaicum. R. 5. Scandalum pharisaicum vix umquam tenemur vitare sub gravi; immo si subest aliqua rationabilis causa agendi, raro sub ve­ niali, ab actione autem bona et multum utili nullatenus convenit abs­ tinere propter pharisaicum scandalum. Cf. Th. m. In 794 sqq. Ad quaesitum 3“ R. 1. In primo casu Eulalia abutitur iure suo in proprio horto agendi pro libitu. Deo enim saltem rationem reddere debet de laesa caritate et de ruina aliorum causata; atque sane auc­ toritas publica facultatem habet et officium, iustum iuris abusum auferendi et puniendi. Quod publico conspectui exponitur, longe faci­ lius ratione scandali gravem reatum constituit, quam si quid occulte et privatim habetur, siquidem inter totum civitatis populum semper multi sunt, qui fragilitate et levitate facilius tentationibus succumbant. Quando igitur statuae notabiliter sunt obscoenae, etsi non extremam obscoenitatis gradum attingunt, eas ita publice exponere a peccato gravis scandali excusari nequit. — Paulo mitius indicandum erit, si artis causa statuae non plane obscoenae privatim reservantur neque cuivis patent, sed maturis tantum personis et arti deditis: quamquam ne hoc quidem laudabile est. 404 R· 2. Quod ornatum spectat (si seponas nunc quaestionem de vestibus, quae non satis honeste tegant partes corporis alioqui tegen­ das), graviter non peccatur ex se, nisi intendatur provocatio ad pec­ catum. Nam naturalis pulchritudo etiam magis movet quam ornatus additus, neque tamen naturalem pulchritudinem aliquis tenetur de­ turpare. R. 3. Quoad vestes, quae relinquunt corpus aliquatenus denudatum, habenda est multum ratio consuetudinis. Si denudatio pro more re­ gionis non est notabiliter inhonesta (ut inhonesta sit, sane accidere potest praecipue in choreis): non censetur ex se grave peccatum scan­ dali, etsi in genere timeri debet, ne sint inter multos aliqui qui scan­ dalum patiantur; siquidem censetur potius scandalum sumptum quam datum. Nihilominus persona vere pia et caritate in Deum et in pro­ ximum intenta etiam eiusmodi res, immo leviores causas ruinae pro­ ximi, vitatura est. Cf. Th. m. 111 796. R. 4. Quando non in genere tantum, sed in specie determinati alicuius hominis ruina praevidetur, longe maior est obligatio, ut huius ruinae ansam devitemus. Quare vehementer consulendum est, ut Eulalia luxui in ornatu corporis moderetur; verum quia non tam ornatus quam ipsa Eulalia obiectum est, quod certum iuvenem movet, ornatum de­ ponere sub gravi non tenetur. Tenetur quidem, si de una a Ite rave Scandalum caritati oppositum. 211 vice ageretur, potius domi se continere; sed quia de occasione fre­ quenter et habitual iter occurrente agitur, non potest Missam praeceptam neglegere, non tenetur liberos exitus omittere. Cf. Th. m. 111 794 795. SCANDALI EVITANDI OBLIGATIO. Casus. (112) Felix diaconus, qui in seminario studiis et ascesi immoderate incubuit, pro feriis ad patrium parochum dimittitur, ut vires restauret Qui. cum parochus ex improvisa necessitate abesse cogitur, ex eius commissione com­ pluries baptizat, sed consueta Jura stolae *" remittit, quia in uno casu expertus est inde sumi ansam incusandi parochum aliosque sacerdotes avaritiae et cupiditatis; cum curru vehi debet, ut blasphemias aurigae impediat duplo plus solvit; in curru viae ferreae breviarium recitaro non audet, ne homines qui simul adsunt irreligiosi ansam sumant blasphemandi et religionis irridendae; neque in caupona audet dispensatione a lege abstinentiae uti, ne catholici forte praesentes scandalizentur. Quaeritur rectene intellexerit Felix doctrinam de scandalo, indicans se ad praedicta facienda seu omittenda obligari. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Quoad primum, nisi adfuerit peculiaris ratio. 405 Felix recte non egit, cum parochum suum fraudaret iure, quod habuit per Jura stolae", videlicet iure tali modo accipiendae honestae susten­ tationis. Nam fideles hoc modo secundum consuetudinem loci ad ministros Ecclesiae sustentandos tenentur atque, si ex ignorantia scan­ dalum sumant, dedocendi sunt. — Aliud est, si in peculiari casu propter parochiani paupertatem sive caritas sive ipsa lex ecclesiastica iubeat remittere, quae alias iure accipiuntur. Omnino enim vult Ecclesia, ne eiusmodi contributiones ita exigantur, ut ab earum so­ lutione dependeat sacramentorum administratio. R. 2. Neque quoad secundum obligatio ulla Felici erat, ut prodiga 406 solutione aurigae malitiam vinceret; nam si haec esset, grave omnino fieret onus hominum piorum, et aliorum insolentia in dies magis au­ geretur, cum scirent se hoc modo pecuniam posse extorquere. Si tamen Felix propter penuriam aurigae ei aliquam eleemosynam ultra taxam consuetam dare vult, exercebit opus misericordiae. R. 3. Quoad tertium casum, si Felix praevideat aliquos specialiter religioni infensos prorupturos esse in blasphemias, et ipse commode differre potest breviarii recitationem, bene facit differendo; alias autem istorum impiorum hominum ratio habenda non est, neque propterea recitatio praescripta est omittenda, quod aliqui impii id aegre ferant et ansam sumant ad peccata odii augenda. R. 4. Quoad ultimum, quod videlicet Felix nolit coram aliis dis­ pensatione a lege abstinentiae uti: optime quidem agit, si aliis cibis non adeo indiget, et si etiam cum aliquo suo incommodo ad aliorum aedificationem attendit, quia pro personis et locis aliisve circumstan* 14 212 D® virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. tiis verum esse potest, a multis non intelligi, quod clerici etiam tali dispensatione indigere possint. Verum, quando Felix causam rationabilem habet, maxime si alias saepius accideret, ut cum non levi detrimento intentae restaurationis virium congruis cibis egeret: non est cur non possit tuta conscientia etiam coram aliis dispensatione uti. Si quod scandalum timet, illud publica declaratione dispensationis habitae et infirmae valetudinis stu­ deat auferre; post quam qui nihilominus scandalum sumpserint, in suo vix non pharisaico scandalo relinqui possunt. SCANDALUM ET FIDELITAS EXPLORANDA. Casus. (113) Braulio, vir industrials, multis negotiis implicatus, cum fidelissimi famuli sibi pernecessarii sint, eorum fidelitatem explorat variis modis: 1. relinquit elavem in scrinio, in quo putari potest contineri res pretiosas, quarum ablatio notatu difficilis apparet, sibi tamen est cognitu facilis; 2. famulum iam pro­ batum exornat, ut aliis ficte proponat communem fraudem contra dominum committendum. Quos sic invenerit non fidos, dimittit. Quaeritur 1° num ita fidelitatem explorare licuerit. 2° num possit famulum sic deceptum dimittere. Solutio. 407 Ad quaesitum lm R. 1. Quod in priore modo Braulio egit, de hoc communiter sic instituitur quaestio, num liceat occasionem pec­ candi non auferre, vel etiam ponere. Supponi debet agi hic de actione in se non mala, sicuti re vera in se malum non est, elavem in scrinio relinquere vel apponere. Quando igitur ita est, atque ex alia parte gravis causa exsistit, nimirum ut aliquis sese efficacius a damnis de­ fendat: illicitum non est occasionem aliquam peccandi alicui praebere, quae ex sese nullatenus sollicitat, sed solum ex alterius illius culpa ad peccatum fortasse ducit. Cupere autem, ut peccatum re ipsa fiat, non licet. R. 2. Aliud dicendum est quoad posteriorem modum. Si famulus ille, quo Braulio utitur, proponeret rem ambiguam, i. e. quae in bonam partem sumi posset, sed etiam in malam, ut videret, num forte alii, quos explorare vult, in malam partem acciperent: id ex gravi causa, quam Braulio habet, complures auctores pro licito habent; at pro­ ponere et incitare ad aliquid, quod necessario in malam partem suma­ tur, est formaliter peccatum suadere (etsi fallaciter id fiat) ac proin, cum de gravi peccato agatur, graviter est illicitum. Cf. Th. m. 111 798. Tamburini, In decal. 1. 5. c. 1, § 4, n. 4 et 5; S. Alph., Th. m. II 58. 40" Ad quaesitum 2" R. Nulla est difficultas in eo, quod Braulio dimittat eos, quos non fidos deprehenderit. Nam etsi fraude inducti sunt ad manifestandum suum animum, defectus fidelitatis, quem mani­ festaverunt. ratio sufficiens est. ut in famulatu non retineantur. Neque Scandalum caritati oppositum. 213 haec dimissio punitio est peccati nunc per fraudem commissi, sed iusta sequela indolis, quam habitualiter gerunt, seu infirmae voluntatis, qua ostendunt se facile ab officio suo deficere posse. PROVOCATIO AD MALUM EXPLORANDI CAUSA. Casus. (114) Faustus, vir policista, ut superioribus placeret, explorare statuit animos eorum, (pii sibi suspecti videbantur de socialismo et infensi gubernio. Quare ipse scommata contra gubernium profert atque querelas de operariorum op­ pressione, (pio audientes audaciores reddat et ad similia excitet. Quos autem sic cognoverit perturbationis publicae amantes esse et ad conspirationem proclives, sibi adnotat et gubernio denuntiat, atque postea in iudicio contra eos testimonium dicit, ut puniantur. Quaeritur utrum Fausto ita licuerit agere, an scandalo peccaverit. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Si Faustus alios, etsi specietenus tantum, 409 instigavit ad conspirationem aliquam illicitam, sine dubio peccavit: nam invitare, formaliter provocare ad aliquod malum, scandalum directum est, idque graviter malum, cum hic de re graviter et in­ trinsecus illicita agatur. Similiter dic, si Faustus ad graves contumelias vel calumnias alios excitavit: quamquam dicteria quae fiunt contra absentes non ita facile gravia habentur. R. 2. Si Faustus directe non provocavit ad eiusmodi res. neque410 suis fallacibus dicteriis hominibus ordinariae conditionis ansam prae­ biturus erat contumeliarum etc. proferendarum, sed solum iis qui pessimi animi erant occasionem dedit animum suum manifestandi: venialitor quidem peccavit compluribus rationibus, tum mendaci sua agendi ratione, tum facile aliqua etiam ratione scandali; at cum ha­ beret causam non spernendam dignoscendi homines suspectos, non puto eum graviter peccasse, nisi — id quod facile accidat - desidera­ verit aliorum peccaminosas contumelias eorumque punitionem. Applica huc, quod Tamburini, In decal. 1. 5, c. 1, i; 4, n. 3 dicit de custode qui se abscondit, ut in defraudatione vel damnificatione deprehensos puniat, scilicet eum peccare, «quia poena illa non potest intendi, nisi intendatur peccatum, ad quod poena illa consequitur ; * eum non peccare, „si non intendat poenam, sed rorum sibi concredi­ tarum conservationem atque rariores damnificationes, cum homines timere incipiant, ne a latente deprehendantur . * Ergo neque ille pec­ cat, qui intendit securitatem publicam vel qui cupit, ut eos, qui certo delictum perpetraturi sint, ipse comprehendat. R. 3. Si Faustus aliquos provocavit ad ea, ad quae illi ex sese nondum erant determinati et parati, etiam peccati reus est propter poenas, quas illis intentat, cum ipse sit, qui fraudo sua in illas poenas eos induxerit. 214 De virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. CHOREAE. Casus. (115) Desiderius caupo, cum magnum locationis pretium solvero debeat, op­ portuna lucra studiose quaerit. Quare saepe instituit publicas choreas in seram noctem producendas, propositis quibus valet incitamentis. Parochus, qui experitur non raro occasione chorearum fieri excessus sexuales et ebrie­ tates, urget Desiderium, ut choreas omittat, sed frustra; immo cum sodali­ tatibus instituendis omnes illos ludos abolere nititur, Desiderium primarium adversarium habet, qui cum magna juventutis parte querelis et oblocutionibus parochi conatum eludere nitatur. Quare parochus aliud cogitat medium. Publice e suggestu vehementer in choreas tamquam diabolicos ludos invehit atque cum aliis confessariis studet convenire, ut neque qui choreas ducunt, neque parentes qui filios suos eas frequentare permittunt, neque caupones qui instituunt, absolvantur vel ad S. Communionem admittantur. Quo fit, ut complures a Sacramentis alie­ nentur; alii in vicinos pagos chorearum causa se conferunt atque vel ibidem ad sacramenta accedunt, vel in suo loco quando confitentur silent de choreis frequentatis, interrogati se in ea re nihil habere, quod sibi obicere debeant, respondent. Quaeritur 1“ sintne choreae licitae an illicitae. 2° quid de parochi et de Desiderii cauponis agendi ratione sit dicendum. 3° possintne poenitentes ita agere ut in ultimo casu. Solutio. 411 Ad quaesitum ln’ R. 1. Agitur in tota hac quaestione sane de saltationibus et choreis, in quibus diversi sexus homines, iuvenes et puellae, conveniunt. Quae ex se non sunt sine periculo, tamen nondum necessario graviter periculosae; quare pro circumstantiis licitae possunt evadere, siquidem pericula levia, exsistente causa, vitare non tenemur, atque ea omnia vitare impossibile est. R. 2. Nihilominus si quae fiunt in choreis graviter inhonesta, sive in vestibus ratione nuditatis, sive ratione tactuum vel musicae lascivae, ea instituere vel promovere graviter illicitum est. lis inter­ esse regulariter etiam est graviter illicitum : excipe, si quis ceteroquin nullam exercens auctoritatem ipse abstineat a rebus graviter ad lu­ xuriam provocativis neque ea approbet iisve applaudat, neque ipse grave periculum incurrat; quod sane exceptio erit a regula. R. 3. Etsi graviter inhonesta in choreis non aguntur, tamen pro iis chorearum frequentatio graviter illicita est, quibus haec est proxima peccandi occasio, sive inter ipsas choreas, sive in aditu redituve lapsus accidere soleat: nisi forte aliquando, exsistente causa non levi, adhibitis cautelis periculum diminui possit et re ipsa di­ minuatur. Cf. S. Alph., Th. m. Ill 429 cum Busenb. ib. ; Ballerini-Palm., Opus th. m. II, n. 995. Chût I '·, 215 Ad quaesitum 2n' R. 1. Parochus bene quidem egit coercendo 412 choreas intra certos limites, ne earum frequentia et frequentatio nimis crescat: nam in tanta multitudine eorum qui eas frequentent, vix non certo sunt qui labantur. Haec a fortiore valent, si, ut casus narrat, tristis experientia multorum peccatorum accedit. R. 2. Bene etiam per se parochus agit instituens sodalitates iuvenum et puellarum, qui, fide data, nolunt chorearum ullam partem habere. Nam etiam in iis casibus, in quibus illicitae choreae non sunt neque subiectivo periculosae, eas sibi interdicere opus bonum et meritorium est tum in se tum ratione caritatis et aedificationis pro­ ximi. Cavendum tamen est, ne haec indiscreto zelo urgeantur. R. 3. In eo, quod istum pium conatum Desiderius aliique non solum apud se minus probaverunt, sed etiam agendo interturbaverunt atque impedire conati sunt, sane peccaverunt, neque a gravi peccato eos excusare ausus sim, quia operi bono tanti momenti tam grave obstaculum posuerint. R. 4. Attamen quod parochus nunc indiscriminatim omnes choreas 413 damnavit omnesque, qui aliquam partem in iis haberent, gravis pec­ cati reos absolutionisque sacramentalis incapaces dixit, in hoc limites et prudentiae et veritatis transgressus est. Prudentius fuisset exponere pericula chorearum; eos colligere qui inter se conveniant, ut numquam iis intersint: eos sine absolutione dimittere quibus et sint choreae occasio proxima, neque persuaderi possit, ut abstineant vel raro tantum et exsistente gravi causa at­ que adhibitis efficacibus cautelis accedant; imprimis autem urgere, ut in ipsis choreis omnia externa honeste peragantur, ut maturius finiantur, ut puellae non sint sine comitatu gravium personarum, ne in via in peccata labantur, quae in ipsis choreis innocentes se servaverunt. De cetero falso putat parochus res optime esse compositas, si quaelibet choreae penitus e medio tollantur, lis enim sublatis, non sublatae sunt aliae peccandi occasiones, immo fortasse etiam peioreoccasiones eo avidius ab adulescentibus quaerentur. R. 5. Quamquam sive extra confessionem sive in confessione pro diversis adiunctis et pro diversa spe fructus circa choreas agendi rationem vel paulo severiorem vel paulo benigniorem habere licet: tamen numquam a sacramentis excludere fas est, qui peccata mor­ talia proximasquo occasiones vitare serio vult, paucis, qui omnia ea vult implere, ad quae pro circumstantiis sub gravi obligatur. Cur autem, hac generali regula non obstante, aliquando paulo severius, alias paulo mitius agi possit, haec est ratio: 1. pro adiunctis potest esse gravis obligatio ea non impedire, quae sunt maius bonum, ut supra dictum est; 2. pro spe fructus remedia contra relapsum ali­ quando acriora et efficaciora possunt praescribi, aliquando prudentius erit ea suadere tantum. Ad quaesitum 3” R. 1. Si re vera ita, ut in casu dictum est, a 414 multis agitur, timendum est, ne committantur sacrilegia non pauca: 216 De virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum, videlicet, no complures absolutionem quasi furentur et fraudulenter obtineant, quibus eboreae sint proxima occasio. R. 2. Si qui vero sunt qui raro et ex aliqua causa necessitatis accesserint ad choreas aliorum pagorum neque periculum inde sump­ serint, hi recte siluerunt, quia non commiserunt peccatum hac in re; atque etiam interrogati recte responderunt se hac in re nihil habere, quod sibi obicere debeant. Immo, si re vera fuerint homines, qui recte conscientiam suam formare atque de occasionibus peccati indicare possint: ii poterant sane respondere quoad choreas se sibi nihil conscios esse, scilicet peccati commissi. Videri alicui poterit licuisse iis, si confessarius in­ stiterit, cum restrictione, si necesse fuerit, respondere se choreis non interfuisse, subintelligendo: „chorcis sibi illicitis", quia de iis solis in­ terrogandi confessario ius, poenitenti est obligatio respondendi. Verum generatim id poenitentibus practice non potest licere, cum ipsi nesciant recte de periculo proximaque peccandi occasione indicare. Quare circa res, quae periculum aecum ferre possunt, ut sane sunt choreae, si interrogantur, ordinarie sincere et clare debent respondero. Nihilo­ minus si qui putent rationabiliter confessarium secum severius agere, ius habent alium confessarium, etiam alibi, adeundi eiusque sacra­ mentali iudicio se suaque peccata subiciendi. SPECTACULA — SPECTATOR EX OFFICIO. Casus. (116) Drusus ex officio, ut ordini servando invigilet, interest spectaculis iis­ que satis lascivis. Fatetur se non raro eiusmodi res cum risu excepisse, atque etiam stimulis carnis se saepe agitari, tum quando actu spectat, tum postea ex recordatione eorum quae acta sunt; atque aliquoties se etiam consensisse. Quaeritur 1° situe ratio officii ex se causa excusans, cur liceat eiusmodi spectaculis interesse. 2" debeatne Drusus ratione periculi cum dimissione officii sui ea vitare. Solutio. 415 A» quaesitum lm R. 1. Praestat referre quae δ'. Alph., Th. m. III 427 habet de iis, qui nullo modo influunt in spectacula illa exhibenda vel promovenda seu approbanda, sed spectatores tantum sunt, sine qui­ bus spectacula illa nihilominus exhiberentur: „Si in comoedia reprae­ sententur res notabiliter turpes vel turpi modo, mortale quidem esset, illam spectare ob delectationem exsurgentem ex ipsis rebus turpibus; veniale autem ob curiositatem tantum aut ob vanum solatium, se­ cluso periculo consensus in delectationem“ ; et porro: w Non damnarem vero de mortali simplices spectatores, praeciso periculo turpis de­ lectationis, . . . sine quibus comoedia etiam tieret. . . . Nullo autem modo a mortali excusarem adulescentem, qui absque necessitate Spectacula latciva. — Adoree. 217 vellet curiositatis causa huiusmodi comoediis intéressé, nisi esset valde timoratus etc. * R. 2. Unde concludi debet: solum spectare, si rationabilis vel notabilis causa adest, ex se nullatenus esse peccaminosum, sed pecca * minosum evadere posse ex eo, quod adsit vel maneat grave peccandi periculum. Ergo Drusus ratione officii sui sine dubio habet causam, cur spectaculis illis intéressé possit, si modo curet praecavendum lapsus periculum. Causa haec non solum utcumque rationabilis est sed gravissima, ne forte propter denegatum munus vigilandi dimit­ tatur victuque fiat destitutus. Ad quaesiuum 2“ R. 1. Difficultatem facit personale periculum, quod Drusus subire videtur. Quod, si adhibitis cautelis diminui non posset, sed maneret proximum, sane, etiam relicto officio, deberet auferri. Verum tentari possunt remedia. R. 2. Quod enim dicit se non raro cum risu excepisse turpes repraesentationes: non ilico quidem propterea mortalis peccati reus dici debet: nam si abfuit turpis delectatio atque turpium repraesen­ tationum promotio, Drusus, utpote speciali auctoritate non fruens, per se venialiter tantum peccavit, vel etiam nullum peccatum commisit, (piando solus ridiculus modus eius risum excitavit. Verum hac agendi ratione ostendit se magna attentione inhae­ sisse istis rebus, quod sane necessarium ipsi nullo modo fuit ratione officii. Atque haec attentio imagines rerum inhonestarum menti alte infigebat atque postea movebat tentationes. Abstineat igitur in poste­ rum ab illa morosa contemplatione, a risu, studeatque leviter tantum percipere et audire, et si oculos non omnino avertere vel demittere potest, obiter tantum aspiciat eosque apertos teneat pro rebus officii sui, invigilans in ipsos auditores seu spectatores. - Immo quoties spectacula adeunda sunt, prius firmiter renovet propositum nulli cedendi tentationi, seque ferventi prece Deo divinaeque Matri commendet. Quod si serio facit, sine dubio gravo labendi periculum poterit prae­ cavere. Sed si promissioni serio adhibendorum remediorum non ste­ terit vel semper relapsus fuerit, urgenda est obligatio, ut aut sincerius agat, aut demum quacumque difficultate posthabita munus dimittat, vel alterum cui minus fuerit periculum pro se substituat. SPECTACULA - ACTORES. Casus. (117) In oppidum aliquod, quod non habet continua spectacula, suo tempore advenerant actores. Magna pars civium instanter flagitat, ut repetatur ali­ quod spectaculum, quo res quidem in se graviter et nude obscoenae non re­ praesentantur, sed quod sensualitatem summopere excitat et, teste experientia, plurimis peccatis dat ansam. Aliquae ex actricibus et cantatricibus, quae necessitate coactae his rebus se addixerant, nolebant graviter contra con­ scientiam delinquere; quare consulunt parochum, et Quaeritur quid ipsis agere liceat. 218 l)e virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. Solnfio. Ad quaesitum R. 1. Huc puto revocandum esse, quod S. Alph., Th. in. III 427 et 428 habet de iis, qui ad comoedias seu repraesenta­ tiones etsi non plane graviter obscoenas sed notabiliter turpes effi­ caciter concurrant; nimirum eos, qui sine necessitate id faciant, graviter peccare. Inter quos sano numerandi sunt tum qui eiusmodi repraesentationes instanter ilagitant, tum actores qui libere eas repraesentant, magis etiam director qui eas repraesentandas curat. Sumo tamen repraesentationes esse re vera ad lasciviam incen­ tivas, ita ut homines in virtute non firmiter fundati facile subver­ tantur iisque difficile sit a peccato abstinere. Talem difficultatem aliis creare seu eos in illam conicere, causa gravi quae excuset non exsistente, grave peccatum haberi debet: de quo cf. Th. m. I11 802. Cum autem in re ipsa periculi, quod creatur, tam multi sint gradus, in praxi difficillimum erit dicere, quousque sine mortali peccato agere liceat, quam primum constet periculum oriundum non esse simpli­ citer leve. 418 R. 2. Qui vero necessitate ducti ad ciusmodi res concurrunt, si res absolute graviter turpes non sunt, ipsique conferentes vel actores periculum grave non subeunt, ad breve tempus excusari possunt, si modo pro posse lasciviae periculum pro aliis temperent. Si qui enim ex assistentibus periculum subeunt atque labuntur, sibi potius, qui libero assistant, id culpae vertere debent, quam iis, qui ob rationem omnino gravem istud alienum periculum evitabile causent. Quare patet parochum interrogantes monere debere, ut, quam primum fieri possit, alium victum sibi quaerant, si saepius ciusmodi res repraesensare cogantur; interim, si, quantum possint, rem temperent atque ipsi sibi a consensu caveant, ipsos a peccato, maxime a gravi, excusari. Cf. Th. m. I11 826. 417 DE COOPERATIONE AD PECCATUM PRESSE SUMPTA. EPHEMERIDUM MALARUM EXPOSITIO. Casus. (118) Lucius caupo hospitium tenet in loco balneorum. Expertus est com­ plures hospites postulare ephemerides pravae indolis, ex quibus quaerant sua placita politica et res novas annuntiatas. Quare et catholica et acatholica atque anticatholica scripta publice exponit. Quod nisi faciat, successum non habebit, et certo certius hospitium brevi deveniet in manus aliorum, qui rem catholicam plano despiciant. Quaeritur V quid sit cooperatio ad alienum peccatum. 2" sitne cooperatio ista licita. 3° quid de Lucio dicendum. Cooperatio cum peccato alieno per caritatem prohibita. 219 Solutio. Ad quaesitum l'“ R. 1. Cooperatio non raro cum scandalo con-419 funditur. Et re vera quod ad peccaminositatem attinet, ita fieri potest. Est enim similiter peccatum, quod cooperatione committitur, peccatum contra caritatem proximi, atque non raro malitia propria et distincta eius peccati accedit, ad quod cooperatio exhibetur; siciit in scandali peccato semper caritas proximi, non raro insuper laeditur specialis illa virtus, contra quam peccandi ansa proximo datur. R. 2. Nihilominus, re accurate sumpta, scandalum et cooperatio plene confundi non debent. Nam scandalum quidem, si efficax fuerit, seu si scandalum activum cum passivo re ipsa fuerit coniunctum. semper vocari potest cooperatio; at scandali peccatum, ut efficax sit. non est necesse. Praeterea ex altera parte cooperatio latius patet quam scandalum, neque quaelibet cooperatio scandali rationem habet. Quare iam usuvenit cooperationem sensu pressiore potius sumere pro ea, quae scandalum non sit. Attamen usus plane constans non est: quare etiam hic nomen cooperationis adhibetur, sive ratio scandali inest, sive non inest. R. 3. Cooperatio igitur est concursus cum peccato alieno; ergo supponit alterum agentem, euinque per se ut principalem seu ut iam determinatum ad agendum. Nam si ego per actionem meam alterum determino vel induco ad actum peccaminosum, committo proprie dic­ tum scandalum, v. g. iussione, suasione: quamquam etiam talis iussio vel suasio inter cooperationes numeratur, easque formales, ut statiin dicitur. Ad quaesitum 2m R. 1. Cooperatio formalis numquam est licita : 420 cooperatio materialis tantum modo illicita modo licita est. - Quod ut melius intelligatur, explicari debet, quae sit formalis, quae co­ operatio materialis tantum. Formalis cooperatio ea est, quae ex se participat malitiam alienae actionis. Id obtinet non solum in iussione. suasione, sed etiam in laude, approbatione, participatione eiusdem actionis intrinsecus malae, in quavis promotione pravi animi ab altero iam concepti. — Materialis cooperatio est actio seu praestatio alicuius rei ex se non-malae, qua alter abutitur vel abusurus praevidetur, ut suum peccatum exsequatur vel commodius exsequatur. R. 2. Cooperatio materialis tantum, cum ex conceptu suo non 421 sit ex sese mala, mala evadit solum ex effectu, scilicet quod per ab­ usum alterius conferat ad malum effectum (alienum peccatum eius­ que sequelas) producendum. Quare applicanda sunt principia de vo­ luntario indirecto; nimirum licere ponere causam ex se non-inalam, ex qua effectus malus secuturus sit, si habeatur ratio relative gra­ vis; sine ciusmodi ratione non licere. Recole supra n. 13 sqq et Th. m. I11 72 sqq. R. 3. Sequitur requiri, ut cooperatio materialis ad peccatum elienum licita evadat, aliquando gravissimam rationem, aliquando sufficare minus gravem, aliquando utcumque rationabilem. Nam quo re- 220 Do virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. motior fuerit mea cooperatio, quo minus necessaria ad peccati alieni exsecutionem, quo minus grave fuerit illud peccatum et quo minus habeat iniustam aliquam sequelam contra tertium, quo minus probabiliter me non coopérante peccatum alienum possit impediri: eo facilius aderit pro me ratio sufficiens, ex qua liceat cooperationem praestare. 422 Ad quaesitum 3“ R. 1. Si Lucius sua sponte prava folia ex­ poneret, favens pravae eorum tendentiae, formalem praestaret coope­ rationem numquam licitam. Idem dic, si operam daret, ut faciliorem redderet hospitibus suis lectionem pravorum foliorum, bonorum lec­ tionem difficiliorem. R. 2. Si quodammodo coactus possibilitatem tantum legendi praestat, nullo modo ad legenda prava allicit, cooperatur quidem materialiter tantum. Sed si hanc cooperationem utut materialem tantum praestat sine gravi causa, dubium non est quin peccet, quoniam agitur de peccatis alienis valde gravibus et periculosis, quibus viam quasi sternit. Nam fidem catholicam impugnare eamque labefactare eive detrahere est gravissima res, crassioribus peccatis longe peior. R. 3. Nihilominus, si causam Lucii inspicimus, cum curet ut non minus facile hospites ephemerides bonas eligere legendas possint quam malas, has etiam exponendo alienis peccatis cooperatur materialiter tantum: siquidem ne lectio quidem horum foliorum, minus etiam ex­ positio, necessario fidem bonosve mores laedat. Dein ad pravum ef­ fectum Lucius efficaciter non multum confert ne materialiter quidem. Nam notabiliter peior non fit conditio catholicae religionis, sive Lu­ cius ista folia exponit sive non. Qui enim ea legere obstinato animo volunt, sine dubio ea sibi comparaturi sunt. Immo ex altera parte res catholica peior fiet, si exclusis catholicis cauponibus omnia ad manus acatholicorum devenient. Quare, nisi agatur de illis scriptis, quae propter ipsam legem positivam ecclesiasticam ne retinere quidem licet, putaverim Lucio adesse rationem sufficientem, cur folia etiam acatholica admittat: nihilominus curare debet: 1. ne plura neve peiora admittat quam necesse sit ; 2. ne ullam ostendat erga illa folia praeferentiam ; 3. ut potius, si possit, ab iis legendis avertat, praebens meliora catholica, atque ut pro posse studeat, ne mala folia veniant in manus eorum qui alioquin ea lecturi non essent, e. g. ponens ea in loco separato. TYPOGRAPHUS IN EDENDIS LIBRIS PRAVIS OCCUPATUS. Casus. (119) lulius in officina typographica operam suam locavit; sed, ut mox ad­ vertit, libri cuiuslibet generis imprimuntur. Per mensem iam fuerat sine labore et mediis, unde viveret. Nunc se locavit ad tres menses, qui per se semper ad tres alios menses prolongabuntur, nisi 14 dies ante elapsum ter­ minum contractus ab alterutro contrahente solvatur. Quaeritur quid Iulio sit faciendum. Cooperatio cum peccato alieno per caritatem prohibita. 221 Solutio. Ad quaesitum R. 1. Conditio non est plane absimilis a con-423 ditione casus antecedentis, sc. casus 118, hoc tamen discrimine, quod in praesenti casu ex denegata cooperatione efficax impedimentum effectui malo orituro minus etiam ponatur. Quare dicendum est gravem causam licitam reddere posse illam Iulii cooperationem : requiri tamen etiam causam omnino gravem, ut re ipsa evadat licita. Nam etsi, deficiente uno, certo certius alii sint, qui operam praestent, cooperatio tamen ad effectum producendum valde propinqua est, neque ex leviore causa potest excusari. R. 2. Re ipsa adest hic et nunc causa omnino gravis pro Iulio, eo quod secus debeat victu quotidiano carere. Sed ne ipse in ea re culpam contrahat, curare debet, ut haec causa brevi finiatur. Quaerat igitur aliam officinam bonam et catholicam, in qua operas suas locare possit. Quam si invenerit, discedere debet ex priore offi­ cina, quam primum sine gravi damno possit, i. e. saltem ante pro­ ximum terminum locationis elapsum contractum solvere debet; si potest antea solvere sino gravi damno, debet etiam antea, contractus termino exspectato, discedere. Vix quidem possibile erit, ut invito domino ante tempus contractus elapsum discedat, eo quod aliter grave damnum subire cogatur; alioquin in conscientia certe non tenetur stare terminis contractus. Cum enim contractus ex parte domini, qui postulat praestationem, detorqueatur ad rem objective malam, lulius nullo umquam tempore ad eam praestandam obligatur: summum excusatur ut pro aliquo tempore eam materialiter praestare possit. non obligatur ut debeat. AUXILIUM SCRIPTIS PRAVIS DIFFUNDENDIS LATUM. Casus. (120) Claudius studiosus, qui avunculi opo indiget, eius literas et scripta saepe secum fert et expedienda curat, quae res pravas contra Ecclesiam con­ tinere probe scit: quod nuper, cum avunculus aegrotaret neque ipse suas res curaro posset, nepos ex iis cognovit, quibus legendis et scribendis tum auxilio esso debuit. Quaeritur quid de Claudii agendi ratione dicendum. Solutio. An quaesitum R. 1. Eiusmodi impia scripta secum ferre atque424 alio mittere in se quidem materialis tantum est cooperatio, si animus pravus abfuerit : verum effectus possimus est contra fidem causam­ que catholicam. Qua ratione aliis in fide debilioribus verum praebetur scandalum seu ansa contra fidem et religionem peccandi. Quare si cooperatione ista effectus ille efficaciter promovetur — alioquin non ita oriturus —, existimo cooperationem nullatenus esse licitam ; si vero non promovetur efficaciter, vel per cooperationem illam omissam 222 De virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. seu denegatam mali vix quidquam impeditur, licebit ex graviore causa eam praestare. R. 2. In adiunctis communibus res ita erit, ut, si Claudius ab­ nueret, vel ipse avunculus vel alii ab eo missi 1 iteras et scripta ex­ pedienda curarent: quare Claudius efficax causa non est, ut magis promoveatur effectus malus, neque in ea conditione est, ut eum possit impedire. Rationem igitur excusantem habet, ne videlicet avunculi auxilio privetur. Quod magis valet pro tempore, quo Claudius suspi­ catus quidem est, sed certam notitiam non habuit de malis, (piae scripta contineant. — Aliud est, si in morbo avunculus re vera non haberet neque facile habere posset, qui loco nuntii eiusmodi res ex­ pediendas curaret. Nam in iis adiunctis res scandalo pro aliis plenas Claudius efficaciter magis diffunderet atque propagaret; quare vix aliter tum dicendum esset, ac mox dicetur de scriptione in R. 3. 425 R. 3. Gravior omnino res est, legendis et scribendis rebus impiis avunculum iuvare. In legendis seu praelegendis praeter leges ecclesia­ sticas obstantes habes periculum pro Claudio ipso, cui quominus se exponat, lex prohibet naturalis. Et quamquam lex ecclesiastica, qua­ tenus positiva humana est, in casu gravis omnino damni habere potest pro non-obligante: auferri nequit lex naturalis, quae vetat, ne temere quis periculum subeat. Abesse omne grave periculum res rara est. Conscribere mala et impia, etsi dictante altero, magis etiam habeo pro actione intrinsecus mala. Sumo nunc Claudium in scribendo in­ strumentum esse avunculi, sed est instrumentum vivum, sicut mandatarius instrumentum et mandantis. Quare ne ut mandatarius quidem mala conscribere potest, (piae destinatione sua diriguntur ad alios. Eos enim hoc modo admonet et excitat ad impietatem, saltem si praeter scriptionem etiam divulgationem procurat. Nam parum interest, sive scriptis sive ore alios ad peccata excitem et invitem. Verum ex alieno mandato tertio cuidam peccatum suadere eumve ad hoc excitare nemo umquam pro licito habebit. Si autem Claudius in sola scriptione sisteret, fateor non constare de intrinseca malitia ita, ut excusari non posset propter urgentissimam rationem, v. g. metum mortis; attamen etiam tum ut excusatio adsit, meo indicio requiritur, ut absit ratio gravis scandali, imprimis ne res conscriptae divulgandae praevideantur nevo natura sua tales sint, ut non possint non causare gravem aliorum ruinam, eorum scilicet, qui alias ad peccatum parati nondum sint. Cf. Th. m. I 11 821 825. RITUS ACATHOLICI COOPERATIO IN NOSOCOMIO. Casus. (121) Cornelius est famulus in nosocomio publico, cuius cura et administratio sororibus a misericordia dictis concredita est; in quo recipiuntur aegroti cuiuslibet religionis et cultus Quando aegroti in gravi periculo constituuntur, mos est, ut Cornelius a sororibus moneatur, ut ministrum religionis respectivae advocet, qui sui cultus solatia aegroto procuret. Ministro rogante Cooperatio cum peccato alieno per caritatem prohibita. 223 sorores, sicut sacerdoti catholico opem ferunt in parandis rebus pro administratione ultimorum sacramentorum, ita etiam acatholici» ministris af­ ferunt panem et vinum aliaque ad acatholicos ritus necessaria. Quaeritor 1u liceatne advocare ministrum ad acatholicos ritus peragendos. 2° liceatne acatholicuni ministrum sponte vel eius rogatu iuvare in suis ritibus. Solutio. Ad quaesitum Γ" R. 1. Hoc ante omnia patet: cooperationem,426 sive sit formalis sive materialis tantum, esse propinquam omnino ad rem objective graviter malam ; ideoque cooperationem, etsi fuerit materialis tantum, licitam non esse nisi ex causa gravi. R. 2. Potest autem pro sororibus exsistere causa gravissima nimirum non privata sed communis, ne videlicet denegata coope­ ratione causa catholicorum peior fiat atque ipsis sororibus facultas adimatur utcumque nosocomii curam suscipiendi suumque ministerium adeo utile exercendi. Quae si exsistit, dicendum est remoto scandalo licere iis illa praestare, a quibus ratio formalis cooperationis abfuerit. Quodsi sororibus id licet, licebit etiam earum famulo, etsi fortasse non propter ipsius bonum proprium et privatum, tamen propter causam sororum. Quibus praenotatis R. 3. Proprie advocare ministrum acatholicuni, ut ritum suum exerceat erga aegrotos suae sectae, non licet; haec enim esset invitatio ad rem certo obiective peccaminosam, adeoque cooperatio formalis. Verum indicare esse aliquem ipsius sectae aegro­ tum, qui cupiat illius alloquium et visitationem, est res ex se in­ differens, cum sit tantum nuntium dare alicuius facti; atque ad exer­ citium falsi ritus, quod futurum esse praevidetur et cuius datur ansa, habetur cooperatio mere materialis. R. 4. Nihilominus etiam damnum vel bonum spirituale ipsius427 aegroti considerari debet, ne videlicet per interventum ministri aca­ tholici coniciatur in periculum, a quo alias mansisset immunis. Si igitur ipse aegrotus in bona fide non est circa suam religionem, vel ipse non postulaverit praesentiam et opem sui ministri, raro fas erit, huic istum nuntium dare; sed si sacerdotem catholicum vocare vel impossibile est vel non expedit, ipsarum sororum cura esse debet, ut aegrotus iuvetur in actibus virtutum necessariis eliciendis, maxime in elicienda post actus fidei necessarios caritate et contritione perfecta. Cf. voll. II11, n. 651 653 sqq. De formali evocatione ministri acatholici habes responsa S. Ο/'-428 /ici i in Anal. eccl. VII 98: Videlicet d. 14 Dec. 1898, interrogatum de hac re, liceatne advocare ministrum acatholicuni, respondit: Detur decretum in Coloniensi fer. IV, 14 Martii 1848, una cum declaratione ad Vicar. Apost. Aegypti fer. IV. 5 Febr. 1872.“ Decretum d. d. 14 Martii 1848 est hoc: ,N. N. Sanctitati Vestrae humiliter exponit, quod in civitate N. exsistat hospitium, cuius ipse rector et capellanus est, ac in quo infirmorum curam 224 De virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. gerunt moniales dictae M. N. Cum autem in hoc hospitio subinde recipiantur acatholicae religionis sectatores, ac iidem ministrum haereticum, a quo reli­ gionis auxilia et solatia recipiant, identidem petant; quaeritur utrum prae­ latis monialibus falsae religionis ministrum advocare licitum sit? Quaeritur insuper, utrum danda sit eadem solutio, ubi haereticus infirmus in domo privata cuiusdam catholici degit; utrum scilicet tunc catholicus ministrum haereticum advocare licite possit? .Fer. IV, die 14 Martii 1848. In congregatione gen. S. Rom. et univers. Inquisitionis habita in conventu S. Mariae super Minervam coram E"1'* et R““ S. R. E. cardinalibus in tota republic» Christiana contra haereticam pravitatem gener. Inquisitoribus a S. Sede Apostolica specialiter deputatis audita rela­ tione suprascripti supplicis libelli, una cum voto DI). Consultorum, iidem E“' et Ιΐ“ι DD dixerunt: Juxta exposita non licere ; et ad inentem. — Mens est, ut passive se habeant. * “ % Declaratio subsequens ex idiomate italico versa est haec: ?Fer. IV, die 31 lan. 1872, proposita fuit En,‘’ Inq. gener, petitio R“‘ Vicarii et Delegati Apost. Aegypti ad hoc tradita, ut instrueretur, quomodo agendum esset in hospitalibus mixtis, in quibus catholicae moniales servitium praestant, quoties aliquis schismaticus vel protestons infirmus inibi decumbens postulat assistentiam proprii ministri. ,8. Ordo petitionem cum suis adiunctis matura consideratione ventilavit et opportunum duxit mittere sequens decretum: ,R. P. D. Vicar. Ap. se con­ formet decreto fer. IV 14 Martii 1848, et opportune eidem explicetur sensus verborum passive se habeant. Ipso enim in epistulis datis sese difficultatibus premi dixit in interpretandis illis verbis et in iis applicandis in praxi. Et ideo praedictis Emi’ Patribus mens est, ut notilicetur Praelato Oratori, mo­ nialibus vel aliis personis catholicis, addictis directioni vel servitio hospitalis, non licere directe obsecundare postulationibus infirmorum acatholicorum, quod attinet ad advocandum eorum ministrum ; et bonum esse, exorta occasione id iis declarare; sed addunt adhiberi posse ab iis pro advocando ministro aliquam personam, quae ad respectivam sectam eorum qui postulant per­ tineat. Hac agendi ratione salva manet lex, quae vetat communicationem in Sacris.u .Sequenti vero feria VI die 16 Dec. eiusdem mensis et anni (sc. 1898) in solita audientia a SS0’0 D. N. Leone div. prov. PP. XIII R’ P. D. Adsessori impertita, SS11' D. N. resolutionem EE. et RR. Patrum adprobavit.“ Re vera propter hanc ipsam communicationem in sacris, quae adest in advocando ministro, ut -ritum suum religiosum erga in­ firmum exerceat, fit ut nequeat dici exclusa formalis cooperatio ad aliquod in se illicitum. Quae formalis cooperatio non videtur ad­ esse, si solum illi ministro dicitur esse infirmum, qui cupiat ipsam videre vel alloqui. Quod autem S. Officium addit bonum esse, infirmis id dici a catholicis sororibus, se non posse directe eiusmodi postu­ lationibus obsecundare: ratio in promptu est. Alioquin enim erga infirmum externo se gererent, ac si directe obsecundarent — id quod aliquo modo rationem scandali habere potest, quae, quantum possibile est, debet evitari. 429 Ad quaesitum 2n‘ R. 1. luvare ministrum acatholicum in ex­ ercitio sui ritus videtur propinquior cooperatio esse quam eundem Cooperatio cum peccato alieno per caritatem prohibita. 225 advocare. Quodsi igitur hoc non licet, non licebit, ut videtur, a fortiore illud. Nihilominus non satis recte id concluditur. Fateor plane hic adesse propinquiorem cooperationem, quam si agitur de solo nuntio ministris acatholicis dando; verum peior est cooperatio, quando agitur de advocando formaliter ministro, ut ritum suum peragat. Quae est formalis et hoc sensu quam proxima cooperatio eaque semper illicita ; opem autem ferre in instruenda mensa, procurandis pane et vino, cooperatio quidem est perquam propinqua, sed non necessario for­ malis. Si, qui haec ministeria seu auxilia exhibet, satis ostendit se rem habere pro nihilo seque non spotanee sed quasi coacte ea fa­ cere: cooperatio erit materialis tantum, ita ut ex causa valde gravi, si declinari nequeat, videatur evadere licita, sicuti ad 1" Quaes, re­ sponsum est. Ad hanc rem confert, quod Laymann, Th. m. 1. 2, tr. 3. c. 13, n. 5 dixit pro circumstantiis sui temporis, cum frequens erat in­ tegrarum communitatum a fide defectio et religionis commutatio: „Si aedituus, qui hactenus in ecclesia ab haereticis occupata servivit, ad fidem catholicam convertatur, sed gravi necessitate pressus ser­ vitio suo statim abscedere non possit, puto cogendum non esse, sed absolvendum, si promittat, quod servitium deseret, cum primum rerum statu immutato potuerit: modo absit scandalum atque virtualis falsae religionis professio, si nimirum vel ex aperta aeditui coram populo protestatione vel aliis rationibus manifestum sit, quod ab illo ministeria pulsandi, ecclesiam aperiendi, claudendi, panem et vinum afferendi etc. solum fiant materialiter et ut actus secundum se indifferentes sunt, et nequaquam fiant, quatenus ordinantur ad exercitia haeretica, quippe quae hominem detestari plane constet. ** R. 2. Sponte tamen ea ministeria exhibere semper continet ipsius 430 religiosi ritus approbationem quandani. Quare ita agere non licet. Neque solum illicitum est, non rogatum sese offerre ad ea ministeria praestanda, sed etiam, rogatum se promptum ad id ostendere, quasi libenti et religioso animo ea praestentur; debet enim positive patere haec minime praestari ut officia religiosa, atque praeterea gravis ratio sic materialiter cooperandi adesse debet. Quae magis etiam attendantur oportet, si forte acatholicus mi­ nister agendi sua ratione ostendat se a monialibus ea ministeria exigere vel exspectare eo fine, ut paritatem iuris vel potius indifferentismum inter diversas religiones illae agnoscant. Haec enim paritas eiusque agnitio impia est, neque eo se extendit ea quae dicitur publica et iuridica paritas inter diversos cultus. Illa scilicet paritas politica tantum est; publici religiosi exercitii libertatem dicit, non doctrinae veritatem vel bonitatem. R. 3. Si quando igitur propter publicas rationes diversorum cui-131 tuum ministris accessus ad aegrotos sui cultus concedi debet atque impossibile est omne plane auxilium denegare: curent moniales ea certo in loco ad manus habere et conservare, quae ministri illi re­ ligiosi exigere soleant, iisque indicent, ubinam ea reperiantur. quo Ldnnkuhl, Casua conaciontiae. I. Ed. 4. 15 226 De virtutibus et officiis erga homines. Caritas in proximum. ipsi, si voluerint, sibi ea sumere possint, non moniales debeant por­ rigere. Nam id neminem potest offendere, si moniales dicant se ad aegrotorum emam corporalem esse constitutas, non ad munus aeditui agendum: et si quid amplius pro catholicis facient et pro sacerdotibus, se id facere ex cultu propriae suae religionis, religionem vero alienam se colere vel exercere non posse. Cf. Th. m. 111 610 611. PAROCHI CATHOLICI CUM ACATHOLICO MINISTRO COOPERATIO. Casus. (122) 1. Rufus, minister hitheranus, adit parochum catholicum eique proponit, ut diebus dominicis et festis, quae ab utrisque celebrentur, uno eodenique tempore pulsentur campanae ad convocandos homines seu indicandum tempus servitii divini: in ampla enim urbe impossibile est. ut omnes sive catholici sive lutherani pulsum campanarum sui ritus audiant, alterutras possunt audire, maxime si coniunctim pulsantur. 2. Idem simul quaerit a catholico „confratre“, num, occurrente neces­ sitate. cedere sibi velit vinum et panes orbiculares (hostias) ad peragendam sacram cenam; se ita magno incommodo liberari, cum nescire possit singulis vicibus, quanta vini et panis materia sibi sit necessaria, domus autem parochialis catholica ab ecclesia hitherana non longe distet. 3. Rogat etiam parochum, ut pro aliquo die sibi commodare velit sacra paramenta et vestes, quo mensuram sumere possit ad ea sibi conficienda; suis enim parochianis placere cultum externum sollemniorem. Parochus catholicus, partim ne offensum sibi reddat ministrum acatholicum, partim ut maiore commodo suorum consulat, precibus annuit. Quaeritur 1“ potueritne tuta conscientia parochus id concedere. 2° quid eius successor agere possit vel debeat. Solutio. 432 Ad quaesitum lr' R. 1. Practice loquendo parochus debuit singula denegare. Nam 1. Dato, non concesso omnia ista esse cooperationem materialem tantum ad falsum cultum: est tamen cooperatio satis propinqua, quae saltem maiorem necessitatis causam, ex qua liceat, requirit, quam quae hic adest. 2. Insuper cum actiones illae vel per se publicae sint vel earum notitia publica sine dubio fiat, verum orietur scandalum, cum homines fideles eas fere non possint non habere pro conniventia cum secta falsa. R. 2. Sed iam accuratius indicandum est de singulis actionibus atque videndum, sintne cooperatio materialis tantum an formalis. Quamquam actiones illae in se nude spectatae pro materiali tantum cooperatione haberi possunt, ex circumstantiis videntur evadere formalis cooperatio. Ex conventione enim, non coacte pulsare campanas, quo melius possint et catholici et acatholici ad suos quique ritus celebrandos Cooperatio cum peccato alieno per caritatem prohibita. 227 accedens natura sua nihil est nisi etiam ad acatholicum ritum homines convocare seu invitare: quod est formalis ad falsum ritum cooperatio atque malum intrinsecus. R. 3. Simile quid dixerim do concessione vini et hostiarum ad 433 cenam acatholicam. Ei quidem, qui non ad hunc finem postulat, quamquam ad hunc finem adhibiturus est, res communes concedere vel vendere materialis est cooperatio eaque ex graviore cauca licet: sed si quis ad hunc finem postulat neque a concedente corrigitur, ille, qui concedit, ipsum istum finem assumit et iuvat: quod illicitum est. Debet nimirum ille finis pravus sive formaliter sive aequivalenter, non interne solum, sed etiam externe repudiari, prout etiam Laymann loco supra citato n. 429 exposuit. Immo quoniam panes orbiculares seu hostiae hac sua forma iam usum communem non habent, sed vix non unice usum habent religiosum, admodum difficile est, earum concessionem umqnam ab approbatione finis religiosi seiungere. Nihilominus quia alius usus (v. g. pro glutine) non est impossibilis, si intentio mali finis suf­ ficienter excluditur, ex (/ravissima causa putaverim earum conces­ sionem licere, non vero parocho in nostro casu. R. 4. Commodare vestes sacras, quo sumatur mensura ad similes431 conficiendas, ex se quidem non est nisi materialis cooperatio. Nihilo­ minus ex circumstantiis nostri casus ea commodatio evadit finis obiective mali externa approbatio — quae est intrinsecus mala. Adde profanationem quandam rerum sacrarum benedictarum. Minimum enim, quod in hac commodatione continetur necessario, est profanus usus, ad quem res sacrae traduntur; sed profano usui res sacras servire pec­ catum est. Ad quaesitum 2m breviter respondere licet. Videlicet R. 1. Per se patet vinum et hostias a successore concedi amplius non posse. Sufficit quidem, ut denegentur, quando petuntur; potest autem con­ sultius esso ad maiora odia evitanda id antea ministro acatholico nuntiare. R. 2. Quoad pulsum campanarum sufficit, ut parochus nuntiet acatholico ministro se sibi servare ius pro suo arbitratu pulsandi campanas tempore sibi bene viso: etsi dein re vera idem tempus ob­ servare solet. CONTRIBUTIO AD FINES ACATHOLICOS. Casus. (123) Occasione festi alicuius nationalis consilium fit, ut. in honorem viri herois de patria bene meriti pretiosa statua erigatur in celebri templo acatho­ lico, in oppido natali novum templum acatholicum pro numero incolarum necessarium construatur, atque in loco ubi defunctus est instituatur hospitium protestanticum, (pio educentur atque instruantur orphani. Alfredus, catholicus, in munere publico honorifico constitutus, ut gubernio placeat sibique viam pandat ad gradus altiores. cupit, pecuniam in finem istum conferre atque * 15 228 De virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. pecuniae colligendae munus suscipere. Verum cum dubitet, num haec cum officiis viri catholici cohaereant, confessorium consulit. Hinc Quaeritur 1 liceatne catholicis, quo probent suum erga patriam amorem, in istos fines pecuniam conferre. 2' liceatne Alfredo partem habere in pecuniis pro hoc fine col­ ligendis. 3’ sintne. qui ita agunt, inter fautores haereticorum computandi. Solutio. Ad quaesitum 1 R. 1. Non omnia opera, quae intenduntur, eodem modo cum finibus acatholicis promovendis cohaerent. Nam eri­ gere statuam viro etiam acatholico non propter causam haereticam, sed propter causam civilem atque illius viri virtutes civiles, nihil con­ tinet religiosi ac proin nihil falsi cultus religiosi, neque cooperatio formalis est ad aliquod illicitum. Neque quod haec statua in templo acatholico erigatur, rem per se facit religiosam. Verum quidem est hoc modo templum istud acatholicum posse fieri celebrius atque magis frequentatum, ita ut hoc modo frequentior fiat cultus acatholicus; immo fortasse hoc ipsum a civibus acatholicis simul intenditur. Quod si obtinet, re vera etiam catholici, quotquot conferunt pecuniam, remote et materialiter cooperantur ad promoven­ dum falsum cultum. Quare sine causa excusante id quidem iis facere non licebit. Attamen quoniam intentio illa non est finis rei internus, sed extrinsecus illatus, neque publice indictus, et quoniam alias haec qualiscumque cultus acatholici promotio sequitur per accidens: suf­ ficere debet ratio illa non spernenda, qua velint catholici amorem erga patriam probare, ut ad statuam illam erigendam pecuniam con­ ferre iis liceat. 4S6 R. 2. Gravior sane res est quoad templum acatholicum con­ struendum. Ibi agitur de aedificio, quod ex sese finem religiosum habet, et, quoniam religio vera excluditur, finem cultus falsi habet Insuper ille ipse finis palam annuntiatur a pecuniam petentibus. In instructione Vicarii Urbis ad parochos Urbis data d. 12 lulii 1878 et a Leone XIII sancita haec inter alia habentur: „Neque ex­ imuntur a peccato mortali architecti, conductores, opificum domini, qui curam et operam suscipiant ad exstruendum et ornandum ali­ quod templum protestanticum. Quod ad ipsos vero murarios aliosque opifices subalternos pertinet, ii possunt a peccato excusari, modo desit scandalum, neve, quae facere iubentur, fiant in contemptum re­ ligionis/ Si haec applicare conamur, sane qui pecuniam conferunt, non possunt subalternis operariis comparari, sed debent potius archi­ tecto. Et quamquam pro diversa locorum conditione extra Urbem fortasse paulo mitius indicare licet de architecto conducto, qui non sponte se offerat: tamen qui pecuniam conferunt, et ipsa re et secundum hominum existimationem magis ipsum finem rei aedi­ ficandae suum faciunt, quam architectus conductus. Quare non puto 435 Cooperatio cum peccato alieno per caritatem prohibita. 229 catholico licere, in hunc finem a petentibus indicatum pecunias suas contribuero. R. 3. Quoad orphanotrophium non plane idem est. Aedes illae 437 ex sua natura seu line interno omnino praescindunt a fine sive acatho­ lico sive catholico. Hinc eas exstruere illicitum evadet fere ex eo tantum, quod finem illum externum, quem sibi constituunt iubentes seu mandantes, is qui construat suum facere censeatur. Quod archi­ tectus conductus facere non censetur. Aliter tamen qui conferunt pecuniam; illi enim eo ipso, quod pe­ tentibus annuunt, petentium finem suum faciunt — nisi forte aperta de­ claratione hunc respuant, aliumque substituere possint et substituant. Quodsi igitur aliquis declaret se pro acatholica quidem educatione conferre nihil posse, attamen se libenter contribuere velle concivibus suis, etiam acatholicis, ut habeant quo orphani sustententur: iam bonum finem intendit et manifestat. Praevidetur quidem facile fore, ut ab aliis adiungatur finis malus educationis acatholicae; verum id, eum impedire nequeat, potest negative permitti. Ita igitur agere, ex gravi causa, sed ex gravi tantum causa, videtur licere. Quae gravis causa habetur, si catholicorum interest probare se amore patriae vero et legitimo a nemine vinci. Cf. Th. m. I11 818. Caveri tamen debet, ne, qui ita contribuat, in publicis tabellis annuntietur, quasi contri­ buisset ad illud institutum acatholicum; neve eius nomen publicatum incitamentum sit, quo facilius vel largius alii in illum finem acatholi­ cum conferant. Ad quaesitum 2” R. 1. Pro illis finibus, in quos catholicis non43S licet pecuniam conferre, minus etiam licebit Alfredo collectorem agere. Quare ad exstruendum templum acatholicum certe colligere pecunias non potest. R. 2. Si vero fines illi tres a collectoribus seiunguntur, licebit Alfredo colligere pecunias ad erigendam istam statuam. — Et si quid pravi per accidens cum eius erectione conjungitur, causam habet ex conditione sua satis gravem, cur hoc negativo permittere possit. R. 3. Pro orphanotrophio illo practice Alfredo non licebit col­ lectorem pecuniae agere. Longe enim difficilius ipsi est quam singulis donatoribus, finem illum externum acatholicae educationis excludere alterumque finem licitum substituere; immo id eum facere posse apud omnes, quos pecuniam petiturus adiret, videtur mihi moraliter im­ possibile esse. Adde scandalum, quod aliis catholicis eiusmodi agendi ratione oriturum est. Ad quaesitum 3“ R. 1. Favor, quem quominus praestemus hae-489 reticis graviter prohibemur, intelligitur utique in causa haeresis. Quem favorem praestat, qui ex animo promovendi haereticam doctri­ nam vel haereticum cultum quidquam agit: vel etiam ille, qui directe quidem hanc haeretici cultus propagationem non intendit, sciens tamen et volens aliquid facit, ex quo notabilis successus causae haereticae sequitur. 230 Do virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. R. 2. Sed quoniam ex actionibus illis, de quibus in casu, pro diversis circumstantiis et locis plus minusve causa liaeresis augetur: seclusa prava mente, ex locorum circumstantiis praecipue pendet, utrum favor mortaliter malus haereticae causae praestari dicendus sit necne. — Ceterum collectorem agere longe facilius in 2° et 3’ casu favere est causae haereticae, quam singulas facere contributiones, nisi tamen in hac contributione conditio contribuentis vel sumina collatu vel modus conferendi eiusmodi fuerit, quae complures alios ad dandum alliciat atque permoveat. VIR CATHOLICUS CONSCRIBENS PRO LIBELLIS ACATHOLICIS. Casus. (124) Robertas, homo literatus, conscribit multa pro foliis diurnis vel periodicis, etiam iis, quae religionem catholicam insectantur; ipse tamen nihil graviter contra fidem vel bonos mores scribit, sed scriptionem hanc non vult deserere, quia meliora quam alibi accepit honoraria, facilius sibi nomen acquirit et spem maioris successus; nec quidquam iuvaret, si ipse nollet amplius con­ scribere, peiora enim scripta substituerentur. Quaeritur 1 liceatne scribendo aliquid conferre atque ita iuvare folia ex magna parte prava. 2° quid de Roberto dicendum sit. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Sane illicitum est mala conscribere. Sed etiam indifferentia, immo ex se bona conscribere pro foliis alioquin pra­ vis, ex hac ratione illicitum evadere potest, quod hoc modo eiusmodi folium magis succedat, maiorem numerum legentium acquirat, prava in eo contenta securius ac maiore cum damno legantur. Quod im­ primis obtinet longe facilius, 1. si quis conscribere soleat atque ex con­ dicto scribat, quam si una alterave vice tantum ; 2. si quis vir magni nominis et auctoritatis palam scribit, quam si sit homo obscurus qui scribat vel si tecto nomine scribat. — Adde, pro conditione scribentis etiam scandalum ex ipsa eius rei notitia publica adesse potest. R. 2. Facile igitur licebit una alterave vice aliquid inserere: vel pro gravitate causae opus bonum esse potest, bona quaedam et vera eorum legentium oculis subicere, qui alias falsa et prava pro veris legissent, maxime si quis scribat tecto nomine. 441 Ad quaesitum 2“ R. 1. Robertas, qui negat tantum se graviter contra fidem vel bonos mores scripsisse, videtur utique fines licitos non servasse. Monendus igitur saltem est, ut nihil omnino contra fidem vel bonos mores dicat: ceteroquin si quid contra fidem scripsit, vix intelligi potest, quomodo id possit esse non grave. R. 2. Examinandus omnino est, num sua auctoritate notabiliter augeat folii istius aestimationem atque legentium numerum. Si ita, ei interdicendum est, ne porro conscribat. 440 Cooperatio cum peccato aJierio per caritatem prohibita. 231 R. 3. Si re ipsa, ut asserit, influxum hunc non exerceat, sed potius peiora impediat (quod ne facilius credas cave) neque grave scandalum ipso praebeat: non audeo eum peccati eiusque gravis dam­ nare. De cetero Robertus attendat praeceptum constitutionis fid­ orum ac mwnerumu n. 22: rNemo e catholicis, praesertim e viris ecclesiasticis, in eiusmodi diariis vel foliis vel libellis periodicis quid­ quam, nisi suadente iusta et rationabili causa, publicet." Cf. etiam Noldin, S. th. m. II10 124. PUERI CATHOLICI IN CANTU ACATHOLICO OCCUPATI. Casus. (125) In schola aliqua mixta ex maxima parte acatholica pro exercendo cantu adhibetur libellus, qui praeter alia etiam continet carmina religiosa lutherana Quibus exercentur etiam discipuli catholici et, cum bene sint exercitati, in­ vitantur ad ea carmina in publica aliqua festivitate in ecclesia lutherana canenda. Quaeritur 1" quae sit communicatio in sacris, (piam cum haereticis catholico habere non licet. 2° liceatno catholicis exercitii causa haec canere. 3” liceatne eadem in ecclesia lutheranorum cum iis canere. Solutio. Ad quaesitum Γ" R. 1. Pristinis temporibus, cum omnes ex-442 communicati essent vitandi, omnis cum haereticis communicatio, ideoque in quibuslibet etiam actionibus sacris, interdicta erat, exceptis quibusdam necessitatis casibus. R. 2. Attamen hac generali communicationis prohibitione per Martinum V („Ad evitandau) sublata, fidelibus non amplius interdictum est, quominus in rebus in se licitis cum haereticis communicent. Quare in ritu catholico catholice celebrato nihil prohibet, quominus catholicus simul cum haeretico adsit. Neque est cur catholicus nequeat hae­ reticum invitare, ut secum in finem certum bonum et pium preces fundat privatim, si omnis species indifterentismi et commixtionis cul­ tuum excludatur. R. 3. Prohibitum tamen manet, quominus catholicus partem habeat 443 cum protestantibus in eorum ritu protestantico ; id enim esset falsum ritum et cultum profiteri. Immo addo: etiamsi ritus vel cultus exer­ citus nihil falsi vel haeretici in se continet, si tamen ab aeatholicis ut talibus, i. e. quatenus sectam a catholica Ecclesia separatam con­ stituunt, cultus divinus exercetur, ille eo ipso evadit illegitimus, neque in tali publico actu catholicus partem habere potest. Partem autem habet ille, qui in tali actu simul cum aeatholicis horum preces fundit, vel qui utcumque ita assistit, ut cum illis agere videatur. R. 4. Qui eiusmodi actui religioso acatholicorum materialiter tantum interest, nihil religiosi agens neque agere apparens, non 232 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Caritas in proximum. proprie committit communicationem in sacris prohibitam; nihilominus alio titulo eiusmodi assistentia potest esse illicita. Cf. Th. ni. I11 816 nota. Simile quid dici debet de aliquo actu publico, qui religiosus qui­ dem est, sed simul actus civilis vel politicus. Quod si fieri potest et ita fieri apparet, ut assistentia sit mere civilis et politica, haec non est prohibita titulo communicationis in sacris. 444 Ad quaesitum 2” R. 1. Si liber, quo schola illa utitur, sit liber acatholicorum religiosus seu collectio carminum, qua utantur in suis coetibus religiosis: libro illo uti catholicis non licet, eo quod hi libri prohibiti sunt regula constitutionis ^Officiorum ac munerum1' n. 3: „Item prohibentur libri, qui ex professo de religione tractant, nisi constet nihil in iis contra fidem catholicam contineri." Immo etsi constaret nihil contra fidem catholicam contineri - id quod vix umquam constabit — prohibiti essent vi n. 20 eiusdem constitutionis de libris liturgicis et precatoriis, utpote ,publicati praeter legitimae aucto­ ritatis *licentiam . R. 2. Si carmina ista utcumque continent sententias haereticas, haec neque legere neque canere licebit. R. 3. Si vero liber religiosus non est, neque carmina quidquam haeretici continent, sed ea quae Christiani communiter de Deo rebus­ que sacris sentiunt : dedecet quidem plane hac sola ratione, quod sint res religiosae ab acatholicis compositae, catholicum ea canere; verum cum in nostro casu sit gravis quaedam ratio atque moralis quasi coactio, id illis discipulis culpae verti nequit, si in exercitio cantus ista canere iussi obtemperant. Nam actus religiosus vel liturgicus non est neque communicatio in sacris. 445 Ad quaesitum 3 R. 1. Si agitur de festivitate religiosa, clarum est catholicos non posse cantu ad eam concurrere eamque hoc modo quasi celebriorem reddere: est enim haec formalis communicatio in sacris. R. 2. Immo si est festivitas profana vel civilis, cuius actus sol­ lemnis in ecclesia haeretica celebratur, facile cantus cantici religiosi haberi potest pro religiosa parte istius festivitatis: quodsi ut talis re ipsa habetur, similiter catholicis non licet formaliter partem habere. Quare in omni casu ab eiusmodi cantu catholici avertendi sunt. R. 3. Si vero sollemnitas tota retinet characterem suum profanum, locus ipse, scilicet quod celebretur in templo haeretico, vel tenor can­ tici, quod contineat rem religiosam, non facit, ut cantus sit actus cultus divini eiusque acatholici: cani enim potest — et saepe fit — res reli­ giosa ad demulciendas aures et ad fruendum arte musica. Quo in casu, si abest scandalum, cooperatio catholicorum illicita non erit. VIRTUTES MORALES QUAE ALTERUM IMPERFEf TE RESPICIUNT. PRAEAMBULA DE VIRTUTIBUS MORALIBUS INFUSIS Casns. (126) Ferrerius in conventu sacerdotali disputat contra virtutes infusas; se non admittere nisi theologicas infusas; has ad vitam Christianam supernaturalem ducendam sufficere; reliquas virtutes esse acquisitas neque amitti cum gratia sanctificante; id etiam experientia probari, cum peccatores non raro in aliqua virtute, v. g. iustitia, sobrietate, excellant. Quid de hoc opi­ nandi modo dicendum, vel enucleatius: Quaeritur 1° sintnc re ipsa praeter virtutes theologicas aliae virtutes per se infusae. 2’ quid earum virtutum sit munus, et quae a virtutibus acquisitis distinctio. 3° quid de experientia, quam Ferrerius obicit, sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1° R. 1. Non fido quidem certum est, sed longe 446 communior theologorum est sententia, duce S. Thoma Aq., esse praeter tres theologicas alias virtutes seu habitus supernaturales per se in­ fusas. Id S. Doctor imprimis docet (S. th. 1. 2, q. 63, a. 3) videlicet: Sicut in homine sint naturalia principia, i. e. intelligendi et cognoscendi facultas et naturalis appetitus boni, ita inesse homini iusto per in­ fusionem supernaturales habitus virtutum theologicarum, quibus tam­ quam principiis et fundamentis ordinemur ad Deum ut finem supernaturalem. At sicut ex naturalibus illis principiis cognoscendi et appetendi per proprios actus acquiramus nobis diversas virtutes mo­ rales naturales, quibus tendentiam ad naturalem finem exsecutioni demus: ita consequenter ad infusionem supernaturalium principiorum, virtutum theologicarum, Deum nobis infundere habitus operatives supernaturales, quibus in diversis humanae vitae officiis et operibus tendentiam in finem supernaturalem exsequamur: has esse virtutes morales infusas. R. 2. Si vero de numero harum virtutum quaeritur, longe minus certe dici potest, quot sint, quam num sint. Facile quidem conveniunt ad similitudinem virtutum acquisitarum admittendas esse quatuor supernaturales cardinales; prudentiam, iustitiam, fortitudinem, tem- 234 De virtutibus et officiis erga homines. Virtutes iustitiae annexae. perantiam; quot vero statui debeant harum virtutum cardinalium cognatae virtutes, dictu difficile est. maxime cum in rebus cognatis supernaturalis habitus unus idemque officio fungi longe facilius possit quam habitus naturalis. Ad quaesitum 2“ R. 1. Responsum circa munus virtutum mora­ lium infusarum iam patet ex modo dictis. Praesident enim moribus humanis, quo possimus convenienter in diversis officiis atque rela­ tionibus humanis supernatural iter agere. Supernaturales actiones hoc modo conaturaliter ab homine procedunt. R. 2. Illud autem discrimen inter virtutes morales infusas et morales acquisitas est, quod hae dent homini naturalem facilitatem exercendi virtutis actus; supernaturales minus facilitatem quam facul­ tatem dant supernaturalem. R. 3. Quocum cohaeret aliud discrimen: Naturales virtutes non unico actu acquiruntur neque unico actu destruuntur, sed paulatim repetitis actibus enascuntur et augentur, atque diuturna otiositate vel actibus contrariis repetitis decrescunt et emoriuntur. Supernaturales virtutes instantanée cum gratia sanctificante et caritate infunduntur, et quamquam suis actibus augentur, id non fit effective sed meritorie: similiter instantanée per quodlibet peccatum mortale, non per solum actum sibi oppositum, cum caritate et gratia sanctificante demeritorie destruuntur, decrescunt numquam. 447 Ad quaesitum 3“ R. 1. Verum dicit Ferrerius, non per quodlibet peccatum mortale destrui quamlibet virtutem acquisitam, atque etiam v. g. molles posse manere iustos et sobrios; verum haec iustitia vel sobrietas in homine peccatore non est iustitia vel sobrietas super­ naturalis neque ad meritum vitae aeternae quidquam confert. R. 2. Etiam e contrario vitia acquisita per virtutes infusas non statim exstinguuntur, etsi suo modo diminuantur. Quare homo post longam vitam peccaminosam conversus et iustificatus inclinationes ad malum naturaliter insitas et acquisitas adhuc retinet, atque pugna opus est, ut eas paulatim evellat. 449 R. 3. Notari meretur homines iustos, qui sunt in gratia sancti­ ficante, et homines peccatores, i. e. eos qui gratia sanctificante privati exsistunt, longe aliter se habere, quando exercent actus virtutum. — Posteriores enim acquirunt quidem vel augent naturalem habitum seu facilitatem similes actus deinceps exercendi: sed nihil proprie apud Deum merentur. Idque etiam verum est, si forte excitati gratia actuali huic excitationi consentiant atque gratia porro iuvante supernaturaliter agunt: in quo casu de congruo quidem ulteriora Dei auxilia sibi mereri possunt, nihil possunt mereri de condigno. lusti autem supernaturaliter agendo sane eodem modo naturalem facilitatem secun­ dum exigentiam virtutis, quam modo exerceant, deinceps agendi sibi augent; sed insuper crescunt per modum meriti condigni in virtute supernatural! infusa, neque in sola illa quam exercent, sed etiam in reliquis virtutibus infusis atque in ipsa sanctificante gratia et cari- 44s Virtutes morales infusae generatim. — Veracita eiusque laesio 235 tate. Quodsi forte postea peccato mortali excidant e gratia sancti­ ficante, supernaturales virtutes ilico amittunt, non amittunt facilitatem naturalem. VERACITAS ET MENDACIUM. Casus. (127) Gaudentius magister, quo melius pueros confitentor a mendaciis et a con teniptu parentum deterreat, solet iis acclamare: .Os quod mentitur, ait Scrip tura, occidit animam * (Sap 1, 11), et: .Oculum, qui subsannat patrem. ... et fodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae" (Prv 30, 171 Quos pueros cum Arcadius missionarius postea cognovisset mendacia omnem quo parentum despectum pro mortalibus peccatis habuisse neque ab iis ca­ visse, publice convocatos dedocet et Gaudentium graviter obiurgat. Quaeritur 1' quid sit mendacium et quale peccatum. 2“ quomodo parentum despectu a filiis peccetur. 3 quid indicandum sit tum de Gaudentii. tum de Arcadii agendi ratione. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Mendacium dicitur locutio contra menteur cui multi addunt: cum intentione fallendi ; quod sensu proprio et pleno ad mendacium non requiritur, causative et reductive quidem id aliquo modo omni mendacio inesse concedi potest. Hinc mendacium non committitur ab eo, qui falsum dicit putans esse verum ; at committitur ab eo, qui verum dicit putans esse falsum. Neque committitur ab eo, qui falsum ore quidem profert, tamen sen­ sum falsum ad alios non dirigit seu iis falsum non loquitur. Hinc qui aperte falsa dicit, sciens et volens ut audientes ea ut falsa sumant, v. g. iocando, non mentitur. Plerumque adest intentio fallendi, i. e. voluntas, ut ii, ad quos locutio dirigitur, ista falsa pro veris habeant; verum haec voluntas propria et formalis non requiritur, ut patet in eo, qui coram testibus a visu negat se aliquid fecisse, ne convinci possit ex propria confessione. In quo casu, cum fallendi impossibilitas adsit, adesse volun­ tas fallendi nequit. Nihilominus aliquo sensu etiam tum de intentione fallendi loqui fas est, quia loquens vult, ut, quantum est ex ipsa locutione, audiens scire nequeat nisi falsum : haec fallendi intentio omni mendacio essentialis est. Cf. de omnibus Th. m. 111 916; Noldiii, S. th. m. II10 636 sqq; Aertnijs 1. 3, n. 552. R. 2. Mendacium distinguitur damnosum, officiosum, iocosum : damnosum, quod praeter errorem mere intellectualem aliud damnum causât ; officiosum, quod profertur ab aliquo, ut se alterumve ex aliqua difficultate expediat vel utilitatem aliquam percipiat quod igitur alicui officio seu utilitati est; iocosum, quo deceptio alterius in iocum et recreationem adhibetur. Cf. Th. m. I11 917. | I I | I | I I I j I I 236 De virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes iustitiae annexae. R. 3. Mendacium qua tale seu sola mendacii malitia non est mortale sed veniale peccatum (cf. Th. m. 1. c.): malitia mortalis, si adest, extrinsecus infertur; eaque adesse potest in solo mendacio damnoso; si enim grave damnum causatur, peccatur mortaliter; venialiter, si leve. R. 4. Nihilominus consuetudo mentiendi periculum graviter pec­ candi facile inducit; siquidem periculum est ne, qui solet mentiri, a mendacio non abstineat, etsi advertat grave damnum secuturum esse, vel ne forte etiam cum mendacio iuret vel ad alia peccata gravia viam sibi planam faciat. Quo sensu S. Scriptura dicit: „Os, quod mentitur, occidit animam“, non quod formaliter animi mortem inducat, sed quia ad eam disponit. 452 Ad quaesitum 2" R. 1. Despectus serius et gravis erga parentes, etsi intus tantum concipitur, grave peccatum est. R. 2. Signa illa externa, quae eiusmodi despectum gravem de­ notant, cum advertentia coram parentibus edere etiam grave peccatum est, etsi forte intus despicientia gravis absit; ex natura enim sua haec supponuntur ex eiusmodi gravi despicientia oriri atque parentes gra­ viter offendant necesse est. Magis etiam peccata gravia sunt, si re vera internus despectus ea comitatur. R. 3. Hoc igitur imprimis valet de filiis adultis vel adulescen­ tibus. Nam si de pueris sermo est, eorum inadvertentia et malitiae defectus ratio est, et cur absit interna despicientia gravis, et cur signa, quae alias pro gravi despectu haberentur, aestimentur minoris. Immo si res est inter homines rudes et incultos, non ilico ea pro gravibus habenda sunt, quae gravia sunt inter homines ingenuos et excultos. Cf. S. Alph., Th. m. III 334, qui ait: „in his et similibus (sc. in conviciis erga parentes) saepe excusantur filii a mortali propter indeliberationem actus, ut notant Bonacina et Elbel.u 453 Ad quaesitum 3“ R. 1. Malo omnino egit Gaudentius, falso applicans verba S. Scripturae ad qualibet mendacia vel in parentes convicia. Debuit certissime explicationem dare, si hac ratione pueris voluerit metum incutere. Potuit pericula indicaro atque sanctum Dei timorem excitare, qui horrere doceat etiam levissima peccata; sed pessimum est falsas conscientias facere in ruinam animarum et ea pro mortali peccato proponere, quae veniale non excedunt. Neque iuvit intentio vel ipsa spes frequentiae peccatorum, licet venialium, minuendae. Qui ita cogitat, nescit quid faciat, non aestimans longe praestare, sexcenta venialia peccata fieri, quam unicum peccatum mortale. 454 R. 2. Arcadius zelum quidem habuit, sed non secundum scientiam. Optime egisset, si in confessionali ipsos illos pueros, quos falsa con­ scientia laborare cognoverit, dedocuisset: immo potuit etiam uni alterive puero perspicaciori dicere, si putet alios pueros esse in eadem per­ suasione, bonum esse eos melius instruere et quae ipsa audierit in confessione cum aliis communicare. — Publice autem ad hoc pueros convocare, ut eos instrueret, erat manifestatio eorum, quae habuit ex 451 Virtutes cum debito morali tantum; l'rracitas eiusque la<*sio 237 auditis confessionibus, atque contra sigillum confessionis. Summum potuit in ea instructione, quae consuevit haberi pro pueris, etiam haec tangere, ita tamen, ut non appareret ullo modo se ex notitia confes­ sionis procedere. Sane potuit optime id perficere, si v. g. ex ordino docuerit pueros, quae sint peccata et quam gravia, quae a pueris fa­ cilius possint committi. — Similiter Gaudentium reprehendere, nisi licentiam habuerit a conlitentibus, facile erat ex parte Arcadii contra sigillum confessionis; in genero autem dicere magistros et instructorecavere omnino debere, ne falsas faciant conscientias neve aedificent pro gehenna, nihil indicans ex confessionibus auditis, missionario utique licuit. — Ceterum de his confer, quae dicuntur in vol. II. huius operis in casibus de siyillo sacramentali confessionis. DE RESTRICTIONE MENTALI. Casus. (12S) Proclus, qui inimicum occidit, interrogatus de vicino, contra quem suspicio orta erat, num vidisset illum tali et tali hora armatum domo exeuntem, id secundum rei veritatem affirmat ac propterea ut testis vocatus idem ex odio iuratus confirmat: quo fit, ut vicinus, homicidii vix non plene convictus, ad perpetuum carcerem condemnetur. Alia vice similiter interrogatur de Iasone amico, qui furti suspectus erat et furtum re ipsa quidem commiserat, at non hoc furtum de quo quae­ rebatur, sed longe insignius in alio loco patratum. lurat igitur Proclus se Iasonem exeuntem non vidisse, cum re vera viderit: immo se circa illud tempus in loco plane dissito observasse hominem, quem non recognoverit quidem, sed hominem Iasoni plano similem: cogitat nimirum intra se omnes homines sibi esse similes. Quaeritur 1’ quid sit restrictio mentalis, quae et quando licita. 2° quid indicari debeat de variis Procli testimoniis. Solutio. Ad quaesitum 1“ R 1. Restrictio mentalis est suppressio ali-45 cuius circumstantiae seu rei addendae eiusque in mente retentio, vi cuius rei addendae tantum verba prolata determinatam et completam veritatem habent. Sine illa additione verba prolata vel non habent verum sensum, vel habent sensum vagum, non satis determinatum, seu ambiguum. Circumstantia seu additamentum illud suppressum aut ex aliis circumstantiis suppleri potest, v. g. ex conditione loquentis vel audien­ tis, ex loco, tempore etc.; aut humano modo suppleri seu intelligi nequit. In posteriore casu est restrictio pure mentalis, in priore lut» mentalis. R. 2. Restrictio pure mentalis, in qua sensus verus nullo modo exprimitur, sed vel insita verborum vi vel ex aliis adiunctis sensus falsus necessario colligitur: idem est atque mendacium: hinc pec­ canti nosum. 238 De virtutibus et officiis erga homines. Virtutes iustitiae annexae. R. 3. Restrictio late mentalis non est proprie dictum mendacium; nihilominus mendacio aequivalet, quando interrogans ius habet ad plenam et apertam veritatem; alias licet ea uti ex insta causa, immo pro circumstantiis adhiberi debet. Ratio est, quia locutio cum restric­ tione late mentali non est determinate falsa, siquidem sensus locutionis a quovis rationabiliter sumi debet et sumitur simul ex adiunctis; sed tantum non continet totam veritatem, cum pars quaedam, circumstantia, silentio prematur. Sic v. g. qui circa meridiem interrogatus num ederit respondet: Non, certe non vult significare se numquam edisse, sed se prandium hodiernum nondum sumpsisse; neque mentitur, etsi ante horam ientaculum sumpsisset. In hoc casu additamentum quidem, quod loquens mente retinet, sed quod necessarium est ad plenam veritatem, facile a quovis sup­ pletur. Neque tamen id adeo facile suppleri necessarium est, ut locutio sit a mendacio immunis. Immo quando is, ad quem locutio dirigitur, ius non habet ad plenam veritatem, sed indebite vel iniuste interrogat, fieri potest, ut loquens studiose celare possit vel reticere aliquid, quo demum addito determinata et plena veritas habeatur. Atque pro circumstantiis licebit loquenti positive intendere, ne audiens plenam et determinatam veritatem percipiat vel etiam suspicetur, per­ mittens interim, ut is sua propria praecipitantia in positivum errorem incurrat. Haec necessaria esse possunt, ut secreta gravissima sarta tecta serventur. Exempla habemus in dictis ipsius Christi Domini (cf. Io 7, 8; Mc 13, 32): quibus evidens fit non posse omnem re­ strictionem mentalem esse peccaminosam. Cf. Th. m. I11 918; S. Alph., Th. m. III 152; Noldin> S. th. m. II 639sqq. R. 4. Quando iure meo possum (videlicet ex causa rationabiliter gravi vel proportionate) celare veritatem, non tamen ad id obligor: licebit mihi uti restrictione late mentali. Quando ex aliqua causa propalatio veritatis ex parte mea peccatum fuerit, interrogatus de ea re, restrictione late mentali uti per se debeo. 456 457 Ad quaesitum 2“ R. 1. In priore casu debebat Proclus celare factum illud verum, illud scilicet cum restrictione negans ξ eo quod non licuit vicinum in capitis poenam iniustam conicere. Plane enim scit Proclus vicinum domo non exiisse ex intentione istius homicidii; interrogatio autem de solo illo exitu intelligi potest et debet, qui ' Negare aliquam rem non haberi pro mendacio, si putetur adesse gravioris necessitatis causam, cur veritas celetur, communi persuasione hominibus insitum est. Sollemne exemplum habes ex iis. quae Friedjung in libro qui inscribitur ,ΚαιηρΓ uni die Voiherrschaft in Deutschland (Pugna de hegemonia in Germania) * 1 326 narrat. Refert enim, cum gravissimum dissidium exsisteret anno 1866 inter Bonis * •.iam et Austrian! atque bellum iam immineret, Guilielmum 1 regem Borussiae ab Ehsabetha regina viduo, fratria sua et matertera imperatoris Austrine, interrogatum ,·*■», num re vera iniisset foedus contra Austrian! cum Italia; regem autem, cum noluisset secretum ad rem publicam spectans cognatae imperatoris Austrine prodere, factum illud, quod re ipsa locum habebat, incunctanter negate. Quo autem sensu . iusmodi locutio haberi possit pro restrictione non ptue mentali, quam ex causa proportionate gravi liceat adhibere, explicatur fusius in Th. m. I “ 918. Virtutes cum debito morali tantum: Veracitae. Gratitude. 239 fortasse fuerit via ad homicidium : de illo enim solo exitu ius inqui­ rendi et respondendi est. — Quamquam igitur Proclus non commisit mendacium proprie dictum, tamen graviter peccavit, etiam secluso suo odio, per solam illam affirmationem, idque saltem contra caritatem·, immo puto confirmationem illam iudicialem fuisse contra iustitiam, nisi addiderit sibi tamen persuasum esse vicinum suum non ex intentione homicidii exiisse, idque — quantum possit sine suo gravissimo peri­ culo— credibile fecerit. Sed haec huc non pertinent; neque huius loci est disputare de obligatione damni reparandi. R. 2. In posteriore casu licuit Proclo restrictione illa uti, qua 4 >8 negavit se vidisse Iasonem exeuntem, quia re vera in ordine ad illud furtum, de quo quaerebatur, non exivit; quod autem exierit ad aliud furtum perpetrandum, hic nondum venerat in quaestionem. Attamen generatim in eiusmodi casu, sicut noster est, licebit etiam fateri, tum ut fiat pro securitate publica quaedam inquisitio contra illud furtum a Iasone re vera patratum, si ille furtis assuetus est, tum ne is, qui interrogatus a magistratu restrictione responsum declinat, postea ipse difficultatibus involvatur vel etiam periurii accusetur. R. 3. Quod autem Proclus in posteriore casu addit, quo securius Iasonem ab omni suspicione defendat, a malitia mendacii non potest excusari. Nam 1. sine ulla iusta causa ad restrictionem hanc recurrit: 2. tali utitur restrictione, quae sit pure mentalis. Qui enim de simili­ tudine inter homines loquitur, loqui rationabiliter nequit de illa simili­ tudine, quam omnes homines ratione naturae humanae habent inter se, sed de aliqua similitudine speciali, i. e. in exterioribus, necessario loqui et intelligi debet. GRATITUDO ET INGRATITUDO. Casus. (129) Nicander, puer egenus a Paulo susceptus et educatus omnibusque literis instructus, postea huic aemulus exstitit in candidat ura publici officii. Atque ita iit, ut contra Paulum aversionem concipiat, male de eo loquatur, atque demum in indicio falsi criminis testis exsistat, quod se a Paulo patratum audivisse dicit — ut vere audivit, sed quod ab altero patratum esse scit. Quaeritur 1" quae sint gratitudinis officia, quae sit malitia ingratitudinis. 2° quomodo Nicander in Paulum peccaverit. Solutio. Ad quaesitum 1"‘ R. 1. Positiva gratitudinis officia revocari fere 459 possunt ad beneficii aestimationem, recordationem, retributionem, gra­ tiarum actionem. Quorum officiorum neglectus vix umquam grave peccatum evadit, nisi negativi officii laesionem gravem, i. e. gravem ingratitudinem simul implicite saltem vel aequivalenter, contineat. R. 2. Si benefactor forte inciderit in gravem necessitatem atque ille, qui antea beneficiis ab illo auctus fuerit, possit opem ferre, certe 240 l’e virtutibus et officiis erea homines. — Virtutes iustitiae annexae. facilius erit obligatio ei succurrendi (piam cuilibet extraneo, atque ordo caritatis postulat omnino, ut praeferatur. R. 3. Ingratitudo imprimis adest eaque formalis in contemptu beneficii et benefactoris, quem quis eo animo fovet, ne videatur esse obnoxius. Ut autem mortale adsit peccatum ingratitudinis, supponitur magnum beneficium et requiritur contemptus gravis. — Dein ingrati­ tudo committitur malum pro bono reddendo: quodsi igitur grave malum inferatur vel ratione modi gravi iniuria benefactor afficiatur, certe peccatur mortaliter: verum ut praeter communis caritatis vel iustitiae laesionem accedat nova species ingratitudinis mortalis, magnus exces­ sus in malo quod infertur, vel in modo quo infertur, committi debet. Cf. Th. m. I11 915. 460 Ad quaesitum 2” R. 1. Nicander sane graviter peccat contra Paulum ratione laesae caritatis et iustitiae. Immo in tam atroci in­ iuria, qua sciens et volens eum gravis criminis commissi false arguit, videtur reus esse etiam specialis ingratitudinis mortalis: hanc tamen novam malitiam gravem non contrahit qualibet diffamatione, ne ea quidem, quae ratione diffamationis gravis fuerit. R. 2. Nicandrum autem non excusari a peccato falsi testimonii propterea, quod re ipsa audierit alios in Paulum calumniam proferentes, ex iis, quae postea de testibus dicenda sunt, apparebit. PIETATIS OFFICIA ET SIMILIA, QUAE QUARTO DECALOGI PRAECEPTO RECENSENTUR. PIETAS FILIALIS - OFFICIUM PARENTUM (I). Casus. (130) Severus, curis et clamoribus, quos sustinere debet a pueris suis, per­ taesus, iis saepe precatur: „utinam Deus morte vos auferat : * nuper contra lilium adultiorem, qui manum contra ipsum attollere ausus erat, Deum iustum indicem appellat, qui infortunio et matura morte indignum filium puniat: alios etiam filios prioris sui matrimonii, a noverca instigatus, ut spurios fere tractat, iam nunc testamento cavet, ne quid ultra legalem portionem ac­ cipiant, quo abundantius filiis secundi matrimonii provideat; hos studiis ap­ plicat literarum et scientiarum, illos artibus opificum addiscendis addicit. Quaeritur 1° quae sint officia parentum erga filios. 2° quomodo Severus peccaverit in singulis casibus. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Parentes debent filiis internum affectum 461 et externam opem: amorem et necessariam bonorum procurationem eamque tum corporalium tum spiritualium bonorum. R. 2. Peccant igitur parentes speciali peccato contra pietatem: 1. si filios odio habent malaque optant; 2. si mala iis inferunt; 3. si neglegunt quae ad vitam victumve prolis necessaria sunt, sive ante prolis nativitatem sive postea; 4. si neglegunt vel diu differunt baptismum prolis cum aeternae salutis periculo; 5. si educationi instructionique non provident vel scholis pravis filios committunt ; 6. si correctionem omittunt, pravo exemplo et scandalo sunt; 7. si vitae statui pro conditione sua vel filiorum et procurandae ad eum aptitudini non provident; si convenientem vocationis elec­ tionem impediunt vel invitos ad certum vitae statum cogunt. Cf. Noldin, S. th. m. II 287—292; Aertnijs, Th. m. 1. 3. n. 154 sqq. Ad quaesitum 2" R. 1. Parentes, si ex impatientia quadam filiis 462 mortem exoptant, ut in priore casu Severus fecit, id generatim non faciunt ex animo — quare ex hoc capite a gravi peccato excusantur. Lrhifikithl, Casus conscientiae. I. Ed. 4. 16 242 De virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes iustitiae annexae. (’aveant nihilominus, ne eiusmodi imprecationibus filiis scandalo sint, exemplo suo maledicendi consuetudinem eos edocentes. Magis etiam a gravi vel ab omni peccato excusantur, qui id solum optant, ut Deus innocentes filios auferat atque a periculis huius mundi acternaeque mortis praeservet. 463 R. 2. In altero casu, quo Severus Dei vindictam serio invocavit, certe graviter peccavit. Quamquam enim filius gravissime peccavit, atque Deus hoc filii peccatum, nisi resipuerit, gravissime castigaturus est: nihilominus Dei, non hominis est, hanc vindictam decernere. Nunc autem ipse Deus vult hanc filii resipiscentiam, non poenam, vel si vult poenam, hanc vult in filii bonum, non in eius interitum ; multo minus vult hominem alterum alterius desiderare interitum. Severus autem ostendit se ipsum filii malum seu infortunium ut tale de­ siderare, quod odii et vindictae illicitae est. R. 3. Male tractans filios prioris uxoris eosque notabiliter aliis postponens etiam graviter peccat Severus: immo non solum externa actione, sed etiam defectu interni amoris, quem videtur vix retinuisse ullum, graviter peccavit. 464 R. 4. Parentes quidem, si iustam causam habent, non peccant, si filiorum hereditatem ad legitimam portionem restringunt, dummodo filii hac ratione non relinquantur graviter indigentes. Verum alios filios restringere ad partem legitimam, alios eo magis ditare sine iusta gravique causa a parte rei, sed ex solo inordinato affectu, id aequum amorem nimis laedit atque ex sese ansam praebet discordiarum inter fratres; quare communiter hoc parentibus grave peccatum est, idque censeo in casu Severi re ipsa obtinuisse. R. 5. Si conditio Severi inferior est, certe ex se non peccat, si curat filios arte aliqua opificum instruendos, neque consulendum est, ut omnes filios suos ad altiorem statum evehat. Neque peccat per se unum prae aliis studiis literarum applicando, si modo id facit in eo qui maioris videatur ingenii et qui ex intentione non prava studiorum sit amans, dum alii fortasse artes inferiores addiscere praeferunt. Verum ex sola iniqua praedilectione hoc modo filios alios aliis praeferre vel potius alios aliis postponere, in nostro casu Severo crimini verti debet, ita ut etiam hac ratione a gravi peccato non videatur immunis. PIETAS FILIALIS — OFFICIUM PARENTUM (11). Casus. (131) Theodoricus ex Lea filium suscepit, quem ambo famae tuendae causa curant in orphanotrophio educandum. Post annos fortuna notabiliter aucta, matrimonium ineunt, complures suscipiunt filios, quos more divitum et nobi­ lium educant, priore filio in inferiore conditione et ignorantia sui ortus re­ licto. Conscientiae autem stimulis agitantur, ex una parte timentes, ne tam dissimili tractandi modo in primogenitum suum peccent, ex altera parte timentes diffamationem et scandalum ex tam sera agnitione filii sui secuturum Virtutes cum debito legali: Pietas, officium parentum. 243 Quaeritur 1u quid educatio et providentia debita, si obligationem parentum spectas, comprehendat iure naturali et iure positivo. 2° quid dicendum sit de Theodorico et Lea quoad primogenitum eorum filium. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Ante omnia parentes curam habere 465 debent vitae spiritualis omnis suae prolis. Quare, sive de legitimis filiis agitur sive de illegitimis, curari debet baptismus, dein curari debet bona atque catholica educatio. R. 2. Dicendum est cum Busenbaum et S. Alphonse, Th. m. Ill 336: „Pater tenetur proli non tantum legitimae, sed etiam — in quo ius civile a canonico correctum est — spuriae curare alimenta, hoc est cibum, potum, vestitum et honestas artes, iuxta suum statum, nisi tamen aliunde se alere possit et non indigeat." R. 3. Illud ,iuxta statum suum" communiter quidem de statu parentum vel patris intelligitur, qui statum suum filiis communicat. Verum si quando statum suum filiis non communicare iis liceat, suf­ ficit providere filio secundum eius statum in quo collocatus est. R. 4. Communiter igitur tenentur parentes cum filiis suum statum 466 suamque conditionem communicare, eos pro filiis agnoscentes. Quod Busenb. et S. Alph. 1. c. ita exprimunt: , Graviter peccant parentes, qui sine iusta causa prolem in hospitali vel locis publicis exponunt. Iusta autem causa est, si proles sit illegitima." R. 5. Filii illegitimi ex parentibus ad matrimonium inter se aptis progeniti subsequenti quidem matrimonio legitimantur ipsa re, idque tum canonica tum civili lege statuitur: verum civilis lex, ut eos legi­ timis accenseat, requirit legalem ex parte parentum agnitionem vel formalem et judicialem vel implicitam per non-contradictionem. Ad quaesitum 2"' R. 1. Fuit quidem Theodorico et Leae, cum 467 ipsis filius illegitimus nasceretur, servanda fama gravis ratio, cur crimen suum tegerent filiumque orphanotrophio committerent, si modo cautum est bonae catholicaeque educationi. Si igitur pro sua conditione quam habebant de apta educatione pacti sunt, hac re non peccaverunt. R. 2. Si post auctam fortunam matrimonium inter se inierunt — atque etiam tempore concepti vel saltem nati filii ad id apti erant — eo ipso filius evasit canonice legitimus. Verum si causa diffamationis timendae perseverat, non tenentur cum tanto suo incommodo filium ilhim ad se advocare: ad quod eo minus tenentur, si lapsu temporis aucta est familia et pro eo tempore mala ex agnitione filii subsequenti timenda etiam sunt. R. 3. Cum filius ille primogenitus re ipsa canonice evaserit legi­ timus, videtur ratione hereditatis quoddam ius habere accipiendae partis legitimae omnium bonorum, quae parentes ob auctam fortunam possident : quae sano per intermediam personam ad filium transmit­ tenda foret. Verum obligationem strictam, si difficilis fuerit impletu, non ausus sim imponere, quia bonorum temporalium iura lege civili * 16 244 De virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes iustitiae annexae. reguntur caque filio non legaliter agnito ius civile non tribuit. Om­ nino autem curari debet, ut, quae secundum supra dicta ius naturale postulat, exsistant impleta. R. 4. Sitne consulendum, ut post auctam parentum fortunam educatio illius filii nobilior fiat eiusque status altior, an in prima sua conditione filius retinendus, ex compluribus causis dependet. Imprimis igitur videri debet, num educatio iam sit finita statusque vitae certus iam susceptus vel inchoatus; num ciusmodi mutatio filium re vera feliciorem reddat; maxime utrum eius bono spirituali aeternaeque saluti melius vel aeque bene consulatur, an potius pericula creentur. Secundum has rationes prudenter perpensas statuendum est, quid nunc facere expediat. OFFICIUM FILIORUM — PIETAS FILIALIS (I). Casus. (132) Rudolfus puer confitetur se parentibus saepius inoboedientem fuisse, eos irrisisse, ad iram et lacrimas provocasse; cum mater punire vellet, se ei restitisse eique malum optasse. Quaeritur 1" quae sint officia filiorum erga parentes. 2’ quomodo Rudolfus peccaverit. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Officium filiorum, quod communi nomine pietas dicitur, continet specialem reverentiam, amorem, oboedientiam. Ratione reverentiae praecipitur, praeter internam aestimationem, pro tempore et more etiam externum honoris signum ; prohibetur in­ ternus contemptus, externa contumelia. Ratione amoris praecipitur internus affectus benevolentiae et ex­ terna in necessitatis casu opitulatio tum corporalis tum spiritualis, prohibetur speciali modo odium similisve aversionis affectus atque mali illatio. Ratione oboedientiae filii ligantur non in perpetuum, sed tempore subiectionis, idque ad praestanda ea quae parentes serio praecipiunt in ordine ad bonos mores ordinemque domesticum. R. 2. Si quando haec officia notabiliter seu deliberate et in re gravi laeduntur, peccatur mortaliter; si vel in re levi vel ex inconsideratione et levitate, venialiter peccatur. Cf. Th. m. I11 945 sqq; Aertnijs, Th. m. 1. 3, n. 148 sqq; Noldin, S. th. m. II 287 sqq; Ballerini-Palm., Opus th. m. II, n. 815—822; Pruner, Kath. Moraltheologie3 n. 308; J.. Koch it.3 § 166. 469 Ad quaesitum 2“ R. 1. In pueris laesio pietatis, nisi excessum committant, communiter est venialis; communiter enim in inoboedientia res levis est. atque in toto pietatis ambitu laesio fit ex quadam puerili inconsideratione ; aliter accidere potest in filiis maioribus, qui iam adolescunt. 468 Virtutes cum debito legali: Pietas, officium filiorum. 245 R. 2. Rudolfus inoboedientia, si fuerunt res quotidianae, censetor venialiter tantum peccasse; irrisione, si fuit post tergum parentum, etiam venialiter, immo etsi coram parentibus, non facile mortaliter, (piia supponitur abfuisse gravis contemptus internus et plena ad­ vertentia. R. 3. Provocando ad lacrimas dici nequit Rudolfus mortaliter peccasse, si ipse egit ex levitate, et quaestio est de matre quae ad lacrimas prona est. — Aliud plane dici debet de filiis vel filiabus maioribus, qui superba et amara tractatione parentes ad lacrimas usque contristant. R. 4. Optare malum ex se mortale peccatum est, si modo de gravi malo agitur, non de re plane levi, sicut accidere potest in puero qui solum optat effugere poenam et cupit, ut mater in incessu fallat, ut ipse possit effugere. R. 5. Demum resistere positive manus iniciendo vel minando ex se grave erit peccatum, atque etiam in Rudolfo puero id fuerit, nisi re ipsa sine sufficienti consideratione egerit: quod confessarius indagare debet. PIETAS FILIALIS A FILIO LAESA (II). Casus. (133) Rogerius, filius 19 annorum, male morigeratus, rationem in vino sopit, domum reversus contra matrem insolescit, conviciis eam onerat, vix a verberi­ bus abstinet. Quod cum iam saepius egisset, demum pater ei praecipit, ut. si sibi manere velit filius, in cauponam ne amplius pedem inferat et sequenti dominica die cum Deo reconciliationem in Sacramento poenitentiae quaerat. Haec quidem Rogerius neglegit, sed cavet ne ebrius domum revertatur, sed potius apud amicum devertitur. Quaeritur quomodo Rogerius peccaverit. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Convicia quidem ab ebrio prolata non ita 470 aestimantur, neque hac ratione censetur ab ebrioso ebrietate graviter peccari. Verum Rogerii convicia videntur atrocia fuisse, atque sal­ tem comminatio verberum, a quibus infligendis vix abfuit, est gravis contra matrem iniuria et irreverentia, (piam sub gravi filius debebat evitare. Prima igitur vice, si forte nescivit se in statu ebrietatis ad illos excessus proclivem esse, potuit ratione istarum iniuriarum a mortali peccato excusari, etsi ebrietate ipsa mortaliter peccaverit: verum cum iam ex consuetudine nosset excessus suos, eo ipso quod se inebriaverit, graviter peccavit contra pietatem, satis probabiliter praevidens se matrem iniuriose tractaturum esse. Idque verum est, etsi ebrietas ratione sui non fuerit plena nec mortalis. R. 2. Pater, ut in casu est, filio imposuit serium praeceptum, idque plane intra limites paternae potestatis. Quare hoc violando Rogerius denuo graviter peccavit, tum frequentans cauponam, tum 246 De virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes justitiae annexae. neglegens reconciliationem cum Deo. Existimo tamen non fuisse gra * vem inoboedientiam: 1. si Rogerius per paucos dies vellet differre confessionem; 2. si post longum tempus et mutatos mores, periculo recidendi in ebrietatem re vera cessante, ad honestum haustum cau­ ponam denuo ingressus esset. PIETAS FILIALIS A FILIO LAESA (III). Casus. (134) Lucinae, filiae 16 annorum, mater leviter aegrotans mandat, ut sibi resarciat et componat vestes dominicales pro crastino. Quod Lucina aegre ferens respondet se non facturam, nisi supersit tempus ex praeparatione ad choreas, quibus hoc vespere intéressé debeat; amicae adstanti submisso addit vetulam illam ipsam sibi suas res curare posse: quod mater subaudiens amare flet ob tantam filiae superbiam et petulantiam, quae loco adiutorii matri prae­ standi choreas cogitat, ubi habere possit conventum cum iuvene a patre ob gravem causam serio interdictum. Quaeritur quid de agendi ratione et peccatis Lucinae indicandum. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Ratione solius inoboedientiae erga matrem multum pendet ab adiunctis, utrum Lucina graviter peccaverit necne. Si responso suo eiusque modo significare voluerit se exsecuturam qui­ dem esse rem impositam, sed velle nonnihil differre, graviter non pec­ cavit. Si potius voluit simpliciter indicare sibi in animo non esse illam rem exsequi, et ipsa res matri gravis erat, eo quod v. g. alias vestes dominicales quibus pro conditione sua appareret non habebat, Lucina ratione solius inoboedientiae peccavit graviter. Quodsi pro matre perinde erat, sive haberet has vestes refectas sive alias, quae erant integrae, neque id multum aestimabat: inoboedientia, utpote gravi carens materia, erat venialis. 472 R. 2. Verba illa addita, superbia et irreverentia plena, si dicta sunt ita, ut Lucina vellet ea a matre audiri, vel praevideret ea de facto a matre auditum iri; denotant peccatum grave contra reveren­ tiam. Si vero contra intentionem et exspectationem Lucinae a matre audita sunt, non censentuf peccatum grave, nisi forte internus con­ temptus gravis adfuerit. Cf. S. Alph. Th. m. III 334. R. 3. Quod ad conventum cum iuvene spectat, videtur agi de mutuis amoribus atque periculo bonorum morum. Quare non solum ex ipsa re, sed etiam ex patris praecepto res est Lucinae prohibita ; quapropter eo quod cogitavit seu paravit hanc conventionem, graviter etiam contra oboedientiam peccavit. 471 OFFICIA ERGA PARENTES ET STATUS VITAE ELECTIO. Casus. (135) Celerinus, iuvenis 17 annorum, cum fervidis precibus peractis se sentiat impelli ad vitam religiosam, parentibus non valedicens se ad monasterium Virtutes cum debito logali : Pirtat, officium filiorum, 247 confert: quem discessum pater aegerrime ferens graviter praecipit filio, ut domum revertatur et patris examini consilium suum subiciat. Anna, illius soror maior, cum iuvene suae conditionis quidem non divite sponsalia init, inconsultis parentibus, quos scit velle ut ditiori nubat : re cognita pater vult ut sponsalia solvat. Quaeritur 1" quae sit filiorum obligatio oboedientiae erga parentes, parentum ius in electione status. 2« quid de agendi ratione filiorum eorumque obligatione in casu Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. S. Thomas Aq. loquens de oboedientia 47 ; hominibus debita etiam de oboedientia filiorum erga parentes in S. th. 2, 2, q. 104, a. 5 dicit: „Tenetur autem homo homini oboedire in his, quae exterius per corpus sunt agenda: in quibus tamen secundum ea, quae ad naturam corporis pertinent, homo homini oboedire non tenetur, sed solum Deo, quia omnes homines natura sunt pares, puta in his quae pertinent ad corporis sustentationem et prolis generationem. Unde non tenentur nec servi dominis nec /ilii parentibus oboedire de matrimonio contrahendo vel de virginitate servanda aut aliquo alio huiusmodi," R. 2. Quando agitur de capessendo statu perfectionis seu reli­ gioso, communiter non convenit admodum, circa hanc rem consilium capere a parentibus, quia naturalis amor et rei de qua agitur igno­ rantia facilius eos reddit malos consiliarios. Si autem, re cum confessario vel spirituali directore communicata, firmum propositum fuerit conceptum, saepe impossibile vel etiam minus prudens est id cogna­ tos colaro; immo si nimia resistentia non timetur, expedit propositum parentibus pandere, ut cum eorum benedictione negotium peragatur. Si vero gravem eorum resistentiam vel conatum rem impediendi, licet causae iustao non adsint, filius praevideat, melius per se est, etiam invitis et insciis parentibus rem exsequi. Attamen considerandae sunt circumstantiae loci, temporis etc. R. 3. Quamquam etiam in ineundo matrimonio filii voluntati 474 parentum non subiacent, neque parentes eos impedire per se possunt sive a matrimonio in genere sumpto sive a matrimonio cum certa per­ sona alioquin apta et convenienti: attamen si iustam causam habent certo cuidam matrimonio contradicendi, filius seu filia peccant matri­ monium illud contra parentum voluntatem ineundo. Immo generatim peccant, si matrimonium promittunt vel ineunt inconsultis parentibus. Qui si iniuste contradicunt, filiis nihilominus licet matrimonium inire; idque etiam civili lego conceditur ipsis filiis minorennibus, postquam parentum causa iniusta agnita fuerit iudicialiter. An quaesitum 2n' R. 1. Celerinus per se non peccavit; immo si475 graves difficultates sibi exorituras esse praeviderit contra vocationem, per so bene fecit no indicando quidem rem et locum; aliquo tamen modo pictas postulabit, ut post factum parentibus nuntiandum curet, quid de se factum sit. 248 De virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes justitiae annexae. R. 2. Spectatis autem circumstantiis, imprudenter actum est, quod ita ex abrupto totum negotium perficeretur. Celerinus enim, cum minoris sit aetatis, per leges civiles cogi potest, ut patri restituatur. Quodsi timendum est, ne intercedat iudicialis coactio, certe spontaneus discessus vel spontanea dimissio ex parte monasterii potius eligatur ad tempus, quam violenta abductio, quae etiam patris animum magis exacerbatura est. Attamen iussis patris non oboedire verum inob­ oedientiae vel pietatis laesae peccatum non est, eo quod pater ad ea iubenda coram Deo ius non habet. R. 3. Anna sponsalia inire non debuit nisi sub conditione ,nisi parentes ex iusta causa contradixerint“. Verum sola maiorum divi­ tiarum absentia non est iusta causa. Quapropter per se Anna spon­ salia iam facta solvere non tenetur, immo ne ei licet quidem solvere; attamen si pater adeo restitit, ut ex matrimonio, si iniretur, graves et diuturnae inimicitiae orirentur: haec ratio Annae ius tribuit sol­ vendi sponsalia. Confer, quae dicuntur vol. II in casibus de sponsalibus. PIETAS FILIALIS ET OBSERVANTIA ERGA MARITUM. Casus. (136) Sempronia uxor senem patrem pauperem cogitur sustentare in eiusque cura et servitio multum temporis impendere, nisi graves eius querelas et in­ dignationem de filiae ingratitudine et duritie excitare velit. Ex altera parte maritus austerus et iracundus eam conviciis onerat propter commoda sua et res familiares neglecta. Quare Sempronia ex utraque parte pressa modo patri modo marito mortem exoptat orans Deum, ut se ab alterutro liberet. Quaeritcr 1° quam obligationem curandi patris senis Sempronia habeat. 2° num et quomodo peccaverit. Solutio. 476 Ad quaesitum 1"‘ R. 1. Necessitatibus patris senis providere Sem­ pronia omnino debet. Hoc enim est officium pietatis, quod etiam invito marito debet implere, immo etiam expensis mariti, saltem si propria bona Sempronia non habet. Nam maritus uxorem quae bona propria non habet sustentare debet; ad sustentationem autem requiritur, ut uxor secundum conditionem suam vivere possit, quae conditio in Sempronia ea est, ut onerata sit patris senis cura. Ius novum German, in omni casu eiusmodi expensis onerat bona coniugum communia, etsi ex bonis separatis alterutrius aliquando compensatio debeatur. Cf. ib. § 1534. R. 2. Nihilominus in definiendis necessitatibus attendi debet re­ liqua Semproniae eiusque mariti conditio et status. Si quae igitur ultra statum suum et statum filiae pater exigit, vel tempus nimium inutili et excessive servitio vult ut sibi impendatur: ad haec Sempronia non tenetur, neque maritus tenetur ea uxori concedere vel permittere. Verum, nisi necessitas familiae aliud exigat, convenit, ut Sempronia erga patrem imprimis indulgentior quam severior sit, neque de hoc maritus rationabiliter potest irasci. Virtutes cum debito legali : Pittas, officium filiorum — famulorum. 249 Λυ quaesitum 2™ IL 1. Sempronia rea non est, ut casus omnino 477 suadere videtur, neglectae curae patris; verum neque rea videtur esse neglectae curae mariti et rei familiaris: nam etsi commoda mariti non ita attendit, si modo necessaria praestat, excusari debet, cum im­ possibile ei sit et patri et marito plene satisfacere. R. 2. Si serio optavit mortem sive patri sive marito - - eam ita fecisse additae preces videntur innuere — graviter peccavit contra pietatem, atque impia prece contra religionem; neque mala seu amarae querelae, quas ipsa pati debeat, ratio sunt, cur extremum malum temporale aliis optet. Si vero Deum solummodo oravit, ut se a miseria liberet modo providentiae divinae probato, nihil statuens de morte patris vel mariti, hac re non peccavit. R. 3. Animari igitur debet ad patientiam neque querelis sive mariti sive patris ita commoveri. Cum, ut patet, ne alterutri quidem satisfacere pleno possit, studeat pro posse utrumque observare, cetera Deo commendare, gratiam patientiae ab eo petere. Cf. Elbel, Conferentiae p. III, n. 549. OFFICIA FAMULOR™. Casus. (137) Hilda famula, cuius servitio domina pro futuro anno renuntiavit, cupit nunc ante tempus dimitti. Quare qualibet data occasione agit contra domi­ nam, mandata neglegit, superbe respondet, vicinis narrat iurgia domestica, quae inter dominam eiusque maritum oriuntur, et quae a filiis ipsa pati debeat. Quare demum, tempore conductionis nondum elapso, domina eam dimittit, integra soluta mercede, ita ut per mensem mercenariae opera potius utatur. Quaeritur ln quae sint officia famulorum seu famularum. 2° quomodo Hilda peccaverit. 3° num ius habeat ad integram mercedem. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. Famuli tenentur erga dominos suos 1. ad 478 fidelitatem, ne quae suae curae sunt commissa neglegant neve secreta familiae propalent; 2. ad obsequium et oboedientiam in rebus sui ser­ vitii: 3. ad reverentiam. Cf. Th. m. I11 989: Gury, Comp. I 383; 8'. Alph., Th. m. Ill 343 sqq; Koch § 167. Ad quaesitum 2"’ R. 1. Cum saepius et de industria Hilda man­ data neglegat, dubitari vix potest, quin graviter contra debitum ob­ sequium peccet; utrum singulis vicibus in se sumptis graviter pec­ caverit necne, pendet ex rebus quae iubobantur. R. 2. Superba responsione sino dubio etiam peccavit contra de­ bitam reverentiam. Verum gravis irreverentia non adeo facile com­ mittitur, nisi verba contumeliosa coram proferantur. R. 3. Res intra familiam gestas exteris communicare ex se est contra debitam fidelitatem. Quare si do rebus gravibus agitur, i. o. virtutibus et officiis erga homines. 250 Virtutes iustitiae annexae. sive de rebus graviter diffamantibus sive de aliis quas secretas teneri membrorum familiae multum interest, ista communicatione et divul­ gatione graviter peccatur. Alias, si videlicet sermo est de rebus iam notis vel non secretis vel non multum nocivis, peccatur leviter: quod videtur apud Ilildam locum habuisse. 9 Ad quaesitum 3“ R. 1. Ius ad integram mercedem Hilda non habuit, eo quod ipsa proterva sua agendi ratione causa erat, cur ante tempus dimitteretur. — Si autem leviores essent defectus, quos domina irrationabiliter ferret gravius, invita famula non posset dimitti ; atque si dimitteretur, ius ad integram mercedem haberet, immo etiam ad aliorum damnorum, si quae fuerint, compensationem. R. 2. Si Hildae propterea solvitur merces integra, quia domina timet dicteria vel litem, alias non solutura: Hilda eam ne retinere quidem potest. Si vero ipsa neque directe neque indirecte postulat, sed potius declarat se ius non habere, at a domina nihilominus merces integra solvitur, retinendi habet facultatem, non quia ius habuit, sed quia excessum ultra partem sibi debitam habere potest pro liberali dominae donatione. Ceterum si manifeste adest causa iusta, ex qua etiam secundum leges positivas regionis famula ante tempus dimitti possit, neque famula quidquam contra dominam efficaciter in iudicio possit agere: solutio mercedis integrae, si fit, satis certo pro libera donatione haberi debet, quae secum non fert ullum onus restitutionis pro famula dimissa. OBLIGATIO HERORUM — FAMULORUM IURA. Casus. (138) Getulia famula conqueritur apud confessarium, quod ad labores ultra contractum in seram noctem adigatur, quod impediatur saepius a celebratione dominicae et festorum, quod ab hero iam compluries sollicitationem passa sit et non parum vexetur ab aliis famulis malis: quodsi hanc conditionem praevidisset, se ne pro mercede quidem duplo maiore sese locaturam fuisse; sibi in animo esse compensationem occultam usque ad mercedem duplam sumere, vel. accepta mercede pro futuro bimestri per anticipationem, mox servitium relinquere. Qvaeiutuu 1° quae sint obligationes dominorum erga famulos. * 2° quomodo contra Getuliam ab hero vel domina peccetur. 3° quid in casu Getuliae liceat. Solutio. 4&0 Ad quaesitum 1“ R. 1. Domini famulos debent non dure sed benigne tractare; quare non ultra vires eos onerare possunt; si quid vero ultra contractum aliquando postulent, pro hoc specialem debent remunerationem. Si qui autem labores contractu definiti non sunt, quid exigere possint, quid non, consuetudine rationabili loci determi­ nandum est. Virtutes cum debito legali: Officia famulorum rt herorum. 251 R. 2. Debent solvere mercedem iustam, ideoque eam, de qua conventum est; si vero conventum non esset, saltem localem minimam. Quod posterius applica ad eos labores, qui ultra contractum a famulis non libere suscipiuntur, sed a iussis praestantur. R. 3. Debent curam habere circa bonos mores famulorum; hinc; 1. opportunitatem praebere famulis, ut officia religionis implere possint; 2. invigilare, ne famulis sociis dent scandalum neve ab iis pa­ tiantur; 3. magis tenentur abstinere ipsi a scandalo dando vel inferenda sollicitatione; verum cum hoc contra neminem liceat, attende: ut specialis malitia nova sollicitatione vel scandalo ab hero facto contra­ hatur, requiritur, ut famulus seu famula speciali heri curae, quasi loco parentum, commissi fuerint. Cf. Th. m. 111 988; S. Alph., Th. m. III 342; Gary, Comp. I 383. Ad quaesitum 2“ R. 1. Iniustitia contra Getuliam committitur 481 eam ad excessives labores adigendo. Verum si quando per exceptionem ob raras necessitates plus laboris ab ea petitur, non debet ita difficilem se praebere; id enim ubique potest accidere, idque solet a dominis etiam aliquo modo retribui vel compensari. R. 2. Similiter dicendum est de opportuna requie festiva non data; ab ea enim impediri famuli non possunt, nisi forte occurrat ea necessitatis causa, quae sufficiat ad excusandum a lege illa ecclesiastica. R. 3. Si mali adsunt famuli socii vel famulae, quae scandalo sint vel seducere tentent, hi, nisi admonitione resipiscant, relegandi seu dimittendi sunt. Immo si quando ob magnam utilitatem vel ne­ cessitatem herus eiusmodi famulos non eiciens excusari possit, nihilo­ minus periculum saltem removere debet, quod aliis ex istorum con­ sortio creatur, ne scilicet periculum seductionis maneat grave. — Quod ad seductionem ab hero attentatam attinet, satis est dictum in responso ad Quaes. Γα ; plerumque ancilla adigenda est, ut eiusmodi servitium deserat. De quo vide vol. II, quando tractatur occasio proxima eius­ que deserendae obligatio. Ad quaesitum 3“ R. 1. Ex eo quod Getulia dicat se ne pro dupla482 quidem mercede paratam futuram fuisse suscipere tale servitium, con­ cludi nequit eam duplam mercedem iure exigere, idque etiam per oc­ cultam compensationem. Mala illa spiritualia, quae invita patitur, tentationes dico ab hero et a famulis suscitatas atque exclusionem a festiva requie, non sunt ex sese pecunia aestimabilia neque ius dant ad compensationem pecuniariam, etsi propter diversa incommoda qua personalia incommoda, quae certum servitium circumstant, ex con­ ventione merces maior exigi possit. Solum illud, quod Getulia invita cogatur ad labores contractu maiores, ius dat ad qnandam compen­ sationem ultra mercedem stipulatam; sed ad duplam mercedem vix fieri potest ut ius conferant. Ideoque ad aliquam compensationem oc­ cultam ex aestimatione laborum indebitorum sumendam facile admitti potest Getulia, non ad tantam. 252 virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes justitiae annexae. R. 2. Quod ad servitium heri sui derelinquendum post acceptam mercedem per anticipationem attinet, id ratione compensationis sane non licet, nisi ius ad compensationem tanti valoris adfuerit, quantus sit valor mercedis per anticipationem acceptae. R. 3. Si vero ex contractu conductionis solutio per anticipationem facienda erat et facta est, postea vero famula iniusta tractatione, im­ primis sollicitatione ad peccatum, ad deserendum servitium cogitur, ut suis erga Deum officiis satisfaciat : sane cum tota culpa apud herum sit, Getulia non tenetur per se ex recepta inercede aliquid reddere; si modo parata sit redire pro tempore contractus, quam primum se­ cura reddatur de ablatis illis periculis atque iniuriis. ELECTIO AD COMITIA. Casus. (139) In eligendis deputatis ad comitia publica, cum generatim inter diversas partes cum magno fervore decertaretur, Braulius, nolens malum eligere, sed timens ne, si viro bono catholico faveat, ex suffragio suo forte manifestato incommodum habeat, neque volens tempus et labores in rem fere inutilem impendere, ab electione abstinet. Leander vero, ut favorem domini sui sibi retineat, qui acatholicus est et ,liberalis , * huic suffragium dat. Cum non pauci fuerint, qui simili modo cogitarent et agerent, factum est, ut catholicus candidatus ab aemulo superaretur. Quaeritur 1" quae sit obligatio partem habendi in eligendis publicis de­ putatis. 