THEOLOGIA MORALIS. AUCTORE AUGUSTINO LEHMKUÏÏL, SOCIETATIS JESU SACERDOTE. VOLUMEN I. CONTINENS THEOLOGIAM MORALEM GENERALEM ET EX SPECIALI THEOLOGIA MORALI TRACTATUS DE VIRTUTIBUS ET OFFICIIS VITAE CHRISTIANAE. EDITIO QUARTA AB AUCTORE RECOGNITA. CUM APPROBATIONE REV. ARCHIEP. FRIBURG. ET SUPER. ORDINIS. FRIBURGI BRISGOVIAE. SUMPTIBUS HERDER. MDCCCLXXXVII. EJUSDEM LIBRARIAE AEDES SUNT VINDOBONAE, ARGENTORATI. MONACHII ATQUE IN URBE 8. LUDOVICI AMERICANA. Cum opus, cui titulus est ^Theologia moralisa, a P. Augustino Lehmkuhl, nostrae Societatis sacerdote, compositum aliqui ejusdem Societatis revisores, quibus id commissum fuit, recognoverint et in lucem edi posse probaverint: facultatem concedimus, ut quarto typis mandetur, si ita iis, ad quos per­ tinet, videbitur. » In quorum fidem has literas manu nostra subscriptas et sigillo muneris nostri munitas dedimus. Exaeten prope Roermond 6. Aprilis 1887. J. B. L o h m a η n, Praep. Prov. Germ. 8. J. Salvo jure proprietatis et translationis. Entered according to act of Congress, in the year 1883, by Joseph Gummersbach of the firm of B. Herder, St. Louis, Mo., in the Office of the Librarian of Congress, at Washington D. C. ADMODUM REVERENDO IN CHRISTO SUMME VENERANDO DILECTISSIMO PATRI, PATRI ANTONIO MARIAE ANDERLEDY, PRAEPOSITO GENERALI SOCIETATIS JESÜ, IN ILLIUS TEMPORIS MEMORIAM, QUO IDEM IN COLLEGIO B. V. MARIAE AD LACUM THEOLOGIAM MORALEM PRAECLARE DOCUIT, ET IN SIGNUM GRATI ANIMI AC FILIALIS OBSEQUII HOC QUALECUXQUE OPUB DEVOTUS OFFZBT ATQUE DEDICAT AUCTOR. I Praefatio ad editionem quartam. Propter primam editionem exspectatione mea longe citius ex­ haustam in altera editione paranda me restringere debueram ad pau­ cas quasdam additiones, quae ex magna parte singularium quidem regionum consuetudines et jura respiciunt, tamen fere ubique suam habent utilitatem atque communes leges actionumque normas illustrant. Post alteram vero atque etiam tertiam editionem, quae paucioribus etiam additionibus et correctionibus mutata est, denuo exhaustam, quum bibliopola quartam editionem parandam et alia quatuor millia exemplarium distrahenda cogitaret, religioni mihi duxi, nisi totum opus denuo lustrarem atque limarem. Primo quidem loco apud me statueram, opus non multum mutare, ne, si exemplaria ab exempla­ ribus adeo discreparent, in usu diversarum editionum maxime pro scholis confusio fieret; quantum autem, servato hoc consilio, fieri potuit, animum plane in hoc intendi, ut, pauculis mutatis verbis, di­ ctionem redderem magis perspicuam, doctrinam ipsam recentibus de­ cretis, quae in dies eduntur, accurate adaptarem. Id tamen etiam in hac editione omnino servavi, ut, quamquam non ubique pagina paginae respondet, numeros marginales, ad quos index alphabeticus remittit, relinquerem intactos. Leviores igitur correctiones lector, si hanc editionem cum prio­ ribus voluerit conferre, inveniet permultas, graviores paucissimas; refero has: vol. I nn. 102, 223, 473, 501, 578, 786, 821, 874, 888, 893, 916, 921, 947, 980, 1112, 1119, 1222“; vol. II nn. 12, 153, 161, 216, 226, 317, 410 sq., 545, 546, 553 sq., 564, 590, 660, 670, 744, 752, 758, 775, 785 sq., 819 sq., 859, 880 sq., 935, 961, 1011. Id Deum rogo, ut novi labores, qui insumendi erant, aliquantulum saltem conferant ad Ipsius gloriam augendam et aliis auxilio sint in dirigendis Christianorum moribus atque aeterna hominum salute pro­ movenda. Scribebam Exaeten prope Roermond in Hollandia, in festo B. Petri Canisii die 27. Aprilis 1887. Till Praefatio auctoris ad lectorem. Ex Praefatione ad editionem I. In hac Theologia morali utrumque studui conjungere, ut et prin­ cipia in qualibet re ponerem atque rationes eorum redderem, brevius aut longius pro rerum gravitate et difficultate, et ex principiis singu­ laria — ut spero, pro practico usu non pauca —, deducerem atque ad principia referrem. Quo successu, alii judicaverint. Labori utique non peperci, ut et uberem doctrinam pro usu confcssariorum traderem, et quae plana non erant, theoretice explanarem. Hinc factum est, ut ex illis rebus, quae in practico sacerdotali officio et in confessarii munere scitu necessaria sunt, nihil omittere statuerim, quamquam complura etiam ad jus canonicum aut ad theo­ logiam pastoralem alii relegaverint. Neque enim pro sola schola scripsi, sed etiam pro usu sacerdotum privato: quare me multorum exspectationem fefellisse crederem, nisi istas quaestiones, ut: practicum in confessionali agendi modum, censuras ecclesiasticas, matrimonii im­ pedimenta etc., tradidissem. In ipsa doctrina secutus sum praecipue S. Thomam Aqui­ natem et S. Alphonsum de Ligor io, illustres Ecclesiae Doctores, non ita tamen, ut non etiam aliorum rationibus, si quae mihi proba­ bantur, aliquid darem. Neque sane licuit, illorum auctoritate plane restringi, quum complura ab iis non tractata pro exsurgente rerum exigentia fuerint tractanda. Quo magis autem in quibusdam quaestio­ nibus me tautorum Doctorum auctoritate destitutum videbam, eo magis studui tum rationibus tum aliorum scriptorum numero et pondere rem comprobare. Neque tamen ille sum, qui inter infinitas fere quaestiones in nulla re me defecisse vel errasse confidam. Quod igitur erratum est, beni­ gnus lector meae infirmitati adseribat; si quid bonum repererit, id Deo, bonorum omnium auctori et datori, tribuat: ad cujus honorem, qui in salvandis hominibus eorumque moribus perficiendis maxime consistit, si aliquid contulisse mihi concessum est, id pro summo praemio habeo. A sana doctrina et catholica norma sciens non recessi; atque ex nunc me et omnia, quae scripsi, Ecclesiae ejusque Magisterio ex toto animo plane submitto. Scribebam in castello Blijenbeck in festo S. Michaelis Archang, die 29. Septembris 1883. Auctor. Index synopticus vol. I. theologiae moralis. Prolegomena. Pag. § § § § 1. 2. 3. 4. Definitio theologiae moralis.................................................................................1 Utilitas theologiae moralis................................................................................ 3 Modus materiam tractandi ... ................................... 3 Divisio totius tractationis ......... 4 Theologia moralis generalis. Liber unicus. Tractatus I. De actibus humanis eorumque moralitate. Caput I. Notio et divisio actuum humanorum...................................................... 9 Caput II. De actibus humanis secundum interna principia. Art. I. De voluntario ejusque conditione. § 1. Voluntarii generalis explicatio et divisio . . . . 11 § 2. De interna voluntarii affectione, seu de libero . . 14 § 3. De variis voluntatis actibus..................................................... 16 § 4. De voluntario indirecto et incausaspeciatim considerato 19 Art. II. De voluntarii obstaculis. § 1. De ignorantia, ut voluntarii et liberiimpedimentum est . 22 § 2. De concupiscentia .......................................................................25 § 3. Dc metu et violentia.......................................................................2S Caput ΠΙ. De moralitate actuum humanorum generatim. § 1. Notio ct conceptus moralitatis..................................................... 29 § 2. Dc fontibus moralitatis............................................................. 30 § 3. De indifferentia actuum humanorum ..... 35 Tractatus II. De regula actuum humanorum. Sectio I. De Regula proxima seu de Conscientia. Caput I. Notio ct divisio conscientiae.......................................................................39 Caput II. De conscientiae qualitatibus et vitiis. Art. I. De conscientia recta et erronea . . . . . . 41 Λ Index synopticus vol. I. theologiae moralia. Pag. Art. II. De conscientia certa et dubia Art. HI. De conscientia scrupulosa. § 1. Ejus notio § 2. De origine scrupulorum § 3. De signis hominis scrupulosi § 4. De remediis scrupulorum . Art. IV. De conscientia laxa 42 40 47 48 49 53 Sectio II. De Regula actuum humanorum remota seu de Lege. Caput I. De notione ct essentia legis . Caput II. De necessaria legis certitudine ejusque ad conscientiam relatione, atque de variis theologiae moralis systematis Art. I. Expositio diversorum systematum . Art. II. Probabilismus exponitur, et probatur ejus veritas § 1. Notiones praeviae et status quaestionis § 2. Argumentum externum, historico-theologicum § 3. Argumenta interna directa .... § 4. Argumentum internum indirectum Art. ΠΙ. Vindicatur probabilismus ab objectionibus . Art. IV. De regulis subsidiariis, quae usum probabilismi magis determinant Art. V. Quaedam de practico usu probabilismi monita. § 1. De practica distinctione inter probabilitatem juris et facti § 2. De efformando dictamine in dubio practico § 3. De usu duarum opinionum sibi contrariarum . § 4. De eligendis opinionibus ex parte confessarii . Caput III. De elementis legis singillatim consideratis. Art. I. De auctore legis ejusque legislatione................................... Art. II. De objecto legis...................................................................... Art. ΠΙ. De legis subjecto. § 1. De legis subjecto generalia principia .... § 2. De clericis eorumque sub civili lege subjectione § 3. De peregrinorum et vagorum sub lege subjectione . § 4. De ipso legislatore ut legis subjecto .... Art. IV. De effectu legis seu obligatione. § 1. De legis obligatione in se ejusque interpretatione . § 2. De legis obligatione implenda............................................ Caput IV. De legis ejusque obligationis cessatione. Art. I. De excusatione a lege............................................................. Art. Π. De dispensatione.................................. ........ § 1. Quis in quibus dispensare possit................................... § 2. Quae sint causae dispensationis .... § 3. De dispensationis interpretatione...................... § 4. De dispensationis cessatione............................... Art. III. De legis abrogatione et derogatione. § 1. De abrogatione, quae ab ipso Superioreoritur § 2. De abrogatione, quae a populo incipit,seu de desuetudine Art. IV. De cessatione legis propter finem cessantem 54 58 59 62 66 72 74 75 82 86 87 87 88 90 94 97 100 101 102 104 106 108 111 112 115 116 117 118 119 121 Index synopticus vol. I. theologiae moralis. xi Pag. Caput V. De praecipuis legum speciebus generalis tractatio. § 1. De lege aeterna et naturali ...... § 2. De legibus, quae juris gentium dicuntur .... § 3. De lege positiva divina.................................................. 128 § 4. Do lege (positiva) humana, speciatim de ecclesiastica . § 5. De lege directive, poenali, mixta................................ 135 § 6. De lege irritante........................................................... 137 § 7. De privilegio................................................................... 139 122 126 130 Tractatus 111. De Discordia et Concordia cum regula actuum humanorum, seu de peccati reatu et bonorum operum merito. Sectio I. De Peccato. Caput I. De notione et malitia peccati. § 1. Explicatur peccatum ejusque malitia gencratim . . 142 § 2. De distinctione inter peccatum mortale et veniale . . 147 Caput H. De distinctione peccatorum quoad species et numerum. Art. I. Generales regulae. § 1. Specificae distinctionis generales regulae .... 153 § 2. Numerica distinctio...................................................................... 154 Art. II. De peccatorum internorum specifica distinctione . . . 156 Sectio II. De Merito actuum humanorum. Caput I. Summa capita ex theologia dogmatica coUecta .... 163 Caput II. Practice documenta circa meritum..................................................... 166 Theologia moralis specialis. Pars I. De Virtutibus et Officiis vitae christianae eorumque laesione. Liber 1. De Virtutibus ct Officiis circa Deum et divina bona. Tractatus I. De Virtutibus Theologicis. Caput I. De fide. § 1. § 2. § 3. § 4. § 5. De fidei notione....................................................................... 173 De excellentia et necessitate fidei............................................ 176 Necessitas fidei quoad objecta credenda .... 177 Necessitas fidei quoad actum fidei eliciendum . . . ISI De obligatione fidem externe confitendi . . . . 1S3 9 χπ Index synopticus vol. I. theologiae moralis. 6. Obligatio ecclesiastica professionem fidei publicam emit­ tendi ........................................................................ . 7. De peccatis contra fidem ....... Caput Π. De spe. 1. Quid sit spes....................................................................... § 2. De spei necessitate............................................ . . § 3. De peccatis contra spem ....... Caput III. De caritate. Notio et objectum caritatis ...... 2. De caritatis excellentia et necessitate .... 3. Peccata contra caritatem............................................ Appendix seu recapitulatio praecipuorum peccatorum contra virtutes theologicas (primum decalogi praeceptum) 180 187 192 194 195 198 202 205 206 Tractatus II. De virtute Religionis. Caput I. De natura religionis et de actibus, qui intrinsecus ad eam spec­ tant ..................................................................................... 208 Caput II. De actibus, qui principaliter religionis exercitium spectant. Art. I. De actibus positivis, quibus religionem exercere jubemur . 211 § 1. De adoratione et sacrificio......................................... 212 § 2. De oratione.......................................................... 213 § 3. Dc reverentia rebus sacris exhibenda .... 218 Art. II. De actibus per religionem prohibitis ..... 219 § 1. De peccatis superstitionis. Punctum I. Notio et divisio..................................................... 220 Punctum II. De superstitionis malitia .... 221 Punctum III. De magnetismo et spiritismo . . . 225 § 2. De peccatis irreligiositatis............................................................. 228 Punctum I. De blasphemia..................................................... 229 Punctum II. De tentationeDei...... 233 Punctum III. De sacrilegio......................................................236 Punctum IV. De simonia..................................................... 239 Appendix reliquorum praecipuorum peccatorum contra I. praec. decalogi 250 Caput III. De actibus, qui secundarie ad exercitium religionis pertinent. Art I. De juramento........................................................................................ 251 § 1. De natura juramenti............................................................. 252 § 2. De obligatione juramenti.............................................................. 257 § 3. Dc obligationis juratoriae dissolutione .... 262 § 4. Appendix dc adjuratione ....... 262 Art. II. Dc voto................................................................................................. 261 § 1. De actu vovendi ... .... 265 § 2. De re, quae promittitur in voto ..... 268 § 3. Dc voti obligatione........................................... 272 § 4. De voti seu ejus obligationis cessatione. Punctum I. De irritatione directa et indirecta . . . 279 Punctum II De dispensatione et commutatione votorum . 284 Appendix praecipuorum peccatorum contra secundum decalogi prae­ ceptum ................................................................................................ 291 Index synopticus vol, I. theologiae moralis. XIII Pag· Caput IV. De exercitio religionis hominis, ut socialis est. Art. I. De religionis exercitio per statum religiosum. § 1. Praeambula de statu perfectionis in genere . . . 293 § 2. De essentia statfis religiosi.................................................... 295 § 3. De vocatione ad statum religiosum, et de obstaculis . 305 § 4. De obligatione religiosi generatim sumpta . . . 312 § 5. De obligatione singulorum votorum. Punctum I. De voto religiosae paupertatis . . . 314 Punctum II. De voto castitatis religiosae .... 321 Punctum ΠΙ. De obedientia religiosa .... 322 Appendix peccatorum praecipuorum circa vitam religiosam . . . 327 § 6. De favoribus religiosorum................................... , 328 Art. II. De sociali religionis exercitio communi ab Ecclesia prae­ cepto ............................................................................... 328 § 1. De requie festiva...................................................................... 329 § 2. Dc participatione Ss. .Missae sacrificii .... 335 Appendix peccatorum praecipuorum contra tertium decalogi praeceptum 341 Liber II. De Virtutibus et Officiis circa homines humanaque bona. Divisio I. De Extensione Theologicarum Virtutum ad hominem ut objectum secundarium. Caput I. De caritate, quam homo sibi ipse debet. Art. I. De notione et officio caritatis erga nosmetipsos in genere . 343 Art. Π. De cura nobismetipsis ex caritate debita in specie . . 343 § 1. De cura circa corpus vitamque propriam . . . 344 § 2. De cura hominis circa vitam suam supernaturalem . . 350 § 3. De cura illorum bonorum, quibus homo ut mediis in­ diget ................................................................................................. 352 Caput II. De caritate erga proximum positive exercenda . 354 Art. I. De interno actu caritatis erga proximum .... 355 Art. IT. De externis actibus caritatis erga proximum. § 1. De obligatione proximis opem ferendi generatim . 358 § 2. De eleemosyna corporali in specie . . . 1 . 362 § 3. De spirituali quasi-elcemosyna seu de correctione fra­ terna ................................................................................................. 365 Caput III. De caritate negative servanda, seu de peccatis contrariis. Art. I. De inimicitia atque de caritate inimicis debita. § 1. De notione odii et peccatorum similium .... 36S § 2. De caritate inimicis debita . . . 371 Art. Π. De scandalo et cooperatione ... . . 374 § 1. De scandalo............................................................................... 375 Punctum I. Principia de scandalo explicantur et illu­ strantur ..................................... .... 376 Punctum II. Peculiares actiones cum scandalo conjunctae discutiuntur........................................................................381 Index synopticus vol. I. theologiae moralis. xrv Pag. § 2. De cooperatione presse sumpta. Punctum I. Tractantur principia de cooperatione generatim 386 Punctum II. Singulares actiones seu cooperationes discu­ tiuntur ........................................................................................ 389 Art. III. De reliquis peccatis caritati oppositis ..... 406 Appendix praecipuorum peccatorum contra caritatem erga hominem . 407 Divisio II. De Virtutum Moralium, quae curam humanarum rerum ordinant, deque contrariorum vitiorum conceptu et notione. Sectio I. Caput unie. De virtutibus moralibus in genere, earum relatione ad diversos habitus supernaturales................................................. 408 Sectio II. Caput unie. De virtute Prudentiae ejusque partibus ..... 412 Sectio III. De Fortitudine et virtutibus annexis. Caput I. De fortitudine................................................................................ Caput Π. De prioribus virtutibus fortitudini annexis, de magnanimitate et magnificentia..................................................... Caput III. De aliis virtutibus fortitudini annexis, de patientia, perseverantia et similibus........................................................... • • • 417 419 421 Sectio IV. Do Temperantia et virtutibus annexis. Caput Caput Caput Caput Caput I. II. III. IV. V. De temperantia ejusque speciebus De annexis virtutibus circa iram et vindictam De modestia et studiositate................................... De humilitate.................................................... Appendix de vitiis seu peccatis capitalibus . 423 425 426 428 433 Sectio V. De Justitia et virtutibus annexis in genere. Caput I. De justitia. § 1. Notiones justitiae et juris..........................439 § 2. De subjecto dominii et jurisin genere .... 443 § 3. De objecto juris in genere........................................444 § 4. De obligatione justitiae, ejusque laesae reparatione . . 446 Caput Π. De virtutibus justitiae annexis iis, quae morale tantum debitum continent............................................................................. 449 Caput UI. De virtutibus justitiae annexis, quae debitum legale respiciunt: pietate, observantia, obedientia............................................455 Index synopticus vol. I. theologiae morali-». xv Pag. Divisio III. De singulis Objectis, circa quae virtutes morales et officia humanarum rerum exercentur. Tractatus I. De officiis et peccatis, quae Bonum Ordinis Socialis spectant. De mutua obligatione in societate domestica. § 1. De obligatione parentum............................................................ 459 § 2. De obligatione filiorum............................................................ 467 Appendix peccatorum praecipuorum contra quartum praeceptum inter parentes et filios.................................. 470 Caput Π. De mutua obligatione in societate publica. Art. I. De relatione inter Principes et subditos. § 1. De obligatione Principum et rei publicae rectorum . . 471 § 2. De obligatione subditorum.................................................... 472 § 3. De obligatione populi concurrendi ad gubernandum . 473 Art. Π. De publicis justitiae administris, eorumque cum civibus relatione. § 1. De judice........................................................................................ 474 § 2. De actore, vel de accusatione et denuntiatione. . 481 § 3. De reo. Punctum I. Circa confessionem criminis .... 483 Punctum Π. Circa probationis allatae vim frangendam . 484 Punctum ΙΠ. Circa poenam declinandam .... 485 § 4. De teste in judicio.................................... . . 487 § 5. De advocato............................................................................... 489 § 6. De publicis scribis et notariis.....................................................489 § 7. De apparitore aliisque inferioribus ministris . . . 490 Caput III. De obligatione inferiores inter et Superiores in subjectione acci­ dentali, famuli ad herum, discipuli ad magistrum . . . 491 Caput I. Tractatus II. De officiis atque peccatis circa Bonum hominis Individuals, vitam et personam. Caput I. De cruenta defensione....... 494 Caput II. De cruenta punitione ......... 497 Caput ΓΠ. Do caede hominis innocentis et de abortu 498 Caput IV. De duello ........... 506 Caput V. De bello......................................................................................508 Appendix peccatorum praecipuorum contra quintum decalogi praeceptum . 512 Tractatus III. De officiis circa Bonum Conjugale ac de luxuriae peccatis. Caput I. Caput II. Generalis luxuriae conceptus ejusque malitia . Discussio singularum actionum luxuriae imperfectae . . . . . 513 516 XVI Index synopticus vol. I. theologiae moralis. Pag. Caput HI. De luxuria perfecta seu consummata..................................................... 510 § 1. De peccato luxuriae consummatae naturali . . . 520 § 2. De peccato luxuriaeinnaturali solitario seu de pollutione 520 § 3. De sodomia.............................................................................. 524 § 4. De bestialitatc.............................................................................. 525 Caput IV. De peccatis luxuriae cum alia malitia specifica conjunctis . . 526 Tractahis IV. De Bonis externis seu Fortunae atque humanis erga illa officiis. De Jure hominis in bona fortunae. Caput I. De variis juris speciehus...................................................................... 530 Caput II. De temporalium bonorum dominii subjecto. 532 § 1. De dominio filiorum familias 536 § 2. De bonis uxorum 540 § 3. De dominio clericorum 546 8 4. De dominio scriptorum Caput ΠΙ. De modo acquirendi dominium et jura Art. I. De modo acquirendi originario. 548 § 1· Notiones generales 550 § 2. Occupatio animalium . 553 § 3. De thesauro ejusque occupatione 555 § 4. De inventione rerum amissarum 557 § 5. De diversarum rerum conjunctione Art. Π. De modo acquirendi legali publico jure inducto, sc. de prae­ scriptione. § 1. Summaria notio praescriptionis et variarum legum . . 558 § 2. Quaedam pro confessario circa praescriptionem . . 565 Sectio II. De Laesione juris alieni in bonis fortunae Caput I. De gravitate illius peccati ejusque materiae............................................ 568 Caput Π. Ablatio rei alienae, quae a furto immunis sit. § 1. De necessitate, ob quam bona aliena auferre liceat . . 575 § 2. De occulta compensatione............................................................. 577 De Reparatione juris laesi seu de Restitutione in bonis fortunae. Caput I· Praeviae notiones....................................................................................... 579 Caput Π. De radicibus restitutionis principalibus. Art. I. De priore radice, retentione rei alienae. § 1. Generales notiones de rei alienae detentione . . . 581 § 2. Dc possessore bonae fidei ....... 582 § 3. De possessore malae fidei............................................................ 586 § 4. De possessore dubiae fidei 590 χνιι Index synoptlcuB vol. I. theologiae moralis. Ρ«κ. Art. II. De altera radice restitutionis, actione damnificante. § 1. Generalia principia ...................................................................... 592 § 2. Discussio primne conditionis actionis damnificantis, sc. Normaliter injusta“...................................................................... 595 § 3. Discussio secundae conditionis: „contra justitiam commutativamu............................................................................. 598 § 4. Discussio tertiae conditionis: „realiter injusta" . . 604 § 5. Discussio quartae conditionis: „damni efficax causa* . 606 Caput III. De restitutione bonorum fortunae ex actionibus per connexionem cum alio damno seu peccato damnificantibus. § 1. De tributis eorumque defraudatione ..... 607 § 2. De militia atque conscriptione, ejusque declinatione . 610 § 3. De restitutione ex homicidio vel vulneratione oriunda . 613 Appendix de medico ejusque obligationibus.................................................... 016 § 4. De restitutione propter fornicationem vel stuprum . . 619 . § 5. De restitutione propter adulterium........................................... 621 Caput IV. De restitutione propter actiones per cooperationem damnificantes § 1. Jussio et mandatum...................................................................... 623 § 2. Consilium........................................................................................625 § 3. Consensus........................................................................................ 628 § 4. Palpo................................................................................................. 629 § 5. Recursum praebens...................................................................... 630 § 6. Participatio ....... . 630 § 7. Cooperatio negativa...................................................................... 632 Caput V. De variis restitutionis circumstantiis. § 1. De quantitate debiti, et de ordine inter debitores . . 633 § 2. Cuinam restitutio facienda sit......................................... 636 § 3. Quo ordine debita diversa solvenda sint .... 639 § 4. De modo restitutionis peragendae................................ 641 § 5. De causis a restitutione sive omnino sive ad tempus ex­ cusantibus ..........645 Sectio IV. De bonorum externorum jnriumque Translatione· Partitio 1. De Contractibus. Caput I. De contractibus in genere. Art. I. Notio et divisio contractuum ....... 652 Art. II. De causis contractuum seu de contractu „in fieri'''. § 1. De objecto seu materia contractuum ..... 655 § 2. De personis contrahentibus seu de contr. subjecto . . 659 Punctum I. De filiis minoribus ...... 660 Punctum II. De uxoribus.............................................................. 660 Punctum III. De interdictis ...... 661 Punctum IV. De civiliter mortuis............................................ 661 § 3. De consensu seu causa formali contractuum . . . 662 § 4. De vitiis consensus. Punctum I. De errore et dolo..................................................... 66.) Punctum II. De metu ....... 666 Lehmkuhl, Theol. mor. I. Edft. 4. [, xrni Index synopticus vol. I. theologiae moralis. I’ag. Art. III. De obligatione contractuum seu de contractu ,,ίη facto esseu. § 1. De contractûs obligatione substantiali .... ββ9 § 2. De contractile accessoriis obligationibus justitiae . . 073 § 3. De obligatione per se praeter justitiam contractui ad­ jecta, seu de juramento contractui addito .... 076 Caput II. De contractibus gratuitis. Art. I. De contractibus gratuitis unilateralibus. § 1. De promissione.............................................................................. 077 § 2. De donatione.............................................................................. 679 Art. II. De contractibus gratuitis bilateralibus § 1. De commodato et precario............................................. 681 § 2. De deposito et sequestro.............................................................. 082 § 3. De mandato et negotiorum gestione............................................ 683 Caput III. De contractu mutui, ex se gratuito, per accidens oneroso. Art. I. De notione contractûs mutui et usurae............................................ 684 Art II. Leges et judicia Ecclesiae circa usuras. § 1. Prohibitiones usurarum . . . . . .' . 689 § 2. Tituli, ex quibus Ecclesia et theologi foenus permiserint 692 Art. III. Uberior declaratio justi tituli foenoris et diversae agendae rationis Ecclesiae............................................................................... 697 Caput IV. De reliquis contractibus onerosis. Art. I. De contractibus onerosis principalibus. § 1. De emptione et venditione. Punctum I. De natura contractûs venditionis . . . 700 Punctum II. De re emptioni et venditioni subjecta . . 702 Punctum III. De pretio in emptione et venditione . . 705 § 2. Decontractu aestimatorio...................................................711 § 3. De locatione et conductione........................................ 711 Art. II. De contractibus onerosis subsidiariis. § 1. De fidejussione.................................................................. 715 § 2. De pignore .......... 715 § 3. Dehypotheca....................................................................... .716 Art. III. De contractibus aleatoriis et lusoriis. § 1. De assecurationc ........ 717 § 2. De relatione mercatoria et chirographorum emptione . 720 § 3. Deloteria........................................................................................ 721 § 4. De sponsione....................................................................... 721 § 5. De ludo................................................................................ 722 Partitio II. De Successione Haereditaria. Caput I. De notione et origine successionis.................................................... 724 Caput II. De haeredibus eorumque portione. § 1. De notione haeredum bonorumque inter eos divisione . 730 § 2. De aliis haeredum juribus et oneribus .... 737 Caput III. De testamento. §1. De testatore............................................................... 739 § 2. De forma testamenti...................................................... 739 § 3. De ipsius testamenti dispositionibus et clausulis . . 741 § 4. De causis et modis, quibus testamentumefficacitate privatur 743 § 5. De testamenti exsecutione.............................................. 745 Appendix praecipuorum peccatorum contra septimum decalogi praeceptum 747 Index synopticus vol. I. theologiae moral is. xrx Pag. Tractatus V. Il De officiis et peccatis circa Bonum Famae et Honoris. Caput I. De lama et honore proprio ........ 748 Caput II. De fama et honore alieno. Art. I. De obligatione circa famam atque honorem alienum, et de ejus laesione. § I. Dediffamatione .................................................................................749 § 2. De judicio temerario et suspicione............................................. 756 § 3. De contumelia.................................................... 758 Art. II. De restitutione propter laesam famam vel honorem . . 760 Caput III. Appendix de secreto generatim sumpto ejusque laesione . . 763 Appendix praecipuorum peccatorum contra octavum decalogi prae­ ceptum .......................................................................................................... 765 Tractatus T rL Do praeceptis Ecclesiae communibus. De diebus festivis sanctificandis . 766 De annua confessione et communione ...... 767 De lege abstinentiae extra jejunium ............................................. 770 De jejunio ecclesiastico. § 1. Ad quid lex jejunii obliget..................................................... 772 § 2. Qui teneantur, qui non teneantur ad servandum jejunium 777 Appendix praecipuorum peccatorum contra praecepta Ecclesiae . . 7S1 Coronidis instar de diversa diversorum peccatorum gravitate principia quae­ dam statuuntur ........ ............................................. 785 Caput Caput Caput Caput I. II. III. IV. —- Prolegomena. § 1· Definitio theologiae moralis. Omnis scientiae tractatio a definitione incipiat oportet. Cui prae­ cepto ut satisfaciamus, theologiam moralem eam dicimus esse discipli­ nam, quae agit de actibus humanis, prout ordinem dicunt ad ultimum finem secundum revelationis christianae principia. 1. Explicatione ipsa rationem hujus definitionis daturi sumus. Agit nimirum theologia moralis 1. de moribus seu moralitate, unde moralis theologiae nomen traxit. Moralitas autem de iis tantum actibus enuntiari potest, ex quibus humanae vitae rectitudo pendet, qui aut cum recti­ tudinis norma congruunt sive congruere possunt, aut ab eo possunt deflectere. Norma autem omnis rectitudinis simpliciter dictae ab ultimo fine desumenda est. Quo fit, ut agi debeat de actibus humanis, prout referuntur ad ultimum finem, quatenus cum eo aut proportionem, aut disproportionem habent. 2. Secundo disciplina nostra de iis actibus non mere philosophice, sed theologice tractat; unde theologia moralis dicitur, sc. secundum principia Dei revelatione seu fido hominibus communicata aut con­ firmata. NB. fTheologia, theologice“ sumitur hic sensu stricto, quatenus, quae tractantur, non tantum res divinae sunt, sed etiam divinitus cognitae; lato sensu etiam naturalis scientia de Deo et divinis rebus theologia (i. e. theologia naturalis) dicitur. II. Definitio data magis explanatur, si theologiam moralem cum cognatis disciplinis conferimus. 1. Cum ethica naturali. A qua differt 1) objecto. Utriusque scientiae objectum, si in abstracto sumitur, sunt actus quidem humani comparati ad ultimum finem: verum finis ultimus idem ab utraque scientia non consideratur. Sola enim theologia moralis supcrnaturakm finem considerat, qui re ipsa unicus finis ultimus homini praestitutus est; ethica solum naturalem finem potest considerare, quem verus ho­ minis finis includit, at etiam excedit, Inde necesse est, relationem Lchmkuhl, Thcoh mor. I. Edit. 4. 1 9 Prolegomena. ad finem ultimum, prout a theologia morali aut ab ethica consideratur, in humanis actibus diversam esse. Nihilominus in multis ambae disciplinae conveniunt. Objectum sc. moralitatis bifariam dividitur, in bonum morali ter et malum. Quam­ quam igitur non ex eo, quod aliquid naturaliter bonum est, etiam supernaturalem bonitatem habet: tamen quod malum est ex discrepantia cum naturali fine et ex rationalis naturae principiis, id etiam secundum fidei principia et ex discrepantia cum fine supernatural! malum dici prorsus necesse est. Similiter, quae bona sunt naturaliter, etiam secundum fidei principia bona sunt, utut sufficientem bonitatem ad ultimum finem comparandum non habent. 2) Differt theologia moralis ab ethica — ut jam innuimus — prin­ cipio seu medio cognitionis. Medium enim cognitionis ethicae est sola ratio seu natura rationalis. Theologia autem moralis altius medium et supremum principium habet fidem divinam, quae et novam cognitionem de moribus homini attulit, et ea, quae naturaliter cognoscuntur vel cognosci possunt, summa certitudine confirmavit. Si autem fontes speciales quaeras, unde, quae in fide objectiva continentur circa mores, hauriri possint et debeant, habes sacram Scripturam, et Ecclesiae traditiones sub ejus magisterio custoditas, adeoque Patrum testimonia et communem scholae catholicae sensum, atque imprimis, si editur, vivum oraculum supremi in Ecclesia magistri, qui, quando suprema auctoritate quaestionem definit, etiam in rebus morum infallibilis est. At multa sunt in moralibus, quae definita non sint neque ita clare in revelationis fontibus contineantur. Quare plurima offeruntur, quae ratio, fide duce, inquirat, definiat, concludat, maxime particularia ex principiis inconcussis deducat. 2. Cum theologia dogmatica moralis theologia catenus cohaeret, quod ex eodem revelationis fonte utraque et principalem doctrinam et certiorem cognitionem haurit. In objecto autem ita discrepat, ut theologia dogmatica veritates potius speculativas et altissimas tractet, aut si practicas, eas ipsas modo speculativo et remote practico, atque in perficiendo intellectu sistat; theologia vero moralis veritates praeficas, seu quae agenda sunt, pertractat, ac rationem ita perficit, ut proxime est directrix voluntatis et exsecutionis. Hinc sequitur, theologiam dogmaticam quodammodo fundamentum et in se nobiliorem esse eamque principaliter circa Deum versari, mo­ ralem circa hominem etsi ut comparatum et subjectum Deo; theo­ logiam vero moralem, postquam necessarium fundamentum ex dogmate sumpsit, solum relative et secundum quid dogmaticae praestare, quum pro quotidiana hujus vitae praxi, cujus perfectio in agendo consistat, magis sit necessaria, et propius ad finis ultimi consecutionem viam muniat. Hinc est, quod haec disciplina a theologo multum colenda est et quod Ben. XIV. de syn. 1. 13 cap. 9 u. 17, sensum Ecclesiae ex- Prolcgomcnn. Ο<> plicans, dicit, canonicum theologum, de quo Trid. sess. 5 cap. 1 sta­ tuerit, laudabiliter constitui eum, qui saltem etiam theologiam moralem tradat; lectionem vero sacrae Scripturae, de qua ibi sermo est, posse intelligi tum exegesim tum scholasticae theologiae tractationem. § 2. Vtilitas moralis theologiae. Nobilitate objecti appropriationis moralis theologia, ut dixi, a dogmatica vincitur; at post dogmaticam tractat objectum nobilissimum, imo objectum, quo nullum magis homini est proprium et accommodatum. Quare si solam rerum tractandarum cognitionem et scientiam spectamus, certe vix quidquam homine dignius est, nisi ut humanas actiones per­ scrutetur atque earum cum fine suo necessitudinem apprime intelligat: quod ipsi antiqui illi philosophi cognoverunt, summam humanae scien­ tiae brevissima illa sententia complectentes: J'vrôlh σεαυτό’*./· Verum hominem christianum etiam longe alia ratio ad hanc morum scientiam impellere debet, quum ipsi persuasum sit, a recta morum compositione ad normam divinitus datam aeternam suam felicitatem eamque abundantiorem dependere, adeoque totam hanc terresrrem vitam ejusque finem situm plane esse in expoliendis perficiendisquc moribus christianis, quo copiosius in altera vita supernatural! beatitudine et ipse perfruatur et Deum glorificet. Accedit autem summa plane necessitas hujus disciplinae in iis, quibus cura animarum demandata est. Nam eorum imprimis est, accurate sin­ gularum actionum humanarum necessitudinem cum ultimo fine inquisivisse, quo alios dirigere, monere, promovere possint. Atque eo melius in hac scientia versati esse debent, quo periculosius in directione ani­ marum erratur,/ siveO ad nimium rigorem, sive ado nimiam benignitatem / deflexeris, et quo expeditius plerumque responsum dari debet, eo quod totum negotium in confessionis tribunali fere absolvitur, ita ut retractari, obstante sigillo, vix possit, neque sit, qui errantem possit corrigere. Contra autem nulla alia scientia subsidium tam immediatum et aptum est ad colligendos fructus divinae gloriae et animarum salutis, quam scientia theologiae moralis, quo confessorii aliique in curam ani­ marum incumbentes tamquam necessario instrumento utuntur ad munus suum rite obeundum: neque ulla iu re Deo tam intime cooperantur, quam quum gratiae divinae recipiendae, conservandae, augendae perire disponunt mortalium animos ipsaque munera coelestia recte dispensant. § 3. Modus materiam tractandi. Theologia moralis, quoniam principaliter in formandos atque in­ stituendos confessorios dirigitur, ita scieutifiee et speculative tractanda est, ut non desinat esse praefica. Prolegomena. A longa igitur et uberiore rerum theoreticarum explanatione ge­ nerarim abstinebimus: at brevi saltem ratione omnia illustrare cona­ bimur, nisi quae aut ex se clara sunt aut ex aliis disciplinis pro com­ probatis sumi debent. Quo facilior et expeditior sit infinitarum fere rerum singularum explanatio, ita procedemus, ut primo in quolibet capite vel paragraphe principia statuamus, deinde fere singulorum principiorum vel assertionum majorem explicationem et ad singula applicationem addamus. Ita fiet, ut omnia ad sua principia revocentur et ratio singulorum perspiciatur. Quam nisi intellexeris, solutionem multarum difficilium quaestionum ut indigestam molem sive in libris sive memoria tenere possis, intellectu perspicere vix possis. Ad practicam quidem utilitatem conferre mihi visum est, post sin­ gula majora capita notari praecipua peccata, quae in materia explicata committi possint: haec enim brevissima summa quaedam est, qua col­ lecta habeantur, quae usu venire frequentius soleant. Utile fuerat ad usum rerum magis demonstrandum post explanata et applicata principia casibus additis applicationem augeri : verum et volumen hujus operis nimis excrevisset, neque desunt libri ejusmodi permulti, qui in solvendis casibus practicis toti sint. Divisio totius tractationis. Definitio theologiae moralis supra data tria suppeditat, quibus nostrae disciplinae materia absolvitur: fineni hominis, actus humanos, horum actuum ad finem relationem : quorum duo priora sunt objecta quaedam praeambula, posterius praecipuum ac proprium. Finis qui sit, sive naturali conditione creaturarum, sive Dei gratia homini praestitutus, neccsse prorsus est, ut ante omnia attendatur. Sufficit tamen hoc ex dogmatica theologia sumpsisse : Deum naturalem creaturae rationalis exigentiam, qua dirigatur ad beatam aliquam Dei cognitionem et possessionem, infinite supergressum esse, quum ab initio constitueret supernaturalem homini finem in intuitiva ipsius Dei visione, quam nulla creatura jure suo sibi exigere potest; eundem Deum rursus hominem, imo totum hominum genus in protoparente misere lapsum, misericordia immensa per proprium Filium suum in humana natura assumpta redemisse atque in supernaturalem ordinem abundantius re­ stituisse. Quare de hoc amplius tractare supersedemus. Alterum elementum, quod considerari debet, sunt actus humani. Quidquid autem de iis in se spectatis, de eorum natura atque causa efficiente considerandum occurrit, etsi fuse in ethica, et ex parte in dogmatica theologia docetur, ubi de virtutibus infusis agitur, tamen, quoniam relationis actuum humanorum ad finem ultimum recta cognitio non habetur, nisi menti alte impressa est ipsorum actuum et physice et psvchologice consideratorum notitia: supervacaneum non est, ea, Prolegomena. quae ethica et dogmatica exponit, breviter hic tamquam in uno con­ spectu poni, idque eo magis, quia in hac nostra tractatione complura notanda occurrent, quae summi ad vitam moresque momenti sint, at in dogmate praetermitti fere soleant. Quae quando breviter expedita fuerint, ad praecipuum disciplinae nostrae objectum, relationem dico actuum ad ultimum finem, transeundum erit, idque tum generatim, tum singulatim diligenter exponendum. Primum autem consideranti occurrunt generales notiones hujus relationis, seu notio moralitatis, adeoque tum convenientiae, tum discrepantiae cum ultimo fine, tum etiam indifferentiae. Qua notione habita, regula sive norma spectanda est, unde pendeat et unde cognoscatur moralis illa harmonia aut disharmonia cum ultimo fine, aliis verbis, unde sit et unde cognoscatur, cur et quomodo et quaenam sint moraliter bona, quaenam moraliter mala: quod praestabit regula duplex, subjectiva una, altera objectiva, vel una proxima, remota altera, scilicet conscientia et (ex. Cum duplicis illius regulae notione intime cohaeret generalium principiorum circa hujus regulae observantiam et laesionem, sc. vir­ tutum et peccatorum generalis cognitio et tractatio. Reliqua, eaque longe maxima et ad usum vitae potissima pars in inquirendis singulis legibus, singulis virtutibus et peccatis consistit, et in considerandis adjumentis, quae Deo dante homini praesto sunt ad prae­ cepta legis moralis implenda. Hanc nimirum theologia moralis specialis sibi tractationem assumit; priora omnia pars generalis complectitur. Igitur parte generali agendum est: 1. de actibus humanis et moralitatis natura et conditionibus; 2. de regulis actuum humanorum, sc. de conscientia et de legibus; 3. de virtutum et peccatorum generibus. Theologia moralis generalis. Liber unicus. j Tractatus I. De Actibus humanis eorumque moralitate. Scriptores, qui optime de hac re scripserunt, inter alios habes: S. Th. I. II. q. 6—21, Vasquez in I. II. disp., Suarez in I. II. tract. 2, Billuart (Summa St. Thom. -i) de actib. hum. diss. 1—4, Reuter p. 1 η. 1—98, Theol. Wire eb. tom. 3a, Sporer in decal, p. 1 cap. 2 et 3, Bouquillon theol. fundamentalis lib. L, G. J. Walsh tract, de actib. hum. (Dublinii 1880). Caput L Notio et divisio actuum humanorum. I. Actus humani ii sunt, qui ab homine, ut homo est, procedunt, i Specifica autem proprietas, qua homo ut homo distinguitur, est ratio­ nalitas, qua fit, ut ipse se possit regere ac determinare. Quapropter ii tantum actus humani vocantur, qui aut in rationali cognitione et appetentia consistunt, aut a tali cognitione et appetentia dependent; sunt autem illi omnes ac soli, qui a deliberata voluntate procedunt. Non solam igitur cognitionem, sod simul rationalem appetendi facultatem nominavimus, quia hoc appetendi seu volendi motu nisus rationalis naturae completur, et quia sola deliberata actio, i. e. quae fiat a sciente et volente, secundum illum modum, qui homini ut homini proprius est, exercetur. Π. Alii vero actus, qui a deliberata voluntate non procedunt, sunt actus hominis quidem, sed non humani \ ut: actus hominis somniantis, delirantis, ebrii: — qui fiunt ab homine deliberati actus tunc incapaci; — similiter etiam actus hominis plene distracti, actus quilibet indoliberati, qui etiam actus seu motus primoprimi vocantur, sive in sensitiva facultate, sive in voluntatis nisu natu1 Perfecte humani illi netus dicuntur, qui tum quoad substantiam, tum quoad modum homini, ut homo est. conveniunt. Quoad substantiam conveniunt homini, qua homo est. omnes actus perfecte rationales, etiam intellectiones necessariae; ut vero quoad modum homini ut sic etiam conveniant, debent a libera voluntate pro­ cedere. Unde iit, ut ille quoque actus, qui. perfectissime quidem rationali naturae conveniat, sc. amor beatificus in finis nostri assecutione, tamen quia liber non est. imperfecte sit et dicatur humanus. Cf. Suarez tract, de ultimo fine hominis disp. 2 sect. 2 η. 7—9. 10 Th. m. g. Tr. I. I)c nctibus humanis. rali advertendam rationis praeveniente, sive in necessaria objecti in­ tellectualis perceptione et cognitione consistunt : — fiunt igitur ab homine, utut deliberati actus non impote, tamen hic et nunc per ac­ cidens ab usu suae potestatis impedito —; attamen illi actus primoprirni, quando post rationis advertentium libere sustinentur vel con­ tinuantur, humani esse incipiunt. 2 III. Plenioris notitiae causa expedit varias actuum humanorum divisiones subnectere. A. Secundum se, et ratione proximi principii distin­ guuntur : 1. Actus interni et externi: priores sunt, qui internis facultatibus consummantur et plane intra hominis animum manent; posteriores, qui usque ad exercitium externae alicujus facultatis progrediuntur, adeoque percipi per se ab aliis possunt. 2. Actus eliciti et imperati dicuntur relate ad certam aliquam facultatem, aut relate ad certum aliquod motivum, quod actui subest, ita ut elicitus dicatur actus relate ad intrinsecum principium, a quo immediate procedit, imperatus dicatur idem actus — si imperatus dici potest — relate ad eam facultatem vel id motivum, quo principium immediatum permovetur et ad eliciendum actum determinatur. Sic actus fidoi elicitur a ratione, imperatur a voluntate. Actus caritatis elicitur a voluntate, movente consideratione divinae perfectionis ut motivo immediato, imperari potest ab alio motivo, e. g. timoris. Actus autem ex­ terni, quatenus externi sunt, imo omnes actus, qui non sunt voluntatis, a voluntate sive pleno, sive imperfecto modo imperati sunt, ut humani esse possint. Imperfectum imperium voco quemlibet voluntatis consensum. 3. Actus naturales et super natu rales distinguuntur, prout solae naturales vires et naturales facultates sunt, quibus actus formentur, aut facultates naturales sub influxu divinae gratiae creaturae nullatenus debitae. B. Secundum relationem suam ad finem ultimum di­ stinguuntur: 4. Actus boni, mali, indifferentes, prout cum ordine recti seu ratio­ nalis naturae concordant, discrepant, aut neutro modo se habent. 5. Actus liciti et illiciti fere idem dicunt, ac no. 4 : sc. mali sunt illiciti, liciti boni et indifferentes: denominatio autem proxime sumitur a voluntate supremi legislatoris aut permittentis aut prohibentis. 6. Similiter secundum voluntatem supremi legislatoris distinguun­ tur actus praecepti (necessarii in ordine ad ultimum finem) et liberi: liberi autem possunt esse : tantum permissi, aut consulti, prout voluntas supremi legislatoris solummodo permittit seu non prohibet, aut cupit et consulit. C. Ratione effectus distinguuntur: 7. Actus meritorii et demeritorii, prout illis secundum sanctionem legis consecutio aut boni alicujus competit per modum praemii, aut I)c voluntario — explicatio et divisio. 11 mali per modum poenae. Supernatural© meritum distinguitur condignum, et solummodo congruum: de quo dogmatica consulenda est. 8. Actus validi et invalidi dicuntur secundum effectum juridicum et moralem, prout aut omnia adsunt, quae ad consequendum aliquem effectum requiruntur, aut, necessario aliquo elemento deficiente, actus effectu destituitur. Caput II. De Actibus humanis secundum interna principia. Dictum est supra, actus, ut humani dici possint, ex cognitione et voluntate procedere debere, vel a voluntate, praelucente cognitione. Potissimum igitur momentum, quod considerationi nostrae subjicitur, est voluntatis exercitium: cognitio eatenus considerari debet, quatenus praerequiritur atque, ea deficiente vel decrescente, etiam voluntatis actus deficit aut mutatur. Duplici articulo agemus 1. de voluntario ejusque conditione, 2. de voluntarii obstaculis. Articulus 1. I>e voluntario ejusque conditione. § 1. Voluntarii generalis explicatio et divisio. I. Voluntarium dicitur id, quod a (deliberata) voluntate effective j aliquo modo pendet: distinguitur a volito, quod vocant id quod utcunque voluntatis objectum sit. Hinc voluntarium semper est aliquo modo volitum; nam a voluntate pendere ab eave causari nequit quidquam, in quod voluntas ut in objectum non aliquo modo feratur. — At non quodlibet volitum est voluntarium: voluntas enim in quam plurima nisu suo tendere potest, quae causare, pro­ ducere minimo possit. Quodcunque igitur desiderio, approbatione, com­ placentia voluntas amplectitur, volitum est; voluntarium soli voluntatis proprii actus vel eorum effectus. ΙΓ. Voluntarii distinctio multiplex magnam attentionem meretur: « 1. Voluntarium formaliter tale, et denominative tale. Prius in ipsos voluntatis actus cadit, qui nihil sunt nisi voluntas ex potentia in actum translata, ideoque recte formaliter voluntarii di­ cuntur. Sunt autem etiam ipsi actus voluntatis ejusdem voluntatis objectum, quum actus voluntatis virtualiter seipsum velit. Denominative voluntarium omne illud est, quod mediante voluntate ab homine fit, adeoque tum actus aliarum facultatum sive internarum sive externarum, ad quos voluntas movit, tum effectus harum actionum, quos voluntas, sive positive sive negative, amplexa est. Ita v. g. actus 12 Th. m. g. Tr. I. T)e actibus humanis. fidei est denominative voluntarius; edere, scribere sunt actus denomi­ native voluntarii; mors alteri inflicta est aliquid homicidae denominative voluntarium, et sic porro. NB. Quod denominative tantum voluntarium est, etiam liberum de­ nominative tantum esse potest. 2. Voluntarium distinguitur perfectum et imperfectum : prout homo agit cum plena cognitione plenaque voluntatis consensione, aut sine plena cognitione vel consensu. Imperfectus autem consensus non dicitur ex eo, quod etiam in con­ trariam partem animus sollicitetur ejusque velleitatem quandam concipiat — haec enim omnia perfectum consensum non impediunt —, sed ex eo, quod vera voluntatis determinatio non adfuerit. — Quando igitur de volun­ tario sine addita restrictione sermo est, intelligitur voluntarium perfectum; hinc etiam in ipsa definitione practice dicendum putavi, voluntarium esse, quod a deliberata voluntate procedat. 3. Voluntarium simpliciter, et secundum quid: at potius haec in­ voluntarii distinctio est. Nimirum involuntarium simpliciter dicitur, quod voluntas neque ullo modo causavit neque desiderat, sed potius aversatur et impedire conatur. Involuntarium secundum quid illud dicitur, quod velleitate vel conditionata voluntate homo aversatur, attamen absoluta voluntate et efficaci amplectitur : ita ut involuntarium secundum quid simul sit sim­ pliciter voluntarium, idque perfectum. Exempli causa: qui in naufragio merces projicit, ut vitam servet, illi projectio mercium est involuntaria secundum quid — vellet enim eas ser­ vari — sed voluntaria simpliciter et perfecto consensu, quia eam eligit plena deliberatione ut medium vitae servandae. Similiter homini mortaliter peccanti poena imminens aeternae damna­ tionis est involuntaria secundum quid, quia nollet prorsus eam incurrere, at est vere voluntaria simpliciter, quia sciens et volens eam eligit prae carentia peccaminosae voluptatis, qua carere non vult. 4. Voluntarium distinguitur in se, et in causa tantum; similiter voluntarium directum et indirectum ; voluntarium positivum st negativum : quas distinctiones simul propono, quia una cum altera cohaeret. Nimirum si voluntas aliquod objectum appetit atque illud agendo causât, habetur voluntarium in se; si vero illud non appetitur, at aliud appetitur atque agendo causatur, quocum objectum primum tamquam cum causa conjungitur, hoc objectum primum dicitur voluntarium in causa tantum. NB. Ut aliquid dici possit et debeat voluntarium in se. non est neccsse, ut pro fine habeat ir et appetatur: nam potest aliquid vere in se quantumvis non j>ropter se. sed ut medium ad certum aliquem finem appeti ; quod si iit, utrumque in se volun­ tarium agenti est, et medium et finis. Exemplum sume, quod de projectione mercium ad servandam vitam navigantium proposui. Projectio mercium navarcho voluntaria est in se, sed non propter se; magis etiam voluntaria est in se vita navigantium servanda. De voluntario — explicatio et divisio. 13 Positivum voluntarium vocatur illud objectum voluntatis illeque effectus, qui ita a me meisque actionibus pendet, ut ex mea positiva actione voluntaria oriatur; contra, quod a me sic solummodo pendet, ut propter voluntariam meam omissionem oriatur, mihi dicitur negati ve voluntarium. Directe aut indirecte voluntarium cum prioribus distinctionibus fere confunditur, ita ut indirecte voluntarium ab aliis dicatur, quod negative tantum voluntarium sit idque ita, ut ne affectus quidem voluntatis in illud feratur (ita Suarez sect. 5 η. 10 de voluntario)] ab aliis id, quod positive quidem, sed in causa tantum voluntarium sit. In quo poste­ riore sensu conceptus indirecte voluntarii latius extenditur. Nimirum id inter omnes convenit, ut indirecte voluntarium debeat non esse voluntarium in se, sed in causa tantum; aliqui autem restringunt illius conceptum, ut debeat esse voluntarium tantum in causa negativa, /cque in se. Ut id exemplo declarem saepius jam allato: Si navarchus merces, quibus navis onusta est, ad evitandum naufragium projicit atque scit in certa quadam sarcina lapidem pretiosissimum esse, quem potest quidem, sed nogligit servare: hujus projectio est indirecte voluntaria, directe voluntaria est sarcinae projectio; vid. in sarcinae projectione illa lapidis amissio ut in causa continetur; dici etiam potest negative voluntaria, quatenus ex voluntaria omissione sequitur, quum potuerit sarcinam illam aperire lapidem­ que extrahere. 5. Voluntarium expressum, tacitum, praesumptum dicitur de iis tantum, quae alicujus voluntate interveniente ab alio pendent, quatenus illius voluntas in alios immediate agentes influxum exercuit. Nimirum expresse voluntarium mihi dicitur, quod ex influxu volun­ tatis meae expresse manifestatae ab altero actum est. ut ex data com­ missione, jussione mea; etiam ipsa mea voluntatis declaratio sic facta dicitur expresse voluntaria. — Tacite voluntarium idem fuerit, si voluntas mea ex ineo silentio satis colligi potuit. - Praesumptive voluntarium dicitur, quando voluntatem meam seu consensum meum adfuturum esse, si interrogarer vel interrogari possem, ab aliis immediate agentibus prudenter judicatur, vel etiam ab iis scitur, me habitualiter in tali voluntate et consensu esse, idque ita, ut qui haec judicent vel sciant, propterea ad agendum moveantur. Voluntarium igitur praesumptum comprehendit et tacite et inter­ pretative voluntarium — si illud interpretative voluntarium sensu com­ muni accipitur: de quo statim infra. Exempli causa sume: 1) religiosum potito et accepto consensu Superioris librum emero; 2) eundem idem facere, praesente Superiore, sed non inter­ rogato, at ita constituto, ut facile contradicere possit; 3) idem facit absente Superiore, (pium in itinere ex improviso opportunitatem nactus sit, judicans, Superiorem consensurum osse, si adiri posset. In primo casu emptio libri Superiori voluntaria est expresse, in secundo tacite, in tertio praesumptive. 14 Th. ni. g. Tr. I. De actibus humanis. 6. Voluntarium actuale, viduale, habituale, interpretatimim. Videlicet quod procedit a deliberata voluntate, quae hic et nunc habetur seu actu exsistit, dicitur voluntarium actuale, vel actualiter voluntarium. Quod a voluntate oritur, quae deliberato quidem actu nunc non exsistit, at in praecedenti ejusmodi actus effectu aliquo sese manifestat, dicitur virtualiter voluntarium L — Quod a deliberata voluntate neque in se exsistente neque in effectu quodammodo continuata, sed habita neque retractata dependet : habitualiter voluntarium est. — Postremo, quod pendet a voluntate, quae re ipsa explicite neque adest, neque adfuit, quam tamen adfuturam esse, si homo attenderet vel attendere posset, ex justis rationibus colligitur, seu quam implicite adfuisse recto praesumitur: id illi homini interpretative voluntarium dicitur. Eodem modo distinguitur intentio actualis, virtualis, habitualis, interpretati va. Ex explicatione data etiam patet, actionem alienam quidem mihi volun­ tariam esse posse etiam habitualiter, aut interpretative tantum, at propriam meam actionem internam voluntariam mihi esse non posse, nisi actuali aut virtuali intentione, quum impossibile sit, eam humanam esse seu fieri ex habituali vel intorpretativa voluntate. Verum effectus aliquis externus vel actio externa dici alicui potest voluntaria propter voluntarium habituale, ut blasphemiae, rixae etc. in ebrietate commissae. 7. Voluntarium dividitur in voluntarium explicite et voluntarium implicite, prout voluntatis objectum est, ut in se ipso menti obversatur, aut tantum ut in alio objecto, quod menti obversatur, contentum. Alio modo illud ,implicite et ,explicite de ipso voluntatis actu dicitur, quando unus in altero germine tenus vel aequivalenter continetur. — Priori modo implicite diligo inimicum, si actum dilectionis erga omnes ho­ mines in communi elicio, neminem excludens; posteriore modo im­ plicite habeo propositum non peccandi amplius, si explicite dolorem de peccato elicio. — Implicite voluntarium saepe etiam dicitur volun­ tarium virtualiter, quum unus actus contineat in se alterum actum se­ cundum vim et virtutem. S 9 De interna voluntarii affectione, seu de libero. Libertatem philosophi er theologi varie distinguunt. — Ipso genere libertas est quaedam a vinculo vel constrictione immunitas. Ita * Exemplum habe-, in sacerdote, qui distracte baptizat, sed virtualiter volun­ tarie propter voluntatem, quam concepit conferendo se in templum, assumendo sacras vestes, et quae in subsequentibus actionibus omnibus sesc invicem excipientibus per­ severat, donec sacris vestibus sese exuerit vel totam actionem finiverit. Si vero quaeris, quid illud re ipsa sit, quo illa voluntas prius concepta perseveret, potes jure eum Lugo (d< tacrom. in gen, d. 8 sect. 5 et de poenit. d. 7 n. 40) contendere, esse ipsum voluntatis actum nunc jam confusum et imperceptibilem, qui attentionem nostram vix non fugiat, ct cujus rationem nobis reddere non possimus. Quare im­ possibile est postea recordari actùs voluntatis tunc habiti; sed solius efTectûs, in quo voluntatis perseverantia sese prodebat, memoriam habere possumus. Dc voluntario, ut est liberum — libertatis distinctio, 15 1. Libertas physica et moralis distinguitur: prior dicit immunitatem a vinculo vel influxu physice constringente, posterior immunitatem a vinculo morali seu lege, quam certe in multis negare debemus voluntati humanae. At sunt etiam alia vincula moralia et spiritualia, quibus homo constrictus esso possit, ut culpae et poenae reatus: quare loquimur etiam de libertate a peccato, de libertate a poena etc. 2. Libertas a coactione, et libertas a necessitate intelligitur, si explicatur, quid sit coactio et necessitas. Coactio est vis extrinsecus illata invito: necessitas est vis intrinsecus constringens et indeclinabiliter ad unum aliquid determinans. Libertas a coactione dicitur etiam libertas spontaneitatis, libertas a necessitate libertas indifferentiae. Quae posterior proprie libertas volun­ tatis est. Potest autem esse: 3. Libertas contradictionis aut contrarietatis, specificationis aur exercitii: sc. libertas contradictionis est facultas agendi er non agendi, quando in hominis potestate est, utrum velit agere an non agere: libertas contrarietatis est facultas aut agendi certum aliquid, aur ipsum contrarium agendi. Libertas exercitii est facultas agendi aur plane omit­ tendi actum: a libertate contradictionis igitur vere non differt, nisi eo quod libertas contradictionis dc singularibus actionibus seu actionum speciebus potius dicatur, libertas exercitii de facultate agendi aur non agendi universim. Libertas solius specificationis est facultas inter plures hunc vel illum actum eligendi, ita ut libertas contrarietatis esse possit, non tamen necessario aut semper sit. Sic si homo agere quidem debet, sed si optio datur r. g. sedendi, ambulandi, scribendi etc., habet libertatem specificationis; si potestatem habet amandi aut non amandi, circa hoc habet libertatem contradictionis; si habet potestatem aut amandi, aut etiam odio habendi, habet in hoc libertatem contrarietatis; si facultatem habet aur aliquid aur nihil agendi, libertas exercitii est. 1. Hominem seu ejus voluntatem vere liberam esse libertate in­ differentiae, ita ut possit in diversa et contraria ferri, prout voluerit, non solum ratio et experientia perpetua, sed etiam literae divinae atque catholica fides innumeris locis docent. Cf. Gen. 4. 7; Dent. 30, 11—20; Eccl. 15, 14; Trid. sess. G can. 5; Prop. Jansen, ab Innoc. X. damn. 3. — Ad idem referuntur laudes et praemia, quae bene agentibus, vituperia et poenae, quae male agentibus proponuntur. 11. Quamquam generatim actus voluntatis liberi sunt, tamen volun- o tarium et liberum non sunt idem, neque plane possunt converti. Nimirum 1. sunt actus voluntatis necessarii tum quoad exercitium, tum quoad specificationem, ut actus, quo Beati Deum amant. 2. Circa aliquod objectum etiam homo in hac terra liber proprio sensu non est, sed necessario in illud fertur amando, quando actum voluntatis erga illud ponit: scilicet circa boni speciem universam atque communem. Haec enim est voluntatis interna et necessaria natura, ut, quidquid velit seu amplectatur, sub ratione boni velit ct amet, sub ratione mali nolit et 16 Th. in. g. Tr. I. De actibus humanis. aversetur. — Verum quoniam omnia bona singula, imo ipsa summi boni assecutio, saltem specio tenus quoddam malum seu difficultatem conjunctam habent, homo his in terris in singulis bonis separatim volendis et am­ plectendis per se liber est. 3. Neque eadem extensione vel potius intensione de actibus liberis utrumque, i. e. sive voluntarium sive liberum, praedicari potest. Sunt enim causae quaedam, quae diminuant liberum, voluntarium secundum quid augeant, ut infra in seq. artic. dicetur. Si quis igitur semel hos limites intellexit, practice liberum et volun­ tarium converti possunt et confundi, quum, quidquid liberum est, volun­ tarium necessario sit, et quidquid perfecto sensu voluntarium est in con­ creto, apud homines etiam sit liberum. 7 HI. Ipsum autem liberum non est aliquod elementum reale di­ stinctum a voluntario, quod actui inhaeret, sed si ejus essentiam quae­ rimus, dicendum est, essentiae voluntarii solum addi relationem depen­ dentiae internae a potentia eliciente actum et simul habente potestatem illum suspendendi sive oppositum eliciendi. Aliis verbis: Liberum consistit in eo, ut 1. adsit voluntarium et ut 2. hoc voluntarium dependeat intrinsecus a facultate (voluntatis), quae, dum elicit actum, habeat potestatem non eliciendi, i. e. suspendendi vel contrarium ponendi. Unde patet, libertatem formaliter et maxime proprie de facultate edici, actum autem propter dependentiam ab illa facultate et quasi fluctionem ex ea liberum nominari. Ita communius et Thomistae docent, et plurimi alii scriptores, ut Suarez 1. c., Vasquez disp. 55 n. 13, Ripalda, Oviedo, Tanner disput. theol. 1. 2 disp. 1 η. 2, Scotus ejusquo schola, ut Mastrius de anima 1. 1 disp. 7 n. 68. Praetermissis aliis rationibus, quae videri possunt apud Suar. 1. c. sect. 3, haec una sit: Stante eodem actu, omnique positivo voluntatis influxu eodem manente, ratio libertatis augeri et minui potest, imo etiam tolli: ergo quod libere agatur, id non potest in aliqua nova realitate constitui. Nimirum si accedit vehementia passionis, liberum diminuitur; si advertentia rationis intenditur, libertas augetur, licet maneat idem nisus voluntatis. § 3. De variis voluntatis actibus. e I. Primus actus dicitur simplex voluntas, nimirum prima inclinatio voluntatis in objectum propositum tamquam per se amabile, vel simplex amor seu complacentia. Quando enim objectum aliquod ut in se et per se amabile menti ob­ versatur, et voluntas erga illud afficitur, haec illud vult propter se, ad aliud nihil attendens. Dicitur simplex voluntas vel amor, quia alium actum voluntatis nullum supponit, neque includit: simplex vel inefficax compla­ centia, quia nondum dicit illam tendentiam, qua intentio objectum suum prosequitur obtinendum. Cf. Lu go dc poenit. d. 4 n. 2. Ille autem primus actus non potest versari nisi circa illud, quod voluntas pro fine habet: nam solus finis propter se amabilis est et amatur, atque solus actus voluntatis circa finem alium actum non supponit. Varii voluntatis actus. 17 II. Secundus actus dicitur intentio: quod est voluntarie tendere in aliquid, ut hoc assequamur. Intentio, supposito amore, est desiderium ; seu desiderium est intentio in rem amatam: potius autem de desiderio efficaci, quam de inefficaci nomen intentionis adhibetur. Distinguitur ergo intentio a simplici voluntate, eo quod haec tendat in objectum sub simplicissima ratione boni in se, illa sub ratione boni in­ vestigandi et obtinendi per media. — Ilinc patet, Deum non intendere suam felicitatem, attamen eam velle et amare. Objectum intentionis per se finis est, seu id, quod pro fine habetur. Attamen aliquo modo etiam circa media versatur, sc. saltem circa media in genere, imo circa medium determinatum simul cum fine implicite ver­ satur, si hoc medium necessarium est. Quare 1) stante intentione finis, volitio medii necessarii aliquo sensu necessaria sit: verum simpliciter ejusmodi volitio libera est, quoniam vo­ luntas semper a volendo fine atque ita etiam a volendo medio recedere potest. Imo majorem etiam libertatem huic actui communiter competere, quod necessarium non sit, eum tanto affectu tantaque intensitate, aut in ipso hoc ,instanti * poni, vide apud Lugo dc ineam, d. 26 n. 106, de poenit. d. 1). n. 203. 2) stante sola finis intentione pure et simpliciter, necessaria est illius medii electio, quod magis conducit ad finem: nam si finis volitus tota ratio est volendi medii, neque ulla alia ratio volendi reprobandive, id eligi nccesse est, quod magis et melius cum fine cohaereat. — Hinc principium statuitur: Electio (medii) est secundum intentionis (sc. finis) mensuram. III. Electio, prout aliquem principalem actum voluntatis specificum ·, dicit, est efficax volitio alicujus rei particularis, quae propter aliud amatur. Quare non solum — id quod proprie eligere est — ex pluribus pro­ positis unum aliquid prae ceteris sumere, electio dicitur, sed etiam unici medii ad finem necessarii voluntaria assumptio hoc nomine vocatur. Objectum electionis est medium particulare sub ratione boni utilis. Quoniam autem est efficax volitio, versari potest solum circa ea, quae a nobis fieri possunt, aut quae fieri posse putamus. Quamquam electio formaliter circa media versatur, tamen in ipso illo actu semper aliquo modo finem volumus et amamus, etsi forte interdum virtualiter tantum. Nam quando unum propter aliud amatur, illud, propter quod hoc unum amatur, est maxime, quod voluntatem impellat et moveat. Imo videtur intellectus semper in confuso saltem illam relationem unius ad aliud concipere, et voluntas formaliter sub illa relatione ad aliud quid hoc unum amplecti: quod est saltem virtualiter hoc velle, nisi dicamus formaliter implicite vel in confuso. At nihil obstat, quin magis explicite et expresso etiam finis menti obversetur et in eodem actu, quo medium, a voluntate ametur; potest enim voluntas simul ferri in plura objecta per modum unius. Quo etiam fit, ut actus intentionis (quo finem efficaciter volumus) et actus electionis (quo volumus efficaciter medium) realiter et physice possint non distingui, possint etiam distincti actus esse; at formalitato sua diversi sunt semper. IV. Usus dicitur actus voluntatis, qui respicit exsecutionem; est igitur natura sua electione posterior. Lohmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 2 18 Th. m. g. Tr. I. De actibus humanis. Verum ejusmodi actus distinctus ab electione adesse omnino quidem potest, non autem semper est necessarius. Nam si voluntas per actum electionis amplexa est medium cum omnibus circumstantiis concretis, hanc efficacem voluntatem statim sequitur exsecutio, siquidem de actione hic et nunc ponenda agatur, neque necesse est, ut reflexe voluntas hanc exsecutio­ nem velit. At quia reflexe eam velle potest, sequitur, illum voluntatis actum, qui usus vocatur, posse esse distinctum. V. Imperium. Imperare hominem sibi ipsum aliquo modo posse, ex­ perientia constat. Est autem imperare, alicui absolutam voluntatem in­ timare: quod formaliter completur per rationem (si ad alterum imperium dirigitur, externa debet accedere manifestatio) et supponit voluntatis actum. Quod autem quaeritur, utrum et quo sensu in qualibet deliberata actione imperium occurrat: dicendum est, 1) imperium, quod necessarium sit, essentialiter in ipso judicio practico consistere, quod electionem ante­ cedit, aut etiam electionem, quando non est omnino determinata ad ex­ secutionem, subsequitur, antecedit autem actum voluntatis qui usus vocatur ; 2) illud judicium practicum supponit voluntatem eamque — si verum im­ perium est — efficacem: 3) cum illo judicio ultimo practico manente con­ jungitur necessario electio aut exsecutio ; attamen propterea minime sequi­ tur intellectum voluntati necessitatem inferre, quia ille actus intellects supponit efficacem finis volitionem, quae quum primum cessat, cessat judi­ cium practicum omnisque ejus sequela —: verum efficax finis volitio potest quolibet momento cessare pro hominis arbitrio, ita ut tota haec eligendi et exsequendi necessitas tantummodo consequens sit, dependeatque ab ipsa voluntate; 1) praeter illud judicium practicum potest quaedam interior locutio accedere, quae imperii nomen meretur, et qua homo seipsum urget et animat ad agendum, eligendum, exsequendum: quod necessarium non est, est tamen utile, quoniam homo ita fit sibi ipse quasi superior voluntatemque excitat ad alacrius et constantius agendum. Cf. Suar. 1. c. disp. 9 sect. 3. Imperium voluntatis tendere potest 1. tum in actus exteriores, quibus, quod homo voluit, exsecutioni datur, tum 2. in actus ipsos internos, etiam voluntatis, quoad exercitium eorum, tum 3. etiam in alios voluntatis actus specifico motivo diversos, ita ut timor poenae v. g. imperare possit actum amoris, amor vel religio actum fidei etc. ίο VI. Hucusque 'fere de actibus diximus, qui sunt motus in finem, qui nondum possideatur. Quando igitur voluntas finem suum assecuta est, in eo quiescit: qui actus fruitio sive gaudium est. Objectum igitur fruitionis et gaudii principaliter finis est seu id, quod pro fine a voluntate habetur — accuratius omne id, quod a possidento ratione sui amatur. Nimirum etiam in ea re, quae pro medio appetitur, potest aliqua ratio boni esse in se amabilis: quod si est, nihil impedit, quin eatenus etiam gaudium de ea capiatur, idque licite, si res honesta est, alias illicite. Gaudium autem non potest esse ultimus finis agentis; aliis verbis, honestum non est, ultimatim propter gaudium operari: quum gaudium ver­ setur circa bonum, quod sit consequens ad amorem finis, ejusque obtenti, seu bonum sub ratione delect abii itatis; attamen inhonestum non est cum gaudio operari atque adeo simul etiam propter gaudium, modo ne sit de re inordinata. s 19 De voluntario indirecto et in causa spec, considerato. Presso autem delectatio dicitur de bono sensibili; gaudium presse de bono rationali; fruitio de utroque dicitur, at restringitur ad bonum pro­ prium, quum gaudium dici possit et haberi circa bonum alienum tamquam amici. Quo fit, ut honestissime gaudere possimus de bonis Dei Ejusque in­ finita felicitate; frui autem possimus tantum bonis divinis, quatenus ea ipsi possidere possumus. Perfecta igitur fruitio habebitur, si finem perfecte assecuti fuerimus, in coelesti beatitudine, imperfectam autem etiam nunc habere possumus circa bona coelestia, quatenus spe ea possidemus. § 4. De voluntario indirecto ct in causa speciatim considerato. Divisio voluntarii in voluntarium in se et in causa tantum, in volun- π tarium positivum et negativum — alio nomine in voluntarium directum et indirectum — summi momenti est, et maxime attendenda, quando dijudicari debet actionis vel effectus mali imputatio. Quare hac de re fusius tractandum, et enucleatius videndum est, quando et quo am­ bitu effectus aliquis mihi imputetur et vere mihi voluntarius dici de­ beat, qui aliquo modo cum mea actione aut omissione connectitur. Quae connexio diversa esse potest pro diverso gradu causalitatis, quam mea voluntaria actio in effectum aliquem consequentem exercet, et pro diversa causalitate, quae fortasse etiam ab aliis causis in illum effectum exercetur. Uberem applicationem haec omnia habent, quando de cooperatione cum aliorum peccatis agitur: quapropter hoc loco solum summa rei capita attingam. Primo in mentem revocandae sunt diversae causae, quae esse possunt : 1. causa physica et moralis, prout ipsa physice agendo effectum vel aliquid effectûs producit, aut suadendo, jubendo etc. alteram causam ad producendum effectum movet seu determinat. 2. causa immediata ct mediata, prout effectum ipsum in se attingit, aut tantum interpositi! altera causâ. Hinc causa moralis semper est mediata, causa physica aut mediata aut immediata esso potest. 3. causa proxima et remota, prout nihil vel fere nihil intercedit inter causam et effectum, ita ut eo ipso quod causa ponatur, effectus etiam se­ quatur vel communiter certo secuturus sit; aut plura alia intermedia sunt inter causam et effectum, ita ut effectus communiter tantummodo sequatur, si aliae etiam concausae vel circumstantiae accedant. — V. g. tecto sub­ jicere ignem causa proxima conflagrationis est; ita praelum in typographia versare causa proxima libri imprimendi est, at chartam praeparare est causa remota. — Fere igitur coincidit haec divisio cum praecedente. At­ tamen in rigore fieri potest, ut causa non omnino immediata, tamen proxima dici debeat. 4. causa per se et causa per accidens, prout causa ex natura sua seu intrinsecus ita comparata est, ut influxum excerceat in effectum, de quo agitur, aut influxus ille tantummodo aliis occurrentibus circumstantiis adest. o♦ 20 Th. m. g. Tr. I. De actibus humanis. Ita in exemplo supra allato tecto ignes subjicere, domus comburendae causa per se est; sed in loco remoto ignem accendero, quem ventus ex improviso exortus in tectum domus conjicit, incendii causa per accidens est. Similiter exponere auditoribus in publica chimiae lectione virtutem alicujus veneni causa per accidens est vel occasio homicidii, quod aliquis ex audi­ toribus postea machinatur; at quaerenti medium inimici occulto occidendi talis veneni virtutem exponere, causa per se homicidii est dicenda. NB. Additur etiam causa occasionalis, quae etiam minus, quam causa per ac­ cidens, cum affectu cohaeret, adeoque nomen causae proprie non meretur, sed potius ansam praebet, qua alter utitur ad producendum effectum. 5. causa gravittr et causa leviter influens (est subdivisio causae per se), prout influxus illo in ordine ad producendum effectum valde notabilis est, aut contra adeo parvus, ut plerumque effectus non sequatur (vide quae dicta sunt do causa proxima et remota). — Vix non eadem est distinctio inter causam de se efficacem et de se inefficacem. 6. causa positiva aut negativa, prout vera actione in effectum influit, aut sola omissione actionis debitae. Istarum diversarum causarum distinctio attendi debet 1. quando agitur de effectu aliquo vel motu inhonesto ex certa actione oriundo ; 2. quando agitur de scandalo, quod alter ex mea actione sumit vel patitur; 3. quando agitur de damno alterius, quod propter meam actio­ nem incurrit. 12 Principia: I. Si deliberate omitto aliquid agere, quod agere possum, seu si positive illud agere nolo, haec omissio vel nolitio recte quidem mihi voluntaria dicitur: attamen ut effectus, qui cum tali omis­ sione vel nolitione conjungitur, aut quem, quum possim, non impedio, mihi tamquam causae negativae adseribi possit, debuit obligatio im­ pediendi illum effectum adesse. II. Si vero non negative tantum, sed positive aliquid ad effectum malum confero, haec tenenda sunt: Licet ponere actionem, ex qua duplex effectus oritur, bonus alter, alter malus, modo 1. actio in se sit honesta vel saltem indifferens, 2. effectus malus ne intendatur, sed bonus (in quibusdam rebus addi potest: neve sit periculum pravae intentionis vel pravi consensus postea secuturi), 3. effectus bonus sal­ tem aeque immediate atque effectus malus, i. e. non mediante effectu malo, sequatur, 4. adsit causa relative gravis ad effectum malum per­ mittendum. Sc. causa illa permittendi effectum malum sita est in ipso effectu bono, vel in bonis illis, quae etiam ex mea actione oriuntur. Eo gra­ vior vero causa esse debet: a. quo propinquius effectus malus cum actione mea cohaeret; b. quo pejor ille effectus est tum in se, tum relate ad damnum aliorum, quod fortasse sequitur; c. quo certius, me non agente, effectus malus impediatur; d. quo magis necessaria est actio mea, ut effectus illo malus locum habere possit vel re vera locum habeat. l)c voluntario indirecto et in causa spec, considerato. 21 III. Qui omittit actionem effectiis mali impedientem, aut ponit actionem effectus mali causantem, peccat, etsi effectum illum non in­ tendit, quando sequentes conditiones simul adsunt: 1. si aliquo modo, saltem in confuso, effectum malum praevidit, 2. si effectum malum sive agendo sive omittendo impedire potuit, 3. si ad normam princip. I et II obligatio praecavendi adfuit. Uberior explicatio. Ad I. nota: Nisi obligatio impediendi effectum 13 adest, mihi ut causae adseribi plane nequit effectus ille, qui semper aliam causam seu alienam actionem requirit. Nam 1. non potest mihi adseribi ut causae physicae, utpote qui nihil agendo nihil efficiam; neque 2. ut causae morali, utpote quacum aliena actio, quam solum non impedit, ex hoc tantum connecti possit, quod impedire debeat: alius nexus nequit intelligi. Qualis vero obligatio impediendi effectus mali adsit, repetendum est aut ex speciali obligatione religionis, aut ex speciali titulo justitiae vel officii, aut ex communi lege caritatis. Postrema haec caritatis lex plerum­ que non obligat cum incommodo adeo gravi. Ad IL: 1. Posse me aliquando permittere, ut ex mea actione praeter bonum effectum etiam malus sequatur, videtur ex iis, quae in princip. I. dicta sunt, sequi. Sicuti enim non teneor omnia alia mala impedire, ita neque teneor abstinere a prosecutione boni, ut impediam quaslibet malas sequelas. Totum negotium consistit in determinandis conditionibus, sub quibus effectus malos permitti liceat. 2. Conditionum vero, quae supra enumeratae sunt, prima et secunda per se intelliguntur. Cur tertia conditio requiratur, ratio haec est, quia si effectus malus magis immediate sequitur, et effectus bonus mediante malo, adhibes medium malum ad attingendum finem bonum: quod sane illicitum est. — Quartae tandem conditionis necessitas etiam per se evidens est. 3. Alii quartam illam conditionem sic enuntiant: modo effectus bonus malo effectui praeponderet, vel saltem eum compenset. Quod verum quidem est; at ut rite intelligatur, id attendi debet, effectum bonum, qui in se minoris momenti est, prae effectu malo in se graviore posse praeponderare, si malus remote tantum, bonus effectus proxime cum actione cohaeret: quare satius duxi, hanc compensationem silentio praetermittere. 4. Concludes igitur: 1) Qui non monet alterum inscium jejunii u vel abstinentiae legem violantem, peccat et violatae legis ecclesiasticae ali­ quo modo reus fit, si ex aliqua ratione sive superioritatis, sive scandali cavendi etc. obligationem habet monendi; alias non peccat. 2) Qui alterum occisionem tertii machinantem, quum possit, non im­ pedit, occisionis secutae reus est, quia caritas postulat, ut tantum malum a tertio avertatur, si modo sine nimio incommodo proprio fieri possit. 3) Belli dux, qui in justo bello devastat agros hostiles ad frangendas hostium vires, non peccat, quamquam multi incolae innocentes damnum ferunt: frangere enim hostes summi momenti effectus bonus est, ad quem immediate jus habet adversarius et qui aeque immediate oritur ac damnum innocentium. Ad III. Principium III. aliquibus exemplis declarabo: 1. Peccat 15 ebriosus ratione blasphemiarum, rixarum, impudicitiarum etc., quas ebrius 22 Th. m. g. Tr. I. De actibus humanis. perpetraturus est, si modo haec aliqua ratione praeviderit a se in statu ebrietatis fieri. 2. Peccat navarchus, qui videns, se incitato cursu navis alteram navim facile eversurum esse, nihilominus, ut aemulam praeveniat, cursum non moderatur. 3. Qui ponit actionem, ex qua sequitur pravus motus, si actio leviter tantum influit, ex causa qualibet honesta a peccato excusatur, modo desit periculum consensûs ; si causa omnis honesta deest, venialiter peccat. Ni­ mirum influxum levem non tenemur sub gravi cavere, nisi grave periculum consensûs accedit. 4. Qui ponit actionem aut omittit obligationem, ita ut ex illa actione vel omissione effectus malus sequatur, justa ratione non exsistente, reus fit coram Deo illius mali effectûs turn, quando causam ponit, nec quidquam mutatur, si effectus postea per accidens secutus non est. • ; Articulus Π. De voluntarii obstaculis. 16 1 Voluntario opponuntur tum ea, quae immediate et directe volun­ tatem afficiunt, tum ea, quae cognitionem impediunt, siquidem „nihil volitum, nisi praecognitum . * Cognitioni opponitur ignorantia et error. Voluntatis appetitus, vel saltem ejus libertas impedimentum habet in concupiscentia et metu. De ignorantia, ut voluntarii et liberi impedimentum est. (Cf. S. Th. I. II. q. G a. 8 et q. 3 de malo art. 7; Billuart 1. e. diss. 1 art. 9; Reuter 1. c. n. 22 aqq.) I ’ I I I I 1. Ignorantia generatim definitur: carentia ulterioris scientiae. Divisio. Illa ignorantia seu carentia est aut negativa, aut posi­ tiva sive privativa. Prior ea est, quae excludit ab homine scientiam ulteriorem possibilem quidem, sed non debitam ; posterior, quae excludit illam, quam homo ille habere debet. Ignorantia juris aut facti: prout in abstracto lex seu generalis norma agendi nescitur, vel quod ad eam pertinet; aut singulare aliquod factum seu concreta quaedam circumstantia ignoratur. Sic qui nescit, feriâ sexta abstinentiam esse servandam, est in ignorantia juris; qui ignorat, hanc diem osse feriam sextani, in ignorantia facti. Ignorantia vincibilis aut invincibilis: prout adhibita diligentia debita deponi potest vel potuit, aut id fieri nequivit. (Dixi: „adhibita debita * diligentia ; nam etsi diligentia utcunque possibili deponi potuit, id tamen non sufficit, ut dicatur vincibilis ignorantia sensu morali. Ut igitur sensu morali vincibilis ignorantia dicatur, quae imputari possit, requiritur, ut adfuerit seu ab homine perceptum sit officium vel obligatio ignorantiae depellendae.) Voluntarii et liberi obstacula. — Ignorantia. 23 NB. Ignorantiae vincibilis triplex gradus distinguitur: 1. ignorantia vincibili» simpliciter talis, quando studium aliquod eam depellendi adhibetur, sed non suf­ ficiens prout debebaturj 2. ignorantia crassa vel supina, quando nullum vel vix ullum studium eam depellendi adhibetur; 3. ignorantia affectata, quando studiose a medio assequendi veritatem aliquis refugit, ne a proposito suo retrahatur. Ignorantia culpabilis aut inculpabilis, prout in ignorantia non de­ pellenda peccatum commissum est aut non est. Quod igitur secundum conceptum suum sit ignorantia graviter et leviter culpabilis, per se intelligitur. Id tantum adverte, culpabilem simpliciter dici ignorantiam graviter culpabilem vel saltem ex perfecta advertentia culpabilem, leviter vero seu imperfecte culpabilem ignorantiam potius confundi et comparari cum ignorantia inculpabili. Ignorantia antecedens aut consequens, prout antecedit omnem volun­ tariam negligentiam, aut hanc voluntariam negligentiam inquisitionis subsequitur. NB. Aliqui definiunt ignorantiam antecedentem et consequentem ex eo, quod antecedat aut sequatur mentis advertentiam. Attamen praeferendam duxi vocem ^voluntariam inquisitionis negligentiam11, quo indicetur, non sufficere qualemcunque advertentiam, sed requiri advertentiam ad obligationem inquirendi, ut dicatur igno­ rantia morali sensu consequens. Principia. I. Iguorantia invincibilis non est voluntaria neque π culpabilis. Ii. Ignorantia vincibilis voluntaria est saltem indirecte vel in causa, atque ita, si de ea re, cujus notitia praescribitur, haec ignorantia ex­ sistit, culpabilis est. III. Ignorantia antecedens invincibilis est, siquidem prima de re cogitatio non est in libera potestate, sed, ut a scriptoribus dicitur, „naturalis“. IV. Ignorantia subsequens voluntaria, vincibilis et pro re nata culpabilis est. Quoad ea vero, quae ignoranter ab homine aguntur, eorumque sequelas, haec teneri debent: V. Ignorantia invincibilis aufert ab iis, quae ex ea aguntur vel sequuntur, voluntarium, i. e. facit aut involuntarium, aut saltem nouvohmtarium, nec illa ad culpam imputari possunt: quia nihil volitum, nisi praecognitum. VI. Ignorantia vincibilis ab iis, quae ex ea aguntur vel sequuntur, voluntarium non aufert, sed generatim minuit; id quod etiam de culpa dici debet, si agitur de malis, quae ex actione ignoranter facta oriuntur. Explicatio. Priora principia ex praemissa declaratione per se fluunt; is ad posteriora nota haec pauca: Ad V. Ignorantia invincibilis, si causa est, cur aliquid agam, alioquin non acturus, facit actionem meam et sequelas involuntarias: si non impedi­ visset, quin acturus essem, facit actionem secundum ignoratam circum­ stantiam cum sequelis hujus circumstantiae solum non-voluntariam. Dicitur haec ignorantia concomitans. Adverte tamen, ignorantiam qua talem non posse esse nisi negativam causam agendi, debet igitur positiva cognitio sive vera sive falsa accedere, quae positive ad agendum moveat: secundum hanc positivam cognitionem voluntarium utique adest. Exemplum habes, si dives pauperi cuidam peregrino ignoto, qui re ipsa ejus frater est, largitur eleemosynam, nihil interim suspicans de pauperis cognatione. Est error concomitans. Largitio eleemosynae est vero volun­ taria, determinata autem pietatis circumstantia, ut sit erga cognatum, non est vere voluntaria, nisi forte habitualiter. Ad VI. Quum ipsa ignorantia vincibilis voluntaria sit, omnes effectus, qui ex tali ignorantia oriuntur seu non impediuntur, vel qui cum tali ignorantia fiunt, voluntarii dici debent, quum in confuso praevisi fuerint eo ipso, quod homo ignorantiam culpabiliter et voluntarie sustinuit et produxit. Attamen generatim minuitur voluntarium, quia formalis cognitio malae actionis vel mali effectûs non adest, sed solummodo adfuit cognitio malitiae in confuso, At voluntas ejusque culpa sequitur gradum cognitionis. Ergo quando cognitio non fuit tanta nec tam clara, sed confusa tantum et im­ plicita, ne voluntatis quidem tendentia tantam malitiam habet. Dixi generatim minui voluntarium ; excipienda est aliquatenus ignorantia affectata. Qui enim studiose declinat notitiam legis, ne a proposito retra­ hatur, ostendit, sibi rem propositam in se quam maxime cordi esse et voluntariam dici debere. Verum etiam in tali ignorantia res illa qua legis violatio potest esso minus voluntaria. Est revera, si homo ita comparatus est, ut, si legem certo cognosceret, propositum exsequi non au­ deret: non est minus voluntaria, si legis cognitionem propterea tantum devitat, ut praetextum habeat impunius peccandi, de cetero legem ipsam nihil curaturus. 2. Quod de ignorantia invincibili dictum est, valet etiam, si re ipsa adest, de perfecta inadvertentia et oblivione. At obvia aliqua cir­ cumstantia malitiae, quam agens habitualiter scit, vix unquam ita obli­ vioni vel inadvertentiae tradi potest, ut non sit sufficiens cognitio ad malitiam contrahendam. Ita v. g. quis non rideat sacerdotem vel reli­ giosum, qui contra castitatem peccaverit, dicentem, se ad votum sive statum sacrum nullatenus attendisse! w 3. Ergo concludes: 1) Qui percussit sacerdotem, quem plane nescivit esse sacerdotem, reus quidem est percussionis, neque tamen sacrilegii. — Aut qui peccans cum muliere nescivit, eam esse suam cognatam, reus qui­ dem est fornicationis vel adulterii, neque tamen incestûs. 2) Qui nesciens esse diem jejunii, at suspicans non inquirit atque ita jejunare omittit, peccat, quia ignorantia vincibilis et culpabilis erat. — Similiter qui advertens sibi debitam scientiam muneri rite implendo deesse, reus est erroris, quem ex ignorantia committit, vel etiam quem probabiliter commissurus est, quando pergit voluntarie munus, cui impar est, gerere. 3) Qui studiose declinat inquirere, num sit dies jejunii aut dies festivus, et propterea ecclesiasticae legi implendae deest: violatae legis utique reus est, imo reatum illum coram Deo contrahit, etsi re ipsa dies jejunii aut festus non sit. Voluntarii et liberi obstacula. — Ignor. et error, concupiscentia, 25 Do errore, ut distincto ab ignorantia, specialia addere vix opus est: nani error duplex in se continet elementum, negativum, quo igno­ retur veritas, et positivum, quo putetur verum, quod verum non est. Quod igitur ex errore procedit, secundum positivum elementum est sane voluntarium; secundum elementum negativum nihil est, quod ad­ damus, quia ipsa ignorantia est. Imo ignorantia quae dicitur, raro sine ullo errore exsistit. § 2. De concupiscentia. 1. Concupiscentia secundum S. Thom. 3. dist. 26 q. 1 a. 1 dicitur ao motus appetitivae virtutis sensibilis, qui est ex imaginatione boni et mali. Est igitur appetitus inferior, non rationalis. Pressiore sensu di­ citur de solo appetitu boni sensibilis, latiore sensu de quolibet motu ap­ petitus inferioris, seu de qualibet passione, etiam v. g. irae : hoc sensu hic accipitur. Hanc autem concupiscentiam multum in deliberatam hominis volun­ tatem influere, experientia nimis constat, quum homo saepissime, quae sensibus placent, approbet eaque voluntaria electione sequatur; imo adeo vehemens esse potest concupiscentiae nisus, ut voluntatem quo­ dammodo secum captivam trahat. 2. Concupiscentia distinguitur et antecedens et consequens. Prior est, quae omnem voluntatis consensum aut imperium praecedit, sed illam ad consensum sollicitat ; posterior, quae voluntatis consensum vel imperium subsequitur atque ideo ab eo pendet. 3. Consequens concupiscentia ex sua notione voluntaria est, idque tantum, quantum a voluntate pendet. Quae dependentia duplici modo haberi potest: 1) per quandam naturalem redundantiam; vehementior enim voluntatis affectus etiam sensibilem hominis partem afficit atque naturali sympathia commovet: habetur concupiscentia indirecte volun­ taria; 2) per voluntatis imperium, quando homo ex industria sensi­ bilem partem excitat, quo majore vi totus in objectum, quod appetit, foratur: habetur concupiscentia directe voluntaria1. 4. Concupiscentia antecedens per voluntatis consensum transire potest in concupiscentiam consequentem; quod quum plus minusve perfecte fieri possit, potest exsistere concupiscentia antecedens et con­ sequens secundum quid, et perfecte aut imperfecte consequens. Quibus declaratis, sint haec principia (cf. S. Th. 1. II. q. 6 a. 7 ; Reuter 1. c. n. 21, Bill., art. 8): 1 Quodsi concupiscentiam non pro solo nisu in rem objective malam concipias, ecd pro qualibet passione, quae etiam circa res omnino honestas versari potest, haec voluntaria excitatio passionis pro rerum natura et conditione potest esse honestissima. 26 Th. m. g. Tr. I. De actibus humanis. 2i I. Concupiscentia simpliciter antecedens non est voluntaria; ita­ que etiam in re objective mala neque ipsa concupiscentia antecedens neque quod ex ea, quatenus antecedens est et nianet, oritur, peccaminosum esse potest. II. Consensus in concupiscentiam antecedenter ortam facit eam voluntariam et consequentem, atque in re mala peccaminosam, eoque pleniore sensu voluntariam, quo magis in potestate hominis est eam reprimere : quare tunc vocanda est concupiscentia simpliciter con­ sequens, antecedens solum secundum quid (i. e. quoad originem, non quoad praesentem statum). III. Concupiscentia omnino, etiam quoad originem, consequens tum in se tum relate ad effectus omnes aliquo modo praevisos plane voluntaria est. IV. Concupiscentia simpliciter quidem consequens, sed antecedens secundum quid, quamquam voluntarium imperfecte sumptum auget, per­ fecte sumptum seu liberum tamen minuit, ita ut etiam quod ex tali concupiscentia fit, minoris sit malitiae. Attamen, ubi primum voluntas simpliciter plenum consensum de­ dit, malitia in re gravi mortalis manet; solum propter actûs imper­ fectionem fieri potest, ut evadat venialis. Quodsi ratio plene pertur­ betur seu auferatur, de consensu et malitia nullatenus sermonem esse posse patet. V. Concupiscentia omnino consequens (ut η. III) quamquam volun­ tarium nullo modo minuit, sed potius auget, tamen quod ex illa fit, formalité)' minus liberum minusque perfecte voluntarium est, non vero minus perfecte, sed perfectius est voluntarium in causa, at plenissime imputabile. 22 Explicatio. Nota ad I. Concupiscentia omnino antecedens vocatur motus prinio-primus; si post advertentium semiplenam non repellitur, vel si imper­ fecte ei assentitur, secundo-primus; plenus consensus efficit motum secundum. Ad II. Difficilior est quaestio, num non solum per consensum posi­ tivum, sed etiam per non-repulsam, postquam plena adfuerit advertentia, motus concupiscentiae, maxime in re venerea, pleno voluntarius et mortaliter peccaminosus fiat: aliis verbis, num in motibus pravis, qui a voluntate non procedant formaliter, liceat citra culpam vel citra gravem culpam neutram seu „neutralemu tenere voluntatem. R. 1. Speculative loquendo, modo desit periculum consensûs, id grave peccatum non est: quapropter id etiam practice loquendo usui esse potest, quo securius plane judicetur, grave peccatum defuisse in hominibus nimis timoratis, qui putent, se positive non dissensisse. R. 2. Practice loquendo relate ad eos, qui timoratae conscientiae non sunt, timendum est, ne graviter peccaverint, nisi saltem post plenam adver­ tentiam elicuerint v. g. actum positivae displicentiae; minus etiam a veniali culpa immunis censeri potest, qui nulla excusante causa in periculosa illa re cessare ac nihil agere velit. R. 3. Aliud autem est positive resistere, aliud directe impugnare. Prius per se faciendum est, posterius in re venerea ne semper quidem consulendum Voluntarii et liberi obstacula, — Concupiscentia, 27 est. Nimirum hoc vitium fugfi. ot indirecta impugnatione vincitur, avertendo a cogitatione rerum turpium animum aliisque rebus serio occupando, Quodsi eorporalis resistentia in turpi motu adhibeatur, laborem vel dolorem sub­ eundo, qui exstinguat delectationis sensum: haec directa impugnatio — modo discrete fiat — utique licet, at raro ex praecepto necessaria est. Sola autem voluntatis dissensio ad positivam resistentiam pertinet; neque illa ut continenter fiat, si tentatio diu perdurat, requiritur: attamen cum humili oratione interdum iteranda est, ne periculum cadendi augeatur. Praestat audire, quid Laymann 1. c. tract. 3 cap. 6 η. 8 de illa re dicat, ot quomodo conversio ad alia jam contineat positivam displicentiam: „Verumtamen, ut haec sententia (sc. esse veniale tantum peccatum, post plenam advertentium in prava concupiscentia se neutraliter habere) etiam practice probabilia sit, requiritur, ut voluntas omittens carnalem delectationem depellere animum ad alia convertendo interim exerceat actum formalis displicentiae. Nam etsi talis actus dis­ plicentiae inefficax sit ad depellendum appetitum sensitivum, est tamen efficax ad tollendum consensum. . . . Alioquin vero, si homo advertens motum appetitûs sen­ sitivi in malum, actum displicentiae in voluntate non eliciat, exponitur manifesto periculo voluntariae approbationis et consensûs. Etsi enim simpliciter possibile est, voluntatem, proposito sibi objecto, suspendere omnem actum, ut illud nec approbet nec improbet, sed negative se habeat: tamen id in objecto praesertim vehementer alliciente est valde difficile, et moraliter ferine impossibile, ut proinde homo proximo et probabili periculo consensûs se exponat.u At indirecta resistentia prae directa commendatur non in sola tentatione contra castitatem, sed etiam in aliis multis periculosis et captiosis tentationibus, praesertim apud homines nimis timoratos, vel scrupulosos. Ceterum speculativas rationes, quae suadeant, non ex se grave pec­ catum esse, omittere resistentiam et displicentiam, sed ex periculo demum positivi consensûs, vide apud Lacr. 1. 5 n. 111 et 112, Cas trop. tr. 2 d. 2 p. 10. § 5: qui magis etiam insistunt in positiva resistentia et displicentia praescribenda, idque juste, si aliter ipsius pollutionis periculum adfuerit. Scholion. Etiam ipsius voluntatis actus ii, qui advertentium ante­ cedunt, cum concupiscentia magnam similitudinem habent: quare fere eadem principia de his indeliberatis actibus valent, v. g. invidiae, odii, contra fidem, spem etc. Nimirum etiam hic distinguantur oportet motus primo-primi, secundi. Sc. 1. Motus primo-primi in omnibus ejusmodi cogitationibus et affectibus culpâ vacant. 2. Motus secundo-primi, etsi in materia mortaliter peccaminosa versantur, graviter culpabiles non sunt, quum absit plena advertentia ac plenus consensus. 3. Post plenam autem advertentium actus voluntatis in re morta­ liter mala sustinere seu continuare, mortale peccatum est : quum vere evadant actus plene deliberati. IIîc igitur voluntas prorsus dissentire debet, neque possibile est neutra­ liter se habere, siquidem, ut sumimus, voluntatis actus jam adest, et selum propterea peccatum non erat, quia (plena) advertentia abfuerat: quae si accedit, nisi homo voluntatis actum cohibeat et reprimat, gravo peccatum exsistit. Si vero etiam post advertentium solum negligentia quaedam in Tli. ni. g. Tr. I. De actibus humanis. reprimendis motibus committitur, ex defectu pleni consonsûs peccatum mor­ tale non Ht. Quodsi loquimur de cogitationibus voluntatem sollicitantibus, hae pec­ catum grave nondum efficiunt: at voluntarie eas fovere, sive ex periculo sive ex consensu et affectu implicito peccatum est, idque potest esse grave. Verum hic maxime locus est indirectae impugnationi : quo magis enim homo illas tentantes cogitationes spernendo negligit et serio mentem ad res pror­ sus alias applicat, eo facilius illas excludet; directe autem eas impugnare velle, necessario mentem iisdem rebus occupat adeoque tentationem, nedum pellat, augere potest. Nihil tamen per se impedit, quominus positivus actus contrariae virtutis eliciatur, imo breviter et ex animo id facere, si fiat sine perturbatione, optimum esse potest. § 3. De metu et violentia. 24 Metus est timor mali futuri : distinguitur metus gravis et levis, metus ab intrinseco et ab extriuseco, metus juste et injuste incussus. 1. Metus gravis est timor, quo aliquis sibi aut suis magnum malum seu certo seu cum magna probabilitate timet, v. g. mortem, mutilationem, infamiam, multorum bonorum fortunae amissionem, duram incar' cerationem etc. Dicitur metus absolute gravis, quando timor, ut ajuut, „cadit in virum constantem * , i. e. si mala sunt ejusmodi, quae homines com­ muniter consueverint multum commovere, neque probabilis spes est ea evadendi. Relative gravis tantum est metus, qui hanc et illam quidem personam, quae eo afficitur, multum movet, quamquam a constantioribus et magis intrepidis facilius spernitur. Contra levis metus est, si mala non sunt magni momenti, aut si parum probabile est, mala re ipsa esse secutura. Relative gravis ille metus maxime fieri potest, qui in se medium tenet inter gravem et levem. Sic metus, quem vocant reverentialem, qui oritur ex metu incurrendae offensae parentum vel Superiorum, in se qui­ dem pro levi metu habetur ; at pro adjunctis personarum et circum­ stantiarum, v. g. si accedit timor diuturnae inimicitiae, aut si adhibentur multum importunae preces, potissimum in puella, gravis metus fieri potest. 2. Metus ab intrinseco dicitur, si causa, unde timor oritur, ab ipso homine timente sumitur; ab extrinseco, si causa timendi aliunde infertur. V. g. metus ab intrinseco est, qui a morbo jam contracto, aut a con­ sideratione gehennae concipitur; metus ab extrinseco, qui ab hoste, a latrone, minis etc. infertur. Metus ab extrinseco illatus potest aut a causa necessaria esse, aut a libera. In exemplo allato posui metum a causa libera illatum: qui enim a causa necessaria infertur, potius metui ab intrinseco aequiparatur, ut si quis timet propter imminentem eruptionem ignium terrestrium. Voluntarii et liberi obstacula. — Vie et metus. 29 3. Metus a causa libera extrinsecus incussus distinguitur aut juste aut injuste incussus, prout ille, qui metum incutit, solum injuriam re­ pellere conatur, aut alteri injuriam infert. Quibus praenotatis haec tenenda sunt (cf. 8. Thom. 1. c. art. 6, 25 Bill. 1. c. art. 7, Reuter η. 18 — 20): I. Metus, quantumvis gravis, si modo rationem non ita perturbat, ut plena deliberatio exsistere desinat, non aufert voluntarium simpliciter dictum, et quantumvis illud diminuat atque involuntarium secundum quid addat, tamen voluntarium simpliciter perfectum manet, ita ut in re mala et gravi peccatum etiam maneat mortale. Exemplo sunt, qui metu tormentorum fidem negaverunt: quos Ecclesia semper pro apostatis et mortalis sceleris reis habuit. II. Attamen, etsi metus gravis rem malam nunquam licitam reddit, ab obligatione positiva, maxime humana, saepe excusat, ita ut in illis circumstantiis omissio non sit vere contra legem, nec peccaminosa. III. Metus gravis injuste incussus quoad juridicum actionum va­ lorem id saepe efficit, ut actio juridice invalida evadat. Quae omnia, quando fiant, suis locis notabuntur. IV. Metus levis in externo foro generatim non habetur pro causa efficaci actionis : quare plerumque non attenditur. In foro interno autem accidere potest, ut nihilominus jus retractandi actum, vel repetendi compensationem damni inducat. NB. 1. In eo, quod ex metu gravi fit, habetur quidem secundum 2$ quid involuntarium, at per solam velleitatem : efficax voluntas amplectitur id, ad quod metum incutiens impulit, imo deliberate id eligit prae malorum, quae timet, perpessione. — Hinc patet, grave crimen esse, rem intrinsecus malam adeoque Dei offensam eligere prae temporalibus malis, siquidem Dei offensa pro summo malo nobis esse debet. NB. 2. De vi et violentia, quatenus a metu distinguitur, vix quid­ quam addendum est. Nam ipsi voluntati vis nequit inferri: nemo enim invitus vello potest. Quare vis id tandem efficit, ut aliquis libera voluntate cedat, no amplius vim et mala perpeti debeat. Hinc idem prorsus dicen­ dum est de vi, quod de metu : imo vocatur etiam metus, quatenus est mali, quod jam coeptum est inferri, in futurum continuandi timor. Quando autem ad externam actionem plena fit coactio, haec invito pro culpa imputari nequit. Caput III. De moralitate actuum humanorum generatim. § 1. Notio et conceptus moralitatis. Multum disputant theologi et philosophi, quid morale sit secundum 27 essentiam, nimirum utrum ultra voluntarium et liborum aliquid addatur, in quo consistat, an in ipso voluntario et libero sit collocandum. 30 Th. in. g. Tr. I. De actibus humanis. Pro certo haec haberi debent: morale a voluntario libero atque perfecte humano non distingui, at quum dicimus ,morale1, conceptum et relationem rationis adjungi, in conceptu voluntarii et liberi formaliter non contentam, sed ex eo eruendam. Quare, ut primum adest actio voluntaria et libera, habetur actio, quae ad moralitatem spectat, mo­ ralem vero eam dicimus propter aliam formalem rationem, quam propter voluntatem et libertatem. Videlicet secundum conceptum, qui primo in oculos incurrit, majore tamen declaratione et evolutione indiget, morale dicitur id quod ad mores hominis spectet, seu id, quo homo per determinationem propriam et personalem se ita reddat affectum, ut aut laude aut reprehensione dujnus evadat. Quod utique fit liberis et deliberatis actibus iisque solis. Ut igitur actus sit utcunque in aliqua specie moralitatis, id habet essentialiter per dependentiam a ratione advertente et a voluntate libere se determinante. Ut autem actus sint in tali specie moralitatis, boni, mali, indifferentes, quibus homo evadat aut laude aut vituperatione dignus, id oritur et consistit in diversa habitudine actuum ad finem rationalem, seu — quia homo sibi ipse finis non est —, in diversa habitudine ad objectivam rectitudinis normam. Haec objectiva moralitas, si actus sub stricto et nudo conceptu boni et mali considerantur, consistit in servanda dignitate naturae rationalis atque harmonica rationalium entium relatione, cstque ordo recti honesti, quem perfecte quidem mens divina intuetur, suo autem modo etiam humana ratio exhibet1; si bonum et malum sumitur simul sub conceptu perfecte liciti et illi­ citi, norma est divina voluntas illum ordinem recti, quem ratio intuetur, approbans cumque servare praecipiens. Toto igitur coelo aberrant, qui essentiam diversae moralitatis, seu discrimen inter bonum et malum collocant 1. in sola libertate, vel in hominis voluntate; aut 2. in lege hu­ mana; aut 3. in majore vi et potestate; aut 4. in opinione publica; aut 5. in majore utilitate, vel jucunditate; aut G. in ordine justitiae. Omnes enim illi pervertunt finem hominis ultimum, a quo tandem omnis rationalis finis ideoque ordo recti pendet. Loco Dei omnes illi ipsum hominem sive privatum, sive in societate collectum pro suprema norma statuunt eumque constituunt autonomum : quare periculosissime errant, nec possunt nisi vitio logico impiissimam hominis humanaeve societatis apotheosin declinare. § 2. De fontibus moralitatis. Conceptu moralitatis in genere constituto, videndum est, undenam tota actionis moralitas, sive in bonam sive in malam partem, 1 Cf. Ime de re, quae circa idem disserit V. Frins in libellis period. Oenipontanis an. 188G p. 577 sq. et fasc. an. 1887 subseq. Moralitas — ejus notio et fonten. 31 pendent, aliis verbis, quae in actione secundum moralitatem dijudicanda attendi debeant, ut rectum de ea feratur judicium : quos „fontes mora­ litatis14 vocant. Facile patet, in dijudicanda actionis moralitate, totam voluntatis liberam tendendam spectari debere: siquidem quam late patet libera voluntatis tendentia, tam late patet possibilitas ordinis recti conservati aut laesi, meritum laudis aut vituperii. Primum autem occurrit ipsum objectum: pro cujus diversitate vo­ luntas diverso modo afficitur. Ab objecto enim ipsa tendentia volun­ tatis speciem suam sumit. Quare recte statuitur: I. Moralitas diversa pendet ab objecto actûs, in quod voluntas tendit, seu quod assumit. V. S. Th. I. II. q. 18 a. 2, q. 19. a. 1 et 2, S. Alph. (ante) 1. 2 η. XXXVII. (alias 1. 5.) Objecti autem nomen diversimode rebus tribuitur. Plerumque objectum est ipsa actio propria in abstracto considerata, ut: ambulare, scribere, Deum colere, parentes honorare etc., quae omnia a voluntate ut objectum assumuntur, priusquam exsecutioni dantur seu externe exercentur. — At objectum voluntarii actus etiam aliena actio esse potest, aut actio propria praeterita in concreto, quatenus voluntas hanc actionem in concreto pro objecto gaudii, complacentiae etc. assumit. Porro objectum ex se ipso etiam in abstracto sumptum posse cer­ tam moralitatis speciem habere, evidens est. Sunt enim certa quaedam objecta non solum indifferentia, sed etiam ex se, i. e. suapte natura et proprietate, vel bona vel mala, cum recti ordine atque ultimo fine aut conformitatem aut difformitatem continentia. Indifferens v. g. est ambulare, scribere; in se bonum amare Deum, in se malum blasphemare. Porro quae sunt in se mala, possunt esse absolut-' mala, ita ut nun­ quam bona aut indifferentia evadere possint, ut e. g. blasphemare; vel mala tantum propter defectum juris in agente, v. g. auferre bonum alienum, quod accedente legitima voluntate domini a malitia immune fit; vel mala propter periculum, quod actio natura sua secum fert, v. g. lectio rerum inhonestarum; quodsi ex hoc solo est malitia, ea, propter gravem causam et periculo aptis praesidiis excluso, abesse potest: quod tamen non sic intcllige, quasi in omnibus locum habeat. II. Moralitas desumitur etiam ex circumstantiis actionis. S. Thom. 29 ib. a. 3, a. 10 et 11. Quod ita intelligitur, ut circumstantiae novam rationem boni et mali inducere possint, non quasi semper inducant. Circumstantiae autem, quae considerandae sunt, exhibentur hoc versiculo: „Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando *, seu circumstantiae personae agentis, objedi, loci, medii, finis, modi, temporis. Posse autem tales circumstantias aliquando ad moralitatem actus modificandam, mutandam, augendam conferre, exemplis melius de­ claratur. E. g. ,reum punire * in homine privato generatim malum est, in homine officio publico fungente potest esse bonum, imo praeceptum. Th. m. g. Tr. I. De actibus humanis. ,Denarium auferre * malum est, sed communiter veniale; at objectum augere et libram auream auferre, mortaliter malum est. ,Comedere et ludere * ex se actio indifferens est: at haec in loco sacro facere, propter irreverentiam malum est; item in odium fidei eadem jubenti obtemperare, est grave peccatum. ,Mentiri * ex se peccatum quidem, sed veniale est; at juramento uti ad id confirmandum, peccatum mortale est; aut eo fine mentiri, ut alter grave damnum ferat, item mortale peccatum est. ,Bibere * actio ex se indifferens est; immoderate et indecore fauces implero, malum est. ,Ludos publicos exhibere *, ex se est indifferens; id die Parasceves a Christiano fieri, malum est. Quum igitur objectiva moral i tas actionis a variis adjunctis dependere possit, etiam voluntas, quae se determinat ad actionem talem ponendam, eam contrahit bonitatem aut malitiam moralem, quam ratio illis circumstantiis contineri animadverterat et quam consequenter vo­ luntas aliquo modo amplexa est. — Itaque circumstantiae complent moralitatem ex objecto desumendam atque ad eam quodammodo per­ tinent: siquidem ipsum objectum actfis afficiunt et complent. so III. Moralitas tandem desumitur ex fine. S. Thom. 1. c. art. 4—7, q. 19 a. 2 ad 1; S. Alph. 1. c. η. XVIII. Finis autem alius est operis seu finis internus, alius operantis seu externus (i. e. ad quem opus extrinsecus dirigitur). Finis operis seu ipsi operi insitus non potest a voluntate agentis omnino excludi, si modo advertitur et scitur operis natura, ideoque semper aliquo saltem modo etiam finis operantis est. V. g. artifex horologium conficiens finem horologii, seu operis, qui est indicare horas, etiam vult. Verum artifex potest alium finem, sc. ut artis suae exercitio victum quaerat, ut divinae voluntati laborando satisfaciat etc., sibi proponere. Porro quum finis sit primum in intentione, et ab eo, quod pro fine vult, quisque transeat ad volenda media, evidens est, actionis cujuslibet moralitatem a fine quam maxime pendere, eumque esse fontem moralitatis circumstantiis principaliorem. Finem vero concomitantem, vel finem ab altero, v. g. jubente, actioni adnexum, circumstantiis adnumerari, exempla supra data declarant. in IV. Igitur ut actio aliqua sit moraliter bona, voluntatis tendentia tota debet esse bona seu a rectitudinis norma non discedere, tum quoad objectum, tum quoad finem, tum quoad circumstantias, vel: déboutant haec tria omnia esse bona, aut debet, reliquis in sc indifferentibus, aliqua saltem bona intentio adesse. — Ut vero actio mala sit, sufficit malitia seu discessus a rectitudinis regula in uno horum trium exsi­ stens; eo ipso enim voluntas, quod aliquam deordinationem amplectitur, a recti ordine devians male agit, secundum axioma: „Bonum ex integra causa, malum ex quovis defectu.“ Corollaria. 1. Qui ad malum finem objectum in se bonum vel in­ differens adhibet, contrahit solam malitiam finis (nisi ratione objecti sic usurpati nova circumstantia mala irreverentiae, sacrilegii etc. accedit). MornlitntiH fontes. 33 2. Qui vero a cx quovis defectu/ Dubium aliquod concipi potest, num ex quavis circumstantiae et finis malitia, quae ad actionem in se bonam accedat, actio ita cor­ rumpatur, ut nihil bonitatis ab agente contrahatur, sed actio in concreto simpliciter mala dici debeat. Cf. Bill. 1. c. art. 4 § 2, S. Tliom. de malo q. 2 a. 4 ad 2, Lu go de poenit. d. 15 n. 208 sqq., Suar. de. act. hum. tr. 3 d. 8 s. 1. Ad (piod dubium respondeo sequentibus regulis mox declarandis. Reg. 1. Intentio seu finis graviter malus semper actionem totaliter corrumpit atque malam reddit. Reg. 2. Intentio seu finis leviter malus, si totalis finis est, similiter red­ dit actionem simpliciter malam, quamquam venialiter tantum. Reg. 3. Intentio seu finis leviter malus alteri fini bono solum con­ comitans, aut intentio, quae potius motivum impellens quam movens est, non corrumpit totaliter actionis bonitatem, sed substantialem bonitatem, quae adest, relinquit. V. S. Thom. 1. c., Lugo 1. c., qui id ex aliorum scriptorum, ut Cajet., Perez etc. sententia confirmat. El bel 1. c. n. 79, Müller 1. 1 § 98, II etc. Reg. 4. Circumstantia etiam alia quaelibet graviter mala, practice lo­ quendo, omnem bonitatem actionis destruit: circumstantia autem leviter mala, saltem si extrinsecus accidit, non item. Nimirum nota ad I. reg. Qui intentionem seu finem graviter malum 33 habet, totaliter recedit a Deo, qui est suprema regula morum; quare etsi videatur eodem tempore aliquam honestatem intendere, hanc non ut veram honestatem amplectitur, sed sub ratione mali finis. I.ehink ii hl, Theo), mor. I. Edit. I. 3 I 34 Tli. m. g. Tr. I. De actibus humanis. Ceterum etsi pro aliquo momento in objectiva bonitate medii sibi com­ placere potest, suspendendo actualem mali finis prosecutionem, haec est inefficax quaedam velleitas, quae prohibere nequit, quominus tota actio, qua tandem malum finem prosequitur, denominari debeat mala; neque haec velleitas agentem quidquam juvat apud Deum, cui se inimicum reddit, me­ rentem nullo modo, nisi distinctim a prosecutione mali finis sese ad inten­ tionem boni operis convertat. — Exemplum habes in eo, qui misero alicui subvenit, ut eum sibi devinciat adjutorem homicidii patrandi. Similiter, qui e contrario bonum finem vult per medium malum, v. g. furto sublevare pauperem, non desinit agere male: nam non quaevis boni finis intentio vel prosecutio bona est, sed ea tantum, quae fit recte seu bene. AValsh 1. c. n. 521 et 527. 34 Ad II. reg. Qui finem leviter malum intendit eumque solum, etsi ac­ tionem objective bonam pro medio assumit, hac objectiva bonitate nulla­ tenus movetur: quare impossibile est, ut agens subjective bene agat ullo modo. Nam ut actio subjective bona sit, illud bonum, quod inest, non solum ut effectus utcunque ab homine procedere debet, sed etiam ut ob­ jectum volitum. At, uti sumpsimus, tota volendi ratio finis malus est. — Paucis: qui ita agit, honestatem objectivam aut nullatenus vult, aut vult eam materialiter, non formaliter. V. g. Si cui eleemosynam das hoc unico fine, ut eum inducas ad officiosum mendacium, agis simpliciter male, quum tota ratio volendi materialiter levamen pauperis sit desiderium mendacii. Ad III. reg. Si concomitanter tantum habetur finis leviter malus, fieri potest, ut exsistat simul tendentia voluntatis in bonitatem moralem alterius finis, sive est alius finis externus, maxime si praedominans est, sive ipsa objectiva bonitas actionis in se spectatae. Imo quum tendentia venialiter mala voluntatem non avertat simpliciter ab ultimo fine, cum tali tendentia actus vere bonus et coram Deo meritorius consistere potest. E. g. si quis misericordia motus pauperi vult succurrere, et simul occur­ rente cogitatione vanae gloriae, etiam ab ea movetur ad eleemosynam dandam: necesse non est, intentionem misericordiae relinqui, quod nisi fit, eleemosyna manet ut opus bonum volitum et voluntarium, quamquam propter vanam gloriam libere assumptam et intentam bonitas multum di­ minuitur, minus intensa et minus coram Deo meritoria efficitur. Aliud exemplum habes, si quis primo fine venialiter malo determinatur ad opus in se bonum, v. g. vana gloria, et simul determinatur bonitate rei objectiva, aut — quod frequentius occurrit et melius servat bonitatem actionis — vana gloria impulsum dat, ut homo sese accingat ad opus bonum; quando autem exsecutio sequitur, etsi impulsum priorem non exuat, tamen ultima determinatio voluntatis sumitur ab ipsa rei exsequendae objectiva bonitate: quod si fit, substantialis bonitas, quamquam multum diminuta et debilitata, in actione remanet. Fac, puellam vanitate ductam proponere sibi sacramenta frequentare. Haec intentio utique moraliter mala est: imo si haec sola esset, eaque sola maneret in suscipiendis sacra­ mentis, confessio evaderet sacrilega. At hoc vix unquam fit, imo plane impossibile est in ea puella, quae circa aliquod peccatum, saltem si gravius est, verum dolorem elicit. Nam qui elicit dolorem de peccatis commissis, non potest non intendere finem intrinsecus honestum. Imo ejusmodi vanae gloriae intentio antea concepta generatim non jam est in operis exsecutione finis movens, sed fuit ratio concipiendi propositum, in exsecutione movet finis | 1 [ ; ; ’ i I 1 > ( I | 35 I)c indifferentia actuum humanorum. longe alius. Multo minus actio corrumpitur, si appetentia vanae gloriae secundario tantum accedit. Ad reg. IV. De circumstantia graviter mala practice idem fere r> dicendum est, quod de fine graviter malo. Saltem tendentia in concreto homo sese a Deo totaliter avertit: et si quem affectum bonum simul habet, hic in considerationem vix venit, quum sit mera inermis velleitas, quae voluntatem efficaciter non retineat in ordine recti. De circumstantia leviter mala dici debet, quod de fine concomitante; saltem si est circumstantia externa. Concomitanter voluntas illius malitiam amplectitur, neque vero magis quam concomitanter. Dixi, saltem si est circumstantia externa: nam circumstantiae aliae sunt internae, quae cum ipso actu identificantur, ut ejus intensitas et duratio, aut eae, quae cum objecto actûs quoad moralitatem identificantur ipsiusque ultima determinatio sunt: e. g. actio eleemosynae dandae contra Superioris voluntatem per hanc circumstantiam, quod sit a Superiore pro­ hibita, sic determinatur, ut tota actio sit mala, etsi venialiter tantum, quando prohibitio sub levi exsistit. V. Actus externus per se moralitatem, utpote quae a voluntate · pendeat, non auget: per accidens tamen plerumque auget sive in bonam sive in malam partem. S. Thom, in 2 dist. 40 q. 1 a. 3, Bill, de act. hum. d. 4 art. 8, Reuter η. 49—51, S. Alp h. η. 40, contra S co tum ejusque scholam. Nimirum si voluntas efficaciter aliquid vult, et ex se imperat, omne id factum est, quod est in hominis libera voluntate: at secundum hoc moralitas tandem demetiri debet, sive aliunde objicitur impedimentum, quominus exsecutio sequatur, sive non. Verum in externa exsecutione non raro voluntas ipsa ejusve actus in­ tensior fit, diuturnius exercetur, majore vi contra difficultates agit: quod si consideramus, dicere cogimur, plerumque propter externum actum fieri, ut actus internus fiat melior, si de bonis actibus sermo est. pejor, si de malis, atque ita moralitatem multum augeri. Adde bonum exemplum aliosque effectus bonos, aut scandalum atque pravos effectus. Deiu, qui quum agere possit, non agit, certe non habet eundem actum internum; habet enim externi objecti velleitatem, non voluntatem efficacem: at ceteris paribus, velleitateni a voluntate efficaci longe superari, manifestum est. Cur autem in peccatis confitendis actus externus semper necessario declarari debeat, suo loco ostendetur. § 3. l)e indifferentia actuum humanorum. Proponitur quaestio multum in controversiam vocata, num esse possint actus humani indifferentes, h. e. tum bonitatis tum malitiae moralis expertes. Cujus rei necessariam doctrinam breviter constituere cogimur. I. Actus specie aut genere suo indifferentes esse posse, i. e. neque bonos neque malos seu nec excludentes necdum includentes rectitu­ dinem rationalis ordinis, communi suffragio theologi docent: etsi Scotus videri possit dissentire. 