2° num et quomodo peccaverint Braulius et Leander. Solutio. 483 Ad quaesitum 1“* R. 1. Postquam ex forma regiminis, quam constitutionalismum vocant, populus particeps factus est rerum publicarum per deputatos gerendarum, horum electio evasit pro populo officium atque obligatio, quae sicut omnis rei publicae gubernatio pertinet ad iustitiam legalem. Cf. Leonis XIII Const. ^Immortale Dei". Singulorum autem obligatio concurrendi ad electionem, quae et quanta sit, ex diversis capitibus peti debet. Si enim spectamus ob­ ligationem intrinsecus seu ex natura rei oriundam, haec non est nisi ut iis deputatis eligendis provideatur, qui re vera bono communi con­ sulant. Quare si praevidetur id aut alioquin etiam futurum esse aut id efficaciter curari non posse, singulorum obligatio ex se vel nulla vel levissima est. R. 2. Aliquando lege statuitur, ut, qui eligendi iure fruantur, eo etiam uti debeant, nisi sint legitime impediti, idque poena addita sancitur. Quod ubi obtinet, positiva obligatio ex oboedientia accedit, ea tamen communiter non gravis sed levis est. R. 3. Demum adesse potest obligatio naturalis ex causis acci­ dentalibus oriunda, quae gravior sit neque infrequens nostris tem- Virtutes cutn debito legali : Officium erga rem publicam et auctoritate™ 253 poribus. Videlicet obligatio conferendi ad electionem ex eo exsistere potest, quod, nisi confluant viri probi ad eligendos deputatos bonos, hi deficiant vel mali eligantur atque praevaleant. R. 4. Sitne haec obligatio in singulis electoribus gravis an levis, 4-1 pendet ab eo, num morale sit periculum, ne quis suffragationem omit­ tens causa sit, cur malus digatur isque efficaciter influere possit in mala facienda vel non abroganda vel bona omittenda; maxime, si haec causa esse possit, cur factio malorum praevaleat in comitiis. Quodsi tale periculum non est, neque aliquis exemplo suo id procreet, existimo non-usum iuris esse vel nullum vel non grave peccatum, neque legis, si quae iubeat omnes uti iure suo, violationem esse gravem. Λυ quaesitum 2“ R. 1, Quid de Braulii agendi ratione iudicari485 debeat, ex modo dictis patet. Cum magna dicatur adfuisse concer­ tatio, iam facile sibi persuadere potuit rem catholicam non esse sine periculo. In his circumstantiis, quamquam ab uno suffragio raro res pendet, tamen considerari debet semper complures exsistere qui sive legitime sive illegitime non com pareant; quapropter in tali dubio gra­ vis erit obligatio pro singulis in iis casibus, in quibus factum illud, quod unus ille bonus candidatus succumbat, causa est alterutrius rei malae, videlicet causa cur vir malus qui efficaciter malus evasurus sit eligatur aut cur saltem ipsa factio malorum maiorem numerum seu pluralitatem deputatorum acquirat. R. 2. Agendi ratio Leandri in se etiam peior erat, maxime si hoc486 modo contulerit, ut catholici potestate sua destituerentur. Quodsi hoc non obtinet, videnda est penitius et animus conditioque Leandri et effectus suffragii, ut indicetur, peccaveritne idque graviter. Nam 1. dare suffragium viro malo ea mente, ut ille vincat, semper grave peccatum est: hoc est suffragium formaliter pravo viro dare; 2. dare suffragium eiusmodi, ut excludatur etiam peior, non est peccatum, sed potest esse bonum, si modo nihil mali in ipso viro pravo approbetur: hoc erit, suffragium materialiter viro pravo dare; 3. dare suffragium viro pravo non ex animo sed quasi coacte, ne videlicet, qui fert suffragium, grave malum incurrat, potest a pec­ cato gravi excusari, si hae conditiones simul occurrant, ut a) nulla appareat pravi viri ciusve tentaminum approbatio, b) efficax influxus in rem malam omnino absit: quae conditiones tum imprimis verificari possunt, si electio istius candidati aut nihilominus desperata aut iam aliunde certa est. — Cf. de his Génicot-Salsm. I, n. 359; Koch «i 170. 1. LAESIO AUCTORITATIS PUBLICAE. Casus. (140) Blasius, cum vino incalesceret, coram sociis in caupona invehitur in ministros et reges: gubernia et principes iam esse abolendos, tributis de­ negandis eorumqne solutione eludenda cives bene mereri : postea in publica ex 254 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes iustitiae annexae. adventu regis laetitiae significatione ipse ab omnibus abstinet, irnnio imagini principis domi illudit atque famulo mandat, ut talem imaginem publice ex­ positam clam luto illiniat. Quaeritur 1° quae sint obligationes erga principes et magistratus. 2° quomodo Blasius peccaverit. Solutio. 487 Ad quaesitum 1” R. 1. Subditi tenentur erga eos qui publica auctoritate funguntur ad sublectionem et reverentiam. R. 2. Ratione subiectionis prohibentur a rebellione, obligantur ad iustarum legum observantiam et ad iustorum tributorum quao exiguntur solutionem; ratione reverentiae tenentur ad honorem pro maiore minoreve superioritato exhibendum, prohibentur a contemptu interno et externe a contumelia. Quod ipsa S. Scriptura exhibet ep. ad Rom. 13, 1—7. R. 3. Peccaminosus semper est auctoritatis contemptus; con­ temptus personae peccaminosus est, si et quatenus fit sino iusta ratione. Cf. Th. m.11 954 et 955; Aertnijs, Th. m. 1. 3, n. 177 sqq. Ad quaesitum 2™ R. 1. Re objective spectata verba Blasii gravia continent peccata contra debitam sublectionem, redolent enim rebel­ lionis et tributorum denegandorum suasionem seu ad gravia peccata instigationem. Subjective a peccato mortali excusari potest, si locutus est non ex animo neque cum periculo eiusmodi res aliis persuadendi sed ex sola vana quadam gloriatione. R. 2. Quod ab omnibus honoris signis Blasius abstinuerit, videri debet, ex qua ratione ita egerit. Si ex auctoritatis contemptu ita egit, graviter peccavit. Si vero iustam causam habuit, sicut haberi potest e. g. ad significandam tristitiam et indignationem, si quid mali et iniusti populus vel religio a principe perpessus fuerit, non peccavit, immo potuit obligatio sic agendi adesse, ne laetitiae signi­ ficatio sumeretur pro approbatione legum iniquarum reique catholicae oppressae. 489 R. 3. Imaginem principis publice expositam dehonoraro certe gravis est contumelia, quae principi in eius imagine infertur, ideoque ex se grave peccatum. Possitne extrinsecus causa accidere, cur subiective grave peccatum non committeretur, si ita ageretur, non est huius loci inquirere. Domi vero seu privatim, non coram aliis, simile quid facere mor­ tale esse potest ratione contemptus interni, si ille est mortaliter pec­ caminosus; ratione contumeliae non adest grave peccatum, eo quod contumelia, ut exsistat, exhiberi debet vel coram persona vel ita ut ad ipsam notitia rei perventura esse vel ex rei natura pervenire posse praevideatur. Cf. S. Alph., Th. m. Ill 334. R. 4. Personis ministrorum, qui nomine principis rem publicam gubernant, sane non debetur eadem ac principi reverentia; quare 488 Virtutes cum debito legali : Officia erga rem publicam d auctoritatem. 255 eorum res publice gestae discuti et pro re nata reprehendi liberius possunt. Nihilominus debetur iis pro munere suo honor, atque plane cavere debet, ne liberiore loquendi et carpendi modo communis caritas vel iustitia laedatur vel ipsa auctoritas labefactetur. Potest etiam caritas, quam quisque sibi debet, obligare, ut ab huiusmodi vituperiis plerumque plane inutilibus caveat. INSTITUTIO VIRORUM IN OFFICIIS PUBLICIS. Casus. (141) Narcissus, qui rebus publicis gerendis praesidet, catholicus, cum nuper e inanibus adversariorum in suas gubernatio transierit, non audet illorum morem imitari, secundum quem omnes fere magistratus et officiales mutare consueverunt; sed ex maxima parte retinet viros erga religionem catholicam indifferentes et hostiles, atque ne partium studium prae se ferat neve ad­ versariis ansam det mutata sorte vices reddendi, non raro ad officia vacantia acatholicos eosque non satis bonos evehit iisque prae aliis favet. Quaeritur utrum Narcissus recte agat an peccet. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Obligatio eorum, qui rebus publicis prae-490 sunt, imprimis ea est, ut muneribus publicis praeficiant viros bonos et aptos; alioquin non solum peccant, sed etiam damno rei publicae civibusque illato reparando obnoxii sunt. R. 2. Eadem obligatio est removendorum virorum malorum, qui damno publico sint, atque instituendorum aptorum, qui bono publico re ipsa prospiciunt; ea tamen differentia, ut de eorum, qui iam instituti sunt ab antecessore, ineptitudine debeat suo modo constrare, antequam obligatio sit eos removendi, cum e contra de aptitudine eorum, qui instituendi sunt, debeat humano modo antea constare. R. 3. Partium igitur studium sane excludi debet; attamen si qui sunt viri mala doctrina imbuti, videri utique debet, num forte in munere suo propter ipsam suam malam doctrinam malosve mores officio suo male fungantur: quod non raro fit. Quare tum spreto timore removere eos Narcissus debebit. R. 4. Magis etiam mores et doctrinam spectare debet Narcissus, si agitur de iis, qui nunc in officium publicum instituantur; nam ex sese praesumi debet hanc malam dispositionem effectus suos malos producere in muneris administrationo. In singulis igitur casibus pro­ vide inquiri debet, num forte praesumptio illa fallat; alias Narcissus graviter peccat. Maxime igitur ea munera, quorum recta administratio a recta doctrina morumque integritate pendet, viris pravae doctrinae pravornmque morum credi nullatenus debent. —Quod autem, quo magis a se ipsam speciem studii partium removeret, malos bonis praetulerit, et peccatum et stultitia est. 256 De virtutibus et officiis erga homines. Virtutes institiae anncxao. IUDEX CRIMINIS REUS EIUSDEM CRIMINIS ALTERUM DAMNAT REUM. Casus. (142) Meinradus index grave crimen commiserat, cuius apud se accusatum videt Philippum. Quem Meinradus interrogationibus astutis et repetitis adeo in angustias conicit, ut iurati eius responsa pro confessione male declinata habeant atque accedentibus aliis indiciis eum reum pronuntient. Quo fit, ut Meinradus gravem carceris poenam decernat. Quaeritur 1° quae sint in genere obligationes indicis et iuratorum. 2° num possit reus innocens sed iuridice convictus condemnari. 3° quid de Meinrado in casu sit dicendum. Solutio. 491 Ad quaesitum l"1 R. 1. Index tenetur habere sufficientem doc­ trinam et prudentiam qua casus occurrentes discernere possit. R. 2. Tenetur se continere intra limites suae potestatis, seu: 1) solas eas res tractare in quas iurisdictionem habet, 2) eas secundum leges, si modo non sunt iniustae seu illicitae, tractare, cum ipse non supra legem sed sub lege sit. R. 3. Tenetur imprimis abstinere ab omni studio partium et corruptione. Neque licet ei pro expediendis causis ad quas ex officio suo tenetur munera accipere, nisi sint esculenta et poculenta minoris momenti. Cf. Th. m. I11 960sqq. R. 4. In dubio, quando agitur de re criminali, reo favendum est, in re civili ei qui ius suum melius probat. Cf. Th. m. 111 964 966. 492 Ad quaesitum 2“ R. 1. Tenetur iudex pro rei gravitate ea tentare, quibus veritas possit patere. Quapropter ubi iudici licet causam repellere et se ipsum testem innocentiae eius qui accusatur exhibere, id facere debet, nisi ipse gravi periculo se exponat. R. 2. Tenetur etiam, postquam innocens condemnatus fuerit, pro posse ea tentare quibus ille eripiatur vel etiam clam educatur, nisi ipse iudex hoc modo sibi gravia damna timere debeat. R. 3. Si vero ex una parte iudex causam tractandam suscipere debet, ex altera parte conatus ad eripiendum reum fuerit frustraneus, iudex non peccat, si secundum ea quae iuridice allegata et probata sunt sententiam ferat. Cf. Th. m. I11 964. R. 4. Si vero agitur de iuratis, hi numquam cum reum dicere possunt, quem sciunt, etsi privata scientia tantum, innocentem esse; sed neque eum, quem privata quidem scientia re ipsa reum cogno­ verunt, quem tamen iuridice allegata reum esse non demonstrant. In utroque enim casu condemnatio fuerit iniusta (cf. Th. in. II11 965). quidquid quoad posteriorem casum alii iique pauci contradicunt. Cf. Noldin, S. th. m. II10 728. Virtutes cum debito legali : Officia iudicie. 257 Ad quaesitum 1“ R. 1. Habetur hic quidem casus, quo reus 493 scitur a iudico innocens privata tantum scientia. Si igitur sine inter­ rogatione et inquisitione Meinradi Philippus apparuisset ita convictus, ut leges eum inherent puniri, Meinradus sententiam condemnatoriam declinare non poterat, nisi se ipsum proderet. Ad quod generatim lex caritatis non obligat. Quare si ita esset, Meinradus reum con­ demnando ex sententia satis probabili non peccasset. R. 2. Nihilominus debuit etiamtum Meinradus, si possit, oc­ casionem offerre vel adducere, ut e carcero Philippus posset elabi. R. 3. Verum in casu enarrato Meinradus amplius aliquid fecit. 494 Criminis convictus Philippus non erat; sed ut eum falso convinceret. Meinradus astutis interrogationibus effecit. Id erat plane illicitum, cum debuerit potius interrogationes ita instituere, ut Philippus re­ sponsum aptum quo se purgaret posset invenire. Immo puto indicis agendi rationem fuisse contra rigorosam iustitiam, ita ut Meinradus de malis Philippi tamquam de damno iniuste illato teneatur. R. 4. Hinc igitur consequens est, ut etiam cum pari suo damno, vel etiam maiore, etiamnunc debeat vinctum eripere. Quare si eius libertatem famamque reparare nequeat nisi se ipsum accusando, ad id in conscientia tenetur. Raro admodum et per magnam exceptionem evenire poterit, ut tanta sit censenda disproportio inter conditionem Meinradi et Philippi ac inter utriusque famam et libertatem, ob quam liceat Mcinrado tentare, num forte alia ratione, v. g. magna pecuniae summa oblata, iniuriam illatam possit compensare atque eiusmodi compensatione condonationem eius qui iniuriam passus est obtinere. IUDEX IN ΡΑΚΙ CAUSA LITIGANTIUM. Casus. (143) Lysias iudex dijudicandam habet litem de proprietate permagna satis intricatam et ex utraque parte probabilem. Conditione litis percepta, alter litigantium pondere aureo viginti milium marcarum iudici oblatarum lancem in suum favorem deflectere conatur: quod ei succedit. Sed et ipsum et Lysiam scrupulus torquet laesae iustitiae. Quaeritur 1° possitne iudex in pari causa alterutri litigantium pro libitu favere. 2° possitne pro tali sententia munera accipere. 3° quid in casu Lysiae sit faciendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Generatim a legibus id non admittitur, 495 ut iudex duorum litigantium causas pares esse pronuntiet, sed scrutat i debet, cuinam lex faveat. In facti autem probabilitate pari, quando neuter est in possessione, nihil aequius est, nisi ut res dividatur. Ii. 2. Etiam in probabilitatibus iuris optimum consilium est, ut flat divisio vel mutua compositio. Lthmkuhl, Casus conscientiae. I. Ed. 4. 17 258 virtutibus et officiis erga homines. Virtutes iustitiae annexae. R. 3. Nisi vero lex territorialis obstat, iniustitiae reum eum dicere non possumus, qui in iuris aequalitate maxime si exempla non desunt causarum diverso modo decisarum pro arbitrio rem uni prae altero adiudicet. Cf. Th. m. I11 967. 496 Ad quaesitum 2” R. 1. Plane illicitum est pro sententia ex libitu indicis proferenda vel prolata in favorem unius prae aliis pe­ cuniam alia ve dona alicuius momenti accipere. Exstat thesis 62 ab Alex. VII damnata: „ Quando litigantes pro se habent opiniones aeque probabiles, potest index pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius prae alio.44 R. 2. Immo dicendum est agendi rationem ita prohibitam esse contra iustitiam commutativam, nisi donum quod accipiatur sit donum omnino libera liter oblatum. Nihil enim index praestat laboris ex sua parte ultra id, ad quod praestandum ex officio suo iam tenebatur. Ad quaesitum 3° R. Lysias contra clientis sui aemulum iniustitiam non videtur commisisse. Verum ad summam illam a cliente suo acceptam ex se ius non habet atque ad eam restituendam, si haec causa in indicium vocaretur, iuste damnari posset. Sed si summam illam cliens sponte dederit, Lysias ante iudicialem sententiam contra se latam satis probabiliter ad restitutionem non tenetur. Cf. Th. m. I11 969; S. Alph., Th. m. IV 216. ADVOCATUS IN RE CIVILI INDUSTRIUS. Casus. (144) Camillus advocatus defendendam suscipit litem valde dubiam parumque probabilem, clienti suo periculum quidem excidendi indicans, spem tamen vincendi non infitians. In progressu studii perspicit rem esse desperatam nequo iuste se vincere posse; nihilominus litem semel susceptam prosequitur: dum quodam die advocatus adversae partis cum eo tractat, ut litis prosecutio dimittatur. Camillus ex expositione alterius animadvertit hunc certa adiuncta vel nescire vel non attendere, ex quibus victoria causae multum pendet: ne vero iterata causae perscrutatione sibi spes omnis praecidatur, suadet com­ positionem et parem rerum divisionem : quod cum etiam suo clienti persua­ serit, bono successu negotium absolvit. Qcaeiutur 1° quae sint generatim advocati obligationes. 2° possitne causas dubias vel desperatas suscipere et prosequi. 3° quid de Camilli agendi ratione. Solutio. 497 Ad quaesitum Γ R. 1. Advocatus imprimis curaro debet, ne umquam rem iniustam suscipiat defendendam neve eam sustineat prosequendam. R. 2. Clienti suo sincere debet conditionem causae aperire at­ que etiam in decursu litis, si eam deteriorem esse detexerit, id sin­ cere explicare: alioquin eum in spe vana et fallaci detinet atque causa damnorum exsistit. Virtutes cum debito legali: Advocato quid liceat. 259 R. 3. Clienti suo fidelitatem servare debet et secretum ; immo, 498 eius causa derelicta, generatim ne tum quidem partem adversam iuvare debet, nisi forte cliens a se derelictus et admonitus nolit ab iniustitia contra aemulum desistere. Cf. Th. m. I11 983. Ad quaesitum 2m R. 1. Causam dubiam suscipere et sine fraude defendere licebit, si modo conditio causae omnino clienti exposita sit neque falsa spes in illo foveatur. R. 2. Si de causa desperata agitur, practice haec defendi vix potest nisi fraude et mendaciis: quae adhibere nefas est. Si vero eiusmodi media advocatus non adhibet atque clienti statum causae desperatum indicavit, ille vero rem inceptam ad finem perducere mavult, advocatus pergere potest, donec causam videat plane iniustam. Quodsi perspexerit eam plane iniustam esse, eius defensionem nullo modo prosequi potest; id enim esset iudices sollicitare ad sen­ tentiam iniustam. Cf. BaUerini-Palm., Opus th. m. IV, n. 602 sqq. Ad quaesitum 3m R. 1. Camillus suscipiendo litem non pec-499 cavit, si periculum excidendi totum clienti suo manifestavit: alioquin peccavit. R. 2. Cum videret se iuste rem porro tractare non posse, peccavit, saltem affectu, contra iustitiam, eam nihilominus pro­ sequendo; utrum committat iniustitiam effective necne, pendet a litis successu. R. 3. Eo ipso quod viderat Camillus causam non posse nisi per iniustitiam esse victricem, sed debere ex omni spe excidere, non amplius suadere poterat compositionem et rerum divisionem. Hac re iniuste egit erga partem clienti suo adversam eique de damno illato tenetur; immo clientem suum monere debuit causam ex iustitia esse derelinquendam. Quodsi, ea monitione facta causaque derelicta, nihilo­ minus cliens ipse rem prosequeretur atque ob inscitiam advocati ad­ versarii vinceret, ille cliens atque adversae partis advocatus restitu­ tioni obnoxii essent, non Camillus. Parti iniuste victae defectus detegere Camillo non est obligatio iustitiae, potest aliqua esse cari­ tatis obligatio. ADVOCATUS IN RE CRIMINALI. Casus. (145) Zeno advocatus ab Eugenio aditur homicidii accusato et vere reo. Patrocinium Zeno libenter suscipit atque dexteritatem suam ita probat, ut indiciorum ceteroquin gravium et testificationum vim callide eludat iuratisque persuadeat, non sine fraude et mendacio, clientem suum reum non esse. Hinc fit, ut Eugenius evadat immunis, familia occisi egens indemnitatis re­ cipiendae iure privetur. Quaeritur 1“ quid liceat advocato in re criminali. 2° peccavcritne Zeno contra ordinem publicum et contra occisi familiam. 260 Oe virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes iustitiae annexae. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Cum advocatus cum reo quodammodo unam personam constituat, in re criminali idem fere ei licet, quod licet clienti reo. R. 2. Cum igitur reus ad poenam non teneatur nisi convictus, convictus autem non sit, quamdiu rationes contra se militantes possit infringere: etiam advocato licebit omnes defectus detegere, qui in accusatione atque testimoniis contra clientem suum occurrerint, atque probationis vim, quantum fieri possit, enervare. R. 3. Nihilominus fraudibus et mendaciis uti ne in gravissima quidem causa licet; immo si agatur de reo communitati graviter noxio, eius defensionem summum ita suscipere et gerere potest, ut poena mitigetur, non ut plene liber redditus nova damna societati inferre possit. 500 501 Ad quaesitum 2m R. 1. Certe peccavit Zeno mendaciis. Si autem mendacia et fraudes non contra tertium aliquem insontem directa sunt, per se pertinent ad genus mendaciorum officiosorum neque venialia peccata excedunt. Dixi per se: quia aliquando damnum commune adesse potest, de quo mox in sequenti responso. R. 2. Sumo igitur reum non esse grassatorem vel latronem eumque incorrigibilem, ex cuius liberatione periculum commune oriatur. Nam si talis esset, mendacia fierent damnosa neque utcumque liceret hominem istum efficaciter defendere, nisi serio promitteret emendationem et spem ostenderet emendationis re vera secuturae. Cf. BalleriniPalrn., Opus th. m. IV, n. 600. R. 3. Si solum damnum privatum familiae eius qui occisus est in quaestionem venit, hoc ab advocato qui reum efficaciter defendit, non censetur causari sed permitti, vel censetur eius occasio tantum poni, cum defensio directe tendat in clientis longe maius bonum altioris ordinis. Attamen advocatus debebat monere vel etiam minis urgere clientem suum, ut etiam post secuturam sententiam absolutoriam tem­ poralia damna familiae illata resarciret. Quodsi hominem reipublicae perniciosum advocatus mendaciis liberasset, puto advocatum etiam egisse ini uste erga familiam laesam, si praevideret fore, ut cliens ne illa quidem damna repararet ; ac proin etiam advocatum secundarie restitutioni esse obnoxium. REUS CRIMEN NEGANS. Casus. (146) Maurus, coniugicidii accusatus, indiciis adeo inultis et gravibus con­ vincitur, ut iurati uno ore eum reum esse pronuntient iudicesque capitis sen­ tentiam ferant: ipse nihilominus in infitiando persistit atque indices iniustitiae incusat, cum non semel factum sit, ut contra innocentem gravissima sed falsa indicia exstiterint atque innocens poenam sustinere coactus sit : duorum Virtutes cum debito legali: Advocato, reo quid liceat. 261 autem testium testimonii vim infringere conatur gravissima partim vera sed occulta propalans, partim falsa imponens. Quaeritur quid liceat reo circa negandum crimen et speciatim quid Mauro licuerit in casu. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Secundum antiqua iura et etiam nunc in 502 iure ecclesiastico statuitur principium reum fateri debere generatim post semiplenam probationem: in criminibus quae atrociore poena puniuntur, tum demum, cum negatio evaserit inutilis neque amplius reum a poena eximere possit. R. 2. In recentioribus iuribus rei confessio non exigitur, ut con­ demnari possit tamquam de crimine convictus. Quare existimo num­ quam adesse obligationem gravent confitendi ; esse tamen veniale pec­ catum mendacii persistere in negando crimine, quando nulla amplius restrictio late mentalis concipi possit. R. 3. Maurus igitur, postquam plene convictus sit, committit mendacium, cum pergat contestari suam innocentiam. Immo quod indices iniustitiae incuset, ex se obiective grave peccatum est; at practice, cum Maurus satis sciat neminem esse qui sibi credat vel qui illam accusationem sumat seriam, non puto peccatum hoc in casu fuisse grave. R. 4. Quoad vim testimoniorum eludendam dici debet Maurum 503 graviter peccasse imponendo falsa testibus crimina. Sed quoad reve­ lationem verorum defectuum, non publicorum, aliter dicendum est pro spe (piae Mauro inerat tali modo evadendi sententiam sibi contrariam. Si haec spes erat nulla, sine sufficienti ratione Maurus testibus maculam gravem inussit revelans crimina vera, proin graviter peccavit per se contra iustitiam ; si spes fundata aderat, diffamatione non peccavit vera crimina manifestando. Cf. Th. m. I11 977. Et quoniam reus eiusmodi spem facile retinet, etiam quando alii rem iam pro desperata habent: Maurus quoad revelationem criminum verorum subjective facile etiam tum excusabitur, quando obiective perperam egerit. REUS PRO SUA LIBERTATE DIMICANS. Casus. (147) Iasonius, qui in transvehendis mercibus et vectigalibus defraudandis ex industria incumbit, custodem, qui eum capere volebat, graviter percutiens prosternit; nihilominus captus cum duceretur, in via custodem in flumen detrudit et in silvam vicinam aufugiens se abscondit. Postea cum detineretur et instaret dies quo producendus esset in indicium, decepto carceris custode, qui accepta pecunia libertatem maiorem concesserat, aufugit; reductus et ad arctiorem carcerem condemnatus complurium dierum labore scivit murum perfodere et periculoso saltu libertatem sibi denuo vindicare. Quaeritur 1 quid liceat reo circa fugam et circa poenam declinandam. 2U quid de Iasonio eiusque violentiis. 262 be virtutibus et officiis erga homines. — Virtutes iustitiao annexae. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Circa fugam alia reo licet agere ante sententiam indicis, alia postea. Antea licet fuga condemnationem red­ dere inefficacem, si modo iniusta vis non inferatur. R. 2. Post iustam condemnationem etiam aliquando fugere licebit, quando scilicet poena nimis gravis est, servata tamen regula, ne cui­ piam innocenti damnum nimis grave inferatur: alioquin ad fugam, si eam arripere licet, re vera capessendam carcerem infringere et similia facere reo communiter non vertitur peccato. R. 3. Si vero condemnatio iniusta fuerit, plus etiam reo inno­ centi permittitur, excluduntur sola illa, quibus ordo publicus pertur­ baretur vel quae sine ulla utilitate aliis mala inferrent. Cf. Th. m. I11 978sq; Ballerini-Palm., Opus th. m. IV, n. 631 sqq. 505 Ad quaesitum 2“ R. 1. Iasonius, cum egisset contra legem saltem poenalem, cum deprehenderetur, non poterat custodem prosternere, sed solummodo fugam arripere, in quantum sine alterius violatione erat possibile. R. 2. Similiter, cum captus duceretur, non potuit custodem in flumen detrudere, si hoc modo custodi periculum creabatur; quodsi periculum nullum afferre poterat, non videtur mortale peccatum fuisse. R. 3. Illicitum erat custodem carceris corrumpere, eo quod ille seductus officio suo deerat; sed quod demum carcerem infregerit, a peccato facile excusatur; quod vero cum periculo vitae aufugerit, ex­ cusari nequit, si periculum vere grave adfuit neque poena mortis vel morte acerbior imminebat. 504 PROCURATOR REGIUS MALE VINDICANS CRIMINA. Casus. (148) Marinus, in officio publico constitutus (regius procurator), amicum quidem, cuius deprehenderit fraudes, dimittit, at aliorum fraudes ad so delatas publice persequitur; similiter persequitur convicia contra regem et contra haeresiarchas prolata: scommata vero in Ecclesiam catholicam oiusque praelatos publice facta quae audivit, nedum ipso accuset, ne accusanda quidem suscipere vult, cum denuntientur, nisi produci possint antea tres testes probatissimi ; aliquem qui denuntiare conatur sacerdotem violatae legis politico-religiosae, propter ami­ citiam cum illo sacerdote inhumane repellit, contra alterum tamen sacerdotem denuntiationem suscipit, ne muneri suo videatur deesse ascensumque sibi praecludat. Quaeritcii 1° quid generatim facere debeat homo in publico officio constitutus ad crimina vindicanda. 2° quid in singulis casibus de Marino sit dicendum. Solutio. 506 Ad quaesitum 1’ R. 1. Generatim, supposita lege iusta, eius­ modi vir debet sine acceptione personarum denuntiare eos qui de­ prehensi fuerint in crimine, quod ex officio persequi debet, aut ad Virtutes cum debito legali : Reo, procuratori publico quid liceat. 263 instantiam partis in aliis casibus debet accusare vel a reis poenam poscere: quia id requirit bonum publicum et fidelitas in munere suscepto. R. 2. Nihilominus si qui deprehendantur, qui ex levitate vel sine vero damno rei publicae orituro peccaverint, potest sane mitius agere, ne summum ius fiat summa iniuria. Debet igitur prudenter aliquando epikia uti atque mentem legislatoris potius attendere quam legis verba. R. 3. Si quando autem lex iniuste in aliquos poenam decerneret, eos non solum non teneretur deprehensos denuntiare, sed deberet eos impunes dimittere. Ad quaesitum 2” R. 1. Marinus sane videtur cum acceptione 507 personarum egisse. Si amicus fraudem leviorem commiserat, poterat quidem aliqua vice mitius cum eo agere, sed debuit etiam idem in aliis observare ; nihilominus si dubius erat de gravitate causae, in­ justitiae reus non videtur esse, cum erga ignotos severiorem se ex­ hiberet. R. 2. Similiter severius egit quaelibet convicia contra regem vel haeresiarcham severe prosequens, cum in ipsis conviciis contra regem prolatis distinguere deberet malitiam a sola levitate. Immo Marinum non recto zelo egisse ex eo palam fit, quod graviora crimina contra Ecclesiam eiusque ministros facta leviter transmittit; nam in ea re severitate maiore sane opus erat. R. 3. Quod denuntiatorem sacerdotis, qui reus dicebatur violatae legis politico-religiosae, noluit admittere, recte egit, quia lex illa sumitur iniusta. Quod vero id ex sola particulari amicitia fecerit atque alterum sacerdotem in simili causa puniendum curaverit, egit male; neque ratio hauriendae spei ad altiora munera hanc agendi rationem ex sese malam poterat excusare. BONUM INDIVIDUATE VITAE ETUSQUE INIUSTA LAESIO. (PRAECEPTUM DECAL. QUINTUM). MILES BELLICOS MORES SERVANS NON IN BELLO. Casus. (149) Evagrius miles in statione positus, cum viro accedenti acclamasset nec responsum recepisset, directo sclopeto in eum globulo ita feriit, ut vulneratus mox decederet. Similiter egit nuper in hominem, qui cum mercibus vectigali obnoxiis terminos transierat neque iussus voluerat consistere, sed celeri cursu aufugere tcntabat; atque etiam in virum, qui ob criminis suspicionem ad custodiam ducebatur, sed fugam arripiebat. Quaeritur 1° liceatne aliquando et ob quas causas homines occidere. 2° quid de gestis Evagrii sit dicendum. Solutio. Au quaesitum 1“ R. 1. Causae, ob quas homini hominem occidere licet, saltem si de directa occisione agitur, summum duae sunt: 1. crimen puniendum, 2. defensio contra aggressorem. Ad alterutrum revocatur etiam occisio in bello. R. 2. Nihilominus gravissimi auctores defensionem contra ag­ gressorem non tamquam directam occisionem permittunt, sed quatenus maneat occisio indirecta. Cf. infra n. 517. R. 3. Ad occisionem, quae in poenam infligitur, necessaria est potestas publica eaque suprema, vel potestas a suprema auctoritate commissa. R. 1. Indirecta occisio ex variis circumstantiis licita potest eva­ dere, occurrente scilicet ratione adeo gravi, quae sufficiat ad sper­ nendum periculum vitae privatae oriundum. 509 Ad quaesitum 2“ R. 1 ad priorem casum. Si Evagrius propria marte, iussione vel instructione superioris sui non accepta, ita egit ut in casu, graviter peccavit, excepto casu, quo sibi aggressio ex parte alicuius imminebat qui accederet. R. 2. Immo si pro simili casu instructio militaris aderat, nihilo­ minus occisio erat illicita, nisi fuerit necessaria ad avertendam ag­ gressionem. Alias enim debuit esse poena iuste pro crimino inflicta 508 Occisio ex officio num temeraria. Cruenta defensio. 265 Sed crimen capitis poena dignum non est commissum. Crimen, quod commissum sit, cogitari nequit, nisi quod acclamanti responsum non sit, vel quod inoboedientia quaedam commissa sit progrediendo ultra terminos lege assignatos. At haec leviora sunt, quae mortem non merentur. R. 3. Nihilominus publicae securitatis et vigilantiae militaris ratio causa tanta esse potest, ut iubeatur miles, postquam acclama­ verit et monuerit, „ne accedens ultra progrediatur, alioqui se globulum *·, explosurum si alter noluerit parere, contra inoboedientem re ipsa explodere, ita tamen ut vulnerandi quidem periculum exsistat, absit per se periculum occidendi. Nam qui tale monitum spernit iustaeque iussioni est inoboediens, propter hanc inoboedientiam, ratione boni communis graviter quidem, non tamen nece, puniri a suprema auctoritate potest. R. 4. Ad alterum et tertium casum plane idem dicendum est. 510 Nam ex una parte crimen tantum non committitur ab alterutro, quod poenam mortis mereatur; ex altera parte ab utroque contra legem peccatur, et ideo, postquam monitus fuerit non solum de praecepto consistendi sed etiam de poena secutura, iuste subit periculum vul­ nerationis. — In uno casu miles custos facultatem vel mandatum occidendi iuste accipere, adeoque fugientem, sistere nolentem, post monitum re ipsa occidere potest, si videlicet agitur de ducendo vel capiendo reo criminis capitalis convicio. CRUENTA DEFENSIO. Casus. (150) Hugo, vir militaris, impetitur ab homine vino ebrio et in furorem acto. Adversarium imperturbatus districto ense exspectat eumque, cum nollet de­ sistere, confodit. Eulalia virgo a nebulone sollicitatur: qui cum in eo esset, ut vim in­ ferret contra castitatem, a fratre virginis ad eius clamorem accurrente statim globulo necatur. Donatus noctu evigilans audit non procul a se strepitum extrinsecus excitatum. Surgit, arripit arma, dirigit sclopetum in eum locum, unde audit strepitum, ferit; accenso lumine invenit furem pauperem cum aliquot panibus fugiturum, letaliter vulneratum et vix spirantem. Quaerituk 1u contra quemnam aggressorem liceat cruenta defensio. 2° quid sit moderamen inculpatae tutelae. 3° quae ad singulos casus sint dicenda. Solutio. An quaesitum lm R. 1. Contra eum, qui in eo est, ut vitam511 ineam iniuste aggrediatur, licere mihi generat im etiam cruente, si opus sit, me defendere, et naturalis ratio et positivae leges edicunt, eaequo tum canonicae tum civiles (Th. m. I11 993), sive vocare vis occisionem aggressoris, quae accidat, directam sive indirectam. 266 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bonum vitae. R. 2. Vix non eadem certitudine certum est licere unicuique non solam vitam sed etiam integritatem suam, adeoque etiam castitatem suam, cruente defendere; atque generatim licebit iniurias personales efficaciter propulsare; quod si culpa aggressoris secum ferat huius oc­ cisionem, in hoc aggressor, non defensor culpandus est. R. 3. Communiter etiam conceditur similem defensionem seu iniuriae propulsionem licite fieri posse contra iniustnm aggressorem bonorum fortunae inagni momenti: quae vero sint magni momenti, ex conditione eius qui iniuriam patitur desumi debet; certe ea sunt mo­ menti relative magni, quibuscum vita commode sustentetur, sine qui­ bus misere ducatur. Cf. Th. m. I11 995. R. 4. Quod mihi licet ad mei defensionem, etiam ad alterius defensionem mihi licebit; nam eum qui iniuriam patitur mihi assumere possum amicum et, quae amicus patitur, aestimare ac si ipse patiar. Sed quamquam haec agere mihi licet, raro obligatio erit alterum cruente defendero, nisi forte mihi specialiter coniunctus sit vel eius conservationem commune bonum postulet. Cf. Th. m. I11 997. 512 Λ» quaesitum 2m R. 1. Moderamen inculpatae tutelae dicitur ea in cruenta defensione moderatio, ut non suscipiatur, nisi necessaria sit ad defensionem, neque plus nocumenti inferatur aggressori, quam sit necessarium ad tutam et securam periculi evasionem. Quare 1. non licet cruenta defensio, nisi iam instet moraliter loquendo aggressio: 2. neque licebit illa cruenta defensio, si aliter sine graviore incom­ modo aggressionem possim evadere; 3. neque licebit occisio, si suf­ ficit atque satis secura est vulneratio. R. 2. Attamen, cum in ciusmodi adiunctis tempus non fuerit multum reflectendi, atque periculosum esse possit, quominus nimis parcendo aggressoribus defensio evadat non-secura: moderamen in­ culpatae tutelae non censendum est laesum, nisi de hoc manifeste vel clare constet. Ad quaesitum 3m R. 1. Quoad primum casum dicendum est: Qui sine magno probro fugere satis secure potest, tenetur potius fugere quam cum periculo letalis laesionis aggressori cruente resistere. Hinc ad fugam, si possibilis et secura est, religiosi, clerici, communes cives tenentur. Quibus vero fuga magno vertitur probro, ii fugere non tenentur, sed adversarium possunt exspectare. R. 2. Si homo sui compos militem, saltem superioris ordinis, impetit, hic censetur communiter ad fugam non teneri. — Verum si agitur de ebrio et amente, vulneratio, saltem letalis, illicita erit; nam 1. indecorum nemini est, ebrium vel amentem evitare, 2. ebrius vel amens videtur vix non semper reddi posse innoxius sola vulneratione, eaque non letifera. Quapropter hac in re censeo Hugonem moderamen inculpatae tutelae non servasse. 514 R. 3. Quoad secundum casum practice dubium esse nequit, quin Eulalia se contra nebulonem istum cruento modo defendere potuerit. 513 Cruenta defensio eiusque limites. 267 Idem igitur licuit etiam loco Eulaliae eius fratri. — Id solum notari debet, rectum ordinem postulasse, ut frater Eulaliae prius moneret nebulonem, ut a facinore abstineret, nisi vellet occidi. Quodsi ilico non destiterit, frater iure suo utebatur sclopetum explodendo. R. 4. Verum intendi non poterat istius nebulonis occisio, neque dirigi ita sclopetum debuit, eum haec occisio non videatur fuisse ne­ cessaria, sed videatur vulneratio suffecisse. Quodsi per accidens leta­ liter feriatur aggressor iste, id non defendenti culpae vertitur, sed nebuloni aggredienti. R. 5. Quoad casum tertium, si Donatus vidit vel sine timore periculi facile videro potuit, quid rei fuerit: sane non licuit propter istam rem minoris momenti hominem occidere vel cum periculo oc­ cisionis in eum explodere. Cf. Th. m. 111 995. R. 6. Fieri tamen potuit, ut propter circumstantias noctis atque fortasse propter timorem Donati, ne ipse a fure praeveniretur ac pro­ babiliter occideretur, crimini Donato vertendum non fuerit, quod se­ curiorem sibi viam elegerit. Hominem igitur, fortasse ob extremam necessitatem ad facinus illud adactum, occisum esse, in eo casu in­ fortunium est, non crimen. CRUENTA DEFENSIO MARTYRIS. Casus. (151) Ut in actis martyrii S' Andreae Apostoli legitur, populus, contra indicem tumultu excitato, s. martyrem eripere voluit atque solis ipsius Sancti pre­ cibus a vi abstinuit. Quaeritur 1° num licuerit etiam cruento modo Sanctum liberare et e morte eripere. 2° num id licuerit ipso etiam Sancto invito. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Re in se sola spectata, licuit etiam cruenta515 defensio. Auctore enim 5° Thoma, S. th. 2, 2, q. 69, a. I, in condem­ natione iniusta „tale indicium simile est violentiae latronum; et ideo sicut licet resistere latronibus, ita licet resistere in tali casu malis principibus; nisi forte propter scandalum vitandum, cum ex hoc aliqua gravis turbatio timeretur". Neque obstat proscriptio thesis 18 per Alex. VII facta: ,Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam iudicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via innocens non potest damnum ** vitare. Nam thesis illa merito damnatur, 1. quia id indistincte licere dicit, cum in nostro responso solum dicatur, quid liceat per se, non quid illicitum fiat per accidens; 2. quia loquitur de sententia utcumque iniusta, sive formaliter sive materialiter tantum, cum responsum nostrum versetur de aperta iniustitia tum materiali tum etiam for­ mali; 3. quia loquitur de sententia futura, responsum nostrum de praesenti sententiae iniquae exsecutione impedienda. 268 virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bonum vitae. R. 2. Per accidens tamen videtur non licuisse, sicut re vera plerumque eiusmodi violenta et cruenta resistentia illicita est. Illicita enim fit, 1. si fuerit inutilis: 2. si graviora publica mala inde secutura sint; 3. si bonum religionis postulat potius heroicam martyrii per­ pessionem. 516 Ad quaesitum 2“ R. Negative. Nam in defensione alterius possum huius tantum personam sustinere. Quare si illo invitus est atque — id quod accedere debet — licite praeeligere sui necem potest: mihi non amplius ius est cruentae defensionis. Verum in nostro casu omnino licuit Sancto praeeligere necem suam et martyrium. — Attamen ut in tali casu defensio dicatur fieri invito eo, qui patitur iniuriam, non solum precibus exorare debet, ne se defendant, sed sui defensionem prohibere. INSIDIATOR PRAEVENTUS. Casus. (152) Hesychius uxori suae struit insidias. Quas cum uxor detexisset, statuit virum praevenire et veneno eum e medio tollit. QcAEnrrun num liceat aggressorem ita praevenire et occidere. Solutio. 517 Ad quaesitum R. 1. Non pauci erant auctores, iique gravissimi, qui putabant in eiusmodi adiunctis, quando facultas evadendi insidias plane interclusa sit, licere insidiantem praevenire, eo quod moraliter iam sit aggressor, contra quem vita propria defendi possit, antequam defensio evadat impossibilis. Cf. Lugo, De iust. et iure d. 10, n. 155 sqq. R. 2. Verum post thesin 18 ab Alexandro VII proscriptam (v. supra n. 515) vix sunt qui audeant defensionem nostri casus pro­ pugnare. Et merito ab ea recedunt. Nam qui ita praevenit, directe intendit alterius necem, quod in propulsanda actuali aggressione ne­ cessarium non est, quodque secundum S. Thomam 1. c. 2, 2, q. 64, a. 7 non licet: «Illicitum est, quod homo intendat occidere hominem, ut se ipsum defendat, nisi ei qui habet publicam auctoritatem." Immo id quod magis etiam efferendum est — ille qui meditatur insidias necdum vitam meam impetit, proprie aggressor dici non potest. Et re vera, si semel liceret notionem aggressoris, contra quem possem etiam oc­ cidendo procedere, ita extendere latius, hallucinationibus aperiretur latissima via, pax publica in gravissimum periculum adduceretur, caedibus omnia redundarent. Quare ipsa lex naturalis id debuit pro­ hibere. Cf. Th. m. in 996; S. Alph., Th. m. III 387. DUELLIUM, PERICULO REMOTO VEL DIMINUTO. Casus. (153) Romelius secundum mores militares duellare cogitur. Cum nollet, mina­ bantur ei eiectionem. Quare cum reliquum nihil esset nisi vel duellare vel e statu suo et e re familiari prorsus excidere, elegit duellum ; monet tamen patrinos, ut, etiamsi opus sit fraude, periculum removeant. Duellum eiueque prohibitio, 269 Similiter Raynmndus studiosus, ne a suis commilitonibus ludibrio habea­ tur sibique pro futuro tempore favores utiles praescindat, duellum acceptat cum ense committendum, ita tamen ut omnes cautelas studiosorum more licitas observet. Quaeritur 1° quid sit duellum et qua lege prohibitum. 2° liceatno aliquando ex gravi causa illud acceptare. 3° quid ad utrumque casum sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Duellum est pugna singularis ex con-5is dicto, annis ad letaliter laedendum aptis. Fit condictio de tempore, loco, armis. Distinguitur duellum privatum et publicum: hoc aucto­ ritate publica constituitur vel imponitur in causa publica, v. g. ad liniendum bellum, atque licitum est, si fit ex gravi et proportionata causa, alias est illicitum. Privatum duellum est, quod in causa pri­ vata vel proprio dimicantium nomine indictum suscipitur. R. 2. Duellum privatum tum lege naturali tum lege positiva canonica prohibitum est. Lege naturali vetatur, utpote suicidii et homicidii malitia affectum; nam sine insta causa et sine auctoritate insta tum propria vita tum vita aliena a duel laute gravi periculo obicitur. — Lege canonica saepius pro illicito declaratum est et ec­ clesiasticis poenis affectum, praecipue: a Concilio Trid. sess. 25, c. 19 de ref., a Gregor. XIII Const. „Ad tollendum * d. d. 5 Dec. 1582, a Clem. VIII Const. „ Illi us vices * d. d. 17 Aug. 1592, a Bened. XIV Const. nDetestabilem * d. d. 10 Nov. 1752, a Pio IX Const. nApostolicae * Sedis d. d. 12 Oct. 1869. (Cf. etiam ep. Leonis XIII ..Pastoralis * officii d. d. 12 Sept. 1891.) Poenae imprimis sunt: 1. excommunicatio S. Pontifici reservata (Apostolicae Sedis ser. II, J; 3), 2. irregularitas ex infamia iuris ex Trid. 1. c. An quaesitum 2U‘ R. 1. Privatum duellum, utpote illicitum in-519 trinsecus, numquam suscipere licet, quamdiu non exuit characterem duelli. Id habes inter alia ex thesibus a Bened. XIV in Const, laud, proscriptis, quibus efficitur, ut ne ad evadendam quidem «amissionem famae, vel officii, vel bonorum fortunae" duellum liceat sive offerre sive acceptare. R. 2. Duelli vero characterem exuit pugna, quae fit iiico sine condicto per actualem aggressionem: quam sano, qui patitur, potest vi repellere. Ad quaesitum 3“ R. 1. Ex dictis iu primo casu periculum amit-520 tendae famae, officii cum bonis fortunae seu sustentationis mediis causa esse nequit, cur Romelio liceat duellum suscipere. Debuit igitur ex officio christiano potius jacturam bonorum temporalium fortis subire, quam ignavus duello consentire. R. 2. Si patrinos ita instruxit, ut re vera arma ipsa non amplius essent ad graviter laedendum apta, v. g. globulis ex sclopetis excussis. 270 Οβ virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bonum vitae. non amplius erat duellum; nihilominus saltem ratione scandali Romelius graviter peccavit. R. 3. Poenas ecclesiasticas evasit, si in ipsa provocatione vel acceptatione hanc falsam speciem tantum duelli in animo habuit; si vero post oblatum vel acceptum verum duellum tandem istam cautelam excogitavit, excommunicationem ex provocatione vel acceptione iam incurrerat; irregularitatem in foro conscientiae non contraxit, quippe quae lata sit in duellantes eorumque patrinos adeoque verum duellum supponat. Cf. infra n. 1060. R. 4. Raymundum etiam magis illicite egisse patet. Neque ob consuetas cautelas studiosorum ratio duelli abesse solet, ut expresse declaravit, re mature perpensa, S. C. C. die 9 Aug. 1890 in causa Wratislavienii (Acta S. Sedis XXIII 242). Aliter si exercitii causa in­ stituitur pugna, periculo moraliter loquendo excluso. PRO DUELLO CONTUMELIA. Casus. (154) Gisbcrtus sacerdos propter levem aliquam inadvertentiam contra nobilem quondam militem commissam ab hoc iniuriis lacessitur et ad duellum pro­ vocatur. Gisbcrtus, arte dimicandi apprime peritus, non ut adversarium vul­ neret, sed ut eius impudentiam retundat, annuit, ut statim congrediantur in vicino cubiculo. Primo ictu omnes globulos vestis adversarii sui abscindit, secundo, antequam ille repercutere potuit, totam vestem a summo ad imum scindit, tertio ensem ex eius manu excutit et eum ludibrio omnium adstantium relinquit. Quaeritor utrum Gisberto ita agere licuerit an duelli reatum et poenam incurrerit. Solutio. 521 Ad quaesitum R. 1. Omnia quae in definitione duelli ponuntur, videntur hic adesse: 1. singularis pugna, 2. condictum, cui non re­ pugnat, quominus ilico sequatur exsecutio, 3. arma letalia. Nihilo­ minus veram rationem pugnae eius, (piae ad duellum requiritur, censeo abfuisse tum in re tum ex mente Gisberti. Duelli enim pugna talis est, quae tendat re vera ad feriendum adversarium, idque, si res ita ferat, etiam graviter. Sed species pugnae Gisberti non tendebat ad feriendum adversarium, sed ad ei illudendum. Quare non puto eum poenas duelli incurrisse, idque neque in foro interno neque in solo externo, quippe quod ex modo agendi Gisberti cius a vero duello alienus animus cognosci plane potuerit. R. 2. Nihilominus a culpa immunis per se non est Gisberti agendi ratio. Specietenus enim acceptavit duellum, quod miles ob­ tulit verum; ideoque ratio scandali tum militi ipsi tum aliis praesen­ tibus dati non videtur potuisse ab eo abesse, idque grave peccatum fuisse timendum est Attamen quia ilico verus eius animus omnibus apparuit, probabile mihi videtur Gisbertum potuisse sibi persuadere rem gravem non esse. Abortus indirecte nut directe inductus. 271 R. 3. Ex parte militis grave peccatum atque excommunicationem papalem contracta esse dubitari nequit. Provocatio enim duelli, quae ad incurrendam excommunicationem sufficit, ex eius parte erat perfecta. ABORTUS INDIRECTE AUT DIRECTE INDUCTUS. Casus. (155) Elpidia gravida continuo laborat vomitu; remedium a medico consultum periculum non parvum foetui afferet: quod Elpidia eo libentius et copiosius admittit, quia per abortum liberabitur ab angustiis, quas alias subitura est, si inferat prolem adulterinam in familiam mariti. Quaeritur 1° quid sit abortus eiusve procuratio. 2° liceatne aliquando procurare abortum seu directe causare, an saltem indirecte. 3“ quid ad casum propositum sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Abortus est immaturi foetus ciectio, i. e. 522 in ea conditione exsistentis, in qua extra uterum vivere nondum possit. Sic distinguitur a partu praematuro, in quo foetus quidem editur, antequam ad plenam maturitatem pervenerit, sed in ea exsistat conditione, ut ei extra uterum vivere non sit impossibile. Censetur foetus immaturus, antequam 7 menses seu 28 heb­ domades ab eius conceptione elapsi sint; immo ut vita foetus in tuto sit posita, requirunt medici periti 32 hebdomades elapsas vel ultra. Attamen, si omnia praesto sunt ad artificialem foetus conser­ vationem, fertur contigisse, ut foetus post elapsos 6 menses editus potuerit conservari et educari. R. 2. Procurare seu causare directe abortum dicitur, qui media adhibet ad hunc finem, ut accidat abortus, seu qui abortum in se intendit mediis adhibitis. Qui vero non intendit abortum neque eo fine adhibet media, sed adhibitis mediis propter alium finem, matris sanitatem, simul praevidet periculum secuturi abortus: is, si abortus acciderit, dicitur indirecte causasse abortum. Ad quaesitum 2m R. 1. Indirecte causare abortum, i. e. propter523 alias rationes et effectus alios producendos adhibere remedia, quae probabiliter etiam secum trahant abortum, licet ex causa proportionate gravi. Hinc si de curando gravi et periculoso morbo matris agitur neque adsit remedium nisi quod foetui est periculosum, licebit ad salvandam matrem periculum abortus permittere, saltem si spes re­ cipiendi baptismi pro foetu non evadat deterior. Nam si foetus coniceretur in grave periculum sino baptismo emoriendi — alias illo periculo absente - : mater potius temporalis vitae quam foetus aeternae vitae amittendae periculum debet subire. 272 bt' virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bonum vitae. R. 2. Causare abortum, ne foetus servetur vivus, adeoque non solum abortum, sed ipsam foetus mortem directe et in se velle semper grave peccatum est. Hinc puellam ex crimine gravidam abortum velle, ut crimen tegatur, fama servetur, ne ab iratis parentibus vel sponso occidatur, gravissimum peccatum est: siquidem in tali casu puella non potest non velle prolis mortem ; nisi enim foetus e medio tollatur, effectus intentus obtinere nequit. 524 R. 3. Restat quaestio, num liceat abortum arte inducere, si foetus immaturi eiectio solum medium est, quo vita matris servari possit. In quibus circumstantiis 1. spes servandae vitae foetus etiam sine abortu non adest; 2. spes autem salvandae matris notabiliter augetur; aliis verbis: si abortus non fit, duae vitae, et matris et foetus, interibunt; si iit abortus, vita foetus quidem peribit, salvabitur vita matris valde probabiliter. In quo casu medica ars communiter dicit abortum postulari. Cui ex ratione theologica aliquis addere possit, provideri insuper probabiliter per baptismum saluti aeternae infantis, de cuius et temporali et aeterna vita alioquin actum sit. Nihilominus haec bona oriuntur ex actione, quae est primo et per se violenta et letalis aggressio foetus, cum violenter eradicetur ex materno utero, quocum natura eum coniunxit tamquam elemento vitali, seu est quasi quaedam mortalis vulneratio adeoque occisio. Verum haec est intrinsecus mala. Quapropter cum non liceat facere malum, ut eveniat bonum, etiam ne ad salvandam quidem matrem vel ad habendam possibilitatem foetus securius baptizandi licebit ab­ ortum inducere. - Ceterum cum partus etiam praemature institerit, curandum omnino est, ut, si fieri possit, foetus, licet adhuc in utero matris, conditionate baptizetur. 525 Controversiam hac in re practice sustulit responsum S. Officii. Videlicet S. Officium 1. decrevit, tuto doceri non posse licitam esse ad salvandam matrem operationem chirurgicam craniotomiac vel quamcumque operationem directe foetus occisicam, etsi alias et mater et foetus sint perituri. Ita d. 28 Maii 1884 et 19 Aug. 1889. 2. Respondit his decretis comprehendi etiam eam operationem, qua procuratur abortus, ut mater graviter aegrotans salvetur. Verba decretorum sunt haec: 1) Ad Quaesitum „an tuto doceri possit in scholis catholicis licitam esse operationem chirurgicam, quam craniotomiain appellant, quando scilicet ea omissa mater et filius perituri sint, ea e contra admissa salvanda sit mater, infante pereunto? . . . omnibus diu et mature perpensis... respondendum duxerunt: nTuto doceri non *posse ; d. d. 28/31 Maii 1884. 2) Idem dici debere quoad „quamcumque chirurgicam operationem directe oecisivam foetus vel matris gestantis “ : d. d. 19 Aug. 1889. 3) Ad Quaesitum: ,Lectis quae d. 19 Aug. 1889 S. Sedes re­ scripsit . . . dubius haeret Titius circa liceitatem operationum chirur­ gicarum, quibus non raro ipse abortum hucusque procurabat, ut prae­ gnantes graviter aegrotantes salvaret. Quare ... supplex Titius petit, Bellum: Causa et modus belli gerendi. 273 utrum enuntiatas operationes in repetitis dictis circumstantiis instau­ rare tuto possitu, S. Off. d. 24 Iulii 1895 respondendum decrevit: ^eqative, iuxta alia decreta, diei scilicet 28 Maii 1884 et 19 Âug. 1839.“ Ad quaesitum 3,u R. 1. Sicut casus enarratur, practice loquendo 526 medico licuit remedium illud dare, Elpidiae illud sumere: siquidem directe tendit in elevandum morbum, non in producendum abortum. Qui si sequatur, ne conditio quidem foetus peior evadet. Nam si remedio non adhibito mater morietur, etiam actum erit de vita foetus ; immo valde probabiliter moriturus est ante matrem, cum temporali vita simul aeterna vita privandus. Si vero remedio adbibito fortasse foetus prius eiciatur, sane mox etiam emorietur, neque certum est eum vivum eiectum iri ; attamen spes eum vivum eiciendi atque bap­ tizandi non minor sed maior potius est. R. 2. Nihilominus plus remedii periculosi adhibere, quam neces­ sarium fuerit pro matre, graviter illicitum est; id enim solum tendit in abortum efficaciter procurandum. — Quare in hac re Elpidia graviter peccavit. R. 3. Post abortum, quem Elpidia sine culpa passa sit, ei licet quidem gaudere de hoc eius effectu, quod ex angustiis sit erepta; sed ipsum abortum, antequam fiat, non solum non directe causare vel pro­ movere, sed ne desiderare quidem licet, cum haec sit perversio ordinis caritatis. Summum licebit ei poenitentia commissi criminis ductae Deum orare, ut, quo melius ipsi placeat, angustias avertat, nihil apud se de mediis statuendo. R. 4. Si vero ad sedandum vomitum matris medicus tentet etiam directe foetum cicere, id ex supra dictis minime licet. Neque abest ratio hac de re inquirendi, si de sedando vomitu matris gravidae agitur. Non raro enim haec matris conditio cum graviditate uterique expansione cohaeret; ac proin medici facile pro remedio statuunt uterum per foetum expulsum ad minus volumen redigere. BELLI 1USTITIA. Casus. (156) Caius, exorto bello, cogitur contra hostes pugnare; sed valde dubitat, num sibi pugnare liceat, eo quod de iustitia belli sibi nullatenus constat. Immo, cum sit homo excultus, sibi videtur ex eo illicitum esso belligerare, quod ipse sit ex parte eorum qui bellum indixerunt, neque tamen iuris certitudo sed sola probabilitas videatur adesse, iniquum autem esse cum sola pro­ babilitate iuris bellum offensivum suscipere. Esse autem non certitudinem iuris, sed probabilitatem tantum ex eo deducit, quod alioquin adversarii non pos­ sent habere ullam iuris speciem, neque eorum milites gregarii salva con­ scientia possent dimicare; id tamen neminem dicere ausum esse. Quaekitub 1' quaenam causa requiratur, ut bellum geri atque practice iustum dici possit. 2° quaenam huius iustitiae certitudo requiratur in milite. 3° quid Caio sit dicendum. Casus consciontiao. I. Ed. 4. 18 274 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bonum vitae. Solutio. 527 Ad quaesitum 1“ R. 1. Bellum aliquando licite suscipi posse patet ex necessitate, cum alias in societate perfecta et independent! non satis provisum esset securitati et bono communi. Requiritur autem etiam auctoritas suprema et societas perfecta seu independens; nam in aliis causa ad indices deferenda atque componenda est; nisi enim bellum sit necessarium atque medium unicum, illud non licet suscipere, quippe quod cum ingentibus malis coniungatur. R. 2. Requiritur autem causa gravis et publica, quae propor­ tionem habet cum tot malis permittendis. Requiritur etiam, ut antea ineatur via ad rem pacifice componendam. Et quoniam quaecumque bellandi causa iusta referatur ad iniuriam ulciscendam aut ad iniustitiam repellendam, praemittenda est monitio partis adversae; quae, si desistat ab iniustitia et paratam se exhibet ad satisfactionem prae­ standam, bello infestari nequit. 528 Ad quaesitum 2" R. 1. Si agitur de bello defensive, quo repel­ latur aggressio partis adversae, sufficit plane, ut non constet de in­ iustitia, seu ut non constet de iure certo aggressoris. Nam tam diu licebit aggressorem repellere; idque, sive sermo est de milite gregario sive de summo duce et principe, apud quem sit ius pacis et belli. R. 2. Si agitur de bello offensive, videtur requiri certitudo iuris seu certitudo de iniustitia seu iniuria ab adversa parte illata, ut summo duci seu principi liceat bellum indicere. Verum non desunt qui putent sufficere, ut cum magna probabilitate de iustitia causae constet. Quod post factum observandum est, ne facilius damnentur qui bellum gesserint. R. 3. Quod de summo duce vel principe dicitur, valet etiam de iis militibus gregariis, qui sponte se copiis adiungunt; sed quoad eos milites qui coguntur, i. e. qui iam conducti sunt vel iussi conscribuntur, valet sententia: in dubio parendum esse superiori; adeoque tam diu licebit illis belligerare, quamdiu de belli iniustitia non constet, seu quamdiu iis non constet suum superiorem ne satis quidem probabilem causam habere. R. 4. Hinc generatim licebit illis ilico sine disquisitione, quando iubentur, in bellum proficisci, nisi magna suspicio iniustae causae appareat. Quodsi ratio graviter suspicandi palpabilis sit, atque simul spes exsistat fore, ut moderata inquisitione dubium solvatur, haec facienda est; neque, cui certo constiterit de iniustitia, obtemperare mandato amplius licet, saltem numquam ita, ut hostibus grave damnum efficaciter inferat: quare aera verberare potius quam hostem ferire debet ille, cui de iniustitia causae certo persuasum est. Si vero spes solvendi dubii non appareat, disquirendi obligatio non est, et dubio manente licebit belligerare — quod sane pro gregario milite com­ munissimum est. 529 Ad quaesitum 3“ R. Caius potest facilius conscientiam sedare, quam sibi videtur. Nam 1. certum non est cum sola iuris certitudine bellum indici posse; 2. ipse non potest omnes causas, quae subsint, Bellum: Causa et modus belli gerendi. 275 cognoscere: nam si quae in publicum sparguntur ex parte adversa­ riorum, haec illis quidem videri possunt insta et vera, neque tamen sequitur ita etiam reipsa esse, neque intimae rationes semper pos­ sunt sciri ab iis, qui non sunt in consilio summi principis de bello gerendo. Quare saepe evenire potest, ut ex utraque parte militibus bona conscientia et bona fide bellum geratur; immo id etiam in summis ducibus fieri, difficilius quidem est, sed non impossibile, eo quod etiam ipsi decipiantur. Cf. etiam Noldin, S. th. m. II10 351 sqq. BELLI GERENDI MODUS. Casus. (157) Barbatius dux cohortis in bello hostes captos, cum difficilius esset secum ducere, iubet occidi; vicum, ex quo globulus letalis in militem coniectus erat, cum reus non posset comprehendi, flammis devovet; castellum nobilis viri praedivitis suis dat spoliandum; large ex bonis hostium providet suis quoad victum; unum tamen ex militibus, qui hostem occisum aureo horologio et bursa plena spoliaverat et viduae pauperi suem abstulerat, capitis damnat: poenam tamen condonat, cum audiat militem illum ex documento in bursa invento sumpsisse occasionem hostes insigniter decipiendi, cum mutata veste cum veste occisi hostis afferret falsificatum nuntium in vicinam urbem hosti­ lem, quo factum est, ut haec sine pugna caperetur. Qüaeritüb 1u quid sit iuris bellici in tractandis hostibus atque bonis terrae hostilis, sive ex parte ducis sive ex parte singulorum militum. 2° quid in bello liceat circa fraudes et hostium deceptionem. 3° quid de rebus in casu allatis sit indicandum. Solutio. Ad quaesitum 1"' R. 1. Ex antiquo iure belli hostes, qui ex 530 parte sua iniuste bellaverant et ipsi singuli gravis culpae participes exstiterant, summo iure poterant occidi, nisi forte sub conditione ser­ vandae vitae a pugna desistentes ditionem fecerunt. Qui vero gravis culpae rei non sunt, adeoque maxime (piando de iniustitia belli non manifeste omnino constat, captos occidere numquam licet. Quoniam nostris temporibus vix umquam constare potest hostiles milites re ipsa subiective reos esse, sed contrarium sumi debet: ah hodierno iure plane abhorret hostes captos postea occidere. R. 2. Facilius quidem damnum inferre licet in bonis fortunae; supposita enim ipsius belli iustitia, eiusmodi damnorum inferendorum causa facile esse potest vel proprii exercitus maior securitas vel debilitatio exercitus hostilis. Nihilominus, quando specialis ratio non subest, alienum est a moro nostri temporis privatis bonis damnum inferre. 18* 276 R® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bonum vitae. R. 3. Quae vero ad victum necessarium pertinent, haec etiam in casu belli minus iusti aliquando militibus, qui coacti bellare debe­ bant, sumere licebit cum obligatione reddendi vel indemnitatis pro­ curandae, ex eo quod necessitas ad id cogat. R. 4. Seclusa actuali necessitate quoad victum, damna sive erga homines sive erga bona exerceri non possunt a singulis militibus nisi ex iussione vel permissione ducis: quare qui contra ducis voluntatem damna infert (saltem si ille invitus est quoad substantiam et quoad ipsum damnum hostili regioni illatum, non solum quoad modum et propter militarem disciplinam laesam), iniustitiam committit estque restitutioni obnoxius. 532 Ad quaesitum 2“ R. 1. Illicita sunt sine dubio omnia, quae sunt certo mendacia atque certam falsitatem continent. R. 2. Licitae habentur dissimulationes et fraudes seu potius artes, quae ambiguitatem et restrictionem redolent atque ipsos hostes sua culpa vel socordia in deceptionem inducunt. R. 3. Neque tamen quaelibet mendacia et falsitates, utut illicita, censentur erga hostes graviter iniusta; sed eae fraudes tantum, quae, etiam adhibita vigili diligentia, caveri humano modo nequeant. .'33 Ad quaesitum 3“ R. 1. Quoad hostium captorum occisionem dux saltem asperius egit: immo nisi eorum bellandi rationem ex parte ipsorum constiterit fuisse formaliter iniustam. ipse ex hac sola iam ratione graviter iniuste egit, id quod hodie, ut dixi, praesumendum est. Insuper dux cohortis supremam hanc vitae et mortis potestatem in bello non habet nisi ex delegatione supremi ducis vel principis. Haec altera ratio est, cur Barbatius gravissimi peccati videtur reus esse. R. 2. Quoad secundum, scilicet vicum comburendum, dico: Si incolae illi hostilitati exercitae favorem praestiterint, ilia gravis punitio, supposito bello indubie iusto, severa quidem erat, sed non iniusta. Immo etsi incolae in reo occultando seu non-explorando theologicam culpam non commiserint: adest secundum ius bellicum culpa quaedam iuridica, et bono communi dimicantium valde consulitur, si tali facinore severe castigato, servata tamen vita incolarum, omnes ad cautelam observandam moneantur. 534 11. 3. Ex hodierna consuetudine ius depraedandi bona viri privati non censetur adesse, nisi vir ille singulares hostilitates exercuerit. Quod si fecerit, dux exercitus pro potestate sibi a supremo duce vel principe communicata hanc poterat poenam in eum decernere. — Ceteroquin si consuetudo vim legis internationalis habens non obstat, re rigorose sumpta, bona privata regionis hostilis ex gravi causa in prae­ dam dari possunt. Nam ex una parte cives terrae hostilis censentur aliquatenus involuti culpa belli eiusque ex eorum parte iniusti; ex altera parte si quod damnum improportionatum passi fuerint, postea, pace composita, potestatis publicae est hunc damni excessum sump­ tibus publicis resarcire. R. 4. Ut ex casu patet, Barbatius seriam et rigorosam statuerat prohibitionem, quominus singuli milites sibi privatim quidquam arrivu Bellum: Causa et modus belli gerendi. 277 perent praedae, sive ex exuviis hostium caesorum sive ex aliis bonis privatis. Quare miles ille graviter peccavit, atque videtur omnino contra iustitiam peccasse, cum Barbatius videatur omnino ex eo fine illa prohibuisse, ut bonis hostilibus privatis parceretur atque ipse sibi incolarum animos conciliaret. Nihilominus quae in praedam militibus suis dare potuit, eorum restitutionem etiam post praedam illicite et iniuste factam potest condonare. R. 5. Quod miles ille mutaverit vestem, non est fraus imper-535 ceptibilis. Quod falsum sparserit nuntium, erat, nisi per restrictionem sensus verus suberat, mendacium ideoque illicitum; magis etiam, si fortasse falsificavit documentum. Nihilominus, fueritne iniustitia pro­ prie dicta erga hostes, nondum ilico constat. Nam si falsificatio diligenti inspectione detegi poterat, censetur in bello esse fraus quoad rem non iniusta atque solius mendacii malitiam retinere. De cetero cf. Laymann, Th. m. 1. 2, tr. 3, c. 12, n. 9—11. DE LUXURIA (PRAECEPTUM DECAL. SEXTUM). 536 Voluptatem veneream capere in solo legitimo usu matrimonii licet. Extra matrimonium quaelibet voluntaria eiusmodi voluptas peccatum mortale est. In matrimonio mortaliter quidem peccari etiam potest a coniugibus, saepe tamen peccatur venialiter tantum. Quodsi ab iis extra ipsorum matrimonium vel contra eius fines haec voluptas capiatur, eo gravius committitur peccatum quam a solutis; nam ad luxuriae peccatum et laesio iuriurn matrimonialium et laesio sacra­ menti apud christianos accedit. Verum cum ea, quibus in hac re lubrica peccetur, in Theologia morali ita explicata sint, ut casuum occurrentium moralitas facile intelligatur: hoc loco paucissimos casus propositurus sum, pro accu­ ratiore capienda notitia lectore remisso ad ipsam meam Theologiam moralem I11 1026-1051; II 1063—1096. LUXURIA INCOMPLETA (I). Casus. (158) Cuno invenis 25 annorum animi relaxandi et excolendi causa iter in­ stituit, diversas urbes perlustrat ibique pinacothecas atque musea studiose invisit, statuas atque picturas etiam valde obscoenas attente contemplatur cum magno gustu atque vivida satisfactione, de cetero nihil mali intendens. Verum ab eo tempore saepissime phantasiae obversantur imagines rerum, quas vidit, iisque graviter ipse tentatur neque raro trahitur ad consensum in morosas delectationes et in pollutionem ex istis phantasiis exortam. Quaeritur 1° quid indicandum sit de peccaminositate aspectuum obscoenorum. 2° quomodo Cuno peccaverit, et quid facere debeat. Solutio. 537 Ad quaesitum 1™ R. 1. Aspectus rerum utcumque turpium, etsi non ex se graviter turpium, habiti ex prava intentione, qua quis velit veneream delectationem in se excitare eave frui, sunt mortaliter peccaminosi. R. 2. Aspectus, a quibus talis intentio prava abest, si feruntur in res graviter obscoenas atque protrahuntur neque ex gravi causa fiunt, sunt mortaliter mali utpote proxima causa pravae commotionis atque consensus periculi; aliter, si ex gravi causa fiunt et simul adhibentur remedia contra consensum in delectationem forte orituram. Luxuriae peccata in genere eorumque distinctio. 279 R. 3. Aspectus sine prava intentione in res leviter obscoenas per se a culpa gravi sunt immunes. R. 4. Aspectus, qui feruntur in res neque absolute graviter neque omnino leviter obscoenas, si habentur sine causa, eo facilius evadere possunt gravia peccata, quo proclivior est aspiciens ad vene­ rem, et ([iio diutius protrahuntur praesertim post commotionem iam incohatam et animadversum periculum. R. 5. Quae censeantur graviter obscoena, quae non, vide in Th. m. I11 1035. Adverte hac in re gravius quidem movere per se aspectum hominis vivi quam picturae vel statuae; gravius aspectum in personam alterius sexus quam sexus eiusdem atque aspiciens est: verum etiam imaginem valde obscoenam attente vel cum mora aspi­ cere a peccato mortali gencratim non est immune. Cf. S. Alph., Th. m. III 424. Ad quaesitum 2™ R.. 1. Re in se spectata, videlicet picturas et 53? statuas graviter obscoenas, praesertim arte magna elaboratas, attente aspicere seu contemplari graviter illicitum dici debet, cum eiusmodi aspectus protrahere causa per se sit, quae graviter excitet ad libi­ dinem. neque minus graviter excitare soleant imagines inde a phan­ tasia haustae atque saepius sponte exoriturao. R. 2. Ut haec malitia gravis seu mortalis contrahatur, necesse non est adfuerit prava intentio, sed sufficit eiusmodi gravis libidinis periculum animadvertisse. R. 3. Interrogetur igitur Cuno, 1. num tempore, quo istas res viderit, senserit motus pravos et nihilominus aspectus istos pro­ duxerit; 2. num adverterit periculum tentationum sive mox sive postea oriturarum. Si utrumque sincere negare possit, subiective eum excuses a peccato gravi tum commisso; secus peccati gravis en m arguero debes. R. 4. Quod nunc vero saepe propter phantasiam impuris ima­ ginibus refertam graves tentationes patitur: certe obligandus est, ut eo diligentius remedia adhibeat, quo magis culpabiliter phantasiam ipse ita efformavit. Studeat igitur serio rebus piis mentem occupare atque vivide sibi repraesentare vel poenas peccatorum aeternas vel cruciatus Christi pro nobis passi, atque fervidas adiungat preces, qui­ bus Dei atque Virginis Matris auxilium imploret. Nam quoties con­ senserit in veneream delectationem qualemcumque, graviter peccavit. Cf. Elbel, Conferent, p. IV decal., n. 195 sqq. LUXURIA INCOMPLETA (II). Casus. (159) Amalia famula saepius admittit iuvenem ad familiarem conversationem, cum speret se illi nubere posse. Accidit autem non raro, ut invenis liberius cum Amalia iocetur, eam tangat, amplexetur, osculetur. Quod Amalia, quam- 28θ P® virtutibus et officiis erga homines. — Bonum coniugale. quam aliquoties graviter excitetur, tacita permittit, ne invenis animum a se avertat. Quaeritur 1° quomodo tactibus inhonestis peccetur. 2“ quid Amalia facere vel tolerare possit, quid debeat repellere. Solutio. Ad quaesitum 1™ R. 1. Si qui tactus fiant ex intensione libi­ dinis, idem dic, quod antea de aspectibus dictum est n. 537. R. 2. Tactus certe gravius movent quam aspectus; quapropter tactus in alienum corpus vere obscoeni ex se censentur gravia peccata, nisi ex sola petulantia inter eiusdem sexus personas aliquis tactus omnino transitorie et obiter committatur; immo etiam tactus obscoeni in proprium corpus, si sine causa excusante fiunt cum mora vel re­ petitis vicibus, ex se graviter illiciti censeri debent utpote efficax causa libidinis excitandae. R. 3. Oscula, quae fiunt obiter, ex causa honesta salutandi amicos, cognatos, etiam inter homines diversi sexus, culpa carent, si modo inhonestus motus, quando oriturus sit, no approbetur. Si qua autem fiant cum mora et ardore, ut libidinosa graviter prohibita di­ cenda sunt. Quod idem dic de amplexibus. R. 4. Quare etiam tactus non pleno obscoeni sine causa habiti idque cum mora vel ardore, inter diversi sexus homines ut graviter peccaminosi prohibendi sunt. Cf. Th. m. I11 1036; S. Alph. 1. c. III 416—420. 540 Ad quaesitum 2” R. 1. Si ageretur de solis osculis salutandi causa obiter datis inter sponsos vel iunctione manuum simili modo obiter facta: Amalia angenda non esset, etsi forte aliquoties turpes motus pateretur sino consensu in eos. R. 2. Sed in casu proposito circumstantiae narratae indicant potius agi de tactibus saltem ex se iam minus honestis, ne dicam plano inhonestis. Quod si ita est, non sola Amalia, sed etiam sine dubio invenis ille experiebatur libidinosam excitationem ; immo fortasse ex actione clam et cum ardore facta ipsa mens seu intentio libidinosa erat manifesta. Ex quo illud etiam efficitur, ut Amalia non solum non agere, sed ne permittere quidem possit eiusmodi tactus; sunt enim causa efficax libidinis propriae et rationem scandali habent erga alterum. Neque spes matrimonii sibi favorabilis Amaliae ius dat agendi aliquid, quod in se peccaminosum est. R. 3. Amalia igitur graviter obligatur, ut eiusmodi tactuum conatum repellat. Immo cum ipsa illa conversatio fiat sine teste, satis diu protrahatur, modo nimis familiari instituatur, omnino mo­ nenda est Amalia, ne iuvenem amplius ad conversationem admittat, nisi raro et breviter, neve admittatur nisi palam vel coram testibus. Hae cautelae si adhibentur, grave periculum exsulabit, si modo re ipsa spes matrimonii inter Amaliam et iuvenem exsistit, non merus amor vanus vel turpis. Cf. Elbel 1. c. n. 198 sqq. 539 Luxuriae peccata in genere eorumque distinctio. 281 PECCATA LUXURIAE INTERNA. Casus. (160) Lysias invenis lascivis cogitationibus et desideriis saepe indulget. Cum videt puellas vel etiam formosos pueros, in turpes delectationes incidit, simi­ liter in conversatione cum aliis, si quando verbulum paulo liberius proferatur. In confessione se accusat, quod quotidie circiter sexies pravis cogitationibus inhaeserit. Quaeritur 1u quomodo distinguantur numero et specie peccata interna luxuriae. 2° num Lysias peccata sua sufficienter declaraverit. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Quod spectat ad numerum, certe peccata '41 numero distincta sunt ex distincto numero obieclorum, videl. quando ab uno peccaminoso obiccto ad aliud obiectum plane diversum cogi­ tandum et ut talo approbandum mens transierit, licet eiusdem omnino sit speciei. Aliter, si, qui peccaminose se delectat de compluribus quidem obiectis, ea non apprehendit ut obiecta distincta, sed abstrahens solum id, quod commune omnibus est, apprehendit in eoque sibi com­ placet: in quo casu sufficit confiteri delectationem captam de com­ pluribus sine accuratiore numero. R. 2. Numerus distinguitur etiam ex repetitis actibus peccaminosis, etsi obiectum idem manserit. Ex quo capite peccatum novum numero distinctum certe committitur, quando quis a peccaminoso affectu retractans cessavit et dein denuo illum approbans assumit; sed etiam quando utcumque voluntarie a peccaminoso affectu cessavit atque postea eum renovat. Qui vero virtualiter mansit in eadem peccaminosa dispositione, vix accuratius peccata mere interna eiusdem rei declarare potest quam indicando tempus, scii, dies, hebdomadas etc., quo quasi continue pravis affectibus inhaeserit. Ex quo confessarius indicabit non ultra duas vel tres horas unum idemque peccatum moraliter sumptum potuisse perdurare. Cf. Th. m. I11 349 sq. R. 3. Quoad specificam distinctionem desideria a solis cogitatio-542 nibus cum prava delectatione distingui debent. Nam desideria certe specie distinguuntur, non solum prout diversi actus, completi aut in­ completi, desiderantur, sed etiam induunt specificam malitiam omnium circumstantiarum obiecti, si quod obiectum individual in concreto atque circumstantiae illae utcumque menti obversabantur. R. 4. Si de meris cogitationibus cum turpi delectatione agitur, sane illae circumstantiae in specificam malitiam influunt, de quibus ipsis delectatio capitur. Sed si sistitur in ea delectatione, quae est communis eiusmodi cogitationibus et repraesentationibus, sufficit pro­ babiliter communem illam malitiam specificam in confessione declarare, quae illis obiectis cogitatis inhaeret. Unde Reuter, Th. m. II 209. 4 282 t>e virtutibus et officiis erga homines. — Bonum conjugale. dicit: , Videtur saltem satisfacere confessarius, si poenitentem inter­ rogat. circa qualem personam vel suppositum fuerit delectatio, an circa hominem, marem, feminam, seipsum etc.: sic enim intelligitur actus ultimatus, videlicet, utrum fuerint cogitationes fornicariae an sodomiticae etc.“ Immo insuper addit Bnon osse anxie indagandum, cum minus malum sit, confessionem non esse exactam, quam poeni­ tentem scandalizari". Quod verissimum est. Quare etiam adverte saepe aliunde, maximo ex peccatis opere patratis, colligi posse vel brevissima interrogatione sciri, circa quasnam personas pravae cogita­ tiones versatae sint. Cf. Th. m. I11 353 sqq. M3 Ad quaesitum 2” R. 1. Si respicitur ad distinctionem numericam, quatenus ex repetitione actuum oritur, Lysias sane numerum satis declaravit, si ita est, ut dixit, etiamsi modo paulo saepius, modo rarius peccaverit. Sed de obiectis eorumque specifica distinctione accusatio nimis generica est atque suppleri debet. R. 2. Imprimis igitur interrogandus est (non solum num etiam opere peccaverit; nam non ita raro eiusmodi homines putant sufficere, ut accusantes cogitationes dent confessario ansam interrogandi ulterius; sed etiamsi opere nihil peccavit), num quid turpe facere desideraverit vel saltem comprobaverit: quod si annuat, accuratius declarare debet, quid hoc fuerit, cum sane copula distinguatur specie a meris tactibus, mera fornicatio ab incestu, adulterio etc., naturalis coniunctio ab innaturali et a peccato solitario, idque non solum si haec peccata re perpetrantur, sed etiam si desiderantur vel comprobantur. R. 3. Si Lysias negaverit se proprie mali quid facere deside­ rasse neque speciale aliquod malum comprobasse, sumi potest eum in solis cogitationibus atque in communi delectatione ex iis capta et secuta haesisse: quae probabiliter eiusdem speciei sunt, scilicet merae delectationis venereae. LUXURIAE SPECIES EX CIRCUMSTANTIIS PERSONAE. Casus. (161) Lucullus Annae viduae inveni locat aedes suas pretio minore, sed sibi reservat ius ad eam accedendi: quod, quando uxor se difficilem praebet, singulis fero hebdomadis facit, alias una alterave vice in mense. Non semper tamen naturali modo ea utitur neque in peccatis cum Anna sistit; sed etiam in Annae sororem amore captus, cum haec nolit ipsi consentire, eam in somno opprimit atque eius filium, quem innocentissimis moribus educatum religionem et castitatem vovisse scit, seducit eumque in stabulo ad turpia cum animalibus agenda exemplo suo provocat. In confessione paschali accusat se circiter ter in mense cum femina soluta peccasse, semel se puerum seduxisse: alias non addit circumstantias, neque quod matrimonio iunctus sit ; id enim, neque cum peccaret neque cum confiteretur, consideravit. Qvaekitur 1° quomodo species luxuriae distinguantur. 2* in quibus accusandis Lucullus defuerit. Luxuriae peccata in genere eorumque distinctio. 283 Solutio. Ad quaesitum Γ“ R. 1. Ratione luxuriae distinguitur peccatum544 naturale seu naturalis copula viri cum femina a peccatis innaturalibus, scilicet a) pollutione seu peccato solitario, quod etiam mollities vocatur, b) onanismo seu copula incohata non perfecta sed effuso semine extra vas legitimum, c) sodomia eaque aut perfecta seu concubitu cum eodem sexu, aut imperfecta seu concubitu cum altero sexu extra vas legitimum. d) bestialitate seu concubitu cum animali irrationali. Cf. Th. m. I11 1037 sqq. R. 2. Ratione personae vel peccantis vel quacum peccatur 545 distinguitur a) simplex fornicatio seu copula hominis soluti cum soluta, b) adulterium seu peccatum luxuriae hominis matrimonio iuncti vel cum altero ita iuncto extra usum matrimonialem: quodsi uterque peccantium matrimonio iunctus est, committitur adulterium duplex, c) incestus seu peccatum luxuriae inter cognatos vel affines, d) sacrilegium seu peccatum luxuriae hominis Deo sacri vel cum homine Deo sacro: unde patet posse etiam committi duplex sacrilegium, e) addendum est stuprum, quod in peccato cum persona invita committitur. Aliqui tamen stuprum vocant peccatum cum virgine: atque, si haec violenter debilitatur, stuprum violentum. Nota autem circumstantias illas aggravantes atque speciem mali­ tiae diversam addentes esse non in solis peccatis consummatis, sed etiam in imperfectis; atque rationem adulterinae et sacrilegae malitiae inveniri in ipsis etiam peccatis solitariis. Cf. Th. m. I11 1050 sq. Ad quaesitum 2m R. 1. In peccatis cum Anna perpetratis Lu-546 cullus ex hoc non est confessus integre, quod peccata contra naturam siluit. Debet igitur dicere, quoties ita egerit, atque declarare, fueritne onanismus an sodomia speciei imperfectae. R. 2. Peccatum cum sorore Annae, etiamsi haec non fuerit matrimonio iuncta, inclusum certe non est in peccatis illis accusatis; nam adsunt circumstantiae, quae novam peccati speciem efficiunt. Accusare enim debuit omnino violentam oppressionem et conceptionem, si ex ea secuta sit vel sequi potuerit, eo quod gravissimam intulerit iniuriam, atque etiam si proles nascatur, de ea providere debeat. Dein invenitur in eo peccato ratio incestus. Nam cum antea saepius peccaverit cum Anna, cum eius sorore factus est affinis, ac proin cum affine peccando commisit incestum. Immo ex peccato cum Annae sorore commisso factus est Lucullus etiam affinis cum Anna : quare quoties post stuprum illud peccet cum Anna, peccato suo mali­ tiam addit incestus. Quae omnia debent in confessione declarari. R. 3. Neque in accusando peccato circa puerum commissum 547 integre est confessus. Nam si Lucullus puerum ita seduxit, ut ipse cum puero turpiter egerit, non solum clarius dicere debet, quid egerit, 284 Do virtutibus et officiis erga homines. — Bonum conjugale. sed etiam, ne ratione sacrilegii vel quasi-sacrilegii peccaverit, timen­ dum est. Nam etsi puer illo voto privato nondum fuerit persona sacra, tamen, quia Lucullus seduxit seu secandalum directum puero dedit, peccato suo contraxit specificas malitias illas, quae in pueri peccato insunt, i. e. non solum luxuriae, sed etiam laesi voti casti­ tatis seu quasi-sacrilegii malitiam. Cf. Lugo, De poenit. d. 16, n. 159; Ballerini-Palm., Opus th. m. II, n. 246. — Immo inquire, num forte scandalo peccaverit diabolico volens pueri ruinam. Praeterea quod dicitur Lucullus provocasse suo exemplo ad turpia cum animalibus agenda, duplici titulo Lucullus accuratius confiteri debet, quid fuerit. Nam si fuerint soli tactus sine affectu ad animal, habes solam communem libidinem ; si vero graviora erant, quae tendant ad concubitum, tum in Luculli exemplo, tum in peccato pueri atque in peccato scandali a Lucullo dati habes malitiam bestialitatis. In quam plurimis igitur Luculli confessio erat supplenda. ■| PECCATA CONIUGÜM — VIIt INSOLESCENS. Casus. (162) Fulvius, vir corruptis moribus, ab uxore usum corporis petit, at aperte se nolle dicit actum ad generationem perfectum, sed suam solam satisfactionem. Mulier eiusmodi petitionibus saepe gravatur, renuere sine periculo rixarum non potest. Quaerit igitur a confessario, num vel quomodo liceat viro ob­ secundare. Quaeritur 1" quae coniugibus mutuo inter se agere liceat, quae graviter sint illicita. 2“ quid uxori in casu dicendum sit. Solutio. 548 Ad quaesitum lra R. 1. Sola ea sunt graviter illicita, quae sunt contra finem matrimonii, videlicet effusio seminis vel venerea voluptas completa extra legitimum congressum coniugalem, aut eae actiones (piae huius effusionis vel plenae satisfactionis periculum grave natura sua inducunt, quando coniuges vel nolint vel nequeant illud praevenire. R. 2. Si ex mutuis actionibus levioribus per accidens et contra intentionem pollutio sequatur, id non efficit, ut eiusmodi leviores actus coniugibus sint graviter peccaminosi, etiamsi eiusmodi inter solutos essent. R. 3. Quae igitur non comprehenduntur inter ea, (piae in R. 1 dicta sunt graviter illicita, haec 1. plane licita sunt (vel etiam debita), si ad finem matrimonii conferunt, sive ad finem primarium sive ad secundarium vel ad fo­ vendum amorem mutuum ; magis etiam id valet quoad eum coniugem, qui alterius petitioni obsecundat, non sua sponte ab altero petit; 2. veniale sunt peccatum, si intemperate praeter matrimonii finem exercentur sola voluptatis causa: at ne veniale quidem peccatum sunt Coniugum peccata contra castitatem. 285 nt iam dixi, si coniux ea permittat vel agat, ut alteri petenti satis­ faciat seu oboediat. Cf. Th. in. II11 1064 sqq, ubi fusius haec explicantnr. Ad quaesitum 2m R. 1. Si vir solummodo usum corporis petit,549 de abusu nihil dicens, atque legitimum usum incipere quidem solet, sed post inceptum actum, i. e. coniunctionem corporum, eum abrumpit atque semen profundit: uxor, etsi haec praevideat, si modo ea ne approbet neve ad ea virum permoverit, sed potius monuerit ut legi­ time agat, ex causa graviore sive rixarum sive propriae incontinentiae periculi similive ratione, usum corporis viro praestare potest, cum ipsa ex sua parte nihil illiciti agat, sed culpa tota apud virum sit. Cf. Th. m. 1“ 1094. R. 2. Si vero vir aperte petat abusum matrimonii, uxor ob­ secundare non potest. Potest autem ex sua parte a viro petere usum legitimum atque dein viro tacenti se tradere, etsi forte ille ad legi­ timum usum utcumque perficiendum rem non perducat. R. 3. Similiter si vir petit actum incompletum gravissime tur­ pem, qui evidenter vel pollutionem extra legitimum congressum vel eius grave periculum inducat, uxori non licebit obsecundare; nam ipsa res quae petitur est illicita in se. R. 4. Idem dic, si onanismus exercetur non sola retractione seu abruptione ex parte viri, sed aliis modis seu instrumentis, qui actum ad generationem aptum faciant impossibilem. Haec enim omnia utpote in se mala tum in principaliter agente tum in coopérante omnino sunt graviter illicita. PECCATA CONIUGUM Casus. UXOR QUERULA. (163) Plautilla uxor, numerosa prole pertaesa, etiam apud virum has que­ relas saepe repetit. Quapropter vir non audet nisi raro ad uxorem ac­ cedere neque actum perficere. Ipse autem ex actibus incompletis plerumque incurrit in pollutionem; uxor vero saepe tactibus in corpus indulget. ut libidine fruatur. Quaeritor 1 coniuges quaenam agere possint, quae non possint actibus solitariis citra culpam mortalem. 2" quomodo uxores peccent de prole ulteriore querent es. 3° quid ad casum sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Coniuges non in suum proprium corpus, 550 sed alter in alterius corpus potestatem habet : quapropter solitariis tactibus peccant, nisi fiant in relatione ad actum coniugalem mox habendum. R. 2. Sed quoniam voluptas venerea coniugibus non sit inter­ dicta, nisi fiat vel mente adulterina, vel fiat pollutio seu plena satis- 286 De virtutibus et officiis erga homines. — Bonum conjugale. factio extra actum coniugaleni legitimum, ne tactus solitarii quidem in se sumpti mortalia peccata coniugibus sunt, nisi inducant grave pollutionis periculum, quod legitimo actu coniugali praevenire nequeant vel nolint. Ad quaesitum 2m R. 1. Uxor eiusmodi querelis virum conatur a petendo debito legitimo avertere. Quodsi coniciat virum in in­ continentiae peccatum atque ipsa animadvertat, virum, eo periculo proximo exsistente, tamen non audere uxori molestum esse seu de­ bitum petere, uxor graviter peccat, nisi querelas deponat; aliter, si vir rem graviter non forat atque sine peccandi periculo a petitione debiti coniugalis desistat. R. 2. Graviter uxorem peccare etiam magis evidens est, si suis querelis in causa est, cur vir usum matrimonii onanisticum exerceat. R. 3. Si coniuges sine gravi periculo incontinentiae mutuo con­ sensu continentiam servare volunt, ab hoc consilio non prohibentur, etsi eos imprimis timor numerosioris prolis ad id moveat. In quo casu, si nolint perfectam continentiam servare, illiciti quidem iis ex se non sunt actus imperfecti, (pii periculum grave pollutionis non inducant; verum cautiores et restrictiores in iis esse debent, eo quod periculum hoc ipsis facilius oriatur. Experientia eos hac in re aliquando potest dirigere. 551 552 Ad quaesitum 3m R. 1. Ut ex casu apparet, querelae Plautillae causa viro sunt frequentium peccatorum. Quapropter sub gravi obli­ ganda est Plautilla, ut viro se paratam exhibeat ad legitimum con­ gressum coniugaleni. R. 2. Immo ipsi illi actus mutui imperfecti videntur ita esse turpes, ut per se proximum pollutionis periculum secum ferant; ideoque illi ex se ut graviter illiciti haberi debent, atque tum viro tum uxori peccato gravi sunt. R. 3. Quod Plautilla vero solitariis tactibus libidine fruatur, si hoc de completa satisfactione intelligitur, etiam hoc Plautillae est peccato gravi; si non eo usque perveniat neque grave eius rei peri­ culum sibi creet, non graviter quidem, sed leviter peccat. DE IURE ET JUSTITIA (PRAECIPUE DE DECAL. l'RAEC. SEPTIMO). DOMINIUM ET IUS. DE DOMINIO IN GENERE. Casus. (164) Suidas, nixus iure dominii pleni, quod in res suas habeat et quod com­ plectatur ius utendi et abutendi, incendit aedes suas, comburit titulos parti­ cipationis alicuius instituti industrials, atque levi manu se exponit gravissimae suspicioni atrocis criminis, quo et sibi et familiae suae infamiam inurit. Quaeritor 1° quid sit et in quae se extendat ius dominii humani. 2" quomodo Suidas peccaverit. Solutio. Ad quaesitum l'n R. 1. Dominium plenum est ius habendi seu 553 possidendi reni atque do ea disponendi vel ea utendi ut propria. Illud autem proprium, seu: meum, tuum, suum dicit talem conexionem rei cum eo qui eius vocatur dominus, ut in re illa habenda atque in dispositione de ea facienda ipse omnibus aliis debeat praeferri. Cf. Lugo, De iust. et iure d. 1, n. 5. R. 2. Quia igitur dominus in usu et dispositione circa rem suam omnibus aliis praefertur, sequitur eum nulli homini rationem reddere debere de usu rei et dispositione; relinqui tamen rationem Deo red­ dendam. Possunt autem leges etiam humanae propter bonum com­ mune certos quosdam usus prohibere. R. 3. Quod dicitur adesse ius utendi et abutendi, non intelligitur 554 proprius abusus qui sit malus usus, sed usus qui sit rei per usum ab­ sumptio seu consumptio. Neque ad malum usum quispiam habet pro­ prium ius, quamquam mali usus ratio reddenda non est alteri homini ; neque propter malum usum ros desinit esse domino propria, nisi forte in quibusdam causis lex publica id propter bonum commune statuerit. R. 4. Dominium plenum habere potest homo in bona externa seu fortunae quae vocant. Habet etiam dominium in suam faman^; non habet dominium sed usum tantum sui corporis suarumque facul­ tatum: quamquam enim corpus et vires et facultates maxime sunt meae, tamen non possum de iis seu de earum substantia disponere, neque mei ipsius esse possum superior vel dominus - qui solus Deus est. Cf. Th. m. I11 905 sqq 1052. 238 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. 555 Ad quaesitum 2” R. 1. Destruens res suas Suidas iniustitiam quidem non commisit; nemo enim praeter ipsum ius in eas habet. Attamen peccavit non solum contra Deum male utens creaturis, sed etiam laesione caritatis proximis debitae contra hominum communi­ tatem, siquidem res huius vitae adsunt ad utilitatem hominum universim sumptorum; neque ex eo, quod per rerum divisionem transierunt in dominium privatum dominique privati utilitati imprimis servire debent, priorem suam destinationem amiserunt. Qui igitur res suas nolit amplius habere ad suam utilitatem, eas non destruere sed aliis eorumque utilitati committere debet, si modo res sunt vere utiles. Attamen malitia qua mortalis non aestimatur ad normam iustitiae, sed ex longe maiore excessu vel ex motivo vere maligno. R. 2. Quod Suidas titulos istos combussit, re vera non destruxit ullam rem utilem, sed se tantum dominio abdicavit; nam eo ipso aliis, qui industrials instituti partem habent, lucrum accrescit. Id igitur per se peccato caret. Verum practice facile accidit, ut ista translatio in hos dominos et translationis modus fuerit plane im­ prudens, cum exstiterint alii gravi necessitate pressi, quibus potius sit succurrendum; quare hoc modo peccatur prodigalitate, potest pec­ cari contra caritatem, et contra pietatem si hoc modo debitae curae suorum defuerit; immo contra iustitiam, si Suidas hoc modo debitis solvendis se imparem constituat. 556 R. 3. Quod famam suam adeo leviter exposuit eamque proiecit, si solum Suidam respicimus, non fuit peccatum iniustitiae seu iniuriae; nam nemo erga se potest esse iniustus, quia nemo a se invitus pati potest quidquam. Nihilominus: 1. si fecit sine causa honesta, pec­ cavit imprudentia et cuiusdam prodigalitatis specie; immo, si propter infamiam ineptum se reddidit gravibus officiis implendis, peccavit graviter. 2. Si ipsius diffamatio famam laesit suorum graviter, vel ita ut cum alio gravi nocumento coniungeretur, graviter laesit iusti­ tiam et pietatem erga suos. DE DOMINIO IN ALIOS HOMINES. — DE SERVITUTE. Casus. (165) Suetonius capellanus, zelosus propagator associationis pro Africa iuvanda, in contionibus miserrimum statum servitutis depingit eumquo plano contra legem naturalem esse dicit, neque posse quemquam sino gravi peccato servum proprie dictum tenere. Eius parochus habet haec pro immodicis exaggeratio­ nibus, id solum laborandum esse, ut servorum sors reddatur tolerabilior, de cetero nigritas natura ad servitutem destinatos esse. Hinc disputationes dissensusque inter eos oriuntur. Quaeritur lq num Suetonius iudicaverit recte. 2* quid de parochi sententia. Solutio. 557 Ad quaesitum 1 R. 1. Servitus ita intellecta, quod dominus de ipsa servi persona deque eius vita disponere pro libitu possit, cer- Dominium eiusque objecta — servitus. 289 tissime est contra ius divinum et naturale: sunt enim cuilibet homini iura quaedam innata et inalienabilia. R. 2. Servitus vero, quae, servatis quidem iuribus illis cuicumque homini necessariis, labores omnes laborumque fructus alicuius hominis (servi) addicat alteri (domino), atque huic imponat obligationem servi alendi: non ita repugnat naturae naturalique iuri, ut non possit causa cogitari vel exsistere, ex qua licita evadat. Sic non solum in poenam imponi potest servitus; sed etiam libera conventione aliquis se ipsum servum perpetuum alterius facere potest. R. 3. Ex quo patet Suetonium re ipsa ultra \’erum rem exag­ gerasse. Quodsi ita esset, ut ille dixit, cogeremur dicere Ecclesiam tum indirecte tum directe statum illicitum approbasse, immo ipsam S. Scripturam iura et officia commendasse, quae essent legi natu­ rali contraria: quod est impium et blasphemum. Conditionem enim servorum legitimam esse posse omnes fere paginae Veteris Testa­ menti sumunt et confirmant, neque pauci Novi Testamenti loci idem praestant. Ad quaesitum 2ra R. 1. Nihilominus status servitutis iuri natu-558 rali, quamquam non omnino repugnat, minus tamen convenit: hinc est etiam, quod Ecclesia semper inter opera bona et maxime com­ mendanda servorum manumissionem numeravit. Cuius recentissimum exemplum habemus ex literis encyclicis Leonis XIII ad episcopos Brasiliae „In plurimis11 d. d. 5 Maii 1888 et aliis literis ad catholici orbis episcopos nCatholicae Ecclesiae * d. d. 20 Nov. 1890, Pii X Constit. nLacrimabili statu Indorumu d. d. 7 lunii 1912. Fieri quidem potest, ut pro certis hominibus seu individuis melius sit, ad tempus, servata conditione servili, sortem mitiorem reddere, quam eos plena libertate, qua uti non possint, donare cum periculo et temporaliter et pro aeternitate pereundi. Attamen universim prae­ stat singulos exsistere liberos suique dominos, vel ex libera tantum conventione ab aliis dependere. R. 2. Gravissimum utique crimen est homines insontes invitos facere servos: quare detestandi criminis rei sunt omnes, qui eiusmodi capturae vel commercio servorum cooperantur vel favent. R. 3. Quomodocumque demum servitus exsistit: servis (nisi forte559 quoad quaedam excipias eos, qui criminis causa loco iustae necis captivitatem vel servitutem patiantur) manet non solum ius ad vitam, sed etiam ad matrimonium, ad famam, ad spiritualia et supernaturalia bona pro omnibus instituta: quare his iuribus laedendis vel impediendis iniustitia eaquo ex se gravis committitur» Cf. Th. m. I11 907. R. 4. Concludendum igitur est etiam parochum limites iusti et veri omnino excessisse; atque id solum ei concedendum est, in libe­ randis servis abolendaque servitute non omnia fieri uno impetu posse, sed prudentia opus esse atque moderatione et praeparatione, maxime autem id etiam providendum esse, no multitudo, subito libertate donata, mediis ad victum destituta sit, nove omnibus stimulis carens in vitio et inscitia et pigritia tabescat. Lthmkuhl, Caaus conscientiae. I. Ed. 4. 19 290 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. DE DOMINIO FILIORUM FAMILIAS (I). Casus. (166) Agilulphns adulescens 17 annorum, operarii filius, ipse etiam in fabrica laborat; ex salario hebdomadario accepto parentibus solvit pro victu et habi­ tatione, reliqua insumit pro se, pro lusu et potatione. Gundolphus, paris conditionis adulescens, videtur quidem totum salarium parentibus tradere, et dein ab illis parvam aliquam partem recipere, qua pro arbitrio suo utatur; re ipsa tamen multo plus ex salario sibi solet retinere. Qüaeritür 1° quae sint iura filiorum familias in bona fortunae. 2° quid iuris sit in casu proposito duobus illis iuvenibus. 3° quid contessario agendum cum oiusmodi filiis. Solutio. 560 Ad quaesitum 1™ R. 1. Missa distinctione iuris Romani in bona filiorum castrensia, quasi-castrensia, adventitia, profectitia, iura reccntiora generatim duo genera bonorum statuunt: 1. bona filiorum libera, quae scilicet pleno usu et administration© ad filium pertinent; 2. re­ liqua non-libera, quorum administratio et ususfructus non ad filium, sed ad patrem pertinet. Priora sunt ea quae filius proprio labore vel separata industria acquirit, vel quae ei sive inter vivos sive per ultimam voluntatem ita data sunt, ut donator omne ius paternum excluserit. R. 2. De bonis non-liberis sermo esse potest, quamdiu filii ma­ nent sub paterna potestate seu emancipati non fuerint. Emancipatio fieri debet filio volente, vel secundum alia iura eo ipso fit, quando filius aetatem maiorennitatis (nunc fere ubique pro filiis et filiabus est aetas 21 annorum completorum) attigerit. Eman­ cipatio fieri potest a patre (cum consensu senatus curatorii), quando filius compleverit aetatem annorum 18 (vel etiam 15). Cf. Th. m. I11 1057. R. 3. Quamquam bona filiorum libera usui fructu i parentum non subiacent, parentes tamen administrationem habent, nisi forte donator etiam hanc exclusit (C. Germ. § 1638), atque postulare possunt, ut ex iis, quae filius laboro acquirat, et saltem ex reditibus bonorum, quae possidet, sustentatio et educatio fiat, antequam ipsi parentes ex suis ad has expensas ferendas teneantur (C. Germ. § 1602 1603). Cf. C. C. (Gall.) a. 385 387 389. 561 Ad quaesitum 2“ R. 1. Agilulphue aetate minor est neque aliud quidquam videtur in bonis habere, nisi quod labore suo lucratur. Labor in fabrica est sano labor proprius, ac proin filius ea quae ex illo acquirit libere quidem possidet in suum usum et fructum se­ cundum leges, nisi forte parentes ipsi sustentatione filii indigeant: in quo casu leges ipsae illud sustentandi onus filiis, in quantum pos­ sunt, imponunt. Semper autem administrari debent ea bona a paren­ tibus. — Immo si leges positivae nihil disponunt, videtur ex solo iure Dominium ct iura singulorum hominum — bona filiorum familias. 291 naturali parentibus ius inesse, ut ipsi filium minorem locent atque mercedem totam sibi tradendam postulent, quamdiu ipsum filium sustentant atque instituunt. R. 2. Peccat igitur Agilulphus, si partem salarii parentibus in­ sciis et invitis eorum administration! subtrahat et male insumat; immo non immunis est omnino ab iniustitia, si simulat se plus non accipere, quo inducat parentes, ut minore retributione sint contenti, quam ipsi pro filio expendunt. - Si vero parentes id sciunt et silent, iniusto non agit, sed, si quid peccat, peccat sola prodigalitate ex excessu in expensis. R. 3. Clarius etiam est Gundolphum peccare pecuniae notabilis, quam parentibus administrandam dare debuit, subtractione. Verum parentes videntur vel ex ea parte, quam filius tradit, eius sustenta­ tioni providere posse, vel libentes reliquam partem condonare. Quare si partem retentam plane utiliter impendit vel parcendo con­ servat, non dixerim eum peccare graviter. Ai> quaesitum 3“ R. 1. Generatim insistendum est, ut filii minores 562 totam mercedem parentibus referant atque tradant. R. 2. Si vero filius viderit id sibi damno fore, eo quod parentes, etsi non indigeant, ex salario filii pro sua conditione lautius vivant, non reservantes lucrum superfluum pro filio: filius non peccat, si sibi praecavet et ipse salarii excessum retinet, postquam satis solverat pro sua sustentatione. R. 3. Immo si filius satis lucratur atque modici quid expen­ dere vult recreationibus honestis, parentes vero nimis parci sunt in concedendo, peccato verti non potest filio, si modici quid retinet. Verum haec confessario norma sit potius post factum quam antea: expedit enim hac in re potius severiorem quam laxiorem esse, ne iuvenili levitati habenae laxentur. DE DOMINIO FILIORUM FAMILIAS (II). Casus. (167) Patre senescente, Carolus filius per complures annos nomine patris negotio praeerat atque diligentia et industria bona familiae non parum auxit. Mortuo patre sine testamento, Carolus praetendit sibi plus deberi quam fratribus et sororibus minoribus, qui, nedum auxerint, sed sumptibus et expensis suis diminuerint bona paterna. Illis nolentibus Carolus, cum publice et coram lege non possit, clam aliquot milia marcarum sibi retinet Quaeritur 1° debeaturne filiis pro laboro in domo et negotio paterno retributio. 2° quid de agendi ratione Caroli post patris mortem. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Quamdiu filius minor est et sub paterna563 potestate, debet secundum parentum voluntatem et statum pro viribus rebus domesticis auxilium praestare; neque pro hoc labore quidquam 19· 292 Do virtntibns ct officiis crga homines. Officia circa bona externa. retributionis iure suo postulare potest. Satis enini ei esse debet a parentibus educari et sustentari. Ita ius Germ. § 1609 expresse statuit, idque omnino conformiter naturali legi pietatis filialis erga parentes. Ii. 2. Hac in re sane non potest discrimen illud attendi, quod, si plures adsint filii, alii aliis plus fortasse laborent et in communem utilitatem conferant. Quod si re ipsa notabiliter obtinuit, parentum est, ex aequitate quadam providere, ut donis vel praelegatis quandam aequalitatem inducant. Stricta tamen atque iustitiae obligatio haec non est. R. 3. Si quid impensum est in educationem unius filii prae aliis, idque notabiliter excedat communem conditionem parentum: leges positivae generatim praescribunt, ut ille excessus computetur, quando, defunctis parentibus, facienda sit bonorum divisio, nisi parentes id vetuerint adeoque liberaliter uni filio plus quam aliis voluerint favere. R. 4. Si quando filius maior pergit laborare in domo et negotio paterno, ille certe mercede dignus est, nisi volens resignaverit. Qua in re fieri potest, ut leges praesumant resignationem et liberalem dona­ tionem ex parte filii etiam in iis'easibus, in quibus ille id nequaquam voluit, sed solum ex respectu erga parentes expresse non postulavit, de cetero exspectans fore, ut sibi compensatio a parentibus fiat. Ô64 Ad quaesitum 2" R. 1. Videndum ante omnia est, num Carolus labores suos impenderit qua filius maiorennis — id quod videtur omnino ex casu elucere. Nam pro laboribus, quos praestitit in aetate minore, si proprio marte sibi sumat compensationem, agit iniuste. R. 2. Dein videri debet, num pater Carolo maiorenni spem fecerit certae alicuius summae, quam prae aliis filiis ei pro compensatione dare voluerit, sed a qua efficaciter danda, morte praeventus, impeditus sit. Si ita est, haec promissio potest considerari ut onerosa et quasi ex iustitia vel ut conventio quaedam filium inter et patrem, quo de­ terminabatur compensatio, quam Carolus postularo iure poterat. Quo in casu, etsi leges positivae Carolo non ita faverent, ipse nihilominus in foro conscientiae posset, etiam occulta compensatione, ex bonis paternis tantum sumere, quantum pater indicaverit. R. 3. Quodsi nihil positivi actum sit inter Carolum et patrem, neque tamen pater positivam voluntatem ostendit aliis filiis prae Carolo plus favere, vel Carolum satis superque remuneratum iri dixit aequali cum aliis hereditatis portione, Carolus iniuste agere non videtur, si ante aequalem bonorum paternorum divisionem tantum sumat, quanti possit rationabiliter et moderate aestimare laborem et industriam, quam ipse prae aliis in communem utilitatem contulerit: quae aestimatio ali­ quando ad aliquot milia marcarum potest pertingere. Nemo sane ex­ traneus v. g. annuo salario aliquot centenarum mancarum videtur con­ tentus fuisse; filius autem familias non est extraneo deterior. Dominium et iura singulorum hominum — bona filiorum familia». 293 DE DOMINIO FILIORUM FAMILIAS (III). Casus. (168) Fridolinus, filius familias, in paterno negotio mercatorio agit ut unus ex commissariis munusque suum generatirn secundum mandata patris fideliter exsequitur. At ei displicet tanta patris cautio. Quare cum nuper videret occasionem negotii nonnihil quidem periculosi, sed ex quo sperari poterat magnum lucrum, sumpsit, inscio patre, ex eius pecunia, quae alioquin lucrum duarum centesimarum tantum fecisset, 5 milia marcarum, et brevi facit coemptione mercium lucrum exspectatione maius aliorum 10 milium marcarum. Quod cum noverit, silet sibique lucrum illud vult occupare; quapropter in consuetis itineribus etiam suas merces vendere studet. Quaeritur 1° licueritne Fridolino ita agere. 2° cuinam iure lucrum illud addici debeat. 3° quae sit post factum Fridolini obligatio. Solutio. Ad quaesitum 1™ R. Sunt plures modi possibiles, quibus Frido-565 linus egerit. Aut enim voluit pecuniam illam sibi propriam facere; aut pecuniam ut pecuniam patris in negotio paterno impendere, patre invito; aut, cum patrem non posset commode interrogare, consensum cius in hoc particulari casu praesumpsit. Si primo modo egit, certo graviter peccavit, etsi habuerit volun­ tatem restituendi, si posset; fecit enim furtum cum voluntate postea fortasse rem restituendi. Attamen haec voluntas rationem furti minuit quidem, sed non aufert. Si altero modo egit, etiam egit graviter illicite; nam talem adniinistrationcm invito domino sibi arrogare in tanta summa est gravis alieni iuris laesio. Si tertio modo egit, non peccavit, si modo rationabiliter et proba­ biliter consensum praesumpsit. Ad quaesitum 2“ R. 1. Si Fridolinus primo modo egit, commisit 566 quidem furtum et restituendi obligationem contraxit pro casu, quod forte in negotio isto falleret; sed lucrum totum sibi acquisivit, sive est filius maior sive minor aetate, deducto fenore quo patrem fraudavit. R. 2. Si secundo vel tertio modo egit Fridolinus, lucrum per se debebatur patri, quia et pecunia patris erat, et mercatoria negotiatio nomine patris agebatur; praeter duo illa momenta autem nihil est, quod in lucrum influxit. — Verum si filius interea munus suum ordi­ narium fideliter ut alias exercuit nihilque in eo neglexit, sed aucto suo labore et industria illud extraordinarium lucrum fecit, aequum est, maxime si est filius aetate maior, ut largam remunerationem accipiat. R. 3. In secundo modo agendi etiam distinctione opus est, si 567 accurate determinare volumus, quid summo iure Fridolinus possit sibi accipere seu retinere. Potuit enim, ut in R. 1 dixi, totum negotium agere nomine patris; tunc valet, quod ibi dictum est. Potuit etiam 294 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. pecuniam quidem consideraro ut pecuniam patris, in eius dominio manentem, negotium vero seu labores etiam suo nomine facere, quasi agens contractum societatis cum patre, ita ut unius sit pecunia, alte­ rius labor et industria. In quo casu peccavit quidem, ut dixi, contra patris consensum eius pecuniam periculo exponens; lucri tamen facti dimidiam partem sibi retinere posset. Ad quaesitum 3m Responsio patet ex modo dictis ad Quaesitum 2“ pro diversa agendi ratione, qua Fridolinus negotium illud tractare voluerit et re ipsa tractaverit. IURA UXORIS (I). — UXOR INDUSTRIA. Casus. (169) Uxor praedivitis viri, quae dotem non attulerat neque communionem bonorum acquirendorum fecerat, cum videret matrimonium manere sterile, cogitavit sibi pro tempore viduitatis providere. Hinc partim ex bonis viri clam surroptis, partim ex eleemosynis et donationibus, quas secundum statum suum facere poterat, sed non fecit sibique ipsa applicuit, partim ex iis, quae parcius vivendo sibi subtraxit et reservavit, partim ex labore proprio quem ultra debitum fecit, collegit sibi summam 3000 marcarum ; quas committens familiari fideli per cum occulte particeps erat negotiationis, quo felici successu intra decem annos bona sua auxit usque ad summam 30 000 marcarum. Quaeritur utrum bona illa sibi retinere possit an heredibus viri sui cedere debeat. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Casus ille fundamento seu motivo caret in iis locis, ubi, sicut in iure Germ., uxori superstiti satis ampla pars legitima hereditatis defuncti mariti ascribitur. — In iis locis, ubi viduae non satis providetur per leges, eiusmodi casus facilius accidere potest. Ceterum solutio inde non pendet. R. 2. Casus ille proponitur et solvitur a Tamburini, In decal. 1. 8, tr. 1, c. 2, § 3, n. 15 et 16 hoc modo: 1. Neque totum tenetur restituere, neque totum potest retinere; nam bona illa, ex quibus collectis lucrum fecit, partim erant et man­ serant furtiva, partim considerari ab uxore poterant ut sua. 2. Bona, quae manserant furtiva, restituenda sunt viri heredibus idque simul cum damno vel lucro cessante, quod propter carentiam illorum bonorum vir eiusve heredes incurrerint. 3. Lucrum autem, quod factum est, sive ex bonis furtivis sive ex iis quae uxor facere poterat sua, cum fructus sit non pecuniae sed industriae, retinere uxor poterit. .'»69 4. Ut igitur ad singula descendatur; restitui debent secundum auctorem laudatum: · 1) pecuniae clam surreptae [addiderim has restituendas esse heredibus, nisi do maiore damno constet, cum fenore hodiedum con­ sueto]. 568 Dominium et iura singulorum hominum — bona uxorum. 295 2) eleemosynae, quas uxor non faciens pauperibus sibi applicuerat, eo quod ipsa inter pauperes non potuerit computari: hanc summam, dicit Tamburini, utpote quae manserit in dominio viri, restituendam esse heredibus viri vel ex probabili viri voluntate pauperibus distri­ buendam. [Neque hic de fenore annuo computando constat, cum vir illud percepturus non fuisset, Ceteroquin de restitutione cum Tamburini sentiendum est in iis locis saltem, ubi uxori superstiti ex bonis mariti solet provideri. Ubi vero ita non fit, uxor, si sit aetate iam provecta atque spe habendi unde vivat careat, mihi videtur inter pauperes re­ putari posse: quapropter circa illam summam in eo casu restitutio non videtur esse urgenda.] 3) Pecunias, quas loco donationum liberalium uxor sibi seposuit, Tamburini putat saltem non omnes heredibus viri esse restituendas, cum uxor non fuerit extraneis deterior atque ita aliqua saltem etiam sibi videatur potuisse donare | idque eo magis sustineri posse censeo, quo minus ex hereditate viri uxori fuerit provisum. — Quapropter si nimia sunt, quae uxor ita sibi retinuit, partem restituat, reliquam partem retineat: facile dimidia pars vel etiam ultra uxori concedi poterit]. 4) Quae parcius vivendo sibi reservavit, uxori secundum Tamburini cedunt. [Circa quae observo: si uxor a marito certam summam con­ sueverat accipere, quam posset pro se suisque sumptibus expendere, dubium non est uxorem bona illa residua tamquam parsimonialia retinere posse. Si autem certam summam non accepit, vir nihilo­ minus contentus erat de eo quod uxor tantum pro se insumeret: maius quidem dubium est, num uxor ea, quibus parcebat, sua poterat facere. Verum si vir liberalis fuit, praesumi potest eum non contradixisse vel non contradicturum fuisse; ac proin obligatio haec restituendi non est urgenda; minus etiam obligatio fenus illius summae computandi.j 5) Quae ex proprio labore uxor lucrata est, sane plene sua fecit oaque omnia retinere potest. Hinc concludendum est uxorem longe maiorem partem sane sibi posse retinere; computationem vero eorum, quae viri heredibus, quae pauperibus restitui debeant, ipsa facile instituere potest. IURA UXORIS (II). Casus. (170) Eulalia uxor viri nimis parci co inscio et invito largiores facit ex­ pensas in proprium usum usumque familiae; interdum etiam ad pias causas confert, ad quas maritum collaturum non fuisse scit. .Melania e contrario habet virum prodigum, qui quod superest ex lucro sui laboris solot luxu consumere: quare uxor, timens no postea ipsa cum familia penuriam passura sit, paulatim viro aliqua subducit et seponit, ita ut decursu annorum collegerit notabilem summam, ex qua clam potuerit sibi parvum censum vitalitium emere, parentes egentes etiam nunc possit sub­ levaro aliasquo eleemosynas facere. Mox defuncto marito re vera censu suo indiget magis, siquidem maritus non solum nihil reliquit, sed ne omnia 296 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. quidem debita apud caupones contracta ex bonis relictis solvi possunt: quae uxor occultatis rebus suis solvero renuit, siquidem maritus multo amplius expenderit pro se, quam ipsa seposuerit. Quaeritur 1° quae sint vel esse possint bona uxoris. 2° quale ius uxori competat in bona mariti vel familiae. 3° quid dicendum de agendi ratione Eulaliae et Molaniae. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. Diversa iura liac in re statuunt diversa. Generatim tamen tria genera bonorum coniugis exsistere possunt: 1. bona reservata, quorum administrationem et usumfructum vel saltem usumfructum coniux sibi reservat; 2. ea bona, quorum admini­ strationem et usumfructum habet maritus, quo iuvetur in matrimonii oneribus, sed quorum dominium retinetur a coniuge — quae bona modo vocantur dotalia, modo alio nomine; 3. bona communia, quae in utriusque utilitatem, immo in totius familiae commodum cedunt, ad­ ministrantur quidem a marito, dividuntur vero quoad dominium, soluto matrimonio, in duas partes. Ut communia possunt statui omnia utriusque coniugis bona, vel quaedam tantum; possunt statui ea quae inferuntur in matrimonium, vel ea tantum quae stante matrimonio acquiruntur. 571 Ad quaesitum 2m R. 1. Si bona communia adsunt, quae bona familiae vocari licet, ex iis, in quantum sufficiunt, uxor ius habet ut sumantur quae necessaria sunt ad suam suaeque familiae sustenta­ tionem aliasque obligationes quascumque implendas. Ita saltem ex iure Germ. (cf. § 1604). R. 2. Quare secundum hoc ius ex bonis communibus sustentare potest parentes indigentes atque filios ex priore forte matrimonio genitos, oneratis tamen bonis separatis, si sustentandi obligatio in iis fundetur. — Alibi mediam partem harum expensarum potius statim ex bonis re­ servatis sumere vel, cum forte ventum fuerit ad totalium bonorum resti­ tutionem, in ea computare debebit, nisi maritus volens plus concesserit. R. 3. Si uxor nihil intulit neque possidet bona reservata neque adsint bona communia: maritus ex se suisque bonis et laboribus uxorem sustentare eiusque obligationes exorituras implere debet, cum uxor eum iuvet in gerendis rebus domesticis: hoc enim officium iniens matrimonium in se volens assumpsit. 572 Ad quaesitum 3“ R. 1. Eulaliae agendi ratio nonnihil inquiri debet. Ad eas expensas faciendas ius habet, quae necessariae sunt ad servandum convenientem familiae statum atque conditionem. Si igitur maritus, nimis parcus, ne ea quidem vult concedere, non peccat clam ea assumendo ; excedere autem familiae statum, invito marito, non licet. Immo in dubio standum est voluntati mariti, si eam seriam expresserit atque in ea insistit; atque semper curandum est, ne clan­ culum agens uxor pacem cum viro perturbet. R. 2. Si Eulalia notabiliter excesserit familiae statum convenientem contra certam et seriam mariti voluntatem, per se id restituere debet ex bonis propriis, si quae habet, nisi sumi possit maritum post factum 570 Dominium et iura singulorum hominum - bona clericorum. 297 condonaturum osse; alioquin studeat maiore diligentia et labore do­ mestico id compensare. R. 3. Quoad eleemosynas fere idem dic. Potest enim Eulalia, etiam inscio vel fortasse etiam invito viro, eleemosynas secundum statum familiae ordinarias et consuetas facere. De notabili excessu dicendum est, ut antea. R. 4. Quoad Melaniam. Si re vera maritus prodigalitate sua 573 familiam in indigentiam coniecturus sit, uxor utitur iure suo id prae­ cavens et clam quaedam seponens. Hoc enim modo gerit providam curam eam, quam maritus gerere debet, sed neglegit. R. 5. Neque quod ex pecunia sic collecta parentes indigos sus­ tentaverit, atque paucas eleemosynas secundum conditionem et statum suum fecerit, id uxori culpae erit. — Immo quod sibi modesto aliquo censu vitalitio providerit, si iuste timere debuit maritum sibi forte superstiti nullatenus provisurum esse, puto Melaniam non peccasse. Viri enim est non solum uxorem alere, dum ipse in vivis est, sed etiam superstiti viduae, quae totam vitam in curam domesticam im­ penderit, ita providere, ut modeste possit vivere. Cf. supra casum 169. R. 6. Gravior difficultas oritur ex eo, quod defuncto marito non 574 solum non relinquuntur bona communia, sed debita. Cum enim uxor, ut ex casu sumi debet, non habuerit bona propria, sed omnia fuerint vel mariti vel communia, videtur etiam valor census illius vitalitii pertinere ad bona viri defuncti vel ad bona communia: quod si est, ille imprimis impendendus est in debita exstinguenda. Mitior tamen quaestionis solutio non videtur absolute excludenda, sed in favorem Melaniae circumstantiae accuratius inspiciendae sunt. Si neque maritus ille nunc defunctus neque creditores illi cau­ pones quidquam scierunt do summa a Melania collecta: et maritus levius contraxit, et caupones admiserunt debita illa, quibus probabiliter maritus impar evasurus esset solvendis. Illi igitur sibi ascribant damnum. Quamquam autem haec sola consideratio rem non evincat, videri debet, num uxor potuerit ab initio matrimonii wacquaestum“, i. e. ea quae stante matrimonio acquirebantur, pro bonis communibus con­ sideraro. Quod si ita est, et maritus, postquam acquisiverat, demum in prodigalitatem prolapsus omnia dissipavit: uxor proprio marte id exsecuta est, quod a marito postulare poterat, ut sibi quavis heb­ domada vel quovis mense daretur certa summa, marito plane subtracta, pro cura sui et familiae. Quae parcius vivendo seposuit, haec sua fecit neque obligata erat, ut ea relinqueret communia. Sic igitur absolvi potest ab obligatione solvendi debita viri. BONA CLERICORUM. Casus. (171) Celerino parocho sino testamento defuncto, heredes legales eius bona re­ sidua accipiunt ; similiter Kaimundi canonici bona accipit nepos in testamento heres scriptus, cum obligatione parva quaedam legata in pias causas solvendi. ‘298 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona extorna. Quaerttuh Γ quae sint diversi generis bona clericorum eorumque in ea iura. 2° quid de agendi ratione Celerini et Raimundi. 3° num heredes tuta conscientia bona illa possint accipere. Solutio. Ad quaesitum Γη R 1. Distinguuntur 1. bona patrimonialia, quae clericus possidet ex paterna hereditate, sed extenditur illud nomen ad omnia ea bona, quae ex qualibet donatione aut causa profana clericus possidet. 2. casualia, quae clericus occasione functionum sacrarum per­ cepit, v. g. ex stipendiis Missarum, iuribus stolae etc. ; 3. parsimonialia, quae parcius vivendo, quam licite vivere potuit, ex bonis ecclesiasticis seposuit; 4. ecclesiastica, quae percipit ex fructibus beneficii ecclesiastici vel ex eo fonte, qui loco ecclesiastici beneficii subrogatus est (sume pensionem, quam respublica vel fiscus solvit pro compensatione fun­ dorum ecclesiasticorum saccularizatorum). 576 R. 2. Ex ecclesiasticis bonis licebit clerico ea omnia sumere, quae ad honestam sustentationem pertinent: quae comprehendit omnes expensas secundum statum ipsius clerici necessarias. R. 3. Quae post honestam sustentationem (ad quam sane per­ tinent non solum hospitalitas erga consanguineos et amicos, sed etiam quaedam renumerationes gratitudinis, atque etiam convenientes animi relaxationes) supersunt, pro pauperibus vel causis piis expendi omnino debent, idque saltem ex lege ecclesiastica et oboedientia, si minus ex iustitia, ita tamen ut in laesione huius obligationis materia parva longe latius extendi debeat, quam in strictae iustitiae laesione. R. 4. In bona patrimonialia, casualia, parsimonialia clericus liberum omnino dominium habet, sicut reliqui homines. R. 5. Nihilominus non decet de iis ita disponere, ut cognati non indigentes omnia capiant; id enim populo fideli parum est aedi­ ficationi. Cf. de omnibus Th. m. I11 1070—1075. 575 577 Ad quaesitum 2“ R. 1. Supponi debet quoad Celerinum eum voluntarie omisisse testamenti confectionem, ut heredes legales in bona superstitia possent intrare, vel saltem eum haec futura esse praevidisse: alioquin do eius ,agendi ratione", cum culpa careat, quaeri iam non potest, cum humano modo nihil egerit vel agere omiserit. R. 2. Si igitur Celerinus ex industria vel culpabiliter omisit testamentum, de eius agendi ratione vix aliter dicendum est ac de agendi ratione Raimundi. In utroque videndum est, num beneficium fuerit adeo pingue, ut ea, quae honestae sustentationi conveniant, superaret. Quod nostris temporibus raro obtinet. Si autem re vera obtinuit, et Celerinus et Raimundus male egerunt, cum contra prae­ scriptum Ecclesiae bona ecclesiastica expenderint, excepto casu, quo Dominium et iura singulorum hominum — tint auctorum. 299 cognati illi pauperes exsistant; nam in eo casu pietas postulat, ut cognati ante alios subleventur. R. 3. Verum, etiamsi Celerinus et Raimundus poterant omnes fructus ecclesiastici beneficii in honestam sustentationem impendere atque reliquis bonis parcere: nihilominus, si utcumque summam nota­ bilem collegerant, populo fideli vix non scandalo est parochum vel sacerdotem neglectis causis piis solis cognatis providere. Ad quaesitum 3“ R. 1. Facilius responderi potest quoad here-578 dem testamentarium, Raimundi nepotem. Nam sententia probabilis a S“ Alphonso agnita (III 492, Q. VIII) dicit: etiam si testator gra­ viter peccaverit contra leges do bonis seu fructibus ecclesiasticis disponendo, tamen heres vel donatarius accipere potest, cum ex parte clerici malitia actus oblatione completa est; neque heres ad eam concurrit. Quamquam restitutio in pias causas suadenda est. R. 2. Aliter quoad Celerinum, si ex inopinato defunctus est. ita ut testamentum condere non posset. Nam si ita, praesumendum est eum voluisse praecepto Ecclesiae et obligationi suae satisfacere. Quare heredes ea bona, quae ex ecclesiasticis fuerint residua, ex iustitia erga defunctum in pios usus expendere debebunt. R. 3. Si autem Celerinus ex industria testamentum omisit, iustitia quidem non obligat heredes, ut ex residuis bonis in pios usus impen­ dant; verum ea bona, quae constiterit esse ex ecclesiasticis, transeunt ad heredes cum eadem obligatione religionis, quae iis inhaeserat, cum essent in proprietate clerici defuncti. Expediatne heredes id monere, an praestet eos in bona fide re­ linquere, prudentiae confessarii seu consiliarii est discernere. IUS AUCTORUM. Casus. (172) Bruno composuit sibi sermones et conferentias scientificas quas Emerico amico commodavit. Qui, cum has elucubrationes valde probaret, eas tran­ scripsit atque ad promovendum bonum publicum eas typis imprimendas vulgandasque cUravit. Quod idem fecit Emericus, cum interfuisset longiori seriei sermonum, quos celeber orator in templo suae urbis habuit. Demum cum in vicino regno apparuisset utilissimum opus apologeticum, illud translatum in linguam suam vernaculam etiam in sua patria vulgavit. Quaeritur 1° quae sint iura auctorum. 2° num vel quomodo Emericus peccaverit auctorumve iura laeserit. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Si quis ingenii sui opus aliquod per-579 fecit necdum publici iuris fecit, ius naturale prohibet, quominus alter, auctore invito, illud publici iuris faciat. Nam vix quidquam est, 300 D® virtutibus ct officiis erga homines. — Officia circa bona externa. quod adeo sit sub dominio hominis quam foetus sui ingenii; quare ipse, exclusis aliis, de eo eiusque usu debet posse disponere. R. 2. Plane puto idem dicendum esse de sermonibus lectionibus ve etiam publice habitis iis, quos orator vel lector solet coram diverso auditore repetere: nimirum prohibitum esso iure naturae, ne quis auctore invito eos excipiat atque divulget, Nam si id fieret, auctor ipso multum impediretur, quominus rebus suis libere ut antea uteretur. R. 3. Probabile est ipsum ius naturae prohibere, quominus liber editus, invito auctoro vel editore, recudatur vel etiam — si modo probabile damnum auctori vel editori inde oriri possit — quo­ minus in aliam linguam translatus denuo edatur. Nimirum hoc modo auctor editorve operis impeditur a lucro convenienti, quod naturaliter sequitur ipsum opus eiusque divulgationem, atque ipsum opus ultra intentionem auctoris divulgatur. Qui ita recudit librum vel trans­ latum edit, invadit ius auctoris ct eius, quocum ius illud communi­ cavit, videlicet editoris vel impressoris libri. Cf. Th. m. I11 1076 sqq. R. 4. Quoniam vero aliqui hoc naturale ius in dubium vocant, atque re vera saltem id dubium est, quamdiu etiam post mortem auctoris hoc illius ius in heredibus protegendum sit, convenientissime per leges positivas certa iura certique limites definiti sunt, immo per conventiones internationales iis robur est adiectum. Haec secundum positivas determinationes locorum etiam in conscientia obligant. 580 Ad quaesitum 2™ R. 1. In primo casu Emericus certe pec­ cavit, nisi ignorantia magna excusetur. Neque solum ratione damni, quod auctori probabiliter intulit, egit omnino contra iustitiam; sed ratione solius publicationis iniustitiam contra auctorem commisit, cuius fortasse multo magis interest res suas occultas tenero quam lucro carere. R. 2. Censeo etiam in secundo casu Emericum commisisse in­ iustitiam: quod tamen practice solummodo eatenus urgendum est, in quantum leges positivae, auctori faventes, laesae sunt; ex lege laesa auctor tamquam do iniustitia contra se commissa merito potest con­ queri satisfactionemque postularo. — Si autem agitur dc iis sermonibus, qui, ut quam latissimo divulgentur, orator ipse desiderat, vel quos consuetudo fert ab ephemeridibus publicari: haec divulgatio sive lege sive consuetudine permissa ab iniustitia immunis est. R. 3. In quantum limites legum positivarum ct conventionum Emericus etiam in tertio casu transgressus est, in hoc quoque casu iniustitiam commisit; ad restitutionem eam tenetur, quam definiverit iudex, apud quem in ius vocatur. Si auctor rem in indicio prosequi nolit neque tamen restitutioni renuntiat, id restituendum est auctori et editori, in quo secundum aequam aestimationem damnum passi seu lucro fraudati sint. Quodsi eiusmodi damnum non est probabile, Eme­ ricus ad compensationem pecuniariam ante iudicis sententiam non tenetur. Practice generatim videndum est, num soleat vendi in eius­ modi libris ct quanti vendi soleat ius vertendi in alienam linguam. Bonorum privatorum acquisitio — occupatio 301 BONORUM PRIVATORUM ACQUISITIO. PRIVATA BONORUM POSSESSIO. Casus. (173) Polydorus inter operariorum coetus multas audivit objectiones contra possessionem privatam : terram esse pro omnibus, eamque pro omnibus fructus ferre: hinc iniustum esso eam ab aliquibus occupari aliosque excludi atque miseriae famique devoveri; saltem universali populi voluntate privatam pro­ prietatem aboleri et in communem possessionem commutari posse, idque ut fiat expedire. Ipso, quid efficaciter respondeat, non plane perspicit; quare Quaeritur 1° quo iure nitatur privata possessio. 2U possitne communi suffragio vel positiva lege communitas bo­ norum induci. 3° quid ad rationes allatas respondendum sit. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Divisio bonorum et privata possessio581 certo aliquo sensu iuris gentium, certo aliquo sensu iuris naturalis est. Iuris gentium et positivi est eatenus, quatenus non ipsa natura bona iam divisit, sed per ipsos homines, ubique tamen, demum divisio facta est. Iuris naturalis dicitur esse, quia ipsa ratio naturalis dictat non solum homini inesse facultatem quaedam sibi exclusive assumendi, sed etiam ad humanam vitam esse necessariam certam quandam divi­ sionem rerum, quibus quisque particulatim utatur, sive relictis sive non relictis aliis in possessione plus minusvc communi. Cf. S. Thom., S. th. 2, 2, q. 66, a. 2. R. 2. Iuris naturalis simpliciter loquendo est facultas singulis hominibus insita, qua possint occupare sibiquo propria facere ea, quae nondum a quopiam, i. e. neque a privatis individuisque hominibus neque a quacumque communitate, occupata sunt. R. 3. Ius illud privatim possidendi loge divina omnino sancitum habemus, cum iubente Deo terram promissionis Moyses et losua divi­ serint, atque Deus in decalogo laesionem alienarum possessionum severe prohibuerit. Ad quaesitum 2,n R. 1. Singuli quidem, qui volunt, ros suas in 582 commune conferre possunt; nolentes vero bonis suis privatis iureque acquirendi privari non possunt, neque per populum neque per legem, quia iure acquisito aliquem privare iniustum est, nisi bonum com­ mune id postulaverit; lex autem iniusta vere non est lex. Tantum vero abest, ut bonum commune postulet privatarum possessionum abolitionem, ut potius eas summopere suadeat vel morali quadam necessitate exigat. R. 2. Potest tamen fieri propter exigentiam boni communis, ut certa quaedam genera bonorum subducantur commercio et possessioni privatae ac rei publicae vel communitati reserventur, idque etiam 302 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. per expropriâtioneni eorum qui iam possident, facta tamen insta com­ pensatione. Ad quaesitum 3“ R. 1. Terram esse pro omnibus, id aliquo sensu verum, alio sensu falsum est. Videlicet falsum est eam ita esse pro omnibus, ut omnes in omnia ius et aequum ius habeant, aut ita, ut omnia in communi osse debeant; sed verum est eam ita esse pro omnibus, ut omnibus facultas competat aliquo saltem modo parti­ cipandi rerum ad vitam necessariarum, vel immediate eas colligendi, vel mediate ab aliis per contractum, laborem etc. eas acquirendi. R. 2. Iniustum est terram ab aliquibus occupari ita, ut reliqui omnino excludantur, quominus partem habere possint eorum, quae terra progignit et quae ad vitam necessaria sunt: concedo; iniustum est, si aliqui a sola immediata possessione excludantur, manente pos­ sibilitate res necessarias ab aliis acquirendi: neejo. R. 3. Quare etiam necesse non est aliquos fame perire. Immo in extrema necessitate ius divinum et naturale cuilibet facultatem tribuit sibi ea sumendi, etiam vi, si necesse fuerit, quae ad eam necessitatem sublevandam requiruntur. Hoc sensu sunt et manent omnia communia. 584 R. 4. Si supponatur — id quod numquam accidet — omnes omnino, qui res privatas possident, consentire in id, ut haec omnia in commune conferantur, valide facta esset possessio in communi; si vero aliqui, etiamsi numero pauciores fuerint, dissentiant, eorum bona ne valide quidem communia fieri possunt; ceterum ne omnium quidem consensio istam innovationem licite poterit perficere, cum sit contra exigentiam boni· communis naturae humanae, sicut ea nunc re ipsa exsistit, imperfectionibus scilicet et cupiditatibus variis circumdata. 583 VENATIO ILLEGITIMA. Casus. (174) Silvester, contra leges venatus, secuin fert praedam aliquot animalium occisorum. Occurrit Titus, (pii venandi ius a communitate conduxerat et sibi iure suo praedam postulat. Quod Silvester iustum esse negat; sed ne in indicium trahatur, praedam quam secum fert cedit Tito, retenta tamen alia, quam in silvam absconderat, noctu asportaturus, at simul secum statuit contra Titum tamquam ex iniusta damnificatione occultam compensationem facere. Quaeritur 1° quomodo et a quo acquiratur dominium ferae occisae vel praedae captae. 2’ Titusne an Silvester iniuste egerit. Solutio. 585 Ad quaesitum 1" R. 1. In exercenda venatione videri debet, num exerceatur contra animalia iam certo modo capta et occupata, sieuti occupantur, quando includuntur in arcto loco, unde evadere non possint, possintque facili negotio singula pro arbitrio attingi. Bonorum privatorum acquisitio — occupatio, venatio. 3Q3 Quodsi in tali loco ot contra eiusmodi animalia venatio fit, in singulis animalibus capiendis laeditur dominus, siquidem singula sunt iam ab illo occupata. R. 2. Si vero iit venatio in loco aperto et pervio, animalia ibi exsistentia adhuc habent naturalem suam libertatem, nondum sunt occupata, ac proin per se fiunt primi occupantis, i. e. venatoris qui ea occidit vel capit. Ita saltem ex solo iure naturali abstrahendo a legibus positivis. R. 3. Nihilominus quando iuste ius venandi quibusdam tantum competit, alii venatione immoderatiore illis inferunt damnum ; ideoque secundum aequam aestimationem iustamque spem restitutioni fiunt obnoxii. Verum eiusmodi damnum non censetur illatum, nisi saepius vel plura animalia, saltem si agitur de animalibus minoribus, fuerint capta vel occisa. De reliquo leges etiam positivae, si quando singulorum etiam animalium venationem vetent et puniant, plerumque pro legibus ex se pure poenalibus habentur. Sed in quantum domino fundi vel ei qui ius venandi conduxit per leges datur facultas postulandi, ut sibi praeda capta tradatur, hoc ius in conscientia valet, et, postulatione facta, alter in conscientia praedam tradere debet. R. 4. Accuratius aliquid et severius statuit novum ius Germaniae, 586 quo fit, ut leges illae, si omnes spectantur, non pure poenales sint. Quatenus vetant venationem, existimo leges etiam illas posse sumi pro pure poenalibus. Sed in codice § 958 obstat, quominus venator, qui contra leges venatur, occupando praedam eius dominium acquirat. Unde fit, ut praeda maneat nullius; nam domini fundi vel legitimi venatoris non est. Hucusque enim fera etiam secundum leges erat nullius: quapropter ut alicuius fiat, debet occupari : praeter venatorem autem illegitimum, qui efficaciter occupare non potest, non est qui occupaverit. Attamen si venator ille illegitimus nihilominus praedam secum sumpsit, inscio venatore legitimo, eamque vel consumpsit vel vendidit, cum in neminem peccaverit proprie contra justitiam commutativam, restitutioni obnoxius non est, antequam legitimus ille venator sive dominus fundi rem cognoverit atque, quae sibi a lege conceduntur, serio postulaverit. Ai> quaesitum 2” R. 1. Per se Silvester acquisivit dominium 587 praedae; atque solum si immodico venatus est, ad aliquam compen­ sationem per se tenetur: sed, ut antea dictum est, leges positivae obstare possunt, quominus dominium acquiratur, sicut re vera lex Germaniae obstat. R. 2. Nisi leges positivae id Tito concedant, ut postulet sibi praedam dandam, non potuit iuste eam postulare ut rem suam. Verum pro renuntiatione iuris quod habuit denuntiandi Silvestri potuit etiamtum cum hoc pacisci de praeda sibi tradenda. R. 3. Quodsi ita actum est, Silvestro non licuit postea occultam compensationem facere; nam coactus est non iniusto ad feram tra­ dendam, saltem sub conditione, quod Titus ipsum non denuntiaverit. 304 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 4. Nihilominus praedam in silva absconditam Silvester potuit sine proprie dicta ininstitia retinere. Id 1. certum est, si ex sola pactione de non facienda iudiciali denuntiatione praeda transivit in dominium Titi: nam pactio erat de sola praeda praesenti, non de alia ignota. 2. Vix non idem dici debet etiam in eo casu, quo leges positivae dederint Tito ius sibi postulandi praedam a Silvestro captam. Postulavit enim solam eam a se occupandam, quam captam vidit, neque aliam occupare cogitavit, cum nesciret neque probaro posset maiorem praedam esse factam, neque ante probatam venationem ulte­ riorem culpabilem ius postulandae praedae aderat. Id eo magis teneri potest, cum simus quodammodo in lege poenali positiva, quae ius naturale venatoris ob culpam contra leges positivas commissam dimi­ nuat: quae poena num pleni iuris sit, antequam de culpa in foro externo agatur, potest dubitari. Summum igitur Silvester, si lege positiva prohibetur, quominus proprietatem huius praedae capiat, rem nullius retinet, vendit vel consumit, neque propter utilitatem vel pretium ex ea perceptum atque retentum committit iniustitiam, antequam re detecta a legitimo venditore ad cedendum sibi pretium cogatur. 588 FRAUDULENTA OCCUPATIO. Casus. (175) Venantius exquisitum cibum spargit columbis suis: quo saepe etiam columbae vicinorum attrahuntur. Quae cum videt in suo columbario, ne sibi postea aufugiant, impiger capere et occidere solet. Similiter per canes suos sibi alios adiunxit: quos per aliquod tempus nutrit ac deinde vendit. Quaeritur num in illis casibus Venantio ita agere licuerit. Solutio. 589 R. ad lm casum : De columbis quidem non eodem modo singula iura positiva loquuntur, possunt tamen generatim inter ea animalia referri quae dicuntur mansuefacta, non per se mansueta seu domestica; proin, si revertendi consuetudinem ad proprium dominum amiserint, fiunt primi occupantis seu eius, in cuius columbarium se contulerint. — Verum Venantius videtur ex duabus rationibus plus aequo occu­ patione usus esse. Nam 1. quod aliquando columbae alienae in suum columbarium se contulerint, nondum probat eas amisisse consuetu­ dinem ad priorem dominum revertendi; ergo adhuc sunt alterius: aliter, si iam constanter in columbarium Venantii veniunt. 2. Timen­ dum est, ne fraude Venantius alienas columbas ad se attraxerit: fraude vero agere nemini licet; sed hoc reparandi damni obligationem secum fert. Nihilominus quoad hanc rationem videndum est, quid consuetudo et loci ius permittat, siquidem non omnia media, quae aliquo modo apta sunt ad alienas columbas attrahendas, ilico pro illicita fraude habentur, nisi liant extraordinaria. Cf. Th. m. I1* 1086. Bonorum privatorum acquisitio — occupatio. 305 Ad 2" casum: Canes sino dubio censentur inter animalia man-590 sueta et domestica. Ideoque eo, quod aliquo tempore alieni canes Venantio adhaeserint, non fit, ut in eius dominium transierint vel ab eo occupari possint. Quare eos vendere non potuit. Nihilominus si ipse curam in iis excolendis adhibuit eorumque valor inde crevit: sane pro expensis factis et labore vel industria exercita compensationem quandam, si minus ex summo iure, saltem ex aequitate postulare potest. Quominus ex summo iure postulare possit, ratio ea obest, quod inscio et fortasse invito domino in re aliena sumptus laboresque collocaverit. — Verum Venantius, postquam venditionem fecerit, in conscientiae foro, si ad externum forum res non deducitur nec diiudicatur, satisfacit restituendo damnum quod domini canum passi sunt, alioquin valorem canum pristinum. OCCUPATIO. Casus. (176) Chrysanthus integrum gregem habet equorum, ut data occasione ex iis accipere possit; alioquin in prato publico sub nullius dominio constituto aluntur et vagantur. Vicinus quidam, cum iter facere debeat, inscio domino, aliquem equum sibi sumit illumque in itinere ita exercet et domat, ut facile eum pro 1000 marcis vendere possit. Quod re ipsa facit, pretium sibi re­ tinens, cum numerum equorum Chrysanthus nesciat neque scire possit ex ea causa quod non raro ex iis pereant. Quaeritur utrum vicino illi ita agere licuerit, an pretium illud debeat Chrysantho restituere. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Solutio casus pendet multum a modo, quo 591 Chrysanthus omnes illos equos occupaverit suosve fecerit. Si solum gregem in genere, non singula individua fecerit sua, ita scilicet, ut ipse prae aliis solum ius habere intendat ex iis, quando et quos voluerit, occupandi et suos faciendi: vicinus accipiendo aliquem ex equis, etiam cum intentione eum faciendi suum, iustitiam graviter saltem non laesit. Rem ita se habere conici aliquatenus potest ex eo. quod in casu narrato conditio equorum ita videtur immutata, ut non amplius plene sint inter animalia mansueta et domestica numerandi, sed accesserint quodammodo ad animalia efferata. R. 2. Si vero Chrysanthus singulos equos iam fecerat suos, vicinus assumendo equum ut proprium, iustitiam laesit, idque graviter, si valor equi in tali conditione positi tantus erat, ut gravem materiam in furto attingeret; si tanti non valebat secundum communem aesti­ mationem, leviter. — Facilius etiam excusari poterat, si intentionem tantum commodandi equi habuit atque vicini sui consensum praesumpsit: id enim pro diversis adiunctis rationabiliter fieri posse non nego. R. 3. In suppositione solutionis in R. 1 vicinus illo equum fecerat suum cumque postea a se excultum vendere pretiumque reLthmkuhl, Casus conscientiae. I. E<1 4. 20 306 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. tinere potuit. Si quid Chrysantho restituendum est, nullatenus est valor equi, ne pristinus quidem valor; sed aestimatio iuris diminuti, quatenus per equum istum ablatum facultas capiendi equos pro arbitrio Chrysantho diminuta sit: quod ius re vera vix quidquam est dimi­ nutum. R. 4. In suppositione solutionis R. 2 equus ille mansit in do­ minio Chrysanthi, sive vicinus ille intentionem furandi sive commo­ dandi habuit. Attamen cum valor ex industria vicini accitus longe superet valorem nativum: in conscientiae foro sufficit, si vicinus va­ lorem nativum restituat. THESAURUS (I). Casus. (177) Ferrarius aliquot operarios conducit ad fodiendum et experiendum agrum, num venae metallicae detegantur. In quo labore duo operarii detegunt vas aureis nummis plenum : Titus illud reclamat, quod ipse ligone suo illud patefecerit ideoque detexerit, Caius, quod ipse primus illud acceperit et oc­ cupaverit, cum Titus rem pretiosam esse ne advertisset quidem. Sed demum, ne alter alterum apud Ferrarium accuset isque sibi ut domino fundi et prin­ cipali auctori fundi pervestigandi totum assumat, inter se dividunt, re alto silentio tecta. Quaeritur 1° quid sit thesaurus. 2° quis thesauri dominium acquirat. 3° quid de casu nostro dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Imprimis respicienda est notio thesauri in iuribus contenta. Qui definitur 1. ex iure Romano et communi: pecunia (aliave res pretiosa vel pretio aestimabilis), quae est abscondita, cuius memoria non exstat; 2. ex iure Gallico: res quaecumque abscondita vel infossa, quam nemo probare potest esse suam, et quae casu invenitur; 3. ex iure Germanico: res, quae tam diu iacuit abscondita, ut eius dominus erui nequeat. R. 2. Quamquam igitur diversa iura in definitione thesauri non plane iisdem utuntur verbis, in hoc tamen conveniunt, ut hae duae sint conditiones essentiales: 1. debet agi de re abscondita, quae nunc demum appareat seu detegatur; 2. impossibilitas inveniendi dominum orta ex probabili diuturnitate temporis, quo res erat abscondita; vel aliis verbis, ut 3. non sit res palam abiecta vel inventa; 4. non sit res nuper amissa, sed ab immemorabili tempore sine possessore. 593 Ad quaesitum 2" R. 1. Si solum ius naturale spectare licet, thesaurus totus est inventoris seu eius qui primo eum occupat, vel potius qui eum detegit cum animo occupandi. Detegendo enim ius occupandi potius habet, a quo ab altero physice praeveniente non potest 592 Bonorum privatorum acquisitio — occupatio, thrsauru*. 307 exludi invitus. Nam cum nemo sit qui illius rei dominium possideat vel ius suum probare possit, res est nullius; res autem quae sunt nullius, fiunt primi occupantis. R. 2. Potuit tamen iustis ex causis lex positiva seu suprema civitatis auctoritas certi aliquid circa occupationem et dominium thesauri determinare. Atque re vera quaedam vix non ubique deter­ minata sunt, ita ut partim cedat thesaurus inventori, partim domino fundi in quo inveniatur, partim fisco. R. 3. Communi opinione theologorum inventor eas leges eatenus etiam in conscientia servare debet, ut 1. post sententiam indicis debeat acquiescere, 2. etiam antea partem domino fundi dare debeat quam lex assignat, sive sit dominus persona singularis sive moralis et iuridica tantum. R. 4. Quatenus vero thesaurus in fundo privato inventus sive totus sive ex parte fisco addicatur, vel in poenam in certis casibus inventor sua parte privetur totumque thesaurum sive domino fundi ’ sive fisco cedere debeat: eatenus leges illae considerantur ut poenales, quae ante indicis sententiam in conscientia non obligent. Cf. Th. m. I11 1087 sq. Ad quaesitum 3“ R. 1. Ferrarius non potest totum thesaurum 594 reclamare. Id enim tum tantum posset, si ad detegendum in suo fundo thesaurum operarios conduxisset; in quo casu sane non operarii sed mandans ius habet ad occupandum thesaurum, siquidem ex con­ ventione fructus laboris tum cedit domino mandanti, merces debetur operariis, etsi fructus nullus apparuerit. Sed agrum fodiendum curare ad inveniendas venas metallicas non est mandare inquisitionem the­ sauri. Quare solam mediam partem, secundum positivas leges, postu­ lare potest. R. 2. Difficultas est igitur, quisnam alterius mediae partis sit dominus, Titus an Caius? Practice puto in compluribus regionibus utrique ex aequo ius in illam partem competere, ita ut dimidia illa pars inter utrumque dividenda sit: nam ut thesaurus videtur vas illud ah utroque simul agnitum et occupatum esse. Scilicet, Titus sine dubio ppmo patefecit et agnovit rem ut occupabilem, neque videtur omnis intentio occupandi ab eo abfuisse; nam certe non dixit Caio, ut ille sibi rem arriperet, sed ipse Titus quodammodo incohavit occupationem. Attamen Titus non re ipsa complevit occupationem; in ea complenda praeventus esse videtur a Caio. Cum igitur uterque ex parte primas partes habuerit in occupatione, neuter tamen absolute et integre, nihil restat, nisi ut inter utrumque fiat divisio. Alii$ verbis: neuter probare potest plenum ius et exclusivum ; uterque pro se rationem probabilem et partialem habet; quare aequitas vel etiam ius postulat, ut fiat divisio: nisi velint rem ad indicem deferre, qui sententiam feret se­ cundum eam legis interpretationem, quae sibi probabilior videtur. R. 3. Ex cod. autem Germ. £ 984 res videtur satis clara in 595 favorem Titi, ita ut ei integra pars dimidia debeatur. Dimidia pars addicitur nimirum detectori, si quando consequenter ad detectionem 20· 30S De virtutibus et officiis erga homines — Officia circa bona externa. factum thesaurus fuerit occupatus. Lex igitur requirit quidem, ut thesaurus occupetur, sed non requirit, ut ab ipso detectore occupetur; nihilominus detectori addicit dimidiam partem thesauri. Utut igitur in occupatione Titus a Caio praeventus est, sine ullo dubio Titus, non Caius, thesaurum detexit. Ita etiam commentatores. Cf. Kuhlenbeck, Cod. iur. Germ, adnot. ad § 984 not. 2. R. 4. Quod vero totum thesaurum inter se dividant, excluso Ferrario, in picrisque regionibus tolerari nequit, sed media pars ei danda est. Ubi vero positivae leges nihil statuunt, vel ubi consuetudo inventori totum cedit, Titus et Caius non sunt inquietandi. THESAURUS (II). Casus. (178) Catulus in suo horto Cneiuin mercenarium iubet fodere et imam terram eruere pro ponendo fundamento novarum aedium. Cneius inter labores suos detegit in ima terra complures nummos aureos antiquos non multum inter se distantes, atque ex sono, quem sibi percipere videtur, cum fodere pergat, suspicatur prope esse vas maius metallicum, quo aliae res pretiosae con­ tineantur. Dominus, quocum fideliter dividit nummos, eum sistere iubet atque removet a fodiendo; atque ipse Catulus pergit fodere et re vera reperit vas amplum nummis aureis et rebus mirae artis plenum. Quod cum totum sibi occupasse!, Cneius queritur de iniustitia sibi facta, quod ipse in causa sit totius istius thesauri inventi ipseque detegere eum iam coeperit. Quaeritur utrum Catulus recto egerit, an Cneio debeat totius thesauri di­ midiam partem. Solutio. 596 Ad quaesitum R. 1. Quoad nummos illos aureos, quos Cneius detexerat et assumpserat, recte actum est, eo quod dividerentur inter Cneiuin et Catulum: ita enim fere ubique leges positivae praescribunt faciendum. — Reliqua detecta nondum erant, sed proxima aderat spes fore, ut detegerentur. R. 2. Catulus, horti dominus, suo iure egit, sistens labores Cnei, cum esset dominus rerum suarum, etiam immobilium. Etiam iure suo usus est, cum ipse susciperet labores fodiendi. R. 3. Res illae, quae per laborem Catuli apertae exstiterunt, detectae demum sunt a Catulo, non a Cneio. Cum spes esset ea dete­ gendi, Cneius a Catulo impeditus est, ne posset detegere; sed hac in re Catulus non egit iniuste. Ergo Cneius harum rerum divisionem cum Catulo postulare iure non potest. Aequum quidem est, ut Cneius accipiat largam aliquam remunerationem, maxime cum tam tideliter nummos iam detectos cum Catulo diviserit atque propter rem ilico cum Catulo communicatam huic opportunitatem dederit sibi reliquum thesaurum totum occupandi. Nam Cneius poterat de nummis detectis inierim silere, donec porro fodiens plus invenerit: in (pio casu sibi vindicasset ius ad totius thesauri partem mediam. Bonorum privatorum acquisitio — occupatio. thnaitru*, incentio, βθθ Ad rem dicit Kuhlenbeck in adnot. ad cod. iuris Germ. § 981: Detector ille est, qui rem reperit, i. e. qui sive fortuito sive ex in­ quisitione de industria facta cognoverit certam illam rem adesse. — Quare si operarius conductus certam rem invenit, at dominus super­ veniens eum vetat, ne porro fodiat, sed ipse porro inquirat et plura inveniat; ex his quae postea reperta fuerint operario nihil debetur, (piia horum cognitionem non ipse prior acquisivit sed ipse dominus. THESAURUS VEL REI AMISSAE INVENTIO (I). Casus. (179) Fridolinus in coemeterio ad oram tumuli recenter effossi invenit anulum pretiosum humo leviter tectum; quem pro thesauro retinet atque sedulo abs­ condit, ne qui sint qui eum praetendant nuper a se amissum, cum sibi pro­ babile videatur anulum in ipso tumulo effodiendo esse cum humo eiectum. Quaekitur 1° possitne haberi anulus ille pro thesauro. 2° habeatne Fridolinus ius eum sibi retinendi. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Recole ex praecedenti casu, thesaurum 597 id secum ferre, 1. ut res sit abscondita, 2. ut propter diuturnum tem­ poris lapsum eius rei dominium nemo probare possit. R. 2. Probabile non est pretiosum anulum in coemeterio in­ ventum ibi exstitisse e prisco tempore. Si igitur anulus est ex illa aetate, ex qua coepit locus esse coemeterium, iure pro thesauro in­ vento haberi nequit. Nam in hoc casu aut est ex cadavere, quo resoluto in cineres anulus relictus est et postea erutus; aut est anu­ lus nuper ab aliquo, qui coemeterium visitaverat, amissus. In neutro casu pro thesauro haberi potest. R. 3. Si vero anulus ille est ex prisca omnino aetate confectus, haberi facilius potest pro thesauro, qui videlicet antea sit erutus, sed non detectus, nunc primum detegatur et occupetur. Sed ne tum quidem id constat, adeoque aliae circumstantiae accedere debent, quibus pro­ betur, utrum agatur de thesauro an de re nuper amissa. Ad quaesitum 2™ R. 1. Si adiuncta ea sunt, ut liceat anulum 593 pro thesauro considerare, Fridolinus non peccat ex eo, quod rem palam non facit; verum eo ipso quod licentia utitur anulum pro thesauro habendi, secundum plerasque leges tenetur, idque in conscientia, medium pretium domino fundi cedere, quod in casu coemeterii est aut civitas aut ecclesia; in eius igitur utilitatem saltem impendere debet dimidium pretii. Alias debuit rem tractare ut nuper amissam atque agere, ut mox dicturus sum in R. 2. R. 2. Si vero pro thesauro haberi non potest, vel si fas est rem pro thesauro non habere, est ros nuper amissa, quam abscondi non licet, sed inquiri dominus et res cognito domino reddi debet, demum post spem cognoscendi domini exstinctam potest occupari. <310 virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. THESAURUS VEL INVENTIO (II). Casiis. (180) Gaudentia famula a Caio emit magnum piscem pro epulis a domino in­ stituendis. Quem cum exenteraret, spectante domino, invenitur anulus aureus gemmis ornatus, in quo incisum erat emblema nobilis familiae notae. Quaeritur 1’ cui anulus addicendus, Caio an Gaudentiae, an domino, an familiae nobili. 2 quid, si familia illa nobilis eum agnoverit pro anulo filii natu maioris, qui ante decem annos in naufragio perierat, vel, si decem annis post inventum anulum id familiae constiterit. Solutio. 599 Ai> quaesitum 1“ R. 1. Cains, venditor piscis, nullum habet ius in anulum. Numquam enim eum occupaverat neque umquam erat in eius dominio. Si retinuisset piscem et ipse invenisset anulum, ipse primo ius habuisset, si quod utcumque ius erat, occupandi. Verum hoc non fecit, sed vendidit piscem, qui propter ignoratum anulum latentem et propter solam possibilitatem aliquando in eius intestinis inveniendi rem pretiosam maioris pretii non erat. R. 2. Si nunc sumimus anulum re ipsa ab illa familia nobili non posse reclamari, seu eum non fuisse in ullius dominio, dominus, pro quo Gaudentia piscem emerat, ne ipse quidem per piscis emptionem ius in anulum acquisivit neque ius habuit Gaudentium invitam in oc­ cupando praevenire. Nam si Gaudientia vidit anulum cumque sibi sumere voluit, eo ipso quod piscem cum anulo in manibus retinuit cum animo sibi anulum acquirendi satis eum occupavit. Verum si ipsa rem non adverterat vel animum occupandi non habuit, dominus, si eam praevenit, anulum occupatione acquisivit, nisi anulus habendus sit pro thesauro. In quo casu 1) dimidium pretii hero Gaudentiae debetur, etsi Gaudentia eum occupando praevenerit; 2. etiam Gaudentiae servatur ius ad dimidium pretium, etsi herus eam occupando prae­ venerit, er iure Germaniae indubie, ex aliis iuribus non ubique ita certo. R. 3. Ut thesaurus autem considerandus est, si apparet anulum esse vetustum nec quempiam probare posse eum a se esse amissum. Nam quod in re mobili, pisce, sit inventus, notionem thesauri non aufert. Cf. Kuhlenbeck, Cod. iur. Germ, adnot. ad § 984. 600 Ad quaesitum 2“ R. 1. Huius quaestionis suppositio efficit anu­ lum non computandum esse thesaurum ; (piare de obligatione dividendi pretii non potest esse sermo. — Neque tamen illa res, quod nobilis familiae emblema reperiatur in eo incisum, iam per se videtur pro­ bare dominium familiae, nisi constiterit eiusmodi rem ab illa familia numquam in alios transisse. R. 2. In prima secundi Quaesiti suppositione anulus reddendus est: est enim res inventa, cuius dominus mox apparet. Qui cum se probaverit dominum, ius habet recipiendi possessionem rei, cuius domi- Bonorum privatorum acquisitio — occupatio, inventio. 311 niuin numquam certo amiserat. — Debetur tamen inventori, in nostro casu Gaudentiae, praemium inventionis ex aequitate, secundum ius Germ, ex iustitia. R. 3. In secunda suppositione huius Quaesiti res est paulo alia. Generatim enim, nisi rei, quae ex mari casu ad litus deicitur, dominus mox detegatur, spes eum cognoscendi brevi habetur pro exstincta. Quo in casu occupari potest res ab inventore. Quodsi postea praeter exspectationem dominus appareat — saltem post elapsum tempus ordi­ nariae praescriptionis —, non est obligatio rei priori domino reddendae, nisi constet leges positivas loci domino ampliora iura absolute et ante indicis sententiam concedere. Nam alioquin per legitimam occupatio­ nem alter factus est dominus, prioris domini i ure exstincto. Ita in foro conscientiae; paulo aliter, si res ad iudicem deferatur, qui secundum leges loci indicare debet: quo facto sententia ligat in conscientia. RES INVENTA. Casus. (181) Cuno agricola in nundinis inter confertam multitudinem videt ex sacculo alicuius viri chartam decidentem; quam accurrens levat et videt esso chiro­ graphum 1000 marcarum. Quasi per instinctum secum deliberat, utrum secum sumat tamquam rem inventam, an reddat; brevi post circumspiciens dominum non amplius invenire potest; (piare gaudens rem domum asportat. Altori contigerat, ut o terra levaret titulum sortis, quem venditor publicus sortium lottcriao amiserat. Cum tam facili negotio possessor evaserit, sortem studiose servat, cui ecce accidit lucrum 30000 marcarum. Sed oriuntur scrupuli, cui iuro competat illud lucrum, inventori an sortium venditori, an societati lotteriae, eo quod sors illa non sit ullo modo vendita. Quaeritur 1" quae sit obligatio inventoris circa rem inventam. 2° possitne inventor eam sibi occupare. 3° quid ad casus propositos dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Inventor tenetur generatim ex caritate601 rem inventam secum ferre seu in tuto collocare, non vero ex iustitia. R. 2. Rem secum sumptam tenetur ex iustitia non peioris con­ ditionis facere, quam fuisset, si in loco pristino esset relicta. Atque generatim debet eam 1) diligenter custodire, 2) pro rei gravitate maiorem minoremve curam adhibere ad inveniendum dominum. R. 3. Si ante adhibitam debitam diligentiam vel ante tempus, quo spes inveniendi domini rationabiliter censeatur exstincta, de re inventa disposuerit, tenetur domino postea apparenti do damno. Cf. Th. m. I11 1089 sq. Ad quaesitum 2m R. 1. Si leges regionis certi aliquid decer-602 nant de rebus inventis: ille, qui secundum leges inventam rem eiusve nuntium ad magistratus detulerit, publicam annuntiationem fecerit et, 312 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. domino non apparente, per indicem rem sibi adiudicatam receperit, in conscientia etiam factus est dominus, rem in suos usus potest im­ pendere neque quidquam domino postea fortasse apparenti debebit. R. 2. Qui legales modos inveniendi domini non adhibuit, habuit tamen moralem diligentiam, in conscientia quidem post longius tempus potest de re ut de sua disponere, verum raro ante tempus ordinariae praescriptionis, atque etiam postea, si ex inopinato dominus appareat et leges ei etiamtum ius rem suam sibi vindicandi tribuant, rem adhuc exstantem vel id, in quo inventor ditior evaserit, reddere tenetur. Ad maiorem autem indemnitatem non tenetur, nisi forte ob iuridicam culpam a iudice ad id condemnetur. 603 R. 3. Sunt quidem qui putent rem inventam, si dominus in­ veniri nequeat, pauperibus esse distribuendam. Verum id laudabile quidem est, obligatio non est. Nam illa opinio supponit 1) hanc esse domini voluntatem implicitam, 2) rem mansisse etiamtum in dominio prioris possessoris. Quorum neutrum potest evinci. Utut homines pii generatim id cupiunt, ut res illae deserviant pauperibus, eos hanc absolutam voluntatem habere idque excluso inventore difficulter pro­ batur. Vel immo si id probaretur, deest ratio, cur haec voluntas in­ ventorem ligare debeat. Nam eo ipso quod spes recuperandae rei exstincta sit, videtur naturaliter exstingui ipsum domini ius seu do­ minium, siquidem nullius amplius ei utilitatis est. Cf. Th. m. I11 1091 sqq. Ad quaesitum 3“ R. 1. Deliberatio illa, sitne reddenda res an occultanda, ex se erat peccaminosa, et re vera mora tracta in in­ vestigando domino in his circumstantiis ex natura sua apta erat ad inducendum domino grave damnum, impossibilitatem scilicet recupe­ randae rei suae. Verum haec deliberatio potuit esse quasi instinctiva neque plene libera vel culpabilis: quod videtur sumendum esse in nostro casu, cum Cuno brevi post re ipsa circumspexerit ad cogno­ scendum dominum. R. 2. Debuit nihilominus etiam postea facere inquisitionem at­ que etiam publicam annuntiationem (quae tamen, si fuisset summa aliquot tantum marcarum inventa, praetermitti potuit). Inquisitione frustra facta, pecuniam poterat retinere et expendere, remanente tamen per aliquod tempus onere reddendi summam, si forte dominus appareat. 605 R. 3. Quoad secundum casum. 1) Si Cuno, cum acciperet vel cum servaret sortem, habuit intentionem solvendi pretium sortis, potest sortem illam ut suam considerare et lucrum retinere; siquidem ven­ ditor habuit voluntatem potius vendendi omnes sortes quam retinendi. Solvere tamen etiamnunc debet pretium sortis. — 2) Si Cuno ven­ ditorem non cognovit adeoque adire non potuit, videtur etiam potuisse retinere sortem et proin lucrum secutum, detracto tamen nunc pretio sortis. - 2) Si vero Cuno, cognito venditore, quasi per furtum sortem retinuit, dicendum est eum dominium sortis numquam acquisivisse neque lucrum eum posse retinere. Reddere illud debet; sed quae­ ritur, cui. Puto debere reddi venditori sortium, qui libentur quidem sortem vendidisset, sed nunc bona fortuna sua nec vendidit nec ven- 604 Bonorum privatorum acquisitio — commixtio. 313 doro potuit, sed cavere debuit societati lotteriae pro pretio sortis amis­ sae. Cinn incurrerit primo hoc damnum culpa Cunonis, habeat etiam nunc in bona pace lucrum suum. Neque recte redderetur domino lotteriae, qui in nostro casu est fiscus. Nam venditor sortium singulas sortes antea quidem non facit suas, sed solum nomine fisci eas curat vendendas, et quas vendere non possit, eas non soluturus est ipse, sed redditurus fisco; verum sortem illam, quae omnino ex possessione venditoris disparuit et cuius pretium debuit solvere, ipsa solutione sane conditionate suam facere in animo habuit potius quam et sortem et omnem spem lucri abicere. atque re ipsa suam fecit. Qui vero fisco ut domino restituere debet, aliquando potent loco fisci causam publicae et communis utilitatis eligere, cui summa illa pro restitutione addicatur, eo quod harum causarum, etiam piarum, fiscus curam agere debet. ALLUVIO — COMMIXTIO. Casus. (182) Dum nuper mulieres alicuius pagi linum recens erutum per prata hinc inde dispersissent, accidit, ut exorta terribili tempestate partiin ventorum turbine, partira impetu vicini torrentis omnia lina inter se commiscerentur et tandem tum ad certam sepem, tum ad prata Titii deponerentur. Vix se­ data tempestate, ecce alia oritur gravissima tempestas inter mulieres istius pagi, quarum unaquaeque quantum possit capere rapere nititur, ita ut causa fiat rixarum et verberum. Interim Titius, quantum potest, colligit sibique titulo alluvionis vindicat (ex Elbel, Conferent, p. V, n. 232). Quaeritur 1° potueritne Titius aliquid ex lino sibi proprium facere. 2U habuerintne mulieres illae ius ex communi massa, quantum quaeque poterat, occupandi. Solutio. Ad quaesitum Γ” R. Titius nequaquam titulo alluvionis aliquid 606 sibi potuit vindicare. Alluvio enim, vi cuius dominium augetur, intelligitur solum incrementum agri seu soli ab alluente flumine paulatim effectum. Ergo nedum intelligatur res mobilis, quam fluminis impetus rapiat et ferat ad oras adversas, ne illud soli quidem augmentum intelligitur, quod repentino casu fiat, scilicet quando aquarum vi nota­ bilis soli pars ab uno agro scinditur et ad alterum feratur. Ex quibus patet mulieribus totum linum reddendum esse. Ad quaesitum 2“ R. Impossibile quidem evasit, ut unaquaeque 607 mulier linum illud in specie recipiat, quod ex suo agro collegerat. Verum secundum mensuram lini a se collecti etiamtunc ex communi massa recipere debet, neque amplius. Immo cum sine dubio non parva copia plane dissipata et deperdita sit, ne totam quidem illam copiam antea possessam recipere potest, sed secundum proportionem tantum, ne videlicet, quae ita impigrae esse non possint in rapiendo, plane maneant re sua destitutae. 314 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Quando igitur non accurate scitur, quantum linum unaquaeque ex agro suo habuerit, id bono et aequo indicio prudentis arbitri re­ linquendum est, ut pro magnitudine et fertilitate agrorum decernat, quid quaeque sumat. Quare si quae hanc mensuram excesserit, aliis reddere debet. RES FURTIVA EMPTA. Casus. (183) Mamachius lanio duas oves emit et mactat, quas venditor o grege Domni furtim abstulerat, earumquo carnes venales exponit. Quod cum Domnus ad­ vertit, statim accurrit vuitque carnes istas ut suas secum auferre. Qcaeiiitck utrum carnes illae transierint in dominium Mamachii, an in do­ minio Domni manserint. (Cf. Elbel, Conferent, p. V, n. 238 sqq.) Solutio. Ad quaesitum R. 1. lure naturali et e plerisque iuribus posi­ tivis emptio a fure, etsi bona fide facta, dominium ovium non trans­ tulit in Mamachium. Emptio enim rei alienae vel generatim per eius traditionem non perficitur, sed dominium manet apud priorem dominum, vel a translatione dominii excluduntur res furto sublatae sive amissae (cf. cod. Germ. § 935). — Immo si quae leges excipiunt res publicas in nundinis seu in foro emptas, id non putarim dominum ita obligare, ut debeat in conscientia abstinere a vindicatione et cap­ tione suae rei, si eam forte alicubi repererit. 609 R. 2. Sed iam quaeri potest, num dominium in Mamachium sit translatum ex actione subsequenti peracta. Nam re vera qui actione sua rem transformat in eamque aliam speciem seu specificationem in­ ducit, huius novae rei dominium acquirit; pro bona vero vel mala fide, quacum actum est, priori domino plus minusve actionis in eum, qui rei alienae novam dederit specificationem, conceditur. R. 3. In nostro igitur casu praecipua quaestio est, habeaturne mactatio vel in frusta concisio pro nova specificatione. Occisio non censetur eiusmodi specificatio. Nam nova forma non inducitur, sed res forma sua privatur; dein animal ad mactandum destinatum inoraliter manet idem animal, sive sit vivum sive mactatum, utut physice speciem mutaverit. — Aliud est de concisione in frusta: quam Elbel habet pro specificatione (p. V, n. 238), quae dominium transferat. Nihilominus datur Domno actio in Mamachium do damno resarciendo. Ceterum in diversis regionibus videri debet, quid leges de domino et dominio in tali casu statuant; nam diversae diversa habent; idque in conscientia servari debet, nisi certam continet injustitiam. 60S USUCAPIO ET PRAESCRIPTIO (I). Casus. (184) Paulus ab Andrea pro legato acceperat agrum aliquem et omnia utensilia domestica; reliqua bona accipit Petrus ut heres. Bonorum privatorum acquisitio — uaucapio Verum post decem annos ager ostenditur < utensilibus aliqua pocula gemmis ornata. Petro ’ debita ab Andrea nondum soluta, alterumque agrun quisitum, sed conductum. Qüaeritüb 1° quid sit praescriptio, et quid ad eam requiratur. 2° debeantne Paulus et Petrus bona illa possessa domino recla­ manti reddere atque creditori debita solvere. Solutio. Ad quaesitum Γ' R. 1. Praescriptio vocatur modus ille, quo per 610 ipsum temporis lapsum ius certum aliquod constituitur: quod non tam ex natura rei iit, sed lege positiva propter bonum commune et possessionum securitatem inductum est. Dicitur praescriptio liberativa, si ipso temporis lapsu unius ius aliquid exigendi vel habendi exstinguitur, alterius onus solvendi vel aliquid patiendi sublevatur; acquisitica, quatenus lapsu temporis legitimum dominium vel ius aliquod acquiritur. Quamquam a iuristis liberativa illa praescriptio simpliciter vocatur praescriptio (germanice: Verjahrung), acquisitive autem usucapio (germanice: Ersitzung). R. 2. Conditiones ad praescriptionem necessariae exhibentur hoc611 versiculo: „Res habilis, fides, titulus, possessio, tempus/ Nimirum 1) Res habilis intelligitur ea, quae privatae possessionis com­ merciique privati capax est: alias enim nequit ullo modo ab homine privato acquiri, proin neque per praescriptionem. Excluduntur igitur ut inhabiles: a) res vel iura sacra, quae vendi non liceat vel quae et quatenus non sint in privato dominio: si quae vero sacra utensilia in dominio privato exsistunt, v. g. pro oratorio privato, haec etiam praescriptione acquiri possunt: b) res natura sua publicae, v. g. publica via ; c) res positiva lege inalienabiles. 2) Fides bona, quae excludat conscientiam culpae perfectae seu 612 gravis, adeoque persuasio adesse debet, qua quis putat se iure suo agere seu se suam rem propriam tenore. — Dicitur bona fides positiva ipsa haec proprii iuris persuasio; bona fides negativa absentia per­ suasionis de iure alieno vel absentia actionis fraudulentae. Hinc dubium fundatum destruit bonam fidem positivam, non negativam. Ad actionem positivam ponendam, ex qua ortum ducere possit praescriptio, requiritur bona fides positiva; ad actionem omittendam sufficit bona fides negativa; verum si agitur de continuanda actione positiva, quae bona fide positiva incepta est, sufficit, ut exorto dubio et inquisitione facta bona fides negativa perseveret seu dubium non solvatur in partem contrariam; quo in casu censetur bona fides positiva non destructa. Ceterum requiritur bona fides continuata per totum tempus ad praescriptionem requisitum, ita ut desinente bona fido seu exorta mala fido eo ipso praescribendi facultas in conscientia corruat. Ita expresse ius canonicum statuit: «Possessor malae fidei ullo tempore non praescribit", i. e. ille, qui ullo tempore est vel erat malae fidei possessor, praescriptione uti nequit. — Venialis autem neglegentia I | .I jI I | I I | ' t I H | n \| | || I I L i 316 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. non constituit malam fidem theologice sumptam, sed potius bona fides censetur cum illa consistere. Cf. Th. m. I11 1097. 613 3) Titulus dicitur causa illa seu factum, in quo nitatur possessio et persuasio, cur quis putet se rem suam possidere seu suo iure agere. Sane non requiritur, ut illa ratio sit recta et vera : nam si ita esset, haberemus hoc ipso acquisitionem rei vel iuris validam, neque prae­ scriptione opus esset. Distinguitur autem praeter titulum verum titulus coloratus, titulus existimatus vel praesumptus, titulus vitiosus. Titulus coloratus est positivum factum, quod habet speciem tituli veri, ita ut error sit excusabilis neque patens. Titulus praesumptus et existimatus saepe pro eodem sumuntur, videlicet dicuntur adesse, quando factum quidem iuris specietenus trans­ lativum ostendi nequit, ex prudenti tamen ratione censetur obtinuisse. Existimatus aliquando nonnihil distinguitur ita, ut adsit, quando mediatum factum, ex quo ius meum oriundum sit, certum quidem est, defectus autem isque occultus ortum ducit ex immediato facto alieno, v. g. mandavi famulo, ut rem emat, ille me inscio commodavit. Titulus vitiosus dicitur, quando defectus iuris transferendi apertus est vel oritur ex ignorantia (etsi non culpabili) iuris aperti et facile cognoscibilis, v. g. si quis habet instrumentum contractus commodati, quem sumpsit erronee pro donatione. Requiritur pro praescriptione temporis ordinarii titulus coloratus; praesumptus (adeoque nullus positivus) sufficit pro praescriptione tem­ poris extraordinarii, vitiosus numquam, ita ut valeat sententia: «Titulus nullus vitioso praestat." 614 4) Possessio. Requiritur possessio vel quasi-possessio civilis seu legalis eaque continua, tempore legis completa. — (Quasi-possessio dicitur, quando adest exercitium iuris agiturque de acquirenda re in­ corporea.) Si quando igitur desinit legalis possessio, desinit currere praescriptio, neque denuo incipit nisi alio titulo. Cf. Ileuter, Th. m. p. 3, n. 103. Neque aliud rei ius praescriptione acquiri potest, nisi circa quod possessio versatur, v. g. qui rem possidet ut mandatarius, eam prae­ scriptione acquirere sibi ut propriam nequit; qui possidet rem ut em­ phyteuta, i. e. ut locatarius perpetuus seu hereditarius, eam non potest praescriptione acquirere ut dominus. 5) Tempus lege statutum : quod quidem ordinarium in plerisque iuribus est decennium (annis absentis domini duplicatis) quoad im­ mobilia, triennium pro mobilibus; extraordinarium spatium 30 an­ norum, vel si de rebus privilegiatis agitur, 40, 60, 100 annorum. Verum iura alia aliter disponunt; atque pro certis personis vel certis temporibus praescriptio dormit seu non currit, quando nimirum certum illud tempus non computatur neque praescriptio potest compleri; vel etiam post tempus legale completum intra certum tempus datur ius restitutionis in integrum. Imprimis ius Anglia e longe aliter statuit tempora praescriptionis. Atque ius Germ, pro acquisitione mobilium requirit praescriptionem Bonorum et i urium acquisitio — uuicapio et praeecriptio. 317 decennalem, pro immobilibus tricennalem cum titulo, i. e. inscriptione in libris publicis fundorum. Cf. Th. m. 1“ 1094—1108. Ad quaesitum 2“ R. 1. Supponitur Paulus bona fide accepisse 613 legatum et tenuisse. Legatum autem ubique agnoscitur pro legali titulo transferendi vel acquirendi dominii. Completo igitur decennio, si lacobus extra provinciam absens non fuerit, ager re vera factus est Pauli, etsi eousque titulus non verus sed coloratus erat: ita in iis Jocis, ubi decennalis praescriptio immobilium viget. Similiter dic de uten­ silibus, immo haec elapso triennio in plerisque locis Paulus iam acquisivit ut sua. Quare nihil tenetur reddere lacobo. — Neque fructus ultimorum annorum reddere tenetur. Quamquam enim hi sunt bona mobilia nondum per legitimum tempus possessa, atque si sola sine agro praescriptione acquirenda essent, deberent saltem a triennio fuisse a Paulo percepta, nunc vero simul cum agro acquiruntur secundum axioma: „Accessorium sequitur principale." R. 2. Aliud est de Petro herede. Hereditas enim titulus qui-616 dem est acquirendi, sed heres cum herede vel iuridice unam per­ sonam unumque possessorem facit, vel saltem sustinere debet personam antecessoris eiusque obligationes. Si ergo mala fides fuit testatoris. Petrus propter bonam suam fidem non liberabitur, quin indemnem faciat Iacoboni, nisi forte per triginta annos in bona fide fuerit. Utrum debeat ager ipse reddi, an sufficiat alia indemnitas, pendet ab eo, utrum leges cum iure Romano heredem cum testatore pro una per­ sona morali considerent, ita ut mala fides aliique defectus testatoris transeant in heredem, an cum aliis iuribus id quidem negent, at ob­ noxium heredem faciant solvendis omnibus testatoris debitis. Re vera pro Andrea testatore non solum non aderat titulus coloratus, sed titulus erat vitiosus; quapropter, si Petrus cum Andrea facit unam personam juridicam, illud vitium tituli etiam contra Petrum vertitur. (Cf. Th. m. 111 1106 sq.) R. 3. De aliis debitis item quaeri debet, utrum testator mala 617 fide non solverit. Si ita, Petrus etiam post decem annos et ultra tenetur solvere. Verum mala fides hic difficulter adest. Quare Petrus, cum fuerit per legitimum tempus in ignorantia debitorum neque credi­ tores umquam solutionem petierint, facile negare potest obligationem solvendi. Quamquam enim in praescriptione liberativa triennio minore liberatio in foro conscientiae difficulter admittitur atque etiam ab ipsis legibus potius pro deneganda actione juridica quam pro iuris exstinc­ tione habetur, potest tamen admitti in praescriptione longiore, quae hic locum habet. Cf. Th. m. 111 1103. R. 4. In omni casu probabile est Petri obligationem solvendorum debitorum vel indemnem faciendi eum qui damnum passus sit, ex­ stingui praescriptione extraordinarii temporis, scilicet 30 annorum, vel si de privilegiatis agitur, 40, 60 etc. annorum. Cf. Th. m. Iu 1. c. R. 5. Si nunc sumimus casum nostrum agi in Germania, aliter61S solvendus est quoad agri usucapionem; immo vix possibile est, ut res ita acciderit. Debuit enim mox fieri mutatio in tabulis publicis quoad 31S De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. proprietarium agri illius: atque error facile detegebatur. Sed etsi post decem annos error demum esset detectus, deesset tempus neces­ sarium 30 annorum vel etiam inscriptio Pauli vel Andreae tamquam domini agri in publicis tabulis. Quapropter Paulum non iuvat titulus coloratus, quod ex legato Andreae agrum possederit bona fide per decennium. In aliis rebus mobilibus decennalis illa possessio eum fecit dominum. PRAESCRIPTIO (II). Casus. (185) luniperus, in solvendis debitis valde neglegens, compluribus operariis, famulis, mercatoribus pro rebus ordinariis et victu debet. Aliqui monuerant, dilationem tamen patienter tulerunt, alii non monuerant, immo oblivioni de­ derant, sicut ipse luniperus. Post aliquot annos cum copiam literarum ac­ cipiat, quibus rationes instituunt creditores et solutionem urgent, luniperus obicit praescriptionem, quae secundum leges semestri vel anno vel summum biennio perfecta sit. Qüaebitüb 1° valeantne praescriptiones illae civiles ad exstinguenda debita in conscientia. 2° quid de lunipcro eiusque praetensa praescriptione. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Videndum in his rebus omnino est 1) quid lex civilis intendat, 2) num, si intendat plenam exstinctionem, eam re ipsa in foro conscientiae et quibus sub conditionibus efficiat. Si enim lex civilis post elapsum certum tempus dicit tantum prae­ scriptione exstinctam esse actionem civilem contra debitorem, hunc sine dubio non intendit in conscientia liberare, sed ad diminuendas lites causam istam non amplius admittit in tribunali neque judicialiter cogit debitorem. Atque ita communiter statuitur in praescriptionibus illis brevissimis, quae ne ad triennium quidem extenduntur. Quare ex hac sola ratione luniperus male se liberum censet. 620 R. 2. Verum etsi vellet lex civilis non solum actionem civilem eiusve facultatem exstinguere, sed ipsum debitum, id tam brevi tem­ poris spatio non videtur fieri posse. Nam primo serium excitatur dubium, utrum talis iuris dispositio proficua bono communi fuerit, an potius summe nociva, eo quod occasio detur imprimis homines de­ biliores et egentiores bonis suis fraudandi. Quare non sine ratione aliquis forte dixerit praescriptione triennio minore propter solum iam defectum congrui temporis elapsi in conscientiae foro debita non ex­ stingui. — Sed si hoc non ita certum est, accedit aliud. Nimirum ad facultatem denegandae solutionis debiti certi in con­ scientia opus est bona fide, i. e. persuasione debiti vel soluti vel non exsistentis; eaque persuasio debet adfuisse toto tempore praescriptionis assignato. Verum id in ciusmodi brevissimis praescriptionibus vix non impossibile est in ipso primo debitore. Aliud dixerim de herede, qui per tempus sibi legitimum conscientiam habuit se nihil debere: alio- 619 Bonorum ot iurium acquisitio — usucapio ct praescriptio. 319 quin etiam in praescriptionibus triennio maioribus non ilico licet in­ ferre debitorem esse in conscientia liberum, sed constare debet ab­ fuisse certam eius scientiam debiti contracti vel nondum soluti. Ad quaesitum 2m R. 1. In omnibus illis debitis, in quibus ere-621 ditores hinc inde monuerant, clarum est luniperum praescriptionem non posse praetendere, quo nunc neget solutionem. R. 2. Neque videtur in quibuscumque aliis debitis iure posse solutionem negare. Nihilominus si quae sunt antiquitus contracta, quorum memoria diu aberat, seu quae iam diu probabiliter putabantur exstincta, post triginta saltem annos elapsos re vera haberi possunt pro exstinctis etiam in conscientia; immo etiam iam antea, si lex regionis vel consuetudo satis clare non negationem tantum actionis iudicialis, sed ipsam debiti cessationem intelligit. ‘ PRAESCRIPTIO (III). Casus. (186) Cunibertus ab Anselmo summam pecuniae, chirographo dato, pro mutuo accepit aliaque debita contraxit. Pro aliquibus foenus annuum diligenter sol­ vit, pro aliis non solvit differens in aliud tempus melioris fortunae, neque a creditore, utpote viro divite, monitus est. Lex regionis est, ut eiusmodi chirographa debitorum valore destituantur spatio 20 annorum, nisi renoventur. Cunibertus circa illud tempus Anselmum non monet, putans non esse suas partes invigilandi, sibi feliciter cessurum, si hac ratione liberetur a debito suo ; ceteroquin se paratum esse ad agnoscendum et renovandum chiro­ graphum, cum primum intra tempus legale Anselmus id postulaverit. Re ipsa Anselmus omittit renovationem, et post tres menses demum instat pro renovando chirographo. Quaeritur num Cunibertus possit tuta conscientia et solutionem et chiro­ graphi renovationem negare. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Auctoritas publica non potest sine gravis-622 sima ratione de bonis privatis disponere dominiaque mutare. Et quamquam ad certam praescriptionem sive acquisitivam sive liberativam statuendam gravis ratio publicae quietis impulit, nihilominus Ecclesia in foro conscientiae eam reprobavit, deficiente bona fide. Tota igitur quaestio in nostro casu est, utrum ad bonam fidem suf­ ficiat bona fides negativa, i. e. absentia positivae fraudis, an requi­ ratur bona fides positiva seu subiectiva persuasio aeris alieni non exsistentis. Quod posterius communiter a theologis tenetur. Inde fit, ut Cunibertus etiam post elapsos annos 20 solutionem negare non possit. Cf. Th. m. I11 1102—1103. R. 2. Puto nihilominus sufficere posse bonam fidem negativam, si quando consuetudo ita legem regionis interpretata sit in iis casibus, in quibus usura satis ampla quotannis solvatur. Nam hac annua 320 0° virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona oxterna. solutione fieri potest, ut absolute diminuatur et exstinguatur debitum, magis igitur, ut exstinguatur conditionate, scilicet sub conditione, quod creditor debitam curam non adhibuerit. PRAESCRIPTIO (IV). Casus. (187) Gelasii aedes hanc patiuntur servitutem, ut vicino liceat per eius atrium iter sumere etiam cum curru onusto. Gelasius hac re molesta pertaesus tempore, quo alias vicinus viam hanc sumere solet, eam variis obstaculis obstruit: quo fit, ut vicinus, ne querelas excitet, alia via utatur, praescrip­ tionis contra suum ius forte complendae plano immemor. Sod cum termino praescriptionis elapso denuo vetero iure suo uti vult, a Gelasio prohibetur. Quaeritcr num Gelasio ita agere liceat. Solutio. 023 Ad quaesitum R. 1. In eiusmodi servitutibus exstinguendis pro­ babilis theologorum sententia est sufficere cum tempore praescrip­ tionis bonam fidem negativam, quae consistit in non-negando vel nonimpediendo iure eius, in cuius favorem servitus exsistit. Quare si Gelasius solum siluisset neque obstaculum creasset, postea elapso tempore praescriptionis tuto prohibere posset vicinum ab usu veteris iuris, utpote eius incuria exstincti. R. 2. Sed quia positive obstacula posuit, ne vicinus ille commode posset iure uti, fraudulenter eum ab exercitio iuris impedivit, fraude­ que praescriptionem extorsit. Quare hac praescriptione, etsi per legem uti licet, in conscientia uti nequit, sed vicinum in suo iure vetere denuo constituere debet. R. 3. Immo etsi ex adiunctis satis certo colligatur vicinum illum neglecturum fuisse usum iuris sui, etiamsi Gelasius obstacula illa non creasset, adeoque legitima praescriptione in eo casu vicinum ex iure suo excisurum fuisse: re vera nunc non excidit, sed a Gelasio in eo restituendus est. Nam nunc non debet attendi, quid fortasse ille facturus fuisset, sed quid re ipsa locum habuit. Re vora locum habuit fraus Gelasii, qua impeditur, quominus valida fiat praescriptio, quae sine fraude valida fuisset. R. 4. Aliter dicendum esset, si via ista communiter soleret esse obstaculis impedita atque tantummodo petente altero libera et pervia redderetur. Quo in casu vicinus ille, si per tempus praescriptionis omisisset petere, ut sibi transitus patefieret, iure antiquo iam ex­ sisteret destitutus. IUSTITIA LAESA. MATERIA GRAVIS IN FURTO VEL INIUSTITIA. Casus. (188) Reimarus operarius, cum salarium sit satis parvum, ut sibi accumulet aliquam summam, qua familiam condere possit, saepe minuta quaedam aufert, quae a domino non sentiuntur, maxime cum potuisset minus laborare ideo­ que minus domino lucrari. Ab octo fere annis ita egit atque retinet nunc summam, quam partim surripuit et partim usuris auxit, usque ad 1000 marcas. Quaeritub 1* quae sit materia gravis in iniustitia et speciatim in furto. 2° num furta minuta coalescant graveque peccatum constituant. 3° quid ad casum. Solutio. Ad quaesitum lra R. 1. Communiter distinguunt materiam «6-624 solute gravem, videlicet quae, si cuicumque furto auferatur, sufficiat ad constituendum peccatum mortale, et relative gravem, quae aesti­ matur pro diverso statu cius cui res aufertur. Haec igitur non est una. sed diversa, minor quidem quam materia absolute gravis, plus minusve autem amplior, quo perveniatur ad materiam peccati mortalis, prout homini ditiori vel egentiori auferatur. R. 2. Infima determinatio limitis materiae levis et gravis pe­ cunia expressae pendet a valore pecuniae; est igitur diversa pro diversis temporibus et regionibus. Haec fixa determinatio magis attendenda est, quando agitur de imponenda obligatione restitutionis, quam pro discernendo peccato mortali vel veniali a poenitente sub­ jective commisso. Utrum enim poenitens graviter an leviter tantum peccaverit, pendet a subioctiva eius apprehensione et aestimatione, num videlicet furans rem habuerit pro re satis magni momenti, i. e. pro re gravi. Supponendum tamen est id locum habuisse, si materia orat circiter ea, quam theologi pro gravi assignant; non fuisse, si moral i ter eam non attigit, i. e. notabiliter infra eam haesit. R. 3. Materia absolute gravis attenditur in furto apud homines625 ditissimos vel contra aliquam communitatem satis locupletem facto, estque pro nostris temporibus et plerisque orbis culti regionibus summa 20—30 marcarum ; immo sunt, qui statuant me. 50. Materia relative gravis attendi debet in aliis furtis contra homines in ordinaria conditione positos commissis. Statuitur satis recte res /^hmkuhl, Casus conscientiae. 1. Ed. 4. 21 322 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. tanti valoris, quae requiritur pro diversa status conditione ad quoti­ dianam patrisfamilias cum suis sustentationem vel summam quotidiani lucri, quod solent facere eiusdem conditionis homines. (Cf. S. Alph. III 383, q. 2; Aertnijs, Th. m. lib. 3, n. 287.) Aliter sume pro operariis ordinariis circiter 3 marcas, pro hominibus fortunae tenuis circiter 5 mc., pro mediocriter divitibus 8—10 mc., pro vero divitibus 15 mc. vel ultra. Si quod furtum fit contra hominem voro pauperem, valor 1 marcae vel minus sufficere omnino potest ad peccatum mor­ tale. Th. m. 1“ 1113 1114. Alii auctores recentes idem fere statuunt. Palmieri in BaUerini, Opus th. m. III n. 307 notat relate ad divites praestantes non tamen opulentissimos sufficere 3- 4 aureos (1 aur. circ. 5 frc.), pro divitibus ordinariis 2—3 aureos, pro hominibus mediae fortunae 1 aur., pro operariis 3—4 frc. etc. D’ Annibale, Summula II 220, not. 13 ita statuit: Materia absolute gravis 30 frc., relate ad operarios vel opifices 2—2l/a fr·» ad mer­ catores pro diversa conditione 21 /2, 4, 8 frc., ad divites 7—10 frc.; quoad communitates seu personas morales 10—20 frc. Bucceroni, Instit. theol. mor. I5, 1298—1300: Materia absolute gravis circ. 30 frc., relate ad operarios seu opifices 2—3 frc. ; relato ad homines melioris fortunae 5- 6 fr. ; relate ad ordinarios divites 9—11, quoad opulentiores 12—15; relate ad ditissimos materia ab­ solute gravis. Attende tamen pro variis regionibus variam esse pecuniae rari­ tatem et aestimationem. Quare normam ab auctoribus modo allatam forsan recte tenueris pro regionibus minus divitibus; normam a me statutam pro regionibus satis divitibus, ut Germania, Gallia, Belgio; pro regionibus, quae divitiis excedunt, v. g. Anglia, America septen­ trionali, etiam normam ampliorem. 626 Ad quaesitum 2" R. 1. Furta minuta seu singula in materia levi coalescunt 1) ex intentione furis, qui intendit totalem summam gravem auferre vel post intervalla furta repetere, licet singulis vicibus sumat parum; 2) sine illa intentione ex eo, quod fur demum materiam gravem advertens detineat, vel, etsi non detineat, tamen sine magno intervallo advertens compleat. R. 2. Qui priore modo ab initio intentionem habet perveniendi ad gravem materiam, statim primo furto et singulis vicibus, etiam post longius tempus repetitis, graviter peccat; neque ad grave pec­ catum amplior requiritur summa, quam quae sufficit in singulari furto. In ordine ad confessionem autem dici potest adesse peccatum numero unum diu continuatum. Qui vero hanc intentionem minime habet, sed. ut in R. 1 dixi, demum complet gravem materiam, censetur non tam facile ad peccatum grave pervenire, quam si una vice furaretur, sed tum, quando dimidio plus sumpserit, si uni eidemque domino res suas aufert; duplo plus, si pluribus iisque diversis, nemini rem simpliciter gravem auferat. Neque tamen umquam ultra 30—50 mc. ascendi posse puto sine peccato gravi. Bonorum ac iurium laesio — injustitia grati * aut /rtit. Si quis tandem neque intentionem habet perveniendi ad materiam 627 gravem neque furta servat in se vel aequivalenti atque post longius tantum intervallum in furti peccatum recidat, in hoc casu furta minuta non censentur in materiam gravis peccati coalescere. Inter­ vallum autem, si furta minuta non multum infra materiam gravem haeserunt, debet esso duorum circiter mensium; si valde multum infra haeret materia, saltem post mensem non censentur amplius eiusmodi furtula coalescere; valde minuta, quae consumuntur, ne post hebdo­ madam quidem censentur coalescere. In his scilicet furtulis valde minutis rem ex variis adiunctis di­ metiendam esse, bene notat BaUerini ad Gury I. n. 610: ,Ita v. gr. reprehenduntur quidem, qui per agros uvas, ficus, fabas, poma etc. leviusculis furtis saepe surripientes vorant; at vix reperies, qui notam laxitatis timeat, si etiam post plures huius consuetudinis annos scrupulum ipsis gravis furti oh materiam coalescentem non iniciat. * Quod magis etiam observa, quando agitur de esculentis et poculentis a membris familiae domesticae furtive consumptis, si modo sint com­ munia non extraordinaria; nam in illis domini non censentur ita esse inviti, ut facile evadant furtula illa peccatum mortale. Ad quaesitum 3m R. 1. Clarum est furtula Reboari coaluisse. 62S Et quamquam primo aspectu alicui videri potest id valere de sola summa sublata, non do usuris indo perceptis, tamen practice si quae furta fiunt contra negotiatorem suis rebus intendentem, hodie sumi debet eum percepturum fuisse etiam usuras ex summa illa, quam seposuisset, si furtula commissa non essent. R. 2. Si vero Reimarus post commissa furtula laborem pro rata ultra debitum praestitit, sane restitutionem iam peregit, atque sum­ mam cum usuris retinere potest. R. 3. Item retinere posset, si Reimarus re ipsa reciperet sala­ rium iusto minus; sed practice do tali iustitiae defectu raro omnino constabit, quando recipitur salarium consuetum. Nam in tali casu fieri potost, ut pro Reimaro quidem, qui se suosque alere debeat, sit salarium minus, non sit iusto minus pro domino solvente propter pe­ culiares cius rationes vel generales societatis conditiones anormales. Nisi autem de iniustitia constat, occulta compensatio nequit permitti. Cf. infra casum 193. NB Quod dictum est de furto, applica ad alias etiam iniustitias sive fraude et dolo sive damnilicationo qualibet commissas. FURTULA. Casus. (1«9) Lia, apud sororem famula, huic solet iam per complures annos quovis mense circiter 6—8 marcas diversis vicibus auferre, non intendens maioris summae furtum, sed data occasione utitur atque summam surreptam pro suis usibus expendit. Quaeritur quomodo Lia peccaverit et an ita possit absolvi. 21’ 324 Do virtutibus ct officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Ex iis, quae in praecedenti casu n. 626 et 627 dicta sunt, patet Liani saltem graviter peccasse et deinceps peccare, postquam furtis aliquoties iteratis animadvertit furta indubitanter crevisse usque ad materiam gravem. Nam utut in singulis furtis pro se sumptis fortasse dubium mansit, saltem singula furta eam con­ stituunt materiam, quae non multum absit a materia gravi, verum in iis intervallum unius mensis non sufficit, ut censeri possint non amplius coalescere. — Quare post aliquot furta peracta Lia iam dicenda est singulis vicibus graviter peccare, nisi forte sincerum quidem ha­ beat propositum priora furta restituendi, sed nihilominus ex peculiari quadam ratione novum furtulum separatum committat. 630 R. 2. Num statim ab initio per furtum 6—8 marcarum Lia gra­ viter peccaverit, idem est ac quaerere, num haec summa sit in se materia gravis. Ex se est fere in limite gravis materiae, etiamsi soror illa sit mediocriter dives; verum si ita est, ratio cognationis reddit sororem paulo minus invitam, quam si extranei furtum com­ mitterent; propterea in hoc casu Liam non auderem certo damnare gravis peccati. — Attamen quando soror sorori famulatur, raro sup­ poni potest adesse re vera divitias; quare si Liae soror fortuna non utitur nisi tenuiter bona, sistendum est in minore summa 5—6 mar­ carum, quae sufficiant pro materia gravi: quam cum Lia non parum superet, censeo eam, licet furata sit suae sorori, in singulis furtis statim ab initio graviter peccasse. R. 3. Si vero, ut casus videtur innuere, non quovis mense uno furto, sed frequentibus furtulis levioribus tantum sumit, ut quovis mense summa evadat 6—8 marcas, tamen idem dici debet ut in R. 1. Nam etsi singula furtula in se certe levia sint, tamen, cum vix videatur hebdomadae intervallum inter singula intercedere, dubium nullum est, quin etiamtum coaluerint atque grave peccatum iam diu constituerint. 629 FURTUM AN INDUSTRIA. Casus. (190) Rosalia, in publico hospitio serviens, ex iis quae hospites post refec­ tiones suas intacta relinquunt, saepe consuevit partim consumere partim col­ ligere, ut exquisitiore cibo et vino matrem suam vetulam recrearet. Furtim tamen egit et dubitabat de liceitate, maxime cum valor totalis rerum sic sumptarum facile 100 marcas superet. Qüaeritür num et quomodo Rosalia peccaverit. Solutio. t 1 Ad quaesiti m R. 1. Si dici debet Rosalia iniuste sibi res illas accepisse, valor totalis tantus est, ut intercessisse intervallum nota­ bile, quod coalitionem materiae impediat, inter singula furta, impro­ babile omnino sit. Alienae rei occupatio sitne non iniusta ob neceenitatent. Ergo propter repetitionem post brevius tempus et propter summae totalis magnitudinem res dicenda est gravis, graveque peccatum. R. 2. Sed dubitari ab aliquo poterit, fueritne iniusta sublatio, scilicet domino rationabiliter invito. Ad quod ut iuste respondeatur, videndum est, qui fuerit dominus, utrum hospites an hospitii dominus. Si sunt hospites, facile suppones eos non curare, sive famula sive hospitii dominus reliquias colligat, adeoque eos non fuisse invitos quoad Rosaliae actionem. Si hospitii dominus, ille per se rationabiliter invitus censetur, cum plus impendere debuerit adeoque damnum tulerit vel minus sit lucratus. Fuisse autem hospites dominos rerum quae appositae erant, ex eo suaderi potest, quod pro omnibus illis debuerint solvere omniaque consumendi ius habuerint. Nihilominus puto rem sic non esse considerandam, saltem non quando hospitibus in mensa communi (table d’hote) cena paratur. Dominus hospitii large debet in convivio res apponere. Et quamquam hospites pro libitu possint consumere, consueverunt domini hospitii computum suum ita facere, ut supponant non omnia esse consumenda. Neque ullibi mos est, ut hospites ex epulis appositis distribuant. Id quidem de esculentis. Quamquam si famuli ex his etiam sibi sumunt et comedunt, id difficulter evadere gravem materiam, in priore casu iam dictum est. De vinis vero atque etiam de cibis iis, quae singulis in certis portionibus ministrantur, aliter indicandum est. Si — ut communiter iit — vinum non in cumulo subministratur, sed pro singulis lagenis separatim solvi debet, clarum est illud transire in dominium hospitum, et si quid relinquunt, non fit domini hospitii, sed est res derelicta, quam herus quidem iure sibi occupare potest, sed a qua occupanda etiam famuli non excluduntur. Quare si praecipue eiusmodi reliquiae fuerint, quas Rosalia matri attulerit, ex aliis esculentis non adeo multum, a peccato saltem mortali excusanda est, etsi putet ex diuturnitate temporis valorem ascendisse ad 100 circiter marcas. Minus etiam propter esculenta a se consumpta videtur gravis peccati condemnanda esse. Cf. Th. m. I11 1119; Lessius, De iust. et iure 1. 2, c. 12, n. 48. NECESSITAS NUM A FURTO EXCUSET. Casus. (191) Meletius operarius a domino dimissus iam per aliquot hebdomades frustra quaesivit, cui labores suos addiceret: interim ipse cum familia fame premitur. Demum cum aliquo die iterum frustra locationem quaesierat, intrat officinam pistoriam atque subito sublatis aliquot panibus aufugit. Andronicus rusticus, cura numerosae familiae pressus, tempore hiemis ad angustias redigitur: quas ut paululum levaret, noctu cum amico in vicina silva aliquot arbores caedit atque domum asportat, ut saltem habeat, quo se calefaciat. 326 Do virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Plautus, cum nuper propter criminis suspicionem quaereretur capiendus, non procul conspicit equum in prato, quem conscendit et feliciter terminos territorii attingit persecutoremque evadit. Equus autem, ceteroquin rarae speciei, qui supra vires coactus erat ad currendum, mox concidit et moritur. Quaeritur 1 quae sit necessitas, quae auferentem res alienas a furto excuset. 2“ quid ad casus propositos dicendum. Solntio. Ad quaesitum 1™ R. 1. Necessitas alia est extrema, alia quasiextrema seu valde gravis, alia simpliciter gravis, alia ordinaria vel etiam levis. Extrema adest, quando ipsa vita periclitatur sive statim sive post tempus non ita longum; qua si-extrema, quae vel periculum incidendi in necessitatem extremam secum fert vel grave damnum perpetuum sive diuturnum inferat; gravis simpliciter, quae incommodum quidem grave, sed transitorium, non perpetuum, vel incommodum nimis diuturnum affert; ordinaria, quae cum ordinaria paupertate non nimis misera coniuncta sit; levis, si incommodum ne tantum quidem sit. 634 R. 2. Necessitas levis vel ordinaria non dat facultatem rem alienam auferendi, nisi forte agatur de re minima ad subitaneam necessitatem sublevandam, v. g. si quis ex agro sibi sumat aliqua poma ad famem sitimve sedandam. Sed ne simpliciter gravis quidem necessitas ius illud confert: quod, praetermissis rationibus, sequitur ex thesi 36 inter proscriptas ab Innoc. XI: „ Permissum est furari non solum in extrema necessitate, sed etiam in gravi." R. 3. Certissimum est licere cuilibet ea sibi sumere ex communi­ bus rebus, (pias natura procreat, quantum necesse est ad depellen­ dam necessitatem extremam; atque etiam ex communi theologorum sententia id licet in necessitate quasi-extrema. Non tamen licebit res enormis valoris destruere. Th. in. I11 1120 sqq. R. 4. Si autem sufficit rem commodare, non licet eam occupare et propriam facere; si sufficit eam in mutuum accipere, non licet eam absolute et gratis sumere. Quare qui habet propria in re vel in spe, sed non actu praesentia, in necessitate etiam extrema non potest aliena sibi assumere nisi cum onere rem aequivalentem reddendi. Aliter qui nihil habet, neque in spe probabili, sed postea praeter spem aliquid acquiret; ille enim pro iis, quae in necessitate consumpta sunt, restituere nihil tenetur. 635 Ad quaesitum 2“ R. 1. Meletius, si minus in necessitate vere extrema, tamen in quasi-extrema versatur. Si enim ipse cum familia diu fame torquetur, vel incidet in ipsam extremam necessitatem vel saltem causabit sibi suisve languorem morbumque incurabilem. Debuit quidem, si nimis grave ipsi non fuerit, antea aliquid pro eleemosyna petere; ceterum in eo quod hoc omisit, non peccavit saltem graviter, neque ita tum peccasset, si — quod re ipsa non obtinuit — res sub­ lata fuisset materia gravis. R 2. In secundo casu non eadem quidem necessitas adfuit. Sed si Andronicus non habuit, unde in hieme teneros filios calefaceret, 633 Alienae rei occupatio aitne non iniusta ob compensationem. 327 saltem hi erant in necessitate quasi-extrema, cum periculum esset, ne propter frigus tabescerent graveque valetudinis damnum incurre­ rent. Fere idem igitur valet, quod in priore casu, dummodo tamen Andronicus ea tantum ligna sumpserit, quae sufficiebant ad ignem faciendum, non ea quae, ad alios usus apta, maioris valoris erant. R. 3. In tertio casu, si Plautus in periculo erat incidendi in 636 longam captivitatem seu carcerem diuturnum, haec necessitas habetur pro quasi-extrema (Lugo, De iust. et iure disp. 16, n. 154). Quare potuit sumere equum, quem primum invenit aptum ad fugam, idque in omnibus casibus, in quibus ei fugere liceat, sive innocens fuerit sive reus. Si autem ex fuga propter securitatem acceleranda equus viribus exhaustus corruit, Plautus, si habet bona fortunae, pretium domino reddere debet; si nihil habet, excusabitur. Item excusabitur, si equus non propter nimiam defatigationem et malam tractationem, sed casu interierit; tum enim perit domino. COMPENSATIO OCCULTA (I). Casus. (192) Lentulus debitorem habet Medarduni, qui ipsi debet 300 marcas pro variis rebus emptis. Cum pluries monitus non solvisset, a Lentulo per ali­ quot annos dimittitur, dum demum severius monitus praescriptionem obicit. Quare Lentulus sub promissione 20 mc. convenit cum Medardi familiari, ut ille sibi ex bonis Medardi clam summam istam afferat. Quaeritur 1" quid requiratur, ut compensatio occulta sit licita. 2° quid de Lentuli agendi ratione. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Ut compensatio occulta licite adhiberi 637 possit, 1) debitum debet esse non dubium, 2) debet removeri pericu­ lum, ne debitor ad bis solvendum cogatur, 3) debet occulta compen­ satio necessarium medium esse, 4) debet compensatio, quantum possi­ bile est, in eadem specie fieri, in qua facienda esset solutio seu restitutio. Th. m. I11 1124 sq. R. 2. Nihilominus ultima conditio non nimis urgenda est neque obligat sub gravi. — Tertia conditio similiter non obligat sub gravi, atque notabilis difficultas vel repugnantia trahendi rem ad indicem creditorem simpliciter excusabit. — Secunda conditio ex se quidem gravis est, attamen sic intelligenda, ut, si debitor in culpa est. ut creditori nihil relinquatur nisi via occultae compensationis, ipse sibi adseribere debeat, si forte creditor praeter voluntatem bis recipiat solutionem. Ad quaesitum 2m R. 1. Si ius Lentuli certum est, occulta com-63S pensatio est medium unicum, quo ius suum possit recuperare. Nam ex supposito tempus praescriptionis elapsum id faciat, ut iuridica actio non amplius possit institui. — Sola difficultas est, utrum ius Lentuli 328 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. re vera per praescriptionem sit exstinctum. Quod satis certo est ne­ gandum. Nam non solum sive ipsa lego sive consuetudine hae prae­ scriptiones brevioris spatii non exstinguunt ius ad rem in foro con­ scientiae, sed solum ius agendi in foro externo; dein etsi ius ad rem lex velit exstinguere, id in nostro casu in conscientia locum non habet propter defectum bonae fidei in Medardo. Cf. supra n. 619 sqq. II. 2. Si Lentulus autem ius habet — quod habet re vera — faciendae occultae compensationis, id etiam facere ei licet per alterum; ideoque nihil obstat, quin et Lentulo et Medardi familiari ita agere liceat, posteriori etiam contra suum horum, quippe qui culpabilis sit. R. 3. Pro actione autem Lentulo utili, sibi incommoda vir ille familiaris licite accepturus est remunerationem. COMPENSATIO OCCULTA (II). Casns. (193) Almachius cum aliis operariis in reductionem salarii consentire debuit, nisi vellet plene dimitti, cum tanta sit operariorum copia, qui pro minore illa mercede labores suos collocent. Secum igitur reputat, operarios penuria premi et ipsis ad victum necessariis destitui, dominos autem ad luxum usque omnibus abundare sibique ea vindicare, quae operarii producant et sudore suo lucrentur: unde concludit, partem tantum iustae mercedis se sibi com­ pensaturum, si data occasione domino quaedam surripiat; quod etiam facit. Quaeritur 1" num copia maior operariorum, qui se offerant ad laborandum pro minore mercede, ratio iusta sit diminuendae mercedis. 2“ num lucrum domini seu patroni improportionato maius sit signum mercedis iusta minoris solutae. 3° quid ad casum et compensationem ab Almachio tentatam. Solutio. 639 Ad quaesitum 1“ R. 1. Maior operariorum numerus, qui minorem mercedem praeferant otio et carentiae cuiuslibet mercedis, ratio esse nequit deprimendi salarii infra limites mercedis naturaliter iustae; et quamquam ille, qui sumit eam rationem deprimendi usque ad limites infimos pretii naturaliter iusti, sane non peccat contra iustitiam, tamen etiamtum contra aequitatem omnino peccare potest. R. 2. Merces naturaliter iusta in conditionibus societatis bene compositis tantum exigit, ut operarii communiter loquendo se suosque honeste alere possint Quare (nisi propter commercii statum depres­ sum lucrum tantum non habetur — cf. n. 628) merces minor iustitiam laedit, quia ne infimos quidem eius limites attingit. R. 3. Si vero status commercii depressior est neque tantum lucrum acquiritur, ut merces illa solvi possit, iniustum non est minus solvere: siquidem operarii re vera malunt aliquid lucrari quam nihil. Verum haec rerum conditio potest quidem esse transitoria et brevis temporis, ex se non diuturna vel habitualis. Fieri tamen potest, ut, Alienae rei occupatio situe non iniusta — ob compensationem. 329 si reliqui patroni nolint altiorem mercedem solvere, unus seu singu­ laris patronus impos sit plus solvendo, nisi velit cum suo damno agere. Λυ quaesitum 2“ R. 1. Ex lucro patroni satis magno per se640 concludi non potest mercedem esse iusta minorem. Nam operarii non necessario per modum societatis cum patrono coniuncti suppo­ nuntur, sed sufficit, ut contractus, qualis cum mercenariis, ineatur, quo fit ut eorum labores cedant in lucrum damnumve patroni variabile, ipsis manente salario fixo. Si patronus igitur propter singularem industriam vel scientiam et dexteritatem vel propter singularem fortu­ nam plus ceteris suae conditionis mercatoribus lucratur, id potest salva iustitia sibi retinere, si modo mercedem naturaliter iustam sol­ verit. Sed si tempore magni lucri prosperique successus mercedem vix elevat supra limites intimos iustitiae, non licebit ei tempore minoris lucri vel etiam transitorii damni propter damnum, quod pro tempore passurus sit, mercedem infra limites alias iustos deprimere. R. 2. Si patronus lucrum magnum pro se colligit, loci et tem­ poris consuetudinem, si re ipsa merces infra iustum manet, sibi saltem pro ratione sumere non potest, ut hanc mercedem minorem tantum solvat, etsi alii fortasse propter lucri defectum excusentur. Utut hi contra iustitiam non peccant, ipse peccabit contra iustitiam commutativam. Ad quaesitum 3m R. 1. Si merces pro loco et tempore consueta 641 solvitur atque alii adsunt operarii, qui illa mercedis mensura plane contenti sunt: difficile admodum et rarum erit, ut constet de iustitia ex parte patroni laesa. Quare in hoc casu practice Almachio con­ cedendum non est, ut proprio marte titulo compensationis sibi ultra mercedem stipulatam aliquid sumat. — Aliud, si ceteri etiam operarii ex sola necessitate coacti demum in mercedem consentirent, quam constaret esse iniustam et quam patroni sine suo damno augere pos­ sent. Cf. Th. m. 111 1126; 5. Alph., Th. m. III 522 sqq. R. 2. Similiter, si accideret — ut aliquando fit — ut praeter stipulationem propter rationes non aequas aliquid de mercede detra­ heretur, ad id occulte sibi compensandum operario ius est. IUS LAESUM REPARANDUM SEU RESTITUTIO. RESTITUTIO QUAM PRIMUM FACIENDA. Casos. (194) Getulius ex furto et damniiicatione restitutionem debet 50 marcarum. Cum sit pecuniae tenax, restitutionem hanc, quamquam aliquoties a confessario monitus, per 4 annos distulit. Quaeritur quomodo et quoties Getulius peccaverit. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Restitutio facienda est quam primum, quia detentio rei alienae continuat semper iniustitiam semel illatam; neque tamen eam continuare licet, sicut neque licuit eam inferre. Cf. Th. m. I11 911 1127. R. 2. Si vero restitutio statim i. e. brevissimo tempore facienda cum nimio damno vel difficultate coniungitur, domino autem per hanc dilationem novum damnum non oritur vel nonnisi relative parvum, aliqua dilatio non est illicita, si modo damnum novum pro domino oriturum etiam postea compensetur. Ratio, cur in hoc casu aliquam dilationem adhibere liceat, est, quia dominus rationabiliter non est invitus. Iniustitia vero committitur tantum contra eum qui rationa­ biliter invitus est. R. 3. Qui igitur sine ratione legitime excusante restitutionem notabiliter differt, peccat graviter; attamen si ceteroquin seriam volun­ tatem restituendi habet, sola dilatione tum tantum graviter peccat, quando aut novum damnum grave domino creatur aut periculum om­ nino non restituendi inducitur. Verum restitutio diu dilata frequenter arguit defectum seriae voluntatis utcumque restituendi — quod sane peccatum grave est, simul ac furti vel damnificationis materia est gravis. 643 R. 4. Qui gerit animum non restituendi, si diu in hac animi dispositione haeret, unum idemque peccatum furti vel damnificationis protrahit, adeoque auget peccati gravitatem, numerum peccatorum non auget. Qui vero modo proponit restituere, modo hoc propositum retractat, toties grave peccatum numero distinctum committit, quoties a proposito restituendi denuo recedit. Quod ad Getulium applica. Verum etiamsi in singulis confessionibus serio proposuit restituere, confessarius imprudenter omnino egit semper denuo impertiendo ab- G42 luris laesi reparatio seu restitutio obligatio in genere. 331 solutionem; nam saltem postquam una alterave vice Getulius fregit fidem, debuit ante absolutionem restitutionem re effectam exigere: immo id iam in prima confessione postulavit prudentia, si modo red­ itus ad confessarium non erat adeo difficilis et molestus. DILATIO RESTITUTIONIS (I). Casus. (195) Vulpinus mercator, cum, si omnia sincere tractat, lucrum conveniens, unde vivat, habere non possit, incepit modo res adulterare, modo mensuram et pondus diminuere, atque hisce artibus demum summam aliquot centenarum marcarum collegit, quae esset filiae suae pro dote, ut convenienter posset nubere. — Confitetur quidem peccata sua et dolet, sed a restitutione se putat excusari posse, et cum confessarius eum obligare velit, ut statim se exuat summa illa, quasi desperandus dicit, si ita res se habeat, sibi nihil reliquum esse, nisi ut filiam prostituat. Quaeritur utrum recte confessarius praeceperit restitutionem quam primum faciendam, an Vulpinus excusetur a restitutione. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Non potuit Vulpinus his artibus uti, nisi644 pretium rerum alias manserit infra pretium iustum infimum currens. Et si ipse fortasse non tam parvo pretio res vendere potest ut alii venditores, haec non est ratio, cur alii emptores debeant plus solvere. R. 2. Facilius concedunt aliquam adulterationem innoxiam rerum venalium, quando emptor videt et gustare vel experiri potest rem, neque quidquam contra rem obicit sed eam probat. Si enim sine aliqua adulteratione seu mixtione rerum qualitatis inferioris pretium iustum obtineri nequit, ista ars censetur vel licita vel, si adhibetur mendacium, tamen non graviter peccaminosa neque contra iustitiam commutati vam. R. 3. Sed etiam ex suppositione, quod Vulpinus graviter pecca-545 vit contra iustitiam, confessarius severius iniunxit restitutionem mox peragendam. Quamquam enim verum est generatim, retinendo rem alienam peccari eodem peccato atque auferendo, id tamen verum tum tantum est, quando ex una parte res ablata retinetur simpliciter et ex altera parte restitutio moraliter fieri potest. Hic vero Vulpinus versatur in valde gravi necessitate, cum in eo sit, ut filiam prostituat, quam S. Alph., Th. m. Ill 520 non universim quidem, aliquando tamen, gravioribus adiunctis circumstantiis, extremae necessitati aequiparat. Hinc concludere licet admodum raro quidem evenire, ut propter hanc causam et necessitatem aliquis possit aliena invadere, facilius tamen restitutionem alioquin debitam omittere vel, usque dum venerit ad meliorem sortem, differre. R. 4. De modo autem restituendi propter similes iniustitias com­ missas infra sermo erit; ex quo denuo patebit legitimum restituendi modum in tali casu non requirere ilico totalem summae abdicationem. 332 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. DILATIO RESTITUTIONIS (II). Casus. (196) Medardus, cum Hermogenis mobilia transmittenda curaret, retinuit mala fide arcam, quae in se circiter 50 marcis valet, sed quam Hermogenes, tum quia a progenitoribus hereditate eam acceperat, tum quia artificiose confecta est, longe pluris aestimat neque pretio comparabilem habet. Nunc in re­ gionem dissitam transmarinam se contulit. Medardus furti poenitens quaerit, quomodo restituere debeat, cum transmissio arcae plus 100 marcis con­ stitua sit. Dein nuper creavit incendium : quodsi nunc indemnem faciet societatem assecurationis, timet, ne sicut incendiarius agnoscatur. Quaeritur 1° quae sit causa differendae restitutionis. 2’ num Medardus Hermogeni rem sublatam transmittere debeat atque societatem assecurationis statim indemnem reddere. Solutio. 646 Ad quaesitum ln' R. 1. Ut restitutio brevi omnino differatur, sufficit rationabilis causa vel quod commodius restitutio possit effici, si modo interim domino laeso novum damnum inde non oriatur. R. 2. Ut diutius differatur restitutio, non solum requiritur, ut absit periculum oblivionis vel restituendi impossibilitatis ex hoc oriturum, sed etiam ut incommodum, quod ex accelerata restitutione debitor incurrat, longe maius sit quam illud, quod ex dilata restitu­ tione domino oriatur. Aestimari hoc potest ex iis, quae de faciendis expensis theologi communiter docent. Nam ut omitti possit ipsius domini laesi indemnitas et pro eo pauperes, quibus res donetur, eligi possint, volunt, ut expensae alias necessariae plus quam duplo superent valorem rei: i. e. si damnum iniqui debitoris plus quam duplo superet damnum domini laesi, ad hoc damnum debitor non censetur teneri. 617 Ad quaesitum 2"’ R. 1. In primo casu Medardus differre quidem nonnihil potest restitutionem, si sperat fore ut postea rem domino facilius possit transmittere; excusari autem ita, ut liceat valorem rei pauperibus dare, non potest, siquidem damnum domini in casu nostro non est aestimandum ex solo materiali rei valore, sed ex pretio af­ fectionis, quod fortasse 100 marcas aequat vel superat: damnum igitur 100 marcarum Medardus potius quam Hermogenes subire debet. R. 2. Damnum grave in fama sane superioris ordinis est quam damnum in bonis fortunae. Quare in secundo casu, si certae personae vel societati restitutio facienda est, quamdiu grave periculum famae subsistit, tam diu differri potest restitutio. Verum curari debet, ut brevi ineatur modus — id enim possibile est —, quo per inter­ mediam personam et sine periculo restitutio fiat. Sitne autem re vera restitutio facienda societati assecurationis, an alia restitutio eligi pos­ sit, de hoc infra sermo recurret. Inns laesi reparatio seu restitutio a possessore bonae fidei. 333 POSSESSOR BONAE FIDEI (I). Casus. (197) Getulius in fundo ex hereditate accepto construxit ingentes aedes et machinas magnamque operariorum copiam attraxit: quo factum est, ut brevi tempore locus ille eousque incultus colatur atque agri qui circum sunt siti aedibus exstruendis apti decuplo pretio atque etiam maiore veneant. Sed mox testamentum in favorem Getulii factum impugnatur atque iuridice irri­ tatur in favorem Evagrii. Quaeritur 1° debeatne Getulius fundum cum aedificiis Evagrio cedere vel saltem partem fundi aedibus vacuam; an quomodo indemni» fieri debeat sive Evagrius sive Getulius. 2° debeatne Getulius restituere pretium locationis a novem annis acceptum pro parte agrorum, quos locaverat. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Casus ille supponit Getulium egisse 64> bona fido. Agitur in hoc Quaesito de restitutione circa substantiam rei, in sequenti Quaesito de restitutione fructuum. Substantia rei, quando pro aliena cognoscitur, vero domino tra­ denda est, nisi ipse mavult pretio rei a priore possessore oblato con­ tentus esse. Hic vero deducere potest expensas utiles, quae valorem rei auxerunt, atque secum ferre potest ea quae adiecit. si separari possunt. Cf. Th. m. 1“ 1134 1138. R. 2. Si stricto sensu ius Romanum sumimus, Getulius deberet cum fundo omnia cedere quae in eo construxit et aedificavit, ac­ cepta compensatione expensarum. Recentiora autem iura non omnia eodem modo litem componunt, imprimis tamen id attendunt, ut neutra pars, quantum fieri possit, damnum ferat. Ilinc aequitati consen­ taneum videtur, ut Getulio ea relinquantur, quae ipse multis expensis aedificavit et construxit, ut non exturbetur 0 statu suo et vitae suae conditione. R. 3. Plane autem Evagrius postulare potest eam fundi seu 649 agrorum partem, (piae commercio et artibus seu opificiis exercendis pro Getulio necessaria non est, etsi valor decuplo maior est quam antea: res enim, sicut perit, ita etiam crescit domino. Atque etiam eam fundi partem, quae cum aedibus exstructis Getulio ceditur, iure secundum valorem actualem licet aestimari, quando pretium com­ pensationis decernitur. Verum si non Evagrius sed solus Getulius posset continuare exercitium officinarum et commercii quod instituit atque proin ipsi quidem sed non Evagrio fundus aedesque tanti valerent, aequum non videtur Getulium cogere ad solvendum totum fundi pretium. Immo si solus Getulius est, qui suo labore suaque industria valorem tundi auxerit augereque possit, excessus valoris ipsi debetur. R. 4. Quoniam autem in aestimandis sive expensis sive pretio fundi in eiusmodi casu summa difficultas est, suadenda est amica 334 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. compositio ex aequo et bono; fortasse etiam res optime solvi potest per societatem inter Getulium et Evagrium ineundam. 650 Ad quaesitum 2“ R. 1. Pretium locationis sunt fructus non naturales sed civiles, sed locum tenent pro fructibus naturalibus, cum censeantur respondere valori fructuum, quos natura procreat, deducta proportionate parte pro laboribus impensis. Naturalis autem iuris est, ut fructus rei cedant rei domino. — Hinc secundum ius naturale Getulius eos fructus restituere debebit, quos per praescriptionem non­ dum acquisivit (plerumque triennio censentur praescriptione acquiri) et sive in se sive aequivalenti detinet. In aequi valente dicitur retinere, si propter fructus perceptos aliis sumptibus pepercit, aut si vendidit pretiumque venditionis etiamnunc possidet. R. 2. Recentiora quaedam iura possessori bonae fidei etiam plus concedunt quoad fructus. Quae etsi non omnia ilico pro foro conscien­ tiae ita valida dixerim, ut impediant verum dominum, quominus ipse sibi ex iis vindicare possit, tamen id efficiunt, ut prior possessor non certo adigi possit, ut sponte omnia reddat. Cf. Th. m. I11 1135. POSSESSOR BONAE FIDEI (II). Casus. (198) Caesarius consuevit quotannis cuidam monasterio insigne donum donare; nuper dedit vas aureum, quod ipse dono acceperat. Postquam illud a mo­ nasterio venditum et fusum est, illud vas fuisse furto sublatum constat. Quaeritor quis quid domino illius vasis restituere debeat. Solutio. 651 Ad quaesitum R. 1. Si vas illud fusum non esset, sed integrum exsisteret, dubium non esset, quin restitui deberet a monasterio; quia res clamat domino. Nunc autem vas qua vas periit, et videri possit alicui applicabile aliud axioma: .Res perit domino “ Verum quominus ita dicatur, obstat, quod vas illud exsistat etiamnunc aliquatenus in aequivalenti, nimirum in metallo fuso vel eius valore. R. 2. Ille igitur restituere debet, qui ex aliena re cum damno veri domini ditior factus est. Videtur hoc primo intuitu monasterium esse. Et ita re vera obtinet, si Caesarius possessione vasis aurei motus erat, ut monasterio donum conferret, alioquin nihil donaturus: in hoc casu monasterium sine dubio aurum illud fusum seu potius pretium acceptum restituere debet. — Quodsi autem Caesarius ab­ solute et in quibusvis circumstantiis donum monasterio daturus erat, ipse ditior evasit, cum non suis expensis — id quod alias fecisset — donum contulerit. Quare potius ipsius esset loco monasterii restituere, ad quod tamen obligari quidem nequit, cum voluntatem erga mona­ sterium beneficam, quam hucusque gessit, possit deponere et illum Juris laesi reparatio seu restitutio — a possessore malae fidei. 335 donandi actum, qui efficax nondum fuerit, suspendere vel revocaro. Cf. Th. m. I11 1136. R. 3. Dominus quidem vasis, si Caesarius sive monasterium re­ stituet, plene indemnis non fit, cum valor auri qua auri massa non tanti valeat, quanti vas arte elaboratum, neque monasterium vel Cae­ sarius plus teneatur restituere, quam pretium pro vendita auri materia acceptum, i. e. in quo ditiores evaserint. — Damnum, quod superest, titulo damnificationis fur restituere tenetur. Quodsi ille non comparet vel non restituit, damnum illud a domino ferendum est. POSSESSOR MALAE FIDEI. Casus. (199) lulius puer arbusculas furatus in suo horto plantavit; senex, cum per annos mala et pira multa ex iis collegisset et in eo esset, ut tres insignes abietes quae creverant, caederet, furtum suum confitetur. Neo-confessarius, qui alte retinuit axioma „Res fructificat domino", pronuntiat in lulium sen­ tentiam, ut domino eiusve heredibus reddat pretium fructuum collectorum et tres illas abietes caesas. Similiter aliquando furto abstulit vicino suo aliquot ova, quae supposuit gallinae, et ita paulatim sibi procreandam fecit magnam copiam gallinarum, ex qua nunc non parvum lucrum capit. Etiam vaccam gravidam abstulit, quam, nato vitulo, domino reddendam curat. Vitulum, quem dominus non servasset, servat et nutrit, isque in gran­ dem bovem crevit. Putat autem se bovem pro fructu industrial! habere et sibi retinere posse; pretium autem vituli compensari expensis illis quas fecerat pro alenda vacca gravida. Quaeritur 1° quid restituere debeat possessor malae fidei. 2’ possible ille fructus retinere et sibi compensare expensas. 3° quid in casibus propositis lulius restituere debeat. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Possessor malae fidei restituere debet 652 1) titulo possessionis ipsam rem alienam, in se vel in aequivalenti exsistentem, idque facere debet, etiamsi haec restitutio cedat ita in emolumentum domini, ut hic, si in possessione rei suae mansisset, rem perdidisset vel deteriorem fecisset. R. 2. Debet, si dominus rei ex ipsius rei carentia maius dam­ num vel lucri defectum subit, 2) totum illud damnum insuper restituere titulo iniustae damnificationis, si modo illa damna in confuso prae­ videri poterant. Haec quidem ex iure naturali. Si quid amplius imponunt leges civiles, ad id possessor malae fidei tenetur demum in conscientia post iudicis sententiam, antea ad id non tenetur. Ad quaesitum 2’R. 1. Ex R. ad Quaesitum 1“ sequitur posses-653 sorem malae fidei non teneri ex se ad amplius; ergo postquam in­ demnis factus est dominus, deducere potest expensas necessarias et 336 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. utiles, in quantum valorem pro utilitate domini auxerunt; vel ea quae possessor malae fidei addidit quacumque ratione, haec auferre ei licet, si quidem re intacta separari possunt. R. 2. Iure positivo saepe aliud non conceditur possessori malae fidei, nisi compensatio pro solis expensis necessariis, non pro utilibus. Quare ubi ius regionis id statuit, ipse quidem possessor malae fidei ante indicis sententiam tentare potest compensationem pro expensis utilibus, non tamen occultam. Ratio, cur occulte eam compensationem facere non liceat, est quod dominus sine iniustitia omnem compen­ sationem potest prohibere, neque fraudulenter licet eam ab huius iuris sui usus impedire. Si igitur dominus hoc iure utitur, ille malae fidei possessor acquiescere debet, saltem si dominus paratus sit rem ad indicem deferre. Quodsi ad iudicem recurrere non vult, possessor malae fidei non videtur iuri suo naturali cedere debere. R. 3. Fructus omnes restituere debet, in quantum ipsi rei re­ spondens; nam in quantum respondent labori et industriae malae fidei possessoris, ab hoc possunt retineri. Sententia indicis secuta, de his idem dic quod in R. 2 de expensis. A» quaesitum 3m R. 1. In primo casu neo-confessarius male applicat principium illud: „Res fructificat domino." Plantae enim et arbores non fructificant, nisi radices egerint in terra adeoque cum suo fundo unum quid constituant, ut possint fructificare. Generatim autem quoad dominium fundus trahit secum ea, quae in eo aedificata et plan­ tata sunt. Ergo lulius factus est dominus arborum quae creverunt earumque fructuum, etiamsi arbusculas furto abstulit. Debet tamen dominum vel dominos arbuscularum indemnes facere. Quod generatim fit, si aliquid amplius quam valor arbuscularum tempore furti solvitur (ius Romanum statuit duplex pretium). Dico: aliquid amplius, nam si dominus eas arbusculas evulsisset, sufficeret ipsum pretium ; sed si hoc non fecisset — neque id sumi potest —, pretium similium arbu­ scularum, quas de novo plantare potuit, non sufficit ad plenam indem­ nitatem, quia arbores de novo plantatae minus bene crescunt, quam quae in solo suo manserunt. Duplex pretium ordinarie sufficit, nisi in extraordinariis adiunctis constet de damno maiore. R. 2. In secundo casu censeo etiam procreationem gallinarum ex ovis esse fructum industrialem, non necessario eam debere spectari fructum naturalem ex ovis ortum. Ergo manent gallinae in dominio lulii. Restituere tamen debet pretium ovorum furte ablatorum. Ce­ terum si dominus, cui ablata sunt ova, voluisset ipse ex iis gallinas procreari, sine difficultate potestatem habuit it efficiendi ex aliis ovis. 655 R. 3. In tertio casu vitulus natus certo est fructus vaccae iam gravidae; ac proin vitulus ille iure est eius, cuius lulius abstulit vaccam. Hinc est, quod summo iure vitulus etiam bos factus illi debeat restitui, etiamsi ille dominus vitulum non servassct neque enutrissot. Attamen deducere potest lulius expensas ad nutriendum vitulum neces­ sarias. Practice hae expensae cum impenso labore circiter aequant incrementum vituli. Quare si dominus vitulum non servassct, lulius 654 Iuris Inesi reparatio «eu restitutio — a possessore malae aut dubiae fidei. 337 valorem quidem quem debet solvendo satis restituturus est. Debitum igitur saltem exstinguet, si solvat pretium vituli cum ordinario eius foenore annuo. Nam ut loco ipsius rei sublatae solvat eius pretium seu valorem, ratio sufficiens est, ne se prodat furtumque debeat fateri. Unde patet lulium, si nihil voluerit pro vitulo restituere, malam fecisse computationem sibique nimis induisisse. — Immo si furtum factum esset contra pauperem agricolam, qui volebat vitulum enutrire, sed qui post furtum similem vitulum sibi emere non potuit, restitutio longe maior fieri deberet, siquidem agricola ille damnum longe maius tulit. Illi enim homines sine multis expensis novis animal enutriunt et labores suos libenter impendunt, quos aliter cum lucro impendendi occasionem non habent. POSSESSOR DUBIAE FIDEI. Casus. (200) 1. Fulvius aurifaber emit ab homine quem habuit pro non suspecto vasa aurea et argentea; postea cum audiret de furto eiusmodi rerum com­ misso, suspicatur et timet, ne emerit furtiva. Sed ut se subtrahat incommodis et damni incurrendi periculis, vasa illa conflat, nec amplius constare potest, utrum hae res fuerint furtivae necne. 2. Amalia, oeconoma apud divitem familiam, sibi res quasdam assumit tum titulo compensationis propter mercedem iusto minorem tum titulo parsi­ moniae, eo quod ipsa cum sua familia plus consumere potuerit vi contractus, quam re ipsa factum sit. — Res sic sibi assumptas offert Anastasiae in of­ ficina mercatoria famulae emendas. Quae ab interrogata domina officinae responsum accipit, do veritate rei responsabilitatem habere Amaliam, quare nihil obstare, quin res illae modesto pretio emantur. Quod ita fit. Qüaeritük 1° quae sint obligationes possessoris dubiae fidei. 2° quid ad casus sit dicendum; qui quo loco seu ordine resti­ tuere debeant. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Qui, antequam possideat, dubius est, utrum 656 res quam alter possidet, huius sit an sua, eam sibi non potest assu­ mere possidendam, altero invito; alioquin esset possessor malae fidei. Neque si dubius est, utrum sit res illa propria possidentis an tertii alicuius inviti, eam potest a possidente acquirere, nisi forte cum animo rem bene gerendi pro vero domino dubio. R. 2. Si eiusmodi dubium ante inceptam possessionem adest circa rem, quae in nullius reali possessione invenitur, utrum scilicet mea sit an aliena, eius quidem possessionem incipere possum, attamen non cum absoluta intentione dominii exercendi, sed cum animo in­ quirendi et rem certo domino tradendi, R. 3. Qui post inceptam possessionem dubitat, utrum res sua sit an aliena, aut qui secundum modo dicta dubio exsistente legitime pos­ sessionem incepit, tenetur inquirere. Quodsi inquisitione seria facta dubium non solvitur, possessor de re tamquam de sua disponere LchmkuM, Caeno conscientiae, I. Ed. 4. 22 338 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. potest, utilité)' tamen, simul paratus ad utilitatem perceptam alteri cedendam, si quis fortasse postea certum ius suum probaverit. Verum si dubium inceptam possessionem praecesserit, ceteris paribus diutius, si fieri potest, differri debet ea circa rem dispositio, quae eius valorem vel utilitatem diminuat. Cf. Th. m. I11 1143 sqq; Lugo, De iust. et. iure d. 17, n. 89 sqq. 657 R. 4. Qui inquisitionem secundum dicta in R. 3 necessariam cum gravi culpa neglegit, tenetur 1) damnum resarcire, si postea certus dominus apparuerit; 2) si dominus certus non apparet et ex omissa inquisitione impossibile fit dubium solvere, pro rata dubii ali­ gna restitutio debetur ei, qui etiam ius dubium seu probabile habuit: quodsi nemo determinatus sit, consulendum quidem est, ut pro rata dubii aliquid in pauperes vel causas pias conferatur; obligatio stricta non est. Vide Th. m. 1. c. R. 5. Qui vero illegitime cum dubio possessionem acquisivit, domino certo postea apparenti rem reddere et damnum reparare debet, quod illi ex hac illegitima possessione ortum fuerit. Similiter dubio manente vel effecto insolubili restitutio ex parte fieri debet, idque certis personis, si quibus probabile aliquod ius circa rem erat, alioquin pauperibus vel causis piis. Ratio, cur in hoc casu paulo severius res sumenda sit quam in R. 4, ea est, quod in nostro casu ab initio fuerit dubia seu mala fides, in priore fides bona, cui dubium tantum supervenerit. Ad quaesitum 2“ R. 1. Fulvius — ut enarratio casus nos sumere iubet — bona fide incepit possessionem ; verum brevi post oritur et oriri debuit dubium certe rationabile eo quod fama spargeretur de furto talium rerum perpetrato. Quare Fu vius debuit inquirere (nisi forte potuerit ei, a quo emerat, res reddere et ab eo recipere pretium solutum), neque licuit, manente dubio, conflando do rebus disponere. R. 2. Si igitur postea certum fieret esse ipsas illas res furtivas, quas Fulvius emerat et conflaverat, domino postulanti deberet totum damnum seu valorem rerum restituere, neque sufficeret reddere mas­ sam auream et argenteam; de pretio a se soluto recursum tamen haberet ad eum, a quo ipse emit. — Si vero res certa fieri amplius non posset, domino, cui turto similes res sublatae dicuntur, pro rata restituero deberet, atque vix sufficeret, ut restitueret excessum veri pretii massae super id quod ipse solverat; is enim adeo magnus esse nequit, nisi in ipsa emptione habuerit Fulvius venditorem suum pro suspecto; in quo casu ipse propter malao fidei cooperationem gravis iniustitiae reus esset atque maiorem etiam contraxisset restituendi obligationem. 659 R. 3. Quoad alterum casum primo videri debet, num rationa­ biliter sumi potuerit, Amaliam ex rationibus allatis res illas quas offert fecisse suas. Quod relato ad bona parsimonialia facilius sumi potest; quoad ea, quae occulta compensatione quasi propter minorem mercedem sibi assumpsit, practice sumi non potest, nisi in casu ex­ ceptional! veritas huius rei ab Amalia assertae emptrici perspecta 658 i Iuris laesi roparatio ex actione damnificante cum culpa theologica aut hiridica. 339 fuerit. In posterum igitur neque Anastasiae neque eius dominae emptio illa permittenda est. R. 4. Post factum hae emptrices difficulter plenam habere pos­ sunt rei certitudinem. Sed quia res ab initio erat valde suspecta, pro rata dubii aliqua restitutio (circiter medii valons) iis incumbit erga illam familiam divitem, quae damnum passa est; domina tamen ante Anastasiam tenetur, tum quia in eius arcam totum lucrum con­ fluxit, tum quia mandans erat. Verum ante amhas illas emptrices tenetur Amalia saltem quantum attinet ad pretium receptum; emp­ trices ad excessum valoris rerum supra pretium solutum primarie tenentur, Amalia secundarie. De cetero Amalia illi familiae, apud quam oecononam agit, tenetur de toto damno illato, etsi circa partem aliquam regressum habeat ad emptrices; eaque non manebit in dubio, sed certa est vel facile evadere potest de iniustitia eiusque magni­ tudine, quam erga familiam commiserit. RESTITUTIO EX CULPA IURIDICA (I). Casus. (201) Aiax, adulescens 20 annorum, patri in angustiis sine me incendere domunculam, quo recipere possimus Cui pater respondit: „Ne me de ista re interroges; scire vel audire volo “ Quod Aiax accipiens pro exsequitur. constituto dicit: » Pater, pretium assecurationis. *· nec quidquam de ea re approbatione consilium Quaeritur 1° quae sint iura et obligationes ex paterna potestate oriundae. 2U debeatne Aiax eiusve pater restituere. 3" quid dicendum esset, si ageretur de incendio domus alienae. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Cum in nostro casu de damno illato 660 agatur, quaestio prima de paterna potestate videtur ad ea restringi, quae versantur circa damna inferenda vel impedienda. — In genere tamen ii, qui paternam potestatem habent, debent curam agere et personae et bonorum eius, in quem eam potestatem habent. Cura personae ex cod. Germ. § 1631 complectitur et educationem et in­ vigilantium. R. 2. Potestas illa paterna exercetur toto tempore minorennitatis, i. e. usque ad annum 21“" completum, nisi forte prius facta sit (iuridica) emancipatio: verum pro aetate diversa diverso modo potestas paterna est exercenda. R. 3. Cavetur legibus civilibus etiam expresse, ut, qui in alterum tenetur secundum legem invigilare, damnum resarcire debeat, quod ille alter forte intulerit: a qua obligatione ut eximatur, diversae leges statuunt diversa; cod. Germ, satis aeque dicit obligationem cessare, si quis diligentiam lege praescriptam adhibuerit, vel non obstante qualicumque invigilantia damnum nihilominus exortum esset; secun22· 340 Oe virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. dum cod. Gall. a. 1384 ille qui alterius curam habet, debet probare se non potuisse factum damnificativum impedire. R. 4. Quae quidem damni reparandi obligatio perfecta fit in conscientia post sententiam indicis ; antea utrum adsit necne, pendet ab eo, utrum adfuerit culpa gravis theologica contra iustitiam an culpa iuridic.a tantum. 