3' 3<» 35 Th. ni. g. Tr. I. De actibus humanis. Idque paulum consideranti facile patebit; nam si dicis: scribere,, ambulare etc., uequc malae neque bonae actionis conceptum habes, sed indifferentis, quae accedente fine vel circumstantiis aut bona, aut mala evadere potest. Nec ex circumstantiis semper, seu a quibuslibet circumstantiis actum desinere indifferentem esse, eodem modo patet, Aliud autem est, si omnes circumstantiae cum fine agentis conjunguntur, seu si quaeritur, num actus in individuo, seu in agente, vel ut alii dicunt, actus in concreto considerati indifferentes manere possint. II. Actus in individuo spectatos indifferentes aliquando manere posse, ita ut neque bonitatem neque malitiam moralem habeant, non pauci iique gravissimi theologi docent: nimirum 1. de actibus, qui di­ rigantur ad commodam naturae sustentationem in eaque sistant; 2. de actu omissionis voluntariae seu nolitionis majoris perfectionis. Ita praeter Scotum cum schola sua in 2. dist. 41 (v. etiam 8 p orer theol. decal, p. 1. cap. 3 n. 31, El bel tom. 1 η. 86; etiam S. Bonav. in 2. dist. 41 a. 1 q. 3) Vasquez in I. 11. disp. 52 cap. 4, Abelly Medulla p. 2 tr. 2 cap. 1 sect. 4, Reuter, Viva, nostro tem­ pore Walsh 1. c. n. 588 sqq.: qui probai/Zztts putant esse actus in­ differentes; Plat el., Becan., qui probabilius quidem dicunt illos actus esse malos, probabile tamen, esse indifferentes (v. loc. infra cit.). III. Posse practice et per accidens exsistere actus in individuo vere indifferentes, multi ex citatis theologis pro indubitato habent: nimirum si quis ex probabilitate auctoritatis, quam adesse negari ne­ quit, conscientiam sibi efformans actus supra notatos ponat, eum vere indifferenter agere. Ita Vasquez 1. c., Peu ter part. 1 n. 55, Pia tel. de act. h. n. 112 (qui suadet hanc doctrinam practice, ut peccata multa vitentur). Nihilominus alii hoc ipsum negant, ut Wirceburg. theol. dead, hum. cap. 3. art. Il (n. 158 in fine), neque — ut patebit postea — peri­ culum peccandi in contraria opinione tam magnum est: quum non raro, quod a doctrinae hucusque traditae patronis pro probabiliter malo ha­ betur, ab aliis pro bono aestimetur. Relinquo autem quaestionem de indifferentia quoad supernatu raient bonitatem et supernaturale meritum: imo in ea sententia prorsus sum, esse posse actus, qui neque mali neque ullo modo supernaturaliter boni vel meritorii sint. Sed ;w IV. Non videtur fieri posse, ut actus humanus in individuo ne­ que ullam malitiam, neque ullam bonitatem moralem saltem naturalis ordinis habeat. Ita S. Thom. 1. II. q. 18 a. 9, de malo q. 2. a. 5 cum tota ejus schola et permultis theologis, ut videre est apud quoslibet ejus commentatores in 1. c., ut apud Sylvium, Suar., Bili, insuper S. Alph. 1.2 η. XI >1 λ, E. Mûllei tom. 1 £ 97, Sim ar Moraltheol. § 56, Bo uqui H on η. 421, P run er Moraltheol. 1. Theil 2. Hauptst § 2. NB. Loquimur autem de solis actibus deliberatis. De indifferentia actuum humanorum. 37 Ratio positiva: Voluntas deliberate agens aut intendit bonum rationi consentaneum ut tale est, aut non intendit — tertium enim non datur. Atqui si intendit, actus moraliter bonus est, si non inten­ dit, moraliter malus. Ergo nunquam indifferens. Prob. min. quoad secundam partem: nam prior pars a nullo negatur. Nimirum si non intenditur a voluntate bonum rationale, in­ tenditur bonum delectabile solum propter se: impossibile est enim, ut voluntas in ullam rem feratur nisi sub ratione boni; sub ratione rei indifferentis moveri voluntas nequit. At bonum aut est rationale seu honestum, aut utile, aut delectabile; utile autem semper refertur ad aliud, seu iterum ad aliquid honestum, aut ad aliquid delectabile ; ergo -qui non appetit bonum honestum, bonum delectabile tantum appetit. Verum propter delectabile bonum, sistendo prorsus in illo, agere, est malum, quia ratio docet illud esse propter alium tinem. Λ7Λ Aliud tamen esse agere cum delectatione. aliud propter de­ lectationem tantum, jam supra dictum est. Neque illum, qui solam delectationem actu cogitet, propter eam solam necesse est agere, quum implicite et virtualiter ipsum finem operis possit intendere: quod ille facere censetur, qui habitualiter recte agit nec tinem operis internum, e. g. in edendo, positive excludit. Ratio negativa sumitur ex solutione eorum, quae pro altera 40 opinione afferuntur: Dicunt enim, ut Vasq. 1. c.: 1. Esse actus indifferentes in specie, in confesso est apud omnes; atqui omnis species debet sub se continere ali­ quod individuum : ergo etiam aliqua actio individua seu concreta debet esse indifferens. — Resp. Transm. maj., distinguo min. Omnis species debet sub se continere aliquod individuum, ita ut nulla nota individualis accedat, nego; ita ut circumstantia individuans accedat, subd. eaque talis, quae relin­ quat indifferentiam moralem intactam, nego (id enim est, quod quaeritur): quae ex statu indifferentiae objectum voluntatis concretum transferat, cone. 2. Sunt actiones, quas sive malas sive bonas esse dicere, ridiculum est, ut fricare barbam et similia; ergo sunt etiam in individuo indifferentes. Probatur an tec., nam si malae sunt, materia sunt confessionis; si bonae, materia sufficiens meriti et voti: quod nemo dixerit. Resp. Nego antec., siquidem de ejusmodi actionibus vere deliberatis loquamur — quae ceteroquin consueverunt fieri potius indeliberate —. Nam non sunt bonae aut malae ex se, sed ex circumstantiis: quapropter in se neque sunt materia confessionis, neque voti (praeterquam quod votum non emittatur nisi de bono meliori, ut postea latius explicabitur). Ridiculum est etiam in confessione dicere: ,scripsi1, aut ,bibi‘, minime autem ridiculum dicere ,scripsi contra fidem‘, ,bibi ad excessum usque *. Porro, si velis in allato exemplo consistere, dico, inopportune ejusmodi res facere, pertinere ad laesionem decoris, quae quondam, etsi levissimam, malitiam seu discre­ pantiam a dictamine rectae rationis contineat, neque ridiculum esse, san­ ctissimos homines, qui levissimam maculam moralem fugiant, se de quo­ cunque incondito motu corporis voluntario et de qualibet negligentia externi decoris accusare in confessione, satis superque autem sufficere, ur 38 Th. m. g. Tr. II. De régula act. human. — Regula prox. i. e. conscientia. id fiat ipsa hac decoris laesione generatini nominata. At si levissimae illae actiones ita fiunt, ut ad modestum corporis cultum pertineant: in individuo bonae sunt, et licet non statim meritoriae exsistant, nihil tamen impedit, quo­ minus meritoriae esso possint. Quod tandem accedente supernatural! in­ tentione fieri posse et fieri, a nullo theologo, neque ab adversariis, negatur, sicut etiam nemo negaverit, ipsum Christum Dominum levissimo motu cor­ poris et actionibus minimis ad corporis curam pertinentibus vere infinite meruisse. 3. Nisi admittitur, esse actiones in individuo indifferentes, aufertur discrimen inter res, quae sunt do consilio tantum, et quae sunt de prae­ cepto. Nam positivo nolle rem perfectiorem, quae est do consilio, certe non est bonum sive meritorium; atqui si inter bonum et malum non datur indifferens, ille, qui rejicit actionis perfectioris exercitium, quando melius est illud facere, peccat; quod nihil aliud est, nisi contradictorium hoc statuere, rem perfectiorem, quao sit do consilio tantum, osse de praecepto. Resp. Actum nolitionis — si tandem res ad id deducitur — de­ sumere suam moralitatem tum ex objecto, quod voluntas fugit, tum potissimum ex objecto, propter quod positive volendum alterum fugit. Nolle opus perfectionis, quia bonum est, nudo qua talo, nulla voluntas potest: nolle autem illud, quia delector in rejiciendo bono honesto, perversissimae voluntatis est. Igitur opus majoris perfectionis communiter sic rejicitur, ut fugiant homines laborem, incommodum etc., aut quia volunt sibi servaro libertatem. Labores autem et incommoda majora fugere reducitur ad eum actum, quo voluntas positive vult et prosequitur contrarium bonum: quao prosecutio, si manet intra limites modestiae et temperatae curae bonorum corporis, non mala, sed bona est, maxime si accedit, quod homo viribus suis non ita fidit: attamen adjunctam habet imperfectionem. Si vero limites temperatae curae excedit, mala aliquo modo evadit: inde tamen non fit, ut nolitio per­ fectioris boni mala sit, sed causa et radix illius nolitionis est mala; potest nihilominus malitiam moralem omnem homo evadere, si nolens quidem per­ fectius opus, tamen aliud eligit, ad quod putat vires suas commodius et plenius sufficere. Simile quid dico, si quis propterea opus perfectius non vult, quia sibi vult servare libertatem: quod si intelligit, se velle evadere conscientiam nimis strictam atque periculum, quod fortasse subiturus sit in exsequendo proposito opere, haec intentio non mala, quinimo bona est; posset tamen fortasse homo nihilominus haec cavere et simul perfectius agere. Si quis vero intelligit, se velle absque ratione pro solo libitu et sensuali inclinatione de actibus suis disponere, hoc utique moraliter malum est. — Ceterum deficere a majori perfectione saepissime non fit positivo nolitionis actu; sed bonum aliquod inferius prosequendo homo relinquit bonum majus. Verum etsi damus, adesse talem nolitionis actum, argu­ mentatio nostra persistit. Posse actum illum, quo homo cum prosecutione inferioris boni simul omittit majus bonum, esse bonum, non malum, satis colliges ex S. Paul. I Cor. 7, ‘25—40. ,Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit, et qui non jungit, melius facit ; ** vel: ,cui vult, nubat . . . beatior autem erit, si sic permanserit *. In qualibet autem majoris boni derelictione, simul adesse alterius boni prosecutionem, negari nequit: prout igitur hoc alterum bonum rationale et honestum est, aut non est, homo aut bene agit, aut male, indifferenter nunquam. Conscientiae notio et divisio. 39 Quare quod Vasq uez aliique ad suam doctrinam confirmandam addunt: alioqui quemlibet per actus nolendi perfectiora mereri posse, quod sit ab­ surdum, facile rejicitur. Nam absurdum est, per nolitionem boni melioris, formaliter ut talem, nos mereri; verum hoc ex nostra doctrina non sequitur: sequitur autem, cum nolitione melioris boni posse nos positive aliquod bonum honestum prosequi, et sic mereri; quod tantum abest, ut absurdum sit, ut ex fidei doctrina plenissime colligatur. Num autem revera toties mereamur, quoties prosecutio voluntatis bona et rationalis sit, prorsus alia quaestio est: ad quam, si verum meritum formale intelligis, puto negativo respondendum esse, quum meritum nostrum solis supernaturalibus actibus respondeat, multae autem actiones circa bona rationalia infimi ordinis saepe naturalem bonitatem non videantur excedere. Tractatus II. De Regula actuum humanorum. Sectio I. De regula proxima séu de Conscientia. Confer S. Thom. I. II. q. 19; S. Alph. 1. 1 n. 1—89; Laym. I. 1 tr. 1 ; Lacroix 1. 1 n. 1—560; Stoz tribun, poenit. 1. 1 p. 5; Reut. theol. m. p. 1 n. 59 sqq. et Neoconf. n. 255 sqq.; Elbel p. 1 (praelim.) n. 113—235; S p o r e r theol. decal, p. 1 cap. 1 ; B o u q u i 11 o n. 1. c. lib. 3. Caput I. Notio et divisio conscientiae. De moralitate actuum humanorum in genere agentes diximus, eam « seu potius ejus discrimen specificum bonitatis et malitiae moralis in diversa habitudine convenientiae aut disconvenientiae cum norma recti­ tudinis esse collocandam. Quae norma partim est objectiva, partim subjectiva. Objectiva, ut perfecta habeatur, ultimatim consistit in di­ vina ratione et voluntate, quae approbat vel jubet, aut improbat et vetat, h. e. in lege aeterna, formaliter vero in omni lege a legitimo Superiore lata. Haec objectiva norma remota dicitur et est, siquidem ut lex nondum concipitur proxime cum homine conjuncta; neque vero norma immediata actionum esse potest, nisi in ipso agente exsistit. Percipi igitur ab homine debet et subjectiva seu proxima fieri: id quod fit primo per synteresin, practice per conscientiam, quae legem ad sin­ gulos casus applicat. De conscientia igitur ut proxima moralitatis norma prius agemus, postea acturi de legibus, quas illa manifestat. I ; 11 • i II , ■ f I £ ·I ■ 1 ί 4 H ' • ! I ,t . a > 1 r J I <| I I I I ' I I ' i I ' ; I I I II I ■ I 40 Tli. in. g. Tr. II. De regula act. hum. — Regula prox. i. e. conscientia. Definitio et divisio. 1. Lato sensu conscientia dici potest ratio practica dijudicans ipsius hominis actus proprios. II. Distinguitur autem conscientia antecedens et conscientia consequens. Porro sola antecedens conscientia norma moralitatis esse potest. Quare de ea etiam potissimum agimus, eamque semper intelligimus voce conscientiae, nisi contrarium notatur. Antecedens conscientia est dictamen rationis, quod, judicans ante actionem de ejus honestare, hominem ad actionem ut bonam vel etiam praeceptam impellit, aut ab ea ut mala et prohibita retrahit. Munus igitur conscientiae antecedentis est instigare et ligare. Ligat, quando pronuntiat aliquid praeceptum aut vetitum esse, atque hoc omittendum, illud faciendum: instigat ad bona, etsi non praecepta, tamen convenientia. Consequens conscientia, quamquam etiam de sola recordatione pro­ priorum gestorum dicitur — sic testis munus quodammodo exercet: proprie tamen dicitur de judicio rationis, quod hominem propter actionem aut recte factam laudat vel excusat, aut male factam reprehendit et accusat. Cf. S. Thom. I. q. 79 art. 13. III. Distinguitur conscientia vera vel recta, et erronea vel falsa, prout rationis dictamen cum rerum veritate concordat, aut ab ea recedit. Potissimum haec distinctio de antecedenti conscientia valet. IV. Dicitur conscientia aut certa, aut dubia, prout sine formidine judicium ultimum de honestate actionis fert, aut suspensa manet, situe actio licita an illicita, vel saltem de ejus illiceitate formidat. Haec quoque distinctio de conscientia antecedenti praecipue valet. V. Distinguitur conscientia tenera, scrupulosa, laxa: quae maxime do habituali statu in rebus practicis judicandi dicuntur, prout homo minimos etiam defectus vivide apprehendit, aut inanibus rationibus in­ honestatem, ultra quam par est et ubi revera non est, in actionibus apprehendit, aut contra rei veritatem facilius ad judicandum aliquid licitum esse inclinat. De quibus mox fusius dicturi sumus. 42 Ad I. A conscientia distinguitur synteresis, quae circa generalia principia moralia versatur; quum conscientia versetur in singularibus actionibus, et in ultima conclusione practica, ad quam synteresis generale principium subministrat. Ad II. Non posse hominem ullum evolutae rationis sine ulla conscientia, seu sino ullo judicio de bono et malo, do licito et illicito esse, ipsa rationalis natura probat, et experientia ostendit. Notio enim discriminis inter bonum ot malum prorsus congenita est cum ratione, i. e. inter primarias est ideas, quas homo sponte efformat; neque homo ita se suumque judicium depravare potost, ut in omnibus singularibus actionibus sit perversum. Imo in hoc ipso rationis dictamine, quod homo aliquando saltem fert, et quo pungitur, habetur germen quoddam, quod in homine ratione utente sponte sua efflorescit in recognitionem Dei sub notione supremi alicujus malorum vindicis et bonorum remuneratoris, atque supremi legislatoris: quam notionem homo culpa sua obnubilare potest. radicitus evellere non Conscientia recta ct erronea 11 potest. Ex ipsa igitur conscientia quivis homo evolutae rationis aut desumit argumentum, quo cognoscat et agnoscat re ipsa Dei exsistentiam, aut ipse suam ignorantiam Dei culpabilem esse demonstrat. Cf. quae infra dictnri sumus de lege naturali. Ad III. Recte etiam conscientiam veram sic distinguunt, ut alia sit conscientia materialiter et formaliler vera, alia materialiter tantum, alia for­ maliter tantum. Prior est, quae objectivam veritatem ex praemissis veris legitime deductam exhibet; secunda, quae ex praemissis non veris per acci­ dens in conclusione objectivam veritatem attingit: tertia, quae objectivam veritatem non attingit, at propter errorem in praemissis, ita ut legitime tamen ex praemissis concludat. Rectam dein vocant eam , quae ex praemissis sive objective veris sive invincibiliter erroneis legitime concludit; falsam, quae illegitime concludit: erroneam, quae cum objectiva veritate non cohaeret: ita ut recta oppo­ natur falsae, simpliciter vera erroneae conscientiae. — Alii tamen pro­ miscue dicunt conscientiam veram et rectam, erroneam et falsam. Caput II. De conscientiae qualitatibus et vitiis. Articulus 1. De conscientia recta et erronea. 1. Conscientia, quae est vera et recta, adeoque simpliciter vera, 43 regula agendi est, quam sequi tenemur in iis, quae praecipit et vetat: et quam sequi licet in omnibus, quae licita declarat. — Hoc per se evidens est et ex ipso conceptu conscientiae constat. II. Conscientiam invincibiliter erroneam sequi tenemur praecipien­ tem, sine culpa sequimur permittentem. V. Bili. (Summa S. Thom.) de act. hum. diss. 5 art. 2. III. Conscientiam vincibiliter erroneam sive permittentem sequi sive praecipientem non sequi, peccatum est: imo etiam praecipientem sequi peccatum esse potest, si videlicet simul periculum adest aliud praeceptum laedendi. Cf. Bili. ib. Explicatio. Ad II. 1. De invincibili aut vincibili errore conscientiae re- h cole ea, quae supra de ignorantia invincibili et vincibili dicta sunt n. 16 et 17. Quare inrincib ititer erronea manet conscientia, nisi praecessit adver­ tentia ad obligationem melius inquirendi. Imo nisi plena advertentia de ob­ ligatione gravi, in confuso saltem, adfuit, non ita est vincibiliter erronea, ut grave peccatum pariat. Cf. Lacroix lib. 1 η. 42 et 77, Theol. Wire. de act. hum. η. 85, Reuter ρ. 1 η. 73. 2. Sin autem dicimus, conscientiam invincibiliter erroneam nos sequi debere aut eam a peccato plene excusare, intelligimus utique eam, quam nulla advertentia obligationis melius inquirendi praecesserit. Veram autem esse hanc regulam, ex hoc ipso sequitur, quod sola con­ scientia esse possit proxima regula morum. Ergo, etsi erro, si plane nesciens erro, peccatum non contraho, quum nihil sit volitum, nisi praecognitum: et 42 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. - Regula prox. i. e. conscientia. e contrario si putans me debere aliquid facere, id non facio, etsi hoc judicio erro, peccatum contraho, quia consentio in oppositionem actionis meae cum lege et cum Dei voluntate. Ceterum S. Script, id etiam docet, quum dicat: „Omne quod non est ex fide, peccatum est.“ Rom. 14, 23 (i. e. quod non est ex certa persuasione redi). 45 Ad III. 1. In casu conscientiae vincibiliter erroneae, quando peri­ culum contra aliquod praeceptum impingendi adest, haec conscientia erronea ante actionem deponi debet inquisitione veritatis: si tale peri­ culum non adest, aut error deponi debet, aut quod permittit con­ scientia, nihilominus omittendum; quod praescribit, faciendum est: aliis verbis, quod securius est, eligi debet. 2. Fieri autem potest, ut conscientia prius vincibiliter erronea, actu nunc sit erronea invincibiliter, nimirum si actu nullo modo occurrit nunc suspicio de obligatione melius inquirendi, quamquam antea occurrerat. Quod si obtinet, actio ex tali conscientia orta, formaliter peccaminosa in se non est, attamen est peccaminosa formaliter in causa, sc. in errore voluntarie antea non excusso, in (pio futurae actiones, adeoque etiam praesens, de qua agitur, aliquo modo in confuso praevisae sunt. Cf. Reuter 1. c. et La­ croix 1. 1 n. 755 et 758. 3. Ut autem confcssarius discernat conscientiam invincibiliter et vincibiliter erroneam, imprimis interrogandus est poenitens 1. num de liceitate actionis saltem dubitaverit, 2. num conscientia ipsi dixerit, interrogandum esse alterum. Si utrumque negatur, recte sumimus, errorem fuisse invincibilem nec actionem peccaminosam. Si alterutrum affirmatur, error vincibilis et actio culpabilis fuit, eaque mortaliter mala, si poenitens 1) obligationem interrogandi formaliter ut gravem apprehen­ dit, aut 2) rem, de qua agebatur, ut rem magni momenti consideravit, nisi forte in posteriore suppositione dubium de liceitate tam parvum erat, ut illud tamquam leve putaverit negligi posse. 4G Corollaria. 1. Qui igitur invincibiliter putat, mendacio vitam innocentis servandam esse, potius quam ejus caedem permittendam, ad mendacium dicendum obligatur, ita ut mentiendo non peccet, peccet non mentiendo. 2. Qui putat hunc jejunii diem esse, aut jejunare debet aut melius inquirere: nisi forte alio principio dubium deponere potest. 3. Qui temere putat, se pejerare posse, ut filium a caede liberet, ad­ vertens se ex leviore causa ita arbitrari, si tempus est, omnino errorem in­ quisitione corrigere debet: alioqui sive pejerando, sive non pejerando peccat. — At si in perplexitate versatur, nesciens quid eligendum sit, nec facultas adest dubium solvendi, vide seq. artic., quid faciendum sit. Articulus II. De conscientia certa ct dubia. 47 De conscientia vincibiliter erronea loquentes jam aliquatenus teti­ gimus conscientiam dubiam; nam eo ipso quod obligatio melius in­ quirendi cernitur, judicium de liceitate actionis aliquo modo dubium fit. De qua jam fusius dicendum. Conscientia certa et dubia. 43 Praenotanda: 1. Certitudo conscientiae seu ultimi dictamini» ab illa certitudine pendet, qua percipiuntur praemissae, ex quibus una generale principium continet, altera plerumque judicium de particula­ ribus factis seu circumstantiis est. 2. Certitudo autem potest esse aut metaphyeica, aut physica, aut moralis, ut suppono ex aliis disciplinis. 3. Dubium vero seu dubitatio aut late, aut presse sumitur. Si late sumitur, quemlibet statum mentis significat, qui firmum assensum excludat, sive aliquis assensus infirmus adest, sive nullus; presse autem dubitatio dicitur ille status mentis, in quo homo assensum nullum in alterutram partem effbrmat, sed suspensus manet, neutram partem determinate amplectens. À dubitatione igitur stricte dicta distinguitur, continetur tamen sub dubitatione late sumpta: 1. opinio, qua homo assensum proprie dictum et fundatum praebet, rem ita esse, at non firmiter, formidans, ne forte oppositum sit verum; 2. suspicio, si ratione sive leviori sive graviori homo non movetur aut moveri se non sinit nisi ad infirmiorem assen­ sum, rem forte ita esse posse. 4. Dubium distinguitur positivum et negativum, prout cum suspen­ sione mentis nihilominus ratio quaedam positiva alicujus momenti pro affirmatione rei conjungitur, aut pro affirmatione alterutrius rei nulla plane vel solum futilis ratio habetur — quae pro nulla merito aesti­ matur. — Porro dubium potest esse 1. ex utraque parte negativum, 2. ex una parte negativum et ex altera positivum, 3. ex utraque parte positivum. Dubium, quod ex utraque parte est negativum aut quod ex utraque parte aeque gravibus momentis est positivum, vocatur et est — si homo rationabiliter agit — dubium strictum; alias habetur dubium latum, nimirum opinio pro alterutra parte plus minusve firma cum dubitatione aliqua de parte opposita, ita ut adsit assensus cum dubio conjunctus. Varios gradus et mentis conditiones habes in exemplo ejus, qui certum quendam hominem non judicat bonis moribus instructum : Sc. 1) si eum judicat neque bonis neque malis moribus instructum, habes meram dubitationem; 2) si positive sibi dicit, non esse certum ex hac vel illa ratione, num bonis moribus instructus sit, habes dubium positivum; 3) si levem assensum praebet cogitationi timens, ne forte ille sic malis moribus praeditus, suspicionem habes; 4) si idipsum reapse existimat, tamen cum aliqua formidine, ne forte erret, adest opinio; 5) si tandem firmiter sibi persuadet, illum malis moribus uti, habetur judicium (quod si levibus rationibus nititur, temerarium dicitur) 1 Nos hic in stricto sensu logicorum non immorari, quando in solo ultimo casu (δ) judicium esse dicimus, legenti facile patet, siquidem aliquod judicium sensu logico etiam in aliis casibus habetur. 44 Th. in. g. Tr. II. De regula act. human. — Regula prox. i. e. conscientia. 5. Distinguitur dubium facti et dubium juris, prout versatur circa facti particularis exsistentiam, aut circa legis praeceptum. V. El bel p. 1 praelini, n. 144, Lacr. 1. c. u. 74 aliosque passim. 6. Distinguitur dubium speculativum et practicum, prout actionem ejusque liceitatem in genere et in abstracto considerat, aut de actione, sitne hic et nunc ponenda, versatur. 7. Quamquam ubi dubium practicum est, conscientia proprie dicta, i. e. judicium practicum non exsistit: tamen usu venit de practico dubio etiam nomen .conscientiae dubiae4 usurpare. V. Lacroix 1. c. ii. 68. Principia. I. Conscientia, ut sil regula morum, quam sequi licite possimus in favorem libertatis, certa esse debet, saltem certitudine morali. V. Laym. 1. 1 tr. 1 cap. 5 n. 4. II. Dubium mere negativum de una parte spernendum est, ita ut certitudinem de parte opposita non auferat, Nam quod temere concipitur, merito sine nova ratione rejicitur. Ib. et R eu ter 1. c. n. 77. III. Cum conscientia vere dubia, i. e. cum dubio practico (vel ut alii dicunt practice-practico) circa liceitatem actionis, operari non licet. Ib. et cf. Elb. 1. c. n. 149. Explicatio. Ad I. nota: Scilicet nisi quis certo judicat sine errandi formidine, se licite hic et nunc acturum, quando nihilominus agit, exercite ita animatus est, ut nihil curet peccatum: quod, quum summopere curari, i. c. caveri debeat, eo ipso quod parvipenditur, contrahitur. 2. At in solo ultimo judicio haec certitudo inveniatur oportet; quo­ niam antecedentia dubia saepe superari possunt ex alio principio: de quo jam dictum est praec. art. et fusius dicetur postea. 3. Sufficere autem debet moralis certitudo, etiam si non talis est, quae strictissimo sensu et absolute sic vocetur et ad metaphysicain certitudinem reducatur: nam impossibile est, humanam vitam absoluta certitudine diri­ gere, aut physica, quae ex natura sua a multis rebus excluditur. Ad II. In hoc scrupulosi saepe errant, quando contra priorem certi­ tudinem sufficientem sine ratione vel ex futili causa dubium concipiunt, quasi tale dubium futile positiva ratione solvi debeat. 50 Ad III. 1. Principium III. nihil est nisi I. principium aliis verbis dictum. Quomodo autem se gerere debeat, qui in practico dubio versatur, jam habes fere ex iis, quae dicta sunt de conscientia vincibiliter erronea: nimirum omitti debet actio, de cujus honestate dubitatur, poni illa, quam num omittere liceat, practice dubium est; aut antea deponendum est dubium. 2. Deponi autem dubium potest vel ipsius rei inquisitione, rationibus quaesitis et perpensis, vel aliorum consultatione: utroque enim modo ad sufficientem certitudinem perveniri potest; nec idem studium a quolibet homine et in qualibet causa necessarium est. Ita homo, qui ipse per se rationes perpendere nequit, multo facilius consilio unitis prudentis viri certus fieri potest et debet, quam homo doctus: prudens autem censetur ille, quem is, qui interrogat, rationabiliter pro pio et pro perito in re, de qua agitur, habet, v. g. confessarius, parochus etc. V. Elbel n. 150, Reuter n. Conscientia dubia et perplexa. 45 Imo cui post sufficientem inquisitionem veritatis probabile apparet, actionem licitam esso, oppositum dubium potest negligere sibi persuadens, legem dubiam manentem non obligare: ut postea de probabilismo dicetur. Ratio autem, cur sufficiens diligentia, eaque diversa pro rei gra­ vitate et personae agentis conditione, praemitti debeat, ea est, quod aliter temere periculo laedendae legis sese exponat, atque eo ipso debitam legi obedientiam et reverentiam, utpote quae obliget primo ad cognoscendam legem, violet. 3. Cum dubio practico in re gravi agere, est per se mortale pec- '»i catum. Attamen ut reatus peccati mortalis contrahatur, debuit utique dubium non solum de pe eoam i nos itate utcunque adesse, sed aliquo modo de gravi peccaminositate. Quare ille, qui sciens se male agere, dubitat tamen, utrum mortale an veniale peccatum sit, non semper mortalis peccati reus judicari debet. Jlac in re audiatur S. Alph. 1. 1 n. 23: „. . . .satis probabi­ liter tenent, (eum sic dubitantem) tantum venialiter peccare, si homo ille minime advertit, nec etiam in confuso, ad periculum graviter pec­ candi, neque ad obligationem rem examinandi, modo objectum non sit certe per se peccatum grave : adderem, modo etiam homo sit timo­ ratae conscientiae.u Cf. etiam Billuart 1. c. art. 3, Lacroix 1. 1 π. 3, Mazzo tt a tract. 1. disp. 1 q. 1 cap. 2, Reuter n. 78. 4. Dubium practicum, quocum agere peccatum, atque pro re nata grave peccatum est, ut bene ait La y man η 1. c., intelligitur de incertitudine et formidine intellectûs judicantis, non vero de incertitudine vel formi­ dine scrupuli seu apprehensionis inani ratione nixae. 5. Dubium practicum prorsus distingui debet a dubio subsequenti. Quapropter homo sine ratione post factum inquirit, utrum quod egerit, lici­ tum an illicitum sit, nisi id facit, ut rectius ac certius judicet in posterum: nam utrum peccaverit necne, a subsequenti inquisitione minime pendet, sed a judicio practico antecedenti. G. Singulare dubium est in conscientia perplexa, quando ex utraque parte homo putat peccatum instare. Quodsi occurrit illa perplexitas, hac regulae servari debent (cf. S. Alph. lib. 1 n. 10): 1. Si opportunitas est capiendi consilii, id fiat oportet. 2. Si perplexitas solvi nequit, id eligatur oportet, quod minus peccatum videtur: quod si fit, nullo modo peccatur; nam impossibile est, ullam esse necessitatem peccandi. Praeferendum aurem est 1. prae­ ceptum negativum positivo, 2. praeceptum divinum, ceteris paribus, humano, 3. praeceptum superioris ordinis praecepto inferioris. 3. Si discerni nequit, utrum minus, utrum majus videatur pec­ catum, eligi potest utrumlibet, neque re ipsa peccatur, eo quod liber­ tas deest. 4. Si prae illo, quod minus peccatum videtur, aliud, quod videtur gravius, eligitur, peccatum committitur, at secluso affectu pravo, non peccatur graviter, si excessus ille non ut gravis apprehenditur. Cf. etiam Lacroix 1. 1 n. 81—87. 46 Th. in. g. Tr. II. De regula act. human. — Regula prox. i. e. conscientia. Articulus J1I. De conscientia scrupulosa. 1 n. 11—19, S. Antonin, p. 1 tit. 3 cap. 10 § 9 et 10, Billuart 1. c. art. 5, Reuter Neoconfess. η. 255—272, Elbel I. c. n. 211—234, Stoz tribunal poenit. 1. 1 p. 5 n. 171—224, Lacroix 1. 1 p. 511—560, Sca ramolli dir. ascet. t. 2 n. 421—467. Ejus notio. Ô3 I > Scrupulosa couscieutia tum de particulari dictamine in re agenda dicitur, tum de habituali hominis dispositione, se. de eo, qui consuevit scrupulose procedere. Quoniam autem posterior illa vocis acceptio a priore dependet, haec diligentius inspicienda est. Scrupulosa conscientia dicitur a scrupulo, qui sensu materiali et proprio lapillus est, viatoris pedes vexans et torquens, translato sensu spirituale quoddam offendiculum, quod impedit hominem, quominus inoffenso pede in actionibus suis procedat, siquidem inani ratione ipsius menti passim objicitur timor peccandi. Scrupulus igitur morali sensu est timor peccati, ubi non est pec­ catum, ex iminis rationis apprehensione: quod diversis modis ac­ cidere potest. 1. Si quis ex inani et futili ratione judicat, aliquid esse pec­ catum: qui error potius dicendus est quam scrupulus, atque omnino eliminari debet. 2. Si quis ex levi et futili ratione dubium circa honestatem actionis ita concipit, ut certo dictamine careat: quod Suarez vocat intrinsece scrupulosum. 3. Si cui post certum dictamen, quod habuit et in confuso saltem retinet, dubium ex futili ratione contra honestatem actionis accedit, quod mentem sollicitat atque perturbat: — extrinsece scrupulosum. 4. Postremo, id quod cum 3. cohaeret, conscientia scrupulosa con­ sequens est, si quis post actionem commissam ex una parte quidem se non peccasse judicat, ex altera tamen parte futili nixus ratione for­ midat, ne forte peccaverit. Tertium et quartum modum S. Ignatius de Loyola in lib. exercitiorum vocat scrupulum proprie dictum, et praecipue quartum modum aliquando a Deo permitti docet spiritualis utilitatis causa, quo magis homo ab omni malo recedere discat: primus autem et etiam secundus modus — si vere dubium iutellectûs judicantis est, et non potius eum tertio modo convenit — plane cavendus est, quoniam cum tali scrupulo non excusso agere non licet, ut ex iis colligitur, quae de conscientia erronea et dubia dicta sunt. Scholion. Conscientia scrupulosa distinguitur omnino a conscientia tenera: quae prorsus exoptanda est. Haec enim secundum normam veram Conseientin scrupulosa — ejus notio et origo. 47 tum auto turn post factum sentit etiam minimos defectus, eosque magni aestimat, retenta tamen recta distinctione inter peccatum veniale et mortale: nam hujus distinctionis neglectus tamquam perniciosus error est eliminandus. § 2. De origine scrupulorum. I. Origo scrupulorum alio modo refertur ad naturalem hominis 5: dispositionem, alio modo ad Deum, alio ad diabolum. Nimirum ad causas naturales referuntur dispositive, etiam proxime, ita ut homo ex variis causis proxime dispositus sit ad vividiorem mali apprehensionem atque ad apparentes ejus ratiunculas concipiendas, quibus deinde actu suo inhaeret neque sese plane expedire potest. Ad Deum referuntur permissive, sive alias causas et naturales et diabolicas non impedit, sive etiam lumen rationis consuetum aliqua­ tenus homini subtrahit: quo fit, ut is non jam ita expeditus sit ad dis­ cernendum rationum pondus. Ad diabolum referuntur saepe effective, quatenus iste imaginationem perturbat eique speciem mali moralis objicit: quod quo vehementiis fit, eo magis impedit rationem a veri judicio. II. Quando principaliter ad Deum referuntur et ad subtractionem uberioris luminis, scrupuli per se utiles sunt, siquidem Deus bonum intendit et majorem conscientiae puritatem: verum illi scrupuli diu perseverare non consueverunt; neque Deus vult, ut homo se illis scru­ pulis dedat. Quatenus vero a diabolo oriuntur, ad malum tendunt: iste enim hominis inimicus fraudibus suis conatur hominem ad peccatum im­ pellere, in desperationem inducere, vel saltem pacem internam per­ turbare et a profectu in virtutibus repellere; quare iis omni conatu obsistendum est. Quatenus in naturalibus causis nituntur, scrupuli etiam defectum et malum quoddam dicunt: quod homo conari debet corrigere. Pier i que scrupuli in naturalibus causis nituntur; quin etiam in iis, qui ad Deum aut diabolum referuntur, vix non semper causa aliqua natu­ ralis subest. III. Causae naturales complures esse possunt, tum physicae, tum morales. 1. Origo scrupulorum esse potest ex corporis constitutione. Ex qua '>’■ evenire potest, ut temperamentum v. g. melancholicum reddat homines ceteroquin acutae mentis ingenio suspicaces atque tenaces rerum, quas apprehendunt: quare facile fit, ut nimium omnia perscrutantes rationes apparentes alicujus mali apprehendant, tenacius teneant, neque ita facile solvere possint. — Alii, quos corporis constitutio fecit pusillanimes atque timidos, peccati timorem facilius concipiunt; ad quem expellendum si lenti sunt atque segnes, scrupulus non raro menti inhaeret. 2. Nervorum atque cerebri mala affectio scrupulos causare potest, quum eo ipso phantasia excitata sit et perturbata, neque vivida phantasiae 48 Th. in. g. Tr. ΙΓ. De regula act. human. — Regula prox. i. e. conscientia. apprehensio a judicio intellectûs satis distinguitur: quae allectio aut haere­ di tate accepta aut a nimio labore, studio, vigilia, immoderato jejunio etc. ortum ducere potest. 3. Judicii infirmitas, quae rationes futiles a veris non satis distinguere possit, scrupulis causam dare potest; sed etiam ingenii perspicacitas, quae dubia et difficultates contra quaelibet facile excitat; at, nisi ingenium ex­ cellit, difficultates facilius capiuntur, quam earum solutio invenitur. 4. Alia causa esse potest occulta quaedam superbia atque proprii judicii pertinacia: qui enim omnia suo judicio solvere vult seque aliis prae­ fert, multis dubitationibus manebit involutus. Quare qui his defectibus moralibus laborat, etsi forte tandem dictamen sufficiens sibi efformat, facile tamen dubiolo vexatur, ne forte alii atque ipse cum illis erraverit. 5. Alia causa est nimia sollicitudo cavendi ab omni, quod — non dico malum utcunque est, id enim caveri debet, sed quod — utcunque mali speciem habet, atque consuetudo eligendi semper rigidiora et specula­ tive securiora: quae agendi ratio practico securior minime est, ut ex di­ cendis de probabilismo patebit. Sufficit hic attulisse S. Alph. de morali system, (fere in fine ante ,monita duo‘), qui recipiens approbat verba aliorum, ut Suar, in II. II. q. 89 a. 7: „Potius periculum animarum in­ curreretur, si tot vincula in casibus dubiis injicerentur44, et Card. Pallav, in I. II. disp. 9 c. 4 a. II n. 12: „Si induceretur opinio, quod semper teneremur facere actionem, quae securior est etiam a transgressione mate­ riali, haec opinio non esset tutior, sed maxime exposita periculo frequenti transgressionis formalis, quaro tutior est opposita", et Bancel i i: „Multa unt, quae tutius est facere, sed simul etiam tutius est, non se credere obligatum ad ea facienda." 6. Accedere potest alia causa extrinseca, sc. occupatio vel conversatio talis, quae subministret materiam scrupulorum, ut: lectio incauta scripto­ rum severiorum, qui de morali theologia vel ascesi scripserunt; conversatio cum scrupulosis; directio confessarii scrupulose procedentis etc. De signis hominis scrupulosi. 5ι: Praenotanda. 1. Aliquando unum alterumve scrupulum pati, nondum facit, ut homo scrupulosus sit, aut regulis scrupulosorum possit uti: scrupulosus dicitur homo a consuetudine seu habituali dispositione vel agendi ratione. 2. Saepe homo ipse non potest judicare, utrum scrupulosus sit, an solummodo timoratae conscientiae; unde acquiescere debet judicio pruden­ tis confessarii vel directoris. 3. Nec confessarius semper prima vice, qua tractat poenitentem, dis­ cernere satis potest, utrum inter scrupulosos collocandus sit necne; quare tum explorare magis poenitentem debet certamque directionem differre. Sicut enim periculosum est, scrupulosum regulis communibus dirigi, ita damni plenum est, hominem non scrupulosum scrupulosorum regulis duci. I. Maxima autem discretione et prudentia opus est in dirigendis iis, qui in una materia scrupulosi sunt, in alia laxi, aut qui scrupulis quidem agi­ tantur, simul autem etiam peccatis mortalibus et vitiis immersi sunt. Quum enim in iis regulae scrupulosorum solummodo ex parte adhiberi possint, Conscientia scrupulosa — signa 49 remedia. confessarius, nisi turpissime errare velit, sedulo inspicere debet. — Similiter ille, qui in una solum materia scrupulosus est, in hac quidem , sed non in aliis scrupulosorum regulis uti potest. I. Signa praecipua hominis scrupulosi sunt: w 1. Frequens mutatio judicii ob leves vel nullas rationes: ita ut idem modo licitum, modo illicitum esse judicet. 2. Timor peccandi occurrente occasione agendi in re, quam audivit a prudenti confessario licitam esse, quam videt ab hominibus timoratis agi, quam ipse proprio judicio, quum occasio agendi non urgeret, lici­ tam esse judicavit. 3. Anxietas peccati ita exorta, ut homo sibi anxietatis rationem reddere non possit. 4. Judicii pertinacia contra dictum confessarii, atque inde con­ sultatio plurimorum in re plana, et aucta ex hac perplexitas. 5. Iterata inquisitio de actionis liceitate, etsi jam pluries responsum certum acceptum est. 6. Reflexio ad circumstantias actionis, quae moraliter loquendo non accidunt, et ad quas homo sanae mentis non consuevit reflectere. 7. Anxietas continua circa confessiones, non obstante judicio con­ fessarii, vel etiam confessionum repetitione jam satis accurate peracta: quod per se solum hujus specialis scrupulositatis signum est. II. Signa, quae parum juvant ad dignoscendos scrupulosos, nec 58 in scrupulosis tantum, sed in hominibus tenerae conscientiae deprehen­ duntur, Lacroix 1. 1 n. 519 sqq. haec notat: 1. Quando poenitens est sollicitus, imo etiam moderate anxius, ne Deum vel levissime offendat, aut ut culpam commissam statim deleat: nondum propterea scrupulosus est. 2. Qui post vitam in magnis peccatis diu productam anguntur, et intra mediocre tempus, v. g. dimidium annum, videntur sibi non posse satisfacere, sed amplius confiteri volunt: non statim sunt habendi pro scrupulosis. Hoc tamen intellige de eo, (pii ter quaterve post institutam confessionem gene­ ralem peccata aliqua tamquam nondum satis declarata afferat; nam si id saepius faciat, tandem omnino prohiberi debet, nisi prompte jurare possit, se peccatum certo mortale certe non esse confessum. Cf. Reuter Neoconf. n. 266, 1. 3. Ex eo quod aliquis dubitat, an in hac aut illa re peccaverit, non­ dum colligi potest, cum scrupulosum esse: quia dubium aut absolute aut respective prudens esse potest. § 4. De remediis scrupulorum. Praevio notanda. 1. Scrupuli sunt morbus quidam spiritualis; 59 quare etsi aliquando a Deo permittuntur ad spiritualem utilitatem, ab homine tamen cura illorum aptis remediis adhibitis omnino intendi debet. Si enim invalescunt, damna eaque gravia afferre possunt. Nam I) nocet homo scrupulosus corpori suo, vitamque attenuatis viribus abbreviat; 2) in Lohnikuhl, Thcol. mor. I. Edit. 4. 4 50 Th. rn. g. Tr. II. De regula act. human. — Regula prox. i. c. conscientia. anima causât sibi desolationes, perplexitates, quibus ineptus fit ad veram devotionem et ad verum in virtutibus profectum; 3) imo nimis indulgendo scrupulis etiam ad verum peccatum contra efFormatam conscientiam trahi potest, aut ad desperationem, vel ad laxandas demum vitiis habenas; 4) sese ineptum reddit ad agendum et laborandum in iis officiis, in quibus cum magna utilitate et fructu pro Dei gloria et animarum salute laborare possit. V. Lacroix 1. c., Reuter 1. c. n. 261, Stoz 1. c. 2. Novit tamen Deus etiam utilitates spirituales ex scrupulis elicere, modo homo scrupulosus humilis et obediens contra eos agere conetur: 1) juvant ad animi puritatem; 2) praebent occasionem humilitatis et humi­ liationis, quum in omnibus rebus ab alterius judicio pendere debeat; 3) augent meritum, quum impellant ad puram intentionem etiam sine gustu interno, imo cum magna afflictione: quare in morte consolatio magna scrupulosis contingere solet; 4) conducunt multum, ut ille, qui aliquando alios dirigere debet, id addiscat: vix enim bene dirigere potest scrupulosum, qui scrupulos ipse non est passus. V. Lacroix 1. c. n. 513, Reuter 1. c. 261, 3. 3. Remedia, quae contra scrupulos adhibenda sunt, partini spectant regulas, quibus confessarius hominis scrupulosi uti debeat, partini regulas, quibus scrupulosus ipso se dirigat. Aliqua sunt generalia, aliqua spe­ cialia pro certa scrupulorum specie. Communiter cum S. Alph. 1. 1 n. 15 triplex genus scrupulorum distinguitur: 1) eorum, qui circa confessiones semper sunt anxii, nunquam finem facientes, ac si recte vel integre confessi non sint: quod genus scrupu­ lorum non ita difficulter compescitur; 2) eorum, qui timent immoderate, ne pravis cogitationibus in variis materiis consensum praebuerint — est igitur scrupulus potius post factum : qui molestiam quidem gravem afferre potest, tamen non est genus scrupulorum difficillimum, nisi accedit tertium genus; 3) sc. eorum, qui semper, in quavis actione occurrente, vel saltem in rebus innumeris, quae alios homines minime perturbent, timent, ne quod committant peccatum, seu contra conscientiam agant: iidem etiam post actiones anguntur, ne forte contra conscientiam egerint: qui est scrupulus maxime talis et aliis pejor. 4. Esse obligationem contra scrupulos agendi: eamque gravem eva­ dere posse, si nimirum est periculum instans gravis nocumenti, inter omnes constat. Verum haec obligatio non urget graviter in singulis acti­ bus, sed in genere, ut subentur certamen contra scrupulos : imo facilius etiam ipsi scrupulosi a reatu gravi excusantur, ut dicit Stoz 1. c. n. 182: ^excusandi tamen ordinarie sunt ob eam, qua laborant, infirmitatem .* ei l. Regulae generales pro confessario hominis scrupulosi. 1. Scrutari debet, utrum poenitens sit scrupulosus in omnibus, an in aliquibus rebus tantum: quaenam sit causa scrupulorum. 2. Inculcet poeniteuti, tutissimam viam esse obedientiam suam erga confessarium, ubi evidens peccatum non cernatur; periculo plenum autem, ab obedientia recedere. eo Conscientia scrupulosa — remedia et regulae pro scrup. 51 3. Quare a poenitente sciscitetur, num sibi fidat et obtemperare etiam contra proprium judicium velit: quod nisi promittat, curam illius ne suscipiat, sed aperte dicat poenitenti, ut alterum sibi quae­ rat, cui melius fidat et obcdire velit; aliter enim operam omnem perdet in eo. 4. Generatim benigne poenitentem excipiat, interdum tamen, si a debita obedient ia recedit, severitate utatur. 5. Ad dubia, quae profert, respondeat sine haesitatione et sine mulla in (piis itione — ne augeat scrupulos — omnia in benigniorem partem interpretetur; responsis suis generatim ne addat rationem, quippe quae a scrupuloso examinatae habeantur pro non satis firmis; neque semper audiat nova dubia et scrupulos, sed quando moraliter certus est, esse scrupulum, aliquando etiam poenitentem non auditum deponere jubeat angorem omnem et securum accedere ad sanctam Communionem. 6. Ipsi poenitenti det regulas generales, quibus se dirigat, non nimis particulares, utpote quae judicium ad singularia exigentes a scrupuloso applicari nequeant: quo magis igitur generales sunt et ap­ plicatu faciliores sine ulla singularum circumstantiarum distinctione, eo meliores sunt. Cf. S, Alph. 1. c. n. 13; Reuter et Lacr. 1. c. II. Regulae generales pro ipso scrupuloso (de quibus fusius agunt 62 Reuter 1. c. n. 263, Stoz 1. c. n. 184—205): 1. Persuadeat sibi, se vere esse scrupulosum; scrupulos aurem per se ad sanctitatem non ducere, sed ab ea retrahere; proin firmiter statuat, contra illos agere, tum adhibitis remediis corporalibus, si ex valetudine male affecta oriuntur vel augentur, tum spiritualibus utens subsidiis. 2. Maneat apud eundem confessorium doctum et pium, cui con­ fidat, sed etiam summam obedientiam praestet, certus, se alia via non posse curari; quare donum obedientiae a Deo petat. 3. Studeat magnopere humilitati coram Deo et resignation! in ejus sanctissimam voluntatem. 4. Assuescat Deum ut summe benignum considerare, atque ea foveat, quae fiduciam excitant, fugiat contraria. 5. Fugiat otium, nimiam solitudinem, conversationem cum scrupu­ losis atque ejusmodi rerum lectionem, nisi sit ad accipienda remedia; brevis sit in discussione conscientiae. 6. Ne cedat scrupulo, quasi hac vice velit securitatis causa id facere, quod scrupulus suadet: sed audacter agat contra scrupulum, ne­ que timeat, si sibi non videtur posse aut potuisse certam conscientiam effonnare: neque putet se peccasse, si eum formidine scrupulosa egit non recordans, adesse scrupulum, qui spernendus sit: id enim in qua­ vis occasione exigere velle, est impossibile quid postulare — ut notat S. Alph. 1. c. n. 18 et 19 —: sufficit, ut habitualiter sciat scrupulosus, se debere dubia sua spernere, iisquê non obstantibus se agere posse 4* 52 Th. m. g. Tr. Π. De regula act. human. — Regula prox. i. e. conscientia. ea, quae primo intuitu non possit certo dicere peccata esse, et ad contrahendum peccatum mortale sibi necessarium esse, ut sine dis­ quisitione illico sine haesitatione dicere possit, esso rem graviter il­ licitam. Nimirum haec habitualis cognitio sufficit, ut habeatur dictamen certum de liceitate agendi, quod in scrupuloso aufertur solum per con­ trarium judicium certum, non aufertur per subséquentes formidines et haesitationes, quae apprehensiones sunt, non judicia, vexationem et molestiam afferre possunt, peccatum inducere non possunt: imo certi­ tudo illa etiam actu quodammodo adest, sed ut ignis sub cinere latens non sentitur. 7. Discat se ipsum dirigere secundum regulas acceptas, neque in quolibet dubio ad confessarium recurrat; quo magis enim contempserit dubia, neque cogitaverit de iis amplius, eo melius. — Neque desinat audacter dubia spernere, etsi quando se errasse deprehenderit: melius enim est, materialiter aliquando delinquere, quam scrupulos fovere. 8. Sibi persuadeat, se nullo modo teneri ad confitenda dubia, imo id ne expedire quidem, sed interdicendum esse. Amplius etiam notat Lacroix, etsi scrupulosus certo putet, se dubium habuisse de liceitate in ipsa actione, ex eo nondum certum esse, eum peccasse; po­ tuisse enim dubium solum speculativum esse, quod a practice scrupu­ losus non satis distinguat: at peccata dubia scrupulosus certo non tenetur confiteri. Dubia enim speculativa, etsi ab aliis deponi debent, ita ut non transeant in practicum dubium, scrupulosus non tenetur attendero: quae enim aliis rationabilis causa est inquirendi et haerendi, non est scrupuloso. 63 9. Pro praxi igitur sumat brevissimas regulas: 1. sibi non esse aliquid peccatum mortale, vel peccatum simpliciter, quod non statim certo ut tale cognoverit; 2. sibi id licere, quod viderit agere alios homines timoratos sine scrupulo, etsi sit contra proprium judicium vel opinionem; 3. si circa confessiones anxius est, se non teneri confiteri, nisi quod cum mortali peccato a se actum esse, prompte juraro possit; 4. dubia sibi non esse rationabilem causam agendi, omittendi, haerendi, neque dubium illud, utrum sit scrupulus, an gravis ratio. Stoz 1. c. n. 185. Cf. Lacr. et Re uter 1. c., R eginald opusc. nde prudentia confessarii" c. 10 et 11. 64 III. Circa varia scrupulorum genera Reuter Neo-Conf. et Re­ ginald 1. c. plura collegit. Pauca tantum adnotare possum. 1. Qui timet, no internis tentationibus consenserit aut consentiat, si alias timoratae conscientiae est, non solum agere debet secundum regulas postea dandas circa dignoscendos actus ex imperfectione non graviter peccaminosos, sed magis etiam apud se statuere debet: 1) se non peccasse, vel saltem non graviter, nisi plane certus sit; 2) idem est, si, quando magis adver­ terit, statim territus fuerit et repudiaverit cogitationem vel tentationem ; 3) ei statim, ubi angitur, sese reperit ita adhuc constitutum, ut malit mori, quam Deum graviter offendere. Quare ad summum eliciat in genere detestationem et contritionem de omnibus peccatis, non vero in specie de dubio illo, neque coufessionali judicio id subjiciat. Conscientia scrupulosa — remedia et regulae pro scrup. — Conec. laxa. 53 2. Si tentatur contra fidem aut spem, contemnat illa, neque sese per­ turbet conando elicere actum positivum harum virtutum; sed breviter sese tradat in manus Dei patris benignissimi. Similiter si sibi videtur cogitationem blasphemiae concipere, haec con­ temnat, neque putet se consensisse, etsi quandam delectationem in iis cogi­ tationibus et motibus senserit: imo diabolus potest speciem quandam con­ sensas in phantasia effingere, quum homo ipse quoad voluntatem suam longissime absit a tali scelere. Si pacato animo id potest, utile semper est, actum caritatis erga Deum elicere. 3. Si concipiat suspiciosas cogitationes neque videtur sibi posse con­ trarium judicium efformare et inde timet, ne temere judicet vel judicaverit: contemnat haec omnia, et permissive potius se habens dicat: ,qualis iste sit, ad me non pertinet/ 4. Si cogitationes de conditionate futuris exsurgunt captiosae, ab illis se avertat, neque positive et directe respondeat iis, sed potius indirecte: „Nunc nolo Deo offendere; si casus acciderit, aderit mihi gratia divina, ut faciam Ejus voluntatem/ Huic responso acquiescat, neque temere et cum praesumptione difficultatibus sese intricet, ne praesumptionis poenas luat sicut Petrus apostolus. 5. Si aspiciendo res plano innoxias turpes imaginationes et motus patitur, audacter aspiciat, res quidem vel imagines, e. g. sacras, etiam fixis oculis, homines modeste et transeunter, atque motus cogitationesve contemnat. 6. Si scrupulo angitur circa correctionem fraternam , hunc facile per regulas generales solvere potest. Quum enim homo privatus, ut postea dice­ tur (cf. de correctione fraterna, et de audientibus detractionem), raro teneatur sub gravi proximum corrigere, rarius statim: scrupulosus multo minus tene­ tur, vix unquam primo intuitu certus esse potest de obligatione, siquidem etiam homo non scrupulosus generatim perpendere debet varias circumstantias. 7. Si angitur circa horas canonicas earumque recitationem: amplectatur hac in re sententias benignissimas, neque causam habebit dubitandi et repetendi (cf. quae ibi dicentur). Imo si valde scrupulosus est, atque nimium tempus in divini officii recitatione insumit, Superior vel confessarius illi determinare potest tempus, quo clerici probi commode consueverunt offici­ um absolvere; quod quum expleverit, si quid nondum absolverit, id omittat: „hoc Superior aut confessarius scrupuloso injungere potest14 ex Reuter 1. c. n. 268, 6. Imo ex Go bat, quem S. Alph. 1. 4 (al. 5) n. 177 in fine approbans citat, „si quis pateretur graves anxietates, posset aliquando etiam ei interdici recitatio officii, donec videatur recitare posse sine tanto incom­ modo, quum magnum incommodum excuset per se a praeceptis Ecclesiae/ Reliqua vide apud scriptores laudatos; insuper adverte, curationem corporalem et medicam non esse negligendam. Articulus IV. De conscientia laxa. I. Conscientia laxa scrupulosae est contraria, levius igitur judicat, ω non esse peccatum grave, ubi revera est. II. Conscientia laxa, etsi aliquando in re objective graviter mala a subjectivo peccato gravi excusare potest, communiter tamen peri­ culum peccandi mortaliter atque in statu peccati permanendi auget. 54 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — Conscientia. — (De consc. la.ra.) III. Quare etiam magis quam scrupulosa conscientia cavenda estet emendanda, praecipue: meditatione veritatum aeternarum, atque pia lec­ tione, frequenti conscientiae excussione, frequenti accessu ad sacramenta. «6 Explicatio. Observa ad Γ. 1. Laxa potest esse conscientia antecedens; sed etiam conscientia consequens, quae sc. facilius putat peccatum non ad­ fuisse, etsi re ipsa subjective adfuit; quod utique nunquam juvat, sed nocero potest quam plurimum. 2. Laxa conscientia oritur saepe ex consuetudine peccandi et remorsus conscientiae ex industria ncgligendi: quo fit, ut paulatim quasi callum conscientiae obducatur, atque sufficiens quidem sit notitia tenuis et confusa ad contrahendum reatum culpae etiam gravis, non vero satis vivida ad hominem ex torpore et somno spirituali excitandum. Ad ΙΓ. 1. Conscientia laxa consequens semper nocet, quum socordiam inducat non quaerendi reconciliationem cum Deo, quando quaerenda est. 2. Conscientia laxa antecedens propterea saepe non excusat a peccato, quia est error culpabilis et vincibilis. Quare scienter sequi conscientiam laxam in favorem libertatis non licet. Hinc fit, ut qui laxa conscientia utitur, longe gravius et facilius teneatur, dubio aliquo circa honestatem actionis in­ stantis exorto, antea inquirere, neque possit generatim dubium ut scrupulum contemnere. Ad quod quum nihilominus pronus sit, facilius, quam alii ho­ mines, reatum culpae gravis contrahit, neque peccati commissi ita recordatur. Hinc etiam regula statuitur illi, quae pro homine timorato statuta est, contraria, nimirum: in dubio de consensu pleno praestito praesumen­ dum est, hominem laxae conscientiae plene consensisse; alioquin enim ne , dubitaret quidem. | Ad III. Qui igitur serio conatur laxam conscientiam emendare, ali- , quando in re objective gravi ob praecipitantiam non satis animadversam excu­ sari potest. Quare tunc exstimulanda quidem ejus vigilantia est, ut cautior fiat et post commissam culpam statim doleat, et aut confessione, aut contri­ tione securum se reddat; tamen ex altera parte etiam animandus est et edo- | cendus, siquidem etiam apud ipsum ad mortale peccatum advertentia perfecta, 1 saltem in confuso, ad obligationem rem magis considerandi aut inquirendi requiritur. I Sectio II. I De Regula actuum humanorum remota seu de lege. C7 Commendandos duxi hac in re praeter S. Thom. I. II. q. 90—108 et S. Alph. 1. 1 n. 99—208 imprimis Suarez de leq. libros 10, Salmantic, tr. 11, Laymann 1. 1 tract. 4, Reuter p. 1 n. 118—262, Mazzotta tr. 1 disp. 2—5, Wirceb. torn. 3, Craisson Manuale jur. can. lib. 1, Bouix principia juris canon., Bouquillon 1. c. lib. 2. II Caput I. I De notione et essentia legis. I I ■ < fW i* F»- I I Conscientiam vidimus esse dictamen rationis practicum de actionis honestate. At sicut in aliis robus ratio veritatem non facit, sed per- I cipit, ita etiam circa honestatem actuum dici debet, conscientiam hanc K I I \ I Reguln remota s. lex. — Notio legis. 55 honestatem non efficere seu ejus ultimam normam non esse, sed nor­ mam objectivant percipiendo applicare atque subjectivam reddere. Ob­ jectiva autem norma lex est. Sine lege igitur conscientia fundamento careret atque propria adstringendi vi destitueretur. Quum igitur lex exemplar sit, ad quod conscientiam efformari oporteat, et quod in conscientia ut in quodam speculo resplendeat: legem secundum omnem suam notionem omnesque respectus atque suam ad conscientiam relationem accuratius considerare debemus. Quo etiam fiet, ut de systemate, quod in theologia morali sequamur, dicendi sit locus: nam id nihil aliud est nisi explicare, quid et quousque ex nostra sententia lex valeat ad conscientiam ligandam. I. Lex lato quodam sensu dici potest quaelibet norma recta actio­ num; sensu stricto et proprio est objectiva norma recti moralis actio­ num seu, ut S. Thom. I. II. q. 90 a. 4 dicit, lex est ^ordinatio rationis ad bonum commune, ab eo, qui curam habet communitatis, promulgata^. II. Distinguitur lex: es 1. Ratione originis seu legislatoris: lex divina et humana. A. Lex divina est aut divina naturalis, aut divina positiva, prout cum rationalis creaturae natura simul data est et necessario concipitur, aut libero Dei arbitrio ultra necessitatem naturae inducta et superad­ dita est. Quae lex divina positiva potest esse quoad rem seu materiam aut ordinis naturalis, aut ordinis supernataralis. B. Lex humana est aut ecclesiastica, aut civilis: utraque potest esse scripta, aut consuetudine introducta, prout initium sumit a solo le­ gislatore legem praescribente, aut a consuetudine populi per Superioris voluntatem legislatoriam confirmata. 2. Ratione objecti distinguitur lex negativa, quae prohibet, seu quid faciendum non sit dicit, et affirmativa, quae praecipit, seu quid facien­ dum sit docet. 3. Ratione effectûs distinguitur : lex obligans, permittens, irritans. k. Lex obligans est aut moralis, aut poenalis, aut mixta: prout obligatio, quae imponitur, est immediate conscientiam ligans ad aliquid faciendum seu omittendum, aliis verbis immediate ad culpam obligans, aut ad poenam tantum transgressoribus impositam vel imponendam, aut ad· culpam et ad poenam simul. B. Lex permittens est, quae licitam aut impunem aliquam actio­ nem declarat, simulquo aliis obligationem imponit, saltem certo quo­ dam sensu, agentes non impediendi. C. Lex irritans est Superioris ordinatio, quae certos actus juridico effectu carere declarat, vel tali effectu privat: quae potest esse aut solum irritans, aut simul obligans (prohibens). III. Essentiales legis conditiones ex ipsa rationalis creaturae na- 69 tura, cui lex datur, et ex fine, ad quem datur, eruendae sunt. Nimi­ rum datur creaturae rationali, quae ad finem suum tendere debet, sed ab eo deflectere potest, ut ad ultimum finem et fines intermedios ea necessitate dirigatur, quae libertatem non laedat. 56 Th. m. g. Tr. Π. De regula act. human. — De regula remota 3. de lege Ut igitur lex exsistat, debet esse: 1. voluntas Superioris efficax seu absoluta obligandi — alioquin esset consilium; 2. voluntas Superioris intimata seu prwnulgata — nam quamdiu manet voluntas Superioris in ejus mente inclusa, impotens est et incapax ad dirigendos subditos; 3. voluntas declarata stabilis sive permanens pro communitate data — alioquin praeceptum dicitur. Quoad leges humanas insuper sequentes conditiones attende, ut lex sit: 4. possibilis — ad impossibilia enim non datur obligatio; 5. honesta — nequit obligatio esse ad facienda illicita; 6. justa — quod enim meum jus laedit, facere non teneor, quod alterius jus laedit, mihi ne licet quidem facere; 7. utilis — ne fine carent lex, neque enim sine recto fine obli­ gatio subsistit. 70 Explicatio singulorum. Ad I. 1. Nomen legis consuevit lato sensu sumi pro qualibet norma et mensura, secundum quam certae actiones fiunt, sive morales, sive artificiales, sive liberae, sive necessariae. Ita loquimur de legibus naturae in disciplinis naturalis scientiae, de legibus seu regulis diversarum artium etc. Isto sensu etiam sine dubio aliqualis rectitudinis normam nomine legis intelligimus, at non eam, quae proprie et plene recti­ tudo dicitur. Quae in sola habitudine convenientiae cum omnium rerum ultima norma et ultimo fine consistit, et in solis actionibus moraliier rectis reperitur. Lato sensu legem accipiens S. Thom. I. II. q. 90 a. 1 dixerat „lex est quaedam regula et mensura actuum , secundum quam inducitur aliquis ad agendum, vel ab agendo retrahitur * ; postea art. 4 definitionem supra datam profert, de lege stricto sensu ad moralitatem spectante id intelligens. 2. Porro illa Superioris ordinatio potest iterum strictiore aut latiore sensu intelligi, videlicet aut manifestatio cujuscunque voluntatis, etiam solius displicentiae et consilii, aut voluntatis obligantis. Priori sensu lex sumi debet, si eam dicimus universalem omnium actuum moralium normam: posteriori sensu communiter sumitur, ita ut sic tantum habeatur lex veri nominis, si sit objectiva norma earum actionum, quae necessariae sunt, i. e. necessario aut poni aut omitti debent, ut ordo recti servetur. 71 Ad II. 1. Omnis lex ad legem naturalem adeoque divinam aliquo modo reducitur, sc. naturali illa necessitate, qua intelligimus, tum Deo positive nobis loquenti vel praecipienti, tum Superiori legitime praecipienti obediendum esse, nec posse inobedientiam non esse malam Deique condi­ toris voluntati repugnantem. Nisi enim lege naturali ad hanc obedientiam adstringoreinur, nullum Superioris praeceptum conscientiam ligare posset. Quod S. Script. Prov. 8, 15 exprimit in his verbis: „Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt.u Nam sane non tantum ut quaelibet hominum actiones quoad esse suum physicum ad Deum omnia conservan­ tem et omnibus concurrentem reducuntur, ita legumlatio ad Deum refertur, sed speciali aliquo modo, prout legumlatio imperium exercet atque morale ligamen aliis imponit: secus ratio non esset, cur, hanc actionem ad Deum referri, speciatim efferretur. Notio et distinctio legis. 57 2. Lex negativa dicitur obligare semper et pro semper, siquidem quo­ libet tempore verum est, non licere rem a lege prohibitam agere; lex affirmativa semper quidem, sed non pro semper obligat, siquidem semper quidem vim suam exercet Superioris voluntas, quae subditos ligat, at non quolibet temporis momento exigitur res vel actio a lege praescripta. 3. Distinguitur etiam lex odiosa et favorabilis: attamen haec lex favorabilis ad legem permittentem reduci potest. Per se nimirum lex odiosa est, i. e. restringens libertatem, — idque imprimis de lege positiva dicitur —, verum aliquando aliqui a lege communi eximuntur, iisque praeter aut contra legem communem privilegium datur, quod lex vocatur favorabilis. Ad III. 1. Aliqua explicatione indiget discrimen inter legem et prae- 72 ceptum. Lex silicet 1. stabilis est atque per se perdurat: quare ut corruat, necesse est, causa eam destruens ponatur; 2. pro communitate fertur. Praeceptum vero natura sua transitorium est, et corruit saltem cum Superiore, ac propterea, ut perduret, per se innovatione opus est: fertur enim aut ad singularem tantum actum, aut pro certo solum tempore (v. g. ad vitam praecipientis), vel ad singulares tantum personas. Praecipua igitur differentia practica in eo est, quod praeceptum, etsi ut aliquid perdurans injunctum sit sive uni, sive pluribus vel toti coetui, nihilominus, saltem Superiore vita vel officio functo, eo ipso exspirat; nisi forte — ut in ordinibus religiosis nonnunquam contingit — contrarium constitutum sit; quod si factum fuerit, praeceptum impositum jam non manet praeceptum hujus singularis Superioris, sed evadit praeceptum ipsius Ordinis religiosi, qui ut moralis persona non moritur, et cujus praeceptum ad instar legis perpetuitatem accipere potest. 2. Ceterum quando praeceptum urget, parum interest, utrum prae­ cepti, an legis proprie dictae obligatio adsit: quare etiam in explicandis officiis non semper hujus discriminis inter legem et praeceptum rationem habituri sumus, sed nisi peculiaris causa adsit, promiscue et leges et prae­ cepta respiciemus atque vocabimus .* 1 Quod dico, parum intéressé, utrum praecepti an legis proprie dictae obligatio urgeat, supponit, de praecepto idem valere, quod de lege, nimirum rem praeceptam constitui materiam necessariam ejus virtutis, ad quam ex natura sua pertinet, atque ideo violati praecepti malitiam non in sola communi inobedientia constitui, sed malitiam specificam desumi ex oppositione ad virtutem, cujus sit res illa, quae praecipitur. Id de lege valere, extra omnem dubitationem est. At idem esse de praecepto, fatendum est, quando praeceptum fertur a Superiore ex potestate jurisdictionis ; non ita, quando fertur ex sola potestate quasi dominativa vel religiosa, quae vi voti acquiritur: de qua suo loco dicturi sumus. Cur autem de praecepto ex juris­ dictione imposito sic dicendum sit, ratio est haec: Jurisdictio, utpote communis boni atque honestatis ordinis curam habens, ex natura sua sicut in suis legibus, ita etiam in praeceptis respicit bonum illud, quod est in ipsa re praecepta, idque qua bonum commune: potestas vero dominativa ex natura sua subjectionem princi­ paliter respicit, ipsa re per se materialiter se habente; atque si quando alia in­ tentione Superior ducitur, id aut per accidens est, aut ad bonum privatum potius, quam ad commune dirigitur. Quod de vi et efficacia jurisdictionis dixi, confirmari potest a contrario. Quam enim Superior lege sua pro multitudine virtutis materiam fecit necessariam, pro singulari homine materiam non-necessariam dispensando reddere potest: ergo ex 58 Th. m. g. Tr. II. De régula act. human. — De regula remota a. de leye. 3. Quae et quanta necessaria sit promulgatio, ut lex exsistat, com­ modius postea cap. 3 explicabimus: quod etiam valot do aliis essentialibus legis conditionibus, possibilitate et utilitate. Nam quod de justitia et ho­ nestato dicitur, adeo patet, ut nullatenus lex dici possint, quae divinae legi contradicunt. Quae enim divinae voluntati aperte contradicunt, ad Deum suggerentem et jubentem reduci nullatenus possunt; quod tamen ex supra dictis certo aliquo modo necessarium est. Caput II. De necessaria legis certitudine ejusque ad conscientiam relatione, ubi ,de variis theologiae mor. systematis1 dicendum est. Cum conditionibus legis essentialibus intime conjungitur quaestio illa summi momenti, qualis certitudo de lege ejusque extensione ad singularem actionem, de qua quaeritur, adesse debeat, ut conscientia vere ligetur. Quae quaestio non solum circa legem humanam et posi­ tivam versatur, sed etiam, idque maxime, circa legem divinam naturalem. Aliis verbis quaeritur, quid sentiendum sit in variis dubitationibus, quae circa leges earumque extensionem occurrunt, utrum eodem modo, ut dubia est lex, etiam dubia dicenda sit conscientia, an ex lege etiam dubia ad conscientiam certam progredi possimus, et quando. Quoniam autem permulta in variis legibus sunt, quae non sint ita plana, sed plus minusve obscura et controversa inter ipsos viros doctos: ab hujus quaestionis solutione innumerae singulares quaestiones in theologia morali solvendae dependent. Quare jam consueverunt pro diversa universalis illius thematis solutione diversa systemata nun­ cupari: quo fit. ut in singularibus quaestionibus decidendis etiam major fiat diversorum scriptorum discrepantia, neque quisquam firmum sibi judicium de licitis et illicitis formare possit, nisi de hac quaestione, quodnam systema sit sequendum, certum aliquid apud se statuerit. Verum quidem est, multa inter diversorum systematum fautores convenire, inio, quod magis mireris, eos, qui systema severius statuant, aliquando in singularibus quaestionibus benignius rem tractare; at hoc aut inde est, quod sibi non semper constant, aut — quae est humanae infirmitatis conditio — suis rationibus et placitis prae aliorum rationibus nimis confidunt. Quare, ut secundum scientiam recte procedamus, systematum diversorum notionem definire et judicium necessario de­ bemus instituero *·. opposito pro singulari homine ex sufficienti causa eam reddere potest materiam alicujus virtutis necessariam, quam pro multitudine necessariam non fecit. Quod si fieri potest, etiam revera ita fieri, ex natura potestatis jurisdictionis, ut dixi, col­ ligitur. — Cf. hac de rc Lupo dc poenit. d. 1G n. 170. 1 Plane longius est, innumeros libellos et libros eorum recensere, qui hac de re. maxime de probabilismo. scripsere. Habes fere omnes, quos laudavi supra agens de conscientia. Considerationem imprimis merentur S. Alpb. dissert, pro usu mo­ derato opinionis probab. ; dissert, proleg. in theol. mor. S. Alph. a Zace aria· De logia necessaria certitudine. - Varia systemata exponuntur. 59 Articulus I. Expositio diversorum systematum, 1. Qui ita statuit: In lege dubia et controversa non licet sequi 74 opinionem libertati faventem, sed ut hanc sequi liceat, requiritur, ut sententia favens libertati sit certa — profitetur Tuiiorismum absolutum. 2. In lege dubia et controversa, ut liceat sequi sententiam liber­ tati faventem, haec sententia debet esse saltem probabilissima — Tutiorisntus mitigatus. 3. In illo dubio sufficit ct requiritur, ut sententia libertati favens sit probabilior, quam opposita — en axioma Probabiliorismi. 4. In illo dubio sufficit et requiritur, ut sententia libertati favens sit aeque probabilis, atque opposita — axioma Aequiprobabilismi. 5. In tali dubio sufficit et requiritur, ut sententia libertati favens sit vere probabilis, seu gravi ratione nixa — axioma Probabilismi. 6. Qui vero opinionem etiam leviter probatam seu improbabilem in favorem libertatis se amplecti posse autumat, se Laxismo adhaerere ostendit: quem pro systemate nemo profitetur, ad quem tamen in sin­ gulis quaestionibus aliquando scriptores quidam delabi deprehenduntur. Ex quibus primum axioma aperte condemnatum est a S. Sede, 75 thesi 3. ab Alex. VIII. confixa: „Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam/ Quo habemus, ut licite amplectamur sententiam libertati faventem, non requiri omnimodam ejus objectivae veritatis certitudinem. Secundi systematis axioma, quamquam non aperte damnatum a S. Sede, tamen adeo ab omnibus explosum est, ut nemo sit, qui in variis applicationibus illud serio profiteatur et sequatur: itaque tacite ab Ecclesia illud reprobatum esse dicendum est. Circa laxismum thesis 3 ab Innocentio IX. damnata notari meretur: „Generatim, dum probabilitate intrinseca seu extrinseca, quantumvis tenui, modo a probabilitatis finibus non exeatur, confisi aliquid agimus, semper prudenter agimus/ Quae propositio ab auctoribus compluribus secundum sensum, qui ut in se sanior admitti potest, docebatur, tamen merito reprobata est, quia repugnantia statuens abusui patet, et laxitati praebet ansam. Dico eam repugnantia statuere, siquidem se intra limites verae probabili­ tatis continere, et tenuiter probabilia sequi, inter se pugnant, quum tenuiter probabile tam non vere probabile sit, quam qui tenuiter prudens est, uon potest vere homo prudens dici. — Insuper thesis in eo pec­ cavit, quod statuit, semper probabili opinione uti licere. Decii amps Quaestio facti etc. in Lacroix-Zaccar. ante lib. 1; Matignon de probabilisme v. Études rcllg. a 1806 et scq.; Katholik de probab. a. 1S74 (Mogunt.) ; Bail er i ni dissert de morati si/st. S. Alph. ; B ou quill on 1. e. 1. 3 c. 2; E. Millier theol. mor. 1. 1 § 75. 82; Primer Moraltheol. I. Th. 3. llptst. § 8—12 etc. etc.; libelli periodici Oenipont. a. 1878. 60 Th. ni. g. Tr. IL De regula act. human. — De regula remota a. de legt, I Quum igitur jam plura systemata — si ea systemata moralis theo­ logiae vocari licet — exclusa sint: considerationi relinquuntur sola tria, quae re ipsa ut systemata fautores suos habent, probabiliorismus, aequiprobabilismus, probabilismus. Ex quibus quilibet unum, quod sequatur in doctrina rerum moralium, profiteri debet. Neque enim fieri potest, ut a quolibet horum systematum prorsus abstrahatur. Nam necesse prorsus est, ut in obligationibus speculative dubiis et contro- ! versis aliqua norma et ratio habeatur, secundum quam, deposito dubio, | ad practical» certitudinem deveniatur. Neque excogitari potest, tu- ! tiorismo et laxismo exclusis, alia praeter tres illas regulas, ut sc. aut postuletur gravior ratio pro sententia libertati favente, quam pro op­ posita, aut aeque gravis, aut simpliciter gravis. Quare cuilibet systemati ' valedicere ejusque axiomati, idem est ac missas facere rationes et me. thodos, quibus practica dubia auferantur. Si autem dicitur, id in singulis quaestionibus prudenti aestimationi relinquendum esse: hoc verissimum est, at aestimatio prudens non erit, quae certa norma et regula careat. 77 In instituendo judicio diversorum systematum, ne fusiores esse cogamur, solum probabilismum argumentis probabimus et a difficulta­ tibus objectionibusque vindicare conabimur. Quo patebit, quid de probabiliorismo et aequiprobabilismo sentiendum sit. I Ceterum, ut de aequiprobabilismo statim pauca dicam, hoc systema, ' si non stricte vim vocis, sed sensum eorum, qui illud profitentur, ac- | cipiamus, vix a probabilismo discrepat. Nimirum admittunt, licere sequi eam sententiam libertati faventem, quae sive aeque probabilis, sive fere aeque probabilis, etsi paulo minus probabilis sit, quam con­ traria; insuper de probabilitate alicujus sententiae ejusque gravitate etiam ex scriptorum auctoritate externa merito judicari posse, censent: quo necessario fit, ut vix quidquam illicitum dici possit secundum aequiprobabilismum ita temperatum, quod probabilismus licitum esse de­ claret. Si quid enim gravi ratione nititur, atque multis viris doctis et probis simpliciter probatur; qui fieri potest, ut illis vel pluribus eorum id ipsum saltem fere aeque probabile non appareat, quam contrarium? Neque id temere dici, ipsa experientia plane demonstrat. Utut enim S. Alpho usus in posterioris aetatis suae scriptis aequiprobabilismum profitetur, tamen vix ullam sententiam probabilistarum, modo vere probabilis sit, expunxit, aut licitam practice esse negavit: imo sunt opiniones, quas sequi licere, graves scriptores probabilistae negarint, S. Alphonsus affirmet. — At quum nobis persuasum sit, theoretice rectius statui axioma probabilismi, hoc unum systema argumentis pro­ bare aggredimur, de aliis ea solum dicturi, quae requiruntur, ut diffi­ cultates contra probabilismum allatae evanescant. I 76 78 Historica notitia. Ad nomen .systematis probabilismi * invehendum ausam dedit primo Medina 0. P., quum anno 1571 vel 1572 commen­ tarios in S. Thornam ederet, atque ad I. II. q. l‘j. a. 6 conci. 3 disertis verbis principium statueret „si est opinio probabilis, licitum est, eam sequi, licet opposita probabilior sit . ** At rem non novam proposuit, quum hueus- Dc legis nccess. cerf Hud ine. Varin syst. Historia probabilismi. 61 que valuisset doctrina communiter admissa, ex diversis opinionibus, modo sint solidae doctrinae, posse unam quamlibet etiam practice teneri. Quo etiam factum est, ut Medinae doctrina nullam admirationem aut bellum contra se excitaret, imo usque ad medium sequentis saeculi apertos adver­ sarios duos tantum nacta sit, eosque e Societate Jesu, Com i to Ium1 (circa annum 1609) et Bianchi sub nomine ,Candidi Philalethis" (circa 1642). Nimirum, ut verbis cl. Bou quill on utar n. 342, „in propugnando probabilismo convenerunt cum laicis presbyteri, Episcopi, Cardinales, cum clero saeculari regulares; discipuli S. Thomae cum Scoti discipulis; Do­ minican! cum Jesuitis, eo praecise tempore, quo celebres de gratia contro­ versias habebant (v. g. Did. Alvarez in I. II. q. 19 a. 6 disp. *0, P. Le­ desma theol. mor. p. 2 tr. 8 c. 22 dub. 2, D o m. B a fl ez I. II. q. 10, praeterea: Dom. Soto, Th. Mercado, Barth, de Ledesma, Did. Nnflez, Fr. Lopez, Gr. Martinez, Vine. Candidus, P. de Blan­ chis, Lud. de la Cruz etc. Cf. Rassler Nonna recti disp. 3 n. 924); demum cum universitatibus Hispaniae, Italiae, Germaniae, facultates Parisiensis, Lovan., Duacena. Scriptores typis impressi probabilismum tuentes jam afferebantur anno 1664 ab Alph. de Sa rasa (Jrs semper gaudendi t. 2 tr. 4) 159, ac paulo post a Terillo (de consc. probabili q. 22 n. 9 et sqq.) 200, qui idcirco affirmare audebat, pro probabilismo citari posse quadraginta auctores, ubi pro opposito citatur unus. Hinc vere Mastrius (celeberrimum illud scholae Scotisticae lumen) ,haec est sententia commu­ nissima et receptissima in omni schola in hoc currenti saeculo!1" Imo etiam Th. Gonzalez, acerrimus probabilismi adversarius et secundum S. Alph. intolerabilis rigorismi fautor, fateri cogitur, .probabilismum usque ad annum 1656 omnes fere theologos traxisse in sui assensum, et nullam fortasse doctrinam esse, quae cursu non longo temporis plures sectatores et defensores habuisset"; v. Lacr. 1. 1 n. 269. Imo Opstraet aperte confitetur „communis ergo et universalis" per Ecclesiam erat probabilitatis doctrina: quamquam ipse hanc doctrinam summopere insequitur. Postquam igitur Alex. VII. 1656 et 1666, et Innoc. XI. 1679 plures theses laxas damnavit, inter eas aliquot, quae systema probabilismi tangere videbantur — quamquam re ipsa nullatenus ipsum systema respiciebant —: complures probabilismi adversarii exorti sunt. Theses illae damnatae sunt 27. ab Alex. VII. proscripta: „Si liber est alicujus junioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet, (eam) rejectam esse a Sede Apostolica tamquam improbabilem"; Thés. 1. 2. 3. ab Innoc. XI. damnatae: 1. „Non est illicitum, in sacramentis conferendis sequi opinionem probabilem de valoro sacramenti, relicta tutiore, nisi id vetet lex, con­ ventio, aut periculum gravis damni incurrendi: hinc sententia probabili tantum utendum non est in collatione baptismi, ordinis sacerdotalis, aut episcopalis" — 2. „Probabiliter existimo, judicem posse judicare juxta opinio­ nem etiam minus probabilem." — 3. .Generatim, dum probabilitate sive in1 Quamquam etiam Comitolum ex numero antiprobabilistarum expungere conatur B a 11 c r i n i : v. Gury-Ball. t. I. catalog, theolog. — Consueverunt etiam F e rd. Rebellum S. J. inter antiprobabilistas recensere (v. Simar Mbralth. § 16). Verum locus, qui affertur de obligat, just. p. 1 Q. 5, haec tantum n. 2. continet: .Quid ea de re, et universim de consuetudine verisimilius sit, ut manifestum fiat, aliquot regulas constituamus*1 — at non quicunque verisimiliora se traditurum pro­ mittat, eo ipso ad probabilioristarum castra convolasse dicendus est. 62 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota g. rcrptiones a probabilismi liceitate statuuntur, vere exceptiones non sunt, multo minus defectio a regula probabilismi, sed solum veri sendis probabilismi declaratio. Qui enim v. g. ex eo, quod non constet de nullitate baptismi in aqua rosacea collati, inferre velit, licere sic baptizare, potius se defecisse a logices regulis demonstret, quam probabilista, qui hanc consecutionem negat, deficiat a suo axiomate. Antequam enim de probabilismo ejusve usu sermo esse potest, quaestiones controversae ad statum illum deduci debent, ut de lege prae­ cipiente vel vetante proxime judicetur. Quod saepe non fit, nisi praede aliae quaestiones solutae sunt. Igitur: 1. Quando agitur de adhibendis mediis ad salutem aeternam S3 necessariis, non licet, effectum tantum probabiliter assecuto, contento esse. 2. Quando sacramenta administranda sunt, non licet dubia materia vel forma uti, quanidiu certiora adhiberi possunt, quia tum reverentia sacra­ mentis debita, tum jus eorum, quibus sacramenta administrantur, eorumve periculum postulant, ut dubiis certa praeferantur. Excipe, nisi: a) forte Ecclesia supplere possit atque certo eam suppleturam esse scitur: vel b) in sacramentis, praecipue frequenter iterabilibus, majoris certitudinis inquisitio scrupulis ct immoderatae sollicitudini viam aperiret: quod si fieret, certi­ tudine etiam late morali contento esse licet ministro, quamvis major certi­ tudo absoluto possibilis sit. V. g. quis unquam obligabit sacerdotem, ut ipse vinum ex uvis conficiat, triticum serat et panem hostiarum coquat, quamquam si haec faceret, majorem certitudinem de valida materia eucha­ ristica haberet! Videlicet (piae a Christo pro hominum usu instituta sunt, humano moro tractanda, seu sollicitudine, quae non ultra humanam dili­ gentiam excedat. Si medicus aegroti curam suscipiat, non potest, relictis melioribus, remedia dubia adhibere, siquidem, suscepta infirmi cura, se ad illum, quo possit optimo modo cum humana diligentia, curandum adstrinxit; imo cura­ tionem tantum dubiam seu ambiguam, quae in bonam et in malam partem cedere potest, neque aegroto licet admittere, neque medico impendere, si vita vel sanitas multum periclitatur: et sic in similibus casibus. Probabilitatis et probabilismi notio atque ipsius probabilismi axioma et systema videntur iis, quae dixi, satis esse explicata. Probanda igitur est Lchmkuhl, Tbcol. rnor. I. Edit. 4. 5 66 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota s. de lege. ejus veritas. Quod propter rei gravitatem praeter morem quibusdam argu­ mentis scholastico modo propositis efficere conabor. Argumentum externum historico-theologicum, quo probabilismi veritas, seu thesis probatur. 84 * I to Ecclesia non potest tolerare, inulto minus positive approbare do­ ctrinam ad quotidianam praxim spectantem, quae sit contra bonos inores atque illicitas actiones promoveat. Atqui Ecclesia per plura saecula saltem toleravit, imo recentiore tempore in S. Alplionso positive approbavit doctrinam probabilismi. Ergo probabilismus debet esse licitus, atque — id quod sequitur — ejus axioma certum. Major dogmatice constat ex infallibilitate et indefectibilitate Ec­ clesiae. Nam ut infallibilis veritatis magistra in rebus fidei et morum errare nequit, ideoque doctrinam morum corrumpentem nequit appro­ bare, ita neque eam potest tolerare, siquidem a) praxim ubique vigentem pravam non reprehendere est aequivalens ejus approbatio; b) esset de­ fectio a munere valde essentiali, quae Ecclesiae indefectibilitati directe adversatur. Si igitur etiam propositio minor constat, proxime infertur, probabilismum non posse esse contra bonos mores neque illicitas actiones per eum promoveri. At, subsunto, revera esset probabilismus contra bonos mores atque illicitas actiones quam plurimas promoveret, nisi ejus axioma supra enuntiatum esset verum. Quam plurima enim, quae revera essent peccata, permitteret, ad ea agenda impelleret, habenas laxaret — quod re ipsa etiam adversarii ei objiciunt. Ergo demonstratio nostra potissimum in probanda minore versatur. Qua pro­ bata, ad effugiendam vim conclusionis objici nequit, Ecclesiam etiam, non obstante sua infallibilitate et sanctitate, tolerare saepe doctrinas scholarum oppositas, adeoque etiam falsas. Id sane verum est; neque quaecunque cujuslibet doctrinae tolerantia aequivalentem dicit appro­ bationem. Speculativas opiniones, ex quibus ad actiones illicitas in praxi fideles non permoventur, tolerare Ecclesia potest, atque peri­ culum errandi erroresque silentio transmittere; at si perniciosus error in fide aut in bonis moribus tam late serpere coeperit, sane tolerantia atque ipso silentio contra gravissimum munus suum delinqueret Ecclesia. Minor illa nunc exponi atque probari debet. Quod quo melius fiat: 1. tolerantiam Ecclesiae seu approbationem tacitam, quae doctri­ nae Alphonsianae approbationem praecessit, 2. approbationem S. Al­ pho ns i ejusque vim perpendemus. L Approbatio tacita S. Alphonse anterior. 1. Ante doctrinalem controversiam inter probabilistas atque probabilioristas scriptores sanctissimi et doctissimi principia statuerunt cum probabilismo convenientia. De legis necess. certit. — Probabilismus — ejus apprdb. ante S. Alph. 67 Hnbes hie verba S. Antonini p. 1 tit. 3 c. 10 § 10, qui et ipse sane probatissimus auctor est, et ad aliorum etiam auctoritatem appellat. „Cuni bona conscientia potest quis tenere unam partem alicujus opi­ nionis et secundum eam operari, excluso saltem scandalo, quae sc. pars habeat pro se notabiles doctores, dummodo talis opinio non sit contra auctoritatem expressam sacrae Scripturae, nec contra determinationem Ecclesiae catholicae, et quando etiam ex contrarietate talium opinionum non inducatur ad dubitandum (intellige dubium practicum), sed bonam sibi con­ scientiam et credulitatem formet de eo, quod credit tamquam de probabi­ liori parte (intellige dictamen ultimum practicum moraliter certum), praecipue quando quis adhibet diligentiam inquirendo an liceat, nec invenit aliquid, quod eum sufficienter moveat ad hoc, quod sit illicitum. . . . Item ex re­ sponsis, quae videntur data ab Alberto Magno, habetur, quod frater simplex vel quilibet homo cum salute potest sequi in consiliis quamcunque opinionem voluerit, dummodo alicujus doctoris magni opinionem sequatur. Hosti ensis etiam dicit . Ubi sunt diversae opiniones et diversa judicia, semper humanior praeferenda est et aequior/ Undo satis patet, communem fuisse persuasionem, licere practice amplecti quamlibet ex opinionibus controversis, quae solidam pro se habeat rationem vel auctoritatem, eamque talem, ut contrarium sen­ tientes eam falsam esse non ostenderint. 2. Quum controversia illa oriretur, innumera manus scriptorum pietate et doctrina conspicuorum probabilismum expresse secuti sunr atque propugnarunt. Loco omnis demonstrationis lectorem remittere liceat ad eum, qui in omnium manibus est, catalogum auctorum, quibus S. A Ip h on sus usus est, et quibus P. II a ringer, doctus operum S. Alphonsi in Germania editor, notas ex S. Alphonse excerptas ad­ jecit, quae et S. Doctoris judicium de compluribus scriptoribus ex­ hibent, et cujus systematis fautor unusquisque fuerit, indicaut. Horum plurimos cosque, quos S. Alphonsus summis laudibus celebrat, proba­ bilistes osse evidens est 3. S. Alphonsus ipse testatur 11. Apost. tract. 1 n. 31 et sq., elapsi saeculi auctores quasi communiter tenuisse, licere sequi opinionem probabilem; et quamquam S. Doctor in ultima hujus libri editione hoc principium eo sensu intellectum, quasi etiam opinio contraria certo et notabiliter probabilior pro lege exsistens posthaberi possit, rejicit: tamen negare non potest, sed aperto testatur, communem fuisse sententiam, licere sequi opinionem vere probabilem libertati faventem, ratione non habita illius contrariae probabilitatis, quae fortasse seu major seu minor sit pro legis exsistentia. — Imo juvat addere, quae S. Doctor habet in dissertatione de usu moderato opinionis probabilis in concursu pro­ babilioris edit. alt. Neap. 1755: 1 lino esse ex ipsis illis, qui notantur ut „auctores nimis bcnigniu, eos, quos S. Doctor summopere laudet et quorum judicio multum confidat, ex aliis locis 3. Alphonsi, quae editorem effugerunt, facile monstrari potest. 5· 68 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota 8. de lege. „Ultimam benigniorem et communissimam sententiam probandam aggredimur, nempe licitum esse uti probabili opinione etiam in concursu pro­ babilioris pro lege, semper ac illa certum et grane habeat fundamentum...... Adde his potissimum argumentum, nimirum quod si sententia benigna fuisset falsa, minime quidem communiter a doctoribus undique fuisset re­ cepta, ut vere recepta fuit, aut saltem Ecclesia eam non tolerasset'permittendo, quod animae communiter per hanc perditionis viam, ut adversarii clamitant, a talibus caecis ducibus deceptae incederent." I II. S. Alphonsi ac per eum probabilismi approbatio. A. Approbatio doctrinae S. Alphonsi. f» 1. Decret, super revisione et approbatione operum λ enerab. Alphonsi (in causa beatifieationis in die 18. Maji 1803) haec habet: I -,Facta . . . plena relatione tam praefatorum operum impressorum, quam aliorum Mas. omnium . . . nihil in eis censura dignum repertum fuit . . . Quibus SS. D. N. relatis, Sanctitas sua benigne annuit/ : 2. Responsum Sanctae Poen itentiariae 5. Julii 1831: 1. Utrum sacrae theologiae Professor opiniones, quas in sua theologia morali profitetur B. Alpho usus a Ligor io, tuto sequi possit ac pro­ fiteri? R. nAffirmative, quin tamen inde reprehendendi censeantur, qui opiniones ab aliis probatis auctoribus traditas sequuntur/ — 2. An sit in­ quietandus confessarius, qui omnes B. Alphonsi sequitur opiniones in praxi S. poenitentiae tribunalis sola ratione, quod a S. Sede Apostolica nihil in operibus censura dignum repertum fuerit? (Confessarius . . . non legit opera B. Doctoris, nisi ad cognoscendam accurate ejus doctrinam, non per­ pendens momenta rationesve, quibus variae nituntur opiniones . . .) R. „Agative, habita ratione mentis S. Sedis circa approbationem scriptorum ser­ vorum Dei ad effectum canonizationis/ « 3. Bulla Canonization is dio 26. Maji 1839: I _Illud vero imprimis notatu dignum est, quod, licet copiosissime scri­ pserit, ejusdem tamen opera inoffenso prorsus pede percurri a fidelibus posse, post diligens institutum examen perspectum fuerit/ I 4. Li t erae Aposr. 7. Julii 1871, super confirmatione ti­ tuli Doctoris (fere verbotenus repetuntur, quae dicta erant decreto U. et 0. 23. Martii 1871): ,Plurimos libros conscripsit, sacra eruditione et pietate refertos, sive inter implexas theologorum tum laxiores, tum rigidiores sententias ad tutam muniendam viam, per quam Christi fidelium animarum moderatores in­ offenso pede incedere possent . . / 'w Quae quidem omnia tum communem approbationem scriptorum S. Doctoris, quae in quorumlibet virorum, qui scripta reliquerunt, canonizatione requiritur, tum speciale encomium nostri Sancti circa theo­ logiae moralis doctrinam continent. Ί At, his praemissis, quae et qualis sir S. Al p h o ns i doctrina, quae in favorem probabilismi invocari possit, brevi videndum est. Nam neeari O* De legie necees. certit. — Probnbilismus — ejut per S. Alph. approb. 69 nequit, esse quaedam, quae antilogiam contineri· videntur: quapropter mirum non est, auctoritatem S. Alphonsi in diversas partes aliquando trahi. Proferam ergo tum testimonia probabilismo aperte faventia, tum quae illum impugnare videntur, ac demum quomodo concilianda sint, exponam. B. Quid valeat S. Alphonsi approbatio pro probabilismo. 1. Testimonia S. Alphonsi probabilismo aperte faventia. < 1. Vide, quae habentur supra (p. 68). 2. Ex ead. dissert, anni 1755 aperte propugnat non tantum licitum usum opinionis probabilis, sed etiam minus probabilis, atque egregie refutat palmare argumentum adversariorum, quasi major pro­ babilitas minorem probabilitatem adversae sententiae elidat: „At recte respondent auctores nostri, falsum esse, majorem probabili­ tatem elidere minorem, nisi quando illa minor probabilitas ex eodem prin­ cipio hauriatur, vel nisi opinio probabilior habeat pro se tam convincens argumentum, ut contraria vere improbabilis vel non amplius graviter et certo probabilis videatur. Secus tamen dicendum, si excessus non sit nota­ bilis, et probabilitas opposita ex diversis principiis, ut fere semper accidit in opinionum concursu, vim accipiat. Tunc enim opinio minus probabilis gravi sua probabilitate minime destituitur/ Sed praestat ex ultimis operum S. Alphonsi recensionibus, quae nostro tempore in omnium manibus sunt, quosdam locos referre. 3. In theol. mor. ed. ult. Bassan. 1. 3 (4) n. 130 remittimur ad epistolam de maledictione mortuorum. In qua (edit. P. Midi. Heilig, Mechlin. 1845, p. 299) haec habentur: „Ad hoc ut dicatur, quod actio aliqua non sit peccatum grave, sufficit, ut vera probabilitas habeatur, quod tale non sit, quemadmodum omnes faten­ tur. Intelligo illam, quae fundamento non tenui innititur, talem esse, ut tuto (juxta sententiam communem, seposita quaestione de probabiliore et minus probabili) possit teneri et doceri/ Ib. p. 300: -Sed ut affirmetur absolute, aliquam actionem esse pec­ catum mortale, non sufficit opinio probabilis, nec etiam probabilior ; nam probabilior non excludit rationalem timorem errandi: unde non efficit, quod 1er non remaneat dubia et quod opposita non possit esse vera, si vere pro­ babilis est/ Ib. p. 301: -Hinc sapientissime Boned. XIV. in suo opere de synodo in plerisque capitibus nil aliud Episcopos monet, quam ne unquam pec­ cati gravis eas damnent opiniones, quae ut probabiles DD. utriusque partis defendunt/ — Cfr. etiam 1. 6 n. 468 § ,Probatur 2' versus finem. II. Testimonia, quae probabilismo contraria videntur: K 1. In theol. mor. in ultima recensione dissertationis de usu mode­ rato probabilis opinionis lib. 1 n. 56 haec leguntur: -Dico igitur Im0 quod si opinio, quae stat pro lege, videatur certe pro­ babilior, ipsam omnino sectari tenemur; nec possumus tunc oppositam, quae stat pro libertate, amplecti . . . Dixi certe probabilior, quia dum opinio pro 70 . ■ I I ' ·’ Th. m. g. Tr. ΙΓ. De régula act. human. — De regula remota s. de lege. lege est certe et sine ulla haesitatione probabilior, tunc opinio illa non potest esso nisi notabiliter probabilior. Et eo casu opinio tutior non erit jam dubia, sed est moraliter aut quasi nioraliter certa; saltem nequit dici amplius stricte dubia, quum pro se certum habeat fundamentum, quod ipsa sit vera. Unde tunc fit, quod opinio minus tuta, quae certo fundamento caret, remaneat aut tenuiter, aut saltem dubie probabilis respectu tutioris; adeoque non est prudentia, sed imprudentia velle eam amplecti/ 2. Horn. Ap. tract. 1 η. 31 : „Hanc sententiam (licere sequi opinionem minus probabilem pro libertate, licet opinio pro lego sit probabilior) elapsi saeculi auctores quasi communiter tenuere; sed nos dicimus, eam esse laxam et licite amplecti non posse/ I so III. Quomodo haec concilianda. Quae dicta S. Doctoris negotio non adeo difficili conciliari possunt. Evidens enim est, ex doctrina S. Alphonsi esse opiniones probabiliores legem suadentes, quae obstent, et esse ejusmodi probabiliores opiniones, quae non obstent licito usui contrariae opinionis minus probabilis liber­ tati faventis. Obstare licito usui opinionis oppositae eas, quae sint certo, nota­ biliter, cum excessu probabiliores, quae ad quandam moralem certitudi­ nem accedant; non obstare eas, quae non notabiliter excedant in ma­ jore probabilitate vel quae oppositam opinionem relinquant vere probabilem. Haec S. Doctor constanter docuit, neque ab hac doctrina unquam recessisse dicendus est neque ab ea recedere potuit, nisi ipse secum pugnaret, in principiis id negando, quod in conclusionibus admisit. Re igitur eadem doctrina mansit, in modo vero loquendi quandam diversitatem observare utique licet. Modo S. Auctor offert, quae sint licita contra opinionem obligationi faventem etiam forte probabiliorem; modo effert, quae sint illicita contra probabiliorem opinionem, ut vide­ licet certos limites statuat, neque videatur omni etiam levi tantum rationi id concedere, quod soli rationi gravi et solidae concedi possit. S. Doctorom vero posteriore tempore multum fuisse in efferendis illis limitibus, quibus tandem probabilitatem, ut vera sit probabilitas, con­ tineri necesse sit, nullatenus negari potest: imo eum hoc ita fecisse, ut, nisi ipsius invicta argumenta pro sententia benigna haberemus, eum ad sententiam severiorem paululum inclinasse facile opinari possemus, non est cur miremur. Quum enim rigoristae contra S. Alpho usum undique insurgerent eumque impeterent, laxismi accusarent, ejus atque Congregationis ab ipso fundatae labores animarum saluti utilissimos impedirent : quid prudentius, quid magis necessarium, quam laxitatis notam a se depellere, et id summa vi, quantum verborum veritas pa­ teretur, efferre, quo laxae applicationi benigni principii aditum occluderet, seu practical!! quandam normam inculcaret, qua vera probabilitas a falsa quadam probabilitatis specie posset distingui? Aliis verbis S. Doctor dicendo : flnon licet sequi opinionem minus probabilem, quando opinio probabilior est certo, notabiliter probabilior , ** nihil aliud fecit, nisi signum quoddam attulit, quo aliquando discerni posset, utrum contraria opinio benigna vere probabilis esset necne; si I)c legis neceas. certit· — Probabilismue — ejus per S. Alph. approb. 71 vere probabilis non maneret, negavit eam admitti posse.—E contrario idem S. Auctor dicens, licere sequi opinionem etiam minus probabilem contra probabiliorem, modo gravi ratione innitatur: negavit, semper aliquam opinionem evadere non vere probabilem, eo quod contraria videatur aut dici debeat probabilior; atque tunc tantum, quando evadat non vere probabilis, ejus usum rejecit. Cur autem aliquando opinionem probabiliorem simpliciter neget negligi posse, quamvis alias id do sola opinione notabiliter probabiliore dicat, ratio sumi etiam potest ab ipsis adversariis probabilioristis, qui ut benignam opinionem sequi liceat, eam prae contraria probabiliorem debere esse affir­ mantes, hanc probabiZ/brea/ opinionem ita explicant, ut sit quasi moraliter certa, siquidem secus dictamen practice certum efformare non posse sibi vi­ dentur. Contra quos S. Alphonsus agens rectissime opinionem probabi­ liorem simpliciter dictam cum opinione adeo probabiliore convertit, ut sit quasi moraliter certa, vel opposita saltem non amplius vere probabilis; id quod alias, insita verborum vi spectata, sumere non licet, neque a S. Auctore factum est ‘. Quodsi perpendo dictum S. Alphonsi supra citatum ex JI. Ap., per­ suadere mihi non possum, S. Doctorem vere laxitatis notam .auctoribus elapsi saeculi14 inurere voluisse: sed id solum eum intendisse, ut diceret, axioma illud: „licet sequi opinionem minus probabilem pro libertate, etsi opinio pro lege sit certe probabilior * 4 nisi sobrie et moderate sumatur, ansam laxae applicationis praebere posse; propterea se probabilismi axioma non illis, sed aliis verbis concipere maluisse, insistendo maxime in eo, quod opinio illa minus probabilis debeat tamen manere vere probabilis, non fieri tenuiter tantum probabilis. — S. Alph on sum non intendisse, ut diceret, auctores elapsi saeculi quasi communiter hanc laxam interpretationem et applicationem fecisse, lectori evidens fit, si attendit, quid dicat S. Al­ phonsus in apologia dissertationis de moderato usu probabilis opinionis anno 1765 (v. Vindic. Alph. cd. I p. 53): „Non praetendi neque praetendo novum systema statuere; bene etiam scio, nullum probabilistam solidae doctrinae licitum declarare usum opinionis tenuiter vel dubie tantum probabilis. Sed quia multi probabilistae sine distinctione dicunt, licere sequi opinionem minus probabilem, si fundata sit in ratione vel auctoritate, ego volui distinguere etc.u Ergo necesse est alterutrum fateamur: aut S. Doctor expresse ab auctoribus saeculi decimi septimi notam laxitatis dispellit, aut ipse eos quasi communiter pro auctoribus non solidae doctrinae habet. Quod postremum quam absurdum sit, multum prosequi opus non est. Maxima enim pars 1 Ejusmodi rationem externarum temporis conditionum habere, nullatenus contra sanctitatem offendit; neque id quod S. Doctor, ut videre est in Vindic. Alph. ed. I p. 07, in epistola quadam ad suos alumnos data cos inonuit. ut dicerent se suos­ que alumnos esse probabilioristas, intelligens „probabiliusu pro moraliter certo, atque hanc loquendi rationem sic explicans: „quod prorsus verum est, siquidem affirmem, opinionem probabilem non posse esse normam agendi, quatenus probabilis est, sed ad honeste agendum requiri moralem certitudinem !‘4 Si S. Sedes hanc ac­ commodationem non invenit ulla censura dignam — non enim omnis accommodatio revera reprehensibilis est — multo minus ille diversus loquendi modus, quem S. Doctor circa licitum usum opinionis minus probabilis secutus est, reprehendi ullo modo potest. 72 Th. m. g. Tr. II. De régula net. human. — De regula remota s. do lege. scriptorum, quibus S. Alphonsus usus et quos secutus est atque laudibus offert, sunt scriptores decimi septimi saeculi. Z u · OU· -■ ·' μ Ex omnibus igitur, quae de S. Alphonse hucusque disputavimus, colligitur, Ecclesiam positive approbando opera et doctrinam S. Alphonsi etiam approbasse usum opinionum, quae vere probabiles sint et maneant, libertati faventium. Quod eo magis patet, quia constat S. Alph on sum constanter con­ suluisse scriptores probabilistas, iisque in doctrinis particularibus con­ sensisse, imo complures esse opiniones ab auctoribus, qui probabilismum simpliciter profitentur, rejectas, quas S. Alphonsus ut in praxi tuta admittit, etiam aliquando rejectas ab iis scriptoribus probabilistis, quos S. Doctor nominati m nimis benignos vocaverat1. Demum argumenta, quae S. Doctor pro licito usu moderati probabilismi affert, ea sunt, quibus quilibet probabilista insistit, et ex quibus principium probabi­ lismi invicte probatur. Ad quae indicanda jam gressum facturi sumus. § 3. Argumenta interna directa. I. Argumentum. Lex non satis promulgata non obligat, seu non est lex. Atqui quando ratio vere probabilis suadet, obligationem in certa quadam re non exsistere, circa illam rem seu ejus obligationem lex non est satis promulgata. Ergo vera obligatio seu lex circa illam rem non exsistit. Major hujus argumenti ex iis, quae philosophia de lege dispu­ tat, indubia est. Brevem rationem hanc supra n. 69 dedi: lex, utpote regula actionum subditorum directrix, consistere nequit in sola volun­ tate Superioris, quam intra se conclusam fovet, sed debet collocari in voluntate subditis declarata, ita ut hac manifestatione lex essentialiter perficiatur. Minor ostendi debet; idque non solum quantum ad legem posi­ tivam, sed etiam quantum ad legem naturalem, imo pro ea maxime. Promulgatio legis humanae fit aut locutione verbali, aut signo aliquo permanente, scriptione, qua voluntas Superioris ad subditos di­ recta perpetuo exhibetur. Imo communiter etiam post verbalem lo­ cutionem literis lex consignatur, et literis publicis promulgatur. Porro nemo habet in tabula legum id vel illum sensum pro satis promulgato, de quo, studio adhibito, dubium manet, utrum in codice legum inter licita an illicita recenseatur. Quando enim lex legi aut intelligi nequit, non habetur pro lege nec vim legis obtinet. Jam quoad legem naturalem in eadem conditione sumus, quando ratio probabilis suadet, certam aliquam actionem, de qua quaeritur, 1 Cf. e. g. S. Alph. 1. 4 (al. 5) n. 163, 171, 176; 1. 6 n. 282 in fine: ubi invenies, S. Doctorem contra Antonium a Spiritu Sancto, Th. Ta m burin i. G. Gobât in benigniorem sententiam transiisse. De legis ncccse. certit. — Probabilismi veritas ratione demonstratur. 73 illicitam non esse, etiamsi opposita quoque opinio ratione gravi ma­ deatur. Nam legis naturalis promulgatio non formalibus verbis per Deum facta est, neque scripto singula naturalis legis praecepta con­ signata sunt. Deus alia locutione vel scriptione usus est. Conscripsit suam sanctissimam voluntatem in ipsa natura rationali, quam inspi­ cientes et scrutantes homines legem naturalem ejusque praecepta sin­ gula colligunt Porro non omnes omnia legere valent. Aliqua omni­ bus patent, alia studio adhibito detegi possunt atque a doctis cum rudioribus communicari; alia denique ne a doctis quidem legi possunt, sed manent quodammodo scriptura humano intellectui impervia: quod obtinet, quoties ratio vere solida, quamquam non certa et perspicua, suadet in tali re obligationem non adesse. Haec igitur res seu ma­ teria in codice legis naturalis charactere non intelligibili consignata est. Neque tamen propterea Deus est inculpandus. Scriptio illa di­ vina per creationem facta in rudi materia exprimitur. Deus noluit majorem curam adhibere, vel materiae defectum supplere, sed reliquit scriptionem defectuosam ; neque dubium est, Deum sapientissimas rationes habuisse, cur hominis rationem in inferiori gradu perfectionis reliquerit. Verum sic tandem impeditum est, quominus in ea re, quae adhibito etiam studio obscura manet, lex seu obligatio promulgata dici possit. Sed ne quis putet, hoc modo id etiam effici, ut tamdiu lex et obligatio negetur, quamdiu ipsa non sit evidens, seu quamdiu ratio aliqua levis remanserit, quae sit contra obligationis exsistentiam: di­ cendum est id minime sequi. Ut enim maneamus in similitudine cum aliqua scriptura, si lapsu temporis aut casu aliquo paucae literae ex­ punctae fuerint, aut intelligibili charactere non scriptae: earum defectus efficere quidem potest, ut sensus totius phrasis plane evidens quidem non sit, ita tamen studio adhibito cognosci possit, ut prudens dubitatio de ejus sensu non remaneat. Quod si fit, quilibet prudens homo satis certus esse debet de sensu vero illius scripturae. Pari igitur modo, quando prudens dubitatio, i. e. gravi ratione nixa, de sensu legis na­ turalis in rationalis creaturae natura a Deo conscriptae non amplius exsistit, de lege ejusque obligatione satis constat, neque licet levi ac futili ratione hanc obligationem excutere; itaque, si opinio obligationem aliquam negans levi, futili, tenui, improbabili ratione nititur, eam sequi non licet, seu: opinio tenuiter probabilis non potest in favorem liber­ tatis pro norma practica assumi. II. Argumentum. Ut abstraham a promulgatione, obligatio, 92 cujus exsistentia invincibiliter ignoratur, vere nulla est. Atqui quando gravis ratio seu opinio vere probabilis suadet, in certa aliqua re obligationem non exsistere, vere invincibiliter ignoratur, circa illam rem legem seu obligationem adesse. Ergo re ipsa obligatio nulla est. Propositio major probatur: Ut enim homo subjective ligetur, debet percipere obligationem, i. e. non dubium obligationis, sed obligatio­ nem ipsam, sive directe, sive indirecto. Quod in ipso etiam dubio practico verum est. Nam in dubio practico tutiorem partem sequi de- 74 Th. m. g. Tr. IL De regula act. human. — De regula remota e. de lege. benius, non propterea quod dubii sumus et mentem habemus suspensam, sed propterea quod percipimus obligationem in tali statu mentis aut ul­ terius inquirendi aut tutiora amplectendi. Si quis autem talem obligatio­ nem prorsus ignoraret, aut ut levem apprehenderet — id quod in re notabiliter gravi sumi nullatenus potest — revera aut non peccaret, aut leviter tantum. (Cf. quae supra de conscientia dubia dicta sunt n. 44 et 51.) Probatur minor propositio: Porro invincibiliter ignorari, seu vere non percipi obligationem, contra quam gravis ratio intelligatur, facile ostenditur. Etenim obligatio neque in sc directe percipitur, neque in­ directe. In se directe percipitur tantum dubium obligationis, quum sumpserimus, propter graves rationes ipsam rem in se non liquere. Sed neque indirecte percipitur obligatio, videlicet ita ut debeat homo sibi dicere, sibi potius sententiam probabilem pro lege (i. e. axioma probabilioristarum) sequendam esse. Ut enim mittam quaestionem, num percipiamus saltem dubium illius obligationis sequendi probabiliorismum — id quod prioribus argumentis revera exclusum est — : haec ipsa obligatio certo non percipitur. Quomodo enim aliquis id ab hominibus percipi ausus fuerit dicere, quod tot viri docti et sancti non perceperunt, cujus contrarium se percipere et pro certo habere fassi sunt! j | ; j I § 4. Argumentum internum indirectum, seu argumentum ad hominem. 93 Probabilioristae, qui licitum concedunt esse usum opinionis beni­ gnioris, quae sit quam opposita probabilior, neque ad hoc externa ratione negandi obligationem legis dubiae seu non satis promulgatae utuntur, sed in ipsa majori probabilitate haerent, non habent, ubi certo et secure pedem figant, atque sua propria argumentatione probabilismum confirmant. I Dicunt igitur 1.: Licet sequi opinionem benigniorem, si est probabiZ/br. At, probabilismum esse licitum, nonne est opinio ipso probabiliorismo probabilior? Certe qui externam probabilitatem non respuit — neque eam respuunt probabilioristae — confiteri hodie debet, probabilismum auctoritatis et pondere et numero probabiliorismo antecedere. 2. Dicunt, licere amplecti opinionem probabiliorem, quia probabilior sit. At id, quod est probabilius, prudentem dubitationem minime exeludit. Quomodo ergo ad dictamen practicum certum pervenire possunt in iis rebus, in quibus opinionem minus probabilem, at gravi ratione fundatam, quae sit pro lege, sperni posse concedunt? AB. Omnia, quae pro probabilismo allata sunt, non tantum probabiliorismum et rigorismum feriunt, sed si ultimam partem ultimi argumenti excipias, fere eadem ratione contra aequiprobabilismum extremo modo intellectum, qui opiniones benignas vere probabiles, si | I | | I ! l | | 1 II I ! I I I I I | I De legis necess. ccrtit. — Probabilismus ab objection ibue vindicatur. 15 forte opinioni severiori probabiZ/on opponuntur, practice illicitas esse contendit. Nam opinionem talem tamquam legem esse satis promul­ gatam, idque indubie percipi, quis est qui credat? Articulus II. Vindicatur probabilismus ab objectionibus. Quo magis probabilismi vis et veritas pateat, expedit, praecipuas o* difficultates contra eum prolatas breviter referre et solvere. I. Difficultas: Systema probabilistarum debet esse certum, ut dictamen conscientiae practicum certum habeatur. Atqui probabilismus non est certus, seu non est systema certo verum: siquidem probabi­ liorismus systema est verisimiliter saltem verum, utpote quod, Ecclesia permittente, cuilibet sequi liceat. Ergo necessaria certitudo ad efforinandum practicum conscientiae dictamen probabilismo deest. Respondeo 1: Transeat major., negatur minor. Ad prob. min., disting. assertum: Probabiliorismus eatenus est verisimiliter seu potius certo verus, quatenus in quibusdam conditionibus stat pro licito usu benignioris opinionis, conced.; eatenus verus est, quatenus in aliis casibus contra probabilismum stat pro obligatione, subdisting.: hoc sensu est systema extrinsecus probabile, transeat; est intrinsecus pro­ babile, nego. (Quoad tolerantiam Ecclesiae statim infra quaedam no­ tabo.) Hinc quoad conclusionem, disting.: sufficientem certitudinem ad efformandum conscientiae dictamen non praebet iis, quibus argumenta pro probabilismo non probantur vel eorum vis non satis patet : transeat (id enim ipsorum est); neque aliis illam certitudinem praebet, nego. Respondeo 2: Disting. maj.: Probabilismus debet certo verus ostendi directe et intrinsecus, nego (quamquam enim id praestitimus, necessarium non est); saltem indirecte, subdist. maj.: id ita fieri neces­ sario debet, ut ex veritate probabilismi antea certo probata colligatur ejus licitus usus, iterum Jtego maj.; id aut sic fieri debet, aut itu, ut ex licito ejus usu aliunde certo probato colligatur dein ejus veritas, cone. maj. Utrumque quidem fecimus, unum argumento externo, al­ terum internis argumentis ; at sufficit fecisse alterutrum. Quoad tolerantiam Ecclesiae probabiliorismus nequaquam in ea- 9& dem conditione est ac probabilismus; nam positivam approbationem probabiliorismi non habemus, sed potius partis ejus severioris repro­ bationem quandam colligere possumus ex eo, quod S. Alphonsi doctrina efferatur et commendetur non solum contra laxas, sed etiam contra rigidiores opiniones. Rigidiorum opinionum fautores, contra quos S. Doctor scripsit, ipsos probabilioristas esse, saltem eos, qui suum systema urgent, in confesso est. Sufficit unum Patuzzi, acer­ rimum S. Alphonsi adversarium, nominasse, qui probabiliorismum summis viribus defendit. 2. Etsi Ecclesia utrumque systema, et probabilismum et probabiliorismum, aeque tolerasset, non eadem vis argu- 76 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota e. de lege. menti pro probabiliorismo desumi posset, i. e. secundum eam partem, secundum quam ille obligationem in multis casibus urget, in quibus probabilismus eam adesse negat. Nam vis argumenti in eo est, quod Ecclesia non possit tolerare doctrinam, (piae sit a) frequenter practica atque b) bonos mores corrumpar. At bonos mores non corrumpit opinio, n. 40 et tr. 15 cap. 5 n. 163, Marc I n. 261. Articulus IV. De cessatione legis propter finem cessantem. Cum abrogatione legis per consuetudinem effecta cohaeret cessatio isi propter finem cessantem. Iu utroque enim casu fit, ut lex non jam utilis exsistat, in priore extrinsecus quodammodo utilis esse desinit, intrinsecus in altero. Si vero intrinsecus inutilis facta est, conditione essentiali deficiente, ipsa lex deficere debet. Ut vero rite iutelligatur illa legis cessatio, haec attendi debent: I. Cessante fine legis totaliter pro communitate, lex ipsa utpote inutilis cessat. Reuter n. 201. II. Cessante fine legis ex parte tantum, lex ex hac ratione nulla­ tenus cessat, siquidem inutilis non evasit. Elbel 1. c. n. 415. III. Cessante fine legis totaliter pro aliquo subdito singulari, ne illo quidem a legis observatione eximitur, nisi forte lex cessat Jn contrarium", i. e. nociva et nimis difficilis evasit. Reuter 1. c. „ex communi sententia". Quare ex hoc solo principio (III) nullatenus illi libros prohibitos legere 1S2 licet, qui sibi nullum periculum timet. Nam 1. quisnam ab omni periculo se liberum existimare potest? 2. Attamen si sit ita, obstat regula modo data, siquidem lex fertur et viget pro omnibus communitatis membris, quamdiu utilis est communitati ; 3. neque periculum, quod vitandum sit, sola ratio est, cur Ecclesia libros quosdam prohibere possit et prohibeat: nam in solum odium auctorum potest prohibere. Hinc ne ii quidem scriptores, qui putant, cessante legis fine in parti­ culari, etiam legis obligationem cessare, audent asserere, licitam esse libro­ rum prohibitorum lectionem iis, quibus periculum non sit pertimescendum: atque merito talis opinio, quae illam licitam esse statuat, ut improbabilis et laxa rejicitur. Ceterum in iis robus, in quibus vere adaequatus finis legis cessat, in extraordinariis circumstantiis fieri posso, ut obligatio in particulari causa non amplius urgeri debeat (quodammodo per epieikeiam), S. Alph. 1. 1 n. 199 auctor est: „Si vero aliquando casus accideret, quod aliquis omnino certus et securus esset, abesse omne hallucinationis periculum, tunc non auderem, (eam) sententiam (quae putat, cessante fine adaequato in casu particulari, legem cessare) improbaro; sed hujusmodi casus rarissime po­ terit evenire? 122 Th. m. g. Tr. Π. De regula act. human. — De regula remota s. de lege. Caput F. De praecipuis legum speciebus generalis tractatio. Praecipuas legum species supra cap. I enumeratas habes. Quae de legibus universim spectatis hucusque diximus, ad singulares species suo modo applicanda sunt: quarum applicationum complures jam in superioribus capitibus invenies. Verum restat, ut pauca peculiariter notanda addamus. § P De lege aeterna et naturali. A. Ad Deum Ejusque voluntatem omnem demum legem reduci, cap. I ut indubitatum sumpsimus atque pro scopo nostro sufficere duximus, rationem philosophicam et theologicam breviter indicare. Pro legis aeternae explicatione haec satis est attulisse: I. Lex aeterna dicitur ordinatio divinae voluntatis, qua pro sua sapientia et sanctitate hypothetice necessario creaturas certo modo, earum naturae consentaneo, ad Se tamquam finem dirigi et gubernari, ab aeterno constituit. — Providentia ipsa divina hanc normam ab aeterno conceptam in tempore exsequitur atque ad singulas creaturas et facta applicat. II. Lex aeterna nondum est sensu completo lex quoad nos; ex parte Dei legislatoris autem omnia legis elementa adsunt, quibus per­ fectissimo sine ullo defectu ordo recti statuitur atque comprehenditur. III. Cum lege aeterna tamquam proxima ejus applicatio lex natu­ ralis cohaeret, et per hanc aliae, quae sunt vere leges, in lege aeterna fundantur. S. Thom. I. II. q. 93 a. 3; Allocut. Pii IX. ad Epp. 9. Jun. 1862 coll. Lac. t. V coli. 880. is* B. De lege naturali, qua, natura duce, intrinsecus mala prohibita, necessaria bona praecepta esse cognovimus, vide quae traduntur in philosophia; ad quam c. I remisimus. Solum de ejus cognitione et immutabilitate ea, quae huc spectant, accipe: IV. Ignorantia legis naturalis quoad prima principia proximasque conclusiones in homine rationis evolutae saltem diu invincibiliter atque inculpabiliter exsistere nequit; exsistere tamen potest quoad conclusiones non ita obvias; imo conclusionibus valde remotis omnis ignorantia vix abesse potest. V. Lex naturalis in se est immutabilis et universalis, neque dis­ pensationem proprie dictam patitur: fieri tamen potest, ut mutata materia desinat aliquid esse legis naturalis, quod alias esset. Cf. S. Thom. I. II. q. 94 a. 5. t iss 1S5 Explicatio. Ad I. observa: 1. Deus scilicet, quum omnia, quae in tempore fiunt, jam ab aeterno apud se concluserit, in creandi voluntate Spectes legum praecipuae. — Lex aeterna et naturalis. 123 libere concepta etiam vello debuit, ut omnes creaturae secundum propriae ipsarum naturae convenientiam ad Se tamquam ad finem dirigerentur atque ordinem suae sapientiae et sanctitatis servarent. Quae divina voluntas irrationabilibus creaturis indeclinabilem necessitatem pro natura statuit, rationabilibus creaturis, sumimus hic hominem, libertatem sic reliquit, ut illae, prout se libero divinae voluntati conformaturae aut ei restiturae es­ sent, suae ipsarum felicitati aut miseriae consulerent, Dei consilia atque fines ultimos non eluderent. — Nihilominus Deus primo et per se eam ordinis rectitudinem vult, qui cum hominis felicitate conjungitur, ordinem vindicativae justitiae tantummodo per accidens atque consequenter ad or­ dinem rectitudinis laesum intendit. 2. Lex aeterna quidem — utique non una solum lex, sed potius legum complexus — dicitur etiam de illis legibus divinitus praeconceptis, quas creatrix atque gubernatrix Dei sapientia irrationabilibus creaturis praestituit: attamen praecipue dicitur ea, quae moralem ordinem ab homi­ nibus servandum respicit. Ad II. 1. Ut lex adsit sensu completo, requiritur promulgatio ad communitatem, cui lex fertur. Verum haec in lege aeterna, qua aeterna est, non habetur, neque haberi potest: consistit enim in sola mente divina. 2. Elementa igitur legis ex parte quidem legislatoris adsunt idque perfectissime, sed nondum, ut more scholastico loquar, ex parte termini, ad quem lex aeterna tendit. Ex parte legislatoris omnia per­ fectissime adesse, facile intelligitur ab eo, qui mentem convertit ad definitionem S. Thomae: „lex est ordinatio rationis ad bonum com­ mune, ab eo, qui curam habet communitatis, promulgata .* Nimirum habes 1. rationis ordinationem, i. e. rationis divinae sapientissimae; 2. ordinationem rationis, quae voluntatis imperium in­ cludit, Deus enim sanctissima voluntate vult et plane velle debet ser­ vari ordinem, idque vult ab aeterno; 3. ordinationem ejus, qui habet curam communitatis, i. e. supremam curam atque absolutum dominium totius universitatis, quae tota in unum finem colliniare debet; 4. pro­ mulgatio sola terminative nondum adest, at causaliter utique jam exsistit, siquidem eadem voluntate creatrice, qua Deus ab aeterno libere de­ crevit, ut mundus cum rationali creatura fieret in tempore, etiam ordinis recti servandi necessitatem cognoscibilem atque manifestam fieri voluit. 