661 Ad quaesitum 2” R. 1. Adulescentem 20 annorum nemo dixerit subici debere continuae parentum in vigilantiae actuali, sicut subiacere debet infans usu rationis carens. Pertinet tamen ad invigilantium debitam, ut parentes, si viderint filium adulescentem meditari mala, haec eum prohibeant atque, quantum possint, eum a malo arceant. R. 2. Inutile videri poterit alicui quaerere, utrum pater an filius restituere debeat, in eo saltem casu, quo, ut in nostro, filius propria bona, ex quibus restituere possit, non habet, sed solum ea quae a patre se accepturum sperat. Nihilominus patrem et filium discernere non est inutile. Nam si patri per se obligatio reparandi damni in­ cumbit, ipse sibi imponere debet expensarum moderationem, quo ha­ bere possit ut totam summam solvat; si filius obligatur, pater illud incommodum ferre non tenetur, sed summum ea pars bonorum pater­ norum ad reparandum damnum impendi debet, quao constituat partem hereditatis pro filio legitimam, neque haec quidem pars vivente patre; nam tota obligatio curandae reparationis damni filio inhaeret, qui videat quid possit colligere labore suo, postea ex hereditate. 662 R. 3. Sed in nostro casu solutio danda non est secundum com­ munes regulas reparandi damni a filiis minoribus illati. Repetenda enim est imprimis ex contractu assecurationis, qui aliquando sic con­ cipitur, ut societas assecu ration is cavere quidem debeat pro damnis assecuratao rei illatis, exceptis iis damnis, quae orta fuerint ex culpa vel assecurati vel eius uxoris vel eius filiorum. Vi talis contractus pater Aiacis excluditur ab omni iure recipiendi pretium domunculae incensae, quando constiterit Aiacem re vera incendium excitasse, ideoque pretium acceptum restituere debet; alias non ita. 663 Ad quaesitum 3" R. 1. In alia illa sumptione Quaesiti 3“ re vera Aiacis pater reparare damnum debet, si consilium Aiacis tacite approbaverit. Attamen verba, quibus usus est, ciusmodi approbationem non exprimunt. R. 2. Quodsi pator consilium Aiacis non intellexit neque de tentamine quidquam animadvertit, ne legalem quidem culpam com­ misit ex defectu invigilantiae neque ex iure Germ, ad quidquam ob­ ligari posset reparandum : si vero aliae leges cautionem partis latius extendunt (et sane leges GaU. difficilius patrem a cautione solvent), id non inducit reparandi damni obligationem in conscientia, nisi post sententiam iudicis. R. 3. Si pater animadverterit filium incendium moliri vel iam tentamen facere, neque impediverit, cum potuerit, secundum omnes leges civiles positivas, etiam cod. Germ., ipse pator damna reparare tenetur ; idque sine dubio post condemnationem a indice factam etiam Iuris laesi reparatio — ex actione damnificante cum culpa theologica aut iuridica. 341 in conscientia facere debet. Antea vero, quamquam culpam theolo­ gicam gravem commisit, eum ad reparationem condemnare non ausus sim, quia neglectus gravis in cura paterna debita peccatum contra pietatem est, non videtur esse contra iustitiam; neque pater iustitiae obligationem habuit, sed caritatis, avertendi damnum a bonis proximi, quod a lilio plenum usum rationis habente inferebatur. Aliter, si filius usum plenum rationis vel deliberandi facultatem nondum habens dam­ num tertio causât, parente conscio, aut si filius adultus verbis pater­ nis ambiguis vere motus fuerit ad inferendum damnum, pater autem id advertens non contradixerit. Ex lege imperii Germ, de contractu assecurationis d. d. 30 Maii 1908 in assecurationibus contra damnum assecurator a solutione liberatur, si ipse assecuratus aut sciens et volens aut ex grati negle­ gentia damnum causavit, non, si aliquis ex familia. In quo casu assecurator ius quidem habebit contra damnificatorem, at contra mem­ brum familiae in eo solo casu, quando damnum factum est ex proposito (§ 67). Ceterum omnes contractus assecurationis contra damnum ex con­ ceptu legis finem habent tantum cavendi a damno, non reportandi lucri. Quapropter § 51 statuitur nullitas contractus, per quem asse­ curatus ex pretio notabiliter ultra verum indicato lucrum reportare intenderit; assecuratori autem manere ius annui praemii, quamdiu nullitatem ignoraverit. — Nihilominus quamdiu nullitas non invocatur, qui libere neque fraudulenter contractum inierunt, eum servare pos­ sunt ad normam naturalis iustitiae. RESTITUTIO EX CULPA IURIDICA (II). Casus. (202) Proteus, ludi magister, alumnos suos comitatur ad faciendam aliquam excursionem. Verum horum aliqui procacis ingenii agricolae grave damnum inferunt, segetes conculcando. Qui cum ab his, utpote pueris, non possit damni restitutionem recipere neque eos in ius vocare, insistit, ut Proteus sibi damnum restituat, quippe qui illud impedire debuerit. Qüaekitur 1° teneaturne Proteus in foro conscientiae statim damnum resarcire. 2° debeatne id facere post sententiam iudicis hoc restituendi onus illi imponentis. Solutio. Ad quaesitum lm R. Proteus sine dubio alumnis et pueris in~G64 vigilare tenetur, quamdiu sunt sub eius tutela. Quare si inter pueros sunt qui sufficientem discretionem nondum habent hosque Proteus animadvertens sinit damnum agris inferre, hoc damnum ante omnem iudicis sententiam ipso reparare tenetur. Alia damna non tenetur resarcire ilico ex se. Ad quaesitum 2“ R. Verum etsi pueri plenam discretionem adepti erant, nihilominus ex lege positiva Proteus cavere debet pro 342 De virtutibus ct officiis erga homines. — Officia circa bona externa. damno ab iis illato post indicis sententiam. Indicis etiam est videre, quae sint causae, quae secundum leges Proteum a reparandi obliga­ tione liberent. Post legitimam sententiam latam etiam in conscientia damni reparatio debetur. Quodsi ille qui laesus est indicem adire sit paratus, isque secundum leges Proteum certo condemnaturus: sane convenit, ut iudiciali sententia non exspectata Proteus pro damno ab alumnis causato solvat — regressum sibi servans in ipsos alumnos, si scientes et volentes damnum intulerint. RESTITUTIO EX CULPA IURIDICA (III). Casus. (203) Isocrates, vir industrialis, omisit in sua officina quasdam cautelas ad impedienda infortunia aptas, quas lex quidem praescribit, praxis tamen etiam aliorum raro observat, eo quod periculum sit modicum, quod mediocri opera­ riorum diligentia facile caveatur. Nihilominus re vera infortunium accidit, ita ut tres patres familias misere perierint, qui numerosam familiam indigentem reliquerunt. Quaeritur 1" debeatne Isocrates damnum ferre, an societas assecurationis. 2’ quid, si damnum, quod familiae illae patiuntur, superat sum­ mam, quam assecuratio solvat. Solutio. G65 Ad quaesitum 1“ R. 1. Quod ipsos operarios vel potius eorum familias superstites attinet, eae sine dubio iuste recipient a societate assecurationis id, quod lego vel conventione statutum est, siquidem infortunium illud comprehendatur illis casibus, in quibus lex pro ope­ rariis eorumque familia subsidium dare intendit. R. 2. Si Isocrates gravem neglegentiam culpabilem non com­ misit — id quod non videtur esse factum in casu nostro —, non tenetur ipse ex sese pandere defectus minimos qui occurrerant in cautelis illis praescriptis adhibendis. Verum si ex parte socie­ tatis assecurationis vel aliter a deputatis fit inquisitio do infortunii adiunctis, non potest Isocrates falsis assertis rem tegere neque fal­ sis testibus instructis inquisitores decipere; et si inquisitione facta iuridica culpa Isocratis deprehenditur, ob quam ipse societatem asse­ curationis indemnem reddere debeat, id societati postulanti debet in conscientia. — At si societas assecurationis adeo rigorose non inquirit, cum sciat leges cautelarum adhibendarum difficulter ad amussim servari, Isocrates indemnitatem praestare non tenetur. C66 Ad quaesitum 2" R. 1. Si leges positivae latae non essent de certis cautelis adhibendis, spectato solo iure naturali Isocrates, cum moralem diligentiam adhibuerit, absolute loquendo ex rigorosa iustitia non teneretur damnum familiis superstitibus resarcire, eo quod tum infortunium, casu, non gravi Isocratis culpa evaserit, tum contractus desit, vi cuius Isocrates de infortuniis caverit. Nihilominus, ut fami- luris laesi reparatio — ex actione damnificante cum culpa theologica aut iuridica. 343 Harum indigentium curam suscipiat et, quantum possit, sublevet, sane summae aequitatis est. R. 2. Cum leges ad maius tutamen operariorum cautelas etiam maiores praescripserint, operarii ius habent postulandi, ut omnes illae ad amussim adhibeantur; quodsi herus operariis invitis eas omittit, obnoxius iit damnis praevisis reparandis. Si vero operarii vel ex­ presse vel tacite consenserunt atque contenti erant cautelis illis, quas re ipsa Isocrates adhibuerat, neque plures postulabant, ille ex se ob­ noxius non est supplendae indemnitati familiarum, quae interitu patrum familias damnum incurrerunt. R. 3. Nihilominus familiae illae ius habent accusandi Isocratem violatarum legum atque recipiendi omnem indemnitatem, si quam leges ipsis attribuunt. Immo possunt cum Isocrate agere et pro summa pecuniae sibi danda iuri accusandi renuntiare: quod eo liben­ tius Isocrates videtur praestiturus esse, quia facta accusatione certe damnum longe maius subibit. RESTITUTIO EX CULPA IURIDICA (IV). Casus. (204) Agamedes, tessera vecturae non empta, currum viae ferreae ascendit. Sed non longo currus processerat, cum repentino infortunio Agamedes cum aliis graviter laeditur. Actione contra directionem viae ferreae instituta, haec condemnatur ad reparanda damna, atque ita etiam Agamedi 10 milia mar­ carum addicuntur. Qui plane silet de tessera non soluta. Quaeritur 1° possitno Agamedes iuro postulare et recipere indemnitatem a via ferrea, si defectu temporis impeditus fuerat, quominus tesseram emeret. 2° possitne idem facere, si ex industria omiserat emere atque pretii defraudationem commiserat. Solutio. Ad quaesitum 1™ R. 1. Ut sermo esse possit do culpa iuridica, in-667 fortunium debuit accidero non vi dementari aliqua, sed neglegentia seu inadvertentia eorum qui in servitio viae ferreae occupantur. Ne­ que aliter censentur tribunalia indemnitatem praestandam imponere. R. 2. Ad casum recte solvendum nocesso est videre, quo titulo fundetur lex indemnitatis in casu infortunii praestandae. Ratio legis enim potest esse legalis interpretatio contractus initi inter possessores viae ferreae eiusve directores et inter eos qui eius opera utuntur ad vehendum. Ratio legis etiam esso potest securitas publica sedulo curanda, cuius obligatio logo directioni viae ferreae imponatur. R. 3. Si ratio legis praestandae indemnitatis in casu infortunii ost legalis interpretatio contractus, in nostro casu tribunal iudiciale sumpsisse adesse contractum evidens est. Verum num reipsa inter viam ferream et Agamedem contractus intercesserit, non patet; con- 344 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. tractus certe fit ipsa emptione tesserae, sed tesseram Agamedes non emerat. Quare si ex solo hoc modo contractus repetendus est et ius petendae indemnitatis in Agamede et in directione viae ferreae praestandae indemnitatis obligatio, haec non subsistunt; sed Agamedes suo periculo currum ascendit, tribunalis sententia utpote in falsa facti suppositione nixa valore pro foro conscientiae caret, ita ut Agamedes ne accipere quidem iuste possit summam indemnitatis sibi oblatam. Attamen contractus iniri potest etiam alio modo. Nam si Aga­ medes ab officiali viae ferreae sine tessera formaliter admissus erat, in se sumpta obligatione postea pro tessera solvendi, dicendum est contractum aequivalenter esse initum atque proin Agamedem posse in casu infortunii ius indemnitatis recipiendae sibi vindicare. — Immo si communiter permittitur, ut viatores - currum ascendant et in ipso curru demum tesseram emant, eo ipso quod aliquis cum obligatione et voluntate solvendi tesserae pretium currum ascendit neque prohi­ betur, contractus haberi potest initus, seu obligatio viatorem trans­ vehendi ad certum locum eo ipso ab administration© viae ferreae videtur suscepta. 668 R. 4. Verum ratio legis praestandae in casu infortunii indem­ nitatis videtur potius quam in contractus interpretatione legali collo­ canda esse in securitate publica sollicitius curanda. Hanc esse rationem legis ex eo aliquis colligere potest, quod indemnitas praestanda sit non solis viatoribus, sed quibuscumque per cursum viae ferreae damnum fuerit illatum. Ex quo iit, ut Agamedi, etsi non haberet tesseram pretio emptam, nihilominus in casu infortunii per cursum viae ferreae causati indemnitatem petere atque recipere liceat. Ita certe in legibus regni Germaniae. Ad quaesitum 2“ R. 1. Si ex contractu petendum esset indemnitatis praestandae ius et obligatio, in hac altera sumptione Agamedes numquam ius habere posset. R. 2. Sed quoniam ratio contractus vel nulla sit vel saltem non praecipua, etiam ille, qui fraudulenter noluit solvere pretium vecturae, ius ad indemnitatem in casu infortunii per viam ferream causati non amisit. Proin etiamtum summam a tribunalibus sibi addictam Aga­ medi licet accipere et retinere. DAMNIFICATIO REI QUAE PUTATUR PROPRIA. Casus. (205) Licinius canem suum amiserat. Canis post aliquot hebdomadas accurrens, cum idem osse videatur, a Licinio irato arripitur et occiditur. Occisum canem cum accuratius inspiciat, videt se errasse, esse canem alienum, cuius pretium dominus mox superveniens saltem centum marcas aestimat, quod sibi a Li­ cinio postulat solvendum. Qvaeritck 1° quae requiratur actio, ex qua imponi debeat obligatio resti­ tutionis. 2° quid ad casum sit dicendum. Iuris laesi reparatio — ex actione damnificante cum culpa thtoloyica aut iuridica. 345 Solutio. Ad quaesitum Ie* R. 1. Ut actio damnificans obligationem aecum 663 ferat indemnitatis praestandae, per se, abstractione facta a lege po­ sitiva, requiritur, ut 1) actio sit plene voluntaria et culpabili *, ut 2) actio sit non utcumque illicita, sed illicita quia contra ius alienum strictum (seu contra iustitiam commutativam), ut 3) actio sit effica­ citer damnificans, non affectu tantum, ut 4) actio sit damni causa, non occasio tantum. R. 2. Nihilominus lex positiva hanc obligationem praestandae indemnitatis acuere potest, ut non solum eam imponat etiam pro certis casibus, in quibus per se ius strictum laesum non fuerit, sed etiam propter culpam non theologicam, scii, propter omissam dili­ gentiam lego praescriptam, sive ex culpa omissam sive sine culpa. Quae omissio praescriptae diligentiae vocatur culpa iuridica; quodsi haec omissio facta fuerit sine culpa theologica seu coram Deo et propria conscientia contracta, dicitur culpa mere iuridica. R. 3. Ex culpa mere iuridica obligatio praestandae indemnitatis tum demum adest, quando res ad iudicem delata atque ab eo decisa fuerit; antea non est obligatio in conscientia, si quidem leges eiusmodi severius intelligi non tam bono communi utile esset quam potius nocivum ; multiplicarentur enim peccata atque durius aliquid hominibus imponeretur, quam quod ferret communis hominum con­ ditio. Cf. Th. m. I11 1151. Ad quaesitum 2“ R. 1. Si Licinio, antequam canem occideret, 670 no serio quidem cogitatio vel dubitatio de errore forte occurrente in mentem venerit, subjective non egit iniuste, cum de re tamquam sua disponeret; adeoque non ad reparandum domino damnum, sed ad tra­ dendum ei canem occisum obligandus est. R. 2. Si vero serio dubitans, num re vera sit canis suus, egerit, sane egit temerarie, praevidens in confuso probabile damnum : in quo casu ad reparandum damnum tenetur. R. 3. Si subiective quidem excusatur, externum autem discrimen inter duos istos canes facile erat agnitu, atque index secundum leges regionis Licinium ad praestandam indemnitatem obligaverit: haec obligatio etiam in conscientia sustineri debet. DAMNIFICATIO PER ACCIDENS. Casus. (206) Lupus insigni perpetrato furto erga peregrinos, quos reperit somno deditos in solitario loco quiescentes, mox post se audit clamores et minas. Pro vita sua timens, ilico ascendit equum, quem eques pro momento reliquerat, et cursu celerrimo fugam arripit, dum equus quidem viribus exhaustis con­ cidat, ipse autem in tuto sit positus. Post annos confitetur: ubi Quaeritur num Lupus debeat valorem equi domino quem bene novit restituere. 346 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Solutio. 671 Ad quaesitum R. 1. Si Lupus pro vita sua timere debuit, certe iure suo usus est ascendens equum, quo fugam arriperet; neque per se de damno equo illato teneretur, si per accidens equus periret. Sed si ipse habebat, unde commode viveret, cum solum commodandi equi ius habuerit et pro commodato equo usus ille, quem fecit, potius abusus quam usus fuerit, valorem equi domino debet reddere. Alias igitur sufficit, ut restituat furto ablata et reparet damna ex furto exorta. R. 2. Verum lege positiva, saltem in cod. Germ. § 228, obligatur ad reparationem damni, quod alienae rei in propria defensione vel in propulsando periculo infert, si ipse in causa est, cur in periculo ipse vel sua res versetur. Quod sane aequissimum est. Quare in omni casu dominus equi ibi, ubi eiusmodi leges exsistunt, etiam in conscientia ius habet postulandi a Lupo indemnitatem; Lupus, saltem post iudicis sententiam, in conscientia ad praestandam indemnitatem tenetur. DAMNI CAUSA AN OCCASIO EAQUE CONTRA IUSTITIAM AN CARITATEM TANTUM. Casus. (207) Fabius in agro suo, per quem frequenter transiro scit inimicum, altam fodit foveam eamque ramis leviter contegit. Expresse quidem monet inimicum ipsi ius non esso transeundi per suum agrum, neque se cavere posse de quo­ cumque accidenti. Verum hac generali monitione nullatenus perterritus in­ imicus pergit vespere consuetam viam sumere atque infeliciter incidit in foveam, ita ut crus et brachium frangat: de quo malo inimici Fabius valde gaudet ilhidque praeviderat atque intenderat. Sed Quaeritur debeatne Fabius inimico damna resarcire. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Actio Fabii est sine dubio graviter cul­ pabilis, est damni gravis efficax, est etiam damni concausa, non oc­ casio tantum. Unica conditio est dubia, sitne illa actio contra ius illius viri inimici. R. 2. Quodsi ageretur de via publica, per quam, etsi raro homines transeant, tamen transeundi ius habent, omnino laesum esset ius in­ imici, si clam eruta esset fossa, in quam incidendi viatori erat periculum. R. 3. Idem dic, si Fabius per suum agrum homines transire passus esset: in quo casu iustitia prohibet, quominus beneficium, quod specietenus praebet, vertat in alicuius hominis perniciem; atque si Fabius postea transitum velit prohibere, serio de periculo monere debet, si quod periculum transeuntibus creaverit. 673 R. 4. Nunc vero inimicus ius non habuit transeundi, insuper monitus est aliquatenus de periculo, quamquam parum graviter. Hinc 672 Iuris laesi reparatio ex actione damnificante cum culpa theologica aut iurûllca. 347 non audeo Fabium commissae iniustitiae condemnare, quae secum ferat obligationem damni reparandi, at gravissime laesae caritatis. R. 5. Ex codice Genu. § 226 videtur gravior ratio contra Fabium urgere. Paragraphus illa denegat cuilibet exercitium iuris, quod solum finem habeat alteri damnum inferendi, atque in tali casu secundum i; 826 indemnitatem praestandam imponit. Quapropter si Fabius in ius vocatus ad indemnitatem inimico dandam condemnatus fuerit, hanc certo in conscientia debet. Immo censeo in iis locis, ubi leges dominum tali iure privant, Fabium etiam ante iudicis sententiam ad damnum reparandum teneri. Nam ratio, cur actio fodendi fossam, quam scit transeunti nec quidquam suspicanti fore in ruinam, ex sese non sit contra iustitiam, ea est, quod Fabius in re sua agens deque ea disponens usus sit iure suo; verum lex, ut sumo, eum hoc usu tam­ quam iure privat; ergo non iam utitur iure suo ac proin laedens alterum contra hunc agit iniuste. USUS IURIS AN ABUSUS. Casus. (208) Lipsius possessorem agri vicini odio prosequitur. Quare utens iure suo avertendi torrentem aquae a suo agro superiore, qui ceteroquin incultus iacet. rivulum ita dirigit, ut in agrum vicini inferiorem magna vi defluat atque segetes modo caesas secum rapiat et perdat. Quaeritur utrum Lipsius revera iure suo usus sit, an vicino damnum illatum resarcire debeat. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Secundum cod. Germ. in superiore casu 674 laud, certum est Lipsium contra vicinum suum iniuste egisse eique ad reparanda damna teneri. Atque ita in universim dicendum puto, quia actio Lipsii longe magis quam actio Fabii in superiore casu causa est damni alieni. In superiore enim casu propinquior causa damni erat ipsa inimici illicita actio transeundi per agrum alienum; hic autem causa immediata et efficax alieni damni una est Lipsii actio qua dirigit torrentem aquae in agrum vicinum. Est igitur haec actio causa damni, causa efficax, causa plene voluntaria atque culpabilis; est etiam iniusta, nam iniusta esse ex hac sola ratione desineret, quod necessaria esset ad proprium damnum avertendum; de proprio autem damno Lipsii avertendo plane non agitur in casu. R. 2. Si quando haec aquae aversio utcumque utilis fuisset agro 675 Lipsii, ctiamtum damnum longe maius a vicino incurrendum potius evitare debuisset, iure tamen ipso a vicino indemnitatem postu­ lasse!. — Si vero utriusque damnum fero fuisset aequale, vicinus, quantum fieri potuit, monendus quidem fuisset, ut pro posse sibi ca­ veret, sed postea Lipsius iniuste non egisset, suae utilitati vel suo avertendo damno intendens; immo ne tum quidem iniuste egisset, 348 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. restitutioni obnoxius, si ad suum damnum avertendum impulsus esset sola praevisione et intentione damni vicini sui: quamquam tum gra­ viter peccasset contra caritatem. INTENTIO REDDENS ACTIONEM INJUSTAM. Casus. (209) Petrus et Paulus adeunt cubiculum communis amici, qui abest. Petrus horologium quod ibi reperit clam in saccum mittit. In quo cum a Paulo deprehendatur, speciem induit faciendi ioci atque Paulum etiam excitat ad secum sumendos aliquot libros, „quos“, ait, „mihi crastino dio affer, ut post hebdomadam res quasi inventas amico reddero possim“. Verum ipse intendit ea nullatenus reddere, sed sibi omnia retinere. At ipsa hac nocte, antequam Paulus Petro libros afferre posset, et huic horologium et Paulo libri furto auferuntur. Quaeritur 1° num intentio damni facere possit, ut modo adsit, modo absit obligatio restituendi. 2° in nostro casu teneaturne Petrus vel Paulus ad restitutionem amico faciendam. 3° num quidquam intersit, utrum Paulus ipse sibi libros assump­ serit, an a Petro iam assumptos acceperit. Solutio. 676 Ad quaesitum 1™ R. 1. Intentio damni facere potest, ut actio sive in se sive qua damnificans sit voluntaria, cum alias esset propter inadvertentiam vel damni secuturi ignorantiam non-Ooluntaria. In quo casu certe potest fieri, ut propter intentionem damni adsit re­ stituendi obligatio, absit intentione deficiente. R. 2. Intentio damni aliquando demonstrare potest actionem esse non solum obiective damnificativam, sed etiam formaliter iniustam. Scilicet si sola ratio defendendi rem propriam causa est, cur actio alteri damnosa non sit iniusta, intentio damni alieni demonstrare potest hanc defendendi rationem abesse ab actione, eamque proin esse iniustam. — Si tamen utraque ratio, et rei propriae defendendae et damnificandae alienae, simul concurrit, actio non arguitur esse in­ iusta ex posteriore illa prava intentione. R. 3. Intentio inferendi damni etiam alio modo interdum non quidem efficere potest, ut actio aliqua sit causa damni, tamen osten­ dere eam esse in hisce circumstantiis seu propter specialia adiuncta eius, qui damnum patitur, huius damni concausam, cum alias esse possit sola occasio vel summum causa per accidens, quae cum damno eoniungi possit sed non soleat. R. 4. Intentio aliquando directo efficere potest, ut eadem actio materialiter spectata modo sit iniusta, modo non iniusta. Sic v. g. qui aufert rem alienam ea intentione, ut eam tamquam suam usurpet, iniuste agit furando ; qui eam aufert, ut eam domino melius servet, luris laesi reparatio — ex actione damnificante cum eulpa theologica nat i u ridica. 349 non agit iniuste; neque iniuste agit, qui aufert, eam ex praesumpta domini licentia, ut ea pro commodata utatur. R. 5. Alias, si actio extorna formaliter non mutatur per inten­ tionem, sola intentio damni alieni non facit, ut actio voluntaria, alioquin non iniusta, fiat iniusta. Ad quaesitum 2“ R. 1. Petrus re vera furtum commisit neque677 umquam hanc furandi inentem deposuit. Actio autem furtiva est ex sese damnosa, et fur de omni damno, quod aliquo modo provideri poterat, domino tenetur. Quare dubium non est, quin teneatur amico horologium eiusve valorem restituere, etsi sibi novo furto sublatum sit; nam actione sua furtiva onus restitutionis in se suscepit, quid­ quid postea evenerit. R. 2. Paulus non habuit animum furandi. In se quidem contra voluntatem domini rem alienam assumpsit — quod est contra justi­ tiam. Verum ioci causa ita agere cum intentione mox reddendi non est pleno sensu seu perfecte iniustum neque censetur actio damnosa. Quare Paulus non tenetur restituere, si fortuito illae res sibi a fure auferantur, debuit tamen res alienas ita caute custodire, sicut ho­ mines communiter res suas custodiunt; secus de damno tenetur. Alias autem neque eius intentio, qua voluerit non amico sed Petro libros tradere, rem mutat pro Paulo, siquidem furtivum Petri animum ignoravit atque omnia iocandi causa peregit. Quodsi Petro libros tradidisset atque ille eos animo furtivo accepisset, ab eo momento Petrus omnino pro libris cavere debuisset. Ad quaesitum 3m R. 1. Plane res mutata esset. Nam si a 678 Petro accepisset, in eo casu Paulus retinuisset libros nomine Petri, i. e. retinuisset libros furtivos, etsi ipse bona fide eos retinuerit.· Qua­ propter in eo casu non Paulus quidem, sed Petrus etiam librorum valorem amico omnino restituere deberet. R. 2. Si vero Petrus, cum a Paulo deprehenderetur, animum mutasset atque re vera non iam furando sed ioci causa ea mente, ut paulo post res amico redderet, eas secum tulisset, neque Petrus ad quidquam teneretur, sed amicus damnum tamquam fortuitum pati deberet, nisi forte, re ad iudicem delata, positiva sententia onus re­ stitutionis impositum esset. Quod non est iniustum. CAUSA ET OCCASIO. Casus. (210) Cunibertus chemicus in praeparandis variis mixtionibus occupatus ad adstantes hospites iocando dicit: in his et illis lagenis praeparavi pretiosis­ simum et delicatum potum; re vera tamen omnes illae mixtiones graviter nocivae sunt. Publius, homo simplex, serio sumens verba Cuniberti experiri vult illum potum, sed infelici haustu in vitae periculum adducitur, expensas medicas multas incurrit atque per plures menses potestate providendi suis victum privatur. 350 Do virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Dagobertus confingit literas, quibus falsum rumorem exprimat optimae conditionis alicuius instituti novi industrials : quas laceratas abicit in publico loco. lulius curiositate ductus partes colligit atque legit, et nuntio illo per­ motus studet collatis pecuniis partem habere illius instituti; re vera autem insigniter decipitur atque magnum subit damnum. Quaeritur 1° sintno Cunibertus et Dagobertus obnoxii ferendis illis damnis. 2° quid, si videntes hominum illorum stultam curiositatem eam non impediverint, vel si intenderint illa damna. Solutio. 679 Ad quaesitum lro R. 1. Per se neque mixtio illa chemica ne­ que iocosa illa locutio neque ex parte Dagoberti illa literarum fictio et abiectio causa est damnorum, sed potius occasiones sunt, quibus aliorum curiositas, levitas atque stultitia usa est ad sibi inferendum damnum. Nemo enim prudenter agens poterat sine meliore inqui­ sitione illis manifestis iocis fidere, vel saltem de mala arte gravis­ sime debuit dubitare. — Quapropter si insciis Cuniberto et Dagoberto aliquis damnum passus est, id illi reparare non tenentur. R. 2. Sed si aliae fraudes essent adiunctae, quibus vel Cuni­ bertus certo homini persuasisset esse potum innoxium, vel quibus Dagobertus certo viro credibilem fecisset rumorem illum, sane poterant istae fraudes causae esse alieni damni atque ita obligationem faciendae indemnitatis secum trahere. Cf. Th. m. I11 1168. 680 Ad quaesitum 2“ R. 1. Si Cunibertus viderit virum ex simpli­ citate arripientem potum nocivum a se praeparatum, certe tenetur sub gravi eum impedire. - Quilibet qui id animadverterit, tenetur ex caritate saltem ; idemque de Cuniberto dicendum esset, si Publius esset homo qui sciret qui esset potus, sed ex temeritate vellet eius vim in se experiri. At cum agatur de homine, qui ex simplicitate quidem, re ipsa tamen actione Cuniberti (videlicet nocivi potus prae­ paratione nec reclusione, magis etiam commendatione, quam non ipse quidem sed alter seriam sumpsit) inductus est ad illud experimentum novicum, tenetur Cunibertus ex iustitia eum impedire. — Quod nisi facit, obnoxius iit restitutioni faciendae propter damna, quae homo ille simplex patiatur. Et re vera illa actio Cuniberti, quae ex se non est nisi remota occasio possibilis damni, in hisce concretis adiunctis a Cuniberto cognitis fit vera damni causa. R. 2. Idem dic, etsi Cunibertus fatalem errorem non viderit, sed eum in homine simplici, quem facile decipi posse praeviderit, in­ tenderit. Nam haec intentio ostendit in isto certo viro propter eius simplicitatem et ignorantiam actiones Cuniberti habere rationem causae, non occasionis tantum. R. 3. Caritatis quidem laesae, non tamen laesae strictae iustitiae cum obligatione restituendi reum dixerim Cunibertum, si solum eiusinodi res praeparasset atque in genere malevolum illum animum fo­ visset, utinam aliquis illicite potum sibi assumeret. Nam haec vaga hiris laesi reparatio — ex actiouc damnificanto cum culpa theologica aut iuridica. 35 1 intentio (vel rectius velleitas, non voluntas, seu desiderium non efficax sed inefficax), quae neminem determinatum hominem respicit neque allicit, fere solam possibilitatem spectat neque facit, ut actio Cuni­ berti, quae ex se sola est mera occasio, evadat damni causa. R. 4. Quoad Dagobertum illa circumstantia, quod viderit hominem 681 aliquem literarum partes componere et legere, nondum fecit, ut esset causa damni; nam eiusmodi simplicitas et imprudentia, qua quis frustis istis serio utatur, ne in legente quidem supponi potest, sed debet probari. Quodsi cognovisset lectorem lectione illa moveri ad actiones sibi damnosas, debuit monere vel dubium excitare, ita ut temeritatem suam posset animadvertere: alioquin puto eum iniustitiae reum et restitutioni damnorum obnoxium evadere sicut Cunibertum in priore casu, si hominem simplicitate deceptum vidisset potum illum venenatum pro potu innoxio sumere atque haurire. DAMNUM EX ERRORE CAUSATUM (I). Casus. (211) Claudius temere iocans cum Paulo eius anulum e manu arripit. Qui cum diceret: „Cavo ne perdas; pretiosus est , ** id irridens neque credens anulum in vicinum flumen proicit, cum revera audit anulum quingentis marcis constitisse. Quaeritur ad quid teneatur Claudius in conscientia. Solutio. Ad quaesitum R. 1. In foro externo dubium non est, quin6S2 Claudius, cum temeritatis suae argui potuerit, ad pretium anuli in­ tegrum solvendum obligetur. Quo facto, etiam in conscientia ad id tenetur, quomodocumque demum erraverit. R. 2. Si Claudius satis, etsi dubitando, animadverit Paulum serio efferre magnum anuli pretium, etsi non accurate valorem noverit, in confuso tamen verum valorem satis coniectabat atque plene voluntarie damnum tale, quale respondet integro anuli valori, Paulo intulit: hinc statim in foro interno, iudiciali actione non exspectata, totum dam­ num debet reparare. R. 3. Quodsi Claudius sincere protestatur se plane ne cogitasse 683 quidem do tanto rei valorc, sibi persuasum fuisse Paulum ioci causa in immensum exaggerasse, se summum existimasse anulum 10 marcis valere: antequam res judicialiter agatur, Claudius in conscientia ad 10 marcarum quidem restitutionem tenetur, ad amplius nondum te­ netur. Excessus igitur damni tamquam ex infortunio exorti interim in domino anuli residebit. Sed no in hac quidem sumptione Paulus prohibetur, quominus iudiciali actione Claudium cogat ad integri va­ lons restitutionem. Cf. Th. m. I11 1155 1157. R. 4. Quodsi Pauli conditio sit hominis ditissimi, Claudii vero viri fortunae tenuis, ne illa quidem 10 marcarum restitutio ante iu- 352 De virtutibus et officiis orge homines. — Officia circa bona externa. (liciniem actionem obligabit sub gravi, quia in ditissimo homine dam­ num 10 mare, non censetur grave, neque Claudius graviter peccasse censendus est. DAMNUM EX ERRORE CAUSATUM (II). Casus. (212) Rutgerus bona fide narrat amico certarum mercium pretium brevi auctum iri; quapropter monet, ut sibi do iis provideat. Mox audit e contrario va­ lorem iri minutum, cuius rei apud amicum non amplius mentionem facit; quo fit, ut illo satis magnum damnum incurrat. Qcaeritur 1° num ex actione inculpabili aliquis teneri possit ad damni re­ parationem. 2° quid do Rutgero eiusque obligatione. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Ex actione inculpabili qua tali nemo ad reparandum damnum tenetur. Potest tamen esse, ut actio incul­ pabilis sit fundamentum, in quo ob circumstantias nitantur aliae ob­ ligationes ex iustitia damni reparationem inducentes. R. 2. Eiusmodi adiuncta seu circumstantiae exsistere possunt inter alia, 1) si fit contractus, et unus contrahens de damno orituro cavere debeat; 2) si lex positiva aliquid praestandum imposuit, quo non praestito, reparandi damni obligatio imponatur. 685 Ad quaesitum 2“ R. 1. Narratio illa bona fide facta non induxit obligationem reparandi damni, quod forte ex illa narratione oriturum sit; sed aliter indicandum do omissa illa retractatione. Videlicet: R. 2. Cum primum Rutgerus cognoverit se falsum narrasse et suasisse, debuit, quantum potuit, amicum monere, ne falsa illa narratio et suasio pergeret damnum producere. Quod si plena advertentia culpabiliter neglexit, ex eo iam fit reus laesae iustitiae et damni causati. Quare damnum, quod ab eo tempore oritur, ipse causant causa efficaci iniusta plene voluntaria, atque ad illud reparandum in conscientia tenetur. R. 3. Quodsi Rutgerus obligationem retractandi gravem non in­ tellexerit, subiective excusatur neque in conscientia reparando damno est obnoxius. 684 LUCRUM TERTII ALICUIUS IMPEDIENS (I). Casus. (213) Rutinus cum duorum competitorum, qui petebant concursu parochiam vacantem, scripta examinaret, magna partialitate ductus inferiorem superiori praetulit atquo ita hunc ab obtinendo beneficio excludit. Rufus nuper dissuasit amico peregrinationem, quam quotannis facere hic soleat, consuetus sanctuario trecentas marcas offerre. Odio egit erga custodes luris laesi reparatio — ex actione damnificante cum culpa theologica aut 1uridica. sanctuarii, praetendens ex munere suo tamquam medici peregrinationem illam amici sanitati esse periculosam, ceteroquin custodes illos sanctuarii atque ipsum sanctuarium satis superque possidere. Quaeritur 1° ex quanam ratione avertens a beneficio obnoxiu·, sit indemni­ tati praestandae propter lucrum non secutum. 2“ quid ad casus sit dicendum. Solutio. Al) quaesitum 1“ R. 1. Videri debet, num ille, qui beneficio686 sperato destituatur, ex aliquo titulo strictum ius habuerit ad benelicium illud accipiendum, consideratis omnibus circumstantiis. Nam si ita est, ille qui eum a iure tali recipiendo quomodocumque im­ pedit, eum iure stricto privat adeoque iniustitiam committit cum onere restituendi. R. 2. Si verum ius ad certam rem non adest, restat, ne iniustis mediis impediatur in generali illo iure acquirendi, sive donatione sive aliis contractibus dominii translativis. Quae media iniusta esse possunt directe contra eum, qui bona quaedam sperat, v. g. vi, minis, fraude eum detinendo, ne possit cum tertio a quo sperat agere; vel immediate erga tertium a quo bona sperantur, eum circumveniendo vel detinendo, ita ut invitus ab actione alioquin alteri benefica abs­ tineat; vel erga utrumque, i. e. et eum qui bona sperat et a quo sperat, v. g. diffamatione mediisve mendacibus animum tertii beneficum diminuendo seu exstinguendo. Omnibus istis modis iniustitia potest committi, quae inducat secundum spem habendorum bonorum obliga­ tionem pro rata reparandi damni, quod quis incurrerit. Nam etiamsi iniusta media tangunt directe solum benefactorem, indirecte tangunt etiam qua iniusta eum, cui ille voluerit exsistere benefactor. R. 3. Attamen prout iniustitia directe in benefactorem vel so­ lum vel primarie et efficaciter commissa est, aut in eum qui bona speravit, discrimen illud observandum est, ut in priore casu, si res est adhuc integra, sufficiat iniustitiam deceptionemque tollere a bene­ factore, ut reparatio iniustitiae censeatur esse facta ; non ita in altero casu. In hoc ultimo casu damnum ex lucro non capto semper re­ parari debet, neque umquain dici potest rem mansisse integram, quando vis et decepfio completa erat atque plenum suum effectum produxerat. Ad quaesitum 2“ R. 1. In priore casu ille, qui vincit com-687 petitorem, ius strictum ad ecclesiasticum beneficium habet, a quo ne immediatus quidem superior ecclesiasticus, multo minus examinator, eum excludere potest. Lex enim ecclesiastica, quae victori initet beneficium conferre, illi post factum periculum et conditionem im­ pletam ex quasi contractu rigorosum ius confert, non in re quidem, sed ad rem. Quare dubium non videtur, quin Rutinus teneatur ei, qui damnum passus sit, damnum reparare; immo si iniustitia patet, retractanda est beneficii collatio, atque actio judicialis do laesa iustitia instrui potest. Cf. Th. m. I11 1159. J.ehmkiihl, Casus conscientiae. 1. Ed. 4. 23 354 De virtutibus et officiis erga homines. - Officia circa bona externa. Modus nutem reparandi damni aliquando non ita difficilis est. Nam si Rufinus curare potest, ut ille, quem iniuste postposuit, bene­ ficium alterum aeque bonum recipiat, damnum reparatum exsistit. 688 R. 2. In posteriore casu custodes sanctuarii ad eleemosynam illam annuam ius strictum habebunt nullum. Quapropter si Rufus propter impeditam illam eleemosynam ad restitutionem tenetur, tenetur ex solis iniustis adbibitis mediis: quae singillatim discuti debent. R. 3. Quod egerit ex odio, peccavit quidem, sed nondum contra iustitiam, nisi media sint re iniusta. Occurrit primo praetextus vale­ tudinis periculo non exponendae, quo dissuasit amico iter illud et consequenter effecit, ne occasione itineris daretur eleemosyna. Haec fraus quidem est, sed imprimis fraus erat erga amicum, qua aver­ teretur ab itinere, non detinebatur ab eleemosyna; hanc enim, si voluit, etiam potuit mittere. Quodsi non misit, id satis ostendit eum non invitum cessasse ab eleemosyna, atque illud damnum sanctuarii ex persuasione Rufi secutum esse per accidens et quasi ex occasione, non tamquam ex causa. Existimo igitur hoc titulo Rufum non teneri ad resarciendam sanctuaiio speratam illam eleemosynam. Lugo tamen De iust. et iure d. 18, n. 100 severius iudicat. 689 R. 4. Accedit quod Rufus directe dixerit sanctuarium illud satis superque possidere atque aperte suaserit amico, ne eleemosynam conferret. Quoad hanc suasionem videri debet, num ratio vera sit. Suasio enim non erronea neque fraudulenta contra caritatem quidem est, si ex odio oritur, contra iustitiam non est, quia neque contra donatorem neque contra donatarium iniustitiam continet. Cf. Lugo 1. c. n. 98. Sed si ratio addita falsa est eaque Rufi amicum deter­ minavit, ne eleemosynam alias daturus daret, Rufus tenetur iniustitiam reparare. Multi sunt qui eum obligant ad conferendam eleemosynam illam ex suis, si quando amicus noluerit amplius dare, etsi falsitatem rationis allatae edoctus sit. Alii putant sufficere, ut Rufus amicum sincere veritatem doceat eumque roget, ut solitam eleemosynam donet: ita si amicus in conditione plane eadem manserit neque ullum maius incommodum senserit in eleemosyna nunc conferenda; quodsi autem mutata voluntate nolit amplius eleemosynam dare, id non esse contra sanctuarium iniustum, neque proin committi a Rufo aliquid contra sanctuarium efficaciter iniusti; iniustum enim solummodo esse, si invito amico sanctuarium lucro illo privetur, neque amicus amplius sit in ea conditione, ut commodo possit dare. Prior sententia est praeferenda. LUCRUM TERTII ALICUIUS IMPEDIENS (II). Casus. (214) Cassius obviam habet amicum, quem videt properantem ad theatrum, ubi insignis cantatrix prodibit, quam amicus illo amore abreptus dono 1000 mare honorare statuit. Cassius hanc vesaniam esse secum reputans atque simul invidens ,omnibus istis mimis et cantatricibus ·, * quod tam facili negotio ingentes divitias colligant, amicum falso timore incusso, ne in in- luris laesi reparatio ex actione damnificante cum culpa theologica aut iuridica. 355 sidias sibi structas irruat, detinet atque ita gaudet, quod directorem theatri et cantatricem illa summa pecuniae defraudaverit Sed cum postea fraudem suam in confessione narret, confessorius cum obligat ad reparandum illud damnum iis, qui passi sint. Cassianus, homo satis dives, oeconomo suo dixit, ut circa festa natalitia Domini ab iis omnibus, qui ostiatim res suas venales offerant, large emat ad ornamenta festiva, etsi fiat ad magnam abundantiam; pauperes enim illos aliquid libenter lucrari velle. Oeconomus vero emit ad sufficientiam, non amplius. Quaeritur 1u num fraus illa obliget Cassium ad reparandum damnum. 2° quid de Cassiani oeconomo dicendum quoad venditores illos pauperes. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Paulisper seponamus animum illum in-690 vidum, quem Cassius gerat, et gaudium de deceptione contra theatri directorem et cantatricem istam effectum sortita. Si enim solum effectum in se spectamus, videlicet prodigalitatem sane aliquo modo peccaminosam impeditam, nemo dixerit peccatum esse contra iusti­ tiam atque contractam esse obligationem reparandi damni seu lucri cessantis. Impedire peccatum bonum est: quod si factum fuerit modo non plane probando, id tamen non facit, ut actio illa sit graviter peccaminosa vel graviter iniusta; immo quoad ultimum effectum amicus ille Cassii ne rationabiliter quidem erat neque esse poterat invitus. Quodsi ipse non fuit invitus, fraus illa ab iustitia erga Cassii ami­ cum hac sola ratione iam purgabitur; verum iniustitia contra theatri directorem et cantatricem saltem non adest, nisi mediante iniustitia directa contra Cassii amicum; aliis verbis: iniustitia. si fuerit com­ missa, quando relate ad hunc amicum aufertur, aufertur etiam in­ iustitia contra illos. R. 2. Sola illa invidia mente concepta vel gaudium illud de lucro a scenicis non habito actionem Cassii non facit iniustam, nisi ex se externam et efficacem iniustitiam iam contineat: quapropter ex eo capite non tenetur ad restitutionem. R. 3. Aliter quidem res esset, si diffamando vel falso deprimendo 691 artem scenicam sive directoris sive cantatricis Cassius in causa fuisset, cur lucrum eorum diminueretur: id enim per se esset directe iniusti­ tiam committere contra scenicos. Sed ne tum quidem constaret lucri perditionem Cassio imputari. Videlicet ei non imputaretur illa lucri amissio neque iustitiae laesio­ nem contineret, 1) si actio scenica fuisset impudica, cui neque director et cantatrix sino peccato cooperari neque alii, ut Cassii amicus, sino peccato assistere potuissent; nam in hoc casu, utut diffamatio artis fuerit iniusta, effectus huius diffamationis, i. e. lucri cessatio, non esset iniusta. 2) Atque ex simili ratione, etiam quomodocumque sit donatio impedita, si et quatenus erat prodiga, i. e. illicita tum ex parte donantis tum ex parte accipientis, obligatio restituendi non est, etsi spectaculum secundum se fuit honestissimum. 23 356 De virtutibus ct officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Unde patet confessarium citius, quam par erat, Cassio obliga­ tionem reparandi damni imposuisse. Cf. Tamburini, In decal. 1. 8, tr. 3, c. 4, § 2, n. 7 sqq. Ad quaesitum 2m R. 1. Cassianus, ut patet, intendebat lucrum istorum venditorum magis quam propriam utilitatem. Quare oeco­ nomus male egit contra voluntatem domini sui parcius emendo. R. 2. Nihilominus iniustitia contra neminem eorum commissa est: neque quisquam ius certi lucri iam habuit, nisi emptione peracta: neque cuipiam determinato ex mente Cassiani spes lucri collata erat, sed solummodo venditoribus in genere hanc spem fecerat. Quare oeconomus ad restitutionem aliquam non tenetur; mentem tamen do­ mini sui sane exsequetur, si pro potestate sibi a domino facta satis largus exsistat in eleemosynis dandis. «92 LUCRUM TERTII ALICUIUS IMPEDIENS (III). Casus. (215) Lambertus graviter decumbens volebat nepotem suum facere heredem: quapropter famulo mandat, ut notarium vocet; qui rogatus ab aliis cognatis differt et iterum a Lamberto monitus eum domi non esse dicit. Quo demum fit, ut Lambertus decedat intestatus atque nepos partem quidem hereditatis capiat, sed longe minorem, quam accepisset ex testamento confecto. Quaeritur sintne famulus atque cognati obnoxii indemnitati nepoti defuncti procurandae secundum spem integrae hereditatis. Solutio. 693 Ad quaesitum R. 1. Si indemnitas praestanda est, haec incumbit non famulo solum, sed etiam cognatis, immo illis imprimis, quia famulus ille vel nomine vel saltem in favorem cognatorum ex eorum voluntate egit. Idque ita verum est, ut, si famulus — id quod improba­ bile est — potuerit facere et fecerit reparationem, nihilominus pro parte, (piam cognatorum quisque acceperit, ad eum vel eos habeat recursum. R. 2. Sitno nepoti defuncti indemnitas procuranda necne, pendet ab eo, utrum actio famuli fuerit fraudulenta Lamberti circumventio, ita ut invitus a condendo testamento impeditus sit, necne. Si igitur Lambertus retinnit voluntatem seriam condendi testamenti, ipse autem scribere non iam potuit aut nonnisi difficulter potuit, fortiorem autem iussionem non repetiit ex eo quod mortem non adeo propinquam habebat, censeo actionem famuli et cognatorum esse fraudulentam Lamberti inviti circumventionem. R. 3. Si vero Lambertus facile tulit dilationem, animadvertens cognatos sese opponere, seu si facile potuit alterum advocare vel etiam facile ipse conficere testamentum validum: haec omissio volun­ taria pro signo sumi potest voluntatis aliquatenus mutatae vel pro Imis laesi reparntio — ex actione damnificante cum culpa theologica aut iuridica. 357 approbatione hereditatis ab intestato. Quodsi ita morali quadam certitudine indicari potest, famulus atque cognati excusari possunt a lucro cessante nepoti restituendo. DAMNUM INCONSIDERATE FACTUM. Casus. (216) Tullius in indicio contra Caium leviter testimonium dixit, rem parum aestimans; (pio factum est, ut Caius per complures menses ad poenam car ceris condemnaretur et per annum honore civili privatus decerneretur. Sed mox Tullius cognovit se inconsiderate falsum dixisse; nunc vero, si retractet, se periurii accusatum et ad 5 annos carceris condemnatum iri. Quaeritur 1° ad quid Tullius teneatur, si errorem suum adverterit. >iv< antequam Caius poenam solverit sive postea. 2° quid, si Caii familia propter eius absentiam penuriam patiatur. 3" quid dicendum esset, si Caius esset sacerdos, qui ob solaleges civili-ecclesiasticas iniustas in sui muneris exercitio vio­ latas accusaretur. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Per se ille, qui causam posuit alterius 694 damni iniusti, tonetur, quantum potest, effectum, si productus nondum est, impedire vel impedire ulteriorem effectum ; idque non solum, si culpabiliter causam posuit, sed etiam, si id fecerit inculpabiliter, cum eo tamen discrimine, ut in posteriore casu ad id non teneatur cum incommodo relative magno, sed damnum, quod nihilominus oriturum sit, tum adscribatur casui fortuito, non causae liberae et voluntariae. Cf. Th. m. I11 1156. R. 2. Hinc Tullius, cum primum cognovit se falsum contra Caium dixisse, per se debebat retractare, quo Caius in honore resti­ tueretur et praeservaretur vel liberaretur e carcere. Quodsi nihil aliud timendum erat nisi quaedam nota inconsiderationis, quae Tullio aspergeretur, haec tanta non erat, ut propterea excusaretur a re­ tractatione, etsi in testimonio dicendo graviter non peccaverit. Et re vera plerumque id effici potest, ut testis appareat non ex consulto dixisse falsum sed humano modo errasse. R. 3. Si vero Tullius re ipsa incurrat periculum poenae per­ iurii, id tantum malum est et damnum proprium, ut ad id subeundum non teneatur, si inculpabiliter falsum dixit. Immo idem dicendum est, si a veniali quidem temeritate non fuerit liber, graviter tamen non peccaverit; nam levis culpa potius inculpabili actioni comparatur quam plenae culpae. R. 4. At quid, si re vera graviter peccaverit vel etiam ex con-695 suito falsum contra Caium dixerit? Si sola poena carceris, maxime si ea ex parte iam fuerit soluta, spectari liceret: facilius fieri posset, ut damnum Tullio impendens nimis superaret damnum a Caio adhuc 358 virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. ferendum, neque illud Tullius subire cogendus esset. Verum si in­ super agitur de fama Caii, quae generatim eo ipso graviter laeditur, quod quis ad poenam careen’s et privationem honoris civilis umquam fuerit condemnatus: existimo Tullium debere ferre incommodum illud longe maius ex sua retractatione secuturum, nisi forte conditio Tullii sit longe superior conditione Caii. Verum tentandi sunt alii modi ad famam Caii restituendam. Eiusmodi medium fortasse adest, si Tullius fugam arripiat et e loco securo publice Caii innocentiam testetur. 696 Ad quaesitum 2' R. 1. Si Tullius in dicendo testimonio gra­ viter peccavit, in omni casu tenetur familiae Caii damnum resarcire, idque, sive habet causam retractationis formalis non faciendae sive non habet. R. 2. Si graviter non peccavit, tenetur tum solum ex iustitia ad damnum illud familiae resarciendum, si, cum posset et deberet sine magno suo incommodo retractare vel impedire falsi testimonii effectum, id non fecerit. Tum enim ex hac culpabili omissione tenetur de damno ex ea secuturo: v. Th. m. I11 1156. R. 3. Attamen si Tullius dives est et commodo potest, certe in omni casu decet quam maxime eum inopi familiae subsidium erogare. 697 Ad quaesitum 3” R. 1. In hac nova suppositione Tullius, sive verum sive falsum dixit, graviter peccavit atque iniuste egit. Qua­ propter damna omnia, quae Caius passurus vel passus est, Tullius, in quantum possunt reparari, reparare tenetur. Honoris autem et famae Caius in tali casu detrimentum apud bonos passus non esset; poena carceris iam tolerata resarciri nequit; restat igitur damnum temporale, si quod ortum sit. R. 2. Sed si res est adhuc integra vel poena nondum finita, Tullius, quando falsum dixit, efficaciter impedire potest poenam eiusve continuationem ; atque id per se etiam cum suo gravi periculo facere deberet. Quando verum dixit atque iniusta Caii condemnatio ex legum iniquitate facta est: efficax retractatio ex parte Tullii erit im­ possibilis, nec quidquam restabit, nisi ut de crimine commisso seriam agat poenitentiam et temporalia forte damna studeat reparare. TRIBUTORUM ELUSIO. Casus. (217) lugurtha artes quaerit evadendi solutionem tributorum et vectigalium, cum nimia ea esse dicat atque in multas res inutiles immo nocivas impensum iri. Redituum annuorum vix mediam partem indicat, neque periculum est, ne fraus detegatur, cum maximam partem bonorum habeat in titulis innomi­ natis. Insuper quo diminueret reditus tributo obnoxios, filiis suis adscripsit singulis tot bona, ut eorum reditus non excedant taxam a tributo liberam; quae tamen donatio legali formalitate non accurate instructa coram lege valida non est. In transvehendis mercibus saepe magna fraude utitur ; quodsi custodes in eo sunt, ut detegant, eos liberali donatione a perscrutandis rebus avertit, quandam summam solvit secundum suam indicationem, ut decuplum plus non solutis vectigalibus transmittere possit. .. Iuris laesi reparatio — ejr tributis non soluti». 359 Quaeritur 1" quid in genere dici debeat de tributis eorumque solutione atque in specie de tributis indirectis seu vectigalibus. 2° quid de variis Jugurthae artibus iudicandum sit. Solutio. Ad quaesitum lro R. 1. In genere a subditis tributa solvi de-698 here et naturale ius et fides divina docet (cf. Rom 13, 6 7). Nisi enim singuli conferant ad necessitates communes, impossibile est ab auctoritate publica bonum commune curari. Ius autem exigendi ex parte publicae auctoritatis et obligatio solvendi ex parte subditorum non est nisi relate ad fines necessarios et utiles. R. 2. In qua causa tributorum sententia satis communis in dubio de iustitia tributorum mitius sentit quam in aliis causis dubiis, in quibus supremum principium statuitur: in dubio praesumendum esse pro superiore iubente. Rationes, quas pro hoc discrimine afferunt, sunt plures: 1) quia praesumptio de iustitia omnium tributorum factis contrariis nimis sit labefactata; 2) quia in dubio praecepti iusti, si nimis difficile quid praecipiatur, non sit obligatio oboediendi; esse autem tributorum solutionem nimis difficilem; 3) quia lex tributorum non solum actionem aliquam iubeat, sed etiam civibus damnum inferat: quod quando fiat, favendum in dubio esse possessori, in hoc casu civibus, ne solvendo possessiones suas minuere debeant. Cf. S. Alph., Th. m. III 617 et Lugo, De iust. et iure d. 36, n. 90. R. 3. Singuli non tenentur ad tributa nisi secundum quod ex­ igantur a superioribus eorumque deputatis; idque proxime ex iustitia legali seu ex oboedientia legibus iustis debita, non ex iustitia commutativa. Nam distributio onerum communium pertinet ad superiores, neque inferiores ante distributionem factam ad certum et determina­ tum onus praestandum tenentur. Post distributionem factam potest esse, ut tributa postulata ex iustitia commutativa debeantur; potest esse, ut etiamtum ex sola legali iustitia postulentur. Cf. Mare, Instit. Alph. n. 967. R. 4. Indirecta tributa seu vectigalia communi legum inter-699 pretatione proxime lego mere poenali debentur, videlicet ita ut trans­ iens vel solvat tributa vel deprehensus solvero debeat etiam in conscientia longe plus pro poena. Et re vera, cum hoc modo finis legis satis obtineatur, non est cur severius lex debeat urgeri, prae­ cipue quando lex ista maximo afficit peregrinos, in quos decet quam minimum exerceri iurisdictionem et potestatem. — Sunt quidem qui velint idem statuere de tributis directis. Verum non video rationem, quae hoc convincat, cum in genero certissime constet subditos non posse obligationem solvendi tributa in certa quadam mensura e con­ scientia sua excutere. Id facilius dari potest, legem qua quis iubeatur ipse ad amussim proprios suos reditus declararo, quo deter­ minari possint tributa, esso legem ex se mere poenalem, cum et illa lex rem statuat hominibus valde difficilem et odiosam, et sinceritatis defectus, quando deprehendatur, gravissima mulcta compensetur. 360 virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Ad quaesitum 2" R. 1. Ratio lugurthae, quod non raro tributa impendantur in res inutiles et nocivas, sane non potest ubique re­ probari penitus. Facile igitur potuit satis magnam probabilitatem concipere de partis tributorum iniustitia. Quapropter si in deprimendis suis reditibus annuis intra modestos limites se continuisset, post factum obligari non posset ad aliquid restituendum. Quod autem vix mediam partem redituum suorum indicat, videtur nimia fuisse veri suppressio. Nihilominus si sibi persuadeat se sive tributis sive aliis donationibus et eleemosynis ad communes necessitates et fines sociales proportionate satis conferre atque defectum commissum se tali modo satis consuevisse supplere, urgeri nequit in conscientia ad plus sol­ vendum. Ita maxime indicabis, si, etiam dato quod lugurtha pecca­ verit, tenes tributa non ex iustitia commutativa sed ex legali iustitia esse solvenda. R. 2. Quod filiis suis partem bonorum suorum donet atque tan­ tum quantum sufficiat, ut eorum reditus maneant a tributis immunes: in hoc utitur iure suo. — Quodsi aliquis defectus legalis formalitatis occurrerit, ille censetur nimis per accidens esse, quam ut donationem in conscientia faciat irritam bonaque illa relinquat in conscientia tri­ butis obnoxia, si modo pater seriam perfecerit donationem. Nihilo­ minus si lugurtha in hac re deprehenditur, debebit solvere iuxta leges, etsi hae gravem forte poenam imposuerint. 701 R. 3. In defraudandis vectigalibus ex probabili legum inter­ pretatione non peccat, si sine mendacio solis artibus se a solvendis vectigalibus liberat; at corrumpere custodes, ita ut illi contra officium suum delinquentes lugurtham scientes dimittant, non licebit. Nam etsi custodum advertentium fallere non sit contra iustitiam, non licet eorum peccatis subiectivis cooperari ; peccant autem ipsi, idque contra iustitiam, si in munere suo, quamdiu de tributorum iniustitia non con­ stat in specie, fidelitatem non servant; ergo etiam ii contra iustitiam peccant, qui eorum peccatis cooperantur. Hinc non quaelibet quidem munerum largitio statim dici debet corruptio, at videri debent adiuncta et custodum animus, et re vera in notabili donatione donatoris animus corrumpendi per se supponitur. Quare si custodes pecunia accepta moventur, ut neglegenter agant cum lugurtha eiusque merces recognoscere dissimulent, satis constat rem non agi sine custodum corruptione efficaci atque ex ea re­ stituendi obligationem enasci. Quae restitutio ita facienda est, ut lugurtha pro facta defraudatione in communes necessitates seu utili­ tates conferat, si se proportionate satis iam ad eas contulisse in­ dicare nequeat. 700 MILITIAM EVADENS. Casus. (218) Manlius invenis militiam abhorrens atque alendis parentibus fere neces>ariu8 conscriptionem effugere studet lingens morbum et defectus corporales atque medico ex officio constituto, quem dubitantem animadvertit, notabili Iuris laesi reparatio — er declinata militia. 361 munere tie veritate morbi persuadere studet. Itaque incapax declaratur. Con­ fessarius, cui rem narrat, eum laesae non solum iustitiae legalis arguit, sed etiam commutativae iustitiae erga eum iuvenem, qui ultimo loco militari manui adscriptus sit, qui, ait, sino dubio liber evasisset, si Manlius a frau­ dibus abstinuisset; quapropter ei reparandum esse damnum temporale quod Iioc modo incurrerit. Quaeritur 1° quaenam sit obligatio ad militiam. 2° rectone iudicaverit Manlii confessarius. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Si lege inducta est conscriptio univer-702 salis, lex illa pro circumstantiis dici nequit per se et absolute iniusta; quapropter generatim iustitia legali iuvenes tenentur illi legi oboedire. R. 2. Possunt tamen esse rationes, cur in singulari casu lex evadat iniusta. Ut enim taceam eum casum, quo culpa gubernii causao religiosae militum non provideatur, vel quo in proximam pec­ cati occasionem coniciantur: possunt esse in certis hominibus externa adiuncta, ob quae eos milites conscribere iniquum fuerit. Ita v. g. ii qui se volunt dicare statui religioso vel clericali eique iam aliquo modo adiuncti sunt, eximuntur omnino hac in re a civili potestate: quod non solum positiva lege ecclesiastica cautum est, sed etiam na­ turali aequitati consonat, siquidem hi munere suo longe eminentius ad bonum commune conferunt. Ceterum in variis regnis hi lege etiam civili eximuntur vel se eximendos curare possunt. — Sic etiam ii qui familiae alendae necessarii sunt, abripi nequeunt, cum aliunde iuvenes numero sufficientes adsint. R. 3. Generatim quidem ex aptis iuvenibus complures sorte 703 liberantur, ne militiam sequi debeant, sed postquam de aptitudine constiterit. Medici quidem, qui ex officio de aptitudine corporali examinant, debent sincere procedere neque uni plus favere quam alteri, neque eorum est de aliis causis exemptionis indicare. Nihilo­ minus crimini verti non potest, si aliquem, qui lege quidem non certo eximatur, propter iustam causam tamen eximi debeat, faci­ lius declaraverunt ineptum, diligentius inquirentes ut defectum lege agnitum inveniant. Nam aptitude non est sita in puncto indivisibili, nec raro iit, ut tuta conscientia de eodem homine aptitudo vel affir­ mari vel negari possit. Ad quaesitum 2,n R. 1. Manlius videtur peculiarem causam ha- 704 buisse, cur prae aliis eximeretur. Nam etsi horror militiae ea causa non sit, tamen specialis necessitas alendae familiae est causa iusta Quodsi ita est, fictio illa morbi mendacium quidem quoddam est, sed non est mendacium per se nocivum, atque effectu obtentae libertatis sane sine novo peccato Manlius frui potest. R. 2. Quodsi medicus hanc causam scivit, potuit, si probabilem defectum repererit, sino laesa conscientia eum „ ineptum * declarare. 362 Do virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. ut modo dictum est. Quod pro hoc bono officio munus acceperit, laudandum sane non est, immo ex se est contra iustitiam, si, cum in favorem Manlii ageret, inter limites officii sui manserit. Solum si causa Manlii non ita clara esset atque munus datum non notabile, illud haberi posset pro liberali dono ex parte Manlii. — Si vero medicus hanc causam iustam Manlii nescivit vel causa non aderat: et Manlius corrupit medicum, medicus munus suum prodidit; uterque igitur peccavit. Neque tamen medicus restituere tenetur donum acceptum; nam prodens officium suum periculum subiit in favorem Manlii, quod dono illo quodammodo compensatur. 705 R. 3. Sed etiamsi Manlius prae aliis iustam causam non habuit, cur liberaretur, non videtur neque Manlius neque medicus contra ali­ quem alium iuvenem laesisse iustitiam commutativam. Nam 1) non constat quidem ullum iuvenem assumptum esse loco Manlii; nam Manlius etiam, postquam fuisset aptus declaratus, potuisset sorte libe­ rari. 2) Minus etiam constat, quinam invenis re vera assumptus sit pro Manlio, nam si in toto negotio examinandi iuvenes omnia ad strictis­ simas leges peracta essent, sortes, quibus aliqui liberati sunt, longe aliter forte cecidissent. 3) Alii iuvenes ex iustitia quidem commutativa ius habent, ne contra se fraudes fiant quibus militiae addicantur, verum non habent ex iustitia commutativa ius, ut prae aliis sibi fa­ veatur. Si qui igitur alii quocumque modo militiaih effugiant, iu­ stitia quidem legalis, non vero commutativa videtur esse laesa; neque hunc favorem uni prae altero ex commutativa iustitia lex videtur concedere. Cf. Th. m. I11 1176 sq. Ex quibus constat confessarium Manlii saltem citius protulisse suam sententiam. Cf. etiam Mare, Instit. Alph. n. 973, qui restituendi onus theoretice quidem imponit, sed solum in casu corruptionis medici ; practice etiamtum suadet magnam prudentiam. RESTITUTIO EX HOMICIDIO. Casus. (219) Brutus, homo ferox, cum audisset Claudium in ira Caio minitantem mortem, hac occasione uti statuit, ut impunius Caium iam diu sibi inimicum occideret. Atque ita fecit. Quo et familia Caii egestate premitur, Caii cre­ ditores spe recipiendi sua destituuntur, ipse Claudius necis illatae graviter suspectus tribus annis carcere detinetur. Quaeritur 1" quae sint obligationes ex homicidio vel vulneratione oriturae. 2° Brutusne omnia damna in casu narrato exorta, quae probabiliter praevidit, immo intendit, debeat repararo. Solutio. 706 Ad quaesitum 1“ R. 1. Homicida certe erga eum, quem vulne­ ravit, si statim non occubuit, ferro tenetur omnia damna seu ex­ pensas ex curandis vulneribus exortas atque resarcire illud lucrum, luris laesi reparatio — r.r lataa ritu aliena. 363 quod illo tempore, (pio aegrotat, fecisset. Quae quidem debita vul­ neratus remittere valide potest, non tamen licite ita, ut sui non ha­ beant unde sustententur. R. 2. Homicida debet proximo cognatis et necessariis heredibus ea, (piae defunctus iis probabiliter lucraturus erat, i. e. non secundum eam summam, quam probabiliter tantum lucratus esset, sed secundum probabilem huius spei aestimationem; imprimis autem debet susten­ tationem iis, quibus defunctus eam debebat et praestiturus erat secun­ dum leges, siquidem secundum eas hi in iure suo laesi sunt. R. 3. Quando iis, quos dixi, defunctus fuisset inutilis, vel si propter defuncti mortem iis aliter providetur: in hoc casu damnum efficax hi non incurrerunt, neque de damno reparando sermo est. Quod imprimis observari potest in uxore, si haec ad secundas nuptias transierit. Cf. Th. in. I11 1179. R. 4. Idem complures probabiliter dicunt, si defunctus ante mortem haec omnia homicidae remiserit. Cf. Aertnijs, Th. m? n. 369, Q. 4. R. 5. Gravior difficultas atque controversia est quoad creditores 70' defuncti, utrum homicida iis aliquid debeat necne. Theoretice videtur haec obligatio adesse, si satis certo debitor ille occisus creditoribus satisfacturus fuisset; practice autem saltem restringi potest illa obligatio ad casum, quo homicida per necem de­ bitori illatam creditoribus damnum inferre intendit; alias enim solet sufficiens praevisio istius damni abesse, atque insuper illud damnum censetur sequi per accidens (cf. Mare, Instit. Alph. n. 954; Aertnijs 1. c. Q. 1). Immo ob ultimam rationem non desunt qui simpliciter negent obligationem creditoribus aliquid restituendi. Cf. Vogler, luriscultor n. 399 sqq. Ad quaesitum 2m R. 1. Quoad familiam Caii superstitem dubium 70S non est, quin Brutus ex se obligetur ad sustentationem ei procuran­ dam secundum eum modum, quem ab ipso Caio poterat exspectare. Quodsi forsitan Claudius ad eiusmodi expensas ferendas condemnatus fuerit, Brutus Claudio haec resarcire debet. R. 2. Quod creditores Caii damnum subeant, ex eo quod here­ ditas a Caio relicta non sufficiat ad eius debita solvenda, ipse vero, si in vivis mansisset, laboro acquisivisset unde solveret: Brutus vi­ detur excusuri ab onero illis indemnitatem praestandi, maximo cum hoc damnum non fuerit intentum atque per accidens sequatur. R. 3. Restat ut videamus, quid rei sit circa damna, quae Clan-709 dius incurrerit propter suspicionem contra se excitatam. Si Brutus dici debet huius suspicionis causa iniusta et efficax, Claudio damna illa repararo tenetur; immo cum maiore etiam damno proprio tenetur efficere, ut liberetur, non tamen cum eo damno proprio, quod sine comparatione maius sit. Si igitur Brutus aliquid fecerit, quo post patratam caedem in Clau­ dium suspicionem coniceret, censeo eum causam iniustam et efficacem huius suspicionis esse; immo cum ex sese illud dictum Claudii iam ali- L 364 ΜΠ 11 Do virtotibns et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. quam suspicionem facinoris facti in ipsum coniceret, puto talem actio­ nem contra Claudium directam, quae ex se sola non excitaret suspicionem gravem, nunc sufficere, ut dici deberet suspicionem gravem ex actione Bruti esse efficaciter contra Claudium completam, v. g. si posuerit corpus prope domum Claudii, vel si Claudii pugione usus sit. Verum si Brutus nihil fecerit contra Claudium, ipse causa efficax suspicionis non est. Si nihilominus Claudius ad carcerem damnatus est, id effecit aut iudicum levitas in indicando aut ipsius Claudii te­ meraria comminatio. Brutus huius suspicionis non posuit causam, sed occasionem tantum: quod non sufficit ad inducendam obligationem faciendae indemnitatis. Aliter, si, re in indicio agitata, Brutus etiam quoad hanc indemnitatem praestandam condemnetur. iRl Pfl»1 ,, H [IJ,·. RESTITUTIO EX DUELLO. Casus. (220) Lucius Lupum provocat ad duellum. Qui quasi coactus invitus demum acceptat et in duello prosternitur. Quo fit, ut pauper mater vidua omni subsidio, quod alioquin Lupus large praestiturus erat, exsistat privata. Alia vice provocat Cneium, quem putat religionis causa duellum non accepturum. Quod est quod intendit; scit enim ciusmodi rem non mansuram esse occultam sed delatum iri ad tribunal privatum honoribus servandis in­ tentum; quod cum primum fiat, Cneium, si in abnuendo duello persistat, ex officio suo cum magno suo damno esse dimittendum. Ita re vera actum est. Quaeritur 1° debeatne ex duello fieri reparatio damni, sive ei qui laeditur sive illius familiae. 2° quid do obligatione Lucii ex commisso duello, quid de eius obligatione ex duello non commisso, ad quod provocaverat. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Sunt qui provocantem obligent, si pro­ vocatum occiderit vel laeserit, ad praestandam necessariam et statui convenientem sustentationem superstitibus heredibus necessariis, qui morte defuncti eam amiserint; sunt qui hoc negent. Cf. Mare, Instit. Alphons. n. 955, Q. 2; S. Alph., Th. m. III 630 638. R. 2. Si universim haec obligatio exstiterit in provocante, id­ que ex eo quod illi superstites laesi sint iniuste in iure, quod occisus exstinguere non potuerit: idem dici debebit de libere acceptante, nisi eius acceptatio et ipse conflictus non iam sit proprie loquendo duellum sed nihil aliud ac contra iniustum aggressorem defensio. Nam alio­ quin etiam qui provocatus duellum acceptat, iniuste agit feriendo provocantem, tum contra huius ius vitae inalienabile, cui consentiendo renuntiare nequit, tum contra ius cognatorum indigentium. Verum provocatum, qui occiderit provocantem, ad indemnitatem praestandam superstitibus nemo ausus est obligare. 711 R. 3. Quare dicendum puto ex solo iure naturali non constare de illa obligatione, eo quod probabile sit secundum dicta n. 706, 710 Iuris laesi reparatio — ex laesa rifa aliena. 365 familiam occisi ius habendae sustentationis ab occisore non habere nisi eatenus, quatenus occisor hac in re substituendus sit pro occiso. Verum facultas habendae sustentationis ex bonis occisi sive acquisitis sive acquirendis non adest ex titulo rigorosae iustitiae, qua occisus obli­ getur, sed ex titulo pietatis, quam laedere non licet quidem, at cuius laesio non violat ius rigorosum. Hinc etiam tertius, qui officium illud pietatis impedit (in nostro casu occisor), in eos, qui hac ratione tan­ guntur, veri nominis iniustitiam eatenus sohim committit, quatenus, invito sustentatore familiae, familiam bonis, quae alias sperare poterant, privat. (Cf. S. Alph., Th. m. III 630 cum Busenb., Lessio, aliis contra Lugo, De iust. et iure d. 11, n. 63.) Verum in duello hoc non fit illo sustentatore invito, eo quod ille ipse volens duellum suscipit seseque vitae periculo exponit. Nihilominus positiva lege occisori, sive extra duellum sive in duello, obligatio eaque ex iustitia imponi potest, ut familiae superstitis sustentationi providere debeat. Immo ex legibus cod. Gemi. 823 826 illa obligatio consequenter deducitur, sive pro­ vocans sive provocatus adversarium occiderit. At num praxis iudiciaria leges ita interpretatura sit, dubitari potest. Ad quaesitum 2m R. 1. In primo casu, si paulisper abstrahi-7Γ2 mus ab illa morali coactione, quam Lucius Lupo intulit, dici debet Lucium ex lege positiva iuste damnari ad matrem Lupi indemnem faciendam, ex se tamen sola naturali lege spectata de ea obligatione non constare, eo quod Lupus acceptans duellum in omnes sequelas omniaque damna forte oritura consenserit. R. 2. Si moralis coactio ciusmodi erat, ut Lupus coniceretur in necessitatem aut acceptandi duelli aut excidendi e sua conditione, ita ut non amplius posset matris sustentationi providere, idque Lucius satis praevidebat : puto, etiam sola lege naturali spectata, Lucium teneri ad matrem indemnem faciendam, eo quod eiusmodi damnum Lupo iniusta vi coacto adeoque invito i nevi tabi liter a Lucio illatum est. R. 3. Ad alterum casum ex principiis a S. Alph. III 632 pro-713 habiliter concluditur propter pravam intentionem nocendi actionem Lucii contra Cneium esse iniustam atque reparandis damnis ob­ noxiam. R. 4. Nihilominus ex aliorum opinione probabile est intentionem non reddere actionem efficaciter iniustam, quae non sit iniusta effica­ citer sine illa intentione; atque ipsa S. Alphonsi sententia supponit actionem, quae sit causa damni, sed quae deficiente intentione haberi possit causa per accidens. Verum actionem Lucii ex natura sua esse istius iniusti damni causam non ita certum est. Dici sano potest illam provocationem ad duellum fuisse causam, cur Cneius accepta­ tionem debuerit reicere et reiecerit; sed illius ex officio dimissionis causam non esse nisi iniquam illam privati tribunalis sententiam, quam Lucius desideravit, sed non provocavit, cuius occasionem quidem iniqua sua ad duellum provocatione dedit, non posuit veram causam. R. 5. Attamen si Lucius non solum praevidit fore, ut causa repudiati duelli ita ab isto tribunali tractaretur, sed si ipse ad illud 366 Dc virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. tribunal provocavit vel ut provocaretur curavit seu sententiam illam sollicitavit, sane cum illo tribunali restitutioni erga Lupum erit ob­ noxius, idque, ut opinor, primarie seu ante istos indices, si ipse in­ dices quodammodo ad ita indicandum coegit neque hi ex sese ad tractandam causam parati erant. OPERATIO CHIRURGICA TEMERE FACTA. Casus. (221) Albitius medicus Caium querulum do incommodis ex faucibus et naribus male affectis subicit operationi chirurgicae. Scit quidem ex ista operatione oriri periculum alias affectiones morbidas facile contrahendi, sed illud peri­ culum, quod non semper in damnum re secutum transit, Caio non pandit. Qui gavisus de bono successu libenter solvit magnam taxam, quam Albitius maximam sibi permissam postulat. Non ita multo post Cains re vera in alia mala incurrit, quorum causam ipse nescit, et ex quibus mox vita fungitur. Quaeritur 1" licueritne Albitio in Caio operationem chirurgicam perficere. 2° teneaturne fortasse ad aliquam restitutionem. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Albitius omnino iniuste egit in Caium. Re vera eum sciens periculo affecit. Nam periculum ut adsit, non requiritur, ut transeat in certum damnum. Ita saltem non solum, quando coniectare debuit Caium interrogatum non fuisse consensurum, sed etiam, quando, utrum consensurus fuisset necne, plane nesciebat. R. 2. Solum quaeri potest, num potuerit cum consensu Caii illam operationem perficere. Quod nihil aliud est nisi quaerere, num Caio liceat tali periculo se exponere. Ad quod ut recte respondeatur, videri debet, quale sit illud periculum cui exponatur, et quales sint molestiae quibus liberetur. Nam si molestiae sunt nullo modo peri­ culosae neque intolerabiles, ad eas evitandas non licet subire grave sive propinquum vitae periculum. Quodsi periculum vitae est valde remotum vel solum per accidens cum aliis istis infirmitatibus quae con­ trahi possunt est coniunctum, tale periculum saltem sine peccato gravi subitur, immo omnino licite, si infirmitatis, quae forte exoriturae ti­ mentur, rationabili indicio officia humana vel singularis status munia minus impediunt, quam eae quae tali modo tolluntur. 715 Ad quaesitum 2“ R. 1. Nisi fallor, quilibet prudens index fori externi, ad quem causa similis sive ab aegroto sive a familia de­ functi deferatur indicanda, medicum plectere neque solum ad accepti salarii restitutionem, sed etiam ad indemnitatem familiae superstiti praestandam, si quod damnum passi fuerint, condemnare debebit. R. 2. Idem censeo in foro interno dici debere, nisi excipias ca­ sum, in quo medicus prudenter (etsi non plane certe, tamen satis probabiliter) iudicaverit: vel 1) Caium ante operationem, si periculum sincere explicatum esset, fuisse consensurum, vel 2) saltem post fac­ 714 Iuris laesi reparatio ex fornicatione rei adulterio orta. 367 tum etiam post explicatum periculum tamen libentius laturum fuisse illud periculum quam molestias istas, a quibus non felici successu liberatus sit. In hoc probabili et prudenti iudicio, quod secundo notavi, necesse non est Caium ante operationem hanc praeelecturum fuisse, ne­ que sano subsequeris Caii, conditio vel consilium, cum iam in vitae periculum re vera exstiterit, necessario attendi debet, sed quaeri debet, num periculum illud, cum remotum esset, fuisset libentius laturus. Si enim agitur de periculo remoto, quod reale fieri potest, sed non ut probabile praevidetur, illud multi quidem prae aliis malis praeeligunt; tamen, in ipso damno per accidens secuto positi, illud non praeelegissent, si damnum illud re secuturum praevidissent. Hae igitur con­ siderationes do futuro contingenti non debent necessario iudicium de obligatione vel non-obligatione medici determinare. RESTITUTIO EX FORNICATIONE VEL ADULTERIO COMMISSO (I). Casus. (222) Afra puella Titum et Titium amatores admittit, ab utroque receperat matrimonii promissionem atque cum utroque peccat. Cum concepLset neque sciret, utrum a Tito an a Titio, Titum ditiorem patrem esse dicit» cumque ad matrimonium ineundum, quo fama tegeretur, valde urget. Re post proclamationes iam factas confessario declarata, hic Afram obligat, ut vel rem Tito sincere narret vel a matrimonio desistat Quod cum nolit promittere, non absoluta ad s communionem et matrimonium celebrandum accedit atque post mensem rem alii confessario denuo pandit. Quaeritur 1° quae sint obligationes ex fornicatione oriundae. 2° rectene indicaverit confessarius. 3° quid post matrimonium alter confessarius facere debeat. 4“ quid dicendum, si Afra non puella esset sed coniux alii viro legitime iuncta. Solutio. Ad quaesitum Γ” R. 1. Qui utcumque cum puella peccat, si ex 716 hoc peccato constat prolem esse natam, ad huius prolis sustentationem ct educationem tenetur sive solus sive cum matre. R. 2. Qui vi vel fraude ita egit, tenetur ad reparanda omnia damna inde ori tura ; hinc, qui vi feminam violavit, praeter alia damna solus ferre debet partus et educandae prolis expensas. R. 3. Qui promissione matrimonii puellam induxit ad peccatum, sive vere sive ficte promiserit, per se tenetur ad eam ducendam, maxime si puella concepit, sed etiam alias, nisi forte puella fictionem promissionis intellexerit vel intelligere facile potuerit aut ex aliis causis infelix praevideatur matrimonii exitus. Quo in casu damna aliter debent reparari. 36S be virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 4. Si puella libere consensit in peccatum, ad partus quidem expensas pater per se non videtur teneri, si puella eas ferro potest; expensae autem pro educanda prole per se tum a matre tum a patre ferendae sunt, utut ex modo seducendae puellae patri ampliores ob­ ligationes reparandi damni ortae fuerint. Leges tamen positivae earumque determinationes hac in re semper possunt invocari, etsi patri maius onus imponatur. R. 5. Si puella in causa est, cur de paternitate non constet, per se vir non tenetur ad ullas expensas ferendas. Si vero leges positivae nihilominus ei has ferendas imponunt, id iniustum non est, atque puella iure suo utitur, si, quae leges statuunt, a viro postulat. — Cf. Th. m. I11 1186sqq; Marc, Institut. Alph. n. 956 sq; Aertnijs, Th. m. n. 370 sq. 717 Ad quaesitum 2“ R. 1. Promissiones illae matrimonii, sive a Tito et Titio sincere sive ficte factae sunt, certo neutrum obligant, nisi forte posterior conditionem puellae plene noverit atque promissionem suam dederit hypothetice pro casu quod prior iuvenis matrimonium repudiaverit. Alias enim praesumitur promissionem non spectasse puellam ab altero corruptam et flagitiosam sed honestam et fidam. R. 2. Minus etiam poterat Afra alterutrum iuvenem secundum libitum pro patre prolis traducere, cum certa non esset atque ipsa, cur certa fieri non posset, esset in causa, nisi forte in poenam delicti leges regionis permiserint, in tali casu cuilibet onera paterni­ tatis imponere, sicut re vera lex Austriaca permittit. In cod. iuris Germ. § 1717 pro patre habetur, i. e. cum obli­ gatione ferendi eius onera, „qui intra tempus aptum (a die 180’““° ad 302 d0,n ante prolis nativitatem) cum matre coierit, nisi intra hoc tempus coierit etiam alter. Coitus vero, ex quo conceptionem sequi non potuisse manifestum est, nullatenus respicitur“. In cod. iuris Austr. § 163, ratione non habita complurium qui cum muliere peccaverint, ille pater praesumitur, qui vel judicialiter convincitur vel fatetur, etiam extraiudicialiter, se intra tempus pro conceptione aptum cum matre coiisse. 719 R. 3. Ex legum igitur diversitate patet confessarium citius condemnasse Afram. Nam haec, si sub lege Austriacae simili vixerit, iuvenem utrumlibet paternitatis accusare potest. Quodsi ille, quem primo paternitatis arguebat, maluerit per matrimonium rem tegere quam publice traduci, Afra non ita iniuste egit, ut teneatur a matri­ monio iam parato desistere. Immo etiam ubi leges puellae hanc optionem nullo modo dant, sed pro casu admissorum plurium fornicatorum eam omni iure quem­ quam accusandi privant, confessarius videre debet, num imperata illa sui manifestatio vel matrimonii abiectio probabiliter successum habi­ tura sit. Alioquin si ex una parte puella in bona fide erat, ex altera parte de successu monitionis vix non erat desperandum: sine causa, immo valde imprudenter confessarius ea imposuit, quae providebat 718 Iuris laosi reparatio — ex fornicatione vel adulterio orta. 369 ad exitum perductum non iri, atque sua imprudentia Afram in sacri­ legia detrudit. Ad quaesitum 3m R. 1. Quaecumque fuerint obligationes Afrae 720 ante matrimonium, post matrimonium contractum res plane mutata est. Cum enim matrimonium semel valide contractum non possit solvi, imprimis curari debet, ne pax inter coniuges perturbetur. Qua­ propter Afra, nedum obligetur ad manifestanda marito peccata cum altero viro commissa, ea generatim ne licet quidem manifestare, quia pax coniugalis in grave induceretur periculum. R. 2. Post initum matrimonium, cum non constet in matri­ monium illatam esse prolem adulterinam, haec nequit ut adulterina tractari neque excludi a iure hereditatis paternae. Quare propter eius dubiam legitimitatem non in sola Austria, sed in aliis quoque regioni­ bus obligatio reparandi damni quasi marito illati, videtur ab Afra abesse. Ergo Afra, si modo de peccatis commissis nunc sincerum ostendit dolorem, a confessario absolvenda est. Ad quaesitum 4“ R. 1. In tali casu, cum adulteria sint com-721 missa, iniuria illata est Afrae marito; atque hanc iniuriam non Afra solum sed etiam Titus et Titius ei intulerunt et damnis forte orituris reparandis se obnoxios fecerunt. Attamen in nostro casu, quando agitur de damno propter prolem adulterinam familiae illatam repa­ rando, res difficultate non caret. Damnum marito illatum praeter expensas partus sunt expensae educationis; damnum genuinis filiis illatum vel certo impendens est hereditatis diminutio ex consortio illegitimae prolis secutura.’ Quapropter R. 2. Si certo constiterit prolem non posse esse ex matri­ monio, mater ex sua parte certo tenetur pro posse damna reparare ex bonis propriis, si habet, vel alio quo possit modo: quodsi in­ super constiterit certo, uter ex adulteris sit pater, ille cum matre in solidum de istis damnis tenetur (imprimis quoad partus et educa­ tionis expensas, dein etiam quoad hereditatem), nisi forte, quod raro tantum locum habebit, mater prolis adulterinae suppositionem (per partum occultum in brephotrophio) facile evitare potuerit ne­ que fecerit. R. 3. Nisi tamen probetur impossibilem esse ortum prolis ex 722 ipso matrimonio, omnino standum est pro prolis legitimitate, neque ex eo quod probabiliter, immo valde probabiliter orta sit ex adulterio, sive adulteris viris sive matri imponenda est obligatio reparandorum damnorum, idque ne pro rata dubii quidem, cum praesumptio iuris sit omnino, id quod nascatur in matrimonio, natum esse ex matrimonio, nisi contrarium probetur certo. R. 4. Quando constat quidem prolem ex matrimonio non esse seu esse non posse, sed ex cuius adulteri consortio sit non constat; mater sane manet obligata ad reparanda damna; contra adulteros maritus etiam iure suo utitur, si quando ei leges actionem civilem de damno concedunt, atque iure quemlibet de integro damno con­ venire potest; alioquin viri adulteri suminum tenentur singuli pro J.chrnkuhl, Casus conscientiae. I. Ed. 4. 24 370 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. rata, idque cum muliere vel post eam (nisi forte ei vim intulerint), et solum quando sciverint mulierem plures adulteros admisisse, ita ut ipsi quoque efficacem causam eam posuerint scienter, ex qua paternitas manere debeat dubia. Cf. Th. m. 111 1189 sq ; S. Alph., Th. m. III 659 ; Mare, Instit. Alph. n. 961 sqq; Marres, De iust. n. 305. RESTITUTIO EX FORNICATIONE COMMISSA (II). Casus. (223) Claudia, puella quatuordecini annorum, a divito nebulone inducitur ad peccatum cum ipso committendum, datis aliquot marcis pro mercede. Claudiae pater, operarius, cum haec audiat, ira gravi incensus nebulonem illum in ius vocat et seductionis eum accusat, utque causam obtineat, minis cogit filiam, ut iurata dicat se nullam a viro isto mercedem accepisse. Quo fit, ut vir ille ad aliquot centenas marcas solvendas condemnetur, cum, si constitisset peccatum pro mercede esse admissum, liber evasisset. Quaeritur utrum pecunia illa possit retineri an restitui debeat. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Ime naturae vir ille Claudiae nihil debet praeter mercedem ex conventione solutam, siquidem puella libere in peccatum consenserit. R. 2. Verum quidem est legem positivam et ea exsistente iudicem secundum legem posse eiusmodi peccata punire, adeoque post indicis sententiam legibus vigentibus conformiter latam et virum illum debere in conscientia solvere et Claudiam vel eius patrem mulctam legaliter solutam retinere posse. R. 3. Attamen ad mulctam solvendam ut adsit obligatio, ad eam recipiendam ut facultas adsit, requiritur sententia iusta, seu quae non ex iniustitia ortum suum habet; nam nulla poena privativa legibus humanis indicta obligat ante sententiam indicis neque ultra legem obligat. Sed in nostro casu sententia contra deiloratorem nititur plane in iniustitia contra eum, cum per solum mendacium et periurium indices in istam sententiam flecterentur. 724 R. 4. Explosis igitur titulis vel naturalis obligationis erga Clau­ diam vel positivae legis poenalis, solus restat titulus obligationis erga Claudiae parentes, qui per filiae violationem videntur passi esse iniuriam et potestatem accepisse exigendae reparationis. Quae ratio afferri quidem potest, quando parentes re vera damnum temporale passi sunt, v. g. eo quod augere debeant dotem, ut honeste secundum statum suum filiam in matrimonio collocent — quamquam etiam in tali casu ius et obligatio probabilitatis limites non excedunt (cf. Azor, Instit. mor. t. Ill, 1. 5, cap. 5, diff. 9). —Sed pro sola iniuria, quam parentes in filia minorenni deflorata videantur pati, aliquid parentibus reddendum esse ante legem positivam eiusquo per sententiam indicis applica­ 723 luris laesi reparatio. — Causae: cooperatio. 371 tionem, sententia est singularis Cordubensis, quae communissime reicitur (v. Azor 1. c. ; Lugo, De iust. et iure disp. 12, n. 8). Nam ut ex peccato illo cum filia nascatur vera iniuria erga parentes, debuit esse iniuria erga filiam. At haec non adest in consentiente. Nisi igitur aut damnum illud augendae dotis causatum sit aut puella sit minis vel erroneis verbis seu fictis promissionibus seducta (haec esset iniuria contra puellam, quae redundet ex puella minorenni in parentes vel in eos qui eorum locum tenent); mulcta illa iniuste accepta, proin viro isti reddenda est. Si vero secundum explicationem datam pater damnum augendae dotis ferre debet, illum ipsum excessum hoc titulo exigere a divite isto viro potest, non amplius. — Si demum propter minas vel fraudes primum Claudiae et per eam parentibus iniuria est facta: haec aesti­ mationem certam et definitam non habet; at facile aliquot centenis marcis aestimari potest compensanda. Etsi igitur ex iniusto titulo mulcta illa sit imposita, fieri potest, ut ex alio iusto titulo retinere liceat summam eandem, ac proin restitutionis ex obligatione faciendae locus non sit. IUSSIO ET MANDATUM UT TITULUS RESTITUTIONIS. Casus. (224) Rictius famulum iubet noctu incendere aedes Caii inimici, viri nobilis et divitis. Quod famulus ita prompte exsequitur, ut non solum Caii aedes in quibus ille habitat, sed etiam eius villam leuca distantem eadem nocte incendio destrueret. Laudatur a Rictio, quod tam large suam voluntatem interpretatus sit. Idem cum alia vice simile quid mandasset, sed postea literas revoca­ torias misisset, famulus suspicans talem retractationem literas clausas servat, donec rem mandatam exsecutioni dederit. Rictius, in missione instituens confessionem, ad omnia illa damna re­ paranda obligatur. Quaeritur 1° mandans et iubens ad quae damna reparanda teneantur et quo ordine. 2° rectene indicaverit confessarius. '3° quid, si in posteriore casu literae ex neglegentia officialis postalis serius famulo traditae sint. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Iubens ille est, qui quasi auctoritate725 agit et subditum habet; mandans non necessario hanc superioris erga subditum relationem supponit. In eo autem iubens et mandans con­ veniunt, quod uterque alterum assumat pro instrumento, ipse vero primarie actionem ut suam seu suo nomine positam consideret et considerare debeat. R. 2. Unde sequitur mandantem et iubentem obnoxios esse reparandis omnibus damnis, quae inferenda mandaverunt et quae vi mandati illata sunt, sicut etiam ea, quae in exsequendo mandato 24· 372 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. ulterius illata sunt, quando a niandatario difficulter tantum poterant vitari. Haec omnia ex mandato ortum habent, atque haec reparare mandans debet etiam ante mandatarium. R. 3. In eo autem iubens a mere mandante distinguitur, ut iubens semper teneatur etiam ei, quem iussit, damna reparare, quae in exsequendo mandato passus est et quae probabiliter poterant praevideri; mandans autem ei niandatario, qui libere mandatum accepit, in rigore nihil debeat, nisi de mercede et de cautione pactum sit ; nam alias mandatarius ipse respondere debet de damnis, quae sibi accidant. Communiter tamen mandans ex formali vel tacita pactione in se sumit periculum damnorum, quae mandatario ex man­ dato probabiliter imminent. 726 Ad quaesitum 2m R. 1. Rictius certe debet reparare aedes, quas incendio destruendas mandaverat. Villam incendi non iusserat; sed famulus proprio marte hanc incendit; neque ratihibitio facit, ut ipse Rictius vere fuerit auctor principalis. Quare censeo: famulum quoad hoc damnum primarie teneri, immo Rictium quoad hoc dam­ num ad restitutionem nullatenus teneri, nisi forte — quod vix pos­ sibile est — subsequent! approbatione famulum impediverit, quo­ minus restitueret, alioquin restituturum. Nam cum famulus non videtur fuisse in hac conditione, ut mox restitueret, laus illa et approbatio quoad damnum illatum fuit inefficax. Aliter dicendum quoad damna fortasse futura, ad quae inferenda famulus laude heri sui moveatur. Si enim re vera famulus ad ita agendum determinatur, ad haec damna reparanda ipse herus, secundarie tamen seu deficiente famulo, tenetur. R. 2. In altero casu famulus fraudulenter literas clausas tenuit; quapropter re vera mandatum pro revocato habere debebat, vel saltem, cum suspicaretur, non poterat amplius nomine heri sui absolute agere, sed in se sumpsit omne periculum, nomine proprio agens. Quapropter non Rictius, sed famulus ad reparanda damna tenetur. Quodsi forte, re manifesta facta et ad indicium delata, Rictius nihilominus ad reparanda damna cogeretur, haec poena esset positiva, quam lex vel iudex statuere potest, sed quam nemo in­ currit nisi sententia lata. 727 Ad quaesitum 3“ R. 1. In sumptione tertii Quaesiti famulus mansit Rictii mandatarius. Mandatum enim manet, donec efficaciter sit retractatum ; adeoque famuli actio actio fuit heri, atque is de omnibus sequelis debet respondere. Cf. Th. m. I11 1193. R. 2. Solummodo quaeri potest, num Rictius habeat regressum ad officialem illum postalem, qui neglegentia sua in causa fuit, cur mandati retractatio non evaderet efficax, et cur damnum re ipsa in­ ferretur. Dico, num habeat recursum; nam Rictium primo loco ob­ ligari viro, cui a famulo damnum illatum est, est extra dubium. Eiusmodi recursus ex eo tantum iuste potest haberi, quod negle­ gentia illius officialis fuerit 1) graviter culpabilis, idque 2) in ordine ad effectum damnosum. Verum 1) raro eiusmodi dilatio constituit luris laesi reparatio. — Causae : cooperatio. 373 gravem neglegentiam obiectivam, multo minus subiectivam; 2) suspicio autem talis vel similis damni ex dilatione forte orituri vix est pos­ sibilis, neque haec sumi potest, sed debet probari. Quare ille recursus Rictio denegandus est; seu officialis ille in conscientia ex se non obligatur ad Rictium faciendum indemnem. Quodsi lex vel indicis sententia ob culpam viri officialis iuridicam severius contra eum iudicat, id post sententiam iudicialem demum in conscientia obligat; at iudicem Rictius sane non appellabit. CONSILIUM DANS RESTITUTIONIS OBNOXIUS. Casns. (225) Rembertus famulus Titum amicum docet secretas vias et artes, quibus invadi possit arca domini, eumque stimulat, ut data occasione furti faciat experimentum, inita pactione, ut praeda dividatur. Verum postea conscien­ tiae stimulis actus urget Titum, ut desistat utque sibi promittat se artibus illis numquam usurum esse; si demum velit furari, ut res aliquas furetur a ludaeo ditissimo et noto potius, quam ab hero suo, qui longe gravius ferre debeat eiusmodi furtum. Titus quidem promittit, sed accurate instruit socium, qui post paucos dies insigne furtum 5000 mare, contra Remberti herum ex­ sequitur; neque vero Titus ipse furtum contra ludaeum omittit. Quaeritur 1° quaenam sint obligationes consilium dantis quoad restitutionem damnorum. 2° teneaturne Rembertus ad damna illa reparanda. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Consilium inferendi mali aliud vocatur 728 nudum, aliud vestitum, videlicet motivis additis; ab utroque distingui debet subministratio mediorum, quibus iuvetur exsecutio. R. 2. Consilium est causa moralis tantum damnorum ac sup­ ponit aliam causam physicam et immediatam, exsecutorem. In hoc quidem convenit cum iussione et mandato; at ab iis distinguitur ita, ut iubens vel mandans sit primarie agens, cum eius nomine fiat exsecutio; consiliarius vero non ita, sed quia, qui consilium capit vel sequitur, proprio nomine agit, is primarius agens est et primarie ad reparanda damna tenetur, consiliarius secundarie seu in defectu prioris. R. 3. Verum fieri potest, ut consilium non solum iniuriam contra tertium contineat, sed etiam iniuriam contra eum cui consilium datur, si videlicet consilium sit erroneum et fraudulentum; in quo casu fraus illa primaria actio est iniusta contra eum cui consilium datur, et si ex illa fraudo sequitur per consilii exsecutionem damnum tertii, quod exsecutor ex errore seu non-voluntarie intulit, actio consiliarii quoad hunc offectum damnosum iniusta etiam erat contra illum tertium. Quapropter in eo casu consilium dans primarie tenetur ad restitutionem, si modo hoc damnum fieri posse saltem in confuso praeviderit. 374 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 4. Consilium cum non immediato influat in effectum, sed ad effectum damnosum exsequendum postulet aliam causam, potest ante effectum efficacitate sua destitui, ita ut non amplius inducat restitu­ tionis obligationem. Quod iit retractatione. Si igitur consilium nudum datum sit, sufficit simplex retractatio. Si consilium erat motivis vestitum, per se requiritur, ut motiva sub­ ministrata vi sua destituantur; alioquin pergunt influere in voluntatem eius cui consilium datum est et consequenter in damnum tertii, ad quod motiva data eum incendunt. Ideoque consiliarius motiva efficaciora colligere et proponere debet, quae contrarium suadeant: S. Alplionsus (Th. in. III 659) motiva aeterna seu supernatural ia dissua­ dentia pro taliter efficacioribus habet; quod propter S. Doctoris auctori­ tatem in praxi probabile haberi licet. Si praeter motiva subministrata sunt subsidia, haec insuper auferri vel obstaculis appositis reddi debent inefficacia: alioquin in damnum, quod perpetrabitur, influere atque obligationem restitutionis secum ferre pergunt. 730 Ad quaesitum 2m R. 1. Rembertus, quatenus consilium dederat, videtur sufficienter retraxisse ; sed quatenus subministravit media, ea non sufficienter fecit inefficacia. Si enim facilem accessum ad cubi­ culum et arcam domini ostendit vel modum quo arca aperiatur, de­ bebat omnino curare, ut aditus ille obstrueretur vel diligenter custo­ diretur, atque ut modus aperiendae arcae mutaretur. Quod cum non fecerit, a secundaria obligatione restituendi domino damni non potest liberari, in quantum id sibi possibile est. R. 2. Accedit nunc consilium seu suasio furti committendi contra ludaeum, quod Titus non quidem loco prioris furti commisit, sed simul cum illo commisit vel committendum curavit. Quaeritur videlicet, num hoc furtum Remberto imputetur. Quodsi in genere tantum suasisset, ut potius a ditiore homine Titus summam auferret quam a suo domino minus divite, atque Titus ex se iam ad furtum fuisset determinatus, haec suasio ut causa damni non imputaretur, eo quod non damni sed minoris damni et peccati suasio et causa fuisset. Verum cum animum furti Rembertus primo iniecerit eumque in specie direxerit in certum quondam hominem di­ vitem, hic rationabiliter invitus est et de iniustitia contra se commissa potest apud Rembertum conqueri. Quare Rembertum ab obligatione restituendi non habeo immunem. Cf. Th. m. I11 1195 1198. 729 RESTITUTIO EX SUFFRAGIO NON DATO. Casus. (226) lulius, unus ex deputatis consiliariis municipalibus, invitatur ad ses­ sionem, in qua decidatur litis contestatio inter municipium et ecclesiam, quae a municipio iniuste movetur et quae, si ad tribunal civile deferatur, certo ob leges iniustas contra ecclesiam finietur. lulius abest. Quo fit, ut una voco supra medietatem lis contra ecclesiam decidatur, cum, si lulius adfuisset luris laesi reparatio. Causae : cooperatio. 373 atque pro parte ecclesiae stetisset, haec in paritate votorum incolumis man­ sisset. — Similiter egit in alia causa, in qua municipium contra aliquod in­ stitutum iniustum damnum est passum. Quaeritur 1° qui quo ordine teneantur ad restitutionem. 2° quid, si plures abfuissent, quorum singuli suffecissent ad im­ pedienda illa damna. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. lulius, si tenetur ad restitutionem, non 731 tenetur nisi in defectu eorum, qui sessioni interfuerunt et suo suffragio damnum causarunt. Ili enim positiva actione damnum produxerunt, lulius sola negativa causa est; at qui negative influunt, post eos te­ nentur qui in eundem effectum positive influxerunt. Cf. Th. m. In 1200 1206. R. 2. Utrum lulius utcumque teneatur ad restitutionem necne, pendet ab altera quaestione, debueritne ex officio damnum illud im­ pedire an ex caritate tantum. Ex officio debebat impedire, 1) si aut ipse ex officio erga damnificatos sessioni cuilibet debebat interesse, nisi ex insta causa fuerit excusatus; aut 2) si consilium illud ex officio curam agere debebat damnificati, videlicet si ei haec habitualis cura incumbat. In hoc casu lulius, etsi negative tantum, tamen iniuste causa vit damnum. Nam eum re ipsa damnum causasse seu efficaciter in illud influxisse patet ex eo quod solum lulii suffragium requireretur et sufficeret ad damnum illud efficaciter impediendum. R. 3. Neque consilium illud municipale neque proin lulius ex munere suo re ipsa erat constitutus ad protegenda iura ecclesiae; ergo in ecclesiam iniuste non egit ab omni actione abstinendo, etsi graviter deliquerit contra caritatem. Neque ipse propter suam ab­ sentiam, sed reliqui qui positivum suffragium nocivum tulerunt, ad reparandum damnum iniuste illatum tenentur. Immo ut lulius debeat utcumque ex officio cuilibet sessioni intér­ essé, non videtur moris esse nec congruere cum modo, quo obligationes singulorum membrorum corporis moralis intellegantur et observentur. R. 4. Aliter esso potest in secundo casu, quo municipium damnum 732 iniustum sit passum. Nam potest fieri, ut consiliarii ad hoc eligantur, ut curam boni communis habeant, ideoque muneri suo desint, si hoc commune bonum neglegant vel laedi sinant. Quando igitur sic in­ stituuntur, lulius damno resarciendo est obnoxius, si re vera et eius absentia in causa fuerit, cur damnum efficaciter sit exortum, et ipso culpabiliter atque cum praevisione illius damni eiusve periculi abfuerit. Nam si vel i ustam causam habuit, cur abesset, vel istud damnum eiusve periculum praevidere nullo modo potuit, neque for­ maliter iniuste egit neque reparando damno est obnoxius. R. 5. At etiam quando ad resarciendum damnum tenetur, ad id non tenetur nisi post eos, qui positive damnum causaverunt; i 376 De virtutibus ot officiis erga homines. — Officia circa bona externa. immo, si resarcivit, ad eos regressum habet et compensationem fa­ cere potest. Ad quaesitum 2m R. 1. Si agitur de damno, quod ecclesia passa sit, res diiudicanda est ex iis quae ad Quaes. 1™ It. 3 dicta sunt. Cum nemo ex iis qui abfuerunt ex iustitia teneretur ad damnum illud impediendum: nemo ad restitutionem faciendam potest stricte obligari. R. 2. Si agitur de damno municipii in suppositione Resp. 4“: illi complures, si culpabiliter abfuerunt atque praeviderunt ab uno suffragio deficienti illud damnum pendere posse: omnes illi in solidum tenentur, at post eos qui egerunt positive. Videlicet 1) si illi positive agentes damnum reparaverint, ii qui abfuerunt tenentur ad nihil; 2) si vero illi damnum nec repararunt nec reparaturi sunt, ii qui abfuerunt ad resarciendum damnum tenentur cum facultate habendi regressus ad priores; atque singuli absentes tenentur saltem pro rata, hypothetice vero ad totum, videlicet si reliqui restituere vel non possint vel nolint. 733 RESTITUTIO EX PARTICIPATIONE. Casus. (227) Varus cum videat tres fures trabem deportantes, se illis in labore sociat; similiter cum videat alios duos viros ignes aedibus supponere, ipse tertius se adiungit atque ignem supponit, aedes vero usque ad fundamenta exuruntur. Qüaeiutük 1° ad quid participans teneatur. 2° quid ad casum sit dicendum. Solutio. 734 Ad quaesitum lm R. 1. Participatio esse potest in re aliena de­ tinenda aut in actione damnificativa exercenda. Si fit in re aliena detinenda, ea pars quae detinetur sine dubio ab eo qui detinet pri­ marie est restituenda; reliqua restituenda sunt, si actio participantis in detentionem aliorum vel in eorum furtum efficaciter influxerit, at etiamtum in defectu tantum eorum qui re ipsa detinent. R. 2. Propter participationem in actione damnificativa restituendi obligatio erit imprimis relate ad illud damnum quod immediate a participante effectum fuerit; relate ad reliquum damnum eatenus aderit reparandi obligatio, quatenus illa participatio in reliquum illud damnum efficaciter influxerit. Nam si nullum damnum produxerit, nisi cuius causa efficax iam erat posita, non est cur ad quidquam reparandum teneatur, nisi alterius causae efficientiam praevenerit. R. 3. Si quis vero vi vel gravibus minis cogatur ad participa­ tionem in actione aliqua damnificativa, haec pro eo qui sic cogitur licita evadere potest, quando scilicet agitur de conservando bono altioris ordinis, pro quo alter damnum suum merito debeat parvi­ pendere. In quo casu certe non potest statui obligatio reparandi luris laesi reparatio. — Causae: cooperatio. 377 damni. Haec devolvitur in eum, qui metum intulit. Verum si causa tanta non est, ut liceat alienum damnum pro meo parvipen­ dere, licebit mihi nihilominus ad alienum damnum concurrere, si pa­ ratus fuero damnum a me causatum resarcire. Cf. Th. m. In 1204 sq; S. Alph., Th. m. Ill 571. Ad quaesitum 2m R. 1. Si Varus cum tribus aliis trabem occu-735 passet, ita tamen ut alias etiam illi tres trabem abstulissent, pro rata (i. e. quartam valoris partem) deberet restituere domino trabis. At cum trabes iam occupata sit, et tres illi fures sufficiant omnino, ut videtur, ad trabem illam in tuto collocandam, Varus nullius damni causa efficax est, nisi forte eius cooperatio id effecerit, ut furtum celerius et securius exsecutioni sit datum: quod num damnum domini auxerit atque hoc titulo aliquam restitutionem imponat, ex circum­ stantiis diiudicandum est. R. 2. Si vero tres illi fures viribus defecerint atque indiguerint alterius ope, ne a furto cogerentur desistere: Vari cooperatio seu participatio efficacem influxum exercuit in totum damnum utpote efficaciter non ponendum sine Vari cooperatione. In quo casu sal­ tem in defectu aliorum totius damni reparationem Varus facere per se tenetur. R. 3. In altero casu si ignis ab aliis excitatus in tantas fiam-736 mas excreverat, ut omnes aedes iam essent in conditione desperata, atque eas vel partes earum servandi spes non amplius superesset, ignis a Varo excitatus efficacem damni influxum non exercuit, vel si quid reapse physice destruxit, destruxit rem nullius in hisce circum­ stantiis valoris. Cf. Th. m. I11 1211. R. 4. Sed si in illo casu periculum tantum nondum excreverat, ignis a Varo excitatus re vera partem aliquam alienarum aedium consumpsit, etsi, si ab illo igni consumptae non essent, aliorum ignis eas etiam fortasse consumpsisset. Immo si ignis igni coniungitur, difficile est dicere, quas et quantas partes singulorum ignis con­ sumpserit, cum singulorum ignis sufficiens fuerit ad totum damnum efficiendum. In quo casu singuli quidem ad partem, pro rata, resti­ tuendam obligandi sunt; in solidum ex solo iure naturali obligari nequeunt, nisi egerint ex condicto. R. 5. Hinc Varum obligaverim ad ferendam tertiam partem damnorum, neque ad amplius, etiamsi forte reliqui ad suam partem restituendam sint impares; ad plus restituendum sane obligabitur, si, re ad indicem delata, is maiorem poenam imposuerit. COOPERATIO NEGATIVA ET POSITIVA IN DAMNO (I). Casus. (228) Scipio, oeconomus nobilis viri, videt puerum excitare incendium, ex quo magnae parti silvae impendet interitus. Cum velit accurrere, ut illi damno praeveniat, obvium habet Cornelium, qui ipsum divertit et detinet, ita ut re vera magna silvae pars flammis consumatur. 378 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Qlaeritür 1u quao sit eorum, qui positivo, et eorum, qui negative damno alieno cooperantur, restituendi obligatio et ordo. 2« quid, si Cornelius Scipionem hac damni inferendi intentione vel vi ac fraudo retinuisset. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Qui positive ad alienum damnum co­ operantur, ad damnum reparandum tenentur, sive principaliter sive secundarie, idque quoad integrum vel partiale damnum, prout prin­ cipaliter egerint aut non, prout in totum damnum efficaciter influxe­ rint aut in partem tantum: excusantur in solo hoc casu, quo proptor gravissima mala (propria) evitanda illa cooperatio evaserit licita. Cf. supra n. 734. R. 2. Qui negative cooperatus est non impediendo, si restituere tenetur, tenetur /wsi eum, cuius actionem non impedivit, nisi forte hic sive naturaliter sive legaliter non sit sui iuris, ita ut eius actio cum sequelis potius ei, qui eius curam agit, imputetur, quam ipsi damni auctori positivo. 738 R. 3. Ut autem is utcumque ad restitutionem ob damnum ab altero illatum teneatur, debuit obligatus esse ad impediendum illud damnum non ex caritate tantum, sed ex iustitia, sive propter rela­ tionem officii quam habet erga damnificatum sive propter eam quam habet erga damnificatorem: in quo posteriore casu, ut dixi, fieri potest, ut teneatur reparare damnum principaliter seu ante damni­ ficatorem. Ratio autem, cur solum ille, qui ex iustitia teneatur, restituero debeat, ea est, quod propter solam laesam iustitiam, non propter laesam caritatem ad restitutionem quisquam obligetur. In applicatione tamen caute circumstantiae considerandae sunt, quia fieri potest, ut ille, qui ad damnum illud impediendum immediate quidem ex sola caritate teneatur, laedat tamen mediate iustitiam. 739 Ad quaesitum 2“ R. 1. Scipio, si oeconomus fuit, qui in genere bonorum domini sui curam habebat, ex officio suo seu ex iustitia ob­ ligatus erat invigilare et damna impendentia avertere. Quando igitur animadvertebat incendium excitari, quo rebus domini sui et con­ sequenter domino suo damnum inferretur, debebat ex iustitia accur­ rere ut impediret; et si gravem neglegentiam commisit, ut cooperator negativus ad reparanda damna obligatur. Solum difficultas excitari potest ex eo quod dominus non ne­ cessario damnum patiatur, sed vel arca assecurationis, si res assecurata sit, vel incendiarius, si oeconomus eum novit cumque sceleris accusare potest; erga neutrum autem videatur obligationem ex officio seu ex iustitia habere, ut debeat eorum damna avertere. Quod verum est quoad damnificatorem. Si igitur eum re vera comprehendere eumque, cum damni reparandi capax sit, etiam ad reparandum cogere possit : fateor oeconomum non laesisse iustitiam, utut fortasse etiamtum laeserit caritatem. Sed si agitur de societate assecurationis, res 737 Iuris laesi reparatio. — Causae; cooprratio. 379 paulo aliter diiudicari debet. Dominus ipse assecuratus sane debet moderatam diligentiam adhibere ad praecavenda damna a rebus suis, idquo ex contractu seu ex iustitia, ne facilius societas assecurationis solvere cogatur; quae domini obligatio in oeconomum, qui quoad curam bonorum fortunae dominum repraesentat, ex ipso officio transit Ergo theoretice loquendo re vera ut cooperator negativus tenetur erga socie­ tatem assecurationis vel eos quibus societatis loco restitutio facienda est. Practice autem, cum pro societate assecurationis pauperes aliaeve causae communes facile sumi possint, res facilius componetur. Nam non solum eleemosynae quas ipse oeconomus ex suis bonis facit pro restitutione computari possunt, sed consentiente domino etiam ea. vel saltem pars eorum, quae ex bonis domini in pias causas post exortum damnum conferentur. R. 2. Si vero oeconomo haec cura generalis non erat demandata 740 neque specialis cura silvae, non tenebatur ex iustitia a domino suo neque a societate assecurationis damnum avertere. Hinc ad restitu­ tionem nullo modo teneretur, utut ex gravi neglegentia vel ex con­ silio damnum non averterit. R. 3. Non plane idem dicendum de Cornelio, qui Scipionem damnum avertero volentem detinuit. Quodsi eum detinuit sine vi et fraude, ita ut Scipio sciens et volens se detineri passus sit, Cornelius restituere non tenetur nisi post Scipionem; ergo summum, si Scipio ex officio debebat ignem exstinguere, neque tum, nisi Cornelio de Scipionis officio aliquo modo constiterit et Cornelius illi efficaciter consuluit vel suasit eum ve permovit ne exstingueret. Si autem vi vel fraudo Cornelius Scipionem detinuit, praevidens foro ut ita aliquis damnum pateretur a quo Scipio damnum avertere voluit, Cornelius ad reparandum damnum tenetur, non Scipio, idque sive Scipio ex iustitia tenebatur damnum impedire sive non. Neque necessarium est, ut Cornelius ex ipsa hac intentione Scipionem de­ tinuerit; sufficit ut hoc fecerit cum damni praevisione. R. 4. Quae restitutionis obligatio ex parte Cornelii, si vi vel 741 fraudo usus est, communiter aderit, quando damno afficitur ipse do­ minus vel societas assecurationis; non ita, quando incendiarius com­ prehenditur et ad damnum reparandum cogitur. Nam ille semper ex crimine commisso censetur ante Cornelium obligatus esse ad damna a se causata reparanda. Verum in nostro casu haec ratio non plene valet. Si enim puer fuit, qui rationis quidem compos erat, plenam deliberationem tamen non adhibuit: optime intelligitur Scipionem voluisse impedire, ne ille puer — etsi propria bona habeat, ex quibus possit et debeat damna reparare in illud discrimen coniceretur, atque ab hac sua volun­ tate exsequenda per Cornelium iniuste esse impeditum. Magis etiam, si secundum leges pueri parentes ex suis bonis ad damnum a filio causatum cogerentur reparandum, bene intelligeretur, quomodo Scipio intenderet suo interventu hoc damnum a parentibus vel etiam a puero levi ex caritate avertere. In quo casu Cornelius, qui vi vel fraude 380 Do virtutibus ot officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Scipionem detinuisset invitum, parentibus (vel etiam puero, si con­ staret eum ex levitate vel sine peccato gravi vel sino sufficienti cognitione damni eiusve magnitudinis egisse) damnum, quod pateren­ tur, deberet reparare. COOPERATIO POSITIVA ET NEGATIVA IN DAMNO (II). Casus. (229) Sumo in casu praecedenti silvam non fuisse assecuratam et dominum damnum tulisse. Oeconomus neglegentiae suae sibi conscius rem domino narrat et veniam impetrat his verbis: „Tibi quidem totam rem condono, non vero Cornelio viro isti nequissimo, qui iam saepe mihi nocere studuit. * Qüaeritük 1° quid iuris sit, si ex pluribus cooperantibus unus condona­ tionem acceperit. 2° ad quid Cornelius loco Scipionis teneatur. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Si complures sunt qui diverso ordine ad restitutionem teneantur, condonatio uni facta secum non ducit con­ donationem pro iis qui ante eum seu potiore iure tenentur; sed con­ donatio ei facta, qui potiore iure restituere debet, secum ducit con­ donationem pro omnibus iis, qui tantummodo post eum seu eo deficiente tenentur. Condonatio enim est loco restitutionis factae. Verum si, qui potiore iure restituere debet, restituit, reliqui, qui post eum te­ nentur, ab omni onere exsistunt immunes. At si ille, qui secundarie tenebatur restituere, re vera restituit, is recursum habet ad princi­ palem actorem, qui noluit restituere. R. 2. Si ex iis qui aequali ordine tenentur unus accepit con­ donationem, reliqui, qui sive hypothetice sive absolute tenentur, non liberantur ab obligatione restituendae suae partis. Si vero obligantur in solidum, non possunt amplius obligari ad totum nisi detracta illa parte, quae in distributione aequali recideret in eum qui accepit condonationem. 743 Ad quaesitum 2m R. 1. Si Cornelius Scipionem sola suasione sine vi vel fraude detinuit, condonatio Scipioni facta non potest non extendi ad Cornelium, etiamsi ex odio erga dominum egerit. Nam consiliarius ex se non tenetur nisi deficiente eo qui consilium accepit et libere exsecutus est; immo si restituisset, ad eum recursum pro indemnitate haberet. R. 2. Si vero Cornelius erga Scipionem oeconomum vi vel fraude usus sit, sane non Scipio sed Cornelius tenetur ad restitutionem ; vel si qua etiam Scipionis culpa intervenerit, Cornelius ante Scipionem tenetur. Quare condonatio huic data per se ad illum non extenditur. Hinc cum dominus expresse hanc extensionem excludat, Cornelius obligatus manet, sicut obligatus erat ante omnem condonationem a domino factam. | 742 luris laesi reparatio. — Causae: cooperatio. 381 DAMNUM EX CONVENTIONE ILLATUM. Casns. (230) Operarii complures cum Cantio praeposito, eo suadente, conveniunt, ut singulis mensibus quantitatem maiorem carbonum notent se transvexisse, (piam re vera attulerunt et qua in fabrica usi sunt. Lucrum, quod hoc modo praepositus sibi acquirit, ex condicto inter eum et operarios dividitur. Curtius operarius post aliquot annos, per quos ita actum est, concepto scrupulo rem cum confessario communicat; verum se nunc rem mutare non posse, nisi se et alios operarios et praepositum prodat, cum intelligi nequeat, cur nunc ilico minor quantitas carbonum a se adnotetur, nisi antea fraus fuerit commissa. Quaeritur 1° ad quantam restitutionem Curtius obligatus vel obligandus sit 2° possitne Curtius ob allatas rationes ita pergere, si excessum pro sua parte restituat. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Certo Curtius tenetur quoad ea, quae744 ipse ultra veritatem se fabricae tradidisse asseveravit, et quae fabricae dominus pro acceptis habuit seu pro quibus pretium solvit: quamquam quoad eam partem eorum, quam praepositus sibi retinuit, ad eum habet recursum; idque, si necesse sit, etiam per occultam compen­ sationem. R. 2. Si agendi modum rigorose inspicimus, singulorum opera­ riorum cooperatio seu conspiratio ita necessaria erat, ut, si vel unus cooperationem ad fraudem istam denegasset, nemo eam committere ausus esset vel audere potuisset, eo quod ilico superioribus prae­ positis fraus illa patuisset. In quo casu adest obligatio singulorum in solidum; etsi ad complices, i. e. ad quemque pro sua parte, ille qui totum reparaverit, habeat recursum. R. 3. Nihilominus illa obligatio in solidum adeo difficilis est atque adeo vix intelligitur ab hominibus, ut practice melius sit in tali casu eam non formaliter imponere, sed reos monere, ut et pro sua saltem parte satisfaciant et reliquos complices movere studeant quemque ad suam partem reparandam. Cf. circa hanc rem N. Alph., Th. m. III 597: «Rudes, etsi teneantur in solidum, raro expedit obli­ gare ad totum, cum difficulter isti sibi persuadeant se teneri ad resti­ tuendam partem a sociis ablatam. Quinimmo satis praesumi valet, quod ipsi domini, quibus debetur restitutio, consentiant, ut illi resti­ tuant tantum partem ab iis ablatam, cum aliter valde sit timendum, ut [nej nihil restituant, si obligentur ad totum/ Ad quaesitum 2“ R. 1. Per se Curtius non solum quoad suam 745 lucri partem tenetur domino vel dominis fabricae indemnitatem pro­ curare, sed quoad totum valorem seu pretium quod falso libris in­ scriptum est. Ita primo loco quoad praeteritum. Verum quoniam vix possibile erit operario ordinario totum hoc pretium restituere, aliud fere non relinquitur, nisi ut moneatur de restituenda parte sua 382 Ve virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. et de urgendis aliis, etiam metu iniecto, ut suam quisque partem restituat. R. 2. Sed cum iam quoad praeterita damna per se sit obligatio restituendi in solidum seu integre, quoad futura multo minus permitti potest damni inferendi continuatio eaque cum periculo, quominus do­ minus exiguam tantum partem per restitutionem recipiat. R. 3. Quod vero ad fraudem praeteritam solum occultandam pertinet, permitti potest, ut interim per verba ambigua haec occul­ tetur. Immo, etiamsi haec occultatio aperto mendacio aliisve mediis illicitis fieret vel etiamnunc falsa notarentur in libris rationum, statim vero excessus pretii fraudulenter notatus in cassam domini refunde­ retur: nova iniustitia, quae restitutionis obligationem secum traheret, non committeretur. Ad eum modum commissae iniustitiae reparandae sane non tenentur, quo simul grave famae detrimentum vel immo etiam dimissionem paterentur vel horum grave subirent periculum. MODUS RESTITUENDI RES FRAUDATAS. Casus. (231) Fulvius in nundinis publicis tempore patrociniorum diversa loca per­ cursando varias res venales habet; sed in illis occasionibus, cum soleant homines plus expendere, facile potest artibus et fraudibus uti, quibus, si lucra ita per annos hausta colligat, saltem 2000 marc, male acquisivit. Verum retinuit nihil ; quo plus enim lucrabatur, eo plus solebat expendere, alias restrictius vivebat. Similiter Antimus mercator per decem annos in vicino oppido, nunc per tres annos in actuali domicilio modo falso pondere, modo rerum adulteratione continuas parvas fraudes commisit; bonis fortunae nunc gaudet satis amplis, cum satis moderate vixerit atque annua lucra superflua non otiosa reliquerit sed ex iis, emptis B actionibus‘ quas vocant, uberes usuras perceperit. Quae sic ex defraudationibus collegit, circa 5000 mare aestimat; verum si usuras quas percepit addat, saltem habebit 10 000 —12 000 marc. Pro restitutione vult in testamento legatum facere 5000 mare, in favorem hospitalis municipalis. Quaeritur 1° quae restitutio facienda sit in casu multarum fraudum com­ missarum. 2° debeantno usurae restitui sive perceptae sive non perceptae. 3° quid de casibus propositis et de modo restitutionis ab Antimo cogitato. Solutio. 746 Ad quaesitum 1“ R. 1. Si multae fraudes commissae sunt, quarum nulla est ex se gravis, omnes simul sumptae certo gravem constituunt materiam: quando gravis materia adhuc retinetur in se vel in aequivalenti, restitutio debetur saltem ex rei alienae detentione ; si non amplius retinetur, titulus restitutionis desumi debet ex culpa­ bili actione damnilicativa. R. 2. In posteriore igitur sumptione, ut gravis obligatio adsit, debet constare de gravi peccato commisso. Quare si quis intentionem Iuris laesi reparatio — restituendi modici rt ordo. 383 saepius iterandi fraudes usque ad materiam gravem non habuisset at­ que post longiora tantum intervalla, quae coalitionem injustitiarum excludant, fraudes iterasset lucrumque consumpsisset: restitutio sub gravi urgenda non esset, etsi cursu temporis summa totalis satis magna evasisset. Attamen in casu proposito, etiam priore, id sumi non potest. Nam non aderat inter singulas fraudes tantum intervallum; immo si adfuisset, non abfuit ab initio intentio saepe fraudes repetendi atque perveniendi ad summam gravem. Quapropter etiam in Fulvio obligatio restituendi ex titulo actionis iniuste damnificativae et graviter culpa­ bilis statui debet; in Antinio autem insuper ex rei alienae detentione. R. 3. Si vero quaeritur, cui facienda sit restitutio et quomodo, 747 respondendum est: in genere quidem ei, qui laesus est, debetur re­ stitutio; verum sub gravi tum tantum, quando is ipse graviter laesus est. Hinc si universim laesio facta est gravis, sed solum propter laesionem multorum, nemo tamen singillatim sumptus graviter est laesus, obligatio quidem utcumque restituendi est gravis; ut restitutio liat ipsis illis qui laesi sint, est levis tantum obligatio, eaque disinit simpliciter, si causa rationabilis vel nimia ita restituendi difficultas accedat. R. 4. In casu iniustitiae propter multas fraudes in pondere et mensura commissas, si fere iidem emptores accedere pergant, modus commodior et rectior est, ut eodem modo nunc augeatur pondus et mensura, dum ad iustam restitutionem perventum sit. Verum obligatio gravis vel utcumque stricte dicta sic agendi non 748 est, tum ex ratione mox allata, tum quia efficax restitutio etiam tali modo non est extra dubium; nam emptores, cum rem nesciant, propter fraudes quas passi sunt, fortasse plus expendere sunt coacti, at num propter auctam mensuram ipsis ignorantibus nunc expensis parcant, dubium est. Quare censeo sine ullo scrupulo statim fieri posse restitutionem in pauperes vel in publicos fines pios et utiles ipsius loci, ubi fraudes commissae sunt; fieri etiam posse in quoslibet pauperes vel causas pias saltem sino peccato gravi, vel si adsit rationabilis causa, sine omni peccato. Cf. Th. in. 111 1214. Accedit autem nostra aetate facile alia ratio, cur non necessario sistere debeamus in pauperibus vel causis piis ipsius loci, quod nimi­ rum hodie incolae loci longe saepius mutentur quam anterioribus tem­ poribus. Etsi igitur idem locus servatur pro facienda restitutione, in quo factae erant iniustitiae, tamen, si de iniustitiis per multos annos protractis agitur, incertum valde est, num restitutio redundet in fa­ vorem eorum qui laesi sunt. Quod olim longe probabilius erat Nam per restitutionem pauperibus vel piis causis loci factam loci cives levabantur, qui alias eiusmodi causis suo modo providissent vel etiam providere debuissent. Ad quaesitum 2” R. 1. Si ipsi illi qui fraudes commiserunt, 749 usuris non fluebantur, uti re vera Fulvius in priore casu non fecit, 384 De virtutibus et officiis ergn homines. — Officift circa bona externa. titulus ad restituendas usuras esse nequit nisi ex eo quod, qui fraudes passi sint, etiam damnum usurarum habuerint, quas alias fuerint per­ cepturi. Sed eos re vera eiusmodi damnum habuisse valde dubium, immo in plerisque hominibus valde improbabile est. Ad id enim ne­ cessarium esset, ut homines non solum lucra annua residua ad usuras darent, sed etiam ut in usu rerum quotidianarum culinam et victum spectantium ad apices sequerentur praestitutam mensuram, eamque in casu nostro per se ipsos rectificatam. Quod sane rara exceptio est, et si fit, fraus brevi detegitur neque postea incurretur! Ergo, nisi per exceptionem in casu raro domini laesi re vera usurarum damnum pertulerint, usurae non perceptae a fraudatore non necessario debent in restitutione computari. R. 2. Inde fere idem deducere licebit quoad usuras a fraudatore perceptas. Cum enim summae illae minimae, in quibus singuli dam­ num passi sunt, usuras non fecissent, usurae quas fraudator colli­ gendo et administrando summulas istas percepit, non tam fructibus naturalibus quam industrialibus accenseri possunt. Hinc etiam in posteriore casu Antimus quoad hunc usurarum valorem non videtur ad restitutionem obligandus. Ad quaesitum 3" R. 1. Fulvii restitutio fieri potest in pias vel utiles causas publicas vel in pauperes quoslibet. Id ex antea dictis sequitur, eo magis, quod fraudes commissae sunt in diversissimis locis, ita ut certi loci cives, qui damnum passi sint, vix dignosci possint. R. 2. Ex eo vero, quod quilibet pauperes eligi possint, sequitur Fulvium, si re vera pauper sit, in nostro casu inter istos pauperes computari posse. Quodsi ita est, de restitutione eiusque quantitate pecuniaria, qua Fulvius se abdicare debet, non iam multum erit dis­ putandum. Potest enim ipse magnam partem retinere. Quominus ei integram summam retinere a confessario permittatur, obstat pastoralis prudentia atque ipsum bonum commune, ne videlicet Fulvius peccatum suum levius sumat neve nullam sentiat poenam satisfactoriam con­ venientem ; verum pro rerum adiunctis sufficit ei iniungere, ut aliquid sive statim sive paulatim aliis pauperibus tribuat. R. 3. Supponitur tamen semper non constare de ullius emptoris laesione in materia gravi a Fulvio peracta. Nam si qui singuli cognoscuntur vel cognosci possunt, qui singuli in gravi materia de­ fraudationem passi sunt, hi singuli certo indemnes reddi debent. Quod idem observa ad casum Antimi. — Immo si ita fuerit, sumi facilius debet etiam quoad usuras eos indemnes esse faciendos. 751 R. 4. Si Antimus iam est moribundus, haec per testamentum restitutio admitti potest, attamen cum cautione, de qua mox dici debet. Alias non est ille modus admittendus. Cum Antimus restituere possit nunc, non potest hoc usque ad tempus post mortem differre. Restituere igitur potest per donationem manualem statim perficiendam. Alioquin illum finem, hospitale dico, eligere pro subiecto cui resti­ tutio applicetur licebit. 750 Juris Jaesi roparatio — restituendi modus et ordo. 385 Verum adhibenda est cautio, maxime si res devenerit ad resti­ tutionem per ultimam voluntatem, ut summa illa re ipsa pio illi fini applicetur. In Germania quidem nunc donatio usque ad 5000 mare, inefficax fieri nequit per denegatam approbationem gubernii. Si quando in aliis locis eiusmodi donationes ab approbatione gubernii vel principis dependent, atque timor est habendae repulsae, alia via restitutionis quaeri omnino debet. RESTITUTIO IN PAUPERES ALIASVE CAUSAS PIAS. Casus. (232j Sigfridus insignem fraudem commisit contra aliquam associationem. Quem ut cum honore reparet, vult non associationi sed piis causis restituere, vide­ licet 2000 mare, hospitio pauperum et tot etiam ecclesiae pauperi sui oppidi. Utitur ea ratione, quod actionarii illius associationis, utpote ditissimi, damnum non sentiant, immo ut francomurarii summam in malum usum sint impensuri Quaekituk possitno in casu et ex causis propositis Sigfridus restitutionem pauperibus vel causis piis applicare. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Generalis regula est, ut restitutio fieri752 debeat domino laeso; eaque, si fieri potest, obligat sub gravi, si uni eidemque domino materia gravis sublata fuerit vel ipse in re gravi sit damnificatus. Cf. supra n. 747 sqq. R. 2. Haec regula valet etiam in laesa persona iuridica seu morali tantum, quando certus aliquis finis licitus in materia gravi damnificatur. Qnodsi vero non certus ille finis sed singuli illi domini, qui ad certum finem prosequendum societatem inierunt, damnum re ipsa patiantur, gravis obligatio ipsam hanc personam iu ridicam in­ demnem faciendi non adest, nisi in quantum singula illius societatis membra vel aliquod eorum in materia gravi damnum patiantur, quod hoc modo coque solo reparetur. R. 3. Pauperes vel causae piae loco dominorum laesorum eligi possunt: 1") si ipsis dominis laesis restitutio fieri nequit, 2) si nulla singularis persona in gravi materia laesa est, et insuper non impos­ sibilitas quidem sed gravior quaedam difficultas est. ipsos laesos indemnes faciendi ; quodsi in posteriore casu illa difficultas vel gravior quaedam causa non adest, venialiter peccatur, si restitutio quidem fiat sed loco dominorum alii iique egentes eligantur. R. I. Sigfridus in hoc errat, quod putet ideo se posse ipsos 7'> dominos laesos transmittere, quod ipsi damnum illatum graviter non sentiant; nam si re vera singuli in materia gravi sunt laesi, nequaquam possunt ipsi praetermitti. (Cf. Th. m. I11 1128.) Neque illa est ratio excusans, quod illi domini laesi rebus suis male utantur. Nam ex eo id solum sequitur, ut, si ad certum aliquem finem malum conveniant et pecunias conferant, ille finis non possit esse re ipsa persona iuriCasus conscientiae. I. Ed. 4. 25 386 Do virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. dica distincta, sed dominium pecuniarum maneat apud ipsos dominos qui contulerunt. R. 5. Id tantum Sigfrido concedi potest: in hoc casu considerari posse laesionem, non quae societati qua tali, sed quae singulis mem­ bris facta sit. Nam etsi pro certo fine prosequendo convenerint, ille finis intermedius est, non est is cui lucrum serviat; sed tota associatio in id demum tendit, ut commune lucrum vel damnum in singulos dividatur. Si igitur Sigfridus sciret tot esse actionarios, ut, damno 4000 marcarum distributo, in neminem caderet damnum materiae gravis (quae, cum sint homines ditissimi, ut sumitur, ascendere debet ad 30 mres et ultra): in hoc casu sine peccato gravi eligere posset pro restitutionis subiecto pauperes vel causas pias, et occurrente graviore causa sine ullo peccato. — Verum id scitu est difficillimum. Facile enim constabit quidem actiones seu titulos illius societatis esse numero plures quam 200; sed non facile constabit non esse inter actionarios qui possideant tot titulos simul, ut ex damno totali 4000 marcarum ipsis non respondeat damnum saltem 30 marcarum. Quod si non constiterit, Sigfrido nequit permitti, ut modum restitutionis, quem optat, exsequatur. ORDO RESTITUTIONIS. — CESSIO BONORUM. Casns. (233) Terentius, status fortunarum labilis sibi conscius, adit amicum credi­ torem eiquo, confidentialiter conditionem suam aperiens, simul offert integri debiti solutionem circiter 50000 mare , non sine spe fore, ut ille amicus postea notabilem summam sibi cedat. Quo fit. ut mox facta cessione bonorum re­ liqui creditores non ultra decimam partem recipiant, inter quos aliqui etiam sunt indigentiores et duo pia instituta, quae Terentio mutuam dederant pecunia Quaerxtub 1° situe aliquis ordo in solvendis debitis necessarius et qui. 2° quid do agendi ratione Terentii dicendum sit. 3° num cessione bonorum exstinguatur obligatio solvendi sim­ pliciter. Solutio. 754 Ad quaesitum 1“ R. 1. Ordo, de quo quaeritur, attendendus tum tantum est, quando non omnibus plena solutio dari potest. Hinc quod quaeritur perinde est ac si quaeritur, sintne aliqui creditores quibus satisfieri debeat etiam cum praeviso damno aliorum. Quod si ita generatim et indeterminate quaeritur, sane affirmari debet. R. 2. Imprimis ius naturale postulat, ut, si quae res exsistunt apud debitorem alienae, seu quarum dominium in debitorem nondum transierat, eae veris dominis restituantur. — In reliquis si qui prae aliis iura potiora habent, haec fere ex contractu vel ex lege positiva derivantur: verum in quibusdam, deficiente lege positiva contraria, ius naturale, etsi non exigat, permittit tamen aliquorum praelationem. luris laesi reparatio restituendi modus ft ordo. Wi R. 3. Secundum positivas leges, in diversis quidem diversimode, 755 privilegiata debita, quae prae aliis solvenda sint, recensentur: 1) Merces famulorum et operariorum ex certo tempore restans sicuti debita recentia pro rebus victui necessariis vel similia. 2) Debita realia, scilicet pro quibus hypotheca vel pignus datum est; haec enim primo solvenda sunt ex pretio rerum sive immobilium sive mobilium, quae pro certo debito oppignoratae sunt, idque, si plura debita in iis rebus fundantur, singula integre secundum ordinem in­ scriptionis, ita ut prima hypotheca praeferatur aliis, secunda tertiae et sic porro. — Quibus debitis privilegiatis aliquando (non ubique) bona uxoris dotalia accensentur. 3) Debita personalia, in quibus, si cessio bonorum iam de­ clarata est, nullus ordo praelationis legaliter agnoscitur (nisi forte creditor tempore debito non apparuerit); sed si bona debitoris ad omnia debita exstinguenda non sufficiunt, singulis pro rata solvetur. Immo non raro solutiones brevi spatio ante cessionem, quod lege determinatur, forte factae pro irritis habentur, ita ut hae in com­ munem massam conferri debeant; quod etiam in conscientia ob­ servari debet. R. 4. Si quando debitor ante illud tempus a lege determinatum 756 statum suum labilem praevidens certis debitoribus prae aliis favere et integre solvere velit, ius naturale haec permittit: 1) ut pauper praeferatur diviti; 2) ut, qui prior tempore creditor exstitit, prius solutionem inte­ gram accipiat (cf. Keg. iur. 54 in 6“; Lugo, De iust. et iure d. 20. n. 146 sqq; S. Alph., Th. m. 111 690); 3) ut, qui prior tempore solutionem petat seu urgeat, eam recipere possit. Unde fit ut, si debitor aliquem ex creditoribus, in quo iusta causa est, cur praeferatur, amice moneat isque solutionem petat, ei satisfieri possit (Lugo 1. c. n. 174). Cum enim in omnibus istis casibus creditores non habeant ius in certas res debitoris, sed illae in dominio debitoris maneant, iis, qui postea minus recepturi sunt, non proprie fit iniuria, eo quod ex prio­ ribus nomo plus receperit quam quod suum erat, posteriores autem creditores solum in ea bona quae cessione facta restant ius possint exercere. Cf. Th. m. I’1 1219sqq. Ad quaesitum 2'" R. 1. Si Terentius homini illi pauperi vel etiam 757 piis institutis tempore lege adhuc permisso integre solvisset, nullo modo reprehendendus esset. Cf. Mare, Instit. Alph. n. 1005 et 1006. R. 2. Quod vero virum ditiorem monuit: si hoc fecit tacita quadam conventione, ut vir ille specietenus tantum evaderet bonorum illorum dominus, ipso Terentius re vera ea retineret, ita tamen ut invadi a reliquis creditoribus lege non iam possent, egit iniuste neque absolvitur ab obligatione reliquis creditoribus pro posse satisfaciendi. Si vero sincere nihil actum est contra leges neque stipulatio ulla intercessit, sed sola spes habendi postea auxilii per amicum istum, 25* 388 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. iniustitiae incusari Terentius nequit, atque ab omni peccato immunis fuerit, si hoc modo solum ea se postea recepturum esse intendit, quae sibi sint necessaria et quibus probabiliter denuo tantum lucrari possit, ut postea, ad meliorem fortunam restitutus, reliqua debita integra solvere valeat. 758 Ad quaesitum 3m R. 1. In casu proposito Terentius, cum arte quadam complures creditores excluserit a recipienda proportionate solutione, tacita condonatio debitorum absoluta praesumi nequit. R. 2. In aliis autem circumstantiis, quando ex infortunio cessio bonorum inculpabiliter fieri debuit atque debitores non integram qui­ dem solutionem, magnam tamen partem receperunt: aliquando ex modo agendi concludi potest eos velle hoc modo debita habere pro exstinctis. Quodsi hoc cum quadam morali certitudine colligitur, de­ bitor, etsi postea possit, antiqua debita solvere non amplius tenetur. R. 3. Quodsi de ciusmodi condonatione non constat atque de­ bitor omnia legaliter egit, i. e. nihil ultra leges sibi retinuit neque uni prae altero solvit: saltem non tenetur reliqua solvere, nisi postea commode potuerit. Si vero ultra ea quae leges permittunt, in suum vel amici commodum quaedam retinnit vel solvit: commodam solvendi facultatem exspectare in conscientia ei non licet, sed debet etiam cum quadam status et victus diminutione ea compararo unde solvat, non tamen cum incommodo nimio. 759 R- 4. Difficilior res est, si quaeritur, num in debitore qui omnia legaliter cesserat, si postea forte commode potuerit, obligatio integre solvendi reviviscat. De qua re ita dico: Si quando in certis regionibus communis persuasio fuerit in bonorum cessione, quae sine culpa evaserit necessaria, omnia debita haberi pro exstinctis non solum coram lege sed simpliciter etiam in conscientia, eam interpretationem ii, qui sine omni fraude et cum plena conformitate legum egerunt, sequi possunt. Id imprimis valet, si pro pecuniis mutuo acceptis ad nego­ tiationem usurae amplae solutae fuerint; non enim iniustum est, ut in tali casu pecuniae etiam partem habeant periculi, cum alias pe­ cunia sine omni labore et periculo nimium lucrum colligat atque pedetentim omnes possessiones sibi rapiat. — Et quando mercatores et negotiatores ita solent mercium pretium determinare, ut damnorum ex cessionibus sibi emergentium rationem iam habeant: quoad hos creditores restitutionem ab eo, qui postea ad meliorem fortunam de­ venerit, puto generatun non amplius ita esse urgendam. Quoad alios creditores non audeo universim restitutionis obligationem negare, nisi consuetudo id permittit. Cf. fusius de hac re n. 775 sqq. » MODI RESTITUENDI OCCULTE (1) Casus. (234) Getulius ante aliquot annos amico inscio fraudulenter intulit damnum 1000 mare. Quod ut sine sui manifestatione reparet, statuit facere donationem, idque, ut periculum inefficacis reparationis ex reciproco dono timendae ex- Iuris laesi reparatio — restituendi modus el ordo 389 eludat, exsequi vult per testamentum filium amici primogenitum scribendo legatarium 1000 mare. Quod confessario non probatur. Quaeiutuu 1° quibus modis restitutio possit fieri, num etiam donatione. 2° sitne modus a Getulio electus approbandus et admittendus Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Dummodo restitutio ita fiat, ut re vera 760 dominus laesus id recipiat, quod suum est, hoc sufficit; atque perinde est, utrum fiat palam an secreto, scienti domino an inscio, per ipsum debitorem etiam dissimulato vero titulo an per intermediam personam. R. 2. Hinc per se nihil obstat, quin restitutio fiat per modum donationis. Attamen, ut in ipso casu effertur, saepe fieri potest, ut donatio moveat donatarium ad donum reciprocum, quod certe non dedisset, si veram donationis receptae naturam cognovisset. Qua­ propter eiusmodi donum accipi vel retineri non potest, sed saltem eius valor est restituendus. R. 3. In donatione, quae locum restitutionis teneat, id etiam observari debet, ut re vera donum sit donatario, i. e. domino laeso, utile; nam nisi re ipsa pro domino tantum valorem habet, quantum res illa quae ipsi debetur, donatio manca est neque integram perfecit restitutionem. Ad quaesitum 2“ R. 1. Dispositio testamentaria, quae effectum 761 demum habebit in morte Getulii, certo non sufficit, cum restitutio non possit per annos amplius differri, sed quam primum fieri debeat. Solum si agitur de moribundo restitutioni obnoxio, ille modus eligi potest, si alioquin satis secura videatur efficacia istius dispositionis testamentariae. R. 2. Quod consequens est, Getulius non solvit debitum integrum. Nam cum per dilationem diuturnam amico inferat novum damnum seu damni augmentum, illud damni augmentum non studet resarcire. R. 3. Quod legatarium facere vult amici laesi filium, damnum illatum non reparat; amicus enim ipse laesus est, non eius filius. — Immo si sumas amicum iam esso defunctum, ne tum quidem hunc restituendi modum Getulius eligere potuit. Nam in eo casu heredibus, non uni ex heredibus restitutio esset facienda. Quare tum tantum restitutio primogenito filio facta debitum exstinxerit, si ille filius primogenitus fuerit solus heres ex asse, qui aliis fratribus vel soro­ ribus certam tantum ac determinatam summam pro legatis ex testa­ mento reddere debeat, eamque non propterea minorem, quod tota massa hereditaria 1000 marcarum damnum passa sit: quod commu­ niter non solet evenire. Si igitur aliter alii etiam filii ac filiae quotam partem hereditatis acceperint vel accepturi sint, in singulos pro rata acceptae hereditatis 1000 marcae et amplius distribui debent. MODI RESTITUENDI OCCULTE (II). Casus. (235) Getulius igitur, prioris casus debitor, cum confessorii approbationem quoad suum restituendi modum non accipiat, confessario summam tradit, ut 390 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa, meliore quo possit modo quasi ex longinquo summam illam domino trans­ mittat. Qui chirographum mille marcarum litteris inclusum in dissito loco per officium postale expedivit; verum, ut postea comperit, litterae illae furto sublatae sunt, neque, cum assecuratao non fuerint, ipse ab officio postali recepturus est indemnitatem. Quaeritur I si restitutio fit per intermedias personas, quandonam debitor censeatur suae obligationi satisfecisse. 2° possitne Getulius de solutione ut absoluta securus esse an debeat denuo restituere. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Si solutio vel restitutio fit per alterum, regula per se valens haec est, ut respiciatur, cuius nomine ille alter restitutionis summam receperit, utrum nomine debitoris an nomine creditoris. Si nomine creditoris potuerit summam recipere et receperit re ipsa, per illam receptionem liberabitur debitor a suo debito; si vero ille intermedius nomine debitoris debet creditori rem vel pecu­ niam transferre, debitor tum demum liberabitur, quando intermedius creditori res tradiderit. R. 2. Quapropter si res restituenda tempore intermedio, ante­ quam ad dominum seu creditorem pervenerit, perit, amittitur, furto aufertur: in posteriore hypothesi Responsi 1“‘ periculum et rei interitus ferenda sunt a debitore, in priore hypothesi a creditore; pro circum­ stantiis diversis et diversa viri intermedii culpa sive debitor sive cre­ ditor ad eum quidem recursum habent. R. 3. Generatim igitur dici debet: si quando solutio per quemlibet fieri potest, debitor vero pro suo arbitrio et sua sponte aliquem ele­ gerit, debitorem periculum ferre, donec solutio per intermedium domino facta fuerit. Si vero creditor aliquem elegerit vel debitori aliquem eligendum mandaverit, post rem illi intermedio viro traditam peri­ culum a debitore in creditorem transfertur. Difficultas solummodo oritur, quando solutio fieri nequit manifeste, atque quasi natura duce aliquis designatus est cui soli munus intermedii tuto committi posse solet. Do quo in Quaesito secundo. 763 Ad quaesitum 2“ igitur R. 1. Si respicimus medium illud, per officium postale transmittendi summam, haec transmissio manca erat. Nam via satis consueta atque omnino tuta ea est, ut ipsa solutio committatur officio postali; quo fit, ut solutione facta in loco A apud officium postale officium postale in B solutionem tuto et certissime perficiat apud eum. ad quem missio dirigitur. Neque hoc quasi-cambium magnas secum fert expensas, sed minimas tantum, quas debitor ex delicto pro securitate facere debet. Si igitur debitor mancum illum modum solvendi mandavit sive confessario sive cuilibet alii, certo dici debet periculum fortuitum mansisse apud debitorem, eumque denuo in nostro casu solvere debere. 764 R. 2. Sed re ipsa Getulius confessario summam dedit neque modum aliquem praescripsit. Quare videndum est, num per traditio­ nem confessario factam censeri possit ab omni obligatione liberatus. 762 luris laesi reparatio — restituendi ntodus ct ordo. 391 Quod aliis verbis est quaerere, utrum confessarius necessario debeat considerari ut mandatarius debitoris, an considerari possit non ut mandatarius quidem stricte sumptus, sed ut negotiorum gestor creditoris seu domini laesi. Longe communius eum considerant ut mandatarium debitoris; eaque re vera est magis obvia muneris con­ fessarii interpretatio. Verum alia interpretatio non videtur improbabilis, secundum quam confessarius non solum habeatur pro mandatario debitoris poenitentis. sed electio confessarii etiam pro negotiorum gestore creditoris appro­ betur voluntate interpretati va ab omnibus, quibus acciderit pati dam­ num per culpam alienam, ad quod reparandum confessarius demum poenitentes reos permoverit. Quod si ita est, assignatio summae re­ stitutionis confessario facta debitoris obligationem exstinguit. Neque uecesse est, ut confessarius expresse cogitet se nomine creditoris agere velle; sufficit, ut creditor hoc modo exstinguendi debiti habitualiter sit contentus. Quod si dein sive ex culpa confessarii sive ex infor­ tunio res tempore intermedio perierit, damnum vel a confessario vel a creditore est ferendum. Cf. Th. m. I11 1224 sq. Immo, etsi haec solutio alicui videatur non satis probabilis, nihilominus in praxi prudentia plerumque prohibebit, quominus mo­ neatur debitor de iterata solutione, si quando inculpabili neglegentia intermedii prima solutio ad effectum non fuerit deducta. Nam si intermedius ex gravi culpa solutionem seu restitutionem non fecit, hic sine dubio damnum ferro debet: quamquam ne tum quidem prior ille damnificator ab obligatione erga suum creditorem liber evasit, sed ipse creditori tenetur, ipsi intermedius. RESTITUTIO PAUPERIBUS PRAEPROPERE FACTA. Casus. (236) Diogenes ex procacitate in turba hominum viro vicino inscio sibique ignoto eripuit horologium pretio circiter 50 marc, illudque in flumen proiecit. Alia vice in via valde frequentata reperit bursam 500 mare, continentem, cuius dominum aliqua inquisitione privatim facta non invenit Confessarius. cui brevi post res suas pandit, pro utroque casu iubet summas illas pau­ peribus dare. Quod Diogenes facit, notabili tamen parte sibi retenta, ex eo quod iam nuper largam eleemosynam ex suis dedisset. — Restitutione ita peracta et dominus bursae apparet in publicis foliis inquirens de inventore, et virum illum, cui horologium eripuerat, moraliter certo Diogenes agnovit ex iis, quae eum narrantem audit do infortunio et facinore quod in se gestum sit. Quaeritur lu largitione in pauperes facta utrum obligatio restituendi ex­ stinguatur simpliciter an conditionate tantum. 2° debeatne Diogenes iterum solvero. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Pauperes vel causae piae in causa re-765 stitutionis tum demum evadunt subiectum, cui iure restitutio fieri 392 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. possit, quando laesa est communitas vel tanta hominum multitudo, ut totalis quidem laesio gravis sit, non autem gravis contra singulos, aut quando singularis quidem homo laesus est, sed qui detegi nulla­ tenus possit. Ita saltem, si agitur de restitutione ex gravi culpa orta. Cf. supra n. 747 sq. Attende etiam dicta n. 752 R. 3. R. 2. In priore casu, quando videlicet nullus singularis homo graviter laesus est, restitutione erga pauperes facta obligatio ab­ solute exstincta est. Quod idem dici debet, si loco restitutionis com­ positio seu condonatio maximae partis facta fuerit a S. Sede, utpote quae de honis causarum piarum vel ecclesiasticarum, quarum supremus administrator sit, ex iusta causa possit disponere. Verum in tali condonatione cavetur semper, ut, dum forte do­ minus certus postea apparuerit, pro iis quae huic debeantur, debitor restitutioni obnoxius maneat. 76G R. 3. Tenendum est etiam, quando confessarius citius imposuerit, ut restitutio fiat erga pauperes, propterea dominum laesum, qui postea comparuerit, ius suum non amisisse, sed contra damnificatorem re­ tinere. — Cf. Th. m. in 1226; S. Alph., Th. m. III 703. Verum pro diversis adiunctis, pro maiore minoreve damno illato, pro maiore domini laesi liberalitate et similibus aliquando iudicari potest dominum laesum non esse graviter invitum neque eum resti­ tutionem bis faciendam exacturum esse. — Saepius etiam poenitens in bona fide circa iteratam restitutionem relinqui potest vel etiam debet. 767 R. 4. Aliter indicandum est, si agitur de re inventa. Haec enim non necessario danda est pauperibus; sed exstincta spe inveniendi domini ab inventore potest occupari. Qui igitur imprudenter ilico pauperibus res inventas distribuerit, domino postea comparante tenetur pro gradu culpae ex imprudentia. Qui vero prudenti iudicio nixus ita egit, neque ex re aliena detenta neque ex gravi culpa ad restitu­ tionem in foro conscientiae tenetur; sed si leges positivas non ser­ vavit, post iudicis sententiam huic parere debet (cf. Aertnijs, Th. m. III 346, Q. 1). 768 Ad quaesitum 2“ R. 1. A restitutione iterata valoris horologii Diogenes per se non excusatur; habet tamen ad temerarium confessarium regressum. Num praestet eum ab alio confessario in bona fide relinqui, huius prudentiae est indicare. R. 2. Quoad pecuniam illam inventam et in pauperes distribu­ tam cum Diogenes sine scrupulo consilium confessarii secutus sit, ipse quidem prudenter egit, etsi forte confessarius egerit imprudenter; quare ad eam iterum restituendam non tenetur, nisi forte cogatur per iudicem. R. 3. Quod autem a summa illa in pauperes distribuenda de­ traxerit notabilem partem sibique reservant pro compensatione elee­ mosynae prius datae: id eum non iuvat ita, ut ab ea summa retenta nunc domino comparent! restituenda excusetur. Habet enim adhuc hanc partem rei alienae, quam suam facere obiective nondum potuit. luris laesi reparatio. — Excusatio iuxla an iniusta. 393 Excusaretur turn tantum, quando circumstantiae eiusmodi fuissent, ut summam inventam potuisset sibi retinere. Verum domino apparenti palam restituere seu sese ut inventorem prodere pro Diogene periculosum est, cum se exponat periculo sub­ eundi coactionem ad restituendam summam totam. Quare eligere potest restitutionem occulte faciendam. NECESSITAS Λ RESTITUTIONE EXCUSANS. Casus. (237) Diomedes, vir nobilis et mediocriter dives, ad augendam fortunam nego­ tiationes apud bursam agit. Consensit quidem, ut compluribus aliis fraudu­ lenta operatione damnum, sibi lucrum aliquot milium marcarum fieret; verum cum satis astutus non sit, in decursu negotiationum res feliciter non cessit, sed ruinam fere fortunarum suarum incurrit. Retinere quidem ei permissum est, quae ad parcam sustentationem necessaria sunt; sed cum in confessione audiret de restitutione propter commissas fraudes sibi incumbente, quasi in desperationem actus deliberare coepit de duabus filiabus suis prostituendis; ex eiusmodi enim restitutione se in summas angustias coniciendum esse videt. Quaeritur 1" quae necessitas excuset a restitutione. 2° confessarius quid Diomedi imponere debeat. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Cum extrema vel quasi-extrema neces-769 sitas permittat ex alienis sumere, facilius permitti debet aliena non reddere vel restitutionem differre. Requiritur tamen omnino gravis necessitas, in qua debitor versetur vel per restitutionem coniciendus sit, ut dilatio diuturnior concedatur; nam levis seu brevis dilatio re­ stitutionis ex minore causa permittitur, quando creditori ex ea novum damnum grave non infertur. R. 2. Necessitas illa nimis gravis, quae excuset a restitutione nunc peragenda, sumi debet secundum conditionem debitoris. Qui non tenetur status sui iuste acquisiti deiectionem pati, diminntionem tamen sustinere debet. Quare virum nobilem ad omnem famulatum abiciendum theologi non obligant, obligant tamen, ut eiusmodi expensas diminuat, quo colligere possit quae restituat. Cf. S. Alph., Th. m. Ill 698, s 7. Ad quaesitum 2m R. 1. Ut ex narratis patet. Diomedes statum 770 suum et expensas consuetas iam necessario multum diminuit; quare si nunc urgeretur ad restitutionem faciendam, in egestatem redigeretur. Confessarius igitur debet ei dicere obligationem illam reparandi frau­ des non quidem exstingui, at in hisce circumstantiis suspendi, dum melius restituere possit. R. 2. Ad rem nostram habes ex Busenbaum, quem S. Alph. tacite approbat III 698, o: «Item excusaris a restitutione, si iieri nequit absque periculo animae tuae vel tuorum; ut v. g. si non possis 394 Do virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. absque peccato, ut si sit periculum, no uxor aut filiae se prostituant, ne filii se dent latrociniis, no ipse per impatientiam incidas in despera­ tionem. Bonae., Less., Molina, Filliucc. * Quod comprobatur alio loco S. Alphonsi, vid. III 520, ubi S. Doctor quaerit, ob quamnam necessitatem liceat alicui ex alienis bonis necessaria assumere. Dicit igitur: „Sed dubitatur, an putetur eadem necessitate laborare pater, qui ob inopiam est in periculo pro­ stituendi filiam. Affirmat Bonacina et consentit Mazzotta cum ('aie· tano, Suarez etc. Sed probabilius contradicunt Salmantic., quia nulla necessitas potest cogere aliquem ad peccandum, cum possit alia via, saltem mendicando, suae necessitati subvenire. Sed quid, si aliquem virum honoratum valde puderet mendicare. . . . Negant Sabnant. etc. . . . Affirmant vero . . . JIocque probabilius mihi vide­ tur, si pudor mendicandi esset tantus, ut potius ille mortem subire vellet quam mendicare.u Unde conclude facilius sane posse permitti dilationem restitu­ tionis quam alienorum bonorum invasionem. Cf. etiam supra n. 645. INDUSTRIA AD DECLINANDAM SOLUTIONEM DEBITORUM. Casus. (238) Gaudentius negotiator, audax in negotiis suscipiendis, multas congessit divitias; nunc vero implicatur aliquo negotio, ex quo sibi impendet damnum 500000 mare. Ex lucro antea facto coemit praedia et villas et agros valons circiter vicies centenum milium mare. Quae ut salvet, tempore opportuno transfert in uxorem. Post annum nondum elapsum cogitur cedere creditoribus bona sua, quae 400 000 mare, haerent infra debita adhuc solvenda. Quaeritur 1° num Gaudentius tuta conscientia ita agere potuerit. 2° quid dicendum, si ante suscepta negotia, quae vix non semper cum spe lucri etiam periculum damni secum ferunt, maximam bonorum partem vel lucra annua in uxorem transtulerit, sibi retenta sola sorte, qua negotiari pergit. 3° debeatne uxor ex bonis acceptis restituero seu integra debita solvere. Solutio. 771 Ad quaesitum 1“ R. 1. Attendendum est imprimis principium ab omnibus statutum non licere contrahere debita cum proximo peri­ culo non habendi unde solvantur, neque licere ros alienas gravi vel proximo periculo capiendi detrimenti exponere; ita enim agere ab omnibus pro iniustitia habetur. Haec tractantur late apud Lugo, De iust. et iur. disp. 20, sect. 6. R. 2. Similiter tenendum est, quod Lugo 1. c. n. 116 tradit: ,Communis et verior sententia ponit obligationem restituendi in foro conscientiae, quoties, qui rem accipit (vid. a debitore impotente ad solvendum) sive titulo lucrativo sive oneroso, conscius fuit impoten­ tiae debitoris ad solvendum suis creditoribus, sive ad id inducat sive non inducat, sed solum acceptet rem gratis vel cum onere oblatam/ Iuris laesi reparatio. — Excusatio iuxta au iniusta. 395 Quod magis explicatur ex iis, quae n. 113 dixerat, videlicet eum, qui mala fido acceperit a debitore impotente, teneri ad restitutionem creditoribus faciendam; quibus addit: „nani qui bona fide accipit ignorans damnum creditorum, non peccat contra iustitiam nec tenetur ad restitutionem, nisi rem alienam vel hypothecatam acceperit, vel si titulo lucrativo accepit, quo casu tenetur ad id, in quo factus est locupletior", videlicet quamdiu non praescripserit. R. 3. Indo deduci debet negotium aliquod suscipi non licere, si 772 quando grave periculum est, ne damnum oriturum excedat facultates negotiatoris; neque tali periculo gravi obici posse pecunias mutuo acceptas, nisi forte consentientibus mutuatoribus. Communi tamen seu ordinario periculo, quod cum negotiatione vel industria, quae spem lucri faciat, coniungi solet, etiam mutuatam pecuniam obicere licebit, idque eo magis, quo maiores usurae annuae solvuntur. Nam hoc ipsum aliquale sortis periculum cum facultate lucri faciendi ex pecuniis inseparabiliter coniungitur atque ita una ex potissimis rationibus est, cur ex pecuniis sine proprio labore annuum lucrum percipere liceat. R. 4. Ex dictis patet Gaudentium iniuste egisse, cum periculum ex negotiatione oriundum advertens debita quidem contraxerit, sed facultatem solvendi per donationem uxori factam sibi adimere conatus sit. Atque etiamsi secundum leges omnia rite peregerit, eo quod donatio illa uxori facta subsequentem bonorum cessionem et solvendi impotentiam declaratam per legale tempus praecesserit, nihilominus in conscientia reus est commissae iniustitiae. Ad quaesitum 2“ R. 1. In secundi Quaesiti suppositione Gau-773 dentius ex suis bonis numquam amplius quid committit periculo damni nisi certam aliquam pecuniae summam, cum, quae lucra ultra acquirat, eo ipso acquirantur uxori. Quod per se iniustitiae accusari nequit: alioquin quaelibet societates, quae vocantur societates actionum seu anonymac, iniustitiae essentialiter reae essent. R. 2. Attamen ut in tali agendi modo Gaudentius rite et iuste procedat: 1. hanc bonorum suorum dispositionem iis, quibuscum nego­ tiatur et quorum interest, notam reddere debet (saltem per publicam inscriptionem in tabulis, quae inspici a singulis possint); 2. Gaudent io non licet negotiationes adeo periculosas inire, quae inducant grave peri­ culum se reddendi impotentem; nam eo ipso iniuste agit contra eos, erga quos contrahit debita, quae solvere verisimiliter non possit. R. 3. Quando negotiator ab initio haec agit, ut bonorum maxi-774 main partem in uxorem transferat, quo securius negotiari possit, timendum est, no audacior pericula etiam gravia damni spernat, si simul adsit spes aliqua, etsi minor, magni lucri, atque ita peccet contra eos, erga (pios debita verisimiliter non solubilia contrahat. Sed si re vera a tali audacia cavet et solummodo pericula communia et ordinaria subit, non peccat, etsi ox mero infortunio interdum ac­ cidat, ut talis negotiator solvendo impar evadat. 396 De virtutibus et officiis orga homines. — Officia circa bona externa. Ad quaesitum 3m R. In proposito casu translatio bonorum facta est, cum iam exsisteret periculum damni. Hinc et Gaudentius iniusti­ tiam commisit, et uxor in ea cooperata est. Quapropter indubie uxor tenetur in conscientia solvere debita mariti ex bonis ab eo acceptis, etsi lege regionis cogi non possit. CESSIO BONORUM. Casus. (239) Castor, in suis speculationibus infortunio tactus, solvendo impar decla­ ratus de novo incipit cum uxore sua aliquod negotium, quod satis prospero succedit. Castore brevi post defuncto, uxor negotium illud porro gerit atque tum ex lucris negotii tum ex aliis donis et reditibus bona multum auxit, ita ut iam sine ullo conditionis suae detrimento antiqua illa debita, quae maritus non soluta reliquit, possit exstinguere. Quaerit autem ex confessario, num bona collecta in hunc finem expendere teneatur. In quaestione proposita, ut iustum sit responsum, inquiri debet, seu: Quaeritur 1° num maritus, si viveret, deberet debita illa etiam nunc solvere. 2° quaenam sit uxoris, nunc viduae, conditio et obligatio solvendi debita. Solutio. 775 Ad quaesitum lm R. 1. Si quis solvendo impar declaratur atque cessione bonorum sive sponte sive iudicialiter facta cum creditoribus paciscatur do quota debitorum parte solvenda: haec pactio non com­ muniter sic intellecta est, quasi contineat reliqui debiti condonationem, sed obligationis solvendi suspensionem seu dilationem, ita ut solvendi obligatio, quam primum commode fieri possit, reviviscat. — Ita S. Alph., Th. m. Ill 699, ubi approbat et confirmat doctrinam Busenhaum: „Quodsi tamen postea redeat ad pinguiorem fortunam, tenetur adhuc restituere/ Mare, Instit. Alph. n. 1022: „Per cessionem bo­ norum . . . suspenditur quidem sed non tollitur restituendi obligatio: quia, nisi de opposito alicubi constet, nec lex (saltem in plerisque Europae statibus) nec communiter creditores intendunt remittere de­ bitori illam partem, quam nondum solvere potuit/ Aertnijs, Th. m. 1. 3, n. 365, postquam rettulit sententias et negantem obligationem postea solvendi et affirmantem communiorem, concludit: „Usus hodie est inter negotiatores, saltem apud nationes mcrcatrices, ut post ces­ sionem admissam infortunatus debitor in posterum amplius non con­ veniatur; quod sane prodest bono communi commercii, quia, cum precaria semper sit negotiatorum fortuna, par est pro quolibet spes lucri et periculum damni. Utrum autem ex usu isto inferri possit vera condonatio, decidere non audeo. Vnde in praxi, donec de con­ donatione satis constet, debitorem solutioni obnoxium esse concluden­ dum est / R. 2. Fieri igitur potest, ut propter specialia adiuncta creditores satis clare manifestent voluntatem suam numquam amplius quidquam a debitore repetendi. Quod si vel aperte seu explicite declaraverint, luris laesi reparatio. — Excusatio iusta an iniusta. 397 vel si prudenti indicio id ex modo agendi creditorum colligitur: de­ bita habeto pro exstinctis. R. 3. Fieri etiam potest, ut in aliqua regione evaserit communis. 776 etiam piorum virorum, interpretatio cessionis bonorum, ut, qui eam fraudulenter non induxerit, per earn obtineat debitorum integram ex­ stinctionem. Quae interpretatio scientibus omnibus aliquod periculum imponit imprimis pecuniis mutuo datis: quod ex se non est iniustum. sed potius hodiernae quasi-fertilitatis conditione pecuniarum consen­ taneum. Quare ubi de tali interpretatione usuali constiterit, existimo eum, qui inculpabiliter rerum suarum ruinam passus sit, posse hac consuetudine sibi favorabili uti universim. Immo quoad debita erga negotiatores et mercatores contracta hodiedum — ut supra notavi cas. 233 — generatim iam ille usus videtur invaluisse. Utrum vero et ubinam de tali consuetudine quoad quaelibet de­ bita quoslibetque. creditores in decoctione bonorum constet, diiudicandum est secundum leges locorum earumque consuetas interpretationes. Crolly, auctor Hibernus, in opere, quod inscribitur „Disputationes theo­ logicae de iustitia et iure", tom. Ill, n. 1232 leges Anglicas sic inter­ pretatur, ut iudicialis sententia, qua post cessionem bonorum debitor ab obligatione solvendi liberetur, „eum, si bona fide conditiones legis impleverit, ah omni obligatione praeterita debita iuste contracta sol­ vendi liberare" censeatur, idque etiam in foro conscientiae. Nam post rationes allatas sic concludit: „Itaque sententiam, quam propugnavimus, quod ad usum attinet, certam esse censemus, quia stante tali dubio nemo cogi debet neque in conscientia obligari ad restitutionem faciendam." R. 4. Quapropter, si Castor in omnibus sincere et candide egit nullaque fraus intercessit nec quidquam quod leges non permittant occultando retinuit: pro ipso Castore obligationem strictam postea solvendi, quando ad meliorem fortunam rediturus fuerit, facile dixeris dubiam vel nullam. — Quatenus vero in aliis regionibus talis lex vel consuetudo legitima non pleno viget (cf. Sabetti, Compend. theol. mor. η. 163), eatenus obligatio exstincta haberi nequit nisi ex condona­ tione creditorum sive expresse declarata sive prudenter sumpta. Λι> quaesitum 2m R. 1. Si communis fuerit mariti et uxoris 777 negotiatio, ita ut per modum societatis essent uniti, atque eadem nunc mansit „ Firma", quae debita contraxerat: id quod dictum est de Castore, etiam ad eius uxorem applica. Si vero ipsa suo nomine, dum (.’astor viveret, negotii socia non erat neque eandem .Firmam" continuat, circa debita a Castore contracta, etiam quando Castor te­ neatur, ipsa non tenetur, nisi in quantum a marito bona residua post cius mortem acceperit. R. 2. Magis etiam, si uxor seu vidua post mariti mortem proprio nomine negotiata est vel alio modo bona acquisivit, ex iis non tenetur mariti debita solvere; idque ne tum quidem, si maritus in culpa fuisset, modo ipsa culpam non commiserit. Nam exsulanto culpa uxor non potest teneri nisi ex bonis acceptis; verum, ut supponitur, ipsa nihil a marito accepit neque a mariti creditoribus ipsa acceperat. 398 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 3. Si vero fraus intercessit, etsi coram lego civili fraus non possit probari vel pro fraude non habeatur, v. g. si post cognitum labilem statum fortunae pars bonorum translata fuerit in uxorem atque ideo creditoribus subtracta : uxor etiam post mariti mortem tenetur de omnibus damnis, quae hac agendi ratione creditores passi sunt. Si igitur, quando fraus non exstitisset, creditores integram solu­ tionem accepissent sive statim sive postea, eo quod maritus consuetis industria et labore verisimiliter ea lucraturus fuisset quae ad integram solutionem suffecissent: uxor vidua omnia solvere debet eaque cum usuris, si creditores etiam hac in re damnum incurrerunt. Si vero Castoris conditio ea erat, ut, etiamsi fraudes non essent commissae, integram solutionem facere non potuisset, etiam eius vidua postea non tenetur totum solvere, sed eam partem, in qua ad efficax dam­ num creditorum cooperata est. R. 4. Ad honorem mariti plenius servandum convenire quidem potest, ut uxor, maxime si idem est negotium quod sub suo quidem nunc nomine continuat, postea integre solvat; verum obligatione veri nominis non tenetur, nisi contractu se ad hoc obligaverit. Nam etsi forte post maritum defunctum eius negotium „cum omnibus bonis et ** debitis assumpsit: haec per se intelliguntur de negotio secundum prae­ sentem suam conditionem, non secundum conditionem praeteritam. 778 RESTITUTIONIS ELUSIO IUSTA AN INIUSTA. Casus. (240) Irminus equum apud Albertum collocaverat pro expensis soluturus et mox eum repetiturus. Re vera postridie iratus in domum Alberti irruit, equum suum postulans, quem, ut Albertus intellexit, conscendere vult ad inimicum persequendum cumque interimendum. Quo intellecto Albertus ilico mittit famulum, ut Irmini equum educat in agros, atque apud Irminum con­ queritur fatali casu equum cum aliis eductum esse in agros. Quod Irminum quidem in furorem excitat, cum videat se fraudatum spe inimici interimendi; hinc minatur se contra Albertum acturum esse de damno sibi illato. Cum dein infeliciter accidat, ut equus sequenti nocte furto auferatur, Irminus ab Alberto petit pretium equi, eo quod in mora fuerit, quominus equus traditus sit atque ita causa damni exsistat. — Albertus autem id graviter ferens cum so a solvendo pretio liberare non posset, occulta compensatione ab Irmino illud repetere studet. Quaeritur 1j rectene Albertus Irmino equum subduxerit an reddere debuerit. 2’ quaenam fuerit Alberto obligatio restituendi pretium equi. 3° potueritne uti occulta compensatione. Solutio. 779 Ad quaesitum 1' R. 1. Pro causa a restitutione rei alienae excusante communiter afferunt damnum creditoris vel alicuius ex­ tranei. (Cf. Th. m. 111 1228.) Quod in nostro casu obtinet. Nam si Albertus Irmino equum restituisset petenti, Irminus gravissimum in- luris laesi reparatio. — Exctmatio hula an iniutta. 399 currisset damnum patrati sceleris, eius inimicus vitae periculum in­ currisset. R. 2. Quapropter Albertus non solum licite potuit equum celare, sed quando sine suo damno valde gravi celandi facultatem habuit, celare debuit atque restitutionem differre. Ad quaesitum 2“ R. 1. Ex responsis ad Quaes. 1“ patet AI-780 hortum in mora culpabili, quominus equus redderetur, non fuisse neque ex hoc titulo Irminum posse repetere pretium equi casu sublati. R. 2. Videndum est, quo titulo Albertus equi custodiam assump­ serit, num fortasse ex hoc restituendi pretii obligatio colligatur. Si solum ex amicitia vel humanitate equum custodiendum sumpsit, certe non tenetur de damnis equo illatis, nisi gravem commiserit neglegentiam. Hanc autem non commisit. R. 3. Si quasi ex munere suo equum custodiendum assumpsit, eo quod publici receptaculi sive pro hominibus sive pro solis anima­ libus curam gerit, videri debet consuetudo et lex regionis, ut sciatur, ad quamnam diligentiam et quamnam periculi cautionem Albertus teneatur. Sic secundum ius Germ. J; 701 caupo cavere debet de damno illis rebus illato, quae eius custodiae ab hospitibus traditae sunt, nisi vi dementari aut ab ipso hospite eiusve sociis periculum et damnum fuerit inductum. R. 4. Attamen in nostro casu ne hunc quidem titulum videmur 781 applicare debere. Nam quicumque contractus vel quasi-contractus circa custodiam equi Irmini intercesserit, illum contractum licet Al­ berto pro rescisso habere, eo ipso quod Irminus tanta vehementia tantaque ira commotus suum equum sibi reddendum postulaverit. Ab hoc momento Albertus, rescisso contractu circa equi custodiam, agere potuit et egisse censendus est ex iure suo, quod habuit, pro­ pulsandi gravissimi damni tum ab Irmino ipso tum ab eius inimico. In hunc finem equum Irmini abduxit alio, atque in hac abductione equus sine culpa Alberti damnum passus est. Quod damnum ferre debet dominus, non Albertus. Ad quaesitum 3,n R. 1. Si re ipsa causa judicialis instructa est782 de mora culpabili Alberti, quam abfuisse Albertus probare non po­ tuerit, (plia non potuit probare Irmini intentionem pravam interimendi inimici: accusatio erat iniusta et sententia objective iniusta nixa in falsitate facti. Hinc Irmino ex illa sententia nullum ius ortum est. neque iure retinere potest pretium acceptum. Quod si ita est, Alberto in foro conscientiae competit ius occultae compensationis. R. 2. Ex iis autem, quae dicta sunt, elucet alium titulum, ex quo Albertus iuste condemnari possit ad pretium equi solvendum, non solum non allegatum esse, sed ne potuisse quidem iuste allegari. .Manet igitur Alberto occultae compensationis ius in conscientia. 400 I>e virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. RESTITUTIO EX BONIS ECCLESIASTICIS DETENTIS. Casus. (241) Conradus complura possidet praedia, quae sunt ex bonis ecclesiasticis saecularizatis. Nescit, num causa illa sit composita cum S. Sede, cum ab antecessoribus suis hereditate ea acquisiverit; neque impleta fuerunt umquam onera pia, quae illis possessionibus antiquitus inhaeserunt, immo ne sciri quidem amplius accurato illa onera possunt. Quaeritur 1° quod ius in bona ecclesiastica saecularizata nunc exsistat, 2° onera antiquitus bonis illis inhaerentia num adhuc debeant impleri. 3° quid in casu nostro faciendum sit. Solutio. 783 Ad quaesitum 1™ R. 1. Elapso saeculo a SS. Pontificibus ampla facta est condonatio bonorum ecclesiasticorum a guberniis occupato­ rum ; facta non est communis condonatio eorum, quae forte a privatis hominibus primum occupata fuerint; attamen eorum, quae a gubernio occupata dein ad privatos homines legaliter pervenerunt. R. 2. Longum est omnes eiusmodi publicas condonationes enu­ merare. Praecipuae sunt hae: 1) Pro Gallia, i. e. pro regno Galliae, prout tum temporis ex­ sistebat, die 15 Iulii 1801 condonatio facta est eorum bonorum eccle­ siasticorum, quae ad illud usque tempus a gubernio occupata erant. Illa quidem condonatio primitus facta restringebatur ad ea bona, quae a gubernio occupata et alienata erant: verum postea per resp. S. Poenit. 1818 et per Breve Pii VII d. d. 20 Oct. 1821 extensio facta est ad omnia bona, quae die 15 Iulii 1801 occupata erant a gubernio, sive alienata sive non alienata. 2) Die 16 Sept. 1803 eiusmodi condonatio facta est in concordato inter Pium VII et rempublicam cisalpinam. 3) Similis condonatio pro regno utriusque Siciliae habetur 7 Mart. 1819. 4) Pro tota Sardinia habetur condonatio d. 14 Maii 1828. 5) Pro Belgio condonatio facta est d. IG Sept. 1833. 6) Pro regno Borussiae d. 27 Nov. 1891 condonatio diei 15 Iulii 1801 quoad dioeceses Colon., Trevir., Monast. ita extensa est, ut idem valeat relate ad occupationes a gubernio Gallico usque ad finem anni 1811 in sinistra Rheni ripa continuatas; ultima condonatio die 7 Febr. 1894 extensa est .ad bona ecclesiastica, quae in toto regno Borussiae usque ad finem anni 1824 saecularizata sunt et de praesenti a pri­ vatis tamquam propria possidentur vel in posterum * possidebuntur (Annal, eccl. III 211). 784 Ad quaesitum 2" R. De oneribus S. Sedes satis clare disposuit, ut hortaretur quidem possessores bonorum antea ecclesiasticorum ad Iuris laesi reparatio. — Excuaalio iusta an iniuttta. 401 onera pia iis antiquitus inhaerentia adimplenda, strictam et veram obligationem non imponeret. Quod eo magis S. Sedes facere potuit, quod ob gravem causam possit defectum illorum piorum operum atque auxilii, quod alias ex iis secundum intentionem fundatorum oriundum sperabatur, ex the­ sauro Ecclesiae supplere. Λυ quaesitum 3“ R. 1. Si Conradi possessiones sunt intra fines 785 Borussiae et quidem ex illis saecularizatis, dubium serium exsistere amplius non potest, ut patet ex responso d. d. 7 Febr. 1894. Si extra regnum Borussiae quidem possessiones sitae sunt, at ex iis. quae sub perturbatione Gallica a gubernio sunt occupatae, imprimis videri debet, num fuerint usque ad 10 Iulii 1801 iam occupatae: alias condonatio non exsistit, nisi forte per condonationem in concordato cum respectivo regno a S. Sede inito amplior condonatio continetur, cuius tenor respici debet. R. 2. Si per generalem condonationem res pro finita haberi debet, de persolvendis piis oneribus ex supra dictis scrupulus sub­ latus est. R. 3. Si vero bona a Conrado possessa ea sint, ad quae con­ donatio non extenditur, recursus haberi debet ad S. Sedem (si res agitur in confessionali, recursus fieri potest per confessarium ad S. Poenitentiariam, quae reliqua providebit), et accurate ea observanda erunt, quae Roma scribentur. Atque imprimis eiusmodi recursus necessarius erit, quando agitur de recenti rerum ecclesiasticarum occupatione vel acquisitione, ut de ea, quae in Italia ultimis decenniis facta fuerit. Neque ita absolute et sine omni cautione haec condonatio atque a censuris absolutio dari solet, ne usurpatorum audacia nimis crescat. LthntkuM, CaMis conscientiae. I- EJ. 4. 26 DE CONTRACTIBUS. CONTRACTUS DE RE TURPI. Casus. (242) Tiberius, homo ferox, tempore dissidiorum publicorum conducitur ab aliquo virorum consortio ad occidendum adversarium ipsis valde exosum. Data arrha 20 mare, promittunt pro patrato facinore duo milia marcarum et opportunitatem fugiendi in Americani. Cui Tiberius, cum gravetur cura, quam agere debet matris vetulae, libenter assentit. Patrato crimine isti viri nihil solvunt, Tiberium relinquunt, qui capitur, convincitur, morte multatur: mater superstes in summas angustias redacta vix extremae necessitati potest providere. Quaeritur 1’ valeatne contractus turpis vel pretii eius aestimatio. 2° situe iniuste actum contra Tiberium eiusve matrem. Solutio. 786 Ad quaesitum Γ" R. 1. Contractus de re turpi seu illicita qua­ cumque praestanda sane invalidus est, cum nemo obligari possit ad ca praestanda, ad quae omittenda obligatus est. — Attamen ex hoc nondum sequitur post rem turpem praestitam non esse obligationem reddendi ea, quae pro re ista turpi fuerint promissa Nam haec pro­ missi solutio seu impletio aliquid turpe per se non continet. R. 2. Non pauci quidem scriptores censent contractus quoslibet de re turpi seu illicita ita esse invalidos, ut etiam post rem illicitam praestitam non sit promissam mercedem solvendi iustitiae obligatio. Verum id universim tenere ducit ad absurda, v. g. labores die Dominica praestitos non esse solvendos: ducendae puellae sub promissione matrimonii seductae nullam esse obligationem etc. Proin practice teneri debet contrarium, nisi forte in quibusdam rebus lex positiva in poenam criminis vel communis boni protectionem ius exigendae mercedis sustulerit — id quod publicae auctoritatis facultatem non excedit. Cf. Th. m. In 1248 sqq. R. 3. Antecedens igitur contractus turpis continet in se laboris et periculi, quod cum re turpi praestanda coniungitur, vel similium appretiationem ex conventione. Cui per se postea standum est, nisi claro appareat esse promissionem excessi va m. In (pio casu prudenti indicio merces promissa reduci potest. Translatio iur. per contractus. — Contr. obiectum et pretium. 403 Ad quaesitum 2"‘ R. 1. Erga matrem superstitem obligatio iu-787 stitiae immediate contracta non est, sed eatenus tantum, quatenus com­ missa est iniuria seu iniustitia contra Tiberium, eum impediendo quo­ minus matrem quam voluerit sustentare potuerit. Aliter ex aequitate quidem urgeri potest, ut illi subveniatur, postulari ex iustitia non potest. R. 2. Sed quatenus mater superstes heres est Tiberii defuncti, intrat in eius iura realia. Quare quaestio manet circa obligationem solvendae summae promissae Quae obligatio videtur sustinenda esse tum ex iis (piae supra dicta sunt de appretiatione rei, tum ex eo quod actio illa gravissimas habeat sequelas, videlicet damnum et peri­ culum summum praevisum, ad quod subeundum Tiberius, nisi sibi solvatur, fraudo et circumventione inductus est, adeoque iniuria; verum damnum, fraudo causatum, ab iis ferri debet qui fraudem intulerunt. R. 3. Nihilominus quod ad priorem rationem, rei praestitae788 appretiationem, attinet, in nostro casu dici probabiliter potest eam lego positiva eludi, eo quod actionem homicidii, quod libere demum Tiberius patravit, lex positiva summa poena puniat, quae mercedis cuiuslibet accipiendae ius secum auferat. Verum remanet saltem altera ratio fraudis commissae eiusque damnosae. Quapropter existimo ex hac ratione non exsistere quidem formaliter ius ad mercedem promissam, sed ad indemnitatem prae­ standam pro damno causato: quae indemnitas Tiberio quidem, post­ quam capito plexus est, praestari amplius nequit, praestari tamen potest matri, tum quod heres sit filii eiusque iurium realium, tum quod ipsa per se damnum passa sit per impossibilitatem, in quam Tiberium fraus illa induxit, matri subveniendi. Quae damna saltem aequi valent summae promissae. Hinc sentio ex iustitia Tiberii matri subveniendum esse ab iis, qui Tiberium fraudulenta promissione ad crimen capitale instigaverunt. DE OBIECTO CONTRACTUUM. Casus. (243) Claudius gravissimum habet negotium urgens in aliquo vico tractandum, ex quo pendent ingentes divitiae aliquot millionum marcarum. Aberrat a via, devertit fessus in primam quam reperit domunculam. Exponit summam necessitatem, in qua sit, quam celerrime perveniendi in istum vicum. Petit igitur, ut sibi pro mercede quantalibet paretur qua in­ digeat cena, ut sibi commodetur equus, suo interim ibi relicto, et ostendatur via recta ad vicum. — Herus causatur has esse res sibi non consuetas; at cum Claudius pro quantolibet pretio ea postulet, pro parca cena herus computat 20 marc, pro commodando equo per diem 100 mare., posita conditione ut, si detrimentum capiat, sibi pro eo 2000 mare, solvantur; item pro servitio 5 minutorum, quo rectam viam et tutam indicet, 80 mare., quamquam idem iter ipse facere debebat ad propria agenda negotia. Quae omnia Claudius nullis querelis obiectis solvit. Quaeritur Γ quae sint generatim conditiones rei, de qua contrahatur. 2“ fucrintne illi contractus iusti et validi in casu. * 26 404 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Praecipuae conditiones rerum, do quibus paciscuntur, sunt hae: 1. ut sit res possibilis idque tum etiam moraliter secundum vires physicas tum secundum leges morales, neque in genere tantum, sed etiam ipsi paciscenti; 2. ut res sit satis determinata, quo sciatur, de qua re agatur ; 3. ut res suo modo sit pretio aestimabilis. Ratio, cur hae conditiones necessariae sint, per se facile intelligitur. R. 2. Imprimis in contractibus permutationum attendi debet ad aequalitatem rei ad rem: alioquin committitur iniustitia. lustitia enim in permutationibus exigit, ut tantum recipiam ab altero, quanto me privem in huius favorem, et ut tantum contrahenti cedam, quantum ab eo recipiam. 789 Ad quaesitum 2m R. 1. In proposito casu totum pendet ab eo, utrum secundum necessitatem alienam, cui succurro, et a quo liberari alterius multum interest, vel secundum utilitatem quam res sive actio mea alteri affert, pretium, quod exigam, augere possim. — Hoc com­ plures quidem, imprimis recentiores, eatenus admittunt, quatenus propter eiusmodi utilitatem (non propter necessitatem) pretium ultra id quod aliter sit pretium iustum summum, augeri liceat; idque ex praxi communi, etiam hominum piorum, putant posse confirmari : quos vide infra in casu subseq n. 794. R 2. Verum, si in venditione sistimus, tali agendi modo omnis conceptus iustae venditionis evertitur. Nam utilitas aliena, quae in eius persona, arte, industria vel labore vel in singularibus circum­ stantiis in quibus versetur plane nititur, non proprie rei, quam vendo, inest neque umquam inerat. Haec utilitas numquam erat neque erit mea: quodsi mea non fuit, eam vendere non possum; et re vera non hanc sed rem vendo. Quare ex tali causa pretium ultra pretium ex se summum iustum augere habeo pro strictae iustitiae laesione. R. 3. Attamen cum ego alteri occasionem praebeam magnae utilitatis vel lucri, aequum est, ut emptor ex liberalitate vel gratitudine mihi ultra pretium iustum sponte sua donum liberale offerat. Licet igitur pro pretio ultra summum pretium iustum postulare nihil possim titulo venditionis, licet tamen titulo gratitudinis seu doni liberalis ali­ quem excessum accipere. Sed tale donum debet esso gratuitum, neque postulare neque stipulare illud possum. Cf. Th. m. I11 1246. 791 R. 4. Percurrentes singulas res in casu proposito, haec habemus notanda: 1) Quoad cenam praeparatam facile permitti potest, ut pretium maius postuletur, quam quod caupo pro ea postulasset. Qui enim ex improviso aditur, longe maiores habet labores minoremque facilitatem: verum ad 20 marcas ascendere modum plano excedit. 2) Quod equum commodatum spectat, pretium diurnum pro com­ modato equo ad i 00 marcas attollere impudentia est, maxime cum periculum damni, quod timeri possit ex viribus equi ultra modum exhauriendis, stipulatione ingentis pretii remotum sit. 790 Translatio iiir. per contractus. — Contr. obiectum et pretium. 405 3) De stipulatione pretii pro equo, si forte detrimentum sump­ serit, idem dici debet, scilicet esso pretium maxime iniustnm, si equus est ordinarius ruralibus laboribus destinatus; aliter, si esset exquisitae speciei. 4) Demum quod ille homo utilitatem Claudio praestiterit sine ullo labore ostendens viam breviorem et tutam, id quidem ex parte Claudii est pretio aestimabile, sed non ex parte rustici, qui ostendit; mercedem autem postulare nequit nisi pro eo quod ex parte sua fecit. Iniustnm igitur est pro hac ro 80 marcas postulare; sed iniustum non est eam summam, si ex liberalitate et gratitudine a Claudio offertur, />ro dono accipere. Quapropter agricola ille, qui Claudium adeo pressit, ut tantam summam ab eo extorqueret, securus in conscientia esse nequit, nisi Claudio fateatur excessum commissum ab eoque rogans illum ex­ cessum pro dono acceperit. Hoc demum modo eoque solo vitium pur­ gatur, et pro titulo commutationis, qui iniustus est, iustus titulus donationis substituetur. PRETIUM QUADRUPLUM. Casus. (244) Alaricus agricola agros villae viri nobilis et divitis vicinos possidet. Omnino prope villam erigit stabulum animalium: quo fit, ut strepitu, sordibus et foetoribus viro illi nobili magnum creetur incommodum. Quapropter hic conatur emere agrum. Id quidem Alaricus intenderat, sed se invitum gerit neque in vendendum illum agrum se consentire posse dicit, nisi accepto pretio affectionis; quod re vera quadruplo maius statuit, quam quo com­ muniter ager ille aestimatur. Quaeritur rectene egerit Alaricus. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Plano recte Alaricum egisse quis dixerit?792 Nam ignobile saltem est et aequitati contrarium eiusmodi artibus uti, ut pretium venditionis augeatur. Verum hoc loco illud potissimum spectandum est, utrum iustitia commutativa sit laesa necne. R. 2. In erigendo stabulo animalium et in eligendo loco videtur Alaricus iure suo usus esso; alicubi enim illud erigere sibi necessa­ rium erat, in quonam determinato loco id facturus esset, erat in suo arbitrio positum. Dubitare aliquis potuerit solummodo ob § 226 iuris Germaniae, si ibi res acta est. Paragraphus illa negat vel aufert domino ius utendi re sua seu de ea disponendi eo solo tine, ut alter damnum patiatur. Sed no haec quidem iuris positivi dispositio, ceteroquin valde iusta, huc applicari potest. Finis enim internus illius stabuli construendi seu finis operis est sano finis oeconomicus ad pro­ creanda et alenda animalia; esto finem externum seu operantis, quem Alaricus simul mento conceperit et alat, esse incommodum creare viro vicino cumque movere ad offerendum pretium magnum pro agro. 406 De virtutibus et officiis ergu homines. — Officia circa bona extorna. Unde deduco: Si vicinus ille dives ob situm stabuli sibi valde ingrati Alarico obtulisset pretium, quo hic cederet iure suo, et ille pacisceretur, infra certam distantiam a villa quidquam simile numquam aedificandum atque stabula quae adsint transferenda esse: haec sumina oblata, etsi satis magna, sine iniustitia accipi potuisset. Verum pretium illud debebat notabiliter haerere infra pretium ipsius agri, cum non de agri dominio cedendo, sed de restringendo usu agri ageretur. Alioquin non esset pretium contractus, sed donum viri divitis, quod hic non videtur voluisse omnino liberaliter conferre. R. 3. Alaricus potuit in hisce circumstantiis pretium agri alias summum iuste exigere; immo si re vera ex suae possessionis diminutione incommodum aliquod sensit, etiam pro hoc incommodo insuper rationabilem potuit compensationem accipere. Sed pretium «affectionis“, quod pretium rei in se spectatae arbitrarie excedat, postulare mea sententia non potuit, nisi re ipsa ex certa quadam ratione sin­ gularem affectionem ad agrum habuit, v. g. quod sit res per longas generationes hereditate accepta vel simile aliquid. Attamen eius­ modi affectionem eum habuisse casus non solum non innuit, sed in­ nuit potius eam non adfuisse sed ab Alarico solummodo esse praetensam. 794 R. 4. Timendum igitur est, ne Alaricus re vera propter excessivum pretium iniustitiam erga divitem vicinum commiserit. Si consilium quaerit, sane suadendum ei est, ut saltem mediam summam acceptam restituat. Esse tamen theologos qui putent pretium augeri posse non propter necessitatem quidem, sed propter affectionem vel singularem utilitatem emptoris ex re hauriendam, supra in casu praecedenti notavi. Quod mihi quidem non probatur, nisi propter eiusmodi utilitatem aliaque adiuncta rei valor communi aestimatione creverit; at si quis putet se illorum theologorum auctoritate nixum rem pluris vendere posse, eius conscientiam non perturbabo. Verum qui pretium augeri dicunt, nondum ilico pretium quadruplum pro iusto statuunt. Sententiam, secundum quam non liceat propter utilitatem soli emptori orituram pretium augere, tenet S. Thom., S. th. 2, 2, q. 77, a. 1 c.; S. Alph., Th. m. III 806; Palmieri in Ball., Opus th. m. III, n. 767; Bucceroni, Instit. th. in.5 I, n. 1141; Mare, Instit. Alph. n. 1130, Q. 4°; Aertnijs, Th. m.8 I. 3, n. 474. Mare autem addit: „ Contradicunt tamen plures moderni ob re­ ceptam consuetudinem adaugendi pretium rei quae emptori speciale allatura est commodum-, nominatque Scavini II 393 adnot. ad 3; Gousset I 840. — Aertnijs ita dicit: wVerumtainon, si emptor non ex necessitate, sed solius commodi vel oblectamenti causa rem ali­ quam exoptet et propterea non publicum venditorem sed hominem privatum roget, ut ei rem illam vendat, tunc hodiedum usus et aesti­ matio communis habet, ut pretium crescat. Ita moderni theologi Konings n. 967 4 , Berardi, Praxis conf, η 491 C.“ Quibus addi pos­ sunt Waffelaert, De iustitia I, n. 615; Marres, De iustitia 1. 4, n. 188; 793 Translatio itir. per contractus, 1‘rraona contrahent. 407 similiter G hiicot-Salsmans, Th. m.7 I, n. 633 et Noldin, Summa th. m.1" II 598, qui alteram quidem sententiam communem vocant, huic tamen benigniori non negant omnem probabilitatem. EMPTIO FILIORUM MINORUM. Casus. (245) Guido et Felix, pueri 14 annorum studiosi, prior filius divitis mercatoris, alter egeni opificis, sibi emunt singula horologia pretii 60 marc., quod Guido ex iis solvit, quae genii gratia a patre et avo conceduntur. Felix ex summa quam pro patre acceperat a debitore domum transferendam. Patres vero Guidonis et Felicis indignabundi de levitate filiorum et de pretio horologiorum, quod pro excessivo habent, cum pro 50 mare, possint alia eiusdem qualitatis comparari, adeunt artificem postulantes rescissionem contractus, quam artifex denegat, eo quod levitate et stultitia emptorum horologia iam detrimentum ceperint. Fulvius caupo studiosis iuvenibus 16 -20 annorum copiosum subministrat potum pecunia non soluta, sed solutione dilata, immo non raro dat iis pro mutuo pecuniam accepto chirographo, quo se debitores agnoscunt. — Verum tum parentes tum complures ex istis iuvenibus maiores facti denegant so­ lutionem. Quaeritur 1° filii familias minores num possint valide contrahere. 2° rescissio contractus iustene postuletur an denegetur. 3’ quid censendum sit de debitis illis ex potatione similibusque rebus contractis. Solntio. Ad quaesitum 1" R. 1. Vix non ubique leges positivae facul-79 tatem contrahendi minoribus restrinxerunt, ita quidem ut non possint firmiter contrahere, si agatur de re adhuc praestanda, vel si res acta cedat in filii minoris detrimentum seu incommodum. Ad firmiter contrahendum indigent consensu curatoris, qui quoad filios familias est ipse pater. Rescissio igitur contractus non iis quidem, qui scientes cum minore contraxerunt, sed ipsi minori eiusve curatori conceditur, secundum complura iura simpliciter, secundum Gallicum (art 1125) et Anglicum, si se laesum esse probaverit. Cf. Mare, Instit. Alph. n. 1039: D'Allègre, Le code civil commenté ad 1. c. R. 2. Nihilominus si agitur de rebus minoribus, in quibus con­ tractus perficitur traditione rei et solutione pretii, generat iin valet contractus, quando sumi potest adesse consensum parentum vel cura­ torum. Accuratius videndae sunt leges regionis. Ius Germ, dicit i; 110 contractum valere, „si minor praestiterit ex iis, quae sibi vel ad hoc vel ad liberam dispositionem sive a legitimo curatore sive eo consentiente a tertio data sint . * R. 3. In aliis rebus, si minor fraude usus est, rescindendi con­ tractus ius sane non amittit curator, verum filius illo minor tenetur ex fraude sua, ideoque saltem postquam maior factus fuerit, ad prae­ standam indemnitatem, vel etiam statim curator ex filii bonis. 408 Oc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Ad quaesitum 2°' R. 1. Guido solvit horologium ex iis pecuniis, quas ad liberam dispositionem a patro vel eo consentiente acceperat. Quare in Germania saltem venditio a patre Guidonis rescindi ne­ quit; neque ibi Guido in casu allato laesionem praetendere potest, cum tantus non sit, si vere est, pretii excessus. — In aliis locis videri debet, num forte admittatur actio contra artificem in favorem Guidonis ut laesi: quae si conceditur, eam etiam in foro conscientiae licet instruere. R. 2. Felix emit non sua pecunia sed patris: quare praestatio facta non est ex iis, de quibus vel ad hunc finem vel alias libere potuerit disponere. Quare contractus a patre Felicis sane potest rescindi ; neque videtur ei difficile esse probare emptionem factam esso a filio non legitime. R. 3. Quod nunc artifex causatur horologiis iam damnum illatum esse culpa emptorum : id illum iuvare quidem potest contra Guidonem eiusque patrem, non vero contra patrem Felicis; neque, si verum est, a Felice indemnitatem potest recipere. Neque postea Felicem, post­ quam maior factus fuerit, puto in conscientia ad quidquam teneri, eo quod supponi nequeat gravem ab eo culpam esse commissam in horo­ logio male tractando. 797 Ad quaesitum 3“ R. 1. Quae iuvenes illi soluta pecunia emerunt et consumpserunt, de his contractus non rescinditur; sed caupo ea iure suo retinet, utut forte peccaverit illis iuvenibus connivendo in excessibus. R. 2. Quae vero debita facta sunt apud cauponem sive bibendo sive pecunias in mutuum acceptas dilapidando: haec solvi a paren­ tibus certe non debent, neque ex suis bonis neque ex bonis filiorum, si quae propria habent sub administratione parentum. R. 3. Si quam pecuniam in mutuum acceptam iuvenes illi etiamnunc retinent, hanc certo reddere debent cauponi; immo etiam pro expensis utiliter factis debent solvere sive parentes sive filii ipsi, idque, si parentes non fecerint, filii etiam postea maiores facti. Ad quas expensas utiliter factas etiam referenda ea esse puto, quae ad honestam recreationem secundum uniuscuiusque statum et conditionem pertinent. R. 4. Circa alia vero debita inhoneste contracta, in quibus fraus vel dolus a iuvenibus commissus non sit, ne postea quidem, cum ma­ iores facti fuerint, iuvenes illi stricte tenentur ex iure Romano; quam dispositionem ubique in conscientia valere posse puto, nisi lex regionis clare contradixerit. Cf. Th. m. I11 1253; Marc 1. c. n. 1040. 796 CONTRACTUS AB UXORE FACTI RESCISSIO. Casus. (216) Celerinus agens cum Anna uxore Bernardi, quam putabat habere liberam rerum suarum administrationem, ei vendidit villam. Qua stipulatione peracta illi offeruntur pro eadem villa 1000 mare, amplius; quam oblationem dimittit Translatio iur. per contractus — Prrxona conlraheni. 409 pacto suo ligatus. Verurn Anna, quae re vera administrationem liberam non habebat, viro suo suadet, ne consentiat, atque ita contractum rescindere vult, nisi Celerinus 500 mare, pretii stipulati remittat. — Cum vero alia vice Anna esset in conditione villam vendendi atque post factam venditionem maius pretium ei offerretur, ipsa alteri emptori eam ilico vendidit, priore relicto. Quaeritur 1° quinam possint contractum initum cum eo, qui non sit plene sui iuris, rescindere. 2° quid in casu proposito notandum. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Haec contractuum rescindibilitas non 798 est in favorem eorum, qui cum iure diminutis contraxerunt (hi enim non possunt rescissionem invocare), sed in favorem ipsorum qui pleni iuris non sunt atque eorum qui cum illis cohaerent, ideoque eorum curatorum, heredum seu iuris successorum. Ita ex iure Gall., Germ. etc. R. 2. Curator, qui confirmare potest eiusmodi contractus, post­ quam confirmavit, rescindere eos nequit, neque post eius confirma­ tionem ab ullo possunt rescindi; alii autem, qui confirmare nequeunt, etiam post consensum scienter datum illum possunt revocare. Ad quaesitum 2“ R. 1. Videri debet, num Anna Celerinum in 799 errorem induxerit vel in eo confirmaverit. Si ita est, ipsa tenetur ex dolo vel fraude commissa Celerino damnum quod passus est re­ sarcire. Alias Celerinus scire debuit vel inquirere in conditionem uxoris, quacum contrahere intendit: regimen enim bonorum inter coninges solet in publicis libris esse inscriptum. R. 2. Si igitur dolus vel fraus ex parte Annae abfuerit, Anna non impeditur, quin contractum rescindat secundum leges loci vel etiam marito suadeat, ne consentiendo contractum confirmet R. 3. Quod Celerinus se ligatum putavit et impeditum, quo­ minus oblationem sibi favorabilem acciperet, videtur ipse esse in culpa. Alioquin debuit statim urgere Annae maritum, ut declararet, velletne stare stipulationi cum uxore factae an ab ea recedere. Quodsi ille abnuerit stare contractui, Celerinus liber erat. R. 4. Quando Anna ipsa vendidit, si aberat fraus, iure suo usa est arripiens occasionem sibi magis favorabilem et rescindens con­ tractum cum priore. Verum aequitas vel pro circumstantiis ipsa iustitia postulabat, ut priori emptori res intimaretur, antequam con­ tractu hoc rescisso alter iniretur, atque ut prior emptor, si etiam ipse pretium similiter augere vellet, prae altero ius accipiendi villam haberet. INTIMATIO ET ACCEPTATIO IN CONTRACTU. Casus. (247) Lysias literis datis Roberto offert praedium statuto pretio. Cum re­ sponsum intra triduum exspectari possit, post elapsos 5 dies Lysias quaerit alterum emptorem, quocum negotium venditionis statim perfecit. Quo vix 410 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. peracto accipit literas Roberti, quas ilico scripserat, sed quae casu aliis literis iunctae alio missae erant et tardius ad Lysiam venerunt. Quaeritur 1° quaenam in contractibus requiratur acceptatio et factae ac­ ceptationis intimatio. 2° quinam contractus Lysiae valeat. 3° quid, si Lysias secundum emptorem nondum invenisset atque, cum Robertas responsum distulisset, demum post hebdomadam sese liberum declararet ab omni obligatione. Solutio. Ad quaesitum 1" R. 1. Ex natura rei requiritur, ut unus offerat, alter acceptet; utrunique externo modo fieri debet, ut de consensu constet. R. 2. Si quando inter praesentes contractus fit, nullum dubium moveri potest de mutua consensus manifestatione: quae nisi ilico fit, neuter ligatur, atque etiam offerens libere potest recedere, nisi certum tempus deliberationis ipse concesserit. R. 3. Si vero contractus fit inter absentes, non convenit inter doctores, utrum sufficiat post notitiam oblationis habitam acceptatio facta, an requiratur huius acceptationis erga offerentem intimatio. — Leges positivae generatim hac in re certi aliquid praescribunt, quod etiam in conscientia sit observandum. Nimirum generatim volunt, ut ofierens post missas literas non possit ilico revocare, sed stare deheat, nisi differatur acceptatio ultra tempus, quo soleat recipi posse responsio. Neque tamen offerens impeditur, quin retractationem mittat adeo celerem, ut retractationis nuntius veniat ante nuntium oblationis vel simul cum eo. Ita etiam ius Germ. § 130. 801 Ad quaesitum 2“ R. 1. Lysias quarto vel quinto die re vera liber erat secundum ius Germ. § 116 sqq, ac proin secundus contractus valebit, maxime cum non iam stipulatio, sed ipsa traditio videatur esse perfecta. R. 2. Si cuius culpa probari potest, ex qua factum sit ut literae a Roberto missae retardarentur: Robertus agere potest do indemni­ tate sibi praestanda, quatenus aliquod damnum ex emptione sibi utili impedita passus sit; alioquin illud infortunium ipso ferre debet. 802 Ad quaesitum 3” R. 1. Videntur leges positivae id offerenti (in nostro casu Lysiae) concedere, ut post elapsum terminum, quomodo­ cumque ad se intimatio acceptationis non pervenerit, liber sit ab obligatione seu oblationem factam pro suo arbitrio vel sustinere vel retractare possit. Ita saltem ius Germ. 1. c. Ergo etsi Lysias se­ cundum emptorem nondum invenerit, liber tamen est ad mutandas conditiones vel etiam ad retinendum praedium. R. 2. Verum secundum idem ius Germ., quando vidit Lysias literas Roberti ex parte eius legitimo tempore esse datas, ilico ei respondere debet se propter responsum non mature acceptum sese non amplius habere pro obligato; alioquin obligatur denuo. 800 Translntio iiir. per contractus — Contract, valor eiusqne defectus 411 Hinc Lysias in nostro casu debuit multo ante hebdomadam Roberto nuntium dare; et quia non fecit, stare debet priori oblationi, utpote quae in suppositione Quaesiti tertii nondum per novum con­ tractum facta sit impossibilis. Si vero praedium alteri iam vendi­ disset atque similiter responsum Roberto mittendum tam diu dis­ tulisset: Robertus, si forte ex hoc damnum haberet, de damno illato posset agere. ERROR IN CONTRACTU (D. Casus. (248) Arcadius sacerdos sibi quaerit pannum pro vestibus. Cum plures di­ versos inspexisset, sibi certum pannum eligit atque determinatam quantitatem separandam curat sibique ,ad creditum * emit. Domum reversus pannum cum clariore luce inspiciat, non nigri coloris sed viridis esse sibique inutilem videt. Quare eum remittit neque vult solvere. Mercator non vult recipere atque solutionem pretii exigit. Quaeritur 1° quid faciat error in contractibus. 2° quid de contentione inter Arcadium et mercatorem indicandum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Error substantialis ex natura sua facit 803 contractum irritum seu nullum. Substantialis autem error ille est, qui versatur vel circa ipsam obligationem (v. g. commutatio vendi­ tionis cum locatione) vel circa ipsum contractus obiectum, v. g. qui intendens emere farinam accipit arenam. R. 2. Ad errorem substantialem pertinet etiam error circa quali­ tatem rei quae redundat in substantiam; aliquando etiam error in persona, quacum contrahitur. Verum non ita facile est distinguere, quandonam hi errores re vera sint substantiales; et speciatim error in persona in contractibus bilateralibus onerosis non censetur substan­ tialis; facilius in contractibus gratuitis. R. 3. Error circa rei qualitatem, quae in substantiam non redun-804 dat, contractum ex se non facit nullum: facit tamen rescindibilem, si et dedit ansam contractui, i. e. si cognita qualitate contractus initus non esset, et error ille culpa alterius contrahentis in altero contra­ hente exstiterit. Alias rescindi nequit contractus onerosus simpli­ citer, sed id debet vel fieri ex mutuo consensu vel coniungi cum compensatione damni exorituri. R. 4. Aliquando leges positivae accuratius determinant nullitatem vel rescindihilitatem : quae quando erranti ampliora iura con­ cedunt, tuta conscientia possunt invocari; naturale autem ius modo expositum in conscientia iis, quorum interest, licet interim observare, etiamsi a lege positiva non plene agnoscatur. R. 5. Ius Germ, etiam in errore substantiali dicit contractus rescindibiles tantum (cf. $ 119): quod practice tamen vix non perinde 412 βθ virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. est ac eos statuere nullos; atque eos quidem sic rescindibiles pro­ nuntiat, in quibus error occurrerit, qui in commercio humano habeatur pro essentiali, quando sumi debeat illius erroris cognitionem impedi­ turam fuisse contrahentem a contractu. Ius Gallicum rectius nullos pronuntiat contractus initos ex errore vel de natura contractus vel de eius obiccto ; si error fuerat de qualitate substantiali obiecti (vel de persona contrahentis, quando in contractibus persona ipsa, quacum quis contrahere putabat, fuit causa contrahendi principalis) declarat cos rescindibiles (1. c. art. 1108 1110 1117). Ad quaesitum 2“ R. 1. Si Arcadius venditori indicavit se quaerere pannum nigrum, venditoris erat, vitium illud Arcadio indicare, cum hic postularet certam huius panni mensuram. Novit enim vel potuit et debuit nosse errorem hac in re pro Arcadio esse essentialem. At­ que in hoc casu etiam ius Germ., etsi solam rescindibilitatem in casu erroris substantialis statuat, dicit per rescissionem non im­ poni rescindenti obligationem reparandi alteri contrahenti damnum oriturum. R. 2. Si Arcadius hanc suam intentionem habendi panni nigri non indicavit, error quidem manet pro sacerdote, qui panno alterius coloris non utitur, error substantialis atque facit iure naturae con­ tractum quidem irritum. Et si inculpabiliter neglexerit id venditori indicare et inculpabiliter erraverit, ex se seu abstrahendo a lege positiva vix tenetur ad damni reparationem. — Verum leges posi­ tivae iuste imponunt reparationem damni vel propter solam culpam iuridicam, quae habetur eo ipso quod Arcadius neglexerit colorem a se quaesitum indicare, vel propter externam speciem contractus validi. 806 R. 3. Quapropter mercator, si nolit acquiescere, postulare potest iuridice damni sibi orituri compensationem. Quae compensatio facienda in iure Germ. secundum § 122, p. 2 imponitur rescindenti, nisi alter errorem vel cognoverit vel ex sua neglegentia non cognoverit. Atque haec iuris dispositio cum iura mutua ordinet ex contractu secundum apparentiam externam valido, sane est observanda, idque communiter etiam ante iuridicam actionem, quippe qua inutiliter res protrahatur atque expensae augeantur. Verum emptor si videatur sibi habere rationem, cur putet mer­ catorem ex ipsa conditione sacerdotis ementis sciro debuisse solum pannum nigrum a se peti, sane experiri potest actionem iuridicam atque indicis sententiam exspectare. R. 4. In eo tamen mercator omnino excedit, quod contractum venditionis simpliciter vult sustineri. Cum enim naturaliter sit nullus, saltem rescindibilis ex iuribus positivis, ipse nequit eius omnimodam firmitatem sustinere. Sufficit igitur saltem, ut Arcadius id solvat, in quo per dissectionem panni certae mensurae mercator damnum patia­ tur, siquidem aeque bene non amplius eum possit vendere. 805 Translatio iur. per contractus. — Contr. defectas: error et from. 413 ERROR IN CONTRACTU (II). Casns. (249) Paulus a Fabio emit aliquot dolia vini, quod gustatum sibi placuit. Postea cum uti eo inciperet, ex allectione stomachi de vini bonitate dubium hausit et inquisitione facta comperit vinum esse plane artificiosum, maximam partem ex alienis materiis compositum. Alias emerat dolium vini expresse wpro Missa , * intenderat tamen eo magis etiam uti ad mensam. Quod vinum non plene quidem arte confectum esse postea cognovit, sed maximam partem verum vinum de vite, non mo­ dicam tamen quantitatem alienae materiae habere admixtam. Paulus statuit illud cum lucro vendere, cum gustui valde placeat neque noceat quidquam; attamen a Fabio postulat amplam pretii reductionem, nisi velit, ut sibi re­ mittatur vinum suo periculo suisque expensis. Quaeritur 1° sintne illae emptiones irritae vel rescindibiles. 2° quid dicendum sit de posteriore illa Pauli oblatione Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Vinum artificiosum, i. e. quoad maximam 807 partem ex aliena materia factum, nemo dixerit vinum simpliciter. Quapropter Paulus, cum vinum vellet et postularet, erravit quoad obiectum. Hinc secundum omnia iura contractus est saltem rescindibilis, idque etiam cum damno Fabii, utpote qui errorem seu defectum essentialem noverit, vel si ipse aliunde illa „vina“ coemerat, ex sua neglegentia atque culpa saltem iuridica non cognoverit. Secundum alia iura et ipsum ius naturae dixerim contractum ex se nullum. R. 2. Quodsi Paulus verum vinum non curaverit et ex circum­ stantiis patebat Fabium non cavere de vini veritate: aliter dicendum est. In eo casu non habetur error obiecti neque qualitatis essentialis, nisi constet de mixtione nociva, adeoque neque irritus neque rescin­ dibilis est contractus. Etsi forte subsit error dans causam contractus, nihilominus Paulus, qui rem gustavit et probavit, eum errorem sibi debet imputare. Sed si agitur de mixtione nociva, etiam gravius contra Fabium agi potest; quare saltem Paulus ab eo postulare potest contractus rescissionem. R. 3. Quoad posteriorem vini emptionem non habemus errorem808 de ipso obiecto, tamen de obiecti qualitate. Ex se parva admixtio alienae materiae, quae aliquando adhibetur ad meliorem gustum efficiendum vel etiam ut melius possit vinum conservari, non censetur in humano commercio defectus essentialis. Aliter tamen, si agitur do vino pro ss. Missae sacrificio, dummodo non agatur de ea sola admixtione alcoolica, quae ad conservandum et transvehendum vinum etiam pro Missa ab auctoritate ecclesiastica permissa est. Nam si alia facta est admixtio, vinum pro Missa est, 414 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. etsi forte non invalidum, tamen utpote illicitum certe ineptum. Qui defectus et error est certo essentialis, isque, si expresso vinum pro Missa postulatum sit, venditori imputandus. Quapropter, etiamsi talis error neque a venditore neque a indice agnosceretur pro essentiali, nihilominus in conscientia ab emptore plane haberi potest pro essen­ tiali, neque is tenetur in conscientia stare contractui, si quidem ,vinum pro Missa" postulaverit. Si nunc autem haec applicare volumus ad casum Pauli et Fabii, difficultas est ex eo quod Paulus vino illo magis etiam uti voluerit pro se ad mensam. De quo nunc dicturus sum in Quaesito secundo. 809 Ad quaesitum 2m R. 1. Si Paulus postulavit vinum „pro Missa8, certe intendit, vinum pro Missa habere eamque intentionem venditori expressit, etsi non intenderit omni illo vino uti pro Missa. In con­ tractu autem imprimis attendi debet quod exprimitur, non quod latet in mente. Ergo censeo omnino Paulum posse defectum et errorem habere pro essentiali. R. 2. Cum igitur contractus primo initus aut sit nullus aut ad nutum Pauli saltem rescindibilis iure habeatur, Paulus sine injustitia novum contractum cum Fabio circa illud vinum inire potest, modo ne infra pretium iustum velit descendere. Neque iniustum est circum­ stantiis illis, ex quibus Fabius alias patiatur damnum expensarum vecturae, ad hoc uti, ut ille consentiat in pretium iustum infi­ mum. Immo id ne contra caritatem quidem est, nisi forte Fabius paupertate prematur et re vera vinum pro Paulo sit maioris quam infimi pretii. R. 3. Quod vero Paulus opportunitate utatur vinum illud carius vendendi, si modo non transgrediatur pretium iustum summum (inter quod et pretium infimum quoad vina aliquando esse potest magna differentia), ne id quidem novum contractum cum Fabio reddit in­ iustum. R. 4. Verum si Paulus hac intentione novum contractum cum Fabio init, cum sacerdos sit, committit negotiationem lego canonica sibi interdictam. Aliud, si in gratiam Fabii, etiam cum aliqua pretii eliminatione, vinum retineret et dein per accidens cum lucro illud venderet. ERROR ET FRAUS IN CONTRACTU (I). Casus. (250) Benignus vendiderat Dafroso asinum sibi non amplius satis utilem ut­ pote iam nonnihil annosum. Dafrosus eum, bene comptum, vino usto quod gustandum dedit fecit agiliorem et quasi penitus immutatum, ita ut nemo annosum asinum agnosceret. Sic illum vendendum producit in forum, quo Benigni procurator venerat ad asinum iuniorem emendum. Dafrosus eum videns offert asinum suum atque re vera accepto pretio cum lucro non parvo vendit. Domum ductus asinus sponte protinus prosilit in stabulum suum: quo Benignus eiusque procurator melius inspicientes carum animal cum aegro animo et cum risu simul fraudem agnoscunt. Translatio iur. per contractus. — Contr. defectus: error <* virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. ERROR ET FRAUS IN CONTRACTU (II). Casus. (251) Frontonus voluit a Firmano agrum emere, qui sibi vicinior erat et magis commodus quam proprius ager; sed propter quadruplex pretium a Firmano postulatum desistit. Quod cum aegro animo amico narrasset, hic „sine me * agere ait. Occasionem quasi fortuitam nactus narrat Firmano se in suo agro, quod contiguum sit agro Frontoni, invenisse venas metalli, quae ultra huius limites etiam producantur; Frontonum nondum quidquam scire; sibi in animo esse mox construere machinas ad sumendum experimentum, sed se praeferre prae Frontono alterum socium, cum deveniendum sit ad magnum lucrum ex fodinis hauriendum, de quo faciendo se non amplius dubitare. „Pro dolor *, inquit, ,quod te socium non possim habere!" „Oh“, respondet Firmanus, „fortasse rem componere possum, sed sile, quaeso, interim erga Frontonum? Firmanus igitur Frontonum adit, quaerens num etiamnunc cogitaret de emendo agro. Quodsi pretium a se postulatum nimium esse putet, se cogitasse de alio modo. Se ideo tantum postulasse, quia sibi durum esset omni agro carere; sed nunc sibi in mentem venisse fieri posse commutationem inter agrum suum et agrum Frontoni, facta utriusque iusta appretiatione. Cui assentit Fron­ tonus, facta tamen agri sui aestimatione, quae excessiva erat etiam prae aestimatione quam Firmanus quoad suum agrum fecerat. Post contractum conclusum et inscriptionem in tabulas publicas factam cum Firmanus vellet experimentum sumere et inquirere de venis metalli. Frontoni amicus dicit se specie metalli delusum esse et omni spe excidisse. Quaekitür quid dicendum sit de valore istius contractus atque de damni exorti reparatione. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Ex iis, quae dicta sunt ad casum prae­ cedentem, iam patet positiva iura inter se non omnino convenire. Nam secundum ius Gallic, contractum rescindere Firmanus nequit: quod tamen ius vel obligationem non facit in foro conscientiae. R. 2. Secundum ius naturae et secundum positivum ius Germ. distingui debet. Si Frontonus actionum fraudulentarum conscius erat vel de fraudibus dubitabat atque ita inquirere et fraudem cognoscere debebat, fraus illa ab amico adhibita facit, ut Frontonus rescissionem contractus pati debeat, ac si ipse fraudem commisisset. Atque re vera ex casu allato praesumptio ea est, quod Frontonus fraudis satis fuerit conscius. Quare etiamsi in foro externo haec Frontoni complicitas vel fraudis cognitio probari non possit, in conscientia tamen obligaretur ad rescindendum contractum. Si tamen, imprimis in territoriis iuris Gall., loco rescissionis plenam indemnitatem Firmano praestaret, iniustitia quoad substantiam esset sublata, vel saltem generatim in­ ordinatio non esset gravis. 813 R. 3. Nihilominus fieri potest, ut Frontonus nihil sciret neque suspicaretur de fraudibus ab amico adhibitis. Quo in casu nullibi ob­ ligatus erit, ne in conscientia quidem sola, ad contractum rescinden­ 812 Translatio iur. per contractus — Contr. defectus: enor, fruite, metite. 4(7 dum ; adeoque agro desiderato et nunc acquisito frui potest, si modo res componatur quoad pretium forte excessivum, quod Frontonus postulaverat. Verum Firmano etiam damni, si quod ulterius passus sit, reparatio ab aliquo debetur: proxime quidem a Frontoni amico, sed cum ille in commodum Frontoni egerit, practice Frontonus illam indemnitatem praestare debet, nisi praeferat contractum rescindere. R. 1. Quod autem Firmanus spe lucri ex fodinis metalli hau­ riendi fraudatus sit, hoc lucrum cessans nemo illi tenetur compensare. Ad hoc enim per se ius non habuit, et quod inaniter illud speraverit, suae credulitati et levitati imputet. METUS IN CONTRACTU (I). Casus. (252) Numidius adulescens, qui studiorum et educationis causa apud avunculum habitat, cum a cognatis ex linea materna fecisset magnam hereditatem, ab avunculo aditur, ut secum ineat ad 10 annos societatem in negotio satis periculoso; si ipse annuat, se curaturum consensum patris; si renuat, se posse curare, ut pater ipsum retrahat a studiis. Quibus Numidius perterritus, utut invitus, annuit. Cum post aliquot annos maior factus sit, obicit metum sibi illatum, et quoniam loco lucri detrimentum adsit, totum societatis con­ tractum pro invalido ab initio tractari vult, detrimentum in solius avunculi . fortunas coniciens. Quaeritur 1" quid efficiat metus in contractu. 2° rectene censeat Numidius in casu. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Iure naturae metus gravis, etiam in-814 iuste incussus, contractus non facit nullos sed rescindibiles, nisi forte excipias matrimonium, quod, si semel validum fuerit, rescindibile esse non possit. — Verum ex solo iure naturae rescindibiles facit solos eos contractus, in quibus alter contrahens metum causans vel metus conscius fuerit. R. 2. Iure positivo ecclesiastico complures actiones ex gravi metu ortae ipso facto irritae seu invalidae redditae sunt: quas vide Th. m. 1“ 1267. R. 3. Iure civili tum Gallico (a. 1109—1117) tum Germanico (§ 123) non irriti sed rescindibiles sunt contractus, „ad quos aliquis ininsto metu seu iniuste per minas adactus * est: ita ex iure Germ.; alia iura de gravi metu loquuntur, quod practice non adeo magni discriminis est, eo quod levis metus non soleat esse causa adigens alicuius actionis. Nihilominus in iure Germ, longe facilius, quando metus obiective gravis non fuit, indici relinquitur perpendere, num nihilominus subjective ille metus contrahentem determinaverit. R. 4. Secundum iura positiva nominata non tantum quando alter contrahens ad extorquendum contractum iniuste metum incussit, Lehmkuhl, Cartus conscientiae. I. £d 4. 27 418 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. rescindibilitas sustinetur, sed etiam quando metus in alium finem est incussus vel a tertio incussus est, vel si dirigebatur non contra con­ trahentem ipsum, sed contra alios, si modo propter illum metum in­ juste incussum contrahens ad contrahendum est permotus. Ad quaesitum 2“ R. 1. Numidium metu permotum esse ad contractum societatis ineundum clarum est; id ex casu allato sumitur. Tota quaestio est, sitne metus iniuste incussus; et secundum quaedam iura, num censeatur metus gravis. R. 2. Si Numidius timere potuit, ne avunculi actiones effectum haberent apud patrem, metus ille, ne retraheretur a studiis atque a statu vitae sibi iam forte praestituto, sane in adulescente gravis metus est. Ceterum ne id quidem in iure Germanico oportet in­ quirere. 816 R. 3. Minae quidem parentum retrahendi filium a studiis non necessario sunt iniustae. Si studiis incumbere est supra conditionem parentum, id nihilominus alicui filio concedere favor est indebitus; quem retrahere iniustum non est, etiam si quando fuerit contra cari­ tatem. Si vero studiis vacare est secundum conditionem parentum, sine causa proportionata filium invitum ab iis retrahere est suo modo contra educationem, ad quam leges filiis ius concedunt. Longe autem saepius iniustum erit instigari a tertio quodam parentes, ut filium retrahant. Quod si fraudulento sive mendaci modo fit, semper fit iniuste contra filium; idque etiam, quando post factam mendacem enarrationem res precibus tantum similibusque modis apud parentes vel eum agitur, qui procurandae educationis ius et officium habet. Hinc in nostro casu vix dubium est, quin Numidius ex metu in­ iuste incusso adactus sit ad illuni contractum societatis, adeoque recte petere possit, ut ille contractus declaretur tamquam ab initio invalidus. R. 4. Etiam in dubio rem suam coram indice ei agere licet, ut ille pro sua persuasione decernat. Quodsi favorabilem sententiam tulerit, ea potest uti atque totum damnum ferendum in avunculum conicere. 815 METUS IN CONTRACTU (II). Casus. (253) I Ausonius, nobilis invenis, ex levitate contraxit multa debita, quorum solvendorum terminus instat. Quodsi parentibus statum suum manifestat, vix non certum est patrem non soluturum sed filium exheredaturum esse Quod infortunium ut evadat, adit ludaeum qui paratus est dare 3000 mare, ea lege, ut Ausonius, postquam adierit paternam hereditatem, sibi debeat 30U00 mare. Ausonius necessitate pressus ludaeo dat syngrapham postu­ latam. Sed paulo post noctu opprimit ludaeum, obstruit eius os et stricto ense postulat, ut sibi reddat syngrapham, immo ut insuper declaret scripto omnia debita ante hanc diem contracta exstincta esse. Metu adactus ludaeus ita facit. Translatio iur. per contractus. — Contr. defectus: metu» 419 Quaeritur 1" quinam actus et contractus in casu enarrato fuerint ex metu irriti vel rescindibiles. 2° quae iura inter Ausonium et ludaeum etiamnunc subsistant. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Difficile est aliquid invenire, quo constet 817 metum iniustum incussum esse vel minas iniuste esse adhibitas, quibus Ausonius adactus sit ad contractum cum ludaeo ineundum et ad tradendam illam syngrapham. Nam metus, qui occurrit, est et metus exheredationis ex parte patris faciendae et metus non accipiendae pecuniae a ludaeo. Sed prior metus fortasse non iniuste incutiebatur; si autem re vera in­ iuste pater id minabatur, metus non potuit esse efficax, siquidem sine iusta causa exheredatio non valet neque habet effectum. Posterior ille metus non continebat iniustas minas, quia Judaeus sane non tenebatur Ausonio in illis angustiis subvenire. Ergo ex gravi metu neque nullitas neque rescindibilitas peti potest. R. 2. Verum exactio illa in se est ex parte ludaei plane iniusta. Quis enim sanae mentis pro mutuo dato umquam decuplum reddendum petere potest! Etsi enim fortasse aliquod periculum pro sorte adsit ultra commune, tamen 10% usurarum vix non iam excederent iustae perceptionis limites. R. 3. Quod autem ad vim postea ludaeo illatam attinet, Iudaeus818 sine dubio vi seu minis adactus est ad reddendam syngrapham Ausonio et ad exstinctionem omnium illius debitorum. — Neque dubium ex­ sistere potest de minarum illarum iniustitia. Erant enim iniustae quoad modum quem Ausonius adhibuit et iniustae quoad finem in quem dirigebantur seu quoad rem quam voluit extorquere. Actiones igitur ludaei sic extortae non sunt iuridice efficaces. Si Ausonius solummodo extorsisset redditionem suae syngraphae, non negans debitum mutui, id iniustum non fuisset quoad rem; et moderata vis adhibita excusari posset ab iniustitia in eo casu, quo cum magna tantum difficultate vel suo magno incommodo iuridice reductionem debiti sui obtinere potuisset. Ad quaesitum 2‘" R. 1. Ex resignatione ludaei, ut dictum est, ius aliquod repeti nequit. Ergo si Ausonio incumbebant alia debita exceptis illis debitis ex syngrapha, haec manent eadem, sicut antea subsistebant. R. 2. Quoad debitum ex mutuo ortum dici debet conventionem illam do decuplo utpote manifeste iniustam esse nullam. Quare ha­ bemus mutuum sine determinatione usurarum. Ex quo pronum fuerit concludere, eo quod usurarum stipulatio, i. e. stipulatio valida, non adsit, obligationem ad usuras plane abesse, cum hae debeant stipu­ lari. Verum ex adiunctis exsistentibus aestimo secundum hodiernam rerum conditionem moderatas usuras esse ex ipso illo mutuo dato subintclligendas; attamen satisfacturus est Ausonius, si ad consuetas 27· ’ M Î j | . I i j ;| j I *120 virtutibus et officiis erga homines —Officia circa bona extorna. usuras annuas se restringat, v. g. 4% pro tempore quo debita nondum possit solvere: quam primum autem possit, sibi licere inutuo reddito ab omni onere sese eximere, etiamsi futurum sit, ut ludaeo summa illa iaceat otiosa. Haec quidem, si Ausonius est maiorennis seu ad contrahendum sui iuris. R. 3. Si vero sumatur Ausonium esse nondum sui iuris sed in aetate minore, contractus mutui in se spectatus nondum factus est efficax. Pater Ausonii interpellatus potest consensum suum dare, potest denegare. Denegato consensu contractus fit invalidus, et ludaeus ius habet repetendi quod ex mutuo superfuerit. Quodsi pater non interpellatur, valor manet in suspenso, dum Ausonius fiat sui imis: ex quo tempore ipse potest contractum confirmaro vel rescindere. Kescisso contractu sane reddere debet mutuum acceptum, quantum habet; sed si nihil habeat proprium, solutio evasit impossibilis neque obligat parentes: utut peccavit Ausonius res dilapidando. Cf. supra n. 797. MODUS IN CONTRACTU. Casus. (254) lulius, cum plurcs dies transigeret apud avunculum, se ostendit ama­ torem equorum. Quod cum animadvertat avunculus dives, domum redeunti dat 1000 mare. „pro emendo equo“. lulius obstupefactus in via recogitans statuit equo valedicere, sed mediam summam pro se collocare in arca parsimoniaria, mediam partem dare pro eleemosyna missionibus indigentibus. Seminarium puerorum nobili hospiti hospitium dederat; quare illo abiens oeconomo dat 100 mare, ad sollemnius prandium parandum alumnis in die vacationis. Oeconomus melius ducens consuetum ordinem retinere statuit pecuniam in alium finem adhibere, ad emendam piam statuam, quam alias expensis seminarii comparasset. Alumni interrogati, ut, si quis talem com­ mutationem aegre ferret, surgeret, omnes a dissensus signo abstinuerunt. Nihilominus complures inter so querebantur oeconomum melius egisse, si ex suo penu statuam emisset, quam si alumnos iure suo ad extraordinarium prandium privaret. Qcaerituh 1° quid sit modus in contractu et quomodo obliget. 2“ quid de dispositionibus in casibus propositis factis. Solutio. 820 Ad quaesitum 1“ R. 1. Contractus „sub modou dicit ad con­ tractum addi aliquam certam obligationem ad rem, quam alter con­ trahens (offerens) vult effici, et ad quam efficiendam acceptans per acceptationem se obligat. I R. 2. Quamquam valor contractus ab impleto vel implendo modo non pendet, ille tamen, cui rem implere incumbit, per se ex iustitia ad implendum tenetur atque ab altero contrahente vel aliis, quorum interest, ad implendum etiam iuridice potest cogi, alioquin tantum reddere debet, quantum impletio illa sit aestimanda, non tamen ultra id, quod ipse per contractum lucratus est vel lucrari poterat. Cf Ius Germ. § 527. Translatio iur. per contractus. — Contr. adiuncta: modus ft conditio. 421 R. 3. Si voro impositus modus sit inhonestus vel lege prohibitus seu utcumque impossibilis, ille modus haberi debet pro non adiecto, ita ut contractus valeat, ac si nulla fuerit res ultra imposita. In iure Germ, tamen aliter disponitur, videlicet impossibilitatem implendi secum trahere nullitateni vel rescissionem donationis (per ultimam voluntatem), at tum tantum, quando sumi debeat testatorem facturum non fuisse illam dispositionem independenter ab ista obligatione im­ posita. (C. G. § 2195.) Quod applica suo modo ad contractus inter vivos. Si autem res in se possibilis sit, at ipse obligatus sit in causa cur sibi evaserit impossibilis, is de damno seu compensatione tenetur. Cf. Ius Germ. § 2196. R. 4. Certus modus est „sub causa * , quando videlicet alteri 821 contrahenti aliquid offertur seu praestatur ad certam aliquam causam seu in certum aliquem finem. Quodsi offerenti certus ille finis attingen­ dus cordi est, habetur sane modus obligatorius, atque donator totum donum revocare potest, donatarius debet restituere, si in finem indi­ catum donum non impenditur. Verum saepe ex adiunctis patet benefactorem voluisse tantum in donatarii gratiam huic facultatem facere in certum aliquem finem aliquid expendendi, neque tamen eum curasse illum finem in se spec­ tatum. Quodsi ita est, nulla acceptanti imponitur obligatio. Quae intentio offerentis in dubio praesumenda est, quando finis seu causa totalis est in favorem acceptantis; non ita, si sit in favorem tertii. Cf. Th. m. I11 1280; Lvgof De iust. et iure d. 23, n. 111. An quaesitum 2“ R. 1. In priore casu sumi nequit Iulii avun-822 culum voluisse nepotem suum obligare ad emendum equum, sed solum­ modo illi ad hoc facultatem facere. Ergo si lulius in finem uti­ liorem et pium donum acceptum expendit, agit laudabiliter neque ad quidquam tenetur. Summum si avunculus postea conquereretur et sibi pecuniam restituendam postularet, id quod reliquum esset, esset reddendum. R. 2. In posteriore casu oeconomus seminarii non accepit donum illud in suam solani utilitatem, sed in utilitatem alumnorum eamque determinatam. Quapropter ex se finem mutare non putuit. Poterant tamen ipsi alumni. R. 3. Verum ille tacitus consensus ex metu reverentiali datus 823 non fuit verus consensus, ut facta sequentia monstraverunt. Qua­ propter oeconomus non potest iure uti consensu sic accepto. Immo videri alicui poterit subesso alteram aliquam fraudem, quod videlicet summam pro alumnis acceptam in alumnorum favorem nullatenus impendat, sed in favorem fabricae seminarii, parcens ex­ pensis, quas alias facturus fuisset in commodum quidem alumnorum, at ex seminarii bonis. Attamen ex hac parte nondum constat oeconomum iniuste egisse. Si enim voluerit quidem statuam emere, sed nondum fecerit neque id facere debuerit, sed ex liberalitate erga alumnos ita sibi propo­ suerit: ius non laesit, cum mutaret suam voluntatem atque illam 422 De virtutibus et officiis erg» homines. — Officia circa bona externa, statuam emeret potius ex pecunia illa, quae in gratiam alumnorum data erat. Verum, ut dixi, ad hoc necessarium erat, ut alumni libere omnino consentirent; nam ipsorum tantum erat mutare finem, quem in ipsorum commodum donator constituerat. Retinent igitur alumni ius ad extraordinarium prandium, nisi donator finem mutaverit; aut huic donatori summa accepta red­ denda est. CONDITIO IN CONTRACTU. Casus. (255) Rufus, francomurarius, nepoti suo instrumento scripto donat 2000 marcaruni quatuor distinctis temporibus solvendarum a nummulario, ea tamen conditione, ut post annum se francomurariis adseribendum curet et Amaliam, suam ex alio fratre neptem, ducat. Alterum nepotem duodennem eodem modo securum facit de recipiendis 500 mare, annuatim, etiam post suam mortem forte secuturam, toto tempore studiorum, sed ea conditione, ne sacerdos fiat vel religiosus. Quaeritur 1° quae sit conditio contractui apposita; quid efficiat conditio suspensiva, quid resolutoria. 2° quid in casibus propositis, si prior francomurariis se non adiungat, Amalia nubere recuset; alter nepos sacerdos fieri velit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. A conditione, aliter ac de modo dictum est, contractus valor vel effectus pendet. Neque in hac re difficultas est, quando agitur de conditione vel praesentis rei vel praeteritae, sed solum quando agitur de conditione rei futurae. Nam si conditio est de re praeterita vel praesenti, statim con­ tractus aut validus est aut invalidus, prout conditio, quaecumque est, fuerit vcriiicata vel non verificata. R. 2. Si conditio est de re futura, discrimen magni momenti attendendum est inter conditionem suspensivani et rcsolutoriam. — Conditio suspensiva suspendit effectum contractus usque ad tempus, quo conditio fuerit impleta; conditio resolutoria contractum ab initio validum rescindit seu efficacia et effectu suo privat, cum primum conditio quae ut non velificanda apposita est velificetur, vel quae apposita est ut velificanda suo tempore fuerit non impleta. Haec quidem, si conditiones sunt honestae et possibiles. Aliter, si de con­ ditionibus inhonestis vel impossibilibus rei futurae quaeritur, idque sive lege naturali sive lege positiva. 825 R. 3. Generatim quidem a) suspensiva conditio de re impossi­ bili vel do rc turpi futura contractum facit nullum ; atque etiam post impletam conditionem turpem valor non iam ex priore consensu sed aliunde petendus est. b) Resolutoria conditio de re impossibili vel turpi censenda est pro non adiecta: i. e. si res turpis vel impossibilis postuletur, no 824 Translatio iur. per contractus contr. adiuncta: modus et conditio. 423 rescissioni seu resolutioni obnoxius habeatur contractus, vel si aliquid ne fiat postuletur, cuius omissionis postulatio sit turpis. Scilicet non solum rem illicitam postulare turpe est, sed etiam est turpe postu­ lare, ne actio aliqua bona, sive ea praecepta atque necessaria est. sive est de bono meliore, exerceatur. R. 4. Attamen ne res in concreto sumpta dubia maneat, viden­ dum est quid statuant leges positivae. Nam si solum ius naturae spectas, quando contrahens cum altero primarie turpis rei impletionem intenderit vel turpiter aliquid boni impedire voluerit, contractum ipsum potius dixeris effectu ab initio carere. Idem dicendum magis etiam est, si contrahens consensum suum dependere fecerit ab actuali voluntate alterius contrahentis exsequendi rem turpem, isque eam voluntatem non habuerit. Si vero habuerit, tenetur quovis tempore hanc pravam voluntatem retractare contractuinque rescindere. Verum leges positivae alteri illi contrahenti favorem, quem ex contractu accepturus sit, addicere possunt, ac si alter contrahens sine ulla conditione contraxerit. R. o. Re ipsa complures leges positivae ita statuunt de dona-S26 tionibus inter vivos et de dispositionibus testamentariis. C. C. Gall, quoad donationis liberales et dispositiones testamen­ tarias art. 900 declarat „omnem conditionem impossibilem aut illici­ tam (legibus vel bonis moribus contrariam) haberi pro nulla . * Verum praxis judicialis hanc legem in multis causis reddit illusoriam, cum, quando indicant conditionem lege prohibitam fuisse causam donationis determinantem, eam non pro donatione sed pro contractu oneroso commutativo tractent. (Cf. Allègre, Code civ. com.6 I 595.) Quoad alios contractus art. 1172 dicit conditionem impossibilem aut illicitam esse nullam et reddere nullum contractum, qui a tali con­ ditione pendeat. Ius Austr. imprimis statuit circa dispositiones testamentarias : con­ ditiones suspensivas impossibiles vel illicitas reddere dispositionem nullam·, conditiones impossibiles vel illicitas rcsolutorias haberi pro non adieetis. C. C. > 698. Dein § 897 idem statuitur quoad con­ ditiones contractibus appositas. lus Roman. seu commune in ultimis voluntatibus conditiones im­ possibiles et turpes habet pro non adieetis; contractus vero eiusmodi conditiones reddunt nullos: do qua ro lato disputat Lugo, De iust. et iure d. 22, sect. 13. Ius Germ, de conditionibus appositis nihil speciale statuit, sed solum do rebus seu actionibus circa quas praestandas contractus ver­ satur quive contractus sunt fines, et do oneribus alicui contrahenti vel legatario impositis. Atque do iis statuit haec: 1) ut, si de praestanda ro impossibili vel prohibita agatur, contractus sit invalidus (§§ 307 309 et 2171); 2) ut, si onus rei impossibilis vel prohibitae solum superaddatur (v. g. legatario), dispositio illa tota, i. e. in casu allato legatum, tum tantum sit invalida sivo irrita, quando sumi debeat illud onus imposi­ tum fuisse ex intentione testatoris conditionem sine qua non (§ 2195). 424 Do virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa Ad quaesitum 2“ R. 1. Quod ad illam adinnctioncm ad francomurarios attinet, haec conditio, utpote turpis et do re prohibita, in locis ubi ius Austriacum vel Gallic, simileve ius positivum servatur, pro non adiecta habenda est. Neque propter eam neglectam nepos Rufi privabitur iure suo recipiendi doni stipulati. At ubi eiusmodi leges positivae non vigent, sed ex solo iure naturae res decidi debet, atque etiam intra fines iuris Germ.t tota illa donatio pro irrita habenda est, si re vera Rufus istam rem ut conditionem sino qua non habuit. — Quamquam in imperio Germaniae, ubi lex francoinurarios prohibens non observatur, vix hanc conditionem ut turpem considerant. At in hoc casu propter conditionem non im­ pletam donatio sane irritabitur. Si demum Rufi nepos re vera conditionem peccando impleverit, existimo eum etiam ibi, ubi conditio ista pro turpi atque contractum irritanti habetur, in acquisitione et possessione doni manere posse, donec iuridice non deturbetur. Nam etsi donatio non valeat vi pri­ mitivi contractus, valere tamen naturaliter potest post impletam con­ ditionem alia ratione. Nihilominus nepos illo semper tenetur francomurariis renuntiare, etsi simul renuntiare debeat isti dono. Immo etiam ubi ob leges positivas conditionem illam neglegens donum accipere et retinere potest: considerari debet, num propter scandalum forte oriturum ac­ cipere liceat. Quodsi nepoti non liceat, ab eo tamen accipiatur, pec­ cat quidem, sed non contra iustitiam commutatioam. 