3. Lex aeterna, utpote in mente divina exsistens, perfectissime or­ dinem rectum exhibet, neque in minimo a norma veri et recti deficere potest: quum Deus ipse omnis recti et veri indeficiens fons sit atque norma. Ad 111. 1. Legem naturalem cum lege aeterna tamquam ejus ise applicationem proxime cohaerere, nihil aliud est dicere, nisi legem natu­ ralem reduci debere ad divinam mentem et voluntatem ut ad suum proprium fontem verae et perfectae obligationis. Quod ita esse cuilibet consideranti per se manifestum est, quum Deus omnis esse et physici et moralis indeficiens fons sit atque origo. Imo ne Deum quidem fateri in antecessum opus habet, qui legis naturalis fundamentum quaerit, sed ex ipsa legis naturalis perceptione, 124 Th. m. g. Tr. IL De regula act. human. — De regula remota s. de lerje. ut Deum esse cognoscat et fateatur, adigitur. Nam in comperto est, hominem ratione utentem saltem quaedam ita concipere ut mala, ut ea mala non esse, etiam volens judicare nequeat, neque ea ipsa sibi illicita atque prohibita esse negare possit. Quae judicia, quum a nullo, qui humanae naturae particeps est, possint excuti, necessario indicant Superiorem, qui in omnes homines totamque rationalem creaturam indeclinabile imperium exerceat: qui est Deus sub conceptu supremi legislatoris. Quo fit, ut iisdem fere verbis invenias legem aeternam et legem na­ turalem descriptam. V. S. Aug. contra Faust. 1. 22 c. 27: „Lex aeterna est ratio divina vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari jubens, et perturbari vetans/ 2. Quoniam vero in naturali lege omnes leges aliquo modo niti debent, ut c. I expositum est, etiam omnes leges positivae sive divinae sive humanae, modo vere sint leges, ab aeterna lege dependent. 3. Lex naturalis, quum ad elementa legis aeternae hanc determinationcin additam habeat, ut sit in natura rationali et per eam manifestata, eo ipso a perfectione summa aeternae legis deficit. Creatura enim rationalis lumen divinae rationis perfecte exhibere seu reflectere nequit: quo fit, ut quod intellectu nostro ex nostra natura, quantumvis cogitemus, col­ ligimus, non in omnibus rebus difficillimis divinae mentis regulis respondeat, sed in multis obscurum aut ignotum manere debeat. Quae igitur pro humana mente prorsus insolubilia manent, neque divina fortasse ope praestita re solvuntur, radicaliter quidem ad legem naturalem pertinere possunt, formaliter non pertinent, eo quod deest sufficiens promulgatio. Id quod alii fere sic exprimunt, ut dicant, ea pertinere posse ad legem naturalem antecedentem, non vero ad consequentem. i i ! I . Ad IV. 1. Aliqua sumina principia legis naturalis non cognoscere, impossibile est, sicut impossibile est, hominem ignorare summa prin­ cipia veritatis theoreticae. — Aliquae etiam sunt conclusiones valde propinquae, quae diu inculpabiliter ignorari nequeunt, quum, sponte sese offerant cum stimulo conscientiae saltem dubitantis et dictantis obii- I gationem non temere procedendi. Cf. S. Thom. I. II. q. 93 a. 2 et i q. 94 a. 6. At harum veritatum oblivio vel obliteratio per ipsa crimina j criminumque consuetudinem fieri potest, ut ex ep. ad Rom. c. 1 [ S. Thom. 1. c. infert. Cfr. Rom. 2, 14: nGentes, quae legem non habent, naturaliter ea, I quae logis sunt, faciunt: ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex; I qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium red­ dente illis conscientia ipsorum/ I Ergo etsi positiva lege divina careant, naturali lege eos convin- I cento non carent. I S. A mb ros. Epist. 1. 9 ep. 71: nEa lex non inscribitur, sed in- I nascitur, nec aliqua praecipitur lectione, sed profluo quodam naturae I fonte in singulis exprimitur/ _ J| | iss 2. Practica quaestio esse potest, num homo rudis, qui malitiam I externi operis (v. g. fornicationis) novit, invincibiliter (i. θ. ita U(- ne I is? I ! Species legum praccipunc. — Lex aeterna et naturalia. 125 sufficienter quidem dubitaverit) ignorare possit malitiam peccati meri interni circa tale opus. Qua in re dicendum est, talem ignorantiam, saltem si agitur de efficaci desiderio, admitti non posse: quare practice in confessionibus excipiendis confessorius praesumere debet, cognitionem confusam suf­ ficientem adfuisse. — Verum si quaeris de meris cogitationibus pravis vel quodam desiderio inefficaci seu velleitate : non semper quidem fidendum est, sed neque semper diffidendum poenitentis rudis testi­ monio dicentis, se haec non habuisse pro graviter illicitis. Cf. La­ croix 1. 1 n. 35, S. Alph. de consc. n. 9, Gury I n. 123. Ceterum si de ipsis externis actionibus illicitis agitur, rudes ho­ mines sane ignorare possunt, quae aliis sunt obvia. Ita ignorari potest malitia mendacii officiosi; a puero pollutionis malitia potest nesciri etc. (V. etiam Bouquillon 1. 2 n. 100.) Imo in multis ejusmodi rebus ignorantia esse potest apud eos, qui Christiana et liberaliore educatione nunquam imbuti sunt. Ad V. 1. Ex ipso conceptu legis naturalis, (siquidem ea dictet, quae i89 necessario praecipienda prohibendave esse ex rationali natura colligatur), plano sequitur, legem naturalem tam late patere, quam patet rationalis humana natura. Natura autem immutabilis est et universalis; ergo etiam lex naturalis tum ad omnes homines pertinet, tum immutabilis semper manet. Idem colliges ex eo, quod lex naturalis logis aeternae proxima ap­ plicatio sit. Quare sicut lex aeterna, ita naturalis immutata manet, summum mutari potest major minorve legis naturalis cognitio. Cf. S. Thom. 1. c. a. 4 et 5. 2. Hinc etiam fit, ut dispensatio proprie dicta, ne dicam ab ullo ho­ mine, ne a Deo quidem concedi possit: Deus enim neque malum morale ullum committendi licentiam dare, neque quod intrinsecus malum est, pro sua voluntate non-malum reddere potest. Quare, si qua exempla quondam dispensationem prae se ferre viden- uw tur, prorsus alia explicatio danda est, nimirum mutationem objecti legis esse factam. Quod ut magis intelligatur, attende, triplex esse genus objectorum, quae legis naturalis prohibitioni subsunt: 1. Sunt objecta, quae in se et propter se mala sunt; — haec igitur nunquam evadere possunt non mala, nec licita. 2. Sunt objecta, quae in se quidem, at non propter se, sed propter periculum conjunctum mala sunt atque illicita: — haec, si pericu­ lum auferri vel diminui potest, evadere poscunt non-mala. 3. Sunt objecta, quae in se et propter se quidem mala sunt, at non abso­ lute et immediate, sed propter connexum jus alienum; — quare qui in illud jus potestatem habet, eandem actionem materialem, quae alias illicita esset, licitam reddere potest: immutata manente loge naturali, quae solum prohibet alienum jus, quamdiu jus manet, laedere. Ex qua observatione patet, Deum potuisse vel posse bona unius, hoc etiam invito, alteri tradere; posse longe ampliore potestate, quam humana ulla auctoritas vindicandi causa potest, in hominis vitam et necem dominium exercere sive per se, sive per alterum. 12G Tli. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota s. de lege. Quomodo explicetur permissio divortii et polygamiae in lege Mosaics cf. tractatum de matrimonio vol. II n. 698. 3. In tertio genere objectorum ipsa humana auctoritas aliquid potest, non pro arbitratu quidem, sed pro exigentia boni communis. Unde etiam facile intelligitur, legem naturalem, si permittentem sumimus vel quae liber­ tatem singulis tribuat ad certos quidem actus, mutari utique seu restringi posse per auctoritatem publicani. § 2. De legibus, quae juris gentium dicuntur. Jus, etsi potius id dicit, quod alicui competit adeoque quod fa­ cultatis est, quam quod est obligationis: tamen quia cum unius facul­ tate obligatio alterius connexa est, jus etiam ad ea, quae obligationis sunt, extenditur: quare jus objective sumptum pro complexu legum intelligitur, quibus, quid possint, quid debeant homines, determinetur. Nos hoc loco jus gentium sub hoc respectu consideramus, quatenus obligationes quasdam sive directe sive indirecte imponit. 191 I. Jus gentium alii aliter intelligunt. Historicum conceptum juris gentium recentiores jurisperiti a Romanorum consuetudine repetentes dicunt, jus gentium fuisse collectionem jurium, quae Romani secundum aequi­ tatem gentibus subactis, quas ad civitatem Romanam non admittebant, concedere consueverint: Puchta Instilulionen § 85. At philosophicum conceptum inquirentes aliqui ex materia, de qua agit, illud definiunt atque ea dicunt esse juris gentium, quao jura omnibus ubique fere communia exprimunt aut mutuam inter gentes relationem determinant: adeoque leges atque jura internationalia fere cum jure gentium convertunt. Quod ho­ diernis scriptoribus praeplacet. J Quodsi sumis hunc sensum, ea quae sunt juris gentium, formaliter esse possunt aut naturalis juris, aut positivi juris humani: quum circa mutuam inter gentes relationem jus naturale certissime aliquid praescribat, neque positiva additione haec praecepta aucta esse repugnet. II. Alii non negantes, materiam juris gentium eam esse, quao aut gentium mutuam, aut hominum communem utilitatem respiciat, tamen formale discrimen a lege seu juro naturali, atque etiam aliquatenus a reli­ quis legibus positivis exsistere docent: siquidem proximus fons obligationis adeoque proxima auctoritas praecipiens non sit plane eadem. Nimirum jus gentium dicunt non immediate fundari in necessitate naturae humanae, ut lex naturalis, sed in voluntate humana: ita tamen a reliquis legibus humana voluntate inductis distingui, ut aut non per legislatorem impositum, sed usu et consuetudine inductum et implicita pactione universim receptum vim legis obtinuerit, aut, si per legislatorem impositum, tamen non pro arbitratu, sed cogentibus ejusmodi rerum adjunctis et factis, quae pro sin­ gulis quidem hominibus a libertate pendent, sed in genere humano ex ejus conditione et moribus ubique necessario oriuntur. Quare aut mediata quadam et morali necessitate, aut summa convenientia ex ipsa humana natura hujus juris gentium regulas profluere fatentur, ita ut natura ducc omnes quasi in illas leges conspiraverint. Quae fuit veterum doctrina. Cf. S. Thom. I. II. q. 95 a. 4, So to de just. 1. 3 q. 1 a. 3, Suarez de leg. Species leguni praecipuae. — Jus gentium. 127 1. 2 c. 19 , R e b e 11. p. 1 1. 1 q. 2 sect. 4, Reiffenstuel jus can. proof m. § 2 n. 30, Pichler jus can. proleg. n. 17, etiam novissime Bouix p. 1 sect. 1 c. 5. At observaro licet, secundum explicationem hanc ex sensu veterum scriptorum theologorum datam non omnes leges eodem modo juris gentium esse, neque eodem modo eas juris positivi dici posse. Si enim ea con­ sideres, quao propter conditionem humani generis ubique exstituram fieri debuerunt, ea certo quodam sensu juri naturali potius, quam positivo adnumeres, e. g. divisionem bonorum. Ejusmodi leges Pichler 1. c. ex­ presse vocat juris gentium ,improprie talis *; apud Rebell. vero invenies, veteres dicere consuevisse, illas leges esse indicative seu imperative juris naturalis, exsecutive a jure gentium positivo. Quamquam igitur complura praecepta juris gentium jus positivum et conventionale dicuntur, tamen non omnia sic vocari vero et proprio sensu licet. Imo etiam in iis praeceptis, quae veteres scriptores conventionalis juris esse fatentur, cave ne hanc vocem eodem sensu accipias, sicut mo­ derni scriptores, quando jus gentium distinguunt in necessarium et con­ ventionale. Conventionale enim hi dicunt, quod formali conventione inter multas civitates constitutum sit circa mutuam earum atque civium rela­ tionem; ,necessarium * autem non de solis legis naturalis praeceptis circa liane relationem mutuam intelligunt — imo plures ne agnoscunt quidem hanc necessariam naturalem legem — sed de iis, quae ad faciliorem ho­ minum convictum necessaria communiter visa sunt atque fere ab omnibus recepta. Ita Bluntschli Volkerrecht, Einleitung et Buch I § 1. III. Jus gentium igitur, in sensu η. II sumptum, non in omnibus, 192 ut lex naturalis, prorsus immutabile est, quum usum et consuetudinem, quod eâ firmatum sit, etiam abolere, impossibile non sit, aut id quod pro humano genere universim sumpto necessarium est, pro peculiari quadam communitate possit non esse necessarium. Nihilominus augeri quidem leges juris gentium usu et consuetudine facilius possunt, quo magis singulorum jura protegantur et bona eorum intacta maneant: quod enim ex formali conventione paucarum civitatum ortum ducit, usu communi paulatim communis regula atque lex evadere potest: verum obligationem aliquam in communem utilitatem longo usu agni­ tam aboleri unquam, vix credibile est. IV. Dein quae statuta sunt propter conditiones ipsius generis hu- ^3 mani, utut libere, tamen certo certius orituras, a singulis civitatibus universim aboleri non possunt. Neque possunt ea, quae communi usu semel inter gentes ct civitates mutuo recepta sunt, deseri a singulis. Lex enim naturalis fidelitatem exigit post factam conventionem sive expressam sive tacitam. Et re quidem vera, quamquam ea, quae usu adeoque tacite solum admissa sunt, facilius a quopiam negari possit, habere sibi vim verae conventionis, vel fidelitatis obligationem: tamen practice aliorum jura vix non semper perturbarentur, si qua civitas in sua relatione ad alteram recedere vellet ab aliqua norma juris gentium communiter agnita, quam naturali lege necessariam non esse constet: quae perturbatio plane est contra legem naturalem. — Nihilo­ minus si quid juris praeter naturalis legis exigentiam a gentibus vel 128 Th. m. g. Tr. II. De rcguln net. human. — De regula remota 8. de Itge. civitatibus mutuo concessum est, id non valet in favorem etiam rebel- ' Hum vel eorum, qui aggressionem clare injustam contra aliam geutem vel civitatem exercent. 194 V. Si vero in particulari quaeris, quae sint juris gentium, vix invenies certum responsum. Neque hoc mirum est apud modernae theoriae fautores, qui omne jus tandem ab homine ejusque mutabili voluntate derivant. Ceterum juris gentium saltem censentur esse: plura quae sancita sunt de bello modoque bellandi; receptio atque inviolabilitàs lega­ torum; commercium literarum; liber mercatus cum alienis nationibus, j et similia; hodie accedit communiter prohibitio omnis servitutis stricte dictae; prohibitio laedendi bona privata in bello — nisi forte quaedam excipiantur in bello navali; libera in quovis mari navigatio. NB. Ex falso conceptu necessarii et conventionalis juris gentium, quem mo­ derni scriptores sibi fingunt, sequitur etiam de juris gentium mutabilitate seu im­ mutabilitate falsa doctrina. Quando igitur supra locutus sum de jure gentium non plane immutabili, multum abest, ut sensu moderno mutabilitatem eam admittam seu intelligam, quam Bluntschli 1. c. Buch I § 13 et 14 admittit. Ille enim, ut ex definitione ibid. § 1 ab ipso data, et ex prooemio patet, in omni jure publico et international i non admittit immutabilitatem ullam, sed omnis juris summam vim in agnitione populorum reponit (Buch 1 § 1), atque contra conceptum veterum au­ ctorum de juris naturalis immutabilitate suam de perpetuo juris progressu doctri­ nam commendat: quo etiam fit, ut ex naturali evolutione politica nationum facul­ tatem repetat et jus pacta juramento firmata projiciendi atque infringendi (ibid. Vonvort p. VII). Quae omnia logica conclusione ad humani generis apotheosin ducunt aut ex ea oriuntur; neque mirum est, ab auctoribus ita morigeratis, quid re ipsa juris est, disci non posse. § 3. De lege, positiva divina. 195 ' 3j v.-3 Lex positiva divina cuni doctrina de revelatione intime cohaeret· siquidem sine revelatione lex positiva divina impossibilis est. I. Deus ante legem Mosaicam seu veteris foederis certum quidem legum complexum, qui ad hominum societatem ut talem gubernandam spectaret, non tulit; nihilominus singulas quasdam leges vel praecepta etiam primaeva illa aetate positive a Deo lata esse constat. II. Lege Mosaics Deus positive sanxit leges morales, caeri­ moniales, judiciales; quae qua positive obligationis erant, gentiles nunquam obligarunt, neque post constitutam Christi Ecclesiam ullum hominem re ipsa seu objective obligant. III. Christus Dominus in Lege Nova sua divina auctoritate leges morales naturales positive confirmavit, alias obligationes ex ipsa Chri­ stiana revelatione Ecclesiaeque institutione connaturaliter sequentes induxit, alias leges per se primo caerimoniales atque consequenter mo­ rales tulit: quae omnes plane universales sunt, atque omnes homines per se obligant. ofl Species legum praecipuae. ■— Lex positira divina. 129 Explicatio. Ad I. nota: 1. Primo loco occurrit praeceptum protoparentibus in paradiso datum: quod dicendum est, futurum fuisse prae­ ceptum pro tota progenie, si Adam in statu justitiae originalis perseverasset: nam quum ab illa lege immortalitas atque supernaturalis vita universae posteritatis penderet, nulla est ratio, cur soli Adamo legem illam datam dixeris, neque cur posteri ab illa libertatis suae probatione fuerint exempti. 2. Certum est otium, ex ordine supernatural· a Deo instituto statim ab initio hominem obligationem habuisse per actus supernaturales, praecipue per fidem, spem, caritatem in Deum tendendi: quae obligationes in positiva quidem et liberrima Dei voluntate fundatur, tamen, instituto illo supernatural· ordine, naturaliter sine nova lege consequuntur. Haec supernaturalis ordinis institutio cum obligationibus con­ sequentibus post lapsum perseveravit pro toto humano genere, atque etiam transiit in fidem et spem futurae redemptionis. Neque unquam Deus defuit, quominus homines, si voluerint, potuerint absolute ne­ cessaria et credere et facere, gratia divina ad auxilium parata : verum reliquit fere singulis privatim aeternae salutis curam. 3. Ad primitivam legem positivam reduci debet etiam id, quod voca­ tur sacramentum naturae, quo parvuli per fidem parentum exterius mani­ festatam a culpa originali ad statum gratiae sanctificantis transmitti pote­ rant: quod usque ad legem baptismi perseveravit jure. 4. Primitiva lege institutam esse matrimonii perfectam unitatem et indissohibilitatem, habemus ex verbis Christi Matth. 19, 4 sqq. Quo sensu hae conditiones legis naturalis sint, quo sensu et quando quaedam rela­ xatio concessa vel tolerata sit, ex iis, quae in tract, de matrimonio dicturi sumus, colliges. 5. Post diluvium etiam Noachitis praeceptum aliquod datum esse, habes ex G en. 9, praecipue ne carnes cum sanguine ederentur (v. 4): quod tamen aut temporaneum ex se fuisse, aut obliteratione vim suam apud gentiles amisisse videtur jam longe ante Christiana tempora. Ad II. 1. Legem veterem seu Mosaicam, qua talem, nunquam gen-u»7 tiles respexisse, sed obligasse solos Judaeos, ex tota ratione, qua lata et promulgata, et qua populus Judaicus electus est, plane patet. 2. In hac lege Deus primo solomniter positivo promulgavit legem na­ turalem moralem, ut ex decalogo habetur. Qua positiva confirmatione nova obligatio specifica non videtur esse inducta; eatenus tamen novam obliga­ tionem Israelites impositam esse dici potest, quod legis violatio intensive gravior fuerit propter auctoritatem magis immediate et solemniter illis obversantem, quae proin cum graviori reatu spernebatur, quam si gentiles respicimus, quibus objiciebatur divina auctoritas per solam rationem ob­ scurius monstrata. 3. Leges judiciales cum gentis Judaicae dispersione plane cessasse clarum est; caerimoniales autem leges, quae per se religiosae erant, Novo Foedere Christiano abolitae sunt, atque ita quidem, ut ab initio Evangelii praedicati mortuae tantum, postea vero etiam mortiferae et superstitiosae evaserint: siquidem Deus illo cultu coli amplius non vult. Quae fusius ostenduntur in dogmate et apologetica. Lebmknhl, Tbeol. mor. I. Edit. 4. 9 130 .- W 198 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota s. de lege. Ad III. 1. Quum Christus Dominus leges naturales morales deca­ logi expresse confirmaverit (v. Matth. 5, 17), earum observatio Chri­ stianis etiam ex positiva lege Christi incumbit: quapropter etiam Chri­ stiani, etsi eas violantes specificam malitiam non contrahant diversam a malitia ex ipsa naturalis legis violatione oriundam, tamen, sicut antea dictum est de Israelitis, intensive gravius peccant propter spretam Christi auctoritatem immediate praecipientis. Insuper cf. infra n. 226. 2. Praeter leges morales naturales lex Christiana alia praecepta divinopositiva immediate moralia non continet, nisi quae ipsa natura duce ex re- | velatione ac fine supernatural! et Ecclesiae in concreto institutione con- | sequuntur. Nimirum ex revelatione supernatural! enucleatius facta obii- | gatio oritur plura nunc explicite credendi quam antea; atque etiam spei et caritatis praecepta clariora evaserunt. 3. Etsi praecepta immediate et per se moralia per Christianam legem aucta non sint, tamen consilia moralia Christus plura dedit, eaque veteris legis perfectionem longe superantia. 4. Dein Christus tulit plures leges, quas vocari licet immediate caeri­ moniales, et consequenter morales, quae sc. versantur circa sacrificium et sacramenta, ritus illos sacros divinum cultum et media salutis humanae eximio modo continentes. Ex quorum institutione obligationes morales illos sacros ritus peragendi atque participandi consequuntur. 5. Reliqua autem, quae ad Christianum populum gubernandum pertinent, Christus ipse particulatim non instituit, sed Ecclesiae suae, quam potestate plena instruxit, constituenda reliquit. Quare leges ju­ diciales, quas dici licet immediate divinas, ad hanc unam revocari possunt: „subjectus esto Ecclesiae11. wo 6. Discrimen inter legem V. et N. non in sola posterioris per­ fectione longe majori (v. hic n. 3) consistit, sed etiam in efficacitate, quum gratiam divinam per se conciliet, et in un iversalitate, quippe quae tam late pateat, quam patent generationes et tempora humana: cf. Matth. 28, 18—20; Mare. 16, 15 et 16. Quare praecepta a Christo immediate data omnes ligant; ecclesiastica praecepta omnes ligant post­ quam legem Christi impleverint Ecclesiae sese aggregandi. Quoniam vero Ecclesia seu summus ejus pastor est non solum legifer, sed etiam divinae legis infallibilis interpres, per Ecclesiam cognoscuntur etiam leges immediate divinae, quae saltem post cognitam veritatem omnes ligant, sive ad Ecclesiam sese aggregaverunt, sive non. § 4. De lege (positiva') humana, speciatim de ecclesiastica. 2oi Esse auctoritatem humanam legiferam tum civilem, tum eccle­ siasticam, supra c. Ill dictum est. De civili potestate habes effatum S. Scripturae Prov. 8, 15 et 16 et R o m. 13, 1 sqq. „Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit, non est enim potestas nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit s Species legum praecipuae. — Lex humana — ecclesiastica. 131 potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi dam­ nationem acquirunt .... non enim sine causa gladium portat; Dei enim minister esta etc. Quibus verbis S. Apostolus aperte loquitur 1. de summa auctoritate in rebus temporalibus, cui competat jus gladii seu jus vitae et mortis; 2. de auctoritate, cui plane obediendurn sit sub poena aeternae damnationis, adeoque de auctoritate, quae in conscientia praecipere, jubere possit. Quod fusius prosequi non est necesse. Hic solum noto, quomodo S. Pontifex, supremus Ecclesiae prin- 201 ceps, sive per se sive per alios delegatos legiferam vel praeceptivam potestatem re ipsa exercere consueverit. I. Modus maxime solemnis est, si, convocato Concilio universali, R. Pontifex adhibito Patrum suffragio decreta seu fidei seu disci­ plinae edit. II. Modus proxime accedens est, si R. Pontifex ex se solemni constitutione ad universos fideles directa legem aliquam condit. III"9 Modus, si S. Pontifex particularem legem pro certa provincia, regno, religioso ordine constituit. Neque per se quidquam interest, utrum id in IL et III. modo fiat per Bullam, an per Breve aliudve edictum. IV"9 Modus, si per Congregationes Romanas variae leges vel de­ creta eduntur: quae tamen, si suprema S. Pontificis confirmatio et de­ cretorum promulgandorum jussio accesserit, plane eadem auctoritate frumitur atque decreta a S. Pontifice condita, sive suprema illa, qua universam Ecclesiam adstringat, sive paulo inferiori, qua certam tan­ tum provinciam liget. Nimirum complures coetus Cardinalium constituti sunt, qui pro diversis Ecclesiae negotiis R. Pontificem in regimine juvant atque subcrdinatam quidem, sed ordinariam, non mere delegatam potestatem exercent: quo fit, ut proprio nomine pro facultate sibi tradita senten­ tiam dicere, decreta facere possint; alias autem, i. e. plerumque in gravioribus rebus, R. Pontificem adeant, ut ipse supremo suo oraculo rem decernere velit, petituri. Quod ex forma decreti apparere solet. Praecipuae Congregationes sunt hae 1 : 1. Congregatio S. Officii sive S. Congregatio Romanae et Universalis In- 202 (juisitionis, instituta a Paulo III. 1542 per Bullam „ Licet ab initiou, sed nonnihil mutata per Sixti V. Constitutionem „immensau. Cujus est tum in causis criminalibus, quae fidem spectant vel cum ea cohaerent (in haeresi et criminibus suspicionem haeresis facientibus, ut v. g. est abusus sacramentorum), procedere, tum in quaestionibus, quae fidem tangunt ac religionem, edicto disciplinari rem practice componere. Praeses hujus S. Congregationis non est certus quidam Cardinalis, ut in aliis Congregationibus, sed ipse R. Pontifex. Hinc est, cur quae per Inquisitionem geruntur, facilius quam quae per alias Congregat, fiunt, 1 Conferri possunt hac dc re praecipue: Bangen die rom. Curie; Phillips Kirchenrecht § 322—333; Meyer die rum. Curie; Dan i el i Recent ior praxis Curiae Rom.; Dc Luca Relatio Curiae Romanae; Bouix de Curia Romana. 132 Tli. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota a. de lege. infallibilitate instructa esse possint. Nihilominus id per solam praesentiam, ! aut per ipsam approbationem R. Pontificis, ut Inquisitionis praosidis, non­ dum fit; sed tum tandem, quando in forma specifica approbans jussent de­ cretum aliquod, quod ceteroqui rem infallibiliter decidendam tractat, suo nomine ad universam Ecclesiam dirigi atque illud promulgari curaverit. — ! Sessio triplex S. Officii distingui solet, 1. feriis II., in qua praeparatur causa decidenda; 2. fer. IV., in qua Cardinales Inquisitores in causa decidenda cotum suum dare solent; 3. solemnis fer. V. (vel aliquando fer. IV. loco V.), in qua Cardinalium decisionem Summus Pontifex, in solemni sessione tan­ tum praesidere solitus, aut approbare, aut corrigere vel differre consuevit. 2. S. Congregatio Indicis S. Officio in auxilium data, at propria aucto- I ritate instructa, quae curam exercet in prohibendis damnandisque libris: ! damnatio illa, etsi fiat approbante R. Pontifice, non ea est, quae fiat per i ipsas literas Apostolicas. Congr. Ind. incepta est per S. Pium V., in I novam formam redacta a Six to V. Const. „Immensau, denuo confirmata a Ben. XIV. 203 3. S'. Congregatio Concilii Trid. interpretum (seu breviter S. C. C.) in- ’ ehoata a Pio IV. et S. Pio V., hodiernam formam accepit a Six to V.: ; potestate donata est interpretandi decreta disciplinaria Cone. Trid., con­ sulto tamen R. Pontifice: quare causas huc spectantes dirimendas suscipit. 4. S’. Congregatio Episcoporum et Regularium, ad quam decidendae re­ feruntur quaestiones et controversiae oriturae inter diversos Episcopos, inter Episcopos et Regulares, vel intra religiosum ordinem inter praelato’ et subditos. Praeterea ad hanc Congr. Epp. et Reg. referuntur causae, quae spectant confraternitates, capellanias, jus patronatûs, dismembrationem parochiarum, atque etiam quae respiciunt religiosorum vota, clausuram, approbationem congregationum religiosarum votorum simplicium. Instituta est a Six to V.; v. Bullam nImmensau. 5. S. Congr. jurisdictionis et immunitatis ecclesiasticae, quae jus dicit in causis immunitatem et libertatem Ecclesiae spectantibus; instituta ab Urb. VIII. 1G2G. | G. S'. Rituum Congregatio, quae liturgicas quaestiones dirimit atque decori sacrarum caerimoniarum in sacris functionibus servando invigilat: extraordinarium S. Congrpg. hujus negotium est etiam causas beatificationis et canonizationis dirigere: cf. ejus institutionem per Six tum V. in Bulla cit. H 7. S. Congr. Indulgentiarum et Reliquiarum, cujus est providere, ne falsae et apocryphae indulgentiae vulgentur, neve reliquiae falsae vel dubiae j venerationi exponantur: generales concessiones indulgentiarum huic S. Con- ! greg. indicari debent, quo fiant plene authenticae et validae; generales earum petitiones apud illam fieri solent, et per eam S. Pontifici propo­ nuntur vel commendantur; illius etiam est, dubia et difficultates, quae circa indulgentias aut reliquias oriantur neque ad fidei dogma pertineant, expedire, consulto in rebus gravioribus S. Pontifice. Ut perennis congre­ gatio constituta est a Clem. IX. G. Julii 1669. J 8. S. Congregatio de Propaganda Fide, incepta aliquatenus a Greg. XIII., sed stabilita et ad hodiernam formam composita a Greg. XV. 22. Julii 1G22 Constit. ^Inscrutabili : quae nomine S. Pontificis jurisdictionem exer­ cet in omnes regiones „Missionumtt, seu in quibus ordinaria hierarchies jurisdictio et dioecesium paroebiarumque circumscriptio nondum constituta Species legum praecipuae. — Lex ecclesiast. — var. Congreg. 133 vel nondum perfecta est, atque pro illis regionibus haec Congregatio est loco omnium aliarum: in gravioribus negotiis ipsa Congreg. sanctionem decretorum suorum a S. Pontifice petere debet. 9. S. Congregatio super negotiis ecclesiasticis extraord., constituta 1814 a Pio VII., quae in difficilioribus adjunctis et rebus R. Pontificem consilio juvare debet, praecipue in gravioribus rebus cum civili auctoritate gerendis, concordatis concludendis adhibetur. V. Data hac jejuna notione praecipuarum Congregationum, aliquid dicendum restat de vi et auctoritate decretorum et decisionum S. Congr. 1. Certum est, in causis particularibus adeoque pro iis, quorum causa agitur, decreta et decisiones esse obligatoria. 2. Certum est etiam, sententiam, si qua fertur, per se solos eos adstringere, quorum causa acta est. 3. At si in particulari causa, aut illius occasione, aut alias alicujus legis (universalis) ecclesiasticae interpretatio fit, difficultas est, quousque haec interpretatio vim suam extendat. Circa quod dico: 1) Talem interpretationem, etsi ex sola praxi S. Congr. colligatur, probabilem esse, nemo nisi temere negaverit; quare in quantum pro­ babilis opinio jus agendi eaque utendi tribuit, eam interpretationem seu sententiam etiam alios in simili causa sequi posse, satis patet. Quam­ quam caute consideranda sunt singula adjuncta, ne quid ultra mentem S. Congr. c? colligatur. o 2) Verum etiam possibile est, ut constanti praxi et interpretatione a S. Congr. facta ita de legis sensu constet, ut alia interpretatio tam­ quam non-probabilis debeat exsulare: quod quando locum habear, inulta consideratione opus est. 3) Fieri saepe potest, ut S. Congr. — id quod praecipue ob­ servari licet in S. C. C., in aliis Congr. pro ambitu suae potestatis — in singulari causa decidenda nitatur in legis universalis interpretatione hucusque non omnino indubitata, eamque seu expresse seu tacite pro universali norma statuat. Quod si fit interpretatione mere comprchensicaf haec omnes, etiam promulgatione nulla secuta, obligat: si fit interpretatione extensiva, haec extra causam particularem, quam S. Congr. decidit, non obligat, nisi ex speciali mandato S. Pontificis fiat atque rite promulgetur: excipitur S. Rituum Congr., de qua statim infra. Nam quum S. Congr. legiferam potestatem non habeant, extensiva autem interpretatio ex parte nova lex sit, plane requiritur, ut et legislatrix (It Pontificis) potestas, et forma legem essentialiter complens, pro­ mulgationem dico, accedat. Hanc sententiam tenet Ph i 11 i ps Kirchenrecht § 200 in fine, eamque imprimis nitide exponit atque defendit Schmalzgr. Jus ecclesiast. dissert. prooem. n. 373—377, ubi etiam 1 „Mere comprehensivae sunt“, ut utar verbis Schmalzgruebcr dtss. prooent. n. 373. „si sensus sic declaratus a verborum propria et usu recepta significatione non recedit; extensivae, si illam egrediantur, et ultra id, quod verba proprie et secun­ dum usum communem accepta denotent, aliquid concedant, prohibeant, dispen­ sent etc/ (cf. η. 149). m 134 2nj Th. m. g. Tr. II. De régula act. human. — De regula remota e. de lege. ex multorum scriptorum sententia, ut Cottonii, Gobât, de Luca, Engl, Wiestner, Reiffenstuel etc. quoad ipsas declarationes comprehensivas requirit, ut „Papa consulto factae, a Cardinale Prae­ fecto subscriptae, et consueto Congregationis sigillo munitae sint“. Idem Soil de leg. n. 470 sqq. Ilac igitur distinctione ipsarum declara­ tionum facta, facile componuntur, quae diversi scriptores diverse sentire videntur, aliis affirmantibus, aliis negantibus vim universaliter obligandi nisi accesserit speciale mandatum R. Pontificis atque consueta promul­ gatio; quam ceteroquin utramque sententiam S. Alph. I. 1 n. 106 pro­ babilem dicit, sensu saltem explicato. VI. S. Rituum Congregatio, etiam R. Pontifice non consulto ne­ que approbante, potestatem leges ferendi habet, ut ex const. Sixti V. nlmmensau, et variis decretis apparet. Sufficit retulisse decretum 23. Maji 1846, a S. Pontif. Pio IX. 17. Julii ejusdem anni in omnibus approbatum atque confirmatum : „Ad sequens dubium ,An decreta a S. R. Congr. emanata et re­ sponsiones quaecunque ab ipsa propositis dubiis scripto formiter editae eandem habeant auctoritatem, ac si immediate ab ipso S. Pontifice promanarent, quamvis nulla facta fuerit de iisdem relatio Sanctitati Suae?1 respondit S. C. , Affirmative4/ Quid autem ex hoc decreto aliisque vim ejusmodi decretorum extol­ lentibus responsis sequatur, quid non, fere depromendum censui ex erudita dissertatione ephemeridis Florent. „Archivio deW Ecclesiasticou fasc. II mense Febr. 1864, uti prostat denuo impressum Romae ex typogr. Rev. Cara. Apost. 1866 in summaria appendice ad „votum Al. Marchesi S. R. C. Con­ sultoris" in quaestione distribuenda Euch. in Missa defunct." Nimirum quum hae sententiae in ipsa Urbe tanto favore excipiantur, eas probabili­ tate practica destitui, vix quisquam dicere ausus fuerit. 1. Decreta S. R. C. particularia sine dubio obligant dioecesim, locum, ordinem religiosum particularem, ad quem sunt directa; decreta generalia universam Ecclesiam adstringunt. NB. Si doctissimus scriptor addit, hanc obligandi vim perinde inesse. sive S. C. usa sit verbis praeceptivis decrevit, servari mandavit, sive aliis, ut: ita de­ claravit, rescripsit, respondit: salvo meliori judicio, nolim indistincte consentire. Vid. aliquando ex subjecta materia apparere potest, agi de vero praecepto, etsi S. C. solummodo dicat: „ita rescripsit”; quod si ex ipsa re subjecta non apparet, puto verba „rescripsitu mitiori modo intclligenda esse. 2. Decreta quaecunque particularia saltem norma sunt, quomodo con­ venienter agatur, pro tota Ecclesia. — Quod ita tamen accipe, ut non trans­ feras ad ea, quae quandam exceptionem, dispensationem, privilegium ab universali aliqua lego liturgica contineant, sed de iis intelligas, quae legis explicationes sunt, ut patet ex responso S. R. C. 8. Apr. 1854 nAn decreta, indulta, decisiones S. hujus Congreg., quae emissae fuerant (vel in poste­ rum emittendae) super recursus particularium, i. e. vel dioecesis, vel or­ dinis, vel loci etc., quaeque authentice deprehendantur in octo tomis operis vulgo dei Gardellini, sint ipsaeniet in iisdem casibus alibi applicabiles, ac tuto adoptandae, quasi essent pro ubique decisae? etc.u R. „ Decreta, qualia inducantur, non valere ex se, sed requiri pro singulis specialem approbatio­ nem a S. R. C.“ ' 4' Species legum praecipuae. — Lex ccclesiast. ■— S. Hit. Congreg. 135 3. Quamquam decreta particularia et declarationes extensivae non universaliter promulgatae ubique reverenter suscipienda sint (siquidem quod in uno loco decet, in altero vix dedecet): nihilominus per se proprie et in rigore non obligant nisi eos , pro quibus emanarunt. Aliunde tamen fieri potest, ut alios etiam obligent, e. g. a) si in aliqua alia dioecesi synodalis lex in certa materia idem praescribit; b) si legitima consuetudine idem factum sit lex; c) si ipsa S. R. C. decretum particulare ad alia loca vel totam Ecclesiam extenderit. Alias obligationem exsistere non probatur. Nam 1) quod aliqui dicunt, idque recte, responsa et decreta hujus C. esse observanda ut responsa ipsius R. Pontif., hoc certo non probat eorum universalem obligandi vim, quasi quae S. Pontifex particulari loco praescribat, jam universalis lex evadat ! 2) Ipsa S. R. C. probe distinguit decreta particularia et univer­ salia; imo usitatissimum est, eam ad plura quaesita particularia respondere et unum alterumve quaesitum excipere, ut hujus occasione edat universale decretum : at quo fine haec fit distinctio , nisi vere alia est obligatio uni­ versalis decreti, alia particularis?1 3) Responsum sive decretum novum, etsi ederetur a S. Pontifice, quando formam particularis decreti prae se fert: neque mentem legislatoris universaliter obligandi satis ostendit, neque essentiale elementum, promulgationem universalem, habet; ergo nequit esse universalis lex (nimirum intimatio fit solum ei, qui interrogat). Neque subsequens authentica collectio ea est, quae promulgationis loco esse possit: eam enim fieri, nimis per accidens est, neque fit jussu legislatoris; at pro­ mulgatio jussu legislatoris fiat necesse est12*. 4. Verum, si decretum vel etiam simplex responsum est legis jam exsistentis mera declaratio comprehensiva (v. supra), prorsus fateor, etiamsi forma sit particularis responsi, neque nunc promulgatio universalis fiat, nihi­ lominus omnes ubique, idque jam vi legis antea exsistentis, adstringi, qui utcunque sensum legis vel Congregationis cognoverint. χλ § 5. Dc lege directive, poenali, mixta. Quae hucusque de legum diversitate diximus, ad diversam earum _ ■ originem referuntur. Quoad diversos effectus praecipue quaedam obser­ vanda sunt circa leges poenales et leges irritantes. Lex directiva a diversis diverso sensu accipitur. Alii eam op­ ponunt poenali, ita ut directionem etiam conscientiae obligantem intelligant: quo sensu fatentur, etiam Superiorem, qui poenae non sub­ jaceat, legi propriae — etsi imperfecte tantum — subjacere. Ita Suarez constanter sumit vocem .directiva4*. — Alii directivam cum 1 Cf. Gardcll. n. 5405, ubi S. C. interrogata, num sola decreta sive formaliter sive aequivalentcr generalia omnes obligent, respondit: „Consulat probatos auctores/* 2 Aliud videris in authentica collectione precum et piorum operum, quibus indulgentiae sunt annexae11, jussu S. Pontificis Pii IX. et Leonis XIII. in lucem edita simul cum decreto, ut in omnibus dubiis dirimendis haec collectio unica sit norma. — Simile quid observari licet in nupcrrima collectione: „Decreta autb. S. C. Indulg. et S. Reliq.“, Leonis ΧΠΓ. auctoritate edita. 136 Th. m. g. Tr. II. De reguln act. human. — De regula remota s. de lege, consulente, suadente convertunt, ut excludant veram et strictam con­ scientiae obligationem; quo sensu multi loquuntur de pluribus rubricis, de regulis religiosorum etc. Quare semper attendi debet, quem sensum scriptor suis locis intelligat. Lex poenalis tantum quo sensu dicatur, supra explicatum est cap. 3 art. 4 η. 146: ubi videris, nequaquam omnem obligationem in conscientia vel ad culpam excludi, sed tantum immediatam. Lex mixta dicitur, quae immediate obligat ad actum faciendum sive omittendum, et insuper contra violantes legem poenam statuit. 2(« L Lex naturalis non continet leges mere poenales. Quod ex ejus conceptu constat. Nam lex naturalis versatur de intrinsece malis et de bonis necessariis; poenam autem solvi, nunquam est jær se et ex natura rei necessarium, nisi propter delictum. II. Legislator humanus potest legem mere poenalem statuere: ni­ mirum non tenetur semper perfecto modo potestatem legiferam in certa quadam materia exercere. Sicut videlicet rem etiam gravem imper­ fecte praecipere potest sub culpa veniali ; ita etiam saepe non repugnat, quin contentus sit altero modo imperfecto, exigens solam poenam a transgressoribus. Verum in ecclesiastica disciplina leges mere poenales raro in­ veniuntur, atque eas mixtas et sub perfecta obligatione latas esse, prae­ sumi debet, donec contrarium probetur. In jure autem civili leges illas mere poenales facilius invenies. 209 III. Exsistunt, imprimis injure ecclesiastico, leges statuentes poenam, quae ipso facto incurratur: quod tum maxime Heri potest, si lex poenali» est spiritualis. Sic ante omnem sententiam censurae incurruntur. Si vero consistit poena in privatione alicujus juris acquisiti, vel (quae) imfamiam sccum ferret, etsi „ipso facto" statuitur poena, tamen requiritur sententia judicis non condemnatoria quidem, sed declarators saltem commissi criminis. Nam haec criminis declaratio etiam tum requiritur, si lex statuit poenam „nulla exspectata declaratione^ : quod sic intelligitur, ut poenae quidem declaratio exspectari non debeat, ex­ spectetur tamen declaratio criminis. Ita S. Alph. 1. 1 n. 148 cum in­ numeris aliis. I At poena, quae in privatione juris acquirendi consistit, ut nnon faciendi fructus suos", vel, ut communius etiam tenetur, inhabilitas ad beneficia ecclos., incurritur ante omnem sententiam. Ib. n. 149. C’f. The­ saurus de poenis ecdes. p. I c. V. IV. Si poena est exorbitans, quae ipso facto sine judicis interventu incurrenda proponitur, ex S. Alph. 1. 7 n. 351, qui in suum sensum allegat S. Thom. Π. II. q. 65 a. 8 et Nav. Manuale c. 27 n. 174, ipsius poenae, non solum legis prohibentis, ignorantia ab ea contrahenda in foro conscientiae excusat, siquidem ne in confuso quidem in poenae causam ut talem transgressor consenserit: quod videtur requiri. — Aliud est, si poena non est inusitata vel exorbitans; nam qui legem violat, se convenientem poenam contrahere non potest ignorare. Species leg. praecipuae. — Lex directiva, poenalis, mixta, irritans. 137 Nota ad II. 1. In lege ecclesiastica pro axiomate habetur, ex gravi-210 tatc poenae additae concludendum esse ad gravitatem praecepti, ita ut poena gravis arguat peccatum mortale. — Quare excommunicatio, suspen­ sio totalis vel saltem gravis, ejusmodi interdictum etc. indicant, praeceptum sub gravi latum esse; verum levior suspensio nondum arguit, rem sub gravi praeceptam esse, sed hoc aliunde eruendum est. S. Alph. 1 I n. 14G. Imo si poenae etiam gravioris alicujus censurae ferendae sententiae statuun­ tur in aliqua re, hanc quidem rem sub gravi a Superiore urgeri posse con­ stat. verum antequam insistat et poenam minetur, nondum constat ex sola poena, rem per se sub gravi fieri debere. S. Alph. ib. n. 147 cum aliis. 2. In lege civili poena valde gravis, quae ad legis transgressionem 211 proportionem non habet, indicat non tam delicti gravitatem, sed potius legem esse mere poenalem: cf. S. Alph. 1. 4 (al. 3) n. GIG, quod 1. 1 n. 147 ex multorum sententia, ut Nav., Cajet, etc. confirmat, qui ajunt, aequum non esse, aliquem pati et poenam temporalem gravissimam, et aeternam, neque id in intentione rationabili legislatoris situm esse; proinde pro minimo esse standum. 3. Cui opinioni eo magis nostris temporibus accedi posse puto, quod legislatores (sume coetum deputatorum) de obligatione vera in conscientia sub reatu gravi coram Deo vix cogitant. Quare non jam ex formali intentione legislatoris, sed ex ipsa re seu materia legis eruendum erit, quae et qualis sit obligatio. Verum quidem est, multas leges debere immediate in conscientia seu sub culpa obligare: neque necessarium est, legislatorem id expresse intendere (alias enim ethni­ corum imperatorum leges raro immediate sub culpa obligarent — quod sane cum S. Scriptura non videtur concordaro). At verum etiam est, pro multis rebus sufficere plane, ut urgeantur immediate sub poena, quae ipsa lege constituatur. Neque tum deesse omnem obligationem in conscientia, ex supra dictis habes. In praxi tamen generatim attendi debet, quid communi sensu et re­ cepta consuetudine, aut judicio complurium virorum doctorum habeatur pro lege poenali, quid pro immediate morali: et secundum hanc communem vel probabilem interpretationem legum singularum obligatio intelligenda est. § GDe lege irritante. Lex irritans dicitur, quae actum, qui in genere suo valide exer- 212 ceri potest atque novum jus fundare, in certis circumstantiis invalidum esse pronuntiat. I. Ipsa naturalis lex quosdam actus irritat, nimirum quando 1. jus illud, quod homo isto actu acquirere vult, vel potius hujus juris usus ob rerum adjuncta continuam contineat inhonestatem, v. g. matrimo­ nium inter matrem et filium; 2. fortasse etiam — quod tamen ita clarum non est — quando actus iste, si validus esset, jus alienum inevitabiliter et irreparabiliter laederet 1. 1 Videtur abs re non esso, notare discrimen inter leges irritantes, prout est lex naturalis aut positiva. Actus illi, qui dicuntur irriti lege naturali irritante, nun- 138 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota s. de lege. II. Lex positiva, sive civilis, sive ecclesiastica aliquando efficere potest, ut actus alioqui validi invalidi reddantur. Nimirum si ad commune bonum necessarium est, publica potestas jura privata atque libertatem restringere potest, idque aptis mediis efficaciter faciendi facultatem habere debet. Efficaciter autem commune bonum non semper in tuto positum esset, nisi irritans lex statueretur. Exemplum habes ex Trid. do matrimoniis clandestinis sess. 24. Cf. etiam discussionem hujus rei et potestatis in Concilio factam (Pallavici ni Historia Cone. Trini, lib. 22 cap. 4 sqq.), ex qua apparet, pro certo habitum esse a Patribus, publicae auctoritati ut tali hanc potestatem in sua materia competere. 213 JII. Nihilominus in singulis legibus probe videndum est, 1. utrum lex ipso facto actum irritet, an irritandum (sc. sententia judicis) esse statuat; 2. utrum ipso facto fiat actus irritus simpliciter et in con­ scientia, an civiliter tantum, ita ut judicialis actio omnis negetur neque lex civilis tali actui sive contractui ullatenus assistat, naturalis tamen actus subsistere pergat. Videlicet si aut legis verba, aut etiam extra obvium verborum sensum consuetudo legum interpres id patiuntur, illo sensus intelligi debet, qui libertatem magis intactam relinquit: modo finis legis sic possit obtineri; neque verba „actus talis et talis nullas sit“ continuo intelligi debent do nuilitate omnimoda etiam in conscientia. Post judicis sententiam huic etiam in conscientia standum est, modo ne sit injusta. 214 IV. Ignorantia legis irritantis ex se non impedit, quominus actus nullus sit. — Quodsi lex in poenam delicti irritat, ea ignorantia, quae a culpa excusat, excusat etiam a lege: num solius poenae ignorantia, sume ex paragraphe praecedenti. Etiam metus gravis damni a lege qua irritans est, communiter non excusat: nisi forte lex irritans sit in favorem tantum privatum, qui in speciali casu in gravius incommodum verteretur. Cf. lie bell., qui de just. p. 2 1. 2 q. 11 n. 20 affert hujus sent, fautores: Pain dan., Aug el., So turn, Os tiens, etc. Cf. etiam reg. juris in 6 reg. 61.— quam valide Heri possunt neque unquam potuerunt ; ejusdem generis quidem actus sunt, qui sint validi, invalidi autem sunt actus hujus infimae speciei. Quod cx ipso conceptu legis naturalis necessario sequitur, utpote quae cum homine oriatur et de solis necessariis aliquid statuat: pugnat enim secum, aliquem actum unquam calide exerceri posse, et eundem necessario esse invalidum. Sed actus illi, qui lege posi­ tiva irritantur, sane ante illam legem validi erant et valide exercebantur: lex enim positiva, saltem humana, supervenit post homines humanamque societatem constitu­ tam. — Imo generatim notari debet quoad leges positivas, eas per se in actus praeteritos vim suam non exercere, neque quoad poenam neque quoad actuum irrita­ tionem : id quod expresse effertur, ita ut nunquam contrarium statui possit, injure Americano (Amcric. Sept.) „No ... ex post facto law shall be passed * 1 (art. I. sect. IX. 3), et: ,,Νο state shall . . . pass any ... ex post facto law, or law im­ pairing the obligation of contracts11 (ib. sect. X. 1). J| Species leguin praecipuae. — Privilegium. 139 Alias ob solum damnum commune ex legis observatione impendens irritatio legis in particulari casu censetur suspendi. V. Num lex irritans sit simul prohibens, tum ex ipsis legis verbis tum ex subjecta materia colligi debet. Nisi enim prohibitio clare ad­ datur, ii saltem actus, qui naturaliter validi manent et civiliter tantum redduntur invalidi, per se nondum sunt prohibiti; possunt tamen ansam peccati dare seu fraudulentae actionis erga alterum. § 7. De privilegio. Cf. S. Alph. de privil. cap. I; Theol. Wirceb. de leg. cap. 5 art. 3; Mazz. theol. mor. tract. 1 disp. 5; Sal ni an tic. tr. 18. Privilegium dicitur lex quaedam privata, beneficium particulare 213 continens. Effectum cujuslibet legis proprium, obligationem dico con­ scientiae, privilegium indirecte tantum producit, prohibens, quominus ille, cui privilegium datum est, ab aliis perturbetur. Divisio et explicatio. 1. Privilegium distinguitur praeter legem et contra legem : prout a lege subditum eximit, aut talem exemptionem non continet, sive quia res, sive quia persona privilégiât» non cadit sub legem. 2. Privilegium mere favorabile et odiosum. Sc. odiosum vocatur, quod dum uni favet, alteri onus, incommodum imponit, aut juri com­ muni, statutis vel consuetudinibus particularibus contrarium est: quare privilegium contra legem odiosum esse censetur. Si nihil horum obtinet, favorabile dicitur. 3. Reate et personale, prout immediate rei et, hac mediante, ho­ minibus conceditur ; aut immediate particulari personae confertur, v. g. propter ejus merita, personalem dignitatem, excellentiam. Reale autem putatur non solum, quod rei materiali inhaeret, vel templo, loco, sed etiam quod muneri seu dignitati, coetui, communi­ tati, religioso ordini datur. Aliqui distinguunt etiam locale; at hoc vere reale est; alii addunt mixtum, sed vix indigemus hac distinctione, quum privilegium in ho­ minem semper aliquo modo redundare debeat. 4. Privilegium gratiosum, remuneratorium, onerosum (quod etiam dicitur per modum pacti)', prout datur aut ex mora gratia et liberalitate, aut ex gratitudine ad remuneranda officia praestita, aut per modum alicujus justitiae vel fidelitatis obligationis. 5. Privilegium ex motu proprio, et ad instantiam partis concessum : quorum sensus per se intelligitur. Id autem discriminis adest, quod privilegium priori modo concessum non fit invalidum ex defectu eorum, quae ex juro in concessione expressa esse debent, insuper praesum­ ptionem subreptionis excludit. 6. Privilegium primo et per se concessum, et ad instar (alterius) datum; dein ,ad instar1 datum est aut aeque principaliter, aut indirecte 140 Th. m. g. Tr. II. De regula act. human. — De regula remota 9. de lege. vel ,accessorie *. Nimirum privilegium ,ad instar1 explicandum est se­ cundum privilegium alteri jam concessum; verum si ,aeque princi­ paliter4 datur, non jam subit mutationes, quas fortasse privilegium primitus datum subiturum est, ita ut per se neque crescat cum illo, neque decrescat, vel pereat; si ,accessorie4 vel ,indirecte tantum4 con­ cessum est, ita pendet a privilegio primitus et per se dato, ut cum eo augeatur, diminuatur, pereat. 2ie Interpretatio privilegiorum. 1. Privilegium mere favorabile est late interpretandum. Verum fac attendas, privilegium contra legem seu jus commune per se censeri odiosum. 2. Privilegium odiosum personale est strictae omnino interpreta­ tionis, nisi tamen datur ,ex motu proprio4. 3. Privilegium reale, aut corpori juris insertum, aut motu proprio datum latae interpretationis est, in quantum deroget juri communi, sed non in quantum alterius juri praejudicet. 4. Privilegium causae piae, locis piis, ordini religioso concessum semper latae omnino interpretationis est, etsi deroget legi communi etc., vel contra alias personas praejudicium inferat. Exempla strictae interpretationis habes: si illegitimo conceditur privi­ legium „ad ordines suscipiendos44, intelligitur tantum de ordinibus minoribus, nisi expresse addatur: «,etiam sacros14; si illegitimo vel irregulari datur privilegium ad accipiendum ^ecclesiasticum beneficium44, intelligitur bene­ ficium simplex tantum; si per privilegium aliquis eximitur ab „oneribus suae civitatis44, intelliguntur onera extraordinaria, non ordinaria. Exempla latae interpretationis sunt: si quod conceditur regularibus, intelligitur etiam novitiis, et monialibus datum; si facultas „per vicarium specialiter deputatum exercenda14 sic intelligitur, ut non requiratur deputatio in singulis casibus, sed tantum illius facultatum generis specialis expressio etc. 2Π Cessatio privilegiorum. Privilegium cessare potest per abusum, per renuntiationem (ac­ ceptam), per praescriptionem contra illud factam, per revocationem. Sola ultima hic breviter explicatur: alii modi rarius obtinent at­ que facilius intelliguntur. 1. Condita contraria lege, cui revocatio non additur, sola privilegia in corpore juris inserta censentur abrogata, siquidem haec sola instar legum sunt, quae novae legi debeant cedere, atque haec sola censetur princeps Ecclesiae singillatim nosse vel attendere. — E contrario autem, si alias quaedam privilegia revocantur, in hac revocatione privilegia in corpore juris contenta non habentur pro revocatis, eo quod instar legum sunt; revocantur tamen per clausulum ,non obstantibus legibus contrariis4. 2. Communis clausula revocatoria ,non obstantibus privilegiis4 sufficit ad revocanda illa privilegia, quae non habent specialem firmitatem. 3. Specialem firmitatem vero habent: 1) privilegia religiosorum, et aliquatenus quaelibet remunera­ ti va privilegia; jfl I Species legum praecipuae. — Privilegium. 141 2) privilegia, quae aliae hanc clausulam continent, ut pro re­ vocatis non habeantur, nisi eorum specialis mentio fiat; 3) privilegia a Concilio generali concessa; 4) privilegia onerosa. Quare ut haec revocata habeantur, requiritur, ut in revocatione privilegiorum dicatur: „non obstantibus privilegiis ,quibuslibet1 44, aut: ,etiam speciali vel specialissima mentione dignis4, aut: ,ex plenitudine potestatis, motu proprio, ex certa scientia4, paucis, ut addatur aliquid, quo legislator (S. Pontifex) mentem suam clare exprimat. Imo privilegia onerosa, quae per modum pacti data sunt, in re­ vocatione nomine privilegiorum non comprehenduntur, sed nomine con­ ventionis: de quibus confer Suarez 1. 8 de leg. c. 37. Pauca addam postea, quando de contractibus sermo erit. Usus privilegiorum. 1. Privilegio communiter aliquis non tenetur uti; per accidens 2is tamen caritas aliave virtus ad id obligare potest. 2. Privilegii usus nihilominus a Superiore, etiam non supremo, imperari potest: imo plura sunt privilegia ordinibus concessa, quae, si acceptata sunt ab ordine vel communitate, pro singulis sunt norma obligans. 3. Privilegii localis usus etiam conceditur peregrinis in loco illo exsistentibus. Tractatus III. De discordia et concordia cum regula actuum humanorum seu de peccati reatu et bonorum operum merito. Sectio I. De peccato. Lex, ut supra dictum est, objectivant constituit normam actionum 210 humanarum, quam qui sequitur, moraliter bene, qui negligit, moraliter male agit; eademque vinculum inducit morale, i. e. necessitatem ad utrumlibet, ut scilicet aut impleatur, quod lex requirit, aut reatus culpae cum iis, quae culpam sequuntur, incurratur. Vis igitur legis consideratione reatus culpae seu peccati illustratur. Quid vero sit reatus culpae, seu quae natura peccati, eo magis considerari oportet, quia a theologo et confessario, qui in aestimandis et dijudicandis pec­ catis plurimum versari debet, cognitio legis praecipue desideratur, quo melius ad dignoscenda peccata juvetur. 142 Th. m. g. Tr. III. De discord, et concord, cum. reg. act. hum. — De peccato. Quapropter antequam singulae leges et praecepta, quibus vita mo­ ralis dirigitur, attentius tractemus, de peccatis in genere agamus oportet. Caput I. De notione et malitia peccati. § i- Explicatur peccatum ejusque malitia generating Peccatum ex prima sua notione est legis, quatenus moralis est. voluntaria laesio. Haec est obvia et quodammodo materialis definitio. Si vero peccati naturam seu essentiam definitione clarius indicare vo­ lumus, peccatum recte dicitur creatae voluntatis contra divinam volun­ tatem obligantem oppositio seu divinae voluntatis obligantis neglectus. 220 Distinctio seu divisio fit inter: 1. Peccatum actuale et habituale. Definitio antea data soluin ac­ tuale peccatum consideravit; habituale igitur est peccatum actuale morali ter perseverans — ita Suarez de peccatis disp. 8 n. 11, 14 et 15; Lugo de poenit. disp. 7 n. 48, aliique. Perseverat autem moraliter tamdiu, quamdiu aut condonatione aut perfecta satisfactione, si possibilis est, deletum non fuerit. 2. Personale et originale: posterius peccatum mysterium revelatae religionis supponit, quo docemur, peccatum Adami ut capitis totius humani generis in ejus posteros transiisse, personale vero est, quod aliquis individua sua actione committit vel contrahit. 3. Mortale et veniale, prout aut pacem et amicitiam divinam at­ que cum ea sanctificantem gratiam et jus aeternae beatitudinis destruit ' — proin spiritualem mortem animae infert; aut omnia haec dona et jura substantialiter intacta relinquit atque ex natura sua venia dignum est. I 4. Formale et materiale, prout ab agente vero et voluntarie ob­ ligatio laesa est, aut objectum quidem vel actio in se objective sive secundum suam materiam spectata contra legem est, sed homo agens nesciens et nolens legem violavit. I Praeter has distinctiones, quae essentiale discrimen statuunt, aliae adsunt distinctiones, quae accidentales sunt, diversum gradum malitiae aut diversam materiam, in qua peccatur, pro fundamento distinctionis assumendo : 221 5. Peccata malitiae, infirmitatis, ignorantiae dicuntur, prout ex mera voluntatis electione sine ulla ignorantiae illusione atque sensuum affectione, aut ex impulsu passionis et tentationum sollicitatione, aut ex culpabili ignorantia ortum ducunt; at omnia illa peccata ex hac ratione non censentur characterem mortalis peccati exuisse. G. Peccata deliberata et subreptitia (semideliberata), prout cum plena advertentia plenoque consensu voluntatis fiunt, aut propter adver- Peccati notio et malitia. 143 tontine plenae defectum vel voluntatis negligentiam potius quam ex consensu committuntur, atque actus plene Immani esse desinunt. — Quare peccata semideliberata, in re etiam gravi, mortalia non sunt. Distinguuntur aliquando a peccatis semideliberatis ulteriore divi­ sione peccata indeliberata. Quod nomen si quid designat, quod pec­ cati formalis rationem aliquo modo retineat, sic solummodo intelligi potest, ut ipsa actio, quae peccatum denominetur, in se cum nulla advertentia facta sit (ut distractio in oratione), sed ex praecedenti aliqua negligentia prodierit. Quod si obtinet, tota peccaminositas in praecedenti negligentia sita est, neque subsequens effectus in se formaliter peccatum est, sed in causa et denominative. 7. Peccata, quae homo committit contra Deum, contra se ipsum, contra proximum, designat objectum seu personas, quae proxime laeduntur; alio­ quin enim, ut dictum est, contra Deum offendit peccatum quodcunque. 8. Peccata spiritualia et carnalia, prout bona illa, quae proxime violantur, seu quibus peccata proxime opponuntur, mere spiritualia sunt, aut sensibilia seu corporalia. 9. Peccata cordis, oris, operis, prout sola mente concluduntur, aut verbis prolatis committuntur, aut externa actione perpetrantur. 10. Peccata commissionis et omissionis, prout fiunt prohibitae actio­ nis exercitatione aut praescriptae actionis neglectu. De lege agentes diximus, non esse legem ullam perfectam, nisi ultimo 222 recurratur ad divinam legem, ut omnium aliarum fontem ac fundamentum. Neque igitur datur peccatum veri et proprii nominis nisi ratione divinae legis seu voluntatis obligantis laesae: aliis verbis: transgressio legis hu­ manae propterea tantum verum est peccatum, quia Deus praecipit, ut legi­ timis Superioribus obedientia praestetur — transgressio vero naturalis legis propterea, quia Deus, naturae auctor, naturalem rectitudinem servari et vult et velle debet. Neque tamen haec ita intelligenda sunt, quasi oppositio contra dirinam voluntatem totam malitiam eamque radicalem semper explicet. Ante­ quam enim divinam voluntatem praecipientem vel prohibentem cogitamus, jam quaedam malitia et contra rectitudinem oppositio in iis concipitur, quae sunt contra legem naturalem, imo haec ipsa oppositio est ratio, cur necessario cogitemus, Deum voluntate sua sanctissima eadem etiam prohi­ bere. Attamen nisi hanc ipsam divinam voluntatem prohibentem vel prae­ cipientem admiserimus, perfectum vinculum, quod nos constringat, non aderit, neque malitia plena seu mortalis in ordinis transgressione concipi poterit. V. Lu go de incarnat, disp. 5 n. 75 cum Lessio de perf. dir. I. 13 c. 26: „Ante prohibitionem divinam consideratur in illis (peccatis) quaedam malitia objectiva et materialis, quatenus isti actus sunt dissoni na­ turae rationali, ita ut non possint recto appeti ab homine rationis compote: consideratur etiam in illis aliqua malitia formalis, non tamen mortifera, donec accedat contemptus legis et auctoritatis divinae .* Sed operae pretium est, diversas illas malitias penitius considerare, »3 quae in peccato sive antecedenter ante divinam voluntatem aliquatenus, sive consequenter ad divinam voluntatem praecipientem aut omnino aut ut complementum reperiuntur. 144 Th. m. g. Tr. III. De discord, et concord, cum. reg. act. hum. — De peccato. Ante omnia hic notandum est, malitiam non esse proprie aliquod esse seu aliquam enti ta torn, ut philosophi loquuntur. Videlicet quamquam in aliquo actu adeoque in aliquo osse real i et physico malitia inest, imo ali­ quando in tali actu necessario et inovitabiliter inest: tamen non est ille actus malus propter suum esse reale et physicum, sed propter esse rationis et relationis, quod continet, sc. propter relationem disconvenientiae seu oppositionis cum rectitudinis ordine ; imo ne hoc quidem esso relationis tam positivum est, quam negativum: cfr. Suarez de bonitate d malitia act. hum. d. 7 s. 5 n. 13, Vasquez in I. 11. d. 95 *, aliique. Quando ni­ mirum homo peccat, tendit in objectum quidem sub ratione boni — sub ratione enim mali in rem ullam tendi a quopiam nequit —: verum simul satis videt, illud bonum inferioris esse ordinis, imo conjunctum cum malo ordinis superioris; et quamquam id videt et eo ipso percipit, se illud malum connexum multo magis aversari debere quam prosequi istud bonum atque tendentiam in hoc bonum inferius et tantum apparens a se esse cohibendam neque libere sustineri ullatenus posse, nihilominus quod debet facere non facit, i. e. volens nisum a se conceptum non cohibet, neque malum illud connexum satis aversatur, atque ideo malo agit seu peccat1. Hinc dis * harmoniam seu ordinis recti perturbationem quae in peccato est non per aliquod positivum, sed per aliquod negativum et per defectum intelligimus. Quare peccatum recte non τφ esse, sed nihilo adnumetatur, vel potius infra nihilum ponendum est. Multiplex vero est illa perturbatio et rectae hominis relationis laesio, quam peccatum quodlibet secum fert, maxime mortale. Id enim hic statim inoneudus est lector, ea, quae nunc dicturi sumus, per se mortali peccato competere, veniali peccato quaedam nullatenus, quae­ dam sensu diminuto inhaerere, ut fusius infra dicemus. Prima igitur deordinatio est contra ipsam rationalem naturam, qua peccator propriam dignitatem laedit, atque foedare audet. Secunda: sequitur, ut, quoniam rationalis natura ad totum genus humanum spectat, etiam bonum universale et commune humani generis laedatur. — Quae duae deordinationes, quamquam in se malum quod­ dam sunt, et ut evitentur ipsa ratio postulat: vinculum tamen, quo homo ex hac sola causa ligatur, valde imperfectum est, ac proin non nisi imperfecto modo laesio seu peccatum exinde oriri potest. Tertia, eaque gravissima, deordinatio contra Deum committitur, i. e. divinae voluntatis obligantis contemptus est, qui ipsius est legislatoris contemptus. Nam eo ipso, quod homo concipit, hoc et illud sibi esse illicitum, etiam id sibi prohibitum esse considerat a supremo legislatore, cujus voluntati obliganti se sentit subjectum, sed quam transgrediens contemnit. 225 Porro contemptus ille tot diversos respectus seu malitiae rationes habet, quot sunt tituli, quibus homo Deo ejusque sanctissimae volun­ tati subordinetur. Tot enim rationibus contra rectum ordinem atque 224 1 Quod in ipso actu, qui maximo intrinsecus seu essentialiter malus est. in odio contra Deum, obtinere, egregie demonstrat F Frine in foliis period. Oenipont. a. 1887 sub inscriptione Philosophica de moralitate, zur Philosophic der Sittlichkeil 145 Peccati malitiae multiplices. ipsum Deum delinquit, qui divinae voluntati resistit. Tituli autem illi brevi compendio enuntiantur, si dicimus Deum supremum Dominum omnium atque gubernatorem universi, principium et finem omnium rerum. Singula sunt perpendenda1. 1. Primo igitur consideranti occurrit titulus universalis gubernatoris, quo Deus per supremam suam jurisdictionem et gubernationem homini praecipit: — hunc titulum peccator obedieniiae laesione negligit. 2. Supremam illam jurisdictionem Deus tenet summo et absoluto modo, quoniam absolutus est omnium rerum Dominus atque in ipsum etiam hominem plenissimum dominium exercet, quo se abdicare tam­ quam fons omnis esse prorsus non potest. Unde fit, ut omnia, quibus homo utitur, atque ipse homo totus minus sui ipsius sit, quam Dei. Hoc dominium peccator abusu rerum, quae Dei sunt, laedit, atque ita quandam injustitiam contra Deum committit. 3. Qua summus Dominus et supremus gubernator Deus excedit infinite omnem magnitudinem et perfectionem, quam cogitare possumus; ac propter summam illam excellentiam et majestatem supremus honor atque adorationis cultus ei debetur, qui per virtutem religionis ei prae­ statur. Peccator vero contra hunc honorem offendit, Deum dehonorat atque contemnit, ideoque implicite quandam irreligiositatem committit. Quae dehonoratio augetur propter Dei omnipraesentiam : quo fit, ut peccator ei quodammodo in faciem resistat atque contumeliam irroget. 4. Ut principium omnium rerum Deus nobis insuper continuo ante oculos ponit profusissimam suam liberalitatem atque beneficentiam, qua tot donis et bonis, quibus utimur, nos instruxit: imo longe major illa beneficentia per ea manifestatur, quae fides nos docet de redem­ ptione, sanctificatione, glorificatione. Hanc igitur summam beneficen­ tiam spernens atque despiciens peccator foeda ingratitudine peccat. 5. Relatio Dei ut finis ultimi in aliis quidem attributis jam con­ tinetur, at ex oppositione peccati ad hanc relationem formaliter nova quaedam malitia apparet, eaque tanto gravior, quod summa benignitate Deus in intuitiva et beata sui visione supernaturalis finis noster ultimus voluit esse. Omnis igitur nostra actio ad id tendere debet, ut sit prae­ paratio et accessus ad Deum in beata fruitione possidendum. Verum peccator in alia re seu creatura quiescit, suam beatitudinem in ea 1 Dc his et subsequentibus malitiis, quas in peccato inesse dicturus sum. ne ultra veritatem exaggerentur, id observari debet, inesse quidem has malitias, at per se potius indirecte vel in causa tantum, atque ab homine peccante, quum valde in confuso tantum advertantur atque mente concipiantur, non ut in se sunt, sed secundum hanc confusam cognitionem contrahi. — Toto igitur coelo distant hae malitiae, prout in quolibet mortali peccato inveniuntur, ab ea malitia, quae habeatur in directo et formali contemptu Dei, odio Dei etc.: sine comparatione enim pejus est directe et formaliter eam malitiam velle, quae alias latens tantum adest atque in quodam germino admittitur. In confuso sc. rem percipio, si non clare et distincte, ut notis suis distinguitur ab aliis, sed notis magis genericis, vel si cum seu in alio eam cognosco: attamen confusa ea cognitio gravem malitiam non tollit, si plena hujus est attentio. Lehinkuhl, Tbeol. mor. L Edit. 4. 10 146 Th. τη. g. Tr. III. De discord, et concord, cum reg. act. hum. — Dc peccato. quaerit; quo hoc committit, ut et ipse Deum tamquam beatum suum tinem implicite et interprétative spernat, et demeritorie a Deo ut suo fine excidat: — delinquit contra concupiscentiae amorem erga Deum, de quo n. 314. 6. Sed etiam contra finem ultimum absolute sumptum peccator delinquit, quem amore benevolentiae erga Deum prosequi tenemur. Hac caritate in Deum, quae propter supernaturalem unionem cum ipso vera amicitia est, omnia quae Dei sunt, nostra facimus, ac vicissim nosmetipsos totos in Deum transfundimus. Peccator autem hanc ami­ citiam solvit, quae imprimis eam affectuum unionem postulat, ut cum divina voluntate ejusque mandatis nos conformemus. Loco amicae mentis, ad quam provocari debet tot rationibus, quot in Deo perfectiones summe amabiles concipere licet, erga Deum inimicum animum gerit, ea amplectens, quae Deus summo odio prosequitur — delinquit igitur contra amorem caritatis inimicitiâ et quadam interpretative ratione odio contra Deum. 7. Deus quidem semper suum finem, gloriam externam, conse­ quitur, at non eo modo, quo antecedenter vult, sed quo consequenter ad peccata commissa. Consequenter enim ad peccata vult peccato­ rum poenas et condemnationem, quam minatur peccanti severissimam. Nihilominus peccator sciens, hanc in Deo inesse atque ab eo exerceri justitiam distributivam et vindicativam, divinam iram parvi pendit et despectui habet — contra illa Dei attributa audacia et temeritate delinquit. 226 Ad rationes hucusque expensas, quae ex ipsa divinitate petuntur, transire possumus ad eas, quas mysterium incarnationis et redemptionis ex parte Dei incarnati nobis suppeditat. Hac igitur ratione 8. peccata re ipsa causa sunt, cur Christus Dominus turpissimam et crudelissimam mortem subire debuerit. Qui igitur, quum haec sciat, nihilominus peccat, volens se causam facit passionis et mortis Dei in­ carnati, atque hoc sensu Deicidii reus est. 9. Christi Domini redemptione novum foedus inter Deum et ho­ mines initum est; quare sicut Judaei propter laesam legem foederis violati incusabantur, ita hominem christianum peccantem foedifragum et fidei laesae reum recte dicimus: attamen haec circumstantia, quum veri voti Deo facti rationem secum non ferat, sed firmioris tantum propositi exsequendarum earum obligationum, quae aliunde jam adsunt, malitiam specie distinctam inducere non videtur, nisi attendas ad con­ sequentem (10), videlicet: 10. Hoc foedus consecratione quadam confirmatum est, qua Chri­ stus fideles suos sibi intime univit, atque spiritualibus donis, sacramentali charactere, ipsoque Spiritu Sancto consignavit : quare homo christianus peccans seipsum et animam suam Deo consecratam laedens actionem certo quodam sensu sacrilegam committit. 227 Quod vero in se ipsum atque ad suam perniciem peccator com­ mittit, novos porro respectus aperit, qui peccati malitiam demonstrent. Igitur ratione effectuum, quos neccatum inducit, peccator committit: 147 Peccati malitiae multiplices. 11. Propriae animae foedam exspoliationem, imo spirituale quoddam suicidium: quum demeritorie exstinguat plerosque supernaturales habitus et dona, praecipue vero caritatem et gratiam sanctificantem, in qua supernaturalis vita consistit, qua deficiente, anima coram Deo mortua est. 12. Accedit, quod homo in statu peccati exsistens servus diaboli con­ stituitur, atque abundantiore modo ejus infestationibus se obnoxium reddit. Nota: Ad 1. cf. Jac. 2, 10, qui hanc oppositionem ad legislatorem 228 effert his verbis: „Quicunque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus". V. etiam Jer. 2, 20. Ad 2. Hunc abusum creaturarum et injustitiam quandam contra Deum, eo graviorem esse intelliges, si perpendis, Deum quasi cogi, ut in ipsis peccaminosis actibus concursum physicum praestet. Quanto igitur jure Deus Is. 43, 24 conqueritur: „Servire me fecisti in peccatis tuis". Ad 3. cf. Rom. 2, 23: „Per praevaricationem legis Deum inhonoras": imo additur alia causa, cur peccatum sit contra Dei honorem „nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est" v. Is. 52, 5; Ezech. 36, 20. Ad 4. cf. 2 Reg. 12, 7 sqq., quo loco Deus Davidi peccati malitiam exprobrat propter ingratitudinem. Ad 5. cf. Phil. 3, 19, ubi S. Paulus emphatice significat, peccatorem creaturam, cui inhaereat, sibi quasi Deum et idolum constituere: cui similes sunt innumeri textus V. T. Ad 6. conferri potest Joan. 3, 20: „0mnis enim, qui male agit, odit lucem" et ib. 15, 23 et 8, 12; insuper cf. Jer. 2, 32 et c. 3, ubi Deus quasi amicas querelas effundit contra populum suum ob neglectam et spre­ tam suam amicitiam. Ad 7. cf. Is. 33, 14 et Sap. 5, 2—15. Ad 8. applicari potest aliquo sensu, quod S. Paulus ad Hebr. 6, G de apostasia a fide dicit: „ Rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes." Ad 9. cf. inter alios textus prophetarum Ezech. 2, 3 sqq.; Jer. 31, 32 cum Hebr. 10, 29. Ad 10. cf. 1 Cor. 3, 17: „Si quis autem templum Dei violaverit, dis­ perdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos"; v. ib. 6, 19 et 2 Cor. 6, 16. Ad 11. v. Tob. 12, 10: „Qui autem faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae", et 1 Joan. 3, 14: „ . . . qui non diligit, manet in morte". Ad 12. v. 1 Joan. 3, 8: „Qui facit malum, ex diabolo est", et Rom. 6, 16; 2 Petr. 2, 19. § 2. Λ De distinctione inter peccatum mortale et veniale. Peccatum veniale vi vocis illud peccatum designat, quod per se a 229 vitae aeternae consecutione non excludit, ideoque veniam meretur; mor­ tale vero illud, quod, nisi deletum fuerit, per se ab aeterna vita excludit. I. Esse ejusmodi diversa peccata, S. Scriptura cum Traditione manifeste demonstrat, et ratio ipsa probat. 10· 148 Th. m. g. Tr. III. De discord, et concord, cum reg. net. hum. — De pcccato. 1) E. gr. S. P au 1 u s 1 Cor. 6, 10 enumerat longam seriem eorum, qui ut molles, fures, ebriosi, maledici, rapaces regnum Dei non possidebunt. .Tac. 3, 2 vero commemorantur offensiones, quae justitiam non excludunt. 2) Tota doctrina catholica de gehenna et de purgatorio insistit in di­ stinctione peccatorum mortalium et venialium ; alia testimonia ex traditione afferre hic non vacat. 3) Trid. sess. 14 c. 5 hanc distinctionem aperte tradit. 4) Ratio vero ipsa probat, a) ea peccata, quae ex imperfecta delibe­ ratione procedant, a divina gratia et regno coelorum excludere non posst; nam sanctitati et justitiae divinae non convenit, eum a se perfecte separare, qui ipse se non separavit a Deo, siquidem actus imperfecte humanus talem separationem plenam continere nequit, b) Ratio etiam probat, res ipsas, in quibus delinquitur, non ex sola imperfecta deliberatipne, sed ex se posse esse tam exiguas, ut ex se vinculum pacis et amicitiae inter Deum et ho­ minem non praecidant, sicut etiam inter humanos amicos quaedam leves laesiones exsistere possunt, quae solvendae amicitiae causae esse nequeunt,— Et quamquam, ut docet Suarez de peccatis disp. 2 n. 9, Deus absoluto suo dominio si uti vellet, quamlibet rem levem, maxime distributive sumptam, sub gravi praecipere potest, propterea distinctio inter objectum graviter et venialiter malum non tollitur; nam si Deus ita praeciperet, res sic prae­ cepta non ex se, sed ex praecepto positivo libere addito graviter mala eva­ deret, quum alia objecta, ex se gravia, necessario a Deo ut gravia praecipi vel prohiberi debeant, adeoque propter voluntatem Dei necessariam mortalia peccata efficiant: aliis verbis, ut exemplum proponam, si Deus sub gravi prohiberet mihi mendacium jocosum, mendacium, quod committerem, non tam esset mortalis mendacii, quam mortalis inobedientiae peccatum. 280 II. Intrinsecum autem et essentiale discrimen inter peccatum mortale et veniale in eo consistit, quod peccatum mortale sit contemptus pacis et amicitiae divinae, ac proin simul contemptus divinae inimicitiae, veniale solummodo neglectus quidam divinae displicentiae levioris; vel quod mortale peccatum ea sit deordinatio circa finem ultimum, ut evadat plena ab eo aversio, veniale vero deordinatio quaedam circa media ad finem ultimum, quae ipsum finem nullatenus subvertat. I Videlicet eo ipso, quod praeceptum aliquod grave est, vel ut grave concipitur, homo aliquo modo concipit divinam auctoritatem tota vi ac toto pondere exigere hujus praecepti observationem, ideoque ejus violationem tamquam hujus divinae auctoritatis plenum neglectum et despectum non considerare non potest. Tota vero auctoritatis vi aliquid praecipere nihil aliud dicit, nisi plenam iram , pacis concordiacque plenam dissolutionem ei minari, qui praecepto inobediens fuerit. Cum hac autem consideratione diversae illae malitiae supra expositae saltem virtualiter et in confuso menti occurrunt. I. . Veniale autem peccatum non est tanta malitia, qua Deus moveatur ad concipiendam iram et plenam displicentiam ipsius personae peccantis, quae aliis verbis statum inimicitiae inducit, sed solum ad concipiendam displicentiam illius actfts, ipso homine agente in amicitia retento. Ex quibus id efficitur, ut peccatum veniale a mortali toto coelo distet, nec solum specie, sed foto genere sit diversum. . I I I I I I i I I I I Peccata mortalia et venialia quomodo dignoscantur. 149 Ut autem, quae de peccato in se considerato diximus, ad peccatum 231 ut contrahitur a subjecto seu homine peccante, transferamus, haec no­ tatu digna occurrunt : ♦ I. Ut peccatum aliquod utcunque committatur, requiritur aliqua actualis mentis advertentia atque aliquis mentis consensus. II. Ut vero peccatum aliquod mortale Hat, requiritur per se 1. ob­ jectum seu materia gravis1, 2. attentio perfecta ad rei gravitatem, 3. plenus voluntatis consensus. III. Ad peccatum veniale requiritur, ut aut materia levis sit, aut perfecta absit deliberatio; sufficit autem, ut aliqualis, quantumvis im­ perfecta, adfuerit deliberatio. IV. Per accidens vero id, quod alias est peccatum mortale, eva­ dere potest peccatum veniale, non solum 1. ex parvitate materiae, 2. ex imperfecta advertentia, 3. ex imperfecto consensu, sed etiam 4. ex conscientia erronea. V. E contrario peccatum alias veniale fieri potest mortale 1. ex conscientia erronea, 2. ratione pravi finis seu intentionis, 3. ratione periculi seu occasionis proxime in mortale peccatum labendi, 4. ratione scandali, 5. rationi pravi affectûs, quo aliquis rei ex se levi adeo in­ haereat, ut pro illa Deum graviter offendere paratus sit, 6. ratione inobedientiae formalis seu legislatoriae auctoritatis contemptae. Explicatio uberior. Ad I. observa: Mentis advertentia eo sensu eaque 232 extensione necessaria est, ut nulla malitia contrahatur formaliter seu sub­ jective, quae plene ignorata vel non animadversa fuerit. At si substantialis malitia actùs non ignoratur, atque etiam ea, quae ex quibus circumstantiis accedere possit, habitual iter scitur, vix unquam in actu peccati ea adver­ tentia ad circumstantias, aberit, quae ad malitiam illam accidentalem con­ trahendam sufficit. V. g. si quis in ordine sacro constitutus contra casti­ tatem peccaret, rideretur jure merito, ut jam dixi, si defectum advertentiae ad statum suum pro causa allegaret, cur sacrilegii reum se non esse putaret. Et ita fortasse aliquorum opinio sustineri vel potius benigne explicari potest, qui ad contrahendam culpam sufficere putant, ut homo debuerit et potuerit advertere, quamquam non adverterit. Id enim si de substantiali malitia dicitur, nullatenus potest admitti. Nam si debuit ad\ertere, videndum tandem est, num forte re ipsa ad obligationem majoris considerationis adverterit. Quod si fecit, neque tamen majorem considera­ tionem re adhibuit, tunc temporis peccavit et subsequentis legis violatae reum se constituit, utpote in causa, i. e. in culpabili negligentia voluntaria. Do ce­ tero prima mentis advertentia non est in hominis libertate posita: quapropter si nulla advertentia antecessit, quia non potuit, neque debuit advertere. Ad ΙΓ. 1. Difficultas inest in determinando objecto, quandonam objectum seu materia gravis dici debeat; 2. in dijudicanda advertentia duo conside­ randa sunt: 1) quomodo advertentia plena ab imperfecta discerni possit, 2) ad quid homo advertere debut rit, ut gravem malitiam apprehendisse censeatur. 1 Materia hic dicitur omne id, in quod voluntas tendit, non solum objectum abstracte sumptum, sed ctiain omnes circumstantiae, quae objectum moraliter mu­ tare possunt, ut finis, scandalum, periculum conjunctum, tempus, locus etc. 150 233 . Th. m. g. Tr. ΠΙ. De discord, et concord, cum reg. act. hum. — De peccato. 1. Prima quaestio quoad objecti seu materiae gravitatem in legibus positivis, maxime Immanis, solvenda est secundum ea, qua dixi­ mus n. 146 sqq. de legum interpretatione. In lege vero naturali aut positivo-divina ante omnia videndum est, num S. Scriptura, Ecclesiae definitiones, S. Patrum testimonia certum aliquid statuant, vel quae sit theologorum communis sententia : quibus certum veritatis critérium habemus. Alias autem pro generali regula haec servire possunt: Ex genere suo, aut toto aut non toto, gravia peccata sunt: 1. quae directe Deo divinisve attributis opponuntur, ut infidelitas, desperatio, blasphemia etc. ; 2. quae in gravem perniciem humani generis vel societatis ver­ gunt, ut luxuria, rebellio ; 3. quae proximum in diversis bonis notabiliter laedunt. NB. Dicuntur peccata gravia ex genere tatis materiae incapax est, et solus defectus veniale peccatum reddere potest; — ex genere via, in quibus materia ita parva esse potest, furto etc. 234 suo toto, quando genus illud parvi­ plenae deliberationis vel consensiis suo, sed non toto ea dicuntur gra­ ut mortale peccatum desinat, ut ta Ex genere suo venialia peccata sunt, quae in appetitu rei in se ■ quidem honestae vel indifferentis consistunt, attamen in appetitu ini- | moderato, ut vana gloria, gula etc. (appetitus inordinatus propriae aesti- j mationis, rerum ad vitam necessariarum . . .) — quae ut evadant mor­ talia, novam malitiam sibi per se extraneam induere debent. Cf. hac de re Reuter p. 1 n. 375—377, Lacr. 1. 5 n. 198—205. Ceterum haec pro generali tantum regula statuuntur: quum in [ singulis praeceptis officium nostrum sit inquirere, quandonam gravis, I quando levis eorum laesio committatur. I 235 In secunda quaestione 1. videamus, ad quid attentio hominis ferri debuerit, ut mortale peccatum commisisse censeatur (cf. etiam, quae de conscientia dubia dixi). Ad quod respondendum est: Resp. 1. Aliquo modo concipi debuit actus commissus tum ut Dei legislatoris laesio, tum ut gravis ejus laesio. I Resp. 2. Neutrum vero, ut conceptu formali et reflexo menti objectum fuerit, requiritur. Nam Dei legislatoris laesio eo ipso in ' confuso, quantum satis est, cognita habetur, quod homo se obligatum | esse sentiat, atque rem aliquam ut absolute sibi illicitam apprehendat. Hac ratione ipsi etiam infideles et athei satis numen divinum ejusque legislationem apprehendunt atque stimulum conscientiae ut Dei exsi­ stentis et obligantis nuntium et praeconem non possunt non advertere, ; eumque si spernunt, inexcusabiliter spernunt. Cf. quae dicta sunt supra I de lege cap. V n. 186. | Ut gravis vero Dei laesio res concipitur, si eam rationi seu naturae i rationali graviter contradicere judicatur. I I Hoc sensu, quasi unquam practice admitti possit in homine rationis ; usu pleno satis fruente Dei ignorantia vel inadvertentia, quae a pec- ' cato ut mortali excuset, modo res ipsa in se ut graviter inhonesta I i ; Peccata mortalia ct venialia — quomodo dignoscantur — Advertentia. 151 concipiatur, habes thesin 2 ab Alex. VÎIL 24. Aug. 1690 damnatam ut scandalosam etc. et erroneam: „Peccatum philosophicum seu morale est actus humanus disconveniens naturae rationali et rectae rationi; theologicum vero et mortale est transgressio libera divinae legis: philo­ sophicum, quantumvis grave, in illo, qui Deum vel ignorat vel de Deo actu non cogitat, est grave peccatum, sed non est offensa Dei, neque peccatum mortale dissolvens amicitiam Dei, neque aeterna poena dignum/ Resp. 3. Attamen in homine christiano, qui pio et christiano more vivere consuevit, communiter, si advertentia ad gravem malitiam adest, etiam expressa cogitatio de Dei inimicitia incurrenda, de poenae aeternae reatu contrahendo vel similibus aderunt. 2. Quoad modum attendendi discrimen inter perfectam et im- 236 perfectam advertentiam vix aliter assignari potest, quam comparationi­ bus quibusdam et conjecturis. 1) Non requiritur ad perfectam advertentiam iterata reflexio vel temporis diuturnitas, imo sufficit sola directa advertentia (non reflexa) ad objecti malitiam. 2) Positive declarari potest plena advertentia tamquam ea, qua homo plene sui compos, i. e. vigil neque distractione abreptus ad ne­ gotium sat magni momenti attendere solet. 3) Comparative ad imperfectam advertentiam vel consensum non plenum, signa imperfectae advertentiae haec enumerari possunt: 1) Si quis semidormiens, vel semiebrius fuit; 2) si quasi semidormiens rem levi et tenui cogitatione tantum apprehendit; 3) si vehementi passione vel distractione turbatus fuit; 4) si post factum rem melius considerans, statim judicat, se omnino non fuisse facturum, si antea ita rem appre­ hendisset. Insuper ex parte consensûs non pleni haec signa addi possunt: 1) si quis plene advertens ad tentatiouem eam statim repulit, is antea non dedit plenum consensum; 2) item si quis plenius advertens statim angitur; 3) si quis facile procedere potuerit ad actum externum nec fecit, supponi potest, non fuisse plenum consensum in desiderium actionis malae; 4) si quis habitualiter paratus est potius mori, quam Deum graviter offendere, in dubio omnino in ejus favorem judicandum est: imo tale judicium est moraliter certe rectum; si enim ille vere plenum consensum dedisset, non dubitaret. E contrario autem qui laxae con­ scientiae est, in dubio potius dici debet consensisse, ut notatum est ,de conscientia·. Cf. Lacroix 1. 5 n. 226, Reuter Neo-Confess. n. 244 et 265 et theol. mor. p. 1 n. 373, Billuart de pecc. d. 8 a. 3 § 3. 3. Ex his confessarius facile colliget, quae ad rectum judicium de pec- 287 cato poenitentia efformandum interrogare debeat, sc. utrum quum primum ad gravem malitiam attenderit, cogitationes expulerit et ad orationem con­ fugerit necne; num melius rem considerans statim territus fuerit etc. . . . Quae et similia si dubie tantum affirmare vel negare potest pocnitens, ex ejus habituali statu pro eo vel contra eum judicabis; attamen non facile 152 Th. m. g. Tr. TH- De discord, et concord, cum reg. act. hum. — De peccato. peccati gravis eum reum pronuntiabis, sed aliquando Doo judicium re­ linqui debet. Juvat hic afferre notam ex Reuter Neoconf. n. 267. 8: „Contingit non raro, ut homo, qui ante assuetus erat peccatis in materia venerea, aut cujus phantasia ex diuturnis tentationibus infecta est speciebus venerciq illico abripiatur in delectationem veneream putetque se consentire, mox autem se retrahat atque horreat timens ne consenserit. Verum ne judicet se consensisse. Licet enim appetitus sensitivus delectationem conceperit, et aliqua etiam connaturaliter voluntatis complacentia consecuta sit, haec non fuit libera. Ilabitus enim antiqui connaturaliter operantur primum motum, neque potest homo eum reprimere, priusquam adsit . . . Ex ea­ dem ratione notant auctores, saepe fieri, ut homo, qui coepit serio con­ verti, diu inhaereat cogitationi, nec tamen consentiat; quia habitus acquisiti operantur, neque potest homo aliis intentus animum tam cito advertere ad resistendum. Concors quoque est multorum sententia, quod ratio per importunas incidentias saepe etiam in delectationem perveniat, id que satis longa mora, antequam sui ipsius per maturam deliberationem plene compos fiat, et in talibus boni homines [i. e. timoratae conscientiae] peccatum mortale metuere non debent. Si hujusmodi homines postea [nam in actu tentationis id nequaquam faciendum est] se examinent, et primo videantur sibi non consensisse, aut tantum dubitent vel timeant de con­ sensu, praesumant se non consensisse nec recedant ab hac resolutione? Imo etiam relate ad actiones externas Laymann 1. 1 tr. 3 c. 5 n. 13 ait: rEtiam in iis, quae per se mala sunt, id locum habere potest, ut ani­ mus in vehementi passione irae vel tristitiae adeo absorbeatur cogitatione commoditatis vel incommoditatis, ut vel nihil omnino vel valde tenuiter at­ tendat ad operis malitiam sive inhonestatem; quo casu vel nullum, vel dumtaxat imperfectum ac veniale peccatum erit; quod arbitror interdum evenire iis, qui nimia tristitia absorpti ipsis necem inferunt/ Less, de just, et jure 1. 2 c. 29 dub. 2 n. 10 perfectam advertentium pravis peccati adesse ait, „quando mens sui compos nec abrepta aliis cogi­ tationibus reflectit se super suum actum, et considerat illum in materia notabili divinae legi esse contrarium, vel saltem de eo dubitat/ 4. Ultima verba insinuant, ad peccatum mortale constituendum sufficere, ut homo dubitans de mortali venialive malitia illudque du­ bium non deponens agat. Quod verum est, modo sit verum et funda­ tum dubium, ut verbis P. Laymann utar, „intellectûs judicantis, non merae apprehensionis . * * Si dubium illud ut non satis fundatum concipitur, confer, quae in mitiorem sententiam dicta sunt de conscientia n. 51. I Hinc potiori jure assumitur, ut 1. c. dictum est, hominem non laxae conscientiae, quando solum ad malitiam generice conceptam attendit, nihil advertens ad gravem aut venialem malitiam, communiter venialiter tantum peccare, nisi de peccatis certe gravibus agatur, (pio­ rum malitia, ut gravis est, mentem considerantis fugere nequeat. 23<· 5. Ad consensum plenum, qui ad mortale peccatum sufficiat, per­ tinet etiam deliberatio perfecta de eo dando vel denegando in re gravi. Qui enim id vere in deliberationem ducit, eo ipso dicit, posse ass Distinctio peccatorum specifica. - Generales regulae. 153 iti tali re creata latere tantum bonum et commodum, quod divinae amicitiae praeferre paratus sit: quod manifeste idem est, ac Deum creato bono postponere, seu mortaliter delinquere (v. Reuter n. 372, 2). — Si vero deliberatio non fuit perfecta, sed tantum quae­ dam negligentia in cogitationibus et affectibus pugnantibus expellendis vel sedandis, peccatum veniale non exceditur. Caput II. De distinctione peccatorum quoad species et numerum. Cf. imprimis Lugo de poenit. celebrem disp. 16; Lacroix 1. 5 n. 113—182; Scavini t. 1 n. 707 sqq.; Millier t. I § 127. Articulus I. Generales regulae hujus distinctionis. Notum est, ad confessionis integritatem spectare, ut peccata ac- 240 cusentur secundum speciem et numerum; atque ideo confessarii esse, in hoc onere poeuitentem, si opus fuerit, instruere et juvare. Quare ipse ante omnia hanc distinctionem scire debet. At tota haec distinctio non physica exactitudine sumitur, maxime si numericam distinctionem consideramus, sed morali quadam aestimatione, ita ut saepe multos actus physice distinctos sub uno peccato concludere liceat. Specificae distinctionis generales regulae. Quamquam infima specifica distinctio in singulis praeceptis expli­ candis suo loco tradenda est, tamen hoc loco norma quaedam com­ munis notari debet, secundum quam postea accurata distinctio fiat. 1“ regula, quam So to primam habet: Peccata specie distincta habentur, si virtutes diversae violantur (diversae enim bonitatis laesio diversam continet malitiam), aut eadem virtus modo moraliter (secundum prudentem aestimationem) notabiliter diverso. 2a regula, quam Vasquez praefert: Peccata specie distincta sunt, si leges, quae violantur, sunt formaliter diversae: siquidem pec­ catum proxime est oppositio contra legem; quare ubi lex est formaliter diversa, oppositio contra eam formaliter diversa est. 3“ regula, quam ex S. Thoma colligere licet: Peccata specie distincta sunt, si objecta, circa quae versantur, sunt diversa formaliter: omnis enim actus suam speciem sumit ex objecto; unde diversa ob­ jecti bonitas bonitatem diversam actui tribuit, diversa objecti malitia malitiam diversam. Omnes illae regulae idem fere dicunt; pro diversa tamen re modo una, modo altera magis obvia est ad specificam distinctionem in- 154 Th. m. g. Tr. ΙΠ. De discord, et concord, cum reg. act. hum. — De peccato. veniendam. Imo recte Müller 1. c. regulas illas sic junctas exprimi posse arbitratur: ^Specifica peccatorum distinctio desumitur ex objectis motivis et circumstantiis moraliter diversis, id est, quae praeceptis formaliter diversis seu, quod idem est, quae diversis virtutibus aut diversis ejusdem virtutis actibus repugnant/ Ad 2. et 3. regulam id tantum adverte, non omnem legum aut ob­ jectorum diversitatem peccatorum distinctionem secum ferre, neque omni eorum identitate eadem peccata esse demonstrari. V. g. si lex divina, lex ecclesiastica, lex civilis furtum prohibet, furtum non diversam, sed eandem malitiam habet et retinet. Contra, si lex ecclesiastica, Superior religiosus, confessarius jejunium praescribunt, non idem peccatum est, prout unum aut alterum praeceptum violatur. Sc. videnda est ratio motiva seu causa, ob quam praeceptum feratur, vel in quanam virtute objectum illud ut necessarium collocetur: quae, si diversa est, objectum, quod idem est materialiter sumptum, formaliter idem non est. Cf. Reuter th eoi. mor. t. 1 n. 340—347. ' » . | § 2. Numerica distinctio. 241 Ante omnia adverte in ordine ad confessionem constituendam tot peccata numerari debere, quot communis hominum ratio numero diversa distinguit; sic enim confessionis legem, quae ad omnes dirigitur, latam esse rationabiliter interpretamur. Porro triplici sensu numerica di­ stinctio attenditur: ■ 1. Si sunt, etsi forte actus unus sit, malitiae specie plures: quod dijudicandum est ex iis, quae de specifica distinctione modo dicta sunt, et postea ubique dicentur. 2. Si actus numero plures sunt. 3. Si in uno eodemque actu (qui numero et forte etiam specie unus est) plura objecta attinguntur. Ex actuum pluralitate numerica distinctio pro confessione sumitur secundum sequentes regulas: Ante omnia distingui debent: 1) peccata mere interna seu quae interne consummantur sive complentur (sc. delectationes morosae et desideria iuefficacia). 2) Peccata interna quidem, sed quae tendunt ad externam exsecutionem, seu proposita externi peccati. 3) Peccata extorno actu completa. Quibus praenotatis, sit: 1* regula. Peccata, quae interne consummantur, toties multiplicantur, quoties homo, post deliberatam cessationem ab actu, illum denuo repetit. Unde concludes: 1: Ergo brevis omnino interruptio non voluntaria non obstat, quominus actus peccaminosus numero idem produci censeatur. Qui vero per totum diem internis illis peccatis inhaeret, tamen aliquoties censetur peccatum numero auxisse, quum impossibile videatur, ultra 2—3 horas idem numero peccatum protrahere. In praxi vero sufficit indicasse spatium dierum vel hebdomadarum, si sic quasi continenter pravae I . I , I I I ; I I [ I ' | l ! Distinctio peccatorum numerica. 155 cogitationes fovebantur, quia eo ipso confessarius numerum probabilem seu verisimilem concipit, nec plus exprimi potest. 2" regula. Peccata interna cum relatione ad opus externum seu proposita externe peccandi (a quibus tamen ipsa exsecutio non pro­ cessit sive propter diuturnam moram forte interjectam sive propter retractationem) toties multiplicantur, quoties, voluntate prava deposita seu mutata, eadem denuo assumitur. Deponitur autem illud pravum propositum: a) formali retractatione, b) retractatione implicita, vid. actione aliqua, quae proposito illi per­ severanti repugnat (ut v. g. vera et sincera amica hominis receptio repugnat voluntati eum interimendi); c) spatio temporis diuturniore (sic propositum externae actionis numero idem non jam censetur, si plures dies elapsi sunt neque ad exsecutionem aliquid paratum fuerit). Non obstat unitati numericae interruptio non voluntaria etiam diutur­ nior; nequo interruptio per actus naturales somni, aliorumque negotiorum; neque multorum dierum intervallum, si interim exsecutio parata vel coepta est. Tunc enim praecedentia proposita, quorum unum ab altero pendebat, cum sequenti exsecutione in unum peccatum uniuntur; temporis diuturni­ tas circumstantiam aggravantem constituit. Si vero proposita saepius re­ petita in tali morali unione non erant, etsi postea exsecutio sequitur, tamen ut peccata distincta accusari debent. 3a regula. Peccata externe consummata toties numero distin­ guuntur, quoties objectum in se completum habent. Media, quae aut in se indifferentia sunt, aut, si peccaminosa, tamen in eadem specie cum completo peccato atque ejusmodi, quae natura sua intelliguntur adhibita, aeparatim accusentur non oportet: secus, si in se peccaminosa sunt neque per se in peccato completo inclusa intelliguntur. Hinc: 1. Qui intenderat ab initio fornicationem, non tenetur distincte 242 confiteri verba, tactus praecedentia (quia sunt media, quae natura sua in­ telliguntur adhibita); imo neque approbationem vel tactus immediate sub­ séquentes, quia ad eundem aestum libidinis referuntur atque quodammodo peccati facti continuationem et complementum constituunt. 2. Tenetur confiteri, quae modo dicta sunt: a) si sequuntur post ali­ quod intervallum a peccato completo; b) si non erat prima intentio forni­ cationis, sed tactile tantum (quia, si ita erat, tactus non erant media ad ulteriora, sed peccatum in se completum — quapropter singula peccata specio distincta explicanda sunt). 3. Qui intendens necem inimici, quo melius id exsequatur, illi aut alteri insuper damnum in bonis fortunae infert, sese inebriat etc., omnia haec peccata distincte confiteri debet, quia haec sunt media in sc peccami­ nosa neque media, quae cum nece accusata necessario adfuisse intelliguntur. Ex pluralitate objectarum, quae unico actu attinguntur, numerica distinctio sumitur secundum regulam sequentem : Si objecta illa plura sub conceptu confuso multitudinis concipi 243 poterant et concipiebantur, numerum distinctum, etsi scitur, declarari opus non est, sed sufficit accusari objectorum multitudinem seu plura­ litatem; si vero objecta illa plura distincte concepta sunt atque volun- 156 Th. m. g. Tr. III. De discord, et concord, cum reg. act. hum. — De peccato. tas vel actio mala in singula ut distincta dirigebatur, distinctus numerus in confessione accusari debet. Hinc: 1. Qui coram pluribus alicujus honori detraxit, satisfacit legi confessionis, si dicit se coram pluribus detraxisse. 2. Qui communitati detrahit, satisfacit exprimendo communitatem lae­ sam esse, etsi distinctum numerum membrorum scit; expedit scire, fueritne parva an magna. 3. Qui plures uno ictu occidit, debet numerum explicare, si singulos, ut erant singulae personae, occidere volebat; secus, si tantum ut in plura­ litatem voluntatem et actionem dirigebat (ut v. g. qui totam aliquam exercitûs cohortem interemit). 4. Qui plura et diversa infortunia optat inimico, illa explicare non debet, quia omnia haec sub eodem conceptu mali optat; aliter, si optasset, diversa mala inimico inferre. Nam in ultimo casu objectum peccaminosi desiderii sunt aliae actiones peccaminosae, quae si sunt aut numero aut specie di­ stinctae, totam suam specificam et numericam malitiam transfundunt in illud unum pravum desiderium: idem sane, si per alios inimicum laedi cupit. 5. Qui optat plures homines occidere, numerum declarare debet aut non debet, prout in exsecutione numerus declarandus foret aut non. Cete­ rum si desiderium pravi operis est desiderium inefficax seu velleitas, facilius quam in ipsa exsecutione abstrahi potest a distincti numeri declaratione; aliter, si est voluntas efficax seu verum propositum. Quod applicari potest ad desideria luxuriosa circa plures personas etc.; cf Lugo 1. c. n. 135 sqq. et 558 sqq. Articulus II. De peccatorum internorum specifica distinctione. 244 Paulo superius jam notatum est, peccata interna, quae pro objecto aliquod peccatum habent, ab ipso suo malo objecto desumere speci­ ficam malitiam. Haec autem doctrina in sc certissima fusius explicari debet pro diversitate internorum peccatorum. V. praeter alios Reuter theol. mor. p. 1 n. 383 sqq. 1. Peccata interna distinguuntur: delectatio morosa, desiderium, gaudium : ita ut gaudium referatur ad peccatum praeteritum seu antea commissum, desiderium sit de peccato futuro seu perpetrando, delectatio morosa dicatur do objecto malo vel actione peccaminosa menti per cogitationem et imaginationem exhibita, ut cogitanti appetibili et cum complacentia accepta. Dicitur morosa delectatio non propter temporis diuturnitatem, quae non requiritur, sed quod post advertendam rationis voluntas nihilominus in illa re sibi complacendo immoratur. Desiderium potest esse aut efficax, i. e. talis voluntatis affectus seu tendentia, quae ad effectum seu operis complementum procedere vult, brevi propositum-, aut potest esse desiderium inefficax seu vel­ leitas, quae ad verum propositum rem exsequendi non procedat. De­ siderium inefficax, est voluntas, quae secundum tendentiam suam in rem peccaminosam fertur conditionate, ita.tamen, ut affectus ad rem Internarum peccat, specif, distinctio — gaudium, desid., delectat. 157 malam adsit, sed sunt circumstantiae aliaeve rationes, quae ab operis prosecutione retardant. Quare per se specificam malitiam objecti eandem contrahit, ac desiderium efficax. Expedit tamen in confessione audienda intelligere, fueritne annon desiderium efficax verumque propositum pec­ cati externi perpetrandi, ut occasiones fugiendae atque remedia ad­ hibenda melius cognoscantur. — Ceterum de integritate confessionis loquens Lacr. 1. 6 p. 2 n. 1032 de pravis desideriis ait: „neque opus est addere, utrum actus circa objectum fuerit absolutus an conditionatus. Aversa q. 10 s. 10 § 2.“ At desiderium inefficax est, ut dixi, actus condionate objectum suum amplectens, efficax desiderium absolute in objectum fertur. II. Gaudium induit per se specificam malitiam totalem illius actio- 24o nis, de qua versatur, i. e. non tantum malitiam specificam objecti in se sumpti, sed etiam diversarum circumstantiarum, si ex illis nova specifica malitia actionis oriebatur. Ratio est, quia gaudium approbat actionem concretam, uti posita erat, ac proin omnem ejus malitiam. Ita saltem frequenter et per se accidit, modo in confuso aliqua ratione diversae circumstantiae menti gaudentis obversentur. Quodsi hoc plane non fit — ut facilius evenire potest in gaudio de alieno peccato — illarum circumstantiarum malitia non contrahitur. III. Desiderium etiam induit malitiam tum objecti in se sumpti tum diversarum circumstantiarum. Ratio est, quia desiderium tendit in actionem ponendam, seu individuam et concretam, eamque am­ plectitur: porro individua actio quaelibet circumstantiis concretis et determinatis constituitur, qui igitur hanc actionem vult, vult omnes ejus circumstantias, seu omnem etiam eam malitiam, quae ex circum­ stantiis oritur. Haec saltem valent de desiderio efficaci ; sed etiam de inefficaci, si circa actiouem quandam individuam versatur; si vero desiderium in­ efficax concipitur circa actionem in abstracto sumptam, mens et volun­ tas potest a quibusdam circumstantiis abstrahere. IV. Delectatio morosa (de re intrinsecus et absolute mala) peccaminosa est, atque objecti sui speciem continet: diversarum circum­ stantiarum, quando circa eas quoque delectatio seu approbatio versatur, etiam malitiam contrahit, alias harum malitia non contrahitur. Num vero totius objecti malitia secundum infimam, speciem semper contrahatur, infra fusius discutiendum est. Fusior explicatio. I. De delectatione ot gaudio ut rectum judicium 2W feratur, plures affectus distinguendi sunt. Delectatio morosa et prava cogitatio saepe convertuntur, idque practice recte, quum una cum altera cohaereat, atque una intellecta, altera etiam communiter intelligatur. Attamen per se cogitatio rei pravae multiplex di­ stinguitur, neque omnis cogitatio rei pravae prava cogitatio est, neque omnis delectatio ex ejusmodi cogitatione capta recte prava delectatio appellatur. 1. Alia est delectatio de cogitatione rei malae, alia delectatio de re mala cogitata. Prima per se mala non est, sed est delectatio sciendi. Quae 158 Th. m. g. Tr III. De discord, ci concord, cum reg. net. hum — De peccato, scientia rei malae, ox qua spiritualis do scientia delectatio sequitur, ut accuratius dicam, a) si ex rationabili causa utilitatis vel necessitatis com­ paratur, nullum peccatum, sed bona est; b) si ex curiositate ejusmodi co­ gitatio suscipitur, ex se veniale peccatum est; c) si vero cum ea conjungitur — id quod saepe fit grave periculum incidendi in approbationem rei graviter malae, mortale peccatum generatim est. Delectatio vero de re mala cogitata, si voluntarie capitur, ut appro­ batio rei malae peccatum est, idquo gravo peccatam, si ros approbata graviter mala est. Vel ut alio modo exponam, quae Lacroix (1. 3 p. 1 n. 895 etc. 1.5 n. 93 etc.) notat de luxuria (efr. etiam Cardonas crisis theol. d. 42 c. 2): a) esse potest cogitatio speculativa, quae res vel actus etiam pravos eorumve delectabilitatem considerat in abstracto ot ut objectum scientiae: quae, si peccatum est, non est ox se, sed ex periculo conjuncto; b) alia est cogitatio practica, quae considerat rem actumve pravum ut cogitanti convenientem ot appetibilem, hinc oo modo, qui proxime aptus sit ad ciendam in cogitante turpem concupiscentiam — a qua cogitatione distingui potest consensus in eam\ c) proxime conjuncta cum cogitatione practica rei vonoreae est ipsa commotio seu delectatio venerea, atque consensus in eam. Relate ad peccaminositatem 247 a) Certe mortale peccatum est consensus in delectationem ipsam veneream seu in veneream commotionem, quum in re venerea non detur parvitas materiae. b) Semper etiam mortale peccatum est, consensum dare practicae cogitationi; practice etiam mortale peccatum censendum est, voluntarie cum plena advertentia practicam cogitationem de re venerea sustinere, postquam practicus ejus character cognitus est, nisi forte gravis causa ot conatus practice m characterem removendi excuset secundum mox dicenda sub d). — Videlicet consensum dare practicae cogitationi idem est ac rem pravam vere approbare: quod nemo dixerit sino pec­ cato fieri posse. Ceteroqui causa per se efficax pravae commotionis ponitur. — Quatenus vero ab illo consensu distinguitur voluntariam practicae cogitationis moram trahere, seu mentem occupare circa cogi­ tationem appetibilitafis rei pravae, hoc eum, qui ita agit, saltem reum facit gravissimi periculi temere suscepti ipsam rem actumve pravum approbandi. c) Periculosum est, ac propterea saepe mortale peccatum, cum plena deliberatione ex mera curiositate de rebus graviter obscocnis speculativas cogitationes fovere, quia gravo periculum subitur, idquo sine causa, incidendi in practicam cogitationem et veneream delecta­ tionem ejusque consensum. Si vero propter circumstantias ejusmodi grave periculum abesset aut non adverteretur, a gravi peccato excusatio adesset. ’W d) Qui vero ex necessitate de rebus turpibus cogitans conatur speculativam tantum cogitationem habere, et a consensu in delecta­ tionem veneream procul abest: etsi aliquando practica cogitatio oriatur, Interna peccata — delectatio, gaudium. 159 quam a speculativa non possit eatis distinguere, non est facile inquie­ tandus, siquidem consensus in practicam cogitationem videtur non ad­ fuisse, vel saltem non cum plena advertentia. 2. Alia est delectatio do re mala, alia delectatio de modo lepido vol ingenioso in se non malo, quo res mala peracta est. Posterior per se culpa caret, vel si otiosa est, per se venialem culpam non excedit. Si autem modus in se malus est, de eo delectari seu eum appro­ bare, peccatum esse patet. Similiter peccatum extrinsecus aliquando accedere potest ratione scandali aut periculi, v. g. si quis delectetur de modo ingenioso, quo proferuntur verba obscoena. Vide Reuter p. 1 n. 389. Cavendum etiam semper est, ne gaudium vel delectatio de modo transeat in gaudium de ipsa re mala. 3. Alia est delectatio de re vel actione mala, alia delectatio et 24·· gaudium de effectu, (pii ox peccato secutus est. Si igitur offectus non nudus, sed bonus est: de effectu semper gaudere possum, nunquam vero de peccato, quod illum effectum produxit. At possumne fortasse de re objective mala, sed sine subjectiva malitia effecta gaudere propter effectum bonum, quem produxit? R. distinguendo: si, defectu advertentiae et voluntatis non obstante, actus in se objective malus manet, de eo actu objective malo gaudere non licet; si vero propter defectum voluntarii actus ipse objectiva morali malitia destituitur, quamquam malum inferioris ordinis in se continet, subdist.: si disproportio est inter effectum bonum et malum atque ita v. g. ordo caritatis laeditur, iterum non licere dico; si nihil ejusmodi obstat, gaudere licebit, quamquam gaudium referri non licet ad violationem legis qua talem. Exempla rem declarabunt: 1) De pollutione nocturna innaturali gaudere non licet, etsi de effectu 250 id aliquando liceat ; de ejusmodi pollutione naturali etiam non licet propter voluptatem rei insitam gaudere, licet tamen propter tentationis mitigatio­ nem inde orituram. 2) De refectione ox ignorantia jejunii praecepti sumpta gaudere licet, non ut est legis objectiva laesio, sed ut est virium corporis restauratio: facile tamen ejusmodi gaudium ob aliquam gulam veniale peccatum eva­ dere potest. Htc igitur nota discrimen: gaudium do esu, etsi fit simul approbatio voluptatis esui insitae, aut nullum, aut veniale peccatum est, quia esus est in se res indifferens; gaudium vero do pollutione etiam na­ turaliter exorta, si propter voluptatem insitam fovetur, grave peccatum est, quia approbatio est delectationis graviter prohibitae. 3) Do morte patris gaudere non licet propter haereditatem acceptam, quia ordo caritatis non servatur: a fortiori damnandum est ut dam­ navit Innoc. XI. thes. 15 — „gaudere do parricidio parentis in ebrietate perpetrato propter ingentes divitias inde ex haereditato consecutas44. 160 Th. m. g. Tr. III. De discord, et cnncord. cum reg. net. hum. — De peccato. Ad II. 1. Ad gaudium de re vel actioue mala accedit tristitia de bano. Si igitur tristitia concipitur de molestia operis boni, non de opere qua bonum est, imo de opere bono ut molesto, modo ne opus bonum vere necessarium ut molestum aliquis averse tur communiter erit pec­ catum veniale torporis; nisi voluntas concipiatur (vel grave sit peri­ culum) omittendi opus bonum sub gravi debitum. Quare si quis deliberate tristitiam conciperet de voto emisso pro­ pter difficultates, quae in eo implendo reperit, graviter peccaret, ei tanta inde resultaret animi remissio, ut gravi periculo sese exponeret votum frangendi; alias vero, si retinet voluntatem votum implendi, non peccat, nisi venialiter: imo si temere votum emisisset, de hac teme­ ritate tristando nullatenus peccat. — Grave peccatum utique esset tri­ stari de ipsa amicitia divina, cum pugna conservanda; de vocatione ad futuram beatitudinem, per labores acquirendam. Cf. infra de acedia. 2. Ad gaudium de actione mala refertur etiam jactantia de peccato commisso; quamquam in se non est idem, sed potius supponit gau­ dium de peccato patrato. Quare facile accidere potest, ut jactantia de peccato multas in se malitias contineat (S. Alph. H. A. tr. 9 n. 9), casque in re gravi mortales: sunt 1) gloriatio de offensa Dei, 2) gau­ dium et approbatio peccati praeteriti, quo omnes specificae malitiae peccati facti contrahuntur, 3) scandalum, quo alii facile pertrahuntur ad peccatum. 251 252 2VI 3. De gaudio circa peccata praeterita concepto et admisso expedit pocnitentes interrogare: 1) si sese jactarunt do peccato; 2) si perpetrarunt peccata externa, quae aut magnam voluptatem afferunt, aut magnum ter­ renarum rerum, ut bonorum fortunae, honoris etc. emolumentum contu­ lerunt. Nam tunc facile est, propter effectum, qui placet, ipsum illorum effectuum fontem et originem saepius approbare. 4. Qui igitur gaudium peccaminosum conceperat de peccato luxuriae, de malo inimicis illato etc., in confessione per se declarare debet quam­ libet circumstantiam, quae peccatum illud externum, de quo gavisus est, malitia gravi specifice diversa affecerat, v. g. circumstantiam cognationis, matrimonialis vinculi etc. Idem observa in pravis desideriis, saltem si efficacia erant, aut si ut­ cunque ad distinctas personas dirigebantur: nam in iis peccatis nequit ab­ strahi a circumstantia cognationis, vinculi matrimonialis, sacri statûs ejus personae, in quam pravum desiderium ferebatur, etsi haec circumstantia ex se ad desiderium non impulerit. Ad 111. De desiderio autem praecipua quaestio solvenda oc­ currit circa desideria conditi ouata, coranique sive liceitatem sive peccaminositatem. 1. Desiderium igitur inefficax seu couditionatum actûs prohibiti sub ea conditione „si *liceret 4 per se loquendo peccatum non est, si conditio apposita omnem malitiam ab objecto aufert, et si insuper omnis affectus pravus pro praesenti abest. Interna peccata — desiderium conditionatum. 161 2. E contrario ejusmodi desiderium conditione non obstante pec­ catum est, 1) si conditio malitiam objectivam non aufert, 2) etsi ab objecto in se spectato malitiam aufert, si desiderium ex praesenti affectu illicito procedit. Quare: 1. Peccaminosa sunt desideria: fornicarer, si licitum esset; 254 vindictam sumerem de inimico, si Deus non prohiberet; blasphemarem, si permitteretur. Quamquam — modo excipias ultimum exemplum, quod praesentem affectum mortaliter malum cumque voluntarium erga Deum involvere omnino videtur — qui ejusmodi desideriis non vere cuperet, ut actus illi liciti evaderent, sed tantum exprimere vellet suam involuntariam vitiosam inclinationem, secundum S. Alph. a gravi peccato excusandus est. Graviter autem peccat, qui voluntarie praesentem affectum erga tales res pcccaminosas sustinet. 2. Insuper grave peccatum est desiderium copulae carnalis, quod ali­ quis fovet sub conditione: ,si non esset sacerdos, si haec mulier ipsius uxor *esset ; nam licet conditio ab objecto malitiam auferat, tamen praesens affectus fertur in rem propter praesentem statum illicitam, inducitque peri­ culum actualis libidinis. Quare per se a peccato gravi non excusatur. Habes hic ea, quae supra de practica cogitatione dicta sunt, nimirum res venerea pro praesenti statu illicita hic et nunc placet, utut non placeat pro nunc; quare habes consensum practicae cogitationi hîc et nunc praestitum, et nisi sit consensus ipsius turpis motûs et delectationis, hujus consensûs atque delectationis proximum periculum. 3. Idem fere dic de gaudio circa actiones praeteritas, quae tunc tem­ poris licitae erant, nunc autem licitae non sunt. Videlicet si actualis de­ lectatio peccaminosa est, ejusmodi cogitationes et gaudia prorsus prohibita sunt, ut viduae morosa cogitatio et delectatio de usu matrimonii praeteriti. Quamquam si simplex est approbatio voluntatis, haec ex sese non statim peccati damnari potest; nihilominus propter periculum praesentis voluptatis excitandae interdicenda est. — Si igitur in rigore loqui volumus et ac­ curate, gaudium (quod est solius voluntatis approbatio) de voluptate habita viduae non est ex se peccatum, sed facile fit propter periculum. si in illo gaudio immoratur; delectari autem nunc de praeterita voluptate ex se pec­ catum ei est. 4. Non peccaminosa autem sunt desideria sequentia: si religiosus non essem, eleemosynam darem; si per sacros ordines mihi liceret, injusto bello adversarios prosternerem; si Deus mihi jus concederet, haec bona aliena occuparem: quamquam haec et similia desideria saepe saltem otiosa sunt. 5. Similiter si desiderium conditionatum ,si *liceat versatur circa res extrinsecus tantum malas, i. e. malas, quia sunt prohibitae positiva lege: ille affectus illudve desiderium per se peceaminosum dici nequit, e. g.: si non esset foria sexta, carnes ederem. Ad IV. Circa delectationes morosas in re venerea multum dis- 255 crepant scriptores in assignanda specifica malitia, quam poenitentes exprimant seu confessarii interrogent oportet. 1. In hoc igitur conveniunt omnes neque ulla ratio negandi suppetit, debere nimirum peccatum ipsum, quod menti obversetur, tum secundum objectum suum quoad infimam speciem, tum quoad circumstantias speciem objecti seu personae mutantes declarari, si morosa delectatio LehmknhL Theol. inor. I. Edit. 4. 11 162 Th. m. g. Tr. ΠΙ. De discord, ct concord, cum reg. act. hum. — De peccato. ita fovebatur, ut esset affectus voluntarius ad opus ipsum. — Verum talem affectum non videmur distinguere debere a desiderio inefficaci, et poenitenres videntur etiam talem affectum ut desiderium accusare, si de desideriis interrogantur. 2. Quando igitur in opus ipsum affectus non fertur, sed simplex est complacentia in venerea delectatione: specifica distinctio in se ad­ esse non videtur, prout haec delectatio capitur ex diversarum rerum turpium repraesentatione; saltem sufficere videtur indicasse seu inter­ rogasse, ut Reuter th. mor. p. 2 η. 209 dicit, de quo supposito morosa delectatio versata esset, utrum de altero sexu, an de eodem, an de aliis peccatis contra naturam (quae certe non omnia semper distincte interrogari licet), siquidem omnes ejusmodi cogitationes et delectationes tendant in actum completum, ex quo malitiam suam sumant; neque communiter de circumstantiis personarum, ut cognatione etc., delectatio versari consuevit. Et quamquam — ut S. Alph. 1. 5 (al. 2) n. 15 recte notat — ex periculo gravi incidendi in ipsum desiderium merae ejusmodi delectationes etiam malitiam omnium circumstantiarum facile contrahere possunt: id tamen observari debet, ut ex hoc periculo malitiae illae subjective contra­ hantur, requiri, ut poenitens animadverterit, se etiam propter tale periculum sub gravi teneri ad cogitationes illas expellendas; quod a plerisque ad­ verti non videtur, nisi forte in confessarium incautum inciderint, qui haec eos docuerit. 25Γ, Ut autem de probabilitate practica hujus doctrinae constet, necessarium duxi plures scriptores aflerre, quorum auctoritate confessarius niti possit, ne in re illa lubrica, in qua quaelibet interrogatio non necessaria mala est, quidquam non neces­ sarium inquirat 1. Arriaga dc peccatis d. 47 sect. 4 late defendit, in ejusmodi delectationi­ bus communiter non dari consensum determinatum in hoc et illud objectum cogi­ tatum, sed consensum indeterminatum in aliquam copulam in communi. 2. Router p. 2 n. 209: „Confessariorum, quorum multos in theologia bene versatos desuper interrogavi, communis praxis habet, ut non jubeant poenitentes edicere objecta venerea, dc quibus simpliciter et nude delectati sunt. . . . Licet sint diversa objecta adulterium, incestus, fornicatio; attamen simplices delectationes de iis non ut talibus, sed praecise ut sint carnalis copula, specie non differunt: jam vero delectationes vcnercac simplices videntur ordinarie ferri praecise in delectabilitatem ortam ex motu seminis, quae eadem est, sive ex hoc sive ex illo objecto cogitato oriatur: proinde videntur specie morali non differre. Objecta in delectationes simplices malitiam non refundunt, nisi in quantum delectant; atqui non videntur delectare, nisi in quantum vim habent commovendi spiritus genitales; quae non videtur esse specie morali diversa. Delectationes simplices de osculis, amplexibus, tactibus venereis ex natura sua tendunt et ordinantur in voluptatem ultimam, obtusa saltem cognitione propositam; proinde semper speciem ab ea participant . . . qua intellecta satis intelligitur species peccati. . . . Unde videtur saltem satisfacere confessarius, si poenitentem interrogat, circa qualem personam vel suppositum fuerit delectatio, utrum circa hominem, marem, feminam, seipsum etc. (cave, ne omnia haec semper distincte interroges]: sic enim intelligitur actus ultimus. Et quia ordinarie tendit (delectatio) in naturalem copulam, puto, nisi aliud circumstantiae indicent, non esse anxie indagandum, praesertim quum minus malum sit, confessionem non esse exactam omnino, quam poenitentem scandalizari.11, wj 1β3 Delectatio morosa. — De merito actuum hum. 3. Diana (ed. secundum ord. antiq.) P. II. tract. 3 mieceUan. resol. 34, lau­ datis scriptoribus Vasq. in I. II. t. 2 d. 112 cap. 2, Sair. in clan. reg. 1. 8 c. 7 n. 19, Vai. Reginald, t. 2 1. 12 c. 2 sect. 3 n. 13, dicit: ^Complacentiae sim­ plices sine affectu ad opus sunt unius speciei, quum sint ejusdem malitiae, utpote oppositae uni tantum virtuti castitatis, ac eodem modo, nimirum per turpitudinem veneream, in qua absolute versantur11 ; dein simplices delectationes non differre plerumque specie, prout persona cogitata fucrit cognata, conjugata, sacra: probabile etiam dicunt Lessius, Bonae in a, Emm. Sa, Salas. Quare etsi cui Dianae auctoritas tanta esse non videatur, cui ex se fidat, saltem eorum scriptorum, quorum in hac re sequacem se ostendit, auctoritas sperni non potest. — Consentit re ipsa aliquatenus Vasquez 1. c. cap. 2, Azor instit. mor. 1. -1 cap. 6 q. 3, Castro pel. tr. 2 disp. 2 p. 10 § 4. Quibus consideratis, practice id consulo: 1) ut plenius excussis pravis desideriis, quae raro aberunt, si poenitens saepe inhaeserit cogitationibus, interrogetur de simplici delectatione, deque numero, addito: rnonne cogi­ tationes de altero sexu?