828 R. 2. Quod attinet ad matrimonium cum Amalia, haec res est per se quidem impossibilis, quae tamen per dispensationem, exsistente causa, possibilis fieri possit. Quodsi nepos dispensationem petierit eaque denegata fuerit, conditio evasit simpliciter impossibilis et de re illicita. Quapropter defectus conditionis impletae pro diversis regionibus diversum operabitur effectum. Verum nunc ex alia ratione conditio illa mansit inefficax, eo quod Amalia nepoti nubere nolit. Conditionis implendae onus impositum est Rufi nepoti. Quodsi igitur per ipsum non stet, quominus eam impleat, sed aliunde ab ea impediatur: haberi solet conditio pro impleta, nisi constet Rufum non tam in favorem nepotis quam ex intentione absoluta illius matrimonii donationem fecisse. Cf. in iure Germ. §§ 2195 2196. 829 R. 3. Quoad alterum nepotem duodennem conditio apposita sane in se iniqua est, ciim iuvenem abducere velit ab eligendo vitae statu meliore, ad quem fortasse Deus vocabit. Quapropter donum accipere iuveni silenti de ista conditione per se habeo pro illicito, quia eo ipso accipiens annuit iniquae intentioni donatoris atque eius malitiae fit particeps. Licebit tamen iuveni sincere dicere, si ita est, se non­ dum habere animum suscipiendi statum clericalem vel religiosum, se tamen pro futuro tempore sibi servare ius eligendi. Atque ita tuto accipi potest summa annua. Quodsi postea consilium capiat ille nepos Rufi, i. e. certam et dtt> rminatam voluntatem sequendi statum clericalem vel religiosum, ex >27 Translatio iur. per contractus — contr. adiuncta: iuramentum. 425 solo iure naturae atque etiam in locis, ubi leges contrariae donatarimn non iuvant, existimo nepotem non amplius posse summam an­ nuam recipere, nisi declarato donatori suo consilio. Verum ubi conditiones turpes (resolutoriae) ex positiva lege habentur pro non adiectis, existimo plane nepotem pergere posse in recipienda summa annua, etsi consilium suum donatorem celet, ne­ que intéressé quidquam, si publica legum illarum, ubi tamen exsistunt, interpretatio Rufi conditionem pro turpi forte non consideret. Certo enim turpis est; atque in foro conscientiae quivis legem sequi potest secundum interpretationem obiective certo veram, etsi haec interpre­ tatio non sit usualis vel consueta in iudicio. Interpretatio enim etiam usualis legem non facit neque aufert, quando aperte est falsa, sed solum quando est dubia. IURAMENTUM CONTRACTUI ADIECTUM. Casus. (256) lodocus cum Almario convenit oretenus de rei venditione, ad quam per leges conventio scripta requiritur; attamen alter alteri iurat se velle stare iis, de quibus inter se convenerint. Paulo post lodocus opportunitatem habet longe carius eandem rem vendendi. Quapropter quaerit, num teneatur stare contractui illi lege invalido, idque ex iustitia, et num solvi possit a suo iuramento. Similiter lodocus contraxit de re emenda cum Adalberto, qui post paucas hebdomadas annos maiorennitatis completurus erat, et quem lodocus iuraro fecit se curatori suo interim nihil esse dicturum atque etiam post annos maiorennitatis se contractui staturum esse. Post expletam aetatem maiorenni­ tatis eum facti poenitet; monitus confirmationem et exsecutionem contractus differt a mense ad mensem et quaerit ex confessario, num in conscientia contractu et iuramento teneatur. Quaeritur 1° quid sit iuramentum contractui adiectum et quid efficiat. 2U quando iuramentum sit inefficax vel solubile. 3° quid responderi debeat ad casus. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Iuramentum exsistere potest ita, ut ex 830 se solo obligationem producat; potest etiam ita esse, ut actum ali­ quem atque obligationem exinde ortam iam praesupponat eique no­ vum robur novamque obligationem addat. Si sermo est de iuramento contractui adiecto, contractus praesupponitur vel omnino perfectus et firmus vel saltem exsistens infirmo et labili modo, ita ut ad eius consistentiam et firmitatem aliud quid, v. g. consensus tertii, per se accedere debeat. — Quapropter con­ tractui invalido seu nulli iuramentum adici nequit; sed si quod iura­ mentum in tali casu emittitur, tota obligatio ex hoc iuramento est petenda. R. 2. Aliquando leges positivae statuunt, ut in certis casibus contractus alioquin labilis et infirmus iuramento firmetur, ita ut propter 426 De virtutibus et officiis ergs homines. — Officia circa bona externa, emissum iuramentum revocari seu rescindi amplius non possit, cum, iuramento non adiecto, id contrahenti in tali contractu permittatur. Ita ius Rom. in reverentiam iuramenti aliquot contractus, alias rescindibiles, adiecto iuramento ita firmos esse voluit, ut rescindibilitati esset renuntiatum contractusque eo ipso firmus exsisteret etiam co­ ram lege et in iudicio. Recentiora iura haec solent omittere atque iuramenti additi obli­ gationem soli conscientiae relinquere. 831 R. 3. Ex natura igitur rei iuramentum certo facere potest, ut conventio aliqua, in qua secundum leges vel consuetudinem libertas recedendi pro certo tempore relinquitur, statim libertati alterutrius contrahentis subtrahatur atque solo consensu mutuo liceat eam dis­ solvero. (Nam ne iuramentum quidem obstat, quin mutuo consensu contractus solvatur, siquidem in solum alterius contrahentis favorem alter iuramentum praestiterit.) Dixi non licere conventionem sine mutuo consensu dissolvere; nam in rigore si ex lege sit solubilis atque re ipsa contra iuramen­ tum dissolvatur, iuramentum quidem violatur, at dissolvitur conventio. Nihilominus obligatio conscientiae est vel redintegrare contractum, si possibile sit, vel damnum alteri exortum resarcire: alioquin contra alterum committitur iniustitia, qui per promissionem sibi iuratam ius acquisivit. R. 4. Si contractus nullus seu invalidus est vel natura vel po­ sitiva lege, idque ita, ut alteri contrahentium ius obligandi alterum sublatum sit, iuramentum, si licite et valide fieri possit, nequit obli­ gationem producere nisi solius religionis, non iustitiae erga alterum. 832 Ad quaesitum 2m R. 1. Ex iis, quae ultimo loco dicta sunt, patet hoc: Quando vel natura rei vel lex positiva obstat, quominus ille, quocum contrahitur, ius illius rei, de qua in contractu convenitur, possit acquirere, obligatio iuramenti per potestatem ecclesiasticam ex iusta causa remitti potest. Videlicet possunt generatim in foro conscientiae iuramenta remittere, qui possunt in votis dispensare. R. 2. Si quando autem ille quocum contrahitur ius acquisivit, solummodo ex graviore causa, ex qua possit auctoritas publica ius privatum exstinguere, licebit S. Pontifici cum unius iure illo acqui­ sito alterius etiam iuramenti obligationem exstinguere. — Quodsi agatur de re, quae pertineat ad potestatem civilem, duo modi, quibus iuramenti obligatio solvatur, possibiles sunt, videlicet aut 1) civilis auctoritas cum unius iuris acquisiti exstinctione similiter simul ex­ stinguere potest alterius iuramenti obligationem utpote accessoriam (fere sicut ille contrahens qui libere renuntiat iuri per contractum acquisito); aut 2) exstincta iustitiae obligatione per potestatem ci­ vilem, quilibet index ecclesiasticus vel confessarius ille, qui a votis possit dispensare, potest religionis obligationem remittere. R. 3. Iuramentum manet inefficax a principio, quando contractus non solum invalidus, sed etiam prohibitus est, aut quando iuramen­ tum ex errore procedit (quod fieri potest, si quis inducitur ad adden­ Translatio iur. per contractus — contr. adiuncta : iuramentum. 427 dum iuramentum ignorans potestatem, quae sibi per legem facta sit a contractu recedendi). Nimirum in iis circumstantiis iuramentum ipsum non obligat. Ad quaesitum 3m R. 1. Forma scripta a lege requisita, ut eon-833 tractus valeat, ea quidem est, ut contractus sine ea non valeat in tribunali fori externi; atque hinc fieri potest, ut contrahentes com­ muniter ne antea quidem intendant firmiter sese ligare, etsi oretenus de obiecto contractus convenerint. Attamen libertas naturaliter se oretenus obligandi manet; quam ob rem qui scientes et volentes veram iustitiae obligationem inire voluerunt, et contractu et adiecto juramento tenentur in conscientia, ut stent contractui. R. 2. Quapropter lodoco dicendum est ipsum obligari ex iustitia ad contractum adimplendum; neque locum esse dispensationi a iuramento, eo quod ratio dispensandi absit, manente omnino obligatione iustitiae. R. 3. Minores firmiter non posse contrahere sine consensu patris "34 vel curatoris ideo statuitur, ut ipsi minores contra levitatem animi et contra astutiam eorum, quibuscum contrahant, defendantur. Atque propterea leges illas sic plane intelligo, ut censeam iis, qui cum mino­ ribus contrahant, adimi facultatem acquirendi ius firmum contra minores; et — id quod inde sequitur — minori, qui iuravit a stipu­ latis non recedere, non incumbere obligationem iustitiae, sed summum incumbere obligationem religionis, quae ex iusta causa per ecclesiasti­ cam potestatem solvi possit. R. 4. Hinc fit, ut Adalbertus ne post expletam quidem aetatem maiorem teneatur ex iustitia ad implendum contractum, sed ut hoc dependeat ah eius libera voluntate, qua iam sciens conditionem iuris sui contractum confirmaverit. Immo, si casus in Germania agitur, valor contractus, qui a cura­ tore neque probari neque reprobari poterat, pendet ita a confirma­ tione Adalbert! maioris natu facti, ut, si monitus per quindecim dies sileat, eo ipso hoc silentium habeatur pro dissensu seu contractus rescissione; cf. ius G. § 108. Summum igitur restat in tali eventu, ut obligatio religionis per iuramentum ut tale inducta dispensatione, si opus fuerit, tollatur. Causa vero dispensandi est ipsa levitas et inconsideratio aetatis minoris. Nec quidquam mutari debet ex eo, quod Adalbertus maiorennitati proximus fuerit. Favore enim legis ei frui licet usque ad ultimum terminum. PROMISSIO (I). Casus. (257) Benignus, cum audiat penuriam amici sui, coram compluribus pro­ testatur se quam primum dono 1000 mare, eius penuriae subventurum esse, si modo ille amicus velit procurare, ut toto tempore eius eiusque filii vitae 428 Dc virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. post suam (Benigni) mortem pro sua anima quotannis Missa anniversaria dicatur. Quod unus ex audientibus amico illi afflicto refert, qui ilico se cum grato animo id acceptare declarat. Sed rei poenitens Benignus dare renuit atque 100 tantum marcas dono largitur. Quaeritur 1° quae promissio qualem secum trahat obligationem. 2° quid de Benigni eiusque amici obligatione sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Promissio omnino gratuita per se ob­ ligat ex sola fidelitate, neque sub gravi sed sub veniali tantum, nisi speciales circumstantiae accedant. R. 2. Fieri tamen potest, ut obligatio exsistat ex iustitia, si nimirum talis obligatio expresse suscipitur, vel si promittens prae­ videt fore, ut promissarius confisus in promissione committat aliqua, ex quibus in defectu impletae promissionis sibi damnum grave oriatur. R. 3. Obligatio autem sive iustitiae sive merae fidelitatis non oritur nisi post promissionem acceptatam. Immo ante acceptationem locus etiam est retractationi, ita ut post eam factam nulla oriatur obligatio. Quae quidem retractatio, si modo fiat ante acceptationem, etsi nota nondum fiat vel fieri potuerit promissario, ex solo iure naturae impedit, quominus valide acceptari promissio possit. — Verum posi­ tiva iura aliquando statuunt, ut retractatio in quocumque contractu non valeat, nisi alteri (promissario) vel ante nuntium de facta pro­ missione vel simul cum ca notificetur. 835 836 Ad quaesitum 2“ R. 1. Benignus re vera amico nondum quid­ quam ex sua parte promisit; nam promissio, ut ex parte promittentis valeat, debet a promittente coram promissario eiusve vices gerente fieri vel ex mandato promittentis sive per nuntium sive per literas alterutri scii, vel promissario vel eius vicem gerenti fieri. Cf. Lugo, De iust. et iure d. 23, sect. 5. R. 2. Si igitur Benignus illum, qui rem narravit, re ipsa misisset, ut suam voluntatem amico manifestaret, valeret promissio, cum pri­ mum amicus ille eam acceptavisset, nisi forte interim Benignus volun­ tatem suam mutasset. R. 3. In casu validae promissionis amicus ille, postquam acce­ pisset pecuniam promissam, certe ex iustitia obligaretur, ut quotannis curaret Missam dicendam pro anima Benigni post eius mortem secutam atque etiam curare deberet, ut haec conditio a filio toto vitae ipsius decursu adimpleretur. R. 4. Nihilominus ne post acceptatam quidem promissionem, si Benignus eam amico manifestandam curasset, Benignus sub gravi tene­ retur ad promissionem implendam, eo quod solius fidelitatis obligatio exsisteret. Neque obstare potest, quod promissio illa fuerit aliquo modo onerosa, cum amico onus annuum imponeretur. Nam haec certib-ime non transfert contractum promissionis in contractum bilatera­ Translatio iur. per contractus. Promwio ct donatio. 429 lem onerosum comrnutativum, neque illud onus impositum obligare incipit, nisi postquam promissio per pecuniam datam fuerit impleta. Quapropter Benigno a sua promissione recedente amicus ille onus numquam subibit, vi cuius curare debeat Missam quotannis cele­ brandam. PROMISSIO (Π). Casus. (258) Bertramo promittit eius avunculus se 2000 mare, daturum esse. Qua promissione gaudenter accepta confisus Bertramus cum altero init societatem negotiationis, vi cuius post annum debeat 2000 mare, conferre. Avunculus nihil solvit neque monitus quidquam largitur. Ex quo fit, ut Bertramus eiusque socius in negotiatione magnum subeant damnum. Bertramus con­ queritur atque avunculum obnoxium dicit damno reparando. Cui ille re­ spondet sibi in animo numquam fuisse vaga illa promissione ullatenus se obligare neque posse se agnoscere cuipiam debito solvendo se esse ob­ noxium. Quaeritur 1° num obliget, et quando, promissio ex iustitia. 2° rectene sentiat Bertramus an eius avunculus. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Ut in priore casu dictum est, promissio 837 potest ex iustitia obligare, idque re vera fit: 1) si expresse obligatio iustitiae suscipitur; 2) si tacite suscipitur, videlicet scienter permit­ tendo periculum, ne promissarius ex non implenda promissione dam­ num subeat. In quo casu obligatio iustitiae est aut implere promis­ sionem aut damnum exortum resarcire. Alioquin haberetur deceptio damnificativa. R. 2. In foro externo quidem promissio, nisi facta sit authentico scripto legitima, secundum recentiora iura pro valida non agnoscitur (cf. ius Germ. £ 518). Atque id in dubio, utrum promittens vo­ luerit vere se obligare an solummodo propositum suum declarare, etiam in foro conscientiae tenendum est. Verum si constat de con­ traria voluntate vel de fraudulenta et damnificativa promissione, in foro conscientiae obligatio reparandi damni vel implendae promissionis non excutitur. Ad quaesitum 2m R. 1. Si avunculus Bertrand re ipsa ignorabat $38 vel levitatem, qua hic statim iniit societatem cum altero, vel Bert ra­ mum ex se solvendo imparem esse, credi debet dicenti se nullatenus voluisse veram subire obligationem ; vel saltem sumi debet eum ex iustitia se obligare noluisse. Quare etiamsi Bertramus damnum passus sit, id sibi suaeque levitati adseribere debet, neque avunculus est damno reparando obnoxius. Debebat enim Bertramus exspectare, dum haberet illius promissionis legitimum documentum. R. 2. Si vero Bertramus, audita illa promissione, avunculo dixerit se hac promissione fretum ausurum esse negotiationem inire, 430 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. quae cum periculo quidem coniungatur, sed magni etiam lucri spem faciat, neque avunculus quidquam opposuit, vel si serio interpellatus, num in negotio aliquo suscepto vel suscipiendo fidi possit promissis, avunculus responderit se certo promissis staturum esse: certo in con­ scientia obligatur ad reparandum damnum, quod Bertramus passus sit usque ad ipsam summam promissam, idque etiamsi iudicialiter sustineri non potest promissio facta. R. 3. In omni casu, quo promissio donationis per legale in­ strumentum factum fuerit, praesumendum est promittentem ex iusti­ tia sese obligasse: atque promissarius iure suo utitur, si neglegentem etiam iudiciali actione ad solvendum compellat. — Do cetero, quando ob circumstantias ex improviso orituras donatio promissa effectu careat, ipsae leges positivae communiter definiunt (cf ius Germ. § 519); immo conditiones mutatae promittentis vel etiam promissarii, quae, si praevisae essent, certo effecissent, ut promissio non fieret, pro­ missionem solent in conscientia vi sua destituere. PROMISSIO (III). Casus. (259) Aulius, qui cum numerosa familia propter bonorum suorum decoctionem ad egestatem redactus est, accipit ab Aurelio, divite amico, 500 marcas cum promissione so post mensem ipsi donaturum esse alia 3000 marcarum. Qua promissione accepta, omnes coeperunt respirare. Sed mense nondum elapso primum Aurelius, dein etiam Aulius morte abripiuntur. Aurelii heredes, cum tenaciores sint, difficultatem movent neque Aulii familiae superstiti summam istam solvere volunt. Quaeritor 1’ debeatne defuncto promissore vel promissario promissio impleri. 2° quid iuris esset, si Aurelius misso nuntio promisisset, sed ante nuntii adventum Aulius vel etiam Aurelius mortuus esset. Solutio. 839 Ad quaesitum 1“ R. 1. Si de solvenda pecunia agitur, ii quo­ rum interest sequi possunt leges positivas sui loci, nisi constet eas in singulari casu iniustas esse. Si vero agitur de pecunia accipienda, ii quorum interest sequi possunt etiam legem naturalem eiusque probabilem interpretationem, quamdiu ab altera parte non urgentur ad sequendas leges positivas. R. 2. Promissio legitime facta etiam ab herede impleri debet. Utrum autem, defuncto promissario, ad eius heredes transeat ius postulandi quae promissa fuerint, pendet ab intentione promittentis, videlicet utrum solum personalem promissarii favorem intenderit, an utilitatem etiam familiae promissarii. Quod quidem, si promittens supervixerit, ipse prae aliis scire et declarare potest; ipso defuncto heredes in dubio rem praestandam restringere possunt ad solum promissarium ipsum. Ci. de hac re Lugo, De iust. et iure d 53, n. 75sqq. Translatio iur. per contractus. — Promiseio et donatio. 431 II. 3. In proposito casu praesumendum est Aurelium voluisse non solum Aulium, sed eius familiam relevare. Quare si legitima forma facta fuerit promissio, non dubito quin Aurelii heredes et in foro conscientiae et in foro externo civili solvere debeant superstiti Atilii familiae summam ab Aurelio promissam. Si vero legitima forma servata non sit, neque Aurelius per ulti­ mam voluntatem suam promissioni implendae providerit, in foro con­ scientiae consulendum quidem valde, immo aliquatenus urgendum est, ut heredes loco Aurelii huius promissa etiam erga Aulii heredes im­ pleant. Verum obligatio eaque gravis statui demum nequit. Ad quaesitum 2m R. I. Quodsi Aulius, promissarius, mortuus840 esset ante acceptationem, superstito Aurelio promittente, res per se solvenda est secundum ea quae dicta sunt ad Quaes. lm. Generatim igitur promittentis est declarare, num voluerit non defuncto solum, sed etiam eius familiae favere; sed antequam hanc declarationem fecerit, vix stricta obligatione potest teneri. R. 2. Difficilior est quaestio, quid iuris sit, quando Aurelius mortuus fuerit, antequam Aulius (quem sumamus superstitem) acceptare potuerit. Si merus fuit nuntius, per quem fieret promissionis communicatio, ex se videtur non posse acceptationem fieri, sed exspectandam esse renovatam promissionem heredum Aurelii, idque sive mors Aurelii nuntio, dum demum Aulio rem communicaret, nota fuerit sive ignota. Si vero nuntius ille vere fuit Aurelii mandatorius constitutus, videri debent positivae regionis leges. Codex Germ, statuit § 672: mandatum in dubio non exstingui morte mandantis, exstingui morte mandatarii. Quapropter in nostro casu acceptatio valeret etiam post mortem Aurelii, eisquo heredes promissioni stare deberent, idque primo, si modo facta fuerit legitima forma per nuntium; verum secundo, si facta ab eo non fuerit legitima forma, ipse nuntius ad id facien­ dum obligatur, neque ab hoc impediri ab Aurelii heredibus potest. DONATIO (I). Casus. (260) Agritius quinquagenarius, (pii hucusque ex uxore prolem non habuit, Iulio consobrino suo, quem prae aliis diligit, donat villam cum praediis, legi­ timo documento confecto, praeter alia pretiosa dona manualia, atque ita dimidia fere parte bonorum suorum se abdicavit. Post duos annos res in­ opinata contingit, ut uxor Agritio pariat filium. Contendit igitur, ut lulius villam sibi reddat atque pretiosa dona manualia restituat. Quaeritur 1° quid sit donatio et quomodo perficiatur. 2° possible donatio facta revocari et quando. 3° quid in casu nostro sit dicendum. Solutio. Ai> quaesitum 1” R. 1. Alia quidem est donationis promissio, S41 alia ipsa donatio. Verum quando promissio donationis publico intru- 432 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. mento formata est, practice parum differt ab ipsa donatione, cum promittenti liberum amplius non sit donationem negaro. R. 2. Donatio ipsa in rebus mobilibus traditione ipsa perficitur etiam coram lege, eo quod per utriusque consensum simul cum rei traditione dominium etiam legaliter seu civiliter ab uno in alterum transeat. In rebus immobilibus autem requiruntur communiter aliae formalitates, imprimis nova inscriptio in tabulis publicis. R. 3. Iure tamen naturae eiusmodi formae ad valorem dona­ tionis non requiruntur. Sed sufficit utriusque, et donatoris et donatarii, consensus manifestatus, quo prior exprimat se in favorem alterius iuri suo in certam rem nunc cedere, posterior se ius illud sibi oblatum nunc accipere. Atque eiusmodi informes donationes posse etiam in conscientia, nisi peculiaris ratio obstet, ius et obliga­ tionem parere plane tenendum est, idque etiam aliquando contra leges positivas, si quae iniquo modo facultatem disponendi vel acqui­ rendi certis personis, imprimis personis moralibus seu iuridicis tantum, auferant vel arctioribus limitibus circumscribant. 842 Ad quaesitum 2m R. 1. Donatio non tantum, si solummodo pro­ missa est, sed etiamsi sit exsecutioni data aliquando potest revocari: ex iure quidem naturali facilius, si solummodo fuerit promissa, ex­ secutioni nondum data, videlicet quando mutatio conditionum ea fuerit, ut, si fuisset praevisa, promissio nullatenus esset facta; si exsecutioni iam fuerit data, vix aliter revocari potest nisi ex dispositionibus iuris positivi vel propter appositam conditionem resolutoriam. Ceterum iuris positivi dispositiones donationem instrumento publico promissam fere aequiparant donationi factae. R. 2. Causae sive totalis sive partialis revocationis communiter lege civili admittuntur hae: ingratitudo enormis donatarii ; proles donatori postea nata; onus vel conditio non impleta, si donatio fuerit onerosa. Saepe etiam per breve aliquod tempus revocandi ius dona­ tori reservatur sine ulla causa. Ceterum unusquisque hac in re leges suae regionis respicere debet, cum in variis regionibus varia statuantur. Cf. Th. m. In 1289. R. 3. Leges iuris Germ, ex duabus causis statuunt revocationem partialem: 1) si quod onus donatario impositum fuerit, ab eo autem non impletum: ea donationis pars repeti potest, quae expensis pro implendo onere aequivaleat; 2) si donator donatione illa incapax redditur ad suae suorumque sustentationi secundum conditionem sui status congrue providendum, donatio revocatur eatenus, quatenus con­ gruae illius sustentationis sumptus supplendi sunt. Propter solam gravem ingratitudinem, i. c. grave delictum contra donatorem eiusque proxime cognatos commissum, permittunt simpliciter revocationem totalem (■§ 530). >43 Ad quaesitum 3“ R. 1. Cum villae donatio per publicum instru­ mentum perfecta sit, videri debet, num proles postea nata Agritio in loco competenti ius det revocandae donationis per leges positivas; alias revocare eam non potest. - Si vero donatio perfecta nondum Translatio iur. per contractus. —■ Promitto tt donatio. 433 esset, ius naturale ei permitteret, ut donationem non exsequeretur, quia causa sine dubio gravis est, quae, si fuisset praevisa, Agritium · a donatione promittenda detinuisset. II. 3. Quod ad dona manualia pertinet, haec donatio perfecta erat donorum traditione. Quapropter ius naturale non postulat, ut lulius dona illa reddat, neque Agritio ius tribuit ea a Iulio invito repetendi. Si vero omnino magni momenti sunt, etiam in iis revocandis Agritius sequi potest leges suae regionis. Immo si tanta essent, ut ipse propterea coniceretur in impotentiam congrue providendi sibi suaeque proli nuper natae, etiam naturalis aequitas postularet, ut lulius, si ipse iis non indigeret, eatenus ea redderet, quatenus Agritii penuria esset sublevanda. DONATIO (II). — REVOCATIO. Casus. (261) Drusillus iuvenis, ab avo praedilectus, ab illo saepius accipit liberalia dona; nuper studiorum causa 5000 mare., quae tamen interim manent de­ posita, ita ut nunc quidem annuos reditus, post linita studia sortem accepturus sit. Praeterea eum scripsit in testamento legatarium 10 000 mare. Verum Drusillus incipit moribus dissolutis uti, cum puella inhonesta publice vivere, atque compluries avum insigniter decepit, ut ampliores haberet pecunias. Quibus iit, ut demum avus eum domo interdicat utque palam fateatur Dru­ sillam nihil amplius a se sive vivo sive defuncto exspectare posse. Paulo post avus moritur. In testamento Drusillum non expunxit. Alii heredes censent revocandum esse illud legatum Drusillo factum, immo ipsam illam donationem 5000 mare, postulant revocandam, eo quod Drusillus propter ingratitudinem dono accepto, propter indignitatem legato vel hereditate pri­ vandus sit. Quaeritur 1" possintne heredes donatoris donationem revocare vel legatum. 2° quid iuris sit in nostro casu. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Gravis ingratitudo seu ea delicta 844 contra donatorem commissa, quae ingratitudinem gravem denotent, causa quidem sunt, cur donator donationem revocare possit. Ita et ius commune et ius Gall. (art. 955 sqq) et ius nov. Germ. (§ 530). Verum dubitari potest, num illae deceptiones considerentur ut gravia delicta contra donatorem ; minus etiam vita dissoluta ita considerabitur. Nam imprimis spectantur personales iniuriae vel damna fortunae om­ nino magna ex industria illata (cf. Plank, Comment., not. 1 ad C. G. § 530). Consonant dispositiones iuris communis et C. Gall. Ius Germ, in hoc extendit causam ingratitudinis, quod eam ad­ mittat, etiamsi «grave delictum" committatur non contra ipsum dona­ torem, sed contra proxime cognatos: quod alia iura non addunt ex­ presse; videntur tamen aliquatenus admittere, sc. quando iniuria Lahmkuhl, Casus conscientia©. I. Ed. 4. 28 434 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. gravis proxime cognatis illata redundet — id quod saepe fit — ut iniuria gravis in donatorem : cf. Carrière, De contr. n. 609. 845 R. 2. Heredes donatoris ius revocandi donum inter vivos se­ cundum ius commune vel Gallicum non habent, nisi donator actionem judicialem iam inceperit vel (cf. Carrière 1. c.) infra annum a die delicti decesserit; secundum ius Germ, habent, sed in eo tantum casu, quando donatarius donatorem voluntarie occidit vel eum voluntarie et iniuste a revocatione impedivit (1. c.) R. 3. Quoad testamentarias dispositiones eas proprie revocare potest solus testator; atque privatio etiam ipsius partis legitimae testatori conceditur non solum propter rationes ingratitudinis, ob quas donatio revocari possit, sed etiam propter vitam inhonestam contra voluntatem testatoris ductam (ius Germ. § 2333); ius Gallic, revo­ cationem dispositionis hereditariae admittit, etiam ex parte heredum testatoris, ex iisdem causis iniuriae vel delicti gravis contra testa­ torem facti, sicut statuit revocationem donationis inter vivos, nisi haec delicta censeri possint a testatore condonata; cf. art. 1046 1047 et Carrière 1. c. n. 618. R. 4. At ubique quaedam admittitur indignitas, vi cuius etiam heres excludi possit ab omni hereditate, idque post mortem testatoris possit postulari ab iis, quorum interest testamentum rescindi. Rationes indignitatis diversis iuribus assignantur. C. Gall, imprimis pro rationibus habet machinationes vel graves calumnias contra testatorem vel horum facinorum cooperationem etiam negativam ; C. Germ, inter alia dolosum vel violentum impe­ dimentum posuisse, quominus testator libere testaretur. Cf. C. Gall, art. 727 ; C. Germ. § 2339 2345. 846 Ad quaesitum 2“ R. 1. Testator quidem habuit rationem ex­ cludendi Drusillum ab hereditate; sed revocandae donationis iam factae rationem fortasse ne ipse quidem habuit. R. 2. Cum testator Drusillum eiusve legatum non expunxit, alii heredes potestatem impugnandae dispositionis testamentariae non habent, nisi constet de legitima indignitate Drusilli. Quae cum neque secundum ius Gallicum neque secundum ius German, vel ius com­ mune adsit: heredes illi ius non habent impugnandi legati Drusillo relicti, minus etiam impugnandae donationis iam factae. COMMODATUM. — PERICULUM REI. Casus. (262) Agricola commodat Ausonio duos equos in hebdomadam ad colligendas fruges agrorum, quas ipse e suis agris iam collegerat, Ausonius colligere nondum potuit. — Sed eo tempore Ausonius patitur insigne furtum noctur­ num; quod mox animadvertens conatur fures persequi ascendens equum commodatum: qui incitato cursu corruit et inutilis redditur. Postridie exorto incendio in pago, et Agricolae et Ausonii aedes conflagrarunt, atque alter Translatio iur. per contractus. — Commodatum et depositum. equus apud Ausonium igni periit. ab Ausonio debere contendit. 435 Agricola utriusque equi pretium sibi solvi Quaekitur 1" quae sint obligationes et iura in contractu commodati. 2° quis in casu damnum ferre debeat. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Commodatum per se gratuitus est con-347 tractus, quo alicui res aliena ad usum traditur (ad tempus); nam si pro pretio usus conceditur, habes pro commodato locationem. Tendit igitur commodatum in utilitatem commodatarii. R. 2. Ex his sequitur commodatarium teneri ad diligentem rei custodiam et tractationem, eumque teneri in conscientia ad reparanda damna, quae ex neglecta diligentia res passa fuerit. Et quamquam, si in solo conscientiae foro res agitur, commodatarius obligandus ad reparanda damna non est, nisi culpam theologicam commiserit, tamen voluntarius neglectus diligentiae ei est theologice culpabilis, et post­ quam iuridice probata fuerit culpa etiam mere iuridica, etiam in conscientia compensationem sibi impositam facere tenetur. R. 3. Commodatarius non potest alium rei usum facere, nisi quem concessit commodans. Quapropter si alium usum facit, peri­ culum rei in se sumit; atque si in illo usu non concesso res damnum patitur, hoc damnum etiam sine ulla culpa theologica commissa com­ modanti compensare debet. In quo videntur cum iure naturali posi­ tiva iura consentire. Cf. ius Germ. § 603 atque auctoris ad eam notas; Gall. art. 1881. R. 4. Damnum autem illud, quod ex usu rei concesso natura 818 sua sequitur, certo non tenetur commodatarius compensare. Fortuita damna, quae in usu concesso oriuntur, secundum ius Germ, non tenetur ferre commodatarius, sed rei dominus; idque in foro con­ scientiae plano dicendum est: quapropter si quae leges positivae aliter statuant, hae in conscientia non videntur obligare nisi post iuridicam condemnationem. Obligare possunt antea, si consuetudo loci legem aliter interpretata sit, vel ex consuetudine ipse contractus sic intelligatur, ut commodatarius omne in se sumat periculum fortuitum. Verum id iustum vix erit, nisi longior usus rei concedatur. Ius Gallic, damnum ferendum dicit a commodatario, 1) quando ipse parcens rebus suis alienam permiserit perire; 2) quando in con­ tractu commodati res tradita certi pretii aestimata fuerit, nisi in hoc casu contrahentes periculi cautionem a commodatario excluserint (art. 1882 sq). An quaesitum 2” R. 1. Ausonius certe adhibet equum alterum S49 ad usum non concessum. Nam etsi forte Agricola interrogatus illum usum etiam concessisset, re ipsa eum non concesserat. Quapropter ex hae ratione censeo omnino Ausonium per se esse reparationi damni obnoxium. •2' 436 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 2. Quod ad alterum equum pertinet, cuius fecit usum solum­ modo concessum, casum fortuitum ferro Ausonius non tenetur. Idque non solum non tenetur, si equus apud Agricolam eodem modo periisset, sed ne tum quidem tenetur, quando apud Agricolam in tuto collocatus fuisset. — Verum si Ausonius, exorto incendio, graviter neglexit curam habere equi eumque salvare potuit, sane tenetur ad pretium Agricolae solvendum; ex iure Gall., saltem post iudicis sen­ tentiam, iam ex hoc solo, quod forte res suas potius salvaverit quam equum commodatum (cf. supra n. 848). 850 R. 3. Ex eo, quod fortasse ambo equi apud Agricolam periissent incendio, si Ausonio commodati non fuissent, aliquis concluserit, quando de hoc constet, ne priorem quidem equum, i. e. eius pretium, ab Ausonio Agricolae reddendum esse, eo quod ex commodato nullum passus sit damnum, illud solum damnum passus, quod alias fuisset passurus. — Haec, ut fateor, quandam ostendunt aequitatis rationem, cur Agricola Ausonio indulgeat. Verum in rigore censeo Agricolam prioris equi pretium ab Ausonio postulare posse, cum re ipsa non perierit ex incendio, sed ex usu, qui commodatario non erat con­ cessus. Hinc, statim atque equus ille inutilis evaserit atque periit, ius acquisivit Agricola ad pretium sibi ab Ausonio solvendum, neque ius illud periit propter subsequens incendium. Insuper saepissime in­ certa res est, num incendium subsequens tam certo equum illum apud Agricolam perdidisset, quam apud Ausonium perdidit alterum. COMMODATUM VEL DEPOSITUM. Casus. (263) Fulvius ruri degens in loco a via ferrea dissito ad gravissimum negotium peragendum cito in urbem longe distantem proficisci debet. Ascenso equo valido pergit usque ad locum viciniorem, quo via ferrea uti possit; ibique tradit Albino equum, permittens eius rationabilem usum, dum post quindecim dies revertatur. Albinus gaudet, cum pluribus quam habet equis indigeat. Verum post aliquot dies omnes equi morbo pessimo inficiuntur et occidi debent. Ex quo Albinus concludit equum Fulvii suos infecisse atque ab hoc damni reparationem postulat, cum e contrario Fulvius suum equum apud Albinum infectum esse contendit atque huius pretium ab Albino petit. Quaeritur 1° quomodo depositum eiusque obligationes distinguantur a com­ modato. 2° quis damnum ferre debeat in casu. Solutio. 851 Ad quaesitum 1 R. 1. Depositum fit in favorem deponentis, neque per se confert facultatem utendi re depositario. R. 2. Unde fit, ut depositarius per se ad minorem diligentiam teneatur circa rem quam commodatarius. Atque leges positivae in deposito gratuito non ad maiorem diligentiam depositarium obligant, quam sit ea, quam de rebus suis quis habere soleat (C. Germ. $ 690, Translatio iur. per contractus. — Commodatum rt depositum. 437 Gall. art. 1927 sqq); aliter, si depositarius servat res pro mercede. Si in solo foro conscientiae de damno ferendo agitur, etiam hic requiritur et sufficit culpa theologica gravis, ut obligatio adsit damni reparandi. R. 3. Accidere etiam potest, ut sive deponens sive commodans per rem, quam alteri tradit, huic damnum creet: quod fit imprimis, quando res sive commodata sive deposita vitiosa est atque proprias res commodatarii vel depositarii inficiens corrumpit. In quo casu ius Germ. inter commodantem et deponentem sic distinguit, ut commodans damno reparando obnoxius fiat tantum ex directa deliberatione et ex gravi neglegentia (§ 529 Vorsatz und grobe Fahrl&ssigkeit), deponens ob­ noxius sit reparationi damni ex re deposita oriundi, nisi a) vitium rei depositario notum fecerit vel illud ei notum fuerit, aut nisi b) constet deponentem vitium rei neque novisse neque nosse debuisse (§ 694). Ius Gall. (art. 1933) ea damna supponit reparanda esse per deposi­ tarium, quae per eum („par son fait ) * orta sint; deponentem ob­ noxium facit reparandis omnibus damnis, quae depositum depositario causaverit (art. 1947). In utroque casu in foro conscientiae videndum est, utrum adfuerit culpa gravis theologica, quae ex voluntaria ne­ glegentia in deponente facilius adest quam in commodante. Alias autem positivae leges regionum diversarum, postquam res ad forum publicum delata fuerit, observandae sunt. Ad quaesitum 2m R. 1. Casus propositus ad normam depositi 852 dijudicandus est, non ad normam commodati. Nam initus est con­ tractus rogatu Fulvii, ut hic rem suam, equum, ad tempus in tuto collocaret, non rogatu Albini, usum equi sibi utilis postulantis. Quod vero etiam Albino utilitas quaedam offerebatur, hoc in contractu se­ cundarium est et per accidens. R. 2. Unde fit, ut coram lege Fulvius facilius cavere debeat etiam sine culpa theologica de damno, si quod ex vitio sui equi causa­ tum fuerit ; et ut Albinus facilius a damno reparando excusetur, si quod sine sua culpa gravi theologica ex conditione stabuli vel con­ sortio equorum morbidorum equo Fulvii causatum fuerit. R. 3. Antequam res iuridice componatur, in solo foro conscien­ tiae neuter ad reparandum alteri damnum obligari potest, eo quod do neutrius theologica culpa gravi constet. Sed re per indicem definita nisi in facto index erraverit, eius indicio, saltem si fuerit sententia iudicialis suprema, etiam standum est in conscientia. CUSTOS PECUNIARUM PUBLICARUM INDUSTRIUS SED PARUM FIDELIS. Casus. (264) Elpidius, in munere publico constitutus, publicas pecunias quotidie af­ fluentes habet custodiendas. Cum fieri possit, ut por tres vel etiam sex menses pecuniae relinquantur otiosae, post rationes modo redditas sumit 438 Do virtutibus ct officiis erga homines. — Officia circa bona externa. pecuniae summam, ut suo nomine cum ea negotietur. Quae agendi ratio saepius optime cessit in lucrum satis magnum, quod Elpidius sibi retinet. Sed demum infelici casu damnum 10 000 mare, patitur. Quod cum reparare nunc non possit, ne detegatur, rationes librorum sic mutat, ut accepta et ex­ pensa appareant aequalia, neque detectus Bcassae“ animadvertatur. Quaeritur 1° ad quem pertineant lucra et damna, quae Elpidius fecerit. 2’ potueritne Elpidius arte illa uti. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Generatim superiores auctoritates publicae, nedum consensum dent ad usus pecuniarum, quae collectae fuerint et custodiendae sint, dissentiunt et prohibent talem usum. Quare ne implicite quidem vel etiam interpretative ea voluntas aderat, vi cuius Elpidius potuisset conari nomine fisci agere. Ergo cum pecuniam sumeret et cum ea negotiaretur, sumpsit rem alienam atque cum re aliena negotium suo nomine exercens lucrum fecit. Quod lucrum Elpidii industriae, non pecuniae qua tali adseribi debet. Unde dubium non est, quin Elpidius lucrum, quod fecit, percipere et sibi retinere possit, utut iniuste egerit erga fiscum, de eius pecuniis contra volun­ tatem supremi administratoris disponendo. R. 2. Verum sicut lucrum facere potuit, ita etiam damnum ferre debet. Quapropter certissime debitor est et manet illorum 10 milium marcarum. Nam si iam commodatarius propter usum rei, quem ultra concessionem sibi usurpat, de damno fortuito cavere debet, a pari vel a fortiore depositarius, cui nullus rei custodiendae usus est con­ cessus. 854 Ad quaesitum 2m R. 1. Elpidius certo illicite egit alienas pe­ cunias usurpando, magis etiam in periculum inducendo. Quod gene­ ratim a peccato gravi nequit excusari. Solummodo in extraordinariis circumstantiis, si esset in momentanea aliqua necessitate et simul plane certus esset se brevi omnino tempore reponere pecuniam posse neque interea periculum esse, quin tamquam de fraude commissa de­ prehenderetur: non auderem Elpidium gravis peccati arguere, si sum­ mam aliquam usurparet, mox, uti dixi, restituturus. Nam in hoc casu neque damnum neque damni periculum fisco infert. R. 2. Sed Elpidius, postquam iniuste usurpaverit pecunias fisci idque infelici eventu, iam in gravissimo discrimine est, nisi factum suum tegat. Nihilominus mendacio sive verbali sive reali uti non licet. Quare si libros rationum falsi/icat, etiamsi habet intentionem damni quam primum reparandi, semper peccatum committit mendacii. Insuper autem animadvertere debet se tali falsificatione sese gravissimae poenae periculo exponere atque hae etiam ratione com­ mitti posse peccatum. Certo autem graviter peccat, si in quacumque falsificatione, etiam alicuius rei ex se nondum gravis, falsificationis emendandae voluntatem non habet. 853 Translatio iur. per contractus. — Mandatum et negot. gestio. 439 MANDATUM. — NEGOTIORUM GESTIO. Casus. (265) Avelinua principalis adiutor Braulii, viri industrialis et potentis, ab hoc, cum ad breve tempus peregre proficisci deberet, accipit mandata in certis rebus negotia pertractandi. Sed cum ex inopinato absentia Braulii longior liat, occurrunt negotia gravissima, de quibus Avelinus nullum habet mandatum, sed quae urgent, nisi magni omnino lucri occasio praetermittatur, neque tamen sine periculo damni sunt. Avelinus ea tractanda assumit nomine Braulii atque de re feliciter gesta laudem sibi meruit atque liberalem renumerationem. — Alias, simili occasione recurrente, Avelinus damnum fecit 2000 mare. ; quod Braulius postulat, ut ex media parte ab ipso Avelino feratur. Quaeritur 1° quid sit mandatum, quid sint negotiorum gestio eorumque con­ ditiones. 2° quid iuris sit in casu proposito inter Avelinum et Braulium. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Mandatum contractus est, quo unus 855 alteri negotium gerendum sive in specie sive in genere committit, alter hoc negotium vel haec negotia alieno nomine gerenda suscipit: quod vel gratuito vel pro mercede fieri potest. — Generatim id scripto committitur, quo mandatarius fidem facere possit. R. 2. Mandans tenetur rata habere, quae mandatarius vi man­ dati egit. — Ipsi mandatario, si cum mandati exsecutione periculum coniunctum est, mandans compensare debet damnum forte exortum, saltem si mandatum erat gratuitum ; nam si pro mercede, res pendet a conventione. Ius Gall, etiam in hoc casu per se obligat mandantem ad praestandam indemnitatem (cf. art. 1999 et 2000). R. 3. Mandatarius debet se continere intra limites mandati. Quae in exsequendo mandato culpabiliter causavit damna in mandato non contenta, haec ipse resarcire debet sive mandanti sive aliis. Quae extra limites mandati agit, per se proprio agit nomine atque pro iis cavero debet, non mandans, nisi forte eius voluntatem praesumpserit atque propter mutata adiuncta iure praesumere potuerit vel is acta rata habeat (cf. ius Germ. > 665). Ius Gall, postulat, ut ad prae­ sumptionem ex parte mandatarii accedat mandantis ratihabitio saltem tacita (art. 1998). R. 4. Mandatum semper revocari potest ex parte mandantis, 856 renuntiari ex parte mandatarii, ita tamen, ut non causetur aliquod damnum. R. 5. Negotiorum gestio eo differt a mandato, quod negotium alienum tractandum non commissum sit, sed ex praesumpta domini voluntate suscipiatur: quod etiam positiva lege in compluribus casibus permittitur, imprimis ad avertenda gravia damna a domino impedito et ad tractandum negotium, cuius tractandi domino impedito incumbit obligatio. 440 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. In quo casu, quando negotiorum gestor prava voluntate vel gravi neglegentia peccat, domino damna causata reparare debet; alias non debet, immo dominus ea, quae ex ipsius voluntate rationabiliter prae­ sumpta ille egit, rata habere debet. R. 6. Ex naturali aequitate vel ex positivis regionis legibus pro labore assumpto negotiorum gestori debetur merces; quare, ubi leges positivae id statuunt, iure suo eam postulare potest; semper tamen postulare potest damni et expensarum compensationem. 857 Ad quaesitum 2m R. 1. Avelinus, si cognoverit domini sui in­ dolem, in priore casu recte potuit negotia tractanda suscipere. R. 2. In posteriore casu eo magis rationabiliter praesumpsit domini voluntatem; neque propter infelicem eventum non praevisum agendi ratio Avelini irrationabilis evadit, si modo Avelinus a gravi neglegentia immunem se servaverit. Quapropter, ut ex supra dictis colligitur, ubi ius Germanico simile viget, iniquum est Braulium petere, ut Avelinus mediam partem damni ferat seu compenset. Qui potius si diligenter egit atque ultra officii labores extraordinarios labores subiit, non pro expensis solum, sed etiam pro labore suo iuste postulat aliquam mercedem, si eiusmodi labores pro mercede fieri solent. Cf. etiam Plank, Comment, ad ius Germ, ad § 683 not. 1. Ubi vero ius Gallicum vel simile viget, non aequum quidem est damna in mandatarium conicere, at contra rigo rosam iustitiam non est, cum mandatarius sciverit vel scire debuerit se extra limites man­ dati agentem pericula omnia in se sumere. DISPOSITIO CIRCA REM ALIENAM SINE MANDATO. Casus. (266) Caius, civis Trevircnsis, extra urbem emit frumenta eaque apud Titium in pago deposuit suo tempore Trcviros vehenda. Titius frumentum saltem aeque bonum possidet Treviris. Ut igitur Caius expensis parcere possit, statuit Titius ex suo frumento eandem copiam tradere atque Caii frumentum apud se depositum vendit, alioquin suum frumentum Treviris conditum ven­ diturus. Sed antequam Caio frumentum traderetur, Titii horreum Treviris exsistens cum omni frumento incendio perit. (Ex Reuter, Th. m. p. 3, n. 176.) Quaeritur, utrum Titius possit pecuniam pro vendito frumento retinere, ita ut Caius damnum ferat, an Caio reddere debeat, totum damnum solus passurus. Solutio. 858 Ad quaesitum R. 1. Si Titius Caio voluntatem suam indicasset, isque consensisset, considerari potuerit permutatio frumenti perfecta, ita saltem ut Titius Caii frumentum pro suo possit considerare et ut suum vendere, cum obligatione ei ex suo frumento Treviris exsistente illud compensandi. — In quo casu Titius posset pecuniam acceptam retinere, et Caius damnum ferre deberet. Id facilius colligi potest ex Translatio iur. per contractus. — Commodatum et mutuum. 441 similitudine contractus emptionis et venditionis, si hunc secundum ius Romanum consideramus, secundum quod consensu facto periculum rei etiam ante traditionem transit in novum dominum, i. e. emptorem; similiter igitur hic post consensum a Caio datum periculum frumenti Treviris exsistentis transiisse censeri potest in Caium. — Difficilius res expedietur secundum ius Germaniae, ex quo rei venditae peri­ culum in emptorem non transit nisi post traditionem. Nihilominus, cum veram venditionem et emptionem non habeamus, sed depositum atque dispositionem circa rem depositam, hanc dispositionem seu per­ mutationem depositarius etiam nomine deponentis facere potuit, adeoque rem suam suo nomine tradere atque idem ipse nomine depo­ nentis accipere seu permutationem perfectam reddere poterat: in quo casu sane periculum transire debet in eum, qui rei dominus factus fuerit, seu in Caium deponentem. R. 2. Nunc vero permutatio frumentorum facta nondum est, sed 859 solum proposita. Titius quidem vendens egit ex praesumpta Caii voluntate; sed vendidit frumentum etiam tum alienum, atque pretium receptum iure pertinet ad Caium, etsi pro nunc in ea conditione sit, ut mox transire possit in dominium Titii. R. 3. Quapropter cum post exortum incendium Caius sine dubio non amplius consentiat in permutationem, nihil restat, nisi ut dicamus omne frumentum periisse Titio; Caio servari ius ad accipiendum pre­ tium frumenti venditi. Atque ita in foro externo fore ut causa de­ cidatur videtur omnino certum esse. R. 4. Reuter, Th. m. 1. c., huic solutioni plane assentitur dicens : nProbabilius damnum ferendum est a Titio depositario; nam Caius deponens apud eum non censetur consentire in commutationem, nisi cum obligatione, ut Titius depositarius sua frumenta tradat, sicut deponentis Caii frumenta occupavit et vendidit. Si dicas: ,si res de­ posita inciperet deteriorari et depositarius ex praesumpto domini con­ sensu eam venderet, quando dominus moneri non potuit, pretium autem sine culpa depositarii auferretur, damnum ad deponentem per­ tineret; ergo a pari in nostro casu‘ — resp. : Non est paritas; nam frumenta Titii nunc combusta remanserant semper sub dominio Titii, cum Caius non praesumatur consensisse in permutationem, nisi sub conditione ut traderentur sibi Titii frumenta; sed pretium proveniens ex re deposita vendita erat sub dominio deponentis, cuius nomine [in suppositione casus obiecti] depositarius rem, quae incipiebat deterio­ rari, vendidit. In altero casu, i. e. nostro, Titius egit nomine suo, cum Caius deponens non censeatur absolute consensisse.- COMMODATUM ET MUTUUM — DISCRIMEN. Casus. (267) Asturius Celsum adiens: Commoda mihi, iuquit, milio marcas; subito debeo solvere debitum; post hebdomadam ipso solutionem eorum, quae mihi debita sint, recipiam atque tibi reddere potero. - Similiter Benno facit ex 442 Be virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. alia prorsus ratione et expresse petit milio niarcas in moneta aurea. Scis, inquit, patrem sponsae meae esse hominem singularem ; me hodie visitaturus est; nisi apud me actu inveniat summam auri, periculum est, no filiam suam mihi deneget. Cognovisti tamen statum meae fortunae, quod satis magnam partem habeam obligationum et actionum. Post unum alterumve diem tibi reddam. Utrique Celsus morem gerit. Sed uterque infortunio tangitur: Asturio, antequam domum sit reversus, clam sublata est summa, quam in sacculum absconderat; Bennoni postero die, cum sub vesperam restituere cogitaret, furto pecunia ex arca aufertur. Concludunt pecuniam utpote Celso debitam ei ut domino periisse, seque a restitutione esse immunes. Celsus autem cum per tres menses exspectasset frustra pecuniam sibi reddendam, serio monet, ut sibi cum usuris consuetis pecunia redderetur. Quaeritur 1° quid discriminis sit inter commodatum et mutuum. 2° debeatne Celso pecunia illa reddi. 3° quid de usuris, quas postulat, solvendis sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Mutuum pro obiecto habet res fungibiles seu eas, quae primo usu consumuntur; commodatum autem non eas res, quae primo usu consumuntur, vel saltem non ut tales res pro ob­ iecto habet, sed eas, quae utilitatem seu usum habeant salva eorum substantia. R. 2. Unde sequitur in mutuo transire ipsas res individuas, cum primum traditae sint, in dominium mutuatarii, sed cum obliga­ tione easdem res in suo genere seu similes res eiusdem qualitatis, numeri et mensurae reddendi postea. In commodato autem res ipsa individua manet in dominio commodantis; commodatarius obligationem eam diligenter custodiendi et ipsam rem individuam postea reddendi habet. 861 Ad quaesitum 2m R. 1. Totum responsum pendet ab eo, utrum habeatur in propositis casibus commodatum an mutuum. Si commo­ datum, Celsus mansit dominus, eique res furto sublata periit. Si adfuit mutuum, non Celsus, sed mutuatarii evaserunt domini pe­ cuniae, adeoque illis periit, neque propterea a solutione erga Celsum liberantur. Quod autem verbo „ commoda mihi" usi sunt, quaestionem non solvit. Nam verbo commodandi etiam utuntur non raro pro mutuo; cuius exemplum habes in S. Scripturae parabola illa amici, a quo amicus petiit tres panes commodatos, qui sine dubio erant mutuo dandi, ut­ pote ad consumptionem ipso illo vespere destinati. Pecunia autem recensetur inter res fungibiles seu primo usu consumptibiles, cum destinetur ad expendendum: quae est consumptio moraliter intellecta. R. 2. Quibus dictis patet Asturium voluisse habere et accepisse pecunias ad eas expendendas — voluit enim eas expendere in sol­ vendum debitum — adeoque eas per traditionem ipsam transiisse in Asturii dominium. Quapropter cum furto auferrentur, ipsi aufere­ 860 Translatio iur. per contractus. — Commodatum et mutuum. 443 bantur ct perierunt, non Celso. Celsus igitur recte postulat restitu­ tionem. R. 3. Casus Bennonis non ita certo pro mutuo habendus est. 862 Nam revera non intendit pecuniae usum ut rei primo usu consumptibilis. Voluit et petiit has ipsas pecuniae species ad ostentationem, atque ipsos nummos individuos, quos accepit, videtur reddere voluisse. Quod si ita est, potius commodatum habemus quam mutuum; neque Benno tenetur ad reparandum damnum, quod furto pecuniae illatum est, nisi neglegentiam culpabilem admiserit. — Verum si hunc suum animum Celso non satis clare manifestaverit, in foro externo videtur Celso ius manere exigendi, ut contractus consideretur et tractetur ut contractus mutui. Attamen in solo conscientiae foro censeo satis constare atque pro expressa habendam esse Bennonis intentionem solummodo nummos commodandi. Ad quaesitum 3“ R. 1. Contractus mutui ex natura sua est gra-863 tuitus. Sed quia hodiedum pecunia instrumentum est, quo, adiuncto labore vel arte et industria, lucrum facile percipiatur: temporanea cessio pecuniae alteri facta pretio aestimabilis habetur, neque amplius iniustitiae reus haberi ille debet, qui pro pecunia mutuo data mode­ ratum foenus exigit. R. 2. Si de foenore eiusque mensura nihil conventum est in con­ tractu mutui, ex se mutuatarius non tenetur foenus solvere. Ita dici debet, si secundum solum ius naturale causa decidenda est; ita etiam in iure positivo Germ. (cf. £ 608 et 609). Si quae alia iura positiva aliter disponunt, hae leges in suis locis respiciendae sunt vel etiam consuetudo vim legis obtinens. R. 3. In nostro igitur casu de obligatione solvendi foenus certo non constat; neque Celsus ius exigendi habet, nisi lege sui loci iuvetur. MUTUUM ET FOENUS. Casus. (268) Achatius, qui in nosocomio decumbit et alioquin vir bonus videtur esse, sacerdoti tamen, qui curam aegrotorum gerit, ab aliis describitur ut vir tenax, qui ad augendos reditus suos diversas pecuniae summas mutuo dare soleat, sed foenus annuum satis magnum, modo 6'/ο, modo 8%, modo 10% et ultra percipiat : propter quod apud multos non bene audit. Sacerdos se­ cum reputat, quid sibi agendum sit in excipienda Achatii confessione, tum si se accusaverit excessus in percipiendo foenore commissi, tum si de ea re omnino sileat. Quaeritur 1° quae sint causae foenoris percipiendi et quanti percipiendi. 2° quodnam consilium in causa Achatii confessario capiendum sit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Causa generalis, quae communiter adest S61 neque in singulis casibus probetur oportet, sed in ipsa pecunia in 444 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. coniunctione circumstantiarum nostrorum temporum et conditionis oeconomicae nititur, pondet quoad determinandam quantitatem ab aestimatione communi, vel si leges hac in re exsistunt, a determina­ tione legali. R. 2. Ut autem taxam legalem vel consuetudine determinatam excedere liceat, requiruntur causae speciales, quae ostendant pluris intéresse pecunia ad tempus privari. Quae causae sunt antiqui tituli, ob quos theologi licere dixerant aliquam usuram ex mutuo perci­ pere, iique consueto graviores, videlicet: 1) damnum emergens, si maius damnum ob carentiam suae pecu­ niae mutuatori re vera immineat: quod integrum a mutuatario ut sibi compensetur, mutuator petere potest; nemini enim officium, quod alteri praestat, debet nocere. Cf. S. Alph. Ill 769 sq; Aerinijs, Th. m. 1. 3, n. 456. 2) lucrum cessans, si nimirum re ipsa pecuniae carentia causa sit, cur mutuator lucrum non faciat, quod alias facturus esset. Verum si praeter pecuniam laborem impendere deberet, saltem lucri pars labori est tribuenda, neque hanc partem sibi compensandam postulare potest a mutuatario; minus etiam lucrum probabile pro lucro certo ponere potest. S. Alph. ibid. 3) periculum sortis, ex quo fit, ut, si consueto periculosior sit nego­ tiatio, in qua pecunia adhibeatur, vel mutuatarius personaliter parum fidus, propter hoc solum periculum annuum lucrum maius stipulari iuste possit; neque propterea mutuator impeditur, quin possit, si periculum non evaserit factum reale, postea totam sortem etiam recipere. In quo casu sane lucrum habebit magnum ; verum si peri­ culum transierit in reale damnum, loco lucri detrimentum satis magnum incurret. Quantum autem hoc titulo recipere sine in­ iustitia possit, id diverse determinandum est ex periculi magnitu­ dine. Est enim illud auctuarium pretium quoddam assecurationis, quod mutuator solvere deberet, si cum tertio quodam de assecuratione suae sortis contraheret. Quae res cum aleae subiaceat, suam habet latitudinem. 865 Ad quaesitum 2m R. 1. In ordinariis circumstantiis lucrum an­ nuum censetur 4—5%, ita ut iam ad iustificandum lucrum 6% aliquid speciale accedere debeat, v. g. occasio insolita felicius negotiandi vel minor rei mutuo traditae securitas. Imprimis quoad ultimam rationem, defectus securitatis seu periculum rei mutuo traditae non commune adesse debet, idque maius, ut permitti possit perceptio 8% vel 10%. Nihilominus eiusmodi circumstantiae, raro quidem, adesse possunt, ex quibus non 10 tantum, sed longe plures, 20 centesimae et amplius evadant iustae. R. 2. Unde patet non praepropere Achatium esse damnandum, sed esse examinandum. Ita etiam «spectatis circumstantiis temporum et raritatis pecuniae" a S. Officio dimissa est seu tolerata praxis alicubi invecta percipiendi 8%: 18 Dec. 1872; cf. Th. m. I11 1316 notam 2. Translatio iur. por contractus. Mutuum. 445 R. 3. In casu Achatii consuetudo non videtur afferri posse, alioquin Achatius apud alios non male audiret: sed circumstantiae parti­ culares possunt adesse. Quodsi adfuerint, detractores dedocendi sunt. Si vero non adfuerint, Achatius autem in bona fide versatus nihil circa hanc rem confitetur, tota res pendet a prudentia confessarii, utrum videlicet certo sperandus sit monitionis fructus, an peiora sint timenda. In posteriore casu conandum est, ut alio modo scandalo, si quod sit, medeatur, atque res ipsa silentio praetereunda, imprimis si Achatius sit moribundus. FOENUS IN MUTUO QUOMODO AB ECCLESIA PERMISSUM. Casus. (269) Veranus confessarius, si incidit in poenitentes religionis exercitii negle­ gentes atque augendis divitiis plus aequo intentos, eos accurate examinat etiam de percepto foenore ex mutuo iisque speciatim inculcat Ecclesiam tolerare quidem nostra aetate hanc praxim, sed definitivo indicio non ap­ probasse, atque poenitentem sibi promittere debere, cum primum Ecclesia eam praxim reprobaverit, ilico se a percipiendo foenore velle desistere perceptum­ que reddere. Sic multos offendit atque non absolutos dimittit. Quaeritur 1° quid sibi velit clausula a S. Sede addita: dummodo parati *int stare mandatis Ecclesiaeu. 2° quid de agendi modo Verani sit dicendum. Solutio. Ad quaesitum lro R. 1. Cum praeterito saeculo S. Sedes, de lucro 866 annuo ex mutuata pecunia percipiendo interrogata, saepius responderet fideles, qui moderatum lucrum percipiant, non esse inquietandos, at­ que severiores confessarios redargueret : consuevit re vera hanc re­ strictionem addere: „dummodo sint parati stare mandatis Ecclesiae4, atque adeo viam apertam reliquit aliquando retractandi permissionem nunc datam. R. 2. Haec autem, si umquam futura sit, retractatio sane non fiet sine causa. Atque cum, nisi mutatis penitus conditionibus hodier­ nae oeconomiae, ratio retractandi vix appareat, illa autem oecono­ mica mutatio fortasse numquam, saltem non proxime sit futura: non est cur poenitentes in speciales timores vel conscientiae angustias coniciantur. Sufficit, ut generaliter parati reperiantur fideles ad ob­ secundandum praeceptis Ecclesiae. Ad quaesitum 2“ R. 1. Veranus imprudenter agit quemlibet 867 poenitentem de percepta usura examinando. Immo etsi agatur de re illicita, no tum quidem semper expedit interrogando perturbare bonam fidem. Quando enim poenitens rem obiective malam fecisse depre­ henditur nihil suspicatus de malo, ratio autem sit putandi eum, rei veritatem edoctum, in gravem casurum esse tentationem, cui for­ tasse succumbat, interrogatio et monitio omittenda est. Magis etiam 446 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. omittenda est in eiusmodi poenitentis conditione, si agitur de re non prohibita, sed quae ut in posterum prohibeatur possibile est. Ergo saepissime praestabit contentum esse, si poenitens in genere volun­ tatem manifestet abstinendi ab omni gravi peccato seu ab omni re, quae sive lege naturali divina sive lege positiva sub gravi fuerit prohibita. R. 2. Peius etiam Veranus addit interrogationem, num poenitens paratus sit foenus perceptum reddere, si forte Ecclesia permissionem suam retractaverit. Nam Ecclesia sane hanc restitutionem imposi­ tura non est. Cum hucusque titulus legitimus, saltem probabilis, ad­ fuerit, lucra percepta restituendi nulla est ratio, etiamsi in posterum titulus legitimus defecturus sit. Nam Ecclesia non permisit, ut in­ iusta perciperentur et ad tempus retinerentur; sed indicavit ex cir­ cumstantiis hodiernis saltem probabile esse titulum exsistere iustum, ideoque nunc lucrum percipi et retineri posse; quando vero in futuro per indicium Ecclesiae constiterit ex mutatis circumstantiis lucrum percipiendum evasisse denuo iniustum, lucrum ab eo tempore non amplius percipi posse. VENDITIO (I). Casus. (270) Evagrius equum emendum quaerit. Cum in foro publico ex multis cum elegerit, qui sibi videbatur aptus esse, do pretio tractat. Venditor, qui animadvertit Evagrium equi specie captum esse, pretium boni equi summum postulat atque facile obtinet, quamquam equus altero oculo caecus est; quem defectum venditor non aperuit, sed potius equum ita constituit, ut de­ fectus illo in oculos non incurreret. Vix e foro egressus Evagrius videt, qualem equum habeat; quare contendit se utpote deceptum contractum re­ scindere posse. Quakiutuk 1“ ad quid teneatur venditor quoad manifestandos defectus. 2’ quodnam ius competat emptori propter rei emptae defectus. 3° quid ad casum sit dicendum. Solutio. *68 Ad quaesitum 1" R. 1. Defectus substantiales dicuntur qui rem emptori reddunt nocivam vel notabiliter inutilem; alii dicuntur accidentales. Possunt autem aliquando defectus in se non substan­ tiales tales fieri relate ad certum finem manifestatum, (piem emptor intendit. R. 2. Quando quaeritur de manifestando defectu, supponitur defectum non esse ex sese manifestum. Verum illud .manifestum vel non manifestum csse“ complures habet gradus. Manifestum enim saepe sumitur esse non solum illud, quod statim in oculos incurrit, sed etiam id, quod facile potest cognosci. At hac in re homines periti facile quaedam cognoscunt, quae non ita facile cognoscunt alii : immo homines valde imperiti ne id quidem facile cognoscunt, quod Translatio iur. per contractus. — Venditio eiuaque defectu *. m communiter cognitu facile est. Hinc sequitur etiam in contractu venditionis defectus manifestos vel non manifestos sumi debere rela­ tive secundum conditionem. R. 3. Defectus igitur substantiales, qui ex se manifesti non sunt, semper manifestari debent; si ex se manifesti sunt, plenius manifestentur oportet iis tantum, quos apparet sive ex interrogatione sive alia ratione ita rudes vel imperitos esse, ut etiam manifesta non advertant. R. 4. Defectus, qui parvi momenti sunt et in se et relate ad finem emptoris, manifestandi obligatio est, si venditor interrogatur; alias stricta obligatio non est, si modo pretium ratione defectus minuatur neque dolose, defectus occultetur. R. 5. Ius Germanicum (§§ 459 sqq) fere eadem exprimit, quae 869 ex modo dictis iure naturali venditori imponuntur. Videlicet venditor respondere debet pro omnibus defectibus, qui usum rei venditae con­ suetum vel a contrahente postulatum illusorium reddant vel minuant, non tamen de levioribus neque de iis, quos emptor, dum emeret, novit. Si vero emptor nosse quidem poterat defectus, sed ex gravi neglegentia re ipsa non noverat, venditor respondere de iis non te­ netur, nisi vel eos dolose occultaverit vel interrogatus eos adesse negaverit. — Ius Gall, breviter dieit venditorem teneri quoad de­ fectus occultos qui rem reddant inutilem vel viliorem, non teneri quoad defectus manifestos (art. 1641 1642). Quae in foro con­ scientiae diversimode applicanda sunt. — In emptione et venditione animalium obligationem venditoris leges restringunt ad certos defectus eosque principales intra certum tempus detegendos (Ius Germ. § 481 sqq; ius Gall, lex 2 Apr. 1884). Ad quaesitum 2“ R. 1. Si agitur de defectibus substantialibus870 vel maioribus, venditor ex iure naturali emptorem plane indemnem facere debet; ex iure igitur naturae sufficit contractum rescindere, ne­ que ad amplius emptor ius habebit, nisi forte per accidens gravo damnum passus sit, quod venditor poterat praevidere. R. 2. Si quid amplius ex iure positivo conceditur, emptor eo uti poterit. — In iure Germanico emptori optio datur postulandi vel contractus rescissionem vel pretii diminutionem vel indemnitatem ex contractu non impleto (§ 462 463); in quibusdam animalibus venditis sola rescissio contractus postulari potest (§ 487). Ad quaesitum 3® R. 1. Quidquid statuitur legibus positivis re-871 gionis, venditor iure naturali saltem tenetur ad diminuendum pretium. Quare si Evagrius tantum solvit, quantum solvi solet pro equo omni defectu carenti, certe ius habet in conscientia, ut partem pretii recipiat. R. 2. Ad aliud autem stricto iure non videtur venditor obli­ gatus esse, siquidem agitur a) do defectu ex se non occulto, b) ne­ que de defectu, quem abesse venditor affirmaverit vel quem emptor ordinaria diligentia cognoscere non potuerit c) neque, ut videtur, do defectu dolose occultato. 448 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 3. Nam si ita egerit venditor, ut dolose occultaret defectum vel interrogatus responderet equum omni defectu esse immunem, Evagrius ius habet ad rescindendum contractum aut ad plenam in­ demnitatem. VENDITIO (II). Casus. (271) Dioscorus, mercaturam agens in victualibus, lac aqua miscet, farinae triticae aliam ex fabis factam addit, oleum ex nucibus expressum pro oleo olivarum vendit, atque ita alias res adulterare solet vel nomine ementito vendit. Increpatus a confessario dicit se ita agere debere, ut modicum lucrum habeat, neque alios venditores a similibus artibus abstinere. Quaeritur 1° quae qualisque iniustitia committatur per rerum venalium ad­ ulterationem. • 2° possitne Dioscori agendi ratio excusari et permitti. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Imprimis graviter contra iustitiam pec­ catur nociva adulteratione rerum, quae ad victum pertinent, vel etiam ea, quae iinem rei notum pessumdat. Immo in tali agendi ratione aliae malitiae possunt accedere, v. g. sacrilegii malitia, si agatur do adulteratione vini ad usum Missae destinati, qua sacra actio liturgica fiat vel invalida vel dubia vel etiam utcumque graviter illicita. R. 2. Neque ab iniustitia pro rerum diversitate graviore vel leviore excusari potest adulteratio, etsi non proprie nociva, tamen eius rei, quae expresse pura postulatur et pro pura expresse venditur. In quibus casibus per se contractum licebit rescindere. R. 3. In aliis casibus res fere reducitur ad pretii iustitiam. Iniustum videlicet est exigere vel recipere tantum pro re adulterata et viliore, quanti valeat res pura. Si igitur pretium proportionate diminuitur, vix aliud restat, quam ut videatur num emptoribus gravis creetur displicentia vel mendacium veri nominis committatur. Quod non necessario adest; nam communi usu ordinarium rei nomen im­ ponitur etiam rei cum altera aliquantum mixtae. Quapropter si mixtio non est notabilis neque pretium, etiam habita ratione mixtionis, ultra mensuram iustam : in hisce casibus extra suppositionem in R. 1 et R. 2 factam res facilius transmitti potest. Cf. Th. m. I11 1322; S. Antonin, p. 2, tit. 1, c. 17, § 4; S. Alph., Th. m. III 820; Noldin, S. th. m. Π10, n. 589. R. 4. Lege quidem positiva adulterationes in rebus quotidiano usui omnium destinatis aliquando severius prohibentur atque poena gravi puniuntur. Quod tamen non impedit, quin pro conscientiae foro regulae modo datae adhiberi possint, antequam eiusmodi adulterandi ars ad forum externum deducatur. 873 Ad quaesitum 2“ R. 1. Quod ad lac attinet, id communiter habet pretium in foro fixum: quod sane statuitur pro lacte puro. Qua­ 872 Translatio iur. por contractus. Venditio eiiuque dtfectn< 449 propter facillime per aquae mixtionem iniustitia ratione pretii com­ mittitur. Nihilominus considerandae sunt peculiares circumstantiae. Nam v. g. si Dioscorus habet lac communi specie pinguius et aquae mixtione exigua reduxit id ad qualitatem communem, existimo Dioscoruin excusari, maxime si vera sint, quae praetendat: alioquin potius cogeretur infra commune pretium vendere, siquidem commune pretium sit pro rebus qualitatis communiter occurrentis. R. 2. Similiter dic de adulteratione farinae. Generatim enim haec prohiberi debet; attamen in peculiaribus adiunctis ista pro­ hibitio non est nimis urgenda. — Graviter tamen interdicenda erit, si agatur de farina, ex qua coquantur panes orbiculares pro Missae sacrificio adhibendi. R. 3. Ex se gravius videri potest, quod res plene altera pro altera vendatur. Verum etiam in hoc videnda sunt usus et con­ suetudo. Nam si communis usus fert, ut certae res vocentur nomine emendicato e re simili meliore, ne id quidem pro iniustitia vel men­ dacio haberi debet, si modo iustitia in pretio servetur, neque ex­ presse res proprie isto nomine intellecta postuletur vel ea sola ad usum declaratum apta sit. Examinandus igitur nonnihil est Dioscorus quoad olei venditionem. R. 4. Haec quidem imprimis referuntur ad mercatores, qui vendunt res ad immediatum usum victus et consumptionis. Nam si agitur de maiore rerum quantitate, quae in negotiatione venduntur et ab ipsis mercatoribus emuntur, longe facilius iniustitia committitur, cum vix fieri possit, ut non fiat deceptio in pretio et in rei specie expresse postulata. VENDITIO EIUSDEM REI BIS FACTA. Casus. (272) A Gellio Petrus emit anulum pretiosum; at eum nondum secum sumit, sed sequenti die se missurum dicit (pii anulum secum ferat et pretium solvat. Interea Paulus, cui idem ille anulus placet, Gellio pio pretio 100 marcas amplius offert. Gellius igitur Paulo eum vendit atque accepta pecunia tradit. Quid iuris sit, definiendum est, cum Petrus anulum ut suum reclamet neque Gellius alterum habeat. Quaeritur 1" venditio quando valeat et quid iuris constituat. 2° quid indicandum sit de venditione posteriore. 3“ quis quando in casu dominus anuli factus sit et quaenam iuris laesi reparatio sit necessaria. Solutio. Ai> quaesitum 1“ R. 1. Emptio et venditio perficiuntur mutuo S74 consensu de re et rei pretio; ex se sufficit consensus verbalis; ex conventione vel ex lege in quibusdam rebus requiri potest consensus scripto documento expressus. Lthtnkuhl, Casus conscientiae. 1. Ed. 4. 29 450 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 2. Secundum pleraque iura emptione perfecta nondum ac­ quiritur ipsius rei dominium seu ius in re, sed ius ad rem, qua venditor obligatur ad rem emptori tradendam. — Dominium rei tra­ ditione sive reali sive aequivalenti (etiam symbolica) in emptorem demum transit. 875 Ad quaesitum 2m R. 1. Ex parte Gellii sine dubio venditio posterior erat illicita. Debuit enim necessario alterutrum decipere et iniuria afficere, cum impossibile esset utrique id praestare, ad quod praestandum conventione sese obligavit. R. 2. Difficile dictu est, quid iuris acquirat Paulus, secundus emptor, spectato solo iure naturae, si ille nescivit rem Petro iam esse venditam, utrum videlicet venditio posterior sit illicita solum an etiam invalida, ita ut etiam rem sibi traditam reddere debeat Petro. Nam quamdiu Paulo anulus nondum sit traditus, Petrus sine dubio prior et potior est in iure, ut sibi anulus tradatur. R. 3. lura positiva id, quod naturali magis convenit, etiam constituunt, ut traditio rei, quae communiter faciat ius in re, etiam in eiusmodi venditione posteriore vincat ima priora primi emptoris, qui eo usque solummodo ius ad rem habebat, nisi tamen emptor posterior iura prioris emptoris noverat. Λ 876 Ad quaesitum 3m R. 1. Ex dictis colligitur Paulum per anuli traditionem dominium acquisivisse atque Gellium pecuniam a Paulo sibi datam posse retinere, si Paulus rerum conditionum inscius erat, cum anulum emeret. Quodsi sciverit anulum iam esse Petro ven­ ditum, debet eum Petro dare atque pretium solutum a Gellio potest repetere. Petrus vero Gellio solvere debet pretium, circa quod ipse cum eo convenerat. R. 2. Si igitur Paulus anulum iure retinet, Gellius aliter tenetur erga Petrum. Communiter quidem eiusmodi res transmittuntur, eo quod emptor teneat etiaintum pecuniam suam atque facili negotio alibi similem rem sibi possit comparare. Sed si id fieri nequit et si summo iure casum decidere volumus: Petro ius inest postulandi a Gellio plenam indemnitatem. Quare si forte similem anulum non­ nisi maiore pretio sibi comparare possit, Gellius ad solvendum excessum pretii tenetur, vel etiam ad solvendum tantum, quanto intersit Petro anulum ilico habere, cum nunc similem habere non possit nisi post aliquod tempus, vel si Petrus intenderit anulum iterum vendere idque Gellius suspicari potuerit, atque Petrus oppor­ tunitatem nactus sit cum lucro vendendi, illud lucrum cessans potest a Gellio petere, si tamen lucrum illud mansurum orat inter limites pretii iusle aucti. R. 3. Quae quidem etiam iuridice postulandi Petro facultas aderit, si probare possit et emptionem a se tactam et damnum a se incur­ sum. Verum etsi probare non possit, in conscientia ius idem retinet, Geli ioque eadem incumbit obligatio. Translatio iur. per contractus. — Venditio reique pretium. 451 VENDITIO PER INTERMEDIUM (PROXENETAM SEU „MAKLER‘). Casus. (273) Arsenius artifex per Drusum mandatorium studet picturas vendere. In quadam occasione pro certa pictura Druso offeruntur 3000 marc. Drusus se consensum domini sui petiturum esse dicit; sed cum pretium ducat pro consueto maiorem, quaerit per telegraphnm ab Arsenio, num pictura illa venalis sit pro 2500 mare. Cui cum Arsenius annuisset, picturam vendit pro pretio oblato, sibi 500 mare, retinens. Quaeritur 1° quae mandatorius in emptione et venditione universim obser­ vare debeat. 2° potucritne Drusus, cum 3000 marcarum pro pretio nimio haberet, nihilominus illud accipere. 3° ars illa, qua sibi lucrum comparaverit, fueritne insta an in· insta seu cum restitutionis obligatione coniuncta. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Mandatarius, sive gratis sive pro hono-877 rario munus suum suscepit, ex contractu illud fideliter implere debet. Munus autem in eo est, ut negotium sibi demandatum nomine man­ dantis atque pro eo diligenter tractet, non minus quam si proprio nomine ageret. R. 2. Imprimis igitur voluntatem mandantis sibi manifestatam exsequi debet vel pro regula habere; alioquin pro maiore minoreve facultate sibi a mandante concessa sequi debet eius voluntatem interpretativam seu rationabiliter praesumptam vel eam ante negotii trac­ tationem explorare. Per se autem patet eum numquam ita commodum et utilitatem mandantis prosequi posse, ut iniustus fiat erga alios. Neque enim ita propria negotia curare cuiquam licet. Ad quaesitum 2" R. 1. Si ageretur de pretio iusto maiore ob-878 lato ab homine imperito, qui putaret rei venali aliquod inesse quod non inest: ille certe edocendus esset; alioquin committeretur in­ iustitia. Verum id in nostro casu accidisse nullatenus innuitur. R. 2. Cum agatur de re, cuius pretium inter limites valde latas includitur, Drusus sane dicere vix potest excessum vel defectum 500—800 marcarum efficere pretium iniustum. Quando igitur pre­ tium reputat nimium, videtur solummodo id dicere velle et posse, sibi rem illam non tanti valere neque se tantum pro ea umquam solu­ turum esse. Quod non impedit, quominus pretium conventionale cum altero emptore conventione determinandum tantum esse possit. Qua­ propter si emptor, homo non imperitus, eam summam offert, scrupulum de iniustitia sibi facere non debet. Ad quaesitum 3m R. 1. Videri potest Drusus voluntatem Ar-879 senii mandantis satis explorasse et ei satisfecisse, si 2500 marcas Arsenio solvat. Attamen in se id falsum esse existimo, nisi Drusus 29· 452 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Arsenio reni totam sincere exponat, hicque Druso 500 illas marcas addicat. Nimirum R. 2. Consensus ille Arsenii obtentus est fraude. Putavit enim non plus esse oblatum pro pictura. Nisi enim de contraria voluntate constet, sumi debet Arsenium voluisse res suas vendere quam pluris iuste posset. R. 3. Drusus non vendidit rem suam sed rem alienam, neque suo nomine sed nomine alieno. Ergo et res illa aliena non sibi sed domino crevit seu aestimationem maiorem habuit; et Drusus non sno nomine sed nomine Arsenii contractum venditionis perfecit, hinc etiam pretium determinavit et recepit. Quapropter totum pretium receptum utiliter pro domino, i. e. Arsenio, acceptum est. R. 4. Aliter quidem, si Drusus sibi picturam post exploratam Arsenii voluntatem emisset et postea aucto pretio illud carius ven­ didisset. In quo casu pretii excessum sibi comparasse!. At etiam tum infideliter egisset munus suum, saltem si tum demum voluntatem sibi emendi picturam concepisset, cum iam spem haberet fundatam eam carius vendendi. Facilius tamen ab iniustitia proprie dicta et restituendi obliga­ tione excusaretur in posteriore sumptione picturae sibi emptae ante maioris pretii oblationem, si demum utcumque periculum aliquod in se sumpsisset non solum lucri sed etiam damni faciendi. LICITATIO SEU VENDITIO SUB HASTA (I). Casus. (274) Arminius in licitatione cum inulta supellectili etiam crucem vetustate foedatam, sed in se pretiosam et arte longe pretiosiorem, emerat pretio vilis­ simo. Cum eius valor Arminio sit ignotus, Crusius, rerum vetustarum arti­ ficialium colligendarum cupidissimus, offert 500 marc., pro quibus Arminius eam libenter cedit; verum Crnsio ne pro 2000 mare, quidem venalis est. Quaeiutük 1“ unde petatur pretii iustitia. 2e possitne eiusdem rei emptio et venditio, ut in casu, fieri tum pretio vilissimo, tum pretio 500 mare., tum 2000 mare. Solutio. 880 An quaesitum 1® R. 1. Pretium distinguitur vulgare, legale, conventionale. Conventionale, quatenus omnino abstrahit a vulgari pretio, raro admodum adhiberi potest. Legale, si quod exsistit, pro certis rebus tantum exsistit, idque per se, omnino fixum, non admittit ullam a fixa illa mensura deviationem. Vulgare illud est, quod in communi aestimatione rei consistit, habet autem aliquam variationem seu latitudinem inter pretium infimum et summum atque determina­ tur accurate ipsa conventione inter emptorem et venditorem facta. Cf. Th. m. I11 1326 sqq; Noldin, S. th. m. II, n. 594—599. R. 2. Quamquam vulgare pretium immediate per communem aestimationem determinatur, haec determinatio non est arbitraria, sed Translatio iur. per contractus. — Venditio reique pretium. 453 fundatur in utilitate, quam res afferre solet, in raritate et difficul­ tate eam comparandi; neque sine laesione iustitiae ah illo pretio vulgari recedere licet, nisi occurrant speciales rationes, quae in par­ ticulari casu pretium vel deprimant vel augeant. Licebit tamen citra iniustitiam infimo pretio emere vel summo pretio vendere, modo ne ad haec admittenda alter contrahens inducatur extorsione iniqua vel dolo. R. 3. Peculiaris utilitas, quam venditor ex re habere potest, 881 ius quidem dat ad pretium augendum; non ita utilitas specialis, quam emptor ex re sperat. Si vero emptor propter speratam illam utili­ tatem pretium ultra summum libere offert, id sane venditor accipere et retinere potest. Cf. quae supra dicta sunt n. 790 et 794. R. 4. Pretium omnino conventionale attenditur in rebus, quae communem aestimationem non habent, sed ex solo affectu aestiman­ tur: quod 1) in rebus merae artis quadantenus quidem, non tamen plene obtinet; nam latitudinem quidem magnam pretium istarum rerum habet ex diverso ementium affectu, certi tamen limites etiamtum observari solent; 2) obtinet in licitatione; ibi enim contentione offerentium demum pretium determinatur, ita ut ei, qui plus offerat, res sit addicenda, etsi valor rei longe maior sit, neque tamen ille recedere a pretio oblato possit, etsi valorem rei longe superet. At­ tamen etiam ibi supponitur non esse fraude offectum pretium maius neque fraude pretium esse depressum. Cf. 5. Alph., Th. m. Ill 808. Ad quaesitum 2m R. 1. Crux illa pretiosa in licitatione empta 882 est, ut ex casu elucet, sino omni dolo vel fraude. Quare nihil obstat, quominus pretio etiam vilissimo acquiri potuerit, cum deessent alii, qui plus offerrent. Neque ignorantia valoris quidquam valet in lici­ tatione; in ί<1 de Geruntio eiusque agendi ratione in priore et posteriore casu indicandum sit. Translatio iur. per contractus. — Aedium constructio. 465 Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. In foro externo non videtur ullibi ei, 905 qui statuto pretio certum opus perficiendum suscepit, ius dari habendi maioris pretii propter errorem a se in computandis expensis com­ missum. Insuper etiam in foro conscientiae certo ius non habet exigendi compensationem neque alter contrahens obligationem sol­ vendi, nisi certo constet de errore atque damno architecti, neque ullo modo ultra eam summam, pro qua alii opus praestitissent, etiamsi in hoc casu architectus, qui re ipsa opus suscepit, ob singulares circum­ stantias damnum habeat. R. 2. Si vero certo constet de errore commisso atque certum sit opus, de quo agatur, a nemine tam vili pretio potuisse vel posse perfici, aequitas vel etiam iustitia naturalis postulat, ut detur saltem pretium iustum infimum. Et quamquam, quando pretium concursu determinatur, generatim id iustum esse dici possit, de quo sit con­ ventum: id tamen intelligi debet de libera conventione; sed error libertatem ex ea parte, qua erratur, aufert. Si vero leges positivae id non considerant, ratio est, quia nolunt legislatores lites augeri; immo diligentiam et considerantiam in con­ tractibus faciendis iuste ita velle possunt acuere, ut etiam iis, qui inculpabiliter in iis defecerint, iuridicam actionem negent atque negotium componendum contrahentium conscientiis relinquant. Ad quaesitum 2m R. 1. Materiam, do qua conventum est, in 906 viliorem mutare per se non licet, praecipue id non licet, si hoc modo opus construendum minus evadat durabile vel periculo damni facilius exponatur. — Id vero practice in quaestionem venire vix potest, nisi agatur de defectibus materiae occultis, siquidem in rebus manifestis architectus id vix audebit, ne detegatur neve loco lucri damnum habeat. R. 2. Si post factum architectus se ita egisse confiteatur, id­ que ita, ut opus aeque durabile sit neque ullum incurratur damni periculum, atque ex ea causa, quod alias ne pretium quidem infimum attigisset, sed — id quod ex errore non praeviderit — suo damno debuisset laborare, ut in casu nostro propositum est: existimo eum non esse obligandum ad compensationem domino faciendam. Debebat enim ille, si rationabiliter agere voluerit, aut pretium solvendum augere aut viliore materia contentus esso. Verum quidem est elec­ tionem per so debuisse esso apud dominum, utrum scilicet magis velit pretium augeri an viliorem materiam adhiberi ; at si hanc electionem illi proponere architectus prudenter indicavit sibi esse periculosum, huic indulgendum est, si id omiserit. R. 3. Quod pertinet ad mercedem operariorum, primo distingue inter mercedem iam ex conventione determinatam et mercedem non­ dum determinatam. Si primum obtinet, iniustum est operarios moraliter cogere ad 907 consensum in mercedem diminutam, etsi merces antea statuta sit in­ fimo iusto maior. Neque quod architectus in suum damnum erraverit, causa esse potest, cur contra operarios committat iniustitiam. LthmkuM, Casus conaeionUso. L Ed. 4. 30 46G De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Etsi merces nondum sit determinata, non licebit angustiis ope­ rariorum abuti, ut iis offeratur merces, quae haereat infra infimos limites iusti et quam iustam recipere potuissent, si opportuno tempore alteri labores suos locassent. Nam infra limites alias iustos deprimere non licet, nisi re ipsa labores praestiti tanti non valeant atque ex mi­ sericordia erga laborantes aliquid saltem solvatur. — Verum labores, de quibus praestandis nunc demum fiat conventio, liceat architecto, si operarii consentiunt, conducere pro pretio intra limites iustos infimo. 90S Ad quaesitum 3“ R. 1. Ex modo dictis solutionem prioris casus facile colliges. R. 2. In altero casu modus agendi est ars quaedam fraudulenta; sed quaeri demum debet, num Geruntius quoad rem seu effectum in­ juste egerit hac compensatione, quae est compensatio quaedam occulta proprio marte facta. Si ius habuerit ad rem, i. e. ad maiorem sum­ mam tantam, quanti valet copia illa marcarum, conditio primaria, quae ad compensationis occultae liceitatem requiritur, est verificata; alia conditio secundaria, difficultas aliter habendi quod suum sit, dubium non est quin adsit ; nam praeposito aerarii publici persuadere ius suum res desperata et impossibilis est. Habuitne Geruntius re vera ius, ut summa maior quam do qua conventum est sibi solveretur? Ut antea dictum est, ex naturali aequitate vel etiam ex iustitia id ei competebat, si ea erat non sin­ gularis Geruntii conditio, sed conditio communis, ut pro pretio illo, de quo convenerat, re vera opus susceptum construi nullatenus potuerit adeoque Geruntius in faciendo computo inculpabiliter erraverit. Quodsi ita est, Geruntius in posteriore casu relinquatur in paco, modo ne maior sit valor marcarum quam summa illa, per quam additam Ge­ runtius perveniat ad pretium constructi operis infimum. LOCATIO-CONDUCTIO (FAMULATUS). Casus. (282) Thecla famulatum susceperat apud Annam matronam, (piam sumpserat esse piam et religiosam, sed (piam nunc reperit esse valde singularem et intractabilem: (pio fit. ut saepe ex levissima causa famula detineatur, no possit diebus dominicis et festis Sacro intéresse. Quod Thecla cum ferre non posset, post novem hebdomadas ex abrupto matronae valedicit, secum sumens res suas atque salarium pro trimestri iam receptum, (pio vivere possit, dum alium quaerat famulatum. Sed Anna protestata Theclam cogit iudicialiter, ut redeat et ut damnum ex recessu sibi causatum compenset. Ambrosia, in simili conditione posita, monet quidem dominiam suam, sed frustra. Quapropter melius sibi providere statuit. Cum salarium hucus­ que nullum acceperit, ex rebus dominae suae sibi sumit, quantum salario trimestris aequivalet, atque clam in alium locum aufugit, ubi omnes politiae conatus facile eludit. Quaeritur 1° quae sint iura et obligationes dominorum et famulorum in dissolvendo famulatu. 2“ quid ad propositos casus dicendum in foro externo, quid in foro conscientiae. Trnnslatio iur. per contractile. — Famulatus. 167 Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Per se tum ab heris tum a famulis 909 servari debet tempus contractus, vel dissolvendi contractus notitia praevie danda est tempore vel lege vel speciali conventione statuto. Alias qui solvit contractum seu violat, alteri tenetur de damno quod patitur. R. 2. Nihilominus exsistere vel accidere possunt causae graves, ob quas alterutri liceat alterius consensu non exspectato ante tempus statutum a contractu recedere. Eiusmodi causas, quatenus iure naturali exsistant neque positiva lege impediri possunt, habes 1) eo quod alter contrahens iniuste agat erga alterum in rebus contractus neque monitus velit desistere; 2) eo quod ex ratione improvisa contractus evadat nimis gravis neque sumi possit ad eiusmodi eventus obligationem susceptam extendi. R. 3. Non raro positivae leges accuratius definiunt causas, ob quas licet statim a contractu recedere, et alias causas, ob quas solus conceditur recursus ad indicem. Atque quoad famulatum domesticum plerumque speciales exsistunt leges, quibus difficilius fit hisce famulis recedere quam aliis mercenariis vel alieno servitio addictis. Quae quidem practice saltem ad maiora evadenda mala observari debent; verum si recursus ad indicem est vel impossibilis vel praevidetur inefficax vel propter dilationem rei periculosus seu damnosus, hunc legalem ordinem servandi non est in se obligatio conscientiae. R. 4. In iure novo Germ, generatim quidem dicitur 626)910 a contractu inter dominum et eum, qui ei operam suam addixit (Dienstverhaltnis), posse ab alterutro contrahentium recedi ilico er gravi causa ; neque quae sint eiusmodi graves causae accurate descri­ bitur. Sed statuitur dominum teneri iis mediis uti, quibus a labore imposito periculum vitae vel sanitas, quantum laboris natura patiatur, satis avertatur; et ut, si alter in familiam seu domesticam receptus sit communionem, ea praestentur, quae respectu valetudinis, bonorum morum, religionis exercendae sint necessaria. Quare si dominus, etsi monitus, haec neglegere pergat, alter qui se ei addixit, ilico potest recedere. Verum quoad famulos domesticos proprie dictos (Gesinde) ex­ ceptio facta est secundum leges singularum regionum, atque accuratius recenseri solent causae, ex quibus liceat recedere, tempore contractus non exspectato. Re ipsa in paucissimis locis causa religionis exer­ cendae, quae a domino impediatur, agnoscitur pro ratione, cur hisce famulis liceat ilico recedere. Agnoscitur tamen in Bavaria et in paucis parvis territoriis. Ad quaesitum 2“ R. 1. In utroque casu habemus causam, quae 911 naturaliter dat ius recedendi, si re vera sine iusta causa famulae saepius detinentur ab exercitio religionis praescripto; si vero domina iustam causam habet, quae excuset a lege audiendae Missae, propterea quod detineantur famulis non erit ius recedendi ante tempus con­ tractu constitutum. 30 468 Dc virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. Quamquam autem in priore casu Thccla per se dominam antea monere debuit: tamen, si haec monitio videbatur fieri frustra, eius omissio non tanti momenti est, ut Thccla ius dominae notabiliter laeserit, idque eo minus, quando lex territorialis eiusmodi religionis exercendae impedimentum pro causa, cur recedere liceat, agnovit. R. 2. Cum liceat alicui ex gravi causa recedere, sine dubio, si quis huius causae culpabilis auctor exsistit, ille damnum ferre, immo etiam alteri recedenti damnum, quod hic patitur, resarcire tenetur. Quapropter in propositis casibus neque Thccla neque Ambrosia, saltem non per se, tenetur dominae damnum reparare, quod illa ex famulatu praepropere linito patiatur; utraque vero ius habet, ut a domina sua tantum recipiat, quantum unaquaeque damnum incurrat ex carentia famulatus vel salarii, quo victum sibi comparet. Si igitur neutra plus secum sumpsit, in conscientia nec Thecla neque Ambrosia in­ quietanda est; nam etiam posterior non fecit nisi compensationem occultam non iniustam. Si vero Thecla vel Ambrosia plus secum tulerit, ad id ius non habuit, nisi leges positivae plus iuris iis con­ cedunt, qui ex iusta causa contractum ante tempus solverint. 912 R. 3. Haec ultima sumptio, quod leges positivae plus iuris con­ cesserint, in nostro casu videtur esse exclusa: alioquin dominae dere­ lictae actionem iudicialem non possent efficaciter instruere. Potius videtur secundum leges territoriales in utroque casu recessus illegiti­ mus. Ex quo fit, ut etiam dici debeat, quid Theclae incumbat post iudicis sententiam. Nam de Ambrosia sub hoc respectu nihil dicendum occurrit, utpote quae hanc sententiam fecerit impossibilem. Thecla in eo iuridicam culpam commisit, quod dominam non antea monuit. Si igitur ex hac monitionis omissione qua tali dominae ali­ quod damnum ortum fuerit, id Thecla post sententiam etiam in con­ scientia resarcire debet. Sed si sententia, quamquam secundum legem, damnum resarciendum imponit ex recessu praepropero qua tali, id censeo esse iniustum, eo quod in tali casu sententia cogeret ad illi­ cita, ad violationem legis ecclesiasticae sine causa sufficienti. Dixi sententiam iudicis continere coactionem ad illicitam legis ecclesiasticae violationem. Etsi enim in tali casu Thecla subiective seu personaliter excusetur a Missa audienda ex eo, quod se praevideat coactum iri ad subeundum gravo damnum: tamen omissio Missae manet obiective contra legem, eaque legis violatio imputatur iis, qui sine iusta causa ad omittendum cogunt. LOCATIO-CONDUCTIO. Casus. (283) Clodius cum familia sua conduxerat pretio reducto domum, quam in­ spexerat quidem et cuius conditionem non salubrem adverterat. Sed vix coeperat ibi habitare, cum timet pro uxore et filiolis, ne notabile detrimentum valetudinis capiant. Quapropter inquirit statim in aliam domum conducen­ dam; qua reperta, illam priorem domum locatore non praemonito relinquit, Translatio itir. per contractus. — Locatio ardium. 469 nec quidquam pro locatione solvere vult. Locator autem Clodium in ius vocat, quo saltem pro toto tempore semestri, ad quod de locatione con­ tractum erat, locationis pretium recipiat, negata etiam facultate qua Clodius domum derelictam pro illo tempore aliis sublocaret. Et cum paulo post exorto in vicinia incendio etiam domus ista damnum pateretur, huius damni reparationem a Clodio postulat. Quaeritur 1° quae sint consuetae conditiones locationis. 2° quid Clodio faciendum sit, cum in ius vocatur. 3° quomodo in foro conscientiae lis inter Clodium et eius loca­ torem componenda sit, si externum forum abhorreant. Solutio. Ad quaesitum 1"‘ R. 1. Libera conventione licet generatim certas 913 conditiones constituere: quae, si honestae sunt, debent servari. Parti­ cularibus conditionibus ex libera conventione oriundis deficientibus, standum est legibus regionis vel consuetudini loci. — Leges autem, quae onus imponunt ultra naturalem aequitatem atque in praesumpta culpa fundantur, absente culpa theologica non obligant in conscientia nisi post actionem in foro externo factam. R. 2. Locator rem tradere debet talem, sicut conventum est; propter defectum non notabilem contractus non fit rescendibilis, etsi pretium pro rata possit reduci (C. Germ. S 542); locatarius finita locatione rem reddere debet qualem recepit, ita ut de detrimentis rei teneatur, exceptis iis, quae res ex usu communiter patitur. Casus autem fortuitos sine culpa exortos non locatarius sed locator fert: in qua re diverse diversae leges statuunt quoad probationem culpae vel immunitatis a culpa ; sed si culpa theologica abfuit, locatarius iis legibus non tenetur nisi post iudicis sententiam iuste latam. Cf. C. Gall, a. 1734 ; C. Germ. § 547 sqq. R. 3. Rescindere contractum ante tempus ex gravi tantum causa licet; alioquin locatarius pro toto tempore quo contractus ob­ ligat, i. e. usque ad proximum terminum quo liceat eum finire, censum solvere debet. ' R. 4. Quoad usum rei locatarius non potest facere usum ab­ usivum; quoad sublocationem rei locatae eiusve partis standum est legibus loci, quae modo eam permittunt, nisi in contractu specialiter sit interdicta (C. Gall. a. 1717), modo eam excludunt, nisi in con­ tractu fuerit permissa (C. Germ. § 549). Ad quaesitum 2“ R. 1. Quoad subitam contractus rescissionem 914 iure Germ. § 544 cautum est, ut propter conditionem domus vale­ tudini notabiliter adversam locatio rescindi statiin possit, etiamsi conditio domus locatario nota fuerit, immo ab eo renuntiatum sit iuri locationis rescindendae. Quae lex sane iusta est; neque tamen iniusta est alia, quae in tali casu eum, qui sciens et volens contraxerit, cogat ad solvendum pretium locationis integrum. R. 2. Pro tempore, quo re ipsa Clodius domo conducta usus est, iustitia exigit, ut census stipulatus solvatur, i. e pro rata tem- 470 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. poris. Immo si lex regionis cum, qui cum plena rei cognitione sic con­ traxerit, ad plus solvendum obligat, censeo legem illam etiam ante sententiam indicis ibi obligare, modo pretium sit moderatum ; non ob­ ligare, ne post indicis sententiam quidem, si conditio illa mala ignota plano locatario erat ex culpa seu fraude locatoris; obligari quidem, sed post sententiam iudicis tantum, si ignota locatario erat ex eius negle­ gentia seu culpa iuridica. Clodium etiam ius Germ. (§ 539) obligat. 915 R. 3. De iure sublocandi domum desertam sermo esse nequit nisi relate ad id tempus, pro quo Clodius etiam post mutatam habi­ tationem censum locatae domus debeat. Quod si pro aliquo tempore obtinet, per se lex regionis respici debet, sicut supra ad Q. 1“ R. 4 dictum est. Verum cum in nostro casu agatur de habitatione vale­ tudini incolarum notabiliter nociva, potius quaelibet sublocatio debet dici interdicta, nisi forte conditio eiusmodi sit, ut non sit nociva omnibus, sed solum Clodio eiusve familiae membris propter eorum valetudinem iam debilitatam et male affectam. R. 4. Circa damnum ex incendio ortum standum est iudicis sententiae, nisi haec aut contra Clodium lata sit ex facto falso supposito vel sine ulla eius culpa etiam mere iuridica, aut contra dominum propter culpam Clodii theologicam commissam quidem sed non probatam. Ad quaesitum 3“ R. Responsum iam habes ex iis, quae ad Q. 2“ dicta sunt, videlicet: 1) generatim aliquid solvendum est saltem pro tempore illo, quo Clodius re ipsa domo utebatur; 2) si domus non est insalubris omnibus, sublocandi facultatem concedere convenit pro casu, quod Clodius solvat censum pro toto tempore initi contractus ; immo concedi debet, si Clodio conditio domus locatae non erat antea omnino nota; 3) quoad damna ex incendio orta haec Clodius, si res in solo foro conscientiae agitur, reparare non tenetur, nisi culpam theologice gravem commiserit. DE PIGNORE. Casus. (284) Onesimus pro debito, quod erga Philocratem contraxerat, ei in pignus dedit copiam vini, quam suo tempore soluto debito sibi afferendam curaturus sit. Philocrates post aliquod tempus experimentum sumens de vinis comperit aliquot dolia in periculo esse, ne corrumpantur. Scribit quidem ad Onesimum, sed responso nondum accepto opportunitatem nactus vendendi illud vendit dimidio pretio eius quod alias habuit, atque sibi ipsi eodem illo pretio dimidiato applicat doliolum, quo statim utitur in instructa aliqua festivitate. Onesimus postea conqueritur atque saltem usque ad */ 4 partes consueti pretii compensationem a Philocrate postulat; quod si nolit, minatur litem intendere de toto damno, utpote ex incuria Philocratis causato. Qvaekitvb 1 quae sint generatim officia debitoris seu rei domini, quae *2 3* creditoris seu pignoris possessoris. quid in specie liceat circa rem pigneratam vendendam. quid ad propositum casum sit dicendum. .4« Translatio iur. per contractus. Oppignoratio. 171 Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Creditor, qui pignus possidet, debet ut 916 bonus administrator curam rei agere, ne ex sua culpa rem pessumdet vel in periculum inducat; alioquin rei domino, i. e. debitori, tenetur damnum resarcire. R. 2. Quodsi ad rem conservandam expensas facere debuit, has ut debitor resarciat, ius habet. R. 3. Rei fructiferae fructus per se non possessoris pignoris sunt, sed domini. Nihilominus si pignus datum est in plenam cre­ ditoris possessionem, praesumitur eum posse fructus sibi facere, ita tamen ut in partem factae solutionis debiti computentur; alioquin de fructibus in ipso contractu stipulandum est. Cf. cod. iuris Germ. § 1212 sqq; C. Gall. a. 2081. Ad quaesitum 2m R. 1. Ex modo dictis sequitur, si res in917 pignus data periculum corruptionis subeat, id tempestive nuntiandum esse debitori seu pignoris domino, ut sibi providere possit. Ceterum de his aliisve casibus occurrentibus cod. Germ, accuratius iura de­ finivit. R. 2. Quodsi periculum sit in mora, ita ut dominus moneri nequeat, aut si monitione facta sub comminatione rem alioquin venditum iri dominus hanc monitionem neglexerit, possessor pignus vendere potest atque ex pretio accepto solutionem debiti computare. Ita ex iure Germ. § 1219 sqq. R. 3. Si * tempus solvendi debiti advenerit, pro quo creditor pignus acceperat, atque debitor est in mora solvendi, creditor post monitionem frustra factam elapso mense pignus etiam vendere potest (ins Germ. §§ 1228 sqq). Verum monitio debet accurate fieri se­ cundum leges; alioquin creditor domino pignoris tenetur de damno ex praepropera venditione secuto. — Venditio autem fieri debet vel pro pretio currenti (Marktpreis) vel venditione publicae licitationis. Ad quaesitum 3m R. 1. Philocrates per se debuit responsum One-918 simi exspectare, antequam vinum venderet, nisi forte extraordinariam nactus opportunitatem illud melius vendendi, quam alias sperari licuit, consensum Onesimi rationabiliter praesumpsit. Sed talem opportuni­ tatem re vera nactus vel ea usus non est, ut ex casu patet. R. 2. Cum de pretio currenti sermo esse nequeat, maxime quia agitur de vino, quod vilius factum est, per se Philocrates, etiamsi habuisset facultatem vendendi, debuisset illud vendere in publica licitatione. Quare Onesimus non tenetur contentus esse pretio illo dimidiato, sive agitur de vino, quod Philocrates consumpsit, sive de eo, quod vendidit. R. 3. Quare si Onesimus insistit in petendo pretio maiore aut in intendenda lite, ad haec ius habet, atque post latam iudicis sen­ tentiam huic Philocrates etiam in conscientia stare debet; antea si ad eam evitandam rem cum Onesimo composuit, stare debet huic conventioni. 472 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 4. Verum si Onesimus non urget, Philocrates non tonetur ex sese aliquid resarcire, nisi fraudulenter egerit. Si igitur putaverit se in licitatione maius pretium non esse consecuturum, potest in ven­ ditione privatim facta acquiescere atque etiam sistere in computando eodem pretio pro vino a se consumpto. Quoad maiorem damni compen­ sationem exspectare potest petitionem vel iudicialem actionem Onesimi. — Sed si fraudulenter egit, a compensatione damni non excusabitur nisi per condonationem ab Onesimo sciente et volente factam. ASSECURATIO (I). Casus. (285) Marcus maritus assecurandam curat vitam suam, quo post suam mortem uxor aliive heredes notabilem summam recipiant. Procurator assecurationis Marco tradit interrogatorium seu schedam typis impressam, qua enumerantur conditiones quam plurimae et minutae circa statum et valetudinem assecurandi, quarum si qua falso negata vel non manifestata fuerit, iure quidquam recipiendi assecuratus privatur; ceterum procuratori sufficit testimonium medici a se assignati. Quod Marcus quidem attulit, non tamen manifestat se ante annos inflammationem pulmonum passum esse atque sanguinis copiam evo­ muisse. Post alios annos mala illa affectio recruduit, atque Marcus adeo graviter aegrotat, ut de eius vita sit desperatum. Conscientiae stimulis agi­ tatus in confessione quaerit a confessario, quid propter rem istam in assecuratione celatam facere et num uxorem omni ope destitutam relinquere debeat. Quaeritur 1“ quid de assecuratione eiusque iustitia notandum sit. 2° conditiones istae appositae quid efficiant. 3° quid de casu Marci sit dicendum. Solutio. 919 Ad quaesitum 1" R. 1. In se eiusmodi assecurationes licitae sunt tum ex parte eorum, qui eas quaerunt, tum ex parte eorum, qui pro soluta annua taxa eas praestant, servata tamen iusta proportione inter annuam taxam et summam, de qua post mortem vel elapsum terminum solvenda conveniatur. R. 2. Quae proportio prioribus quidem temporibus maximam censebatur habere latitudinem, quin laederetur iustitia, cum assecura­ tionis contractus contractibus mere aleatoriis accenseretur. Sed cum ex hodierna praxi hunc characterem ex magna parte exuerit et ad providam curam pro familia superstate soleat pertinere, iustitia taxae fundamentum habet ex statistics, quae praebet probabilitatem, secun­ dum quam mortes in similibus casibus accidere soleant. Multo minus tamen accurate determinari poterunt limites iusti quam in mercium emptione et venditione, ita ut conventioni libere initae generatim standum sit. R. 3. A contractu exsulare debet omnis fraus : quae ex parte eorum qui assecurationcm quaerunt committitur, quando pericula maturioris mortis celantur; ex parte eorum qui assecurationem prae­ Translatio iur. per contractus. — Asseeuratio, 473 stant, non solum quando non habent, unde postea solvant, sed etiam quando contractum eiusve valorem eiusmodi clausulis saepiunt, ut communiter homines eas capere nequeant atque ita inscii incurrant periculum amittendi iura sua. Ad quaesitum 2m R. 1. Contractus initur vix non semper cum 920 societate assecurationis. Diversae illae societates diversimode clausulas statuunt atque interpretantur. Agitur videlicet de veritate vel falsitate in iis quae postulantur declarationibus. Aliae, ut societates Americanae, clare distinguunt inter falsitates vel errores, qui reddant contractum nullum, et alios errores: in posterioribus societas solum ex fraude, quam passa sit, vel ex errore notabili, in quem sit inducta, indemnitatem petere potest pro damno quod incurrerit. Aliae statuunt, ut propter falsas declarationes (sive a scientibus sive a nescientibus factas) notabiles contractus sit nullus. Aliae statuunt nullitatem propter falsas declarationes notabiles scienter factas; quae si factae sint inscio contrahente, non nullitatem, sed solam reductionem summae stipulatae inducant. Aliae statuunt, ut propter solos errores ex gravi neglegentia vel scienter commissos contractus possit impugnari. Aliae statuunt, ut propter errores quomodocumque commissos, qui ex indicio prudentum in contractum influere potuerint, societas ad nihil teneatur. R. 2. Hanc nullitatem contractus vel obligationis societatis aliquae societates expresse ita intelligendam esse statuunt, ut nihilo­ minus praemia annua soluta societati maneant addicta, nisi assecuratus probet errorem factum esse sine sua culpa, in quo casu praemia soluta, subtracta tamen certa parte, reddentur. R. 3. Non paucae societates declarant contractum propter falsas declarationes invalidum vel rescindibilem, postquam per quinque annos duraverit, haberi pro sanato et valido. Cf. his do rebus Iluppert, Der Lebensversicherungsvertrag 23 sqq. R. 4. Potissima igitur quaestio est, quousque obligationes in 921 conscientia extendantur. Ad quod breviter haec dicenda esse censeo: 1) Quamquam fraudulenter aliquid reticere vel falsum affirmaro numquam non sit peccatum: nihilominus, quando lapsu temporis con­ tractus sanatur, post tempus elapsum, si eo usque damnum nullum fuerit exortum, fraus non amplius secum fert obligationem restitu­ tionis. Quod certo magis valet de errore inculpabiliter admisso vel causato. 2) Quamdiu contractus manet in foro externo impugnabilis, si re vera impugnatur, standum est clausulis contractus et indicis senten­ tiae etiam in conscientia, nisi societas assecurationis insto duriores clausulas (cf. R. 2 ad Q. 1“) statuerit vel per suos procuratores eum, qui contraxit, fraudulenter circumvenerit. 3) In aliis casibus, atque imprimis tempore illo intermedio labilitatis contractuum, probabile puto esse contractum non pro plene 474 De virtutibus et officiis enja homines. — Officia circa bona externa. nullo in conscientia haberi debere, sed tum demum quando nullitas eius a societate invocetur. Quod nisi liat, obligationem ex declara­ tione falsa vel erronea oriundam hanc esse, ut damnum efficaciter illatum societati resarciatur. 922 Rationes, quae me movent ad ita sentiendum, sunt hae: Si in conscientia contractus eo ipso plene nullus esset, non liceret assecurato demum summam a societate oblatam accipere. Id autem universim statuere durissimum est. Porro: a) aliquae societates dicunt in casu erroneae declarationis se non esse obligatas. Quod recte intelligitur, etiamsi ille, qui assecuratus est, non sit obligatus solutionem a societate oblatam respuere, b) Etiamsi aliquae societates dicant contractum nullum, iam usu receptum est atque ex iurisperitorum sententia fit, ut leges, quae certos quosdam contractus statuunt nullos, intelligantur ita, ut contractus illi tum demum plene nulli sint, quando eorum nullitas ab alterutro contrahente invocetur. (Cf. Van Gestcl, De iustitia et lege civili2 n. LXXXIII.) c) Si nullitatem plenam ilico in conscientia statuas, eiusdem iuris haberi debet amissio omnium praemiorum annuorum iam solutorum ; sed eam poenam de­ beri sino ulla sententia vix cuipiam suadebis, immo id iustitiae con­ sonare merito dubitabis, d) Complures societates nullitatem aeque statuunt propter errorem inculpabilem (si quando immunitas a culpa non potest probari) atque propter errorem culpabilem. Sed in priore casu ante sententiam .indicis aliquem ad tantum damnum tantamque poenam teneri est contra omnem analogiam, immo contra iustitiam. Ergo ratio est, cur illam nullitatem sumamus pro nullitate non plena seu pro rescindibilitate. Lex imperii Germ. d. d. 30Maii 1908 de conditionibus quae manifestandae erant non manifestatis statuit: assecuratori post 10 annos elapsos non am­ plius competere ius recedendi a contractu propter eiusmodi defectus commissos, nisi reticentia vel occultatio dolo facta fuerit (§ 163). De cetero contractus ex talibus defectibus non dicitur unquam nullus, sed solummodo alteri contrahenti datur ius rescindendi. — Quoad falsam autem aetatem eius cuius vita assecurata est, generatim ne conceditur quidem ius rescindendi contractus, sed tantum ius augendi praemii annui vel diminuendae summae, quae in casu mortis solvenda fuerit ($ 162). Quapropter in Germania saltem, si modo iustitia naturalis iuris servata aut negotium ad conditiones naturalis iuris iustitiae compositum fuerit : quoad reliqua ii. quorum interest, stare possunt contractui, donec ab altera parte rescissio secundum leges positivas postuletur. 923 R. 5. In omni autem casu damnum efficaciter societati causatum resarciri debet 1) ex titulo actionis culpabilis, 2) etiam damnum ex inculpabili errore ortum, quatenus error ille causa fuit, ut propter annuum praemium insto minus acceptum societas verum damnum in­ currerit. Quae obligatio cum realis sit, transit etiam ad heredes saltem secundum vires hereditatis. Ad quaesitum 3ra R. 1. Si res in Germania agitur et contractus ante decennium iam initus est; aut si societas, quacum Marcus asse­ curationis contractum iniit, post quinquennium non amplius contractus Translatio iur. per contractus. Aeaecuratio. 475 impugnat, atque quinque anni ab inscriptione in societatem elapsi sunt: Marcus ab omni obligatione ex reticentia sua forte oritura est liber, atque consequenter in casu inortis eius heredes summam stipu­ latam accipere possunt integram. R. 2. Si vero eiusmodi sanatio contractus locum non habet, 924 distingui debet: 1) Si societas assecurationis contractum impugnatura sit post Marci mortem, heredes Marci nihil accipient neque ad quidpiam ius habent, minus etiam occulta uti possunt compensatione. 2) Si res ad notitiam societatis non pervenerit, heredes summam oblatam accipere possunt; verum si Marcus re ipsa decesserit ex illa inflam­ matione paulo post inscriptionem suam recrudescente, saltem occulta restitutione augere debent praemia annua hucusque soluta. Videlicet propter affectam valetudinem Marci ab initio augebatur periculum citius decedendi, quam si bona valetudine usus esset, adeoque etiam periculum pro societate assecurationis, ne citius, i. e. post pauca prae­ mia annua accepta, totam summam cum suo damno solvere debeat: verum secundum hoc periculum praemia annua sunt aestimanda, seu aucto hoc periculo praemium annuatim solvendum ab initio statuitur et debetur maius. Ergo praemia reapse soluta manserunt iusto minora, atque etiam nunc ab heredibus defectus ille supplendus est. Quare si res ita est, Marcus per se heredes monere debet de illa obligatione. 3) Quodsi Marcus tam diu vixit, quamdiu victurus esse praevidetur, seu non citius mortuus est, quam probabiliter moriturus est etiam alius vir similis in bona valetudine constitutus, obligatio nulla in conscientia imponenda est, etiamsi societas non soleat per lapsum temporis contractus habere pro sanatis et firmis, cum de damno efficaciter illato non satis constet. Et hac in re, si solum legis naturalis exigentiam secundum normam iustitiae spectamus, pro­ babilis ista vitae et mortis aestimatio magnam habet latitudinem, cum homines etiam eximiae valetudinis sexcentis infortuniis subiacere et ex­ stingui possint. ASSECURATIO (II). Casus. (286) Lenaeus cum vitam suam vult assecuraro, interrogatus, num pravos habeat habitus, num aegrotaverit, chirurgicam subierit operationem, haec accidisse negat. Re vera caste non vixerat atque etiam ante annum quidem ulcero in pede laboraverat, quod chirurgus debuerat excidere; sed huius rei tamquam minoris momenti mentionem non fecit. Verum tribus annis postea in eodem loco ulcus recrudescit atque Lenaei mortem adducit. Quaeritur 1’ possintne Lenaei heredes illius rei conscii eam silentio pre­ mere et pecuniam ab assocuratoribus accipere. 2" assecuratores, si rem cognoverint, possintne iure omnem so­ lutionem negare. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Cum modus, quo in foro conscientiae92' diiudicari contractus assecurationis possit, in casu antecedenti ex- 476 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. plicatus sit, statim ad practicam solutionem transire licet. Solutio pendet ab eo, utrum agendi ratio Lenaei dici debeat fraudulenta, necne; dein utrum circumstantiae silentio pressae eiusmodi sint, quae a prudentibus habeantur pro adeo notabilibus, ut proptcrea praemium annuum assecurationis augeri soleat. Ut igitur de hac re dicam, quid pro casu proposito sentiam: R. 2. Inquisitio de intimis moribus est adeo exorbitans, ut non videantur homines teneri ad occulta vitia eaque probrosa manifestanda; sed societas assecurationis. si in differentia morum notabile discrimen ponit pro aestimando pretio assecurationis vitae, sistere videtur in iis, quae indicium prudentis medici circa statum valetudinis ex hac parte male affectae notabiliter mutare possint. Quae si aberant, responsum Lenaei circa hanc rem neque mendacium erat sed restrictio non pure mentalis neque iniusta fraus erga societatem. 926 R. 3. Quod pertinet ad ulcus illud, quo Lenaeus in pede labora­ verat, sane non erat tanti momenti, ut praeteritio huius rei dici possit mala fraus vel culpa gravis a Lenaeo commissa. Nam haec res censetur iure parvi momenti, neque ulla esset societas assecura­ tionis, quae propterea aliquem a contractu secum ineundo reiceret vel annuum praemium augeret, nisi forte medicus de aegrotantis vale­ tudine male indicaret. Sed si ita esset, iam casus transfertur et mutatur in alias circumstantias. Alias autem, si dein revera eiusmodi ulcus postea in eodem loco recrudescat, id censetur per accidens fieri, et si mors inde sequitur, id collocandum est inter accidentia, quae societas assecurationis ferat. Censeo igitur heredes Lenaei accipere et retinere posse summam, quam pro assecuranda vita Lenaei spoponderant. 927 Ad quaesitum 2” R. 1. Ad hanc quaestionem non potest dari unum atque generale responsum. Nam multum pendet a tenore con­ tractus. Ex eo enim quod heredes Lenaei possint a societate sum­ mam oblatam accipere neque teneantur ipsi omnium circumstantiarum accuratam notitiam ei communicare, nondum sequitur societatem ex sua parte non posse licite aliter rem tractare. Si igitur ex tenore contractus huius nullitas invocari possit atque re vera invocetur vel etiam iudicialiter pronuntietur: nolim negaro societatem iure suo uti, si negat solutionem. Verum in hoc casu praemia annua soluta, modica facta deductione expensarum, here­ dibus Lenaei restituenda sunt, siquidem culpa vel fraus nulla ad­ erat neque poena confiscationis omnium praemiorum annuorum iusta fuerit. R. 2. Quodsi in tali casu tenor contractus eiusmodi esset, ut societas et nihil solveret et integra praemia annua sibi soluta retinere posset: talem contractus dispositionem pro satis iusta habere nequeo, immo merito dubitari potest, num in iudiciali actiono haec contractus dispositio pro iusta sustineatur. Quare heredes Lenaei iure suo agunt, si societati assecurationis litem intendant. Translatio iur. per contractus. — Auecuratio operariorum. Vi~i ASSECURATIO (III). Casus. (287) Marcion mercator in favorem familiae ante novem annos vitam suam assecuravit pro 20 000 marcarum. Non indicavit patrem et fratrem maiorem in Americani profectos phthisi esse mortuos neque indicavit se domi in offi­ cina sua res periculo explosionis obnoxias venales habere: quas vidit esse circumstantias, ob quas societas assecurationis contractus declararet nullos. Nunc vero ex infortunio viae ferreae laesus morti proximus exsistit atque angitur, utrum possit uxori cum tribus filiis alioquin indigentibus assecura­ tionis summam relinquere, an hi debeant omni iuri ad illam renuntiare. Quaeritur 1° quid iuris sit ex parte societatis assecurationis. 2° quid Marcioni eiusve heredibus in conscientia liceat. Solutio. Ad quaesitum 1“ II. 1. Circumstantiae non declaratae sane eius-928 modi sunt, ut, si notae fuissent, in contractum eiusque mutationem multum influxissent. Quare iure suo utitur societas, si contractus in­ vocet nullitatem, immo si neget — quando per contractum hoc ius habuerit — omnem praemiorum annuorum qualemcumque restitutionem, cum in hoc casu, aliter atque in priore (n. 925 et 926), sane culpa­ bilis adfuerit reticentia. R. 2. Iure igitur societas instituet inquisitionem ad detegendas omnes circumstantias. Verum societatis est haec inquirere, non Marcionis vel eius heredum haec ex sese manifestare. Ad quaesitum 2m R. 1. Si non ex infortunio viae ferreae sed 929 naturali rerum cursu ex afflicta valetudine Marcion mortem subiturus esset, respondendum esset ut supra casu penultimo ad Q. 3 R. 2, n. 924. R. 2. Nunc vero puto responderi posse magis in favorem Marcionis. Ex reticitis circumstantiis mors Marcionis praematura non est inducta, cum re ipsa inducta sit per infortunium viae ferreae, quod Marcionem, etsi robustissimus fuisset, aeque prostravisset. Quare ex reticentia illa, utut in se culpabili, efficax damnum societati nullum infertur. Ex iniusta igitur damnificatione obligatio restituendi non exsistit. Quare cum contractus assecurationis probabiliter in foro conscientiae solum sit rescindibilis, illi stari potest seu summa assecu­ rationis accipi, donec societas re vera nullitatem invocaverit. ASSECURATIO OPERARIORUM. Casus. (288) Bion cum fratre iuniorc paternum agellum colere solent, atque in tabulas assecurationis uterque inscriptus est. Bion igitur cum in colligendis fructi­ bus occupatus ad sumendum prandium consideret, ex gravi incuria in falcem cecidit, ita ut brachium graviter laesum tandem debuerit amputari ipseque 47S De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. laborandi incapax evaserit. Frater autem iunior, audaci saltu accurrens, crus fregit ; quo factum est, ut per aliquot menses deberet aegrotus decumbere neque ad labores consuetos in postorum peragendos aptitudinem plenam re­ tineret. — Infortunia illa denuntiantur ut in exercendo munere exorta, atque ita sine ulteriore inquisitione utrique annuum salarium adseribitur uni ut laborandi pleno impotenti, alteri ut impotenti ex parte. Quaehitür 1° utrum tuti salaria accipere possint, an accepta restituere atque futura recusare debeant. 2° quid generatim dicendum de eo cui iniuste salarium annuum addictum fuerit. Solutio. Ad quaesitum Γ R. 1. Haec assecuratio non contractu privato sed lege publica regitur. Quare responsum per se dandum pendet a recta legum assecurationis interpretatione atque ab ambitu eorum, qui illa lege comprehendantur. Ut autem recta fiat interpretatio, ante oculos habenda est intentio legis, ut operariis egentioribus subsidium et beneficium praestaretur. Ex quo fit, ut lex, quantum verba legis permittunt, in favorem operariorum sumatur iique soli a favore legis excludantur, qui verbis legis comprehendi non possint. R. 2. Lex assecurationis contra infortunia loquitur de infor­ tuniis, quae accidant in exercendo munere („beim Betriebe sich ereignende Unfalle“). Quare infortunium accidere debet non plane extra ipsum muneris exercitium, sed in aliqua actione quae aliquo saltem modo ad muneris exercitium spectat. Piloty, harum legum interpres, accessum seu iter ad muneris exercitium pro diversis circumstantiis modo iam incohatum muneris exercitium esse dicit, modo nondum (ad § 1, p. 1, not. 8). R. 3. Culpa eius, qui infortunium passus est, non efficit, ut ius recipiendae compensationis exstinguatur, nisi ex proposito sibi nocendi causam infortunii dederit. Cum enim aliqua culpa, neglegentiae vide­ licet seu socordiae, vix umquam abesse soleat atque difficile sit culpae gradum determinare, ius recipiendae compensationis fere semper precarium esset, si culpa eius, qui infortunium passus fuerit, eum a iure excluderet. Quapropter quo efficacius operariis succurreretur, ut sola infortunia ex malitia seu ex proposito causata ad damni com­ pensationem ius non darent, a legislatore statutum est. 931 R. 1. Ex quibus iam deducitur neque incuriam Bionis neque temeritatem fratris causas esse, cur ius ad recipienda salaria eis negandum sit, si modo ipsum infortunium in exercendo munere acci­ disse dici possit. Atque ita dici posse, certum quidem non est, at satis probabile videtur: quod sufficere debet, ut Bion eiusque frater salarium tuti accipere possint, donec forte iuridica sententia eo pri­ ventur. Nam prandium, quod in loco laborum sumitur, non minus ad ipsum exercitium muneris perlinet quam breve otium, quod operarius in ipsa officina sibi indulget, et in quo ipse repentino casu lapidis e tecto soluti infeliciter laeditur. Neque tamen quispiam eum, qui sic 930 Translatio iur. per contractus. — Atsecuratio operariorum. * 479 laesus fuerit, a iure habendae indemnitatis, eiusque ex lege asse­ curationis, excludere audebit. Ad quaesitum 2m R. 1. Si, qui putat iniuste sibi addictum esse 932 .salarium, omnia accurate, sicut re vera facta sint, enarraverit, cum de infortunio eiusque causis inquireretur, existimare potest sibi recte secundum legis interpretationem esse compensationem addictam eamque retinere et porro recipere potest, donec certo de commisso errore constiterit. Si voro ipse reticendo verum vel enarrando falsum causa fuerit, cur sibi summa indemnitatis addiceretur, alias ea cariturus, ea quae indebite accepit reddere debet neque porro sibi accipere annuam summam potest. R. 2. Aperte tamen fraudem a se commissam fateri non te­ netur, ne periculo gravis omnino poenae se exponat. Quare si aliter gravem poenam non possit declinare, permittendum ei est, ut accipiat quidem porro annuam summam, eam vero non sibi accipiat, sed ilico tradat viro fido, qui eam in communem utilitatem seu in pauperes distribuat. Ratio cur pauperibus possit fieri restitutio loco verorum dominorum ea est, quia ad hanc summam permulti domini contri­ buere debent, ita ut in singulis casibus infortunii singuli parvam tantum summam pecuniae solvere cogantur; eam autem ipsis dominis laesis restituere non est obligatio gravis, immo accedente rationa­ bili causa commutare dominos veros cum pauperibus ab omni culpa immune est. R. 3. Ex eo vero quod liceat pauperes eligere, quibus fiat resti­ tutio, consequens est, ut etiam ipsi illi operario fraudulento, si re ipsa pauper est, saltem partem summae restituendae liceat relinquere, imprimis eam quam iam receptam consumpserit, attamen etiam partem cius summae annuae quam quotannis recepturus sit. Quod eo magis teneri potest, quia operarius ille, si re ipsa pauper est neque satis sibi providere laboribus potest, demum communitatis expensis ali debet; at iustum est, ut id eorum potissimum expensis fiat, in quorum commodum et utilitatem labores suos antea insumebat, i. e. eorum qui lege tenentur ad assecurandos operarios concurrere. DE ULTIMIS VOLUNTATIBUS. TESTAMENTUM INFORME. Casus. (289) Colon paulo ante maiorennitatem conscribit testamentum propria manu, omisso in indicando loco et tempore ipso die mensis, quem post maiorenni­ tatem supplere intendit. Id clare dicit amico heredi scripto, quo is supplere possit, urgente necessitate, defectum per diem pro libitu addendum, si modo testamentum non mutatum ad eum pervenerit; hanc enim dicit esso suam voluntatem. — Colon re vera, testamento non mutato, paulo post aetatem maiorennitatis completam obiit: ab eius ancilla, cui moribundus tradiderat testamentum scriptum, amicus illud recipit, in quo inscriptus est heres uni­ versalis cum obligatione mediam partem in causas pias conferendi. Amicus igitur pro die confecti testamenti addit diem tertium ante Colonis obitum: atque ita hereditatem capit contra heredes legales, qui viso testamento scripto se exclusos esse neque iuridico agere posse vident. Quaeritur 1° quid requiratur ad testamentum validum. 2° quid iuris sit ex testamento informi. 3° licueritne heredi sic agere ut in casu, vel quae sit eius ob­ ligatio. 4’ quid, si (nulla heredis scripti mutatione) testamenti defectus manserit occultus neque a legalibus heredibus animadversus sit. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Ex quocumque iure ad validum testa­ mentum requiritur: 1) ut testator iure possit de bonis disponere. 2) ut actus, quo disposuit, sit valide factus, 3) ut ille actus usque ad mortem non sit efficaciter revocatus seu inefficax factus. R. 2. Si solum ius naturale spectatur, abstractione facta ab omni lege positiva diversorum regnorum, sufficit, ut de voluntate defuncti ultima declarata certo constet. Verum leges positivae natu­ ralem facultatem sic testandi certis limitibus ac formis circumscribere possunt, ita ut ultima voluntas aliter declarata non valeat, i. e. sive omnino non valeat, sive non valeat post invocatum indicium fori externi. 934 R. 3. Ordinaria forma testamenti plerumque ea est, ut requi­ ratur certus numerus testium eorumque qualificatorum vel etiam interventio personae publicae, iudicis vel notarii : coram quibus ultima voluntas vel oretenus declaretur vel scripta tradatur seu a testatore 933 Translatio iur. per testam, et hered. Testamentum informe. 181 pro sua declaretur. Ceterum hae leges tam diversae sunt, ut suae quisque regionis leges consulere debeat, immo ut consultum sit, coram notario negotium illud conficere, qui leges omnes vigentes noverit et observandas curet. R. 4. Extraordinaria forma seu facilior conceditur communiter pro militibus tempore belli vel tempore contagionis pro locis illi subiectis: quae testamenta generatim pro certo tempore tantum post pericula exstincta sustinentur. R. 5. Complura iura, ut Gallicum, Austriacum, Germanicum, testamentum quod vocant holographum admittunt, quod videlicet pro­ pria manu testatoris scriptum sit cum integri nominis subscriptione atque indicatione (loci et) temporis seu diei et mensis et anni. Mino­ rum potestas testandi limitari solet, etiam quoad formam; imprimis ius Germanicum eos excludit a testamento holographo (§ 2247). Ad quaesitum 2m R. 1. Theoretice quidem de valore testamenti 935 informis, quod alioquin certo exprimat ultimam defuncti voluntatem, alii aliter sentiunt. Alii enim eius valorem naturalem ita sustinent, ut nullitas civilis tantummodo sit ex sumptione fraudis vel dubiae voluntatis liberae defuncti, atque ut certo cessante fraude vel dubio in conscientia ciusmodi testamentum norma dispensandorum bonorum relictorum esse debeat. Alii e contrario censent eiusmodi testamentum ita esse a limine nullum, ut norma nemini possit esse in conscientia. Alii demum censent leges illas civiles facere testamenta informia tum demum pleno iure invalida, cum in foro externo leges invocentur. R. 2. Practice ultima sententia sola sequenda est. Nam ex una parte propter alias sententias diversas neque ei, cuius interest testa­ mentum valere, neque ei, cuius interest illud non valere, imponi potest obligatio sequendi ex sese sententiam sibi contrariam; ex altera parte certissimum est legislatores demum posse, si necessarium judi­ caverint pro bono communi seu publico, ita actus praescripta forma carentes invalidos facere, ut ne in conscientia quidem valeant; idque eos fecisse quoad actus in lege descriptos, quando in foro publico de iis agatur, sumi debet, ne eos irrationabiliter fecisse dicamus; eosque nullitatcm istam etiam ad eos casus restrinxisse probabiliter tenetur, eo quod id ipsum etiam in aliis rebus quam plurimis valeat, in nostra autem re bonum publicum non solum plus non requirat, sed illos limites suadeat, ne conscientiis laqueus ponatur. Cf. Th. m. 111 1381 sqq: Marres, De iust. et iure n. 370; Van G estel, De iustitia et lege civili2 n. LXXXVsqq; S. Alph. III 927. R. 3. Aliter tamen communiter indicandum est do iis dispositio­ nibus testamentariis, quae non propter defectum formae lege prae­ scriptae invalidae declarantur, sed quae laedunt sine ratione portionem heredibus necessariis loge statutam: illa enim portio iis etiam ante recursum ad forum publicum regulariter censetur osse debita. Ad quaesitum 3m R. 1. Ex iis, quae ad Quaes. 2"‘ dicta sunt, ‘»3g sequitur heredem scriptum potuisse ex testamento Celonis, quod erat I^hmkuhl, Casus conscientiae. I. Ed. 4. 31 482 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. informe, accipere quidem hereditatem, sed non potuisse eum heredes legales impedire, quominus illi sibi reddendam hereditatem postula­ rent, atque eorum postulatis cedere debuisse. Quare eius actio, qua supplevit diem certum et testamentum tamquam ex integro a Colone iam maiorenni facto conscriptum exhibuit, iniusta fuit contra heredes legales atque restitutioni eum obnoxium fecit. R. 2. Circa dispositiones pro causis piis non valent leges civiles, sed ecclesiasticae, quae nihil postulant nisi ut per certam proba­ tionem constet de ultima voluntate defuncti (ut testimonium duorum testium, vel unius testis si alia adminicula adiunguntur). Cum igitur in nostro casu voluntas defuncti clara et certa sit, hae dispositiones etiam ab heredibus legalibus, si ad eos hereditas devenerit, implendae sunt. Cf. Th. m. I11 1383; Ballerini-Palm., Op. th. m. III, n. 983 sqq. Num et quando illi heredes in bona fide relinqui possint, quaestio est pastoralis prudentiae. De cetero cf. etiam n. 948. R. 3. Amicus Colonis iniustitiam non committit, si ipse mediani partem acceptae hereditatis causis piis applicet secundum defuncti voluntatem; atque reliquam mediam partem heredibus Colonis legalibus etiam clam restituat. Immo si videt ita tutius causis piis provisum iri, ita laudabiliter aget. Verum propter difficultates vel pericula, quae sibi timere potest, ad id raro obligatur, si modo hanc defuncti voluntatem cum iis communicet. Hinc communiter ita agere potest, ut cum testamento informi totam hereditatem legalibus heredibus tradat. 937 Ad quaesitum 4" R. 1. Testamentum, quod Colon conscripsit, tale quale ab ipso confectum est, amicus ille heres scriptus legalibus heredibus ostendere potest ; neque tenetur ipse eos attentos reddere ad testamenti defectum vel ad iura, quae illi prosequi possint. Quodsi heredes illi nihil inquirunt vel agunt ultra, ipso hereditatem occupare et tenere potest. R. 2. Immo si ipse ante mortem Colonis, ab hoc iussus, inscrip­ tione diei testamentum supplevisset, exhibere illud, sicut in priore Resp°, potuisset, non tamen asserere se exhibere testamentum ex in­ tegro a Colone conscriptum. Ratio, cur ante mortem a Colone iussus id facere possit, post mortem eius non amplius, ea est, quod in posteriore casu actio ten­ dat ex natura sua in fraudem et deceptionem eorum, qui ius iam habent; in priore non. Nam in priore casu id ipsum testamentum ab amico suppletum potuit evadere testamentum legale per actionem Colonis valde obviam : videlicet nihil requirebatur, nisi ut Colon id legaliter (coram notario et testibus) declararet seu traderet ut testa­ mentum suum. TESTAMENTUM INFORME EIUSQUE IMPUGNATIO. Casus. (290) Cassandcr condidit testamentum, in quo filio maiori maximam bonorum part· m reliquit, pro agris et aedibus pretio satis vili assignato. Inadver- Translatio iur. per testam, et hered. — Testamenti impugnatio. 483 tenti a notarii pro teste functus est unus qui lege reprobatur. Quod cum ceteri filii videant, testamento impugnato obtinent a indice aequalem bonorum divisionem. Quaeritur 1 potueritne Cassander illam divisionem bonorum tuta conscientia facere. 2° potuerintne lilii dispositionem testamentariam impugnare, id­ que etiam in casu, quo patri viventi consensum suum de­ claraverint. 3° quid iuris competat filio maiori a spe maioris hereditatis deiecto. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Iure naturali parentes tenentur, si pos-938 sunt, filiis ita providere, ut secundum statum suum valeant vivere, neque sine sufficienti ratione licet eos plane ab hereditate excludere. R. 2. Intra limites eius quae indicata est providentiae ex se quidem libera est facultas bona dividendi vel de iis disponendi ; nihilo­ minus in bonum familiarum earumque stabilitatis lex positiva potest filiis in certam partem bonorum parentum ius conferre; quod si fac­ tum est neque parentibus nimis restringitur libera disponendi facultas, in conscientia secundum eam legem agi debet. R. 3. Filio natu maiori, utpote familiae capiti et primario patris successori, ut plus relinquatur quam relinquis, et naturalis ratio suadet et positivae leges complures expresse statuunt. Immo ut facultas adsit uni ex filiis prae aliis pro arbitrio favendi, in omni­ bus iuribus positivis certa pars bonorum liberae possessoris disposi­ tioni relinquitur. Quod diversa quidem iura diversimode statuunt: ius Gallicum fere solani quartam partem liberae dispositioni relin­ quit — quod parum videtur; ius Austriacum, Germanicum novum, Romanum satis aeque semper dimidiam partem, immo ius Romanum saepe duas tertias partes. R. 4. Censeo igitur Cassandrum ita tuto agere potuisse, saltem si portionem lege praescriptam filiis etiam natu minoribus attribuerit neque aestimatio agrorum et aedium infra minimum pretium iustum in huius portionis computatione adhibeatur. Ad quaesitum 2“ R. 1. Si filii patri, cum divisionem (piam vo-939 luit proponeret, promiserint serio se eam servaturos seu exsecuturos esse, ex hac ipsa promissione vi fidelitatis et pietatis erga patrem tenentur, nullo respectu habito testamenti conscripti. R. 2. Si vero non promiserint, sed solum non repugnaverint, ne patrem contristarentur, vel etiam dixerint se contentos esse: ex hoc non contraxerunt propriam obligationem: sed obligationem re­ stringere possunt ad id, quod testamento ipsis imponatur. Quare si testamentum non subsistit, propria obligatione non tonentur, quam­ quam pie non agunt, si voluntatem parentis notam posthabent. Pec­ cati igitur proprie dicti ex se eos non accusaverim, si testamentum defectu laborans impugnent. 31 484 virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. R. 3. Etiam si patri se servaturos esse eius dispositionem pro­ miserint et nihilominus testamentum ut invalidum ex ratione in casu narrata impugnant, contra fratrem natu maiorem ininstitiam non committunt, siquidem ei nihil promiserint ex iustitia neque proprie ei quidquam promiserint. Solum si ille frater natu maior promissione patri ab aliis facta fisus expensas fecisset intuitu proprietatis iam adeundae aliique fratres id tacite permisissent, hi, si postea testamentum impugnant et fratrem maiorem eiciunt e spe maioris proprietatis, ratione huius damni causati ad hoc resarciendum teneri possunt ex iustitia. 940 Ad quaesitum 3“ R. Cum ex antea dictis post testamentum tam­ quam informe reiectum filius Cassandri natu maior non possit restitu­ tionem petere a fratribus, qui aequalem cum ipso hereditatis divisio­ nem perfecerunt: nihil restat, nisi ut pro damno causato recurrat ad notarium, ex cuius inadvertentia testamentum vitio, ipse damno affectus est. Qui certe, cum iuridicam culpam commiserit, a indice ad reparandum damnum cogendus est. TESTAMENTI PRO CAUSIS PIIS FACTI IMPUGNATIO. Casus. (291) Chrysanthe, femina dives innupta, nepti satis indigenti, quae servitia non pauca praestiterat, dicit: „En tibi relinquam 4000 mare., quae iam ut tua considerare potes ** ; assignatque titulos chirographos, quos relinquit quidem suo proprio nomini inscriptos, quorum reditus tamen annuos neptis percipit, exhibito mandato quotannis a matertera sibi dato; iniungitur autem nepti, ut summam illam, quantum possit, intactam servet eamque per ultimae volun­ tatis declarationem certae causae piae addicat. Verum post annos Chrysantha videtur huius rei actae fuisse oblita; nam in testamento, nulla neptis facta mentione, omnia bona sua, etiam titulos illos nepti promissos, relinquit certo instituto pio ecclesiastico. A cuius ad­ ministratore cum neptis post obitum Chrysanthae titulos illos vel saltem annuos reditus ut sibi debitos petat, ille dare renuit, eo quod sibi non liceat piam causam defraudare. Quaeritur 1 num neptis Chrysanthae iure postulet et administrator causae piae possit vel debeat obsecundari. 2" possitne puella coram indice agere, ut ita summam istam ob­ tineat, etiam cum periculo, ne omnis illa dispositio in favorem instituti pii facta, negato assensu gubernii, effectu careat. 3 quid sit iuris, si nepte illa non agente nihilominus gubernii assensu negato tota hereditas nepti cum aliis cognatis ut leualibus heredibus addicatur. Solutio. 941 Ad quaesitum 1 R. 1. Quaestionis huius solutio pendet ab eo, num Chrysantha nepti titulos illos vel iam donaverit vel saltem ex iustitia quadam promiserit. Hae solae rationes sunt, ob (pias ius neptis Translatio iur. per testam, et hered. Testamentum pro causa pia. 435 num adfuerit, possit quaeri ; nam ex testamento illi ius nullum ortum esse patet. Chrysantham, cum summam illam nepti assignaret, de donatione cogitasse atque nepti consuluisse, ac si esset vere donatio, ex agendi ratione et circumstantiis patet; perfectam autem non fuisse dona­ tionem etiam patet, eo quod alias tituli illi pecuniarii transcripti esse debuissent atque nomini neptis adseripti. Verum eo quod accedant servitia a nepte praestita, si sistimus in promissione, quae certissime adest atque iam impleri coepit, haec non ex mera liberalitate pro­ cessit, sed ex quodam debito recompensationis. Quapropter non est vero absimile adesse promissionem cum quadam iustitiae obligatione suscepta. Neptis illa iure suo ita negotium consideret atque petat tuto titulos ut sibi debitos. R. 2. Verum alia quaestio oritur, num administrator causae 942 piae obligationi probabili, si certa non est, possit satisfacere in de­ trimentum ipsius causae piae, cuius bona sperata eo ipso diminuantur. Principium enim ex iure canonico et Romano hoc habetur, ut, quando dubium exsistit, in paritate iuris vincat causa pia. R. 3. Nihilominus censeo hoc principium valere non posse in favorem testamenti Chrysanthae. Nam praeterquam quod auxilium puellae indigenti praestandum sit etiam causa pia (in iure enim, ubi causae piae favor ille potioris iuris tribuitur, enumerantur praeter alias causas pias causae: matrimonii, dotis, viduarum, pupillorum — Cf. Th. in. I11 967, negandum est adesse ex sese iuris paritatem. Causa neptis illius ex sese est potioris iuris, cum non in mera liberali­ tate sed in quadam retributione rei receptae nitatur, in mera liberali­ tate autem donatio erga institutum illud pium facta. Quare, etsi causa litis ad indicem ecclesiasticum deferri possit, puto summam, de «pia sermo est, esse nepti Chrysanthae addicendam vel saltem annuos reditus ei esse solvendos. Ad quaesitum 2m R. 1. Propter solum periculum imminens, ne 943 institutum pium ecclesiasticum tota hereditate Chrysanthae privetur, illicitum erit adiro indicem civilem, antequam fiat conatus rem com­ ponendi cum administratore instituti vel ecclesiastico superiore, mani­ festato proposito, si adfuerit, secus adeundi civile tribunal. R. 2. Conatu incassum facto, si alioquin causae ecclesiasticae civiles coram indice laico agi solent — quod alicubi per conventiones inter gubernia et S. Sedem, alicubi per consuetudinem toleratam iit —, puella ad suam causam evincendam indicem adire potest, eo quod omnino grave sit ei illa summa carere, si modo fundatam omnino spem habeat, ut vincat. Nam hac spe magna deficiente sine causa pium institutum periculo gravis damni exponeret: quod illicitum est. - Ceteroquin advertat patere recursum Romam faciendum. Ad quaesitum 3m R. 1. Consensum illum requiri, ut dispositio 944 Chrysanthae in favorem causae piae valeat, contra ius naturale et contra ius ecclesiasticum est; est inanis usurpatio auctoritatis civilis, 4 86 De virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. effectu vero iuridico atque conscientiae obligatione carens. Consensu igitur gubernii sive non rogato sive etiam expresse negato valor testamenti ccteroquin legalis in favorem causae piae subsistit. R. 2. Cuicumque igitur hereditas illa addicatur, ille ius verum vel dominium verum in eam non acquirit, sed tenetur in conscientia eam instituto pio tradere, summam autem nepti testatricis debitam huic potius tradere debet. Hinc est, ut, si inter plures Chrysanthae cognatos cum nepte hereditas divisa fuerit, neptis partem suam detracta summa sibi olim assignata, alii integram suam partem pio instituto reddere in con­ scientia teneantur. De cetero nota, quae in casu 289 ad Quaes. 3“ R. 2 seu n. 936 in fine dicta sunt. TESTAMENTI ALIARUMQUE VOLUNTATUM ULTIMARUM PRO CAUSIS PIIS VALOR. Casus. (292) Clarus parochus fecit testamentum sua manu scriptum in favorem in­ stituti religiosi certis quibusdam legatis additis pro cognatis et famulis. Claro defuncto gubernium testamentum, quo circiter 20000 mare, instituto illi religioso accrescerent, non approbat. Quare cognati ex intestato here­ ditatem adeunt atque legata pro famulis facta pro arbitrio suo ad nediam partem reducunt. Candidus item parochus scripsit testamentum in custodia publica de­ positum, quo instituit lulium sacerdotem heredem, cui in schedula privatim data modum distribuendi bona praescribit, ita ut longe maxima pars com­ pluribus causis piis, reliqua cognatis et amicis tribuenda sit. Verum lulius paulo ante Candidum moritur neque Candidus curavit novum testamentum condendum cogitans apud se distributionem bonorum, quam servari velit, cuilibet qui loco Iulii heres fuerit, satis debere patere. Sed index testa­ mentum, cum aperuerit, invalidum declarat atque heredes legales in succes­ sionem bonorum Candidi vocat; quod hi libenter accipiunt dispositionem Candidi plane neglegentes. Quaeritur 1' testamento herede suo destituto, utrum reliquae dispositiones corruant, an subsistant. 2’ poterantne in casibus enarratis cognati hereditatem capere dispositionibus testatorum neglectis. Solutio. 945 Ad quaesitum 1“ R. In hac re leges diversae diversa statuunt. Ius commune quod testamentum sine directa heredis institutione non novit, in hoc casu testamentum qua tale habet pro nullo; verum si adiecta fuerit clausula codicillaris, legata quidem sustinentur, pro he­ rede vocantur heredes legales: quibus nisi quarta pars bonorum re­ linquatur, legata singula pro rata diminuuntur. — Ius. Germ, novam codicillarem clausulam non agnoscit, sed sino ea pro regula generali statuit, ut corruente una ex dispositionibus testamentariis reliquae non Translatio iur. por testam, et hered. — Testamentum pro cauta pia. 437 corruant, nisi sumi debeat testatorem has non fecisse nisi dependenter a priore illa dispositione. (Cf. § 2085 et Commentât, in eam.) Neque necesse est, ut quarta pars heredi relinquatur; sed id tantum cavetur, ne ultra vires hereditatis legatis solvendis possit onerari. Ad quaesitum 2“ IL 1. Cum piae causae — ut supra n. 944 946 dictum est — etiam quoad acquisitionem bonorum non pendeant ab auctoritate civili sed ab ecclesiastica, haec a gubernio denegata appro­ batio non facit, ut ultima voluntas Clari evadat invalida; sed in foro conscientiae valida manet, atque Clari cognati, legaliter ad heredita­ tem vocati, defuncti voluntatem meliore quo possunt modo adimplere tenentur. Aliis verbis: pro causis piis quidem assignatis hereditatem capere, at non pro se possunt. IL 2. Si famuli, quibus legata addicta sunt a Claro, inter in­ digentes numerari debent, etiam haec legata constituunt causam piam, neque pro arbitrio cognatorum diminui possunt, sed debent integra iis solvi. IL 3. Haec quidem per se haberi debent pro obligatione gravi oaque ex iustitia stricta obligante. Nihilominus prudentiae confessarii vel consultoris est videro, utrum in capienda pro se hereditate cognati sint in mala fide an bona; si in bona fide, utrum fundata spes sit monitionem faciendi fructuosam, an potius fundatus timor nihil aliud efficiendi, nisi ut cognati ex bona fide constituantur in fide mala. Quodsi hoc graviter timendum est, confessarii vel consultoris non est gravem obligationem urgere, sed hac reticita monere, consultius esse defuncti voluntatem ad amussim exsequi quam ad propriam augendam fortunam divitiis inhiare. IL 4. De altero casu paulo alter et ex aliis rationibus iudi-947 candum est. Imprimis videri debet, num forte Candidus post auditam mortem Iulii cognatis declaraverit suam voluntatem quoad divisionem suorum bonorum manere intactam seque confidere fore ut haec di­ visio a se facta plane exsecutioni detur. Quod si cognati utcumque, sive tacite sive expresse, promiserint: tenentur sane, idque sub gravi, implere, utcumque leges regionis circa testamentum herede destitutum statuant; alioquin enim fraudulenter impedivissent, quominus Candidus novum testamentum legale conderet. IL 5. Sed si Candidus nihil dicens novum heredem constituere neglexit, cui onera supra dicta iniungerct: neglegentia sua causa esse potest, cur non solum testamentum manserit defectuosum, sed etiam voluntas ultima defuncti circa exsecutionem piorum legatorum eva­ serit non certa. Neque quod apud se cogitavit, id aliis erit manifestum vel pro lege imposita esse potest. Quatenus igitur non amplius certo constat de ultima testatoris voluntate, heredes legales sequi possunt leges civiles in bonis relictis capiendis, nisi de certis defuncti debitis constiterit, quae solvere utique debent, etiamsi legaliter probari non possint. IL 6. Si vero ex schedula reperta apud heredem ante testa-94 * torem defunctum constat quidem de voluntate testatoris non mutata, 438 De virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. haec voluntas informiter est declarata atque coram loge civili irrita. Si ita est, quaestio fero eadem recurrit atque illa, de qua in R. 1 n. 946 et antea n. 944 sermo erat, videlicet, utrum dispositiones in favorem causarum piarum factae regantur legibus civilibus an ecclesiasticis, speciatim vero, utrum ultimae voluntates, informes et invalidae secundum leges civiles, in conscientia pro validis haberi debeant, cum primum validae sint iure canonico. Iure autem canonico validae censentur ultimae voluntates, sive per testamentum proprie dictum sive extra illud declaratae, si modo per tres vel duos testes vel per scripturam testatoris certo de eius voluntate constiterit; iure civili dispositiones separatae factae non habentur pro validis, nisi pro his etiam formae testamenti legales ob­ servatae fuerint, quod factum non esse in causa Candidi casus enar­ ratio satis innuit. R. 7. Longe igitur communior sententia theologorum censet in hisce dispositionibus iuri canonico standum esse; atque practice re ipsa per se ita agi debet. Sunt quidem pauci qui aliter sentiant neque omnimodam paritatem cum quaestione in R. 1 tractata agno­ scant, cum in nostro casu non agatur de odio et exclusione instituti religiosi a communi testamento legali, sed de singulari favore et exceptione piis institutis non collata. Putant igitur non constare de voluntate Ecclesiae, qua absolute velit leges suas retineri circa dis­ positiones ultimae voluntatis. Quae opinio, etsi nolim eam proba­ bilem dicere, ratio tamen esse potest, cur heredes legales facilius in sua bona fide possint relinqui vel ita tractari, ut partem solam causis piis cedant. Cf. hac de re B aller ini- Palm., Op. th. m. III, n. 984; D'Annibale, Summula II n. 339; Aertnijs, Th. m. 1. 3, n. 415. R. 8. Si igitur in proposito casu ex circumstantiis constiterit Candidum voluntatem suam quoad legata pia non mutasse, heredes legales omnino urgendi sunt, ut cognitam testatoris voluntatem ex­ sequantur; attamen deficiente spe fructus ex monitione severiore orituri abstinendum est ab imponenda vel docenda obligatione gravi, quae exsistat ad legata illa pia ad amussim exsequenda, sed vel tota res heredum bonae voluntati relinquenda, vel interposita esclesiastica auctoritate per compromissum seu compositionem atque solutionem partialem erit finienda. HEREDUM SCRIPTIO ET EXCLUSIO. Casus. (293) Philiberta uxor cum marito secundi sui matrimonii communionem bono­ rum inierat. Testamento facto heredes scribit filios prioris matrimonii, se­ cundi matrimonii liliis, quibus per patrem paternosque cognatos satis pro­ visum est, relicto legato millenarum marcarum, quod ne dimidiam quidem partem portionis legitimae attingit. Clausula testatrix notavit, ut, si qui conentur hanc dispositionem im­ pugnare, illi eo ipso ab omni hereditate excluderentur ut indigni propter Translatio iur. por testam, et hered. — Herede* necessarii eommve laedo. 489 gravem inoboedientiam non semel commissam, quam alias tantum vellet habere pro condonata. Quaeritur 1° quae sit obligatio testatorum relinquendi certis heredibus par­ tem legitimam. 2° quae sit facultas ab hereditate excludendi. 3° quid in casu de testamento Philibertae et de facultate illud impugnandi iudicandum sit. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Si non est nimis parva portio, quae949 liberae dispositioni testatoris relinquitur, leges positivae iuste statuunt proxime cognatis certam portionem necessariam : hinc sequitur, ut laesa illa portione ius eorum seu iustitia laedatur. Quibus quanta portio debeatur in singulis regionibus, leges vigentes definiunt. Ubique certa portio debetur descendentibus, aliquando etiam ascendentibus, vel etiam fratribus et sororibus; vix non ubique certo modo pro­ videtur uxori superstiti, non tamen ubique portione hereditatis lege praescripta (in novo iure Germ, quilibet coniux superstes inter heredes necessarios computatur). R. 2. Verum ut de iniustitia, quam parentes privando aliquem ex filiis portione legitima committant, sileam, facilius etiam laedunt pietatem filiis debitam. Nam etsi partem lege necessariam cuilibet filiorum relinquant, si sine iusta causa uni prae altero notabiliter faveant, ansam dant discordiarum et animorum alienationis. Qua de re nimia gratia uni prae aliis collata graviter possunt peccare. — Aliter, si iusta causa est, sive excedentis meriti sive conservandae familiae vel similis. Cf. supra casum 290. Ad quaesitum 2“ R. 1. Ex gravi causa aliquis filiorum ab here-950 ditate excludi potest; quae vix alia erit quam filii indignitas. Quae etiam legibus positivis solet determinari atque certis limitibus circum­ scribi, idque iuste, ne ex vehementi passione duriora statuantur. Exclusis igitur ius competit postulandi, ut omnia ad normam legis reducantur. R. 2. Nihilominus semper manet parentibus officium et obligatio pietatis, si potuerint, etiam filio indigno aliquo modo ita providere, ut vitae necessaria habeat vel sibi providere de iis possit. Si quando igitur secundum leges parentibus inesset facultas etiam maior ex­ cludendi filii, hac uti in conscientia iis non liceret. R. 3. Generatim legibus positivis cautum est, ut, si quis velit aliquem filium ab hereditate excludere, id in testamento facere de­ beat indicata ratione, quae, nisi probetur, non admittitur. Ex iure Germ, causae, cur filius ab omni hereditate possit ex­ cludi, sunt sequentia crimina non condonata: grave crimen deliberate contra testatorem eiusvo coniugem com­ missum; corporalis tractatio iniuriosa deliberate commissa in testatorem vel in eius coniugem, si heres ex ea descendit; 490 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. machinatio mortis in testatorem vel eius coniugeni vel aliquem ex testatoris descendentibus; malitiosa denegatio sustentationis, quae lege debeatur; vita inhonesta vel turpis contra voluntatem testatoris acta neque emendata. 2333—2337.) Similiter fere, attamen non eodem plane modo, alia iura loquuntur. C. Gall. (a. 727 indignitatem ad successionem tractat, cf. a. 955 et a. 1046 de revocatione vel rescissione dispositionum hereditatis propter ingratitudinem) longe arctius restringit facultatem excludendi ab hereditate. 951 Ad quaesitum 3“ R. 1. Utut, si solum ius naturae spectari liceret, Philiberta, si vera sunt quae dicat, ita agere posset: in­ dignitas legalis non videtur adesse, saltem nullatenus eius apparet probatio. Quapropter, nisi graviora possint filiis obici, consiliarius, si quem forte ante factum Philiberta adhibuerit, conetur omnino ab illa agendi ratione Philibertam avertere atque plenam reconciliationem inducere, ne testamentum illud liat seminarium discordiarum atque peccatorum. R. 2. Testamentum ita repertum filii, quorum interest, impugnare possunt; neque hac ratione censeo laedi pietatem debitam. — Iure autem, qui impugnant, id accipere possunt, quod leges statuant, sive totum testamentum pro nullo habent atque legalem successionem in tali casu statuunt sive filiis laesis solummodo portionem legalem usque ad integram eius taxam concedunt. IURA FILIORUM IN BONA PARENTUM. Casus. (294) lustinus, qui Claram puellam gravidam reddidit, matrimonium init cum Berta. Quo Clara movetur, ut studeat clam parere, et Paulum filiolum eum· que larga summa oblata adoptandum curat a coniugibus prole orbatis, ceteroquin satis tenuis fortunae. Berta mox defuncta lustinus ad amores Clarae redit eamque ducere vult, ea tamen lege, ut Paulus filius omnino maneat in ignorantia sui ortus ipsisque plane ut extraneus. Clara consentit, quatuor alios a lustino concipit filios. Quos amplarum divitiarum suarum scribunt heredes excepto uno ex iis, cui, utpote religioso facto, dimidium portionis legitimae pro legato assignant; Paulus vero, honestus opifex factus, neque piter heredes neque inter legatarios numeratur. Quaeritur 1" quid iuris et obligationis sit quoad filium illum antematrimonialem, sive ignarus manserit sui ortus sive rei veritatem postea comperiat. 2 quid dicendum sit quoad filium illum religiosum factum. Solutio. 952 Ad quaesitum 1 R. 1. Filius ille ante matrimonium parentum natus, cum sit ex parentibus ineundi matrimonii capacibus, iure ec­ clesiastico re vera evasit legitimus, attamen in iure civili non habetur Translatio iur. per testam, et bered. — Heredes necensarii eorumve Inegio. 491 talis, nisi postquam legaliter sit a parentibus agnitus. Quod cum hic non obtineat, ius eius ad successionem in hereditatem parentum iis limitibus interim circumscribitur, quibus lex naturae filiis dat ius re­ petendi bona a parentibus, parentibus imponat officium liliis providendi. — Verum, ut antea dictum est. haec obligatio, si stricta sumitur, per se non est alia, nisi ut filius tantum accipiat, ut adhibita convenienti industria secundum statum vivere possit. R. 2. Restat autem, ut videatur, num pietatis obligatio paren-953 tibus ea sit, ut filium illum legaliter agnoscant atque ita in iure aequali cum reliquis filiis constituant. Quae obligatio sane generatim adest, verum non adest cum ipsorum parentum damno valde gravi. Confer quae dicta sunt supra in casu 131. — Negari nequit pro parentibus nunc esse causam satis gravem, ne scii, famae suae ma­ culam aspergant. Ante matrimonium cum Berta ineundum lustinus adigendus fuisset, ut statim Claram duceret suamque prolem agno­ sceret; nunc vero res et lustino et Clarae est valde dura. Quare nolim eos obligare, ut Paulum pro legitimo agnoscant et tractent. Pro­ curare tamen debent, ut in libris parochialibus legitimatio filii cano­ nica notetur secreto utque de illa possit constare. Et quamquam filius ille, si notatus est ut expositus, in rigore ecclesiastici iuris pro legitimo iam habeatur: praxis tamen expositos illegitimis aequiparat, ac proin praestat, ut de legitimitate positive constare possit. R. 3. Si filius ille relinquendus est in conditione inferiore, ma­ xime cavendum est, ne postea rei veritatem comperiat. Nam si id fieret, causa facillima esset aversionis et odii. Immo si hoc est timendum, parentibus consulendum est quam maxime, ut quam lar­ gissime huic filio provideant atque etiam per motiva supernaturalia eius animum pacandum curent, quo minus graviter sortem suam ferat. Neque nego eiusmodi esse posse circumstantias, ob quas parentibus oriatur obligatio conscientiae filium legaliter agnoscendi. Sed haec erunt per accidens. Ad quaesitum 2"’ R. 1. Filium religiosum factum esse non est 951 ratio, cur parentes eum successione privent, si religio, quam filius assumpsit, talis non est, ut religiosum faciat successionis incapacem. Immo filius, qui dominii radiculis mansit capax, iure postulare potest, ut saltem portio legitima sibi obveniat integra, idque contra testa­ mentum et contra alios heredes. Parentes vero non solum peccant contra filii huius iura, si legi­ timam partem laedunt, sed etiam partialitate peccant plus minusve graviter, si sino graviore causa filio religioso facto solam legitimam portionem, aliis longe ampliorem relinquunt. R. 2. Si propter religionem assumptam filius evaserit dominii incapax, iura cius generatim lege canonica transeunt in religionem; atque in conscientia eius iura servanda sunt a parentibus aliisve co­ gnatis. Et re vera, si civilis lex haec non agnoverit, id in con­ scientiae foro nihil mutat, idque eo minus, quod in hoc casu filius religiosus civiliter non sit incapax possidendi. 492 Dc virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. Si vero non filius tantum dominii incapax evasit, sed etiam ipsa religio iure ecclesiastico non est loco religiosi successionis hereditariae capax: neque filii neque religionis iura laeduntur per talo testamentum, quale in casu nostro proponitur. — Aequitas quidem postulat, ut loco filii religioni id legati vel eleemosynae nomine attribuatur, quod alias filio fuisset relinquendum ; obligatio autem sensu vero peti non potest nisi ex indigentia illius religionis seu monasterii et ex pietatis officio erga filium in egestate illa sui ordinis comprehensum. COLLATIO PRIORUM EXPENSORUM IN DIVISIONE HEREDITATIS. Casus. (295) Theodosius relinquit post se tres filios et duas filias. Quibus bona sua sic dividit per testamentum, ut detractis legatis 2000 marc, pro famulis causisque piis filio minori praelegatum 3000 mare, assignet, eo quod in priores filios studiorum causa etiam plus (circiter 4000 vel 5000 pro singulis) sit impensum; reliqua bona inter filios et filias aequa lance distribuit. Ita fit, ut haec porlio singulis addicenda sit summa 2000 mare. Quapropter filiae de laeso iure suo queruntur. Quaeritur 1° quomodo bona antea data vel impensa, hereditate aperta, con­ ferenda vel computanda sint. 2° utrum Theodosius iuste egerit an filiae iure conquerantur. Solutio. 955 Ad quaesitum 1“ R. 1. Cum parentes eorum quae acquirunt domini sint, possunt per se ea in utilitatem unius lilii prae aliis im­ pendere neque cuiusquam iura laedunt. R. 2. Nihilominus sumi debet parentes filios suos, quantum fieri possit, aequa lance velle tractare seu eos nolle uni prae aliis nota­ biliter plus conferre, nisi eam praeferendi voluntatem vel edicant vel factis ostendant vel eam rationabiliter non possint non gerere. In dubio attendi debent legis positivae dispositiones singularum regionum. R. 3. Satis aequa est dispositio iuris Germ. (§ 2050), ut, nisi parentes contrarium constituerint, conferenda et pro parte hereditatis habenda sint: a) quae pro dote vel ad apparatum status separati filiorum sin­ gulis collata sunt; b) quae alicui ex filiis data sunt ad augendos vel supplendos reditus annuos; c) quae ultra vires alicui ex filiis data sunt educationis vel prae­ parandi status vitae causa: censentur autem ultra vires collata, quae sine debitis contrahendis seu diminuendis bonis stabilibus parentes non possunt impendere omnibus. M Conferenda autem non sunt ea, quae clare data sunt liberali donatione ex favore praecipuo, nisi forte tali donatione ceterorum portio legitima laederetur. Translatio itir. per testam, et liered. Heredr* necrttarii eorumve lania. 493 Ex C. Gall. a. 843 et 852 conferenda sunt 1) dona et legata, nisi testator ea positive exemerit; non sunt conferendae expensae educationis, institutionis, ordinariae collocationis seu dotis. Ad quaesitum 2“ R. 1. Filii maiores certe non poterunt con-956 queri de praelegato filio minori facto. Ita enim aliquo modo, sed ne ex integro quidem, compensantur ea. quae ipsi prae reliquis ac­ ceperunt. Sed neque filius minor conqueri iure potest; nam id, quo dona iu filios maiores collata donum sibi datum superant, tanti non est. ut excedat bona in Ubera patris dispositione posita. R. 2. Solum videndum est, num filiae iuste conquerantur. Aequa lance non tractantur. Verum considerari debet filios, ut acquirant iustum vitae statum, pluribus indigere quam filias, si his per ma­ trimonium conveniens provisum sit. Praesertim id valet, si, quae Theodosius in filios prae filiabus impendit, non desumpta sunt ex bonis stabilibus sed ex annuo lucro, quod Theodosius labore vel in­ dustria fecit, vel ex annuis reditibus habuit; ea enim pro arbitrio poterat expendere, et si pro educatione bona filiorum expendit, fecit bene. Neque videtur plane neglexisse filias, etsi minus pro iis ex­ penderit. Solum si propter filios bona stabilia vendidit atque notabiliter diminuit, fieri potuit, ut filiarum pars hereditaria ne portionem qui­ dem lege debitam attingeret; in quo casu filiis pro rata aliquid detra­ hendum esset, atque imprimis filiis maioribus, ut legalis pars filiarum suppleretur. IUS CIRCA FAMAM ET HONOREM. (PRAECEPTUM DECAL. OCTAVUM.) FAMAE PROPRIAE NEGLECTUS. Casus. (296) Gorgonius pessimi criminis suspicionem gravem contra se excitavit, ita ut in communi aestimatione diffamatus exsistat. Qua re fit, ut eius filii, cum ubique repellantur, status sui convenientia officia non possint obtinere atque longe infra conditionem suam vitam degere debeant. Spem quidem fundatam Gorgonius habet dispellendi suspiciones, si tamquam de calumnia sibi illata coram indice agat; sed cum et pecuniae sit tenax et otii amans, timet tum labores et sollicitudines tum expensas, quas ex maxima parte se ipsum ferre debere praevidet. Statuit igitur aspernari homines hominumque dicta atque famam sive bonam sive malam flocci pendere. Quaeritur 1° sitne homo dominus famae suae. 2° liceatne citra peccatum famam propriam perdere vel non tueri. 3° quid de Gorgonii agendi ratione indicandum sit, prout suspicio vero consonet aut sit falsa Solutio. Ad quaesitum 1™ R. 1. Fama consistit quidem in aestimatione aliorum, quam de aliquo concipiunt et fovent, fundamentum autem habet per se in ipsius hominis actionibus, quas alii observabunt, estque harum effectus vel sequela naturalis. Quare sicut homo dominus est actionum suarum, etiam famae suae dominus est. Th. m. 1 11 997 1415. R. 2. Undo sequitur quidem iniustitiam non committi ab eo, qui suam propriam famam destruit, si modo in hac fama propria laedenda eius actio sistat vel sistere possit; sed minime sequitur licere cuilibet suam propriam famam laedere. Nam usus vel abusus rerum pro­ priarum legibus moralibus sane subiacet. Ceterum se ipsum fama privare ex se non est peccatum mortale; potest tamen esse, si aliae circumstantiae accedunt. 958 Ad quaesitum 2“ R. 1. Fama generatim bonum hominis est, idque bonis fortunae maius, immo in genere bonum necessarium est, ut homo convenienter vivat atque officia sua implere possit. Unde patet non licere famam perdere vel etiam eam non tueri, quando fama necessaria est ad officia debita implenda. — Id enim in eo casu non solum est quaedam prodigalitas sed etiam laesio caritatis, 9'7 Officia circa bonum famae — Propriae famae nrglectwt, 49- M quam homo sibi debet, et laesio officiorum, quae diffamatus implere non amplius possit. R. 2. Cum fama propria conexa erit non raro fama aliorum, maxime propinquorum : unde ex hoc solo capite iniustum erit contra propinquos cum propria fama famam eorum laedere; vel erit saltem contra pietatem propinquis debitam, famam, si ab aliis impetitur, non defendere. In reliquis circumstantiis, quando fama propria neque cum aliena fama conectitur neque ullas obligationes implendas vel non implendas tangit: propriam famam non defendere malum aut bonum est pro motivo diverso ex quo fit; propriam famam positive laedere praeterea vitiosum esse potest ex modo et medio, quo quis id efficit. Nam si nullum habetur motivum rationabile, famae irrationabilis dissipatio peior est (piam bonorum fortunae prodigalitas; peius etiam, si motivum subest inhonestum. Si vero est motivum honestum, exercendi virtutem humilitatis, mansuetudinis, desiderium sese Christo opprobriis affecto conformandi, res bona et optima est. — Verum haec potissimum exercentur in ferendis iniuriis famae vel honori illatis, non in agendis iis, quae famae iacturam causent; nam ea agere fere non est aliud nisi agere inhonesta — quod non licet. I ■ ■ ■ | 11 I Ad quaesitum 3“ R. 1. Ratio, quae Gorgoniurn movet, ut a 959 defendenda fama abstineat, rectae rationi non consonat, proin honesta non est. Nam si solius propriae famae bonum respicitur, in se maius bonum est quam quies illa et desidium, quod Gorgonius amat, et quam pecuniae summa, quam impendere debet. Verum ipsius Gorgonii fama, si nihil aliud cum ea conecteretur, cum sit res indifferens, non necessario aliis rebus indifferentibus praeferri debet; quare si Gorgonius pecuniam, cui hoc modo parceret, in bonos piosque fines statueret impendere, propter litem non motam accusari male agendi rationis non posset. — Immo, si praeferret malum diffamationis pati quam calumniatorem in mala fortasse gravia conicere, insignis esse potest actus caritatis christianae. R. 2. Re vera fama Gorgonii cum bona fama totius familiae cohaeret; caritas autem seu pietas eum obligat, ut suorum curam habeat adeoque mala gravia ab iis, quantum possit, depellat. Existimo igitur Gorgoniurn officio pietatis deesse, nisi calumniam etiam lite instructa depellat. Atque maiorem tenetur rationem habere suorum filiorum innocentium quam calumniatoris, qui criminis commissi convictus gravem poenam Initurus sit. R. 3. Insuper videndum est, num forte Gorgonius, etsi non ipso960 crimine patrato, tamen actione minus recta iustam ansam aliis dederit suspicandi. Quod si fecit, non solum negativa, sed etiam positiva causa est diffamationis suorum ; atque gravius tenetur hanc suspicionem auferre. Immo si actione illa minus recta scandalo fuit atque fortasse scandalo esse pergit, haec sola iam ratio est, cur Gorgonius scandalum auferre atque suspicionem contra se ortam diluere debeat. Videndum tamen est, num Gorgonius falsum crimen cum effectu abs- If jl I I : 11 fl B B ‘B j|i 1 B B ||| B B Bl U ffl '[ B B Bl Dj| Bl || Bl B| p Bl Bj Bj | j Bl 496 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. tergere possit; secus enim timeri debet, ne conatu defensionis sibi suaeque familiae magis etiam noceat. R. 4. Quod demum in casu notatur, Gorgonium hominum dicta atque ipsos homines aspernari atque ita suam apud eos famam flocci pendere, id per se non honestum sed peccaminosum motivum mani­ festat: non enim humilitatem sed superbiam fovet, quod est vitium inter alia primarium. DIFFAMATIO (I). Casus. (297) Aetolia puella garrula quaslibet res novas cum amicis communicare gestit. Acciderat, ut Aeneas, cui parentes Afram sponsam destinaverant, propter eam ab Aiace mortem minitante cogeretur statim quasi duellando cum illo egredi; similiter acciderat, ut Berta, pia puella, quo avocaretur a suis pietatis exercitiis, a parentibus coacta ad choreas adeundas ibi inscia a iuvene inebriaretur. Quae sic ab Aetolia narrantur: Scitis Aeneam iam diu cogitare clau­ strum; sed puellis non renuntiavit, studuit potius spem illarum porro fovere, immo heri propter sponsam se duellavit. At cum laesus sit, post recuperatam sanitatem certe diffamationem suam in claustro sepeliet. Et nostis Bertam, quae videbatur sanctitatem non posse exhaurire neque hebdomadaria Com­ munione contenta erat; en eam ipsam vidi temulentam redeuntem a choreis: nisi cognati eam repressissent, scandalosiora etiam vidissemus; ceterum men­ dacii eam iam aliquoties arguere potui. Qüaeritur 1u quae sit proprie detractio famae alienae. 2° unde sumatur hac in re peccaminositas mortalis. 3° quid de propositis casibus indicandum sit. Solutio. Ad quaesitum Γ" R. 1. Detractio est iniusta defectus alieni mani­ festatio, quae alterius famam seu apud alios aestimationem diminuit. Qui defectus imprimis sumitur moralis; attamen sunt etiam defectus non morales, qui alicuius aestimationem minuunt vel delent. R. 2. Distinguitur haec detractio generice sumpta in detractionem simplicem et in calumniam, prout defectus ille iniuste manifestatus sit verus sed occultus, aut falso impositus. Ad quaesitum 2“ R. 1. Ratio, ex qua gravitas peccati detrac­ tionis sumitur, est ipsa famae diminutio minor vel maior, quae ex manifestato defectu oriri solet. Quod pendet non ex solo defectu in se spectato, sed etiam, idque multum, ex conditione personae, de qua defectus narratur, et de certitudine iudicii, quod ex defectus nar­ ratione in audientibus excitatur. 962 R. 2. Cum fama consistat in communi aestimatione, probabile est, grave peccatum non esse, uni alterive viro prudenti et taciturno rem alias etiam graviter diffamantem narrare, nisi 1) specialiter intersit hominis laesi apud illos ipsos retinere aestimationem vel aliud 961 Officia circa bonum famae. — Alienae famae laesio — eius jravitaa. .{{fi grave damnum adjungatur, vel nisi 2) narretur crimen falsum. Ratio autem, cur in calumnia aestimationis detractio longe severius diiudicanda atque ea etiam, si apud unum fiat in re gravi, pro mortali peccato habenda sit, est potissimum haec, quod in detractione circa crimen verum fundamentum famae ab ipso peccante iam sit eversum adeoque fama ipsa iam evaserit labilis, utut a detrahente formalis fama auferatur; sed in calumnia fama omnino inconcussa seu for­ malis fama cum eius fundamento a solo calumniatore destruitur, Cf. Lugo, De iust. et iure d. 14, n. 12 51; S. Alph. III 973 cum Lessio, Caietano, aliis. R. 3. Si quid narratur ita, ut audientes non certum iudicium, sed solam suspicionem leviorem de altero concipiant, non censetur fama graviter laesa neque grave peccatum a narrante commissum. Excipe, si suspicio ingeratur rei pessimae idque contra virum inte­ gerrimum, cuius fama plus patiatur suspicione quam aliorum fama certa narratione; etiam excipiendus est casus rarus, quando ex sola suspicione alicui grave damnum oriturum esse praevidetur. Quapropter si quis narrat rem „ex rumore non satis firmo-, com­ muniter non peccat graviter; neque ille, cui propter suam levitatem plena fides non solet adhiberi. R. 4. Defectus manifestatus seu res ipsa diffamans in se non 963 gravis potest graviter diffamare atque talis diffamatio peccatum grave involvere, si ille qui laeditur integerrimae famae est vel in singu­ laris perfectionis aestimatione, vel si ipsius narrati defectus immunitas pro eo, v. g. propter vitae statum, magni momenti est: ita aliquem pro mendace traducere potest esse peccatum mortale; similiter aliquem imperitum dicere in suo munere. — Saepius vero e contrario defectus etiam mortalis in genere morum manifestatio peccatum mortale non est, quando videlicet eiusmodi defectus in similis conditionis hominibus parum aestimatur, vel quando persona de qua res narratur in re simili iam est diffamata. R. 5. De eo igitur qui in certa aliqua re famam iam amisit, rem similem ex se diffamantem narrare non est nova laesio gravis ideoque non est ex se peccatum mortale; aliter 1) si res plane ab­ similis narratur, cum, qui in una re famam amisit, eam nondum ami­ serit in reliquis; vel 2) si narratio criminis repetiti famam plene evertit, quae ex priore crimine ob fragilitatem commisso sed proba­ biliter retractato nonnihil tantum erat concussa. S. Alph. Ill 976; Lugo 1. c. n. 55—58. R. 6. Si quis publice crimen commisit, vel si crimen publicum 964 evasit, illud narrare etiam ignorantibus non amplius censetur de­ tractio famae esse ; nam peccans in priore casu famam in hac re abiecit, in posteriore saltem amisit. S. Alph. 1. c. n. 974 975; Lugo 1. c. n. 59; Cf. Th. m. P» 1423. R. 7. Si vero diffamatio fit vel in loco alieno, ubi res nota non est, vel si tempore posteriore res antea gesta et plenae oblivioni data denuo resuscitatur: distingui debet publicitas iuris et publicitas meri LehmlmM, Caeue conscientiae. I. Ed. 4. 32 498 De virtutibus et officiis erga homines. Officia circa bona externa. facti. Si adest publicitas iuris ex condemnatione in insto indicio, satis probabile est iustitiam non laedi, utcumque res gesta alio loco vel alio tempore narratur. Si est solius facti publicitas, in alio loco id narrare etiam probabiliter non est contra iustitiam (cf. Lugo 1. c. n. 80; S. Alph. Ill 974); alio tempore, quo res plane erat obliterata, id denuo narrasse censetur contra iustitiam. Verum etiam quando non laeditur iustitia, laedi potest caritas per divulgationem in alio loco factam, si alias fama ibi mansisset illaesa, maxime si praeter famae detrimentum alia damna gravia oritura sint. Cf. S. Alph. 1. c. Ad quaesitum 3“ R. 1. Si rem ab Aetolia narratam in se su­ mimus, id quod Aeneae obicitur, sane est graviter diffamans, cum non agatur de iuvene, qui tamquam levis moribus atque depravatus notus sit; atque eo gravius eius fama laeditur, quod fiat per calum­ niam: facti enim species plane pervertitur, siquidem Aeneas non tam duellam quam sui defensionem contra aggressorem iniustum commisit. — Similiter iudica per se de iis, quae de Bertae ebrietate nar­ rantur. R. 2. Quod Aetolia Bertam mendacii commissi accusat, ad id notandum est, aliquem etiam saepius mendacii reum deprehensum esse dicere plerumque non denotare gravem famae iacturam ; minus etiam id de particulari aliquo mendacio dicere. Si quis autem singularem vitae sanctitatem prae se fert vel praeprimis veracitatis famam integerrimam habere cius summopere interest: eum pro mendaci traducere non raro gravem famae laesionem atque mortale peccatum continebit. 966 R. 3. Res, ut dixi, ab Aetolia narratae gravissimae sunt, atque etiam narrationis modus illo est, quo audientes ad certum indicium de macula aliorum moveantur. Quapropter ex levitate et garrulitate Aetoliae directo et per se ratio vix sumi potest, quae eam a gravi peccato excuset; fortasse indirecto ex eo, quod debita advertentia ad grave peccatum afuerit. Si vero res ipsae narratae mediocriter quidem graves fuissent, neque tamen expresse quasi ex visu cum aliis communicatae, facile dixerim propter Aetoliae garrulitatem plenam fidem eiusmodi illius narrationibus non consuevisse adhiberi, atque propterea non gravem diffamationem neque peccatum obiective grave esse commissum. Poterat nihilominus Aetolia etiamtum graviter peccare ex odio vel ex propriae conscientiae dictamine. R. 4. Alia tamen excusatio a gravi peccato in enarratis casi­ bus exsistere potest ex eo, quod Aetolia inculpabiliter putaverit Aeneam verum commisisse duellum, Bertam commisisse re ipsa ebrietatis peccatum, idque publice actum esse. In ea suppositione Aetolia narravit res publicas vel mox publicandas, neque famae adhuc integrae graviter detraxit, sed famam iam detractam ulterius pu­ blicam fecit. Debebat tamen in ea suppositione post errorem suum detectum eum corrigere. 965 Officia circa bonum famae. — Alienae famae laesio eius grctitas. 499 DIFFAMATIO (II). Casus. (298) Alcimus, filius spurius, in dissita regione, ubi ortus eius erat ignotus, ingenio et optimis moribus excellens omnium animos sibi conciliavit, atque in eo est, ut filiam syndici urbis ducat cum summa spe in locum syndici senescentis mox succedendi: cum ex inopinato Brutus illuc advenit, cui Alcinius eiusque ortus optime notus est et qui mox totam rem publice narrat. Quo fit, ut sponsalia ilico solvantur atque Alcimus a spe sua deiectus non leviter diffamatus exsistat. Quaeritur 1° possitno esse diffamatio mortaliter mala ex defectu non culpa­ bili, eaque contra iustitiam. 2° quid de Bruti narratione atque obligatione inde exorta. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Cum fama consistat in aestimatione967 quam alii homines gerant, eaque re ipsa non ex solis personalibus alicuius moribus sed etiam ex conditione familiae et generis pendeat : fieri sane potest, ut alicuius fama laedatur ex manifestato defectu vel macula eius non culpabili. Situe illa laesio gravis an levis, contra iustitiam an contra solam caritatem, pendet ex communi regula de diffamatione, videlicet utrum inferat damnum grave an leve, utrum privet re, ad quam retinendam is qui diffamatur titulum iustitiae teneat, an ea, ad quam ius amiserit. R. 2. S. Alphons. III 967 referens verba Busenbaum: ,Regu­ lariter non est mortale (etsi per accidens ratione damni sequentis [sc. in aliis obiectisj tale esse possit) revelare naturales defectus animi, corporis vel natalium; quia tales non sunt morales, nec in­ famia apud prudentes reputatur, quod quis v. g. sit stupidus, spurius, luscus", ipse addit: „Si vero dicuntur in civem, aliquando possunt esse mortalia. Idem dicunt de defectus natalium propalatione, quae aliquando etiam esse potest mortalis, ut dicere de viro honorabili exercuisse vilissimum officium vel fuisse mancipium: sed omnia haec pendent, a circumstantiis. * Atque deinceps approbando affert sequentia verba Busenbaum: ,Fieri tamen potest, ut narrando etiam defectus naturales, spectata conditione et statu illius, graviter noceas et sic graviter pecces: ut si gravem et optimi nominis praelatum aut religiosum mendaciis assuetum, virum gravem ac consularem illégitime natum vel Ju­ daeum etc. dicas." R. 3. Manifestatio eiusmodi defectuum vel macularum graviter nociva est iniusta, si defectus ille est re ipsa occultus; non iniusta sed contra caritatem, si defectus occultus quidem absolute non est vel saltem iure non est, in certo autem loco est et mansurus est occultus; neque contra iustitiam neque contra caritatem talis mani­ festatio est, si agitur do destruenda fama quam quis fraudo acquisivit atque in aliorum deceptionem falsa fama utitur. S2· 500 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. Ad quaesitum 2” R. 1. Si in Alcimi patria eius ortus erat publice notus, Brutus narrando rem alibi non peccavit contra iustitiam. Immo in hoc casu nostra aetate raro fit, ut alibi, i. e. in Alcimi domicilio, res possit manere occulta. Quodsi igitur praevideri satis potuerit rem brevi manifestam foro atque syndicum eiusque filiam se deceptos esse dicturos, Brutus non palam quidem, sed cum syndico privatim rei veritatem sine ullo peccato communicare potuit. Atque ita optime faciet; nam si res postea, matrimonio inito, propalatur, timendae sunt gravissimae sequelae. R. 2. Quodsi re vora conditiones erant tales, ut in actuali Alcimi domicilio res praevideretur mansura ignota: Brutus contra caritatem graviter peccavit sine iusta causa Alcimum in ignominiam et in grave damnum temporale inducens. Cf. Th. in. I11 1423; Lugo, De iust. et iure d. 14, n. 80. R. 3. Immo si illegitimus Alcimi ortus etiam in eius patria erat occultus, i. e. paucis omnino notus, rem manifestare contra iustitiam erat, atque Brutus obnoxius evasit reparandis damnis temporalibus, quae loquacitate sua causavit, si modo haec praevidit atque culpae committendae sibi satis conscius fuit. 96S DIFFAMATIO (III). Casus. (299) Artaphanes, scribendis historiis intentus, cum diversa archiva perlustraret, reperit assignatum factum certi viri illustris, quod cum vitam eius privatam macula gravi aspergeret, ipse, dum viveret, ita novit occultare, ut pauci ad­ modum in rei notitiam venirent, neque hucusque evasit publicum; alterius etiam celeberrimi viri poenam diffamantem a indice impositam reperit notatam, cuius rei notitia a saeculo et ultra oblivioni omnino data erat. Artaphanes, ut veritati serviat, utrumque facit publici iuris, atque ita non leviter offendit utriusquo viri posteros, qui etiamnunc vitam degunt. Quaeritur 1’ quid liceat historiographis circa rerum narrationem in archivis delitescentium. 2“ num vel quomodo Artaphanes in casibus narratis peccaverit. Solutio. 969 Ad quaesitum lm R. 1. Imprimis teneri debet, etiam defunctos retinere ius ad famam, et quamvis minus graviter peccetur diffamatione mortuorum quam in vivis degentium, tamen detractio in re gravi etiam relate ad defunctos a peccato mortali non est immunis ; idque censendum est etiam, quando diffamatio in vivos superstites nulla­ tenus redundat. Hoc autem sentiri potest: cum alicuius lapsu referre simul eius sinceram conversionem et poenitentiam, gravem alicuius defuncti detractionem regulariter non esse. R. 2. Quod attinet ad res praesenti tempore publicas, recte notat S. Alph., II. apost. tr. 11, n. 13: „Non prohibetur, quin historici de­ licta publica describant ex solo facto * atque ita eorum obliterationem Officia circa bonum famae. — Alienae famae laesio eius grarita*. 501 impediant. — Verum id non tangit propriam quaestionem de rebus praeteritis. In quibus tamen ea, quae olim publica erant publicitate iuris, etiam alio tempore narrari posse sine gravi culpa S. Alphons. ibidem approbans notat ex doctrina Lessii, Lugonis, Lacroix etc. R. 3. Cum de publicitate iuris sensu stricto accepta saepe non constet, addenda videntur haec: Homines in summa potestate con­ stituti indicis iudicio non subiacent; verum quae agunt in publico munere, aequivalentor iuris publicitate publica sunt. Quapropter quae in rebus publicis gerendis acta sunt, haec, etsi nunc oblivioni sunt data, e pulvere eruere et iterum publicare, etsi certos viros macula aspergant, prohibitum non est. Sic intelligo, quod Mare, Instut. Alph. n. 1200. Q. 2” dicit mor­ taliter non peccare eum, qui referat delictum olim publicum notorietate iuris, aut si ad historiam pertineat. Nam ad historiam pertinent publice gesta seu ea, quae ad publica officia et res publicas gerendas spectant, non quae ad privatam hominum vitam attinent. R. 4. Si quando agitur de actionibus non ad res publicas publica-970 que officia pertinentibus, ut liceat delicta nunc occulta denuo publica facere, requiritur causa maioris boni, quae esse potest praecipue 1) auctoritas viri pessimi, quae ctiamnunc graviter noceat, cum eius crimina nesciantur, per vitae eius verae enarrationem destruenda; 2) defensio viri innocentis, cuius fama falso maculis aspersa est, sed per manifestationem criminis aliorum potest restitui. R. 5. Immo nostris temporibus etiam facilius adesse potest plena excusatio pro historiographis ceteroquin timoratis, si ea publicent, quae alias ab aliis brevi post publicatum iri iuste sumere possint. Cum enim nostris temporibus a quibusvis hominibus doctis archiva perlustrentur, ea, quae iis continentur, etsi nunc videantur occulta, perfacile post tempus magis minusve longum ad lucem trahentur. Quare non raro esset in damnum bonorum et causae bonae, si historio­ graphi boni et timorati ea occultarent, quae minus timorati vel male morigerati suo modo mox divulgaturi essent, maxime cum illi res pravas, quas narrant, non exaggerent neque eo modo enarrent, qui ad maiorem invidiam excitandam sit comparatus, neque etiam emen­ dationem ct poenitentiam, quae acta sit, reticeant. Ad quaesitum 2“ R. 1. In priore casu, quo agebatur de re ad 971 privatam vitam pertinente, ex se res gravis est seu gravis iniustitiae culpa, eiusmodi rem, quae numquam fuit publica, publicam reddere. Solum videri debet, num Arthaphanes praeviderit rem nequaquam diu mansuram esse occultam, vel etiam, num forte subsit aliqua ex causis supra ad Quaes. lra in R. 4 notatis. R. 2. In posteriore casu habebatur criminis et poenae, de quibus sermo est, olim publicitas iuris. Quare ex sententia 5. Alphonsi I. c. Artaphanes excusatur tum a laesa iustitia tum a laesa caritate quoad defunctum; cf. etiam Lugo, De iust. et iure d. 14, n. 77 ; Th. m. 111 1423. Verum si sperari poterat rem mansuram etiam nunc fuisse occultam, nisi Artaphanes eam in publicum protulisset: ratio habenda est 502 D® virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. posterorum et officii caritatis erga eos ; cui graviter deerat Artaphanes, si praevidit eos graviter tristandos esse vel offensum iri. Sic puto assentiendum esse opinioni Lessii, De iust. et iure 1. 2, c. 11, dub. 13, n. 87, qui ob narratam rem, quae sit alibi vel quae olim fuerit publica publicitate iuris, caritatem laedi posse affirmat. DIFFAMATIO — SECRETI OBLIGATIO. Casus. (300) Alfanus, qui post iuventutem dissolutis moribus peractam ad meliorem frugem conversus extra patriam optima fama fruebatur, cogitabat divitis viri filiam ducere, cum Drusus medicus cum puellae patro secreto communicat se Alfanum ante annos a lue venerea in lupanari contracta curare debuisse. Quo audito pater consensum ad matrimonium denegat atque severissimo vetat filiam umquam do hoc matrimonio cogitare. Quaeritur 1° sitne in hoc casu officii secretum iniuste laosum. 2° habeaturne iniusta Alfani diffamatio atque restitutionis obligatio. Solutio. Ad quaesitum 1® R. 1. Diversa distinguuntur secreta: secretum naturale, secretum promissum, secretum commissum. Naturale se­ cretum dicitur, quod cum rei natura cohaeret sine speciali promis­ sione vel speciali officio; promissum illud, post cuius scientiam facta est promissio huius secreti servandi seu non manifestandi aliis; com­ missum secretum, ante cuius notitiam antecessit promissio sive for­ malis sive tacita servandi secreti, cuius igitur communicatio sub hac servandi secreti conditione facta est. Eiusmodi tacita promissio ante­ cedens habetur ex suscepto munere, cum cuius exercitio secretorum communicatio cohaeret. Ex qua explicatione apparet secretum commissum ex se reliquis esse gravius atque strictius esse servandum. Ex parte tamen se­ cretum promissum severius ligare potest promittentem, quatenus propter proprium damnum avertendum non liceat illud violaro, si illud damnum se potius subiturum esse promiserit, modo ne agatur de damno excessivo vel tali, quod subire non liceat. R. 2. Alias igitur secretum naturale tantum et secretum pro­ missum non obligant seu non excusant ab officio manifestandi secreti, si ligitima fit superioris interrogatio; obligat regulariter secretum commissum. 973 R. 3. Nihilominus ipsum secretum commissum, magis etiam alia secreta, generatim communicare possunt (excipe semper secretum sacramentale et fere etiam quasi-sacramentale) 1) propter damnum sive proprium sive alienum avertendum, quod ille, de cuius secreto agitur, iniuste illaturus est neque monitus vult desistere; 2) propter aliud damnum sive proprium sive alienum avertendum ita grave, ut secundum regulas caritatis damnum illud, quod ex secreto communi­ cando sequitur, postponi possit: quod tamen in secreto commisso 972 Officia circa bonum famae. — Alienae famae laesio — secretum. 503 tantum esse debere censeo, ut ille, de cuius secreto agitur, proba­ biliter obligetur damnum secreti laesi potius pati quam alia damna non avertere. Cf. S. Alph. III 971; Noldin, Summa th. m. II10 670; Mare, Instit. Alph. n. 1187; Cf. Th. m. I11 1442 sqq. R. 4. In casu nostro agitur de secreto alicui, qui in officio publico constitutus est, commisso. Quae autem aliquis, sume hic me­ dicum, in officii sui exercitio com perit, ea etiam ex officio secreta tenere debet. Quaeri igitur potest, num forte Alfanus, cum peteret filiam divitis illius viri, iniuriam illaturus sit, ob quam propulsandam medicus secretum patri puellae possit prodere. Quod tum solum recte dicitur, si Alfanus a morbo non curatus periculum infectionis uxori sit creaturus. Verum etiamtum medicus prius Alfanum debebat monere, ut a petenda sponsa desisteret; solummodo post monitionem frustra factum ius ei erat, vel etiam obligatio, monendi patrem vel puellam, ut sibi ab infectione caveret: de quo infra ad Quaes. 2“ R. 4. Ad quaesitum 2™ R. 1. Ex modo dictis si Alfanus iuste poterat974 puellam petere, medicus non solum officii sui obligationi deerat, sed etiam graviter deliquit diffamando Alfanum. Et quamvis satis pro­ babiliter diffamatio apud unum alterumve virum non habeatur pro diffamatione ex se gravi, si tamen alia damna adduntur, a gravi peccato res excusari nequit. R. 2. Aliter tamen dici potest, si quaeritur, utrum diffamatio illa grave peccatum fuerit contra iustitiam an contra caritatem tantum. Nam si priores illi dissoluti Alfani mores in patria publice erant noti, cum Alfanus ibi viveret, medicus eos etiam aliunde novit quam ex muneris sui exercitio. In quo casu, utut de caritate graviter laesa Alfanus conqueri possit, de iustitia graviter laesa ratione diffamationis non constat. Quodsi ratione famae non constat de iustitia graviter laesa, sequelae impediti matrimonii per accidens sunt. Probabiliter igitur sola caritas graviter laesa est, utcumque sumis Alfanum fuisse perfecte sanatum. Cf. supra n. 964. R. 3. Si vero Alfanus fuisset iuvenis etiam in sua patria semper'J75 integerrimae famae, qui occulte aliquando deliquisset atque morbum diffamantem contraxisset, a quo nunc perfecte esset sanatus, si per­ fecta sanatio sit possibilis, nullo manente periculo infectionis ex matrimonii usu secuturae: manifestatio, quam medicus fecit, fuisset omnino diffamatio iniusta, atque detrimenti temporalis propter im­ peditum matrimonium in certa spe futurum causa efficax iniusta. Quapropter in eo casu medico damni temporalis illati reparatio seu restitutio incumberet. R. 4. Verum si sanatio non est facta, sed potius inficiendae sponsae seu uxoris periculum non leve exsistit, ius Germ, ex decisione supremi tribunalis imper, medicum suo modo solvit ab obligatione secreti atque ius vel immo moralem obligationem ei inesse dicit secreto servando maiorem, ut propulset periculum infectionis atque cum coniugo vel etiam cum altera persona infectioni exposita — cum iis utique solis — rem communicet. (Cf. Entscheidungen des Reichsger. LIII 315). 501 De virtutibus et officiis erga homines. — Officia circa bona externa. — Obligationem tamen puto pendere tum a diversarum regionum legibus tum a periculo quod medicus incurrere potest, ne amplius pro viro fido habeatur. CALUMNIA EIUSQUE REPARATIO. Casus. (301) Amulius, vir nobilis, falsum testimonium dixit contra Onesimum pau­ perem furti accusatum, ita ut hic poenam 2 annorum carceris rettulerit. Amulius peccati commissi dolet, sed si retractat suum testimonium, ipse poriurii convictus ad longos annos carceris condemnabitur neque multum levabit Onesimum, qui sex tantum menses poenae ulteriores ferendos habet et qui insuper in carcere melius vivit, quam extra carcerem pauper vivere potest. Quaeritur 1° quae sit obligatio retractandae calumniae eiusque damni re­ sarciendi. 2° quae sint causae excusantes; num re vera in Amulio exstiterint. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Fama iniuste laesa resarciri debet, quantum fieri potest, aliter tamen ab eo, qui simpliciter detraxit famae narrans vera, aliter qui haec egit per calumniam. Prior enim cum mentiri non possit, revocare dicta sua non potest nisi per restrictionem quandam, si haec sit consulenda (cf. Th. m. I11 1-137 sqq); aliter reparare debet famam dextre laudando, saepe, si sumi possit rem oblivioni probabiliter datam esse, nihil agendo sed Deo causam commendando. Posterior, nisi satis certo restauratio famae aliter fieri possit, etiam aperte retractare atque palam se errasse debet fateri. R. 2. Damna alia cum famae damno coniuncta ab utrolibet re­ parari debent. Idque valet longe facilius de calumniatore, cum in rei verae iniusta manifestatione facile haec esso possit partialis damni reparandi causa excusans, quod res illa etiam alia via iam evaserit publica atque prior manifestatio desierit esso damni causa efficax. 977 Ad quaesitum 2m R. 1. In detractione per manifestationem rei verae complures, ut iam innui, exsistunt causae a reparatione famae excusantes: 1) si laesio non fuit realiter gravis; 2) si laesio subiective non fuit graviter culpabilis neque nunc reparatio sine gravi incom­ modo fieri possit (nam si fieri possit sine incommodo relative gravi, etiam ille, qui ex errore vel inadvertentia graviter laesit, ad id ex iustitia tenetur, ac proin ex omissa hac retractatione sibi facile pos­ sibili iam ut ex iniusta damnificatione tenetur); 3) si detractio pro­ babiliter oblivioni data est atque melius esse indicetur rem sepultam relinquere (piam periculo refricandae memoriae sese exponere ; 4) si res olim occulta nunc independenter a priore manifestatione per aliam viam publica evaserit ; 5) si, qui famae detrimentum passus sit, de­ tractori condonavit (si modo condonare plene possit, eo quod nemo praeter ipsum detrimentum quodpiam sumpserit); 6) si damnum re- 976 Officia circa bonum famae: restitutio, indicium temer., suspicio. 505 tractanti oriturum longe maius sit quam damnum alterius famae il­ latum. alia vero fortunae damna vel non adsint vel reparentur. R. 2. In calumnia ut quis a reparanda fama excusetur, debet 978 1) constare de iusta condonatione, aut 2) de calumniae oblivione in­ tegra, aut 3) do damno longe maiore calumniatoris; verum notari debet: et damnum calumniatori per retractationem oriundum debere spectatis omnibus circumstantiis insigniter maius esse quam damnum quod per calumniam innocenti causât, neque propter omissam forte retractationem calumniatorem etiam excusari a restitutione aliorum damnorum pretio aestimabilium. R. 3. Per se quidem et fama Amulii et eius poenae minoris aestimandae sunt quam poena et fama Onesimi, etsi hic pauper, nobilis illo exsistat, eo quod pauper sit innocens, nobilis ille vir culpa et malitia sua sibi pericula contraxerit. Verum negari nequit poenam quae Amulium maneat, si periurii convincatur, longe diuturniorem ipsique graviorem esse quam poenam Onesimi residuam ; atque etiam diffamatione Amulium longo durius affectum iri quam Onesimum propter falsam illam furti opinionem. Quapropter si fieri possit, ut Onesimo offeratur per virum inter­ medium notabilis pecuniae summa, qua compositio quaedam fiat, isque consentiat, Amulius ab aperta retractatione ilico facienda excusabitur, si modo curet, ut indirecte Onesimi fama reparetur, v. g. eius bonam indolem laudando vel etiam manifestando in eius causa criminali erratum esse. Haec imprimis tum observanda sunt, si cum causa Amulii privata publica causa boni communis cohaeret, ita ut per eius condemnationem causa publica grave damnum passura sit. R. 4. Nihilominus, si necessitas boni publici Onesimum non cogat iure per se sibi debito cedere, neque is cedere velit, Amulius etiam cum periculo suo non levi tentare debet, ut Onesimi famam restituat. Cum restrictione quidem non pure mentali praetendere potest se ex errore inductum esse ad testimonium contra Onesimum dicendum, quo crimen periurii voluntarii a se avertat, etsi falsi iuramenti ex levitate et inconsiderantia praestiti poenas luere debeat. QUERELAE — TEMERARIUM IUDICIUM SUSPICIO. Casns. (302) Barbarius ab itinere redux apud amicum conqueritur de aspero modo, (pio a superiore receptus sit, atque de iniuria sibi illata, cum superior aures praebuerit suspicionibus contra se falso excitatis; graviter in superiorem invehit quasi virum partium studio addictum et ad gubernandum ineptum, quasi versatile instrumentum in manibus Claudii, in cuius arbitrio totius dioecesis gubernatio sit posita. Quaeritur 1’ num et quomodo detractione peccetur querelis in sinum amici effusis. 2° quale peccatum sit sinistrum de altero indicium vel mala su­ spicio eaque declarata. 3° quid ad casus Barbarii sit dicendum. 506 De virtutibus et officiis ergn homines. — Officia circa bona externa. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Etiam ii qui negant a gravitate detrac­ tionis excusare eam circumstantiam, quod liat apud unum alterumve virum prudentem tantum, causam tamen solatii capiendi vel leniendi doloris per communicationem acceptae iniuriae cum amico habent pro ratione, quae excuset a gravi peccato detractionis. Cf. S. Alph. Ill 973; Lugo, De iust. et iure d. 14, n. 53 54, qui refert multos dicere id «absque ullo vel saltem absque gravi peccato detractio­ nis fieri posse“, idque additis rationibus defendit. R. 2. Monent tamen (v. Lessius, De iust. et iure 1. 2, c. 11, dub. 12), «ne id pluribus dicatur quam ad consilium vel solatium re­ quiratur, neve nominetur persona, nisi ad eos fines valde expediat1·. 979 Ad quaesitum 2m R. 1. Iudicium temerarium, quo quis sine causa alterum habet pro malo, quando de defectu aestimationem gra­ viter diminuente agitur, calumniae assimilatur atque, si perfecte teme­ rarium est, theoretice loquendo grave peccatum constituit. In quo conveniunt theologi, ut videre est apud Lugo 1. c. n. 11 sqq; S. Alph. III 962 ex Busenb. R. 2. Notant tamen communiter theologi etiam rationes multas, ob quas practice rem sumendo malitia saltem mortalis re ipsa plerum­ que absit: quae sunt ex Busenb. apud S. Alph. III 962: 1) si non sit grave malum, quod temere proximo imponatur; 2) si iudicium non fit cum plena advertentia; 3) si advertas quidem satis te grave malum de proximo cogitare, sed non plene advertas aci insufficientiam rationum; 4) si non sit verum iudicium, i. e. assensus certus, sed solum assensus opinativus vel dubitatio; ita saltem plerumque; 5) si adsint rationes multum probabiles male de altero sentiendi: in quo si certo iudicas, excedis quidem, sed non graviter, adeoque peccas quidem, sed non mortaliter, at venialiter; 6) si male indices de aliquo indeterminato, complures addunt etiam „de homine ignoto“, qui tibi sit pro homine quasi indetermi­ nato, nisi ex gravi malitia ita facias. R. 3. Si quis iudicium temerarium non apud se ipsum retinet, sed cum aliis communicat, accedit ex se laesio famae quasi per calumniam; eaque gravis seu mortalis est, si loquens ad gravem iniuriam advertat atque in aliis certam persuasionem de alterius defectu graviter diffamante gignat. Quodsi eiusmodi sunt circumstantiae, ut audientes satis percipiant loquentem ab irato narrare neque dictis plenam fidem adhiberi posse: aderit obiectiva excusatio a mortali peccato, quatenus diffamatio apud alios causata spectatur. 981 R. 4. Suspicio temeraria, cum sit assensus infirmus cum dubi­ tatione, num contrarium sit verum, famam alienam non aufert simpli­ citer: atque propterea saltem in rebus ordinarie gravibus eam non 980 Officia circa bonum famae : laesio per iudicium tenier., 'nspiciw>'m. pertingere ad peccatum mortale communis est theologorum sententia. — Quod a fortiore valet de mera dubitatione. Solummodo si suspicio vel dubitatio fuerit de re extraordinarie gravi (seu do io relate ad eum, de quo est suspicio, enormiter gravi), cuius vel suspicionem contra se concipi aliquis gravius ferat, quam si in aliis robus etiam graviter malis firmum iudicium contra se con­ cipiatur: talis suspicio cum plena deliberatione plenaque advertentia et ad indicii malitiam et ad rationum defectum concepta vel susten­ tata pro peccato gravi habenda est. S. Alph. III 964. Cum vero eiusmodi crimina enormia aliquis de altero suspicari vix possit, nisi sit contra eum male affectus, alii dicunt suspicionem non esse peccatum mortale, nisi ex malevolentia procedat. Ita Les­ sius, De iust. et iure 1. 2, c. 29, dub. 3, n. 23; Thom. Tambur., In decalogum 1. 9, c. 1, n. 16. Cf. Th. m. I11 1431. Ad quaesitum 3'“ R. 1. Barbarius, si solummodo narrasset amico, 9S2 quae sibi acciderunt, a peccato posset excusari. Nunc vero ipse ad dicteria contra superiorem atque accusationes processit; quod a pec­ cato non est immune. R. 2. In ipso modo, quo conqueritur, quod superior levius aures praebuerit suspicionibus, immoderatus affectus apparet; neque tamen hac in re querelas dixerim excessisse peccati venialis malitiam. R. 3. Quod Barbarius superiorem traducit ut virum ad guber­ nandum ineptum et studio partium adeo deditum, videndum est. num hoc sit vitium verum et manifestum. Si ita est, in Barbarii locutione non deprehenditur peccatum mortale. Si autem ita non est, maxime si Barbarius falsa dixit vel multum exaggeravit: videri debet, utrum rationabiliter putetur Barbarii amicum ex illius narratione haec pro compertis habere an solummodo de superioris aptitudine aliquod du­ bium concipere, cum videat dictis Barbarii quasi ab irrato narrantis plenam fidem non posse adhiberi. Quodsi hoc, non illud obtinet, gravis laesio vel grave peccatum non adest. R. 4. Quod ad aestimationem peccati commissi pertinet, praeterea debet considerari: ea, quae in aestu passionis ex animo irritato di­ cuntur, saepe dici sine plena deliberatione seu plena advertentia ad rei gravitatem, adeoque subiective facilius etiam exstituram esse causam, quae a mortali peccato excusaverit. Quid autem ex parte rei fuerit, propterea considerari debet, quod, si laesio famae in re fuit gravis, gravis etiam obligatio est corrigendi quae dicta sint famamque re­ parandi. LEGES ECCLESIAE. PRAECEPTA ECCLESIAE COMMUNIA. LEX IEIUNII ECCLESIASTICI. Casus. (303) Usuardus mercator a confessario interrogatus de servato ieiunio ec­ clesiastico, respondet se ieiunare non posse: cum debeat toto tempore matutino praesto esso, ut emptoribus satisfaciat iisque invigilet, se nimis fatigatum iri, nisi bonum sumpserit ientaculum, vespero se etiam carnes edere solere, feriis tamen VI se consuevisse a carnibus abstinere. Quaeritur 1° in quo consistat ieiunii ecclesiastici obligatio. 2° quae sint causae ad excusandum, quae ad dispensandum. 3° quid de Usuardo indicandum sit. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Imprimis praeter unam plenam re­ fectionem aliae excluduntur; permittitur tamen praeter eam parva cenula, 1 (—1 3 plenae refectionis constans, et ad potum matutinum frustulum. R. 2. Cenula, ut dixi, esse potest 1/4 vel summum plenae refectionis; absolute autem conceduntur circiter 250 grani m. ciborum, etiam ei cui haec sufficiant ad saturitatem ; potus autem, i. e. ea ge­ nera liquidorum, quae solius potus rationem habent, nutrimenti vero nullam vel valde modicam, non censentur prohibita. Hinc axioma illud: «Liquidum non frangit ieiunium. * — Frustulum matutinum ex usu nunc recepto conceditur eiusmodi, ut panis cum iis, quae in potu rationem nutrimenti habent, non excedant pondus circiter 60 gram­ matum. R. 3. Excessus ciborum praeter quantitatem assignatam certo materia parva est, si non excedat quantitatem alterius frustuli; certo gravis materia est, si attingat quantitatem alterius cenulae, immo graviter violasse ieiunium censendus est qui praeter plenam refec­ tionem et cenulam in decursu diei sumpserit quantitatem alteri cenulae aequivalentem. Cf. Th. m. I11 1465. 984 R. 4. Ad ieiunium ecclesiasticum per se etiam pertinet abs­ tinentia a carnibus; immo pro tempore saltem Quadragesimae etiam 983 Praecepta Ecclesiae communia. Praeceptum ieiunii. 509 abstinentia ab ovis et lacticiniis; attamen hodiedum solet ex potestate ab Apostolica Sede accepta quotannis dispensatio fieri, ut certis diebus assignatis usus carnium sit licitus, magis etiam ovorum et lacticiniorum, prohibitus tamen maneat promiscuus usus carnium et piscium in eadem refectione, exceptis iis, qui non vi indulti, sed vi neces­ sitatis, ob morbum, carnibus vescuntur. R. 5. Pro cenula per se leviores cibi tantum admittuntur, ita ut non solum esus carnium sed etiam ovorum etc. excludatur, etiamsi iis uti liceat ad unicam refectionem. — Verum pro consuetudine di­ versarum regionum, si excipis carnes, reliqui cibi facilius permittuntur, ita ut non tota quidem cenula, pars tamen ex solidioribus cibis con­ stare possit. R. 6. Plena refectio differenda est usque ad tempus meridianum 985 vel infra horam ante illud; non tamen constat hoc sub gravi esse observandum ; ex rationabili autem causa permittitur, ut tempora pro cenula et pro plena refectione permutentur, videlicet ut circa meri­ diem vel etiam antea sumatur cenula, plena refectio vespere. — Tempus autem, quo protrahere liceat illam plenam refectionem, assignant usque ad duas horas {S. Alph. Ill 1020, Q. 5); immo cibos leviores notabiliter ultra id tempus afferri posse, maxime si dein omittatur cenula, S. Alphonsus non probat quidem, sed neque reprobat. R. 7. Hoc praecepto per se ligantur christiani (catholici) ab anno aetatis 21“° completo, probabiliter non amplius post annum 60"^’ saltem incohatum (0’. Alph. III 1035 1036); verum ad abstinentiam tenentur omnes in aetate usus rationis exsistentes. Ad quaesitum 2“ R. 1. Causae a ieiunio excusantes revocantur 986 ad aetatem, ad male affectam valetudinem, ad labores graves. Videlicet 1) quoad aetatem excusantur ii qui a) annum aetatis 21ra"“ nondum compleverunt vel b) 60““" attingerunt seu inceperunt. 2) Ratione male affectae valetudinis excusantur, a) qui morbo decumbunt vel etiam post morbum in statu reconvalescentiae ver­ santur; b) viribus ita debiles, ut una refectione tantum cibum capere non possint, quantum ad sustentandas vires requiritur; c) ex simili ratione pauperes excusari possunt, eo quod non habeant unica vice iustum prandium vel solum panem et legumina; d) qui ex ieiunio notabilem capitis vel stomachi dolorem patiuntur; c) mulieres prae­ gnantes vel lactantes, quae, si ieiunarent, sibi vel proli damnum in­ ferrent. Cf. S. Alph. III 1033 sqq. 3) Ratione laboris excusantur, a) qui per diem (non solum per unam vel alteram horam) labores graves, i. e. corpus graviter exer­ centes seu defatigantes, exercere solent, v. g. fabri ferrarii, lignarii, murarii, fossores, fullones, lapicidae, multi pistores, baiuli, famuli qui huc illuc multum currere debent, etc.; b) iter pedestre 4—5 leucarum mano facientes; c) contionatores, qui quotidie fere in hebdomada cum magna corporis agitatione per horam circiter contionantur; d) quibus accenseri possunt lectores scientiarum, si magna indigent praeparatione 510 De legibus Ecclesiae. et labore spirituali; atque etiam magistri inferiorum artium, si per plures horas docere debent atque per multam locutionem vel per multum studium nimis fatigantur. Cf. Th. m. I11 1470 sqq. R. 2. Qui ex munere suo vel ex statu suo conditioneve vivendi hisce laboribus addictus est, non tenetur labores intermittere, ut ieiunare possit, etsi eum non urgeat laborandi necessitas; immo facile excusatur a ioiunio in ipso aliquo die festo intermedio, quo labor intermittitur, si videlicet ampliore cibo ad refocillandas vires indiget. At ei, qui laborare non solet, diebus ieiunii labores cum ieiunio incompatibiles suscipere non licet nisi ex gravi causa. 987 R. 3. Causae ad dispensandum sufficientes censentur eae esse, quae similitudinem quidem habent cum causis excusantibus, attamen earum gravitatem non attingunt. Quod maxime valet, si quando ad illam causam ratio quaedam peculiaris ob alias circumstantias accedat. R. 4. Si causa adest, de qua tamen dubitatur graviter, num sufficiat ad excusandum a ieiunio, certe dispensatio et peti potest a subdito, et a superiore potest dari; sed etiam communiter habenda in eo casu est dispensatio, ut quis a ieiunio se possit immunem habere. R. 5. Si dubitatur, num causa sufficiat ad dispensandum, cum certo non sufficiat ad excusandum, rem sincere exponere simul cum desiderio habendae dispensationis licet, atque etiam superiori licebit dispensationem concedere, quamquam ut concedat non tenetur. R. 6. Si causa est, quam ad excusandum sufficere non certo quidem constat, at satis probabiliter, convenit quidem quaerere dis­ pensationem ; in rigore tamen sufficit, iudicio prudenter probabili se conformare. Quod notari convenit pro confessario, si dispensandi facultate destitutus est; nam in eiusmodi probabili causa excusante declarare potest legem ieiunii non obligare. 988 Ad quaesitum 3“ R. 1. Usuardus ex se non videtur a ieiunio esse excusatus. Fieri tamen potest, ut bona fide se excusatum putet atque confessarius prudenter melius esse iudicet, eum in bona fide relinquere, adhortans, ut, quantum putaverit ipse se convenienter ferre posse, aliquid saltem sibi subtrahat vel iis diebus quibus possit ieiunet. Cf. Luymann, Th. m. 1. 4, tr. 8, c. 3, n. 6 (ex Sylvester, Cai., Navarr., Tol.\ supra hoc vol. n. 118. R. 2. Si autem Usuardus re ipsa infirmioris est valetudinis, causam, quae ex parte adest, cur lex ieiunii ei temperetur, confes­ sarius, si dispensandi facultate pollet, dispensatione potest complere, quo securius Usuardo liceat agere. R. 3. De esu carnium, quem in vespertina cenula vel cena ad­ hibere solet exceptis feriis sextis, difficultas non est, si 1) Usuardus ad ieiunium re ipsa non tenetur, atque 2) simul esus carnium omnibus diebus praeter ferias VI per indultum quadragesimalc permissus est, neque 3) illa concessio etiam quoad non ieiunantes expresse ad uni­ cam comestionem fuit restricta. Praecepta Ecclesiae communia. — Praeceptum ieiunii, abstinentiae. 511 Alias speciali dispensatione indiget, quae causam personalem requirat, aut tanta infirmitate laborare debet, quae eum non sinat ferre cibos esuriales, etiam vespere. Sed quoniam Usuardus solet qualibet feria VI cibis esurialibus contentus esse, tanta infirmitas non est verisimilis; at impossibilis non est, cum forte feriis VI ferat Usuardus onus et incommodum, quod ferre non teneatur, atque in­ super longe gravius possit evadere incommodum, si quotidie etiam tantummodo vespere convenienti cibo uti non possit, quam si semel per integrum diem. Ex his ergo videat confessarius, utrum Usuardum corrigere debeat, an eum etiam quoad abstinentiam pro excusato declarare, an dispensa­ tionem ei concedere vel per superiorem procurare conveniat. LEX ABSTINENTIAE EXTRA IEIUNIUM. Casus. (304) Belletius invenis pauper studiosus diversarum familiarum utitur hospita­ litate per vices, etiam acatholicarum Ita accidit, ut aliquoties feriis sextis prandium sumat apud acatholicos, utique ciborum non esurialium. Nuper vero, cum secundum ordinem pransurus esset apud catholicum, invitabatur a professore acatholico aliqua feria sexta ad sollemnius prandium; quem cum offendere timeret, accessit atque cum aliis assidentibus carnes comedit. Quaeritur 1° quae sit lex abstinentiae a carnibus, et quaenam sint causae ab ea excusantes. 2° quid de agendi ratione Belletii indicandum sit. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Universali lege et observantia feriis989 sextis extra tempora ieiunii per annum, nisi inciderit in aliquam ex iis festum nativitatis Domini, abstinentia a carnibus, non a lacticiniis servatur. — Sabbatis eadem lex non est ubique in usu; sed in hac re sequenda est lex loci, in quo quis versetur. Ita enim circa abstinentiam sabbatorum iam habes ab Innocentio III responsum c. 2, X 3, 46: „super hoc consuetudinem loci facias observari". R. 2. Quoad indulgentiam festo nativitatis Domini attributam adverte ea indulgentia non posse uti illos, qui voto vel regulari ob­ servantia ad abstinentiam adstringuntur. Ita enim habes c. 3, X 3, 46: ,,Respondemus, quod illi, qui nec voto nec regulari observantia sunt adstricti, in sexta feria, si festum Nativitatis dominicae die ipso venire contigerit, carnibus propter festi excellentiam vesci possunt, secundum consuetudinem Ecclesiae universalis. Nec tamen hi re­ prehendendi sunt, qui ob devotionem voluerint abstinere “ Recenti tempore pro quibuslibet festivitatibus catholicis data erat facultas perpetua, qua episcopi ob gravissimas causas, imprimis propter periculum legis transgrediendae generale, dispensare possent cum dioecesi a lege abstinentiae (cf. Th. m. II11 833 not); verum a Pio X 512 Do legibus Ecclesiae. decreto d. d. 2 Iulii 1911 circa festorum reductionem in festis pro univ. Ecclesia praescriptis, dummodo in loco illo ut festa recoluntur, et in festis Patronorum si sollemniter et cum magno populi concursu cele­ brantur, tum ab abstinentia, tum a ieiunio in eos dies forte incidentibus universaliter dispensatum est. Festa autem haec sunt: Nativitas, Circumcisio, Epiphania (Ascensio Domini); Immaculata Conceptio, As­ sumptio B. Μ. V.; festa Apost. Petri et Pauli, Omnium Sanctorum. 990 R. 3. Si extra tempus quadragesimale vel alios dies ieiunii ab abstinentiae lege dispensatum fuerit, sive generaliter sive personaliter, non adest lex, quae prohibeat promiscuum esum carnium et piscium, sicut prohibet tempore supra indicato. R. 4. Dispensandi facultate cum dioecesi vel communitate, si excipias facultatem modo nominatam, episcopi non potiuntur nisi ex privilegio apostolico suis temporibus renovando. Possunt tamen or­ dinaria sua facultate dispensare ex iusta causa cum singulis. Quam dispensandi facultatem etiam habent ex consuetudine parochi; confessarii tantum quando iis per ordinarios (in annuo in­ duito quadragesimali) concessum fuerit, idque eo modo iisque limitibus, quibus est concessum. R. 5. Causa dispensandi, ut habitualiter dispensetur, est nota­ bilis difficultas, quam aliquis habet vel a) in digerendis seu ferendis cibis esurialibus, vel in habenda utcumque sufficienti nutritione ex esurialibus cibis, vel b) in habendis esurialibus cibis. — Dispensatio transitoria pro certa aliqua vice sane etiam propter alias rationes fieri potest, si utcumque ex observanda lege abstinentiae insolita oritur difficultas. Si cui vero abstinentia a carnibus fuerit nociva vel impossibilis, is dispensatione non indiget, sed ex se est excusatus. 991 Ad quaesitum 2“ R. 1. Si in potestate Belletii positum est, ut possit prae aliis alios dies eligere, quibus certarum familiarum hospi­ talitate utatur, vel ab initio ita disponere, ut diebus esurialibus non sumat prandium nisi apud catholicos; ita per se rem disponere debet. R. 2. Si autem in eius arbitrio non est res ita disponere, ex­ cusatur ex eo, quod non habeat cibos esuriales, neque tenetur ieiunare. Si vero praeter carnes licitos cibos habet, iis utique debet se re­ stringere. — Sumo interim eum non in odium fidei urgeri ad edendas carnes. Quodsi re vera ex odio fidei invitaretur, deberet sane om­ nino abstinere. Si quando in regione Belletii generale indultum est, ut iis carne vesci liceat, qui. cum sui iuris non sint, apud acatholicos cibum sumant: minus etiam urgendum est, ut Bolletius industria utatur, qua possit ipsis illis diebus apud catholicos cibos sumere. In eo casu enim ex industria quidem acatholicos, apud quos pranderet, eligere ei non liceret; sed sine multa diligentia adhibita neglegere delectum benefactorum et dierum peccatum non dicerem, consilium utique darem, ut, quantum commode posset, pro diebus esurialibus catholicos benefactores sibi eligeret. Lex abstinentiae. 513 R, 3. In singularibus illis circumstantiis, quando invitabatur992 Belletius ab aliquo professore, inveniri potest ratio gravis, siquidem eius abalienatio animi Belletio valde gravis esse potest. In hoc igitur casu reicere invitationem facile habetur ab invitante pro iniuria. Qua­ propter censeo Belletium non debere reicere invitationem ad prandium, et si ibi cibos non esuriales ministrari praevidetur, causam iustam esse, cur Belletius petat atque petenti detur dispensatio. Neque tamen existimo sino dispensatione iam adesse causam excusantem, eo quod grave incommodum non tam ex lege ecclesiastica, sed ex praeconceptis falsisque opinionibus viri acatholici oriatur. Id tantum dici potest: si dispensatio fuerit impossibilis, carnes autem, quae ministrentur, renuere nimis molestum, Belletium loco dispensationis per epikiam posse excusari. R. 4. In omnibus casibus, in quibus consortium cum acatholicis ratio est, cur catholicus a lege abstinentiae excusetur vel dispensetur : videri debet, num ratio scandali postulet, ut publice declaret catho­ licus se in hisce circumstantiis lege suae Ecclesiae non adstringi. Quod si timendum est,’ declaratio fiat oportet; alioQuin eam facere plerumque saltem consultum est. Nam acatholici, qui leges catholicas sciunt, non raro tentant catholici amici animum atque male sentiunt de eo, qui, cum ligatus sit, eas leges parvipendat. LEX ABSTINENTIAE CUM TEMPORE IE1UNI0RUM TUM EXTRA ILLUD. Casus. (304 a) Gerardus nauta in navi oneraria, quae cursum suum continuum habet inter Moguntium et Amstelodamum. in confessione interrogatus de observata lege abstinentiae, fatetur, se cum tota sua familia sola feria VI in Parasceve abstinentiam a carne servasse; ita enim dispensari solere pro itinerantibus in sua patria; se autem cum sua familia semper in itinere exsistere, neque singularum dioecesium, per quas navis vehatur, leges se curare posse. Quaeritur 1° sitno Gerardi ratiocinatio recta. 2° quod remedium ei possit afferri. Solutio. Ad quaesitum l”1 R. 1. Ut ex prioribus casibus iam declaratum 992a est, lex abstinentiae diebus ieiunii et praeter ieiunii tempora singulis saltem feriis VI observandae universalis est, ideoque omnes ubique catholicos per se obligat. R. 2. Datur tamen nostro tempore vix non ubique larga dis­ pensatio quotannis in mandato quadragesimali publicando, pro variis locis diversa. Qua dispensatione, cum sit localis, omnes ii qui in di­ oecesi actu exsistunt iique soli per se uti possunt, sive incolae loci sunt, sive peregrini. Localis autem illa dispensatio non valet ultra locum: quare dispensatione in patria valente nemo uti potest extra patriam. f.thmWil, Casus conscientiae. I. Ed. 4. 33 514 De legibus Ecclesiae. R. 3. Unde patet, Gerardi ratiocinationem non fuisse rectam. Extra enim dioecesim Moguntinam dispensatione ibi data uti non pot­ erat; sed secundum eam normam abstinentiam servare debuit, quae obtinuit in locis ubi actu erat. 9921) Ad quaesitum 2“ R. Negandum non est, exsistere pro Gerardo aliquam difficultatem, si in transitu complurium dioecesium perpetuo cogatur normam vivendi mutare. Quapropter praestat habere dispen­ sationem personalem, potius quam localem. Personalem enim dispensa­ tionem qui habuerit, ea uti ubique poterit. Censeo autem personalis dispensationis, quae localis alicuius dispensationis normam sequatur, rationem sufficientem pro Gerardo adesse ex ipso continuo itinere, id­ que non pro solo Gerardo, sed pro omnibus familiae membris. Quam personalem dispensationem accipere potest sive in patria sive in alio loco ubi actu degit, ab iis qui in illo loco donati sunt facultate dandae dispensationis, videlicet communiter non solum ab episcopo, sed etiam a parocho. Qui Gerardo concedere possunt dispensationem pro ipso atque pro tota {amilia. Quodsi Gerardus confessorium adiret, ille, si per episcopum donatus est facultate dispensandi, singulis solum pe­ tentibus dispensationem solet concedere posse: quare ut pro tota familia dispensatio valeret, singuli ex familia eam petere deberent; alioquin summum excusati ad interim esse possunt ex ea ratione, quod non habeant cibos esuriales, cum paterfamilias dispensatus duas mensas diversas instruere nollet vel non posset. LEGES ECCLESIAE POENALES SEU CENSURAE ECCLESIASTICAE. CENSURARUM NOTIO. Casus. (305) 1. Casimirus animo concepit voluntarium dubium de immaculata B. Mariae Virginis conceptione eamque falsam habuit : quapropter a confessario pro hae­ retico habetur ab Ecclesia excluso atque excommunicatione speciali modo Itomano Pontifici reservata affecto, a qua se absolvere non posse dicit nisi speciali facultate accepta, nixus imprimis verbis bullae , * , Ineffabilis quibus dicitur ,eos, qui ita praesumpserint corde sentire, proprio indicio condemnatos naufragium circa fidem passos esse et ab unitate Ecclesiae * , defecisse aliis­ que verbis bullae ,,Apostolicae * , Sedis qua excommunicari dicuntur omnes haeretici, „quocumque nomine * . censeantur 2. Andronicus sacerdos in eadem re gravius etiam erravit, cum publice in sacerdotum conventu contra illam doctrinam locutus sit. Be autem ordi­ nario denuntiata monetur, ut infra triduum sincere suam ad illam doctrinam adhaesionem declaret, alias sibi timendum esse, ne ab officio removeatur. Quo nuntio accepto ilico retractat ac proin se, utpote non contumacem, a poenis ecclesiasticis immunem existimat. 3. Inlianus, provinciae praefectus, timens, ne favore gubernii destituatur, ut huic se gratum praebeat, literis datis mandat praefecto urbis, ut certum sacerdotem propter laesas leges ecclesiastico-politicas in ius vocet atque puniendum curet. Scit quidem eiusmodi res ab Ecclesia sub gravi poena esse vetitas; sed ab iis eximi se posse putat tum quod metu egerit, tum quod, antequam literae advenerint ad urbis praefectum, confessionem peragat, in qua, interrogatus, num iussio effectum habuerit, putavit se recte id negare posse, cum effectus nondum apparuerit. Quaeritur 1° quid et quotuplex sit censura ecclesiastica. 2° quae necessaria sint ad eam incurrendam, vel quae sint ra­ tiones ab ea excusantes. 3° quid ad casus propositos dicendum. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Censura in genero dicitur poena ecclesia-993 stica medicinalis, qua homo Christianus seu baptizatus contumax bonis quibusdam spiritualibus privatur. Voco ecclesiastica notatur origo seu iurisdictio, vi cuius poena infligitur. — Medicinalis designatur finis, ob quem poena infligitur: 33* 516 De legibus Ecclesiae. intenditur delinquentis emendatio, qua secuta reus quodam iure suo petit, ut poena solvatur. Dicitur christianus seu baptizatus, quo efferatur Ecclesiam in eos solos suam jurisdictionem vindicativam exercere. — Dicitur contumax, quo exprimitur eum solum puniri, qui non contra legem utcumque peccet, sed qui sciens et volens contra legem ut ecclesiasticam peccet. — Bonis quibusdam spiritualibus pri­ vatur: quibus exhibetur character ipsius poenae; est enim spiritualis; privat diversis bonis pro poenae diversitate, neque omnibus spiritua­ libus bonis, sed quibusdam tantum. 994 R. 2. Sunt tria censurarum genera: excommunicatio, suspensio, interdictum; ex quibus suspensio solos clericos spectat, eos aliqua facultate ipsis propria privans. Interdictum prohibet sive certis personis sive in certis locis exer­ citium quorundam sacramentorum aliarumque sacrarum functionum. Distinguuntur censurae latae sententiae et ferendae sententiae: priores, in quibus sententia iam lata est contra eos, qui certum crimen perpetraverint; poena incurritur eo ipso, quod crimen sit patratum. Posteriores imponendae sunt iis, qui certa crimina perpe­ traverint, ac proin non incurruntur, nisi re ipsa superior ecclesiasticus sententiam legitime tulerit. Excommunicatio est omnium censurarum gravissima, eaque privat communione fidelium atque participatione bonorum spiritualium com­ munium, quatenus Ecclesiae potestati subduntur. Quod tamen, ut recto intelligatur, explicatione aliqua indiget. Dicitur etiam excom­ municatio maior, ut distinguatur ab excommunicatione minore. Quae distinctio hodie est minoris momenti, eo quod excommunicatio minor latae sententiae non amplius exsistit. Antea haec excludebat a re­ ceptione sacramentorum, facile tamen solvebatur; incurrebatur imprimis propter illicitam cum excommunicato communicationem, neque semper graviter illicitam. Cf. Laurentius, Instit. iuris eccl.8 n. 492 sqq. R. 3. Excommunicati, et suo modo etiam suspensi et interdicti, distinguuntur in toleratos et vitandos. In solis posterioribus censura totam suam vim ex natura sua sibi insitam exercet; in toleratis effi­ caciam multum moderaverunt pontifices (a tempore Martini V), directe in favorem fidelium, qui ex prohibita cum censuratis communicatione non parum incommodi sentiebant. Immo moderamen, quod in vetita illa cum vitandis communi­ catione ex causis excusantibus semper adhibebatur, nostris temporibus etiam longe latius est intelligendum. 995 R. 4. Nativa sua vi privat excommunicatio: 1) suffragiis communibus. Ex communione sanctorum et ex con­ ceptu Ecclesiae ut unius corporis mystici, cuius membra et cum Christo et inter se mutuo spiritualiter sint coniuncta, sequitur ora­ tiones et bona opera unius etiam in aliorum spiritualem utilitatem redundare. Quae mutua bonorum spiritualium communicatio fit tum privata voluntate fidelium mutuo pro invicem orandi et satisfaciendi, tum voluntate capitis Ecclesiae, cui dispensatio spiritualis thesauri Censurae. — Notio et effectus. 517 est concredita, atcpie publicis nomine Ecclesiae factis orationibus et functionibus. Hoc igitur spirituali auxilio posteriore excommunicatus per se privatur. Privata tamen suffragia a fidelibus fieri possunt pro excommuni­ cato; immo etiam publicus Ecclesiae minister, certis quidem limitibus, pro toleratis id praestare potest ; pro vitandis autem Ecclesiae minister qua talis neque licite neque valide agit. 2) Privat excommunicatio sacramentis recipiendis: ex quo fit, ut per se excommunicato, manente excommunicatione, sit graviter illicita sacramenti alicuius susceptio, non tamen ex se irrita, nisi sacramentum poenitentiae fiat irritum ex defectu dispositionis. Cf. Th. m. II11 1132. Ex gravi autem causa fieri potest, ut excommunicatio ne licitae quidem susceptioni obstet; quod sane evenire potest longe facilius in eo qui occulte excommunicationem incurrit, quam in eo qui publice; vix potest evenire in vitando. 3) Privat excommunicatio sacramentis administrandis, idque eodem modo ac sacramentis recipiendis. In occulte excommunicato saepissime est causa excusans, in vitandis vix umquam, nisi tamen solus sit, qui moribundo succurrat. — Etiam excommunicatum debere et posse antea in statum gratiae sese restituere, non est quod notem, cum sit res evidens. 4) Excommunicatio privat officiis divinis, non contione, videlicet ne peragat excommunicatus liturgicas actiones neve iis assistat. — Vitandus igitur ab iis omnino arceri debet: quod si fieri nequeat, sacrae functiones atque ipsa Missa omittenda est; tolerati admitti possunt, non tamen debent; rogati a fidelibus et admissi licite as­ sistunt; immo in heterodoxis, qui in foro externo pro excommunicatis habentur, illa prohibitio, ne sacris functionibus assistant, potius cessit desiderio Ecclesiae, ut assistant et in sacra nostra religione in­ struantur. 5) Excommunicatio privat sepultura ecclesiastica: quod ut re ipsa fiat, requiritur, ut excommunicatio sit notoria et excommunicatus sine signis poenitentiae e vita cesserit. — Quodsi vitandus in sacro loco sepultus esset, esset eruendus, locus sacer reconciliandus; non ita in tolerato. 6) Excommunicatio privat iurisdictione ecclesiastica, videlicet to­ leratum licito eius usu, cum restrictionibus antea datis ad n. 3); vitandum privat ipsa potestate, ita ut actus nihilominus positi eva­ dant irriti, excepta absolutione moribundi. 7) Excommunicatio privat beneficiis ecclesiasticis obtinendis ; sed beneficio obtento ne vitandus quidem eo ipso exuitur, attamen eo quod functionibus annexis satisfacere non possit, ex parte saltem a fructibus beneficii percipiendis prohibetur. 8) Excommunicatio privat communicatione forensi, ita ut excom­ municatus in iudicio ecclesiastico non solum non index, sed neque advocatus neque actor vel testis esso possit; licebit tamen ei in­ juriam quam passus sit repellere. 518 De legibus Ecclesiae. 9) Excommunicatio demum privat communicatione civili, seu arcet reliquos fideles ab iis actionibus, quae familiaritatem quandam et intimam consuetudinem redoleant. — Sed haec, nisi specialis causa criminis in reo vel periculum perversionis in altero adsit, gravis pro­ hibitio non est; immo nunc saepissime omnis prohibitio censetur abesse. Plura v. Th. m. II11 1145sq; Laurentius, Instit. iuris eccl.8 n. 511 sqq. 996 R. 5. Suspensio dicitur ab officio, ab ordine, a iurisdictione, a beneficio. Suspensio ab officio interdicit usum tum ordinis tum iurisdictionis; suspensio ab ordine solum exercitium sacri ordinis interdicit, intacta iurisdictione (aliquando est tantum a pontificalibus, quae suspensio integrum relinquit exercitium ordinum inferiorum ; suspensio a con­ fessionibus excipiendis privat hac sola facultate); suspensio a beneficio privat perceptione fructuum beneficii eiusque administration©, relinquit tamen beneficii titulum. Cf. Laurentius 1. c. n. 517 sqq; Th. m. II 900 sqq. Unde intelligitur suspensionem nullatenus excludere perceptionem sacramentorum laicalem, neque impedire, quin suspensus, manente suspensione, si modo rite dispositus sit, a peccatis absolvatur. Ceterum eum, qui occulte suspensionem incurrerit, habere posse rationes a servanda censura excusantes, similiter atque excommunicatum, facile patet legenti. 997 R. 6. Interdictum prohibet vel certis personis quandam functionum sacrarum participationem (interdictum personale) vel in certis locis earum exercitium (interdictum locale). Verum in locali interdicto ii qui interdicti causam dederunt, personaliter ea poena afficiuntur ; reliqui vero ea non afficiuntur nisi ratione loci, ita ut iis liceat extra eum locum omnium functionum sacrarum partem habere. Prohibentur autem (nisi sit interdictum partiale tantum) 1) quae­ dam sacramenta (videlicet: SS. Eucharistiae usus nisi sit per modum viatici, extrema unctio nisi evaserit sacramentum moribundo necessarium, collatio ordinum, nuptiarum benedictio, non vero solum matrimonium sine benedictione); 2) officia divina seu s. Missae sacrificium aliaeque liturgicae functiones; 3) sepultura ecclesiastica. Quaedam autem ex his rebus prohibitis sive in favorem inno­ centium generatim sive aliquorum privilegiatormn permittuntur sub certis limitibus, de quo fusius Th. m. II11 1155 sqq; Laurentius 1. c. n. 520 qq. 998 Ad quaesitum 2“ R. 1. Practice requiritur ad incurrendam cen­ suram, ut 1) peccatum fuerit grave seu mortale; 2) ut fuerit externe completum, videlicet pleno sensu illud peccatum, quod sub censura prohibebatur, neque sufficiat conatus, si ipsum factum iu lege poenali exprimitur; 3) ut adfuerit contumacia seu ut peccatum fuerit libere commissum contra legem ut ecclesiasticam. Dixi: practice requiri, ut fuerit peccatum mortale. Quamquam enim ex natura rei non quaelibet partialis suspensio vel partiale ali­ quod interdictum personale arguat esse peccatum mortale, propter __ . Censurae. — Notio et effectus. 519 quod eiusmodi partialis poena infligatur: tamen excommunicatio atque etiam graviora interdicta et suspensiones, maxime si totaliter feruntur, ex natura sua, utpote poenae omnino graves, postulant peccata gravia, ob quae possint imponi; atque de facto quaelibet censura latae sententiae in bulla „Apostolicae Sedis * 4 contenta mortale peccatum supponit. R. 2. Quidquid igitur peccantem a gravi peccato forte excusaverit, v. g. falsa conscientia, defectus plenae advertentiae, parvitas materiae, si detur, etiam ab incurrenda censura excusat saltem coram Deo et coram conscientia. R. 3. Ex defectu contumaciae in sensu supra exposito com-999 muniter censent excusari a censura: 1) qui legem nesciverit, immo 2) qui nesciverit poenam: id saltem, si ignorantia non fuerit crassa seu supina, quod designat graviter culpabilem et magnam neglegentiam commissam esse in depellenda ignorantia ; verum si in lege poenali ii tantum puniuntur, qui scienter vel ausu temerario aliquid fecerint, etiam crassa ignorantia a censura excusat, immo probabiliter ea affectata ignorantia, quam delinquens studiose quidem non deposuit, sed ideo non deposuit, quod cum scientia legis et poenae transgredi legem ausus non esset; 2) qui ex gravi metu egit in iis casibus, in quibus metus gravis a lege ut humana excusaret, etsi ab ipsa lege, utpote simul naturali vel divina, re vera non excusaverit. Ad quaesitum 3“ R. 1. Ad primum casum. Confessarius Casimiri 1000 rem severius diiudicavit Verum quidem est solo interno dubio volun­ tario vel interna fidei negatione peccatum liaeresis coram Deo com­ mitti atque eum, qui ita peccaverit, fidei habitum amittere naufra­ giumque circa fidem passum esse atquo interne defecisse ab unitate Ecclesiae (cf. bullam „Ineffabilisu d. d. 8 Dec. 1854): attamen coram Ecclesia nondum defecit, neque coram Ecclesia ut haereticus tractatur. Ceterum do peccato haeresis cf. postea casum 309. Quapropter verba „Apostolicae. Sedisu illa «haereticos omnes, quo­ cumque nomine censeantur" communi omnino interpretatione intelliguntur de haeresi utcumque externata, non de sola interna. Quod eo magis tenendum est, quod oousque vix non unanimis fuerit theologorum sententia: ad incurrendam excommunicationem haeresi inflictam requiri, ut error internus externe manifestetur, idque manifestatione certa et moraliter mala (non v. g. consilii petendi causa), neque in bulla «Apostolicae Sedis" R. Pontifex intentionem habuerit hanc excommu­ nicationem ulterius extendendi. R. 2. Ad secundum casum. Andronicus certe haeresim inter-1001 nam extorno manifestavit, siquidem internam haeresim commiserit. Sacerdotem autem sumi debet cognovisse Ecclesiae definitionem atque poenas ecclesiasticas in haeresim latas. Quodsi cognovit, at nihilominus haereticam opinionem professus est, eo ipso adfuit pertinacia illa, quae sufficiat, ut excommunicatio incurratur, nec requiritur nova monitio. Absentia pertinaciae haberi potest in homine quoad religionem rudi et male instructo. Si eiusmodi homo ignoraret illud fidei dogma. 520 De legibus Ecclesiae. postea vero admonitus se submitteret, sane excommunicationem non incurreret, idque ne tum quidem, quando ignorantia fuisset graviter culpabilis vel etiam affectata, eo quod ne tum quidem pertinax in errore contra fidem fuisset neque formalem haeresim commisisset. Cf. 5. Alph. VII 301. Hallucinatur igitur Andronicus, quando se a censura libe­ rum reputat. 1002 R. 3. Ad tertium casum. Suppono interim agi de re sub ex­ communicatione Romano Pontifici speciali modo reservata secundum bullam „Apost. Sedis" ser. 1, art. 7, quaeri autem de sola excusatione, num haec in casu exsistat sive propter metum sive propter actionem nondum completam. Generalis illa ratio placendi gubernio vel etiam generalis quidam metus, ne gubernium iis, qui catholice sentiant et agant, non faveat, aequiparari nequit gravi metui neque excusare potest a gravissimae legis observantia, ne sub ratione quidem legis humanae. Quapropter hoc modo lulianus non texit nisi excusationes in peccatis. Ceterum illum favorem gubernii detrahi catholicis, acatholicis et Ecclesiae inimicis praestari, atque gubernium tali agendi modo velle officiales instigare et urgere ad actus catholico viro illicitos et ab Ecclesia graviter prohibitos, aperto vergit in odium Ecclesiae; quod si ita est, ne gravis quidem metus a lege Ecclesiae ut tali excusat. 