“ 2) Expleto examine de peccatis contra casti­ tatem, interroga poenitentem, num aliud quid restet in hac re, quod putet declarandum esse. Nimirum si specialis aliqua circumstantia atque delec­ tatio de ea adfuerit, et poenitens distinctam malitiam adverterit, occasio­ nem habet id declarandi: confessarius autem neque debet, neque potest omnia possibilia interrogare. Sectio II. De merito actuum humanorum. De concordia actuum humanorum cum eorum regula post tracta- 257 tam discordiam acturis, per se dicendum esset primo de virtutibus. Verum de iis postea, quando de singulis virtutibus disseremus, melius dicetur. Quare hic pauca notare proposui de bonorum operum sequela: quod quidem circa peccata singulari capite tractare necesse non erat, sed sufficere poterit, quod malitiam peccati explicando adjeci. Neque hic dc actionum bonarum sequela dicturi, multi esse pos­ sumus; quum proprius locus haec tractandi in theologia dogmatica sit. Quoniam autem praefica quaedam circa meritum theologiam moralem spectant, de hac re agere plane supersedere minime nobis licet. Caput I. Summa capita cx theologia dogmatica collecta. Ante omnia in mentem revocandum est, in hoc ordine meritum veri nominis, quod coram Deo acquirere possumus, solum esse supernaturale: proin de veri nominis merito solos theologos disserere posse. 1. Meritum in genero ita refertur ad bona opera, ut ad peccata refertur poena; est igitur consecutio boni, quod Deus bene operan­ tibus impertitur, sicut male operantibus malum pro poena infligit, seu est praemium, quod Deus pro bonis operibus hominibus largitur, vel potius hujus praemii habendi jus quoddam et titulus. 11 * 164 Th. m. g. Tr. IIT. De discord, et concord, cum reg. act. hum. — De merito. Unde non quodlibet bonum, quod Deus homini dat, meriti rationem habet, sed illius boni collatio, ut meritum sit, retributio seu compensatio esse debet boni actûs, quem homo ad Dei laudem et honorem operatus est. Neque sufficit, ut Deus sola ratione impetra­ tionis seu titulo misericordiae et gratiae bonum quoddam largiatur, 2. In honorem autem et laudem Dei omnes actus boni, qua boni sunt, referuntur: quare ex hac parte nihil obstat, quominus quodlibet opus bonum meritorium esse possit. At quoniam supernaturale me­ ritum altioris ordinis est, amplius aliquid requiritur. 3. Meritum supernaturale distinguitur meritum condignum seu stri­ ctum, et meritum congruum seu latum. Congruum est illud, quod ex congruentia quadam et liberalitate bono operi datur; condignum, quod secundum ipsius operis dignitatem et quodammodo ex justitia tribuitur. Quod ut melius intelligatur, conditiones meriti stricti seu condigni ac­ curatius perpendi debent: quarum si qua deest, meritum tantummodo congruum est. 253 4. Ut meritum sit condignum, debet adesse: 1) dignitas personae merentis, 2) dignitas operis, 3) promissio divina. Quodsi aut dignitas personae, aut promissio divina certa et determinata deest, opus aut in se, aut relate ad hoc et illud bonum supernaturale consequendum meritorium dicitur tantum de congruo. 5. Singulas conditiones declarabo. 1) Ad personae dignitatem pertinet, ut homo sit in statu gratiae: qui enim divino odio et aeterna poena dignus est, supernatural! praemio, quod in visione Dei intuitiva et adoptione filiali perfecta aut consistit aut ad eam ordinatur, dignus esse plane nequit; quare de condigno eum quidquam mereri, impossibile est. 2) Ad operis dignitatem pertinet, ut actio fiat ex influxu supernaturalis gratiae, atque opus in se sit supernaturale. Quod ut obtineat, requiritur ex parte Dei concurtus supernaturalis, imo, ut theologi docent, etiam praevia motio excitantis gratiae; ex parte hominis requiritur consensus in gratiam datam et oblatam, atque operatio ex motivo aliquo supernaturali. NB. Roquiri motivum supernaturale, et sufficere quodlibet super­ naturale motivum, est sententia satis communis theologorum 1 hodie, quam­ quam aliqui rationem meriti ad solam caritatem referunt, alii ad quod­ libet opus bonum hominis justi, etiam non supernaturalis motivi extendere videntur, nixi quibusdam S. Thom. textibus; quos tamen aliter intelligi posse, imo forte debere, collatio cum aliis ejusdem S. Ductoris effatis videtur innuere. * Haec doctrina praeterquam ex textu Hebr. 11, 6 etinm ex Rom. 2, 7 confirmari videtur: „Iis qui . . . gloriam et incorruptionem et honorem quaerunt, vitam aeternam (reddet)/1 Quum enim tanta emphasi S. Paulus ,iis qui incorruptionem quaerunt1 vitam aeternam reddendam esse dicat, sane iis solis cani reddendam esse docet, atque id effert, quod necessarium sit. ut meritum coram Deo habeatur, ni­ mirum ^quaerere incorruptionem". Porro vox quaerere certe indicat, quo ferri debeat intentio; incorrupt™ autem bona coelestia dicit seu supernaturalia. ! I ' I I | I I Summa capita dc merito ex dogm. theol. collecta. 165 Nimirum si cuilibet operi bono hominis justi S. I). meritum quoddam adseribit, ut 2. dist. 40 q. 1 a 5: „ergo omnis actus habentis caritatem vel est meritorius, vel est peccatum, et nullus indifferens * — id sic intelligi potest, ut sentiat, hominem justum, si bene agat, necessario ex supernatu­ ral· motivo agere, siquidem ad quamlibet tendentium in ultimum finem — ut manifestum est ex I. II. q. 68 a. 2 ad 2. — censet S. Thom. hominem justum indigere quodammodo et revera potiri instinctu divino per dona Spiritfis Sancti: qui motus et instinctus certissime supernaturalia motiva subministrat. Adde, ex ejus mente augeri caritatem dispositive Π. II. q. 24 a. 6. Si vero aliquando S. Thomas soli caritati meritum attribuit, hoc ideo fit, quia quaelibet supernaturalis affectio, maxime si excitatur per dona Spiritùs Sancti, ad caritatem ut ad ejus radicem et regulam reducitur, ut expresse habes ex 1. c. a. 8. — De reliquo S. Doctor, si caritatem ad me­ rendum requirit, solum virtualem requirit influxum, quem multo latius ex­ tendit, quam posteriores theologi de illo influxu loquentes consueverunt. — Ceteroqui Concil. Trid. sess. 6 c. 16 influxum quidem actualis gratiae requirit, de actualis caritatis influxu autem silet, imo innuit contrarium, quum nullum opus bonum in Deo factum a merito eximat. 3) Promissio divina quodammodo complet operis dignitatem relate ad praemium atque certum aliquod praemium statuit. Videlicet opus ipsum in se anteccdenter ad Dei promissionem in­ trinsecus condignitatem quandam habet, ut accipi possit in ordine ad ipsum illud praemium supernaturale (gloriae augmentum), ad quod assumitur. At promissio divina facit 1) ut re ipsa ad hoc accipiatur et ita quidem, ut homini certo quodam modo gloria debeatur: id enim, nisi divina promissio accessisset, debitum non esset; siquidem Deus infinitis titulis nostra obsequia postulare, ut supremus dominus de iis disponere, eaque ut conditionem conservandae gratiae acceptae exigere potuit. 2) Promissio divina facit, ut certa et determinata mercedis mensura bono operi respondeat: neque enim dici potest, opera justorum supernaturalia esse intrinsecus tanti valoris, ut si adaequate iis mercedem Deus dare velit, minorem, quam re ipsa statuit, statuere non potuerit. Imo ratio mercedis, quae non pura merces, sed etiam prae­ mium est, id habet, ut non in aequalitate operis, sed in proportione operis ad praemium nitatur. 6. Meriti condigni objectum ad solum operantem restringitur: con- ·_■>·.» sistit in augmento gratiae sanctificantis, et consequenter in augmento coelestis gloriae; ut ex Conc. Trid. 1. c. can. 32 colligitur: „Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita, aut ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeter­ nam, et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecu­ tionem atque etiam gloriae augmentum : A. S.“ 7. Meriti congrui objectum sunt gratiae et auxilia Dei actualia 200 ad diversos fines conferenda; eaque et nobismetipsis et aliis de con­ gruo mereri possumus, proin objecta meriti congrui sunt: 166 Th. m. g. Tr. ΠΓ. De discord, et concord, cum reg. act. hum. — De merito. 1) gratiae uberiores, et efficaces ad recipiendam gratiam sancti­ ficantem, 2) ad eam conservandam atque tentationes vincendas, 3) ad gratiam sanctificantem augendam; 4) finalis perseverantia; 5) forte etiam reparatio justitiae post lapsum, si futurus fuerit; 6) pro aliis certe etiam ipsa prima gratia actualis, quam pro nobis nos mereri impossibile est. Ceteris tamen paribus facilius nobis, quam aliis de congruo me­ remur. Veritum congruum intimo cohaeret cum impetratione, eo tamen discrimine, quod in impetratione ratio largiendi dona Deo non sit ullo modo dignitas actionis orandi, sed sola sua misericordia vel liberalitas et promissio propter Christi merita, in merito autem congruo ratio largiendi dona sit cum misericordia etiam dignitas quaedam operis ab homine oblati, quam Deus simul respiciat. Inde tamen patet, cum impetratione saepe meritum aliquod congruum conjungi, maxime in homine justo, atque ipsam impetrationem per conjunctum meritum faciliorem evadere. 261 8. Meritum congruum, ad quod opus aliquod bonum assumitur, nullatenus minuit meritum ejus condignum, ut apud theologos certis­ simum est. Neque enim ex eo, quod opera nostra bona Deo offeramus ad impetrationem gratiae alicujus promovendam, minus coelestis gloriae accepturi sumus; imo quo caritas nostra latius pateat atque nos im­ pellat, ut pro aliis oremus, atque voce et opere oremus, eo melius opus est, quod facimus, coque abundantius erit praemium coelestis vitae, quod Deus nobis reponet. Quare utilissimum est bonas nostras actiones ad certos fines per divinum auxilium attingendos offerri. I 9. Imo, ut omnes fructus supernaturales bonorum operum recen- I seantur, opera bona hominis justi praeter vim meritoriam, et impetratoriam (vel meritoriam de congruo), etiam satisfactoriam vim habent, qua pro poenis alioqui in purgatorio solvendis satisfacere possimus, j sive pro propriis peccatis, sive pro alienis: neque haec satisfactoria I virtus meritum ullatenus minuit, eaque maculam poenae ab anima de- I tergens hominem orantem Deo reddit magis acceptum, atque impetra- I tiouem ipsam juvat et promovet. Caput II. Practica documenta circa meritum. 262 1. Quoniam meritum aeternae vitae summi momenti est, fideles circa meritum bonorum operum maxime instruendi sunt, atque imprimis monendi, ut curent conservare gratiam sanctificantem, aut si infeliciter lapsi fuerint, statim eam recuperare: quod actu caritatis et contritionis perfectae consequi possunt. Nam nisi homo in statu gratiae est, pro aeterna vita directe aliquid mereri nequit. Dein nihilominus etiam ipsi peccatores monendi sunt, ne propter statum peccati, ex quo se tam cito resurgere non posse putant, bona opera negligant: quae, Practica documenta circa merituni. 167 etsi lion ipsius coelestis gloriae meritum, tamen de congruo plenius et citius gratiam conversionis, modo ne ipsi sibi desint, possunt mereri. 2. Meritum autem bonis operibus non solum indebitis seu supererogatoriis alligari, sed etiam iis, quae ex obligatione exerceri debent, modo reliquae conditiones adsint, doctrina fidei est ex Trid. 1. c. cap. 16. — At ut constet de merito actuum, qui ex se seu sua natura supernaturaliter boni non sunt, subjiciatur motivum fidei seu bona intentio quam vocant, actionem ad Deum finemque supernaturalem referens. Quam bonam intentionem formaliter reformare quotidie mane circa totum diem ejusque actiones et casus in genere, etsi obligationis esse non probatur, tamen pius Christianorum mos est, sedulo inter fideles fovendus; imo conandum est, ut saepe formaliter hanc bonam intentionem renovent, quo plenius et abundantius impleatur, quod Spiritus S. per Apostolum monet: „Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite/ I Cor. 10, 31. Quod quo sensu iwaeceptum dicatur, S. Thom. declarat, necessarium non esse, ut omnia in Deum actu referantur, sed virtute, et habitu ca­ ritatis , nisi quando necesse sit actum caritatis elicere. Cf. I. II. q. 100 a. 10. 3. Imo aut augeatur meritum perfectione operum bonorum, sum- 263 muni debet esse hominis studium. Eo majus autem est meritum: 1) quo dignior est persona operans per gratiam sanctificantem majorem; 2) quo dignior est ipsius operis intrinseca perfectio, i. e. et motivi secundum objectum suum, et intensitatis, qua homo interno agit seu motivum objectivum voluntate amplectitur. Ad hunc finem quantopere motivum caritatis alia motiva etiam supernatural!a superet, cogitatu vix assequimur. Quare si quis augendi meriti cupidus est, brevem methodum sibi comparet diversorum actuum ferventis caritatis in Deum et propter Deum in omnem Ejus familiam adoptivam, qui uno quasi intuitu vel brevissimo tempore elici atque invicem conjungi possunt. Neque ne­ cesse est in sola caritate consistere: si enim caritas alios etiam actus, maxime religionis imperat et producit, id sine dubio ejus valorem et meritum auget, imo nisi producat, se languidam esse probat, siquidem pro humana nostra natura id particulatim facere debemus, quod puri spiritus uno quodam actu complectuntur. 4. Ex vitis et scriptis hominum sanctorum apparet, eos consuevisse 264 opera sua simul offerre pro impetratione diversorum finium supernaturalium et gratiarum divinarum sibi et aliis comparandarum: quod certe apprime convenir cum imitatione Salvatoris, qui non solam mortem suam cruentam qua veri nominis sacrificium perfecit, sed omnia alia opera sua atque actus aeterno Patri dicavit in summam Ejus gloriam et majestatis recognitionem, ad referendas gratias pro omnibus bonis sibi aliisque concessis et concedendis, ad expiationem peccatorum cujuscunque hominis, ad efflagitanda et comparanda omnis generis bona, quae ad salutem generis humani utcunque referrentur. 168 Th. in. g. Tr. III. De discord, et concord, cum reg. act. hum. — De merito. Verum ratio meriti congrui bonis operibus humanis inest, etsi homo non expresse certi alicujus boni flagitationem adjungat: nam Deus ipsum opus ejusque valorem respicit atque habitualem volun­ tatem hominis justi aut. peccatoris poeniteutis novit, qua ille cupiat, ut abundantius et securius juvetur in negotio aeternae salutis: imo etiam alia justa et bona desideria Deus, cui omnia patent, attendit. Nihilominus praestat, certas aliquas gratias etiam expresse per bona opera petere, maxime si quis desiderat aliis de congruo bona quaedam mereri, imo etiam si sibi certum aliquod auxilium conciliare proponit, quum exsistentibus debitis conditionibus infallibilitas effectifs, potius quam merito congruo, competat impetrationi seu orationi. 2Û5 5. Operum bonorum vim impetratoriam et de congruo meritoriam non possumus totam in alios transferre, quoniam ipsi nos divinae gratiae auxiliis continuo egemus, eaque implorare nobis tenemur. Aliud autem est de vi satisfactoria quoad poenas temporales: hanc, si volumus, totam in alios, praecipue in animas sanctas in purgatorio detentas transferre nobis licet; imo id facere, quum sit eximium caritatis exercitium, con­ dignum meritum et impetrationem nobis proficuam multum auget. Et quamquam aliqui putavere, caritatem, qua nosmetipsos in Deo amare debemus, postulare, ut maculam reatûs poenae, quae sit res Deo aliquo modo displicens, in nobis ipsis exstinguamus potius quam in aliis: ille scrupulus sane removetur cuilibet fideli per solemnem illam approba­ tionem et summas laudes atque immensa fere indulgentiarum dona, quibus It. Pontifices affecerunt actum illum heroicum, ut vocatur, erga purgantes animas, quo aliquis omnes satisfactiones per se vel alios uuquam comparandas vel etiam post mortem offerendas animabus defun­ ctorum cedit, ut per manus B. Μ. V. illae citius liberentur Deumque in coelis glorificare possint, etiam sub conditione quod ipse diutius in purgatorio sit passurus. Cf. Rescripta aut/ι. S. C. Ind. etc. n. 392. (U. et 0. per Pium IX. 30. Sept. 1852 et 20. Nov. 1854 declar. et confirm.) Theologia moralis specialis. PARS I. De Virtutibus et Officiis vitae Christianae eorumque laesione. JLlieologiac moralis generalis erat principia communia ratione per 266 fidem illuminata declarare, ex quibus actionum humanarum moralitas profluat atque dijudicetur; specialis theologiae moralis est, in diversis relationibus, quas homo in toto vitae Christianae ambitu habet vel habere potest, moralitatem seu normam rectitudinis investigare, conformitatem cum divina voluntate et cum humana natura intimius per­ spicere, difformitatem cjusque gradum et mensuram definire, paucis, mores christiauos singulos exponere atque simul inedia declarare, quibus homo, ut in officio suo contineatur, adjumentum accipiat. Porro -virtutibus universa morum honestas continetur, ex iisque ut ex sua regula pendet. Verum, quum non omnis honestas ejusque plenitudo in homine necessaria sit, ne ordinem recti laesisse dicatur, — alias ne profectus quidem in honestate et sanctitate conciperetur — : regulam honestatis necessariae ac proin discriminis inter honestatem et inhonestatem arctius circumscribi oportet. Necessaria igitur ho­ nestas seu officia hominis ex singularibus legibus tam naturalis quam positivi, tam humani quam divini juris, ut ex sua regula pendent. De utrâque ergo regula agi debet. At agentes de moribus hu­ manis et christianis, utramque, puta virtutes et leges, nos sejunctim tractare impossibile est, nisi multa repetere velimus. Nam omnia, quae lege statuta sunt, ad aliquam virtutem pertinent, quamquam non omnia, quae ad virtutem aliquam spectant, lege comprehenduntur. Ne­ que leges et officia rite intelliguntur, nisi perspiciatur, cuinam virtuti speciali seu cuinam boni moralis speciei hoc et illud officium, hoc et illud legis objectum adseribendum sit; neque virtutes singulas aliquis recte intelliget, nisi simul, quae ex necessitate hujus virtutis, ideoque ex officio et lege agenda sint, intellexerit. Insuper laesio legis seu peccata ex oppositione contrariarum virtutum illustrantur et perfectius intelliguntur. Quare sic universam theologiam moralem specialem di­ vidimus, ut hic Ift Parte agamus de Virtutibus et Officiis vitae christianae eorum· que laesione; dein sequenti tomo Π“ Parte de Adjumentis vitae christianae. Porro omnis vitae humanae, ideoque etiam christianae, virtutes 267 et officia versantur circa bona divina et circa bona humana . * Circa 1 Quamquam iule edocti sumus, nos etiam ad beatos spiritus certam relationem habere eosque etiam officiis nostris attingi, tamen ea, quae de eorum relatione nobiscum nostraque relatione mutua dicenda occurrunt, quum pauca sint, ad bona divina et humana per quandam similitudinem referri possunt. 172 P. I. L. I. Virtutes et oftic. circa Deum et div bona. — Tr. I Virtutes theol. bona divina duplicis generis virtutes versantur, quibus similia ofticia respondent: 1. Virtutes, quae Deum immediate pro objecto habent — virtutes theologicae. (Hae vero simul omnibus virtutibus et officiis, quae homo sive erga Deum, sive erga se, sive erga alios habet, quasi praesident eisque novum splendorem tribuunt; (piare merito omnis tractatio theologiae moralis specialis a virtutibus theologicis incipit). 2. Virtus, quae cultum divinum pro objecto habet — virtus re­ ligionis; quae est una ex praecipuis virtutibus moralibus. Virtutes et officia, quae bona humana spectant, sive propria ipsius agentis bona, sive aliorum hominum, commodius secundum diversa ob­ jecta dividuntur; quare praemissa accuratiore notione earum virtutum moralium, quarum est curae bonorum humanorum praesidere, objecto­ rum ordinem sequemur, acturi 1. de virtutibus moralibus; 2. de singulis objectis, circa quae officia nostra versantur: bonum sociale; bonum individuate primarium, i. e. ipsam personam humanam et vitam corporalem; bonum conjugale, quod proxime complet bonum in­ dividuate fundamentale; bona externa, ut fortunae, famae. Hac ratione id commodi etiam habetur, ut fere secundum ordinem decalogi officia singula et peccata explicare possimus. Neque id in opere practico theologiae moralis, quod confessariis maxime usui esse debet, negligendum osse censui, quominus eundem ordinem, quantum commode fieri potuit, in officiis et peccatis tractandis sequerer, quem tum in excipiendis confessionibus tum in institutionibus Christianis sequi oportet. Liber I. De virtutibus et officiis circa Deum et divina bona. Tractatus I. De virtutibus theologicis. 266 Notiones praeviae. Virtus per se sensu philosophico et theo­ logico significat habitum operativum bonum, ideoque semper respectum ad certos actus habet. Hos actus theologia moralis natura sua prae­ cipue considerat. Distinguitur vero virtus naturalis sive acquisita et virtus supernaturalis sive per se infusa. Naturalis seu acquisita est, quae repetitis actibus acquiritur, et dat inclinationem atque facilitatem (Decalogi praec. I.) — Fides — ejus notio. 173 ad certos actus exercendos. Supernaturalis et per se infusa ea est, quae hominem reddit aptum ad actus, qui facultatem mere humanam seu naturalem excedunt, quaeque hominem ad finem supernaturalem, humanas et creatas vires excedentem, disponit. Hae supernaturales virtutes non tam facilitatem tribuunt, sed ipsam facultatem sive aptitudinem conferunt, ut homo ad finem supernaturalem destinatus actibus huic fini convenientibus sese disponere possit. Principalem locum tenent virtutes theologicae, quae ipsum Deum immediate attingunt, ejusque attributa pro immediato motivo seu ob­ jecto formali habent. Ejusmodi theologicae virtutes a theologis tres enumerantur: fidos, spes, caritas. Fides et spes inchoant hominis ele­ vationem, caritas eam complet utpote inseparabiliter conjuncta cum gratia sanctificante, quae supernatural! et quodammodo divina natura ipsam animae essentiam transformat et immutat. Nobis in tractandis et definiendis virtutibus ad habitus respicere opus non est, sed actus virtutum agnovisse sufficit. Caput I. De Fide. Hac de re praeclare scripsit S. Thom. IL II. q. 1—20, Lu go de Me. dispes 25, praeterea S. Alph. 1. 2 (al. 3) n. 1 —19, Suarez, Laym. 1.2 tr. 1, Sporer in dec. tr. 2 c. 1—3, Scavini t. 3 n. 233—31G, Pruner 2 Th. 1. Abschn. 3. Hauptst., E. ΆΙfiller 1. 2. § 1—12 etc. § E De fidei notione. Fides actus supernaturalis est, quo homo iis, quae Ecclesia ut 200 revelata proponit ’, super omnia firmiter assentitur propter auctoritatem Dei summe veracis revelantis. 1. Fides igitur 1. non assentitur doctrinis quia intelligit, sed quia Deus eas revelavit. Cf. Joan. 20, 29; Hebr. 11, 1; 2. super omnia firmiter assentitur. firmius omni etiam angelica auctoritate: Gal. 1, 8; firmius ipso sensuum nostrorum testimonio, quod fortasse intelligitur 2 Petr. 1, 19; firmius ipsius facti revelationis cognitione et scientia: v. thes. 19 ab Innoc. XI. confixam; 3. ad fidem requiritur tamen notitia Dei revelantis certa (cf. thes. 21 ab Innoc. XI. damnatam); attamen illa certitudine supposita, in ipso actu fidei ipsa notitia Dei divinaeque revelationis majore firmi­ tate quam antea apprehenditur. * Merito quidem assensum privatae revelationi datum, saltem ab eo, cui haec revelatio facta fuerit, praestantissimi theologi ad eandem fidei virtutem revocant; nihilominus si de fide, ut omnibus necessaria est, de fide catholica, sermo institui­ tur, ejus objectum, quod in definitione, assumpsi, ad ea restringitur, quae ab Ecclesia ut revelata aliquo modo proponuntur. 174 P. I. L. I. Virtutes et offîc. circa Deum et div. bona. — Tr. I. Virtutes theol. Fides secundum Vaticanum sess. 3 c. 3: „ Virtus supernaturalis cat, qua Dei aspirante et adjuvante gratin ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspec­ tam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nec falli nec fal­ lere potest/ Est ergo fides intellectualis assensus: 1. propter auctoritatem Dei datus, ut ex Vat. 1. c. constat. Cf. Joan. 20, 29; Hebr. 11, 1; 2. super omnia firmus: v. supra; 3. attamen rationabilis: v. ib. Vatie, c. 3 et th. 20 et 21 ab Inno c. XI. damnatas; 4. liber; siquidem per actum fidei libera Deo obedientia praestatur, quum homo possit aut omnino dissentire, aut assentiri ex alio motivo quam propter Dei auctoritatem vel non supra omnia firmiter: v. 2 Cor. 10,5; Trid. sess. 6 c. 6; Vat. 1. c. 270 II. Videlicet, ut breviter indicem, quomodo homo ad fidem per­ veniat, haec noto: Homo audit ex instructione, narratione, praedicatione, Deum nobis plures veritates revelasse. Hanc revelationem vere factam esse eamque vere esse divinam, colligitur ex certis et indubitatis argumentis, quae saltem pro captu suo quisque ita intelligit, ut omne prudens dubium de revelatione divinitus facta excludatur. Miracula, vaticinia olim facta et historice certa, religionis in se sanctae tam mira propagatio et in universum mundum extensio, Ecclesiae inter mille pericula et per­ secutiones omnisque generis adversitates perpetua conservatio atque dilatatio et hujus religionis et Ecclesiae a tot hominibus doctis et in­ doctis, pauperibus et rerum abundantia affluentibus, nobilibus et ab­ jectis eadem professio atque caritatis inter eos unio : haec argumenta et documenta sunt, quae ipsi infantes, quando ex auctoritate parentum et magistrorum historicam veritatem edocentur, pro suo captu satis perspiciunt, et quae homines, quo excultiores evadant, eo majore vi et efficacia revelationis divinitatem invicte probare intuentur. Intellecto igitur facto revelationis, quam Deus ad totum genus humanum direxit, et simul idea Dei ut summe veracis et summo co­ lendi concepta, sponte primo oritur judicium de credibilitate et de ob­ ligatione credendi seu, ut ajunt, de credenditate revelationis Christianae: quod judicium opitulante gratia divina supernaturale efficitur. Eadem gratia porro influente, homo, si cooperatur, concipit se­ cundo pium voluntatis affectum, quo libere se determinat ad firmiter amplectendas veritates a Deo revelatas, et sibi ipsi imperat illum in­ tellectualem assensum, qui concipiendus est. Porro ad hunc saltem pium voluntatis affectum gratiam requiri, de fide est; ratio vero theo­ logica id comprobans et plenissime evincens ea est, quod meritum actus fidei ex hac libera voluntatis subjectione necessario repetendum sit, ad omne autem meritum supernaturale gratia stricte dicta re­ quiratur. (Decalogi praec. I.) — Fides — ejus notio. 175 Tertio tandem, stanto imperio voluntatis et gratia persistente, im­ possibile est, actum fidei non sequi: at ille actus liber est et inanet (non formaliter, siquidem nullus actus, ut actus est, minus etiam actus intellectualis formaliter est liber, sed denominative), quia istud volun­ tatis imperium cohibere in hominis potestate est. In intellectu igitur actus fidei formaliter efficitur; at pendet a libera voluntate. Et quoniam actus imperans et imperatus ejusdem ordinis esse debent, etiam ad actum ipsum fidei ab intellectu eliciendum supernaturale Dei adjutorium seu gratia est necessaria. ΠΙ. Ut igitur fides primo concipiatur, necesse est, ut formaliter et explicite hominis cogitatio ac judicium prius in Dei veracitatem et in factum revelationis feratur: aliter enim impossibile est fidem nasci. At qui consuevit veritatibus revelatis propter Dei auctoritatem ad­ haerere, verum actum fidei exercere potest et exercet, etsi formaliter de Dei auctoritate non cogitat. Sufficit enim, ut ratio, cur assentiatur, vere sit Dei auctoritas, id quod esse potest sine formali illius aucto­ ritatis cogitatione. Bene in hanc rem Suarez (de voluntario disp. 8 sect. 3 n. 4) ait: .Experientia docet, infirmum velle medicinam etiam amaram, etsi nihil cogitet de sanitate, tamen non vult illam (medicinam) propter se: nam saepe in illa non est ulla ratio volendi illam. [Ergo, concludit, potest homo unum propter alterum velle, etsi illud alterum non attendit neque intendit formaliter] . . . Alias nunquam quis amaret proximum vera cari­ tate, nisi actu cogitaret de Deo, propter quem debet eum diligere. Simi­ liter nunquam quis crederet actu verae fidei, nisi actu cogitaret de prima veritate revelante, propter quam credit." Adeo certum igitur erat eximio ilii scriptori, posse aliquem vera fide doctrinam, quam ut revelatam con­ suevit considerare, actu admittere, etsi nunc actu non cogitet de Deo re­ velante, ut inde sumat argumentum , quo thesin generalem clare demon­ stret statuentem, unicam rationem, propter quam aliud appetatur, non necessario debere formaliter menti obversari. Quod probe notandum est, ut recto intelligantur ea, quae infra de obligatione actûs fidei dicenda sunt. Alii ejusmodi fidei actum vocant actum lidei implicitum, in se fortasse minus recte dictum, quia im­ possibile est, actum fidei implicite in altero actu contineri, quamquam in aliquo actu fidei, qui explicite circa unum objectum versatur, implicite diam alterum objectum contineri et assumi potest. IV. Ratio, cur veritatibus propositis in actu fidei assentiamur, ob- 272 jtdum formale dicitur, ipsae veritates, quibus assentimur, ejus objectum materiale. Objectum ergo materiale fidei omne id est, quod Deus nobis revelavit. Objectum formale est ipsa Dei loquentis summa aucto­ ritas, seu divina revelatio Deiquc summa veracitas. Et quamquam non una est theologorum sententia, quando explicant, quomodo ob­ jectum hoc formale ipsum actum fidei ingrediatur eumque interne af­ ficiat: id sine dubio admittendum est, illud objectum formale non ut praevie intellectum et inferioris gradûs assensu affectum, sed aliquo 176 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. I. Virtutes theol. modo ut certitudine summa et divinitus elevata affirmatum interne actum fidei effbrmare. Fusior hujus rei explanatio theologis dogmaticis relinquenda est. Idem valet de quaestione controversa, utrum sola divina auctoritas formale ob­ jectum dicendum sit, revelatio autem necessaria tantum conditio, an utrum­ que elementum — ut indicavimus — objectum formale recte dicatur. NB. Ex definitione objecti materialis jam facile patet, id quod formale objectum fidei est, alio actu etiam ut objectum materiale assumendum esse, quia inter ea, quae Deus revelavit, certe etiam illa veritas continetur, Deum scilicet locutum nobis esse, eum que summe veracem exsistere. § 2De excellentia et necessitate fidei. 273 274 275 I. Fides in se sola spectata est obsequium intellectuale Deo libere praestitum, ac propterea, si aliae conditiones adsunt, valde meritoria; imo utTrid. sess. 6 c. 8 dicit, „fides est humanae salutis initium, fun­ damentum et radix omnis justificationis“, ac proinde etiam radix et fundamentum omnis meriti. II. Fides ergo ad justificationem hominis adulti, seu qui ad usum rationis pervenerit, omnino necessaria est, idque necessitate medii, ita ut, nisi quis vero fidei actu erga Deum moveatur, neque supernaturalem relationem suam ad Deum incipere neque eam perficere seu dolorem de peccatis ad justificationem aptum et sufficientem concipere possit. Cf. Hebr. 11, 6. Quomodo vere cum tali absoluta fidei necessitate relate ad eos, qui do facto ad veram Ecclesiam nondum pertinent, possibilitas aeternae salutis consequendae consistat, theologo explicandum est quoad eos solos, qui inculpabiliter ad notitiam verae Ecclesiae non pervenerunt. Porro illi sunt aut bona fide asseclae haereticae sectae — hi possunt veritates omnino necessarias actu verae fidei credere et per hunc actum ad alios actus ne­ cessarios duci — ; aut sunt non-christiani, notitiam tamen Dei ejusque pro­ videntiae habentes: quam notitiam si hauserunt et tonent ex revelatione, credere absolute possunt. Quodsi ne ejus quidem revelationis reliquiae recognoscibiles exstant, reliquum est, ut, si homo facit, quod potest, Deus aut speciali sua providentia fidei praeconem mittat, aut singulari quadam gratiae illustratione, quae per modum divinae locutionis fiat, hominem ad actum fidei concipiendum et ita porro ad alios actus necessarios eliciendos juvet. III. At praeter necessitatem illam, quae summam fidei praestantiam commendat, alia etiam ratione fides maximopere commendatur. Sicut enim fides supernaturalem vitam inchoat, ita eam etiam promovet et excolit. 1 Nam omnibus officiis virtutibusque christianis fides ita praeest, ut illis motionem suppeditare debeat, atque omne meritum, quod supernaturalium virtutum exercitio colligitur, fide innitatur. Cf. quae supra dicta sunt de merito n. 258. Quapropter christiano homini nihil utilius, quam ut fidem 1 I I I I I | I I I I (Decalogi pracc. 1.) - Fides — objecta creditu necessaria. 177 frequentissime exerceat et materiale et formale ejus objectum perpendendo, ut ex fide vivat seu fidei doctrinas pro motivo assumat, quo quotidianis suis actionibus pretium et valorem omni nostro cogitatu superiorem con­ ciliet, neque aliud quid illi, qui alios ad Christianos mores formare debet, magis necessarium est, quam ut de fidei necessitate et merito frequentis­ sime eos moneat. § 3- Necessitas fidei quoad objecta credenda. Fidem esse omnino necessariam modo dictum est. atque eam im- 276 plicite saltem omnia amplecti debere, quae Deus hominibus revelavit, etiam in confesso esse debet. Nam si quis unam solam veritatem a Deo propositam admittere detrectat, violatae Dei auctoritatis et vora­ citatis reus est atque ita se nullam veram fidem habere demonstrat. Verum oportetne a singulis omnes veritates explicite sciantur et ad­ mittantur? Id plane dici nequit, quum in deposito revelationis tot veritates contineantur, quarum multae viris etiam doctissimis obscurae maneant. Deus enim ut auctor supernaturalis ordinis non minus pro­ fusa quadam liberalitate utitur, quam qua utitur ut auctor ordinis na­ turalis. Nam non necessaria tantum, sed etiam utilia et convenientia naturae providit. Ita etiam in supernatural! ordine atque in supernatural! revelatione non necessitatis solum, sed etiam majoris convenientiae ratio­ nem habuit, neque ea tantum, quae re ipsa homines in suam utilitatem convertunt vel conversuri sunt, sed multo abundantiora suppeditavit. Im­ plicite tamen omnes veritates quilibet admittit, qui Ecclesiam Christi ma­ gistram veritatis agnoscit ejusque definitionibus sese subjicere paratus est. Quasdam autem veritates explicite sciri et explicite credi debere etiam manifestum est; siquidem explicita tandem fide obsequium intel­ lectus, quod Deo praestare debemus, completur, atque ea sola finem a Deo intentum assequimur, quo voluit ad dirigendas actiones nostras nobis revelationem concedere. Quae necessitas explicite credendi duplex distinguitur, necessitas medii una, altera necessitas solius praecepti. Necessitas medii est earum veritatum fide credendarum, sine quarum notitia et expressa fide justificatio ac proinde aeternae salutis asse­ cutio (in homine adulto seu rationis compote) nunquam contingit. Ne­ cessitas medii vocatur, quià hujus fidei ope homo sibi aliquid ad salutem prorsus necessarium acquirit, quod si non acquisierit, sive culpabiliter sive inculpabiliter id non acquisivit, aeternam beatitudinem non consequetur. Necessitas medii est igitur simul etiam necessitas praecepti, siquidem praeceptum est, ut media ad salutem necessaria adhibeantur. At praecepti, necessitas ad alia etiam extenditur. Est igitur solius praecepti necessitas illa, quae consequens est ad praeceptum, non quod aliquid ad salutem spectans assequi debeamus, sed quia, posito prae­ cepto, necesse est, praeceptum non infringere, ne gratiam sanctificantem et ita salutem aeternam amittamus: quare sola culpabilis (graviter cul­ pabilis) legis laesio salutem impediet. Lehmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 12 178 P. I. L. I. Virtutes et ofllc. circa Deum et div. bona. — Tr. I. — Virtutee thcol. 277 278 I. Necessitate medii necessaria certo est fides explicita in 1) Deum nnuin 2) eamque remuneratorem bonorum et — quod consequens est — vindicem malorum. Hebr. 11, 6 et thes. 22 ab Inno c. XI. damn.: „Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris/ II. Quamquam probabile prorsus est, fidem explicitant harum tantum veritatum requiri, non est tamen certum, non requiri ulterius explicitam fidem 3) in mysterium SS. Trinitatis et 4) iu mysterium Incarnationis et Redemptionis. III. Necessitas praecepti comprehendit omnes praecipuas veritates Christianae religionis, quae ad vitam homine christiano dignam apte ducendam requirantur. Omnia haec magis explicanda sunt. Explicatio. Observa ad I. : Haec necessitas medii intelligitur de iis, qui actibus suis ad justificationem acquirendam conferre debent. Qui vero ante usum rationis baptizati sunt, certissime sanctificantem gratiam non amittunt, nisi mortalem culpam personalem contraxerint. Et quamquam voluntarius neglectus addiscendi veritates necessarias talem culpam gravem constituit: negari tamen nequit, hanc obligationem cognitionis rerum re­ velatarum sibi comparandae non ita alicui temporis momento adnexam esse, ut non possit contingere, ut aliquis, qui brevi post usum rationis habitum moriatur, sine explicita quidem hac Dei ejusque providentiae notitia, at etiam sine gravi culpa decedat ac proinde aeternam salutem assequatur. Ad II. Certum est, explicitam fidem de SS. Trinitate ante Christum necessariam non fuisse, sed confusam quandam redemptionis notitiam suf­ fecisse, qua credebatur, Deum aliquo modo providere vel providisse, ut humano generi peccatis lapso atque iis, qui quod possent facerent, sub­ veniretur. Neque videtur firma ratio asserendi, post Christum illam ab­ solutam medii necessitatem mutatam esse. At, quum plures graves scri­ ptores contrarium contendant, practice id omnino agendum est, ut nemo ad baptismum admittatur vel absolvatur, multo minus ut aliquis decedere sinatur, nisi expressam fidem etiam illorum mysteriorum secundo loco alla­ torum pro captu suo edoctus sit eaquc saltem habitualiter teneat. Si vero de moribundo agitur, quem ulterius instruendi nulla apparet possibilitas, sine dubio hypothetice sacramento donandus est, etsi forte haec mysteria nesciat, ut magis patebit ex iis, quae dicturi sumus de sacramentis eorumque administratione. Sed ne quis minus recte necessitatem illam explicitae fidei concipiat, aliqua notanda sunt, tum quoad objectum, quod credi debeat, tum quoad modum, quo debeat credi. 27· De SS. Trinitate sane sufficit rudi modo utrunique tenere, 1) tres esse distinctos, Patrem, Filium, Spiritum Sanctum, quorum unusquisque sit Deus; 2) nihilominus non esse tres Deos, sed tres illos esse unum eundemque Deum. Modum vero, quo una persona ab altera distin­ guitur, scire, ita necessarium non est. quum quam plurimorum captum superet. Circa Incarnationem autem objectum, quod credi explicite debeat, non est nudum Incarnationis mysterium, sed etiam, idque praecipue, (Decalogi praec. L) — Fides — objecta creditu necessaria. 179 munus Redemptionis a Filio Dei incarnato assumptum, scilicet Filium Dei hominem factum sua morte nos a peccatis redemisse, cumque re­ divivum in coelis regnare omnesque homines esse judicaturum. Modus igitur, quo tum SS. Trinitatis, tum incarnationis mysterii veritates credi absolute debeant, si amplius a me explicandus est, ille sufficit, ut homo rudis, sensu harum veritatum intellecto, divina fide eas assumat, etsi interrogatus ulteriorem rationem reddere non possit. Ad III. Summa eorum, quae credenda et scienda sunt ab homine 2so ehristiano, nisi, ut cum Busenb. S. Alph. 1. 2 (al. 3) n. 3, 1 appro­ bat, impotentia excusetur, continetur in Symbolo Apostolico, in doctrina de sacramentis, in oratione Dominica, in decalogo. Nam, licet oratio Dominica et decalogus regulas agendi contineant, tamen utpote divina revelatione nobis data etiam objectum sunt, quod credamus. Quare secundum communem doctrinam theologorum, de qua cf. Lu go de fide disp. 13 sect. 4 et 5 et Suarez de fide disp. 13 sect. 4: 1) Gravis obligatio est substantiam eorum scire, quae Symbolo Apostolico continentur —; memoriter symbolum ipsum teneri obligatio quidem est, sed venialis. Cf. etiam Elbel de fide etc. n. 22. 2) Idem de oratione Dominica teneto; nam hanc ipsam orationem memoria tenere et posse recitare, certe obligatio est, de obligatione gravi vero non constat. S. Alph. 1. c. n. 3, 2; Suarez 1. c. n. 12; Lugo 1. c. n. 132. Gravis autem omnino obligatio est sciendi, Deum esse orandum cum certa fiducia, ut nobis conciliemus auxilia necessaria ad evitanda peccata, paucis omnia bona ad salutem conducentia sive supernatural ia sive naturalia. Ib. 3) Circa decalogum certe dicendum est, eum quoad substantiam plane sciri debere sub gravi : verum suo ordine ejus praecepta ex memoria recitare posse, minor etiam obligatio est, quam dictum est de symbolo. 4) Relate ad sacramenta gravis obligatio est cognoscendi ea, quo­ rum susceptio est necessaria, ideoque maxime (baptismum), poeniten­ tiam, Eucharistiam; reliqua saltem suo tempore. Fusior declaratio eorum, quae a fidelibus sciri debent in singulis arti- 281 culis Apostolici Symboli, habetur passim apud theologos; scilicet: 1. art. Credo in Deum — credendum explicite 1) esse unum Deum, 2) hunc Deum esso trinum, i. e. tres esse, quorum unusquisque est Deus, neque tamen tres Deos osso, sed unum eundemque Deum; atque tres illos vocari: Patrem, Filium, Spiritum Sanctum. — Modus autem pro­ cessionis in divinis sciri non debet a rudibus Christianis. Patrem omnipotentem, Creatorem coeli et terrae — explicite credenda est creatio rerum, ac inde Dei omnipotentia. 2. art. Et in Jesum Christum, Filium ejus unicum Dominum nostrum — credendum est explicite, Jesum Christum esso hominem et Deum, sc. Fi­ lium Dei Patri aequalem; etiam credendum est, eum esse unum Dominum, ut dicitur in symbolo Constantinopolitano, non duos sensu Nestoriano : quod tamen satis praestatur eo ipso, quod error Nestorianus non habetur. 12· ISO P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. L Virtutes theol. 3. art. Qui conceptus est de Spiritu Sancto — miraculosa conceptio certe explicite credenda est: num sub mortali, dubito. Natus ex Maria Virgine — perpetua B. M. virginitas credi quidem ex­ plicite debet, at de gravi obligatione non constat. V. Lugo n. 70—75. 4. art. Passus sub Pontio Pilato — crucifixus, mortuus — sub gravi sciri debet mors Salvatoris, atque modus mortis per crucifixionem.· Lugo n. 78; circumstantia ,sub Pontio * Pilato non ea est, ut rudibus propter illam ignoratam peccati scrupulum injicere debeamus. Et sepuVus. 5. art. Descendit ad inferos — quae non sunt circum­ stantiae, quarum notitia expressa sub gravi requiratur. Lugo n. 82. Tertia die resurrexit a mortuis — resurrectio explicite credenda est sub gravi; circumstantia temporis ,tertia die * non ita sub gravi. 6. art. Ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis — sufficit rudibus credere, Christum gloriosum regnare in coelo, gloriA, quae ei ut Dco-homini super omnes competit. Lugo n. 89, Suar, aliique. 7. art. Inde venturus est judicare vivos et mortuos. — Sciri debet sub gravi, universale judicium a Christo exerceri: quid autem sibi velit ,vivos et ** , mortuos difficilius est expresse sciri. 8. art. Credo in Spiritum Sanctum — vide, quae sub art. 1 dicta sunt. 9. art. Sanctam Ecclesiam Catholicam — sub gravi scienda est neces­ sitas manendi in unione Ecclesiae. Sanctorum communionem — gravis obligatio non potest ostendi explicite sciendi plus quam quod ex conceptu ,Ecclesiae * seu congregationis fidelium in unum quoddam corpus per se in confuso colligitur. Venialis autem ob­ ligatio est sciendi nos et per Sanctorum intercessionem juvari, et nostris suffragiis juvare posse animas in purgatorio detentas. 10. art. Demissionem peccatorum — est gravis obligatio sciendi, quo­ modo possimus in Ecclesia peccatorum remissionem per baptismi et poeni­ tentiae sacramentum sive in re sive in voto suscipiendum obtinere. 11. art. Carnis resurrectionem. — explicite credendum sub gravi, mor­ tuos resurrecturos esse. 12. art. Et vitam aeternam — sub gravi explicite credenda est re­ munerate sine fine duratura, sive praemium pro bonis in supernatural! beatitudine, sive poena pro malis interminabilis. Lugo n. 115. •>s2 Eodem fere modo singula praecepta in decalogo enuntiata sciri et credi debent, ita tamen, ut sufficiat sic ea scire, ut interrogatus aliquis respon­ dere possit, ea per decalogum juberi aut prohiberi. Lugo n. 126. Quod tamen non intelligo de conclusionibus paulo remotioribus, sed de iis quae formaliter in decalogo enuntiantur aut facili et proxima conclusione eruun­ tur. Addi debet obligatio sciendi communia Ecclesiae praecepta. 2S3 Circa orationem Dominicam aliquam obligationem communiter scri­ ptores agnoscunt memoriae illam tradendi; ejusque signum colligunt ex praxi Ecclesiae, quae ordinarie a catechumenis plane postulat notitiam tum symboli tum orationis Dominicae, antequam eos ad baptismum admittat. Addi potest, requiri a quolibet fideli sub gravi, ut sciat actus fidei, spei, caritatis, contritionis elicere: formulam certam scire optimum est, obli­ gatio stricta non est. — Plano etiam decet orationi Dominicae adjungi salutationem Angelicam; eam autem memorià non tenero, per se pecca­ tum, sc. veniale, esse non certo constat, nisi culpabilis socordia et negligentia subsit. (Decalogi praec. I.) — Fides - obligatio actu» fidei eliciendi. 181 Sacramentum poenitentiae a quolibet cognosci debet quoad necessi- 284 tateni praecepti et medii atque quoad effectum recuperandae gratiae, idque sane antequam in necessitatem inciderit; siquidem periculum labendi in peccatum pro nullo non adost, neque satis provisum esset implendae obligationi et legi divinae, nisi anteccdenter ad lapsum haec cognitio ad­ esset. Lugo n. 117. Quoad Sacramentum Eucharistiae sciri debet: 1) realis Christi, i. e. totius Christi, praesentia, ita ut cognoscatur hostiam consecratam jam non esse panem, sed corpus Christi etc. atque Christum integrum et vivum con­ tinere; 2) ratio sacrificii, quae in Ss. Sacramenti confectione continetur, quo satisfieri possit integro legi divinae et ecclesiasticae Missae assistendi. Ac­ curatior modus tum sacramenti tum sacrificii hominibus rudibus non est ita scitu necessarius. Lugo ib. n. 119 sqq. cum B a fiez, Suarez. § 4. Necessitas fidei quoad actus eliciendos seu de obligatione actus fidei eliciendi. 1. Obligatio actiis fidei eliciendi aut per se adest, aut per accidens. Quia vero illa designatio ,per se‘ et ,per accidens1 non semper eodem modo a scriptoribus intelligi videtur, explicandum est, quo sensu hic sumatur. Per se dicitur obligatio adesse, si communiter et pro omnibus adest, ex communi hominum conditione, non ex peculiari singulorum quorundam hominum conditione, temporum circumstantiis oriunda: quod ultimum si obtinet, obligatio dicitur per accidens adesse. Porro utraque obligatio tum ea, quae per se adest, tum quae per accidens, potest aut propter ipsani fidem ejusque honestatem oriri, aut propter aliam obligationem, cujus implendae actus fidei medium est vel necessaria conditio. II. Per se obligatio actûs fidei adest: esc A. Propter ipsam fidem: 1. Aliquoties in vita. Quod colligitur ex thesibus 16 et 17 ab Innoc. XI. damnatis: „Fides non censetur cadere sub praeceptum speciale et secundum se;“ — „satis est actum fidei semel in vita elicere/ Praeterea idem ex natura fidei et di­ vinae auctoritatis elucet. Quum enim fides ex natura sua sit intel­ lectualis obedientia, quis est, qui neget, Deo, quando hominibus loqui­ tur, deberi illud obsequium positive praestandum? seu aliis verbis, hominem debere aliquoties saltem divino magistro et institutori re ipsa auscultare, ejus auctoritate discere eique assentiri? 2. Praecipue vero, quando homo primo concipit certam notitiam revelationis divinae factae, quia tunc quodammodo occurrit illi divina auctoritas, sicut rex, qui subditis suis se publice ostendit, cui nisi positive reverentiam exhibent, contemptum irrogant. Lugo de fide dist. 13 n. 23. Ideoque actus fidei eliciendus est: a) Quando infideli revelatio divina proponitur et innotescit. 182 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. I. Virtutes theol. b) Quando homo Christianus ad perfectum usum rationis per­ venerit. (Mazzotta de virt. theol. c. 1 § 1 id ita exhibet: „Quilibet in primo instanti morali ustis rationis, si sit sufficienter instructus et ad hanc obligationem advertat, tenetur ex praecepto divino hos actus elicere,... ita ut, si notabili tempore differt, graviter peccet contra hoc praeceptum/) c) Idem dicendum est, quando homini christiano nova fidei de­ finitio proponitur. Nam, hac audita, non positive assentiri, esset ir­ rationabiliter sibi vim inferre vel periculo se exponere positive obedientiam Deo et Ecclesiae detrectandi, et esset injuriam Deo inferre, sicut injuriam regi infert, qui eum publice prodeuntem et sibi occur­ rentem non honorat. j 3. Circa tempus mortis instantis, quia obligationes, quas erga Deum habemus et quae cultum Deo ex natura sua debitum continent, si ali­ quando, maxime circa illud tempus, quo vita praesens finienda est, urgent. Ita communius, vide Elbel 1. c. n. 27; quamquam si saepe alias in vita fidei obligationi satisfactum est, non ita constat de speciali hac obligatione, nisi forte accedat periculi et tentationum ratio, quas tunc temporis diabolus quam maxime excitare consuevit, et contra quas homo scuto fidei sese praemunire debet, aut obligatio aliorum actuum supernaturalium, quae certe adest, et quae sine fide impleri nequit. Haec omnia autem ad alterum obligationum ordinem, ut patet, pertinent. 2s7 B. Ut medium propter alia adhibendum: 1. Quoties actus alicujus supernaturalis obligatio urget. Hujus­ modi enim actui satisfieri ab homine non potest, nisi actu fidei motivum supernaturale mente concipiat. 2. Praesertim diu differre non licet exercitium fidei, quia moraliter impossibile est homini omnia peccata vitare, omnesque tentationes graves vincere, nisi supernaturalium motivorum consideratione se muniat; id quod — ut dictum est — sola fide fit. Quare vix exce­ dunt in statuenda obligatione, qui putant, saltem singulis mensibus fidem eliciendam esse ex hac sola ratione. Nam propter obligationem orandi, dies festos colendi etc. longe frequentius necessitas exercendi fidem instat. 2S8 III. Per accidens obligatio actûs fidei adest: · 11 A. Propter ipsam fidem: 1. Si quis in haeresim lapsus est. Tunc enim videtur formalem actum fidei quam primum elicere debere, quum injuriae, qua Deum affecit, reparatio id exigat. Neque tamen propterea peccata quolibet | momento multiplicantur dilatione, sed, qui fidem non elicit, in eodem peccato moraliter permanet sicut ille, qui damnum alteri illatum re- ' parare differt. w 2. Si quis gravem tentationem contra fidem patitur, quam indirecte satis impugnare non possit. In homine enim timorato saepe expedit, ejusmodi tentationes et dubia involuntaria contemptu superare potius, quam positivo fidei actu. J (Decalogi praec. I.) — Fides — obligatio actus fidei eliciendi. 183 B. Ut medium propter alia adhibendum: 1. Si aliae tentationes superari nequeunt sine fidei motive. Et sane, id quod modo jam notavi, graves tentationes aliter superari non possunt, nisi homo oret et ad aeternas veritates mentem convertat: quae fidei actum supponunt; neque ullam tentationem, nisi fide homo nitatur, salutariter vincit atque profligat. 2. Si quis sacramenta suscipere, aut 3. Si quis orare vult, etsi haec voluntas non ex necessitate et ob­ ligatione concipitur. Nam quoties aliquis sacramenta recipere aut orare vult, haec debito modo fiant oportet; quod sine aliquo fidei actu im­ possibile est. NB. Obligationes, quae sub Π. B. 1. et III. B. 1. 2 3. referuntur, non exi­ gunt nisi eum fidei actum, quem aliqui, etsi minus accurate, implicitum vocant, de quo supra n. 271 dictum est. IV. Illud autem discrimen est inter obligationem fidei, quae sive 290 per se sive per accidens, tamen propter ipsam fidem exsistit, et eam obligationem, quae ad fidem solummodo ut medium ad alia obligat, ut, qui priorem obligationem laedat, speciale peccatum contra fidem committat: qui posteriorem obligationem negligat, non speciali modo contra fidem peccet, sed contra eam virtutem vel legem, ad quam implendam medium necessarium, i. e. fidem, non adhibuit. Multi autem scriptores putant, actum fidei propter se aliquoties in anno sub gravi praecipi: quod utique probabile est. Si enim annua Communio a multis habetur pro ejus obligationis determinatione, quae fere id, quod ipsa lex divina postulat, clarius exprimat, neque tamen agitur nisi de exercitio, quod extrinseca institutione Dei cultum et humanae salutis medium continet: a fortiori lex divina exercitium eorum actuum idque saepius exigit, qui Dei cultum et humanae salutis medium intrinsecus ne­ cessarium constituunt. Neque leve pondus auctoritatis huic sententiae accedit ex thes. 6. ab Innoc. XI. damnata: ^Probabile est, ne singulis quidem rigorose quin­ quenniis per se obligare praeceptum caritatis erga Deum.u In cujus thesis explicatione λΓiva animadvertit: 1) non esse disparem conditionem caritatis et fidei; 2) in ejusmodi condemnatione fere idem valere de annua atque de quinquennali dilatione; rationem enim, cur rejiciatur illa thesis, esse dilationem diuturnam; at in morali aestimatione diuturnum tempus etiam annum censeri. Sed quum lex divina certos obligationis terminos non fixerit, id con­ cedendum est, ut dicatur, eum, qui uno tempore frequentius ejusmodi actus internos elicuit, facilius excusari a gravi legis laesione, etsi alio tempore diutius ab illis abstinet. § 5. De obligatione fidem externe confitendi. I. Nunquam licet externe fidem negare. Id enim, etsi interne 291 fides retineatur, gravissimum peccatum semper visum est. 184 P. I. L. I. Virtutes et ofne. circa Deum et div. bona. - Tr. I. Virtutes theol. II. Aliquando etiam praeceptum grave est fidem positive pro­ fitendi (Matth. 10, 32; Lue. 9, 26), videlicet in iis circumstantiis, in quibus taciturnitas aut negationi aequivaleret aut contineret erube­ scentiam fidei aut grave scandalum crearet. Quod alii aliis verbis ex­ primunt: quando professio aperta necessaria est ad avertendam magnam injuriam a divino honore vel a causa religionis, ad divinum honorem multum promovendum, ad spiritualem ruinam proximorum praecaven­ dam eorumque utilitatem multum promovendam. III. Quando ejusmodi obligatio non urget, fidem etiam occultare licet ex gravi causa, seu dissimulare. IV. Imo si ex una parte obligatio nulla fidem positive et palam profitendi adest, ex altera parte ex ejusmodi professione magna damna, ut perturbatio, fidelium vexatio, secutura esse praevidentur, fidem occul­ tandi obligatio est, eaque gravis potest exsistere. 292 V. Multo facilius occultare licet specialem aliquam conditionem seu statum inter Christianos, ut sacerdotium, statum religiosum; imo haec negare per se non est mendacium mortale. Lu go d. 14 n. 32 cum Suarez, Sanchez etc. VI. Occultatio fidei etc. fieri potest tum verbis, tum signis, tum aliis quibusdam actionibus, in quorum usu, si de liceitate et illiceitate judicandum est, id spectari debet, utrum ex se vel ex circumstantiis directam fidei negationem erubescentiamve contineant, an potius au­ dientibus atque spectantibus rationem solum praebeant suspendendi judicium, ita ut neque affirmare neque negare possint, illuni hominem esse catholicum. 293 Uberior nonnullorum declaratio. Observa ad I: Quaeritur, qualis in fidei negatione malitia contineatur? Potest quaedam voracitatis divinae detractio inesse, quam summe injuriosam Deo esse, evidens est. At non semper necessario haec falsitatis ac fallaciae exprobratio contra Deum fidei negatione continetur: videLugo de fide disp. 14 n. 31 et 32; semper vero erubescentia inest, qua homo Deum erubescit, quae eo magis injuriosa est, quo homo vilior, excellentior Deus, qua majore dependentia homo a Deo dependet, qua majore liberalitate et amore Deus hominem prosecutus est. Ad II. Taciturnitatem, quae aequivaleat negationi, habes v. g., si, pluribus de fide interrogatis, aliqui negant quemquam ex ipsis Chri­ stianum esse, aliqui tacent; vel si alter pro altero respondet, ipsum non esse catholicum: in quibus circumstantiis taciturnitas esset im­ plicitus negationis consensus. Erubescentia saltem generarim continetur, si quis a publica aucto­ ritate interrogatus tacendo vel ambigue loquendo responsum declinet, v. thes. 18 ab Innoc. XI. damnatam: „Si a potestate publica quis interrogetur, fidem ingenue confiteri, ut Deo et fidei gloriosum con­ sulo: tacere, ut peccaminosum per se non damno.“ — Ergo per se peccaminosum est; ideoque si a publica auctoritate in causa fidei in judicium vocor et de fide interrogor, ingenue fateri debeo: summum per accidens taciturnitas evadet non peccaminosa, quando nimirum taci­ (Decalogi praec. I.) — Fides — externe profitenda. 185 turnitas pro confessione fidei aequivalenti habetur a praesentibus. — Fidem scilicet non fateri vergeret in odium fidei. — Cf. Viva in hanc thes. n. 2 sqq. Si quis vero homo privatus me interrogat, a diversis circumstantiis pendet, utrum tacere vel responsum declinare erubescentiam scandalumve contineat necne; facilius enim fieri potest, ut responsi de­ clinatio non tam fidei erubescentiam, quam interrogantis contemptum exprimat. Ad VI. 1. Quaedam notanda sunt quoad rerba, quibus uti liceat, aut non liceat. Sc. 1) nunquam licet uti verbis, quorum sensus sive per se, sive prout percipiuntur ab interrogante, immediate signi­ ficant falsae religionis professionem, verae negationem: aliud est, si haec professio vel negatio verbis omnino non continetur, sed solum ab interrogante temere ex iis deducitur. 2) Si vox „christianus“ ex circumstantiis non religionem significaret, sed gentem tantum seu politicum coetum, negans se christianum esse, utique fidem non negaret. Lugo n. 33. 2. Quoad usum vestium et similium rerum tria genera distin­ guunt (v. Lugo 1. c. sect. 5, S. Alph. n. 15 cum Busenb., Tambur. in decal. 1. 2 cap. 1 § 3). Primum est genus vestimentorum, quod infideles materialiter a reliquis distinguit, i. e. quo incolae certae regionis, qui in­ fideles sunt, utuntur. Horum usus non continet fidei negationem, sed per se tantum fidei occultationem; quare ex gravi causa licitus est. Secundum genus est, quod distinguit infideles formaliter a fidelibus, sc. institutum ad dignoscendos infideles; e. g. flavus pileus in ditione Pontificia antea Judaeis praescriptus. Horum usus non ita illicitus est, ut causa, omnino gravior tamen, eum licitum reddere non possit. Quamquam enim communiter nemo nisi infidelis iis utitur, tamen eorum usus aliis necessario transitum ad infidelitatem non indicat, sed incertum relinquit. Tertium genus est eorum vestimentorum et signorum, quae instituta sunt non tantum ad dignoscendos infideles a fidelibus, sed ad profitendam falsam religionem v. g. vestimenta sacerdotalia idololatrarum, quibus in suis functionibus superstitiosis utuntur — vel similiter signa distinctiva Francomurariorum: quibus uti nullo modo licet, nisi forte circumstantiae positive demonstrent, falsae sectae professionem abesse, atque causa prorsus alia cur adhibeantur palam fiat, e. g. extrema necessitas et nuditas, ex­ hibitio in publicis spectaculis. — A fortiori eadem illiceitas in iis vestibus utendis invenitur, quae in se honorem indebitum idolo, pseudo-prophetae etc. exhibent. 3. Q u o a d a 1 i a s q u a s d a m actiones: Esus carnium diebus pro- 295 bibitis per se licet, si quis inter haereticos versatur et ita fidem suam occultare et graves vexationes evitare potest; per se enim non continet acatholioismi professionem. — Attamen sola erubescentia non esset causa sufficiens, cur liceret legem ecclesiasticam non observare. — Neque unquam liceret carnes edero, si haeretici ad illum esum pro­ vocarent tamquam ad signum acatholioismi, vel in odium fidei ad illum esum cogerent minis gravibus propositis. — Neque illi, qui jam cognitus 186 P. I. L. I. Virtutes et oftie. circa Deum et div. bona. —Tr. I. Virtutes theol. est ut catholicus, liceret ad majorem vexationem declinandam, carnes edere; quia in hisce circumstantiis aut si levior tantum causa «ubesset, aut si major vexatio impenderet, haec coactionem in odium fidei factam contineret, atque esus carnium positivam erubescentiam catho­ licae religionis denotaret. Imo si quis catholicus ex aliis rationibus excusatus vel dispensatus est ab abstinentiae lege, quando pro catho­ lico agnoscitur, ad evitandum scandalum, se alias causas habere non raro explicare debet; neque nostris temporibus nisi rarissime accidit, ut gravis vexatio timenda fidei occultationem atque propter eam carnis esum licitum faciat. Nutus, motus, compressio digitorum et similia signa, quae ex con­ ventione determinata sunt ad professionem falsae sectae vel falsi cultùs exprimendam, omnino illicita sunt. Nam continent unice falsae sectae pro­ fessionem, neque eorum usus ab hac significatione abstrahere potest. Quare recte Logo de fide disp. 14 n. 92 et 93 ea verbis comparat falsam sectam profitentibus, non aliis signis et actionibus quae ambiguum sensum habent. Accessus ad templa, ad ritus haereticorum, si ex circumstantiis profitendae haeresis suspicio, falsi ritûs communicatio abest, peccaminosus ex se non est, secus peccaminosus est. Ad nuptias vero vel se­ pulturam heterodoxi accedere, quum pro honore civili tantum habeatur, communiter licet. — Attamen etiam in his actionibus attendendum est, num adsit propter circumstantias scandalum, perversionis periculum, specialis prohibitio. Cf. etiam Marc I. n. 432. 4. Quod dictum est de illicito usu signi vel verbi infidelium distinctivi, non eodem modo intelligitur de omissione alicujus signi fidelium distinctivi. Id enim non gerere, ex so est tantum fidem occultare. — Neque si tyrannus juberet omnes catholicos certum signum gerere, huic edicto obtemperare tenerentur. Nondum enim urget obligatio palam coram publica auctoritate fidem profitendi: quae per se tunc demum incipit, quando sin­ gularis fit inquisitio et in jus vocatio. § 6- Obligatio lege ecclesiastica inducta professionis fidei publice emittendae. 296 Quum haec publica fidei professio, ab Ecclesia certis personis praescripta, ex se ad fidei virtutem ejusque exercitium pertineat: non est abs re, hic breviter illos recensere, quos haec lex adstringat. Sunt igitur: 1. Provisi de beneficio curato intra duos menses. Trid. sess. 24 c. 22 de Ref. 2. Provisi de canonicatu vel dignitate in ecclesia cathedrali; eodem modo ibid. 3. Primates, Archiepiscopi, Episcopi in prima synodo provinciali, cui intererunt. Trid. s. 25 c. 2 de Ref. NB. 1. Ergo non obligantur: qui fiunt canonici in ecclesia collegiata, qui instituuntur parochi sine beneficio ecclesiastico. (Dccalugi prate, I.) — Fides — ejus professio ab Eccles, praescripta. 187 NB. 2. Videtur haec obligatio sub mortali culpa imponi. nisi desuetudine abolita sit; ita Sanchez 1. 2 cap. 5 contra T am b. lib. 2 cap. 1 § 12 n. 4. — Poena restituendi fruetus, quae pro 1 et 2 statuitur, probabiliter exigit sententiam judicis dcclaratoriam. V. San chez 1. c. n. 10. 4. In universitatibus initio cujuslibet anni magistri et doctores solcmne juramentum fidei emittant; ib. Trid. sess. 25 c. 2. (Imponitur rectoribus vel praefectis, ut id efficiendum curent.) 5. Pius IV. „1njunctum nobis" extendit legem Trid. professionem fidei imponentem ad omnes praelatos regulares. 6. Idem Pius IV. „In sacrosancta" constituit, ut hanc fidei pro­ fessionem facere teneantur omnes, qui seu publice seu privatim se magistros quarumcunque artium vel disciplinarum profitentur, proposita poena gravissima in eos, qui aliter illos ad quamcunque cathedram promoveant. NB. 1. Obligationes n. 5 et 0 et fortasse etiam 4 in multis locis in desue- 297 tudinem abierunt. NB. 2. Tamb. 1. c. n. 10 docet, ubi constitutio vigeat, promoventes quidem legem non servando graviter peccare; promotos vero vel docentes per se non pec­ care graviter, nisi a Superioribus urgeantur et jubeantur. NB. 3. Probabile esse docent Sancli. ib. n. G , Tamb. 1. c. n. C, singulos, quivi harum constitutionum obligentur ad fidei professionem, in rigore satisfacere seu satisfecisse, si jam antea propter nliquem titulum professionem fidei fecerint. Vid. tamen Craisson Man. n. 2368, Ferraris hiblioth. ad vocem „Canonicia art. IV., Barbosa Decis. Apost. ad vocem „Fidei professio", qui referunt S. Congr. Cone, decrevisse, in qualibet nova beneficii adeptione professionem fidei esse emittendam. § 7- De. peccatis contra fidem. Brevi catalogo peccata specifico distincta contra fidem hic enu-29s mero; quae omnia ex genere sua mortalia sunt, pleraque ex genere suo toto. 1. Professionem fidei ab Ecclesia praescriptam non facere. 2. Actum fidei lege divina nesessarium non elicere, saltem quando fides propter se suamque internam honestatem praecipitur. (Laedit obsequium Dei loquentia auctoritati debitum negative.) 3. Negligere sufficientem instructionem in rebus fidei. (Praeter­ quam quod ille, qui haec negligit, peccat contra caritatem sibi ipsi debitam, indirecte laedit etiam divinum cultum modo negativo, se aptum non reddens ad Deum debite colendum per fidem et alios actus.) 4. Fidem suam lectione, conversatione etc. periculo exponere ‘. 1 Propter hujusmodi pericula lege ecclesiastica complura prohibentur: 1. Lectio librorum haereticorum vel haeresim continentium; 2. disputatio cum haereticis ; 3. communicatio cum haereticis et infidelibus. 1. De librorum haereticorum lectione, vide postea, quando dc censuris eccle­ siasticis tractaturi sumus. 2. De disputatione cum haereticis in rebus religionis nota, publicam disputa­ tionem interdici sine expressa licentia S. Sedis S. C. C. 8. Martii 1658 (v. Millier 188 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. I. Virtutes theol. 5. Fidem externe negare vel erubescere, negando, tacendo, aliquid agendo; v. supra. 6. Suborto dubio de propriae sectae sive religionis acatholicae veritate, aut revelatione cum probabilitate proposita, non amplius in­ quirere; quo constituitur peccatum infidelitatis privativae, i. e. culpa­ biliter in infidelitate haeretur vel omittitur cultus divinae voracitati debitus remote urgens. ΛηΗ 7. Ke velata veritate sufficienter, i. e. certo proposita, fidem de­ trectare, quo habetur peccatum maxime proprie contra fidem, quam­ quam non uno tantum modo committi potest: — vocatur infidelitas positiva. Diversi modi, quibus ita peccari potest, sunt : a) Si quis directe negat divinam veracitatem ; quod vix unquam videtur accidere, sed si fieret, cum horrenda blasphemies conjunctum esset talis infidelitatis peccatum. b) Si quis divinam veracitatem in se quidem non negat, negat autem factum revelationis, vel contra clara et sufficientia argumenta asserit, sibi de revelatione non constare, doctrinam aliquam sibi pro revelata non probari : quo fit, ut voracitati divinae, prout homini in concreto sese exhibet, cultus debitus denegetur, atque positive injuria irrogetur, sicut regi, qui clare et certo regem se esse probat, injuria irrogatur a subdito, qui pertinaciter non vult eum pro rege agnoscere et honorare. c) Si quis neque divinam veracitatem neque divinam revelationem negat neque veritatem doctrinae revelatae in dubium vocat, at hanc ni­ hilominus non propter divinam auctoritatem admittit, sed propter solum rationis intuitum: quo peccato directe laeditur pia voluntatis affectio et honor divinae veracitati necessario exhibendus. 29t» I I .■ ' £ .·• ’ Cave tamen, ne infidelitatis malitiam peccato contra cultum Deo de­ bitum satis describi et exhauriri putes, atque ita eam ad solam irreligiosi­ tatem deprimas. Nam malitia peccati desumenda est non solum ex eo, quod erga Deum omittitur et sic quasi contra Deum mediate oritur, sed maxime ex ea divina perfectione, quae laeditur, et ex modo, quo laeditur. Quoniam vero fides, quam infidelis Deo denegat, non solum communem cultum Dei, sed certum colendi modum atque ipsum Deum cj usque veraci- 1. c. § 10): siquidem experientia constat, ejusmodi disputationes in meros clamores et tricas degenerare solere. Disputatio privata laicis per se quidem ab Ecclesia interdicta est, ne aut religio despectui exponatur aut disputantes fideles ipsi periculum incurrant. At haec prohibitio tum urgente necessitate avertendi scandalum ab aliis per se cessat, tum in locis, ubi haeresis impune grassatur, contraria con­ suetudine abrogata censeri potest, maxime quum vix possibile sit, in itinere aliisve circumstantiis omnem disputationem vitare. Cf Müller 1 c., Reuter p. 2 n. 3, Reiffenstuel torn. 2 tract. 4 disp. 4 q. 4 η. 44 etc. Verum naturalis lex evi­ tandi periculum et servandi dignitatem religionis plane servari debet, praecipue si quis impares vires se habere veretur. — Sacerdos autem, ut recte Müller notat, vix silere potest, si de religione sermo instituitur. Cf. etiam Marc I. n. 449. 3. Communicatio cum haereticis etc. illicita est aut ut religiosa aut ut periculum inferens: vide plura de cooperatione. Cf. Scav. n. 269. (Dccaloyi prate. I.) Fides peccata fidei opposito. 189 tateni immediate attingit, infidelitas veracitatem /A?/impetit, ei que immediate opponitur, videlicet aut voracitati Dei in se sumptae, id quod rarius fit, aut voracitati divinae, prout hominibus sese in loquela Dei manifestat iisque obversatur. Infidelitas positiva, quae peccatis n. 7. a) et b) explicatis committitur, in bomino, qui fidem jam receperat, aut haeresis aut apostasia est, prout parti­ culares tantum fidei articuli negantur aut tota Christiana vel catholica doctrina rejicitur. Apostasia ab haeresi specie per se non distinguitur. Nam sive in ob­ jecto fidei materiali plus, sive minus rejicitur, id speciem peccati non mutat; siquidem objectum formale seu divina in loquendo auctoritas eodem modo violatur. — Si quis autem a vera religione ad falsam aliquam sectam de­ sciscit pro diversitate fulsi culttis seu sectae, ad quam transit, peccata specie distincta contra religionem committit. Nam contra res sacras aut cultum divinum in diversis sectis diversa peccata committuntur: quae peccata aut ipsa exsecutione aut voluntatis proposito ille committit, qui tali sectae se adjungit. Cf. Lugo de poenit. disp. 1G n. 290 sqq. Infidelitas positiva hominis, qui fidem nondum assumpserat, a peccato 300 haeresis vel apostasiae non videtur specie differre. Etenim quod aliquos ad distinctionem specificam sustinendam movet, quasi-pactum videlicet in baptismo cum Deo initum, non videtur esse nisi circumstantia aggravans, quum veram aliquam voti promissionem in baptismo fieri non probetur, sed firmum vitae propositum solemniter factum admittere sufficiat. Ceterum haec opinionum diversitas practice vix ullius momenti est, quum infidelitas hominis non baptizati materia confessionis esse nequeat. Alia controversia movetur circa specificam distinctionem infidelitatis positivae et privativae, seu peccati n. 6. et 7. propositi. Positiva infidelitas directe laedit veracitatem divinam atque cultum illi debitum, privativa in­ directe: priore peccato dicitur: „Nolo me divinae veracitati submittere * 1; posteriore ipso impedimento sum, quominus hanc submissionem Deo osten­ dam vel ostendere possim. Lugo de fide disp. 1G n. 187 negat, esse vere specifice distinctam malitiam; Vasquoz, quamquam in aliis praeceptis seu virtutibus volun­ tarium directum et indirectum specio diversum non esse fatetur, hic tamen discrimen specificum statuit, quum aliud sit positive inhonorare, quod est infidelitatis positivae, aliud potius negative non-honorare, quod facit pri­ vativa infidelitas. In confessione sane illa peccata distinguenda sunt, saltem propter diversas sequelas et poenas, quae illa sequuntur. Nam peccatum n. 6. declaratum per se haeresis non est, quum homo, quamdiu inquisitio ulterior facta revera non fuerit, credere nequeat. — Id tamen addendum, in uno aliquo casu hunc inquisitionis neglectum veram haere sim continere, scilicet si homo hîc et nunc ita paratus est, ut nolit se submittere, etsi certitudinem revelatae doctrinae haberet. Scholion 1. Ex dictis facile colligitur, quo sensu haeresis de- 301 finiatur: error liber et pertinax contra fidem, in eo, qui fidem susceperat. Videlicet haeresis formaliter consummatur in intellectu, quapropter error est; causatur vero a voluntate, atque in ejus actu malitia formaliter consistit, quapropter error liber dicitur. ,Pertinax etc * declarat speci­ ficam voluntatis malitiam, sufficit autem ea pertinacia, qua quis post 190 P I. L. I. Virtutes et offtc. circa Deum et div. bona- — Tr. I. Virtutes thcol. doctrinae revelatae sufficientem cognitionem seu manifestationem a contrario errore recedere non vult. Scholion 2. Imo ad veram haeresim efficiendam sufficit, dubium veritatis revelatae deliberatum admisisse. Quod qui admittit, eo ipso erronee judicat, implicite saltem et virtualité!·, doctrinam revelatam non esse certam, seu non esse certo veram. Scholion 3. Ergo qui in falsa seu haeretica secta eruditus, in eaque veritates maxime necessarias edoctus est et de suae sectae veri­ tate non dubitat, 1) non est haereticus vero sensu, sed materialiter tantum. Imo quamdiu sibi persuasum est de veritate suae sectae et doctrinae tamquam certo divinitus revelatae, tamdiu ne inquirere quidem et dubitare licite potest. 2) Quando autem, id quod ex natura atque ipsa doctrina diver­ sarum sectarum, et ex divina providentia facile fit, serium dubium de veritate ipsius sectae oritur, quod excutere nequit, inquirere tenetur et divinum lumen implorare; quod si negligit culpabiliter, reus quidem est infidelitatis privativae, haeresis nondum, modo negligentia ex levi­ tate tantum et incuria similive ratione, vel etiam ex timore inveniendi veritatem committatur, quam post cognitionem non audeat respuere. 3) Si vero ita negligit inquisitionem vel ex ea ratione omittit, quia non vult se submittere neque amplecti interne catholicam veritatem, etsi eam agnosceret, haereticus formalis est. 302 Tandem peccatorum, quae contra fidem committi possunt, catalogum concludere juvat enumeratione et brevi explicatione eorum, quae commit­ tuntur defensione vel approbatione thesium inferiori nota quam nota hae­ resis a SS. Pontificibus reprobatarum; habent enim quandam cognationem cum peccatis fidei contrariis et dipositionem quandam ad illa. 1. Propter doctrinam damnari consueverunt theses non solum ut hae­ reticae, sed etiam ut erroneae, haeresi proximae, errori proximae, temerariae. Erronea opponitur thesi theologice certae seu illi, quae mediante altera veritate naturaliter certa ex doctrina revelata certo consequitur. Haeresi proxima opponitur thesi fidei proximae, seu ei, quae a multis, quamquam non ab omnibus, pro revelata habetur, plerumque vero aliunde plane certa est; imo teste Card. Franzelin Romae non consuevit affici aliqua thesis notii nhaeresi proxima" t nisi sit simul certo erronea sensu mox explicato. Errori proxima opponitur ei, quae probabilissime ex doctrina revelata colligitur. H Temeraria opponitur communi theologorum doctrinae, quae sine solidis rationibus atque ideo temere deseratur. His notatis, observa: 1. qui sustinet doctrinam erroneam, est suspectus 8. Obligatio caritatis non propter ipsam, sed propter alia, attamen communis, etiam frequentius urget, quod vix negari potest. Antea enim, quum de fide egimus, id prae ceteris efferebatur, hominem, nisi motivis fidei frequenter ducatur, inter tot illecebras et tentationes salvum non consistere: quod fere dici potest, nisi ipsum caritatis motivum sibi praesens sistat eoque moveatur. Illud enim omnium efficacissimum esse, quod tum ex se fortius movet, tum cum abundantiore auxilio divinae gratiae connectitur, nemo negabit. Imo motiva alia, nisi ca­ ritatis motivum accedat, non semper quidem, sed aliquando facile effi­ cacia sua destitui, ex humana infirmitate et imbellicitate colligi potest, quae auxiliis undique collectis sustentari debet, ne re ipsa succumbar. Quare non ita abs re erit, quod S. Alphonso praeplacet, asserere, videlicet vide, i sibi saltem quolibet mense praeceptum actus caritatis 204 P. I. L. I. Virtutes et offic. cires Deum et div. bons. — Tr. I. Virtutes theol. urgere. Vid. etiam Reuter 1. c. n. 89. Ceterum haec obligatio ac­ curate definiri nequit. Denique per accidens obligatio caritatis oriri potest: 1. Ex speciali tentatione, quam aliquis hic et nunc superare se non posse putat, nisi caritate Deo actu se conjungat. 2. Ex speciali necessitate, in qua aliquis versari potest, post pec­ catum grave sese cum Deo reconciliandi, quam reconciliationem actuali sacramenti susceptione aut non potest aut non vult perficere. V. Quamquam neque ad alia praecepta sine peccato implenda, neque ad meritum supernaturale colligendum caritatis actus necessarius est: tamen supra alias virtutes caritas incomparabiliter majus habet meritum atque ejus dominium adeo late patet, ut omnes aliarum vir­ tutum actus ex ejus imperio fieri possint. Cf. S. Thom. q. 23 a. 8. 323 Uberior quaedam explicatio. In V. T. actus perfectae caritatis sola erat via salutis, atque etiam nunc pro omnibus, quibus possibilitas sacra­ menta baptismi vel poenitentiae suscipiendi deest, actus perfectae caritatis vel contritionis unicum medium est, quo remissionem peccatorum habere possint. — Institutione autem sacramentorum Christus Dominus eatenus salutem faciliorem reddidit, quod cum sacramentis attritio seu imperfectus dolor sufficiat. Quo fit, ut eo magis abundantia gratiarum et salutis in N. T. appareat, quum caritatis necessitas minor facta sit, facilitas vero longe major. Tanta enim in novo foedere sunt, quae ad reddendam Deo cari­ tatem impellunt, infinita beneficia, exempla heroica, media amplissima et efficacissima, ut cum prioris aetatis adjumentis in comparationem venire nullo modo possint. Ipse enim Salvator noster isque totus, sive quoad di­ vinam personam, sive quoad naturam humanam sumitur, sive in operibus suis et laboribus pro nobis exantlatis et in tormentis, quae subiit, sive in miraculis suis et in gloria, in qua nobis praecessit, consideratur: vere di­ vinus ignis est e coelo in terram delapsus, qui omnium mentes illustret atque voluntates divinae caritatis ardore inflammet. Ad II et III. Externi igitur actus caritatis erga Deum consistunt in procurando illo bono divino, quod solum Deo accidere potest, et quod n creatura rationali Deus necessario requirere debet, i. e. gloriâ externà atque imprimis cA, quam quilibet homo per semetipsum divina mandata servando praestare debet. Attamen caritas, cui insitum est, non tantum praecepta respicere, sed quaecunque Deo placent et honori sunt, quaerere: quo major est, eo magis impellit, ut homo et propriam perfectionem cliri* stianam et aliorum salutem et perfectionem strenue prosequatur. NB. Caritas erga proximum quomodo obliget tum ad actus internos tum ad externos, infra fusius exponetur. I 324 Ad IV. Obligationi illi internum caritatis actum eliciendi tum erga Deum tum erga proximum homines christiani, qui timoratae conscientiae sunt, facile faciunt satis, sive orando sive sacramenta pio suscipiendo. Sed communiter neque illi, qui vitam christiano vere dignam non duxerunt, specialittr de peccato hujus omissionis examinandi sunt, secundum ea, quae de neglectis actibus fidei et spei supra notavi in iis, qui diu Dei servitii obliti et animae curam prorsus négligentes vixerunt. Confessarius igitur potius quam in indaganda vel docenda illa peccata omissionis, in id in- (Decalogi prate. 1.) — Caritas — necessitas — peccata opposita. 205 cumbere debet, ut hortatu poenitentes inducat, ut quam frequentissime SC80 in vero actu caritatis exerceant, maxime si in peccatum aliquod mor­ tale infeliciter lapsi fuerint. Atque ita etiam summopere laudandus est mos a SS. Pontificibus commendatus et in multis regionibus ex praecepto inductus, diebus Dominicis et festis post Missam vel publicum devotionis exercitium publice cum populo actus virtutum theologicarum recitandi: in quo id praecipue faciendum est, ut motiva seu objecta formalia singularum virtutum rite exprimantur et a fidelibus concipiantur. Cf. Col. Lac. t. VI. coi. 151 et t. I. coi. 348, ubi habes praecepta Cone. Rom. sub Ben. XIII. § 3. Peccata contra caritatem. I. Si vero peccata contra caritatem consideramus, habetur contra 325 Deum : 1. Omissio actus caritatis, quando ex obligatione eli< i debet, de quo supra satis. 2. Odium Dei, praecipue si homo non solum abominationem, sed etiam inimicitiam formaliter contra Deum animo volvit seu voluntarie aversionem erga ipsum Deum ejusque personam concipit, de bonis divinis, ut Deo bona sunt, tristatur, ut Deo malum accidere possit, optat. Quod peccatum omnium gravissimum est ac vere diabolicum, ideoque, ut evidens est, ex sola actûs imperfectione seu defectu plenae libertatis veniale fieri potest. Hoc peccatum etiam multo magis di­ recte contra caritatem esse, quam odium abominationis, facile apparet. Nam abominatio Deum quidem in se odio habet, at non quatenus Deus est et· in se perfectissimus; inimicitia autem sub hac formali ratione Deum odio prosequitur. 3. Quodlibet peccatum mortale aliquo modo contra caritatem est (quod non impedit, quominus formalis caritatis laesio speciem di­ stinctam malitiae gravissimae contineat), et caritatis virtutem destruit atque expellit, etsi spes et fides salva maneant. Ratio autem hujus rei est: 1) quia qui graviter peccat, Deum ut supremum bonum virtualiter et interpretative abjicit, adeoque formale objectum caritatis laedit; non autem quovis peccato gravi objectum formale fidei vel spei, veracitas Dei suprema, ejusve virtus auxiliatrix, rejicitur; 2) quia, quum caritas amicitia sit inter Deum et hominem, quilibet, qui graviter Deum offendit, ex parte sua hanc amicitiam solvit ac proin divinum illud vinculum (demeritorie) destruit. S. Thom. q. 24 a. 12. II. Contra proximum caritas graviter laeditur: 32β 1. inimicitiâ ejusve manifestatione; 2. invidia; 3. qualibet gravi laesione proximi, quae frequenter etiam contra justitiam est; 4. omissione opitulationis, (piando spectata necessitate alterius et alterius facultate, sub gravi debita est; 206 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virtus relig. 5. ad no. 3 vel 4 praecipue pertinet, ut supra jam notatum est: scandalum sive directum sive indirectum et alieni peccati cooperatio. Sed de bis peccatis contra proximum suo loco fusius agendum est. 327 Appendicis gratia repeto peccata magis obvia contra virtutes theologicas : 1. Neglectus actuum virtutum theologicarum culpabilis. 2. Culpabilis neglectus acquirendae doctrinae christianae neces­ sariae. 3. Haeresis aut apostasia: ad quam etiam voluntarium dubium de articulo fidei pertinet. 4. Doctrinam utcunque reprobatam tenere. 5. Fidem prava lectione vel conversatione periculo exponere. 6. Fidem negare, aut quando opus est, non profiteri. 7. Desperatio. 8. Praesumptio diversis modis concepta. 9. Odium abominationis erga Deum. 10. Odium inimicitiae erga Deum. 11. Variae laesiones erga proximum, ut modo dictum est. Tractatus II. De virtute religionis. Cf. S. Th. II. II. q. 81—100; Lugo de incarnatione disp. 33—37; Suarez de relig., opus classic. 4 voluminibus constans; Sanchez in decal, lib. 4; Lessium de just. 1. 2 c. 34—45; Wirthmüller dit Tugend der Religion, aliosque infra afferendos. 32s Virtutes theologicae fundamentum totius vitae moralis christianae nobis panderunt. Illis enim vita novi omnino ordinis superstruitur, illis Deo conjungimur et unimur. Imo in bac ipsa unionis relatione inter Deum et nos theologi­ carum virtutum intima natura consistit, unione illa, qua Deus ad se ineffabili modo nos attraxit, ad intimum suum consortium vocavit atque inchoative jam re ipsa transtulit. Hinc est etiam, ut objectum for­ male carum virtutum sit aliquod divinum attributum, cui immediate per illam virtutem adhaeremus. Per fidem increatam veritatem sus­ cipientes illi adhaeremus atque in eam quodammodo transformamur, quum super omnem creatam veritatem et cognitionem firmius et certius divinae testificationi atque voracitati intellectum nostrum addicamus Per spem naturae nostrae infirmitatem divina virtute ac fortitudine roboramus atque ipsi ad ea, quae cuilibet creaturae impervia sunt, attingenda reddimur capaces. Maxime vero per caritatem voluntas ad (Decalogi praec. I.) Religionis cum virtuf. theol. collatio. 207 Deum attollitur, bonum increatum ut nostrum assumentes Deo nos tradimus, et vicissim a Deo in amicitiam assumpti deiformes reddimur, omnem cujuslibet creaturae exigentiam et naturalem conditionem pror­ sus transgressi. Ut enim priore tractatu notatum jam est, virtutes supernaturales habitus non sunt, quos actibus nostris acquirere atque nostra agendi facultate naturali metiri possimus, sed novae quaedam facultates, quibus Deo plane supra omnem cogitatum et desiderium nostrum inserimur. Habiles igitur reddimur iis ad nobilissimos actus; quo fit, ut eximia et gravissima officia iis respondeant, atque e contrario gravis­ sima sint peccata, quae illis virtutibus officiisque opponantur. Verum etsi virtutes theologicae cum sanctificante gratia in rela­ tionem intimae unionis cum Deo nos elevent eique similes reddant: tamen creaturae quum simus, manemus semper a Deo distincti atque infinite inferiores. In hac igitur relatione distinctionis a Deo et quasi oppositionis alia virtus fundetur necesse est, per quam et secundum quam actiones nostras cum hac infinita nostra infra Deum distantia plenaque ab eo dependentia componamus, et quid haec a nobis exigat, consideremus atque exsequamur. Virtus illa, qua reddimur apti atque inclinamur ad exhibendum Deo, supremo principio et domino omnium, id quod pro ipsius summa excellentia nostraque infinita inferioritate et dependentia illi debemus, rtlvjio vocatur. Est autem id, quod ex conditione creaturae et summae inferioritatis Deo debemus, specialis cultus, quo divinam excellentiam nostramque dependentiam et subjectionem agnoscamus atque volentes manifestemus. Religio igitur, si naturalem hominem sive cujuslibet rationalis 320 creaturae conditionem spectamus, virtutum omnium est praecipua, si quidem creaturam recte ordinet ad Deum; ceterae virtutes ei ordinem recti in inferioribus relationibus ad alias creaturas et ad se ipsam praescribunt. Verum in supernatural! ordine religio a virtutibus theo­ logicis, maxime a caritate superatur. Neque tamen putandum est, in hoc supernatural! ordine religionis virtutem manere in naturali sua conditione. Nam praeter naturalem religionis virtutem supernaturalis exsistit, cujus habitus in justificatione simul cum aliis virtutibus homini a Deo infunditur: quod commune est religioni cum omnibus reliquis virtutibus moralibus. Quid autem discriminis sit inter naturalem et supernaturalem virtutis ejusdem nominis actum, quum fusius postea de virtutibus moralibus agentes dicturi simus, * hoc loco breviter sic declarari potest, ut dicatur, virtutem naturalem suum motivuin mensuramque ex ratione humana sumere, supernaturalem accipere ipsum suum motivum suamque normam ex fide. V. S. Thom. 1. II. q. 63 a. 4. Verum haec in antecessum dicta sufficiant. Plenius jam agendum est distinctis capitibus 1. de natura religionis atque intrinsecis ejus actibus; 2. de actibus, qui extrinsecus religioni essentialiter et princi­ paliter subjiciuntur sive obligatione sive prohibitione ; 3. de iis actibus 208 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virtus relig, extrinsecis religionis, qui secundarie ad eam pertinent; 4. de exercitio religionis, quod ex sociali hominum natura oritur. Caput I. De natura religionis atque de actibus, qui intrinsecus ad eam spectant. I. Proximum objectum, in quod religio tendit, osse cultum Deo debitum modo dictum est. Cultus vero seu honoris exhibitio in aesti­ matione alterius fundatur, cujus est significatio. Quae aestimatio, quum Deo eique soli suprema, singularis, ad neminem transferenda debeatur, etiam singulari modo erga Deum significari seu manifestari debet. Fundamentum sive ratio hujus supremi cultus est suprema Dei, utpote primi omnium rerum principii, excellentia, qua nos infinite superat nobisquc absolute dominatur, undequaque sibi devinctis. Haec enim excellentia, quatenus nobiscum relationem habet per creationem, atque per innumerabilium bonorum communicationem, ratio est, cur nos vicissim aliquid ipsi debeamus : nec quidquam aliud vel debere vel rependere possumus, quam externam gloriam. Hoc enim bonum Dei externum, quod Deus in omni operatione ad extra necessario sibi pro­ ponere debet, quodque suo modo non potest non consequi, a rationali creatura libere intendi et voluntarie supremi numinis agnitione et re­ verentiae exhibitione Deo praestari debet. Cultum Dei igitur sub hac ratione, quod sit alicujus summe debiti solutio, — quae solutio ab or­ dinis rectitudine sive honestate postulatur — religionis virtus appetit atque intendit. 831 Ille honoris Dei appetitus sive intentio est ipsissimus religionis actus, a virtute religionis elicitus; cultus autem ipse, quem vult, in­ tendit, exhibet, est actus quidem religionis — imo maxime actus re­ ligionis vocatur — at per immediatum religionis actum imperatus tamquam, ejus essentiale complementum. Prior actus virtutis religionis internus dicitur, alii omnes dici possunt externi ejus virtutis actus, non quod actus in se externi et sensibiliter apparentes esse debeant (nam possunt esse actus, qui plane mente et animo humano absolvuntur et intra latent), sed quia non sunt in se ipse affectus religionis, a quo nimirum procedunt atque gignuntur. Melius fortasse ipsa res ex­ primitur, si priorem actum vel actuum speciem vocamus actus religionis secundum ipsum a// exercitium. Quo fit, ut ii actus re ab illo affectu procedunt, s naturaliter seu intrinsecus eliciti, eo quod immédiat a religione imperati, qui magis immediatam, ct pi 330 | I I I I I ’ | (Dccaloyi praec. I.) — Religionis natura et actus interni. 209 exercitium assumuntur: quos Suarez tr. 1 1. 2 c. 3 n. 9 vocat actus „mediate imperatos a religione seu religionis actus adventitios seu ex­ traneos1'; alios vocari posse dicit „actus immediate imperatos a reli­ gione, seu actus religionis proprios et connaturales“. Nimirum exercetur cultus Dei, seu exhibetur Deo summus honor .32 sive summae aestimationis significatio aut actibus humanis internis, aut externis et sensibilibus. Aliquando debere fieri ab homine etiam sen­ sibilem aliquam suae erga Deum aestimationis significationem, ex ho­ minis natura composita, et ex ejus sociali natura colligitur; posse vero saepe solis actibus internis cultum Deo exhiberi, ex eo patet, quod Deus intima nostra corda penetrat atque ea plane percipit, quae sola menti illi exhibemus. Quodcunque ergo operamur in eum finem, ut exhibeamus Deo signum nostrae subjectionis, agnitionis supremae ejus majestatis, vir­ tutis religionis exercitium est. Quaelibet autem honesta et bona actio exerceri a nobis potest in signum, quo agnoscamus et protestemur supremam Dei supra nos majestatem et dominationem nostramque summam dependentiam. Quare quamlibet cujuscunque virtutis actionem assumere possumus tamquam exercitium religionis. Quod si fit, actionis meritum non parum augetur ; ut autem fiat, positiva voluntatis intentione fieri debet. At aliae sunt actiones, quae ex natura sua continent significationem illam nostrae subjectionis divinaeque excellentiae dominatûs. Ili pro­ prii dicuntur actus religionis. Quare sicut alii actus praeexigunt aliquam honestatem, qua assumi possint tamquam religionis actus, illi ex hoc ipso, quod per se illam nativam significationem nostrae submissionis erga Deum ejusque superioritatis agnoscendae habent, in honestatis ra­ tione constituuntur, sive aliam insuper honestatem habent sive non. De his actibus statim sequentibus capitibus agendum est; nam de iis, qui per se proxime ad aliam virtutem spectant, non est, cur hoc tra­ ctatu plura dicamus. II. Actus igitur religionis interni, quibus fertur voluntas in illud 333 rationale bonum, quod est in solvendo debito cultu supremo numini propter ejus summam excellentiam, ita fere oriuntur, ut sit: 1) amor illius rationalis boni, 2) complacentia, 3) propositum exhibendi cul­ tum, 4) electio medii seu signi, quod ad Deum tamquam expressio summae sui numinis aestimationis dirigatur. Admiratio autem et reverentia erga ipsam summam Dei excellen­ tiam potius externis religionis actibus accensetur, sc. supponit hujus divinae excellentiae cognitionem et cogitationem, ejus voluntariam agni­ tionem, simul cum quadam verecundia et pio recessu a divina maje­ state, quo veremur ad Deum propius accedere; quod utique signum est, quo Deo contestamur, nos agnoscere vilitatem nostram, ipsiusque excedentem altitudinem. Attamen affectus illi quatuor, quibus voluntas mediantibus aliis actibus 334 extrinsecus accitis circa divinam excellentiam versatur, non semper ejusdem Lehmkuhl, TheoL mor. L Edit. 4. 14 210 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. infimae speciei sunt. Videlicet hanc ipsam Dei excellentiam homo con­ siderare potest, 1) quatenus Deus est supremum osse nostrique et omnis esse supremus fons, aut 2) quatenus Deus est supremus noster benefactor: utroque enim titulo honor supremus Deo debetur. Et quamquam ultima consideratio per se ad gratitudinis affectum incitat, gratitudo, quando erga Deum versatur, necessario conditionem illam induit, qua dirigatur ad Deum ut summe excellentem, cui longe aliter gratus animus honorem debeat, quam cuilibet alii benefactori. Quare gratitudinem erga Deum tamquam specificum actum religionis considerare cum Suarez possumus (de relig. tr. 1 1. 3 c. 8). In priore illa consideratione in Deum ferimur pure et simpliciter, ut religio postulat per se, atque ille cultus religioni maximo proprius latria vocatur. Imo Suarez 1. c. non improbabiliter ad virtutem religionis etiam trahit tertio fidelitatem erga Deum, qua quae Deo promisimus, praestamus. Licet enim non plane ejusdem speciei et honestatis sit, ut actus purae latriac, tamen negari nequit, illam summam Deo essentialem excellentiam ita hominem in servanda fidelitate movere, ut haec ipsa honestas, qua Deo supra omnes servanda sit fidos, communem illam honestatem promissa ser­ vandi quodammodo absorbeat. Donique virtutem poenitentiae, si sumitur pro illo virtutis actu, quam cum Suarez plerique poenitentiam vocant, idem scriptor religionis virtuti sic attribuit, ut putet, illum actum ab ipso religionis habitu supernatural! elici, utpote non ad actus unius infimae speciei restricto. Nimirum poeni­ tentia ex Suar, doctrinâ intendit laesum per peccata divinum honorem reparare seu pro injuria Deo satisfacere; intendit igitur id, quod honorat Deum, sub speciali ratione compensationis illatae offensae; cf. S. Thom. III. q. 85 a. 3; quod ab eodem habitu virtutis, quae honorem Dei ut per « debitum vult, fieri posse non difficulter admittitur. — Poenitentia sic con­ cepta in suo exercitio fere tam late patere potest, quam religio simpliciter dicta. Videlicet ut religio simpliciter dicta quoslibet aliarum virtutum actus transformare et pro religionis actibus assumere potest, ut supra dixi: ita etiam fere poenitentia. Nam licet in poenitentiae opere ratio afflictivi habeatur, haec ratio vix ab ullo virtutis opere plane exsulat, spectata conditione corruptae nostrae naturae, cui quodlibet virtutis exercitium ali­ quatenus saltem grave evadit: quare haec conditio vix npn semper impletur; aliunde autem nihil impedit, quominus homo alios virtutum actus etiam in hunc finem peragat, ut pro commissis peccatis Deo quandam compensationem atque satisfactionem exhibeat. 315 111. Ex iis, quae hîc modo notata sunt, satis apparet, religionis virtutem, sive sumitur pro religione simpliciter dicta, latriain dico, sive simul includitur gratitudo, fidelitas erga Deum, poenitentia, esse nobi­ lissimam, eamque debere, si convenienter agere velimus, quoddam con­ tinuum exercitium christianae nostrae vitae esse; idque eo magis, quod ipsius etiam caritatis actus, omnium virtutum per se reginae, simul per affectum religionis informari atque quoad meritum augeri possunt. Sane praeclarissimum exemplum summae religionis Christus Dominus nobis praebuit. Nilhil sublimius cogitari potest, quam affectus illi, quos (Decalogi pracc. I.) Religionis .nive cultfos Dei exercitium. 211 Christus ingrediens mundum seu in ipso momento Incarnationis erga coelestem Patrem, se totum offerens in holocaustum, elicuit (TI e b r. 10, 5—7): „ Ingre­ diens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocautomata pro peccato non tibi placuerunt; tunc dixi: Ecce venio; in capite libri scriptum est de me: ut faciam, Deus, voluntatem tuam.“ Haec enim plena oblatio continet praeter purissimum amorem Dei alios actus ab amore progenitos, qui proxime ad virtutem religionis pertinent: 1) pro­ fundissimam adorationem et laudem divinae majestatis, qua pro holocaustis antiquae legis se Deo dichvit; 2) intensissimam gratiarum actionem pro hypostatica unione et plenitudine omnium donorum, quibus humana Christi anima sese aspexit circumdatam; 3) acerbissimum dolorem de injuriis et of­ fensis, quibus intuebatur coelestem Patrem affici et affectum iri per totius generis humani atque omnium hominum peccata, simulque insatiabile de­ siderium ea compensandi et in ipsa sua innocentissima humana natura ul­ ciscendi: quo et Deum placare et fratres suos salvare posset; 4) submissionem et obedientiam, quam videtur voto similem Christus Dominus qua homo sponte elegisse, quum sibi — ut pluribus theologis placet — in primo momento Incarnationis libere peteret imponi praeceptum cruenta morte genus humanum redimendi: quo ne ille quidem religionis actus deesset, quem secundum ultimam speciem fidelitatem erga Deum vocamus. — Tota vero vita Christi mortalis nihil nisi hujus perfectissimae oblationis exsecutio fuit. Neque mirum videri debet, Christum imprimis in virtute religionis hominibus praeluxisse. Est enim religionis debitum illud, quod Deus prae­ cipue et summo jure ab hominibus exigit atque exigere debet. Testem habemus Apostolum, qui pro causa summae ruinae humani generis violatum debitum religionis affert see. Rom. 1, 21 sqq.: rQuum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt; sed evanuerunt in cogi­ tationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum . . . Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum ... in passiones ignominiae/ Sed jam ad ea devenimus, quae potius sequens caput spectant. Caput II. De actibus, qui principaliter religionis exercitium continent. Proposuimus hoc capite agere tum de iis officiis, quibus religio exerceri debet, tum de peccatis, quae contrariis actibus adversus reli­ gionem committi possunt. Atque ita prosecuturi sumus materiam primi praecepti decalogi, ad quod jam suo modo exercitium virtutum theo­ logicarum pertinere supra diximus. Articulus 1. De actibus positivis religionis, quibus hanc virtutem exercere jubemur. Positivi actus, qui secundum speciem suam aliquando praecepti 33e sunt, ut religio revera exerceatur, hi recenseri possunt: 1. Adoratio, cum sacrificio, 2. oratio, 3. reverentia rerum Deo divinoque cultui dedicatarum. De primo tamen et de tertio actuum * 14 212 P. I. L. T. Virtutes et oflîc. circa Deum et div. bona. — Tr. Π. Virt. rclig. genere pauca dixisse sufficit, quum postea in tertio praecepto decalogi et in subsequent! theologiae moralis tractatione plura de illis dici necessc sit. § i. Dc adoratione et sacrificio. 1. Adoratio actus est, qui pure et simpliciter id directe exercet, quod religio postulat, videlicet actus, quem rationalis creatura ad Deum dirigit ad significandam seu manifestandam agnitionem summae divinae celsitudinis propriaeque omnimodae dependentiae. Alii reli­ gionis actus, ut oratio, id etiam faciunt, sed non id solum, aut non directe et immediate. 2. Si autem haec manifestatio seu significatio solo mentali actu absolvitur, internus actus adorationis habetur; si externum, i. e. sen­ sibile signum adhibetur, externa evadit adoratio. Veteres theologi plerumque de externo sensibili actu adorationem intclligunt, quo ali­ quis v. g. genuflectendo, thus adolendo supremam Dei majestatem pro­ fitetur. Hanc externam adorationem ab homine aliquando fieri, cum ejus natura corporea maxime cohaeret. 3. Signa autem illa externa ex natura sua non sunt necessario singula ejusmodi, ut supremum cultum Deo soli debitum significent: nam ipsa v. g. gcnufiexio, quae plerumque divinam adorationem ex­ hibet, tamen non talis est, quae ex adjunctis inferiorem cultum et honorem significare non possit. μί ■ 4. Nihilominus sin minus absolute necessarium, saltem convenientissimum est, aliquod etiam externum signum ita Deo reservare, ut praeter eum nemini sine idololatria exhiberi queat. Tale signum in communi populorum acceptatione sacrificium est, ita ut sacrificium jam dicat signum in recognitionem supremae numinis majestatis certo modo exhibitum. 5. Est autem sacrificium — si hunc ritum omnibus ubique populis communem definire volumus — sensibilis alicujus rei ad humanam vitam pertinentis oblatio cum essentiali saltem ordine ad quandam destructionem publica auctoritate facta, in recognitionem supremi nu­ minis ejusque absoluti dominii in vitam et mortem. (Additur „publica auctoritate facta “ ; quia usu saltem et constitutione ad cultum publicum, non ad privatum pertinet.) Cf. Lu go de Euchar. disp. 19 n. 7-12; Franzelin de Euchar. ed. 2 pag. 311 ct 318. Talem ritum hominibus summopere convenire, nemo non videt. Nulla enim re aptius supremum Dei in nos dominium atque supra omnia excedens majestas exhibetur, nisi ea actione, qua dominium in aliqua re vicaria ma­ xime exercetur; quod fit non solum per usum cum exclusione omnium aliorum ab illa re ejusque usu, sed etiam, idque potissimum, per destru­ ctionem , quippe quae contineat et exclusionem aliorum ab usu rei et ab­ solutam prorsus de re dispositionem. Imo non pauci ejusmodi rei oblationem (Decalogi praec. I.) — Adoratio — sacrificium — oratio. 213 et destructionem ita cum humana natura cohaerere putaverunt, ut legis naturalis praeceptum dicerent, ut Deus per sacrificia honoraretur. S. Thom. II. II. q. 85 a. 1 eatenus praeceptum legis naturalis esse rectissime affirmat, quatenus homo rebus sensibilibus in signum debitae subjectionis et honoris uti debet, neque aliud signum soli Deo reservatum invenitur aptius, quam ritus sacrificialis. Quamquam autem ex sola lege naturali strictam obligationem oriri probatu difficile est, — nisi forte lege naturali etiam ea praecepta contineri contendas, quae Deus propter summam cum humana natura convenientiam statim ab initio generis nostri positive sanxerit — tamen re ipsa ubique ab omnibus populis sacrificialis ritus pro adoratione soli supremo numini debita habebatur, atque ita, nisi est signum naturale, saltem conventionale latriae evasit ‘. Qui latriae finis ita sacrificio insitus est, ut etiam quando alii fines, ut placandi, exorandi Deum, eive gratias agendi, accedunt et prin­ cipaliter ad sacrificium impellunt, nunquam exsulare possit, imo semper maneat quasi internus finis operis principalis. § 2. De oratione. S. Th o m. q. 83, Suarez de relig. tr. IV, S. A1 p h. libell. de orat. In- 333 super cf. scriptores pluries citatos, qui de universa theologia morali tractant. Oratio, quae homini christiano imprimis maxime cordi esse debet, quo loco sit habenda, quibusdam principiis breviter dein declarandis exponam : I. Oratio est actus religionis. II. Oratio est necessaria tum praecepti, tum medii necessitate, quo videlicet homo ratione utens sibi secundum communem Dei pro­ videntiam gratias supernaturales conciliare debet, quibus efficaciter difficultates tentationesque occurrentes vincat atque in divina amicitia usque ad mortem perseveret. III. Oratio debitis conditionibus vestita infallibilis efficaciae est relate ad ea, quae ad orantis salutem conducunt. IV. Orare possumus et debemus pro omnibus necessitatibus, ne­ que solum pro propriis, sed omnes homines in hac terra degentes et animas defunctorum in purgatorio exsistentes oratione juvare pos­ sumus et debemus. V. Oratio proprie et per se ad Deum dirigitur, attamen implo­ ratio intercessionis ad Sanctos atque etiam ad animas in purgatorio patientes utilissime fertur. VI. Oratio, etsi per se et propter se etiam praecipitur, tamen — ut praecepta est — ab eo exercetur sufficienter, qui obligationem orandi per accidens exsistentem fideliter adimplet. 1 Apud gentiles nisum atque consuetudinem fuisse etiam heroes seu semideos sacrificiis colendi, omnino non inficior: verum iste nisus ex sacrilego illo aftectu prodiit, quo proni homines erant, magnis viris divinos honores decernere atque divini numini» cultum per idololatriam in alios etiam transferre. 214 339 P. I. L I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. Explicatio. Nota. Ad I. 1. Oratio vi vocis potest lato et presso sensu sumi. Lato sensu dicitur elevatio mentis ad Deum, qua mens creata Deo divinisque rebus inhaeret, iisquo cum reverentia et pio affectu erga Deum occupatur. Non enim quaelibet dc Deo cogitatio oratio dici potest. Quae ad excolendam mentem suscipitur, studium est, non oratio. Quae vero ad ciendos pios affectus assumitur in iisque absolvitur, oratio lato sensu vocatur. Tales vero affectus pios ciere, ex natura sua continet quondam recognitionem et agnitionem supremae Dei celsitudinis nostraeque ab eo plenae dependentiae. Nam nisi quis Dei supremo dominatu suique submis­ sione moveatur, non ita affectus suos erga Deum ordinat, ut decet et debet fieri, neque pii sunt affectus, sed aut impii, aut steriles. Affectus autem, qui in illa consideratione divinae excellentiae nituntur, ad religionem spectant. 2. Presse autem sumpta oratio dicitur petitio decentium a Deo. Quam petitionem ad virtutem religionis pertinere, facile patet. Ex sese enim, si modo debito fiat, ab intimo sensu nostrae indigentiae procedit, atque hujus indigentiae et dependentiae a Deo plena agnitio et libera professio est, sed simul voluntaria agnitio divinarum per­ fectionum plenitudinis et excellentiae, hujusque agnitionis erga Deum libens protestatio. Imo cur per orationem Deus — ut re ipsa fecit — nobis necessaria bona communicare constituerit, ratio praecipua haec est, ut conscii maneamus nostrae erga Deum relationis, eamque, ut religio postulat, frequenter agnoscamus. Ad IL 1. Necessitatem praecepti sacrae paginae toties ex­ hibent, ut longum sit, seriem textuum solum enumerare. Quis igno­ raverit tot monita Salvatoris: „Oportet semper orare, et nunquam deficere" Luc. 18, 1; „Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem" Mat th. 26, 41 etc.? Esse autem hic sermonem de oratione, ut est petitio — nam de ea praecise necessitatem statuimus — legenti patet. I Eodem modo multa exhortatione utuntur Apostoli erga fideles ad I urgendum orandi officium, quo possint tandem a tentationibus cavere atque divina praecepta implere. Cf. Coloss. 4, 2; I Thessai. 5, 17. Quae omnia sane non ut merum consilium, sed ut verum praeceptum suis temporibus orandi neque unquam, quamdiu his in terris versamur, sive prae diffidentia sive prae nimia erga nosmetipsos confidentia ab | hoc officio deficiendi sumi prorsus debent: ut revera a SS. Patribus atque ab Ecclesia etiam intellecta sunt. Cf. S. Thom. 1. c. a. 3 ad 2, Suar. 1. c. cap. 28 et 29 etc. etc. i 2. Imo si attendimus, quo fine illae orandi exhortationes fiant, clarum est, illas eo dirigi, ut orando Christifideles necessariis mediis instruantur, quo salutem suam cum effectu operari possint tentationum victoria atquo supernatural· operatione : „ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare" Eph. 6, 13 et 15: quod nihil aliud est dicere, nisi orationem esse medium necessarium ad aeternam sa­ lutem. — Cui adstipulantur ea, quae Cone. Trid. sess. 6 c. 11 docet repetendo possibilitatem implendi praecepta divina, ingruente difficul­ (Decalogi praec. I.) — Oratio — eju» efficacia, conditioner. 215 tate, ab oratione ejusque efficacia. „Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet, et facere quod possis, et petere quod non possis, et adjuvat, ut possis." — V. etiam S. Aug. de dono perseoarentvae, ep. 175 (al. 90) ad Innoc. P. synod, epist. PP. Carlhag., S. Hier. ep. ad Ctesiph. (ep. 133 nov. ord.) etc. Ad III. 1. Infallibilis efficacia orationis debite factae est <41 fide certa, neque abs re erit, cum Suarez c. 27 aliisque theologis monuisse, Christiiideles hanc efficaciam orationis explicite credere debere, eosque hac in re frequenter esse instruendos. Apertissime enim patent verba divinae promissionis, quae habes Matth. 7, 8 et 11 ; Luc. 11, 9 et 10; Joan. 14, 14; 16, 23 etc.; aliis autem locis defectus efficaciae defectui debitarum conditionum attribuitur, ut Jac. 4, 3: „Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis/ 2. Conditiones autem necessariae sunt: 1) ex parte rei petitae, 342 ut sit honesta et utilis ad salutem secundum divinam providentiam et or­ dinationem ; 2) ut oratio fiat ex fide et cum fiducia — fide enim credere debemus Deo promittenti, eique firmiter confidere; 3) in nomine Christi — quod non solum dicit ea petenda esse, quae Christus nos petere docuit, sed etiam nostram fiduciam non in nostris meritis, sed in me­ ritis Christi niti debere; 4) cum perseverantia, quum Deus noluerit nobis statim omnia pro omni tempore necessaria concedere, sed minutatim et particulatim, quo continuo et semper ad eum confugiamus: quare etiam in ipso aestu tentationis, quae pergit hominem infestare, com­ mendandum est tentato, ut pergat orare, ne quum semel inimicum repulerit, subsequent! tempore ab eo prosternatur; 5) cum voluntate divinae gratiae ex parte nostra cooperandi: aliter enim temere et contra ordinem divinae providentiae salutem peteremus — huic conditioni ut satisfiat, saltem inchoata quaedam poenitentia de peccatis commissis requiritur, ut infallibilis effectus statui possit: at nequaquam ipse status justitiae pro omni oratione efficaci tamquam necessarius haberi debet; indiget enim peccator ipse maxime divina gratia, ut se convertat, ne­ que sane deerit Deus petenti et debite conversionis gratiam petenti. De necessitate statûs gratiae ad infallibilem orationis effectum Suarez merito dicit: ^Certum est, statum gratiae non esse simpliciter neces­ sarium ad impetrandum", atque plane veritati consonat, peccatorem, modo alioqui debite petat, posse sibi satis certo et infallibiliter gratiam conversionis implorare: 1. c. cap. 25 n. 2 et 3; S. Thomas II. 11. q. 83 a. 16. 3. Igitur infallibilis efficaciae eodem modo non erit oratio, quam alter pro altero fundit: maxime quum ille, pro quo oratur, alicujus conditionis necessariae implementum pro sua libera voluntate impedire possit. Suarez 1. c. c. 27 n. 1 et 3. Ad IV. 1. Nihilominus orationem esse summae utilitatis et effi- 343 caciae, etiam quando pro aliis offertur, et Sacra Scriptura et con­ tinua praxis Ecclesiae docet; atque ipse Christus Dominus in oratione Dominica nos pro omnibus orare docuit. Ita etiam S. Jac. 5, 16 216 Ρ. Γ. L. I. Virtutes et offlc. circa Deuni ct div. bona. — Tr. II. Virt. relig monet: „ Orate pro invicem, ut salvemini; multum enim valet de­ precatio justi assidua", imo etiam illam suo modo infallibilem esse inultis scriptoribus probatur. Suar. ib. 2. Si autem status justitiae ex parte orantis multum coufert, ut re vera confert ad pleniorem orationis exauditionem, id magis etiam valet de oratione quam homo pro aliis, quam de ea, quam pro se fundit 34» 3. Praecipuum quidem objectum orationis tum pro nobis tum pro aliis semper esse debet, ut conservemus Dei amicitiam atque in ea ad mortem usque perseveremus. Nihilominus ad objectum orationis etiam pertinet cujuslibet necessitatis sublevatio sive temporalis et corporalis, sive spiritualis: verum in tempora­ libus praesertim illa implicita saltem conditio adesse debet: „modo conferat ad salutem animae", ad quam tandem omnia bona temporalia a Deo diri­ guntur. Exemplum habemus Ecclesiae, quae pro qualibet necessitate Deum orat, idque interposito sanctissimo Missae sacrificio. Cf. tam multas atque diversas orationes Missalis. 4. Ambitus personarum, pro quibus orare possumus et debemus, tam late patet, quam caritas ct indigentia. Excluduntur igitur tantum: 1) ii, qui nulla re jam indigent, i. e. Beati in coelis (nisi forte etiam pro illis ex­ tensionem accidentalis eorum gloriae in terris petamus: quod non tam pro Sanctis, quam pro nobis nostraque spirituali utilitate orare est); 2) ii, qui nullius boni possidendi amplius capaces sunt, i. e. damnati, quos caritate amplecti non jam possumus. Pro omnibus aliis autem sive vivis, sive de­ functis orandum est: nimirum in genere saltem seu in communi eos in orationibus includimus; ut autem speciatim et in particulari orari debeat pro aliquo, peculiaris necessitas et peculiaris relatio familiaritatis, officii etc. intercedat oportet. 345 Ad V. 1. Trid. Conc. ut fidei doctrinam declaravit, Sanctorum inter­ cessionem implorare pium et utile esse, eosque pro nobis revera posse intercedere apud Deum: atque hac in re quotidiana praxi Ecclesia praeit. 2. Quamquam igitur Ecclesia praeceptum non statuit invocandi Sanctos, tamen quam maxime omnes ad id faciendum invitat. Imo communis sen­ tentia est, eum a peccato excusari non posse, qui non interdum Sanctos, maxime B. Μ. V. implorat, quam Sancti Patres sicut mediatricem Incar­ nationis, ita etiam mediatricem gratiarum Verbi incarnati praedicant; ejus­ dem igitur intercessionem non implorare, etsi per se venialis peccati limites non videatur excedere, tamen facile index esse potest dispositionis animi mortaliter peccaminosae, vid. suspicionem movet haereticae mentis; et in­ super qui auxilium adeo magnum negligit, satis magnam incuriam suae salutis prodit, seque periculo habendi non nimis levi exponit. 3. Possumus non tantum animas defunctorum in purgatorio detentas ju­ vare; nos etiam eorum orationibus juvari, multorum theologorum est sen­ tentia. Ita Bell arm. de purgat. I. 2. c. 15, Less., Bonae in. de lior. can. d. 192 p. 1 n. 8, Elbel torn. 2 decal, η. 398; imo hodie videtur sententia com­ munis evasisse, maxime Romae, ut dicit Scavini t. 2 n. 194 (ed. 9). Idque cum communione Sanctorum prorsus cohaeret. Nam etsi animae iUnpprose nihil exoraro, sed tantum pati et patiendo satisfacere possint: tamen amici Dei sunt, in gratia confirmati, Deo acceptissimi, neque ratio est, cur desi­ deria sua, quibus optant nobis bona spiritualia conferri, Deo exhibere non (Decalogi praec. I.) — O ratio — cjus object uni, obligatio. 217 possint, aut cur Deus intuitu eorum nos majore favore non prosequatur. Animas piaculares igitur eorum praecipue cum grato animo memores esse et adjutrices, qui pro illis suffragia Deo offerunt, opinio est bene fundata atque multorum experienti^ comprobata. 4. Quod supra dixi, in oratione ex natura rei contineri cultum ejus, quem oramus: si oramus Sanctos, etiam illos vere colimus. — Ille autem cultus, sicut etiam oratio, essentialiter differt a cultu Dei, habet tamen respectum ad Deum: pertinet igitur, prout aut Deum in Sanctis colimus, aut Sanctos propter internam suam dignitatem et conjunctionem cum Deo hono­ ramus, aut ad ipsam religionis virtutem, aut ad virtutem analogam, vid. duliani, quam theologi vocant. — Honor vero, qui B. Μ. V. propter singu­ larem ejus connexionem cum unione hypostaticâ in Christo perfecta impen­ ditur, hyperdulia vocatur. Ad VI. 1. Per se et propter se praecepta est oratio, quatenus 34" Deo cultus debitus ex divina lege deferendus est. Quoties oratio seu petitio sub gravi urgeat propter se, difficulter determinatur; vix non idem observari debet, quod dictum est de ob­ ligatione virtutum theologicarum; par enim est ratio. 2. Aliunde seu extrinsecus frequentius incidit necessitas. Nimirum ex caritate, quam nobis ipsi debemus, obligamur graviter, ne illud medium negligamus, quod solum spirituales necessitates certo sublevat. Quare 1) tenemur orare, ne Deus sinat nos incidere in periculosas tentationes, 2) quodsi Deus nihilominus id permiserit, urgente tentations maxime tenemur orare; nam ut verbis Suarezii 1. c. c. 30 n. 17 utar, „confidere tunc de sua libertate, esset magna superbia et praesumptio; confidere autem de solo auxilio ordinario sufficiente, esset stulta negligentia.44 — Quodsi homo tempore tentationis fideliter orat, non est periculum, quin obligationem orandi, quae propter se exsistit, satis impleverit. Nam adeo diu homo non consuevit immunis esse a tentationibus. Verum non debet orandi munus ad haec tempora restringi; sed tentationis tempus antevertendum est. 3. Obligatio venialis multo saepius adest, qua homo tum pro se, tum pro aliorum necessitatibus orare debet, saltem in communi. At gravis culpa propter has solas causas sane rarissime committitur, ut ex iis, quae de officiis caritatis dicturi sumus, patet: nisi forte contemptus vel scandalum accedat; v. Castrop. tr. 7 d. 1 p. 8 n. 4. Gravis autem obligatio adesse potest vi officii specialis. 4. Preces matutinas ct verspertinas persolvere, est pia fidelium con­ suetudo, summopere fovenda: imo ut mane rectam intentionem eamque quam maxime meritoriam, vespere inter alia post conscientiae discussionem perfectam contritionem eliciant, edocendi sunt. At de vera obligatione (veniali) non constat, aliis affirmantibus, aliis negantibus. Nisi tamen aliqua justa causa, cur omittatur, adsit, per pravos affectus desidiae, proprii commodi, rcspectûs humani venialiter plerumque peccatur: quod suo modo etiam de precibus ante et post prandium ubique receptis dici potest. Cf. El bel tom. 2 in decal, η. 400; at quod provocat 218 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. Π. Virt. relig. ad Suarez, Less., Castrop., illi 1. c. nihil dicunt do obligatione precum matutinarum et vespertinarum. Quare puto non raro accidere, ut in confessione inculcandum sit fide­ libus, per se quidem obligationem veri nominis non adesse, ut statis illis temporibus oretur, at ex negligentia etc. eas preces non esse omittendas; hinc si qua ratio oriatur, cur commode eas persolvere non possint, ut aut postea compensent, aut saltem mente aliquoties bonam intentionem renovent. Sed qui praxim mane vespereve orandi plane negligat, justam suspi­ cionem mali statûs animae confessario ingerit: quare examinandus serio est, ne indigno absolutio praebeatur. Del Vecchio t. 1 n. 659. § 3. De reverentia rebus sacris sive Deo dicatis exhibenda. 848 Reverentia et digna rerum sacrarum tractatio in Deum, cui dicatae sunt, aut quocum connexionem habent, redundat, ac propterea recte ad religionis virtutem refertur. Attamen reverentia illa in plerisque rebus potius in negativo, quam in positivo cultu praescripto consistit; aliis verbis, reverentiae causa a quibusdam tractandi modis potius abs­ tinendum est, quam ut certus modus praescribatur. Hinc est, ut de ea materia in sequenti capite potior tractandi locus sit. Certae autem res sacrae, ut sacramenta, quae specialis cultûs objecta sunt, postea ampliore tractatione indigent. Quod hic breviter indicem, est cultus sacrarum reliquiarum et imaginum et decreta Ecclesiae praecipua, quae circa hunc cultum ejusque modum versantur. I. Ad fidem catholicam spectat credere, imagines et reliquias Sanctorum veneratione dignas esse. V. Trid. sess. 25 decr. de invoc. Sanctorum, Pii IV. professio fid. Trid. II. Cultus qui reliquiis, et magis etiam, qui imaginibus exhibetur) relativus est, sc. refertur ad eam personam, quae imagine vel reliquiis repraesentatur. II I. Quo fit, ut secundum praxim Ecclesiae alius cultus cruci Do­ minicae, alius reliquiis vel imaginibus Sanctorum exhibeatur. IV. Cultus publicus reliquiis exhiberi nequit, nisi ecclesiastica auctoritate recognitae fuerint, neque aliis defunctis hominibus eorumve imaginibus, nisi de quorum sanctitate per canonizationem aut beati· ficationem constat. V. Ad privatum vero cultum privata certitudo moralis de sancti­ tate personae, cui religiosus cultus impendatur, sufficit. 849 Explicatio uberior. Nota ad II. Quamquam aliqui distinctionem faciunt inter reliquias et imagines, ita ut reliquias etiam aliquo cultu absoluto coli posse putent: tamen communior est sententia, et imagines et reliquias coli semper cultu relativo, quum tota ratio colendi sumatur ex Sancti, quem repraesentent, dignitate. V. Lu go de incarn. disp. 36 sect. 3 et d. 37 s. 3. Ad III. 1. Ecclesia igitur consuevit illum cultum, quo imaginem Crucifixi in triduo sacrae hebdomadae prosequitur, et quem semper im- (Decalogi prate. I.) — Reverentia erga re» sacras, reliquias. 219 pendit particulae verae crucie Dominicae, constanter adorationem votare, quae non est consueta significatio cultûs Sanctorum eorumve reliquiarum, etsi apud veteres theologos vox adorationis indifferenter signum cultus duliae aut latriae significet. 2. Sacrae cruci specialis honor exhibetur ex praescripto Ecclesiae, sic ex S. R. C. (Gardell. n. 4420, 4471 edit. 3) in processionibus particula sanctissimae crucis aliave instrumenta Dominicae passionis sub baldachino deferuntur; non ita Sanctorum reliquiae: aut si quando contrarius usus invaluit, saltem distinctio prorsus facienda est inter priores et posteriores reliquias: v. 0 raise on Manuale juris can. η. 1037. Ad IV. De decretis latis circa cultum Sanctorum cf. Ferraris sub 350 voce „Veneratio SS.U et „Cultus SS.U Cf. etiam Trid. sess. 25 de invocatione ttc. Sanctorum. Hinc: 1. Si agitur de reliquiis canonizatorum vel beatificatorum, Episcopus eas recognoscere potest et authenticas declarare. Verum si agitur de iis reliquiis, quae Romae nondum fuerunt approbatae, caute procedere debet Episcopus, nec sine consilio theologorum aliorumque virorum prudentium. V. Craisson n. 1027. 2. Si autem agitur de reliquiis eorum hominum, qui cum fama qui­ dem sanctitatis decesserunt, sed qui Romae nondum canonizati neque beatificati fuerint, Episcopus circa cultum publicum nihil statuere potest. Ib. 3. Imo circa reliquias eorum, qui beatificationem tantum adepti sunt, nullus amplior cultus impendi potest, quam S. Pontifex in beatificatione aut postea concessit. Cf. decreta Urb. VIII. et Alex. VII. apud Crais­ son n. 4877 sqq.; quamquam hodie non raro a S. Sede in singulis causis amplior cultus conceditur. 4. Quae in publica sacrarum reliquiarum expositione servanda sint, nosci debent ex libris liturgicis. Cf. Craisson n. 1032—1036. Ad V. 1. Cultu privato coli possunt reliquiae quaecunque, etiam eorum hominum, qui cum sola fama sanctitatis decesserunt; neque requi­ ritur recognitio et approbatio Ecclesiae, sed moralis certitudo et sancti­ tatis personae et authentiae reliquiarum sufficit. Ita Craisson n. 1025, ex Ferraris 1. c. n. 60 et Reiffenstuel 1. 3 tit. 45 n. 29. 2. Cf. ib. n. 4883 sqq. decreta Urb. VIII., ejusque Constit. 5. Julii 1634 „Coelestis Jerusalem11 : unde etiam circa privatum cultum prohibetur, quominus imagines hominum nondum beatificatorum cum aureolis aut ra­ diis „in ecclesiis aliisque locis publicis aut privatis * . ponantur 3. Imo si qua miracula, revelationes, beneficia tamquam eorum inter­ cessione a Deo impetrata narrantur, praescribitur, ut praemittatur pro­ testatio scriptoris, qua declaret, se non intendere dictis suis aliam fidem conciliare, nisi fidem humanae historiae. Formulam protestationis prae­ scriptae habes apud Craisson n. 4888 et 4889. Articulus II. De actibus, qui per virtutem religionis prohibentur seu de peccatis contra religionem. Religio positive laeditur — nam quomodo negative laedatur, modo dictum est priore art. praecipue in § 2 de oratione — duplici 220 P. I. L. I. Virtutes ct offic. circa Deum ct ie actum urbanitatis. Insuper si tandem juramenti obligatio obtinet, fere sompor res levis est. Of. Ta mb. 1. c. § 3 n. 6. 262 P. I. L I. Virtutes et offic. circa Dcum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. § 3. De obligationis juratoriae dissolutione. 428 1· Dissolvi juramenti obligatio duplici modo potest: 1. mediate, sc. subtrahendo fundamentum juramenti, quo sublato juramenti obli­ gatio corruit; 2. immediate auferendo obligationem religionis: quod tum fieri potest, quando obligatio stricta ex solo juramento est, vel erga solum Deum exsistit, nulla vero erga homines obligatio exstat. II. Missis illis modis, quibus per renuntiationem ejus, qui jus acquisiverat, aut per superiorem auctoritatem, quae aliorum jus exstin­ guere possit, juramenti obligatio desinat — de quibus aut supra art. praeced. egimus, aut infra in materia contractuum pertractanda acturi sumus —: mediate (seu indirecte) ille juramentum dissolvere potest, qui habet potestatem 1. in jurantis voluntatem, ita ut iste, utpote non sui juris, ex sese firmiter se obligare nullatenus possit, sive 2. in rem ab altero promissam, ita ut jurans iu hac re firmam promissionem facere non potuerit. Quae dissolutio dicitur juramenti irritatio, prior directa, indirecta altera. Ili. Immediate solvi potest juramenti obligatio per ecclesiasticam auctoritatem, nimirum per potestatem S. Pontificis et Episcoporum at­ que per alios secundum R. Pontificis voluntatem legitimamque dele­ gationem: quae dissolutio dispensatio vocatur. Cur et quomodo haec potestas Ecclesiae vindicari debeat, postea de voto agentes dicturi sumus; eadem enim de voto et de juramento ratio est. IV. Irritatio valida est, etsi non semper prorsus licita, sine spe­ ciali causa, neque fieri vetatur in juramentis in tertii favorem emissis; dispensatio valida fieri nequit, ne a Summo Pontifice quidem, sine justa causa; quare quum in juramentis in favorem tertii emissis, quando ille jus acquisivit et retinet, justitia dissolutioni promissionis obstet, etiam religionis obligatio tum communiter non remittitur. Alias autem justa causa non tanta sit oportet, quanta requiritur, ut sine dispensatione juramenti obligatio censeatur abesse secundum ea, quae superius dicta sunt praeced. § ad V. (n. 418 et 419). Ceterum haec tetigisse hic sufficiat. Pleniorem lucem accipient ex iis, quae in simili prorsus causa de votis fusius mox disputaturi sumus. — Cf. etiam in tota hac re scriptores supra allatos. Appendix de adjuratione. Cf. S. Thom. II. II. q. 90, Suar. 1. c. lib. 4. Adjurare in genere est invocare nomen Dei, Sanctorum, vel alicujus personae excellentis, ob cujus reverentiam vel timorem alter inducatur ad aliquid agendum. Potest fieri aut deprecative, aut imperative. — Non sem­ per est actus religionis: nam fieri potest per invocationem hominis, v. g. .obtestor te per amorem patris tui" etc. (Decalogi pracc. II.) — .Juramenti solutio — Adjuratio. 263 Hic autem consideramus adjurationem, quae fit per Deum, sive directe, sive indirecte (i. e. invocando creaturam, quae specialem cum Deo relatio­ nem habet, atque Deum in illa et per illam invocando). I. Adjuratio sic concepta actus religionis est, sc. professio divinae excellentiae, quae apta sit ad quemlibet ex reverentia vel timore permo­ vendum. Habet aliquam similitudinem cum juramento. Nam sicut jurans se firmius obligat invocata Dei auctoritate, ita conatur per adjurationem firmiorem vim addere inductioni, qua vult alterum ad aliquid permovere, ftdductâ divini numinis excellente. — Si quis autem per Sanctos adjurat sistendo in ipsis, actum duliae facit. Cf. S. Thom. II. II. q. 90 a. 1. Recte autem monet Suarez 1. c. cap. 1 n. 8 adjurationem minorem continere cultum Dei, quam juramentum, siquidem remotius in honorem et reveren­ tiam Dei vergit. Qui enim juramentum emittens Deum inducit, ipse reve­ rentiam erga Deum immediate profitetur, atque suo actui, quo quid asserit vel promittit, summam firmitatem conciliare nititur juxta mensuram ipsius divinae auctoritatis: qui vero aliquem adjurat, divinam excellentiam et majestatem alteri solum proponit, quo melius moveatur, ut sibi obsecundet: est igitur professio, Deum majestate sua summe excellere, sed non ita im­ mediate exercitium reverentiae ex parte ipsius adjurantis. II. Adjurari possunt omnes creaturae rationales, deprecative eae, in 426 quas auctoritatem non habemus; imperative eae, in quas auctoritatem ha­ bemus, maxime daemones. — Deus proprie adjurari nequit, quum non habeat aliquem, qui sit se excellentior: tamen analogice adjurari potest per se ipsum suaque attributa. Creaturae irrationales adjurari tantum im­ proprio possunt, videlicet aut Deum deprecando, ne illas nobis nocere sinat, aut daemonem adjuranuo, ut per illas nocere desinat. III. Adjuratio, ut licite fiat, debet habere conditiones juramenti con­ ditionibus similes, videlicet veritatem, justitiam, judicium. Veritus sumitur a) ut fiat per verum Deum: hujus conditionis de­ fectus utique mortalis est; b) ut adjurans verum dicat, quando alterum ad aliquid inducit; cujus conditionis defectus plerumque venialis est, ut si quis fingens se pauperiorem — modo ne hoc juramento confirmet — alterum obsecrando et adjurando inducit, ut sibi eleemosyna parva detur. Justitia intelligitur, ut ad rem honestam adjurans tontet inducere: de cujus defectu idem dici debet, ac de defectu justitiae in juramento promissorio. Judicium intelligitur, ut sit res alicujus momenti, in qua adjuratio ad­ hibeatur: cujus conditionis defectus per se venialis est. V. Tamb. 1. c. cap. 8 § 1 n. 1 —6. IV. Speciatim de adjuratione daemonis seu exorcismo dici debet, 427 eam debere fieri imperative; nam deprecari daemonem sino gravi pec­ cato non possumus. — Item jocari cum diabolo, quando de exorcismo obsessi agitur, aut inutilia cum eo agere, est peccatum ex genere suo grave; at secundum communem sententiam admittit parvitatem mate­ riae, uti esset una alterave curiosa interrogatio. V. Tamb. 1. c. § 3 n. 10 cum Suarez, Sanch., Nav., S. Alph. post n. 193. A for­ tiori grave peccatum est proprii obsequii sive famulatûs causa a dia­ bolo aliquid exposcere, seu quidquam agere, quod commercium fami­ liaritatemque denotat: v. ib. 2G4 P. I. L. I Virtutes et oflic. circa Deum et dit. bona. — Tr. II. Virt. relig V. Publice exorcismum exercere· secundum S. Alph. 1. c. ex hodierna praxi licitum non est Ecclesiae ministris sino expressa li­ centia Episcopi: communiter gravo peccatum videtur esse aliter agere propter periculum gravis scandali, aut quando expresse prohibitum est ab Episcopo. V. etiam particularia decreta hac in re in Coli. Cone. Lac. torn. ΥΓ. ad vocem „Exorcism ί“. Ita tamen dici nequit de exorcismo privatim etiam a ministro Ecclesiae et adhibitis orationibus Ecclesiae secundum formam Ritualis facto, nisi etiam hujus exorcismi usus speciali lege dioeccsana pro­ hibitus sit: imo solas preces Ecclesiae contra diabolum in probabili opinione ejus infestationis homo laicus sine culpa recitare potest: at­ tamen ipse nomine Ecclesiae, quod minister Ecclesiae potest, agere nequit. VI. Quid vero exorcista in adjuratione diaboli observare debeat, supervacaneum est addere, quoniam in Rituali Romano omnia neces­ saria documenta reperias. ATI. Quamquam ex una parte id evitari debet, ne nimis increduli daemoniacam manifestationem, quam suspicantur adesse, omnem ad aniles fabulas relegemus: ex altera parte sacerdos etiam id debet cavere, ne incautus daemoniacas obsessiones vel infestationes facilius adesse judicet, quum diversi generis morbi morbidaeque nervorum praecipue atque inde exortae affectiones, mirum sit, quam singulares apparentias producere valeant. Si igitur possibile est, pii alicujus medici consultationem ne respuat; maxime autem deceptionis atque incautae credulitatis pericula vitabit, si Rituali Romano atque ejus signis, quibus daemoni haereat illasque regulas Cf. S t ô h r Pastori 01 f e r s Pastoralmedirin Cf. imprimis S. T h o i in decal. lib. 4. Less. d p. II. η. 203—502, P ru t. 2 n. 238—270, Elbel AV i r t h m ü 11 e r 'lie mor. tus laudatos. 428 A’otum est ex do< missio Deo factatt ; qua quae adduntur tantumi istis verbis contenta. 1. de actu promittendi objecto voti), 3. de obi obligationis cessatione. (Decalogi praec. II.) — Votum — act fis vovendi conditioner. 265 § 1. De actu vovendi. Quamquam in promissione necessaria est acceptatio ejus, cui ali­ quid promittitur, ut erga eum promittens obligetur, tamen ab illa con­ ditione in voto abstrahere possumus, siquidem Deus omniscius et ubique praesens censetur statim promissionem acceptare, modo de re sibi beneplacenti agatur. Quare si reliquae conditiones tum in actu vovendi, tum in objecto promisso verificantur, de acceptatione dis­ putari nequit. Id de voto in solum Dei honorem facto. L Promissio, qua Deo aliquid vovemus, debet esse seria et verai i. e. susceptio obligationis in conscientia sub peccati reatu, non merum propositum: ita enim stricta promissio intelligitur. S. Alph. n. 199. II. Promissio debet esse satis deliberata, quae procedat et ex cognitione tum verae promissionis tum rei promissae, et ex libera voluntate: quare tum ignorantia, tum error, tum defectus libertatis voto obstant. S. Alph. n. 196 ex Busenb. et com. sent. III. Promissio debet Deo fieri, seu in honorem Dei : quare si quis aliquid promittit Sanctis, sistendo in ipsis, est actus voto similis quidem, sed inferior, nimirum actus ,duliae‘; plerumque autem promissio erga Sanctos ita sumitur, ut ad honorandos Sanctos Deo aliquid promittatur: quod votum est. Suarez 1. 1 c. 16, S. Thom. 1. c. a. 5. IV. Promissio haec est aut simplex aut solemnis; absoluta aut conditionata; pura aut cum alio fine conjuncta; personalis, realis aut . mixta; unde diversi nominis vota habes. Explicatio. Ad I. nota: 1. Falluntur nonnunquam rudes ho- 420 mines, eo quod propositum coram Deo factum pro voto habeant. Ne­ que snne sufficit ad votum, dicere „promitto“, quia hoc saepe solum denotat firmum propositum. Quare inquirendum est, utrum voluerint vere specialem obligationem contrahere et sub novo aliquo peccato Deo adstringi, annon. 2. Qui dubitat, utrum votum fecerit an merum propositum, si ex adjunctis res rationabiliter certa fieri nequit, non obligatur; nam ut legis, ita etiam voti exsistentia probari debet. 3. Qui ficto vovet, nolens sese obligare, per se ad votum non tenetur, neque per se graviter peccat, sed peccatum ex gravioribus venialibus committit, attamen ratio gravis scandali, vel contemptus, vel gravis deceptio tertii si accedunt — ut sane accedere possunt — mor­ talem culpam efficiunt. S. Alph. n. 201 q. III. ex Sanchez, Suar., Salman tic. etc. Ad II. 1. Requiritur ergo ad vovendum aetas discretionis, in qua 430 gravis peccati committendi homo capax est. At etiamtum nondum eu ipso constat de sufficienti cognitione et deliberatione voti. Verum si post septennii aetatem votum emissum est, ut dicatur invalidum, de­ fectus sufficientis cognitionis probari debet; si ante septennium, e con- —"W 266 P. I. L. I. Virtutes et offlc. circa Dcum ct div. bona. — Tr. II. Virt. relig. trario, ut dicatur validum, probari debet, adfuisse sufficientem cogni­ tionem: S. Alph. n. 196. 2. Qui habitualiter nescit, quae sit voti obligatio, etsi verbotemie promittit, verum votum non facit: nisi forte post annos plenae dis­ cretionis per voluntatem praevalentem omnino ita facere intendat, ut alios facere audivit vel vidit: quod si vult, ex ignorantia jam non pro­ cedit promissio, sed ex cognitione et voluntate, qua aliorum exemplo se prorsus conformare velit. Reuter p. 2 n. 328. 3. Qui autem habitualiter novit voti obligationem atque deliberate aliquid Deo promittit, votum verum facit, etsi forte in actu vovendi ad obligationem non expresse attenderit, aut non attendisse sibi vi­ deatur: nam supposita plena cognitione, attentio confusa sufficit. Alias enim de valore quam plurimorum actuum humanorum eodem modo dubitari liceret, quod quam absurdum sit et humani commercii subversivum, nemo non videt. Reuter ib. 481 4. Qui erravit in re promissa, voto non tenetur, si error erat: a) de rei substantia utcunque; b) de rei circumstantiis talibus, quas si cognovisset, non vovisset; c) circa causam finalem (quod in votis puris et perfectis non potest accidere). In votis tamen, per quae vitae status assumitur, nullus error votum invalidum facit, nisi versetur de rei substantia. S. Alph. n. 198, 7. Alioqui sc. de stabilitate vitae actum esset ac via panderetur ad perpetuas mutationes non sine gravi damno tertii; siquidem instituti religiosi multum interest, non adeo facile posse cos, qui se tali instituto addixerunt, illud iterum relinquere. Paucis, ejusmodi vota per modum contractûs bilateralis et onerosi fiunt, atque analogiam cum matrimonio habent ; quare simili etiam jirmilate utantur opus est. Dein: dixi 1) „de rei circumstantiis . * Nani error aut ignorantia alia­ rum circumstantiarum, quae rem nullatenus attingunt, sed plane acciden­ tales sunt, non possunt excusare a voto, etsi vovens, si illas praevidisset, a voto abstinuisset. Sume, Titum vovisse jejunium pro fer. IV.; verum postea pro illo die invitatur ad convivium ab amico; quod si praevidisset, non vo­ visset. Nihilominus voto tenetur; quia non est circumstantia rem mutans. Dixi 2) „de circumstantiis, quarum cognitio votum impedivisset * : nam si qui error minoris momenti occurrit, standum est voto; quum in qualibet rationabili promissionis interpretatione idem observetur. Cf. Sanchez I. c. cap. 2 n. 6 et 7, S. Alph. n. 226. 432 5. Votum emissum ex metu injuste incusso ad votum extorquen­ dum ex sententia practice tuta invalidum est. V. S. Alph. n. 197. Nimirum 1) certo invalidam declaravit Ecclesia, et, si opus fuit, in­ validam fecit, professionem religiosam sic emissam ex metu gravi. 2) Probabiliter idem valet de quolibet voto; imo insuper satis pro­ babile est, Deum censendum esse non acceptare ejusmodi promissionem, quum ne inter homines quidem firma obligatio ex tali promissione oriatur. 3) Num autem metus levis eundem effectum habeat, difficilius dis­ cernitur: in professione religiosa id admitti nequit, quum in humano com- V (Decalogi prate. 11.) — Votum - actûs vovendi conditions. 267 mercio, quando utrimque obligatio contrahitur, levis metus attendi non possit; neque in aliis votis privatis et occultis facile credi potest, metum levem fuisse veram et solam causam vovendi; si tamen sola causa fuit, satis probabile videtur, votum illud non valere, quando in solo conscientiae foro res agitur. Reuter 1. c. n. 331 c, Suarez etc. 4) Si autem metus non injustus erat, vel metus ,ab intrinseco4 (v. n. 24, 2), ex eo votum invalidum non fit: quamquam, ut postea dicetur, causa dispensandi facilius adest. Ad III. Quoniam de illis promissionibus, quae improprie vota dicuntur, 433 speciatim non agemus, hic notari potest, ea, quae de irritatione, dispensa­ tione etc. dicentur, etiam ad ejusmodi vota impropria referri posse. Cui enim in Ecclesia Deus potestatem dedit dispensandi suo nomine in pro­ missione sibi facta, illis etiam competere dicenda est facultas remittendi promissionem Dei domesticis factam, qui unum corpus morale ct mysticum nobiscum constituunt. Ad IV. 1. Prima distinctio est inter votum publicum et privatum, 434 prout aut in facio Ecclesiae emittitur, ejusque observatio quodammodo sub custodia Ecclesiae ut fidejussoris collocatur, aut a vovente pro se emittitur. 2. Distinguitur votum solemne et simplex, prout votum innititur so­ lemn! consecratione per religiosam professionem ordinesve sacros, aut in ea non innititur. Verum accuratius discrimen voti solemnis et voti sim­ plicis explicare, quando utrumlibet voventem facit religiosi ordinis mem­ brum, potius illius loci est, ubi de statu religioso disseritur. 3. Votum absolutum et conditionatum quid sit, fere ex nomine intelligitur. Conditionatum igitur votum, impleta conditione evadit perfectum. Verum liîc illud fac attendas, non omnia, quae per modum conditionis ex­ primuntur, esso re ipsa conditiones veri nominis, sed saepe solum * tempori designationem: quod probe notandum est, quum ea, quae de faciliore solu­ tione conditionati voti postea dicturi sumus, respiciunt tantum conditiones vero sensu sumptas. Etiamsi enim talis sensus particulae ,si‘ ad barbaris­ mum in lingua latina spectat, notum est, non omnes ad regulas gramma­ ticae loqui, neque talem usum, qui particulam temporis cum conditional! particula confundat, tum in latina, tum maxime in aliis linguis esse in­ frequentem. Accipe exemplum : „si convaluero, promitto ingressum in ordinem religiosum14, aut ita sumi potest, ut non absolute ad vitam reli­ giosam afficiar, sed quasi in compensationem boni illius, quod a Deo peto et spero, sanitatis restituendae — habes conditionatum votum; aut ita sumi potest, ut absolute quidem electurus sim vitam religiosam, at pro tempore futuro, quo, ut spero, sanitati fuerim redditus. Clarius etiam id habes, si dicis: „Promitto vitam religiosam, si parentes mortui fuerint44: quod raro sumitur pro vera conditione, quae puritatem ajfectils erga cotum inficiat — ita enim conditionem intelligo —, sed pro temporis designatione. 4. Votum est determinatum aut disjunctivum : prout res aliqua certa et determinata promittitur, aut unum aliquid ex pluribus per electionem et arbitrium (plerumque ipsius voventis) determinandum. 5. Votum aut purum aut ex alio fine factum est, prout solus amor rei promissae et intentio Dei re illa promissa honorandi causa voti motiva est, aut alius finis proxime movens est: v. g. ad implorandam a Deo conser­ vationem amici voveo piam peregrinationem. (Attende discrimen talis voti a voto conditionato: ^si amicus salvus redierit44. In utroque casu salus 268 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. amici finis est; sed in uno casu statim me obligo ad rem piam praestandam, in altero postquam rem optatam α Deo obtinuero.) Ad ejusmodi vota etiam pertinent vota poenalia, per quae aliquis pro­ mittit certum aliquod opus pium pro casu, quod hoc vel illud peccatum commiserit. Dicuntur etiam poenalia praeservat ira, quatenus homo tali voto sibi ipsi intendit fraenum injicere, quo in suo officio facilius contineatur, ne peccet: e. g. „voveo jejunium, si temperantiam laesero“. — Ejusmodi vota sunt aut mere poenalia, aut poenalia mixta, prout non omissio peccati seu defectus, sed sola poena objectum voti est, aut utrumque; posterioris exemplum habes: ,,voveo servare temperantiam; quod si laesero, jejunare *·. 6. Votum dicitur persmale, reale, mixtum: prout aut actio ipsius voventis promittitur, aut res aliqua utcunque danda, aut res danda per ipsam personalem voventis actionem; v. g. orare, eleemosynam dare, propriis manibus pauperem ad convivium recipere. , § 2. De re, quae promittitur in voto. Quum votum sit promissio Deo facta, objectum promissum debet tum in potestate voventis esse, tum Deo placere: secus a Deo ac­ cipi nequit. I. Ut igitur ex parte rei votum subsistat, res debet 1. esse pos­ sibilis, non solum in se et secundum physicas vires, sed etiam moraliter loquendo vires physicas et morales voventis excedere non debet; 2. debet esse res moraliter bona, imo majoris boni non impediens: quod vocant „ώ· bono meliori *. Nam si quid moraliter impossibile est, spectatis viribus voventis, sicut lex humanitus data non obligat: ita neque voluntaria electione coram Deo obligatio contrahi censetur. Si quid autem mo­ raliter bonum non est, Deo honorandi causa offerri nequit; imo si majoris boni impediens est, etsi in se bonum, offerri quidem Deo quando exercetur potest, obligatio autem honoris divini causa id agendi, et consequenter obligatio a majore Dei beneplacito abstinendi induci non potest. S. Alph. n. 202 et 207. . II. Quare valet quidem votum ejus rei sive actionis, quae jam aliunde obligatoria est, adeoque etiam votum non committendi hoc et illud peccatum; sed votum suscipiendi statum contra evanyelica consilia communiter non valet. Cf. Wirthmüller § 70, 20. III. Factum alienum objectum voti proprie esse non potest. Qu» autem jus in alios habet, voto sese obligare potest, ad impendendam omnem suam potestatem et auctoritatem, qua alterum ad pium opus permoveat. S. Alph. n. 21G. 430 Explicatio. Nota ad 1. 1. A voto excluditur igitur res plane in­ utilis, quae spectatis circumstantiis inutilis manet. Reuter u. 333, 3; S. Alph. n. 204; S. Thom. 1. c. a. 2. \ 2. Excluditur etiam ab objecto voti actio objective indifferens: nam etsi actiones objective indifferentes modo Deo placenti exercere possumus et debemus, nihilominus quum non modus ille, sed res ipsa 43Ô I (Dtcalof/i prate. II.) — Votum rei, quae promittatur, conditiones. 269 voveatur, promissio illius rei obligatoria esse nequit: nisi forte in pe­ culiari casu actio ex se sola indifferens cum objecti vis circumstantiis, quibus moraliter bona reddatur, Deo promittatur. Accedit, ut saepe omissio ejusmodi actionis ex majori virtute abnegation!» fieri possit; quare sibi hanc omissionem leye interdicere, quia Deo displicet, im­ possibile est. Ibid. 3. Excluditur multo magis a voto res objective mala: imo gravis injuria atque mortale peccatum est, si quis sciens et volens actum peccaminosum, etsi venialiter tantum, Deo promittere praesumat; vere enim blasphemo modo cum Deo agit. S. Alph. n. 205. Idem dic de voto rei in se bonae, quae ex malo fine fieret, vel ad malum finem dirigeretur, v. g. aliquid vovere, ut successus belli injusti obtineatur: sive votum absolutum sumitur de re ante successum obtentum praestanda, sive conditionatum de re post obtentum suc­ cessum facienda: similiter enim blasphemia committitur. S. Alph. n. 206. Quare qui promiserit aliquid „si duellum feliciter commiserit1*: si in­ tenderit adversarium profligare, votum invalidum est etiam post adversa­ rium occisum; si vero intenderit solummodo suam salutem, quum incolumis servari possit sive adversario prostrato sive non prostrato, post evasionem ad reni promissam tenetur, sive per adversarii occisionem sive alio modo servatus est. I. Si vero non res promissa ad malum finem dirigitur, seu si malus 43? finis non rem ipsam quae promittitur attingat, sed actionem qua aliquid promittitur: votum propterea non est invalidum: nam etsi actio vovendi Deo displicet, actio quae vovetur placere potest. V. g. Aliquis rancore, vel vanitate ductus promittit largam eleemosynam : si explendo seu exsequendo rem promissam alteri molestiam creare, aut auram popularem haurire vult, votum non est; si vero solum ex actione vovendi vanitatem hausit, aut rancore irave ad actionem vovendi tantum permotus fuerit, votum cx hac causa non est nullum. V. Sanchez 1. c. cap. 6 n. 12 et 13, S. Alph. 1. e. 5. Votum, quod impedit impletionem legis ecclesiasticae, in illis circum­ stantiis non valet, aut si generatim quidem valet, ejus obligatio pro illis adjunctis non valet: nisi forte res promissa utilitate perfectioneve multum excedat objectum legis per so urgentis, ita ut legislator dici debeat noluisse cum tanti boni dispendio legem urgere. 6. Votum contra praeceptum Superioris emissum hoc ipso nondum est invalidum, si tantum vetuit sine suo consensu vovere: aliud est, si ipsa res promissa contra ejus praeceptum est. Nam in priore casu actio quidem vovendi illicita fuit, non autem ipsa res promissa ejusque exsecutio evadit illicita; in posteriore casu ipsa exsecutio, seu res promissu mala est. Cf. Sanchez 1. c. n. 6. 7. Votum assumendi opera poenitentiae, si indiscreta corporis mace­ ratio est, non valet, sc. quae inducit periculum gravis infirmitatis aut ho­ minem ineptum reddit ad munera officii obligatoria implenda, imo in fun­ dato dubio gravis periculi votum non obligat, siquidem ejusmodi periculo sese exponere, nemini ex se licet sine gravi causa seu bono praevalento. Confer, quae dicentur de caritate, quam homo sibi debet. S. Thom. 1. c. 270 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. Tr. II. Virt. relig. | art. 2 ad 3. Hine qui privatum votum fecisset nunquam comedendi carnes, si vita inde periclitaretur, voto non obstante, carnes edere deberet. 438 Ad ΙΓ. 1. Ratio, cur ea, ad quae agenda vel omittenda aliunde tenemur, Deo vi voti nos facturos omissurosve esse promittere in­ super possimus, haec est, quia revera eo ipso aliquid novum Deo placens praestamus. Praecepta enim non obligant, ut ex motivo reli­ gionis impleantur aut velut signum cultûs divini Deo exhibeantur. Quae autem ex voto peraguntur, eo ipso evaserunt signa cultûs honoris­ que divini, atque novo utique vinculo ad ea peragenda ipsa religio voventem adstringit. Posse autem nos vi voti ad ea, quae jam praecepta sunt, obligari, ex praxi fidelium et ipsius Ecclesiae publico usu ita evidens est, ut probatione non indigeat. Quando enim Ecclesia votum castitatis sive imponit sive acceptat, objectum voti non est solum, ut interdicatur matrimonium ejusve usus, sed singuli actus, qui coelibi jam interdicti sunt, nova voti obli­ gatione prohibentur. Ita praeter Wirthmüllor 1. c. etiam Prunerl. c. § 3 n. 2 cum communi sent. Quare opinioni, quasi res aliunde praeceptae eo tantum sensu voti objectum fieri possint, quod specialis, ex se nondum debita diligentia in implendis illis praeceptis promittatur, assentiri nequeo. V. Linsonmann § 102. 2. Ut autem veri voti obligatio ineatur ad ejusmodi objecta aliunde jam obligatoria, de intentione veri voti seu novae obligationis libere assu­ mendae constare debet. Hinc quae dicuntur ,vota * baptismalia , veri no­ minis vota non sunt, etsi in illis emittendis vel renovandis vox ,promitto, *voveo usurpatur. Nam intentio fidelium non est, novam speciem obliga­ tionis inire, sed id tantum confirmare, ad quod homo vi legis divinae tum naturalis tum supernaturalis ordinis jam tenetur. Si quis vero dixerit, ipsa consecratione, quae susceptione baptismi foederisque christiani fit, pec­ cata Christianorum omnia novam quandam malitiae speciem accipere, quae sit quaedam religionis laesio seu sacrilegii species, non est cur repugnem, imo id libens admisi supra de peccatis n. 226: modo concedatur, si speciale votum emissum fuerit, ejusmodi speciem irreligiositatis novam et fidei fractae formalem malitiam prorsus superaddi. Cf. Be 11 arm. de monach. cap. 19. 439 3. Votum non committendi certum aliquod peccatum, eat certo validum. Aliud autem dicitur de voto vitandi omnia peccata.  U lil Quamquam enim quodlibet peccatum, si committitur, vitari possibile est — alias non esset peccatum —: moraliter tamen possibile homini non est, vitare omnia peccata, etiam levia semideliberata; ergo, quum votum hoc objectum formaliter exprimat, de re moraliter impossibili est, cujus obligationem homo sibi sponte imponere non debet. S. Alph. n. 203. Verum, qui sic vovisset, „in quantum possum ; ** vi voti obligaretur per se ad vitanda mortalia, ad vitanda venialia plene deliberata, ad adhi­ bendum diligentem curam evitandi semideliberata; at in singulis peccatis semideliberalis contra votum non peccaret toties, quoties tale committeret. Dixi ,per se‘: nam non desunt graves auctores, qui dicant, pro homine imperfecto et inconstante invalidum esse votum nunquam peccandi ullo peccato deliberato, imo invalidum esse votum nunquam peccandi ullo pec­ cato mortali etiam interno pro homine fragiliore. Verum si de vitando (becalor/i praec. II.) Votum — rei, quae promittatur, conditione». 271 peccato mortali agitur, quum re» sit per gratiam divinam moraliter possi­ bilis ac proin constare non possit de voti nullitate, praeferendum est, ut petatur dispensatio: v. S. Alph. 1. c.; Sanchez 1. c. cap. 5 n. 17 haec habet do voto non peccandi unquam mortaliter ab homine fragiliori emisso, etsi non tantae fragilitatis sit, ut votum possit censeri irritum: „1 Ionio fragilis peccaret venialiter emittendo hoc votum, imo posset esso tanta imprudentia ratione fragilitatis, ut peccaret mortaliter; adhuc tamen valeret votum." — neque haec temere excogitata sunt: cogita v. g. juvenem aut puellam in coeno luxuriae diuturna consuetudine haerentem, qui illico tale votum emittere vellet. 4. Votum faciendi semper id, quod perfectius visum fuerit, quod 44« miramur in aliquibus Sanctis, permitti nequit nisi hominibus diuturna sancti­ tate probatis: idem dic de voto non committendi certum aliquod peccatum in iis speciebus, in quibus difficile valde est, quemlibet venialem defectum vitare, ut in cogitationibus internis, in cibo et potu sumendo, in verbis otiosis vitandis etc. V. Sanch. 1. c. n. 18. 5. Inire matrimonium communiter nequit esse objectum voti, quum impediat majorem perfectionem. Valere igitur potest 1) relate ad matri­ monium cum certa persona ineundum, quando aliunde jam exsistit obligatio illius matrimonii; 2) relate ad matrimonium in genere hypothetice et dis­ junctive tantum pro eo, qui matrimonium tamquam remedium contra in­ continentiam considerat, contra quam adhibere debet aut hoc, aut aliud remedium. V. S. Alph. n. 209. 6. Votum non petendi dispensationem voti sensu limitato ralet, illimi· tato non valet. Nam si justa causa dispensationis deest, imo nisi melius et utilius sit, dispensationem peti, votum valet. S. Alph. n. 208. Attamen, interdicta dispensationis petitione, commutatio peti potest: imo etiam dispensatio ex justa causa a Superiore non petenti offerri, atque tunc ab eo, qui vovit, accipi potest: siquidem non vovit, se votum suum manifestare vel dispensationem oblatam acceptare nolle. Ad III. 1. Voti alieni exemplum habes, quando parentes vovent «t filium suum ordini religioso aut Ecclesiae servitio per ordines sacros suscipiendos: quo voto filius non tenetur, nisi postea sponte consen­ serit. Parentes tamen vi voti tenentur prorsus, ne filii desiderium vel electionem impediant, imo ut promoveant. — Quando autem voverunt, per filios aut cum filiis tale opus pium praestare, quod vi domesticae potestatis possint exigere; tenentur parentes ex voto, id filios jubere, filii tenentur ex pietate erga parentes obedire. 2. Aliud votum alienum habetur, relate ad posteros, quando ci­ vitas, communitas vovit quotannis peragere tale festum, jejunium etc. Quod etsi vi voti proprie dicti non obligat nisi eos, qui voverint aut votum ratihabuerint: nihilominus 1) interveniente legitima auctoritate ecclesiatica, etiam alii obligari possunt vi legis latae idque ex motivo religionis; 2) relate ad expensas, quae necessaria fuerint, obligari prorsus possunt ad modum oneris haereditati impositi simili ratione, qua haeres voto reali testatoris ligatur (v. infra n. 456), vel ad modum tributi per legitimam auctoritatem inducti ; 3) addi potest obligatio quaedam per modum quasi-pacti cum Deo vel gratitudinis, si intuitu 272 P. I. L. I. Virtutes et ofiic. circa Deuni et div. bona. — Tr. II. Virt relig. voti liberatio a malo impendento subsecuta est, quod beneficium sine dubio in effectu suo ad posteros redundat. S. Congr. Rit. constanter respondit, idque adprobante S. Pontifice, quoad observantiam festivi diei, jejunium, processionem etc. solos illos teneri, qui votum emiserint: reliquos posse teneri ex lege ecclesiastica, quam statuere ct ex cau?a abrogare sit penes ecclesiasticam auctoritatem. Cf. Gardell. (edit. 3) n. 14-14. dein n. 1621, 1871, 1963, 2019, 4152. § 3. De coti obligatione. 112 443 ]. Sicut voti perfectio et meritum ex nobilissima omnium virtutum moralium, religionem dico, repetitur, ita ut circumstantia voti rem ipsam, quae praestatur, merito multum superare possit (v. S. Thom. II. II. q. 88 a. 6): ita etiam obligationis gravitas specifica ex hac virtute aestimari debet; quapropter obligatio voti est ex genere suo gravis, admittit autem materiae parvitatem. S. Alph. n. 211. II. Nihilominus in potestate voventis est, sicut non vovere, ita etiam imperfecte vovere, i. e. cum minore obligatione quam re pro­ missa ex se inducitur, non autem majore: aliis verbis rem levem sub gravi vovere nequit; potest, si vult, rem gravem sub levi, exceptis tamen illis votis, quibus ecclesiasticus status assumitur. S. Alph. n. 213. III. Quaenam autem res sit gravis, quaenam levis, aut quo sensu res promissa sumatur: haec aestimanda fere sunt, praeterquam ex vo­ ventis intentione clara, secundum gravitatem et levitatem materiae legis (ecclesiasticae) circa ejusmodi rem versantis, consideratis tum re in se, tum fine, ad quem promittitur. V. Del Vecchio t. 1 n. 710. IV. Materia voti etiam coalescere potest, ita ut obligatio singulis vicibus levis, si pluries non impletur, evadat reatus gravis. Quod cen­ setur fieri in votis reatibus, in votis personalibus censetur non fieri: verum expressa voluntate voventis contraria contrarium in alterutro votorum genere statui potest. Reuter n. 345, 9 et 10; S. Alph. n. 212. V. Impletio voti fieri debet operis promissi exsecutione voluntaria, voluntate etiam interpretative : eam diu differre sine justa causa non licet. Reuter n. 342; S. Alph. n. 221. VI. Circa certa votorum genera imprimis notanda sunt hacc: 1) in conditionato voto perfecta quidem non fit obligatio, nisi impleta conditione; interim autem obligatio religionis erit, non impedire fraudu­ lenter vel malitiose, quominus conditio impleatur (S. Alph. n. 218); 2) in voto disjunctivo etiam electione facta, adhuc in libertate ejus, qui vovit, manet praestare rem, quam mavult, nisi post electionem factam aut novo voto eam firmaverit, aut alterum opus impossibile evaserit (S. Alph. n. 224); 3) in poenali roto praeservativo si poena exorbitans promissa est, probabiliter non tenetur ad poenam, qui poenae imniemor peccavit, neque in aliis casibus ille, qui in peccando toti nullatenus f (Decalogi praec. II.) - 273 Votum — ejus obligatio. memor erat, multo minus, qui ex aliqua causa excusante subjective graviter non peccavit, quando votum ut peccati gravis praeservativum emissum est; v. Jient er p. 2 n. 347, 2; Tamb. in dec. 1. 3. t. 12 § 7 n. 4) votum ,religionis1 (i. e. ingrediendae) potest pro di­ versa intentione voventis obligare aut ad serium tentamen religiosae vitae, aut ad moralem diligentiam curandi ipsam vitae religiosae proftsswnem. VII. Peccatum, quod voti transgressione committitur, non est di­ versum pro diversitate materiae, ut diversa est legum diversarum trans­ gressio: quare ut specifica malitia diversa sit, requiritur, ut res voto promissa aliunde jam habeat specificam obligationem; accedere etiam potest respectus justitiae, si votum aliquod principaliter in favorem tertii factum est. S. Alph. n. 224, Sanch. 1. 4 c. 11. Explicatio uberior. Ad I. nota: 1. S. Thom. II. II. q. 88 a. 6 «4 optime exponit, cur aliquid ex voto facere, sit magis laudabile et meritorium, quam sine voto, nimirum 1) actio promissa evadit simul actus religionis, utpote ab ea imperata et informata, retinet autem nativam suam boni­ tatem; 2) qui ex voto agit, Deo plenius se subjicit, eo quod non actum solum, sed etiam potestatem agendi Deo subjecit, adempta sibi aliter agendi libertate; 3) qui ex voto agit, agit ex voluntate in bono firmata, quod ad perfectionem virtutis attinet. 2. Hinc sequitur, actus inferioris virtutis ex ratione voti habere majo­ rem perfectionem majusque meritum coram Deo, quam ex nativa sua boni­ tate; actus ejusdem virtutis aut nobilioris, etsi specificam bonitatem majorem non habeant ex voto, quam ex suo proprio objecto, tamen ex utroque simul majorem perfectionem habent, imo individualem perfectionem (intensitatis) facillime ex ipso voto majorem accipiunt. 3. Pariter consequens est, ut dicatur, voti laesionem, si aliunde jam mala est, continere graviorem malitiam quia voti laesio est, quam ex proprio suo objecto, quando est objectum ex se inferioris virtutis; minorem, quando objectum ex se est nobilius; quando autem objectum ex se jam ad reli­ gionem pertinet, saepe difficulter determinatur, qua ratione gravius pec­ cetur. E. g. qui vovit castitatem, quando eam laeserit, majus peccatum committit ratione voti, quam ratione castitatis laesae; qui vovit fidem non negare, quando nihilominus negat, gravius peccat contra fidem, quam contra votum; qui vovit diebus Dominicis Sacrum non negligere, attamen negligit, utrum gravius contra votum, an contra sanctificationem diei Dominicae peccet, vix dici potest. Fusius haec disputata invenies apud Suarez de rdig. tr. 6 1. 4 c. 3 ct 1. 5 c. 4. 4. Quoniam transgressio voti parvitatem materiae admittit, theologi jure inde deducunt, vovere rem levem cum gravi periculo non implendi, imo sino seria voluntate implendi (vel si mavis cum intentione non im­ plendi), non mortale, sed veniale peccatum ex se esso, siquidem illa volun­ tas transgrediendi statim concepta non aliam malitiam habet, quam ipsa transgressio. Toto igitur coelo distat ab illa malitia, quam contrahit jurans sine animo implendi. Quamquam enim juramento postea non stare malitia paulo inferior sit, quam voto non stare; statim ab initio animum implendi non habere, in jurante semper mortale peccatum est. Lchmkuhl» Theol. mor. I. Edit. I. 18 274 445 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. Π. Virt. relig. Ad II. 1. Si vovens de obligationis pondere expresse nihil secuni statnit, sumi debet, obligationem aut gravem aut levem esse secundum subjectam materiam, seu: voventem voluisse rem gravem sub gravi promittere. Alias imperfecte vovisset, quod non praesumitur. 2. Non raro accidere potest, ut homines non satis instructi votum rei levis pro gravi obligatione sumant: quod si deprehendit confessarius, dedocere debet, ne forte transgredientes votum ex erronea conscientia gra­ vius peccent. 3. Obligationis imperfectae (i. e. sub levi tantum in re gravi) arbi­ traria assumptio electioni privatae subtracta est in iis votis, in quibus inter­ venit ecclesiastica acceptatio cum reciproca quadam obligatione aut *communi boni exigentia. Vere enim grave damnum commune impenderet, si liceret sive in sacris ordinibus sive in religiosa vita assumenda sub levi reatu tantum coelibatum aliave onera vovere atque quod consequens est — fa­ cile obligationes susceptas sine efficaci remedio aspernari. Quare qui ad ejusmodi vota accedit, non potest non sub gravi vovere. Cf. quae supra in simili causa notavi de errore in ejusmodi votis occurrente n. 431. 44c> Ad III. 1. Si quis opera pietatis, ut preces fundendas, opera poenitentiae exercenda vovet, illud objectum grave est, quod si lex ecclesiastica injungeret, sub gravi urgeret : v. g. recitatio rosarii, absti­ nentia a carnibus, jejunium, susceptio sacramentorum etc. lU lQ . Ut autem intra limites mortalis malitiae de relativa gravitate judicium aliquod ferri possit, necessario ad finem rei sive a lege impositae, sive per votum promissae respici debet. Quare, etsi discrimen relativae gravitatis vix certo statui possit, ut modo dixi, in omissione Sacri audiendi sive propter diem Dominicam, sive propter votum debiti: tamen omissio Sae. Communionis annuae sine dubio gravius peccatum est, quam omissio Sac. Communionis devotionis causa ex voto promissae. Cf. Suarez loco supra cit. 2. In re temporali danda ex objecto suo gravis obligatio communiter tum oritur, quando objectum, si ratio justitiae intercederet, grave esset. Verum haec regula aliquando fallere potest. Nam qui vovisset 10 libras aureas, sine dubio ex objecto graviter peccaret, nisi daret; qui vero 1000 libras vovisset per modum unius, graviter non peccaret, si 990 tantum daret, etsi in obligatione justitiae illa defraudatio gravis esset. Ratio dis­ criminis est, quia justitiae obligatio ad totum et ad singulas partes aequa­ liter porrigitur, voti autem obligatio ex voventis intentione partes respicit tum ex se tum ex relatione ad totum. Fateor tamen, eum qui ex 1000 libris aureis promissis 100 vel 50 detraheret, graviter peccaturum esse, quia talis defraudatio notabilis dici debet; verum ex summa notabili circiter 1% subtrahere, adeo notabile non videtur, ut grave peccatum constituat. 447 3. Qui vovit jejunium per mensem integrum, diebus Dominicis jejunare non tenetur, utpote quod alienum sit ab usu Ecclesiae, nisi forte expresse etiam illos dies vovens comprehendisset. — Similiter qui vovit jejunium in vigiliis certorum festorum, quando vigilia in Do­ minicam incidit, laudabilius jejunat die Sabbati. — Qui per mensem vovit Sacro quotidie interesse: diebus Dominicis et festis per se non tenetur ad plura. S. Alph. n. 224. — Qui vovit jejunium, ubi com· (Decalogi pracc. 11.) — Votum — ejus obligatio. 275 muniter carnes licitae sunt, nihil aliud cogitans, non solum lacticinia. sed etiam carnes comedere potest. 4. Qui vovit quotidie recitare rosarium, singulis Sabbatis je­ junare etc., per se obligatur perpetuo, nisi aliud constet ex mente vo­ ventis; in dubio tamen standum est pro minore obligatione, et in jejunio, nisi de contraria intentione voventis constet, aetatis excusatio admitti debet, ut in ecclesiastico jejunio. S. Alph. n. 221. 5. Qui vovit rem indeterminatae quantitatis, eam pro arbitrio suo determinare potest: modo ne tantillum solvat, quod aut inutile ad finem sit, aut quo Deo videatur illudere. Cf. S. Alph. n. 222. Ad IV. 1. Qui vovit singulis Sabbatis parvam eleemosynam dare, u? votum quidem reale fecit: num vero sic ligatus sit, ut, quando saepiu> votum implere omittat, tandem graviter peccet, nondum constat. Si spectavit praecipue sublevationem pauperum, materiam vero minoris incommodi sentiendi causa in plures dies divisit: materia coalescit in gravem; atque votum implendum est, etiam elapso tempore praefixo. Si vero non tam pauperum sublevationem, quam cultum B. V. statis illis diebus spectavit, censendum est, noluisse voventem se ita ligare, ut materia coalesceret. Praesumptio tamen est pro priore modo vovendi. 2. Hinc quando certis diebus voto promissum est aliquid, si agitur de voto reali, praesumitur, obligationem manere transacto tempore; si agitur de voto personali, potius praesumitur, cum die obligationem transiisse. Videndum tamen est, num vovens compensationem forte intenderit subsequentem: v. Reuter 1. c. n. 345, 9. 3. Vota personalia multo minus censentur coalescere: 1) si diversis u·-· diebus opus in se leve promissum est diei affixum, omissio pluries facta non censetur coalescere in materiam gravem: aliud plerumque dicendum, si vovens intenderit tempus non ad finiendam, sed ad urgendam obligatio­ nem apponere. Imo 2) si pro uno eodemque die ex diversis votis singulatim levibus aliquis subiit obligationem ad plura opera pietatis, quae conjunctim gravem materiam efficiunt, potius standum est pro pluribus ob­ ligationibus levibus, nisi forte, qui vovit, subsequentibus votis priora com­ plexus in unum renovarit et ita materiam nunc gravem sibi imposuerit. Reuter ib. 10. Contrarium statuendum est de eo, qui vovit quavis hebdomada rosa­ rium recitare, sed quo commodius id agere possit, in singulos dies singulas decades distribuit; ille enim si omittit pluries decadem, hebdomadarium pensum non absolvens, graviter contra votum peccare dicendus est. Ad V. 1. Votum personale actione ipsius, qui'vovit, impleri debet; 450 quae si evaserit impossibilis, voti obligatio non est ulla. Votum reale impleri potest etiam per alterum, ita ut alter nomine ejus, qui voverat, v. g. eleemosynam det, modo vovens consentiat; imo si eleemosynae largitionem ipsius nomine ab altero factam ratihabeat, votum est im­ pletum. S. Alph. n. 117 c. Busenb. etc. Attamen quando, qui vovit, ex propriis solvere non jam potest, non tenetur alterum rogare, ut pro se satisfaciat. is * 27G P. I. L. I. Virtutes et offte. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. 2. Qui promissum, etsi voti immemor, libere praestitit, voti obligatio­ nem exstinxit; siquidem voluntate interpretativa censetur quilibet prius obligationem velle exstinguere, quam idem opus ex sola devotione prae­ stare. S. Alph. n. 224 cum aliis. 3. At qui voti memor expresse intendit, per opus quod agit non satis­ facere voto, sed suae devotioni tantum, voti impletionem ad aliud tempus differens, voto adhuc tenetur. Nam voti obligatio sicut voluntate voventis inducitur, ita eadem voluntate sustinetur; neque paritas cum legis obliga­ tione afferri potest, utpote quae neque inducatur neque sustineatur a pri­ vata subditi voluntate. *5i 4. Dilatio voti, ex qua res promissa gravis notabiliter laeditur, certe grave peccatum est, si sine justa causa fit, ut dilatio iugressûs in ordinem religiosum: inde dicit S. Alph. n. 221 cum aliis, dilationem sex mensium gravem esse; alii, ut Tambur. in dec. 1. 3 c. 12 § 3 volunt, id multum pendere ab aetate voventis, ita ut juvenis v. g. quin­ decim annorum facilius a gravi peccato excusetur, modo intra spatium 15—20 aetatis annorum, quippe quod sit consuetum tempus, votum exsequatur, neve periculum mutandae voluntatis — quod non raro ju­ stissime timetur — subeat. Quando vero de aliis votis sermo est, quae certo tempori non sunt affixa, difficulter ex sola temporis dilatione peccatum grave deter­ minatur. Rationabiliter dicitur, dilationem tum saltem evadere morta­ lem, quando inducere potest aut impossibilitatem voti postea implendi, aut totalem oblivionem : ex qua ratione, nisi specialis causa differendi adsit, dilatio plurium annorum facile mortalis culpa evadit. S. Antonin, p. 2 t. 11 c. 1 §2. — Ceterum multo citius venialiter peccatur: imo plerumque id agi debet, ut quam primum votum Deo reddatur. Ibid. 452 Ad VI. 1. Si vovisti ingressum in religionem „si pater consentiat * : non peccas per se patrem inducendo precibus vel rationibus veris, no con­ sentiat; peccas, si fraude, mendaciis etc. At difficilius est, si quaeris, num in posteriore casu nihilominus tenearis ingredi. Resp. 1) teneris fraudem etc. auferre et videre, quid pater tunc faciat; 2) quod si fieri nequit, eo quod jam vita functus sit, videnda est intentio voventis, nimirum si posi­ tivum consensum patris vovens respexerit, ut verba hîc allata per se in­ dicant, voti obligatio non subsistit; si vero potius vovit „nisi pater contra­ , * dixerit dissensum sponte opponendum videtur intellexisse, ita ut, si dis­ sensus in sola fraude nitatur, voti obligatio urgenda sit. S. Alph. n. 218 cum Laym., aliis; cf. Tamb. 1. c. § G. Si vovisti aliquid sub hac conditione „si Deus per annum te a tali peccato immunem servaverit , * contra votum non peccas, quando ex fragili­ tate tale peccatum committis; peccas indirecte circa votum, si malitiose illud peccatum perpetras, ne voto tenearis: at revera, etsi malitiose impe­ diveris, voto non teneris, neque similitudo omnimoda cum priore casu ad­ est; nam Deus ilia malitiA non vere impediebatur, quominus etiam hanc malitiam gratift. suft. vinceret. Est tamen indignissima et graviter peccaminosa cum Deo agendi ratio; quare ut Deus plenius hujus peccati reatum deleat, suadendum omnino est, ut praeter sincerum dolorem reus etiam voti objectum praestet. (Decalogi praec. II.) — Votum — ejus obligatio. 277 Aliae etiam conditiones a tertio praestandae, ut votum subsistat, im­ pleri debent specifice, non solum aequivalenter (S. A1 p h. n. 219), nisi forte vovens, cujus intererat impleri vel non impleri conditionem, id remiserit. Cf. S. Alph. ibid. 2. Qui vovit ex duobus calicibus alterutrum dare ecclesiae, quando 453 electione facta alter (non electus) furto aufertur, per se reliquum calicem dare debet (nisi forte propter ipsum furtum circumstantiae notabiliter mutatae essent); quando ante electionem unus aufertur, per se ad nihil tenetur. Et ita similiter de aliis rebus: S. Àlph. 1. c. n. 224 „si pereat nna pars aut impossibilis reddatur ante electionem, non teneris ad alte­ ram, nisi tuâ culpiï res pereat, aut fueris in mora eam tradendi aut determinandi". 3. In voto poenali, quando promittitur conjunctim tum opus aliquod faciendum omittendumve, tum in defectu poena solvenda, si dissolutum est votum principale, etiam cessat votum accessorium subeundae poenae. Si quis vovisset modo poenali castitatem coelibatûs servare, quando iterum hoc illudve peccatum commisisset: ante commissum peccatum non impeditur, quominus matrimonium ineat; nam ad exspectandum eventum non tenetur. V. Sanchez 1. 4 cap. 22 η. 11. 4. Qui vovit ingredi religionem, tenetur 1) mediocrem diligentiam K4 adhibere, ut admittatur: quare si ab uno monasterio non admittitur, tenetur, si spes est, adire alterum una alterave vice: utrum autem extra patriam tentamen facere debeat, necne, a variis circumstantiis pendet; saltem in feminis id generatim videtur negandum. 2) Mediocri diligentia frustra adhibita, liber manet. 3) Si admissus postea sine culpa dimittitur, ad nihil tenetur, si vo­ vendo intellexerit ,tentamen facere4; imo nisi constet, eum vere intel­ lexisse futuram professionem, stricte obligari ad novum tentamen non potest; quodsi professionem vitamque religiosam perpetuam intellexit, pro spe, quam habet, suae admissionis, debet alibi admissionem quae­ rere; (raro id accidit, si vovit ingressum in certum ordinem, facilius si indeterminate aliquem ordinem ingredi vovit). 4) Si ad novitiatum admissus vitam religiosam molestiorem esse experiatur: liber manet, si solum tentamen facere intendit; si vero perpetuam vitam religiosam, quum voveret, intellexit, non ex qualibet molestia se liberum censere potest, attamen ob nimiam et prorsus in­ exspectatam; quodsi de intentione voventis non ita constat, a fortiori obligatio manendi non est nimis urgenda: quamquam ex altera parte, si praesumptio est pro voto de perpetua vita religiosa intelligendo, etiam cavendum est, ne forte cum magno periculo salutis vovens liberius et facilius vocationi suae valedicat. (Cf. de vocatione status religiosi infra.) V. S. Alph. n. 122 et 1. 4 al. 5 n. 72. Ad VU. 1. Voti violati malitia, quatenus solum votum spectatur, 455 non est proprium sacrilegium, quum vovens privata sua auctoritate neque se neque rem suam vere sacrum reddere possit; quare si sacri­ legium vocatur, illa vox late sumitur pro quolibet peccato contra re­ ligionem. At non est peccatum minoris, sed potius majoris malitiae, 278 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. IL Virt. relig. quoniam voti violatio sive infidelitas erga Deum 1 magis directe et immediate contra Deum committitur, quam sacrilegium quo violatur directe res Deo sacrata. — Verum gravius etiam sine dubio peccatur, quando utriusque malitiae ratio intervenit, et infidelitas ct rei (personae) Deo sacrae violatio: quod accidit, quando ad votum accessit deputatio ad cultum divinum publica auctoritate facta, ut in voto castitatis or­ dinibus sacris annexo, in votis religiosis etc. Cf. supra n. 385. 2. Ex eo, quod violatio voti qua talis non sit diversae speciei pro diversa materia, S. Alph. 1. c. deducit: „si quis habens votum casti­ tatis fornicetur, potest seorsim fractionem voti confiteri44, i. e. post­ quam peccatum contra castitatem dixerit, in eadem confessione dicere, se votum in re gravi violasse. «e 3. Voti igitur formalis obligatio, quae fidelitatis erga Deum est, ad alios transire nequit, sed in solis voventibus residet, nisi forte alter Deo promiserit, se loco prioris votum impleturum esse. Verum in voto reali aliqua obligatio ad alios transire prorsus potest, nimirum imprimis ad haeredes, qui sicut in bona, ita in onera realia defuncti intrant. Hinc ex doctrina Suar, de rei. tr. G 1. 4 c. 11 et c. 16 n. 19—23 et Sanchez in decal. 1. 4 c. 15 n. 25—34 haeredum ob­ ligatio ex voto defuncti oritura plenius sic explicari potest: 1) Haeres, accepta haereditate, si testator onus implendi reale votum imposuit, ex justitia erga testatorem obligatur, cujus dispositionem, si favo­ rabilem sibi accipit, etiam onerosam accipere debet. Imo si votum factum est in favorem alicujus hominis, aut causae piae, accedit obligatio justitiae erga eos, qui, etsi nondum jus in re, tamen jus ad rem per voluntatem ultimam defuncti acquisiverunt: quodsi causa religiosa est, cui defunctus favere voluit, saltem tunc obligatio etiam religionis accedit, ita ut solutio­ nis negatione contra religionem peccetur similiter ac decimas non solvendo. Quae obligatio religionis neque alias abesse videtur, quum res promissa Deo quodammodo obligata sit. 2) Si vero testator iniqua voluntate votum, quod emiserat, impleri noluit, nihilominus lex canonica haeredem ad implendum votum urget: ita ut non implendo, si votum principaliter in favorem tertii factum et ac­ ceptatum fuerat, peccet, etiam sine lege, contra justitiam vel etiam contra religionem, ut modo dictum est; si acceptatum non erat, utpote ad tertium non directum, aut etsi acceptatum, tamen non ex titulo justitiae, propter legem ecclesiasticam peccet contra hanc, et consequenter facile etiam saltem contra religionem a. 1 Non possum tamen cl. Wirth mil 11 er assentiri, qui § 08 in quolibet voto violato duplicem malitiam agnoscit, et fidei fractae, ct religionis violatae: nam fidem frangere Deo alia quidem et gravior malitia est, quam homini frangere, at non duplex est malitia; quia contra Deum est, malitia est contra religionem, et quia fides frangitur, haec malitia contra religionem, utpote non infimae speciei, ad infimam speciem infidelitatis contra Deum contrahitur. Quod tamen scriptor ipse postea § 73 sensisse videtur. j 1 Nimirum expressa voluntas testatoris, qua contra votum suum rem Deo pro­ missam haeredi dare vult et dat; nisi justitia erga alterum interveniat, haeredem videtur per se ab obligatione liberare (Tamb. in decalog. 1. 3 cap. Ifi § 2 in tine. (Decalogi prate. II.) Votum — cessatio per irritationem. 279 3) Si testator neque imposuit expresse obligationem, neque iniquam voluntatem voti non implendi expressit: a fortiori singuli illi tituli religio­ nis, vel etiam justitiae haeredem obligant. § 4. De voti seu ejus obligationis cessatione. Votum ejusve obligatio cessare potest tum ab intrinseco, ut dicunt, «7 i. e. mutatione rei, ita ut vovens in illis circumstantiis vel eventibus sese obligare noluisse dicendus sit; tum ab cxtrinseco, i. e. interveniente auctoritate humana. Cessatio ab intrinseco reduci potest ad mutationem objecti, modo objectum sumas late cum omnibus circumstantiis, conditione et fine forte intentis: quod Busenb. ex communi sententia theologorum breviter sic exprimit: „ Votum tolli potest, nullius auctoritate inter­ veniente, vel materiae mutatione, ut, si materia antea honesta fiat turpis, indifferens, impeditiva majoris boni ratione novae circumstantiae vel prohibitionis, vel fiat impossibilis absolute aut moraliter, vel ces­ satione conditionis, a qua pendebat" (addi potest: aut cessante fine, si quem specialem finem vovens intendit attingere). De quibus omni­ bus in praecedentibus §§ satis actum est. Restat igitur, ut de altero modo auferendae voti obligationis hic tractemus, nimirum qui fit per auctoritatis legitimae interventum. Fieri autem potest voti cessatio 1. per irritationem directam (i. e. ipsius actûs vovendi), 2. per irritationem indirectam (i. e. quae directe afficit rem promissam), 3. per dispensationem seu condonationem no­ mine Dei, 4. per commutationem. Cf. Pruner 1. c. § 3, qui breviter et concinne haec tractat; fusius Wirthmüller § 77—80. Punctum I. De irritatione directa, et indirecta, quae etiam suspensio vocatur. I. Directa irritatio est actus, quo ipse voventis actus vi sua de- «s stituitur: quae igitur exerceri nequit nisi a Superiore relate ad eos, qui sui juris non sunt, seu in quorum voluntatem dominativam pote­ statem exercet. V. S. Thom. IL II. q. 88 a. 8. II. Hanc potestatem exercet Papa, Superior religiosus, vel Superiorissa in subditos religiosos post emissa vota substantialia religionis. Pater, mater (aut patre absente, aut si praesens est non contra­ dicente), avus alii ve in quos defectu patris paterna potestas transiit, re­ late ad vota filiorum ante pubertatem emissa neque postea confirmata. Maritus relate ad vota uxoris, quae stante matrimonio emiserit: id saltem ut probabile a S. Thoma 1. e. a. 8 ad 3, S. Alph. n. 234, San ch. 1. c. c. 34 aliisque defenditur. cum Suarez): verum ecclesiastica auctoritas iniquam testatoris voluntatem irritam reddere ac proin obligationem religionis quoad haeredem sustinere potest. 280 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. Ii. Virt. relig. III. Haec potestas pleni juris non est uisi per ecclesiasticam legem, attamen imperfecte in jure naturali continetur, ita ut dici possit esse ,ex jure naturali cum adminiculo juris positivi4, aut juris positivi cum fundamento ex ipso jure naturali4. IA . Indirecte irritare est ipsam materiam voto subtrahere, canique reddere prohibitam vel minus honestam. V. Indirecta irritatio Heri potest — atque plerumque fit, — ex potestate dominativa seu jure in rem promissam; sic uxor mariti, ma­ ritus uxoris, herus famuli etc. vota quaedam irritare potest. Potest etiam indirecta voti irritatio fieri per potestatem jurisdictionis (legi­ feram) in personam quae vovit, praecipiendo rem voto contrariam. VI. Potestas igitur directe irritandi minus late patet quoad per­ sonas, quarum vota sic exstingui possint, quam potestas indirecte ir­ ritandi, sed latius quoad ambitum rerum, quae promissae fuerint: atque posterior haec potestas ex jure naturali perfecta exsistit. VII. Irritatio directa et ea indirecta irritatio, quae in dominativa potestate nititur, valida est etiam sine causa, atque si sine causa fit, communiter, i. e. ex se, veniale peccatum non excedit; ea autem in­ directa irritatio, quae per potestatem jurisdictionis exercetur, sine causa facta invalida est, utpote per legem vel praeceptum invalidum attentata, ac proin in re gravi, si voluntarie fit, graviter culpabilis. VIII. Professio religiosa (solemnis) vota antecedentia exstinguit: votis religiosis simplicibus quamquam per se non exstinguuntur ante­ cedentia vota, haec tamen, manente statu religioso, facile pro suspensis haberi possunt. Fusior explicatio. Observa ad I. : 1. Nimirum si quis alteri pleno subjectus est quoad personam suam personalesque actiones, nullam actionem firmiter promittere potest, sed solum dependenter a consensu et voluntate sui Superioris. Quo contradicente, promissio facta corruit. 2. Ad hanc igitur irritationem necessarium non est, vota speciatim cognoscere, sed potest Superior generali voluntate declarare: „aufero a te, quaecunque vota emisisti44. Tamb. in dec. 1. 3 c. 16 § 3 n. 1 cum Pontio. 4βο Ad IL: 1. Potestas irritandi vota religiosorum non potest exerceri in vota novitiorum (aliud est de indirecta irritatione, v. infra ad VI); neque per se extenditur ad vota ante professionem seu statds religiosi per sub­ stantialia vota assumptionem facta. Nihilominus practice extenditur ad omnia fere vota privata unquam emissa ab eo, qui solemni professione religiosus factus est: ut patebit ex iis, quae ad η. VIII infra habes. 2. Quod Papae conceditur in ordine ad quoslibet religiosos, id etiam Episcopo in vota religiosorum monialiumque saltem stricti nominis sibi sub­ jectorum, si quae sunt. S. Alph. n. 233. Sed ne Summus Pontifex qui­ dem directe irritare potest aliorum fidelium vota, quum in eos non habeat hanc dominativam potestatem; relate ad religiosos autem consideratur non directe et proxime ut jurisdictione pollens, sed ut supremus eorum prae­ latus, habens in eos dominativam potestatem. 3. Alii praelati seu Superiores, qui irritare vota suorum possint, sunt Generalis, Provincialis, localis Superior seu Superiorissa, ita tamen, ut in459 (Decul&ji praec. II.) — Votum — cessatio per irritationem. 281 ferior irritare non possit ea vota, si quae ex consensu altioris Superioris emissa vel ratihabita fuerint, possit autem ea, quae aut ipse aut ipsius praedecessor approbavit. 4. Illa irritandi potestas non extenditur ad ipsa vota substantialia religionis, quibus ipsis vovens subditus constituitur, sed ad sola privata vota; neque ad vota, si quae praeter substantialia in aliquo ordine ad­ duntur, utpote quae ad formam talis ordinis aliquo modo pertineant ; ne­ que ad votum, quod a religioso forte emittitur, transeundi ad ordinem strictiorem. Haec vota uti etiam alia praeter substantialia solus Summus Pontifex aliquando indirecto irritare potest, siquidem ex justa causa trans­ gressum ad alium ordinem prohibere valeat. Cf. Sanch. 1. c. c. 33 n. 12 et 13. 5. Pater aliique, qui paternam potestatem exercent (tutor), quaelibet vr. vota sine ulla exceptione irritare possunt, quae a filio filiave ante annos pubertatis (quartumdecimum rosp. duodecimum annum completum) emit­ tuntur, etsi postea essent implenda. Atque haec potestas exerceri potest etiam postquam filii annos pubertatis attigerunt, si modo non independenter a prima voti emissione (adeoque cum cognitione irritabilitatis prioris voti) post pubertatem id confirmaverint. Cf. S. Alph. n. 230; Tamb. 1. c. n. 9 etc. Hinc fit, ut parentes irritare haec vota possint, etiam contradicente filio impuberi, puberi tamen contradicente, non possint. 6. Dicendum autem est, vota religiosorum omniumque eorum, qui sub­ diti exsistunt, antequam Superior irritaverit, valida esse, modo ne ex alia conditione irrita sint: quod immerito aliqui in dubium vocaverunt. Vide S. Alph. n. 231. Nam nulla ratione probatur, illos subditos nihil posse propria voluntate, sed solum, eos non posse sese firmiter obligare sine Superioris consensu. Ad III. 1. Natura ipsa neminem alteri ita subjecit, ut plane in e«omni actione ab illo dependeat. Verum publica auctoritas propter bonum commune aliquos propter infirmum tenuioris aetatis judicium ita subjicere potest, ut firmiter sese obligare non possint; ita actum est ab Ecclesia relate ad impuberes. V. cap. „Puellaeu (caus. 20 q. 2 c. 2). Dein voluntariam subjectionem religiosi ita sanxit et complent, ut ad perfectius exercenda evangelica consilia a suo Superiore piem * dependeat: v. cap. ,filonachou (caus. 20 q. 4 c. 2). Nimirum antiquis­ simam Ecclesiae consuetudinem ex cit. d e c r. Gratiani testatam habemus; quod sufficit, ut lex ecclesiastica dicatur. Relate ad potestatem mariti circa vota uxoris, quae, stante matrimonio, emiserit, non ita solemniter consuetudo seu lex Ecclesiae probatur: verum quia inulti theologi, Ecclesia tacente, eandem potestatem defendunt, Ec­ clesia re ipsa tacite consentit: neque interna decst ratio; nam quum intima sit matrimonialis unio et societas, cujus caput est vir, decet utique per plenam uxoris subjectionem unitatem regiminis confirmari. 2. Ex eo quod subjectio unius, alterius potestas publica auctoritate ecclesiastici! regitur, consequens est, Ecclesiam potestatem (adeoque vali­ dam votorum irritationem, si de ea agatur) supplere, si quis errore com­ muni falso habeatur pro praelato, patre etc. S. Alph. n. 232. 3. Quod de religiosis stricti nominis dicitur, videtur a compluribus scriptoribus extendi ad eas congregationes religiosas, quae ordines stricto sensu non sunt; idque non solum, si ipsa congregationis membra ita vota 282 K· p ■ns O P. I.L. I. Virtutes et offîc. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. rclig. sua intelligant, ut nolint firmiter vovere sine consensu Superioris; nam multi recentioris temporis theologi illarum congregationum Superiores aliis Superioribus aequiparant. Qua autem distinctione in hac re opus sit, v. n. 493 cum nota (de essentia statils religiosi). 463 4. Casus a S. Alph80 n. 239 propositus (cf. Gurv-Ball. I. n. 331 not. penult.) versat quaestionem, possitne vir uxoris votum castitatis ir­ ritare, si uterque mutuo consensu post matrimonium castitatem voverit. S. Doctor sane inclinat ad affirmandam hanc viri potestatem et propterea tantum dubius haeret, quia sit contra communem sententiam. Ballerini 1. c. eam opinionem approbat, atque inde consectarium ducit, uxorem per directam sui voti irritationem jus accepisse votum viri indirecte irritandi: quod sustineri potest pro eo casu, quo vir vere et sincere uxoris gratia, non sua causa agat, v. g. propter periculum incontinentiae in uxore. Nam si sua causa maritus ita agere vellet, id faceret in fraudem sui voti, ideoque utut valide ageret, tamen graviter peccaret. At si ex parte uxoris causa exsistat, puto ad normam hujus sententiae rem componi posse, maxime si facultas quaerendae dispensationis tam facile non suppetat: nihilominus suaderem, ut saltem pro majore cautela etiam postea peteretur dispensatio. Uxor vero potestate indirecte irritandi votum viri non potitur, nisi postquam ipsa a voto soluta jus conjugale expeditum receperit. Quid autem rei sit, si quando alteruter conjugum contra votum suum conjugale debitum postulet, vide in vol. II de debito conjugali. 464 Ad IV.—VI. 1. Indirectae irritationis potestas sequitur ex communi axiomate, neminem promittere aliquid posse contra jus tertii, nisi ipso consentiente, vel non contradicente. 2. Potestatem igitur indirecte irritandi habent in plcrisquc rebus pa­ rentes etiam circa vota filiorum puberum adhuc sub paterna potestate de­ gentium, nimirum in omnibus, quae praejudicant potestati parentum jubendi seu regendi filios circa ordinem domesticum, disponendi vel administrandi eorum bona ; eandem etiam certius, quam facultatem directe irritandi, habet maritus erga uxorem in iis rebus, in quibus uxor a marito dependet, uxor erga maritum in rebus, quae juri conjugali cohabitationique praejudicant; eandem exercet Superior religiosus in novitios, idque late omnino non so­ lum quatenus novitii vota interturbarent ordinem communem, sed etiam quatenus vitam novitii ac proin experimentum religiosae vitae difficiliorem redderent. Imo si quod votum novitii collidit cum exercitio religionis sibi in­ juncto, votum non obligat, ita ut no declarare quidem votum suum tenea­ tur: expedit tamen, quo liberius et tutius immunis fiat; v. Sanchez 1. c. c. 33 n. 34. 3. Potestas indirecte irritandi vota non solum spectat ad ea vota, quae in statu subjectionis emissa sunt, sed ad omnia, quae nunc juri vel potestati alterius praejudicium inferunt, si modo vere jus acquisiverit. 4. Supra dixi, hanc indirectam irritationem etiam suspensionem dici: nimirum votum non perfecte exstinguitur, sed ejus obligatio tamdiu cessat, quamdiu voluntas alterius, qui jure in rem promissam pollet, obsistit. Quapropter si votum ex re perpetuum emissum esset, v. g. ab uxore (ante matrimonium), quod nunc quidem cum jure mariti collidit et cui ille contra­ dicit, si forte maritus moreretur, voti obligatio revivisceret, et sic de omuibus aliis. 9 (Dccaloyi praec. II·) — Votum — cessatio per irritationem. 283 Ad VII. 1. Irritatio, quae ex jure dominativo oritur, valida qui- «5 dem est, etiamsi sine causa fiat: at si ille, qui vovit, irritationem a Su­ periore rogat, sincere procedere debet, alias censeri debet nulla, quum debeamus supponere, Superiorem nolle sine justa causa votum irritare. Verum si religiosus (etiam novitius pro diversa re promissa) voverit aliquid, quod sine positiva licentia Superioris exsequi non possit, consultum quidem est, circumstantiam voti declarare, at in rigore sufficit, hac circum­ stantia silentio tecta, licentiam petere: quae si negetur, votum non obligat. Si vero vovens intenderit se obligare ad hanc etiam voti circumstantiam declarandam, sino dubio id facere debet: v. Laym. 1. 4 tr. 4. c. 7 n. 7. — Idem dici debet, nimirum debere fieri declarationem voti, si agitur de irritatione proprie dicta: quare recte dicit Laymann 1. c. n. 10: ^si im­ pubes, tacito voto, solum explicet voluntatem suam ingrediendae religionis, et pater contradicat, non censetur propterea votum irritum reddere, quippe de quo nullam habeat cognitionem * — et addiderint — quia agitur de re, in qua praestanda filius sive nunc sive postea positivo patris consensu per se nullatenus indigeat. 2. Irritatio sine causa facta per accidens mortale peccatum esset, si affectio graviter mortalis adesset contra profectum spiritualem voventis, aut contra divinum honorem. 3. Superior, etiam data licentia ad votum, nihilominus potestatem hujus licentiae revocandae votique postea irritandi retinet, quum jure suo se ab­ dicare aut non possit, aut non velit. In indirecta irritatione aliquando aliter dicendum est, nimirum quando aliquis jure in rem certam irrevoca­ biliter sese abdicavit. 4. Hinc si conjuges mutuo consensu votum castitatis emisissent, posse casum contingere, in quo sibi invicem votum valeant irritare, modo dictum est n. 463. S. Alph. n. 239, Marc I. n. 640. Ad VIII. 1. Vota omnia, tum realia, non tamen a tertio acceptata, tum personalia, per professionem solemnem, utpote quae irre­ vocabiliter hominem transferat in statum quovis alio voto meliorem, exstinguuntur sive jure divino ex ipsa rei natura, sive saltem eccle­ siastico: v. cap. „Scripturae“ cie roto et voti redenipt. decretal, lib. 3 tit. 34 cap. 4, S. Thom. II. II. q. 189 a. 3 ad 3, v. etiam Suar, tract. 7 1. 6 c. 13 η. 20, Laym. 1. c. cap. 10 η. 3, Less., Castrop., Tamb. 1. c. § 3 n. 4; idque etsi professus hac de re non cogitavit. Verum si expresse priora vota sustinere vult, nova hac voluntate et quasi-renovatione votis prioribus ligatur, attamen ita, ut directe a praelato irritari possint. 2. Quoniam vero status religiosus assumi potest, isque stricti juris per vota non solemnia, uti jam pridem in Societate Jesu consuevit fieri, nunc post Pium IX. in aliis etiam ordinibus, operae pretium est notare, quid juris inducat ejusmodi statùs religiosi non solemnis professio. Videlicet in Societatis Jesu instituto Congr. 1 c. 22 expresse dicitur, vota priora suspendi, ita ut si quis forte postea a votis religiosis solutus dimittatur, priora vota per se reviviscant. At, si haec est positiva voventis voluntas, aut vovens ipse, aut Superior ecclesiasticus quaecunque vota priora, a tertio non acceptata, in hanc non kg 284 P. I. L. I· Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. soleninem religiosae vitae professionem commutare potest, ut Greg. XIII. declaravit: quod si factum .est auctoritate Superioris, religiosus postea sint sua culpa forte dimissus, ab omni voti vinculo immunis est; si sua culpa, licet valide, dimittitur, aut ad priora vota iterum tenetur — v. Tanib. I. c. cum Suarez — aut ad statum religiosum denuo assumendum, eo quod haec commutatio — nisi aliud fuerit expressum — sic intelligitur de commutatione in ^perpetuam religionis observantiam1*. Jus can. 1. c. De aliis com­ mutationibus v. infra. Haec ad vota simplicia aliorum ordinum videntur etiam applicari posse. Punctum II. De dispensatione et commutatione votorum. I. Dispensare in voto est obligationem ex voto ortam nomine Dei condonare. II. Potestatem dispensandi Ecclesiae competere plane constat: 1. Ex perpetua et universali praxi Ecclesiae, quae, si esset er­ ronea, errorem perniciosum circa mores contineret: quod plane re­ pugnat Ecclesiae infallibilitati ; 2. confirmatur ex verbis Christi Matth. 1G, 19 a03 imprimis metu et errore impediatur, alibi satis dictum est. Quare recole, quae hic cap. praeced. n. 430—432 dicta sunt. Quae autem ad tuendam atque explorandam libertatem monialium Ecclesia statuit, ex jure canonico disci debent. Ex parte religionis acceptantis quomodo libertas necessaria possit im­ pediri, collige ex iis, quae de contractibus et de errore dolove in iis oc­ currentibus dicentur. Ceterum in singulis ordinibus attendendum est, quaenam fortasse essentialia impedimenta statuta sint. 2. Ecclesiastico jure statutum est, ut professio sit invalida, nisi 1) an­ nus novitiatûs integer praecesserit (v. Trid. sess. 25 c. 15 de ref. reg.), isque post ffusceptum habitum; nisi 2) vovens annos sedecim aetatis com* Nimirum tanta irrevocabilitate et indissohibilitate, quae possibilia est Ab­ soluta enim indissolubilitas est impossibilis ; nam ut ne per Rom. quidem Ponti­ ficem ex gravissima causa obligatio illa votique vinculum solvi possit, statui vel induci nequit, siquidem id esset potestati R. Pontificis aliquid, quod ex divino jure habet, detrahere. 1 Dixeram loco ut in prioribus editionibus „tamquama : quod nonnemo ita accepit, ac si vellem tota illa sententia eos, qui in ordinibus religiosis sola simplicia vota emiserunt, aliquo sensu lato tantum dicere esse religiosos. Id quantopere a vero abhoneat evidens est ex iis, quae n. 497 supra expresse dixi Ut igitur quid sentiam clarius explicem: 1) illa vox tamquam sumitur a me sensu non classico quidem, sed jam usitatissimo, videlicet non nd excludendam rei proprietatem solamve asserendam similitudinem, sed ad ipsissimam rei proprietatem significandam. 2) quod autem dicam, eos consequenter et cum professis votorum solemnium suscipi ab Ecclesia, ideo dico, quia professos votorum solemnium Ecclesia suscipit primo eorumque habet rationem praecipuam, quum consociationem illam facit verum ordinem religiosum; alii eo ipso quod in illo ordine suscipiuntur ad vota etiam simplicia tantum vere ct proprie dicti religiosi sunt, sed ab Ecclesia facti non essent stricto eensu religiosi spectata praxi, non interna necessitate —, nisi in eadem religiosa consociatione professi solemnium votorum exsisterent. 304 P. I. L I. Virtutes et oflb·. circn Deuin et div. bona. Tr. II. Virt. relig. plcverit. Quae autem major aetas aliquando sivo ad valorem, sive ad liceitatcm requiratur, v. in jure canon. Nota. 1) Concessum tamen est a S. Pio V. monialibus S. Dominici, et per communicationem aliis turn monialibus tum regularibus, ut in „casu morbi ex judicio medici lctalis“ liceat, anno novitiatûs nondum expleto, professionem emittere, modo adsit legitima aetas. C raise on Man. η. 2040. 2) Novitiatûs requisitus debet esse continuus, i. e. non interruptus per diicessum deposito habitu ct animo relinquendi ordinem, sive fiat proprio marte, sive jussu praelati, qui novitium ineptum judicaverit. Non raro autem etiam praescribitur, ut novitiatûs certo loco et domo peragi debeat. 3) Gcneratiin requiritur, ut novitiatûs in habitu ordinis peragatur, idque sub poena nullitatis: v. Craisson n. 26G3; ex particularibus autem statutis, vel sub­ sistente causa necessitatis (ut dispersionis, vexationis etc.) id non requiritur, sed saecularis etiam habitus sufficit. 4) Quando novitiatûs interruptus est, denuo annus integer peragi debet. 3. Novissimo juro Pius IX. plura decrevit circa admissionem norit iorum, eorumque probationem: a quibus decretis Soc. Jesu propter pecu­ liarem ejus vivendi et sese regendi modum speciali privilegio 28. Jan. 1850 exempta est (v. Scav. tom. 1 n. 715 ed. 10). j 1) Ex decreto universaliter obligante d. d. 25. Jan. 1848: Nemo ad­ mitti potest sine literis testimonialibus Ordinarii, tum originis, tum loci, in quo candidatus ultra annum commoratus est post aetatis suae annum quintum decimum completum: in quibus literis, etiam si opus sit secreta informatione suscepta, exprimi debet relatio de aetate, moribus, vita, fama, conditione, educatione, scientia, an sit inquisitus, aliqua censura, irre­ gularitate irretitus, aero alieno gravatus, reddendae administrationis rationi obnoxius. 2) Pro Italia et insulis adjacentibus poena gravi propositâ, insuper praescripta sunt haec: a) Qui duplici scrutinio, juxta formam in ordine praescriptam, probatus non fuerit, nd habitum nullo modo admittatur. b) Superior religionis quolibet semestri ad ,S. Congr. super stat, regularium' (quae Congreg. ad hunc finem a Pio IX. erecta est) summarie referat dc singulis novitiis ad habitum receptis, de notate, patria, moribus, de actis confectis pn> receptione etc. c) Prope terminum cujusque trimestris novitiatûs magister novitiorum scripto referat Provinciali de agendi ratione cujusque novitii. d) Duobus mensibus ante professionem (i. c. votorum simplicium) Provincialis voluntatem novitii diligenter exploret; et per secreta suffragia interroget ceteros de domo, an ad professionem admitti possit: haneque relationem examinnntibus com­ municet, ut et illorum suffragia habeat. Quae omnia, etiam ubi non strietne legis rationem habent, optimam tamen normam exhibent. M 4. Dein 19. Martii 1857 Pius IX. quoad votorum professionem iniis institutis, in quibus solemnia vota emitti solent, haec constituit: 1) Peracto novitiatu secundum praescriptum Cone. Trid. novitii cota simplicia emittant, postquam sextum decimum aetatis annum compleverint, et quoad laicos et conversos postquam pervenerint ad eam aetatem, quae in Constit. Clem. VIII. „In suprema" praefinita est. 2) Professi (votorum simplicium) post triennium, a die, quo vota sim­ plicia emiserint, computandum, si digni reperiantur, ad votorum solem- (Decalogi pracc. II.) - Votum. — Status relig. — vocatio ad relig. 305 niurn professionem admittantur. Quodsi ordinis constitutione ** longius tem­ pus requirunt, id non rejicitur. Poterit vero Superior Provincialis (aut alius, cui facultas competit) ex justis et rationalibus causis professionem solemnium votorum differre, non tamen ultra aetatem viginti quinque annorum. Ad quae decreta explicanda 12. Junii et 17. Julii 1858 Sacra Con-w gregatio haec declaravit: 1) Vota simplicia, de quibus agitur, erunt perpetua ex parte voventis. 2) Eorundem votorum dispensatio reservata est R. Pontifici. 3) Eadem simplicia vota solvi etiam possunt ex parte ordinis, ita ut data dimissione, professi ab omni dictorum votorum vinculo et obligatione eo ipso liberi fiant. 4) Facultas dimittendi professos votorum simplicium spectat ad Ma­ gistrum generalem (vel Commissarium Apostolicum) ordinis cum suo con­ silio generali . , . Poterit tamen in casibus extraordinariis subdelegare alios religiosos probos et prudentes. 5) Licet ad dimissionem decernendam . . judicii forma non requiratur; tamen Superiores procedere debent summa caritate, prudentia . . . Xemo autem ex causa infirmitatis, quae post professionem simplicium votorum supervenerit, dimitti potest. 6) Professi dictorum votorum simplicium participes erunt omnium gratiarum et privilegiorum, quorum professi votorum solemnium: sed quoad suscipiendos ordines sacros nondum uti possunt titulo paupertatis ‘. 7) Literas dimissorias hujusmodi professis votorum simplicium Supe­ riores concedere non poterunt, nisi ad tonsuram et ordines minores. 8) Anni professionis, qui in ordine requiruntur ad jus vocis activae et passivae etc., a die emissionis votorum simplicium computantur . . . 9) Professi votorum simplicium dominium radicale suorum bonorum retinere possunt; sed interdicta est eis administratio et redituum erogatio et usus etc. 10) Professi vot. simpl. remanere debent in domibus professoriis et studiorum, et vitam communem perfectam observare. 11) Ad valide emittenda vota solemnia requiritur professio expressa, et ideo quoad ea professio tacita omnino abrogata est. Cf. Scavini 1. c. Craisson n. 2690, Archiv fur kath. Kirchenrecht tom. 1G p. 373. § 3. De vocatione ad statum religiosum ejusque amplectendi obstaculis. Specialem quandam providentiam et motionem divinam exsistere, 50e qua Deus certos homines permoveat ad perfectionis statum, imprimis ad religionem, tum ex ipso divinae providentiae conceptu, tum ex verbis Christi Domini habemus, qui Matth. 19, 11 loquens de volun­ taria continentia, dixit: „Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.“ Praecipua, quae de hac divina vocatione atque ejus sequela vel neglectu observanda sunt, breviter contraham: 1 Ita S. C. ex mandato Pii IX. die 20. Jan. 1800. Lehmknhl, Thcol. mor. L Edit. 4. 20 306 P. I. L. I. Virtutes et oftîc. circa Deum et div. bona. — Tr. II Virt. rclig. I. λ ocatio divina ad statum religiosum consistit in aptitudine tum interna turn externa, et in motione supernatural!, qua homo impellitur ad religiosum statum amplectendum. II. Externam aptitudinem intelligo illam circumstantiarum con­ ditionem, qua fit, ut homini non objiciatur insuperabile obstaculum, quod impediat, quominus aut possit, aut ei liceat religionem ingredi. Internam aptitudinem intelligo eam corporis animique conditionem, qua idoneus sit ad labores atque onera religiosae vitae sustinenda, et ad finem proximum peculiaris instituti promovendum. III. Vocationem divinam ad religiosum statum impellentem non sequi, ex se non est peccatum; per accidens non raro peccatum est, atque multorum peccatorum ansa atque occasio potest evadere. IV. Ut igitur periculo non caret, vocationem Dei negligere, ita etiam periculosum est, sine vocatione ad statum perfectionis transire: verum ut aliquis statum religiosum tuto amplecti possit, sufficiunt pro­ babilia vocationis indicia conjuncta cum firma voluntate implendi obli­ gationes votis assumendas: in ceteris candidatus sese committere potest iis, qui eum ad religionem admittunt. V. Cedo sine vocatione divina statum religiosum assumere, grave peccatum est: quod raro committitur, nisi aut 1) externa impedimenta sint, quae gravem obligationem, in religione impletu impossibilem, im­ plendam relinquunt, aut 2) voluntas desit implendi ea, quae per vota atque ipsum religiosum statum obligatoria evadunt. 607 Explicatio. Ad I. et II. observa: 1. Ex supra dictis patet, Chri­ stum Dominum voluisse et velle, statum religiosum in sua Ecclesia florere. Quare, licet singulos non obliget, sed hortetur ad evangelicam perfectionem, certissime tamen qua Deus scit multos ita movere, ut re ipsa perfectionem amplectantur, atque dona sua et naturalia et supernaturalia ita novit distribuere, ut permulti liberrime quidem, sed infallibiliter ductum invitantis gratiae sequantur. — At pro sapientia divina Christus eos, quos vocat ad perfectiorem vitam vel quos ejus­ modi vitae et religiosi instituti asseclas esse voluit, etiam iis donis instruendos curat, quae ad hoc vitae genus necessaria sunt. 2. Quapropter, si Deus vult, aliquem se statui religioso addicere, ita viam planam reddet, ut exsecutio non sit impossibilis. Impossibilis autem est 1) si externa adjuncta hominis ea sunt, ut impossibile sit physice, ingressum in religionem serio cogitare ; 2) si moralis impossi­ bilitas eo sensu adest, ut aliae obligationes morales antea exsistant, quae componi non possint cum religiosa vita, quasque negligi nefas est: 3) communiter etiam obest vocationi divinae nimia difficultas, quae ex ipso homine ejusque inclinationibus oritur; quamquam scilicet absolute possibile est, hominem, si vires suas exserat, cum divina gratia in­ clinationes naturales atque vitiosas quantumvis fortes et pravas superare et funditus profligare: tamen si inclinationes quaedam altiores radices egerint, communiter censetur moraliter impossibile, eas stirpitus evellere et continenter iis ita resistere, ut vita religiosa postulat; quare ejus- (Decalogi praec. II.) — Votum. — Statua rcllg. — vocatio ad relig. 307 I modi homines, nisi videantur fortissimae gratiae influxu regi, raro apti inveniuntur pro vita religiosa. 3. Insuper positiva et interna aptitudo consistit in sufficientibus 5it scripta religioso obligatoria est. eaque ex genere suo gravis. Ad II. 1. Singulari vice laedere votum in re gravi nondum est abjicere tendentiam ad perfectionem, quum haec intelligi debeat de habituali statu hominis religiosi: at cum frequenti eorum laesione in re gravi non amplius potest consistere haec tendentia — quare non solum reatus violati voti contrahitur, sed insuper reatus graviter ne­ glectae tendentiae ad perfectionem. 2. In violandis regulis, quae ex se non inducant obligationem sub peccato, non plane idem dicendum est. Quare si ad solam animi dispositionem attendimus abstrahentes a scandalo, cum S. Alph. 1. 4 n. 11, S. Thom. q. 186 a. 9 aliisque multis (contra alios) dicere licet, ne tum quidem graviter peccari, si nolit religiosus observare nisi ea, ad quae sub gravi obligetur. At graviter peccat, qui com­ mittit formalem contemptum regularum i. e. auctoritatis, quae eas con­ didit vel servari jubet: eo ipso enim mente et voluntate se subtrahit subjectioni, quam profitendo hunc ordinem promisit. Etiam graviter peccat, si rationabiliter timere debet vel praevidet, fore ut propter frequentes culpas, etiam in se veniales tantum, dimittatur: quare non singulis quidem vicibus grave peccatum committit, sed tum. quando diligentiam non adhibet in iis minuendis vel cavendis. V. Busenb. apud S. Alph. 1. c. n. 9. 1 3. Ille timor dimissionis certe facilius fundamentum habet in professo votorum simplicium, qui nondum ita firmiter ordini adseriptus est, quam timor patiendi ejectionem post vota ultima et solemnia. — Verum ratione scandali et relaxandae disciplinae religiosae veteranus religiosus sine dubio facilius graviter peccat, quam novellus, quoniam illius pravum exemplum efficacius est, quam hujus. Ad III. Superior ex officio bonum commune ordinis curare debet; sis quod maxime consistit in instituto ac observantia regulari sancte custo­ dienda. Quare notabilis negligontia in permittendis subditorum defectibus in ipso gravis culpa est. Neque solum, (piae videt, corrigere, sed etiam, ut videat, inquirere debet. Nihilominus debet etiam plura nosse dissimu­ lare, et cum prudentia corrigere, ne nimia severitate plus noceat, quam proficiat. V. S. Alph. n. 18 cum S. Th orna II. II. q. 33 art. 2. 314 P.I.L.L Virtutes et offic. circa Deum et tliv. bona — Tr. ΙΓ. Virt. relig. Ad IV. 1. Statum episcopalem, ad quem religiosus provehatur, vota emissa non exstinguere, est communis et prorsus vera sententia: v. S. Alph. n. 2. Attamen circa paupertatem administrator fit bonorum temporalium sui Episcopatûs, sicut fere Superior regularis etiam bona sui conventûs ad­ ministrat, neque illi, sed soli R. Pontifici subjicitur. Idem dic de obediontiae voto, vi cujus non jam ordinis sui praelatis, sed soli omnium ordinum supremo praelato, R. Pontifici, obstrictus manet. — Neque solum substantialia vota vim suam retinent, sed etiam si quae accidentalia accesserunt. 2. Non eadem erat concors opinio circa observantiam regularum, quae praeter vota normam vivendi in certo ordine constituunt: num scilicet in reli­ gioso, qui evaserit Episcopus, eandem obligandi vim retineant atque antea. S. A 1 p h“ n. 3 cum aliis visum erat, regulas, etsi in ordine sub culpa obligent, Episcopum non sub culpa, sed ex sola decentia obligare. Verum S. C. Epp. responso 6. Maji 1861 alteram sententiam elegit, atque obli­ gationem quidem per se manere edixit, posse tamen ex causa peculiari Episcopum prudenter judicium ferre, num regulae observatio cum digni­ tate et officio episcopali conveniat: quare gravis culpa, etiam si qua regula ut talis graviter obligat, raro sane committitur. V. A cta Sanctae Sedis vol. I. pag. 465. 519 § 5. De obligatione singulorum votorum. Punctum I. De voto religiosae paupertatis. I. Votum religiosae paupertatis, quamquam non aufert necessario omne dominium neque omnem rerum temporalium usum potest auferre, tamen saltem usum rerum temporalium pretio aestimabilium a volun­ tate Superioris iudependentem illicitum reddit. II. Illud est discrimen inter votum paupertatis simplex et solemne, ut communiter cum voto simplici non pugnet dominium radi­ cale, pugnet vero cum solemni; attamen ex factis ecclesiasticis con­ stat, neutram conditionem esse essentialem; quare essentiale discrimen ponendum est in obligatione usum rorum ad leges religiosae pauper­ tatis componendi, prout illa obligatio aut irrevocabilis et ex utraque parte firma, aut non ita firma et irrevocabilis est. III. Ut autem in usu rerum et dispositione circa illas paupertatis laesio absit, requiritur et sufficit legitima Superioris licentia, sive ex­ pressa, sive tacita, sive aliquando praesumpta. IV. Contra paupertatem igitur est non tantum, animum veri pro­ prietarii gerere, sed quoslibet actus exercere, qui dispositionem pro­ prio marte factam continent: quod si fit in materia gravi secundum aestimationem rei gravis in materia justitiae, communiter gravis est laesio voti. V. Votum non laeditur actibus internis, nisi eum actum externum pro objecto habeant, qui ex se voto paupertatis prohibeatur. 520 (Decalogi praec. /I) — Votum. — Status, relig. — paupertas relig. 315 Explicatio singulorum. Nota ad I. 1. Paupertatis usus di- 521 versus esse potest, et reipsa est in diversis ordinibus. Qupd autem ad substantiamreligiosae paupertatis pertinet, tum ex omnium ordinum consuetudine, tum ex Ecclesiae lege colligitur. Unde saltem habes paupertatem sic intellectam, ut religioso non liceat de ulla re tem­ porali pretio aestimabili suo arbitrio ita disponere, ut ejus usum independentem a Superioris voluntate habeat. V. Trid. sess. 25 cap. 2 de ref. reg. 2. Dominium radicale, seu directum tantum, paupertati religiosae non repugnare, ex constanti praxi praesertim hodierni juris habemus; et revera ex ipsa rei natura multo magis repugnat statui paupertatis usus et dispositio rerum arbitraria, quam solum directum rei dominium sine facultate ea libere utendi. Neque repugnat paupertati religiosae, ipsas communitates seu monasteria possidere bona in communi: imo pro rerum adjunctis id evadere potest maxime conveniens, vel etiam necessarium. Quare Conc. Trid. jam suo tempore hoc possidendi jus approbavit atque extendit. Trid. 1. c.: cf. S. Thom. IL II. q. 1S8 a. 7. Nihilominus est strictior quaedam paupertatis species, quae etiam possessionem in communi aut excludit, aut certis limitibus circum­ scribit; quam ordines mendicantium observant. — Ampliora vide in jure canonico. 3. In prine. I. interdici dixi a paupertate ,usum independent*em . Gra- 522 vior quaestio est, quousque usus abundans et superfluus interdicatur. Nam aliquo sensu eum plane repugnare paupertati, videtur per se patere. Quo­ modo enim pauper est, qui omnibus rebus abundat? Verum qui arbitrio aliorum vivit et nutu, etsi aliquando laute excipiatur ab altero: propterea nondum desinit esse pauper, siquidem etiam penuria rerum contentus esse debeat, nec quidquam suo jure possit postulare. Cf. Suarez 1. c. 1. S. cap. 5 n. 32 et 33, ubi do voto privato paupertatis loquitur, et ib. cap. 15 n. 3 et 4, ubi severius sentit de paupertate religiosa. Ex quibus *amen, quid cum S. Alph. et cum Salmant. etc. concludi liceat, v. infra ad IV. Insuper adnotari debet, qui sumptus facit in rebus inutilibus et illicitis: quamquam contra paupertatem delinquit, si res in se spectatae excedunt conditionem pauperis, eum contra justitiam delinquere non constat, si Superioris licentia adfuerit, nisi forte haec ipsa licentia altioris Superioris declaratione prorsus nulla et invalida fuerit facta. V. S. Alph. n. 30. Nimirum illa licentia, licet quoad paupertatem sit invalida, quoad justitiam tamen valida esse potest; nam gravis ratio est, cur ordo ejusque Superior (supremus) nolit expensum pretium repetere, sed jure illius repetendi pos­ sit et velit sese abdicare. 4. Materiam paupertatis dixi esso res temporali pretio aestimabiles. 523 Quare religiosus vi paupertatis non amittit jus honoris, famae etc., nequo jus eligendi, praesentandi, conferendi beneficium regulare: v. Busenb. apud S. Alph. n. 14. — Similiter sacrae reliquiae solum ratione reliquiarii materia paupertatis sunt, dispositio de Missarum applicatione solum ratione stipen­ dii forte intervenientis. Communiter etiam ,scripta * a materia paupertatis excluduntur, ita ut zs. 316 I’. I. L. I. Virtutes et ollie, circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. liceat ea sine licentia Superioris secuni ferre, alteri dare etc. V. S. Alph. 1. c. u. 14. Nihilominus puto distinctione opus esse. Video enim, scripta quae pro solo auctore aut professore valorem habent, eo quod adjumenta sint in exercitatione vel labore literario, concionatorio etc., non esse ex se materiam paupertatis: verum si quis librum manuscriptum confecit, quem praelo committens frugiferum facit aut facere facile potest, certo habet rem communi aestimatione pretio temporali comparabilem. Quare ejusmodi scriptum ex natura sua materiam paupertatis esse plane censeo. A scri­ ptoribus antiquioribus aliter sentiri, eo minus mirari debemus, quod anti­ quitus auctor libri non solum nihil pretii recipere consueverit, quando praelo librum commisit, sed aut suis aut amicorum expensis librum imprimendum curare debebat. Consuetudine autem religiosorum ordinum scripta generatim excludi a materia paupertatis, rei naturam non mutat, sed solum facit, paupertatem non in omni rigore intelligi. Facilius etiam dixerim, consuetudine pauper­ tatem sic intelligi, ut omnia scripta secum ferre, alteri donare etc. liceat, Superiore non rogato, eo quod, nisi expresse contradixerit, consentire vi­ deatur; non liceat, Superiore expresse contradicente, de iis scriptis disponere, quae aestimationi pretii subjaceant. — Afferunt etiam, ut videre est apud S. Alph. 1. c., declarationem Clem. VIII., de qua loquitur Sporer vel potius ejus continuator Kazen berger supplem. decalog. cap. II. n. 149, qui ex sua parte lectorem iterum remittit ad Coriolanum de casib. resero.: ubi revera parte II. cas. VIII. n. 22 allegatur Constitutio C1 era.MIL ^Religiosae congregationesu, qua prohibentur religiosis certae species munerum largiendorum; dein addit scriptor ille: „Hoc autem non intelligitur de donatione illarum rerum , quae sunt partus intellectûs, ut puta conciones, lectiones etc., quia non sunt res monasterii, et ideo licite possunt fratres ea sibi dare, ut declaravit idem Summus Pontifex Clemens VIII.“ Sed certe haec declaratio non invenitur in illa Constitutione; videtur ergo fuisse oralis: quae quanta vi gaudeat, alii viderint. — Nec quidquam extundi potest summo jure ex verbis Bened. XIII. Brev. „Postulat humilitati Nostrae11 7. Martii 1725 in Bullar. M. t. 13 pag. 143, ubi vetat religiosis ad Episcopatum provectis, quominus aliquid secum ferant „exceptis scriptis, indumentis propriis, Breviario *, quasi indumenta et Breviarium non sint materia paupertatis. Hinc in hae re, ut etiam S. Alph. cum Tournely sentit, standum est speciali constitutioni ordinis, aut legitimae consuetudini, quae, etiam in illis rebus paupertatem exerceri, jubere prorsus potest. Imo etiam Salmant., qui tr. 12 cap. I n. 195 manuscripta indistinctim eximant a paupertatis materia, tamen Superiori concedunt facultatem saltem ex justa causa suo subdito scripta eripiendi eave comburendi. De sola paupertate quoad scripta dixi; obedientiae votum etiam multo latius ad eam materiam extendi posse, jubente Superiore re ipsa extendi, non est, quod hic amplius exponam. Ad II. 1. Priore § 2 n. 499 jam dixi, esse vota simplicia, quae vo­ ventem reddant dominii inhabilem, ut sunt vota, quae in Societate Jesu omittunt Coadjutores formati. 524 2. E contrario vota solemnia ex dispensatione Summi Pontificis posse secum pati dominium directum, exclusis veteribus exemplis habetur I) ex dispositione circa Moniales in Gallia, quae a S. P o e n i t e n t i a r i a anno (Decalogi praec. II.) Votum. Statua relig. — paupertas relig. 317 1820 ad Episc. Ltmovicenseni data est, et sic incipit: «,Votum solemne illud esse, quod ab Ecclesia ut tale acceptatur, et voventem inhabilem reddit in perpetuum et immutabiliter — spectata lege ordinaria et seclusa dispen­ satione Pontificia — ad matrimonium contrahendum et ad dominia rerum acquirenda vel retinenda . . (v. Gury-Baller. II. n. 178). Ergo per dispensationem Pontificiam fieri potest, ut votum solemne voventem relin­ quat habilem ad retinenda vel acquirenda rerum dominia. 2) Idem ex nuperrimo decreto Leonis XIII. 31. Julii 1878 circa re­ gulares in Belgio exsistentes. (Desumpsi ex libro de justitia, auctore P. H. Marres Prof. Ruraemund. p. 440.) „Emu8 ac R. Dominus Cardinalis Victor Augustus Isidores, Archiepiscopus Mechliniensis, una cum suis suffraganeis a SS. Domino nostro ex­ postularunt, ut ad removenda quaecunque dubia explicare et declarare di­ gnaretur, utrum rescriptum de die 1. Dec. 1820, quo S. Poenitentiaria auctoritate Apostolica concessit regularibus Belgii utriusque sexûs, etiam solemniter professis, ut bona acquirere, retinere et administrare, deque iis disponere possent, non obstante solemni paupertatis roto, etiam nunc in in­ tegro suo robore permaneat ’. „SS. Dominus N. Leo, divina providentia Papa, XIII., referente me infrascripto Secretario Sacrae Congregationis negotiis Eccl. extraordinariis praepositae, audita prius nonnullorum Eminentias. Patrum sententia, re­ spondendum esse mandavit ,Affirmative ; * ac praesentium tenore declarare dignatus est, quatenus opus sit, omnes singulosque Belgii regulares utrius­ que sexûs, etiam qui vota solemnia nuncuparunt, praedictos omnes actus valide ac licite exercuisse et exercere, ac proinde potuisse ac posse tuta conscientia etiam cum jurejurando asserere, se voluisse ad normam legum civilium verum dominium bonorum a se possessorum acquirere una cum juro de iis disponendi. Super quibus Sanctitas sua mandavit, hoc edi de­ cretum, et in acta superius memoratae Congregationis referri. Contrariis quibuscunque minime obfuturis. ** Datum Romae c Secretaria ejusdem Congregationis die, mense, et anno praedictis. Wladimirus Czacki, Secretarius. 3. Ex quibus omnibus confirmatur doctrina supra data de solemnitate votorum. Ad III. Videri debet, quae sit legitima licentia. 525. 1. Licentia procedere debet a legitimo Superiore. Qui et quibus in rebus licentiam dare possint praeter praelatum proprie dictum, in singulis ordinibus videri debet. 1 Decretum anni 1820 est hoc: „S. Poenitentiaria intelligens velle omnino gu­ bernium, ut vetus illud decretum, diei 18. Febr. 1809 (sc. décret relatif aux con­ grégations de maisons hospitalières de femmes, art. 9: ,Chaque hospitalière consenera l'entière propriété de ses biens et revenus, et le droit de les administrer et d'en dis­ poser conformément nu Code Napoléon') a regularibus regni Belgii observetur, quo proprietas, possessio et administratio bonorum, quae ad eos pervenerunt, singulis reli­ giosis vel monialibus vindicetur, concedit dc expressa auctoritate Apostolica regulari­ bus utriusque sexûs jam solemniter professis, ut ea bona acquirere, retinere et admini­ strare, deque iis in pios honestosque usus disponere possint, non obstante paupertatis voto, dummodo cum debita a Superioribus legitimis dependentia hoc faciant/1 318 P. I. L. I. Virtutes et oflic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Yirt. relig Posse altiorein Superiorem sua prohibitione licentiam inferioris datam non solum revocare, sed etiam futuram invalidam reddere, evi­ dens est; verum nisi id exprimat, sola prohibitio nondum facit, ut licentia, si tandem detur ab inferiore Superiore, sit invalida, atque actio subditi ex ea procedens contra paupertatem : maxime si prohibitio non est jussio per se sub peccato obligans. Minus etiam dici potest, licentiam ab altiore Superiore negatam invalide impetrari ab inferiore praelato, nisi prior prohibitioni etiam nullitatem adjunxerit. Verum communiter tali agendi modo non solum, sed etiam per celatam re­ pulsam ab inferiore praelato latam contra debitam subjectionem, etsi per se non graviter, peccatur. V. Lacroix 1. 4 n. 11G cum Pel­ li z a r. 2. Licentia ab antecessore praelato data, quando officio suo functus est, per se non exspirat; ipse tamen sibi pro tempore posteriore licen­ tiam dare nequit; ita saltem in Soc. Jesu: cf. Lacr. ib. 3. Licentia quoad formam potest esse expressa, aut tacita, i. e. quae ex praesentis Superioris signis satis colligitur, ut si videns non contradicit, si modo commode contradicere possit. Ad quam tacitam licentiam etiam referri potest legitima consuetudo: imo hanc singularis Superior non semper auferre potest, siquidem approbatione altioris Superioris nitatur; sed videndum est, quid singulorum ordinum statuta immediato Superiori concedant. 526 4. Consuetudine non raro inductum conspicitur peculium, quod singuli religiosi habeant, quodque certis modulis augere possint, ut sibi quaedam ad vitam necessaria vel utilia inde valeant comparare. — Quod peculium si sic intelligitur, ut etiam contra Superioris voluntatem religiosus jus in illud sibi servet, paupertati religiosae plane repugnat, neque ulla con'suetudine introduci potest, utpote voto contraria. — Si vero intelligitur ejusmodi peculium, quod ad nutum Superioris possideatur, atque etiam de­ ponatur, modo aliunde religioso ejusque necessitatibus provideatur: etiam hoc prohibitum est tum lege Trid. sess. 25 c. 2 de ref. reg., tum Const. Clem. VIII. de reform, regul,; nihilominus non ita brevi post gravissimi auctores jam testati sunt, exsistere apud plures legitimam consuetudinem con­ trariam, eamque S. Pontifices pluries tacite agnoverunt, imo quoad moniales quasdam ipse Clemens VIII. Cf. S. Alph. n. 15 cum aliis bene multis. Verum plane assentior S. A1 p h° ib. circa finem dicenti, Superiores, qui usum peculii, ubi non exsistat, introducant, peccare generatim graviter, etsi fortasse non respectu paupertatis, tamen saltem propter regulae relaxationem. Quapropter etiam videmus, in omni reformatione et pristini fervoris redin­ tegratione summam curam tum religiosorum ordinum, tum Ecclesiae semper fuisse, ut vita communis quam exactissime servaretur. 527 5. Restat, ut de licentia praesumpta pauca dicam. 1) Licentia rationabiliter praesumpta excusat a paupertatis laesione certe, si Superior adiri nequit neque res differri potest; idque eo facilius, quo minoris momenti sit res, de qua agitur. 2) Si Superior adiri potest: nihilominus paupertatis laesio non adest, si rationabiliter puto, Superiorem non solum daturum esse li- (Decalogi praec. II.) — Votum. — Status relig. — pauperia» relig. 319 •centiam, si peterem, sed eum etiam contentum esse de petitionis omis­ sione. Imo etsi plane contentus de ea non ait, utpote de defectu domestici ordinis, si tamen — id quod S. Alph. cum aliis vocat licentiam praesumptam de praesenti — ex affectu Superioris mihi cognito prudenter judico, eum non solum facultatem meo rogatu per­ motum mihi daturum esse, si peterem, sed eum jam ex sese contra usum rei a me desideratae plane nihil habere, contra paupertatem, gra­ viter saltem, non peccem. — Denique ne tum quidem facile grave pecca­ tum committitur, si solum sit licentia praesumpta de futuro; attamen in ea a fraude et illusione cavendum est. Nam si semper citra pec­ catum grave ita agere liceret, fere actum esset do servanda paupertate in rebus ordinariis. 3) Etsi non satis certo judicare possum de Superioris, quem con­ sulere nequeo, consensu, si dispono de re condirionate et modo suspensivo „si Superior * , consenserit per se paupertatis laesio non adest, modo res maneat integra et facile recuperabitis. Ad IV. 1. Juvat praecipuos modos, quibus paupertas laedi possit,->2s recensere : 1) Aliquid sibi accipere, ut inscio Superiore retineatur: 2) Comedere et bibere, non solum ex rebus monasterii, sed etiam apud amicum, sine licentia; 3) Dare vel alienare aliquid; 4) Commodato vel mutuo dare aut accipere: quod autem com­ modato datur vel recipitur, ut peccatum mortale constituat, multo majoris valoris esse debet, quam quod simpliciter datur; 5) Re uti ultra tempus concessum, eamve occultare, ne a Supe­ riore sumatur ; 6) Rem ad certum usum datam ad alium adhibere, si re vera con­ cessio ita restricta erat; 7) In administratione rerum sive largius sive parcius procedere, quam scitur esse ex voluntate Superioris; 8) Expendere sumptus in res illicitas et superfluas, secundum explicationem mox dandam. 9) Negligenter custodire res concreditas. NB. Habere et retinere superflua, si licentia, quamquam sine cau *a justa data, data tamen sit, neque irrita facta per altiorem Superiorem, Suarez tr. 7 1. 8 cap. 15 n. 3 et 4 (cf. ib. cap. 5 et cap 7 n. 7 et 8. cap. 12 n. 10 sqq.) censet, per se nondum esse contra votum paupertatis, nisi ex ordinis constitutione votum etiam sic intelligatur: tamen res superflue consumere, alienare, putat esse contra pauper­ tatem, utpote ex licentia, si accesserit, invalide data: quod communiter utique verum est. Alii autem — quod tandem vix a Suarez i i sententia discrepat putant cum Lugo (de just, et jur. d. 3 n. 130 sqq.), omnem usum rerum illicitarum et super­ fluarum. si fiat cum notabili excessu, esse contra paupertatis votum, idque re ipsa sine rerum consumptione seu damno non intelligitur. Consentit S. Alph. n. 30 Quare dixi supra ,sumptus facere'. Imo solum retineri superflua, recte monet Suarez 1. c. cap. 12 saepe evadere posse mortaliter malum ratione scandali et relaxandae disciplinae. 320 P.I. L.I. Virtutes ct offic. circa Deuni et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. 2. Deposito rent accipere ita ut deponens servet dominium et usum, non est paupertatis laesio; potest tamen esso contra obedientiam. Imo ei propter contractum depositi et civilium legum usum depositarius religiosus monasterium in periculum conjiciat cavendi de damno rei forte orituro illudque resarciendi, eatenus paupertatem in periculum inducit, eamquo laedit. Uti tali re deposita ex concessione deponentis, ne sit contra pauper­ tatem, Superioris licentia valide data accedere debet. 3. Accipere pecunias distribuendas in pauperes, sive pauperes sunt in individuo determinati, sive non, per se nondum est contra paupertatem. Attamen quando determinatio pauperum relinquitur arbitrio religiosi, pau­ pertas laeditur: 1) si religiosus accipiens suo nomine res distribuit, 2) si quis ordo omnem talem distributionem ratione periculipaupertatis prohibuit et hac ratione a suis omitti jussit .* Alioquin religiosus agit aut ut merum instrumentum alterius, aut ut administrator causae piae (si nimirum nomine causae piae pecunias accepit); distribuere autem nomino alieno, i. e. sive prioris domini, sive novae juri­ dicae personae, ex se non est actus paupertati repugnans. Cf. GuryBaller. II. n. 160 notam. *■'- 1 4. Quando de gravitate materiae quaeritur, quae necessaria sit et sufficiat ad peccatum mortale, generatim admittitur, esse eam materiam, quae contra justitiam gravis sit, gravem etiam ratione sacrilegii seu voti laesi, modo ratio habeatur divitiarum vel penuriae ipsius mona­ sterii, ita tamen, ut monasterium mediocriter dives eam quantitatis gravis determinationem ferat, quae fit quoad virum privatum simpliciter divitem. Quamquam aliqui distinguunt inter laesionem, quae violet solam reli­ gionis virtutem (paupertatis votum), et quae laedat simul justitiam, in priore casu concedentes ampliorem quantitatem: tamen raro haec norma pro praxi est. Nam hi casus fere versantur circa actiones illas, quae num pauper­ tatem ex se laedant, controvertitur, aut quae imperfectum usum et dis­ positionem rei temporalis continent: quas latiore mensura dijudicandas esse, per se patet. V. g. usus, re manente intacta, certe tanti non aestimatur, quanti rei consumptio seu destructio; rem sodali ejusdem monasterii com­ modare tanti non est, quanti commodare extraneo ; apud amicum actu com­ edere non tantopere laedit paupertatem, quam ab eo consumptibilia ac­ cipere et postea ea consumere, et sic porro. Ceterum multae actiones, quae leviter consideranti justitiam non laedere videntur, revera eam laedunt, v. g. res sine licentia ab amico sibi accipere: eo ipso enim quod religiosus rem accepit, eam aoquisivit non sibi, sed monasterio; quando igitur ea utitur, utitur re aliena invito domino. Quando autem agitur de furtulis minutis, illa quidem etiam ratione paupertatis laesae coalescunt, at si de rebus comestibilibus agitur, S. Alph n. 25 probatur, quod dicant Suarez et Salmant., id non esse mortale, etsi ad materiam magnam perveniatur, „modo res ne reserventur a religioso, neve sit damnificatio nimia, neve agatur do re extraordinaria et pretiosiori. Ratio autem praecipua est, quod Superiores hac in re non censeantur » Ejusmodi jussio seu potius lex deberet omnino clare isto sensu fieri: iu re ip«a alicubi factam esse, non puto, saltem nullum exemplum talis legis mihi notum est (Decalogi praec. II.) — Votum. — Status relig.— relig. castitas, obedientia. 321 rationabiliter graviter inviti quoad expensas, siquidem res impensa fuerit ad religiosi sustentationem quoad substantiam non adeo diversam ab ordi­ naria sustentatione: nihilominus haec ratio ostendit, aliquantum rationem habendam esse Superioris ejusque liberali tatis, ita ut quo magis invitus censeatur Superior, eo facilius ad peccatum grave demum perveniri possit. Ad V. 1. Peccata interna contra paupertatem essent voluntas et »30 desiderium committendi quod sit contra votum. 2. Affectus ad res temporales, atque desiderium abundantioris usûs est quidem contra virtutem, quae paupertate colitur: at votum non laedit, quamdiu manet efficax voluntas servandi votum. Si quis vero tantam fovet voluntariam affectionem ad res temporales, ut graves tentationes contra votum vocationemque suam sibi excitet, utique in­ directe contra votum jam delinquit. Conditionata affectio ad actus, qui ob paupertatem religioso inter­ dicti sunt, ex se nondum est mala, sed videndum est, qualis sit affectio et motivum; unde affectus mali aut boni esse possunt, ut v. g. bona affectio est ejusmodi conditionatum desiderium habendi, unde possim pauperi angu­ stiis presso subvenire. Neque omnes isti affectus sub conditione „si liceret * statim periculosi sunt, ut re ipsa sunt de iis rebus, quae ex natura sua praesens secum ferunt periculum. Punctum II. De voto castitatis religiosae. I. \oto castitatis ob motivum religionis non solum prohiberi ex-031 ternos actus luxuriae, sed quemlibet etiam internum, adeo compertum est apud omnes, ut in eo immorari necesse non sit. Id enim patet tum ex sensu, quo semper et ubique votum illud intellectum fuit, tum ex rei natura, siquidem ex internis actibus im­ minens periculum externae laesionis inducitur, quod etsi non in sin­ gulis casibus ita grave fuerit, tamen in genere suo gravissimum est, ita ut omnis aditus praecludatur oporteat. II. Discrimen inter votum solemne et simplex disce ex iis, quae de paupertate dicta sunt. — Unum quidem effectum voti solemnis hic habemus, qui nulli unquam simplici voto castitatis annexus fuerit, ni­ mirum quod dissolvat matrimonium ratum nondum consummatum. — Plerumque etiam solum solemne votum infert impedimentum dirimens matrimonii subsequentis. (Vide, quae dicentur in tract, de matrim.) III. Ad custodiam castitatis inducta est clausura, quae quo sensu 5.12 et quibus limitibus intelligatur, vide ,de censuris'. Prohibentur etiam religiosi, quominus exeant e monasterio sine licentia: quam quidem licentiam generalem, vel sine socio exeundi, Clem. VIII. (de ref. regular.) vetuit ulli dari; at videndum est, quid hac in re valeat consuetudo: quum jam suis temporibus Salm, tract. 15 cap. 5 η. 163 dubitent, num ordinationes Clementis VIII. pro praeceptivis, an directi­ ves tantum ex usu et consuetudine habeantur. Lehmknhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 21 322 P. I. L. I. Virtutes ct offte. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. Id certum est, quoad religiosos viros non quemlibet egressum sine li­ centia esse mortale peccatum. Cf. Kazenberger (supplem. theologiae moralis P. Sporer) cap. II. n. 158, quem approbans affert S. Alph. n. 37 ex sententia plurimorum, egressum diurnum (nam de nocturno aliud prorsus est) mortalem tum esse, quando fiat 1) ex contemptu, 2) cum scan· dalo, quod refer sive ad modum exeundi, sive ad frequentiam, qua notabilis relaxatio oriri possit. Punctum III. De obedientia religiosa. Obedientiae votum ost omnium praestantissimum, cujus prae ce­ teris excellentia a viris sanctis non satis potest efferri. Unde facile patet, ad hujus virtutis perfectionem multo etiam graviora et difficiliora requiri, quam ad aliorum votorum virtutem. Continet enim plenam et perfectam totius hominis atque maxime spiritualis partis subjectionem atque abnegationem, ita ut homo et propriam voluntatem et propriam opinandi atque sentiendi libertatem Dei causa relinquat iisque sese prorsus abdicet. Quapropter nihil humanae fragilitati communius, quam contra hujus virtutis perfectionem in defectus quosdam et imperfectiones impingere: nihilominus peccata proprie dicta, eaque gravia contra votum obedientiae non ita facile committuntur, imo haec rarius accidunt, quam aliorum votorum pericula, nisi forte — id quod in recentioribus ordinibus non obtinet — regulae multae sub peccato eoque gravi obligent. V. Laym. 1. 4 tract. 5 cap. 9 η. 3. 534 I. Votum solemne obedientiae a simplici in religioso non distin­ guitur, nisi subjectionis promissae et acceptatae majore firmitate ex utroque parte, ut supra per modum consecrationis explicatum est. Juridicum effectum inhabilitatis non habemus, qui prae simplici solemni voto in­ haereat. Neque enim pro tempore subjectionis ille, qui simplici voto religiosae obedientiae ligatur, firmiter sese obligare, vel cum altero contrahere potest. Id saltem dici debet relate ad ordines stricte dictos; relato ad ordinem sensu latiore seu religiosam congregationem idem dic, quod observatum est de irritandis talium religiosorum votis n. 462 et 493. II. Vi voti obedientiae religiosus obligatur, ne in genere sub­ jectionem excutere conetur, et ut ea, quae Superior legitime vi voti exegerit, adimpleat. Plerumque autem non censetur Superior sub gravi aliquid exigere, nisi et res injuncta gravis est, et ipse uritur verbis jubendi cum addito: ,vi voti, in virtute S. obedientiae, nomine Jesu Chr. etc.‘ Ex adjunctis de gravi praecepto constare aliquando potest etiam alias. E contrario autem contingere etiam potest, ut Superior, licet utatur solemuioribus istis formulis, nolit stricte ex vi voti obligare: quod tamen constare debet. III. Exigi possunt quaelibet, quae sunt secundum regulas; non vero, ut ajunt, infra, contra, supra regulas, i. e. 1) non res undeouaoue B33 (Decalogi praec. II.)— Votum. — Status relig. — relig. ohedientia. 323 inutiles, 2) non ea, quae regularum observantiae contradicunt, nisi Superior in iis ex justa causa possit dispensare, 3) nec ea, quae finem peculiarem ordinis superant. Quare eo latius patet facultas Superioris jubendi, quo latius patet finis specialis ordinis, et quo magis ejus ex­ secutio manibus Superioris ejusque arbitrio commissa est. IV. Inobedientia religiosi est laesio virtutis religionis, et veri nominis sacrilegium atque foederis fractio: verum adjungi potest alia specifica malitia; nam Superior diversis utitur potestatibus, non solum dominativa, sed etiam jurisdictione et domestica potestate, ex quibus diversa malitia in inobediente oriri potest. Explicatio singulorum. Ad I. Quidam putant (v Gury, II. n. 170; 535 Müller 1. II, § 194, 2), voto obedientiae simplici obligationem, quam sub­ diti inituri sint sine Superioris consensu, reddi illicitam, invalidam voto solemni: quod quando de religiosis veri et stricti ordinis loquimur, videtur sufficienti fundamento carere. Nam etiam professus votorum solemnium sine consensu Superioris sese obligans ad aliquid, non invalide se obligat, at firmiter se obligare nequit, i. e. in Superioris potestate est, hanc obligationem, si mavult, rescindere: quod nisi fecerit, professi obligatio manet. Verum si non solum sine con­ sensu, sed contra voluntatem Superioris, qui in antecessum obligationi tali contrahendae resistat, se obligare tentât, nihil efficit. At idem dic de quoli­ bet stricti nominis religioso, etiam de simplicium votorum professo : nam haec subjectio, qua Superioris voluntas ita subditis dominetur, ut valori actûs eorum resistere ijossit, non habetur ex solo voto, sed ex lege eccle­ siastica; lex autem ecclesiastica seu potius consuetudo ecclesiastica hanc facultatem de statu religioso, non de votorum solemnitate ut tali pro­ nuntiavit, siquidem a tempore antiquo repetitur, quo solemnis et simplicis voti distinctio nondum ita attendebatur, et analogia ex servi et filii non­ dum sui juris facti conditione ducitur. (Cf. deer. Grat. c. ,monacho1 caus. 20 q. 4; S. Basil, regul. fus. XIV.) Unus excipitur contractus matrimo­ nialis, qui, quandocunque a religioso valide iniri potest, utut sacrilege, propter singularem ejus naturam omnino firmus esse debet. Ad II. 1. Gravissimum peccatum contra obedientiae votum ge- 53ύ nerale est apostasia ab ordine, qua religiosus se plene subtrahit obe­ dientiae: quamquam in hoc peccato non solum obedientiae votum infringitur. 2. Aliud peccatum inobedientiae generale committitur formali in­ obedientia, qua quis declarat, se nolle obedire, seu qua auctoritatem contemnit: quare tum non ex particulari materia praecepta, sed ex ipso contemptu auctoritatis peccati gravitas desumitur. — Hinc est, ut 1) etiam in re levi tum mortaliter peccetur, nisi forte expresse ad­ datur a subdito, se in hac quidem re nolle, at paratum esse ad obediendum, si quid grave sibi vere praecipiatur: v. Ta mb. tom. 2 1. 5 cap. 7 § 3 η. 18; 2) ut grave peccatum committatur, etsi Superior non formaliter jusserit, aut non sit ille, qui ex se vere jubere possit; non enim tam in veri praecepti violatione peccatum illud consistit, quam in potestate seu auctoritate contempta. * 21 324 537 P. I. L. Γ. Virtutes et offlc. circa Deuin et 52 553 1) Fabri, qui instrumenta reparant iis, qui sequenti die indigent. 2) Operarii, qui ad damna communia avertenda, pontes . . . restaurant. 3) Ii, qui in necessitate extraordinaria et urgenti, ut incendio, in­ undatione, succurrunt: quum caritas ad id obliget. 4) Etiam ii, qui ex caritate gratis laborant pro determinato paupere, cui ratione necessitatis propriae laborare liceat. 5) Quod aliqui extendunt ad labores pro pauperibus in communi, saltem si conficiuntur ipsae res, quae pauperibus distribuendae sunt, ut vestes etc. Nam laborare, ut lucrum pauperibus detur, non potest pro licito haberi. In priore enim casu ipsum opus pauperibus destinatur, in altero emptori. 3. Ratione pietatis excusantur: 1) Qui laborant, ut jam supra dictum est, in iis, quae immediate ad cultum divinum referuntur, ut ornare altaria, „quamquamtt, ait Suarez 1. c. cap. 21, ^consulendum, ut quantum fieri possit, praeveniatur .* 2) Imo ,mundare scopis templum, vestire parietes tapetis, etc. non fit quidem sine aliqua culpa; at non credo, mortale (esse), secluso contemptu, ut bene notat Cajetanus: unde si omissum fuit (pridie), negligontia, si adfuit, est veniale peccatum; sed nunc jam licite fiunt“: idem ib. n, 11. S. Alph. ab omni peccato haec excusat n. 292; notat tamen ibidem, ea, quae remotius spectant divinum cultum, ut tabulata praeparare ad viden­ dam processionem, de se peccatum grave esse, ad dies festivos differre: verum si facta antea non fuerint, licite etiam ea fieri die festo. 3) Secundum plures licet gratis facere, si paupertas ecclesiae accedit, ea, quibus ecclesia ad decentem statum cultumque divinum indiget, ut: ornamenta conficere, utensilia sacra parare, saltem si ille, qui ecclesiae pauperi sic concurrere vult, aliis diebus suo lucro vult intendere, ne pietas in damnum ipsi vertatur; S. Alph. n. 293 in fine ne hanc restrictionem quidem, si de stricta obligatione sermo est, addendam putavit. 4) Pro ecclesia pauperi autem agros colere, lapides secare, ipsam ec­ clesiam construere, quamquam nonnulli scriptores haec permittunt, tamen puto esse actiones ex se non licitas; at Episcopum jus habere per dis­ pensationem haec agendi licentiam concedere. S. Alph. n. 293, Suarez 1. c. n. 12. 4. Ratione publicae utilitatis vel necessitatis: Etiam conceditur in publica solemnitate profana ratione laetitiae et splendoris ea praeparare et conficere, quae antea confici non poterant, aut re ipsa praeparata non sunt: at si anteverti potest necessitas, ea de con­ sulto ad diem festum differre, ex se objective grave peccatum esse potest. Cf. doctrinam S. Alph. n. 292 et 304 supra in simili re „conficere vestes, ornatus, praeparare ignes etc.tt r>M 5. Ad necessitatem etiam refertur, si laborem omittendo aliquis notabile damnum pateretur, aut magnum lucrum amitteret. Quare: I) Excusantur famuli et similes homines, qui a dominis adiguntur ad laborandum, nisi velint male tractari aut expelli, neque habent alium famulatum, quo se sustentent. At semper supponitur, non juberi eos in (Decalogi praec. HI.) — Sanctlf. diei Dom. Se. Mimae amicientia. 335 odium religionis vel Ecclesiae. Alias si raro in anno id accidit, ut labo­ rare debeant, potest id praetermitti; si autem frequenter sine causa neces­ sitatis, serio inquirere debent alium famulatum; interim excusantur. 