1003 Difficilius est dicere, utrum lulianus iam nunc incurrerit excom­ municationem, an demum postea incursurus sit, quando literae per­ venerint ad praefectum, isque illas exsecutioni dederit. — Quod poste­ rius non videtur esse necessarium. Verum, satis probabile est ex­ communicationem non contrahi nisi postquam praefectus re vera literas acceperit atque sacerdos ille re vera coeptus sit in munere suo im­ pediri. Cf. Th. m. II11 1194 sq. Inde concluditur ex sententia probabili Julianum, si interim sin­ cere doleat atque confiteatur peccatum suum, absolvi posse ab eo, qui alioquin in censuras papales potestatem delegatam non habet: Th. m. II11 1111. Verum ad sincerum dolorem requiritur in casu nostro, ut lulianus novis literis datis efficaciter retractet suum mandatum, immo ut id, si necessarium fuerit, faciat telegraphice. Nisi enim id facere velit, absolutione incapax est; nisi re ipsa faciat, culpabiliter pergit mandare praefecto urbis ea quae antea scripsit, atque sine dubio postea in excommunicationem incidet. Solum si post sinceram confessionem retractatio evaderet impossibilis atque eius omissio in­ culpabilis, lulianus ab incurrenda censura excusaretur. Prout casus ipse narratur, lulianus potius subdole quam sincere videtur esse confessus, ac proinde incursurus censuram. PEREGRINI QUOAD CENSURAS. Casus. (306) lucundus, sacerdos Coloniensis, recreationis causa in Angliam profectus, Londini interest scaenicis spectaculis; qua ro audita, archiepiscopus Westmonasteriensis lucundo literis mandat: cum lege dioecesana suspensio lata Peregrini quoad censuras. 521 sit in sacerdotes scaenica spectacula adituros, lucundo abhinc abstinendum esse ab excipiendis confessionibus (ad quas aliter retinuerat facultatem) et a functionibus sacerdotalibus, maxime ss. Missae sacrificio. Quaeritur 1° qui in quos possint ferre censurae. 2° peregrini quibus censuris subiaceant. 3° quid de casu nostro iudicandum. Solutio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Cum censura sit poena, illa ferri non 1004 potest nisi a superiore in suos subditos vel eius nomine. Qui, cum superior delinquentis non sit, nomine superioris censuram fert, id facit potestate delegata, potestate propria ipse superior. R. 2. Hinc Summus Pontifex vel concilium generale censuras statuere possunt pro toto orbe contra quoslibet christifideles ; con­ cilium provinciale pro tota provincia,- episcopus pro sua dioecesi; superiores regulares iuxta proprii ordinis constitutiones in suos sub­ ditos; delegati secundum ambitum suae delegationis. R. 3. Quapropter censurae papales, nisi in ipsa poena restrictio facta sit, incurruntur a quibuslibet fidelibus ubilibet exsistentibus. Censurae episcopales contrahuntur a subditis in dioecesi commoran­ tibus, quoniam per se leges episcopales censeantur esse territoriales, extra territorium non ligantes; verum sicut personale praeceptum, ita etiam personalis poena statui potesf in subditum ita, ut eum etiam peregre exsistentem comitetur, saltem quando res propriam dioecesim spectat (Th. m. II11 1115). — Censurae a provinciali concilio statutae omnes provinciae incolas ligant, ita ut peregrinatio in aliam eiusdem provinciae dioecesim a censura eum non eximat, qui ibi delinquat. Censurae a superioribus regularium latae censentur subditos ubique comitari, ita ut non pro territorialibus, sed pro personalibus habendae sint, nisi in casu particulari constet de contrario. Cf. BalleriniPalmieri, Opus th. m. VII, n. 73; S. Alph. VII 20; Lacroix lib. 7, η. 28. R. 4. Regulares, si non fuerint exempti, sane subiacent censuris episcopalibus, si modo secundum communem legum interpretationem lex etiam eos comprehendat. Regulares autem exempti — exempti autem sunt vix non omnes — censuris affici ab episcopo non possunt, nisi ipse ita agere possit et agat ut delegatus Sedis Apostolicae. In certis enim casibus haec potestas cum facultate etiam per censuras mandata sua urgendi episcopis a S. Sedo data est. Cf. Laurentius, Instit. iuris eccles.3 n. 500; Baller.-Palm. 1. c. n. 48 sqq. Ad quaesitum 2m R. 1. Peregrini, cum probabiliter neque sui 1005 territorii neque territorii actualis legibus teneantur, censuras dioecesanas non incurrunt. Sunt qui censeant incurri a peregrinis censuram, si quid sub censura peregrinis specialiter prohibitum sit; sed S. Alph. VII 17 tenet probabilius episcopum non posse ,ferre censuras in peregrinos ad cavenda crimina-. 522 De legibus Ecclesiae. R. 2. Nihilominus propter crimen in alieno territorio commissum peregrini possunt ab ordinariis loci in ius vocari atque etiam propter crimen pendens censuris puniri. Id enim iurisdictio fori externi secum fert, ut iudex ordinarius ea, quae in suo territorio utcumque fiunt, vindicare possit, atque delictum sortitur forum loci, in quo committitur. S. Alph. VII 26. R. 3. Qua extensione ipse ordinarius in suum subditum peregre exsistentem ius per censuras puniendi retineat, non est extra omnem controversiam. Videlicet 1) certe potest episcopus in suum subditum absentem censuram ferre per modum sententiae propter delictum in dioecesi propria commissum; 2) idem propter delictum, quod ipsam dioecesim propriam spectat, v. g. iubendo sub poena censurae in­ currendae reditum in dioecesim. Contro vertitur autem, utrum clericus peregre exsistens incurrat censuram propter laesum quodlibet man­ datum personale, quod proprius episcopus ei in dioecesi exsistenti iniunxerat. Th. m. II11 1115. 1006 Ad quaesitum S’” R. 1. lucundus suspensionem illam pro Anglia latam non incurrit, quia, utpote peregrinus, legibus territorialibus Angliae non tenetur. R. 2. At ordinarius proprius videtur posse sub eadem poena lucundo frequentationem spectaculorum prohibere. Sed hoc factum non esse ex casu enarrato satis apparet. Verum prohibitio functionum sacrarum atque subtractio iurisdictionis fori poenitentialis non est necessario censura. Ex iusta causa haec sacerdoti peregrino interdici possunt, cum ordinarii sit incumbere in evitandam omnem a sacris functionibus irreverentiam omnemque decorem observandum. Qua­ propter lucundus in his, quae ordinarius loci statuit, obsecundari tenetur. Quoniam autem ex verbis ordinarii non satis constet iuris­ dictionem pro excipiendis confessionibus esse luliano subtractam, hic, si nihilominus poenitentium confessiones exciperet eosque absolveret, illicite quidem ageret, sed non invalide. IMPUBERES. Casns. (307) Tiburtius, sedecim annorum, e patre acatholico et matre catholica oriundus, cum hucusque acatholicorum scholas frequentaverit neque tamen eorum religionem professus sit, nunc catholicam adit et urgente matre catho­ licam fidem vult profiteri. Ante tres annos libros haereticos, quos graviter prohibitos esse a matre audierat, legit opinionesque haereticas pro veris habuit atque sacerdotem, quem propter laesas leges religioso-politicas gubernium persequebatur, verbis contumeliosis affecit atque luto conspurcavit. Confes­ sarius, qui eius confessionem audit, cum facultate in reservata destitutus sit, haeret, quid sit sibi faciendum, maxime cum usus sit pueros eiusmodi, qui nondum per sic dictam ,confirmationem* acatholicam religionem professi sint, non ad fidei catholicae publicam professionem atque cum Ecclesia Impuberes quoad censuras. 523 reconciliationem, sod sine ambagibus post debitam instructionem ad con­ fessionem et s. Communionem admittere. Quaeritur 1° sitne Tiburtius tractandus secundum legem impuberum. 2° quaenam sint leges pro impuberibus quoad censuras. 3° quid in casu fieri debeat. Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Quae Tiburtius ante tres annos fecit, 1007 certe sunt peccata impuberis. Si quando igitur peccata impuberum non reservantur vel impuberes poena seu censura non afficiuntur. Tiburtius quoad haec peccata certe ut impubes tractandus est, neque propterea, quod postea aduleverit, in poenam vel graviorem poenam incurrit. R. 2. Si quando autem Tiburtius eadem peccata post annos aetatis 14 completos de novo commisit, haec peccata de novo com­ missa non amplius secundum mitiorem legem impuberum diiudicantur. Ad quaesitum 2m R. 1. Quamquam impuberes doli capaces cen-1008 sura puniri possunt, tamen docente S. Alph. VII 14 «advertendum est, quod censurae generaliter latae a iure vel ab homine non in­ currantur ab impuberibus, nisi hoc expressum sit in lege. Atque id satis innuitur c. 1 et 2 X 5, 33“ (tit. «de delictis puerorum"). R. 2. Exprimuntur in lege duo casus excommunicationis. Prior casus est ex bulla „Apost. Sedis" ser. 2, art. 2 contra «violentas manus, suadente diabolo, inicientes in clericos etc.", in quo quoad reservationem et absolutionem ad antiquum ius expresse remittimur. Verum in iure canonico c. 60 X 5, 39 clare supponitur etiam pueros hanc censuram incurrere: «Pueris, qui in canonem inciderint sententiae promulgatae, sive ante sive post pubertatem postulent se absolvi, potest dioecesanus absolutionis beneficium impertiri, cum propter de­ fectum aetatis, in qua commissus fuit excessus, rigor sit mansuetu­ dine temperandus", et ib. c. 1 etc. 6: «Respondemus, quod, si clerici infra puberes annos se ad invicem aut unus alterum percusserit, non sunt ad Apostolicam Sedem mittendi, quia eos aetas excusat" . . . «Mulieres vel aliae personae, quae sui iuris non sunt, ab episcopo dioecesano absolvi possunt, si manus in clericum iniecerint violentas." Quoad hunc priorem casum non desunt quidem, qui putent im­ puberes non amplius incurrero excommunicationem ; ita D'Annibale, in const. «Apost. Sedis" comment, n. 101; Del Vecchio I 596. Censeo tamen per se contrarium esso tenendum. Alter casus est ex eadem bulla «Apost. Sedis" ser. 2, art. 6: «Violantes clausuram monialium, cuiuscumque generis aut conditionis, sexus vel aetatis fuerint * , quibus verbis expresse etiam impuberes comprehenduntur. Quod antiquiori iuri omnino consonat. Neque in hoc casu ordinariis simpliciter committitur absolutio; committitur tamen ex cap. Liceat Trid. sess. 24, c. 6 de ref. et laud, const. «Apostolicae Sedis" in casibus occultis. De legibus Ecclesiae. 524 1 III Ad quaesitum 3“ R. 1. Quoad haeresim et lectionem librorum haereticorum haeresim propugnantium, si Tiburtius audierat haec ab Ecclesia graviter prohiberi, censeri debet adfuisse sufficiens legis et poenae cognitio, ita ut excusatio a censura repeti nequeat ex ignorantia. Necessaria enim non est intima naturae ipsius poenae cognitio, sed sufficit, ut sciatur gravi poena Ecclesiam illa crimina prohibere. Verum cum haeresis haereticorumve librorum lectio non sit inter casus, in quibus etiam impuberes poenali lege comprehendantur, Tiburtius per se absolvi ab his peccatis potest a confessario specialibus facultatibus non instructo. In admittendo igitur Tiburtio observari licet con­ suetum modum, dummodo tamen, si coram Deo haeresis crimine in­ fectus erat, sincere coram Deo fidem catholicam teneat eamque aliquo modo externe profiteatur. R. 2. Quoad aliud crimen, iniuriosam illam sacerdotis tracta­ tionem, re vera adest casus ille violentae manuum iniectionis; semper enim et ab omnibus canon ille non de sola percussione, sed de qua­ libet externa seu corporali laesione graviter iniuriosa intelligebatur. Neque in hoc casu impuberes eximi puto a censura. In foro igitur externo, cum ignorantia non attendatur, absolutio a competente supe­ riore vel per specialem facultatem datam requiritur: ita, si res est publica, est in externo foro tractanda. Si vero de solo interno foro agitur, indagari debet, num circa hunc casum Tiburtius iam habuerit legis ecclesiasticae eiusque poenae notitiam. Quae in puero impubère raro aderit. Quodsi igitur abfuerit, in foro interno Tiburtius censuram non incurrit atque a quolibet confessario cum Deo potest reconciliari. Immo propter controversiam de huius censurae extensione modo n. 1008 notatam, etiam ei puero, qui censuram sciverit, quilibet confessarius facilius absolutionem poterit impertire. ABSOLUTIO A CENSURIS. Casus. (308) Trasimundus circa finem temporis paschalis incidit in poenitentes di­ versis censuris ligatos, socialistas, francomurarios, duelli patratores et fau­ tores, magistratus liberales, qui gubernio faventes Ecclesiae iura convellere eiusque iurisdictionem impedire ausi sint etc. Confessarius extraordinariis facultatibus quidem destitutus est, sed si dimiserit poenitentes non absolutos, aliquos afficeret magno rubore coram parentibus, cum declarare deberent se non posse s. Communionem recipere; alios valde probabiliter retraheret penitus a sacramentis, cum iis gravius sit post aliquot hebdomadas iterum ad confessarium redire. Quare se gravem rationem habere putat omnes ab­ solvendi sub onere infra mensem recurrendi vel confessario committendi re­ cursum ad S. Poenitentiariam eiusque mandata humiliter suscipiendi, sub poena reincidendi in censuras. Quaeritur Ie quis possit ordinarie absolvero a censuris. 2 quomodo agendum, si poenitens nequeat legitimum superiorem adire. 3° quid ad casum et agendi rationem Trasimundi sit dicendum. A censuris abaohdio. 525 Solutio. Ad quaesitum lm R. 1. Per se absolvere non potest a censuris 1010 nisi superior, qui tulit, eiusve superior, si quem habet, atque eorum delegatus. Quod tamen sic intellige, ut a casibus vel censuris epi­ scopalibus absolvere possit etiam vicarius generalis et poenitentiarius cathedralis, a papalibus S. Poenitentiaria vel S. Officium. R. 2. Generali tamen regula statutum est a concilio Trid. cap. Liceat (6, sess. 24 de ref.) et per constit. Apostolicae Sedis, ut episcopi possint in casibus occultis suos subditos absolvere sive per se sive per alium specialiter deputatum, nisi agatur de casibus spe­ cialiter Romano Pontifici reservatis. Quod ita interpretantur, ut non in singulis casibus necessaria sit deputatio seu delegatio, sed sufficiat specialis delegatio etiam compluribus confessariis communicata, qua possint in hoc vel illo genere causarum absolvere. — Non raro tamen vi privilegiorum facultas amplior datur. R. 3. Regulares privilegiati a papalibus casibus absolvere amplius non possunt nisi secundum limites privilegiorum ad tempus conces­ sorum; possunt ab iis, qui iure communi episcopis reservantur, non ab iis, quos episcopi sibi reservant et qui casus reservati dioecesani vocantur. S. Alph. VII 99; Th. m. II11 1245. R. 4. In articulo vel periculo mortis, cum cesset omnis reservatio, quilibet sacerdos absolvere potest a quibuslibet censuris et peccatis, imposito tamen — nisi alioqui absolvendi facultatem habet — onere in casu reconvalescentiae recurrendi denuo ad superiorem legi­ timum eiusque mandatis parendi, idque sub poena reincidendi in easdem censuras, quando agitur: 1) de casibus Romano Pontifici specialiter reservatis, vel 2) de censuris publice inflictis, vel 3) de censuris ab episcopo in aliquem nominatim latis sibique reservatis, seu de cen­ suris ab homine. Cf. Th. m. II11 1125. Ad quaesitum 2,n R. 1. In casibus episcopalibus videndum est, 1011 num episcopus pro impeditis speciale aliquid statuerit. Aliter norma antiqua valet, secundum quam 1) is, qui longissimo tempore (per 5 annos et ultra) videatur impeditus manere, quominus episcopum adeat, nunc statim absolvi possit a confessario sine ullo onere, nisi forte res ipsa natura sua alium modum postulet; 2) is, qui non longissimo, sed longo tempore (a 6 mensibus usque ad quinquennium) ita im­ peditus videatur, absolvi quidem possit, sed cum onere, ut cessante impedimento superiori se sistat; 3) qui brevi tempore, i. e. infra 6 menses, impeditus videatur, non possit solvi a censuris neque directe a peccatis reservatis, possit tamen, urgente aliqua necessitate, cum maneat censura, a peccatis non reservatis directe absolvi ac propterea indirecte ab omnibus peccatis, ita tamen, ut remaneat obligatio horum directam absolutionem atque absolutionem a censuris sibi procurandi. Cf. Th. m. II11 535. R. 2. In casibus papalibus, si poenitens personaliter Itoniam 1012 adire nequeat, causa per literas componenda est: verum urgente 526 Do legibus Ecclesiae. necessitate seu exsistente periculo scandali vel gravis infamiae qui­ libet confessarius absolvere potest, imposito onere, infra mensem, saltem per medium confessarii, Romam per literas recurrendi atque S. Poenitentiariao mandata suscipiendi, idque sub poena reincidendi in easdem censuras. Ita deer. S. Offic. d. 30 lunii 1886. R. 3. Quod idem facere licet, etsi non instet periculum scan­ dali vel infamiae, si poenitenti tamen valde durum est tam diu in gravi peccato remanere, dum recursus effectum habeat. Ita S. Offic. d. 18 lunii 1897, Summo Pontifice approbante. R. 4. Immo si poenitens neque per se neque per confessarium literis Romam possit habere recursum, atque durum sit poenitenti alium confessarium adire, absolutio dari potest sine onere recurrendi. Ita eodem modo S*. Offic. d. 9 Nov. 1898, a Leone XIII d. 12 Nov. approb. Quem agendi modum adhiberi non posse, ut sic absolvatur sacerdos qui incurrerit excommunicationem propter absolutionem com­ plicis, decretum est approbante Leone XIII d. 7 lunii 1899. Cf. Analecta eccl. vol. VII 6 et 339. ♦ R. 5. Loco recursus ad S. Sedem infra mensem habendi sufficit facere recursum ad episcopum vel eius vicarium generalem} si illi in­ structi fuerint facultate delegata absolvendi a casu papali de quo agitur; non autem sufficit recurrere ad quemlibet sacerdotem subdelegatum. Ita S. Offic. a Leone XIII appr. d. 19 Oct. 1900 (Anal. eccl. IX 54). Nimirum si quis voluerit rem componere cum aliquo sacerdote subdelegato, id non solet fieri posse nisi in confessione. 1013 Ad quaesitum 3“ R. 1. Supponitur in casu poenitentes, quos Trasimundus nactus est, novisse poenam excommunicationis criminibus, quae commiserunt, impositam: alioquin propter ignorantiam ab in­ currenda censura excusati essent, neque in foro conscientiae ullum onus Romam recurrendi adesset. Quoad iuvenes illos, quos videntur parentes secum duxisse, ut cum ipsis praecepta annuae confessionis et paschalis Communionis implerent, sano gravis rubor est fateri se non esse absolutos, neque diffamationis gravis periculum videtur ab­ esse: quapropter ex hac causa vi decreti 30 lunii 1886 absolutio dari potest cum onere recurrendi ad S. Poenitentiariam. R. 2. Quoad reliquos, qui plano sui iuris sunt neque ab aliis ita observantur, res difficultate non caret. Quod propter dilatam absolutionem penitus retrahantur a sacramentis, haec ratio qua talis neque in decreto anni 1886 neque in decreto anni 1897 affertur, cur liceat statim absolvere. Nam neque periculum infamiae neque peri­ culum scandali infertur, saltem non scandali aliorum, quod solum decretum illud videtur intelligere; scandalum ipsos quidem poenitentes sumere ex dilata absolutione non negaverim, at sumunt plane volun­ tarie scandalum seu ansam amplius peccandi, idque pharisaicum scandalum. Neque formaliter illa causa subesse videtur, quam de­ cretum anni 1897 pro sufficienti admittit, quod valde durum sit poenitenti diutius manere in gravi peccato; id enim eiusmodi poeni- Censurae. — A censuris absolutio. 527 tentibus, qui per annum in peccatis tabuerunt, non videtur valde durum esse. Verum hortatu confessarii eo perduci possunt, ut nunc, serio 1014 peccatorum poenitentes, id pro re dura habeant, quod non possint statim cum Deo reconciliari. Quodsi ad id re vera adducuntur, de­ cretum anni 1897 licebit applicare. - Immo generalitn timori illi a confessario prudenter concepto, ne per denegatam seu dilatam ab­ solutionem in peius ruat poenitens, videtur subesse talis causa, ex qua nimis durum videatur poenitenti se diu etiam exspectare debere neque intra tempus paschale sacram Communionem posse sumere. Repelli enim a s. Communione intra tempus paschale sumenda re coincidit cum ea conditione, quod debeat manere diu in statu peccati, maxime in homine alioquin satis tepido: nam ille, quamquam possit per con­ tritionem perfectam cum Deo reconciliari, non facile ita re ipsa recon­ ciliabitur neque huius reconciliationis securitatem habebit. Repelli autem a s. Communione ipso illo tempore hominibus etiam non fer­ vide christianis durissimum esse solet, cum demum conatum fecerint et repugnantiam naturalem peragendae confessionis vicerint. Si igitur promittunt se contentos esse recursu Romam faciendo atque post mensem reversuros, ut mandata S. Poenitentiariae recipiant, puto Trasimundum non male egisse eos statim absolvendo. EXCOMMUNICATIO PROPTER HAERESIM. Casus. (309) Lambertus, serio dubitans de logitinritate concilii Vaticani eiusque decre­ tis, infallibilitateni Summi Pontificis pro probabili quidem habet, sed non pro articulo fidei: (pias difficultates sacerdoti amico exponit. A quo edoctus: ,Quae abs te dicta sunt , * inquit, wperpendam“ ; postero dio eidem obvius factus dicit: „Ros heri tractatas mihi non persuasisti.“ Alia vice cum legeret historiam Tobiae atque in ea Tobiao canem caudam laetum movisse: „Has minutissimas res , * ait, „non credo; sunt enim non revelatae, sed ornamenti causa adiectae. * Similiter cum legeret in epistula S. Petri (1 Petr 3, 19) Christum spiritibus hominum antediluvianorum prae­ dicasse: , Video quidem , * inquit, .haec dici inScriptura, sed non credo, cum Ecclesia haec nullibi definiverit. * Quaeritur 1° quid sit haeresis et qua poena puniatur. 2° quid ad casum dicendum. Solntio. Ad quaesitum 1“ R. 1. „ Haeresis est error voluntarius Christiani 1015 circa aliquam veritatem fidei catholicae * (ita optime D’Annibale, In const. „Apost. Sedis * n. 30), sive veritas illa negetur seu pro falsa habeatur, sive positive de ea dubitetur. Nam etiam in solo dubio assensus fidei reicitur seu negatur. Cf. Th. m. I11 415. R. 2. Ut autem poena ecclesiastica incurratur, non sufficit quae­ libet haeresis coram Deo commissa, sed debet esse 1) error circa veri- 528 De legibus Ecclesiae. tateni ab Ecclesia ut de fide propositam {DrAnnibale. 1. c. ; BalleriniPalmieri, Opus th. m. II, n. 82 sqq. ; Mare, Instit. Alph. n. 1314); 2) error manifestatus sive verbis sive facto, actione externa graviter mala (D’Annibale 1. c. ; Ballerini-Palmieri 1. c. VII, n. 273; Bucceroni, Comment, in const. „Apost. Sedis" n. 8; Marc 1. c.). R. 3. Quamprimum talis actio externa exstiterit, adest crimen, quod excommunicatione speciali modo Romano Pontifici reservata punitur. Si vero crimen ad forum iudiciale externum ordinarii de­ ductum est, delegatione papali non est opus, sed iure ordinario epi­ scopus per se vel per delegatum in utroque foro potest absolvere; alias etiam episcopi indigent facultate speciali Romani Pontificis. Ad quaesitum 2“ R. 1. Lambertus in multiplices errores haere­ ticos incurrit. Atque primo quidem haereticus est eo quod dubitat de legitimitate concilii Vaticani. Eo ipso enim, quod sub anathematis poena in multis rebus praecepta fidei tulerit atque sublectionem ex­ egerit, legitimitatem suam manifeste omnibus christiania tenendam atque se ipsum ut fidei regulam proponit. Quod idem expresse fit in „professione fidei" a Pio IX praescripta: in qua cum concilium Vaticanum ut oecumenicum profiteri iubeamur, certissime dicitur legi­ timum. Quodsi dixeris haec indirecte tantum declarari et supponi potius quam definiri, id nihil iuvat, atque saltem haereticus evadit Lambertus dubitans de iis, quae concilium Vaticanum definivit. Nam R. 2. Habens infallibilitatem Summi Pontificis pro probabili tan­ tum Lambertus eo ipso indicat se de eius veritate dubitare; quod sufficit, ut sit haereticus. Idem apparet, quod probabilem quidem assensum circa infallibilitatem ponat, sed simul neget fidei assensum; nam positive fidei assensum circa eam veritatem negare, quam Ec­ clesia catholica ut fide tenendam proponit, nihil aliud est quam haeresis crimen committere. 1017 R. 3. Verum, utut de haeresis peccato constet, nondum ita con­ stat Lambertum eas externas haeresim manifestantes actiones po­ suisse, quae ad incurrendas ecclesiasticas poenas necessariae sunt. Nam 1) istas difficultates vel etiam haeresim commissam amico ex­ ponere animo discendi non est actio externe graviter mala, immo potest esse bona; ergo exponens suas difficultates Lambertus excom­ municationem nondum incurrit. 2) Quod addat: „Quae a te dicta sunt, expendam", manifestat quidem Lambertum nondum positivum fidei assensum posuisse, sed nondum manifestat novum dissensum po­ sitivum, seu haeresim non satis exprimit. Restant 3) verba, quae sequenti die, non novi consilii causa, ut videtur, amico obviam venienti dicit. Verba illa haereticam mentem satis exprimunt, si ratio habetur praecedentis disputationis, ad quam Lambertus ipse verba sua refert. Quare existimo haec verba plane sufficere, ut Lambertus dicendus sit haeresim externam commisisse, nisi illa verba protulerit, ut peteret novas explanationes, paratus se subiciendi. 1018 R. 4. Verba illa, quibus Lambertus dixit generatim se non credere minutissimas res, quas S. Scriptura narrat, in se quidem sunt haeretica 1016 Censurae. Excommunicatio ex causa haerenti. 529 atque sufficiunt ad haeresim externam. Nam etsi Ecclesia non de istis rebus minutissimis in se spectatis canones condidit atque eas pro fidei articulis declaravit, tamen totam S. Scripturam pro divinitus inspirata habendam esse fide catholica definivit. Quod sufficit, ut quis negans positivo assensum etiam circa res minutas quae in S. Scriptura ut a Deo dictae narrantur, vere committat haeresim. Sed subjective Lambertus fortasse excusatur, eo quod erronee quidem, sed errorem nesciens putaverit revelationem Dei seu Dei locutionem ad ea sese non extendere. Etiam haereticus non esset, si propterea positivum assensum in narrationem rerum minutarum nogasset, quod putaret sibi certum non esse eas in rersione recte exprimi. — Immo ipsum exemplum allatum de cane Tobiae agit de levissimo inciso, quod deest in exemplaribus Graecis, de cuius igitur authenticitate dubium movere nefas non est. Nam ista verbula per­ tinere ad illas paries editionis Vulgatae, quas concilium Tridentinum definivit sacras et canonicas esse, dici nequit. Quare ex hac ratione Lambertus in illa re non est haereticus. Atque in genere dici debet accidere posse, ut in rebus per se ad fidem et mores non pertinentibus mendum aliquod in exemplaria S. Scripturae transcripta vel in aliam linguam versa irrepserit: quapropter dubium circa eiusmodi res fa­ cilius potest concipi impune. R. 5. Gravius est quod ultimo loco de Lamberto narratur. 1019 Agitur enim de sollemni facto a S. Petro in epistula canonica narrato, quod etiam per se ad fidem pertinet; quod si quis in Scriptura legens negat, negat eo ipso canonicitatem et divinam inspirationem huius epistulae eiusve partem: quam inspirationem fide tenendam esse Ec­ clesia catholica definivit. Turpitur igitur errat Lambertus, si ex eo quaerat excusationem, quod ipsam hanc particularem veritatem Ec­ clesia non canone aliquo singulari definivit vel in symbolum fidei inserendam curavit. Sufficit me negaro quamcumque veritatem, quam clare intellexerim in libro inspirato doceri, ut committam haeresim. Quapropter, etsi Lambertus forte propter stultitiam suam excusetur, ne statim incurrerit haeresis poenam, si tamen edoctus permanserit in fido dictis S. Petri externe deneganda, externam haeresim ita complet, ut excommunicationem Romano Pontifici specialiter reser­ vatam non effugiat. LECTIO LIBRORUM PROHIBITORUM. Casus. (310) Leodegarius, legendi curiositate captus, ut varios hominum errores discat, legit libros Tertulliani, Calvini, Kantii philosophi Regiomontani. Her· raesii recentioraque polemica scripta Hasei contra Ecclesiam catholicam, atque nomino dato sibi mittendas curat et legit ephemerides liberales et diaria socialistica. Quaeritor 1" quao scripta qua lege prohibeantur. 2° quid de lectione Leodegarii dicendum sit. I^lnnluM, Casus cousciontiao. I. Ed. 4. 34 530 De legibus Ecclesiae. Solutio. Ad quaesitum 1” R. 1. Prohibitio librorum aliorumve scriptorum alia est ex lege divino-naturali, alia ex lego positiva Ecclesiae. Lex divino-naturalis non raro ultra legem positivam extenditur. Verum etiam e converso lex positiva subsistit etiam pro iis, quos lex na­ turalis, utpoto quae in periculo ex lectione oriundo nitatur, non ligaverit, eaque ordinarie non tollitur nisi dispensatione a competente superiore facta. R. 2. Lex positiva prohibens nunc sola est constitutio Officiorum ac munerum d. d. 25 lan. 1897, quam videre licet Th. m. II11 1312 sqq. Verum poenae statutae sunt secundum normam constitutionis Apostolicae Sedis, quae intactae manserunt, videlicet excommunicatio speciali modo Romano Pontifici reservata (ser. I n. 2) contra eos, qui legunt, retinent, imprimunt, quomodolibet defendunt: 1) libros aposta­ tarum vel haereticorum haeresim propugnantes, 2) libros per apostolicas literas nominatim prohibitas; dein excommunicatio nemini reservata (ser. IV post n. 4 ex Trid. sess. 4 de edit, et usu sacr. librorum) contra eos, qui imprimunt vel imprimi faciunt libros S. Scripturae eorumve commentarios vel adnotationes sine approbatione ordinarii. 1020 Ad quaesitum 2“ R. 1. Quod ad libros Tertulliani attinet, etiam eos, quos iam Montanista factus scripsit contra catholicam doctrinam, probabilis est interpretatio (D1 Annibale, In const. , A post. Sedis" n. 35, not. 4; Pennacchi, Comment, in const. „Apost. Sedis" append. Ill 132; Lugo, Do fide disp. 21, η. 29) veterum haereticorum libros, qui con­ sueverunt inter opera Patrum edi, non haberi pro prohibitis, cum errores obsoletos contineant, historica documenta utilia. Quapropter ex horum lectione Leodegarius non censetur excommunicationem in­ currisse; neque peccatum incurrit, nisi cognoverit vel putaverit sibi ex eorum lectione imminere periculum. R. 2. Libros Calvini inter eos esse, qui in bulla Apost. Sedis, ut supra, recensentur, certissimum est; sunt enim in eo, ut haereses defendant, convellant catholicam doctrinam ; quapropter ex eorum lectione Leodegarius excommunicatione tenetur. R. 3. Neque dubitandum est (juin libri Kantii Regiomontani in eodem ordino sint ponendi. Nam sunt 1) libri hominis haeretici : qui enim a nativitate ad sectam haereticam pertinuerunt, in foro Ecclesiae pro haereticis habentur, neque ad solam internam mentem res deduci potest; 2) libri illi sine dubio inter errores philosophicos, quos pro­ pugnant, etiam eos continent, qui errant in rebus fidei et contra articulos fidei catholicae. Quapropter eorum lectio sub excommuni­ catione n. 2 ser. 1“ const. Apost. Sidis prohibita est, atque Leode­ garius hanc incurrit etiam ex horum lectione, nisi ignorantia, etsi forte culpabili, hac in ro laboraverit. 1022 R. 4. Opera Hermesii sine dubio haereses continent atque pro­ pugnant. Neque tamen ipse censori debet haereticus, cum defunctus esset eo tempore, quo opera a S. Sede proscriberentur, miniineque 1021 Censurae. Excommunicatio ex causa haeretis. 531 constet eum pertinaciter erasse. Verum quidem est eius operum partem post eius mortem ab aliis esse editam: sed ne hos quidem editores, licet minus ingenue egerint in tenendis et propagandis suis erroribus, inter haereticos recensere licet. Quapropter non verificantur omnes conditiones, quae in const. Apost. Sedis enumerantur, ut lectio libri alicuius sub excommunicatione prohibeatur ex titulo: legentes libros haereticorum haeresim propugnantes. Verum additur alterum membrum: „necnon libros cuiusvis auc­ toris per apostolicas literas nominatim prohibitos . * Notum autem est Gregarium XVI per breve „Dum acerbissimas * d. d. 26 Sept. 1835 opera G. Hermesii nominatim damnavisse et prohibuisse atque in in­ dicem librorum prohibitorum referri iussisse. Videri igitur potest Leode­ garius ex hoc titulo nihilominus excommunicationem incurrisse. Attamen attendi debet Gregorium XVI prohibuisse quidem illos libros, non tamen ita, ut adderet poenam excommunicationis; constitutionem autem Apost. Sedis censuras contraxisse, non extendisse. Quare pro­ babilis est interpretatio libros quidem abhinc per literas apostolicas nominatim prohibitos esse eo ipso sub poena excommunicationis spe­ ciali modo reservatae prohibitos (quamquam re ipsa non videtur mos esse in ipso decreto prohibitionis istam poenae specialem reservationem omittere), sed libros antea nominatim ita prohibitos tum demum hac excommunicatione tangi, si, cum prohiberentur, prohibitioni addita sit excommunicatio eaque Romano Pontifici reservata; alias prohibiti sunt nunc sino ulla poena ecclesiastica. Ita D * Annibale 1. e. n. 40, not. 34 ; Pennacchi 1. c. p. 127; cf. Th. m. 111 1184. Concludi debet: Leodegarius legens opera Hermesii sine licentia peccavit quidem et contra legem naturalem, cum sumere debeamus eum a periculo hauriendi errores circa fidem non esse immunem, et contra legem ecclesiasticam ; excommunicationem autem ex hoc titulo non incurrit. R. 5. Opera polemica, quae Hase nostris temporibus contra catholicas doctrinas scripsit, sine ullo dubio sunt libri viri haeretici haeresim propugnantes; ideoque ex hoc capite Leodegarius excom­ municationem secundam ser. 1*' bullae Apost. Sedis incurrit, neque id ignorare potuit, si quidquam de censuris cognovit, atque eo gravius hac lectione peccavit, quo periculosior est lectio horum librorum, quos auctor stilo eleganti conscripsit atque artibus et curiosis fabulosisque narratiunculis auxit, res catholicas non raro vertens in risum. R. 6. Diaria excommunicationi bullae Apost. Sedis non subjacent ; 1023 subici possunt censuris ab ordinario ferendis — quod de diariis no­ minatis ullibi factum esse non puto - ; prohibentur quidem bulla Officiorum ac munerum lege ecclesiastica sine censura latae sententiae „diaria, quae religionem aut bonos mores data opera impetunt * , in (piorum numero ephemerides quas „liberales“ vocant, non ilico col­ locari posse puto. Complures enim non ita raro quidem, occasionem nactae, catholicos catholicamque doctrinam aliquam exagitant, neque tamen ex industria seu data opera in hunc finem tendunt; quapropter 34· 532 De legibus Ecclesiae. singulae sunt examinandae. Aliter de ephemeridibus socialisticis di­ cendum esso censeo ; hae enim data opera socialisticas ideas, quae non possunt non collidere cum sana et catholica doctrina de fido et moribus, propugnare et propagare conantur. Harum igitur lectione Loodegarius deliquit contra legem etiam ecclesiasticam. Eum autem, qui legere soleat ephemerides liberales, generatim peccare contra legem divino-naturalem non est quod multis probem ; facillimo enim et sensim sine sensu falsis doctrinis imbuitur, in religione et iide catholica tepescet atque pseudo-liberalibus ideis et indiflerentismo mox infectus evadet. POENA SCHISMATICORUM. Casns. (311) Leopoldus, assecla ecclesiae Graeco-Russiacae non unitae, matrimonio iunctus puellae catholicae, in regione catholica peregre exsistens, inopinato morbo correptus moritur. Cum sacerdos Graecus neque adsit neque vocari possit, sepulturae causa aditur parochus catholicus, cui uxor vidua exponit maritum pio suam religionem exercuisse, eum ante mensem etiam sumpsisse s. Communionem, atque optime semper etiam de catholica Ecclesia sensisse. Parochus concludens virum in bona fide fuisse, precibus annuit, imposito tamen viduae silentio de religione defuncti, quae in eo loco hucusque ignota sit, atque catholico ritu defunctum sepulturae mandat. Quaeritur 1° incurreritne Leopoldus censuras in schismaticos latas. 2° quid do parochi agendi ratione atque censura ab eo forsan incursa. Solutio. 1024 Ad quaesitum lm R. 1. Ex bulla Apost. Sedis ser. I n. 3 ex­ communicantur „ schismaticiu. Neque ratio dubitandi esse potest, num forte solum ii comprehendantur, qui, postquam catholicam fidem atque oboedientiam erga Romanum Pontificem professi fuerint, ab ea recedant. Nam etiam ii, qui educati sunt inter schismaticos, cum baptizati sint, ecclesiasticis legibus per se subiacent, ac proin, cum primum noverint Romanae Ecclesiae veritatem, sed nihilominus in separatione manifeste persistant, censura in schismaticos lata afficiuntur. R. 2. In foro externo Leopoldus censetur fuisse schismaticus et censuram incurrisse. Verum in foro interno quid rei sit, divino in­ dicio relinquere debemus. Immo sperare licet eum in bona fide de sua secta mansisse, ex sacramentis sacramentalem fructum hausisse atque pia morte defunctum esso. 1025 Ad quaesitum 2“ R. 1. Cum Leopoldus acatholicae sectae assecla fuerit, ritu catholico sepeliri non potuit, nisi ante mortem saltem pro­ babili aliquo signo ostendit se velle ad religionem romano-catholicam transire. Alias enim valent gravissima illa verba, quae Ecclesia semper pro norma habuit: .quibuscum in vita non communicavimus, cum iis neque postmortem nos communicare posse". Quod Leopoldus Censurno. Excommunicatio ex appellatione ad concilium univertale. 533 do Ecclesia catholica semper optime sensit, positivum signum nulla­ tenus praebet eum hanc vello amplecti. JJaec ratio fortasse osse poterat, cur parochus eum adhuc viventem sed desiderii sui explicandi iam impotem pro circumstantiis clam sub conditione absolveret; sed publicum actum liturgicurn circa eum exercere sane non licuit. Hinc parochus per se graviter peccavit. Neque sola ratio scan­ dali est, quae obstat et quam parochus se declinare posse per im­ positum silentium putavit, sed etiam ipsa lex Ecclesiae prohibens et rei natura. R. 2. Parochus igitur gravi reprehensione ex parte ordinarii sui dignus est; attamen censuram aliquam non incurrit. Exstat quidem aliqua censura in bulla Apost. Sedis, ser. VI, videlicet interdictum ab ingressu ecclesiae in eos, qui ad ecclesiasticam sepulturam admittunt excommunicatos, sed nominatim excommunicatos tantum. Inter quos cum Leopoldus certo non recenseatur, poenam latae sententiae parochus non incurrit. SCRIPTOR MALE PROVOCANS AD CONCILIUM UNIVERSALE. Casus. (312) Leander theologicum opus scripsit illudque sine venia ordinarii publi­ candum curavit, novis doctrinis refertum. Quod cum Romam delatum esset, ex mandato Summi Pontificis S. Officium iussit. tum propter indebitum modum publicandi, tum propter errorum suspicionem, illud opus in Indicem referri et specialiter prohiberi. Quod indigne ferens Leander omnem lapidem movet, ut ictus illius vim declinet: publico in ephemeridibus protestatur et secure dicit se subicere suam doctrinam universali concilio, non vero Papae indicio, (pii male consultus damnaverit opus, quod certi erroris incusare ne ausus quidem sit. Quaeritur quid do agendi ratione Leandri et poenis propterea contrahendis. Solutio. Ad quaesitum R. 1. Leander certo graviter peccavit contra bullam 1026 „ Officiorum ac munerum . * Nam claro praescribitur ibidem n. 41, omnes fideles teneri praeviae censurae ecclesiasticae subicere eos saltem libros, qui . . . sacram theologiam . . . aliasve religiosas aut morales disci­ plinas respiciant. Quae lex genere suo gravis est, eamque Leander eo gravius vio­ lavit, quod suspicatus videatur esso difficultatem, quam ex novis doc­ trinis tradendis timere potuit orituram, ne forte ordinarius publica­ tionem interdiceret. R. 2. Graviter etiam peccat Leander publice reprehendens damna­ tionem sui libri a S. Sedo et S. Officio factam; huic enim sincere se submittere debebat — Dubium moveri potest, num excommunicationem hac sui libri defensione et reprehensione indicii Romani incurrerit. Quod hoc solo titulo non apparet. 531 Do legibus Ecclesiae. 1027 In quaestionem trahi potest n. 2 ser. 1“ constit. Apost. Sedis: de­ fendentes libros 1) haereticorum haoresim propugnantes; 2) nominatim per literas apost. prohibitos. Sed 1) nondum constat Leandrum esse haereticum, neque librum haereses propugnare: etsi enim liber propter errorum suspicionem damnatus sit, nondum dicitur eum haereses con­ tinere vel propugnare, ac etsi re vera ita fiat, saltem id ita esse non­ dum constat. Quapropter illa libri defensio certissimo non est „scienter defendere librum haeretici haeresim propugnantem Quod vero 2) at­ tinet libros nominatim per literas apost. prohibitos, in horum numero (de quibus n. 2 ser. Γ’ constit. «Apost. Sedis") liber Leandri reponi ne­ quit. Nam praeterquam quod ex aliquorum interpretatione (cf. supra n. 1022) intelliguntur libri sub poena excommunicationis prohibiti, neque de hac circumstantia prohibitionis casus noster quidquam narrat, non habemus prohibitionem per literas apostolicas. Nam etsi prohibitio ex mandato Summi Pontificis facta est, facta tamen esse refertur per Congr. S. Officii, non per literas apostolicas. In quaestionem trahi potest etiam n. 8 ser. I" constit. Apost. Sedis. Videlicet audax conatus Leandri eiusmodi est, ut, si sibi facultas fuerit recurrendi ad laicam potestatem, non videatur ab eo abhorrere. Verum hac de re nihil hucusque dicitur in casu. Si enim id Leander auderet, eo fine ut impediret exsecutionem decreti Romani: ipso hoc recursu incideret in excommunicationem supra dictam speciali modo Romano Pontifici reservatam. Et quamquam aliqui dubitant, num solus recursus sufficiat inefficax, saltem nemo dubitat excommunicationem adesse, si utcumque eiusmodi recursus efficax evaserit. Cf. Th. m. Π11 1189. 1028 R. 3. Restat, ut videamus, quid sit de stulta illa provocatione ad universale concilium. Quod speciem alicuius causae habere poterat in iis, qui, propter doctrinam condemnati, infallibilitatem Romani Pontificis non agnoscentes, a solo universali concilio doctrinae indicium definitivum exspectarent. Hoc autem iam nemo audere potest, nisi se prodat apertum haereticum. — Sed de infallibili indicio doctrinali in nostro casu non agitur; nihilominus Leander, atque reliqui christifideles, etiam aliis mandatis et indiciis Romani Pontificis subiciuntur iisque oboedientiam debent. Et re vera iam diu ante infallibilitatem Romani Pontificis definitam, a tempore Pii Ii, exstabat excommunicatio Papae reservata, (piam Pius IX rettulit in ser. I constit. Apost. Sedis n. 4 contra „omnes et singulos, cuiusque status, gradus seu condi­ tionis fuerint, ab ordinationibus seu mandatis Romanorum Pontificum pro tempore exsistentium ad universale futurum concilium appel­ lantes etc.“ Cum autem in nostro casu mandatum Romani Pontificis adsit, etsi decretum secutum a S. Congr. univ. Inquis, sit latum, et cum Leander in sua protestatione ipsum Summum Pontificem ciusque mandatum respiciat, Pontificis indicium reiciat atque universalis concilii tantum iudicio se pariturum esse dicat: dubium non est, quin Leander haberi debeat excommunicabis excommunicatione speciali modo Ro­ mano Pontifici reservata. | Censurae. — Excommunicatio ex oppressione Eccles, eiusve iurudict. 535 ECCLESIAE PERSECUTOR. Casus. (313) Licinius tempore iubilaei ad tribunal poenitentiae se sistit, senex septua­ genarius, qui a longissimo tempore non est ausus confiteri. Tempore per­ secutionis Ecclesiae in Germania ipse exsequendum curavit mandatum gubernii, ut episcopus incarceretur, eumque in custodiam deduxit; sacerdotes autem qui, contra leges Maias instituti, officiis sacerdotalibus functuri erant, iussit exturbari et eici, alios, qui leges violaverant, denuntiavit et in ius vocari fecit, ut poenam a lege statutam subirent. Dein cum comperisset non raro literas Romam mitti, quibus in istis circumstantiis ad levamen catholicorum extraordinariae facultates peterentur, eiusmodi literas Roma venientes, quae videbantur esso literae curiae Romanae, intercipiendas et destruendas curavit. Semel etiam supplices literas nobilis viri, qui petierat gratiam sacelli privati cum facultate asservandae SS. Eucharistiae, cum subscriptae essent ,ex spe­ ciali mandato SS. Domini X. . . . conceditur * , ipse ex odio erga illum virum mutavit in r...non conceditur , * et ita literas iterum bene clausas expedivit. Quaeritur 1° num et ex quot capitibus Licinius excommunicationem incurrerit 2° potueritne anno sancto absolvi, a quo, quibus conditionibus. Solatio. Ad quaesitum 1“ R. 1. Primum facinus, quod occurrit, est epi-1029 scopi incarceratio, quam Licinius exsecutus est vel physica vel morali actione. Quapropter certissime adest actio, in quam constit. Apost. Sedis ser. I n. 5 statuit excommunicationem Romano Pontifici specialiter reservatam, cum et r incarcérantes, detinentes.. / et , mandantes.. auxilium praestantes" nominentur. Solum superest videre, num forte gravis metus Licinium excusaverit. Adfuisse alicuius metus causam negari non potest, cum supremum gubernium certo contra eos egisset, qui mandata exsequi renuissent. Licinius vero talis ingenii videtur fuisse, ut non metu pulsus sed libens haec exsequeretur. Quapropter metus excusationem non videtur posse afferre; quam in nostro casu afferri non posse eo magis censeo, quod agatur de re adeo immani, ut motus abdicandi officio non sit causa, quae a peccato contra legem excuset, ne contra eam quidem ut humanam. Hinc Licinius, si novit poenam, eam incurrit ex hoc titulo. R. 2. Quod Licinius sacerdotes, qui munere suo fungi volebant, 1030 curavit eiciendos et exturbandos, haec actio, si effectum habuit, sane impedivit exercitium jurisdictionis ecclesiasticae, maxime interni fori, excipiendi nimirum confessiones, vel etiam administrandi alia sacra­ menta: D'Annibale, In const. „ Apost. Sedis" n. 58, not. 12. Incurrit igitur Licinius excommunicationem constit. „Apost. Sedis" ser. I n. 6. Cf. Th. m. II11 1191 sq. R. 3. Quod alios sacerdotes denuntiavit et in ius vocari iussit, impingit in n. 7 eiusdem constitutionis ser. I, saltem si ipse non coactus alios ad id adegit, ut sacerdotes ad tribunal civile vo­ carent. Ut declaratum erat d. 23 lan. 1886 (v. Th. m. II11 1196), 536 De legibus Ecclesiae. hac censura feriebantur solum ^legislatores aliaeque auctoritates, qui indices cogant sive directe sive indirecte" : quod iure interpretabatur D'Annibale 1. c. n. 66 quoslibet magistratus. Censeo igitur om­ nino Licinium propter hanc actionem etiam incurrisse excommuni­ cationem R. 4. Quod literas Roma missas intercipiendas curavit, quibus singulares facultates contineri putabat, sumi debet Licinium re ipsa eiusmodi facultates aliquoties inutiles seu earum exsecutionem impossibilem reddidisse: quod sine dubio est impedire iurisdictionem ecclesiasticam, quam tribunalia Romana exercuerunt, et eam, quam facultate donati sacerdotes ex delegatione exercere voluerant et debuerant. Quare occurrit idem responsum, quod datum est modo R. 2. 1031 R. 5. In ultimo facinore habemus falsiiicationem insignem litcrarum supplicum seu earum concessionis. Videndum est, num ista falsificatio comprehendatur n. 9 ser. P bullae Apost. Sedis, ubi excommunicatio fertur in „omnes falsarios literarum apostolicarum, etiam in forma brevis, ac supplicationum gratiam vel iustitiam concernentium, per Romanum Pontificem vel S. E. R. Vice-Cancellarios seu gerentes vices eorum, aut de mandato eiusdem Romani Pontificis signatarum . . ." Quae verba si conferimus cum narratione casus nostri, habemus evi­ denter literas supplices gratiam concernentes ex mandato Romani Ponti­ ficis signatas, casque a Licinio gravissime falsificatas. Nullum ergo dubium est, quin in Licinii ultimum facinus statuta sit poena ex­ communicationis speciali modo Romano Pontifici reservata. 1032 Ad quaesitum 2® R. 1. Leo XIII per bullam Aeterni Pastoris concessit, ut senes septuagenarii, i. e. qui 70 annos complevissent, anno sancto indulgentiam iubilaei bis in patria lucrari possent, atque prima vice ad hunc effectum sibi eligere possent quemvis confessarium ex approbatis ab ordinario loci, a quo absolvi valerent „a quibusvis peccatis etiam Apostolicae Sedi speciali forma reservatis, excepto casu haeresis formalis et externae". Cum dicatur „absolvere a peccatis“, intelligitur etiam absolutio a censuris, si quae latae sunt in peccata a poenitente commissa. Quare cum Licinius casum exceptum haeresis formalis et externae non commiserit, nihil obstat, quin ubique absolvi potuerit a quocumque confessario. R. 2. Conditio prima necessaria, ut Licinius absolvi posset, erat, ut serio vellet lucrari indulgentiam iubilaei adeoque implero opera ad id praescripta. Quae, ut ex bulla Aeterni Pastoris patet, erant praeter dignam sacramentorum Poenitentiae et S. Eucharistiae susceptionem preces fundere ad consuetam intentionem Summi Pontificis, et loco 1 \ erum post .Motu proprio' Pii X <1 d. 9 Oct. 1911 in locis, ubi clericorum privi­ legio foii derogatum non est, quicumquo, sire laid sire clerici, personas quasvis ecclesiastical sir, in criminal· causa sire in civili, nullo potestatis ecclesiasticae per· tni'>'i, ad tribunal laicorum vocent, ibique adesse publice compellant, ii omnes in hanc excommunicationem incurrunt (Acta Ap. Sed. III, 556 sq). | Censurae Excommunicatio in abaolcentea complicem. 537 visitationis basilicarum Urbis implere opera ab ordinario loci sive per se sive per confessarium praescripta. Conditionem alteram Summus Pontifex in bulla laudata comme­ morat dicens: ^imposita poenitentia salutari aliisque iuxta canonicas sanctiones rectaeque disciplinae regulas iniungendis . * Videri igitur debet, num forte propter publica illa peccata publicumque scandalum Leandro quaedam iniungenda fuerint, eave ante absolutionem. Casus sicut nar­ ratur, nihil indicat de publica Licinii denuntiatione vel excommuni­ catione nominatim facta. Ex quo satis patet totam rem ad forum publicum non deductam esse neque deductum iri. Ergo Licinius ne­ gotium suum componere poterat in foro interno atque proin absolu­ tione confessarii contentus esse. Verum ipsa peccata patrata eiusmodi sunt, ut publicum scandalum 1033 dederint atque damna intulerint. Quapropter certe publico aliquo modo retractationem facere debebat, quo intelligerent fideles eum priorum factorum poenitere. Quod directe, saepe etiam indirecte fieri potest, v. g. nunc palam defendendo iura Ecclesiae atque reprobando persecutionem illam, quam leges illae ab exordio novi imperii Ger­ maniae latae inaugurarunt — Damna autem illata ex se quidem etiam a Licinio reparanda sunt; verum videri debet, num ex parte gubernii haec damnorum reparatio sit perfecta atque sacerdotes dam­ num passi id quod forte restet condonaverint. Quodsi haec omnia in tali casu non possint statim elucidari, in­ spici debet, quae sit mens, qui animus poenitentis, num fortis sit ingenii animique virilis, ita ut, quae serio promiserit, etsi graves dif­ ficultates occurrant, soleat implere, an ingenii debilis ct inconstantis. Posterius si obtinet, absolutio, quantum fieri potest, differenda est, dum obligationes suas impleverit ; si prius, dilatio absolutionis non est necessaria, quando poenitenti haec dilatio grave incommodum attulerit, muniendus tamen est, no difficultatibus inopinatis frangatur, et si fieri potest, inducendus vel etiam obligandus, ut brevi post denuo ad sacramenta accedat, expositurus statum suum atque difficul­ tates forte exortas. Non raro loquuntur do iuramento a poenitento emittendo circa satisfactionem laeso praestandam, circa promissionem non amplius patrandi crimina illa. Verum haec iurata promissio viget in foro ex­ terno; in solo interno foro non est stricta obligatio, ius tamen est praelato vel confessorio illud postulandi. Cf. Th. m. I11 1124. ABSOLUTIO COMPLICIS. Casus. (314) Linus sacerdos compluries misere lapsus est impuris tactibus cum ancilla; semel etiam adiit domum meretriciam atque mutatis vestibus peccavit. Mulier nihilominus sacerdotem cognoverat ct paulo post, peracta apud ipsum con­ fessione, dicit se eo fidentius apud ipsum deposuisse peccata, quod sciret ipsum eadem fragilitate laboraro. Quo obstupefactus Linus et iratus ac timens, ne sit agnitus, se absolvero non posse dicit, nisi hanc calumniam 538 De legibus Ecclesiae. et iniuriam sibi factam retractet. Mulier igitur dicit se dolore, si quid falsi de ipso suspicata sit, nec quidquam se foris prodituram osso: atque ita absolvitur a Lino. — Ancillam autem absolvit pluries, tum quia ipse ei persuaserat eiusmodi res non facile esse gravia peccata atque ancilla in confessione compluries de iis rebus siluit, tum quia alias se do iis ut dubiis peccatis accusavit vel etiam generali modo „accuso me de omnibus peccatis contra castitatem in tota vita commissis", in qua accusatione Linus putavit non contineri specialem eorum peccatorum expressionem, a quibus absolvere non posset. Quaeritur 1° quod sit peccatum complicis, a quo sub poena excommunica­ tionis confessarius no absolvat prohibetur. 2o quae sint circumstantiae quae excusent et quae non excusent ab excommunicatione. 3° quid de casibus Lini. Solutio. 1034 Ad quaesitum lm R. 1. Constitutio Bened. XBr, ad quam etiam nunc leges Ecclesiae constanter provocant, loquitur de „peccato turpi contra sextum decalogi praeceptum commisso": quod aliqui de pec­ cato opere patrato intelligere volebant, neque tamen recte ad id solum restringitur. Neque interest, complex sit mulier an vir. R. 2. S. Officium d. 28 Maii 1873 expresse respondit: non sola peccata actu completa, sed etiam tactus, sermones etc. com­ prehendi. R. 3. Requiritur autem ad constituendum obiectum huius ex­ communicationis peccatum certo grave seu mortale ex utraque parte, idque non ex sola prava mente, sed etiam secundum externam ap­ parentiam: alioquin complicitas sensu stricto non verificatur. Unde patet in sermonibus seu colloquiis facilius fieri posse, ut rationabiliter de gravitate rei prudenter dubitetur, maximo quia sermones isti debe­ bant se externe ut graviter peccaminosos manifestare. Requiritur etiam, ut sacerdos seu absolvens et contitens sint sibi invicem formaliter complices, ita ut uterque se cum altero peccasse cognoscat vel co­ gnoverit. R. 4. Ex sententia practice tenenda comprehenditur peccatum etiam ante susceptum sacerdotium commissum, ita ut, qui ita pec­ cavit, postea personam complicem ab eo peccato absolvere non possit. Ita S. Poenit. d. 22 lan. 1879. Cf. Th. m. II11 1202 cum nota. 1035 Ad quaesitum 2' R. 1. Excusant ab incurrenda excommunicatione ex natura rei omnes illae circumstantiae, quae probabile reddant ob­ iectum a constitutione Bened. Λ7Γ descriptum non adesse, ut in R. 3 ad 1” dictum est. R. 2. Excusat ex ipsa dispositione legis «extrema necessitas, nimirum in ipsius mortis articulo, et deficiente tunc quocumque alio sacerdote, qui confessarii munus obire possit.“ , Porro, si casus ur­ gentis qualitas et concurrentes circumstantiae, quae vitari non possint, Censurae» — Excommunicatio in ab847 sqq; tio. Secretum. — in eo a quo ferenda sint daniuii 36· 564 Index alphabeticus. 848—850 861 ; — ad usum certum si 56 sqq : — eius signa 58, remedia 59 sqq. ad .alium usum extenditur 847 849. merita per accidens 57 64. Communicatio sacra cum hétérodoxie 442 Conscriptio militaris quomodo obliget 702 — fit iniusta in clericum ibid.; — si 448 445 10'25; — cum excommunicatis artibus eluditur 705. 994 sq. Communitas bonorum. Communiemus. Consecratio in Missa pars essentialis 358; — post eam finitam qui advenit, Quo sensu adsit inter homines 581 583; non tenetur reliquae parti Missae as­ — quo sensu in necessitate 583 ; — sistere 358; tenetur qui antea ad­ quomodo contra ius naturae 581 sq ; — venerit ibid. quando non iniustus 582 584; - quando personae per votum 223 sq. illicitus, etsi non iniustus 584. Commutatio roti 278sq; — includatne Consensus plenus datus vel non datus in re peccaminosa quibus signis dignoscatur dispensationem 279; — auctontativa et 31 35 63 135; — superioris qualis re­ proprio marte facta quid habeat dis­ quiratur in causa religiosae paupertatis criminis 278 282. 321 326; curatoris in actibus iuridicis Compensatio debiti cum debito 52; — minorum 795 834. occulta in quibus conditionibus licita 637 ; per famulum debitoris facta Consilia evangelica 289 299. 638; — a subdito ob salarium insto Consilium ut causa restitutionis 728; — primaria au secundaria causa ibid.; — minus facta 639 sqq. quando ad restitutionem obliget erga Complex. Eius absolutio severissime damni exsecutorem ibid,; — mali mi­ prohibetur 1034 sqq; — quibus limitibus noris prae maiore liceatne dari J30. permittatur in articulo mortis 1036, similive necessitate 1035; —ficta 1036; Conspiratio ad inferendum damnum 744sq : — infert obligationem restitutionis m — tacentis peccatum 1037 ; — cuius solidum ibid. peccati 1034, etiam ante sacerdotium confessarii commissi 1034; — in dubio Consuetudo contra legem, hanc abrogans 112; — specialis nova lege non semper 1037 sq ; — quae debeat esse compli­ abrogatur 112 114: — inducens legiti­ citas formalis 1038. mam licentiam in causa paupertatis re­ Concilium oecumenicum. Provocatio ad ligiosae 321 : — peccandi excusetne illud severe prohibetur 1028; — Vati­ ex defectu advertentiae a peccato ut canum legitimum esse negare est haegravi 137; quam secum ferat obliga­ resis 1016; — provinciale est supra tionem ad conatum exstirpandae con­ singulos episcopos 88. suetudinis ibid. Concupiscentia quid sit 30; — ante­ Contemptus quale peccatum 397; — pa ­ cedens et consequens quid valeat quoad rentum 452 468 sq, cuius manifestatio effectum eiusque imputationem ibid. facilius constituat peccatum grave 452; Conditio suspensive et resolutoria 825 ; ; — formalis contra auctoritatem 330. — quid valeat in contractu 824 sqq ; | Contractus 786 sqq ; — invalidus vel re— in testamentis et donationibus 824 scindibilis 804 814. — Conditiones in 827 sqq ; — turpis 826 ; — impossibilis eo 824 sqq. — Error 803 sqq. — Forma 826 ; — resolutoria turpis 829. legalis eiusve defectus 833. — Jura­ Conductio famulorum v. Famulatus ; mentum additum 830. — Metus 814 sqq. aedium v. Locatio. — Modus impositus 820 sqq ; — eius Confessarius possitne dispensare in lege obligatio 821 sq. — Obiecta 786 sqq ieiunii et abstinentiae 990; — accipiens 789 sqq 870 sq ; — de re turpi quid restitutionem num liberum reddat debi­ valeat 786, post rem praestitam ibid. torem 764; —male suadens restitutio­ 788. — Pretium 791 880 sqq. nem in pauperes 766 768; — opem Contumacia quoad contrahendas censuras ferens duellautibus 1053. eccles, 993 999. Congregat innes Romanae possintne re­ Contumelia in ira prolata quale peccatum ligiosis vi voti praecipere 336 341. 165; — in ebrietate 470; — in Deum Coniuges quando peccent contra castita­ facta est blasphemia 217; in aucto­ tem comugalem 548. De cetero ritatem publicam 489 507 ; — in pa­ cf. Maritus. Uxor. rentes 470 472. Conscientia 50 — quomodo regula sit Conventio ad inferendum damnum 744. actuum hum. 54 sqq ; dubia quando Convicium v. Contumelia. inducat peccatum mortale 51 54: quando Cooperatio ad peccatum alienum eiusque erronea 54 55; scrupulosa quae sit peccaminositas 419 sqq; - formalis et Index alphabeticus. materialis tantum 420; — materialis ex quo titulo evadat licita 421. Cooperatio in materia iustitiae speciatim 725sqq 734 sqq; — quando habeat ex­ cusationem 734 737 ; — negativa quae dicatur 731 sqq 737 sqq ; — quo or­ dine imponat obligationem restitutionis 737 sqq 742; — negativa quando ante positivam obliget 740; —quem recursum permittat pro compensatione 742 744. Correctio fraterna 383 sqq ; — a scru­ puloso vix facienda 63 ; — superiori facilius incumbit, raro aliis 383 384; — ante peccata ad ea impedienda 386 388 sq. filiorum a parentibus facienda 461. Corrumpere officiales quale peccatum 106; — custodes vectigalium 671. Qualis inde oriatur obligatio ibid. Cruciatus inter et mortem eligere liceatne 369 372. Cruenta defensio 511 sqq. Cf. Defensio. Crux. Crucis signum omittere sitne il­ licitum 42. Cultus Dei 201 sqq; — publicus et so­ cialis 342 sqq; — vitiosus 206 sqq, cf. Superstitio; -- falsus 207 sq; — superfluus 206 207 sq 211. 565 a confessario factae denuntiatio quae sub qua poena fieri debeat 1039 sqq; — occultorum coryphaeorum francomnrar i orum 1063. Depositum. Iura et onera 851 sq; — restitutio insto denegata 779; — damna a quo ferenda 780 782 851 858 sq : — usus rei illicitus 851; — num impediat, quominus lucrum captum acquiratur 854 ; — a depositario ex praesumpta voluntate domini venditum 859. Deputati. Electio eorum sitne obligatio civium 483, quae et quam gravis 484 485; — pravi si eliguntur 6 52 486. Desideria praca quomodo distinguantur quoad malitiam et numerum 142 542; — conditionata quando non peccaminosa 143 145; — contra inimicum quale peccatum 390; — contra parentes vel filios 462 sq 477. Desperatio quando committatur 195 196; — diverso modo fieri potest ibid. Destructio rei propriae sitne licita 165 555. Detractio famae 961 ; apud unum alteruinve 962 ; — quae gravis 962 sq : — in re levi quando possit esse gravis 963 965 ; — in rebus non culpabilibus 967 ; — quomodo reparanda 976 sqq. Deus num ignorari possit 28 ; — num I). cogitari debeat antea, quo peccatum sit possibile 134 136. Cf. Caritas. Cultus. Damn i fleat io ut causa restitutionis 660sqq 669; — in bello 530 534; - rei pro­ Diaria mala prohibita 1023; — num pro­ priae 165 555; — rei, quae falso puta­ hibita sub censura ibid. Cf. Epheme­ rides. batur propria 670. Debita. Cum periculo non solvendi con­ Dilatio baptismi ex parte parentum pec­ catum 461. trahere 772 774; — num exstinguantur in foro conscientiae per praescriptionem ------ restitutionis 644 sqq ; — usque ad mortem 751 ; — in casu necessitatis legalem 617 619 sqq 622. 646 sq 769 sq. Declinare offensorem num sit signum in­ — toti implendi 259. voti ingrediendae imicitiae 395 397. religionis 293. Decreta ss. Congreg. 111 sqq. Defectus rei in contractibus manifestandi Dimissio ab ordine religioso liberetne a voto ingrediendae religionis 295; — 868 sqq; idquo, quando fit interro­ in novitiatu 302 306 320; — post vota gatio 871, quando interrogatio non fit religiosa 304 306 311 sqq; — in institutis 868 869; — qui dent facultatem resi­ votorum simplicium 312 sqq 1045; — per liendi a contractu 870: — qui obligent S. Sedem 306 sqq ; — quomodo sortia­ ad diminuendum pretium 868 871. tur effectum 310; — num vota eo ipso Defensio cruenta propriae vitae 374 511 ; solvantur 306 312—314. — Causue et — quae licita 512 515 517; — loco ex parte petentis et ex parte dimittentis duelli 519; — vitae alienae 511 515 diversimode iustae esse possunt 304 306 516; — pudicitiae propriae et alienae 315 sq ; — petita et obtenta ex causa 374 511 514; —bonorum fortunae 511 minus recta 308 sqq 315; — quando 514; - num licita sit contra inhiatam det facultatem egrediendi e monasterio iudicis sententiam 504 sq 515. 318 sqq; ab aliquo instituto quando Defuncti retinent ius nd famam 969. inducat impedimentum admissionis ad Deiectio animi distinguitur a desperatione ordinem religiosum 301 a sqq. 195 196. Denuntiatio criminis naturali lege prae­ Dispensatio a lege 115 sqq; — a quo fieri possit 115; — secum 122; - ex qua scripta 388 sq 1043; — sollicitationis 566 Index alphabeticus. Ecclesia exercet iurisdictionem universa­ lem 101 ; praesidet causis piis 936 943. Ecclesiastica bona, a clerico habita 575; — cum quo iure possideantur 576 sq — saecularizata 783 sqq. Educatio filiis a parentibus debita 461 464 465 sq ; — filio extra matrimonium procreato 465 467 716 952 sq. Effectus ex actione praevisi quomodo im­ putentur 13 sqq. Egressus ex ordine religioso quando sit impedimentum novae admissioni ad religiosum statum 301 a sqq. Electio deputatorum v. Deputati. ------ status non subiacet oboedientiae filiali 473 sqq. Cf. Vocatio. Eleemosyna. Eius obligatio 379 sq; cius meritum 380 ; — spiritualis seu correctio fraterna 383 sqq. Emptio v. Venditio. Ephemerides pravae. Eas legere 425 1023 ; publice exponere 422 ; scriptione iuvare 425 440 sq. Episcopales casus quomodo absolvantur in casu necessitatis 1011 ; — num alias a regularibus 1010. Episcopus. Eius facultas dispensandi 115 984 989, absolvendi a censuris panalibus 1010; — quando absolvat ab naeresi in utroque foro 1015. Equus occupatus e grege alieno 591. Erronea conscientia v. Conscientia. Error in contractu 803 sqq ; — substan­ tialis et accidentalis 803 sqq 808 sq ; — inculpabilis et culpabilis 805 ; — fraude inductus 810 sqq 812 sqq ; — faciens contractum rcscindibilem vel nullum 804 809 810 sq ; — imponens onus repa­ randi damni 805 806. Cf. Defectus. in damno causando 682 sq. in voto, qui faciat votum irritum, qui non 253. Esculenta et poculenta a domesticis furtim sumpta evadantno materia peccati gravis 627 632; — ab hospitibus relicta possintne a famulis occupari 631 sq. Excommunicatio. Notio et effectus 994 995. Cf. Censura. Excusantes causae. Excusatio a lege 97 sqq 126 sq ; — a lege leviter ob­ ligante 114 ; — a requie festiva 347 sqq ; — ab audienda Missa 360 sqq ; — a ieiunio eccles. 986 ; — ab abstinentiae E. lege 988 990; — a censuris 998 999. Ebrietas perfecta et imperfecta 173; — Exheredatio 950 ; —si timetur, sitne ti­ quando sit peccatum mortale 173 176; — mor gravis, iniustus an non-iniustus 817. quae cum repugnantia committatur 6 Eximentes causae a lege 101 sqq. 176; — causât alia peccata gravia 173; Expensae faciendae excusentne a Missa — ex qua causa eam inducere liceat praescripta 365 366 ; — quae excusent 176: — aliena causata 174 177. a restitutione vel excusent eius dilatio­ causa fieri possit 116 sqq 126; — causa motiva et inipulsiva 117; — quando irrita 116 117 119 123 sq ; — quo­ modo concedatur et exsecutioni detur 124; — quomodo interpretanda 120 sq ; — a lego ieiunii 987 sq ; abstinentiae 988 989 990 992. Dispensatio a rotis 273; — ex qua causa 273; — quomodo fiat in votis reservatis 280 288. Dissimulatio fidei sitne licita 42 sq ; — characteris sacerdotalis ibid. Distantia localis quae excuset ab audienda Missa praecepta 358 363; — non pro semper excusat 364 365. Dominicalis requies sitne legis divinae, an eccles. 342; — quaenam opera pro­ hibeat 343 sqq, quando sub gravi 344 ; — quas admittat causas excusantes 97 sqq 347 sqq. Missa v. Missa. Dominium quid sit 553: — privatum in quo nitatur 581 sqq; — perfectum et imperfectum 560 570; — directum (ra­ dicale) et indirectum 322 sqq; — aucto­ rum 579; — clericorum 575 sqq ; — filiorum-famil. 560 sqq; — religiosorum 321 322; — uxorum 570 sqq. Donatio quando censeatur valida 841 843 ; — quando sit revocabilis 842 sqq ; — contra votum paupertatis religioso­ rum valida aut invalida 324; — loco restitutionis faciendae 760. Dotalia bona quae vocentur 570. Dubium in officii divini recitatione 70 71 ; — circa horologia et tempus 66: — circa absolutionem datam 72 : — circa baptismum acatholicorum 73 sqq. Duellum quid sit 518 521 1069: qui­ bus poenis subiaceat 518 1069 1071: — provocatio 1070; — acceptatio ibid.; eaque ficta 520, quale peccatum 521 1072; — inducatne obligationem erga superstitem familiam occisi 710 sqq, in eo qui cogat ad duellum 712; — eo fine indictum, ut alter non acceptans subeat damnum 713; — comitantes et spectantes 1070 1073. Durities erga pauperes 159 ; — in ex­ igendis iuribus 160. Index alphabeticus. nem 647 ; — quae deduci possint in restituenda re aliena 648 653 655. Expropriât!!) 582. Exsecratio. Exsecratoris blasphemia217; — iuramentum 233 236. Exsecutio legis (piando possit suspendi 80. 567 fitenda ex lege divina 182 183 sq 189 — ex praecepto Eccles. profitenda se­ cundum certam formulam 182 ; — negati 42sq; — occultari seu dissimulari nuni possit 42 *13 sqq 189, num a mori­ bundo 185 sq. Fides bona in possessione rei alienae 648 sqq : — in praescriptionibus 612: positiva 612; — negativa ibid. 622 Facultates delegati suspendanturne in ali­ 623. qua causa per repulsam a superiore mala 612 652 sqq ; superveniens datam 125, per recursum ad ipsum ibid. 658; — testatoris quid imponat superiorem factum ibid.; - quam late heredi 616 617. interpretandae 120 sq. Filius-familias quoad officia erga pa­ Fallere. Fallendi intentio quomodo per­ rentes 468 sqq; — quoad bona et iura tineat ad mendacium 450. 560 sqq ; — aetate minor in domo pa­ Faisillcatio in libris rationum 745 854; terna laborans 563 ; — extra domum — literarum Apostolicarum severissime laborans 561 sq ; — lucrum eiusve par­ punitur 1031; — mercium v. *Adulte tem retinens 561sq : — non potest generaratio. tim firmiter contrahere 795 834 ; — con­ Fama in quo consistat 957 961 : — pro­ tractus initos potest rescindere 795 sqq 798 : — restringitur in facultate testandi pria obicctum iuris 554 957; — possitne 934; — quam habeat obligationem re­ sine peccato pessumdari 556 958 sqq ; parandi damni ob rescissum contractun — alienam laedere 961 sq, ad lenien­ 797; — aetate maior 563 sqq; — sibi dam iuiuriam acceptam 979 982; — laesa reparanda 976 sqq, imponit obligatio­ clam surripiens ex bonis paternis 564 ; — cum bonis paternis proprio marte nem reparandi damna conexa 968 975 negotians 565 sqq : — ut heres parentur.: 976 978. necessarius 938 952 ; — quando exhere­ Familiaris conversatio inter diversi sexus dari possit 950 951 ; — maior natu si homines, cautelae necessariae 540. praefertur in hereditate 938 939: — non Famulatus. Famuli. Officia 478 — legitimus quae iura habeat 952: —ol quae habeant iura 481 sq;—quodnam susceptum statum religiosum num here­ ius ad mercedem 479 482 911 ; — ante ditate eiusve parte possit privari 954 tempus recedentes vel dimissi 482 909 911; — indemnes faciendi a dominis Finis seu intentio influit maxime in incia· litatem actus 47 sq; — bonus non reddit 911 sq; — ad praestandam indemni­ bonam actionem quae est ex se mala tatem obligati 912; — adacti ad praeter­ 49; — malus reddit malam actionem mittendas leges eccles. 348 sqq 481 quae est ex se bona ibid. 910 sq; — pravi num tolerari possint a domino 481 ; — fraude reperti parum Formalitates legales in contractu si desint 833 ; — in testamento 934 sqq. eoque fideles num possint dimitti 408. pro causa pia 936 941 sqq. Fenus pro pecunia mutuata contractu sti­ pulari debet 863; — possitne annuatim Fornicatio 545; — ut causa restitutioni» 716 sqq 723 sq ; — quam obligationem percipi 864 866; — legali fenore maius inducat erga prolem conceptam 716 717 num percipi possit 864 : — percipientes quando inducat obligationem matri debeantne expresse fateri suam erga monii 718. Ecclesiae indicium sublectionem 867. Festiva requies famulis concedenda 481 Francomurarii excommunicatione ab Ec­ clesia puniuntur 1063, cf. Massonica 910: —quae ab Ecclesia praescribatur secta. Num td tales capaces sint re­ v. Dominica lis. Labores. cipiendae restitutionis 753. Festivitas. Katio, cur episcopi possint ali­ quando a lege abstinentiae dispensare Fraus num semper secum trahat repara­ tionem damni 408; — parva repetita 989; — civilis in templo acatholico saepitis quomodo reparanda 746 sqq : possitne adiri a catholicis 443 445. Fidelitas famuli explorationi subiecta in contractu 810 sq 812 sq 795 sqq 799 879 886; quae faciat contractum i c 407 sq. Fides dirina quid sit 190; — virtualis scindibilem 810 *12; — quae obliget seu implicita 179; quoad obiectum ad praestandam indemnitatem >11 813. quomodo necessaria 178 180; —quoad bellica quae permittatur, quae non actum quoties necessaria 179; — pro­ 532 535. 568 Index alphabeticus. pedita 693; — defectu formalitatis in­ *Fructu- rei alienae qui debeant restitui, valida facta 936 sq 939 sq. qui non 650 658 sqq. * Fruge colligere diebus festivis quando Heres. Heredes. Necessarii 938; — eorum pars legitima 938 956, — quo­ liceat 351. Fnga rei delinquentis 504 sq ; — num modo priora dona computare debeant occisione fugientis possit impediri 510; 955 sq. — num arripi debeat, ne me cruento Herus. Eius obligationes erga famulos modo defendam 513. 480 sq ; — quando scandalo committat Fur. Furta. Furtiva res. Fur possitne peccatum speciale 480 : — quoad irri­ occidi 514. — Furti materia gravis et tationem votorum famuli 270 272. levis 624: — absolute gravis 625, re­ Historiographus quid possit quoad mani­ lative gravis 625, in furtulis repetitis festanda delicta aliena 969 sqq. 626: — exuit naturam furti in qua ne­ Homicida quoad restitutionem damnorum cessitate 634 sq ; — ob ius compensa­ 706 sqq, erga cognatos defuncti 706 tionis 637 sqq : — in ecclesia quando 708, erga creditores 707. sacrilegium 226; — alienum volitum Hostiae consecrandae. Irreverentia in ea aut voluntarium 8. Furtula ex qui­ re 227 ; — num concedi possint hétéro­ bus capitibus peccatum grave 626 627 doxie ad suum ritum falsum 433. 629sqq 644 746sqq; — ex qua ratione Hostis in bello quomodo puniri possit obligent ad restitutionem 626 628. 530 533; — num possit occidi 530; — Furtiva res donata a quo et quando captus 533; — possitne fraudulenter restituenda 651 ; — empta transeatne circumveniri 532 535. — Eorum bona in dominium emptoris 608; — empta possintne laedi 531 533 534. cum tide dubia 657 659, cum bona fide Hypnotismus quando evadat illicitus 213. 658 ; — ab altero fure furto sublata — Cautelae necessariae ibid. 677 678. G. Gaudium de peccato quot malitias spe­ lactantia quot peccata contineat 148 sqq. cificas habeat 144 146 148 sqq; — de Idololatria expressa 207; — implicita re mala cum effectu bono 144 146; — subest multis superstitionibus 206 de malo alieno quando sit affectus in­ 210 sqq. imicitiae 390 396, quando non 390. Ieinnium eccles. ad quid obliget 983 sqq ; Gloriatio v. lactantia. — quas admittat causas excusantes Gratitudo quid sit et ad quid obliget 100 986; — illud ex leviore causa 459 sq. Cf. Ingratitudo. omittere vel laedere 118 988. — Dis­ Gula 170: — quibus modis committatur pensatio 987. ibid. 171 ; — possitne esse peccatum Ignorantia iuris et facti 20 22 24; antecedens 20 24 ; — consequens 25 ; — mortale 170 172; — quomodo impugnan­ da 172. concomitans 20 22 23; — culpabilis 25; — inculpabilis 21 sq 24; — crassa H. et supina 21 999; affectata 21 26 Haeresis coram Deo et coram Ecclesia 999; — quae excuset a censura eccle­ 191 1015; — quomodo exigat abiurasiastica 999. tionem 184; — committitur voluntario Dei num excuset a peccato 28 sq. dubio circa fidei articulum 191 sqq: — Immunita* clerici eiusve violatio 224 1003 externa subiacet severae excommunica­ 1030 cum nota; — ecclesiae eiusve tioni 1000 1015, non, si manifestatur laesio ibid. consilii causa 1017 ; — quomodo fiat Impedimentum. Impedire. Impedimen­ externa 1001 1017 sq; — censeaturne tum ponere legibus implendis 98 100. committi a socialises eorumve asseclis Impedire alienum lucrum imponatne 1067 1068: — quae lateat in spiritismo restitutionem 686 sqq 692 ; — donatio­ 215: —committi potest in blasphemia nem prodigam 690 ; — eleemosynam erga 217 218. — Haeretici libri qui sub ex­ causam piam 688; — collationem bene­ communicatione vetentur 1020 sqq; — ficii ecclesiastici 687 ; — hereditatem antiquorum haereticorum non censentur conferendam 693 ; —jurisdictionem ecita prohibiti 1021. Cf. Acatholici. clesiast., gravissime punitur 1030. Hereditas quibus debeatur 938: — in­ Impeditae literae quid iuris relinquant aequalis inter filios 464 938 956 ; — in contractu oblato 801 802. sub conditione delata 826 ; — dolose im­ Imprecationes in ira prolatae 165. Index alphabeticus. Impuberes non solent incurrere censuras cedes. 1007; — incurrunt autem cens, ob violationem clausurae monialium 1008; num ob percussionem clerici ibid. 1052. Inadvertentin quae minuit vel aufert peccatum 135 137 ; — in voto quae irritet 254 ; — in causando damno 669 sqq 683. Incarnatio, mysterium fidei, qua necessi­ tate credendum 180 Incendiarius. Incendium quod reparetur, quod excludatur ab assecurationis socie­ tate 662 sq ; — quam restitutionem im­ ponat 663, ex qua culpa 662 sq. Incestus 545 546. Incisio chirurgica v. Chirurgica operatio. Includere filium diebus festivis, ita ut Missam non audiat 367, Inconsideratio v. Inadvertentia. Indeliberatus actus voluntatis 2. Cf. In * advertentia. Indignatio 1(14 ; — invidiae cognatique affectus 154 155 156. Indignitas, ex qua revocari possit dis­ positio testamentaria defuncti 846; ad hereditatem legalem 950; — lega­ liter probanda 950 951. Indirecte voluntarium 3 11 sqq; effec­ tus 11. Indulgentiae lucrandae num praecipi possint 86. Infidelitas 191 1015 sqq; — num ex­ cusaro possit hominem a peccato mor­ tali 28 136. Infirmitas eiusque periculum, causa ex­ cusans a ieiunio eccles. 986, a lege abstinentiae 988 990, a praecepto au­ diendae Missae 360; — num ratio sit dimittendi religiosi 306. Informis contractus 833; — promissio 837; — donatio 841; — testamentaria dispositio 935 sqq, pro causis piis 93G 941 sqq. Infortunium operario exortum quoad in­ demnitatem 665 sqq 930 sqq : — in via ferrea 667 sq 929. Cf. etiam Asse * curatio. Ingratitudo quale peccatum 459 sq; — ob quam donatio et testamentaria dis­ positio possit revocari 841 950. Inimicitia. Inimicus 395 396; — quo­ modo diligi debeat 390 sqq : — a quibus signis sit cavendum 391 sqq 395 397 ; — excludere eum ab oratione 393, a signis amoris non debitis 391 393, ab alloquio 395. Innocentem condemnare num indici liceat 492 493; — in bello laedere 18 530. 569 Inoboedientia filii erga parentes 468 470 471 473 sq; religiosi erga praelatum 329 sq ; — formalis 330 332; — quam constituat in religioso malitiam 337. Intentio necessaria ad audiendam Missam praeceptam 354 sqq ; — damni num faciat actionem iniustam 672 674 676->qq 688 690. Interdictum locale et personale 997; — quae sacramenta prohibeat ibid. Interna. Peccata quomodo distinguantur 541 sqq. — Interni actus num lege humana praecipi possint 85 sq. Interpretatio legis comprehensiva et ex­ tensiva 111; — privilegiorum 120 sq ; — dispensationis ibid. Inventio rei amissae 601 sqq; — ad quid obliget 601 ; — detne ius rem ut pro­ priam occupandi 602 603; — an ob­ liget ad dandam rem pauperibus 603: — si omittuntur cautelae legales 602; — sortis lotteriae 605 : — thesauri v. Thesaurus. Invidia quid sit 152 154—156; distin­ guenda ab affectibus similibus 153—156; — quibus remediis curanda 157; — instigans ad damnum imponatno obli­ gationem restitutionis 690. Ira, Iracundia quomodo peccatum 164 sqq; — quomodo sananda 166. Irreverentia in res sacras ut distincta a proprio sacrilegio 227 ; — in parentes 468 470 472; — in superiores 487 sqq. Irrisio parentum quale peccatum 469. — Ccteroquin cf. Contumelia. Irritatio contractuum 795 798 sq 826 833 sq 920; — testamenti 935 sq 944 951: — iuramenti 249 832; — voti 268 sqq; — directa et indirecta 268; — valida vel invalida 270 sq; a quo fieri possit 269 270. lubens tenetur indemnem facere et man­ datorium et damnificatum 725 sqq. Cf. Mandans. Iiidaei num teneantur ad observandos dies festos 96. Index. Eius officia 491 sqq; — subdole interrogans 494; innocentem con­ demnans 492 sq ; — munera accipiens 496; — in causa criminali vel civili 491 495; — iuratus in officiis suis differt a indice ordinario 492. ludicia exercere quomodo prohibitum diebus festis 842 344. iudicium temerarium quale pec­ catum 980. Iuramentum quid sit 233; — exsecratorium 233 236. — Formulae aptae 235 sq ; — fictum 233; — in ira emis­ sum 242 247 ; — cum defectu indicii 36·· 570 Index alphabeticus. quale peccatum 234 237 ; — cum de­ I — quam admittat excusationem 97 sqq. Cf. Dispensatio. fectu iustitiae ibid. 238; — cum defectu veritatis ibid. 238 ; — cum dubio de Lihertas in quibus rebus habeatur ab homine 1. veritate 52 53 234 237. Libri qui sint prohibiti sub censura 1020; Inrament uni promissoriit m 239 sqq ; — eos defendere 1027 ; — subiciendi quomodo obliget 239 243—245 ; — quo­ praeviae censurae qua obligatione 1026. modo interpretandum 239 247 251 ; — — In pravis evulgandis iuvaro 423 contractui additum 830 sqq; — quid 424 425; — eos legere alicuius iussu efficiat 831 833;— quando rescindibile 425. 239; — a minoribus factum 834; — quando corruat 244 832; - a quo re­ Licentia quae excuset religiosum a lae­ denda paupertate 321. laxari possit 249 251 832; — de re mala 240; — de re minus bona 246; — Licitatio 880 sqq; — quoad pretium re­ rum venditarum 881 sq 886; — quid sine animo implendi 241 242; — fideli­ liceat quoad subtractionem rerum 884. tatis quomodo intelligatur 250; —ser­ — Subornatio ficte ementium 885. — vandi statuta 248 250. Rogare alios emptores, ne plus offerant Juridica culpa ut causa restitutionis 889, cum iis ex pacto convenire 890. 660 sqq 684. Jurisdictio cedes, si impeditur, gravis­ Literae Apostolicae v. Apostolicae. Locatio. lura et onera 913 sqq. — Eius sima incurritur poena 1030. rescissio ante tempus 913 sq. — Cuius Jus quid sit 553; — exsistatne ad usum expensis res locata pereat vel damnum malum 554 sq ; — ad usum iniustum sumat 913 915; — quoad sublocationem 673 674 ; — ad quae obiecta exten­ 915. datur 554; — in vitam et corpus pro­ quando sacrilegium prium 554; in alios homines 557 sqq; Luxuria 536 sqq ; personale 224 225, locale 225; — num — in famam 554 957 sq; — utendi mere interna constituat sacrilegium 225. et abutendi 554. M. Mactatio pecoris num transferat domi­ Labores diebus festivis prohibiti 343 ; — nium 609. serviles qui sint 343 346 ; — diebus Magia 210. Cf. Superstitio. prohibitis aliis mandare quodnam pec­ Magister quando teneatur restituere ob catum 344; — leves liceatno facere damnum ab alumnis illatum 664. 344 350; — assumere ex quibus causis Magnetismus licitus an illicitus 213 sqq. liceat 347 sqq; — qui famulis imponi — Responsa Romana 216. possint 481; — qui et quando excusent Maleficium 210. a ieiunio ecclcs. 986; — liceatno assu­ Malitia. Malum 48; — complures in mere eo fine, ne ieiunem 100. uno actu undo 140 sqq; — optaro 469 Legere libros pravos ex iussu domini 477. Cf. Inimicitia. 425; — quos libros sub censura sit Mandans. (Mandatum) 855; —quis vo­ prohibitum 1020 sqq ; — diaria prava cetur 725; — quomodo teneatur erga 1023 ; turpia ox curiositate quaenam damnificatum ex mandato 725 726, culpa 17 33. erga mandatorium 725; — retractans mandatum 726 727 855 ; - laesionem Lex 76; — quas requirat conditiones 78 immunitatis eccles. 1030; persecu­ 82; — quomodo distinguatur a prae­ tionem vel percussionem clerici ibid. cepto 78; — quam requirat promul­ gationem 76; — invalida ex quo titulo 1050. 82 sq ; — quae obliget sub gravi aut | Mandatorius. lura et onera 855 sqq ; sub levi 79 113; — abrogari potest quale ius habeat ad mercedem 855 ; — limites transgrediens 726 855; — consuetudine 112; leviter obligans quando desinat obligare 114; — quo­ agens ex praesumpta voluntate domini 857 858; sibi ipsi emens 877 sqq. modo implenda 107 sqq; — multiplex et diversa possitne impleri eodem actu Manus inicero parentibus 469 ; - prae­ 108 110, diversis actibus eodem tem­ latis eccles. 1029 sq ; — clericis 1050 sqq. pore 110; — possitne impleri ab ignaro Maritus quae vota uxoris possit irritare 109; — civilis ex se obligat in con­ 269 270 281 ; — quoad administratioscientia 103 ; — poenalis quomodo ob­ nem bonorum uxoris 570; — quoad liget 104 sq . quosnam obliget 92 sqq uxoris contractus 799. Index alphabeticus. Martyr cruento inodo defensus 515 516. Masgonica secta prohibetur excommunica­ tione 1063 sqq; — num comprehendat socialistas 1067 sq. - Qualis adhaesio puniatur ab Ecclesia 1063 1065 sqq. — Eius asseclae publici excluduntur a munero patrinorum 1063, ab eccles. sepultura ibid.; quomodo tractandi in confessione 1064 1065. Medicus. Quid ei liceat in periculosa operatione 368; — indebito eximens a conscriptione militari 703 sq; — acci­ piens munera pro illa exemptione 704 : — duellantibus suae artis auxilium praebens quando incurrat excommunica tionem 1073; — quoad secretum 973sqq. Mendacium quid sit 450; — distinctio ibid.; quale peccatum 451; — num ex se peccatum mortale 453; — distin­ guitur a restrictione mentali 455 sqq ; — advocati in favorem rei 500 sq ; — in bello 532 535 ; — ad impediendum beneficium alienum 686 sqq 689 691 sqq. 571 fraude 795 sqq ; — non solvens ex con­ tractu mutui 797 819. Miraculum petere quando sit tentatio Dei 221. Misericordiae opera v. Eleemosyna. Missa quoad assistendam. — Audienda diebus fest. 354 sqq, quoties vi legis divinae 209 364 ; — integra audienda qua obligatione 357 sqq ; — omissa quoad partem gravem aut levem 357 (quomodo subjectiva culpa diiudicanda 359) ; — ex quibus causis omitti possit 360 sqq ; — num omitti possit ob ma­ gnum lucrum 162; — num valide audi­ atur extra ecclesiam 356; — num audi­ enda cum expensis pro itinere 130 365; — num impediri filius possit in poenam 367 ; — audienda vi legis divinae 364 365. Missa quoad celebrationem possitne «ab Ecclesia praecipi applicanda 86; — nolle celebraro nisi pro stipendio 231 ; — pro iis stipendia consueto maiora exigere 231 ; cum aliis commutare ibid.; Cf, Restrictio» cum lucro alio transmittere 1061 : per­ ** .«Mensura studiosorum sitne duellum mutare cum libris aliisve mercibus ibid. 520. 1062. Mercator errans in venditione ex culpa emptoris 805 806. Do cetero v. Ven­ Mixtio rerum nociva et innocua s07 808 Cf. Adulteratio. ditio. Mercatura cum stipendiis Missarum pro­ Moderamen inculpatae tutelae in cruenta defensione 512. hibetur poenis eccles. 1061 sq; — quae puniatur excommunicatione in laicis Modus contractui adiectus 820sqq; — num obliget 821 sqq; — obligat, si est 1061; — quae etiam in sacerdote ibid. in favorem tertii 823; — impossibilis 1062; — quae in sacerdote reliquoque vel turpis generatim pro non adiecto clero suspensione 1061 1062. habetur 820 (alia dispositio iuris Gcrm. Merces famulorum 480sqq; — opera­ ibid.). riorum 897 sqq 902; —nimis depressa 639 894 903; — quando obliget ad ------ restituendi 760 sq 762 sqq. restitutionem faciendam 904; — altior Mollities 544. extorta 898; — familialis sitne debita Monialis post rixam diu declinans ad­ versariam 395; — quoad clausuram 899 — 902; — quando deprimi possit sine iniustitia 903; — quando diminui ne­ v. Clausura. queat propter damnum domini 907 ; — Monopolium (piando iniustmn 892 893; — quando non contra iustitiam sed debeatne elevari propter domini lucrum contra caritatem 894 : — quando lici­ 640. tum ibid. Metus quomodo obstet voluntario 36sqq: — num auferat peccatum 37 sqq 41 sqq ; Moralitas actuum humanorum 44 sqq; — unde desumatur 47 48. - in voto qui irritet, qui non 254 255 ; — in contractu 814; — iustus et in­ Moribundus absolvendus a confessario ignaro 27 ; — absolvendus a censuris itiatus 816—818; — qui faciat contractus 1010; — quoad restitutionem faciendam irritos, qui rescindibiles 814 sqq 819; 751. — reverentialis impediat no liberum con­ sensum 823; — qui excuset a lege Morosa delectatio. Distinctio specifica 542, numerics 541 543; — remedia 538 positiva humana 41 sqq, a censura ec­ Mors. Mortem sibi desiderare 371 375 cles. 999 1029. — optare filiis 462; — optare paren­ Miles temere occidens extra bellum 509 tibus 477. — cruento modo se defendens 613. De Municipium. Municipale consilium qui­ cetero cf. Bollum. Conscriptio. bus teneatur ex iustitia, quibus non Minor firmiter contrahere nequit 705 834: 731 sqq. — dissolvens contractum initum cum Index alphabeticus. 572 Mutuum. Eius natura 860; — distingui­ tur a commodato ibid. Num legali tem­ pore elapso possit negari restitutio 622 ; in quem transferat periculum 861 ; — exigatne hodie per se fenus annuum 863; — quas habeat causas fenoris per­ cipiendi 864, quantum 865. Cf. Fenus. y A1 · Nauta quoad legem abstinentiae seu cibos esuriales 992a sq. Necessitas extrema, gravis, ordinaria 633 635; — exemplis declaratur 636 645; — quae det ius auferendae rei alienae 631; — ex qua liceat differre restitu­ tionem 645 647 769 sq ; — propria culpa producta quale ius relinquat 671 : — quae excuset vel minuat coopera­ tionem cum peccato alieno 421 ; — ex­ cusans actorem spectaculorum 418; — excusans a praecepto requiei festivae 347. proxima quaenam imponatobli­ gationem succurrendi 379 381 ; — spiritualis sublevanda 381 386 sq. quoad citam aeternam: nec. medii et solius praecepti quoad res fidei 178. Negotiatio clericis interdicta 809; — audax cum periculo damni alieni 771sqq 774. Negotiorum gestio distinguitur a man­ dato 856; — legalis ibid.; — quando obliget ad reparandum damnum 856 857 ; — quando obliget dominum ad ratihabitionem ibid.; — quomodo exigat ■ mercedem 856 ; — num haberi possit restitutio per confessarium facienda 764. Nelrix diebus festis laborans quando ex­ cusetur 353. Neutralem se habere in motibus pravis num liceat 35. Nosocomium. Modus agendi cum acatholicis 426 sqq. 0. Obiectum influit in moralitatem actus 47. Oboedientia filiali * 468; quomodo lae­ datur leviter 469, graviter 470—472; non extenditur ad electionem status 473 sqq. erga politicam auctoritatem 497. religiosa 329 sqq ; — quos habeat limites 81 ; num semper sub gravi obliget 81 ; — quando sub gravi debita 329 sq ; — quibus debeatur 333 sqq ; — vi voti et vi jurisdictionis quomodo distinguatur ibid. Oboedientia a scrupuloso exigenda 59 61. Obreptio in potitis facultatibus 123. Observantia vana, species superstitionis 208 210 211; — quando excusetur « gravi peccato 208 211. Occasio et causa occasionalis 672 sqq 679 sqq. Occisio directa et indirecta 508 sqq; rei delinquentis quando licita, quando illicita 509 510 512 514; — in bello 530 533. Occupatio privata quomodo sit iuris natu­ ralis 581 ; — non potest excludere usum rerum in necessitate 583; — rei nullius aut alienae 591; — lego aliquando im­ peditur 586; — praedae in venatione 585 sqq; — fraudulenta animalium 589 sq; — thesauri 592 sqq; — rei amissae 600 602. Odium abominationis et inimicitiae 396; — quibus signis dignoscatur ibid, sqq; parentum in filios habet specialem malitiam 461 sqq ; — filii in parentes 469; religionis vel auctoritatis, ex quo quis ab altero conatur aliquid ex­ torquere 38 43. Oeconomiis parcius emens contra volun­ tatem domini 606; — donum impendens in alium finem quam quem donator con­ stituit 822 sq. OfTonSllS quid debeat offensori 390 sq. Officia publica gerentes. Qui in iis sint instituendi 490; eorum qualitates re­ quisitae ibid.; — quid facere debeant in vindicandis criminibus 506 sq. Officium divinum dubie persolutum 70 71 ; — omittere circa mediam noctem, at cenam sumere 66 67. Onanismns 544. Opera praescripta omittere propter scan­ dalum aliorum possitno an debeat fieri 361 404 406 ; bona non debita omittere ibid. 405. Operarii. Eorum merces v. Merces. — Infortunium passi quale ius habeant ad indemnitatem 665sqq;— defraudantes ex conventione in fabrica 724 sq;- ex conventione desistentes a laboribus per operistitiuni 896 sqq ; quando lici­ tum 896 898; quod quando iniustum ex se 896, iniustum erga alios 900, multa secum trahens mala 900 901. Operatio chirurgica v. Chirurgica. Oratio ad Deum necessaria cur 201, quo­ ties 202; — sub gravi obligat 204; — qua polleat efficacia 203 205; quas requirat conditiones 203 ; — pro proximo quando praecepta 377 393; — contra inimicos est valde suspecta 394; — alteri apprecans mala quam sit impia 477. Index alpbabeticus. 573 Oratorium privation exstruere sitne ali­ Paternitas quamnam inducat obligationem 716 721; — quand» censeatur certa quando obligatio 129 sqq; — locus aptus ad implenda praecepta Eccl. 131 718; dubia quam efficiat obligatio­ nem 717 718 720. Ordo caritatis v. Caritas. restituendi seu solvendi debita Patrimonialia bona quae vocentur 575. 754 sqq ; — si laeditur in cessione Pauperes possintne invadere res alienas 634; — quando eligi possint in resti­ bonorum 758, vel in statu labili ante tutione pro domino laeso 74' 752 765; cessionem 757 ; inter cooperatores qui si praepropere eligantur 766 768 ; — restitutioni sint obnoxii 715 731 737 sq. eligine possint quilibet an in ipso loco sacer. Post eos susceptos matri­ tantum 748; — quid, si ipsi restitutioni monium attentare excommunicatione sint obnoxii 750; — praefernne possint punitur 1044. in solvendis debitis prae aliis creditoribus religiosus 289 sqq ; — debeatne ex 756; — num iis debeantur res inventae obligatione assumi 298 sq. Assumendi 767. ordinis rei. obstacula 298 sqq 301 a sqq 302 ; ab eo alterum retrahere quale Paupertas religiosa quid sit 321 — voti sollemnis et simplicis 322 324 not : — peccatum 301 : recedere ab eo suscepto 301 a sqq 302 sqq (cf. etiam Dimissio) ; | quando laedatur graviter 325 sqq ; — quibus actibus 323 sqq. actibus minori — in professo exstinguit omnia vota bus sed repetitis 325, donatione 323 sq antecedentia 290. 326; num laedatur sumptione ciborum (Kcula honesta aut inhonesta 539 540. apud amicum 326, emptione cum lucro monasterii 327, dispositione independent! quando parcetur sumptibus monasterii 327 328; — laesa inducatne obligatio­ Papales casus per quos absolvi possint in nem restitutionis 328. necessitate 1012 sqq: — quando sunt Peccatum mortale et veniale 133 sqq — occulti 1010. non excludit involuntarium secundum Parentes. Obligationes et iura erga filios quid 5; — quando adsit in scrupuloso 299sqq 461 sqq; quaenam vota filio­ 60; — quomodo distinguatur quoad spe­ rum possint irritare 269, quomodo id ciem 140 sqq ; — peccata interna quo­ faciant 271, quando indirecta irritatione modo distinguantur 142 sqq; — philo­ 272; -- quodnam ius habeant in bona sophicum 136: — possitne esse nonfiliorum 560; — in quae habeant usumtheologicum 28. fructum ibid.; — quae bona filiis de­ beant relinquere 938 949 952 sq ; — Pecunia immoderate amata 156 161; — mutuo data admit tat ne annuum fenus faventes uni filio prae aliis 949 954—956 ; v. Fenus. .Mutuum. — possintne filium exheredare 950; — filium ante matrimonium procreatum Percussio clerici voluntaria an involun­ taria 23; — est sacrilegium personale ut illegitimum relinquentes 467 953; 224; — quam severe vindicetur ab Eccl. — minis utentes quando causent filio 1050 sqq; — >n rixa puerorum 1056. metum gravem 816; — in necessitate Cf. Privilegium canonis. positi a filiis adjuvandi 381 468 476. Eorum necessitas quomodo impediat Peregrinatio iuramento promissa quo­ modo obliget 251. filium ab amplectendo statu religioso 299 -301; ad quid obliget post in­ Peregrini quibus legibus subiciantur 89 sq ; — uti possunt privilegiis loci, gressum 302sqq; quae sufficiat supe­ ubi versantur 90, suis privilegiis et riori, ut dimittat 304. dispensationibus personalibus tantum Parsimonialia bona quae vocentur 575. ibid.; num incurrant censuras ecdes. Participans in damno iniusto 734 sqq; — 1005. quando obligetur in solidum 734 735, <(iiando ad solani partem 735 786 : — Perfectio evangelic» 289 299; — eius status 289 sqq. in destruenda re aliena 734 736. Cf. Co­ Periculum vitae subire quando liceat operatio. 374 sq ; animae liceatno subire Particularis lex quosnam obliget 101 propter opitulationem aliorum 376. Pater quam invigilantium debeat filio 660; — non impediens damnum quod a filio Periurium 233 238 241. causatur 660 sq ; — approbans consilium Persecutio praelatorum Ecdes. gravissima excommunicatione punitur 1029. filii damnificans 663. Cf. Parentes. Paterna potestas ad quas poenas inferen­ Personarum acceptatio m viris publicis 506 sq; — a medico 703 sq. das extendatur 367. 574 Index alphabeticus. Piae causae quando eligi possint pro do­ exstinguenda debita vel iura 616 617 mino laeso in restitutione 748 752; 619 sqq: — qualem titulum 613. in ultimis voluntatibus prae aliis prae­ Praesentia moralis quae requiratur in feruntur 942; — pertinent ad juris­ audienda Missa 356. dictionem eccles. 936 944 945 948. Praesumptio quae faciat probabilitatem Picturae obscoenae. Eas aspicere 538 ; — 70 sqq ; — in casu baptismi dubii 73 sqq : exponere 403. — praesumptionis peccatum quomodo Pietas parentum erga filios 461 sqq; violet spem 195. Cf. Tcntatio Dei. filiorum erga parentes 468 sqq; — quando Prandium sumere apud amicum situe re­ leviter, quando graviter laedatur 469 ; ligioso laesio paupertatis 326 ; — qua quae excuset a praecepto requiei domihora sumi possit diebus ieiunii 985; — nicalis 347. quamdiu sine peccato gravi protrahi ibid. Pignus 916 sqq ; cui sint fructus 916; Pretium rei in venditione quotuplex di­ — possitne a possessore vendi et quando stinguatur 880; — iustum et iniustum 917 sq; — si sit in periculo, ne fiat ibid. 878 883 885 886 893 sq; — deterius 917. allectionis 793 883; — auctum ex uti­ Pistores possint ne diebus festis laborare litate emptoris 791 793 sq ; — in mono­ 343 346. polio 893 sq ; — simoniaciim 228. Poena, si imponatur propter legem in­ Privilegium. Eius interpretatio 120: validam violatam 82—84. num pro libitu ei renuntiari possit 128; Poenalis lex 104 sq. — eius usus 129 sqq ; — obligare potest Policista fraudulenter excitans alios ad ex caritate 132. mala 409 sq. canonis clericorum 1050 sq; — Pollutio peccatum luxuriae contra natu­ quam late intelligatur 1051 sqq; — affiram 544; — causata v. Causae. ciatne impuberes delinquentes 1008 sq 1054 ; — num extendatur ad coopérantes Pontifex Itoni, iurisdictionem habet su­ premam et universalem 111 115 1004: et ratihabentes 1051. Delicti absolutio — quam potestatem habeat in vota quando episcopo competat 1053. 269 273 275; — possitne religiosis Probabilitas. Quis eius usus 65 sqq; vi voti oboedientiae praecipere 334 num mutari possit in eadem causa ibid. 335; — latiore jurisdictionis potestate Proclaniatio sponsorum num eos excuset utitur in religiosos quam potestate voti a Missa Dominicali 361. Procurator regius in prosequendis crimi­ 338. Possessio. Possessor rei alienae, obli­ nibus 506 sq. gatio restituendi 648 sqq : — bonae fidei Profcctitia bona quae vocentur 560. quando restituere debeat 648 sqq 651: Professio religiosa votorum sollemnium et simplicium 317 sqq; — quae ex­ — malae fidei 652sqq; —dubiae fidei stinguat vota antecedentia 290; — 656 sqq. possitne fieri sub obligatione levi 252 : Postale officium. Restitutio per illud — ex quo errore irrita 253 256. facta num exstinguat debitum 763. Praeceptum, ut distinctum est a lege 78; Promiscuitas ciborum quae et quibus illicita tempore ieiunii 984 990. — oboedientiae quomodo obliget reli­ giosos 81 329 sqq 337 : — nullum ex Promissio quo titulo obliget 835; — quando ex iustitia ibid. 837 sq: — non defectu obiecti iusti 81 380. De cetero impleta quale peccatum 836 ; — fortuito cf. Lex. narrata promissario num obliget 836 ; Praeda in venatione illegitima a quo ac­ quid valeat mortuo promittente 839 sq, quiratur 586—588. — In praedam dare vel promissario ibid.; — possitne ac­ urbem in bello 19 534. Praelati religiosi potestatem habent juris­ ceptari post mortem promittentis 840; — filiorum parentibus data quomodo dictionis in suos 333 ; potestatem obliget in successione bonorum 939. dominativam 334 ; — potestatem in vota subditorum 269 274; — censuras eccles. Promulgatio necessaria ad legis valorem 76; — quae in lege divina 77; — in ferre possunt 1004. decretis Rom. Congreg. 111: — inter­ Praescriptio acquisitiva et liberativa pretationis comprehensivae ibid. 610 sqq: — quas requirat conditiones 611 sqq; quam bonam fidem requirat Prostituendae filiae periculum valeatne ut necessitas quasi-extrema 645. 612 615 617, negativam an positivam 612 622 623. — qualem possessionem Provocatio ad concilium universale ex­ communicatione punitur 1028; — ad 614: — quale tempus ad acquirenda duellum v. Duellum. mobilia 614, immobilia ibid. 618. ad Index alphabeticus. 575 Proxeneta. Obligationes et iura 877 sqq. Restitutio quo titulo debita 624 648 sqq 652 ; quanta 628 649 sqq 652 sq Cf. Mandatarias· 660 sqq ; — quando facienda 642; — Publicum crimen porro narrare 964 965; quando differatur 642 645 sq 751 770 — in uno loco, alibi narrare 964 974; -- olini nunc resuscitare ibid. — quando juste denegetur 779 sqq — Pudor qui excuset ab audienda Missa 361 quo modo facienda 628 747 760 sqq — per intermedium facta num sufficiat 366 ; — num possit excusare ab integri­ tate confessionis 139. 762 sqq; - quo ordine 754 sqq. — in Puella propter lasciviam invenis excusata pauperes vel pias causas loco domini 748 752 765; — possitne fieri in fine-, a Missa 361. Cf. Clausura. Pueri quibus legibus teneantur 92 sq. malos 753. Eos provocare ad blaspliemias intrin­ Restrictio mentalis 455 sqq: — quando necessaria 457 ; — quando fieri possit secus malum 93. ad contumeliosa verba 456 458; — quando aequivaleat men­ in homines ibid.; si seducantur ab dacio 455 458. ancilla 389. Retractatio promissionis 835 838: con­ silii vel mandati qualis requiratur 726 sq R. 729 855; — efficax et inefficax ibid. 730; — casu vel culpa tertii inefficax 726 Recurrentes ad laicam potestatem ad im­ pediendam exsecutionem literarum — causae damnificantis 694 697 ; — quae excuset ab incurrenda censura 1003. A post, excommunicantur 1027. Reticere vestes diebus festis quando liceat Reus quoad confessionem criminis 502 ; — 349 ; — instrumenta operariorum 352. quoad fugam 504 505 ; — quoad testi­ monium infringendum 503; — testi Regulae ordinum religiosos quomodo ob­ ligent 305; — violatae possintne con­ crimen falsum imponens ibid. stituere peccatum mortale 305 307 ; — Reverentia auctoritati publicae debit. suat norma pro potestate praecipiendi 487 sqq; — quomodo laedatur con­ temptu 488, contumelia 489; — de­ 330. — Praecipere contra, infra, supra regulam ibid. bita //arentibus 468, quomodo laedatur Regulares v. Religio. Ordo relig. 469 470 472 ; — debita heris 478. Reimprimere opus alienum liceatne 579sq. Revocatio donationis 842sqq; — possitm fieri per heredes donatoris 485. Religio· Virtus 201 sqq. status perfectionis 290; — com­ Ritus. Rituales leges num possint con­ paratur cum sacerdotio ibid. 291; — suetudine abrogari 112; — 5. Rif. electa invitis parentibus 475; — quas Congr. exercet potestatem legiferam imponat obligationes 303 305 sqq 111· 321 sqq; — eximere debet a sequenda Rixa ansa aversionis vel inimicitiae 39 >. militia 702 ; — assumendi votum reser­ Rudes quomodo iuvandi in fide necessara vatur 274; censeaturno impletum post 180. dimissionem a religione 295. — Post sus­ S. ceptum statum relig. attentare matri­ monium qua poena puniatur 1044. Cf. Sacerdotalis status comparatus cum statu Ordo religiosus. religioso 291 ; — liceatne eum dissimu Repulsa. Post eam possitne fieri suppli­ lare 187 sqq : — falso negare sitne pec­ catum mortale ibid. catio apud delegatum 125. Requies festiva v. Dominicalis. Eam Sacrilegium 223: — distinguitur a biasphemia ibid. ; — locale, persouale, reale publice turbare 344. 224: quo sensu species infimae ibid . Resalutare inimicum quae obligatio 392 397. possitne esse peccatum veniale 223 Rescissio contractus a filiis vel uxoribus 226 ; — in incuria erga res sacras 227: — initi 795 sqq 798 834; — propter er­ in peccato luxuriae 545 547 ; — num rorem vel fraudem 804 809 810 sq 812; committatur laesione voti privati 547 — propter metum 814 sqq; — propter Sacrista. Eius munus situe officium et conditionem non impletam 824. Cf. clesiast. 230; — quam curam habere Retractatio. Revocatio. debeat in tractandis rebus sacris 227 Reservata bona quae sint .570 sq; — vota 274; excipiuntur etiam a facul­ Salutare inimicum num sit obligatio 392 397. tate commutandi 279. Resistentia positiva contra auctoritatem Sartoria ars num exerceri possit diebus festis 353. sitne licita 84 505. * Z 57 b Index alphabeticus. Satisfactio postulata num obstet dilec­ Sollicitatio ad turpia cum abusu muneris tioni inimico debitae 390 391. confessorii denuntianda 1041 ; — quam Scandalam 389 399; — evitandam 385; late intelligatur 1039 1040; — quos — quale peccatum 401 ; — activum et obliget ad denuntiationem 1041, quos passivum 399 ; — directum et indirec­ sub censura ibid.; qui excusentur a tum ibid.; — pusillorum 400, num et denuntiatione facienda 1041; — dubia quando evitandum 402 403 405 406 ; 1042 sqq ; — occasione confessionis — pharisaicum 400, num vitandum 402 quid sit 1039 1042. 406. Sortileginm presse sumptum quid intel­ Schismatici quomodo teneantur ad festa ligatur 212. eccles. 96 ; — nati num subiaceant cen­ Spectacula prava adire quale peccatum surae eccles. 1024; — possintne catho­ 6 34 415 417; — ex parsimonia ab lico ritu sepeliri 1025. iis arcere 162; — ea ut actores pro­ Scientiae defectus, sequelae imputabiles movere libere et sponte 417, ex neces­ 27. — Scienter facientes qui intelsitate 418. lieantur in censuris eccles. 999. Spes virtus theologica 194; — quibus Scribere. Scribendo ad mala conferre 425 ; fundetur ibid.; — quomodo laedatur — ad folia publica 440 sq. ibid. 195 sq. Scriptura S. Eius veritatem in qua­ Spiritismus saepe illusione nititur et libet re negare quomodo sit haeresis fraude 215; — alioquin superstitione et 1018sqq. haeresi infectus est ibid. Scrupuli. Scrupulosus 55 sqq ; — con­ Spiritualis res in simonia quae habeatur temni debent 60 ; — excusant ab accu­ 228. rato conscientiae examine 62; — in una Sponsalia. Sponsi. Invitis parentibus ea re cum laxitate in aliis rebus 61. facere 474 475; familiaritas pericu­ Secessus annuus possitne praescribi losa 540. clericis 87. Spurius. Eius ortum manifestare quando sit detractio gravis 968. Secretam naturale, promissum, commis­ sum 972; — num manifestari debeat Status electio invitis parentibus 473 sqq. superiori inquirenti ibid.;— commissum Cf. Perfectio. Religio. quando possit cum altero communicari Stolae iura num neglegi debeant propter 973; — in muneris exercitio commissum scandalum 405. Studia abrumpere debere sitne metus 973 974 975. gravis 816. Seductio puerorum omnino impedienda 389. Servi. Servitus, quaenam iuri naturali Stuprum quid vocetur 545 546. repugnet, quae non 557 ; — ex quibus Suadere v. Consilium. causis oriatur ibid, sqq ; — quibus limi­ Sublocatio quae quando licita 915. tibus contineri debeat 559; — quomodo Subreptio in petitione facultatum 123 125. ab Ecclesiasit considerata et tractata 558. ut ius certum realc quomodo prae­ Suffragium dans in re iniusta quomodo teneatur ad restitutionem 731; — non scriptione possit exstingui 623. dans quomodo teneatur 731 sqq. Serviles labores diebus festis prohibiti Superbia quodnam peccatum 147 sq; — v. Labores. Sigillum sacramentale. Eius laesio ex [ perfecta 150; — quibus mediis curanda 151. zelo imprudenti 454. Simonia. Notio 228; — quomodo distin­ Superior religiosus vi voti et vi iurisguatur 229; mentalis, conventionalis, ' dictioms praecipiens 338—340; — pos­ sitne inhere vi solius jurisdictionis 339 realis 229 ; — quando inferat nullitatem (discrimen in obiectis praeceptis 338 officii obtenti 230; — simoniacum pre­ 840). Cf. Praelati. tium 228. Socialistao subiaceantne poenis haereti­ Superstes familia occisi quale ius habeat 667 706 708 710 sq. corum 1067 1068; poenis francomuraSuperstitio 206 sqq 210 sqq; — hariorutn ibid. beaturne in dubio interventus diabolici Sodomia 544. 210 216. Solidum. In solidum restitutionem debere Suspensio legis eccles. quae et quando 742. fieri possit 80. sollicitatio ad peccatum v. Scandalum ut censura eccles. totalis et par­ directum ; — explorandi causa num tialis 996 ; — quos producat effectus licita 407 409 sq ; — quando restitu­ ibid. tioni faciat obnoxium 410. Index alpli&beticus. oi i poni censentur lege immediate poenali Suspicio temeraria possitne esse peccatum tantum 699; — excessiva debeantne mortale 981. — Suspicionem criminis solvi 700; — in dubio de iustitia 69-5 in alium conicere, causa restitutionis — Eorum defraudatio 106 699 701. 709. — Qui suspicionem contra se con­ ceptam non repellat, num peccet 960. Trinitas, SS. Mysterium sitne necessi­ tate medii expressa fide credendum 180 Tristitia de bono alieno quando sit in­ T. vidia, quando non 152 sqq; — de honidivinis laboriose comparandis est acedia Tactus obscoeni. Peccaminositas 539 540 specialis 167 168. 545; — inter coniuges 548 552. Temeritas in subeundo periculo et Dei Turpia pati aut admittere quid inters/. J 16 40. Cf. Luxuria. tentatio 222; — iudicii 980; — in su­ Tjpographicae artis exercitium num com­ spicione 981. putandum inter labores diebus festis Templa acatholicorum exstruenda iuvare prohibitos 346. pecunia 435; — aedificare 436; — adire ad agendam festivitatem profanam 445. Typographns in officina pravis scriptis edendis occupatus quid facere debeat Tempus verum aut publicum adhibere 423. licet in implendis legibus eccles. 66 67 68 ; — ad praescriptionem necessa­ rium v. Praescriptio. Tentatio Dei 220 sqq ; — formalis et Usucapio 610 sqq. Cf. Praescriptio acquisition. interpretativa 220. Tepor v. Acedia; — in religioso quam Usurae sintne addendae in casu restitu­ tionis 628 749. De cetero cf. Fenu *. periculosus 307 316. Testamentum 933 sqq ; — validum et Usus rei propriae lege interdictus 673sq 792; — ad creandum alteri incommodum invalidum 933 ; — herede destitutum ibid. 793; — rei commodatae ultra 945 ; — formalitatibus legalibus in­ usum concessum quid iuris faciat, si res structum 934; — informe quid valeat damnum subeat 847 849. 935 939 948; possitne accipi excussis oneribus 69; pro causis piis 936 Utilitas emptoris possitne pretium rei augere 790 793 <94; idque arbitrarie 942sqq; fraudulenter suppletum 936sq; 794 ; — suadet donationem liberalem — holographum 934, minoribus non 790 ; — venditoris quomodo pretium in conceditur ibid.; — quando impugnatur venditione augeat 793. 938 943 951 ; - quomodo exsecutioni dandum in dividendis bonis et con­ Uxor quoad bona et iura 570sqq; — quoad curam familiae 572; — sibi pro­ ferendis donis prioribus 955 sq. videns ex bonis mariti 568 573 sq ; — Testis ex inconsideratione falsa testatus quoad eleemosynas faciendas 569 572 694 696; — vere et nihilominus iniuste 573; — quoad sustentationem paren­ testans 697. tum 571 573; — scripta a marito do­ Thesaurus quid sit 592 597 599: — mina bonorum cum periculo creditorum cuius sit 593 sqq ; — dividendus inter 772—774 778: adhibita socia negotia­ detectorem et dominum fundi 593 sq 596. tionis 775 ; — defuncto marito superstes — Th"’ detegere et occupare quid inter­ quae iura habeat 568 574. sit 595 596 599. — Lis de detectione quoad contractus possitne con­ incepta et completa 594. — Eius de­ tectio impedita 596. - Eius occupatio­ tractus rescindere 799; — si fraudem committat ibid. — Cum uxore contra nem impedire 599. hens quae iura habeat 798 sq. Titulus in praescriptione 613; - colaraquoad officia coniugalia quando tus ibid.; — praesumptus ibid ; — vi­ possit viro obsecundari 549 552; — tiosus ibid. 616; — restitutionis debitae querula vel non obsecundans quomodo 648 sqq 652 sqq 660 sqq ; — fenoris peccet 551. percipiendi 864. Tolerati quoad censuras eccles. 994; quoad rota, quae viro possit irri­ tare 270. retinent jurisdictionem eiusque usum validum 995. ' V. Traditio rei quando vincat promissionem Vana gloria quid sit 147; quale pec­ eiusdem rei priorem 876. Tributa quo titulo debeantur 106; — sol­ catum sit vel quorum peccatorum causa 149; — in sacramentis suscipiendis venda in conscientia 698, num ex 149. iustitia stricta 700; — indirecta im­ u. 578 Index alphabeticus. Va sectomia 373a sqq; — censenda mutilatio gravis 373a 378 b: — sitno im­ pedimentum matrimonii dirimens 373 c 373 d; — num post contractum matri­ monium eius impediat usum 373d; — possitne ab auctoritate publica iuberi 378 c 873 e. Vaticanum Concilium respuere haeresis est 192 1016. Vectigalia quomodo debeantur lege poenali 105 106 699; — artibus declinare 701 ; — defraudans quid debeat, quando com­ prehendatur 699; — a custodibus ex­ igenda 106 701; eos corrumpere ibid. Velleitas distincta a voluntate efficaci 4 6 8sq. Venatio. Ius occupandi 585sqq; — pro­ hibita ex lege poenali 586 588: — quae excludat occupationem praedae 585 586; — quando secum ferat obligationem restitutionis 585 587. Venditio quibus perficiatur 874 ; — quando transferat dominium in emptorem ibid.; — cui addicat rei periculum 858; — bis facta quid iuris efficiat 875 sq. Cf. Defectus. Pretium. Licitatio. Venia inimico danda 391. Voracitas quid sit et ad quid obliget 450 sqq. Vestes. Veste congrua carere excusetne a Missa 361 ; — laicales a clerico gestae 42 ; — sacras heterodoxis commodare 434 ; — sacrae neglegenter curatae et mundatae 227 ; conficere diebus festis quando liceat 346 353; eas reficere 349. Via ferrea, infortunium et indemnitas 667 sq 929. Vinum adulteraro 807 sqq; — pro Missa 808 sq 872. Virtutes infusae 436; — quod munus habeant 447 ; — quando infundantur 447 ; — quando exstinguantur ibid. ; — quomodo augeantur 449. naturales. Earum numerus 447 ; — ortus et interitus 447 448; — ex­ sistere possunt in peccatoribus 448. Vita propria quomodo curanda 369 370; — extraordinario modo conservari non debet 370 372 ; eius nimia cura vitu­ peranda 373; — neglecta vel abbre­ viate 371 375. Vitalitius census uxoris 573. Vitandi in censuris eccles. 442 994 1052; — privantur jurisdictione 995 ; — pri­ vantur ceteris severius suffragiis com­ munibus ibid. Vocatio ad statum religiosum 298 sqq; — eam spernere quale peccatum 298. Voluntarium quid sit 1 sqq ; — simpliciter et secundum quid 4 ; — directo et in­ directe 3 11 sqq; — positive et ne­ gative 10; — quae habeat obstacula 20 sqq 30 sqq 86 sqq. Votum quid sit 252; — discernendum a proposito et a promissione homini facta 257; — quae possit habere pro obiectis 252 260 261 263; facta aliena quo sensu 265 sqq ; — quam inferat obli­ gationem gravem vel levem 252; — in dubio 257 sq ; — quomodo sit inter­ pretandum 283 sqq ; — quibus impedia­ tur obstaculis 253sqq; — num im­ pleatur actione cum ignorantia facta 286 ; — puerorum quomodo obliget 259 sqq 269 sq. quoad distinctionem : conditionatum eiusquo obligatio 262 sqq ; - absolu­ tum et disjunctivum 263 sq; — purum et poenale 283; — poenale praeserva * tivum difficilius solvitur 277; — re­ servatum 274; — cum iure tertii 275; — non peccandi num valeat 260; — ex affectu pravo emissum 264 ; — pro com­ munitate factum 266 sq ; — religionis reservatum 291 293, ad quid obliget 294 295 sqq, num impediri possit ab episcopo 291 292, impleaturne per in­ gressum in religiosam congregationem 293, num experimento in ordine 295 — 297. Vota religiosae professionis sollemnia et simplicia 317 sqq, debent tum apud viros tum apud feminas per triennium esse simplicia 317 c. not. quoad relaxationem 268 sq 312. Cf. Dispensatio. Commutatio. Irri­ tatio. A. M. D. G. B. HERDER, TYPOGRAPHIC EDITOR PONTIFICIUS, FR1BURGI BRISGOVIAE (GERMANIAE). ALIA OPERA LATINA AUT SCRIPTA AUT REEDITA P. AUGUSTINI LEHMKUHL S. J. Editio undecima de integro revisa, re­ fecta, adaucta. 2 volumina m 8° XXXVI et 1850 p.) Pretium: J/ 20 .— = Fr 25. — ; a dorsis corio religata J/ 24.So = Fr 31.— Theologia moralis. Compendium theologiae moralis, aucta. 8° (XXIV et 610 p.) Pretium: J/ 8— = Fr 10.— ; a dorso corio relig. A/ 9.60 = Fr 12.— Probabilismus vindicatus. Ï/■I.uO so ----c' Γ ) 2.J·) Neo-confessarius practice instructus, pjoanne Reuter S. J. Textus emendati et aucti cura AUGUSTINI LEHM­ KUHL S.J. Editio altera ab eodem recognita. 8° (XIV’et 498 p.) Pretium: J/4.— = Fr 5.—; linteo relig. J/ 4.80 = Fr 6.— «Entre beaucoup de notes et d’additions utiles dont le savant éditeur a enrichi l'ouvrage, signalons spécialement les pages excellentes sur les devoirs des industriels et des commercants, et un chapitre entier sur les habitudinaires. Je ne connais aucun ouvrage où ces délicates ques­ tions soient traitées avec plus de pénétration et de largeur d’esprit. ' (Etudes» Paris.) Xach dem klassischen Werke des hl. Alfons .Praxis confessori? tindet sich in der theologischen 1,iteratur vielleicht keines, welches fur die Bildung des Beichtvaters empfehlenswerter ist als Reuters Nco-confessaritis^ (Theologische Revue, Munster ) «. . . Lo diciamo senz’ ombra alcuna di esagerazione, questo è uno dei libri più utili che possano darsi in regalo ai candidati al sacerdozio neir occasione di loro sacerdotale ordinazione.’ .u scm-u Cattohc·, Milano . sacerdoti et ministris sacris observandarum in sacro ministerio. Auctore Melch. Hausherr S. J. Editio quarta secundum novissima S. R. C. decreta emendata a P. AUG LEHMKUHL S. J. 12° (XIV et 180 p.) Pretium : A/ 1 60 = F> 2.— ; linteo relig. J/ 2.20 = Fr 2.75 Compendium caeremoniarum Meditationes de praecipuis fidei nostrae mvQfprii^ Ven P’. Ludovici de Ponte S 1, de Hilliyoici lio gpanico in Latinum translatae a M. TREVINMO S.J., de novo in lucem datae cura A. Lehmkl III. S. J. Editio altera recognita. Sex partes. 120 (CCVI1I et 2582 p.) Pretium: J/ 21.80 = Fr 27.25; linteo relig. J/ 27.80 = Fr 34 75 B. HERDER, TYPOGRAPHIC EDITOR PONTIFICIUS, FRIBURGI BRISGOVIAE (GERMANIAE). Instructio pastoralis Raymundi Antonii Pn'cnnni iussu et auctoritate Rev. D. Francisci Leopoldi DpiSLOpi j?p Eystettensis iterum aucta et emendata. Editio quinta. 8° (XXIVet 620 p.) Fr 10—; a dorso corio relig. Fr 12.50 «Das Buch ist in der ganzen katholischen Kirche ais eine der besten, übersichtlichsten, vollstândigsten und zuverlâssigsten PastoralInstruktionen bekannt und anerkannt. Alie einzelnen Aufstellungen sind aufierdem durch den Hinweis auf die betreflenden autoritativen Entscheidungen belegt, so daft das Buch eine vorzügliche wissenschaftliche Darstellung des ganzen Pastoralstoft'es bietet.» (Katholi%chcr Scclsorger, Paderborn.) «Cet ouvrage sera grandement apprécié de tous ceux qui comprennent, d une part, l’importance de la théologie pastorale — et savent d'ailleurs combien les minutieux détails de la science liturgique et canonique sont difficiles à posséder, d une science sérieuse: à l’heure présente, les maîtres et les directeurs de l'éducation cléricale sont forcés de faire un choix —, de laisser au second plan des détails, importants et respectables assurément en eux-mêmes. Il faut tenir compte des nécessités actuelles et savoir réserver une part indispensable au triple enseignement de l'Écriture sainte, du dogme et de la morale proprement dite. Ce code de théologie pastorale répond donc à un réel besoin. 11 complétera ou rappellera tout ce qui devrait normalement constituer l'enseignement canonique et liturgique des jeunes clercs.» (Poiybibiion, Pari».) «La présente Instrucciôn Pastoral es un verdadero y completo com­ pendio de cuanto convienc tengan siempre présenté todos los sacerdotes; pero no es un compendio drido, sino lleno de fluidez y dulzura, por la unciôn sagrada y consoladora de que estdn impregnadas todas sus paginas. Aunque hemos visto alguna obra de Teologia Pastoral, ninguna nos ha satisfecho como la que el Sr. Herder acaba de publicar....» (Espana y America, Madrid.) «This is most useful, this part of of souls. It a complete manual of pastoral theology, and will be found not only to those ecclesiastical students who have reached their course, but also to all priests entrusted with the care contains everything they need.» (The Irish Ecclesiastical Record, Dublin )