2) Excusantur tum domini, tum operarii et famuli in pluribus artibus, in quantum labores sine gravi damno interrumpi non possunt, ut in fundendo metallo, vitro etc. 3) Excusantur ruricolae, qui ingruente mala tempestate segetes col­ ligunt: quodsi necessitas certa est, possunt proprio marte agere; alias petant consilium vel dispensationem parochi. S. Alph. n. 303, Reuter n. 295. 4) Ob lucrum non diurnum quidem, sed pro conditione laborantis magnum seu extraordinarium excusatio saepe admitti potest; quia operariis non leve incommodum est, transmittere debere opportunitatem magni lucri, quo sibi suisque diutius providere possint. S. Alph. η. 301. 5) Ratio otii vitandi pro excusatione haberi vix unquam potest. Ve­ rum si otium probabile periculum succumbendi tentationi induceret, quam aliter homo se victurum esse non speraret, utique sine peccato labor as­ sumeretur: quod certe rarum est. S. Alph. n. 302. § 2. De participatione Ss. Missae sacrificii. I. Actio positive praecepta idque graviter pro omnibus diebus frw Dominicis et festivis obligatoriis est haec una, ut Christifideles (ab aetate discretionis, i. e. a septennio, nisi constet aliquem etiamtum usum rationis nondum habere) Ss. Missae sacrificio intersint. II. Assistentia talis esse debet, ut 1) moraliier praesentes sint liturgicae actioni, proin aut in ecclesia, aut ita prope, ut humano modo sint participes: quod quousque extendatur, utique saepe pendet a turba reliquorum, qui Sacro adstant; 2) ut formaliter actioni sacrae participes sint, non materialiter tantum. III. Quamquam integrae Missae quilibet assistere debet, nihilo­ minus partialis omissio admittit parvitatem materiae, quae non ex sola temporis diuturnitate, sed etiam ex majore minoreve dignitate partis dijudicanda est. IV. Parochiali Missae assistere obligatio quidem ex se non est; attamen praecepto non satisfit, nisi in ecclesia aut publico loco vel oratorio. Privilegium oratorii privatae domûs ad solos privilégiâtes, eosque qui in instrumento privilegii indicantur, restringitur. V. Causae mediocriter graves a praecepto audiendae Missae ex­ cusant: verum ut aliquis legitime impeditus haberi possit, quominus unquam per annum Missae assistat, gravior omnino ratio requiritur. Uberior explicatio. Observa ad I. 1. Praeceptum idque grave .>.·.« adesse, maxime probatur consuetudine et usu universali, atque ubique in omnibus catechisinis ita exhibetur. Cf. etiam varias leges Corp. Jur. c. ,Omnes fideles * (62) et c. ,Missas * (64), c. ,Cum ad celebrandas * (65) de consecr. dist. I. : dein in genere habes confixam thesin 52 ab 336 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum ct div. bona — Tr. II. Virt. rclig. Innoc. XI. ^Praeceptum servandi festa non obligat sub mortali, se­ posito scandalo, si absit contemptus/ 2. Praeter assistentiam Missae nihil aliud proprie praecipitur, ito ut neque devotionis pomeridionalis, neque concionis assistentia ex se obligatoria sit. 3. Per accidens tamen pro iis obligatio est, eaque pro circum­ stantiis gravis, audiendi conciones doctrinaeve Christianae explicationem, qui satis instructi non sunt in Christiana doctrina, sive per se sive propter peculiaria adjuncta scitu necessaria. Qui enim cum acatholicis vivere ab iisque objectiones contra fidem nostram audire cogitur, ple­ niore notitia indiget, eamque sibi aut per oralem instructionem, aut per lectionem comparare debet. 557 Àd IL 1. Moraliter praesens ille est, qui cum reliqua turba con­ jungitur, etiamsi longe ab altari et extra ecclesiam est, quae multitu­ dinem non possit capere. — Similiter ubique intra ecclesiam aliquis Missae assistere j)otest, modo aliqua ratione discernat, quid agatur in altari sive per se sive per aliorum actiones et motus. 2. Verum si multitudo tanta non est, longe facilius notabilis distantia extra ecclesiam impedit, quominus aliquis .Missam audire dici possit. Hinc distantia 30 passuum et ultra ab ecclesia aut a reliqua turba fidelium facile impedire assistentiam legitimam potest. S. Alph. n. 312. Imo si platea interjicitur, in qua frequens est populi concursus, minor distantia sufficit, ut praecepto Ecclesiae non jam satisfiat; alias autem, si parva est distantia, concedunt, ex domo vicina, si forte per fene­ stram sacerdos in altari conspici possit, satisfieri. S. Alph. ib. 3. Satisfacere ergo aliquis potest in sacristia, modo ne janua clausa omnem communicationem intercipiat. Imo idem dic, etsi janua est clausa, si quis adeo sit celebranti propinquus, ut ejus vocem audiat; nam tum non minus, quam per visum cum celebrante communicat; idque ex sententia Reuter p. 2 n. 280 cum aliis etiam conceditur, si quis stat ad murum extra templum ita prope altare, ut audiat sacerdotem. Nihilominus in ejus­ modi locis extra ecclesiam positiva attentione majore opus est, ut aliquis satisfaciat praecepto atque sese vere inter moraliter praesentes transferat, quam si est intra ecclesiam, siquidem ibi jam per ipsum locum inter mo­ raliter praesentes exsistit. 558 4. Formaliter praesens ille est, qui adstat ex intentione colendi Deum atque ita ab iis saltem abstineat, quae tali intentioni plane re­ pugnant. Quod alii sic exprimunt: sub gravi requiri saltem attentionem externam, i. e. cum intentione colendi Deum eam externam composi­ tionem quae cum interna i. e. vera attentione conjungi possit. 5. Certe igitur non satisfacit praecepto, ne ad substantiam quidem, qui actionem externam exercet, quacum attentio ad Deum impossibilis est, ut serio confabulari et tractare de re aliena (intellige per notabilem Missae partem), serio res curiosas lustrare, dormire, res profanas serio legere. G. Impletioni autem praecepti non obstat, si quis occupatur iis actionibus, quae intra Missam ad divinum cultum diriguntur, ut pulsando organa, aliudvc (Decalogi praec. III.) — Sanctif. diei Dom. — Ss. Missae assistentia. 337 agendo in ipso sacro ministerio, eleemosynas colligendo, modo simul aliqua­ tenus nd Missam attendatur. S. Alph. n. 317. — Imo voluntarie mentem in aliis rebus occupare peccatum quidem est, idque ex venialibus gravius, tamen si ille, qui se ita distrahebat, adhuc ita assistebat, ut testari potuerit sive sibi conscius fuerit, quid in genere fieret, probabiliter quoad substan­ tiam satisfecit, ita ut a gravi peccato excusetur; v. S. Alph. n. 313 cum Lu go multisque aliis theologis. Quare, etsi ante factum conandum sit omnino, ut piis cogitationibus et orationibus mens occupetur, tamen post factum raro quisquam anxius esse debet ob scrupulum attentionis non praestitae, quia sufficit habuisse intentionem generalem colendi Deum et ita te gessisse, ut testis in genere esse possis eorum, quae in altari acta sunt: S. Alph. ib. Id enim certum est, de praecepto non esse, pias preces recitare: etsi commendari hoc debet fidelibus. Neque propterea aliquis praecepto quoad substantiam non satisfecisse dicendus est, quod cogitationi graviter peccaminosae adhaeserit. 7. Prorsus satisfacit, qui inter Missam preces ex praecepto alio di­ cendas recitat, ut Breviarium, poenitentiam sacramentalem: illae enim actiones non perturbant, sed promovent intentionem colendi Deum; neque quidquam obstat, quin duo praecepta simul eodem tempore impleri possint. Confiteri peccata praeceptum audiendi Sacrum non censetur impedire, si confessio brevis est, et ad partes principales Missae attenditur. Imo, etsi longior est, si nihilominus poenitens attentus redditur ad partes Missae principaliores, id, maxime ob aliquam necessitatem, potest tolerari. Lacr. 1. 3 p. 1 n. 655. Si quis vero plene absorbebatur in enumerandis peccatis suis per prin­ cipaliorem Missae partem, non videtur quidem satisfecisse: verum aliquando ex hoc ipso oritur causa a Missa (alia) audienda excusans. Nimirum si tempus pro alia Missa non suppetit, et proin electio datur aut omittendi confessionem et Missam audiendi, aut omittendi Missam et instituendi con­ fessionem: ultimum tuto eligi potest ab eo, qui alias, quum reconciliatione cum Deo indigeat, aliquamdiu in statu peccati deberet manere (v. S. Alph. n. 332), aut cui nimis grave esset, diu a sacramento poenitentiae alienum manere. Sic etiam Marc I n. 676. Ad HI. 1. Relate ad eos, qui partem Missae omiserunt, id ante 559 omnia notandum est, eos tum graviter peccasse, quando cum voluntate nihil supplendi aut cum impossibilitate aliquid supplendi periculo culpa­ biliter sese exposuerunt notabilem partem Missae omittendi. Ergo etsi re ipsa eam non omiserunt, graviter poterant prorsus peccare, maxime si ex consuetudine sero venerunt, ad periculum advertentes. Sed e contrario, etsi notabilem partem omiserunt, si id non praeviderant neque supplero poterant, graviter non peccaverunt. Attamen confessario sciendum est, quae sit omissio objective gravis, ut et instruere possit poenitentes, et consulere, quando quaestio est de supplenda parte omissa. 2. Grave igitur censetur, omittere omnia a principio Missae ultra offertorium; aut omnia usque ad evangelium inclusive simul cum iis, quae post communionem sequuntur. S. Alph. n. 310. Etiam omittere solam consecrationem et communionem simul, etsi omnia intermedia audiantur; imo videtur idem dicendum de utraque Lehmknhl, Thool. mor. 1. Edit. 4. 22 338 P. I. L. I. Virtutes et ofnc. circa Deum et div. bona. — Tr. Π. Virt. relig. consecratione sola (quamquam scriptores graves iique complures contra­ dicunt) 1. Etiam grave est omnia omittere a consecratione usque ad ,Pater *. noster 560 3. Grace non est: 1) omittere tantum ab initio omnia usque ad offertorium exclusive; 2) omittere omnia usque ad epistolam exclusive et simul omnia post Ss. Sanguinis sumptionem. S. Alph. ib. 4. Qui audit successive partes duarum Missarum, modo in una eademque consecratio et communio fuerit, gravem deordinationem non committit, atque rationabili causâ ab onrni culpa excusatur: verum simultanée diversas partes plurium Missarum audiens praecepto non satisfacit, ut habes ex prop. 53 ab Innoc. XI. damnata. S. Alph. n. 311. 561 5. Qui partem omnino levem Missae omisit, non tenetur certo ad ali­ quid supplendum. Ita Suarez de Euchar. disp. 88 sect. 2 n. 7. Quo magis autem pars omissa ad gravem materiam accedit, eo magis aliqua compensatio consulenda est. Qui autem cogitur etiam gravem partem omittere, quia sive culpa­ biliter sive inculpabiliter sero venit, neque alteri Missae potost interesse, partem reliquam audire debet, quando ante consecrationem advenit; si vero peracta consecratione tandem advenit, ad nihil amplius tenetur, quoniam sacrificii essentiali actui jam praesens esse nequit. S. Alphone. n. 310. Ad IV. 1. Quamquam antiquitus obligatio audiendae Missae parochialis aderat, et ipsum Trid. Concil. hortatur fideles, ut concionis au­ diendae causa parochialem suam ecclesiam adeant: nihilominus certum est omnino, in hac re praeceptam non amplius vigere, sed quoslibet fideles ubilibet satisfacere in quacunque ecclesia, aut publico oratorio, aut sub divo in littore, in castris, quando ibi Missam celebrare conce­ ditur. V. S. Alph. n. 318 et 319, Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 11 cap. 14: ubi etiam probatur, Episcopos non posse fideles cogere, ut in sua quisque parochia Missam audiat: quod quum Episcopus Midensis fecisset, a S. C. C. ejus edictum reformatum esse. 2. Oratoria publica relate ad praeceptum audiendae Missae sunt etiam oratoria in domibus sive institutis publicis, atque etiam oratoria domestica in domibus regularium, uti satis colligitur ex Const. Pauli III. nLicet debitumu et Greg. XIII. ».Decet R. Pontificem11 atque ex communi theologorum sententia: v. S. Alph. ib. &62 3. Solum igitur oratorium domûs privatae1 2, utpote per privilegium strictae interpretationis permissum, excipitur: in quo praeter eos, qui in 1 Practice haec benigna sententia teneri potest ex ea ratione, quod impossi­ bile videtur esse, inter solam consecrationem aliquem non adesse, nisi agatur de instantanea et brevissima necessitate, quae recedentem et illico revertentem relin­ quit in morali quadam unione cum aliis assistentibus, etsi corpore paulo longius recesserit. 2 \ idel. ut oratorium in domibus privatorum pro publico rite constituatur, re­ quiritur: 1) ut ingressus per viam publicam pateat, 2) ut nulli subjaceat servituti a jure canonico reprobatae, vel dominus nequeat ab accessu alios viam obstruendo % l'btcalorji prnec. III.) — Sanctif. diei Dorn. — Se. Missae assistentia. 339 ipsa privilegii concessione exprimuntur, nemo praecepto Ecclesiae satisfacere potest. Praesertim notanda est clausula consueta, „volumus autem, ut familiares, servitio tuo tempore dicto actu non necessarii ibidem Missae hujusmodi interessentes, ab obligatione audiendi Missam in ecclesia diebus festis de praecepto minime liberi censeantur ". * „Cognati de familia *", qui audire Missam possunt, sunt sive consanguinei sive affines ad quartum gradum usque, si modo cum domino privi legiato vivunt in eadem familia. .Hospites nobiles ** sunt ii nobiles, qui utcunque apud dominum di­ vertunt, etiam ad solum prandium invitati. flFamuli actu necessarii , ** i. e. ipso tempore Missae, tamen intelliguntur ii, qui convenienti domini decori necessarii sunt. S. Alph. n. 318. 4. In oratoriis stricte privatis, nisi infirmitatis causa concessum sit, prohibetur omnino Missarum celebratio in principalioribus festis: Natalis Domini, Epiphaniae, Dominicae Paschatis et Pentec., Coenae Domini, An­ nuntiationis B. V., Ascensionis Domini, Assumptionis B. V., festis SS. Petri et Pauli, Omnium Sanet., Titularis Eccl., ut constat ex variis decretis S. C. — intellige tamen diem festum proprium, non Dominicam, in quam sola solemnitas fori transfertur. Gurv-Ball. I. n. 348. 5. Aliis igitur diebus celebrare licet praesente domino (aut domina, si huic aeque principaliter privilegium datum est), neque licet plures quam unam Missam eodem die celebrari sive a sacerdotibus saecularibus sive a regularibus, nisi ad id specialis licentia data sit: ita ex indulti tenore con­ sueto colligitur et ex Const. Ben. XIV. rMagnoa. Ad V. 1. Excusantes rationes reducuntur ad necessitatem, et ad 5··3 caritatem vel pietatem: Nimirum sive agitur de notabili incommodo, quod a proximo possum avertere, sed quod ut avertam, necessarium est negligere Sacrum; sive de notabili incommodo, quod ego subire deberem, si Missam audirem; cum tanto incommodo haec humana lex non obligat. Sufficit autem quodlibet notabile seu mediocriter grave incommodum, sive in anima, sive in corpore, sive in bonis fortunae, sive in honore, fama, pudoreve rationabiliter timetur: S. Alph. n. 324 cum communi sententia. 2. Hinc excusari censentur: 1) Qui aliquoties ad vitandum scandalum alienum Missam omittit: 8, Alph. n. 331. — Similiter permittit S. D. n. 327 cum aliis, ut pater ex justa causa filium in poenam domi retineat reclusum, etsi ille Missam non audiat. Quod dicendum est etiam relate ad filios, quos pater scit in ac­ cessu ad ecclesiam peccatis se daturos esse vel grave peccandi periculum incursuros, quando eos secum ducere alteriusve viri fidi custodiae com­ mittere nequit: filii tamen peccant, nisi emendationem ostendant. 2) Qui notabile incommodum valetudinis timent: v. g. reconvalescentes; item qui ob paupertatem ab aeris inclementia se protegere non pos­ sunt et propter hiemalem vel pluviosam tempestatem timere rationabiliter impedire, 3) ut in perpetuum divino cultui addictum sit, 4) ut statuantur reditus ad officia divina sufficientes. V. Gury-Ball. Γ. n. 348. Attamen non quaelibet conditio, si forte impleta non fuerit, impedire videtur, quin oratorium publicum re ipsa validum factum sit. 09 e» « 340 P. I. L. I. Virtutes et offic. circa Deum et div. bona. — Tr. II. Virt. relig. debent, ne infirmitatem contrahant (ut qui tempestate humida laceratis calceis etc. incedere deberent). Ml 3) Qui custodiunt domos, greges, infantulos, quos sine aliorum per­ turbatione secum ducere nequeunt. — Verum si fieri potest, ut, quando plura Sacra celebrantur, unus alterum excipiat in custodia laboreve, id fieri debet: alias diebus Dominicis et festivis alternare debent: quamquam non ita rigorose, ut v. g. uxor toties accedere debeat, quoties maritus. 4) Qui aegros curant iisque magno solatio sunt, qui cibos pararo de­ bent, intellige in loco, ubi ab ecclesia longius distant — quantum fieri potest, cum restrictione modo n. 3) notata. S. Alph. n. 326. 566 5) Qui gravem indignationem sive parentum, sive domini, sive mariti incurrunt, etsi haec indignatio in justa causa non fundatur: modo ne fiat, ut in odium religionis jubeantur domi manere, neve frequenter accidat. Nam si frequenter id fit, tandem do alio remedio laborandum est. — Atta­ men caveri debet, no ob levem indignationem vel leve incommodum famuli filiive ex respectu humano jussioni acquiescant. S. Alph. n. 327. 6) Qui damnum subire deberet in itinere, amittendo expensas etc.; qui lucri extraordinarii opportunitatem amitteret, ratione habita conditionis ejus, de quo agitur. — Imo si cujus conditio muneris vel officii id secum fert, ut Sacrum audire nequeat, facilius etiam notabilis jactura excusat, ut accidere potest aurigis, nautis ibid. n. 332. Verum ratio haberi etiam debet cooperationis cum peccato alieno et scandali. 7) Qui longe distant ab ecclesia. — Secundum S. Alph. n. 329 cum Mazzotta et aliis distantia bonae leucae vel pedestris itineris per horam cum quadranto absolute excusat, ita ut urgeri non possit ecclesiasticum praeceptum quolibet die Dominico et festivo Missam audiendi; minor etiam distantia, si accedit aut debilitas virium, aut tempestatis itinerisve incle­ mentia. — Quare si quis tanto spatio ab ecclesia distat, potius exhortandus, quam obligandus est, ut, quando id disponere possit, conetur ad Sacrum accedere. Aliud tamen intelligo de eo, qui sine novis expensis currum paratura habet, quo vehatur. 566 8) Qui notabilem pudorem subire debent, etiam excusantur. Undo excusant eos, qui decentes vestes non habent pro conditione sua, nisi summo mano sine pudore accedere possint; idem ad feminam indecenter gravidam aliquando applicari potest; etiam ad eos, quorum banna procla­ mantur, si vera pudoris ratio sive ex consuetudine sive ex peculiari cir­ cumstantia adest, atque opportunitas alterius Sacri audiendi deficit. Similiter ratione luctûs vidua, filia sororve defuncti excusari ad tempus possunt, si consuetudo est alicubi per tale tempus domo non exeundi. Vide de omnibus hisce S. A 1 p h. n. 330. w7 3. Verum hic attendas velim, praeceptum divinum adesse, ali­ quoties saltem, si fieri possit, Sacro interesse. Si enim ex divino prae­ cepto, ut communius fatentur, sacerdos aliquoties in anno celebrare tenetur, fideles etiam potiore jure sacrificii N. L. participari debent. Hinc qui ordinarie impediuntur, quominus intersint Sacro diebus festivis, aliquoties tamen incommodum longioris distantiae gravioremque difficultatem vincere debent, ut possint Missae assistere. Concordaro videntur cum iis, quae Kenrick tr. 4 p. 2 n. 19 pro circumstantiis Americanis notat de iis, „qui equo vel curru vehi possunt *, (Decalogi praec. Ill.) — Sanctlf. dlci Dom. — Sa. Missae axsistenfia. 341 seu potius qui fere quotidie suorum negotiorum causa iia mediis utuntur, sc. ,eos non semper ideo excusari, quod vel decem milliaribus (ultra tres leucas) ab ecclesia distent"; ii certe suaviter inducendi sunt, ut saepius saltem Sacro intéressé curent, de stricta obligatione, quae non ita certe definiri potest, mentione non facta. 4. Inde concludo, eum qui legitime impeditus est, quominus diebus festivis ecclesiastico praecepto satisfaciat, ex praecepto non teneri, domi per orationes fundandas id supplere — quamquam suaderi id debet, — neque aliis diebus ferialibus Missam audire; at qui per totum annum impediretur, quominus diebus Dominicis et festivis Sacro interesset, aliquoties id supplere deberet diebus ferialibus (v. g. ter quaterve), quia divina illa lex non est tempori determinato affixa, ut affixa est lex ecclesiastica, f Appendicis gratia recenseo peccata communia contra III. prae­ ceptum decalogi: Graviter peccat: 1. Qui labores serviles siue necessitate per notabile tempus (2—3 horas) exercet. 2. Qui sine legitima causa excusante Sacrum negligit, aut ejus notabilem partem. 3. Qui per notabilem Missae partem alienas actiones necessario a Missa distrahentes exercet. 4. Qui advertens non cavit a periculo notabilem Missae partem omittendi. Liber IL De virtutibus et officiis circa homines humanaque bona. Divisio I. De extensione theologicarum virtutum ad ipsum hominem tamquam objectum secundarium. Haec theologicarum virtutum extensio ad hominem num exsistat si quaeritur, id primo de fide plane debet negari. Fides enim, quae creaturae vel homini credit, nullatenus est virtus theologica. — Dein neque spes, quae in homine fiduciam collocat atque ab eo adjutorium exspectat, theologica virtus esse potest. Ad summum ad spem in­ directe revocari aliquo modo potest fiducia, quam in meritis interces­ sioneque Sanctorum reponere catholica fides nos docet. Quamquam enim in meritis Christi, seu in omnipotentis Dei bonitate et misericordia, quam propter merita Christi ad nos in supernatural! fine consequendo ju­ vandos se nobis impensurum esse pollicitus est, omnis nostra spes fundatur: tamen illud divinae misericordiae adjutorium ipsiusque Christi meritorum applicationem per Sanctorum intercessionem facilius et abun­ dantius fieri, non est dubitandum. Sed haec innuisse sufficiat. Proprio sensu sola caritas relinquitur, quae a Deo ad homines extendatur. Quare totam materiam hic tractandam unica sectione com­ plectimur, extensione caritatis ad ipsum hominem. Videlicet recolenda est doctrina superius exposita, caritatem di­ vinam seu theologicam verum amorem amicitiae esse, quo Deum tam­ quam amicum propter se dilectum amplectamur, eamque in intima illa conjunctione seu communicatione fundari, per quam Deus nos suos familiares suacque naturae participes, adeoque filios adoptivos atque membra familiae divinae constituat. Quoniam autem amicitia cum amico omnia, quae ad amicum pertinent, omnemque ejus familiam eo­ dem amicitiae affectu prosequitur, facile patet, nos posse tum proxi­ mum tum nosmetipsos tamquam aliquid Dei atque partem divinae fa­ miliae diligere. Caritas hominis in seipsuin — cura nobismetiptiie ex caritate debita. 343 Caput I. De caritate et amore, quem homo sibi ipse debet. Articulus I. Do notione et officio caritatis erga nosmetipsos in genere. Quum Deus ipse hanc sublimem elevationem et unionem secum ύβο habendam pro tine nobis constituerit: manifestum est, non solum nos posse, sed nos debere nosmetipsos caritate diligere. Quae dilectio postulat, ut nosmetipsos pro vera nostra dignitate aestimemus, eamque conservemus, efficaciter bona nostra vera procuremus atque promoveamus. Nondum enim in boni nostri plena possessione constituti sumus, sed ad eam acquirendam et inamissibiliter tenendam contendimus. Hinc: I. Quum veri boni cura atque acquisitio ab ejus cognitione atque dignitatis nostrae cognitione dependeat, officium primum, quo erga nosmetipsos obligamur, est vera nostri /inis cognitio. Quare quae dicta sunt supra de necessitate cognoscendi et credendi principales fidei veritates, non solum ex praecepto fidei et cultûs Dei debiti oriuntur, sed summopere ex caritate hominis erga se ipsum obligatoria esse cognoscuntur. Gravissime igitur contra hoc officium caritatis peccant: 1. Qui culpabili negligentia ea addiscere non curant, quae necessaria sunt necessitate medii ad salutem. 2. Qui culpabili negligentia ea addiscere et retinere non curant, in quibus homo institutus esse debet, ut Christianam vitam digne ducere possit. II. Sed non solum finis atque dignitatis nostrae et aptorum finis assequendi mediorum cognitionem nobis debemus, sed caritatem nobis debitam etiam exercere debemus veri boni nostri efficaci prosecutione. Quae boni prosecutio ad tria potissimum bonorum genera sese extendit: Primum bonum, quod, etsi non omnium summum in se, tamen omnium fundamentum est, consistit in vitae nostrae nostraeque personae, ut ho­ mines sumus, conservatione. Secundum bonum illud est, quod est in se summum atque summe ne­ cessarium: divina amicitia, quae fruitivae cum Deo in altera vita unionis germen est et arrha, atque hujus amicitiae acquisitio, conservatio, augmentatio, brevi, vita supernaturalis ejusque augmentum. Tertium bonum ea complectitur, quae ad priora genera servanda vel comparanda media quaedam sunt, quibus pro divina voluntate in hac ter­ rena vita ut homines et christiani, sive ut individui homines sumus, sive ut sumus membra societatis, vivamus digne. De singulis speciatim plura. Articulus II. De cura nobismetipsis ex caritate debita in specie. Caritas quidem postulat, ut interno affectu nos ipsos prosequamur; 570 at id sive explicite sive implicite facimus, quando Deum actu caritatis amplectimur et in eum tamquam supernaturalem finem nostrum ten- 3ί 1 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extern. virt. theol. dimue: quare de hujus obligationis impleti one amplius disserere opus non est. Id unum huc referri potest, sc. hominem interno affectu contra caritatem sui ipsius peccare, quando sibi malum aliquod grave, ordine recti non servato, exoptat. Postulat caritas insuper, ut curam nostri quoad triplex bonorum genus supra notatum geramus; verum non requiritur, ut in ipsa illa cura gerenda ex affectu seu motivo cari­ tatis moveamur. Quibus praenotatis, sit § 1. De cura circa corpus vitam que propriam. 571 Quomodo corpus nostrum objectum sit, quod non naturali tantum, sed etiam supematurali amore, imo divina caritate diligere possimus et debeamus, ex iis apparet, quae theologi de objecto caritatis communiter disputant. Naturali et psy­ chologice necessario amore ferimur in corpus nostrum tamquam partem nostrae per­ sonae; at amor ille caecus et instinctivus ratione et fide elevari debet, ne extra rectos limites versetur, neve in veri boni, ipsius etiam corporis, privationem per­ vertatur. Cf. S. Thom. Π. II. q. 25 a. 5. 1. Quilibet tenetur vitam suam conservare mediis ordinariis et consuetis. II. Gravissimum peccatum est suicidium; cui accedit sui ipsius mutilatio. III. Licitum tamen est, indirecte ad necem vel mortem propriam conferre pro gravitate causae, quae subsit; qua deficiente, est illicitum. IV. Mortem sibi non inferre seu causare, sed sibi optare: pro causa et motivo desiderii aut peccatum est, aut non. 572 Explicatio. Ad I. 1. Consuetis et ordinariis mediis vitam ser­ vare homo eodem jure et officio tenetur, quo jubetur, ne se occidat. Quum enim non adhibitis mediis quibusdam, ut cibo et potu etc., vita illico declinet atque brevi exstinguatur: natura ipsa docet et im­ pellit ad illa media arripienda, nisi quis reus esse velit vitae propriae exstinctae. 2. At idem dici nequit de mediis extraordinariis. Nam quae ad manum sunt non adhibere, idem censetur ac studiose sibi necem in­ ferre; sed quae difficilia comparatu vel usu sunt, non quaerere, est potius mortem permittere, quam sibi eam inferre. Sic communiter docent theologi: 1) hominem generation non teneri adhibere remedia pro statu suo cum extraordinariis expensis conjuncta, ut se a morte liberet; esset enim praeter exquisitam diligentiam, ad quam communiter nemo obligatur, etiam plerumque magnum damnum suorum: 2) eodem modo obligationem non esse subeundi magnos cruciatus ad vitam servandam, aut quodlibet malum quod pro conditione hominis — ut magnus pudor in virgine vel aliquando magna deformitas — malum valde magnum putatur: nisi forte bonum aliorum, maxime communitatis postulat, ut etiam cum gravissimo incommodo vita aliis utilissima conservetur. Cf. de hac re S. Alph. 1. 3 n. 372, Tambur. in decal. 1. 6 c. 2 § 3 n. 3, Scavini torn. 11. n. 708, Gury I n. 391. Caritas hominis in seipsum — cura corporis ft citae propriae. 345 Si ejus generis causa subest, fateor (quod etiam S. Alph. fateri videtur) contingere posse, ut Superior recte jubeat subditum amputa­ tionem membri pati, maxime quum hodie, spectata arte chirurgica, non jam extraordinaria res sit. Nisi vero extrinsecus causa aut jussionis, aut boni communis vel pie­ tatis magni momenti accedat, mortale peccatum etiam nunc vix committi puto ab eo, qui amputationem multum horrens eam pati detrectet. Quam­ quam enim haec antiquorum theologorum communis sententia hodie medicis non amplius placere videtur, eo quod ratio cruciatuum afferri jam non ita possit: tamen omitti non debet, non cruciatus solos, qui ex parte sopiri nunc possunt, sed etiam horrorem magnum pro ratione haberi posse, cur magnam operationem — non enim loquor v. g. de digito ejusque articulo abscindendo — detrectari liceat. 3. Magis etiam sequitur, hominem licite posse quaedam exercenda suscipere, ex quibus non imminet quidem mors, sed mortis quae­ dam acceleratio seu vitae quaedam abbreviatio merito timetur. Cujus vitae abbreviationis si proximum periculum non adest, sed remotum et longe distans, grave peccatum committi non censetur, etsi aliquot annorum abbreviatio probabilis est; attamen peccatum, videlicet veniale est, si justa causa defuerit; secus peccatum nullum, imo fortasse opus meritorium. — At si notabilis omnino vitae ab­ breviatio sequitur vel potius vitae exstinctio aliudvc grave damnum brevi secuturum praevidetur, graviter per se illicitum est haec causare. Cf. S. Alph. 1. 3 n. 371. Scilicet ex amore virtutis cum magno merito assumi possunt poenitentiae externae et corporis macerationes, modo cum discretione fiant, etsi force aliquot annis brevior vita reddatur. Et revera nisi id liceret, etiam inter­ dici deberet multarum rerum studium aliacque occupationes utilissimae, quae vires humanas atterere atque vitam citius finire solent. At id esset non solum dominium corporis, sed etiam rationabilem corporis viriumque usum homini denegare. Imo docent multi, Carthusianum, qui in extremo morbo a carne ab­ stineat et mori praeferat, non peccare, quum magnum bonum sit regulam sanctam a communitate stricte servandam intactam relinquere: v. Mazzotta de praec. decal, disp. II. q. I. cap. 1, Lugo de just, et jure disp. 10 η. 33, S. Alph. 1. c. n. 370 — quod tamen sententia medicorum prac­ tice vix potest accidere, quum teste Sto hr Ilandbuch der Pastoralmedicin cap. X (p. 457 cd. I.) non sit morbus, cujus curatio esum carnis reddat necessarium. Comedero vero teneri censent eum, qui fame periturus nihil edendum habuerit, nisi carnem : nam «pium ille casus prorsus per accidens fiat, ex ea causa carnem comedere disciplinam communitatis non laedit, laedit vero esus carnis infirmitatis causa permittendus. At licet vitam suam exponere infirmus possit, tamen non obligatur. Hinc etiam fit, eum, qui inordinato esu vel potu graviter non laedat sanitatem, quamquam aliquod periculum citius moriendi subeat: peccaturum esse non graviter ’. 1 Cf. hac dc re discussionem, qunm doctus ille Card, de Lugo instituit in quaestione, num novitius. cui medici egressum e religione suaserunt, nisi vellet 346 [ 675 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. thcol 4. Neque tenetur reus supremo supplicio afficiendus fuga, etsi possit, vitam servare, modo juste condemnatus sit, nam amor justitiae sufficit, ut vitam suam, etsi commode possit, non conservet; quare etiam si condem­ natus est, ut fame pereat, non tenetur cibos clam allatos sumere, tum quia sententiae exsecutionem praeeligere potest, tum quia cibos diu clam afferri impossibile erit. Num autem judicis jussu reus seipsum interimere possit, vide mox infra ad II. Cf. Mazzotta aliosq. 1. c., S. Alph., I. c. n. 369, Lugo 1. c. 27 sqq. Si quis vero injuste damnatus est, videri debet, utrum magnum sit malum quod perpeti, an periculum, cui se objicere de­ beat, ut fugam possit arripere. Ad II. 1. Sibi positive proprio marte uecem inferre, natura duce, ab omnibus, qui sana ratione utuntur, semper pro gravissimo peccato habebatur: quamquam in quibusdam difficilioribus circumstantiis non ita clare ubique et ab omnibus criminis ratio deprehenditur, ut invincibilis ignoratio debeat negari. Cui accedit Ecclesiae auctoritas, quae suicidas tamquam gravis sceleris reos etiam post necem illatam a se abjecit atque ecclesiastica sepultura consuevit privare. Rit. Roni. de exseq. tit. 6 cap. 2 n. 3; cf. Decretal. 1. 3 t. 28 c. 7. Ratio autem principalis, cur grave delictum sit se ipsum directe oc­ cidere, est, quia illa actio in se pleni dominii injustum exercitium continet cum divini dominii arrogatione, utpote cui soli vita hominis humanaque persona subjaceat. Nam destruere aliquam rem est actio, qua plenissime dominium in illam exercetur; ergo destruere vitam adeoque personam ho­ minis, qua homo est, constans animo et corpore, est sese plene tamquam dominum vitae atque humanae personae gerere. Verum 1) nemo sui ipsius dominus, quippe qui superior esse debeat, esse potest; ergo ille, qui nihilo­ minus se ut talem gerit, ordinem recti et veri essentialiter subvertit. 2) Imo nemo nisi Deus do vita et morte hominis potest disponere; ergo qui nihilo­ minus do sua propria vita disponit, jus et dominium exclusive divinum sibi superbus assumit. Quod ut intelligatur, advertendum est discrimen inter humanam vitam et alias res et bona, quibus homo utitur. In omnes quidem res, etiam quae usui et dominio humano deputatae sunt, Deus sin»mum dominium retinet atque necessario sibi servat: nihilominus rerum vitam suam periculo exponere, debuerit eorum dictis obtemperare (de Jure ct just. disp. 10 η. 30): ,,Existimavi, medicorum illud consilium de obligatione novitii re­ jiciendum omnino esse, prout de facto a theologis SS. D. Urbani VIII. jussu con­ gregatis rejectum fuit, et novitius relictus arbitrio suo; qui tamen in religione permanens medicas conjecturas fallaces comprobavit, quum melius multo sub dis­ ciplina religiosa postea valeret, et adhuc valeat, quam valuisset prius in saeculari­ bus deliciis.11 Antea n. 32 de mortis acceleratione non adeo notabili itu dixerat: ,,Sicut non damnantur peccati mortalis, qui cibis multis et delicatis utuntur, licet praevideant periculum multarum infirmitatum et brevioris vitae, quod ea de causa frequenter incurritur; sic multo minus peccant mortaliter, qui abstinentia et mortificatione idem periculum incurrunt . . . Sicut enim non tenetur homo abstinere a vino, ut longius vivat, sic nec vinum bibere ad eundem finem .... sicut non tenetur homo salubriorem locum et ailrcm quaerere ad vitam prolongandam, sic nec meliorem et salubriorem victum sumere?1 Caritns hominis in eeipeum — cura corporis et vitae propriae. 347 dominium in illas res non Deo soli itft compotit, ut ab earum dominio participativo homo excludatur. Earum igitur destructio irrationabilis vel abusus aliquam quidem divini dominii laesionem (ut in quolibet peccato fit) continet: tamen non exprimit juris divini et absoluti, sed juris humani participati exercitium ac proin non includit per se alicujus juris divini ar- · rogafioiie»i; destructio autem propriae vitae, utpote in quam dominium participatum haberi non possit, illam arrogationem secum fert. Cf. infra div. seq. de objecto juris. — Cum primaria illa deordinatione et malitia, quae nunquam non continetur in suicidio, juris divini laesionem dico et usurpationem, conjunguntur aliae deordinationes: videlicet homo contra se ipsum peccat sibi potestatem eripiens ad suum ultimum finem porro ten­ dendi, imo in necessitatem infelicissimam se conjiciens fine suo perpetuo carendi; peccat suicida contra societatem variaque ejus membra pro diversa sua conditione, officiis suis et auxilio, quod aliis praestare possit vel debeat, temere sese subtrahendo. — Cf. S. Thom. II. II. q. 64 a. 5, Molina de jusi, et jure. t. 4 disp. 1 n. 1, Lugo de just, et jure d. 10 n. 9 sqq. 2. Dictum est, graviter esse illicitum, proprio marte sibi vitam adimere. Licet enim id facere, intercedente legitima auctoritate. Quae legitima aucto­ ritas certo Deus est, qui pro supremo suo et absoluto dominio habet im­ perium vitae et mortis atque imperare potest, quando sapientiae suae con­ venire id videatur, ut aliquis sive alienam sive propriam vitam destruat. Verum certa jussione et revelatione ad id opus esset. 3. Nulla alia auctoritas de humana vita disponere pro libitu potest. Sola potestas sceleris commissi pro merito etiam morte puniendi publicae auctoritati supremae competit. Quando igitur de reo agitur, qui a judice juste morti est addictus vel addicendus, disputant inter se scriptores, num reus ipse constitui a judice possit, qui in se ipse poenam mortis exsequatur, ut apud orientales frequenter in usu est. Non certo constat, id esse in­ trinsecus malum, quare reo licebit, hunc moriendi modum jubente aut per­ mittente supremo judice subire: attamen quia actio illa probabiliter etiam illicita est secundum remotum liciti illicitique judicium et quia insuper est actio nimis gravis a qua per se natura abhorret, etiam jubenti judici hac in re obediendi obligatio non est. V. S. Alph. 1. 3 n. 369, ubi habes pro liceitate allatos Vasq., Bonae., El bel, llaunold etc.; contra eam S. Thom., Suarez, Soto, Lay maun etc. Ipso S. Alph. liceitatem probabiliter1 defendit. 4. Eodem jure, quo prohibetur suicidium, prohibetur etiam sui 577 ipsius mutilatio. Homo enim, quum suae personae dominus non sit, eam integram servare debet, atque integre aptum se tenetur servare cum membris suis ad omnes functiones, ad quas naturae auctor ho­ minem qua homo est organis atque facultatibus instruxit. Verum quoniam partes sunt propter totum: quando eligendum est inter membri abscissionem, et totius compositi destructionem, i. e. corporalem mortem, sine dubio membra aliqua abjicere licet, ut vita ipsa cum mutilo corpore servetur. Quare 1) licet membrum abscindere infectum, ne, reliquo corpore etiam infecto, homo pereat; idquo quum primum grave periculum est. 2) Licet etiam, abscisso membro, ei fugam capere, qui vinctus alioqui mortem pati debet, sive a carnifice sive aliunde inferendam. 348 P. I. L. II. Virtutes ct oftic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. vlrt. theol. 3) Imo si quis tyrannus juberet aliquem aut se ipsum mutilare, aut occidi, probabiliter liceret illi, ne occideretur, tyranno morem gerere; nam quamquam tyrannus peccat, alter vere alterutrum eligere debet, aut vitam aut membrum amittere: igitur licebit minus malum potius incurrere. *78 5. Ad alios autem fines mutilatio fieri non potest, quia quaecunque membri destructio ad alios fines ordinata disponendi jus supponit circa proprium corpus, quod soli domino competit: dominus autem homo ipse non est, sed solus Deus. S. Thom. Π. II. q. 65 a. 1 ad 3. Hinc ad spirituales fines non licet evirationem facere aut ei consen­ tire. Quod si factum fuerit, Ecclesia semper reprobavit, imo irregularitatis poenam contra eos statuit, qui suae mutilationi assensum praebuerint. Ceterum illa mutilatio impotentiam quidem generandi efficit, sed a tentationibus carnalibus non plene liberat. — Quando autem in muliere vehe­ mentes tentationes per pruritum excitantur, medica incisione curabilem, quâ generandi facultas non aufertur, sed sola delectationis capiendae apti­ tude» minuitur: talis organi excisio, si de illius morbida, etsi non letali, affectione sermo est, non videtur illicita. Sunt qui defendere tanquam licitam velint evirationem puerorum ad conservandam vocem, modo fiat cum pueri consensu et sine gravi vitae periculo: quum conservatio vocis ad suavius canendum in ecclesiis ad bonum commune pertineat. V. S. Alph. n. 374, qui hoc non reprobat, contrarium tamen praefert cum Tambur., Elbel, Mazzo tta. Multum ponderis videntur sibi fautores hujus sententiae ex tolerantia Ecclesiae sumere, quae ejusmodi cantores adhibere saepe consuevit. — Cf. etiam hac de re Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 11 cap. 7: qui jure ipsam rem damnat, at­ tamen post factum ejusmodi homines non vult excludi ab ecclesiastico cantu. Quodsi cui opinio illa, quae mutilationem hanc licitam declarat, probatur, non video, quomodo rejicere possit aliam Tam buri ni opinionem speculati­ vam potius, quam practicam, qua putat (in dec. 1. 6 c. 2 § 3 n. 4), parvam omnino mutilationem non videri illicitam, si magnum bonum alterius ordinis per eam acquiri possit, ut v. g. aptitudo ad artem lucrosam exercendam et similia. Id certo concedi debet, licere ob extraneos fines valde graves absque mutilatione seu membri abscissiono sese deformare, c. g. virgini, ut de­ formitate sua castitatis insidiatorem horrore afficiat atque a se repellat. Imo (piis accusaro audeat heroicum illud exemplum virtutis, quo Sanctus quidam in scorti sibi insidias parantis faciem «praecisam morsu linguam * exspuit illudque sic in fugam conjecit: ut narratur in martyrologio Ro­ mano sub die 28. Julii? Û7» Ad 111. 1. Dicitur indirecte ad propriam mortem aliquid con­ ferre, aliquando licere. Verum non licet mihi unquam actionem peri­ culosam eo Jine suscipere, ut peream. Neque licet eo fine corporis austeritates exercere, ut vitam abbreviem. Attamen aliud est mortem vel vitae abbreviationem pro fine habere seu intendere, aliud est, quando ex alio Jine actio periculosa suscipitur, simul cupere, ut ipsa etiam vita finiatur vel brevior reddatur. Id utrum liceat necne, pendet ab eo, utrum tam gravis ratio habeatur, quae mortis desiderium in­ efficax mihi licitum reddat, annon. Caritas hominis in scipsum — curu· corporis el citae propriae. 341) 2. Difficilius est causas illas assignare, quae tam graves sint, ut propter illas mortis periculum possim subire. Ilie jam solum mortis imminentis periculum grave specto: nam si non imminet periculum, sed de sola quadam abbreviation e probabili sermo est, jam supra habes, quid tenendum sit. In universum dici potest: ad defendendum sive retinendum bonum aliquod magnum, sive proprium sive alienum, licet periculo mortis sese exponere; quodsi agitur de bono acquirendo, videtur id longe majus esse debere, ut cum vitae periculo gravi tentamen illud acqui­ rendi facere liceat. Hinc: 1) Licet so projicere o fenestra cum magno periculo pereundi,sso ut aliquis evadat sententiam mortis, vel durissimum carcerem, modo spes etiam evadendi mortem adsit. 2) Licet virgini ad evadendam laesionem sui sese conjicere in certum mortis periculum, modo ne sit in certam mortem: nam si plane impossibile est vitam servari, sed illico necesse est, ut ex actione, quam virgo ponat, mors sequatur, sicut ex projectione ex alta turri, id agere non licet, poti vero potius mortem, quam violari omnino licet. S. Alph. n. 367 et 368. Imo potius periculum mortis vel mortem subire, consilii est, quia peccaminosi consensûs periculum cum violentiae perpessione saepe conjungitur; obligationis per se non est. 3) Licet ad gravissimos cruciatus finiendos chirurgicam operationem periculosam subire, quae periculum mortis quidem inferat, sed simul etiam cum fine dolorum fundatam spem salvandae vitae relinquat. Nam liberatio a diuturnis cruciatibus magnum bonum est, propter quod mortem quidem inferre non licet, licet tamen ejus subire periculum: idem dic, etsi ad­ jungitur membri infecti abscissio, eo quod alioquin toti corpori ejusque convenienti activitati impedimento sit. 4) Licet ad duriorem mortem incendii evadendam sese in flumen seu mare, navi conflagrante, conjicere, etsi spes servandae vitae, quae adest, modicissima sit: nam periculum mortis adeo certum subire, quod alias suicidium putari debet, in ejusmodi circumstantiis plane aliam rationem habet. Cf. S. Alph. 1. c. cum Lugo I. c. n. 50, Less, de just, et jure 1. 2 c. 9 n. 35. 5) Licet in naufragio amico tabulam jam arreptam cedere et ita ejus vitae potius quam propriae consulere, nisi propria vita prae vita amici forte necessaria sit1. Lugo I. c. n. 48, Less. 1. c. (dub. 6) n. 29 et 81. 6) Licet in bello justo navim aut turrim accendere etiam cum pro­ priae vitae certa jactura, si hostibus grave damnum per hoc infertur aut magnum bonum eripitur, quia magnum bonum publicum praevalet malo privato; sed ita agere non licet ad privatum incommodum, captivitatem, mortem, quae inferatur etc., evadendam: S. Alph. n. 367. Videlicet ex * Licere tabulam nondum arreptam, sed arripiendam cedere, communius omnino scriptores concedunt. Verum Cas trop, p 8 n. 7, Suar. d. 9 sect. 3, Soto de juftit. 1. 5 quaest. 1. art. 6, Lacr. 1. 2 n. 177 aliique cum S. Alph. 1. 3 n. 366 con­ tendunt, tabulam jam arreptam cedere seque ipsum undis committere, quando desit natandi peritia, esse positive ad mortem cooperari atque hinc illicitum. — At priori concesso, negari potest, esse illicitum, quum sit indirecta cooperatio. Ceterum ipse Suarez, ut notat Lacr., solum peccatum veniale in illa actione agnoscit, eo quod non sit gravis inversio ordinis; alii vero, ut Lorea, nullum. 350 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. I. Extens. virt theol. actione militis in hoc casu aeque immediate sequitur et mors propria et aut hostium magna damnificatio aut proprii gravis damni fuga. Porro si aeque immediate mors propria sequitur, ille alius effectus omnino (/ravioris momenti esse debet, ut causam propriae mortis poni liceat; quod obtinet in publico bono gravi procurando malove avertendo, in avertendo malo privato non obtinet. 551 3. Non licet audaciae causa, vel ad ostentandam dexteritatem sese in grave periculum mortis conjicere: imo id graviter peccaminosum est. Quare graviter peccant 1) qui ex sponsione actionem vere periculosam subeunt, ut periculosam jejunii protractionem; 2) funambuli aliique gesticulatores, qui gravi periculo sese exponunt, neque excusantur ex eo, quod quaestus faciendi gratia haec agunt, quo se sustentent; nam actio ex se primo est ad temerariam ostentationem, et consequenter ex hac ostentatione et temeraria audacia, quam alii mirantur, quaestus habetur: quod intrinsecus malum est. Verum si praecautione atque consuetudine periculum ita minuitur, ut grave pro illis non sit, artem illam exerceri per se peccaminosum nondum est. 552 Ad IV. 1. Desiderium mortis utique non dirigitur in actionem peccaminosam, sed aut in mortem sive a Deo inferendam sive a na­ turali causa, aut in effectum a causa omnino abstrahendo. Quare peccaminositae illius desiderii aut ex modo est, quo concipitur, aut ex inordinata comparatione mali mortis cum alio malo. 2. Plane sunt motiva bona et meritoria, ex quibus homo christianus mortem desiderare possit, haec: conjunctio cum Deo dilecto et finis ul­ timi adeptio, impossibilitas amplius peccandi, contristatio ex tot peccatis quibus in hac vita videt continuo Deum offendi etc. 3. Motivum moraliter imperfectum est desiderium per mortem eva­ dendi quodlibet malum terrenum, si in eo sistitur: quia terrenum sive tem­ porale malum per se summum est ipsa mors, sicut vita summum bonum. Verum quia vita demum in se est bonum indifferens, potest homo eva­ sionem aliorum gravium hujus vitae malorum sine peccato ipsi vitae prae­ ferre. Ergo si quodcunque grave malum vel aliquid valde molestum sive externum sive internum homini incumbit, quod sibi morte durius videtur: non peccat mortem desiderando, modo fiat cum debita erga Deum divinam­ que providentiam subjectione. S. Alph. cum aliis 1. 2 n. 30 recenset inter ea gravem infirmitatem, etiam mulieris a viro tractationem valde malam etc. 4. Qui vero levi de causa inefficaci desiderio mortem optat vel a Deo rogat, peccatum committit, quamquam per se non mortale. (S. Alph., etsi 1. c. rem in se severius dijudicat, practice tamen fere consentit, ejus­ modi mortis propriae desideria ex impatientia levique causa oriunda vix mortale peccatum fieri.) Cf. Gury-Ball. I. n. 223 cum nota. 5. Graviter demum tali desiderio ille peccat, qui cum rebellione erga divinam voluntatem, seu oppositionis contra providentiam divinam sibi con­ scius, mortem sibi optat. Sb 9-· .-.j Caritas hominis in seipsum — cura vitae corp, et supernatural™. 351 II. Speciale peccatum grave contra hanc caritatem sibi debitam homo committit, quando in mortis periculo exsistens reconciliationem cum Deo, si indiget, sibi procurare omittit. III. Augmentum vitae spiritualis seu sanctificantis gratiae et meriti, quatenus per actus sive supererogatorios, sive non graviter praeceptos concilietur, negligere, in se et per se grave peccatum non est. IV. Quare licebit etiam propter proximum bonis spiritualibus non necessariis eorumve adeptione sese privare: quamquam id ex caritate proximi facere, non tam est spiritualis boni privatio, quam potius unius in aliud commutatio. S. Alph. 1. 2 n. 26. Haec, adjecta brevi explicatione, in hac re sufficiunt, quoniam particularia, quae homo circa bona sua spiritualia agere debet, in sin­ gulis ejus officiis continentur. Explicatio. Ad I. Ratio ea est, quia quolibet peccato gravi 5^4 homo sibi gravissimum damnum ex sese irreparabile consciscit, atque ipse se ab ultimo suo fine attingendo avellit. — Haec autem ratio, quum ad malitias peccari ,transscendentales; pertineat, in confessione speciatim declaretur non oportet, ut evidens est: nisi forte aliquis — id quod vix accidere potest — formali odio contra se peccare voluerit. Quod idem fere dic de principio II: at ille neglectus accusari debet. Ad II. Caritas erga seipsum hominem obligat non tantum, ne se suo fine ultimo jureque aeternae felicitatis privet, sed etiam ut dam­ num illud, si incurrerit, reparet caveatque, ne hoc malum per gratiam Dei reparabile evadat irreparabile. Quare jam ex hoc capite specialis obligatio est reparandae amicitiae Dei amissae tum in quolibet gravi mortis periculo, tum etiam absque speciali mortis periculo post statum peccati jam notabiliter protractum (siquidem diuturna talis statùs pro­ ductio et periculum in illo statu moriendi et periculum seu necessi­ tatem quandam statum illum novis peccatis aggravandi secum fert). Ad III. 1. Augmentum vitae spiritualis novis ineritis procurandi obli­ gatio gravis esse non potest, si agitur de actionibus non graviter prae­ ceptis: qui aliter diceret, contradictoria statueret. Verum qui sollicite se amat, motivum urgentissimum habet pro facultate sua continenter incum­ bendi in virtutes merita que augenda, siquidem de ingenti bono agitur. 2. Tum tandem neglectus meriti etiam non praecepti grave peccatum esset, si ex vero contemptu supernaturalis meriti procederet. At non inde consuevit oriri, sed ex tepore quodam et fuga laborum, quae, si peccatum est, intra limites peccati venialis sistit. l)e cura hominis circa vitam suam supernaturalem. Ad IV. 1. In necessario bono spirituali procurando homo seipsum omnibus aliis praeferre debet; quare nunquam licet ad aliorum bonum spirituale vel ad aeternam salutem promovendam, si possibile esset, Deum offendere. Imo id non solum de peccato gravi verum est, sed caritas saltem erga Deum postulat, ut peccatum etiam levis­ simum caveam potius, quam ut totum mundum salvem. I. In quolibet peccato mortali gravis laesio caritatis hominis erga seipsum continetur. 2. Bona autem spiritualia non necessaria adeoque gratiae augmentum aliis potius procurare, quam mihi, peccatum quidem ex se non est, quia 352 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa lioni. etc. — Div. I. Extcna. virt. theol. ex supposito no» teneor mihi bona illa procurare, tamen caritatis ejusque perfectionis ordo non servatur. 3. Verum actiones in se bonas et ex se meliores propter bonum alio­ rum sive temporale, sive maxime spirituale omittere, pro re nata opus cari­ tatis est, et propterea haec ipsa omissio magis bona et meritoria esse potest, quam actionis illius exercitium. Sic intermittere orationem, ut succurram proximo, potius lucrum est, quam detrimentum. Quantum autem expediat in non-necessariis proximo succurrere potius, quam alterius virtutis exer­ citio incumbere, non eadem regula pro singulis statui potest, quum non solum defectu caritatis proximi, sed etiam defectu caritatis Dei, quae wiprimis propriam perfectionem exigit, aliquis aberrare possit. 4. Quamquam peccatum nullum licet facere etiam pro supremo bono proximi: tamen periculo peccati sese exponere ad proximum salvandum, ct licitum et pro rei gravitate debitum esse potest (cf. postea de obliga­ tione succurrendi aliorum necessitatibus). Verum id observari debet, ut homo tunc adhibitis cautelis periculum minuere, seu ex proximo et gravi periculum remotum efficere teneatur. V. S. Alph. 1. 2 n. 26. Ad quod tum maxime juvat oratio et fiducia in Deum, cujus gratia in ejusmodi circumstantiis merito speratur et sperari debet. § 3. De cura bonorum illorum, quibus homo in hac vita tamquam mediis indigd. Bona illa, quibus homo ad vitam suam recte agendam indiget, tum externa tum interna sunt. Externa ad bona fortunae atque bo­ num famae revocantur. Qualis vero quantaque sit obligatio illis bonis providendi, ex diversis officiis, quae homo in speciali statu suo im­ plere debet, dependet; quid vero in genere circa illa bona debeat, suo loco dicetur, quando officia erga alios explicabuntur circa diversa illa bona exsistentia. Videlicet ea cura necessaria est, quae aliorum officiorum rectam impletionem possibilem reddat. Interna autem bona et voluntatis et mentis culturam respiciunt, qua homo sibi expeditiorem reddat ultimi finis assecutionem et se idoneum faciat membrum humanae societatis. Quoniam vero tam multa suut in humana societate utilia officia, nec omnia membra, ut Apostolus dicit, eundem actum habent, imprimis respici hic debet statûs vitae electio. Circa quam si de sola stricta obligatione sermo est, id unum dicendum est, debere quemlibet in electione statûs ita respicere suam aptitudinem tum internam tum externam, ut obligationes cum statu conjunctas, opitulante divina gratia, se impleturum esse confidat; dein, status solummodo honestos eligi posse. — Si vero, quid consilii et majoris perfectionis sit, quaeritur, consule, quae de statu perfectionis supra dicta sunt. 687 Hic nota pauca sequentia: I. Plerique ex eo, quod quaerere debent, unde vivant, tenentur aliquam artem laborandi addiscere, ut se suosque sustentare possint. ■'•so Caritas hominis in eeipsum — cura vitae adjumentorum. 353 II. Etiam ei, (pii habet abundanter, unde vivat, plane desidi esse non licet, sed utili quadam occupatione vitam agere debet. III. Obligatio ad certum aliquem vitae statum potest 1) negative adesse, 2) etiam aliquando positive, si aut unicum medium censetur esse salutis, aut obligatio jam exsistens in alio statu impleri nequit. Explicatio, Ad I. 1. Laborandi necessitas generatim eo major est, Λ8 quo major est in eodem territorio incolarum numerus, siquidem eo minor erit abundantia rerum, quas terra sponte aut sine magno labore humano gignit. Et licet ex consortio sociali multorum singuli juventur, id tamen majori populi multitudini non affert laborandi decrementum, praestat nihilo­ minus etiam illis non pauca vitae commoda. 2. Attamen laborandi obligatio sive corporali sive spirituali laboro non solum oritur ex rerum necessariarum debita curatione, aliquando ex aliorum hominum necessaria opitulatione: sed etiam ex fuga otii, quae ad declinanda vitia est necessaria. Nam haec est corruptae naturae hominis conditio, ut, si otio diffluat, vitiis enervetur. 3. Ceterum huic laborandi legi a Deo impositae nullatenus aversantur, qui ex religionis motivo evangelicam paupertatem professi etiam mendi­ cando vivunt, non ex laboribus suis quaestum facientes, sed aliorum pie­ tati divinaeque sese providentiae committentes. Nam praeterquam quod ahiorum virtutum studium, orationis religionisque exercitium, cui vacant, labor est isque talis, qui in sociale bonum quam maxime redundet: ipse labor non propter se praecipitur, sed alterius finis atque ultimatim finis summi assequendi medium esse debet; qui si aliter melius attingitur, me­ dium cessat. Ad II. Cui periculo otii et desidiae divites, qui omnium rerum ab­ undantia fruuntur, expositi sunt. Quare ut communi legi laborandi ob­ temperent atque seipsos a tentationibus peccatisque immunes servent, aut liberaliori arti scientiisque excolendis se tradant, aut operam suam in publi­ cam aliquam utilitatem impendant. Nostris maxime temporibus habent facile, in quibus utiliter occupentur: curam tot associationum, quas Christiana caritas excitavit ad sublevandos pauperes, orphanos, aegrotos, peregrinantes, missionaries etc. etc.; curam rerum publicarum, quae nunc magna ex parte comitiis incumbit, et similia. Ceterum pars magna moderati laboris jam in eo consistit, quod pater materve familias curam familiae agat, in domesti­ cos invigilet, eos exhortetur, atque alia officia pietatis et religionis erga Deum studiose exsequatur. Ad III. 1. Negativa obligatio ad certum vitae statum, i. e., ne 5sa (ligatur, adest 1) ex defectu virium physicarum sive corporis, sive in­ genii, ita ut homo officiis statûs implendis impar sit; 2) ex defectu virium moralium, si quis sibi persuadere non potest, se tantam habi­ turum esse animi constantiam et fortitudinem, ut onera illi statui an­ nexa ferre possit. 2. Positive aliquis obligari potest 1) ex eo, quod videat, certum statum esse sibi pro circumstantiis medium salutis necessarium, ut status matrimonialis, aut status religiosus; 2) ex eo, quod jam obli­ gationes habet graves, v. g. pietatis erga parentes egenos, quibus satisfacere nequeat, nisi certum statum, e. g. continuationem artis Lebmltnhl. Theol. mor. I. Edit. 4. 23 354 P. I L. IL Virtutes et offic. circa Iioni. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. paternae, sibi assumat. Ceterum si certi status magna repugnantia exsistit, cavendum est, ne facile gravis ad eum suscipiendum obligatio statuatur, maxime si obligatio repetenda sit ex auxilio aliis praestando; nam cum tanto incommodo haec obligatio raro urget, ut ex sequenti capite et ex explicatione quarti praecepti decalogi elucebit. Scholi on. Promovere igitur bonorum temporalium abundantiam alia­ rum rerum artiumque usum ad vitae humanae commodum conducentium, strictae obligationis non est per se pro singulis. Verum omnium earum rerum usum atque copiam faciliorem reddere, cura officiumque eorum est, qui rebus publicis praesident. Ad id enim prorsus instituta est publica societas, ut securitati majorique felicitati singulorum provideat eamque pro­ moveat atque faciliorem reddat; attamen id agi non debet sine relatione ad majora bona et ultimum finem supernaturalem, sed ea ratione, ut sin­ guli possint, si velint, commodius securiusque vivere et consequenter ex­ peditius ad summum bonum prosequendum incumbere. Quod autem increduli non raro consueverunt Ecclesiae catholicae ob­ jicere, quasi sit culturae felicitatique humanae ejusque progressui inimica, id ex inscitia et ex calumniandi libidine oritur. Liberaliores artes atque vera scientia nunquam non floruerunt et maxime floruerunt, quando Eccle­ siae pax reddita erat atque libertas educationi mentisque culturae praesi­ dendi. Quod autem non unice nec principaliter incumbebat suosve incum­ bere docebat in res materiales tractandas opesque congerendas: id sane ab homine rationabili, ne dicam fide illustrato, vitio verti nequit, quum homo materia pecuniave sit altior. Ceterum etiam vitae humanae temporalis materialisque felicitas non tam in congerendis divitiis sita est, quam in sobria prudentique rerum distributione. Quae autem aequior distributio, congeriesne immensarum divitiarum in perpaucorum manibus, an illud di­ visionis bonorum temperamentum, ut exsulent tum ingentes divitiae tum paupertas atque egestas? 1 Caput II. De caritate erga proximum positive exercenda. Cf. S. Thom. Π. II. q. 25—33 et q. 36—44, S. Alph. 1. 2 (3) n. 25-80, Lay manu 1. 2 tr. 3 c. 3 sqq., Tambur. in decal. 1. 5 c. 1, Cas trop, tract. 6, Elbel p. II. n. 207—390, Suarez de caritate. si»! I’t jam supra, ubi de caritate hominis erga seipsum egi, aliqua­ tenus dixi, divina caritatis virtus extenditur non ad solum Deum, sed propter Deum ad eos etiam, qui ad divinam quasi familiam pertinent, scilicet quos Deus ipse in eadem intima unione bonorumque divinorum communicatione instituit, quos divinae naturae participes fecit, filios adoptivos membraque de familia reddidit, aut ad hanc supremam dig­ nitatem vocavit. Quare caritas nostra complectitur: 1) eos, qui indefectibilitcr con­ stituti sunt in perfecta consummataque amicitia divina, Beatos in coelis, sive hi homines defuncti sunt, sive S. angeli; 2) eos, qui indefectibiliter quidem amici Dei sunt, sed felicitatis consummationem propter Caritas in proximum exercenda — actu interno. 355 poenae reatum nondum sunt adepti, animas in purgatorio detentas; 3) eos, qui amici Dei vere sunt, sed defectibiliter, in statu viae, nondum in termino, scilicet omnes homines justos in terris degentes; 4) etiam eos, qui amici quidem Dei per sanctificantem gratiam nondum sunt aut, amissa per peccatum gratia, non amplius sunt, sed ad eam dignitatem accipiendam vel recuperandam a Deo destinantur atque in­ vitantur, i. e. omnes homines, etiam peccatores et infideles adhuc in hac terra viventes, quos omnes Deus, quantum est ex se, vult salvos fieri. Excluduntur igitur a caritate solum ii, qui irreparabiliter Dei ini­ mici sunt, aeternis poenis addicti, daemones atque animae damnatae: illi a consortio divino prorsus exclusi caritatis incapaces sunt, neque ad eos amorem divinum extendere licitum esse potest. Articulus I. De interno actu caritatis erga proximum. 1. Actus, quo proximum diligimus, ad eandem caritatis virtutem '■·. pertinet, qua diligimus Deum. II. Actus ille internus, quo proximum diligamus, praeceptus est. III. Attamen huic praecepto per se satisfit omnes homines in communi diligendo : ut particularem hominem speciatim interno caritatis actu prosequi debeamus, ex specialibus circumstantiis atque relationibus ortum ducit. IV. Praeceptum est diligendi proximum, sicut nosmetipsos dili­ gere debemus: quod non omnimodam aequalitatem, sed similitudinem dicit; imo diversos gradus diligendi pro diversitate proximorum non excludit. Explicatio. Nota ad 1. 1. Esse eandem virtutem, qua et Deum et proximum diligimus, est theologis certa veritas: quae colligitur tum ex multis locis Sacrae Scripturae, maxime ex I. Joan., tum ex PP. effatis. Locos tantum indico. Ita I Joan. 4, 11 et 12 perfectio cari­ tatis Dei ex caritate erga proximum repetitur. Atqui ab elemento heterogenio et extraueo alicujus rei perfectio repeti nequit. Ergo amor Dei et proximi ejusdem speciei ejusdemque virtutis esse debet. — Aliis locis ut 3, 14 et 4, 7. 19 etc. idem sacer scriptor ex caritate proximi praesente vel absente arguit caritatem Dei ejusve defectum, et vice versa: quae argumentatio non consisteret, nisi intima esset utriusque amoris connexio, quae debet esse motivi interni seu for­ malis objecti in utroque actu aut identitas aut saltem sub uno aliquo respectu convenientia seu analogia. — Ex Patribus affero unum S. Aug., qui de Trinit. 1. 8 c. 8 dicit: „Ex una igitur eademque caritate Deum proximumque diligimus.“ Cf. etiam S. Thom. 1. c. q. 25 a. 1. 2. Videlicet, ut aliqua ratio hujus rei reddatur, infinita Dei bonitas et perfectio in se spectata ratio est movens, cur Deum super omnia dili­ gamus, sed ipsa haec divina perfectio est, ad quam supernaturalem rela23 * 356 P. I. L. II. Virtutes et ollie, circa honi. etc. —Div. I. Extens. virt. theol. tionem habemus per vocationem ad beatificam Dei visionem. Quae relatio supernaturalis adeo eximia est, ut evadamus et inchoativo per sanctifican­ tem gratiam jam evaserimus divinae naturae increataeque bonitatis vero aliquo modo participes: II Petr. 1, 4. Quare ipsa divina perfectio increata aliquo modo resplendet in ipsis creaturis rationalibus, quas ad intimam suam unionem vocat et trahit, ac proin ratio movens esse potest, curet ipsum Deum diligamus et cum eo atque in eo omnes, quos secum univit et in quos splendor divinae perfectionis redundat. — Ergo ratio motiva diligendi proximum non tam est perfectio, quae in homine formaliter re­ cipitur per divinae naturae participationem — haec enim semper creata est — sed ipsa infinita perfectio divina, cujus fit pro gradu suo particeps. — Nihilominus sunt theologi, ut Suarez de carit, disp. 1 sect. 3 n. 8, qui putent, etiam hanc ipsam participationem divinae naturae per gratiam sanctificantem formaliter sumptam sufficere posse, ut propter eam tamquam rationem motivant proximum diligamus caritate, quae per habitualem vir­ tutem infusam eandem eliciatur atque caritatis actus erga Deum, licet actus non sit specifice plane idem atque ille, quo diligimus Deum. Sane uterque modus diligendi possibilis est; prior tamen consuetus et communis. Cf. ib. disp. 2 sect. 2 694 Ad II. Praeceptum esse etiam internum caritatis actum, tum ex verbis S. Joan., tum ex verbis Christi Domini satis eruitur, quum secundum esse mandatum dixerit: „Diliges proximum tuum sicut te ipsum41. Quod etsi non omnimodam aequalitatem dicit, tamen eundem modum praescribit, quo nosmetipsos amamus. Verum amor, quo homo seipsum amat, ab interno actu orditur in eoque plane essentialiter fundatur. Quapropter etiam amor proximi sistere quidem nequit in solo affectu, ex vero tamen affectu procedere debet. Consonat, imo omnem controversiam praecidit thesis ab Innoc. XI. proscripta, sc. thes. 10: „Non tenemur diligere proximum actu interno et formali14, item thes. 11 : ^Praecepto proximum diligendi satisfacere possumus per solos actus externos.44 Affectus autem internus caritatis consistit in actibus eorum similibus quos in Deum fovemus: 1) ut complaceamus nobis in bonis proximi; 2) ut ejus bonum seu felicitatem desideremus; 3) ut velimus pro data occasione eorum bonis providere secundum regulas infra dandas. r,i»5 Ad III. 1. Difficile autem est determinare, quoties haec obligatio in­ terne proximum diligendi urgeat, maxime quoties obligatio per se adsit. Sino dubio aliquoties in vita. Aliud de obligatione quae per se exsistat, vix dici potest. Verum, qui christiane vivunt, facillime et abundanter satis­ faciunt huic praecepto, orationem Dominicam devote recitantes, atque alia officia christianae vitae occurrentia implentes. Audiatur hac de re Reuter 1 Imo etiam ille actus, quo proximum diligimus propter increatam divinam perfectionem in illo resplendentem, ex doctrina S. Thomae et Suarez 1. c. non complete ejusdem speciei est cum actu, quo Deum diligimus, sed incomplete di­ stinctus. Verum id non impedit, quominus uterque actus atque etiam ille actus, quo proximum alio modo propter participationem divinae naturae ipsi inhaerentem diligimus, ab uno eodemque habitu infuso procedat: nam amorem Dei et proximi ad eundem habitum virtutis spectare, plane extra controversiam est — habitus enim infusus principium esse potest actuum consimilium. Curitas in proximum exercenda actu interno. 357 p. II. n. 95: flMoraliter impossibile est, ut, qui christiane vivit, huic prae­ ceptu non satisfaciat: nam ille habet animum succurrendi proximo, ubi necessarium fuerit, orat pro proximo, offensas remittit, etc. Et dum Deum amat, optando illi omne bonum, saltem implicite proximo vult salutem; sicut dum proximum amat propter Deum, hoc ipso Deum amat. Qui vero animo est inhumano, reflectere debet ad hanc obligationem: si enim dia differt hanc proximi dilectionem, per se mortaliter peccat.44 Attamen ex ultimo additamento non sequitur, de hac mortali omissione in confessionibus speciatim esse indagandum ; nam ex una parte haec obligatio ab hominibus vix unquam animo concipitur, ex altera parte ejus omissio aliis peccatis contra proximum sese prodet. 2. Obligatio proximum diligendi est de omnibus hominibus omnibusque amicis Dei consummatis diligendis: cui satisfit omnes diligendo per modum unius in communi, neminemque excludendo. — Per se igitur hoc prae­ ceptum non fertur circa singularem personam, sed quorundam singulorum hominum specialis dilectio aliunde fit necessaria. 3. Igitur si cum quibusdam hominibus in peculiari necessitudine sum, 5'j< aliasvo obligationes pietatis, auxilii ferendi etc. sive interne sive externe implendas habeo: haec dilectio in communi ex natura sua applicatur ad illas certas personas in particulari, adeo ut, si hoc non fiat, id ex conatu non fiat, quo illas positivo ab amore excludam. Quod caritati omnino repugnat. Rationes ergo, ex quibus obligatio gravis aliquem in particulari interno dilectionis actu prosequendi exsistere potest, sunt: Prima, ne dilectionis omissio sit positiva exclusio a communi amore. Secunda, ne succumbam odii tentationi, quam aliter me victurum esse non confidam, nisi positivo actu caritatis. Tertia — quae cum prima cohaeret ad earnque reducitur — obligatio peculiares homines honorandi, juvandi, ut parentes, superiores, extraneos necessitate pressos. Videlicet affectus in eos peculiariter ferri debet, etsi non quavis occasione, qua illis debitus honor praestatur, tamen aliquando, ut humano modo procedatur. Nam moraliter impossibile est, ut saltem quando in communi omnes homines diligo, atque memoria eorum occurrit, quibus peculiari vinculo conjungor, eos non peculiari benevolentia prose­ quar, nisi rancore vel odio contra eos me impediri sinam. Ad IV. 1. Modus nosmetipsos ordinate et vere diligendi est, ut nos 5?7 ad Deum referamus, ut finem nostrum ultimum in Dei beatifica visione collocemus, atque ad hoc summum bonum omnia alia nostra bona re­ feramus. Ita etiam proximum tenemur diligere; summum illud bonum ei prae omnibus desiderare debemus, idque, si opus fuerit, etiam cum damno nostri boni inferioris ordinis procurare secundum regulas infra explicandas. Cf. S. Thom. II. II. q. 26 a. 5 in corp, et ad 3. 2. Proximum igitur magis diligere debemus relate ad ejus finem ultimum, quam nosmetipsos relate ad bona inferiora: verum simpliciter et in eodem ordine, saltem in supremo illo ordine, nosmetipsos magis diligere debemus. Ad quod refertur, quod supra dictum est, nos nunquam animae nostrae detrimentum subire licito posse, ut proximi saluti prospiciemus. Si autem alia bona inferiora in quaestione sunt, licebit proximum sibi praeferre, nisi aliae rationes obstant; nam qui ita ex caritate agit, pro detrimento boni in­ ferioris commutat supremi boni incrementum. — Sed haec jam de actibus ex­ ternis potius, quam internis caritatis valent. Cf. S. Thom. ΙΓ. II. q. 26 a. 4. 358 P. L L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. 3. Pro diversis caritatis actibus diversi etiam ordines diligendi varios varie assignari debent. Nam prout sermo est de complacentia in bonis jam. liabitis, aut desiderio augendi bona, aut de voluntate succurrendi bonorum protectioni: non idem semper ordo est alios prae aliis diligendi. Com­ placentia major debetur melioribus, desiderium crescendi in bonis imprimis debetur magis conjunctis, voluntas succurrendi maxime debetur majore ne­ cessitate pressis. At accuratior determinatio postea in seq. art. dabitur. Articulus II. De externis actibus caritatis erga proximum. § 1. De obligatione proximis opem ferendi generatim spectata. Cf. S. Thom. 1. c. q. 31. 593 1Q.) Ex actu illo interno, quo proximo bene volumus, si vera est vo­ luntas, non velleitas tantum, etiam efficax boni alieni procuratio pro tempore et conditione oriri debet. Sicut enim Deum amantes ejus bonum — utique solummodo bonum extrinsecum sive externam ejus gloriam — per ejus glorificationem atque mandatorum observationem promovere debemus; ferme ita proximos diligentes eorum etiam bonum, si casus et necessitas tulerit, protegere atque procurare debemus: Dei quidem externo bono magis intenti esso debemus, quam nobismetipsis nostroque bono; nostro autem supremo bono magis, quam bono proxi­ morum. Bonum vero proximi, quod sive ex obligatione sive ex supererogatoria voluntate procurare possumus, est aut temporale, ut vita, fama, victus etc., aut spirituale, scilicet vitae aeternae ejusve in­ crementi media. L Opem, si quam proximo ferre debemus, necessarium non est ferri ex motive caritatis. II. Obligatio opem ferendi proximo, quatenus sola communis caritas spectatur, necessitatem tantum proximi respicit, atque solos casus cuivis occurrentes, non vero inquirendi legem imponit. III. In ipsa hac ope ferenda, si necessitati omnium, quibus alias succurri deberet, provideri nequit, certus ordo pro majore necessitate majoreque conjunctione proximi servandus est. Explicatio. Nota ad L: Caritas utique postulat, ut actus illi opitu­ lationis, si necesse fuerit, fiant: sicut caritas erga Deum actus externos eosque multo plures exigit, quibus mandata Dei omnia, saltem gravia, im­ pleantur. Verum sicut hinc minime concludi fas est, omnia mandata ex motivo caritatis secundum obligationem servanda esse, sed sufficit, ea ut­ cunque honesto modo impleri, quamquam, si ex caritatis motivo id fiat, multo melius magisque meritorium est: ita etiam pro modulo suo de acti­ bus externis, qui ad caritatem proximi pertinent, dici debet. Neque hoc modo necessitas internae caritatis aufertur. Si quando enim Deum vere super omnia diligimus, ut fieri aliquando debet, eo ipso ex caritatis motivo implicite voluntas concipitur servandi omnia Dei mandata, etsi in singulis mandatis postea re implendis actu ( antas in proximum exercenda actu externo opitulationis 359 caritatis non ferimur. Simili modo quando proximos interno actu caritatis complectimur, implicite saltem ex hac caritate fovemus voluntatem et pro­ positum proximos, si necesse fuerit, adjuvandi et sublevandi: at in hujus propositi exsecutione opus non est, ut caritatis motivum denuo menti ob­ jiciatur eamque permoveat. Actus enim illi externi in se bonitatem seu honestatem habent, ut misericordiae, pietatis etc., quae voluntatem suffi­ cienter trahere potest. Nihilominus etiamtum caritatis motivum assumere longe efficacius magis­ que meritorium est. Et sine dubio, qui id in proximo considerat, quod eum in intima unione cum Deo collocat, ut vocationem ad aeternae beatitudinis consortium, redemptionem per Christi sanguinem, participationem eorundem Ecclesiae sacramentorum etc., facillime instigatur, ut non solum necessarium auxilium proximo ferat, sed ut omnem suam operam, quantum possit, ad id impendat. Ad II. 1. A communis caritatis obligatione distinguere debemus eoo officium 1) quod pietas, arctae necessitudinis vinculum erga certos ho­ mines imponit, 2) quod status Superioris seu alicujus communitatis praesidis secum fert. Haec enim et inquirendi obligationem imponunt, ne quid aliis desit, et legem juvandi promovendique bonum aliorum ultra necessitatis casum extendunt. 2. Ad obligationem communis caritatis explicandam juvat afferre verba S. Thomae II. II. q. 26 a. 5 ad 3: „Non imminet cuilibet homini cura de salute proximi, nisi forte in casu. . . . Sed quod aliquis sponte ad hoc se offerat, pertinet ad perfectionem caritatis.u Et clarius ib. q. 33 a. 2 ad 4: AHud, quod debetur alicui determinatae et certae personae, sive sit bonum corporale (ut pecunia creditoris), sive sit spirituale, oportet, quod ei impendamus non exspectantes, quod nobis occurrat, sed debitam sollicitudinem habentes, ut eum inquiramus. . . . Sed illa beneficia, quae non debentur certae personae, sed com­ muniter omnibus proximis, sive sint corporalia, sive spiritualia, non oportet nos quaerere, quibus impendamus, sed sufficit quod impendamus eis, qui nobis oc­ currunt/ Ad III. 1. Diversae necessitates distinguendae sunt, pro quibus major eoi minorve obligatio proximum ex necessitate eripiendi adesse potest, eamque tum secundum gradum, tum secundum rerum ordinem distinguimus. Ne­ cessitas extrema dicitur, quando alter sine meo auxilio salvari nequit, i. e. si neque seipsum salvare potest, neque alius adest, qui auxilium laturus sit: — dicitur quasi extrema, quando valde difficile est, proximum sine meo auxilio effugere extremum malum; aut si premitur malo, quod fere extremo comparatur, et brevi ad illud ducere videtur. Necessitas gravis dicitur, quando aliquis sine magna difficultate sibi res necessarias procuraro nequit, aut quando ipsi imminet periculum magni mali, quod sibi relictus vincere vix potest. Necessitas communis tum ea dicitur, ex qua homo seipsum sine magna difficultate eripere potest, tum quae, etsi maneat, vitam non adeo miseram et molestam reddat, spectata uniuscujusque conditione. Quaelibet ex diversis necessitatibus, considerato rerum ordine, in quo versatur, est aut spiritualis, aut temporalis seu corporalis: posterior vitam, bona fortunae, brevi, omnia bona hujus vitae comprehendit. 3G0 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. Div. I. Extens. vlrt. theol. Ordo autem, quo gravius minuave graviter urget obligatio succurrendi, hic est: 1) necessitas spiritualis extrema et quasi extrema: 2) necessitas spiritualis gravis; 3) necessitas corporalis extrema et quasi extrema: imo in ea pro cir­ cumstantiis magis urgere potest succurrendi obligatio, quam in ne­ cessitate sub 2); 4) necessitas corporalis gravis ; 5) necessitas sive spiritualis sive corporalis communis. <<02 2. Regulae, quae determinant pressius diversam obligationem pro diversa necessitate, Inc habes ex Castropal. de car. d. 1 p. 9: Prima regula: In extrema necessitate spirituali proximi debes non solum bona temporalia, sed etiam vitam impendere, si modo aeque certa est spes salvandi proximum, atque est periculum jacturam pa­ tiendi bonorum propriorum, neve gravius damnum commune obstat. Secundum doctrinam enim evangelicam I Joan. 3 „debemus pro fratribus animas ponere“: quod sine dubio aliquando obligat sub gravi; atqui si unquam, saltem quando aeterna salus proximi extreme peri­ clitatur. Cf. etiam S. Thorn. II. II. q. 20 a. 5 cum innumeris aliis. Secunda regula: Extra casum extremae necessitatis spiritualis non teneris cum periculo morali propriae vitae, amissionis membrorum, gravi omnino jactura bonorum proximo succurrere: nisi specialis ratio aut muneris pietatisve, aut boni communis accedat. Nam aut agitur de necessitate qualibet gravi sive spirituali sive temporali, et ex illa potest tandem proximus ipse se eripere, etsi cum difficultate; quare potius ipse, quam alter difficultatem subire debet: aur agitur de extrema necessitate corporali; at ne propriam quidem vitam cum summa difficultate servare teneor, multo minus per se alienam. Dicitur, nisi 1) ratio muneris etc. accedit; nam id pro circumstantiis etiam cum vitae periculo impleri debet in gravibus aliorum necessitatibus: 2) nisi ratio boni communis accedit; nimirum si communitas gravi periculo et necessitate premitur, hanc in compluribus membris sumi debet evadere extremam, imo jam haec ipsa in se spectata gravissimum malum est, cui privatum bonum, etiam vitae, cedat facile, si modo illa jactura et necessaria et profutura sit. Tertia regula: Necessitatem gravem proximi, saltem si spiritualis est, alter depellere sui) gravi tenetur, si sine suo detrimento gravi id efficere potest: imo etiam in necessitate gravi temporali obligatio gravis adesse potest, facilior tamen erit excusatio. Quarta regula: I t autem in ordinaria, i. e. levi necessitate obligatio succurrendi, maxime obligatio gravis, adsit: et commode auxilium debeo ferre posse, et certae circumstantiae verificari debent, quae sequentibus §§ speciatim tractantur. Cf. hac de re Reginald, forum poenit., opus a S. Francisco Sales, multum commendatum, 1. 4 n. 357 sqq. βω 3. Ordo praeeligendi alios prae aliis tum solum attenditur, si non omnibus, quibus per se debeam, opem ferre possum. In hac electione Caritas in proximum exercenda — actu externo opitulationis. 3G1 cum aliorum exclusione major necessitas, quam proximus patitur, tum absolute prae omni alia conditione spectari debet, quando est extrema necessitas spiritualis. — In aliis necessitatibus potest saltem major con­ junctio, in qua cum indigente exsisto, potius attendi. Quod ex regulis mox allatis jam satis patet. Nimirum si prae damno meo minore, quod pati deberem, si auxilio al­ teri essem, ejus incommodum necessitatemve mihi negligere licet: etiam idem negligere mihi licebit prae incommodo atque necessitate hominis mihi valde conjuncti et specialiter cari, cujus malum meum malum proprium reputo. 4. In aequali igitur necessitate aut in necessitatibus etiam diversi ordinis et gradûs, quando secundum modo dicta (3.) obligatio sublevandae majoris necessitatis prae minore non adest, majoris conjunctionis vinculum est recta ratio, cur uni ante alterum succurram. Conjunctio autem est varia: consanguinitatis, religiosae seu spiritualis unionis, amicitiae, civitatis etc. Qua diversitate spectata, ordinaria regula est, quam S. Thom. II. II. q. 26 a. 8 statuit: „ut scilicet unusquisque (pro gradu conjunctionis arctiore) diligatur magis in eo, quod pertinet ad illam conjunctionem, secundum quam diligitur .... Et ideo in his, quae pertinent ad naturam, plus debemus diligere consanguineos; in his, quae pertinent ad civilem conversationem, plus debemus diligere concives etc.“ Verum haec regula non ita attendenda est, si de vera gravique necessitate sublevanda agitur, sed potius de communi et ordinaria rerum provisione et communi­ catione. Nam in vera et gravi necessitate cujuslibet ordinis proxime cognati, maxime parentes, omnibus aliis praeferendi sunt, quum haec conjunctio sit omnibus aliis conjunctionibus prior, immutabilior, magnisque beneficiis fun­ data. Quando vero de cognatis non ita propinquis agitur, non est, cur spiritualem conjunctionem aut amicitiae vinculum non praeferamus. Inter ipsos autem cognatos sequens ordo servandus est, ut suc­ curri debeat: 1) parentibus (patri prae matre), 2) uxori, 3) filiis, 4) fratribus, dein reliquis cognatis; ita tamen, ut ordinis inversio, ubi non est notabiliter magnum discrimen, v. g. inter patrem, matrem, filios, grave peccatum non sit. Mazz. de praec. carit, cap. 2 § 3 in fine et Lacr. 1.3 p. 1 n. 729 eum Suarez, Castro])., Bonacina. Verum in communi necessitate et ordinaria rerum provisione uxor er filii paren­ tibus praeferendi sunt, quia per se parentes filiis, non filii parentibus providere debent, nisi necessitas gravisque pressura aliud injungat. Posse autem propter bonum publicum accidere, ut debeam hominem publico bono necessarium prae omnibus aliis salvare, per se intelligitur. Ordo et gradus caritatis, quando agitur de bono alicujus efficaciter pro- 604 monendo ejusve promovendi desiderio, ut explicatum est, sumitur a gradu conjunctionis inter amantem et amatum: quare absolute primo seipsum homo illa efficaci caritate prosequi debet. Sed si agitur de caritatis actu appretia lion is et complacentiae, gradus caritatis attenditur secundum majorem conjunctionem cum Deo. Igitur qui sanctior Deoque similior est, amore complacentiae et appretiationis magis diligendus est. Et licet, quamdiu nondum sumus in termino coelestis patriae, augeri possimus in sanctitate, illudque augmentum et nobis et aliis nobis conjunctis intensius et majus 362 P. I. L. Π. Virtutes et offic. circa bom. etc. — Div. I. Extcns. virt. theol. quam aliis desiderare: tamen post finitam hanc vitam, quum desiderium cesset, caritatis ordo postulat, ut meliores simpliciter et omni sensu magis. amemus, quam minus sanctos, imo etiam nobis meliores secundum quid magis amemus, quam nosmetipsos. V. S. Thom. IL IL a. 7 et a. 13. De eleemosyna corporali in specie. Eleemosyna presse quidem intelligitur de largitione eorum, quae ad victum pertinent, et hoc sensu etiam per se a nobis sumitur. Verum si de obligatione dandae eleemosynae sermo est, ut proximus e ne­ cessitate liberetur, facile patet, eadem referenda esse ad quodlibet auxilium, quo proximum juvemus malum temporale ab eo avertentes. Praenotanda 1. Necessitates diversi generis, in quas proximus incidere potest, jam supra § 1. declaratas habes: extremam, gravem, ordinariam. — Nota tamen de gravissima vel quasi-extrema, eum, qui in illa versetur, vix non idem agere posse, ut sibi provideat, atque in extrema; alios tamen non eodem stricto titulo ad ferendum auxilium teneri. ,.;A 2. Videnda est conditio ejus, de cujus obligatione ferendi auxilii quaeritur. Relate ad quam distinguuntur: 1) bona vitae necessaria; 2) bona statui necessaria, idque aut simpliciter necessaria, aut deceutiae ejus necessaria; 3) bona simpliciter superflua. Vitae igitur necessaria ea sunt, quibus homo indiget, ut suam suorumque vitam sustentet. — Statui necessaria ea sunt simpliciter, sine quibus homo e statu suo descendere cogitur, sive ut a vita nobili ad exercendam artem transire debeat, sive ut notabiliter sit diminuendus famulatus, liberalis hospitum exceptio, filiorum educatio atque pro­ visio etc. Imo etiam pertinent ad bona statui necessaria quaedam, (juibu.S providentur C Christi Matth. 18,15: „Sipeccaverit in tefrater tuus, corripe cum * communis interpretatio colligit. Ratio autem est, quia caritas obligat, ut proximum, si commode possim, a gravi malo eripiam. At quodlibet mortale peccatum grave malum est. Et quamquam grave peccatum non fit, nisi propria vo­ luntate peccantis, tamen fieri potest, ut 1) resipiscentia practice difficilior reddatur, quia peccator non recogitat, ac propterea in magna miseria de- 366 P. I. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extcns virt. theol. tentus manet, 2) ut peccandi voluntas externo aliquo periculo inducatur, a quo difficile sit, peccatorem ipsum se extricare, nisi admoneatur et ad­ juvetur. Quare in hac re non eadem limitatio obligationis admittitur, at­ que in auxilio contra malum temporale ferendo, ubi obligatio per se non est, eum impedire atque a damno eripere, qui libera voluntate sua bona projicit: nihilominus etiam in rebus temporalibus vere urgebit obligatio opem ferendi, si quis quodammodo mente captus gravo malum sibi illa­ turus sit; similiter igitur dic, obligationem esse in miseria peccati a proximo auferenda vel avertenda, modo advertas conditiones in principio II. positas. €f. S. Thom. IL II. q. 33 a. 2. 2. Imo si omnes circumstantiae allatae adsunt, praeceptum grave esse, et consensus theologorum, et ipsa rei natura docet, quum res in se sit gravis. Verum ut rite intelligatur praecepti objectum: hoc non tam est peccati jam facti correctio, quam futuri mali spiritualis im­ peditio, videlicet 1) impedire, quominus proximus graviter peccet aut grave peccatum iteret, 2) impedire, quominus per diuturnum tempus cum novo periculo gravis spiritualis damni sine resipiscentia maueat. Cf. etiam Laymann 1. cap. 7 n. 2. Inde sequitur: Delinquentem statim corripere, non solum propter circumstantias non verificatas plerumque non convenit, sed ne ex sese quidem objectum praecepti fraternae correctionis est. Nam instantanea post peccatum commissum resipiscentia ne peccantis quidem gravis obligatio est, multo minus alter ad eam efficiendam sub gravi tenetur. eia Ad II. 1. Si putari prudenter potest, peccantem non relapsurum, sed brevi ex sese ad meliorem frugem se conversurum esse,« cessat o fraternae correctionis obligatio. 2. Si prudenter timetur, ne correctio proximi rem pejorem red­ dat, tantum abest, ut adsit obligatio corripiendi, ut potius sit obligatio silendi, nisi de aliorum etiam damno agitur. 3. Si Superior probabiliter correcturus est, obligatio inferioris seu ejus, qui delinquenti aequalis est, cessat: eodem modo, si alium ap­ tiorem prudenter puto correcturum re ipsa esse. Quodsi tandem alii officio desint, ad quemlibet aptum obligatio devolvitur. 4. Ignotum corrigendi raro obligatio erit — nisi alia pericula con­ junguntur —, quia vix scitur cum probabilitate spes fructuosi exitus, imo non raro exitus pejor timeri debet. 5. Homo privatus, qui pusillanimitate, verecundia etc. se minus aptum ad corrigendum putat, et propterea correctionem omittit, tamen paratus est ad eam faciendam, si sciret eam necessariam et efficacem fore: per se venialiter peccat, non graviter. V. S. Thom. 1. c. q. 33 a. 2. Imo privati raro inter se tenentur stricte ad correctionem, nisi quaedam familiaritas inter eos exsistat, quia raro omnes conditiones impletae sunt; rarius etiam inferior ad corrigendum Superiorem. 6. Multo magis scrupulosi generatim loquendo ab obligatione correctionis fraternae excusantur, quia nesciunt circumstantias excu­ santes discernere, imprudentias multas facile commissuri sunt, imo Caritns in proximum — act. extern, correctioni fraternae. 367 non levi incommodo subjicerentur, si se obligatos esse putare de­ berent: quare pro illis obligatio in solis casibus extraordinariis et evidentibus aderit. 7. Inquirere autem in aliorum vitam non est hominis privati, sed Superiorum, imo etiam apud illos inquisitio sane moderata esse debet: quare correctio stricte fraterna de casibus cuilibet obviis intelligitur, seu in iis rebus, quarum notitia nobis haurienda offertur. Ad III. 1. Ordo per se a Christo praescriptus est, ut proximus primo secreto admoneatur, dein coram aliis, tandem denuntietur. Nisi igitur gravis causa contrarium suadet, secreti criminis correctio primo debet fieri secreto. Verum uni homini aptiori ad corrigendum id communicare, ex se non notabilis mutatio ordinis, imo pro diversi­ tate rerum omnino est licita. 2. In communitatibus, quando agitur de delicto nocivo, maxime si de «'ii periculo pervertendi plures, seu de communi damno gravi agitur: periculosa et inefficax generatim est privata admonitio, sed requiritur statim delatio rei ad Superiorem, qui viderit, utrum paterna admonitione an poena malum potius avertat. Quare etiam cum gravi incommodo haec denuntiatio fieri debet; quod observari debet circa seductores aliorum in collegiis, convicti­ bus etc. Cf. Millier II. § 31. 6. 3. In religiosis ordinibus quandoque fit juris ad famam renuntiatio in eum finem, ut cuilibet liceat defectus aliorum deprehensos immediate ad Superiorem deferre. Quod ubi factum est, rarissime accidet, ut non im­ mediate Superior moneri possit, praetermisso delinquente. Nam aut agitur de graviori defectu, aut de levi famam non laedente. Si prius, de stabili emendatione deque absentia omnis damni pro communitate absque Superioris interventu vix unquam plene et certe constabit: si defectus levis fuit, cari­ tas non postulat, ut ejus notitia coram Superiore tegatur, sed potius ut ei manifestetur, quo melius possit corrigi. Quare practice privata delinquentis monitio vix non semper potest omitti, at saepe etiam praemitti potest. Ce­ terum si quando ageretur de defectu gravi non noxio ante longum tempus commisso, de cujus emendatione plenissime constaret, caritas vetaret, ne ejus­ modi res panderetur. V. Busenb., S. Alph. 1. c. n. 42 cum Suar., San­ chez in decal. 1. 6 cap. 18 η. 49 et GO, Lugo resp. moral, lib. 4 dub. 46 etc. Scholion. 1. Quod de fraterna correctione dicitur, debere eam eis fieri posse sine gravi incommodo, ad obligationem Superioris non re­ fertur. Ille enim, quando vi muneris monere et corrigere debet, propter incommodum magnum non excusatur. 2. Generatim obligatio correctionis restringitur ad defectus graves. Verum id duplici limitatione indiget: 1) In communitate religiosa de­ fectus per se nullo modo mortales, si frequentiores fiunt, disciplinam graviter relaxare possunt: quod est damnum grave. Quare ne hoc periculum oriatur, gravis obligatio occurrendi defectibus levibus ex­ sistere potest saltem pro Superioribus et iis, qui cum eo invigilare debent. 2) Si quis cum altero familiaritate utitur, eumque commode a peccato etiam non gravi liberare vel praeservare potest, neglectus 368 P.LL.II. Virtutem et offic. circa boni. etc. — Div. I. Extens. vïrt. theol. hujus officii veniale peccatum contra caritatem esse potest: prudentia tamen etiam majore hic opus est. 3. Cum fraternae correctionis praecepto hucusque exposito cogna­ tionem habet officium monendi seu corrigendi eum, qui ex ignorantia non (graviter) peccaminosa vel inadvertentia legem objective laedit. Circa quod breviter nota: 1) Obligatio monendi oriri potest ex avertendis: a) damno ipsius ignorantis, b) aut damno tertii, c) aut scandalo, d) aut laesione divini honoris, e) aut alio periculo damnove religionis. 2) Quorum si nihil occurrit, in homine privato fere abest obligatio monendi. Facilius quidem aderit obligatio praecavendi vel impediendi laesionem objectivant legis naturalis aut divinae: (piando enim de lege mere humana agitur, seclusis causis enumeratis, plures scriptores (v. Lacr. 1. 2 n. 214) hominem privatum ab omni obligatione veri nominis eximunt, etsi facile possit monere, plerique obligationem nihilominus statuunt, nisi quaedam rationabilis causa sit, cur res silentio prematur. Exemplum habes, si quem vides amicum ex oblivione abstinentiam, jejunium violare. Caput III. De caritate negative servanda seu contrariis actibus non violanda. Postquam de actibus positivis caritatis sermo fuit, peccata contraria declaranda sunt, quibus caritas laeditur, simulque de officiis, quae inde deducuntur. Atque primo de odio et inimicitia et de caritate ipsis inimicis debita; secundo de scandalo; tertio de cooperatione cum alieno peccato dicendum est. Articulus 1. Dc odii intuiicltiaeqne peccato atque de caritate inimicis debita. § 1. De notione odii et peccatorum similium. βιβ I. Distinguitur odium abominationis et odium inimicitiae. Prius est odium seu aversatio alicujus mali in persona, et aversatio personae, quia et q uat en u s illud malum in ea apprehenditur ; odium inimicitiae est odium personae eo tendens, ut malum in ea apprehendatur seu tendens in gaudium vel desiderium circa malum proximi, ut ipsi malum est. Cf. S. Alph. n. 30, Reuter p. 2 n. 124, Lay manu de car. c. 8 n. 1, Vasquez in I. II. d. 23 n. 7 et 8, Cajet, in I. II. q. 29 a. 1. II. Odium inimicitiae est semper peccatum idque ex genere suo mortale; odium abominationis potest haberi sine peccato, imo cum laude, potest etiam esse peccatum sive grave sive levo pro causa, ex qua concipitur, et pro gravitate rei. ; I Caritas erga proximum. — Peccata contraria — odium. 369 III. Ab odio inimicitiae moraliter non distinguitur tristitia de bono alterius, quatenus ipsi bonum est; distinguitur invidia, quae etiam est peccaminosa tristitia de bono alterius, quatenus consideratur id ipsum tamquam malum proprium propriae excellentiae diminuens. IV. Verum alteri malum optaro, vel de ejus bono tristari, potest ex diversis causis fieri. Si ex justa causa fit, peccatum non est; si sine justa, imo ex mala causa, peccatum est, idque ex genere suo grave. Explicatio. Ad I nota: In abominatione displicentiam mali proximo 617 adjacentis concipio, in inimicitia illius mali complacentia habetur; in inimi­ citia personae displicentia primum et principale est, in abominatione solum­ modo est consequens atque tantum secundum quid concipitur ‘. Ita homo criminosus potest mihi, quatenus crimen aversor, objectum abominationis esse; at nihilominus inimicus mihi nondum est, imo possum et debeo sin­ cere eum amare optando ejus conversionem. Inimicus autem ejus, quem odit, bonum et felicitatem aegre fert, non desiderat, de eo tristatur potius quam gaudet, gaudet vero de inimici malo, infortunio, paupertate, infamia etc. Ad II. 1. Odium inimicitiae directe et essentialiter opponitur ca­ ritati eamque penitus excludit; quare necessario peccatum mortale est — excipe si ad propriam inimicitiam non attingit, sed eam in re parva imitatur, optans aliquod malum non magnum. 2. Odium abominationis, si concipitur ex justa causa, i. e. ex re, quae abominationem vere meretur, imo ea nos afficere debet, sc. ex gravi atque pernicioso crimine, ordinem recti nullatenus laedit, modo abominatio in ea causa sistat, aut si eam desiderium mali proximi comitetur, id sub ratione veri boni optetur; v. g. si quis populi se­ ductorem propter seductionem ejusque damna abominatur, eique ne tot seducantur, mortem aliave mala, quibus impotens fiat ad nocendum, adprecatur a Deo infligenda. 3. Si autem odium abominationis concipitur ex re non absolute mala, sed relative tantum, vid. quatenus aliquis mihi aliisve est causa alicujus mali temporalis, abominatio non illico quidem peccatum dici potest; at si major est, quam ullo modo meretur, aut si propter minus malum ab altero imminens ejus malum gravius desideratur, evadit peccatum, idque mortale aut veniale pro gravi aut non gravi excessu. Ad 111. 1. Tristitia de aliqua re concepta necessario supponit in «is animo gaudium vel amorem rei oppositae saltem interpretativum; quare si de peccatis loquimur, non idem quidem peccatum est, quum actus sit di­ versus, tamen ejusdem specificae malitiae vel moralis valoris, atque amor ille. 2. Invidia vero non est plane ejusdem speciei, ac tristitia inimicitiae; in se est minoris malitiae, quamquam non raro ex inimicitia oritur atque inimicitiae tristitiam adjunctam habet. Est nihilominus ipsa etiam 1 Sic intcllige, quod Pricknrtz torn. 2 p. 3 n. 114 dicit: „nunquam licet proximi personam abominari; tale odium abominationis pereonae non admittit parvi­ tatem materiae44; quod nisi explicaretur, falsum rigorem contineret. Nimirum doctus ille scriptor ,personae abominationem4 sumit — ut eodem loco videre licet — pro .affectu, quo aversor proximum, tamquam omni dilectione indignum4: id autem gra­ viter peccaminosum est, quia excludit proximum a communi caritate omnibus debita. Lohmkuhl, Theol. mor. L Edit. 4. 24 370 P. I. L. Π. Virtutes et oflic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. invidia ex genere suo mortalis, admittit autem parvitatem materiae. Invidus scilicet voluntarie considerat id, quod proximus ipsum superat aut aequat in bonis sive quod ad eam aequalitatem accedit, tamquam suum malum suique depressionem; ideoque de illo bono proximi vo­ luntariam tristitiam concipit, idque proximo potius ut desit, desiderat. Verum id contra caritatem est, quum caritas postulet, ut potius gau­ deam, quod proximo bene sit, non vero, ac si malum meum sit — quod est falsissimum —, contrister. cio 620 Ad IV. 1. Praestat hic distinguere plures affectus seu plures causas, oh quas tristitia de bono alterius concipi potest, quas Christifideles in ac­ cusatione sacramentali non raro confundentes omnes invidiam vocant, quo melius instruantur atque a peccati vel gravis peccati timore vel occasione removeantur. Tristari de bonis alterius, quibus utitur, ut mihi damnum inferat, non est invidia: malum non est, nisi propter excessum. Tristari de bonis alterius, quia eis utcunque male utitur, non est in­ vidia; neque malum, nisi propter excessum. Tristari de alterius bono, quia vere indignus est, non est invidia, ne­ que malum, nisi forte divinam providentiam quodammodo accusem. Tristari de alterius bono sive promotione, eo quod ego revera inde malum patiar bonisquo priver, si ita vere est, nondum est invidia, neque malum, modo ne ordo caritatis laedatur. Tristari non do eo, quod proximo bene sit, sed de eo, quod non ego potius boni illius — quum plures non possint — particeps evaserim : invidia nondum est, neque per se peccatum, modo maneam inter limites justos ordinis caritatis *. — Ilaec ultima affectio facile concipitur ab hominibus in quotidianis victûs quaerendi occasionibus: quum venditores potius ad se velint attrahere emptores, quam ad alios. Si igitur affectus non transit in tristitiam do eo, quod alteri bene sit: non est, quod poenitentes condem­ nentur, nisi forte immodice sibi prae aliis divitias quaesiverint. Nihilo­ minus melius et consultius semper est, ab omni tali tristitia mentem aver­ tere, no affectus primo innoxius transeat in malum; atque potius rerum temporalium caducitatem considerent. Cf. do variis hisce affectibus Reuter Neoconf. n. 75 sqq., S. Thom. II. II. q. 36 a. 1—3. 2. Similiter desiderii mali alieni causae variae distingui debent. Dico ,desiderii *, quod utique de inefficaci desiderio intelligitur; nam desiderium efficax seu voluntas inferendi malum (cui simile est de­ siderare, ut ab altero injuste malum inferatur), tam parum licita est, atque licet ipsum malum proximo re ipsa inferre. Porro ratio, eaque unica, ex qua licet alicui malum exoptari, est, ut majus malum evitetur secundum rectas caritatis regulas. Quare: 1) Nemini possum optare aeternam damnationem: possum tamen in aeterna damnatione eorum, qui jam culpa sua perierunt, divinam justitiam laudare deque ea gaudere. 1 Ordo scilicet caritatis plus minusve laeditur, si ego, opibus nou ita indigeni, meas opes potius auctum iri cupio, quam opes alterius qui in penuria est. Cnritns erga proximum. — Pcccata contr. uividio iiuini'iliu. 371 2) Non possum desiderare mortem alicujus deque ea gaudere, eo quod Optem adire ejus haorcditatcm : esset enim evidens ordinis caritatis laesio, quum bonum inferioris ordinis praeferrem bono vitae, quod est ordinis longe superioris. Cf. prop. 13. 14. 15 ab Innoc. XI. damnatas. 3) Possum alicui malum temporale optare, ut inde sumat ansam resi­ piscendi a peccatis: verum aliquando in his desideriis affectus inimicitiae latere potest. 4) Item possum desiderare, ut aliquis nunc in statu gratiae constitu­ tus moriatur, si alias periculum est, ne malam vitam agat. 5) Inio mortem alicujus desideraro possum, Deo relinquendo modum, eo quod aut commune damnum grave secus causaturus sit, aut mihi alterive injusto sit illaturus necem; et similia. I!) Neque peccatum est, sed in se bonum, mortem seu supplicium ejus ex amore justitiae optare, qui crimine suo vero mortem meruit: at caven­ dum est omnino ab affectu injustae vindictae, qui tum maxime irrepere potest, si mea causa agitur. § 2. De caritate inimicis debita. I. Caritas Christiana etiam inimicos amplecti debet, ut patet ex 02i praecepto Christi, Mat th. 5, 44: „Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos; et orate pro persequentibus et calumniantibus vos“ et 18, 35: „Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris/ Idem cx constanti doctrina SS. PP.; ex quibus sufficit attulisse S. Hier. Comment, in Matth. 5: „Sciendum est ergo, Christum non impossibilia praecepisse, sed perfecta. ... In reliquis operibus bonis interdum pot­ est aliquis qualemcunque excusationem praetendere; ad habendam vero dilectionem nullus se potest excusare/ — Quare 1) non licet velle ma­ lum inimico, 2) debet aliquo modo quilibet inimico positive bene velle, atque absentiam pravi animi, benevoli exsistentiam suo modo ostendere. II. Verum dilectio inimicorum, qua praecepta est, communis ca­ ritatis lege circumscribitur: quare specialis familiaritas ejusque signa inimico non ex praecepto debentur, sed si dantur, ex perfectionis lege fiunt. Cf. S. Thom. Π. II. q. 25 a. 9. III. Quo magis autem communis caritatis officium declaretur, no- c22 tandum est: 1. nolle malum dicit: 1) Non licet malum pro malo rependere velle, seu vindictam sumere animumve vindictae fovere. 2) Etiam positive venia danda est petenti, sive petitur formaliter, sive aequivalenter *, i. e. personalis offensae remissio seu ex1 Sc. Formalis veniae petitio, quamquam per se debetur et aliquando pro honoris laesione exigi per offensum potest, tamen non raro admittit excusationes, ut 1) si offensor est multo superior; 2) si plena satisfactio alio modo facta est; 3) ei laesus eam non curat; 4) si judicatur, laesum non concessurum esse veniam (tum exspectari potest) etc.: cf. Mazzotta 1. c. cap. 2 § 2 Q. quinto, Tamb. in 24 ♦ 372 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa lioin. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. stinctio concedenda est. — Si quis vero statim post gravem omnino offensam acceptam ob justum dolorem non illico po­ sitivo daret veniam petenti, non positive negans, sed silendo differens: non posset jam incusari peccati saltem gravis. Vide Tamb. in decal, de caritate. 3) Sponte veniam offerre offensori non petenti veniam, per se non est de praecepto, potest aliquando necessarium esso per accidens, videlicet si facile fieri potest, alias vero proximus per hoc Deo lucrandus in peccato tabesceret, vel scandalum aliud oriretur. 2. Positive velle bonum; quare nullatenus sufficit dicere: nolo meo offensori malum optare, sed neque bene ipsi velle possum. Videlicet. 1) etiam inimicus inclusus esse debet in communi oratione, non quod specialiter de eo cogitari debeat, sed saltem non licet eum excludere. Hoc igitur est officium commune caritatis ex se debitum. — Ex speciali conditione offensoris 2) debitum est, ut offensori, qui in necessitate est, eodem modo succurratur, sicut aliis esset succurrendum, si indigerent. 3) Imo — quod ad speciales circumstantias offensi pertinet — si libere exercentur actus caritatis circa multitudinem, inter quam per se offensor est, non licet eum excludere: quia id jam est signum vindictae et exclusionis a communi caritate. Si quis igitur omnibus civibus indigentibus annonam distribuit, non licet ei transire inimicum. 4) Ex relatione mutua inter offensum, et offensorem possunt signa specialia debita esse : ut si intercedit relatio ex se insolubilis cognationis etc., etiam offensor secundum modum omnibus cognatis debitum tractari debet. 3. Signa specialis familiaritatis, quae nemini debentur, neque per conditionem personae et consuetudinem regionis exiguntur, inimico exhiberi non oportet: quamquam, si fit, perfectionis est. Si quae autem signa non sunt omnino particularia, neque omnino communia: videndae sunt variae circumstantiae, ut aut urgeatur, aut non urgeatur eorum exhibitio, videlicet 1) ne denotetur animus vindictae, 2) ne inimicus, quem facile sine gravi incommodo lucrari possim, diu remaneat in malo statu. Ceterum hoc in casu potius sua­ viter inducendus est poenitens, quam stricte urgendus, maxime quia, si valde ipse repugnat, id sibi etiam satis difficile apparet. Ad majorem declarationem nota praecipue ad III. 023 1. Aliud est velle vindictam, aliud velle reparationem juris laesi. Quare licet postulare omnino reparationem damni illati, imo etiam, si acdecal. de car. cap. 1 § 3. — Quare summopere cautus esse debet confessarius in imponenda obligatione formalis petitionis veniae; imo etsi haec obligatio re ipsa adsit, saepe prudentia suadet, ut rem silentio praetermittat neve bonam fidem poeni­ tentia sine spe fructûs perturbet. Caritas erga proximum — etiam inimicis debita. 373 «sidit, reparationem laesi honoris, magis etiam famae, idque, si opus fuerit, actione judiciali. Imo in se ne illicitum quidem est actionem criminalem contra offensorem instituere, si res tanta est, ut publica fiat justitia et ordinis recti reparatio per poenam delinquentis. Quod si amore justitiae fit, non est reprehensibile: at si ex animo vindictae, peccatum est per se grave. Quare potius retrahendi sunt fideles, ne urgeant criminalem actionem ad puniendum offensorem, quum difficulter animus vindictae absit. 2. Post praestitam satisfactionem aut voluntatem praestandae satis­ factionis offensus debet veniam personalis offensae dare; offerre eam antea, etiam implicite per alloquium aliave signa amicitiae, ex se quidem obliga­ torium non est, potest esse per accidens: v. supra ad 3. Cf. S. Alph. n. 28 et S. Antonin, p. 2 tit. 8 cap. 2 § 6. Hinc etiam fere solvitur quaestio, num aliquis teneatur salutare eum, C24 a quo gravem offensam passus est. Per se id non exigitur, antequam ille offensor priorem gressum fecerit, nisi forte salutatio sit signum debitum honoris erga Superiorem, aut alia obligatio per accidens accedat: quod facilius obtinet, quando salutatio est signum commune caritatis erga obvios, a quo diutius abstinere facile pro signo odii haberetur *. — Kesalutatio vero debita est inimico, nisi forte Superior ab inferiore offensus non resalutando aliquo tempore juste ostendat suam indignationem; imo etiam pro gravi­ tate injuriae id brevi tempore post injuriam acceptam semel omittere in signum justi doloris, neque aliis statim peccato verti potest. Verbo, omissio alicujus signi benevolentiae aliquando ex circumstantiis sumi debet ratio­ nabiliter ab offensore et ab aliis pro justi moeroris tantum manifestatione; quod si obtinet, illa omissio non est peccatum, nisi offensus interne coquat vindictam et inimicitiam. Si quando autem talis omissio rationabiliter haberi debet pro manifestatione vindictae et inimicitiae, omissio ex se et per se peccaminosa est, sive offensus coquit sive non coquit vindictam: quae merito supponitur; quamquam pro confessione non idem est peccatum, prout revera animus ille adfuit aut non adfuit. Cf. Tamb. et Mazz. 1. c., S. Alph. n. 28 cum aliis. — Positivum signum rancoris exhibere, ut torvis oculis aspicere, cum despectu praeterire, nunquam licet. Declinare diutius inimicum ex industria, saepe denotare potest animum odii et vindictae, si procedit ex voluntate vitandi occasiones, in quibus com­ munia signa benevolentiae exhibenda sint. Verum si subest causa justa ex parte inimici, utpote hominis contentiosi, qui, si alterum obvium haberet, injurias adderet, peccatum non est, sed prudens cautio. 3. Offensor igitur primo reconciliationem incipere debet; si vero mutua 625 est offensio, ille, qui (/rarius offendit, reconciliationem quaerere debet; si 1 Huc etiam refer omissionem salutationis et alloquii, inter moniales sive reli­ giosos ejusdem domûs. Tamb. et Mazz. 1. c. dicunt, si post rixam per aliquod tempus, ut per paucos dies usque ad hebdomadam, a colloquio abstineant, non statim arguendos eos esse peccati gravis; quod praesumi possit, exspectari interim, dum ira defervescat, opportunam alloquendi occasionem. Verum si id aut propter tempus diuturnius aut propter alias rationes praesumi non possit, videndum esse, utrum fuerit causa rixandi levis, an gravis; si levis, eam non praesumi in timoratis causasse grave odium, ac proin omissionem alloquii non facile haberi posse pro odii gravis signo, neque pro gravi, sed pro veniali peccato ; si causa rixandi gravis fuerit, diuturniorem omissionem amicabilis convictûs pro gravi peccato habendam omnino esse. 374 P. I. L. II. Virtutes et oflic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. tlieol. est fere aequalis offensio, qui prior offendit. — Verum in mutua offensione quum facile quivis sibi persuadeat, se graviorem passum esse injuriam: nisi prorsus evidens sit gravior offensa, quivis a confessario urgendus est, ut quaerat reconciliationem, adeoque etsi putet, alteri potius incumbere officium, saltem incipiat salutare, vel per alios reconciliationem proponere. 4. Etiam post reconciliationem et offensae condonationem intima quae­ dam familiaritas, etsi antea exstiterat, non est ex obligatione redintegranda. 5. Sponte occasionem inimico benefaciendi quaerere, speciatim pro eo orare, pro malis positiva bona extra necessitatem conferre, perfectionis est et magni meriti. Utrum autem confessarius ea poenitenti pro sacramentali satisfactione injungere possit necne, ipse prudenter perpendere debet, ne forte supra vires poenitentem tentet. Articulus 11. De scandalo et cooperatione. 626 In primo capite de positivis obligationibus caritatis agentes primo internos caritatis actus necessarios exposuimus, dein actus externos, quibus caritas se prodere aliquando pro circumstantiis debet. In hoc secundo capite tractatum de negativis obligationibus ag­ gressi, illos actus peccaminosos perpendere debemus, qui caritati con­ trarii sunt. Inter quae peccata primo se obtulerunt odium et inimi­ citia cum invidia, videlicet ea, quae contrarie opponuntur caritatis actibus internis. Restat igitur, ut discamus hoc articulo actus peccaminosos ex­ ternis caritatis actibus, i. e. opitulationi proximi per eleemosynam et per correctionem fraternam contrarios, cui utique opponitur proximi damnum positive inducere, sive in re temporali sive in spirituali. Verum haec laesio univorse tractanda hic non est, ubi de laedenda caritate agitur. Nam communiter non solum caritas, sed gravius ju­ stitia1 laeditur; quare postea de laesionibus illis diversorum generum luse acturi sumus. Positivum enim damnum, quando proximo infertur invito, contra justitiam plerumque infertur; invitus autem proximus erit vix non semper, quando de rebus temporalibus agitur, et quando invitus non est, fere ne caritas quidem in hisce rebus violatur. At 1 Occurrendum est lilc axiomati, quod non raro auditur, quasi caritas levius obligaret, quam justitia aliaevo virtutes, ejusque laesio esset minus peccatum, quam laesio justitiae. Quod sic universe intellectum falsum est et in confusione con­ ceptuum nititur Vera haec sunt: 1) caritas in iis, quae communiter accidunt, non tam facile seu non cum tanta difficultate obligat ad positivos actus suos, quam justitia; aliquando tamen cum summo discrimine obligat; 2) caritas si sola laeditur postquam laesa est, no» trahit secum tam gravem obligationem, quam laesa justitia. Attamen 3) peccatum, quo caritas laeditur, saltem si positive et immediate in se laeditur, specifica malitia interni actûs gravius est, quam quo justitia laeditur: ut cx gravitate odii et inimicitiae, atque etiam ex gravitate scandali conjicere licet 4) Justitia vix laedi potest sine laesione caritatis; quare mirum non est, justitiae laesionem in concreto saepissime graviorem esse, quam laesionem solius caritatis. Caritas erga prox. — Peccata contraria — scandalum. 375 inter damna rerum spiritualium unum est, in quo proximus vere in­ vitus dici nequit; damnum dico, quod in committendo peccato consistit: iu quo subeundo, (pium nisi volens peccare non possit, invitus non est, nisi forte metu vel dolo et errore fuerit inductus. Nihilominus gravissi­ mum patitur damnum. Quare (pii ad hoc damnum alterius confert, cari­ tatem proximi graviter laedit peccato, quod correctioni fraternae, utpote tendenti ad illud peccati damnum removendum, directe opponitur. De hoc peccato jam acturi sumus. Conferre ad peccatum alienum duplici modo possum: 1. ita ut ew ego alterum ad peccatum aliquo modo determinem, causam inducentem vel ansam praebeam; 2. ut alterum jam determinatum aut ex sese determinandum in perpetratione juvem. Uterque modus nomine co­ operationis comprehendi potest. Tamen prior modus scandali nomen sortitur, alter cooperatio presse sumpta vocatur. Theoretice conceptus scandali ab alia cooperatione distingui om­ nino debet. In actione ex sese indifferenti, si scandalum invenitur, sola ratio laedendae caritatis ratio est, quae scandali peccatum con­ stituat; laesio autem caritatis non unica, imo saepe ne principalis qui­ dem ratio est, cur cooperatio aliqua sit illicita. Quoniam vero ipsius peccati malitia, quatenus contra proximum est, et in scandalo et in alia cooperatione, quamvis gradu discrepet, specifice est eadem: facile intelligitur, cur perplurimi scriptores scan­ dalum et quamlibet cooperationem conjungentes de utroque promiscue disputaverint. Accedit etiam alia causa. Practice enim in dijudicandis quibusdam actionibus, utrum licitae sint an illicitae, utraque, i. e. et scandali ct cooperationis ratio considerari debet, quia non raro utraque occurrit, idque ita, ut, si una spectetur, pro circumstantiis variis pec­ cati ratio ab actione abesse videatur, si altera, ipsa illa actio peccaro obnoxia dici debeat. Nos vero claritatis gratia notionem et principia distinctim 1. de scandalo, 2. de cooperatione recensebimus, hic singulares quasdam actiones, in quibus peccata illa frequentius occurrunt, aut, utrum oc­ currant, difficilius discernitur, etiam exhibituri. Attamen minime im­ pedimur, quo minus, quando cooperationem in singularibus ct certis actionibus consideramus, qua licita, qua illicita sit, statim etiam ad scandalum forte simul occurrens oculos - ut vere fieri debet — con­ jiciamus. § 1- De scandalo. Scandalum aliud est activum, de quo per so et directe agimus, et g2S quod consistit in ipsa occasione ruinae proximi; aliud passivum, quod est ipsa proximi ruina. Activum igitur scandalum est ratio passivi: do quo posteriore eatenus agere debemus, quatenus correlativum est activi scandali, ejus objectum vel effectus. 376 P I. L. ΙΓ. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Estons, virt. theol. Punctum I. Principia de scandalo explicantur et illustrantur. 1. Scandalum activum definitur cum S. Thoma II. II. q. 43 a. 1: „Opus minus rectum praebens proximo occasionem spiritualis ruinae.11 NB. Scandalo sic definito correlativuin est scandalum passivum sim­ pliciter sic dictum. — Verum aliquando opus per se omnino rectum occasio peccandi alteri esse potest. Quod si fit ita, ut proximus ex actione bona vel indifferenti ob meram malitiam peccandi ansam sumat, scandalum pharisa icum vocatur. Si sumitur occasio peccandi potius ex fragilitate aut igno­ rantia, ita ut alterius actio per se ansam non dederit, vel notabiliter non dederit, scandalum pusillorum habemus: ut si ex honesto ornatu mulieris juvenis ansam sumit libidinis, aut si ex recta decimarum aliorunive jurium exactione aliquis illegitime ansam sumit clericorum ordinem avaritiae incusandi. II. Scandalum (activum) distinguitur directum et indirectum: prius habetur, si intentio agentis fertur in peccatum alterius, sicut in se­ ductore obtinet; posterius, si peccatum alienum non intenditur, attamen, quamvis praevideatur, non praecavetur, neque propter praevisum pec­ catum alienum actio propria omittitur. Scandalum directum, si peccatum proximi formaliter ut peccatum in­ tenditur, ut est malum proximi (aut Dei), dicitur scandalum diabolicum, quum procedat ex gravissimo odio proximi aut Dei, quod diabolo potius, quam homini proprium est; dicitur igitur et est scandalum directum et for­ male. Si proximi peccatum seu actio, quae peccatum est, intenditur non qua peccatum, sed propter aliam rationem utilitatis, voluptatis, scandalum est directum simpliciter tale. III. Scandalum, si diabolicum est, continet malitiam contra cari­ tatem specifice distinctam ab ea caritatis laesione, quae alias in scan­ dalo est. Quodlibet autem scandalum, sive directum sive indirectum, con­ tinet malitiam contra caritatem proximi; directum insuper specificam malitiam contra eam virtutem, contra quam alienum peccatum versatur. IV. Ut autem, quando scandalum passivum non intenditur, actio alicujus malitiam scandali (indirecti) habere qwssit, requiritur, ut, sive per se sive per circumstantias, relate ad alios homines vim quandam movendi ad peccatum habeat. V. Ut ejusmodi actio, si ex se bona vel indifferens est, malitiam scandali re ipsa habeat, requiritur insuper, ut agens causam sufficientem ruinae alterius permittendae non habuerit, sed ut obligatus fuerit potius omittere actionem et subire incommodum inde oriturum, quam ut alterius spirituale damnum permitteret. 629 Explicatio. Ad I. 1. In definitione scandali, quando opus dicitur, intellige sive verba, sive facta, sive omissionem : omnia haec alteri ansa labendi esse possunt. 2. Quod dicitur minus rectum, proprie sic intellige, ut sit aut opus malum, aut mali speciem prae se ferens, quamquam in se bonum vel in­ Caritas erga prox. — Peccata contraria — scandalum. 377 differens. Hinc proprio concludi debet, scandalo pusillorum non semper, scandalo pharisaico nunquam respondere scandalum activum vere dictum. Nihilominus, quoniam — ut ex pottea dicendis patebit — etiam obligatio esse potest, abstinendi ab opere bono ex se nullius mali speciem habente propter scandalum pusillorum, interdum propter ipsum scandalum pharisaicuin: quando contra hanc obligationem peccatur, ipsam illam actionem in se omnino bonam latiore sensu minus redam dixeris respectu habito ad concretas circumstantias, atque nomine scandali latiore sensu vocare potes. Ad III. 1. Scandalum directum est semper actio in se aut ex «30 se peccaminosa; nam intentio peccati alieni non potest non esse mala, ideoque quidquid ex hac intentione ad producendum peccatum alienum agitur, hanc malitiam pravae intentionis participat. — Directum scan­ dalum frequenter fit verbis: jussione, consilio, laude, petitione peccati committendi. 2. Neque ab hac scandali directi malitia excusatio fieri potest, si quando praevidetur, conatum illum sollicitantis valde probabiliter fore incassum; gravior tamen plerumque malitia contrahitur, si effectus praevidetur certior. 3. In scandalo directo laedi non solum caritatem, sed etiam illam peculiarem virtutem, contra quam peccatum alienum intentum ver­ satur, adeo est certum, ut nullum oriri possit dubium; nam approbare homicidium sine omni dubio aliam malitiae speciem habet, quam ap­ probare furtum; et sic porro: at qui alterum ad certum peccatum indu­ cere cupit, ad hoc peccatum provocando ipsum approbat. Est igitur cer­ tissima obligatio poenitentia in confessione scandali directi addere, quod­ nam fuerit peccatum, ad quod alterum induxerit aut inducere voluerit. 4. In scandalo vero indirecto, quum non sit formaliter volirio et approbatio peccati alieni, sed potius permissio et consequenter, quando eam fieri non licet, interpretativa tantum volitio: probabile est ex mul­ torum theologorum sententia, malitiam consistere in sola caritatis lae­ sione. In hac sententia necesse non est, ut in confessione addatur species peccati alieni, cui poenitens ansam dederit, secundum objectum suum et circumstantias, sed sufficit explicatio scandali et illius malitiae quam actio a poenitente positae forte in se habet. Ita Lessius, Hurtado, Lugo de poenit. disp. 16 n. 159 sq., Tambur. meth. conf. 1. 2 c. 1 n. 105, Suarez ote carit, disp. 10 sect. 2 n. 9; contrarium putant Castro p., Reuter, S. Alph. etc. Cf. etiam de hac re Gury-Ballerini I n. 236 Q. 3. not. NB. Inde nota pro confessionibus excipiendis, quoad accusationem sermonis inhonesti, modo ne ad gravitatem hujus scandali cognoscendam requiratur, necesse non esse inquirere conditionem eorum, coram quibus poenitens ita locutus sit, quando seducere non intenderat: debere tamen per se intelligi aliquo modo, quid locutus fuerit, si materiae turpis approbatio — ut plerumque iit — aderat, quia haec in se ipsius objecti approbati malitiam habet. 5. Actio, qua scandalum datum est, potest in se continere malitiam 631 gravem scandali, et venialem aliam malitiam ex sua propria natura: at etiam e contrario malitiam gravem ex sua propria natura, scandali malitiam levem. 378 P. I. L. II. Virtutes et oiïie. circa hom. etc. — Div.I. Extens. vlrt. theol. 6. Nam inductio, adeoque directum scandalum — multo magis in­ directum circa peccatum proximi veniale, per se non mortale, sed veniale peccatum est. Idque adeo est verum, ut secundum communem sententiam contra paucos (Vasquez, Coninck . . .) per se nondum mortale pec­ catum sit, aliquem in peccatum veniale inducere, qua seu quia illius malum est. Ex sese enim talis affectus pravus non supponit grave odium vel vindictam, sed vult sese continere intra limites levis inimicitiae vel dis­ plicentiae. Potest tamen allectus graviter malus accedere, ut gravis odii, aut affectus Deum aliquo malo extrinseco afficiendi : — quod utique parvitatem materiae non admittit. Cf. Castropal. 1. c. punct. 2 cum S. Thoma q. 43 art. 4 in fine, Azor, Bonacina, Navar., Suarez, Sanchez etc. 632 Ad IV. 1. Vis illa commovendi ad peccatum potest actioni alicui inesse aut a) ex sese cum respectu ad aliorum dispositionem , aut b) ex sola aliorum disposition e. Quamquam, ut jam antea notatum est, si ex sola ipsorum dispositione alii ad peccatum commoventur, scandali dati peccatum proprie committi dici nequit: tamen si propter tale peccatum alienum praevisum obligatio alicui incumbit abstinendi potius ab actione sua bona vel indifferenti, vere peccatum contra caritatem ejusdem speciei contrahit, cujus est scandalum indirectum stricti nominis, nisi actionem illam omittat. 2. E contrario actio etiam in se mala et apta ad dandum scandalum non semper re ipsa scandali reatum habet. Nam si ii, coram quibus illa actio committitur, sunt adeo stabiles in bono, ut nullatenus videantur com­ moveri, aut ita perditis moribus imbuti, ut non jam alterius facto ad malum demum induci posse videantur, quum aut ex sese jam sint satis deter­ minati, aut adeo malis assueti, ut a re aliis periculosa vix moveantur: peccatum scandali, nisi directum sit, non committitur. Cf. Castropal. 1. c. punct. 1 n. 4. 3. Neque scandali peccatum committitur, si ex alterius actione nrnla aut mali speciem habente sola admiratio vel detestatio oritur, atque pec­ cantis diffamatio; sed scandalum tum est, quando alii spectantes sive au­ dientes a virtutis amore declinant, ad legem infringendam invitantur, ad dicteria injusta suspicionemve injustam concipiendam vel ad totum certo­ rum hominum statum communitatemve ob peccata unius contemnendum per­ moventur, sive haec certo praevidentur, sive probabiliter timeri debent. Ceteroquin, quia omnes istae sequelae ex actione mala (vel pro cir­ cumstantiis ex minus recta) publice facta oriri solent, praesertim si agens alias pius esse censetur aut religionem pietatemque specialiter colere obli­ gatur: scandalum per talem actionem dari praesumendum est, et vero scan­ dali reatus contrahitur secundum regulas in prine. V. contentas. 033 Ad V. 1. Ut rite intelligatur, cur et quomodo etiam cum praevisiono alieni peccati secuturi nihilominus mihi agere liceat, recolenda sunt ca, quae do ,voluntario indirecto et in causa tantum4 dicta sunt; nimirum non semper oa, quae ex actione mea aliquo modo sequuntur, mihi esso imputabilia et pleno sensu voluntaria, sed propter effectum bonum me non raro effectum malum connexum permittere posse. Id eo magis valet in hac ro, quod tandem alienum peccatum ipsi committenti sit voluntarium et libe­ rum; atque res tota eo reducitur, utrum secundum regulas caritatis tale spirituale malum alterius ab ipso velitum impedire tenear, annon. Oritas erga prox. — Peccata contraria — mandatum. 379 2. Brevis regula generalis haec chug potest: Si propter meam actio­ nem proximo difficile erit a peccato abstinere, proportionate gravis causa ex mea parte requiritur, ut agere possim, igitur gravior, quo major est alterius difficultas majusque peccatum. — Si voro proximus facile prorsus a peccato abstinere potest, non teneor difficultatem aut in­ commodum subire, ut ego actionem omittam. Hinc: 1) Si actio mea speciem mali continet, ea mali species, quantum fieri potest, auferenda est, ut docendo alios etc., alias gravis causa requiritur. 2) Si actio mea scandalum parit ex aliorum ignorantia, hi etiam tum dedoceri debent antea; quod si fieri nequit, omnino causa pro­ portionate gravis requiritur, quoniam ignorantia facit, ut difficilius a peccato abstineatur. 3) Si actio mea mala quidem non est neque proprie mali speciem habet, at alteri tentationem superatu difficilem creat, etiam causa plus minusve gravis requiritur, ut mihi nihilominus agere liceat. 4) Si vero actio mea in se undequaque recta est neque alteri occasio est peccandi nisi remota aut vitatu facilis, causa non gravis me a scandali reatu immunem facit. — Potest etiam accidere, ut a gravi quidem reatu immunis sim, non vero ab omni etiam levi culpa; imo si sine ulla ratione prorsus temere permitto alterius grave pec­ catum, ex iis, quae de correctione fraterna dicta sunt, a gravi peccato immunis non sum. — Ceterum scandalum plene pharisaicum, modo peccatum nobis displiceat, vix unquam tenemur vitare sub gravi, imo accedente aliqua causa raro sub veniali. Cf. Ta mb. de car. cap. 1 § 4 η. 69 sqq. 3. Regulae magis ad particularia quaedam descendentes'. 63& 1) Non licet unquam ad vitandum scandalum aliquid intrinsecus malum facere; ac proin non licet omittere praecepta legis naturalis, vere in iis circumstantiis praeceptum urget. Reuter 1. c. n. 132; Elbel ρ. II. n. 359. 2) Opera bona praecepta, si sunt hîc et nunc necessitate medii necessaria, propter scandalum non sunt omittenda: ib. 3) Opera bona praecepta lege positiva non sunt omittenda un­ quam propter scandalum pharisaicum: sed propter scandalum ex in­ firmitate et passione aliorum oriundum rectius aliquoties praecepta illa omittuntur, etsi de stricta obligatione omittendi non ita constet propter auctoritatem theologorum diverse opinantium. Hinc mulier, quae scit, se ab aliquo certo juvene turpiter amari, si scandalum illud passivum non frequenter accidit, recte aliquoties a Sacro abstinet diebus festis, ne se ejus aspectui offerat. Cf. Cas trop., I listing, Reuter 1. c. n. 132, alios. 4) Opera bona, etsi consilii tantum sunt, agenti aliisve utilia, non sunt omittenda propter scandalum pharisaicum. Propter scandalum ex ignorantia oriundum, si fieri potest, differenda sunt, donec aliis data fuerit ratio: quodsi pergant scandalizari, jam est scandalum phari- 380 P. I. L. Π. Virtutes et oflic. circa hoin. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. saicum. Propter scandalum ex infirmitate vel passione in certo quo­ dam homine oriundum, actio bona non praecepta differenda aut una alterare vice omittenda est1; attamen non saepius, quia hoc notabile esset incommodum. 63«; Hinc: a) si scandalum cognati sumerent ex ingressu meo in ordinem religiosum, generatim antea essent instruendi, iisque ratio reddenda: quo facto, sibi suam malitiam imputare debent, lieu ter 1. c. — Magis etiam clericus, religiosus etc. teneretur rationem reddere vel declarationem prae­ sentibus, coram quibus legem abstinentiae non observaret, quamquam legi­ time dispensatus esset. b) Mulier, quae turpiter concupiscitur, una altorave vice a Sacro diebus ferialibus abstinere debet, si ita scandalum tollat, non autem frequenter. 5) Idem fero dicendum est de rebus indifferentibus, in se speciem mali non habentibus: a quibus frequentius abstinere, aut abstinere propter ali­ quod periculum scandali pusillorum indeterminati, non erit obligatio, etsi propter honestam tantum recreationem exercentur. Hinc: a) Mulier, quae ex industria aut temere sese viri ipsam turpiter amantis aspectui objicit, graviter peccat. b) Si una alterave vico abstinendo a deambulatione, a publico non ne­ cessario conventu etc. scandalum certi viri evitare potest nec facit, quum commodo possit, graviter peccat. c) Si vero diutius aut frequentius sese domi continere, aut anxie per­ pendere deberet, utrum haberet sufficientem rationem necne: ad illud in­ commodum subeundum non teneretur; sicut neque tenetur ad dimittendum ornatum honestum ex eo, quod prudenter conjicit, aliquos inde sumpturos esso ansam libidinis. Quare tum sine alia causa utilitatis libertate sua frui potest citra peccatum mortale; ex qualibet rationabili causa etiam citra peccatum veniale. Sanchez cum Ta mb. 1. c. § 4 n. 27. 6) Imo quod de rebus et actionibus indifferentibus dicitur, sic ex­ tenditur ad res et actiones venialitor malas nec graviter ad peccatum alios provocantes, ut haec agi non censeatur mortale peccatum scandali, sed veniale tantum esse, modo iisdem limitibus circumscribatur, ac antea sub 5), vid. sub gravi aliquem obligari ad eas res actionesve omittendas, si per breve tempus omittendo spiritualem ruinam personae determinatae impedire se posse videat2. 637 Praestat hic ea afferre, quae de ornatu mulierum Lessius de justitia etc. I. 4 c. 4 n. 112 sqq. et Tambur. in decal. 1. 7 c. 8 § 8 n. 7 (cf. S. Thom. II. II. q. 169 a. 2) habent. Loquuntur enim de ornatu, etiam de super­ fluo venialiter peccaminoso, cui adnumerant denudationem pro more regio­ nis non graviter inhonestam; dein pergunt: Notandum tamen, non ex eo censeri ornatum scandalosum (i. e. graviter peccaminosum), quod multi 1 Neque hac in re ea dissensio scriptorum est, quae notata fuit ad 3). 1 Quod n. 631 jam notavi, exemplo declaro, actionem graviter peccaminosam non semper propter praevisum scandalum passivum novum reatum mortalem continere. Sume v. g. religiosum, qui in itinere contra peculiarem legem vel praeceptum je­ junandi sibi impositum delinqueret, alias regulas modestiae et temperantiae nulla­ tenus laedens. — Si qui jejunii legem violatam ignorantes inde sumerent ansam religiosis detrahendi quasi ventri deditis : quis dixerit, religiosum illum scandali dati magis reum esse, quam si lege jejunii non obstrictus vires refecisset? Caritas erga prox. — Peccata contraria — scand., pecuk actiones. 381 occasione illius putentur ad prava desideria provocandi, ut recte praedicti Doctoros (sc. Caje ta n. et Navarrus) tradunt: alioquin etiam pulchritudo naturalis scandalosa esset; nam multo magis provocat quam artificiosa, quum natura longe superet artem. Itaque etiamsi femina putet, aliquos peccaturos, non tamen idcirco sub peccato mortali tenetur talem ornatum dimittere ; sicuti is, qui a multis odio habetur, non tenetur a publico abstinere, ut inimicis non detur occasio odii. Ratio est, quia ornatus iste solum remoto ad peccatum provocat; ergo non tenetur ab eo abstinere, ne alii peccent, alioquin deberet perpetuo abstinere, quum illa occasio sit perpetua et universalis — quod nimis grave esset conditioni humanae. Sufficit igitur, ut ei peccatum proximi displiceat, et ut ejus salutem non contemnat. Et confirmatur: quia quod illi peccent, provenit ex eorum malitia, non ex conditione ornatûs; sicut enim circa hanc mulierem pec­ cant, ita etiam circa alias eximiae pulchritudinis; atqui id, quod ex aliorum malitia provenit, non tenemur cum tanto gravamine nostro impedire. Secus, si aliquo casu ad breve solum tempus ob peculiare periculum alicujus abs­ tinendum esset (idque, ut Diana notat p. 2 tr. 15 resol. 56, etiamsi orna­ tus non sit superfluus ... et de se non sit quasi provocativus ullatenus): tunc enim caritas postularet, ut pro tempore talem ornatum omittam super­ fluum, ne proximus, qui alioquin putatur non peccaturus, inde pec­ candi occasionem habeat.u Cf. quae hac de re dicentur in praecepto sexto. Punctum II. Peculiares actiones cum directo scandalo connexae discutiuntur. Supra dictum est, scandalum directum adesse, idque nunquam sine g38 peccato, quando quodcunque agitur ex intentione alieni peccati. Ex qua doctrina difficultas oritur definiendi, num unquam licitum esse possit, 1) aliquid ab altero petere, 2) eive consulere, quod sine peccato non est praestiturus, 3) ex consulto aliquid facere, ut sit alteri ansa seu occasio peccati, 4) eamve occasionem ex consulto alteri relinquere. Tractemus de hisce rebus inverso ordine. I. Occasionem peccati oblatam non auferre, videtur collidere cum obligatione correctionis fraternae, idque eo magis, si, qui non aufert, ipse posuit occasionem, aut illius, qui forte peccaturus est, peculiarem curam ex officio agere debet. Quae eatenus vera sunt, quod gravior causa requiritur, ut ii possint occasionem non auferre. Nam, si nihilominus gravis causa est, licebit ex intentione magni boni peccatum permittere. Id tamen cave, ne unquam peccatum intendas, aut aliquid, quod peccatum alienum sup­ ponat, absolute intendas. Sic non licet absolute poenam peccato fu­ turo debitam intendere ; quia tunc vere intenderetur antocedenter ipsum peccatum; licebit tamen, supposito peccato, adeoque conditionate, poenam velle. At sola poena non est justa causa peccatum permittendi. Justa causa est, cur, relicta occasione seu non ablata, peccatum per­ mittatur: 382 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. tlieol. 1) Efficacior correctio seu emendatio delinquentis, modo satis certa spes sit. V. Castrop. 1. c. p. 4 η. β cum Navar., Valentia, 8anch., Bon acina, S. Alph. 1. c. n. 58 cum S. Thoma Suppi. III. q. G2 a. 3 ad 4. 2) Indemnitas propria, cui provideatur, deprehenso delinquente: aut si permisso uno peccato praecaventur plura. Ex hoc motivo etiam custodes agrorum etc. sese abscondere possunt et dissimulare praesentiam, ut damnificatores, qui alias saepe damnum illaturi sint, deprehendant; non vero eo solo fine, ut aliquem deprehendant, a quo mulctam recipiant vel poenam sumant. V. Cas trop. ib. cum aliis. NB. Ob solam mulctam capiendam sese abscondere, peccatum mortale esse ex doctrina Med., Sanch., Bonae, refertur quidem: addit vero Cas trop.: ,quod est satis durum * ; neque puto, subjective custodes in ea ro gravem malitiam apprehendere, nisi agant ex odio. 3) Experimentum sumere de fidelitate alicujus famuli etc., cui res propriae committi debent, etiam ratio est, ex qua liceat occasionem pec­ cati permittere. «39 IT. Ex iisdem fere rationibus, modo de re gravioris momenti agatur, contra multorum sententiam S. Alph0 ib. n. 58 cum Laym., P.Navarro, Elbel, Sporer probabile videtur, licere occasionem peccandi ex consulto ponere (quod alii ut Castrop. 1. c. n. 5 et 6, Tambur. de car. cap. 1 § 4 η. 4 sqq. nolunt positive approbare nec positive rejicere). Recenset S. Alph. has actiones: 1) Ex consulto occasionem furandi filiis sive famulis non auferre. 2) Mulieris suspectae fidem, admisso adultero, tentare; (Tambur. ad­ jungit „dicere uxori per aequivocationem, ut conveniat cum amasio, ut is veniat tali hora — non autem licet dicere, ut conveniat ad peccandum quo sic deprehendi possit et emendari"). 3) Servo a fure saepe sollicitato res proprias tradere, ut eas ad furem deferat, ut fur sic deprehensus et punitus sollicitare desinat. Quod ulti­ mum tamen, nisi satis dextre famulus agat, facile in formalem coopera­ tionem seu furti suasionem degenerare potest. III. Consulere peccatum quodcunque, si absolute consulitur, nunquam licet: verum aliquando licebit ei, qui ad majus peccatum determinatus est, consulere seu suadere peccatum minus. Quod ut rite intelligatur, advertendum est, eum, qui sic agat, nullatenus optare nec consulere ut peccetur, sed id intendere ipsum atque consulere, ut peccatum diminuatur, seu, ut alter sub illa con­ ditione, quod absolute nolit a peccando desistere, saltem peccatum diminuat. Quodsi ita rem consideras, non videtur ulla difficultas esse, nec ratio, cur aliqui, ut Castro p. 1. c. p. 6, Valentia, Cajetan., id licere in tam multis circumstantiis inficientur. em Igitur licebit: 1) Suadere minus malum, quod jam inclusum est in malo illo, ad quod alter alias jam determinatus exsistit: c. g. si quis alterum vult occidere, ut potius vulneret; aut etiam ei, qui vult adulterium committere, id pro­ ponere, quod meram fornicationem perpetrare via sit gravius peccatum de­ clinandi. Imo etiam de peccato omnino disparato tantum dicere minus Caritas erga prox. — Peccata contraria — scandal., pecul. actiones. 383 graviter tandem offendi Deum, si hoc committatur: omnes fateri debent et fatentur, hoc licitum esse. Cf. Castrop. 1. c. 2) Suadere minus malum prae majore omnino disparato: quando de­ trimenti certae personae, de qua alter non cogitavit, inferendi causa vel occasio non sum. Ita quam plurimi cum S°. Alph. 1. c. n, 57 secundum effatum S. Aug.: „Si enim facturus est, quod non licet, jam faciat adul­ terium, et non faciat homicidium.fc 3) Jmo etsi mea suasio occasio sit, cur alteri personae, quam illi, de qua peccaturus cogitaverat, damnum inferatur: si peccatum a me proposi­ tum vere minus est, neque ego alteram personam determinatam, cui malum inferatur, designavi, non est ratio, cur id dicatur illicitum. V. g. .Si furari vis, potius a divite aliquo rem aufer, quam a paupere (sive: quam ab hoc *paupere) 1; aut: „si fornicari vis, potius cum corrupta, quam cum virgine , *pecca et similia. 4) Imo si alter secum deliberat, cui malum inferat, Petro diviti, an Paulo pauperi, alterutri certo damnum illaturus: possum suadere, ut potius Petro diviti, quam Paulo pauperi in re temporali damnum inferat: quum suasio mea in id solum tendat, ut peccatum diminuatur. 5) Sola una hypothesis difficultatem park: si alter determinatus est ad damnum Paulo inferendum, nihil cogitans de Petro: num suadere possim, ut, relicto Paulo, Petro, qui minus sentiat, damnum inferatur. Quod So to, Lugo (de just. d. 19 η. 51), Sporor etc. negant licere utpote contra Petrum injuriam continens; alii, ut Vasquez de scand. a. 1 n. 14, San­ chez de niatr. 1. 7 c. 11 n. 24, Tambur. 1. c. (qui a n. 6—14 id fuse prosequitur per plura exempla discurrens), Gury-Baller. I. n. 237 not. id etiam licere contendunt, neque dominum laesum rationabiliter invitum esse posse contra suadentem, sed contra exsequentem. Nolim tamen in praxi alicui auctor esse, ut damnificatoris voluntatem inclinet contra certam aliquam personam, de qua nondum cogitaverat: quamquam enim, si factum sit, de peccato commisso, eoque contra justi­ tiam commisso, constare, aliqui negant, at longe communius affirmatur; cf. infra de justitia n. 1004. IV. Petere ab altero, quod sine peccato non est praestiturus, nun- 641 quam sane licet sine causa; quia aliter semper aliquam scandali rationem habet. Cf. S. Thom. II. II. q. 98 a. 4, S. Alph. 1. c. n. 47. Dein videndum est, quid sit, quod petatur ct cur alter peccaturus sit. 1. Si igitur, quod peto, sine peccato praestari non potest: id semper illicite petitur. 2. Si sine peccato potest quidem praestari, sed non praestitum iri praevideo, idque ita, ut alter ad actionem illam ex se nondum deter­ minatus sit: mihi non licebit petere nisi mea magni interest; v. g. juramentum ab eo, (piem perjuraturum esse praevideo, vel qui apud falsos deos juraturus est, modo petere licet, modo non licet. Ceterum quo majus est jus meum, quod ad eo minus gravis causa accedat opus est, ut jus praestando alter ex sua culpa peccaturus est. — gravis sufficit, ut parochianus petat sacramenta a illa administraturo. alterius actionem habeo, meum urgeam, in quo Quare causa mediocriter parocho in statu peccati 384 p. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. 3. Si autem, qui peccaturus est, jam ad quodlibet ejusmodi pec­ catum ex sese determinatus est, quaelibet rationabilis causa videtur sufficere, ut ab altero actionem petam, quam utrum cum an sine pec­ cato exerceat, ab ipso pendet. S. Alph. tamen 1. c. severius loquitur. Scriptores communiter pro exemplo afferunt petere pecuniam ab eo qui illicitas usuras accepturus est: quod licebit, si indigeo pecunia; imo etsi ex qualibet rationabili causa uti volo, ex sententia multorum licebit, quando usurarius certo pecunias suas ad illicitas usuras alicui tandem da­ turus est. Cf. Lugo d. 25 n. 235 de just, et jure, et Tamb. 1. c. §4 n. 63—72, qui allegatis diversorum scriptorum sententiis pro probabili habet, me posse sine speciali causa, quando peccatum alienum nullatenus impediri potest, atque interno actu jam est consummatum, actione in­ differenti non omnino proxime ad peccatum ordinatd ad illius peccati complementum concurrere, idque pro me aut nullum aut veniale tantum peccatum esse. V. Praecipue autem in tractatu de scandalo quaedam dicenda sunt de exercendis illis actionibus, quae aliis creant grave periculum seu ex­ citationem ad peccatum. Inter quae eminent ea, quae aut castitatem aut fidem in periculum inducunt. 1. Generalis regula haec est: 1) Ii, qui talia libere exercent, gravissimi peccati rei sunt, si res notabiliter movet ad libidinem; ita ut necessitas gravissima tantum a peccato scandali excusare possit. 2) Si res non ita notabiliter movet, causa mediocriter gravis ex­ cusat, quando agitur de peccatis indeterminate praevisis. 3) Eodem modo gravissimi peccati reos illos habere debemus, qui proxime aliquid agunt, quo fides aliorum etiam indeterminate tantum in periculum vocatur; qui autem solam cooperationem aliquam prae­ stant, pro gradu propinquioris aut remotioris cooperationis ex necessitate plus minusve gravi excusantur aut non excusantur. De cooperatione vide postea. Nunc quaedam nota ad singulares actiones. 643 2. In materia luxuriae gravissimi scandali reatus contrahitur: 1) ornatu scandalo so et periculoso. Verum quinam or­ natus, quaenam denudatio graviter peccaminosa dici debeat, a consue­ tudine multum pendet. M2 Lessius, S. Alph. aliique etiam paulo notabilem pectoris denuda­ tionem non absolute gravis peccati damnant; peccare vero graviter dicunt eas feminas, quae talem denudationem non consuetam introducerent, ut mamillae denudatae apparerent. — Si vero pudenda appareant, aut tenui tantum velo obducta sint, grave peccatum committi, nemo non videt. Cf. S. Alph. 1. 2. n. 55. 2) Choreas instituere, in quibus ratione nuditatis, gestuum etc. aliquid notabiliter inhonestum externe agitur, easve promovere graviter peccaminosum est. Caritas erga prox. — Peccata contraria — scandat, pecul. actiones. 385 Si vero haec non occurrunt, licet timeantur plurium peccata, occa­ sione chorearum patranda, gravis peccati obnoxii dici per se non possunt, qui eas instituunt, locum concedunt (ut caupones etc.). Nihilominus cir­ cumstantiae in concreto spectari debent, ex quibus aliquando severius quid contra caupones aliosque a parocho, missionario dici possit vel debeat, praecipue si laudabilem unionem eorum, qui spondeant se choreis nullis affuturos atque in malis exstirpandis adlaboraturos, interturbare, diffamare, dissolvere nitantur. Nam obligatio non impediendi meliora certe gravior est, quam ea faciendi. — In singulis autem juvenibus et puellis maxime considerari debet periculum, quod subeant. Quare si illis sive ipsae choreae sire earum circumstantiae sunt proxima occasio, aut choreae plane sunt interdicendae aut saltem, accedente aliqua causa vel necessitate pro accessu ad choreas, circumstantiae ita mutari debent, ut occasio non amplius sit proxima. 3) Idem fere de spectaculis dici debet. Praestat verbis S. Alph. «4 rem exponere: L. 3 n. 428: „Certum est, repraesentantes seu componentes comoedias notabiliter turpes nullo modo excusari posse a peccato gravi ob scandalum aliorum, quamvis non intentum/ (Exceptionem specietenus potius, quam re factam a Cas trop. v. infra.) N. 427: _Qui pecunia vel plausu ad has comoedias notabiliter turpes * concurrunt 1 (ita ut aliquo modo positive influant, ut fiant vel ut frequentiorem habeant spectatorem ; imo ex S. A1 p h. ne id quidem requiritur, sed sufficit, ut sine necessitate positive concurrant, etsi comoediae sine ipsis fierent) ^graviter peccant .... Non damnarem vero de mortali sim­ plices spectatores, sine quibus comoedia etiam fieret (eodem modo), praeciso periculo turpis delectationis14 (quod periculum S. D. communiter assumit — idque recte — adesse in adolescente, qui sine necessitate, curiositatis causa, iis vellet intéressé. Alias autem haec statuit): N. 427: „Si in comoedia repraesententur res notabiliter turpes, vel modo turpi, mortale quidem esset, illam spectare ob delectationem con­ surgentem ex ipsis rebus turpibus; veniale autem, ob curiositatem tantum vel vanum solatium, secluso periculo consensus in turpem delectationem. ** 1 4) De expositione picturarum vel statuarum vere graviter obs- 045 coenarum, et generatim etiam de earum confectione prorsus dici debet, grave scandalum dari. Imo etsi tantum periculum in se non continent, si tamen lubrico modo sint confectae: nemo non videt, maximopere elaborandum esse, ut deleantur, praecipue vero ne omnium aspectibus objiciantur. Ceterum si haec conficiuntur altero postulante, non exponuntur, vide quae dicentur de cooperatione. 5) De accipiendis munusculis, (piae dantur ad fovendum pravum amorem, dicendum est, etiam exclusa prava intentione accipientis, id gra­ viter illicitum esse, nisi pravi finis protestatio fiat: secus onim fovetur impurus amor. Imo accepta munera, ne pro futuro periculum creent, ut 1 Illud ,^notabiliter turpe44 non omnino idem dicere ac „absolute graviter turpe44 colliges ex iis, quae in tractando praecepto sexto de causis in luxuriam influentibus infra dicentur. Lehmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 25 386 P. I. L. IL Virtutes et ofiic. circa hom. etc. — Div. I. Estons, virt. theol. n se abdicet, puella inducenda est, sive comburendo sive in pauperes dis­ tribuendo. 6) Circa conscribendos libros bonis moribus aut fidei con­ trarios atque hujus rei cooperationem confer, quae postea dicturus sum de cooperatione. De cooperatione presse sumpta. Punctum I. Tractantur principia de cooperatione generatim. «t; Notiones. Quomodo cooperatio presse sumpta a scandalo distin­ guatur, supra dictum est. 1. Cooperatio altera dicitur formalis, materialis altera: Formalis, quae ad actionem peccaminosam alterius, ut peccatum est, cooperatur; materialis, quae cooperatur ad ejusmodi actionem, ut actio quaedam physica est, non ut peccatum est. Aliis verbis: Formalis cooperatio est actio, quae in se spectata malitiam peccati, quod alter patraturus est, etiam continet seu parti­ cipat; materialis cooperatio est actio, quae in se spectata hanc mali­ tiam non continet, sed qua alter abutitur ad peccatum perpetrandum. 2. Concurro autem ad actionem alienam, ut peccatum est, non modo jussione, consilio, efflagitatione, de quo jam priore articulo sub conceptu scandali actum est, sed etiam: 1) Si utcunque alteri auxilium praesto ea intentione, ut peccet, aut ut securius, facilius peccet. 2) Si actionem peccaminosam secundum id, quo peccaminosa est, re ipsa scienter laudo vel approbo, aliis verbis, si actio mea, qua alterum juvo, illius peccati approbationem in se continet sive ex natura sua, sive ex circumstantiis, sive interne re vera approbo, sive tantummodo externe me ita gero. Exemplo declaro rem: si quis judex sponte se ingerit in ferendam sententiam secundum leges injustas vel si graviorem poenam prae mitiore pro sua potestate eligit: hac sola ratione, quod sic agendo approbet leges iniquas earumque sequelas, formalis earum cooperator est. Nimirum interim abstraho a quaestione, utrum utcunque possit judex licite secundum in­ justas leges sententiam ferre necne. 3) Si actionem exerceo, quae non solummodo pro altero medium est attingendi finem suum peccaminosum, sed quae jam ex intrinseca sua natura in eodem genere mala est, e. g. si quis in festo idololatrico thus idolo adolet, formaliter cooperatur idololatrico festo; si quis cum altero sclopetum in aliquem explodit, formaliter cooperatur homicidio. 3. Materialiter vero, seu ad actionem alienam, quae peccatum est, sed non qua peccatum est, concurro, si neque actio mea alterius voluntatem pravam determinat — quod si in eam aliquo modo influit, Caritas erga prox. — Peccata contr. — cooperatio cum peccato alieno. 387 3. Si ex una parte cooperatio est satis remota, ex altera parte agitur de peccato ejus, qui jam expeditus est ad peccandum, aut de peccatis indeterminate tantum cum probabilitate praevisis: causa me­ diocris sufficit, ut coopérons a peccato excusetur, ut conditio famulatûs, status subjectionis erga jubentem, incommodum venditoris ex non vendendis rebus suis oriundum etc. Attamen ratio, quod, uno non coopérante, alter cooperaturus sit, sola non est sufficiens excusatio: cf. Tamb. 1. c. n. 64, Cas trop. 1. c. p. 9 n. 4; nihilominus in re omnino indifferenti et remota Sanchez 1. c. n. 16, Lessius aliique taliter cooperantem a peccato saltem mortali excusant. 1 Licet tamen propter bonum publicum vel nd avertendum majus malum ali­ quando aliquid facere, quod secus in se damno publico esset, v. g. libertatem cultfis falsae sectae concedere. Caritas ergii prox. — Peccata contr. — cooperatio, peculiares actiones. 389 4. Si actio coopérants non omnino proxime quidem, tamen pro­ pinquius cum alterius peccato cohaeret, aut ille nondum per se expe­ ditus est ad peccandum, ita ut ad meram cooperationem quaedam scandali ratio — licet ex sola culpa peccantis — accedat: media via incedendum est, ita ut non semper gravissima causa requiratur, qua cooperans a gravi peccato immunis evadere possit, at neque sola aliqua levior vel mediocris causa sufficiat, sed incommodum vere notabile, pro circumstantiis plus minusve grave, sit oporteat, v. g. periculum gravis jurgii, dimissio e famulatu cum periculo non inveniendi alterum, detrimentum notabile in bonis fortunae, et similia. Regulas illas pluribus exemplis illustrari necessarium est. Quod eo magis fieri debet, quia in pluribus actionibus non raro dissident scriptores inter se, quando quaeritur, num illa actio dicenda sit proxima cooperatio, utrum gravior an levior causa sufficiat ad eam licitam red­ dendam. Hinc opus est videre, quid tandem cum vera probabilitate tum propter rationes internas, tum propter auctoritatem permitti possit, quid ut illicitum sit interdicendum. Conferri possunt hac in re Sanchez in decal. 1. 1 cap. 7, S. Alph. 1. 3 n. 43—80, Sporer tr. V. in decal, cap. 1, Tam­ buri ni in decal. 1. 5 cap. 1 § 4, Lugo de fide disp. 14, Gallo suppetitiae missionariorum vol. I. et II. Punctum Π. Singulares actiones seu cooperationes discutiuntur. A. Actiones quaedam secundum diversa bona et vir­ tutes, quae tanguntur, dispositae: I. Actiones, quae spectant bonum fidei et religionis. 1. Ancilla potestne comitari dominam ad templum ritumque acatholieum? β,νι R. 1) Si ancilla in ritu precibusque acatholicis participat, se tamquam unam ex asseclis falsae sectae gerit: habetur formalis cooperatio. 2) Si in aliis adjunctis fieret templi acatholici frequentatio, quippe cui non adjungatur protestatio vel publica catholicae religionis professio, ac­ cessus autem ille professionem ritus acatholici continet: similiter formalis cooperatio, adeoque graviter peccaminosa exercetur. 3) Quodsi haec absunt: cooperatio materialis est, neque qua cooperatio adeo propinqua, ut non sufficiat pro causa excusante ratio famulatùs, si eum deserere satis grave est, vel si ad statum famulatùs gravis ratio ac­ cedit: modo no quis jubeatur in odium religionis id facere. Cf. exemplum Naaman, IV. Reg. c. 5, cui plures interpretes putant permisisse Elisaeum prophetam, ut rogi in templo idoli adoraturo pro consueto servitio se ad­ jungeret, ibique servitium praestiturus — eo quod aliter id praestare non posset — etiam procumberet cum rege procumbente, modo aliis satis pa­ teret, se non idoli causa id facere. Cf. Sanchez 1. e. cap. 7 n. 21. 4) Verum quia in frequentando ritu acatholico atque concione pericu­ lum perversionis, seu periculum sese falsa doctrina imbuendi, vix non sem­ per adest, et quia accedit scandalum aliorum: ex hac causa raro illa agendi ratio ancillae pro licita haberi potest. Ci. Laymann de fide cap. 11 n. 5. 390 P. I. L. ΙΓ. Virtutes et ollie. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. Quod multo magis valet pro aliis, qui sui juris sunt atque pro suo libitu ita agere velint’. Cf. quae dicta sunt de fide. • 52 2. Licetne advocare ministrum haereticum, ut moribundo suae sectae ritus religiosos administret? R. Habemus responsum S. Officii d. d. 15. Mart. 1848, quod inter­ rogatum, num id liceat monialibus in nosocomio ministrantibus, respondit ^negative" seu: „debere eas passive se habere". Quod prorsus sustinendum est juxta interrogata: nam advocare, ut ritum suum administret, ministro id dicere, nihil est, nisi ab illo aliquid petere, quod sine peccato (saltem objective) facere nequit ; quod sane non licet. V. G u r y castis consc. I. n. 202. Verum indicare tantum, esse hominem moribundum aoatholicum, qui cupiat ejus praesentiam, etsi praevidetur, ministrum ritus suos haereticos peracturum osse: est cooperatio materialis. Cooperatio est ex se satis remota quidem, attamen pro adjunctis necessaria, ut illa ritus administratio fiat, insuper agitur de re gravissima erga moribundum. Quare censeo, requiri gravem Omnino causam, ut sic agere liceat; gravis autem causa hîc non solum ox privato incommodo sumenda est, sed maxime ex bono com­ muni, cui multum derogaretur, si ox denegatione talis nuntii odium pu­ blicum catholicae religionis excitaretur, atque monialibus facultas multa bona praestandi interciperetur. Idem censet Auctor anonymus Cas. consc. de liberalismo II. Sect. I. n. 32 sq. Nihilominus pro posse curandum esset, ut moribundo, quem in bona fide versari suppono, aliter provideretur, nimirum ut cum ipso actum per­ fectae contritionis post alios actus necessitate medii necessarios elicerent. ’ Cf. infra „ Instructionem Vicarii Urbis": quae sub gravi prohibet, quominus aliquis etiam curiositatis causa templa haereticorum adeat, quando eorum ritus aut conciones celebrantur. Haec autem solum ratione circumstantiarum, aut positivo praecepto absolute prohibita videntur esse; nam alias secluso periculo, scandalo, ritusque acatholici participatione ea gravia peccata non videntur esse: imo folium periodicum „Linzer Quartalschriftu anno 1882 pag. 143 hoc sensu sumit responsum S. Officii 14. Januarii 1818: ..An liceat catholicis adire templa haereticorum" Rcsp. ..Licere, si adeant merae curiositatis causa, absque ulla communicatione in sacris: Adire enim templa haereticorum est actus in se indifferens, qui nonnisi a pravo fine, vel ex circumstantiis efficitur malus.u Et quamquam suspicor. S. Officium non in­ tendisse hoc responsum extendere ad tempora illa, quibus concio aut ritus haereticus celebretur, sed alia tempora attendisse; tamen in Germania aliisvc regionibus haere­ ticis vel mixtis communis sensus est, nisi adjuncta periculi etc. adsint, illam haeretici templi visitationem non esse graviter illicitam. Ad hanc rem, assistentiam dico cul­ tui ncatholico exhibitam, prudenter notarunt Patres Cone. plen. Baltim. I. et Π. (art. 400 v. Coll. Lac. III coi. 507 et 147) : „Qunm sapientissimo consilio per leges ac statuta Rerum publicarum cautum sit, ne potestas saccularis ullum usurpet jus sese in rebus sacris immiscendi, meminerint Episcopi, quo maximo possunt studio, apud auctoritatem civilem laborandum, prudenter tamen, prout Dominus suggesserit, ne unquam catholici, qui vel militiae vel classi adscript! sunt, cultui acatholicorum contra suam conscientiam adesse cogantur/1 Igitur non raro videtur accidere, ut sive milites, sive nautae, sive ii, qui carccribus detinentur, nisi vapulare velint, cogantur sacris haereticorum intéresse, quando catholicorum sacris assistendi occasio nulla est. Quod quum fiat potius ordinis causa, non in odium fidei, neque quisquam cogatur, illis sacris formaliter seu cum cultûs exhibitione intéressé: consentio cum Kenrick ct Konings putantibus, haec ex tam gravi causa non esse illicita; edocendos tamen catholicos esse, ne fidei detrimentum sumant neve formaliter rituum haereticorum participes evadant. ■ Caritas erga prox. — Peccata contr. — cooperatio, peculiares actiones. 391 3. Licetne pro ministro acatholico in similibus circumstantiis mensam «B parare, in qua vult ritum suum conficere, in ipso ritu utensilia, panem et vinum porrigere? R. Haec omnia, quum ex sese non sint ipsius falsi ritûs exercitium, sed actiones indifferentes, quae dirigi et assumi possint ab altero ad fines prorsus honestos et licitos, continent materialem cooperationem tantum, id­ que ad rem objective peccaminosam, quae impediri nullatenus possit. Cooperatio quidem· est multo propinquior, quam cooperatio sub 2; at minister acatholicus jam supponitur multo paratior ad agendum. Quare de liceitate vix aliter dicendum esse puto, ac in numero priore, vid. requiri causam omnino gravem, enmque sufficere, maxime si respectum ad bonum publicum habet. (Si enim de solo incommodo privato sermo est, id valde grave esse debet.) Practice tamen id caveri potest et generatim debet, ne tempore ipsius ritus servitium immediate praestetur: quia tali modo ipsarum rerum praeparatio et procuratio remotior cooperatio est. Cavendum etiam est, ne ejusmodi actiones ab acatholico ministro po­ stulentur neve a catholicis exhibeantur quasi signum, quo unionem quan­ tum catholicae et acatholicae religionis, vel indifferentisinum quendam re­ ligiosum profiteantur. 4. Licetne pulsare campanas in templo acatholico, quo asseclae acatho- 654 licae sectae ad concionem etc. convocentur? R. 1) Videri potest alicui re ipsa convocatio ad concionem haereticam esse, ideoque intrinsecus mala atque formalis ad haereticum ritum cooperatio. Et vere, si quis sponte haec agit, id ita esse posse, vel saltem esse ut­ cunque approbationem acatholici ritus et concionis, non nego. Cf. N o 1 d i n in Libellis periodicis Oenipontanis seu Zeitschrift fiir katholische. Théologie, vol. 3. p. 511. R. 2) At si quis ostendit, se quodammodo coactum id agere, seque ipsum ritum acatholicum detestari, non puto, illam actionem necessario pro convocat ione vel approbatione ex parte pulsantis debere haberi. Ex natura rei pulsare campanas signum est seu nuntius alicujus rei; est igitur idem ac nuntium dare aliis, mox haberi concionem acatholicam: quod materialis est cooperatio. — Verum quia facillime pro invitatione sumitur adeoque cum formali cooperatione proxime cohaeret, puto id non licere, nisi ex valde gravi causa, c. g. ad evitandam extremam necessitatem aliave similia mala, neque tum sine sufficienti signo protestationis. Cf. Lay manu, qui paulo etiam benignius loquitur de aedituo acatholico nunc ad fidem converso, sed interim pro brevi tempore victui necessariis destituto (de car. c. 13 n. 5). 5. Licetne catholicis cum acatholicis convenire, ut eodem tempore cara- 655 panac pulsentur, quo melius per totam urbem asseclae et catholicae et acatholicae religionis pulsum audiant et tempestive in templo adsint? R. Quamquam nihil obstat, quominus catholici ex sua parte etiam utantur signo per campanas haereticorum datas, tempus divini officii sic accommo­ dantes: tamen ex conventione cum haereticis id statuere, quum hoc semper libere et sponte fiat neque aliter fieri possit, puto illicitum esse, eo quod contineat sive approbationem convocandi haereticos ad suos ritus sive ipsam hanc convocationem. 6. Licetne in templo haeretico pulsare organa cantumve dirigere? 656 R. 1) Haec si sponte exercentur, seu lucri causa, clare continent cultûs acatholici approbationem et promotionem, ejusque formalem cooperationem. 392 657 P. I.L. Π. Virtutes et ollie. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. R. 2) Imo etsi constaret, haec coacte fieri: nihilominus quando in ritu religioso acatholico fiunt, ab ipso illo ritu, cujus ornamentum sunt, non possunt separari, ac proin tamquam formalem cooperationem intrinsecus mala esse puto (cf. infra instructionem ft Leone XIII. sancitam). Quod clarius quidem apparet in cantûs directione aut in ipso cantu; at etiam in pulsandis organis videtur inesse. Excipe, nisi forte instrumentorum musicorum concentus inter ritum quidem religiosum fieret, sed non ut ejus pars vel ornamentum, sed v. g. in honorem principis acatholici praesentis. R. 3) Si agitur non religiosi ritûs celebratio, sed festivitas profana seu civilis, ejusmodi organi seu instrumentorum pulsatio, etsi cantica sint acatholica, horum decantationis materialis tantum, etsi proxima cooperatio sunt (totius quidem celebritatis pars formalis sunt, at festivitatem sumimus esse licitam in se), siquidem ejusdem melodiae plura sunt cantica. Quare valde gravis causa hanc cooperationem excusabit. Cantum autem dirigere, si vere haereticus est, i. e. haeresin continet, difficile erit, a peccato excusare: imo si solummodo ex libro haereticorum religioso desumatur, gravissima lex ecclesiastica communiter obstat, quo­ minus sino peccato gravi id fieri possit. 7. Licetne conficere res falso cultui maloque usui destinatas? R. 1) Si res illae usum bonum vel indifferentem habere prorsus non possunt, sed solummodo usum (graviter) malum, ea. conficere nunquam licet, quia est mali finis formalis cooperatio: sed hujusmodi sunt res paucissimae. R. 2) Si habere quidem possunt bonum vel indifferentem usum, re ipsa autem pro utentium conditione habiturae non sunt: cooperatio ex se non formalis, sed materialis est, verum eo propinquior ad malum, ideoque eo graviorem causam, ut liceat conficere, requirens, quo magis natura rerum ad malum usum inclinet, et quo magis constet de malo usu petentium. Sic idola conficere, quum possint habere usum indifferentem ad or­ nandos hortos, domos, non absolute illicitum est : verum si postulantur ab idololatra, qui vult iis uti ad superstitionem, sola, gravissima causa (vel, ut Tamb. 1. c. n. 38 dicit, urgentissima causa) excusare potest cooperantcm a peccato : atque insuper ita se gerere debet, ut haec confectio atque ven­ ditio non videatur ex ipsa idoli veneratione procedere. — Licitum esse ea conficere, si postulantur ut ornatus sine ulla superstitione, adeo patet, ut superfluum sit commemorare. Videri etiam potest Bonaci na 59 stentes spiritualis ruinae, eos quomodocunquc inducunt vel ire seu venire faciunt in aulas vel templa haereticorum ad eorum collationes audiendas.u I. ..Tandem eadem poena afficiuntur qui typis evulgant invitationes ad supradictas collationes seu conferentias, aut earum schemata, propterea quod tali modo favorem praestant propagationi aut confirmationi haeresis/ 5. ,,Strictissime autem prohibetur, quominus aliquis scienter, ex mera curiosi­ tate, ingrediatur aulas et templa protestantium tempore collationum, et graviter pec­ cant omnes, qui ex mera curiositate audiunt conferentias protestantium, aut assistunt etiam pure materialiter caeremoniis acatholicis, et omnes artifices, qui etiam solius lucri causa cantant aut instrumenta musica pulsant in templis protestantium, et ty­ pography etiam subalterni, qui, ne a suis heris dimittantur, collocant characteres ad imprimendos libros haereticos: quinimo si de libris haereticorum agitur, in quibus propugnatur haeredis, etiam illi typography subalterni excommunicationem R. Pontifici specialiter reservatam incurrunt.u G. ..Neque eximuntur a peccato mortali architecti, conductores, opificum do­ mini, qui curam ct operam suscipiunt ad exstruendum ct ornandum aliquod templum protestanticum. Quod ad ipsos vero murarios aliosquc opifices subalternos pertinet, ii possunt a peccato excusari, modo desit scandalum neve quae facere jubentur, fiant in contemptum religionis. Verum parochi et confessarii sedulam operam navare debent ad instruendos ejusmodi operarios, etiam ejusmodi cooperationem materialem illicitam evadere, quando ipsorum labor communiter habentur pro signo profitendi falsam religionem, aut quando opus exstruendum aliquid prae se ierat quo directe exhibeatur reprobatio cultûs catholici aut approbatio pravi cultûs haeretici, aut quando constat, ipsos illos operarios ad laborandum vocnri vel cogi ab haereticis in odium catholicae religionis ; neque unquam licitam esse intentionem haeretico cultui * cooperandi. 7. .,Tandem eo magis rei sunt gravissimi criminis parentes, qui, vere crudeles in filiorum animas, eos ad scholas protestanticas mittunt, nedum cogant. Evidens est, ejusmodi parentes in eorum agendi modo reprobandos prorsus esse, atque omni modo possibili curandum esse, ut resipiscant; interim vero eos arcendos esse a Sa­ cramentis, utpote indignos et incapaces, donec filios suos ab ejusmodi scholis revo­ * caverint. 8. ..Ipsi etiam filii, re in se spectata, ad talem scholam accedendo, certo gravis peccati rei sunt. Verum quando vere coguntur, confessarius considerare debet cir­ cumstantias personarum ct rerum, atque cum iis agere debet juxta regulas probato­ rum auctorum pro talibus circumstantiis * propositas. Ita haec Instructio. Notavi tamen, non omnia, quae hic sub gravi urgentur, ubique locorum sub gravi urgenda esse, quum pro conditione Urbis quaedam professionem haeresis ejusve favorem exprimant, aut gravia pericula inducant, (piae, mutatis circumstantiis, magis Innoxia esse possunt. Caritas erga prox. Pcccatn contr. cooperatio, peculiafen actiones. 39.7 se relinquere tamen usum rei, simpliciter venditae, conscientiae emptoris. Ejusmodi gravis causa esset, si venditor denegatione rei periculum incur­ reret multos emptores a se avertendi. Item causa gravis accedere debet, si agitur de rebus, quae in se usum bonum omnino determinatum tantum habent, qui relate ademptorem prorsuexcluditur, neque intendi ab eo potest, e. g. hostias in ecclesia catholica usi­ tatas ministro acatholico vendere, ad suum ritum iis usuro. 10. Licetno acatholicis conferre pecuniam ad templa, scholas, instituta haereticorum ? R. 1) Ad ea, quae religiosa instituta alicujus sectae sunt aut religioni subjecta, sponte conferre pecuniam, a formali cooperatione excusari nequit. Judico igitur, id pejoris conditionis esse, quam ejusmodi instituti aedes construere; quia qui pecuniam confert, causam ipsam per se formaliter protegit et fovet, qui aedes construit, materialiter tantum juvat. R. 2) Verum si ex aerario publico subsidia consueverunt dari con­ fessionibus diversis pro rebus ad cultum religiosum spectantibus: deputati etiam catholici, qui haec decernunt, excusari possunt ex gravi causa boni promovendi communis seu avertendi damni a re catholica, quando aliquo modo declarant vel ostendunt, se has pecunias concedere acatholicis non ad cultum acatholicum seu at asseclis sectae, sed ut concivibus, quo hi pro arbitrio suo bonos fines promovere possint. Cum tali restrictione et in iis adjunctis cooperatio evadit materialis tantum, ex gravi causa publica a peccato immunis. R. 3) Ita etiam aliquando homo privatus conferre potest, vix quidem ad templum aut institutum formaliter religiosum, tamen facilius ad in­ stitutum, quod ex se finem honestum a diversitate religionis non necessario dependentem prosequitur, ut educationem, curam aegrotorum, pauperum etc., etsi praevidetur, fore ut finis illius prosecutio secundum sectae religionem dirigatur. Quare si rogaretur pecunia ad aedificandam scholam protestanticam, deberet quidem vir catholicus declarare, se ad hunc praecise finem non esse colluturum, tamen concivibus suis etiam acatholicis se libenter pecuniam vello conferre: hoc dico ex gravi causa licere, si 1) finis instru­ ctionis principalis est, ad quem petitur pecunia, non protestantismi divul­ gatio; 2) si donum collatum etiam publice sic consideratur, non autem tam­ quam causae protestai!ticac favor ab aliis, qui audiunt, concipitur, aut a donatariis proclamatur. Quoniam vero Romae adjuncta prorsus alia fuerunt et sunt, facileintelligitur, ibi ejusmodi pecuniarum collationem non posse non procedere ex interno falsae sectae favore aut liberalism! religiosi professione, aut saltem ex amoris in ejusmodi perversam doctrinam ostentatione: quae omnia intrinsecus mala esse patet. Hinc severa similis rei prohibitio in Instructione.11 11. Utile videtur hic subjicere, quae in re simili a Gallo „Suppditiae Miss.a toni. 1 pag. 19!) afferuntur (ad cas. NX), vid. pecuniam conferre ad festivitatem in se superstitiosam non licere unquam, licere autem, si cogaris, ad festivitatem occa­ sione superstitionis celebrandam, si pecunia collecta nd res indifferentes, convivia impendatur, etsi pars pecuniae forte superstitioni serviat. ..Jacobus, idoli festo occur­ rente, paucos nummos in capita descriptos contribuere adigitur; secus ethnici res suas vi arripient.*1 Rcsp. Pecuniam (quae hic per modum tributi solvitur), si par­ tira in ea. (pino superstitionem prae se ferunt, partial in alia suftpte naturft licita, ut convivia, pauperum levamen erogatur, fas erit contribuere. Quod comprobatur ex 396 P. I. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. theol. responso S. C. de prop. F. a. 1816 dato, quo permittebatur Christianis solvere quoddam tributum, quod inter Sinas exigebatur a quolibet, qui forum frequentabat, quodque saepe in res superstitiosas impendebatur; imo non obstare, quod tributum illud pecunia thuris vocabatur, eo quod non jam considerabatur ut pecunia idolo oblata, sed ut civilis exactio, neque thuris concrematio pro honore exclusive divino seu superstitioso habebatur : addebat tamen responsum „praesertim protestatione praemissa“, quo indicaret, pro adjunctis hanc necessariam esse, ne collatio pecuniae tamquam idoli cultus videretur. — Similiter anno 1840 S. C. fas esse docuit Chri­ stianis testamento clausulam illam praemitti, quam lex Tunkin., pro valore addi ju­ bebat „pars bonorum, quae primogenito assignatur, ut thus adoleat defunctis11: modo ethnici noverint, haec verba non addi superstitiosa mente, sed ut valori testamenti prospiceretur. Nimirum verba illa in se non necessario superstitionem exprimunt, sed possunt honorem non superstitiosum tum ex se, tum ex mente scribentium et audientium habere. Idem scriptor pag. 195 exhibet instructionem S. C. de prop. F. a. 1807 ad Vicar. Apost. Sutchucnsem datam, qua declaratur: a) conducere praedium ad idoli templum pertinens, licere, praesertim si ratio consona contractile concurrat; b) pretium conducti praedii solvere, debitum justitiae esse, etiamsi putet con­ ductor, delubri causa pecuniam solutam impensum iri; c) scandalum, si quod fortasse Christianis ex ea re oriatur, contestatione et instructione eorum, qui ex ignorantia id illicitum habeant, auferendum esse; pbarisaicum scandalum contemnendum ; d) verum si ex frequentiore communicatione eum ethnicis conductori scandalum seu perversionis periculum oriatur, efficiendum esse, ut a praediis illis conducendis abstineat. M2 12. Licetne opus religioni odiosum et illicitum propriae conscientiae salvandae causa in alios rejicere? Sic proponit Gallo 1. c. p. 186, num christiani, qui permixtim cum ethnicis sese operibus publicis perficiendis locaverunt, possint, quando inter opera praestanda etiam superstitiosa occurrunt, cum ethnicis pacisci, ut, his operibus omissis, sibi pro aliis laborare liceat, superstitiosa ethnicis re­ linquentes. R. ex Resp. S. C. d. prop. F. a. 1841 ad Vicar. Apost. Tunk. Occid. licere sic pacisci, ut sibi liceat abstinere ab operibus superstitiosis, neve in illis occasionibus a paganis inquietentur aut mandarinis prodantur, etsi praevideant, ethnicos illa opera superstitiosa in se assumpturos esse: sed non licere circa ipsum opus superstitiosum id pacisci, ut alii (ethnici) pro ipsis hoc opus exerceant. In posteriore agendi ratione esse petitionem rei illicitae, in priore solum permissionem. — Sapienter tamen notat doctus illo scriptor, Christifidelos etiam in posteriore agendi modo subjective vix peccaro, quum rudiores homines discrimen vix capiant, ipsique agant optima fide. Haec applicari possunt ad aliam rem, nostro tempore non inusitatam, num vid. judex catholicus, ne contra conscientiam suam agere cogatur, pro iis diebus, quibus e. g. contra sacerdotes in judicio agitur legum politico-religiosarum (sume leges Majas in Germania) violatarum reos, cum collega acatholico convenire possit, ut hic in illa causa suas vices suppleat, ipse ejus vices postea suppleturus. Respondendum est: haec rogare, aut sic cum collega convenire, objective illicitum est; si vero in illa petitione vel conventione abstrahi potest a materia tractanda v. g. quod plures etiam aliae causae tractantur, haec petitio non est intrinsecus mala: videndum igitur est, quam gravis sit ratio, et quam probabile fortasse sit, alteri Caritas erga prox — Peccata contr. — cooperatio, peculiares actiones. 397 praeberi ansam ad peccatum materiale tantum. Licet etiam catholico judici praesidentem adire, cumque rogare vel cum eo pacisci, ut pro ipsis illis diebus, quibus talis causa legum Majarum agatur, sibi parcat atque aliis potius diebus suam operam assumat. Videlicet rogare possum, ne ego assumar— quod ille, quem rogo, et potest et debet facere —: sed rogare non possum, ut alter assumatur — quod ille, quem rogo, licite facere ne­ quit. At permittere, ut me eximens simul etiam alterum assumat, ex gravi causa utique possum. 13. Gravissima, do qua quaeri debet cooperatio ea est, quae versatur circa libros, scripta, ephemerides fidei contraria: est autem multiplex. 1) Ejusmodi scripta sive componere, sive imprimenda vel divulganda suscipere prorsus illicitum est, neque lucri cessatio, gravisve damni timor excusare potest. At si tandem publici juris facta sunt, licet utique illa vendi iis, qui talium librorum legendorum licentiam habent, vel quos hanc licentiam habere jure sumitur .* 2) Ejusmodi libris sive scriptis imprimendis operam suam proxime praestare, ut collocando characteres, si res ipsa displicet, non est formalis cooperatio per se, neque cooperatio ad id, quod usum non malum habere nequeat. Librorum enim haereticorum usus ille esse potest, ut cognoscatur et impugnetur haeresis. Verum quia ille usus apud paucos re ipsa adest, apud multos pessimus usus cum ingenti damno obtinet: causa ralde gravis requiritur, ut haec proxima cooperatio sit licita. Normam habes ex ,In­ structione Vic. gen. Urbis * supra allata, ex qua dimissio e famulatu com­ muniter ne tanta quidem causa censetur esse, quae ab excommunicatione excuset, multo minus ea, quae a peccato gravi possit excusare. Dixi ,communiter * : nam pro specialibus circumstantiis fortasse ita gravis evadere potest, ut pro brevi tempore excuset in iis locis, ubi ex tali libro causa fidei non notabiliter pejor redditur. Cf. Laymann de carit. cap. 13 n. 5. At si directe omnis religio Deusque ipse contumeliis afficitur, non video, quomodo tale scriptum ullum usum bonum habere possit, quo unquam illius impressio licita fiat. 3) Qui remotiorem laborem in typographie» officina praestant, ut qui chartam praeparant, aut famulus, qui librum emptum domino defert: ex causa mediocriter gravi ad tempus excusari videntur. At inducendi sunt, ut data occasione alium dominum, cui operam suam locent, quaerant. 1 In regionibus, ubi catholicorum est longe minima pars populi, ut in America. Anglin, potest confessorius incidere in librarium catholicum, qui quaerat, utrum sibi liceat libros precarios, biblia acatholicorum vendere. R. 1. Ejusmodi libros exponere ntque emptores allicere, plane formalis coope­ ratio est ad rem objective illicitam, ideoque prorsus interdicenda. R. 2. Etiam tantummodo venales habere illos libros, catholico viro jam propter solas ecclesiasticas leges censuram infligentes non licet; neque videtur practice cogi­ tari posse tanta necessitatis ratio, quae titulo gravissimi damni vel metfis in singulari casu excuset. R. 3. Imo librarius nc iis quidem, qui postulent, ut sibi procuret illos libros, indiecriminatim obsecundare potest: nam etsi, quando emptores remittit et ad alios irc sinit, sibi damnum creet seu lucrum cessans, haec tamen sufficiens ratio non est, nisi accedant damna longe graviora. — In dubiis consilium capiat ecclesiastici Superioris. 398 P. I L. II. Virtutes et oftic. circa boni. etc. — Div. I. Extens. virt. thcul. Imo it, qui, non cogente aliqua causa, concurrunt etiam remotius, possunt peccare, ut mercatores qui officinae pravis libris ephemeridibus­ que imprimendis exclusive destinatae chartam aliavo utensilia procurant: verum causa excusans facilius adest. CGI 4) Quando aliquis in suis hospitiis, aedibus ejusmodi scripta exponit seu legenda praebet, quae intentionem contra fidem scribendi prae se ferunt seu doctrinis catholicae Ecclesiae adversantur (aut quae lubricarum rerum enarratione bonis moribus periculum non leve creant), scandalo per se gra­ viter peccat. Neque ratio excusans ea scripta indiscriminatim exponendi est, quod ii, qui huc confluunt, illa postulent, alias cum damno cauponis alio ituri. Solum si talis ephemeris emitur aut ab hospitibus postulatur propter res annuntiatas cognitu necessarias (Annoncen): videtur sufficiens ratio esse, cur caupo separato in loco talem ephemeridem exponat, modo ne lex positiva ecclesiastica obstet —: etsi forte praevidet, foro nonnullos hospites, qui hac occasione abusuri, etiam pravas res perlegant. — Haec, quantum fieri potest, summa severitate urgeri debent, quum de gravi damno publico agatur. Si vero rerum conditio ita desperata est, ut fructus nulla­ tenus speretur, prudentiae confessarii relinquitur, ut a severiore monitione interim abstinens malum diminuat, quod penitus nequit auferre. NB. Si privatus vir propter hanc similemve causam cum venia, si requiritur, pravam ephemeridem sibi emore debeat: summopere caven­ dum esse, ne ea ad aliorum manus cum periculo fidei perveniat, ex se evidens est. C05 5) Tractatus etiam bonos pro tali ephemeride conscribendo ejus aesti­ mationem vere sustinere vel augere, illicita cooperatio est. Quare maxime prohibitum est, constanter ex pacto id praestare. Si autem data occasione tantum id fieret atque raro, ita ut numerus legentium inde major non redderetur, per se non esset illicitum: imo potest esse bonum. Verum quia facile fit, ut aliquis, etsi non notabilis, influxus in pravam illam ephemeridem sustinendam exerceatur, et ut ille per scriptionem concursus approbation^ cujusdam speciem habeat atque scandali: ne id quidem sine graviore causa magnaque prudentia faciendum est. G) In ejusmodi ephemeridibus res suas emendas, vendendas, locandas ctc. annuntiare, ex se quidem peccatum non est: attamen si a multis ita agitur, causa exsistit, cur talis ephemeris latius propagetur, securius sustineatur. Quare etiam illa materialis cooperatio non illico licita dici potest: verum pensandae sunt circumstantiae, tum damnum, quod aliquis sibi timet ex annuntiatione illa non facta, tum spes sic diminuendi influxûs illius ephe­ meridis: quae posterior quum levis sit, nisi multorum catholicorum fiat conventio, qui statuant abstinere ab omni re ope illius folii annuntianda, singulos separatim sumptos non obligat cum gravi damno; imo aliquando pro circumstantiis quaelibet rationabilis causa excusat, saltem si non illi ephemeridi soli, sed etiam aliis bonis eadem res annuntianda committitur. Laborandum utique est, ut istiusmodi conventio mutua fiat, qua favor ca­ tholicorum pessimis illis scriptis et foliis omni modo subtrahatur, atque in folia bona excitanda atque sustentanda convertatur. II. Actiones, quae spectant bonos inores presse sumptos. In qua re aliae actiones sunt, quae per se rationem scandali ha­ beant: in his igitur non solum cooperatio ad peccatum eorum, qui jam parati sunt sive ad peccatum luxuriae sive ad peccatum scandali Caritas erga prox. — Peccata contr. — cooperatio, pecul. actiones. 399 activi, sed etiam scandalum passivum seu ruina eorum, qui ad peccan­ dum ex sese parati nondum sunt, respici debet; quare aut omnino non, aut tantum ex causa relative gravi licitae evadunt. Aliae sunt actiones, quae scandali proprie dicti momentum vix contineant: propterca illae actiones ad normam merae cooperationis considerari de­ bent. Inde patet, priores actiones, si quae unquam licitae fiant, ceteris paribus requirere graviorem causam, (piam posteriores. Ante omnia in sequentibus actionibus, quas discutiendae assumi­ mus, id cavendum est, ne consensus cum principaliter agente seu peccante aut internus habeatur, aut externus ostendatur. Quod si non cavetur — et facillime non fit de liceitate sermo esse amplius non potest, siquidem cooperatio adest formalis. Imo ne consensûs ex­ ternum signum habeatur, plerumque necesse est. ut positive peccati displicentia appareat. 1. Incipiamus a cooperatione in imprimendis divulgandisque libris scriptisve obscoenis. 1) Si agitur de scriptis prorsus obscoenis, quae ex se usum bonum nullum habeant, neque conscribere, neque imprimenda suscipere, neque im­ primere ea meo judicio licebit. Nam gravissima causa mortis, quae ex mente Castropal. excusat scribentem turpia, quae alter dictans jubet scribi ’, hic allegari nequit, (pium haec causa tantum repentina sit neque toto tem­ pore impressionis libri aliquem occupatura. 2) Imo de conscribente et de suscipiente librum imprimeudum puto facilius etiam gravo peccatum adesse, quando res ex se bonum usum non habentes1 2 aut graviter obscoenae, aut graviter periculosae in libro con­ tinentur: neque ullam causam excusationis admitti posse practice, existimo. Multo magis autem communiter loquendo hi condemnandi sunt, quod data opera, nulla excusatione exsistente, ea conscribunt aut imprimunt: neque propterea a gravi scandali peccato immunes sunt, quod res conscriptae fortasse non inter plene et graviter obscoenas certo collocari debeant: nam et periculum grave facilius aderit lecturis, et prava intentio scribentibus et divulgaturis. 3) Eum, qui characteres collocat, facilius causa omnino gravis excusa­ bit ad tempus, si agitur de libro periculoso quidem, tamen tali, qui aut ex sese omnino graviter obscoena non contineat, aut bonum usum aliunde 1 Nimirum Castro p. dc carit, cap. 0 punct. 11 n. 7 putat, id ex urgente seu gravissima causa fieri posse, contra Sanchez. Bonncina, alios, addit vero ..haec sub dubitatione dicta sint11. 2 Dico „bonum usum cx sc non habentes". Videlicet contingere potest, ut relatione et discussione rerum obscocnarum necessaria vel utilis instructio detur. Hic habes finem bonum. ex quo liceat utique res alioqui periculosas conscribere. Quodsi aliquis dein cx pravo fine ea legit, aut sibi periculum creat, ipse sibi suam temeritatem imputare debet. Verum illas res obscoenas sic narrari, ut earum de­ scriptio objective tendat in pascendam legentium curiositatem, in excitandam con­ cupiscentiam, id est quod intelligo, si dico, librum ejusve partem bonum usum ex se non habere. Neque bonum usum ex eo habet, quod etiam illae partes classice conscriptae sint, atque aptae, ex quibus polita lingua addiscatur; neque ille bonus usus est, (pii per accidens per modum instructionis utilis ab aliquo lectore possit hauriri. 4 400 P. I. L. ΙΓ. Virtutes et oftic. circa horn. etc. — Div. I. Extcns. virt. thcol. habere possit. Est enim haec cooperatio proxima quidem, sed libri im­ pressio non impedietur, neque legentes coguntur, suntque ipsi ex se causa peccandi, si quam occasionem ex eo libro sumant. Quapropter causa omnino gravis, ut destitutio quotidiani victûs, ad tempus videtur excusare posse. 4) Libros ejusmodi pro domino emere, cive afferre, si omnino obscoeni sunt neque bonum usum possunt habere, non puto licere famulo, nisi ad rationem famulatùs timor notabilis damni accedat (cf. Tambur. 1. supra cit. § 4 n. 19 et n. 29): si vero non ita obscoeni sunt aut — quod plerumque accidit — de eo ita certo non constat, status subjectionis vel similis con­ ditio, ut operarii conducti, excusare potest ab illa cooperatione, quae scan­ dali rationem vix continet. Ex his judicium fer de aliis actionibus, quae per modum cooperationis in hac re occurrere possunt. 667 2. Concurrere cantu et repraesentatione sive actione ad comoedias turpes atque inhonestas, est sine dubio proxima cooperatio ad rem pecca­ torum multorum valde incentivam. Nihilominus, si notabiliter quidem inhonestae sunt, non tamen abso­ lute graviter turpes, excusant eum, qui actione ipsa vel cantu concurrat secluso affectu pravo, propter valde gravem penuriam, in qua aliter versa­ retur, ad breve tempus Sanchez, Pont., C a s t r o p a 1., T a m b. 1. c. n. 28: modo, quantum possit, temperet lasciviam. Nimirum ducuntur ea ratione, quod ejusmodi comoedias spectare ,ex mera curiositate vel vano solatio * (ita ait S. Alphons.), gravo peccatum non sit, secluso periculo pravi con­ sensus, ac proin ii, qui cum suo periculo gravi aut cum pravo affectu inter­ sint, non tam actorem, quam se ipsos accusare debeant, quum actor ex causa valde gravi illud scandalum passivum dolens permittat. At eos, qui sine necessitate ita agunt, aut qui plausu, pecunia, fre­ quentatione libera causa sunt, cur ejusmodi res repraesententur, S. Alph. cum aliis merito gravis peccati damnat, eo quod certo certius multis occa­ sionem graviter peccandi praebeant: nedum de pravo affectu dicam, quo generatim omnes ita coopérantes ducuntur, ut inter formaliter coopérantes constitui debeant. 668 3. Pingere seu conficere imaginem amasiae, i. e. personae turpiter amatae ab eo, qui imaginem conficiendam postulat, modo artifici constet de turpi amore, non licebit citra grave peccatum, nisi ex causa gravis omnino penuriae similisve necessitatis. Nam est res, quae valde foveat turpem amorem; at quum res in se non sit mala neque necessario malum usum habeat, cooperatio, etsi propinqua, materialis tantum est, modo ne formali petitioni finis turpis obsequium praestetur. Tamb. 1. c. n. 28. 4. Imo sic pingere res per se obscoenas, non ita malum est intrinse­ cus, ut dici debeat formalis cooperatio ad peccatum ejus, qui illis rebus ad lasciviam fovendam utitur, modo res illae bonum finem v. g. artis anatomisticae habere possint; quare, etsi illum usum defuturum esse praevide­ tur, pingendi ars non commutatur in actionem per se intrinsecus malam, sed remanet cooperatio materialis. Hinc est, quod Tamb. 1. c. aliique id fieri licite posse concedant ex gravi omnino causa; puto tamen, quando ratio petendi est abusus ad lasciviam, sicut communiter supponi debet, nisi de bono usu constet, requiri gravissimam causam, ut metum mortis aut extre­ mae necessitatis, ut cooperatio adeo propinqua sine gravi peccato praestari possit, atque insuper requiritur, ut ipse artifex a se periculum pravi con- Caritas erga prox. Peccata contr. — cooperatio, pecul. actiones. 401 sensûs removeat. Quod num practice sperari possit, difficulter statuitur. Atque haec gravissima causa eo magis intercedere omnino debet, ut cooperans a gravi peccato excusetur, si agitur de tali pictura, quae non priva­ rim et clam servabitur, sed multorum aspectui objicietur. Quare si quis me consuleret, auctor ossem, ut potius supremum malum heroice pateretur, quam concursum praestaret: at gravem obligationem esse, non docerem1. Verum exsistere possunt picturae, statuae etc. ita obscoenae atque ita comparatae, ut ad nihil nisi ad peccatum inservire possint, tales nunquam licebit efficere. Notat recto Tamb. n. 29, licere facilius famulo, pro hero imaginem jam pictam emere, eo quod minor sit cooperatio, atque dominus multo minus ad peccandum a famulo determinetur, siquidem dominus per se facile possit emere, pingere non possit: nihilominus recte ad ipsius famulatùs rationem alteram rationem ,notabilis damni timendi * docet idem scriptor accedere debere; neque id extenderem ad eas imagines, quae, ut modo dixi, bonum usum nullum habere possunt. 5. Munera ex jussu heri deferre amasiae (i. e. turpiter amatae), aut 660 literas amatorias, ex parte peccati, quod herus committit vel commissurus est, est cooperatio; ex parte illius peccati, ad quod amasia incitatur, scan­ dali ratio considerari debet. Quae scandali ratio S. Alph0 aliisque scrip­ toribus adeo gravis visa est, ut eam pro scandalo directo vel invitatione ad peccatum ideoque pro intrinsecus mala haberent. S. Alph. n. 65 et 66. Idque sino dubio verum est, si famulus pravam mentem heri se adjuturum esse ostendit. Alias autem, si se id aegro facere ostendit, potius assentior Tamb. n. 20, Sanch. cum multis aliis, munera deferre esse actionem in so indifferentem atque in adjunctis istis materialem cooperationem, neque tantam rationem scandali continere, ut gravis causa, quae ad famulatum accedit, vel alia causa sat gravis agentem excusare non possit: siquidem scandalum, quod puella patitur, vere pusillorum est. — Idem putat Tamb. licere amico, si ejus multum intersit amicitiam conservare; sola autem amicitia ruborquo denegandi petitionem a gravi peccato non excusat. — Difficilius utique est discernere aliquid do literis amatoriis. Si sola verba urbanitatis continent, etsi praevideatur, turpem amorem auctum iri, idem dic, quod dictum est de munusculis; imo id intelligo et de deferendis, et do scribendis illis literis. — Si autem vere turpia, sive invitationem tur­ pem directe continent, haec scribere simul et deferre ad puellam, etiam invito et aegro se exhibenti non licere unquam censeo; prorsus enim idem videtur atque oralis ad peccandum invitatio. Cf. Gury-Ball. I. n. 251 Q. 5 notam (ed. 5), Tam b. 1. c. n. 18 cum S a n ch., L a y m., Mazzotta etc. Venim si famulus, deferens tantum epistolam, urgontissimam causam, ut .metum mortis , * habet, nec plenam certitudinem turpis scriptionis, sed vehe­ mentem suspicionem, Em. Sa a, Cas trop., Rebel lus, quibus Tamb. videtur tacite consentire, eum excusant. 1 Id relate ad quasdam actiones jam discussas et discutiendas pro sapienti lectore opus non est notare, quasi non saepe etiamtum consultius esset, coopera­ tionem etiam spreto mortis pcriculo omittere, quam praestare, quando dicitur illam propter gravissimam causam licitam evadere. Nam multa, quae licent, ex virtutis amore omittere possum, etiam ab injuste cogente potius martyrium cum summo merito et laude subiturus. Quare etiam ex eo, quod quaedam cooperationes ab iis cum supremo vitae discrimine recusatae sunt, quos Ecclesia ut Martyres colit, non­ dum necessario concluditur, id obligationis fuisse. Lehmkuhl, Thcol. mor. I. Edit. 4. 26 402 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extens. virt. tlieol. G. Nuntiare nomine alterius tertio cuidam, ut peccandi causa conveniant, si directe peccati invitatio exprimitur, intrinsecus malum est: si vero sola ratio conveniendi exprimitur, habetur actio in se indifferens, quum causae multae conveniendi esse possint. Verum si re ipsâ prava causa subest, non licebit sic materialiter cooperari nisi ex justa ratione, communiter non sine notabilis damni timore; imo gravior causa requiritur, si nondum conventum erat inter utrumque de peccato committendo; demum si ageretur de sedu­ cenda vel circumvenienda persona, censeo nunquam licere talem nuntium deferre verbis indifferentem, pessimum fine: quae enim sola ratio excusans fortasse esse posset, metum mortis siinilisve mali sume, nunquam in casu proposito impedire nuntiantem potest, quominus simul, insidias structum iri, aperiat. 671 7. Equum sternere domino, quem peccandi causa exiturum esse scitur, januam aperire meretrici et similia ratione famulatûs licita esse, communius dicitur, v. Gury I. 250. 8. Comitari ad domum meretricis, eo vehere, neque propter solam famulatûs rationem, neque solius lucri causa aurigae licebit; licebit autem, si notabilis damni timor accedit (ut est in auriga, si timere debet, ne multos a se avertat aegre ferentes, quod ipse in causam itineris sese immisceat; quod facilius evenire potest, si herus finem pravum non indicat, auriga tamen vehementem suspicionem jure concipit). — Quando vero comi­ tatu famuli herus animosior ad peccandum redditur, alias non peccaturus, damnum, cujus timor famulum excuset, debet esse maximum. Tamb. 1. c. n. 19: idque insuper quam maxime cavendum tunc est, ne famulus videa­ tur hero consentire et ita animum augere. 9. Proponitur a multis alia famuli actio peccato heri quam proxima: humeros subjicere, scalam tenere, fenestram vi aperire, ut herus ascendere possit ad stuprandam virginem. De quo habes thesim ab Innoc. XI. proscriptam n. 51. „Famulus, qui submissis humeris, scienter adjuvat horum suum ascendere per fenestras ad stuprandam virginem, et multoties ei sub­ servit deferendo scalam, aperiendo januam, aut quid simile cooperando, non peccat mortaliter, si id facit metu notabilis detrimenti, puta ne a domino male tractetur, ne torvis oculis aspiciatur, ne domo expellatur/ 1 Et revera, quo magis agitur de peccato justitiam erga tertium inno­ centem gravissime laedente — hic do violanda virgine invita — eo gravio­ rem causam requiri, ut materialis cooperatio fiat licita, constat: quae hic solus timor imminentis mortis similisve gravissimi mali est. V. Tamb. 1.c. n. 19 in fine2, S. Alph. n. 66 cum Bus., Sanch., Lessio. 672 10. Vestes pro ornatu muliebri inhonesto conficere postulantibus, ex causa graviore licet, etsi utens limites honestatis notabiliter excedat; si vero ornatus in se omnino talis est, quo quis utatur sine gravi peccato, sine dubio minor causa sufficit, etiamsi paulo liberior sit vestitus, quam 670 1 Nota tamen, unam ex pluribus causis, cur illa thesis reprobanda sit, jam adesse, quod perperam pro notabili damno ponatur, si dominus famulum torvis oculis aspiciat! * Per injuriam Tamburini incusatur, quod thesim damnatam docuerit; le­ genti enim patet eum nullatenus agere, quando actiones in thesi proscripta recen­ sitas permittit, de violanda virgine invita. Ceterum ille scriptor incaute inter nota­ bile detrimentum revera recensuit „ne famulus torvis oculis aspiciatur*, quod sane mitigandum est. Caritas erga prox. — Peccata contr. cooperatio, pecul. actiones. 403 par est. — Videlicet semper tales vestes esse supponitur, quarum usus non «st necessario malus; etiamsi enim ipsae nondum honeste corpus tegunt, alia vestimenta addita defeetum supplere possunt. Quod si non fit, utenti veste potius crimini vertendum est, quam ei, qui jussus conficit. Nihilominus semper justa causa, i. e. mediocris aut pro circumstantiis gravis, requiritur. Qui vero proprio marte conficiunt inhonestum ornatum, atque venalem habentes alliciunt emptores ad usum, non minus, sed pro circumstantiis magis in culpa sunt, quam mulieres utentes; adeoque gravis aliquando scandali reos illos esse, judicabis ex iis, quae supra de ornatu mulierum notata sunt. III. Actiones, quae alia praecepta divina tangunt. 1. Actio, quae frequenter occurrit cauponibus, est vinum etc. dare iis, 67» quos jam larga potatione facta praevident sese inebriaturos esse. Excitare ad largiorem potum certe intrinsecus malum est; apponere sou porrigere, materialis tantum cooperatio est, non tamen adeo remota; quare causa mediocriter gravis et requiri videtur et sufficere, ut excusatio a peccato adsit. Ita S. Alph. n. 69, Tamb. et Lacr. aliique ,ex metu cujuscunque gravis damni, puta si alias laederentur notabiliter ex diminutione emptorum44, quibus addi potest: ex metu gravis rixae aut blasphemiae, ad quam alias homines ebriosi excitarentur ’. 2. Vendere res suas illis, qui eas adulteratas cum justitia laesa aliis iterum vendituri sunt, S. Alph. ib. n. 69 non permittit, „nisi ob metum mortis vel infamiae44; verum aliis id severius videtur. Et quamquam beni­ gnius forte, quam par est, aliqui ex causa non ita gravi id licere putant, media tamen via videtur incedi posse, ut sc. dicamus causam quamcunque gravem sufficere, nisi forte agatur de adulteratione vere nociva: ad quam utpote publico bono graviter damnosam proxime cooperari, vix unquam licere puto. 3. Vendere res indifferentes, quae abusui quidem patent, sed quarum abusus in genere tantum praevidetur, ex mediocri causa licet, v. g. ne venditor lucro careat seu cum damno suo res retineat: nam cooperatio satis remota est, neque abusus simpliciter potest impediri. S. Alph. n. 71. Vide etiam infra n. 676. 4. Verum si instat abusus contra justitiam, eo major causa requiritur, quo gravius justitia laeditur: licebit tamen mihi rem alteri praestare, si alias ego potius eodem modo aut gravius in jure meo laederer. Hinc non licebit gladium dare occisuro tertium; licebit tamen, si alias ipse occidendus sum, nisi forte vita alterius meii vita adeo praestet, ut secundum ordinem caritatis cedere debeam. Castropal. de car. d. 6 p. 11 n. 9 cum aliis. 5. Apud usurarium ea agere, quae alias in negotiatione agenda sunt, rationes scribere dati et accepti, pecuniam numerare et similia indifferentia agere, S. Alph. n. 78 permittit ratione solius famulatûs: aliud autem om­ nino est, si agitur de conficienda scriptura seu instrumento usurario. IV. Actiones, quae respiciunt humanas leges. Vix aliquod discrimen inter cooperationem faciendum est, prout 674 ad actionem lege divina aut lege humana vetitam ordinatur: nisi forte 1 In Cone il. plen. Balt. II. art. 409 repetitum est quoad caupones, quod jam in Cone. prov. Balt. IV. inculcatum crat „Moncant (pastores) frequenter oves suas de vitandis cauponis, et caupones a sacramentis arceant, qui potantium excessus fovent praesertim diebus Dominicis1’. Coll. Lac. III. coi. 70. * 20 404 P. I. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. I. Extend, virt. theol. dixeris, cooperationem eum actione legi solum humanae contraria fa­ cilius in se esse indifferentem, atque laesionem logis humanae non cum tanto incommodo ex obligatione impediri debere, sicut divinae vel naturalis legis violationem. 1. Occurrit frequens cooperatio cum laesuro legem jejunii. Non pauci scriptores (v. S. Alph. n. 80) putavere, ei, qui absolute jejunium servare non velit, licere sine alia causa cibos praebere, dicendo conditionate: ,Si vis absolute comedere, coenam fac apud me.“ — Attamen recte S. Alph. dicit, quod alter paratus sit ad peccandum, imo interne peccatum jam consummant, non esse ex sese sufficientem causam, cur ego occasionem praebeam pec­ catum externe consummandi. Verum puto mediocrem causam in casu al­ lato excusare. 2. Quando autem non agitur de cibis vetitis afferendis, sed de solis cibis licitis largius apponendis, ita ut hospiti praebeatur facultas, mensuram de­ bitam excedendi: revera, si de jejunio agitur, adeo remota videtur esse cooperatio, ut etiam levior causa excuset; etsi praevideam, hospitem modum excessurum esse, modo alias etiam jejunii leges servaturus non fuisset. Ita revera plures pro causa afferunt, ne habear pro parco et avaro. Multo minus id mihi culpae vertitur, quando nescio, an hospes causam a jejunio excusantem habeat, seu quando eum hanc suspicari possum habere. B. Breves regulae de cooperatione, co nsiderato di­ verso statu cooperantium. 675 I. Quoad famulos aliosve, qui in statu subjectionis sunt erga eum, cujus cum peccato jussi cooperantur. 1. Si agitur de rebus ct actionibus omnino indifferentibus, quae remote tantum cum peccato cohaerent et ex natura sua ad famulatum spectant: solus famulatus est ratio illa praestandi, etsi praevideatur, herum hic et nunc illis servitiis abusurum ad peccandum. Nam nimis odiosum esset, censorem agere et intentionem heri respicere in iis, quae herus ex se jure famulatûs exigit. 2. Si vero herus a famulo tale servitium expresse postularet ad pravum finem, famulus modeste deprecari deberet illum pravum finem, se ad servitium quidem praestandum paratum dicens, non tamen se pravum illum finem intendere: quod si igitur herus non desistit, fa­ mulus materialiter, quod jubetur, praestabit. 3. Si famuli actio propinquius cohaeret cum peccato domini, alia causa ad famulatum accedere debet, eo gravior, quo gravius est pec­ catum domini et quo propinquior operatio. Exempla supra habes. «7β II. Quoad mercatores. H 1. Quando res sunt plane indifferentes, i. e. ex se non destinatae ad nocendum, neque constat de abusu in particulari, licet in genere de periculo abusus apud complures constet, venditio censetur licita ex eo, quod secus res suas non vendentes lucro carerent. 2. Quando res quidem plane indifferens est, sed praevidetur ab­ usus in particulari, distingui debet, utrum peccatum, me non coopé­ rante, impediatur, annon, utrum alicujus tertii jus laedatur, necne. Caritas erga prox. — Peccata contr. — cooperatio, breves regulae. 405 Si neutrum obtinet, causa mediocriter gravis excusat venditorem1; si vero alterutrum accidit, causa longe gravior requiritur. 3. Quando res ipsa non est indifferens, sed ad damnum inferen­ dum ex se tendit, de bono usu constare debet, ut sine alia ratione vendere liceat, sicut venena et similia; quare si abusurus eam petit, aut si res ex circumstantiis vix alium usum quam malum habere potest, eam vendere aut nunquam, aut tantum ex gravissima causa licet. Cf. Sanchez 1. c. n. 13—182. III. De ca u p ο n i b u s. β77 1. Relate ad carnes praebendas diebus esurialibus hodie genera­ tim haec statui possunt saltem in iis regionibus, ubi multi passim ho­ spites accessuri sunt, qui petant carnes, sive excusati sunt sive non: 1) Etiamsi dispensatio generalis cauponibus data non sit, licebit petenti carnes dare: nam odiosum est inquirere, utrum causam habeat petens necne, imo hoc inquirendi modo multos non sine gravi damno a se retrahet. 2) Imo si cauponi jam constat, plerosque hospites carnes esse petituros, licebit carnes ex sese afferre, modo accumbentibus ad men­ sam optio detur ciborum esurialium et carnium. Potius tamen dis­ pensatione quaesita sibi providebit. 3) Nunquam autem licebit carnes dare, quando in contemptum religionis petuntur. V. Gury 1 n. 255 ex Gousset et Bouvier. 2. Relate ad occasionem, quam praebent saltationibus, superiore § satis dictum est. 3. Idem valet quoad admittendas rejiciendasve ephemerides: siquidem haec omnia ad scandalum proprie pertinent, de quo confer, quae supra late exposita sunt. 4. Locum postulanti concedere ad peccandum, Tambur. I. c. n. 20, de homine privato loquens, graviter illicitum esse dicit, nisi notabilis necessitas adfuerit: idem de caupone dicendum plane est. In­ super adverte, etiamtunc id omnino agi debere, ne approbatio peccati vel adsit vel ostendatur, sed ut ejus displicentia potius appareat. 1 Azor cum aliis putat jacturam, quae sequeretur, si venditor res suas ven­ dere aliter non posset, esse sufficientem causam. 2 Cum venditione rerum similitudinem habet locatio. — Quaerunt scriptores communiter, liceatne domum locare meretricibus, quum videatur ad meretricium cooperatio praestari, aliis autem, qui cum illis mulieribus libidini indulgeant, scan­ dalum dari. Atque ita revera dicendum est, si per ipsam domum ejusve situm ho­ mines alliciuntur, aut si locator negotio pcccaminoso favet. Quare hae rntiones non raro ejusmodi locationem plano illicitam reddunt. At si talis favor vel illectio non insit, neque peccata propter domum istam augeantur, neque vicinis nocumentum creetur: cooperatio erit remotior et per se materialis: de quo v. S. Alph. 1. 2 n. 70. — Verum addiderim, si vir catholicus sciens domum suam locat ei, quem scit meretricium exercere, apud homines habe­ bitur pro fautore turpis illius commercii ac diffamatus exsistet: quare utique etiam haec ratio esse potest, cur ejusmodi locatio pro illicita haberi debeat. 406 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. Div. I. Ex tens. virt. theol. Articulus III. De reliquis peccatis caritati oppositis. S. Thomas IL IL q. 37—42 alia peccata erudite pertractat, quae caritati opponuntur: discordiam, contentionem, schisma, rixam, sedi­ tionem. Quorum tria posteriora, quum injusta laesione perpetrentur, postea, quando de justitia et de singulis ejus objectis loqueinur, com­ modius referentur. Imo id in mentem revocari convenit, omnibus illis peccatis, quibus justitia erga alterum laeditur, laedi simul etiam cari­ tatem, non autem e converso. 678 De prioribus pauca addam ex S. Doctore. I. Discordiam vocat S. auctor dissensum seu disjunctionem plurium voluntatum in aliqua re. Discordia opponitur concordiae, qui est effectus caritatis utpote voluntates plurium in unum colligentis. Discordia tunc peccatum mortale est, quando scienter aliquis dis­ sentit cum aliis in bono necessario. Quum igitur plerumque dissensus non sit in iis, quae necessario prosequi debemus, neque in iis, quae pro bonis vel melioribus certo cognoscuntur, discordia saepe nullum, saepe veniale peccatum est. C79 II. Contentio ex eodem S. Thoma ib. q. 38 a. 2 cum dis­ cordia cohaeret: „Sicut discordantes aliqui sunt ex hoc, quod stant corde in propriis (sc. in proprio sensu); ita contendentes sunt aliqui ex hoc, quod unusquisque verbo id, quod sibi videtur, defendit." Evadit tunc peccatum mortale, quando est impugnatio veritatis; quod intellige de peccato mortali ex genere suo non toto. Nam ut sit re vera ex objecto suo peccatum mortale, requiritur, ut agatur de veritate magni momenti: si enim eam nosse aut ignorare parum inter­ est, ex materiae parvitate veniale peccatum ejus impugnatio erit. Magis etiam si contendens id, quod sibi falsum videtur, impugnat, per se certe non peccat, nisi forte temere agat: per accidens exce­ dendo modum in contentione peccare potest, quod per se veniale est. eso III. Schisma theologico sensu sumitur pro peccato, quo aliquis se separat ab unione Ecclesiae. Quod peccatum opponitur proxime quidem subjectioni supremo Ecclesiae capiti debitae, ultimatum caritati, in qua Christus Dominus omnes fideles suos per supremum caput vi­ sibile conjungi et conservari voluit: attamen eo ipso, quod illa subjectio erga supremum caput vinculum unitatis est, schisma jure dicitur directe opponi unitati, „quam caritas facit, quae non solum al­ teram personam alteri (i. e. singulari personae) unit spirituali dilectionis vinculo, sed etiam totam Ecclesiam in unitate spiritûs". S. Thom. 1. c. q. 39 a. 1. Igitur qui non vult subjacere Romano Pontifici legi­ time electo atque ita se a reliquo Ecclesiae corpore impius separat, schismaticus est, sive sibi aliud caput creare nititur, sive non. Quod peccatum mortale esse, est evidens; imo est unum ex gravisssimis peccatis, quia quantum ex se est, destruit bonum sociale supernatural. Bene autem S. Thom. 1. c. a. 2 docet, ex «renere Caritas erga prox. — Peccata contr. — schitma etc., brevis recapit, 407 suo infidelitatem sive haeresim peccatum esse gravius quam schisma, non solum ex eo, quod haereticus sit simul etiam schismaticus, non autem e converso, sed etiam si ipsa illa peccata in se solis spectantur secundum propriam virtutem, cui opponuntur. „Illud peccatum/ ait S. Doctor, „quod majori bono contrariatur, ex suo genere est gravius: sicut peccatum in Deum, (piam peccatum in proximum. Manifestum est autem, quod infidelitas est peccatum contra ipsum Deum, secun­ dum quod in se est veritas prima, cui fides innititur; schisma autem est contra ecclesiasticam unitatem, quae est quoddam bonum partici­ patum, et minus (piam sit ipse Deus. Unde manifestum est, quod peccatum infidelitatis ex suo genere est gravius, quam peccatum schis­ matis, licet possit contingere, quod aliquis schismaticus gravius peccet, quam quidam infidelis, vel propter majorem contemptum, vel propter majus periculum, quod inducit, vel propter aliquid hujusmodi/ Cetorum quae de schismate amplius dicenda occurrunt, vide in tractatu de ,,censuris ecclesiasticis1*: siquidem schismatici etiam inter eos sunt, qui gravissima poena ecclesiastica puniantur. Brevis recapitulatio eorum peccatorum, quibus praecipue esi caritas, quam homo sibi et proximo debeat, graviter laedatur: 1. Propriae vitae vel corporis integritati grave damnum vel sine sufficienti causa grave ejus periculum inferre. 2. Sibi ipsi cum oppositione contra divinam providentiam mortem optare : magis etiam necem sibi inferre. 3. Supernaturalem animae vitam non solum peccato mortali ex­ stinguere, sed diuturna impoenitentia grave periculum aeterni exitii subire. 4. Proximum interno odio prosequi, malum ei optare, inferre velle, de ejus malo laetari, ejus bonis invidere. 5. Aliquem a communi oratione positive excludere. 6. Aliquem a communibus benevolentiae signis, ipsi aut pro sua conditione aut pro circumstantiis debitis, excludere. 7. Offensori satisfactionem congruam offerenti et veniam petenti eam denegare. 8. In necessitate proximo non succurrere, (piando regulae cari­ tatis id severe exigunt. 9. Si commode fieri potest, atque fundata spes fructùs exsistit, proximum a peccato non retrahere, nec corrigere. 10. Opitulationem proximi ejusve correctionem, etsi cum graviore incommodo connectatur, negligerc, si muneris ratio id exigat. 11. Alteri scandalo esse, seu ad peccatum grave allicere, ut: jus­ sione, suasione, praestita sine sufficienti causa ansa et occasione. 12. Cum altero ad peccatum jam parato cooperari aut formaliter, aut sine causa justa vel relativo gravi materialiter tantum. Quibus adde peccata modo ex S. Thoma notata. 408 P. I. L. II. Virtutes et oflic. circa boni. etc. — Div. II. Virtutes morales. Divisio IL De virtutum moralium, quae curam humanarum rerum ordinant, deque vitiorum contrariorum conceptu et notione. Sectio I, De virtutibus moralibus in genere earunique relatione ad diversos habitus supernatural es. Cfr. S. Thom. I. II. q. 55—70 et IL II. q. 47 sqq., Lessi us de just, et jure lib. 1, Greg, de Valentia Comment, in S. Thom. I. II. et II. II.· dein: S. Bonav. Breviloq. et lib. de decem praeceptis, S. Greg. Magn. Moral, in Job. I· Virtutes morales, quid sint si quaeritur, brevi definitione dici possunt habitus operativi boni, quibus videlicet homo utpote inhaeren­ tibus qualitatibus disponitur, aptus pronusve redditur ad ducendam vitam secundum exigentiam ordinis recti. Virtus est propria perfectio naturae rationalis, qua rationalis est, seu quatenus est principium intellectionis et volitionis: ita ut tota ratio virtutis ad perfectionem harum functionum immediate ordinetur. Haec autem perfectio consistit in attingendo vero et bono : ut veritatem in qualibet re clare et certo attingat, atque bono, eoque honesto, fir­ miter inhaereat. Ab harum functionum perfectione — ut bene prosequitur Lessius 1. c. introd. ante 1. 1, n. 3, quem fere sequimur in tota sequenti ex­ positione — pendet perfectio operationis facultatis imaginatricis, et appetitûs inferioris, et potentiae exsecutivae. Et quamvis in facultate imaginatrice et appetitu inferiore sint aliqui habitus, quibus perfician­ tur ad suas functiones (assuescunt enim ab intrinseco obedire rationi et voluntati . . .); — tamen probabilius est, hos habitus non esse vir­ tutes, sed tantum virtutum adumbrationes. . . . Quod ex eo confirmari potest, quod in illis potentiis inferio­ ribus neque sit libertas neque relatio ad ordinem recti; unde earum opus nec est per se liberum, nec laude dignum, sed solum ut subest motioni rationis et voluntatis: verum opus virtutis per se maxime laude dignum est. — Neque vis imaginatrix attingere potest rationem veri et honesti, discernendo verum a falso, honestum a turpi; neque inferior appetitus rationem honesti attingit. 683 II. Virtutes igitur morales disponunt hominem ad bonum rationale seu honestum. At distinguuntur virtutes morales naturales seu acquisitae, et supernata rales seu per se infusae. Nimirum naturales virtutes exercitio acquiruntur, induuntque hominem facilitate similes actiones exercendi. 682 Virtutum moralium conceptus — tum naturalium tum nupernat. 409 Nani ipsum exercitium alicujus actionis in anima sui vestigium relinquit; est enim ipsius facultatis forma quaedam, quae ex conditione indifferentiae animam ad certum actionum genus determinet. — Super­ natandis autem virtus acquiri humanis viribus humanaque actione ne­ quit, sed a solo Deo infunditur simul cum gratia sanctificante et theo­ logicis virtutibus, ut est communis theologorum doctrina, quae in S. Scriptura et testimoniis Patrum valde probabile habet fundamentum. Dicitur per se infusa, quo indicetur, posse Deum etiam infundere illas virtutes morales naturales, quas homo alias actibus suis sibi acquirit; quod si fieret, illae virtutes essent per accidetis infusae, non per se in­ fusae, quia essentia ipsarum non postulat, ut infusione divinitus facta acquirantur. III. Distinctio autem naturalium virtutum moralium et supernaturaliuni multiplex est; de qua haec statuenda esse puto: A idelicet 1) suppeditant diversam regulam agendi, ideoque diver­ sum objectum formale sive diversam rationem boni honesti respiciunt. Naturales virtutes enim inclinant hominem, ut sequatur in suis actioni­ bus honestatem secundum normam et exigentiam creatae rationis hu­ manae. Supernaturales normam et mensuram, secundum quam de excessu et defectu judicetur, justumque medium — quod in virtute morali intenditur — ex altiore regula desumunt, ex ratione sc. fide illustrata, ex destinatione hominis longe altiore, propter quam res in­ feriores, quarum rectus usus moralibus virtutibus ordinatur, alii men­ surae subjacent; paucis normam divinam attendunt, quam homo in vivo ct perfectissimo exemplari, in Christo duce, expressam videt. S. Thom. I. IL q. G3 a. 4 pulcherrime rem ita explicat: «Habitus distinguuntur secundum speciales et formales rationes objectorum. Ob­ jectum autem virtutis cujuslibet est bonum consideratum in materia propria, sicut temperantiae objectum est bonum delectabilium in concupiscentiis tactfts. Cujus quidem objecti formalis ratio est a ratione, quae instituit modum in his concupiscentiis. Manifestum est autem, quod alterius rationis est modus, qui imponitur in iis concupiscentiis secundum regulam rationis humanae et secundum regulam divinam; puta in sumptione ciborum ratione humana modus statuitur, ut non noceat valetudini, nec impediat rationis actum; secundum autem regulam legis divinae requiritur, ut homo ca­ stiget corpus suum et in servitutem redigat per abstinentiam cibi ct potus et aliorum hujusmodi. Undo manifestum est, quod temperantia infusa et acquisita differunt specio, et eadem ratio est de aliis virtutibus .... Per virtutes morales infusas homines bene so habent in ordino ad hoc, quod sint ,cives sanctorum ot domestici Dei‘; secundum alias virtutes acquisitas homo se bene habet in ordine ad res humanas.1* 2) Distinguuntur virtutes supernaturales ab acquisitis, eo quod hae dant facilitatem in agendo, supernaturales autem ex se facilitatem illam non dant, siquidem opposita vitia non auferunt, sed dant facul­ tatem supernaturaliter in sua materia agendi. 3) Etiam eatenus distinguuntur supernaturales virtutes ab aliis, quatenus sicut acquiri non possunt propria operatione, ita neque pro- 410 P. I. L. II. Virtutes et ol’fic. circa hom. etc. - Div. II. Virtutes morales. priis actibus ex sese augentur: nimirum augentur per modum meriti, non immediate /w ipsos actus nostros, sed immediate a Deo propter actus nostros meritorios, quibus et gratia sanctificans et eum ea omnis virtutum supcrnaturalium ornatus, tum theologicarum tum moralium, augetur. 4) Distinguuntur relatione ad opposita vitia, quod virtutes naturales oppositum vitium excludant, supernaturales vero simul cum opposito vitio nondum exstincto adesse possint et saepissime adsint. Nam vir­ tus naturalis acquisita non est, nisi passiones respeetivae domitae sint, supernaturalis vero datur etiam ad pugnam contra passiones, supponit tamen voluntatem firmam pugnandi. IV. Operatione igitur nostra, i. e. frequenti exercitio, naturalis virtus seu facilitas acquiritur et augetur. Verum ne illa quidem inutilis est ad supernaturalium virtutum exercitationem. Indirecte nimirum juvat per­ multum. Quo major enim virtus acquisita est, eo magis vitium oppositum stirpitus evanescit, ac proin eo minor exsistit difficultas sequendi ductum divinae gratiae invitantis ad supernaturales actus virtutum, quae difficultas alias, quominus sequamur gratiam divinam, impeditura est. Et quoniam in toto negotio supernaturàlis salutis nostra pars potissimum ea est, ne ponamus Deo impedimentum, Dei autem, ut nos promoveat atque con­ servet; ratio haec jam evidens est, cui· nostrum sit quam maxime, in ac­ quirendis virtutibus incumbere, ne dicam aliquid de merito, quod in hoc exercitio, modo ex motione divinae gratiae et in statu justificationis fiat, abunde colligamus. 680 V. Infundi autem revera simul cum justificanto gratia virtutes praeter theologicas etiam morales per se supernaturales, non ita certum quidem est, ut fide certum est infundi theologicas, tamen est sententia longe com­ munior inter theologos, ut etiam absolute docet S. Thom. II. II. q. f»3 a. 3. S. Script. Sap. 8, 7 de divina Sapientia loquens dicit: „Labores hujus ma­ gnas habent virtutes; sobrietatem enim et prudentiam docet, et justitiam et virtutem“: quas aliis verbis etiam Sancti Patres saepius commemorant ut virtutes cardinales prudentiae, justitiae, fortitudinis, temperantiae, ut S. Ambr. de offic. 1. c. c. 14. — Nihilominus, quoniam non ita clare doce­ mur, eas virtutes aliasve ab iis distinctas singulos habitus supernaturaliter datos constituere, qui cum gratia sanctificante et caritate et accipiantur et amittantur, id plane certum atque fide credendum esse nequit dici. 697 Major etiam difficultas et theologorum controversa opinio est, quot virtutum· moralium habitus distincti infundantur. Nam pro actionum di­ versitate, illas supernaturaliter agendi facultates diversas vocari virtutes, nondum probat, secundum numerum diversorum nominum diversos etiam habitus admitti debere, quoniam, ut jam notatum est circa caritatem et religionem, actus etiam non plane ejusdem sed cognati generis ab eodem supernatural! habitu procedere plano videntur posse. Quod si statuitur, jam satis incertum iit, quanta debeat esse actuum dissimilitudo, ut a diver­ sis habitibus procedere dicantur. Cf. hac de ro Lugo de fide d. 1 n. 36, Suarez de relig. tr. 1 1. 3 c. 8. 085 Al Μ» Quot igitur supernaturales habitus nobis infundantur, incertum est: videntur tamen plures esse, quam quatuor illi assignati prudentiae, ju- Virt. moral, conceptus ct officium.— Dieting, adonis Spiritûs Sancti. 411 stitiae, fortitudinis, temperantiae. Indicabimus mox diversas virtutum species, id relinquentes, utrum diversi habitus sint, necne. Quatuor autem illae virtutes cardinales praecipue efferuntur, non quod sint omnium maximae, sed 1) quia ad quamlibet virtutem rite exercendam illae animae dispositiones requiruntur, quae istis cardinali­ bus virtutibus exprimuntur — quamquam sub hoc conceptu non tam singulares virtutes sunt, quam generales cujuelibet virtutis rectitudines; 2) quia ut sunt speciales virtutes, in ea materia versantur, ad quam re­ liquae virtutes omnes per analogiam quandam reducuntur et cohaerent. Quare in explicandis virtutibus etiam nos ordinem cardinalium virtutum servabimus, cum illis et in relatione ad illas tractaturi reliquas. VI. Praeter virtutes infusas etiam dona Spiritûs Sancti in homine css justo exsistere, theologia docet. Nimirum esse ejusmodi dona, negari nequit; quid autem sint, et qua ratione a virtutibus infusis distinguan­ tur, non est una theologorum sententia, neque una est doctrinae S. Thomae explicatio. Probabiliora haec videntur1: 1. Virtutes infusae, quum non sint hominis naturae proportionatae, sed ad longe altiora dirigantur, neque ita sint congenitae cum homine ut naturales virtutes, facilitatem agendi non tribuunt. At sicuti ad perfecte agendum in naturali bono opus est, ut habitu facilitatem dante homo in­ struatur: ita multo magis tali habitu indigemus in bono supernaturali. Hanc facilitatem et quandam delectabilitatem ad actus supernaturales vi­ dentur dona Spiritûs Sancti tribuere, majorem minoremve pro majore vel minore gradu, in quo singuli haec dona possident. Hoc videtur esse, quod S. Thom as I. II. q. 68 a. 1 et saepius alibi docet, dona esse dispositiones divinitus datas, quibus homo fiat facile sive bene mobilis a Spiritu Sancto, quibus promptus reddatur ad motionem et ductum Spiritûs Sancti. Movetur nimirum homo simili modo, sicut per rationem et voluntatem seipsum determinat (S. Thom. II. II. q. 52 a. 1). Facile igitur tunc mobilis est a Spiritu Sancto, facile ductum, inspirationem, excitantem gratiam sequitur, si habitualis dispositio ipsi inest, quae facilem et delec­ tabilem reddat supernaturalem operationem: quae delectatio, quum potius animi promptitudo sit, quam sensibilis gustus, quumque non exstinguat naturales inclinationes oppositas, pugnam internam non negat. 2. Sic etiam intelligitur, quod S. Thomas dicit, dona dari cuilibet ho- 6S9 mini justo, eaque esso quodammodo ad salutem necessaria. Nimirum non ita sunt necessaria, ut Deus non possit supplere, si velit; at ex convenienti Dei dispositione quemlibet hominem justum perfecte vult instructum esse circa operationes supernaturales: ad quod pertinet illa operandi facilitas. S. Thom. I. II. q. 68 a. 2. 3. Etiam sequitur, in qualibet actione supernaturali hominis justi etiam dona Spiritûs Sancti suas partes habere; nam principia supernaturalia agendi in actum deducuntur, sicut exsistunt in anima. Verum praecipue manifestantur dona Spiritûs Sancti in actionibus extraordinariis et heroicis. In illis enim vis supernaturalis promptitudinis et facilitatis, (piae vincat 1 Cf. Bodcwig de donis Sp. S. in libellis period. Oenipontanis, ,,Zeitschr. für kathol. Theol.“ ann. 1882 ct 1883, ubi explicatio paulo diversa datur. 412 P. I. P. Π. Virtutes et offic. circa bom. etc. — Div. II. Virtutes momies. summas difficultates, a quibus homo naturaliter abhorret, maximo pro­ rumpit. Unde inulti theologi putavero, dona Spiritûs Sancti dari ad solos heroicos virtutum actus. 4. Tandem facile intelligitur, quod S. Thom. docet I. II. q. G8 a. 4 et 8, II. II. q. 1!) a. 9, virtutes theologicas esse principia et radices dono­ rum, dona earum derivationes: sed e converso dona Spiritûs Sancti esse principia virtutum moralium. Sc. virtutes theologicae illa sunt principia supernaturalia homini in­ dita, quibus vita supcrnaturalis et divina essentialiter constituitur, quum homini dent illam necessariam relationem cum Deo; propterea ad illorum normam et propter illa communicantur reliqua supernaturalia dona: ita ut et dona Spiritus Sancti et virtutes morales infusae pro fundamento et radice habeant virtutes theologicas. At si ipsas virtutes morales cum donis Spiritûs Sancti comparamus, dona potius principia et regulae virtutum moralium dicenda sunt: nam virtutes morales exsistunt, ut exsequantur ea, ad quae, movente Spiritu Sancto, dona hominem inclinant. — Verum haec brevissime tantum indicari licuit, eorum explanationem dogmaticae theologiae reservare debemus. Re­ liquum est, ut virtutes morales eorumque officium, prout ab homine pen­ dent atque ejus actus dirigunt, breviter adumbremus. Sectio II. De virtute prudentiae ejusque partibus. ew Prudentia, ut virtus specialis, est virtus intellcctûs inorum di­ rectrix, seu qua in singulis negotiis occurrentibus noverimus, quid in concreto honestum sit, quid turpe. Nimirum nota I. circa ejus definitionem et explicationem: 1. Prudentiam ad intellectum pertinere, et nomen dicit (pro-videre, prospicere), et ipsae ejus functiones infra explicandae probant: neque quisquam est, qui hoc non ultro fateatur. 2. Prudentiam veri nominis virtutem esse, tum ex auctoritate tum ex natura rei patet. Cf. supra textum S. Scripturae Sap. 8. Omnes S. Patres prudentiam inter virtutes cardinales collocant, imo adeo ex­ tollunt, ut, teste Cassiano collât. 2 cap. 2, S. Antonius eam omni­ bus aliis virtutibus praetulerit. Ipsa ratio ostendit, prudentiam esse mensuram et regulam aliarum virtutum: (pare ipsa quoque virtus sit oportet. Imo a prudentia in alias virtutes morales ratio virtutis descendit, quum ipsa efficiat, ut illis nemo male uti possit: nisi enim, prudentia praelucente, quae in qualibet morali virtute mensura recti sit, patefiat, a recto deviari necesse est. Prudentia porro est certa notitia honesti et turpis, ita ut in suo proprio judicio practice errare non possit. Licet enim homo prudens ab omni errore iutellectûs etiam in rebus moralibus liber non sit, nihi­ lominus ultimum judicium prudentiae, quid practice spectatis circum­ stantiis agendum omittendumve sit, certum est omnino, neque erro­ neum: alioqui non jam prudentiae, sed imprudentiae actus est. Virt. moral, conceptus et officium. — Virtus prudentiae. 413 Opinio igitur honesti non est actus prudentiae: verum ex praevia opinione prudentia suum judicium efformare potest. 3. Prudentia simpliciter dicta versatur circa honestum. Nisi enim homo, quid in quovis negotio agendum, quid omittendum sit, sub hac ratione consideret, non dicitur simpliciter prudens: sicut non dicitur simpliciter bonum hominis, nisi quod cum rectitudine ordinis et hone­ state congruit. Hinc sicut alia bona dicuntur et sunt bona fallacia, ita prudentia, quae non secundum honestatem, sed secundum alios respectus quid agendum sit, proponit, prudentia vel manca vel falsa est. 4. Prudentiae est particularia dijudicare: quare judicium do hone­ state in genere et abstractiva boni turpisque notitia ab ea supponitur. II. Circa distinctionem et connexionem cum aliis virtutibus : 1. Prudentia ab aliis virtutibus distincta est 1) quia consistit in intellectu, aliae virtutes morales in voluntate; 2) fertur in bonum hone­ stum sub ratione veri, aliae virtutes in illud feruntur sub ratione boni; distinguitur etiam a hde theologica, quae etiam in intellectu consistit, at non versatur ex se circa res singulares in negotiis humanae vitae occurrentibus, neque ejus judicium vel assensus ultimo est practicus, sed potius theoreticus. 2. Verum prudentia Christiana fidem omnino supponit, siquidem ex ea principia et veritates haurire debet, quibus quid in negotiis sin­ gularibus agendum sit, discernat. Quod etiam magis patebit ex con­ sideratione aliarum virtutum moralium, quae, prout naturales sunt aut supernaturales per se infusae, diversam honestatem diversamque re­ gulam justi medii habent — ut jam supra n. 684 dixi — eamque ex fide haustam : porro prudentiae est, hanc regulam in quovis occurrente negotio proponere. 3. Prudentia, utut distincta ab aliis virtutibus, nihilominus per- 692 fecta haberi nequit, nisi aliae etiam virtutes adsint. Nisi enim vo­ luntas ipsa recte affecta est circa bona honesta eaque diversa, quae occurrant agenti prosequenda, judicium practicum non erit semper rectum, sed perquam facile ab ipso affectu pravo detorquebitur. Sic qui intemperantiae deditus est, circa ipsam temperantiam exercendam saepe non recte judicabit, maxime in rebus difficilioribus, er similiter dic de aliis virtutibus. 4. Inchoatam vero prudentiam licet ipsam synteresim vocari, quae est notitia principiorum moralium, vid. facultatem judicandi, in genere esse temperate, juste etc. vivendum: haec inchoata prudentia pracrequiritur, ut inchoari possit quaecunque virtus voluntatis, at cum illa etiam re ipsa potest inchoari. Nam inchoari virtutem (siquidem de virtute acquisita seu acquirenda loquimur; infusa virtus aliter communi­ catur) nihil alitui est, nisi actum singularem alicujus virtutis exercere. Procedente autem exercitio virtutum, ipse habitus constituitur ct crescit, et simul prudentia ex parte augetur, ita ut singulae virtutes sese in- 414 Ρ. Γ. L. IL Virtutes et offie. circa honi. etc. — Div. II. Virtutes momies. vicem excipiant. Perfecta igitur prudentia praeditus non erit, nisi qui in aliis virtutibus, etsi perfectus nondum sit, tamen multum jam pro­ fecerit; sed neque aliae virtutes sine prudentia completae atque per­ fectae esse possunt. «03 III. Circa divisionem prudentiae haec notari possunt: 1. Distinguitur prudentia naturalis et supernaturalis; de qua distinc­ tione supra jam dictum est. 2. Distinguitur prudentia personalis seu solitaria et gubernatrix: quae posterior subdividitur ab antiquis in oeconomicam, civilem, legislativam, militarem; ex ipsis nominibus satis eae declarantur. Per se patet, prudentiam personalem habere potissimum rationem vir­ tutis, camque, si perfecta est, comprehendere reliquas saltem pro illo viro, qui in diversis officiis publicis munero fungitur. Nam qui munere guber­ natoris, regis, ducis fungitur, personalem prudentiam completam non habet, nisi sciverit etiam ea, quae sui publici muneris sint, per prudentiam civilem, legislativam etc. recte peragere. Presse tamen prudentia solitaria di­ rigit vitam hominis privatam. 3. Eodem modo sequitur, prudentiam gubernatricem, quae proxime bonum aliorum vel publicum bonum respicit, verae virtutis rationem non habere ex se sola, sed solum, quatenus prudentiae personali subordinatur: nomo enim simpliciter prudens est, nisi suo bono honesto potissimum prospiciat. 4. Posse autem etiam alias species prudentiae imperfecte sumptae re­ censeri, facile patet. Pro variis enim muneribus, quae in vita humana occurrero possunt, variae etiam prudentiae species vel potius partes as­ signari possunt. 5. Simpliciter vero et perfecto prudens ille dicitur, qui omnes suos actus in finem vitae aeternae, imo in abundantiorem vitam supernaturalem et in majorem Dei gloriam, qui est finis omnis creaturae, dirigit. Unde rectissime B. Maria Virgo, quae nunquam, ne in minimo quidem, deliquit, sed perfectiora in quolibet virtutum genere secuta est, virgo prudentissime vocatur. ’ 'j «94 IV. Circa functiones prudentiae dicendum est: 1. Proprium prudentiae munus, ut fuse exponit S. Thomas II. II. q. 47 a. 6—9, est bene consultaro, bene judicare, exsecutionem praecipere: idque „cum sollicitudine et diligentia". Nisi enim pro circumstantiis rei, temporis, personae, diligentia adhibeatur, prudenter agi nemo dixerit. 1) Bene consultare est expendere undique circumstantias et inquirere, quae media et circumstantiae necessaria sint, ut actio fiat secundum ho­ nestatem et virtutem. 2) Bene judicare. Sequitur enim consultationem judicium seu conclusio, quid, quomodo, quibusque circumstantiis agendum sit, ut actio honestatis et virtutis normae respondeat. Ad quod, ait Lessius, expedit in promptu habere sententias sapientum, et imprimis quae in Sacra Scriptura in Pro­ verb. et lib. * Eccl habentur; hae enim ad omnem prudentiam in omni vita hominem informant: unde consultum est, eas memoria tenere. Per consultationem et judicium dicitur prudentia invenire et praescri­ bere medium moralibus. ’ ’* 3 3) Tertio dicitur prudentiae esse recte imperare exsecutionem. Quod Virt. moral, conceptus et officium. Virtus prudentiae. 415 imperium, quamquam nonnulli ut actum a judicio practice distinctum con­ siderant, tamen si quaerimus, quid necessarium omnino sit, ut homo post judicium libere agat, dici debet, necessarium non esse actum distinctum, alioqui libertas indifferentiae in periculum vocatur. Igitur illud imperium, quod necessarium est ad actum voluntatis, est ipsum judicium practicum, quatenus denotat intimationem ab intellectu ad voluntatem directam. Potest nihilominus novus actus reflexus fieri, quo homo se ipsum urgeat ad id opere exsequendum, quod agendum osse concluserat. 2. Functionibus illis bene consultandi et bene judicandi S. Thom. c>5 q. 51 assignat quosdam peculiares habitus, quos vocat partes prudentiae potentiates, quia prudentia iis utitur, ut anima suis potentiis. Necesse autem non est, ut dicamus eos habitus a prudentia distinctos, sed potius dici possunt prudentia inadaequate considerata pro distinctis ejus muneribus. Nimirum enumeratur: I) eubulia seu habitus recte consultandi, i. e. inveniendi bonum consilium in rebus ambiguis et perplexis, seseque ex difficultatibus extricandi; 2) synesis, seu habitus recte judicandi ex consideratione communium principiorum, i. e. logum naturalium et positivarum, earumque finis; 3) gnome, seu habitus recte judicandi ex altioribus principiis secun­ dum mentem legislatoris contra tenorem verborum in extraordinariis. 3. Functiones vero auxiliares, quibus prudentiae usus integer et per- · fectus evadit (quae hoc sensu a S. Thoma partes integrantes prudentiae vocantur ib. q. 49) enumerari solent: 1) docilitas, i. e. affectus et promptitudo ad discendum; 2) sollertia seu sagacitas, i. e. rationis, cur res probanda improbandave sit. celeris inventio: utraque maxime juvat ad acquirendam pru­ dentiam; 3) memoria seu recordatio eorum, quae in nobis aliisque experti sumus: 4) intelligentia, qua praesens status rei bene perspectus habeatur; 5) providentia, i. e. consideratio futurorum eventuum, qui ex opere sequi possint; 6) ratio, i. e. promptitudo ratiocinandi, seu unum ex altero colligendi: — quae potissimum juvant usum prudentiae in consultando et judicando —; 7) circumspectio seu consideratio circumstantiarum, ne qua desit in opere; 8) cautio, i. e. cura, ut vitentur incommoda, quibus opus, quod medi­ tamur, est expositum, v. g. ne offendatur proximus, ne damnum incurratur: — quae praecipue operis exsecutionem spectant. Functiones illae auxiliares ex parte ad ipsam prudentiam intrinsecus pertinent, siquidem actus sunt a prudentia oriundae, ut eae, quae n. 4), 5), 7), 8) enumerantur. V. Peccata et vitia prudentiae opposita breviter perstringenda sunt. 697 Omne quidem peccatum est prudentiae oppositum, quum sit contra prudentiae judicium. Peccans enim agit contra propriam conscientiam, quae judicio suo dictat, non esse agendum, aut aliter esse agendum, aut melius considerandum. Dico, omne peccatum esse contra judicium prudentiae, non, esse ex judicio imprudenti, quia, ut libertas indifferentiae salva sit, 416 P. I. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. II. Virtutes morales. necesse est dicere, cum judicio recto et prudenti contra illud agere homi­ nem posse. Verum quando loquimur de peccatis et vitiis contra prudentiam, ea intelligimus, quae directe contra regulas et functiones a prudentia requisitas delinquunt. Ut contra alias virtutes, ita etiam contra prudentiam dicitur peccari aut per defectum, aut per modum excessûs. 1. Per modum def&ctûs peccata contra prudentiam sunt: 1) praecipitatio, quae, proposito fine, statim opus aggreditur omissa delibera­ tione — peccat igitur contra officium prudentiae consultandi; 2) inconsideratio, quae judicat non consideratis bene circumstantiis — directe delinquit contra officium prudentiae bene judicandi; 3) inconstantia, quae sine ulla vel sine justa causa mutat sententiam, quum prudentiae sit bene consultatis et judicatis inhaerere — delinquit igitur contra firmitatem judicii; 4) negligentia, qua omittitur debita diligentia in actu intellectùs, qui excitet dirigatque voluntatem viresque externas ad operis exsecutionem quod post consilium et judicium homo sibi proposuit — delinquit contra rationis vigilantiam in exsequendo. Quae peccata non ex se sunt gravia, sed ex circumstantia. Videlicet praecipitatio et inconsideratio tunc gravo peccatum constituunt, quando aliquis advertenter se exponit periculo alicujus mortalis peccati: atque species malitiae, qua peccatur, sumitur ex lege, cujus violandae peri­ culum temere subitur, ita ut necessarium non sit ipsum imprudentiae rea­ tum ejusvo singularem modum in confessione explicare. De inconstantia et negligentia idem observa generatim. Quando ergo agitur de re sub gravi non praecepta, inconstantia vel negligentia grave peccatum non inducit, nisi forte ratio scandali aliudve periculum accedat. Facilius tamen veniale aliquod peccatum etiam in rebus per se non praeceptis inconstantiA. et negligentia contrahitur, quia ratio mutandi facile est ipso affectus ad quandam rem venialiter malus. 698 2. Por modum cujusdam excessûs vel potius falsa prudentiae specie et simulacro S. Them. q. 55 enumerat: 1) Prudentiam carnis, quao excogitat idonea media ad vivendum se­ cundum carnem, seu secundum instinctum et motus naturae corruptae: cf. Gal. 5, 19—22, ubi S. Paulus „opera carnis“ enumerat. Peccatum igitur est ratione pravi affectûs operisquo, cui exsequendo studet: quod si mortale peccatum est, hoc idque solum contrahitur; si veniale, poccatur venialiter. 2) Astutia, dolus, fraus: ita ut astutia dicatur notitia pravorum me­ diorum ad fallendum cum affectu exsequendi, dolus et fraus vero astutiae exsecutio; dolus genoratim sivo de verbis sive de factis, fraus potius do factis dicitur. Quae qua ratione peccata sint, aestimandum est ex affectu, qui subest, ot nocumento sivo intento sive illato. 3) Sollicitudo temporalium, et sollicitudo futurorum: qua homo nimis occupatur rebus temporalibus sivo conquirendis, sive asservandis. Hinc peccatum est ex nimio affectu ad res terrenas, avaritia etc., et ex defectu fiduciae in Deum. Mortale igitur peccatum tunc tantum committitur, quando aut spes graviter violatur, aut quando aliquis propter temporalia violat vel violare Virtutum moral, conceptu» et officium. — Fortitudo. 417 paratus est aliquam legem sub gravi obligantem. - At haec ipsa sollici­ tudo hujus saeculi gravia secum fert incommoda, quum animum retrahat a divinis et spiritualibus, eumque paulatim disponat et perducat ad peri­ culum gravis peccati. Cf. do hac re Mat th. 6, 25—34; 13, 22; I Tim. 6, 9 et 10: „Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt ho­ mines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupi­ ditas ete.u — Pulcherrima autem documenta et motiva, quae anxiam curam rerum temporalium restringant atque fiduciam in paternam Dei providen­ tiam augeant, habes ab ipso Salvatore proposita 1. c. Mat th. G. Sectio III. l)c fortitudine et virtutibus annexis. Caput T. De fortitudine. 1. Circa fortitudinis notionem notanda sunt: 1. Fortitudo uno sensu sumitur pro certa quadam conditione wj cujuslibet virtutis, nimirum pro animi firmitate in quolibet bono ho­ nesto. Sic non tam specialis virtus est, quam cujuslibet virtutis per­ fectae conditio. 2. Alio sensu restricto sumitur pro firmitate animi in sustinendis et repellendis iis rebus, in quibus difficillimum est animum regere et normam rationis retinere, ut sunt pericula mortis. Quoniam scilicet ibi peculiaris difficultas est, rectitudinem rationis retinere, merito peculiari virtuti haec firmitas attribuitur; nam eo ipso conspicitur in hac firmi­ tate, qua homo ne summo quidem malo se frangi sinat, peculiaris honestas rationabiliter appetenda. 3. Quamvis etiam aliae virtutes ex suis motivis hominem impellere possint, ut eorum bonum prosequatur etiam inter summa pericula, imo per se impellere debeant, nisi a sua perfectione deflectant: nihilominus aliud est propter haec motiva opus virtutis alicujus exercere, aliud propter ipsam honestatem fortitudinis, eo quod deceat hominem nullis malis virtute inferioribus frangi. Quod si fit, fortitudo formaliter ex­ ercetur; in priore casu formaliter exercentur aliae virtutes, fortitudo materialiter. 4. Fortitudo igitur versatur immediate circa passiones timoris et audaciae in mortis periculis, seu in earum debita moderatione, ne sci­ licet nimius sit timor, neve nimia audacia, sed ut et audacia et timor suo tempore ct debito modo atque mensura excitentur. — Postquam autem malum evenerit, fortitudo etiam tristitiae moderatur. Mediate dirigit fortitudo externam actionem et externam hominis com­ positionem, ut fugam, aggressionem, perpessionem etc. L chin kn hi, Theol. mor. I. Edit. 4. 27 418 P. I. L. II. De virt. et offic. circa hoin. etc. — Div. II. Virtutes morales. 5. Pericula autem mortis, ut in iis a fortitudine homo dirigatur, debent prorsus honeste suscipi et tolerari; aliter ea suscipere nullatenus fortitudo est, sed temeritas, ferocia etc. 70° 701 702 II. 1. Circa fortitudinis exercitium haec observa: 1. Fortitudo potissi­ mum spectatur in periculis bellicis — saltem si spectas fortitudinem na­ turalem. Haec enim in bello justo honestissima et maxima censentur, neque humanam conditionem superant. 2. Refertur fortitudo primarie ad pericula mortis ibi occurrentia, secun­ darie ad omnia gravia mala calamitatesque sustinenda. 3. Moderatio timoris fit tum phantasiae cohibitione et directione, tum consideratione eorum, quae mortem aut minus formidolosam, aut etiam expetendam reddunt; quod maxime Christiana fortitudo efficere potest, quando per fidem recolit homo bona spiritualia cum morte honesta in­ juncta, exempla Christi et Sanctorum etc. 4. Hinc fit, ut etiam in iis, quae per se ambitum naturalis fortitudinis non excedunt, Christiana et supernaturalis fortitudo multo plus valeat. Ingens enim est inter utramque fortitudinem discrimen ; siquidem naturalis fortitudo timori mortis moderari ea tantum norma et mensura potest, qua­ tenus bonum vitae altero bono naturalis ordinis superatur: at supernaturalis fortitudo id praestat, quatenus supernaturalia bona vitii meliora ostendit; quae quum infinite excedant, non solum mortem non immodice timere, sed plane concupiscere, vitam despicere, tormenta ultra omnes delicias amare docet. 5. Christianae fortitudinis actus praecipuus est martyrium, quo quis sive fidei, sive alterius virtutis causa mortem a tyranno inferen­ dam voluntarie subit: quod aliis fortitudinis actibus sive occasionibus longe praestat 1) propter causam, ex qua mala tolerantur; 2) etiam propter modum, quo subeuntur, siquidem multo minus difficile est oppugnando mala et inferre et sustinere atque per audaciam spem evadendi malis fere semper concipere, quam ad solam cruciatuum to­ lerantiam se tradere. — Quamquam in subeundo martyrio non semper necessarium est formaliter fortitudinis virtutem exercere, i. e. ex ipso motive fortitudinis agere (nam ex motivo aliarum virtutum, maxime si in perfecto et heroico gradu adsunt, praecipue autem ex motivo caritatis Dei et Christi atque ejus vestigiorum aemulatione agere mar­ tyr prorsus potest): nihilominus fortitudini adseribitur, tum quia ma­ teria est propriissima fortitudinis materia, tum quia aliae virtutes, si per martyrium exercentur, illam conditionem communem firmitatis exhibent, quae fortitudinis specialis virtus quidem non est, cum ea tamen similitudinem gerit atque etiam fortitudo vocatur. III. Ad functiones fortitudinis plenius intelligendas, praestat etiam notare partes integrantes, vid. animi affectiones, quae incomplete fortitu­ dinem constituunt, vel ad ejus integrum officium necessariae sunt. 1. Enumerantur a S° August, ex Cicerone: ^Fortitudo est con­ siderata periculorum susceptio, et laborum perpessio. Ejus partes sunt magnificentia, fidentia, patientia, perseverantia.“ V. S. Thom. 1. c. q. 128. Quae affectiones animi, si in ipsa materia fortitudinis, i. e. periculis mortis versantur, partes integrantes fortitudinis dicuntur; si in aliis materiis, virtutes fortitudini annexae vocantur: de quibus sequenti cap. Virtut. inoral, conceptus et officium. — Fortit. cum magnanimitate etc. 41!) 2. Officium fortitudinis nimirum est in aggrediendo et in sustinendo. Ad aggredienda periculosa 1) promptitudo animi requiritur, et 2) strenuitas in exsecutione; primum praestat fidentia, qua quis sperat, se malum im­ minens superaturum esse, secundum magnificentia, quae est ex sententia Cicer. „rerum magnarum et excelsarum, cum animi ampla quadam et splendida propositione, cogitatio et administratio". 3. Ad sustinendum opus est, 1) ne animus difficultate et asperitate 703 malorum frangatur, quod praestat patientia, quae tristitiae et dolori modera­ tur; 2) ne diuturnitate laborum fatigatus a coeptis desistat, quod persecerantia praestat seu firmitas animi in proposito persistendi. IV. Vitia et peccata fortitudini opposita sunt: 1. Timiditas seu ignavia, quae excedit in timore, aut timendo ubi non timendum est, aut plus quam oportet. Quod vitium, si in se sistit, non excedit veniale peccatum; at quando retrahit ab officio sub gravi implendo, transit in mortale, vel potius causa est mortalis peccati. 2. Intimiditas, quae non timet, quando timendum est. Fortitudo enim non excludit, sed moderatur timores. Quod vitium oritur aut ex contemptu vitae, quam, quum homo non aestimat, facile exponit; aut ex superbia, sibi nimis virium tribuendo, aut ex animi stoliditate. — Ceterum hoc vi­ tium eatenus peccatum est, quatenus aut causa ejus est peccatum, aut quatenus per peccatum aliquis periculo sese exponit. 3. Audacia seu temeritas, quae est excessus in audendo vel aggrediendo, scilicet aliquid quod non convenit, aut quando non convenit, aut quo modo non convenit. Oritur fere etiam ex iisdem causis, atque intimiditas; potis­ simum tamen ex jactantia et vana gloria. — De peccaminositate hujus vitii dic idem, ac de praecedenti vitio. Caput II. De prioribus virtutibus fortitudini annexis, magnanimitate et magnificentia. Supra pro partibus integrantibus fortitudinis allatae sunt fidentia et magnificentia: quibus respondent in rebus extra strictae fortitudinis materiam duae virtutes similes; loco fidentiae autem melius statuitur magnanimitas, quod ex ejus explicatione patebit. I. Ad magnanimitatem quod spectat, breviter nota haec: 7raec. IV.) Horia ord. social. Ohlig. nnbdil. et popuil. 473 3) Contumelia in Superiorem absentem congesta, sive publice sive ita ut facile publica fieri possit, aut ita prolata ut in aliis subditis notabibm justi honoris diininutionem gignat. 4) Dencgationc injusta externi honoris signi, quando publice Princeps honorandus est, si pro gravi contemptu ex circumstantiis habetur. 5) Transgressione legis ob formalem contemptum. Cf. Lacr. 1. 5 n. 243, C a strop, tr. 2 disp. 2 punct. 9 § 2 n. 3. 797 1) Contemptus formalis principis, ut Superior sive legislator est, seu auctoritatis legitimae contemptus in ipso — grave peccatum est. 2) Contemptus ipsius, qua persona talis est, his et illis qualitatibus instructus, est peccatum mortale, aut veniale, aut nullum, prout injuria committitur aut gravis, aut levis, aut nulla. Nam ille contemptus refertur ad judicium injuriosum et temerarium in eoque nititur. Peccati ratio et gravitas pendet a) a gravitate maculae, qua Superiorem affectum esse apud me judico, b) a gravitate indiciorum, quibus ad sic judicandum moveor. NB. Si vero tale judicium aliis manifestatur, perpendendum est prae­ terea gravitas detractionis et alterius damni forte orituri. 2. Reverentia externa graviter laeditur: 1) Si contemptus graviter peccaminosus coram aliis manifestatur. 2) Contumelia ipsi personae Superioris illata, aut ejus imagini et signo publice exposito. De obligatione populi ad gubernandum concurrendi. Nostris temporibus, quum fere ubique populo ex regnorum con-7?j stitutione pars regiminis et boni publici procurandi committatur, illi etiam incumbit, maxime deputatorum electione, ad finem ipsi prae­ stitutum conferre. Quare I. Obligantur populi in bonorum deputandorum electionem in­ cumbere, si fundata ratione sperant, fore ut tali modo iniquae leges bonum commune vexantes impediantur, aboleantur, leges bonae atque utiles promoveantur: nisi forte haec ipsa electio sumi possit pro usurpati regiminis agnitione. Quare pro circumstantiis aut non licet ad electionem concurrere, aut non expedit, aut licet et expedit, aut etiam oportet. II. Imo gravis obligatio concurrendi ad eligendos bonos candi­ datos adest pro iis, qui juste timere debent, ne abstinentes ab electione causa sint, cur sufficiens numerus bonorum deputatorum desit, atque ita pravae leges in grave damnum publicum cum effectu ferantur, vel sustineantur. Cf. Del Vecchio I. n. 332, Scavini I. n. 676. Qui autem id jure non timent, generatim peccant quidem abs­ tinendo, si modo interest demonstrari, quae sit bonorum virorum (ca­ tholicorum) publica opinio, at communiter peccato non mortali: imo si gravior quaedam ratio privati damni adest, abstinendo peccatum generatim non committunt. III. Aliquem pro deputato eligere absolute, qui prava principia sectatur, nunquam licet: verum hypothetico licere potest; nimirum si possibilitas eligendi est solum inter duos, quorum neuter justa et sana principia fovet, licebit eum, qui minus malus est, eligere, saltem si 1) aut verbis aut factis declaratur, quo sensu et quo fine haec electio instituatur, et si insuper 2) illa electio seu cooperatio ad electionem necessaria videtur, ut pejor candidatus excludatur. Hinc: 1) Si sino catholicorum concursu ille, qui malus quidem, at minus malus est, certe victor evasurus est, generatim non exsi­ stit ratio, cur catholici in ejus electione concurrant. 2) Si sine catholicorum concursu in prima electione neuter can­ didatus victor esse potest, in illa prima electione generatim debent catholici, nisi gravior ratio obstet, suffragia sua viro catholico et bono dare, ut hoc modo declarent suam propriam intentionem, atque mani­ festam reddant rationem, cur et sub qua in posteriore electione ad alterutrum ex acatholicis candidatis accedant. 474 Tr. I. (Decalogiprate. IV.) — Bonn ord. social, P. I. L. ΓΓ. Virtutes ct olTic. circa bom. etc. — Div. ΠΙ. Virt. mor. objecta. IV. Deputati ipsi gravissimum munus habent 1) nunquam con­ sentiendi legi pravae propositae; aut si forte quaedam minus recta accipienda esse putaverint, ut p ej ora excludantur, sane hanc suam intentionem declarare atque iis, quae minus recta sunt, nonnisi cum protestatione consentire debent; imo hanc ipsam utcunque con­ sentiendi rationem intelligo de iis rebus, quae non sunt absolute in­ trinsecus mala. — Quare etsi deputatus electoribus suis, qui pravis principiis ipsi imbuti sint, quidquam illicitum promiserit, his promissis debet non stare. 2) Sua praesentia et suffragio impedire debent, ne qua prava lex proposita evadat lex: quodsi absentia culpabili in causa sunt, cur ejus­ modi lex acceptata sit, jam rei sunt justitiae commutativae violatae, in quantum bonum commune suae civitatis laeditur; imo si eo fine ex parte populi et ea promissione ex sua parte electi sunt, ut etiam pro bono religionis dimicarent, violatae justitiae commutativae rei sunt etiam, in quantum religionis bonum damno suorum electorum laesum fuerit. 3) Tenentur pro viribus positive promovere bonum commune, praesertim eo sensu, quo electoribus suis consentientes fidem de­ derunt; nam quodammodo pactum bilaterale initum est, quo deputatus acceperit honorem, et promiserit vicissim operam suam ad promoven­ dum bonum commune, vel certam ejus partem. Confer hac de re etiam Del Vecchio 1. c. — Do positiva de­ putatorum cooperatione ad malum vide, quae infra dicentur de jure et justitia. «o f Articulus II. De publicis Justitiae administris et eorum civiumquo mutua obligatione, Cf. S. Thom. II. II. q. G7—71, S. Alph. 1.4 n. 192—292, Lessius de just, et jure 1. 2 cap. 29—32, Lugo de just, et jure disp. 37—40, Pruner 3. Thl. 3. Abth. 4. Tract. 3. Sect. § 8—12. § L De judice. soi g I. Judex munus suum subire nequit, nisi competenti scientia est instructus, i. e. et prudentia in singularibus rebus necessaria, et juris vigentis notitia. II. Agere nequit, nisi jurisdictione per legitimam institutionem potitur; neque jurisdictionis suae limites excedere ei licet. III. Judicium instruere causamque finire debet secundum leges, si modo non sint injustae seu illicitae, idque sine studio partium et sine prava intentione. Ad leges quidem servandas immediate et per se tenetur ex justitia legali j ad id autem, ne laedendo leges aut male fungendo officio aliis damno sit, ex justitia commutativa tenetur. Oblig. public. min., jud. Μό IV. In dubio 1) si de crimine puniendo agitur, favendum est reo; nisi forte, criminis facto omnino probato, modern poenae vel mensuram lex judicis arbitrio relinquat; 2) in re civili dubium juris judex, quan­ tum fieri potest, studio vincere, vel, quae ipsi magis probantur, sequi vix non debet; in dubio facti videre debet, cuinam incumbat onus pro­ bationis, quao si vere dubia manet, est nulla. V. Quo minus periculum studii partium oriatur, legibus cavetur, ne judex munera, nisi forte esculenta parvi momenti, accipere possit; quare et legis naturalis et legis positivae praescripta prorsus servare debet. Uberior explicatio. Nota ad I. 1. Qui sine sufficienti scientia judicis Ό2 officium suscipit atquo gerit sciens, ad restitutionem damnorum tenetur, quae aliquo modo praevisa ex sua inscitia causavit. 2. Absolutionis incapax esset judex inscius, nisi vellet officium suum dimittere, aut, si brevi posset, serio studio scientiam debitam acquirere atque interim a gerendis causis abstinere: (si modo etiamtum iis, qui cau­ sas judiciales agi volunt, possit per alterum satisfieri). Ad II. Jurisdictionis defectus quaenam peccata secum trahat, maxime considerari debet in iis, qui supremam potestatem usurpatione tenent: quam­ quam etiam in minoribus officiis simile quid accidere potest. Nimirum 1. Qui ut intrusus seu usurpator munere fungitur, peccat etiam ferendo sententiam justam. Sc. a) in iis casibus, quando jurisdictio non suppletur, etiam contra justitiam commutativani peccare potest, partes litigantes periculo exponens, ne propter sententiae nullitatem damnum subeant; b) quando jurisdictio suppletur, peccat saltem usurpatione, idque in re notabili graviter: nisi forte seriam voluntatem conceperit, quum pri­ mum fieri possit, deponendi officium; tum enim interea, ne res publica damnum capiat, jus dicere potest et debet. 2. Judices saeculares per se graviter peccant, si causas illas, quae ecclesiasticum forum respiciunt, ad se vocant easve tractant; ideoque etiam si immunitatem et exemptionem clericorum laedunt. Attamen si res ex natura sua spiritualis non est, non solum propter derogata privilegia ali­ quando, sed etiam ob ignorantiam saepe peccatum non committitur. Ad III. 1. Judex supremus seu legislator, qui ipse legi forma- so3 liter non subjaceat, non tam stricte ad normam legis adstringitur; verum ratione damni, quod, illâ neglecta, alicui fortasse oritur, aut ratione scandali prorsus teneri potest. 2. Finis seu intentio prava, quae in ferenda sententia judicis mentem occupaverit, peccatum quidem constituit; restituendi autem onus non infert, si modo re ipsâ justitia laesa non fuerit. 3. Quando vero re ipsa judex male fungitur officio suo, damnis reparandis obnoxius fit non solum ut causa positiva, sed etiam ut causa negativa, qua alii impediti fuerint, quominus consequantur aut retineant, quae sua erant. Quae obligatio exsistere potest tum erga communi­ tatem, tum erga privatos homines. Attamen ut gravis damni reparatio urgeat, semper antecedere debuit grave peccatum judicis aut in ipso errore committendo, aut in errore, quem postea facile corrigere potuit, non corrigendo. 476 P. I. L. ΙΓ. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 4. Qui falsa sententia causa fuit, ne fisco muleta addiceretur — puta absolvendo reum, qui secundum leges condemnari debuit — ex probabili sententia non semper tenetur ad mulctum illam fisco restituendam. Ita saltem, contra Suarez cum aliis, statuunt Less, et Lago, quorum senten­ tiam Salman tic., Sporcr et S. Alph. 1. 4 (al. 5) n. 196 probabilem esse putant. Nituntur nimirum ea ratione, quod leges intendant per se ut puniatur reus, ut autem ditescat fiscus, solummodo per accidens. — Si quando igitur restitutio imponenda est, id summum tum fieri debet, quando ob speciales causas intentio legis princeps feratur in hoc, ut fiscus ditescat seu tributi justi mensuram compleat; at etiamtum vix fisco restitutio fieri debet, sed aliis, eo quod spectatis hodiernis conditionibus fiscus ro ipsa damnum non ferat. Cf. n. 981 sqq. principia de defraudatione tributorum, quae hic applica. 5. Judex vi muneris solum judicis partes agere debet, non alterutrius partis patronum. Quare si videt, ab advocato unius partis aliquid omitti, quo adducto, vinceret: distinctione opus est. Nimirum si, quod omittitur, res juris est, judex utique corrigere vel monere debet. Si res facti est 1) eaque aut notoria aut in actis juridicis relata sit, vi muneris, i. e. ex justitia corrigere debet (nam res notorietate manifesta quasi per testes est adducta, et quidquid jam in actis juridicis continetur, ad res juris quodam­ modo pertinet); 2) si de gravi damno publico, aut periculo animae, aut de causae piae damnificatione agitur, ex caritate monere debet; 3) alias ob­ ligatio vix est, neque semper expedit, eo quod ipse se suspectum redderet de studio partium. Cf. Reuter p. 3 n. 465. 804 6. Leges, secundum quas judici judicandum est, supponi debent justae, dum eas injustas esse non constat. Si vero constat, iniquas eas vel in­ justas esse, ut leges libertatem Ecclesiae violantes, certum est, judicem ferendo sententiam eas exsequi non posse. Quare nunquam potui mihi per­ suadere, licitum esse judici, sacerdotes sive Episcopos contra notas illas leges Borussicas agentes inulctao aliisve poenis addicere. Quod nobis etiam colligere licet ex doctrina libelli, cui titulus est: „Tres quaestiones conscientiae" a S. C. Ind. reprobata. Et re quidem vera, illos, quos judex condemnaturus esset, innocentes esse vulgo notum est, et juridice constat, quum nulla veri criminis probatio afferri possit; talem autem hominem reum seu poena dignum declarare et poena afficere, intrinsecus malum est. Neque juvat dicere, aliquando licere innocentem condemnare (v. n. 806), aut judicem sententiam ferentem solum enuntiare, quid leges statuant, neque peccatum esse id declarare, quod lex iniqua contineat. Nam ad 1. responderi debet, licere aliquando innocentem punire, qui secundum leges in se justas juridice de crimine convictus sit, non autem eum, quem innocentem esse plane pateat, et quem solae iniquae leges reum statuant. Ad 2. vero respondeo, rationem hanc prorsus evertere rectam notionem actûs judicialis: ad poenam condemnare secundum leges, non est solum­ modo declarare, quid lex statuerit, sed est plane aliquem certae poenae obnoxium facere, quum lex solum mandet, ut obnoxius fiat; ideoque, si lex iniqua est, iniqui mandati habes exsecutionem. Imo si tantum est sententia declaratoria — quam aliquando ferri, extra controversiam est, quamquam aeque certum est, sententias secundum leges istas ecclesiasticopoliticas ferendas esse condemnatorias — declarationem habes authenticam, quae jus sive verum sive fictitium statuat atque inducat. Unde efficitur, ut semper intrinsecus malum maneat, talem sententiam ferri: quum e con- Tr. I. (Decalogi prato. / V.) — Bona ord. social. Oblig. public, min., juri. 477 trario intrinsecus malum ex se non sit, doctrinalem declarationem iniquae legis facere. 7. Utcunque autem sententia judicis injusta est: haec per se non obligat, neque ullius roboris est in foro conscientiae, sive sententia luta non est formaliter justa, eo quod ordo juris violatus sit, sive ob­ jective injusta est propter facti falsam suppositionem vel probationem, idque sive judex sciens injustam sententiam tulit, sive inscius. Haec nimirum valent, si sententia certo est injusta; nam in dubio prorsus standum est judicio lato, quia alias lites nunquam finirentur, aut appellationi interponendae locus est. Imo etiamsi seutentia certo injusta est, ea in foro externo plerum­ que observari debet, ne scandalo publicaeve perturbationi ansa detur. At hae rationes non impediunt eum, qui injuste laesus est, a quae­ renda occulta compensatione secundum ea, quae postea de illa re di­ centur *. Cf. hac de re S. Alph. 1. 4 n. 215. Neque haec ab ullo theo­ logo in dubium vocantur, siquidem evidens est, judicem non posse pro libitu quid voluerit statuere, sed et legum positivarum et naturalis justitiae normam omnino sequi debere, multo minus eum, quod in­ justum est, facere posse justum. 8. Arbitri, i. e. ii, qui ex consensu litigantium instar judicum eli-805 guntur vel assumuntur ad litem finiendam, iisdem obligationibus adstringuntur, ut veri nominis judices. Quare etiam leges vigentes sequi debent, nisi ex consensu litigantium iis commissum sit, ut ex aequo et bono causam componant: summopere autem, maxime tunc, a studio partium cavere debent. Utrum autem talis arbitrorum electio pro publica causae definitione habeatur, necne, aut quibus in causis, ex diversis legibus civilibus scien­ dum est: secus privata est et amica compositio; quae, nisi de injustitia constet, in conscientia tamen servari debet. Quare singillatim de arbitris agere supersedeo; nam quid eorum officii sit, ex judicum officiis lector ipse facile intelliget. Ad IV. 1. Cum dubio in re criminali cohaeret quaestio circa soe causam rei, quem crimen perpetrasse juridice probatum est, sed quem innocentem esse privata scientia judex novit. < In qua ut dicatur, quid judici liceat, quid ille facere debeat, si certa a probabilibus secernere volumus, distinctione opus est, utrum scilicet agatur de poena capitis (vel mutilationis), an de damno in externis bonis pro poena inferendo. Quamquam enim judex ex lege caritatis saltem omnia tentare debet, ut innocentem eripiat, tamen si ex una parte ipse gravissimum 1 Accidero etiam potest, ut sententia secundum ea, quae nunc exstant, justa sit, cx iis autem factis, quae postea deteguntur, objective injusta deprehendatur: quod si obtinuerit, videri debet, utrum ille, cui res per sententiam adjudicata sit, legitimi temporis praescriptionem jam perfecerit, necne; si perfecit, privari illa re amplius nequit. 478 P. I. L II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. damnum subire deberet nolendo sententiam ferre, ex altera parte inutile quid tentaret, quum quilibet alius judex contra reum pronuntiaturus esset, nec prior testem pro reo agere posset: non esset ita intrinsecus malum, in rebus externis, quarum dominium homo habet, damnum alicui inferre, ut judex cum suo magno damno et cum publico scan­ dalo legum infringendarum id impedire deberet. Si autem agitur de poena capitis vel simili, adeoque de privando in­ nocente illa re, quae hominum dominio subtracta est: videtur intrinsecus malum osse, cum, quem utcunque scio innocentem, sic punire; ita ut judex potius munere abdicare debeat, quam id faciat. Ita cum Les sio alii multi. Verum S. Thomas et alii hanc opinionem non sequuntur. Ante omnia quidem extra controversiam collocant, debere judicem omnia tentare ad reum liberandum, testes melius examinare; imo si possit, debere eum ipsum testem agere et rem ad alium judicem deferre; debere eum, si res ita ferat, reo detento clam fugiendi opportunitatem dare etc.: sed si tandem haec omnia incassa essent, putant, judicem ut judicem non ex privata scientia procedere, sed ex scientia judiciali, eumque posse reum judicialiter convictum condemnare. Quam sententiam, quum habeat tantum patronum, nolo reprobare, at neque ante factum commendaro. Cf. S. Thom. II. II. q. 64 a. 6 et q. 67 a. 2, Lugo disp. 37 n. 41 sq., Less, de just. I. 2 c. 29 n. 78, El bel th eoi. decal, p. IV n. 41, S. Alph. n. 208. 2. Quae modo dicta sunt, hodie tamen, quum in plerisque locis .jurati4 de facto judicent, locum habere amplius non possunt. Jurati enim, quum rationem sui suffragii reddere non teneantur, et solum, ut leges imperant, secundum convictionem suam intimam respondere debeant, in tali casu reum condemnare nullo modo possunt. 3. Si autem e contrario judex privata scientia aliquem certo reum esse scit, quem reum esse juridice non probatur, injuste cum onere restitutionis agit, quando eum condemnat. Quod idem valet de jura­ tis. Nam etsi illi de intima sua convictione interrogantur, id tamen leges neque aliter intelligunt, neque alitor intelligere possunt, nisi de convictione, quam hauriant ex iis, quae in judicio probata sunt. Quare juratus, qui privata scientia hominem scit innocentem, nunquam habere potest intimam convictionem criminis patrati; qui vero privata scientia tantum scit eum crimen patrasse, intimam convictionem ex allatis in judicio non habet: ergo in utroque casu reum liberare ex justitia debet. 4. Jam transeamus ad dubia in re civili: 1) In quibus si unus est in certa possessione, alteri, qui contra priorem agit, incum­ bit, ut probet certo jura sua poti ora; quare probatio probabilis, aut probabilior non sufficit. NB. Quum autem auctores complures putent, majore probabilitate ipsam pos­ sessionem vinci: si res in solo foro conscientiae peragitur, haec opinio, quamquam simpliciter in praxim deducenda non est, tamen id moderaminis potest inducere, ut probatio multo probabilior, quae a morali quadam certitudine non distinguitur, pro sufficienti haberi possit. 2) Quando vero neuter est in pacifica possessione: si juris pro­ babilitas certe major est pro una, quam pro altera parte, seu si alter- Tr. I. (Dccaloyi pracc. IV.) — Bona ord. social. — Oblig. public, min., jud. 479 utra juris interpretatio verior est judici, secundum eam sententiam ferre dd>d; nani habemus thesim ab Innoc. XI. proscriptam: -Probabiliter existimo, judicem judicare posse juxta opinionem etiam minus proba­ bilem.“ At quamquam judex secundum suam persuasionem, adhibito studio, sibi dicere debet, quid sit probabilius, tamen si scit, diversae esse jurisperitorum opiniones, auctoritati etiam aliquid dare potest, maxime si videt tribunal appellationis contraria opinione dirigi. Quo facilius etiam accidere potest, ut opinioni contrariae aequam proba­ bilitatem adseribat. Similiter praeferendus est ille, qui in aequali juris probabilitate meliorem facti probationem praebet. 3) Si juris probabilitas aequalis est; vel si dici nequit, quaenam juris interpretatio verior sit: rectius quidem agit judex, si in hoc in­ cumbat, ut studendo majorem lucem accipiat; quod si nequit, suadeat amicam compositionem vel divisionem, utpote naturali aequitati magis consentaneam (— id tamen per sententiam fieri, nemo jurisperitorum admiserit). Ceterum injustitiae reus dici nequit, si in tali casu, cui maluerit, rem adjudicet, imo modo unam, modo alteram opinionem sequatur, nisi excipias causas per leges privilegio donatas. Cf. GuryBall. II. n. 1 not., Lugo disp. 37 n. 115 etc. Rationem autem, cur ex natura rei injustum esse nequeat, in casu aequiprobabilitatis juris rem uni adjudicare, habes ex ipsa lege canonica, quae in paritate juris et aequali facti probatione certas causas potioris juris fecit: at hac lege contra naturalem justitiam delinqui, impium est dicere. Quominus autem re ipsa in eodem genere causarum judex modo sic, modo aliter sententiam ferat, plerumque ratio scandali et propriae lamae impedire debet, potius quam injustitiae timor. Si quae vero leges positivae praeciperent, ut in pari causa res divideretur, judex aliter agens contra justitiam prorsus peccaret; sed talis lex — quod equidem scio — nullibi exsistit. 4) Lox canonica et lex Romana civilis in causis matrimonii, dotis, viduarum et pupillorum, ceterisque causis piis statuerunt, ut in juris pari­ tate hae causae semper vincerent: quod religionem et pietatem veterum legumlatorum commendat. Ubi vero ejusmodi leges evanuerunt, neque de causis illis agitur, quae ad ecclesiasticum forum spectant: convenit quidem nihilominus, hanc normam a judice observari, justitiae obligatio autem non est. 5) Si quis judex autem in iis casibus, in quibus possit pro arbitrio uni alterive parti favere, id pro pecunia faciat, hoc certo est illicitum; imo mea opinione prorsus contra justitiam commutativam, quoniam judex nullum onus subit pretio aestimabile, ad quod non jam teneatur. Cf. S. Alph. n. 216«. Thes. 62 ab Alox. VII. damnata est: „Quando litigantes pro se habent opiniones aequo probabiles, potest judex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius prae alio.“ ‘ Leseius, qui pro contraria opinione citatur 1. 2 c. 14 n. 64 in editioue saltem, quam consulere potui, nihil habet de hac quaestione. Tr. I. (Decalogi pracc. IV.g 480 809 Bona ord. social. Oblig. accuxondi, denunt. 481 P. I. L. II. Virtutes et offlc. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Ad V. 1. Necessario distinguere debemus inter munera, quae judex extorquet vel ex pacto accipit, et quae ex liberalitate oblata admittit: siquidem in posterioribus commutativa justitia non violatur. Insuper quando munera ex pacto vel extorquendo accipiuntur, di­ stingui debet, utrum id fiat pro ferenda sententia justa atque illa, quam vi officii ferre debet, an pro sententia injusta. De actore, vel de accusatione et denuntiatione. Igitur 2. Si pro sententia injusta ferenda munera accepit, etiam ox paeto: tenetur quidem ante sententiam latam pactum rescindere, i. e. a sententia injusta abstinere et pretium acceptum reddere; at, sententià latà, potest pretium acceptum pro aestimatione periculosae et probrosae actionis retinere secundum ea, quae de contractibus in re turpi dicentur, — licet in hac causa probabile sit, alterum paciscentium non posse rigorose in con­ scientia obligari, ut pretium ex conventione statutum solvat. Verum judex iniquus, etiamsi pretium accepit, gravissimum damnum semper secum fert, ut reparanda curare debeat omnia detrimenta, quae parti adversae intulit, idque pro spe aut certitudine, quam illa habuit vi­ ctoriae reportandae. — Insuper ratione criminis ipse judex, ad aliud tribunal vocatus, ad restituendum pretium et ultra condemnari potest. 3. Qui pro sententia justa ferenda munera sive expresse sive im­ plicito postulavit, etiam post latam sententiam tenetur restituere; quia nihil praestitit praeter id, quod vi officii sui jam facere debuit, et pro quo salario honoratur. Idem observa, si unam causam prae altera expedivit, quando id eligere licite potuit: nisi forte extraordinarios labores, ad quos non tenebatur, ad citius aliquam causam expediendam impendit. Nam alias unam causam prae altera expediendo ipse nullum onus pretio aestimabile subit ultra debitum. Quando autem illicite unam causam postponit, ut alteram prius expediat, tenetur ad restitu­ tionem pro damno illato: quamquam tunc, ut ex contractu turpi, compen­ sationem a parte, cui favorem praestitit, accipere, imo postulare potest. sio 4. Quando in causa et sententia justa a litigantibus munera libera· liter oblata judex accepit, peccavit quidem contra leges id etiam in foro conscientiae prohibentes: attamen antequam ipso judiciali senten­ tia peccati hujus commissi convincatur vel damnetur, non obligatur ad munera illa restituenda, eo quod certum non sit, leges facere dona­ tiones ipso facto in foro conscientiae nullas; etsi moneri possit in con­ fessione, ut poenitentiae causa partem aliquam pro eleemosyna expen­ dat. Cf. S. Alph. n. 216. Esculenta autem minoris momenti, quae impune accipi possunt, si modo ex mera liberalitate oblata sint, Boni fac. VIII. 1. 1 tit. 3 c. 2 in 6. haec statuit: „esculentum et poculentum ex mera liberali­ tate oblatum, quod paucis consumi possit diebus/1 Consonant jura civilia, quae munera alicujus momenti ut corruptionem judicis consi­ derant, eamque et in corrumpente et in judice graviter puniunt. 1 Nihilominus severius quaelibet munerum acceptatio prohibetur examinatoribus eorum, qui concurrunt pro cura animarum, a Trid. sess. 24 cap. 18 de ref.: quippe quibus ne exiguum quidem quidquam accipere liceat i I. Iu causa civili, qui contra alterum apud judicem instat, actor sii dicitur; in causa criminali accusator. Accusator proprio sensu tum dicitur, quando se crimen probaturum promittit atque a reo poenas sumendas postulat. A quo distinguitur denuntiator, qui crimen defert quidem ad ju­ dicem, ut illud punire possit., at probandi onus in se non auscipit, sed judici causam prosequendam et instruendam relinquit, ipse in in­ struenda causa testis erit. Denuntiatio autem late sumpta distinguitur tum judicialis, quae, ut modo dixi, tendit in delictum puniendum, tum ecangelica vel paterna, quae crimen Superiori ut patri manifestat, non ut reus puniatur, sed ut corrigatur. II. Ab accusatione formali (non ita a denuntiatione) facienda re­ pelluntur jure Romano et canonico: Excommunicati, proditores, in­ fames, impuberes, feminae, filii respectu parentum, laici respectu cleri­ corum, inimici in causa inimici, socii criminis; nisi aut criminis enor­ mitas aut propria defensio exceptionem faciat. Recentioribus juribus autem vix admittitur formalis accusatio, nisi ab ipsa persona publica (procuratore causarum publicarum): quare privatorum hominum est tantum denuntiare crimina et insistere, ut ad accusationem procedatur. III. Accusatio vel saltem denuntiatio aliquando fieri debet; ali- sia quando fieri potest, sed non debet; aliquando debet non fieri. Scilicet debet non fieri: 1) si ex accusatione vel denuntiatione majora mala vel scandala sequuntur; 2) si accusatio proprie dicta fit sine criminis certitudine, aut denuntiatio sine sufficientibus indiciis: (certitudo plena in denuntiatione non requiritur, verum incerta et dubia nou licet pro certis dicere). Potest fieri alias tum in causa privata propria, tum in aliena, multo magis in publica: si modo recta adsit intentio. Debet fieri: 1) ab officialibus, qui vi muneris sui ad id constitu­ untur. Debet etiam fieri ab homine privato in sequentibus adjunctis : 2) si agitur de crimine adhuc pendente, aut quod ne iterum committa­ tur, idque cum gravi damno communi, prudenter timetur; 3) si agitur de crimine etiam praeterito, sed gravissimo tali, quod leges positivae (praesertim ecclesiasticae) denuntiari jubeant; 4) si de gravi damno proprio sive avertendo sive reparando agitur in illa re, cui licite non possim renuntiare; 5) si agitur de gravibus damnis alienis privatis ab homine innocente avertendis sive reparandis, — sive crimen est prae­ teritum sive adhuc pendens —, si modo possim sine meo gravi incom­ modo: verum quoniam ipsa judicialis denuntiatio satis gravia incom­ moda secum ferre potest; haec denuntiandi obligatio propter alienum damnum privatum praecavendum non tam facile imponi debet. S. Alph. n. 236 II. Lehinknhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 31 482 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Nota tamen, etiamsi denuntiatio fieri possit vel etiam debeat, in ea non licere admittere animum vindictae. IV. Crimina autem, quae publico bono censentur graviter damnosa esse, sunt haec: Γη communitatibus quaelibet crimina, quae cum aliorum seductione ejusve gravi periculo conjunguntur. Alias: conatus rebellionis et conspiratio; adulteratio monetarum; homi­ cidium et latrocinium vel grassatio. Additur ex lege Eccl.: Haeresis cum illis criminibus, quae hominem reddunt de haeresi suspectum. Suspectum de haeresi secundum ecclesiasti­ cum jus reddunt sequentia crimina notatu digna : 1) Nuptiarum celebratio cum ligaminis impedimento, aut cum impedi­ mento ordinis sacri sive voti religiosi. 2) Sacramentorum fallax confectio sine ordine sacerdotali suscepto. 3) In blasphemia haereticali obstinacia. 4) Superstitionis exercitium cum abusu Sanctissimae Eucharistiae vel sacrorum oleorum. 5) Culpabilis neglectus denuntiationis haeresis formalis. 6) Sollicitatio ad venerea in ministerio confessionum excipiendarum. 7) Participatio in secta damnata, in qua contra legitimas auctoritates moliuntur. V. Omnia illa crimina tum formalis haeresis, tum illa, quae reum faciunt haeresis suspectum, secundum ecclesiasticas leges per se infra mensem denuntianda sunt, neque tantum quando relapsus timetur: ita tamen ut absente gravis damni communis periculo ex praeviso gravi damno pro de­ nuntiante excusationem adesse censeant a facienda denuntiatione eorum criminum, quae solam suspicionem haeresis efficiunt; atque etiam cognatorum denuntiatio (usque ad quartum gradum), nisi commune periculum immineat, probabiliter non sit praecepta; haeresis autem formalis prorsus accusanda sit, etsi de proxime cognatis agatur (S. Alph. n. 249 et 250), quod Sacra Poenitentiaria etiam de carbonariis similisque sectae asseclis valere dixit in responsis ad Archiep. Neapolit. 8. Nov. 1821: v. Scavini ed. 10 vol. 4 n. 181 (append. XXV). Nihilominus pro regionibus, ubi impune haeresis grassatur, ac proin puniri haeretici non possunt, illa positiva legum jussio non ita urget — vide Lacroix 1.2 n. 215 cum aliis: quod multo magis nostris temporibus verum est tum circa haeresim formalem, tum circa crimina, quae suspicionem haeresis faciunt. Excipiuntur tamen duo crimina, circa quae denuntiationis obligatio ubique sustinenda est, et quamquam aliquando suspenditur, tamen non exspirat, scilicet 1) sollicitatio in munere confessionum excipiendarum, 2) occultum coryphaeum esse in secta damnata. Fusius hac de re tracta­ bitur occasione censurarum. Dein 3) magis etiam urget obligatio, quam ipsa lex naturalis jam prorsus imponit, sc. obligatio denuntiandi haereticum occulto dogmatizan­ tem, qui simplices homines seducere possit; aut aliquando etiam sacer­ dotem, qui in aliis criminibus aliorum seductor forte exstiterit: nam illos aut aliquo saltem modo puniendi Superioribus ecclesiasticis adest facultas, aut damni periculum amovendi vel mitigandi. Cf. Lacroix 1. c., Scavini vol. 2 n. 909. 813 Tr. I. (Dual, praec. IV.) — Bona ord. social. — Denunt. — Reus circa confess. 483 Do cetero consuli possunt circa denuntiationem judicialem Salm a nt. tr. 29 cap. 2. NB. Quando leges cedes, imponunt obligationem denuntiandi etiam cos, qui Jeviltr suspecti1 sint de haeresi, id int ell igitur non de levi peccato nec de peccato, quod dubium tantum sit, sed de peccatis prorsus gravibus; at ex ipsis illis gravibus peccatis aliqua haeresis suspicionem dicuntur inferre tantum levem, aliqua gravem. VI. Crimen haeresis, et ea crimina quae cum haeresis suspicione cohaerent, denuntiari debent, etsi occulta sint, vel ita occulta, ut juri­ dice probari non possint: si vero de criminibus non exceptis neque cum periculo communis damni conjunctis agitur, judicialis denuntiatio fieri non debet, si occulta sunt, maxime si ita sunt occulta, ut juri­ dicae probationis facultas non habeatur. S. Alph. n. 248. § 3. De reo. Praeter scriptores alleg. v. Tamb. in decal. 1. 9 cap. 2 § 2. Tria sunt potissimum, in quibus quid reo liceat, quid non, quae-au rendum est, sc. 1) in confessione criminis, 2) in probatione patrari criminis eludenda, 3) in declinanda poena jam statuta. » Punctum I. Circa confessionem criminis. I. Reus legitime interrogatus generatim veritatem fateri debet; sed non juridice aut non legitime interrogatus fateri non tenetur: imo si de gravissima poena agitur, taindiu a confessione facienda excusari probabiliter potest, quamdiu se poenam evasurum esse sperat. II. Quamquam igitur, si fateri non tenetur, non ideo ei mentiri licet: tamen restrictione uti prorsus licet secundum ea, quae supra de restrictione licita dicta sunt (n. 773), vel etiam crimen negare, siqui­ dem haec criminis negatio ex circumstantiis pro reo est restrictio non pure mentalis, qua dicit, se non commisisse tale crimen, quod debeat fateri. III. Quando talis confessionis declinatio est licita, licet etiam, s? opus est, juramento uti: quamquam practice non consuevit reo jura­ mentum offerri. Explicatio. 1. Ut legitima sit interrogatio, debet 1) judex esse legi-sis timus, 2) causa ad ejus forum spectaro — hinc in causa ecclesiastica civili judici, qui sibi jus arroget, respondere non debeo —, 3) interrogatio debet secundum leges fieri. Antiquae leges multa praescripserant circa procedendi modum, et quam­ quam rocentiores leges haec omnia non amplius injungunt, sed majorem concedunt judici in inquirendo ct interrogando libertatem: nihilominus jus naturale prorsus postulare videtur, ut reo non possit imponi obligatio fa­ tendi, priusquam ea, quae contra ipsum prolata fuerint, sincere a judice declarentur atque semiplena — quam veteres vocabant — probatio criminis sit perfecta. Quam semiplenam probationem, quum recentiorcs leges de ea re fere sileant, non ad amussim quidem antiquis formalitatibus adstringamus 31 * 484 P. I. L. II. Virtutes et offlc. circa horn. etc. —Div. III. Virt. mor. objecta. necesse est, tamen per simile quid seu potius acquivalens, natura duce, perfici debere planum est. Nimirum requiritur saltem aut unus testis im­ mediatus, qui fide dignus omnino sit, aut notorietas infamiae de crimine juridice probata simul cum aliis indiciis, aut indicia vehementia juridice probata. At ne haec quidem eam criminis certitudinem efficiunt, ex qua ad poenam gravem decernendam procedi possit, saltem communitor loquendo. Nimirum lex, quae unius testis testimonio causam contra reum communiter finiri statuat, neque alia gravissima indicia aliunde probata requirat, justa esse plane non videtur; per exceptionem vero, spectata tum causae gravitate et periculo, tum testis conditione, sic aliquando causam finiri posse, praecipue a supremo judice seu ipso legislatore, non repugno. Nam v. g. per ex­ ceptionem supremus judex aliquando, etiam si ipse solus reum in flagranti deprehendit, punire juste potest; id autem cuilibet, qui testis in judicio esso possit, concedere juste non potest. 2. Quando reum judex interrogat ex falsa delicti suppositione, adeoque innocentem, etsi de cetero legitime interroget, etiam res et circum­ stantias ex se indifferentes reus juro potest negare, v. g. num hac et illa hora domo exierit, ensem portaverit etc. Nam haec omnia interrogandi jus re ipsa judex non habet nisi ad crimen verum detegendum; quare si reus vere insons est criminis accusati, etsi haec indifferentia egit, tamen ea non egit in ordine ad crimen, quod falso sibi imponitur. Ergo negando restrictione non pure mentali suo jure utitur. 3. Si crimen est ejusmodi, ut ex natura sua denuntiationem etiam cum gravi damno proprio postulet, reus complices prodere debet, etsi non interrogetur; si crimen autem tale non est, atque complices omnino oc­ culti sunt, eos revelare reus non debet, imo hoc ei per se non licet. Tr. I. (Decat praec. IV.) — Bona ord. soc. — Itcim circa testent, poenam ded. 485 III. Nunquam autem licet, ne reo quidem innocenti, neque in 817 gravissima causa supremi supplicii imminentis, falsum accusatorem, falsum testem, iniquum judicem praeoccupando occidere. Quod aut formaliter, aut consequenter habes ex thesi 18 earum, quas Alex. VII. proscripsit: «Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam judicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare." Nimirum putare aliquis possit, thesin hanc, eo quod universim, sine distinctione causarum earumque gravitatis, illam cruentam defensionem li­ citam esse statuat, proscriptionem tulisse, ac proin etiamnunc dici posse in causa gravissima eam defensionem licitam. At nequaquam ita est. Non quia diversarum causarum earumque gravitatis omissa est distinctio, sed ratione ipsius defensionis, quae asseritur, condemnatio facta est. Nam si hoc ipsum defensionis genus liceret unquam, ad omnes illas diversae gravi­ tatis causas id extendendum esset, in quibus alias licet defensio cruenta, i. e. tum in causa vitae, tum in causa bonorum temporalium non parvi momenti: quod sane cum illius thesis proscriptione consistere nequit. Fa­ tendum ergo est, non propter proportionem causae non servatam, sed quia non est contra actualem aggressorem — contra quem solum licet cruenta defensio — hunc modum evadendorum malorum esse prohibitum. S. Alph. n. 279 id illustrat hac ratione, quia, si unquam hoc liceret, propter hallu­ cinationem hominum in propria causa omnia caedibus implerentur, neque publica amplius esset securitas. Quare veteres scriptores, ex quibus multi id ipsum concesserunt, quod Alex. VII. damnavit, attendi non amplius possunt. Punctum III. p1 810 Punctum II. Circa poenam declinandam. Circa probationis contra reum prolatae vim frangendam. Hucusque dictum est quid liceat, quid non liceat facere reo, ne sen­ tentia contra se feratur; nunc explicari debet, quid agere ei liceat, latâ jam sententia vel instante poenà. L Reus potest alicujus testis testimonium infringere revelando ejus crimen occultum, si modo talis revelatio veri criminis et neces­ saria et efficax sit sui defensio, et aliqua exsistat proportio inter malum, quod reus declinet, et quod testis, praesertim coactus, sit subi­ turus. Cf. tamen infra, quae dicentur de diffamatione, n. 1182. Quare neque reo neque advocato id licebit, si 1) aliter reus de­ fendi atque condemnationem effugere potest; 2) si talis revelatio aut vim testimonii dati non infringit, aut sine illius testimonio jam suf­ ficiens criminis probatio habetur vel habebitur. II. Si unicus adsit testis, qui rem scire possit, ex mente veterum scriptorum liceat reo dicere contra testem, eum mentiri seu calum­ niari, siquidem si rem probare non possit — nequibat autem unus testis probare — in jure habeatur pro mendace et calumniatore: quo­ niam autem recentiores leges testi plus concedunt, ab ejusmodi in­ vectivis temperandum est. I. Ab innocente, contra quem certo injusta sententia est prolata, sis poena sustineri debet, in quantum requiritur ab obligatione publicum ordinem non perturbandi et scandala evitandi; declinari potest, in quantum sine scandalo et sine publici ordinis perturbatione vel gra­ viore malo excitando possibile est. II. Quare si sententia materialiter tantum injusta est, secundum allegata autem et probata videtur justa, ea sola positiva resistentia uti reo licet, quam sine gravi violatione aliorum (ut satellitum) cum spe evadendi facere potest, v. g. repellere satellites, minas inferre etc. — Si autem sententia etiam formaliter et notorie injusta est, sane scan­ dalum proprio dictum ex defensione vix oritur, nisi scandalum pu­ sillorum aut pharisaicum; at saepe gravior resistentia vel est inutilis, vel majora mala communia causât: quare etiamtum communiter plus non licet. NB. Generatim perinde est pro reo, utrum testis sit voluntarius, an coactus: nam ille se defendit; hic, ai talem defensionem timet, sibi declinando testimonium providere debuit; quod si non potuit, ipsius, non rei infortunium est. Per accidens tamen aliquando plus licere potest ex doctrina S. Thom. II. II. q. G9 a. 4: «Alio modo condemnatur aliquis injuste, et tale judicium simile est violentiae latronum. Et ideo.......... licet resistere in tali casu . ., 486 P. I. L. II. Virtutes et oflic. circa horn. etc. — Div. III. Virt mor. objectn. nisi forte propter scandalum vitandum (abstinendum sit), quum ex hoc aliqua gravis perturbatio timeretur." De cetero cf. S. Alph. n. 280 et 281. Neque necessario attendere debet innocens, qui injuste ad poenam rapitur, inferiores ministros fortasse adeo caecutire, ut bona fido sententiam aperte injustam se exsequi posse arbitrentur: siquidem etiam contra eum latronem, qui putet sibi licere latrocinari, me defendere plane possum. Quod do reo innocente, postquam injuste condemnatus sit, dictum est, suo modo applicari potest ad eum, quem quaerunt capiendum ex causa aperte injusta, nimirum si non tam causa, quam praetendunt, falso assumi­ tur, sed potius ipsa causae natura talis est, ut per summam injuriam tan­ tum pro culpa habeatur: exemplum habes, quando ante aliquot saecula in proscriptione catholicorum in Britannia sacerdotes ad poenam quaere­ bantur. — Ceterum etiam eum, qui timet vexationem et poenam materia­ liter tantum injustam, sibi citra injuriam aliis inferendam cavere posse, non est, quod amplius moneam. sia III. Huc usque igitur resistentiam etiam positivam, servato tamen moderamine et consideratis circumstantiis, licere dixi. Quando autem reus vel juste capitur, vel juste, i. e. non certo injuste, condemnatur, 1) positive seu vim inferendo resistere non potest; 2) poenam non nimis gravem sustinere debet; 3) poenam nimis gravem fuga, si pos­ sibilis est, potest declinare. Scriptores quaerunt maxime circa fugam, quid reo liceat; atque com­ muniter sic respondent: 1. Fugere licet e carcere: 1) antequam sententia condemnatoris lata sit; 2) etiam post sententiam, si career non pro poena, sed pro custodia usque ad sententiae exsecutionem constitutus est; 3) imo etsi career pro poena constitutus est, quando carcer durissimus est, seu necessaria non praebentur. Cf. S. Alph. n. 280. Cui certo accenseri debet, quando spi­ ritualis cura animae non praebetur. 2. Quando propter mala valde gravia, quae timentur, fugam capere licet, licet etiam carcerem infringere, neque propterea damna reparanda esse, S. Alph. n. 282 cum permultis aliis tenet; etiam licet arte custodem decipere vel non advertentem ebrium reddere seu consopire, non autem corrumpere aliudve suadere, quo custos ad formale peccatum invitetur aut pertrahatur. S. Alph. ib. 3. Damnum, quod custodi oriturum est, si est praeponderans, ex caritate caveri debet, idque etiam fuga omissâ; alioqui potest negligi. S. Alph. ib. n. 281. 4. Custodi quidem carceris aliisve justitiae ministris reum juste dam­ natum vel detentum juvare non licet, ut elabatur; aliis vero, nisi agatur de reo bono publico aliisve innocentibus periculoso, licet in fuga reum ad­ juvare, saltem in foro conscientiae. Quod communiter quidem restringunt ad suppeditanda instrumenta et media fugae capiendae, eximunt ipsius effractionis immediatam cooperationem: cf. Busenb. et S. Alph. n. 283; Tambur. autem 1. 9 c. 2 § 12 ne hanc quidem eximit, eo quod pro altero mihi maxime conjuncto vinculo sanguinis vel amicitiae id videar facere posse, quod possim pro memetipso. Scholion. Si agitur de poenis ecclesiasticis et de causis in foro ecclesia­ stico, quum aut poenae ita graves non soleant imponi, aut rei interrogatio non fieri, Tr. I. (Decal. praec. IV.) — Bona ord. social. — Heus circa fugam, h fis in judic. 487 nisi legitima forma et semiplena probatione peracta, vix locus esse potest ih artihns, quarum usus alias reo conceditur. § 4. De teste in judicio. 1. Ad testimonium judiciale dandum obligatio non est pro homine -20 privato, nisi ex caritate, aut ex obedientia erga legem vel praeceptum: S. Alph. n. 270. II. Qui, quum obligatus sit, fugiendo aut dissimulando testimo­ nium declinat, peccat quidem, sed non contra justitiam commutati vam neque ad restitutionem damni exorti tenetur, nisi fuerit in (publico) numere constitutus, vi cujus debebat denuntiare et denuntiationem sustinere: S. Alph. ib. III. Testis ad testimonium non tenetur, nisi legitime interrogetur; quare si interrogatio est illegitima, etiam sub juramento, si necesse est, respondere ei licet, adhibita restrictione non pure mentali, se rem nescire: S. Alph. 2G5. IV. Utrum qui falsum testimonium dedit, revocare reneatur, necne, dijudicandum est ex culpa commissa, ex damno illato, et ex damno quod testis revocando subiturus est: S. Alph. ex Busenb. n. 269. Explicatio. Ad I. 1. De obligatione caritatis ad dicendum testi­ monium valent fere ea, quae de denuntiatione dicta sunt; verum si testimonium dandum est pro innocente, multo facilius adest obligatio. 2. Obligationem lege impositam intelligo de obligatione certa crimina perniciosa denuntiandi, ergo magis etiam testimonio judiciali confirmandi; praeceptum vero dico citationem seu evocationem per magistratus. Quare, citatione facta, fuga testificationem declinare non amplius licet, nisi accedat causa excusans, quam declaraturus sum mox ad η. III. Ad II. Hinc habes discrimen inter eum, qui negat, se quidquam scire, et eum, qui falsum deponit. Prior, si homo privatus est, ad damnum, si quod ex illa negatione oritur, cooperatur negative, po­ sterior positive ; quare hic sane ex damnificatione injusta ad reparatio­ nem damni tenetur, ille, utpote qui solummodo non impediverit, si homo privatus est, ad reparationem non tenetur, siquidem ex commutativa justitia impedire non tenebatur (cf. infra tract. IV.). S. Alph. n. 270 dub. 3. Ad III. Complures causao exsistere possunt, ob quas testis a positiva s21 veritatis manifestatione excusetur, vel etiam pro circumstantiis eam facere non possit: 1) Si judex non est legitimus, aut in hac causa non est legitimus. 2) Si testis scit, reum factum quidem, de quo interrogatio fit, com­ misisse, at eum non peccasse: imo tum ne affirmare quidem factum vel circumstantias ad notitiam facti conducentes licebit, sed cum restrictione responderi debet, haec ignorari, vel etiam reum non ita egisse; nam verum est, haec vel illa facta in ordine ad crimen patrata non esse. Quod tamen 488 Ρ. Γ. L. IL Virtutes et oflic. circa hom etc.— Div. ΓΙΙ. Virf. inor. objecta. intollige, si causa criminalis instituitur; nam si in causa civili do culpa mero juridica agitur, testis prorsus veritatem dicere debet, si factum culpam juridicam continens commissum est, licet theologica culpa certo defuerit. 3) Si testi magnum damnum ex testimonio dando oriturum est: at si de damno communi praecavendo agitur, hoc privatum damnum postponi debet. Hinc valet id, quod jam de denuntiatione dictum est, contra co· gnatos non esse facile testimonium dicendum. S. Alph. n. 268. 4) Si testis per injuriam in notitiam rei venit: imo tunc communiter non licet testimonium contra aliquem dicere; licet enim tum tantum, quando abstrahendo a notitia injuste acquisita circumstantiae tales sunt, ut nunc, adhibita etiam vi, eam notitiam juste compararo possim. Lu go de jur. et just. d. 14 η. 100 sqq. 5) Si notitiam accepit ab homine fide non digno, no ut auditam quidem rem declarare debet; alioqui ,ut auditam1 eam debet referre. Si vero inter­ rogatur, num sciat, viderit etc., solum ea declarare debet, quae immediate percepit; alia pro criminis natura aut silentio premere, aut ad testificationem eorum reducere, qui testes immediati esse possunt. G) Si testis notitiam habet sub secreto commisso: quamquam pro di­ verso gradu secreti commissi aliquando excipitur casus gravis damni communis. S. Alph. 1. c. et cf. infra, quae n. 1196 — 1198 do secreto dicturi sumus. 7) Si notitia habetur sub sigillo confessionis, plane nunquam revelatio fieri potest, etsi de totius reipublicao saluto agatur. 8) Si crimen seu auctor criminis omnino occultus est, testificatio com­ muniter fieri nequit, nisi in criminibus exceptis denuntiatio praecipitur, non quod etiamtuin statim ad poenam procedatur, sed major fieri possit inquisitio vel rei observatio. Ita secundum antiquas leges prorsus ab omnibus dicebatur, ne frustra fieret rei infamatio. Quare tum demum obligatio testificandi sta­ tuebatur, quando a) judex sese offerret ad unum alterumve testem plus pro­ ducendum, aut b) testi explicata esset causae conditio, nimirum diffamatio jam probata vel indicia vehementia contra reum. — Quae quo moderamine hodie observanda sint, colliges ex eo, quod supra n. 815 de reo ejusque criminis probatione dictum est. Sed attende, reo plus licere in tegenda veritate, quam testi; atque etiam esse crimina quaedam excepta, publice perniciosa, in quibus singularis testis ad denuntiationem, ac proin ad testificationem plane teneatur. De cetero circa testes consule Less, de just. 1. 2 cap. 29, Reuter theol. mor. part. 3 η. 475 sqq. Ad IV. Qui sciens falsum dixit, per se tenetur saltem cum pari damno suo damnum alterius innocentis impedire, idque etiam, si ne­ cessarium et efficax est, per retractationem testimonii prolati’; imo ut hic falsus testis a retractatione vel reparatione excusetur, ipsius dam­ num inde oriundum innocentis damnum longe superare debet. Qui vero inculpabiliter erravit, aut testimonio suo efficaciter non movit ad damnum injustum inferendum (e. g. eo quod aliorum testi· * Quare plane nequeo consentire cl. Schwane, qui in tractatu de justitia etc. „l>ie Gerechtigkeit etc.u § 30, 5 dicit, testem, qui perjurio causa fuerit, cur alter innocens diffamatus atque ad gravem carcerem condemnatus sit, non teneri ad crimen suum latendum, si hae confessione ipse praeter diffamationem illam carceris poenam incurrat. Id enim (v. S. Alph. I. c.) est contra theologorum doctrinam indubitatam. Imo damnum alieno etiam majus a perjuro subivi debet. Tr. I. (Decal, prate. IV.) Bona ord. soc. — Oblig. testée, advocati. 489 nionio jam dato res jam fuit efficaciter finita), ad tantum damnum subeundum non tenetur. V. S. Alph. ex Busenb. n. 269. Quae melius patebunt ex iis, quae tr. IV. et V. tractanda sunt. § 5. De advocato. I. Advocatus tenetur sufficientem juris notitiam habere, et dili- 822 gens studium et laborem in prosequenda causa impendere. II. In causa criminali reum etiam certo noxium defendendum suscipere potest, si modo abstineat a mendaciis mediisve injustis, quum liceat saltem ad misericordiam judicem inflectere. Causam vero civi­ lem certe injustam suscipere aut prosequi nequit; potest tamen sus­ cipere causam dubiam, si modo 1) clienti suo veram causae condi­ tionem aperiat, 2) ab omni fraude abstineat, 3) quando in progressu ejus injustitiam detegat, cliente monito, ab ea prosequenda desistat. III. Erga clientem suum fidelitatem servare debet, et in salario justitiam. Quare si cliens inceptam causam, exsurgente gravi ratione, deserit, totum pretium, de quo conventum est, exigere nequit; secus, si sine ratione sufficienti causam deserit, neque per advocatum stet, quominus litem prosequatur. Detecta autem causae injustitia, eaque derelicta, etsi cliens velit eam prosequi, adversam partem communiter non debet adjuvare. Attamen si aliter grave damnum innocentis non potest averti, maxime si cliens novam injustitiam addit neque ab ea post monitum velit desistere: quantum ne­ cessarium est, aliquid ex secreto commisso violare, non est pro gravitate rei illicitum; obligatio tamen multo rarius adest. Cf. S. Alph. 1. 3 (al. 4) de secreto n. 970 et 971. Quare injustitiae cum onere restitutionis reus est: 823 1. Si taxam injustam exegit. 2. Si inscitia aut negligentia causa est, cur cliens in causa justa non vincat. 3. Si causam injustam defendit atque victricem fecit (tenetur erga partem laesam). 4. Si probabilitatem causae vel injustitiam clienti suo non fideliter aperit: quo fiat, ut ille cum majore damno causam prosequatur, in qua tandem vinci­ tur: aut ut a causa justa in judicio agenda deterreatur, quam revera cum spe justae victoriae prosequi poterat: (quod si factum est neque amplius in­ tegrum est causam donuo prosequi, secundum spem victoriae restituere debet). NB. Utrum ct quando in casu restitutionis advocatus habeat recursum ad alteram partem litigantium, nccnc, disce ex iis, quae postea n. 1015 sqq. dicentur. Alia autem peccata, quae advocatus praeterea facile incurrat, antequam injustitiam committat (eaque, si res, ut plerumque obtinet, majoris momenti sit, gravia), ex supra dictis L—III. satis colliguntur. § 6- De publicis scribis et notariis. L Omnes illi viri in officio publico constituti secreti commissi s-_u tenaces esse debent. 490 P. I. L. U. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. II. Cavere debent, ne in exigendo salario justam nonnam sive lege sive consuetudine probatam excedant, neve fraudibus eam augeant (v. g. paginas scripturae nimis multiplicando). III. Quum notariorum sit, documenta coram lege authentica con­ ficere, bene periti debent esse in legibus, quae hanc rem concernunt; aliter injustitiae rei evadere possunt, exsistentes causa damni alieni: imo quae alias dici possit negligentia levis, in hisce negotiis facile gravis evadat. IV. Monere debent partes, quae ad ipsos confugiunt, de clausulis, quae in contractu appositae vel apponendae sunt, ne contractus legali vi destituantur. V. Cavere debent, ne coeperentur in contractibus vel documentis fraudulentis. VI. Conficere vel adhibere documentum falsum in judicio ex­ hibendum, meo judicio a peccato gravi non potest excusari, siquidem id pronuntiare unquam licitum, vergit in grave praejudicium publici ordinis et publicae fidei et securitatis. Ita, etsi non omnes consentiunt, puto tenendum esse, idque infero etiam ex doctrina S. Alph. lib. 4 (al. 5) n. 277, ubi in tractanda quidem re alia hanc profert S. Doctor universalem sententiam : „mendacia gravia in judicio dicere est contra bonum commune, quum sit pervertere omnem justitiae ordinem"; unde concludit ad peccatum grave. De apparitore aliisque inferioribus ministris. I. Apparitor vocatur ab apparendo ille, qui ad cives jussa judicis defert, ad tribunal vocat, atque etiam ad solvenda debita sive etiam muletas, iuterposito judicis mandato, captione bonorum divendendi causa cogit. II. Fidelis esse debet in omnibus mandatis justo temporo de­ ferendis, ne forte incuria hac in re commissa aut actor in judicio, aut reus ex dilatione sive acceleratione causae damnum patiantur. III. Sicut cavere debet, ne connivendo debitoribus, qui culpabiles moras solvendi trahant, creditori noceat: ita etiam a duriore agendi ratione erga miseros homines angustiis pressos debet abstinere atque plane omnes favores iis concedere, quos lex ipsa illis servat. IV. Injustitiae reus est non solum, si in iis, quae modo enarravi, delinquit, sed etiam si forte asperitate vel minis munera sibi donanda extorquet, ne durius agat. — Si autem aut illicite et cum onere re­ parandi damna suum officium prodat, aut (quod licite aliquando agit) onera et labores indebitos in favorem sive rei sive actoris assumat: citra injustitiam mercedem accipere potest. Munera sponte oblata, si minoris momenti sunt, etiam facilius potest admittere: quamquam in ea re caveri omnino debet, ne munera videantur sponte oblata, re !δ Tr.I. (Decal, praec. IV.) — Bona ord. soe. — Oblig. notarii— min. pubi, infer. 491 ipsa autem sint indirecte extorta. Applica fere ea, quae supra in simili re de judice dicta sunt. V. Apparitor utrum a singulis integram mercedem seu taxam recipere possit necne, quando uno itinere ad plures mandata etc. fen, ex lege vel justa consuetudine dijudicandum est. Si enim solum laborem consideres, qui compensandus sit, integram mercedem a sin­ gulis recipere, injustum videatur; verum sic rem concipi non est necesse; si attendas ad salarium, quod publici muneris ministro, qui ad quaelibet negotia paratus esse debeat, dari conveniat, nihil injusti reperias. VI. Quae de apparitore dixi, facile transferuntur suo modo ad ωβ publicos ministros, qui simile officium exercent. De custode publico pauca subnectam, qui agros, silvas etc. custo­ dire debet. VII. Vigilantia sua custos curare debet, ne ab aliis hominibus damua inferantur, damnificatores etiam ad judicem deferre atque testem contra eos agere debet, secus injustitiam committit contra publicum bonum et possessores privatos. VITI. Haec autem cura et damnificatorum delatio vel accusatio facienda est secundum rationabilem voluntatem sive privati domini, qui laeditur, sive ipsius rei publicae, cujus communi bono intendere custos debeat. Quare si custos a solo domino privato constitutus est. ejusque benigniorem voluntatem perspectam habet, paulo indulgentius cum iis, quos deprehenderit, agere licet; imo contra pauperes, qui solummodo in duriores leges deliquerint id committendo, quod alioqui naturale jus vel saltem aequitas concedit, plane debet non summo jure agere; idem dic in simili causa levissimi damni inculpabiliter illati, praecipue si damni reparatio offertur; alios autem, maxime quos dam­ num gravius illaturos praevideat, plane debet compescere. Neque peccabit contra juramentum suum, aliquando ex justa causa a summo rigore deflectens : juramentum enim promissorium servandae fidelitatis rationabilem patitur interpretationem. De quo homines sim­ plices, si tenerioris conscientiae sint, in confessione instrui, non erit abs re; si vero laxioris sint conscientiae, ex ipso juramento emisso stimulus illis adjici debet. NB. Peccata, quae in singulis officiis publicis occurrere possunt, habes in singulis §§ enumerata ; quare supersedeo hic eorum catalogum conficere. Caput III. De obligatione inferiores inter et superiores in subjectione accidentali. Subjectio erga publicam auctoritatem et erga parentes ex ipsa s27 liomiuis natura oritur et necessaria est. Possunt autem aliae relationes 492 P. I. L. II. Virtutes ct offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. inor. objecta. subjectionis et superioritatis induci aut libera electione aut substitutione eorum, qui naturaliter praesunt. Potissimum hic consideranda veniunt status famulatûs, et status discipulorum ad magistros: cui fere similis est relatio pupilli ad tu­ torem. I. Circa obligationes herorum notandum est: 1. Tenentur ex justitia ad ea, de quibus ex contractu convenerunt cum famulis, idque secundum interpretationem aequam consuetudine confirmatam. 2. Tenentur ad specialem curam subditorum suorum, 1) ut nimi­ rum invigilent, ne famuli bonos mores vel religionis officia laedant; 2) ut caveant, ne ipsi suis famulis seu subditis sint scandalo. Quamquam scandali peccatum tum solum speciem mutare videtur, quando dominus spiritualem curam famuli famulaeque — ut loco parentum, qui filiam tutelae domini commiserunt, — assumpsit: tamen in omnibus peccatis etiam ex solo neglecto officio commissis relationem domini ad fa­ mulum in confessione aperiri convenit, saepe necessarium est, quia aliter vix intelligitur, utrum obligatio laesa gravis fuerit, necne. Id maxime de vi­ gilantia et correctione intellige, ad quam quum extranei raro sub gravi teneantur, tenentur frequenter Superiores. II. Circa obligationem famulorum haec nota: 1. Tenentur ad fidelitatem, maxime etiam ad secretum servandum in iis, ex quorum revelatione mala oriri possunt; idque ex justitia. 2. Tenentur ad obsequium et obedientiam secundum contractum — ex justitia. 3. Tenentur ad reverentiam; quare insolentia et superbia si gra­ viter excedunt, graviter peccant contra observantiae virtutem — idque facilius, quam si contra aequales insolenter agerent. Hinc est, quod in gravi contemptu, contumelia etc. statum famu­ latûs in confessione declarare debent; alioquin aut gravis malitia non exprimitur, aut infima malitiae species non recte declaratur. 829 III. Relatio magistrum inter et discipulum magistro imponit obligationem: I 1. sanae doctrinae communicandae — ex quasi-justitia; 2. si simul etiam educationis curam in se sumpsit, ex eadem quasi-justitia obligatur ad promovendos bonos mores et corrigendos defectus sui discipuli ; 3. si hanc specialem curam assumptam contrariis peccatis contra caritatem violat (odio, scandalo etc.), circumstantiam suae conditionis declarare debet in confessione, quia peccatum specie diversum et gra­ vius commisit, quod loco caritatis communis quasi-pietatem laesit. 4. Ex his, quae dicta sunt, tutoris obligatio et peccata contra pupillos facile eruuntur. sso IV. Discipuli erga magistrum obligatio, si ejus curae et educationi traditus est, infert: ■ 828 Tr.I. (Decalogi praec. IV.)— Bon. ord. boc. — Oblig, 8uperiorum et infer. 493 1. obedientiam in rebus, in quibus subjectus est; 2. reverentiam et amorem, ita ut facilius graviter peccetur, et peccato specie diverso, observantiae laesione, quam si contra extraneos res acta esset, ut detractione, irrisione etc.; 3. si autem post dissolutam relationem intimiorem sola ratio gratitudinis debitae peccatum contra magistrum etc. commissum auget, — quod idem est de quolibet benefactore —, nisi formalis ingratitudo (v. supra de virtutibus') intervenit, raro omnino hujus relationi' circum­ stantia in confessione declaranda est, quia peccatum specie non di­ stinguitur ab eodem peccato contra alios homines commissum, neque ingratitudo novam mortalem speciem superaddit, nisi valde magnus fuerit excessus in peccato. 4. Circa obedientiam certo non minus requiritur ad constituendam materiam gravem, quam in inobedientia erga parentes. Insuper notandum est, qui propriis Superioribus auxiliares sunt, non habere per se veram praecipiendi potestatem : quare longe facilius inobedientia contra eos a peccato gravi excusat. Hinc Castropal. ex Bonae, notat, alumnos ct convictores omnino saepe excusari a moduli peccato, si ex contemptu quodam non obediant suis praefectis, eo quod hi non habeant veram auctoritatem praecipiendi, ac proin in iis non contemnatur auctoritas, sed persona: at ut personae contemptus pravis sit, multo plus requiritur (v. hîc supra cap. II n. 798): Cas trop, tr. 2 d. 2 p. 9 § 2 n. 6 in fine, Bonae in a disp. 2 de peccatis q. 3 p. 5 n. 11. I Tractatus II. De officiis atque peccatis circa bonum hominis individuate, vitam et personam. Quae officia quinto decalogi praecepto continentur: „Non occides." t 4 Exod. 20, 13. Hac prohibitione quaelibet injusta laesio in membris et vira tum s3i propria tum aliena comprehenditur. Universam hujus legis materiam brevi conspectu hisco complecti possumus, singula singillatim explicaturi. I. Nulli homini in vitam et membra, sive propria sive alterius, dispositio dominii competit, neque unquam eorum destructionem velle potest, quo ut medio quamlibet utilitatem sibi procuret. II. Sola ratio vitam humanam laedendi est justitia vindicativa ex parte auctoritatis publicae, et justa defensio etiam ex parte hominis privati ; integritatem autem corporis per membri abscissionem insuper eo fine perdere licet, ut vita ipsa salvetur. III. Occisio seu mutilatio propria et aliena indirecte tantum vo­ luntaria culpabilis est aut inculpabilis, prout causa proportionate gravis deest aut exsistit. R7 494 I’. L L. II. Virtutes et offle. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Rationem omnium eorum, quae hie dicta sunt, vide supra (n. 571 sq.), ubi actum est de caritate, quam homo ipse sibi debet. Ibi etiam de autochiria et de indirecta propriae vitae destructione satis actum est, quoniam in omnibus iis non tam virtus moralis humana violatur, sed potius caritas, quam homo sibi, et jus, quod Deo debet. Restat ergo, ut hic agamus de violatione alienae vitae et personae, seu de principali objecto, circa quod justitia servanda est, scilicet 1) de cruenta defensione, 2) de cruenta punitione, 3) de innocentis occisione, 4) de bello, 5) de duello. Caput I. De cruenta defensione. 832 a- 833 L Contra injustum vitae aggressorem uti licet necessaria defen­ sione, atque vim vi repellere, etsi fiat cum injusti aggressoris oc­ cisione. II. Verum quum ad solam defensionem id facere liceat, homi­ cidii vel laesionis reus est, qui, quando se defendit, ultra necessitatem in laedendo vel necando adversario procedit: seu quod idem est, qui non servat «moderamen inculpatae tutelae“. III. Cruenta defensio non solum licita est pro defensione vitae, sed etiam pro defendendis membris, pudicitia, bonis fortunae magni valoris. IV. Id quod licet alicui agere in sui defensionem, communiter etiam licet facere in defensionem alterius innocentis; verum ad cruen­ tam alterius defensionem raro privatus homo obligatus est. Explicatio. 1. Licere ad vitam defendendam vim vi repellere ex c. ,si vero1 3. de sent, excommun. (Decretal. 1. 5 tit. 39) «omnes leges et omnia jura permittunt , * i. e. non solum positivae leges, sed ipsum jus naturae, quod leges positivae auferre nequeunt. — Nisi enim, cum moderamine inculpatae tutelae, id etiam privatim liceat, de securitate publica actum est: et sane quando jura innocentis hominis ot noxii confligunt, posterioris jus cedere debet, maxime quum quovis momento se fatali necessitati subducere ille possit. 2. Discrepant autem scriptores, si explicandum est, utrum liceat di­ recte velle necem aggressoris, an oporteat sistere in indirecta illius necis volitione. Lugo de just. d. 10 n. 148 sqq. aliiquo non dubitant asserere, licere prorsus directe velle necem aggressoris, si alia via evadendi satis tuta non sit nisi ejus occisio; alii cum S. Thoma II. II. q. 04 art. 7 vo­ lunt potius, totam voluntatem ferri tantum posse in conservationem pro­ priae vitae et hinc in repellendas vires aggressivas, mortem alterius non intendi, sed solummodo permitti posse; idem ac de morte dic do gravi sen periculosa laesione. — Quamquam practice ei, qui contra injustum aggres­ sorem se defendat, scrupulus facile non est faciendus circa intentionem, si modo non odio vel vindicta adversarii mortem seu vulnerationem ut ejus malum appetat: tamen posteriorem explicationem amplector, eamque puto congruere tum ipsi rei veritati, tum etiam intentioni, qua communiter in Tr. Π. (Decalogi praec. V·) — Bonum indiv. vitae. — Cruenta deftnsio. 495 cruenta defensione timorati homines ducuntur. Sufficit enim, ut homo possit se defendere, obstacula, quae suae vitae objiciuntur, removendo, ac sese reddendo inaccessibilem et quasi a se emittendo virtutem destru­ ctivam contra quaelibet, si quae sibi damnum illatura sint: quare quando homo aggressor, si accedat, perimitur, culpa accedentis est, non ejus, qui se defendit; neque ab hoc illius occisio intenditur, sed permittitur. Non enim magis vult directe necem seu laesionem aggressoris, quam dux mili­ taris necem innocentium vult, quorum conferta multitudo v. g. viam angu­ stam obstructam teneat neque spatium dare possit, si etiam explosis tor­ mentis bellicis spatium sibi et exercitui facit, quando hoc necessarium plano sit, ut hostem devincat atque rempublicam salvet. — Verum si suf­ ficit, ut defensor indirecte velit necem aggressoris, non est ratio, cur as­ seratur, plus licere, et cur unquam vitam alterius quasi medium ad pro­ priam salutem ordinari liceat: nisi forte plus licere dicas ex concessione publicae auctoritatis, quae directe occidendi malefactoris potestatem facere sane potest. 3. Quoniam solum sub ratione defensionis atque indirecte licet alte- S34 rius vitam laedere, ille alter actu debet esse aggressor, i. e. debet moraliter loquendo in eo esse, ut me invadat; attamen si ensem stringit, arma parat, bestiam contra me immissurus est, famulum paratum jubet, eum prae­ venire possum, ne defensio mea irrita sit. Imo si via evadendi nulla est, ipsa adversarii aggressio ne adeo quidem instare debet, et nihilominus dici potest moraliter aggressor; verum in praxi id vix accidet S. Alph. 1. 3 n. 387. 4, A defensione cruenta per se non impedior propterea, quod aggres­ sor formaliter injustus non sit, ut si ebrius, amens me impetit. — Attamen caritas suadet, aliquando exigit, ut ego potius mortem subeam: nimirum raro quidem exigit, sc. quando certus sum, aggressorem materialiter tan­ tum injustum in statu peccati esse atque spes affulget, eum postea salutem aeternam consecuturum. Fac tamen attendas, saepe aggressorem ebrium vel amentem facilius sine nece vitari posse. — Si quis autem sui compos formaliter injustus aggressor est, ipse sibi aeternae damnationis certum periculum adseribere debet. — In raro aliquo casu prohiberi possum, quo­ minus me defendam, v. g. si aggressor, etsi injustus, bono communi sit multum necessarius. Ad II. 1. Si vulnerando aggressorem impotem facere possum, non licet occidere; at quoniam in hisce circumstantiis non ita omnia perpendi possunt, neque semper satis discerni, utrum vulneratio satis secura sit necne, non facile culpae gravi imputandum est defensori, si aggressorem letaliter prosternit. 2. Si fugil mo salvaro satis tuto possum, debeo fugere, nisi forte ex circumstantiis temporum et personae fuga multum probrosa vel damnosa sit. Quare clerici, religiosi semper fugam capere debent, si possunt; at viro nobili et officiali militi aliquando ad evitandum probrum licebit ex­ spectare aggressorem eumquo prosternere. S. Alph. n. 381. Ad III. 1. Ad defendendam corporis integritatem, aut etiam pu-ese dicitiam licere cum iisdem limitibus, ut supra, aggressorem injustum etiam occidere, vix sunt qui negent. Cf. S. Alph. n. 380. s- 496 P. I. L. ΙΓ. Virtutes et ollie, circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 2. Verum gravior res est, si agitur do bonis fortunae. Attamen si magni momenti sunt relato ad dominum — qualis communiter non est res unius altcriusve librae aureao — communis sententia theologorum id con­ cedit, quando 1) fur sit actu rem auferens aut violenter contra dominum detinens et 2) non sit alia via tuta, qua dominus rem suam satis certo recuperet. S. Alph. n. 382, 4. — Quare furi fugienti generatim prius acclamari debet: neque facile permitti potest haec cruenta bonorum de­ fensio contra furem, qui diurna luce furatur. 3. Si ad rei temporalis ablationem personalis violentia domino infer­ tur, facilius etiam ratio est, cur liceat vim vi repellere; ita ut etiamtum a gravi peccato excusatio exsistat, si res tanti momenti non erat, modo et res fuerit notabilis, et aggressio personalis alia ratione repelli nequiverit. 4. Ob contumeliam roalem (alapam, percussionem) avertendam, si valde probrosa est, neque alia via adest, qua avertatur, nisi cruenta defensio: plures auctores concedunt id licere viro valde honorato; at scite notat S. Alph., in praxi rarissime aliquem uti posse hac opinione. Vide ibidem n. 381, 2. Minus etiam concedendum est, ut aliquis post acceptam illam contumeliam statim in continuo percussione adversarii cruenta honorem quasi recuperare conctur; si vero post tempus aliquantulum elapsum id fieret, nimis evidens est, hanc esse, utpote solam vindictam, omnino gra­ viter illicitam. Cf. S. Alph. 382, 7 *. 83« Ad IV. 1. Obligationem defendendi alterum injuste impetituro habeo, si, qui impetitur, mihi stricto vinculo pietatis, superioritatis, boni communis devinctus, aut si aliis multum est necessarius. Alias, si est omnino extraneus, haec ipsa cruenta defensio et injusti etiam aggressoris occisio tantum incommodum est, ut id subire non tenear: S. Alph. n. 390. Tenentur autem custodes publicae securitatis, policistae etc. 2. Non licet alterum cruente defendero 1) si ipse juri suo potius cedere debet secundum I.; 2) si utcunque juri suo licite cessit. 3. Ejusmodi alterius defensio alias licita est, sive agitur de ejus vita, sive do membris, pudicitia, bonis fortunae. Praestat hic notaro quasdam theses proscriptas: Ab Innoc. XI. thes. 30: nFas est viro honorato occidere invasorem, qui nititur calumniam inferre, si aliter haec ignominia vitari nequit; idem quoque dicendum, si quis impingat alapam, vel fuste percutiat, et post im­ pactam alapam vel ictum fustis fugiat/ Thes. 31: ^Regulariter occidere possum furem pro conservatione unius aurei/ 1 Si autem agitur non de cruenta alterius laesione, sed de aliqua verberatione, qua iniquo aggressori timor incutiatur: haec etiam post injuriam ab ipso illatam rationem justae defensionis habere potest, ne homo procax audeat injurias repetere. Sic aggressorem pudicitiae etc. verberibus — non immoderatis — excipere, licere sane potest. Imo posse hominem etiam privatum aliquando alteri licite aliquam poenam medicinalem infligere, auctor est S. Joan. Chryso sto mus, qui (lorn. 1 ad populum Antioch, prope finem n. 12) ait: ,,Si quempiam in bivio et foro blasphe­ mantem audieris, accede, increpa, et si verbera infligere oportet, ne recuses: ipsius faciem alapa percute, contere os ipsius; percussione manum tuam sanctifica/ Quae tamen quominus re ipsa fiant, multa obstant; adeoque in monitis illis exsequendis opus est sane magnâ prudentia vel auctoritate. Tr. II. (Decal, pracc. V.) — Bon. indiv. vitae. — Cruenta punitio. 497 Thes. 32: „Non solum licitum est defendere defensione occisiva, quae actu possidemus, sed etiam, ad quae jus inchoatum habemus, et quae nos possessuros speramus/ Thes. 33: „Licitum est tam haeredi quam legatario contra injuste impedientem, ne vel haereditas adeatur, vel legata solvantur, se taliter defendere; sicut et jus habenti in cathedram vel praebendam, contra earum possessionem injuste impedientem/ Ab Alex. VII. thes. 18: „Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes, ac etiam judicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare/ Ratio, cur ista omnia damnentur, est, quia aut non habes vero sensu actualem aggressorem, aut non agitur de bono tanti momenti quod cruente defendi liceat, aut quia cruenta defensio semel concessa majori malo gravissimisque periculis panderet viam. Caput II. De cruenta punitione. Supremam auctoritatem publicam habere potestatem vitae et mortis 837 seu jus gladii, tum ratio probat, tum S. Scriptura confirmat: Rom. 13, 4. Supremae enim auctoritatis publicae est tum ratione prote­ gendorum jurium securitatem publicam conservare et protegere, tum ratione laesi ordinis reparandi vindicativam justitiam exercere; utrum­ que, ut efficaciter fiat, requirit, ut poena mortis aliquando possit infligi. At ex privata potestate, aut ex propria auctoritate societatis imper­ fectae id nemini licet, ut nec patri, marito, hero. I. Judices a suprema auctoritate constituti morte plectere ne­ queunt, nisi post institutum judicium et criminis evictionem juridicam: S. Alph. n. 376. II. Supremus autem princeps et absolutus, quamquam legum forma non absolute obstringitur, communiter tamen etiam ipse saltem sum­ marium judicialem inquisitionem, in qua reus se defendere possit, in­ stituere debet, antequam capitis reum condemnet. — In extraordinario autem casu, si necessitas urget, atque crimen evidens est, supremus princeps sine ulla judiciali forma subditum morte plectere potest: S. Alph. n. 377. III. Milites et satellites ad capiendum et deducendum reum missi nunquam proprio marte possunt fugam capessentem occidere : si eis potestas data est, fugientem, si nolit sistere, occidere possunt, quando ejus crimen morte dignum plano certum est. Verum si agitur de capiendo reo, cujus crimen probatum nondum est, sed qui ob suspi­ cionem et vehementia indicia trahitur ad judicium, quo contra eum inquiratur, publica auctoritas facultatem occidendi cum, qui fugiat, re­ gulariter dare nequit. Cf. Gury I. 394. IV. Ante sententiae exsecutionem reo tempus sese cum Deo re­ conciliandi — ideoque ad confessionem , et per se etiam ad S. ComLehmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 32 498 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. munionem — dari debet. Quodsi reus admonitus nolit confiteri, utique procedi potest ad exsecutionem, ipse enim sibi damnationem aeternam adseribere debet; alias enim quilibet justitiae cursum impoenitentia impedire posset contra exigentiam boni publici. S. Alph. n. 379. V. Qui suprema potestate in subditos potitur, potest, quando causa criminis id postulat, reum sic proscribere, ut cuilibet liceat mortis sententiam exsequi: quare si amore justitiae id dein ab aliquo fit, non peccatur; si odio et ex privatis inimicitiis, affectu peccatur. — Quod, etsi ab hodierna consuetudine abhorret, tamen declarat supremum principis jus, e. g. contra grassatores viarum et latrones, contra peri­ culosum usurpatorem aut seditionis caput etc. sas At licet is, qui ita proscriptus est, ipsa sententia moneatur, ut sibi suaeque cum Deo reconciliationi provideat: nihilominus, si quis eum occisurus ab ipso rogatur, ut tempus reconciliationis cum Deo concedat, neque vult, proscriptus, modo paratus sit alias se tradere et mortem subire, videtur jus defensionis habere. Secus autem pror­ sus negandum est, eum cruente se defendere posse: id enim tam parum ei licet, ac reo licet, lictorem interficere. Cf. S. Alph. n. 380. 1. VI. Quod de poena mortis dictum est, etiam dici debet de poena mutilationis. Quare solae poenae leviores a patre, magistro etc. in­ fligi possunt propter delicta subditorum. Caput III. De caede hominis innocentis. tag I. Directa intentione innocentem occidere, semper gravissimum peccatum est: quare obsides, legatos nunquam occidi licet, ne titulo quidem repressalium ; neque licebit vulneratos aliosve letali dolore oppressos, ne diutius patiantur, interimere, aut utcunque data operâ eorum mortem accelerare. Gury » I. n. 401. 11. Indirecta occisio homicidii reatum continet, si actio propter ipsum homicidium facile oriturum interdicta exercetur. Ita autem interdicta seu illicita est omnis actio periculosa, nisi cautione pericu­ lum removeri possit et removeatur, quando exercetur sine causa tam gravi et justa, quae praeponderet illi periculo. S. Alph. n. 398. Quare homicidii reus est, qui, tegulas a tecto demittens sine praecau­ tione, praetereuntem occidit etc. ; medicus, qui gravi negligentia vel inscitia causa est, cur aegrotus, cujus curam suscepit, moriatur: de cujus obliga­ tione cf. n. 993 etc., quando de restitutione propter homicidium agetur. Reus non est, qui venatum ivit, etsi contra legem, et quum omnem cautionem adhibuit, nihilominus casu hominem occidit. — Neque qui per­ secutorem fugiens in via conterere cogitur puerum, nisi velit cum mora adversario facultatem se capiendi et necandi dare. Monent tamen, puerum non baptizatum aliter baptismo fruiturum non licere ita conterere, quoniam ejus aeterna salus etiam eum propriae vitae dispendio procuranda sit. Τη Π. (Decalogi prate. V.) — Bon. indiv. vitae. — Occisio innoc., abortus. 499 III. Indirecta innocentium occisio tum maxime licita est, si inter­ venit causa boni publici. Quare quae ad bonum publicum necessaria sunt, agere licet, etsi plures innocentes interfectum iri praevidetur: ut tormenta bellica in bello justo contra urbem dirigere, etsi multi innocentes etiam vitae damnum patiantur. Sic etiam innocentem, cujus vitam tyrannus postulat alioqui urbis ex­ cidium minaturus, cogere licebit, ut se tradat, saltem si subditus est, aut si nolit, eum tradere etiam cum certa injustae necis praevisione: quia ille debet bonum publicum saltem suae civitatis, aliquando etiam alienae, suo bono privato praeferre. Excipe, si agitur de homine bono publico neces­ sario, prae cujus nece praestaret totius urbis excidium ferre. — Confer, quae notant Anton, a Spiritu Sancto tr. 8 disp. 1 n. 11—14 et S. Alph. n. 393 ex Lugo et aliis. Postquam haec de occisione innocentis generatim breviter dicta -*o sunt, fusius tractanda est quaestio de abortu, vel potius de foetûs tum praematuri tum immaturi artificiali ejectione et de ejus in utero occisione. Nunquam licet directe abortum sensu theologico procurare, eo quod verum homicidium perpetretur, ut ex sententia hodie commu­ niore, quae foetum quemlibet animatum anima rationali esse docet, consequitur. — Imo etiam in aliorum sententia, qui post longius tempus a conceptione foetum rationali anima animatum iri putant, — id quod cum S. Thoma etiamnunc complures tenent —, vix aliter dicendum est, quum homicidium, aut completum, aut, si quando minus completum, tamen anticipatum committi, nemo infitias ibit. Verum quousque indirecta abortûs procuratio liceat, aut quae sit directa, quae indirecta, non omnes conveniunt. In hae re exponenda praemittendum est, quid sit abortus. Neque ex ulla sententia multum juvat discernere inter foetum rationali anima animatum et nondum ita animatum, tum quia tempus illius animationis accurate definiri ne­ queat, tum quia priore isto tempore abortus quidem sponte non raro oritur, at causa ejus inducendi habebitur longe rarius. Praenotanda. 1. Abortus presse sumptus est immaturi foetus ex materno utero ejectio: quae aut data opera patratur, aut ex mor­ bida affectione matris causisve non semper notis sponte oritur. Distinguitur a praematura foetus editione. Nimirum praemature foetus editur, si naturae tempus praevertitur quidem, sed ita, ut foetus, i. e. infans, extra uterum civere possit: quod fieri potest saltem post septem menses vel triginta hebdomadas elapsas1; quamquam infans 1 Docti viri, qui de medica pastorali scripserunt, ut Ca pell man n, von 01 fers etc. referunt, terminum consuetum, post quem foetus extra uterum cicere possit, esse 28 hebdomadas. Nihilominus id intclligunt de fundata spe. non de tanta certitudine, quae periculum pro foetu moraliter excludat. Nam ut hoc liat, exspectari debet terminus plus quam 30 hebdomadarum: imo sine causa plus minusve gravi partus artificialis inducendus non est ante trigesimam quartam hebdomadam. Ita praeter laudatos scriptores etiam Vicrordt elementa physiologiae hominis seu „Grundrits der Phi/sioloyie des Menschen“ n. 584, Horwitz partus artificialis Qkftnstlicho 32* 500 P. LL. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. sic editus debilior est et saepe per totam vitam suam manet. Unde patet, praematurum partum, quum foetui non inferat proprie malum positivum, sed tantum in illius minus bonum tendat, posse prorsus aliquando intendi et induci, eumque omnino distinguendum esse a partu immaturo seu abortu. 2. Mater ex uteri gestatione in periculum mortis aliquando in­ duci, aut periculum aliunde exsistens ex ipsa uteri gestatione multum augeri potest, ita ut ejecto foetu periculum aut cesset aut multo minus evadat. Videlicet aliquando ex morbo mater periculose de­ cumbit, a quo facilius curaretur, si gravida non esset; aliquando ipsa uteri gestatio causa morbi est; aliquando mater per foetum, si evo­ lutus erit, in ejus partu in periculum grave inducitur, utpote quem propter arctitudinem parere non possit. s» Principia. I. Foetûs, qui vitae extra uterum jam capax est, ejectionem, seu partum praematurum inducere, ex gravi causa licet, imo pro circumstantiis id fieri debet: si videlicet judicio timorati me­ dici constat, matrem tam arctam esse, ut foetum evolutum suo tem­ pore parere non possit, possit vero saltem post 28 hebdomadas gesta­ tionis uteri, vel melius etiam, si possit aliquot hebdomadas ulterius exspectare, donec vita infantis etiam praemature edendi extra peri­ culum posita est. IL Foetûs etiam immaturi ejectionem, seu abortum, ejusve peri­ culum indirecte tantum causare, non est illicitum, si de gravi seu le­ tali morbo matris curando agitur. Nimirum si morbi conditio reme­ dia quaedam exigit, quae directe tendunt in morbidas matris affectiones tollendas, ea adhibere licet, etsi simul secum ferant abortûs periculum, si modo, quantum fieri possit, cautio adhibeatur. Id enim sequitur ex principiis de voluntario indirecto. III. Ex consulto abortum inducere, etiam licere videtur in prae­ senti vitae maternae discrimine, quod per solani foetus immaturi eje­ ctionem averti possit: quo in casu vix magis erit directa abortûs pro­ curatio sensu theologico, quam in naufragio tabulam amico cedere est directa sui ipsius occisio. (Eodem modo, si ejectio foetûs neces­ saria esset ad ejus baptismum, haec indirecta· occisio, seu potius mortis indirecta acceleratio, videretur esse: sed id vix unquam occurrerit.) IV. Non vero licita est unquam operatio, quam craniotomiam, cephalotripsiam vocant, qua foetus in utero conciditur, antequam de ejus morte constet. V. Quum vero haec res sino Ecclesiae judicio non ita plana et evidens sit, accidere potest, ut medicus bona fide1 hanc operationem adhibeat, quando conditio matris aliter desperata est. Quo in casu Frtthgeburt“.) — Verum si extraordinaria media fovendi et alendi foetum praesto -int, referunt aliqui, etiam in partu ante 28 hebd. faeto prolem posse servari: quod sane periti medici, qui adfuerit, judicio relinqui debet. ‘ Difficilius tamen nunc post responsum S. Officii, quod n. 818 communicatum habes, illa bona fides invenietur. Tr. II. (Decal, praec. V.) — Bon. indiv. vitae. — Occisio innoc., abortus. 501 sacerdotis prudentiae est videre, utrum praestet eum monere, an si­ lendo rem transmittere, si modo medicus omnino curet, ut foetus, antequam concidatur, ope instrumenti in utero materno baptizetur: — praesertim (pium damnum in illis adjunctis re ipsa non solum non sequatur, sed maximum eliciatur bonum, ita ut et vita matri salvetur temporalis, infanti aeterna vita fere moraliter certo conferatur; omissa autem craniotomia, et mater et infans probabiliter temporaliter perituri sint, neque infans aeternam vitam certius sit adepturus. Quamquam haec omnia rem in se licitam non reddunt. Explicatio. Ad I. nota: In statu matris, quem sumimus, scilicet quando mater, exspectato termino naturali graviditatis, foetum evolutum parere ne­ quit: aut 1) mater doloribus et inani partûs conatu peribit — quo facto, etiam magnum periculum est, ne infans jam emortuus sit (v. Capellm. ed. lat. medicae pastoral, pag. 23) —; aut 2) caesarea operatio facienda est, quae testibus medicis pro matre est fere semper valde periculosa, pro infante majorem vitae spem relinquit; aut 3) craniotomia fiet cum certa infantis vitae temporalis jactura, nec sine probabili matris periculo: aut 4) maturior partus est arte inducendus, atque ita pericula praecavenda sunt. Ex quibus ultimum eligi debere, si infans extra uterum vivere certo possit, — generatim post plus quam 28 usque ad 34 hebdomadas uteri gestationis — evidens est; eligi posse, etsi prolis vita non extra omne peri­ culum posita sit, modo fundata spes pro ejus incolumitate exsistat, nemo facile negaverit. Ad HI. 1. Quando mater in praesenti vitae discrimine versatur, quod aliter auferri nequit, nisi immaturi foetûs ejectione, adeoque abortu arte inducendo, quo fit, ut foetus, quamquam vivus in lucem editus, brevi emori debeat: multi id aequaliter illicitum esse putant, ac foetûs directam oc­ cisionem ; aliis autem id non videtur directa occisio, sed modus valde di­ versus, quum mater solummodo non amplius servet infantem, sed eum, laxatis fibris, ex utero elabi sinat, atque ita perire permittat. (Cf. Capellm. medica pastor, cap. A. I., von 01 fers 1. c. p. 16 sqq.) Cessare posse matrem a conservando foetu, si sine propriae vitae dis­ pendio eum conservare non amplius possit, cuilibet certum esse debet. At si hoc principium per se clarum in praesenti re applicare volumus, difficultas in eo roperitur, quod in ejectione foetûs generatim aliquid amplius com­ mitti videatur, nimirum ut prius v. g. punctione membranae liquor amnii, quo foetus circumfunditur, dimittatur, aut alio modo conditio naturalis vio­ lenter perturbetur atque post talem violentiam tandem ipse ex utero egredi et vitalem nexum cum materno utero abrumpere cogatur, mox moriturus. Nihilominus etiam haec circumstantia videtur non obstare, quominus id licite agatur ad salvandam matrem alias perituram. Ratio autem quaeri debet, quae hanc invasionem in foetum ojusque vitale elementum licitam esse ostendat. Per se nimirum foetus ad illud elementum vitale, inexsistentiam in utero dico, jus habet, quum natura hoc pro ipso condiderit. At potestne fortasse in illis circumstantiis jus illud alio jure priore, i. e. matris, vinci, vel si mavis, potestne foetus huic juri suo renuntiare, et, si potest, estno dicendus reipsa renuntiare? Quod sano videtur. Nam si fas est hanc exsistentiam foetûs in utero considerare ut bonum foetui extrinsecus 502 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. ad vitam necessarium: foetus huic bono I) potest renuntiare in favorem maternae vitae, fere sicut in naufragio amicus amico tabulam cedere potest, se ipsum undis committens atque mox periturus; atque 2) revera renuntiare dicendus est, quia in illis circumstantiis jus illud sibi evadit plane inutile, quippe quod a certa morte se non defendat, imo si ad supernaturalem finem respicimus, aggravat periculum sine baptismo decedendi, qui, abortu secuto, foetui applicari potest. Si vero considerari debet illa exsistentia in utero tamquam elementum intrinsecus cum foetu ejusque vita conjunctum: tamen id, quod primo et per se invaditur, non est ipse foetus vivens, sed aliquid, quod pari jure matris esse dixeris, quam foetùs, atque hujus jus ut col­ lidens cum jure matris precarium videtur evadere, sicut jus ad connnunom aerem, si fingas casum, in quo pro me et socio a me recepto aër jam non sufficiat. $44 2. Verum suntne haec applicanda ad casum illum, quo mater tanta laborat arctitudine, ut foetum, nedum evolutum, sed nec utcunque vitae extra uterum capacem edere possit? Ille casus sane frequentior est, alii rariores. Difficultas autem ea quae dicta sunt ad hunc casum transferendi ex eo oritur, quod 1) restet demum postea aliud medium operationis caesareae, et quod 2) mater nondum in praesenti vitae discrimine versari, sed postea in eo versatura videatur: maximo quum exempla non desint, quae ostendant, naturam peritissimos medicos fefellisse, et matrem, quae tanta arctitudine videbatur laborare, tandem naturaliter infantem edidisse. Ut dicam, quid sentiam: 1) Sectionem caesaream, ut infantis vita tem­ poralis probabiliter servetur (si modo supernaturali vitae cavetur), mater sus­ tinere rigorose non tenetur; est enim testibus medicis semper pro matre valde periculosa: magnum autem periculum vitae propriae pro aliena vita servanda temporali, nisi aliud quid accedat, nemo tenetur. Cf. Capellm. 1. c. cap. A. I. in fine; Horwitz quoque op. cit. pag. 81 magnum peri­ culum in caesarea operatione adesse testatur. Verum si per abortum, qui inducatur, mater in periculum vitae non multo minus conjicienda sit, certe caesaream operationem subire potius debet, utpote quae spem salvandae prolis magnam relinquat. — 2) At si reapse, spectatis conditione matris at­ que aliis adjunctis, periculum Caesareae operationis longo gravius est, quid liceat? Nimirum discrimen vitae pro matre nondum praesens quidem est, si non certo constat, eam nimia arctitudine affectam esse; quare medici in judicio ferendo non temere, sed religiosissime procedere debent. Hinc videri debet, num terminus septem mensium exspectari possit, aut, quando oc­ casio artificiose fovendae prolis adest, sex mensium aetas. Sed si tandem constat, ne illum quidem terminum exspectari posse, puto, quum primum constiterit, foetum eo usque crevisse, ut ulterius incrementum fatale pro matre evadat, licere abortum induci, antea plane non licere. Sic consentio iis, quae von Olfers 1. c. p. 17 sqq. exponit: nam revera ab illo mo­ mento incipit foetus pro matre fatalis esse; foetus autem videtur tam parum jus inviolabile habere exsistendi in matris utero cum ejus vitae periculi magna aggravations, quam cum ejus vitae certa jactura — modo tamen post foetùs immaturi ejectionem baptismi conferendi saltem aeque certa sit spes, atque esset, si terminus naturae exspectaretur. <43 3. Si vero alii morbi matrem inducant in praesens vitae periculum, et foetùs ejectio ad salvandam matrem conducere videatur: primo alia re­ media, quae spem salvandae matris faciant, adhiberi debent; quae si in- Tr. II. ('Dead, pracc. V.) — Bon. indiv. vitae. — Occisio innoc., abortus. 503 efficacia fuerint, dein induci potest, ut antea, foetùs ejectio, si fundata spes est matris alias verisimiliter periturae salvandae. Nimirum et has con­ ditiones necessarias esse, nec plus requiri puto, quia si mater pereat, certo certius etiam foetus peribit ante tempus; adde, eum ita periturum, ut spes baptismi minor evadat, siquidem periculum est, ne in utero materno ex­ stinguatur. Quare — ut sileam de jure foetùs in utero permanendi plane inutili — habes hic ex acceleratione partùs duplicem effectum, unum ali­ quatenus malum, videlicet mortis foetùs accelerationem, bonum alterum, i. e. periculum maternae vitae sublatum et possibilitatem cum magna probabi­ litate conferendi baptismi, utrumque effectum aeque immediatum, ex quibus bonus longe superat malum. — Haec sunt, quae immaturum partum, quando necessarius evadat ad salvandam matrem, licitum esse suadent. Ceterum in re adeo difficili rationes illas proposuisse sufficiat; num rem evincant, aliorum judicio relinquo. 4. Possitno autem contingere, et quando, ut conditiones, quas dixi necessarias esse, adsint, medicorum est discernere. Et quoniam saepe non habetur omnimoda certitudo de statu matris sive etiam foetùs plane de­ sperato, medici sane diligenter et omnino accurate circumstantias expendere debent: verum etiam morali aestimatione debent esse contenti, ne tum tandem cogantur remedium tentare, quando nullum amplius remedium juva­ turum est. Temere autem, i. e. propter aliam causam quam propter ne­ cessitatem salvandae matris haec committere, certe scelus est gravissimum. 5. In omnibus illis casibus, in quibus probabile esse putavi, licere S4fl foetùs etiam immaturi partum accelerari, abortus procuratio sensu theotoçjico non habetur. Haec enim intelligitur de illa ejectione, quae morali sensu sit foetus occisio ; verum foetus occisionem perperam aliquis dixerit eam operationem, quae potius mortis permissio vo­ cari debet. 6. Inter causas peccaminosas, ob quas gravissimum scelus fuerit abortum procurare, praecipue habetur causa tegendae famae matris ex crimine gravidae, vel ut liberius libidine fruatur: quod sane communi homicidio eatenus etiam pejus est, quatenus et temporalis vita et aeterna — siquidem qui hoc flagitium perpetrant, baptizandum foetum vix curant — infanti adimitur, atque relate ad matrem homicidium est qualificatum, gravissima pietatis violatione accedente. Neque hac in re gravissimum matris damnum, infamia summa, perpetua cum pa­ rentibus discordia, pro ratione excusante haberi possunt. Evidens enim est, haec mala consequenter ad abortum vitari, seu hunc vitandorum malorum effectum, utut bonus sit, sequi non aeque immediate atque effectum malum, sed ex eo: quod si constat, de liceitate causandi effec­ tum malum jam agi nequit, sed talis actio ab ipso limine ut evidenter mala rejicienda est. — Simile quid fatendum est, si medicus abortum procurare audeat, ut doloribus matris in partu sustinendis parcat, aut omne periculum futurum vel probabile praecavere impius nitatur. 7. Non semper quidem, aliquando tamen — idque caute, ne inter­ rogatio doceat, quod ignoretur — puellae ex crimine gravidae inter­ rogandae sunt de abortu, ejusve tentamine: balneis, uteri percussione, 504 , · P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. compressione, potûs certi sumptione etc.; item amasii de consilio hac in re dato. 847 Ad IV. et V. 1. Ejusmodi medicorum operationes, quae directe foe­ tum invadant eumque vita privent, non solum in statum et locum ejiciant, quo vivere non amplius possit, ab ipsa directa occisione dissidere non puto. Neque hic applicari possunt principia de voluntario indirecto, quia effectus malus, sc. foetùs exstinctio, prius producitur atque post eum et per eum possibilitas matrem liberandi. Verum prima conditio, sub qua liceat cau­ sam et boni et mali effectùs ponere, est, effectum bonum saltem aeque immediate sequi, atque effectum malum, seu non mediante malo. 2. Rationes, quas aliqui pro craniotomia in extrema matris necessitate defendenda proferunt, vix non reducuntur ad hoc unum : foetum esse vitae matris aggressorem innocentem quidem, sed objective injustum; quare sicut alias liceat contra aggressorem cruenta defensione uti, ita etiam hic licere foe­ tum perimi; atque sicut multi dicunt, aggressorem necari nihil esse, nisi indi­ recte eum occidi, ita etiam hic occisionem foetùs indirectam tantum committi. 3. Antiqui scriptores bene multi (v. A n t o n. a S p. S. tr. 8 n. 28) hoc principium statuunt pro foetùs „nondum animati44 abortu, quando per foetum matris vita periclitatur; at quando transeunt ad foetum animatum, expresse negant, principium aggressoris repellendi applicari posse. Recentiores — iique vere magis sibi cohaerent — idem, quod in priore casu liceat, etiam in posteriore licere censent, modo, quantum fieri possit, per baptismum in­ fantis aeternae vitae consulatur. Et revera scriptor modo laudatus (Ant. a Sp. S.) rationem, cur non liceat ad salvandam matrem abortum inducere ,foetu jam animato44, hanc reddit: „quum foetus sit aggressor involuntarius, et in peccato originali, tenetur mater mortem potius temporalem pati, quam animam illius perdere44. At negaverit aliquis suppositum, quasi ex abortu sequeretur nostris temporibus impossibilitas baptismi. 4. Verum principium illud dc repellendo aggressore in illis circum­ stantiis certe applicatu difficile est. Nam 1) eodem jure aut potiore dicere possum, matrem esse aggressorem vitae infantis, quando videlicet naturalis ejus arctitudo obstat, quominus infans maturus in lucem prodeat; 2) si ex foetu in materno utero exsistente matris morbus aggravatur et fatalis eva­ dit, eodem fere modo aggressor vitae matris est, sicut aliquis, cujus socie­ tatem evadere nequeo, peste affectus vitam meam invadit: at ialem homi­ nem certissime nequeo occidere, et dein abjicere; summum potero ipsum, etiam praevidens, eum moriturum esse, domo expellere, si possibile est; sed letale vulnus ei infligere, antequam expellatur, non licebit unquam. — At simile quid videtur fieri in craniotomia infantis. 848 5. Res ut absolute illicita exhibetur a Patribus Concilii provinc. Bal­ ti m. X. Americae Septentrionalis (in literis encycl. : v. Coli. Lac. t. 3 coi. 1280): -Neque ulli unquam matri, quaecunque res inciderit, fas est mortem utero inclusi foetùs permittere, nc ut propriae quidem vitae con­ sulat/ Quod intelligo de consensu matris in craniotomiam. — Tandem ha­ bemus responsum S. Officii d. d. 31. Maji 1884, quo contraria doctrina, craniotomiam licere, ut non tuta, prorsus rejicitur. En et Quaesiti et Hesponsi verba: H ^Eminentissime et Reverendissime Domine! -Eminentissimi PP. mecum Inquisitores Generales in Congregatione -generali habita Fer. IV. die 28. labentis Maji, ad examen revocarunt du- Tr. Π. (Decal, piece. V.) — Bon. indiv. vitae, — Occisio innoc., craniot. 505 ,bium ab Eminentia tua propositum r.An tuto doceri possit in scholis ^catholicis, licitam esse operationem chirurgicam quam craniotomiam ap.pellunt, quando scilicet ciï omissà mater et filius perituri sint, eâ e contra .admissa salvanda sit mater, infante pereunte?““ Ac omnibus diu et ma.ture perpensis, habita quoque ratione eorum quae hac in re a peritis viris .catholicis conscripta ac ab Eminentia tua huic Congregationi transmissa „8unt, respondendum esse duxerunt: Tuto doceri non posse. .Quam responsionem quum SS. D, N. in audientia ejusdem Feriae ac .diei plene confirmaverit, Eminentiae tuae communico, tuasque manus hu­ millimo deosculor. „Romae, 31. Maji 1884. .Humillimus et addictissimus etc. „R. Cardinalis Monaco. .Ementissimo Archiepiscopo Lugdunensi/ 6. Si quibus vero hoc responsum ignotum manserit, inter eos exsistere posse, qui bona fide sint circa contrariam opinionem, eo facilius admitto, quia non solum internis rationibus scriptores inter se dimicabant, sed ipsa S. Poenitentiaria hac de re interrogata: „An unquam liceat operatio, quae vocatur craniotomia vel similis operatio, quae per se directe tendit ad occisionem infantis in utero posit/, die 28. Nov. 1872, mature perpensis expositis, responderat: ..Consulat probatos auctores sive veteres sive recentes, ct prudenter agat/ 7. Etiam id iterum moneo, a medicis serio considerandum esse, sis situe sectio caesarea revera notabiliter magis periculosa pro marre, quam aliae operationes, praesertim quam craniotomia post prolis mor­ tem dilatione secutam. Quoniam enim etiam haec operatio non leve periculum matri creat, sane censeo, matrem debere prae ista sectionem caesaream pati, quando ex ea periculum non adeo aggravatur, quia cum periculo propriae vitae non adeo multum aucto consulere debet et prolis vitae temporali, et ejus aeternae vitae per certius baptismum majori securitati. Hinc in casibus re ipsa occurrentibus et medici dexteritas atque experientia comprobata, et matris robur ejusque ma­ tura admonitio et praeparatio perpendenda sunt, ut statuatur, quid fieri liceat, quid expediat, vel oporteat. Nam certe nemo est, qui aeque periculosam censebit operationem caesaream, quando in aliqua regione e 100 matribus circiter 30—40 pereant, et quando — ut in Italia consuevit fieri — c 100 succumbant 80 et ultra. 8. Cognata cum abortu quaestio est, num liceat feminae vi op­ pressae semen virile exceptum adhibitis mediis immediate expellere. Dico: feminae vi oppresae; alias enim certum est, id non licere, quum malitia frustratae naturae in illa actione tum utique insit. Verum feminae vi oppressae id licere, mihi certe probabile est, siquidem ad semen virile excipiendum ipsa injuste coacta est, imo injuria illa vim suam exercere pergit: quare vim illam injuste continuatam seminis ejectione repellere potest. Neque hic periculum aliquid contra foetum forte conceptum committendi exsistit; nam vix probabile est, statim post copulam foetum, concipi, et si revera, quando tentamen ejiciendi 506 P. I. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. seminis fit, conceptio factu esset, merus conatus expellendi seminis foetum non laederet. Verum aliquid ultra facere, e. g. quod tenderet in ejiciendum vel necandum foetum forte conceptum, statim n primo tempore post copulam plane est illicitum. Caput IV. De duello. 1. Duellum dicitur pugna singularis, ex condicto, armis ad occiden­ dum sive graviter vulnerandum aptis. Nimirum 1) est pugna unius contra alterum, seu singulorum contra singulos; 2) pugna, quae armis periculosis suscipitur, non sola virga vel baculo ad letaliter laedendum inepto; 3) pugna ex condicto, quo distinguatur a defensione et a rixa ex improviso (saltem relate ad alterutrum) oriunda. Condictio autem fit de tempore et loco (aliter impossibile est ex condicto convenire), et per se etiam de armis. Attamen si in ipso loco condicto etiam electio armorum detur, duelli essentia non mutatur. Cf. etiam Greg. XIII., qui Const, infra cit. dicit: „onines qui ex condicto, statuto tempore et in loco convento, ete/ 2. Duellum dicitur aut publicum aut privatum, prout suscipitur ex publica auctoritate aut privato nomine. — Alia distinctio duelli solemnis (i. e. cum testibus) et simplicis est omnino accidentalis. I. Duellum publica auctoritate susceptum propter bonum commune licitum esse potest; illicitum tamen ex causa vana vel iniproporfionata. II. Duellum privata auctoritate susceptum — praecipue, ut fit, honoris vindicandi causa — juri naturali et canonico graviter repugnat. III. Neque excusatio est ex parte duelli, quod ineatur ad primam sanguinis effusionem tantum, vel ad cerrum ictuum numerum; aut ex parte causae, quod, nisi quis suscipiat, officium cum gravi jactura bono­ rum dimittere cogatur ipseque pro infami habeatur. IV. Sola igitur ratio, cur singulare certamen aliquis propria aucto­ ritate suscipere potest, est defensio contra injustum aggressorem, quem aliter evadere nequit: sive jam aggredi actu incipit, sive minas inevi­ tabiles infert, nisi cum ipso confligatur. sôi l berior explicatio. Ad I. 1. Justa causa duelli solum bellum justum est, aut ut finiatur, aut ut hostium provocantium insolentia frangatur, propriique exercitus existimatio servetur apud hostes, apud proprios animus. V. Gury-Ball. I. -104 ex Sanch. in decal. 1. 2 cap. 39 η. 13. et 14. 850 Videlicet causa publica contra hostem judiciali sententia finiri nequit; quare nihil restat, nisi ut per pugnam finiatur; at si totus exercitus pug­ nare potest, loco omnium etiam singuli eligi possunt. Nihilominus dux ex alia ratione temere id committere nequit, ne videlicet certam spem victoriae cum dubio prorsus exitu singularis pugnae commutet. Tr. II. (Decal, praec. V.) — Bon· indiv. vitae. — Duellum. 507 Verum aliae causae, utpote quae legitimo judicio finiri possint, illicite prorsus ad duelli tentamen ejusque exitum relegarentur. 2. Auctoritas publica duellum imperare aut permittere nequit osten­ tationis causa, spectaculi causa; neque jussi confligere possunt (nisi forte, uno aggrediente, ex parte alterius evadat justa defensio). 3. Si duobus reis juste capitis damnatis facultas detur duellandi, sub promissione victori vitam condonandi: id ex parte auctoritatis publicae ratione scandali, et quod finis imperandi inhonestus vix abesse potest, illi­ citum dicendum est; ex parte reorum tamen illicitum non est, quia occi­ dere et occidi licite possunt ratione justitiae vindicativae, neque spes ser­ vandae vitae id reddit illicitum. Neque tamen ipsi rei duellum suscipere tenentur, quum in se ipsos sententiam exsequi juberi non possint. Ad II. 1. Prohibitiones canonicae quam plurimae exstant. Cf. 852 Trid. sess. 25 de ref. cap. 19, Greg. XIII. Const. -Ad tollendum * a. 1582, Cl cm. VIII. Constit. ,Jllius vicesu anno 1592, Ben. XIV. Constit. „Detestabilem.“ In qua Bulla „Detestabilemu anno 1752 sequentes theses proscripsit: 1. „Vir militaris qui, nisi offerat et acceptet duellum, tamquam for­ midolosus, timidus, abjectus, et ad officia militaria ineptus haberetur, indeque officio, quo se suosque sustentat, privaretur, vel promotionis alias sibi debitae ac promeritae spe perpetuo carere deberet, culpâ et poemï vacaret, sive offerat, sive acceptet duellum/ 2. ^Excusari possunt etiam honoris tuendi vel humanae vilipensionis vitandae gratia duellum acceptantes, vel ad illud provocantes, quando certo sciunt, pugnam non esse secuturam, utpote ab aliis impediendam/ 3. „Non incurrit ecclesiasticas poenas contra duellantes latas dux vel officialis militiae acceptans duellum ex gravi metu amissionis famae vel officii/ 4. „Licitum est in statu hominis naturali acceptare et offerre duellum ad servandas cum honore fortunas, quando alio remedio eorum jactura propulsari nequit/ 5. ,Asserta licentia pro statu naturali applicari etiam potest statui civitatis malo ordinatae, in qua nimirum vel negligentia vel malitia magistratûs justitia aperte denegatur/ 2. Ratio autem interna, cur duellum privatum nunquam liceat, est haec: aut medium natura sua ineptum est ad finem propositum, aut effectus malus, i. e. occisio hominis evidensque vitae periculum, sem­ per magis immediate ex suscepta actione sequitur, quam effectus bo­ nus, qui mediante illo periculo audacter tolerato, atque mediante prava aliorum hominum aestimatione sequitur. Atqui conditio, quae omnium prima requiritur, ut possim ponere actionem duplicis effectûs et mali et boni, haec est, ut effectus bonus saltem aeque immediate sequatur atque effectus malus, vel non mediante isto. Ad III. 1. Duella, quao vocant „non fatalia , ** communiter ne a gravi quidem periculo immunia sunt: neque satis cavetur, si pugnantes thorace aliove operimento so induunt, fmo haec sola ratio, quod illa duella natura sua dent occasionem duellis magis periculosis, sufficit, ut ipsa lege naturali interdicta esse censeantur. Verum si quod dubium maneat, id certissimum 508 Γ. I. L. II. Virtutes ct offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. est, ecclesiastica prohibitione et excommunicatione etiam ilia comprehendi, ut ex Constitutione Clem. VIII. patet. 2. Nullam autem causam duellum excusare posse ex eo sequitur, quia non licet unquam facere mala, ut eveniant bona. W53 Ad IV. Si autem duellum mutatur in defensionem contra aggresso­ rem, nihil est quo vetetur, etsi ipse aggressor subministret arma. Quare 1. si adversarius minis, quae evadi nequeunt, intentis alterum cogit ad secum egrediendum in certum locum: id etiam naturam defen­ sionis nondum mutat, neque facit certamen esse verum duellum. 2. Si minae non contra vitam, sed contra bona fortunae proferuntur, ita ut adversarius hic et nunc paratus sit v. g. alterius domum incendere, neque jacturae factae reparatio postea obtineri possit: probabile est, con­ fligere statim pro bonis fortunae seu ad arcendum invasorem eodem modo licere, ut ea contra furem ct latronem cruente defendere; neque id re­ probat thesis 4. et 5. a Ben. XIV. proscripta, quia a) thesis illa loquitur etiam de offerendo duello, quod licere absurdissime dicitur; b) loquitur de duello, non autem de conflictu, qui naturam duelli pro defendente non habeat: at cave, ne extra defensionem exeatur. NB. Do poenis ecclesiasticis contra duellantcs eorumque complices dicetur in vol. II de poenis ecclesiasticis n. 918. 948. 949. Caput T \ De bello. I. Jus bellandi exsistere per se potest tantum in societate per­ fecta ct contra eam, quae nimirum superiorem in suo ordine non habet. II. Causa bellandi duplex esse potest: 1. ut repellatur injusta aggressio alterius hostilis exercitûs — bellum defensivum; 2. ut re­ petatur vel vindicetur jus laesum seu injuria illata nec debita satis­ factione reparata — bellum offensivum. Cui accedit causa opem fe­ rendi alteri populo injuste oppresso. III. Dc justitia causae moraliter certo constare debet, ut liceat bellum indicere: aliqui tamen putant sufficere, ut cum magna pro­ babilitate de justitia constet; quod usui esse potest non tam ad ipsos Principes vel belli auctores securiores reddendos, quam ad exonerandam magis conscientiam eorum, qui in bellum proficisci coguntur. Id potissimum de bello offensive valet; nam ut bellum defensivum liceat, sufficit, ut de commissa injustitia non constet, siquidem tunc altera pars minus juste bellum indicit. IV. Haec justae causae inquisitio ad belli auctores primosque duces et consiliarios spectat; tum etiam ad gregarios milites, qui sponte belligerare volunt, quamquam facilius externis rationibus in discernenda justitia aliquid juvari possunt. Qui vero ut subditi conscriptione co­ guntur, aut qui ex praecedenti contractu conductionis jam obstricti sunt, bellum gerere possunt, quamdiu de injustitia ipsis non constat. V. Ad justitiam etiam pertinet, ut antequam bellum incipiatur, ab adversa parte reparatio petatur; quae si offertur congrua, a bello 85« 1 Tr. II. (Decal. praec. V.) — Bon. indiv. vitae. — Bellum. 509 desistendum est, sin minus, ex communi praxi indicitur, antequam inferatur. VI. Quoad bellandi modum quaedam lege naturali licita aut illi­ cita sunt, quaedam jure gentium constituta. Per se naturae lex id per­ mittit, quod citra fraudes inevitabiles ad conterendos eos, qui actu hostes sunt, confert et ad puniendos eos, qui formaliter deliquerunt; at jus gentium quaedam moderamina induxit. Explicatio. Ad I. 1. Adesse aliquando jus bellandi, ex eo pro- -r» batur, quod bellum potest esse modus necessarius propria jura vin­ dicandi eaque sarta tecta servandi. Sicut enim ex notione juris in genere est, ut possit violenter etiam defendi et repeti, ita etiam ad jura personae moralis, maxime personae moralis necessariae et socie­ tatis perfectae, pertinet, ut ejus jura sociali actione violenta, si opus est, defendi possint. Quod si fit contra alteram societatem independenteni, habes bellum. Inio etiam injuriae vindicandae causa id aliquando licitum esse debet, quia alioquin injuriae ab independente societate commissae in­ ultae manerent et proin contra bonum commune crescerent. Non est igitur privata vindicta, sed justa poena, quae per tale bellum infligitur. Civitas enim seu Princeps injuste laesus pro hoc actu fit quasi Superior civitatis peccatricis, et justitiae causa et amore ad reparandum ordi­ nem recti bellando poenam sumere conatur. 2. Solam autem societatem perfectam bellum per se gerere posse, propterea dici debet, quia alias recursus possibilis est ad legitimum Supe­ riorem, qui jus dicere et exsequi potest. Insuper nisi bellum necessarium sit medium, licitum non est, utpote ingentibus malis conjunctum. Quamquam etiam provincia rebellis a legitimo Principe exercitu in­ vadi et in potestatem redigi iterum potest: hic modum quidem et speciem belli habes, non tamen bellum stricto sensu. 3. Cui in perfecta societate seu re publica, belli indicendi jus com­ petat, ex diversis formis constitutionis regnorum pendet. Ad II. 1. Bellum defensivum contra eum, qui injuste infert, s5s licere per se, luce clarius est. 2. Belli autem offensivi justas causas singillatim recenset Laymann lib. 2 tr. 3 cap. 12 assert. Ill, quarum praecipuae sunt: 1) ut recuperetur provincia nondum jure concessa ab altero detenta; 2) ad vindicandam gravem contumeliam roipublicae vel Principi il­ latam ; 3) ut ultio sumatur do gonte, quae alteri in injusto bello opem tulit; 4) ut repellantur ii, qui injusto prohibent, ne multum nocentes puniantur ; 5) ut animadvertatur in populum foedifragum , si violatio foederis in damnum aut contumeliam cessit; G) ut impetrentur ca, quao jure gentium permissa sunt et por injuriam negantur. Cujus doctrinae non est, quem repugnantem viderim. Hinc incaute et minus recte dici colligitur, quod aliquando proferunt, bellum non licere nisi repellendae aggressionis causa, quae aliter repelli non possit. 510 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa liom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. Ad III. Si de vindicanda injuria simili ve causa agitur, dubium non est, quin certo prorsus de delicto tanta poena puniendo constare debeat. — Si autem agitur de possessione aliqua recuperanda, sunt, qui putent sufficere, ut jus probabilius contra possessorem probetur.· v. apud S. Alph. n. 408. — Quo Heri potest, ut aliquando bellum ex utraque parte subjective justum sit. Id multo facilius contingere pot­ est ex parte militum pugnantium. 85" Ad IV. Plerumque circa milites subditos, qui obedire teneantur, statuunt, eorum non esse, inquirere de belli justitia. Nihilominus si ex circumstantiis vehemens suspicio de belli injustitia adest, quam sperare possunt inquisitione aut certo veram aut certo falsam evasu­ ram, ab inquisitionis obligatione non excusantur. Cf. Lugo de just, d jure d. 18 n. 21 sqq., Castropal. de conscientia disp. 3 p. 14 n.2 etc. Attamen nec possunt, nec debent tantum inquirere, quantum primarii duces; neque, manente dubio, a bellando prohibentur. Ad V. Imo bello jam exorto, si competens satisfactio offertur — quae utique tum augenda est — desistendum est a belli prosecutione, utpote quae sit non necessaria, atque alia multa gignat mala. Ad VI. 1. Licet uti fraudibus non imperceptibilibus ; imo quae cum solo mendacio fiunt, ut si exploratores se fingant amicos, illicita quidem, sed ex hoc nondum mortalia sunt: S. Alph. n. 410, 2. — Aliud est de iis, quae nulla prudentia caveri possunt, ut veneno aquas inficere etc. 2. Quae jure gentium excludantur, saepe non ita clarum est; cen­ sentur autem ea plerumque esse, quae nimiam devastationem causaront. Verum etsi de jure gentium aut de consuetudine vim legis *international) habente non ita constat: ille, qui mediis istis extraordinariis contra hoste> utitur, summo sese exponit periculo idem patiendi ab adversariis, aut mo­ vendi indignationem aliarum gentium seque excludendi a privilegio consue­ tudinis, si forte aliis dederit bellandi causam. 3. Praxis communis hodie est, ut, excepto bello navali, parcatur bonis privatorum. — Per se quidem bona privatorum vexare intra certos limites ab antiquis scriptoribus non censetur illicitum esse (cf. Laymann 1. c.), sc. 1) quatenus ipsi aliquo modo culpam participant; 2) quatenus ea, qune devastantur, etiam per modum tributi exigi potuerint, aut illa a principe vel republica noxia resartum iri, praesumi potest. — Quare si urbs *hostili in praedam datur exercitui victori (supposita belli justitia) milites praedam utique suam faciunt, si vero contra ducis voluntatem praedantur, videndum est, utrum solius militaris disciplinae causa id noluerit dux, an eo fine, ut bonis hostium privatis parcatur. Si posterius, milites injustitiae et restitu­ tioni obnoxii sunt; si prius, ita ut dux damno hostibus illato et posses­ sioni a suis militibus captae potius consentiat, inobedientiae quidem rei sunt milites, sed non injustitiae. Cf. S. Alph. n. 409. Hodie tamen videtur praesumptio adesse illius voluntatis, qua dux velit parci bonis privatorum propter ipsos: nisi forte agatur de rebus ad convenientem victum necessariis ’. 1 Exemplum hodierni juris sume ex statutis pro Statibus Foederatis Americ. Sept., quae Konings in sua theol. inor. n. 481 ita exhibet: I. Pro bello terrestri: 1. Praedam in bello justo captam non a militibus acquiri, Tr. II (Decal, praec. V.) — Bon. indiv. vitae. — Delium. 511 4. Urbem vicumve, qui hostiles actiones exercuerunt, puniri posse, nisi sontes tradantur, injustitiae damnari nequit. Imo etsi accidat, ut sontes cognosci nequeant, id negligentiae et culpae juridicae attribui potest ab altera parte, quae justum bellum gerit, ita ut propterea non in vita quidem, sed in bonis fortunae incolas loci non injuste puniat. — Verum in cle­ mentiam potius inclinari decet, neque unquam manus militaris sine legitima auctoritate in tali casu bona incolarum invadere potest. 5. Contra milites, qui pugnaverunt ex sua parte injuste, summo qui­ dem jure severe procedi potest, ita ut ne iis quidem, qui tradere se volunt, parci prorsus debeat, debeat tamen, si captis promissio facta sit, aut si hac conditione captivi facti sint. Verum secundum hodiernum morem censeretur crudelis severitas, si quis summo jure agere vellet: imo propterea etiam raro id licere nunc potest, quia milites pugnantes, utpote coacti, raro for­ malis injustitiae in gerendo bello rei dici possunt: quare vita eos punire, poena exorbitans ac proin injusta dici debet. 6. Militibus, qui injuste capti sunt, non solum fugere licet, sed etiam ex bonis hostium sibi providere, quoniam injustum damnum passi sunt. Cf. Laym. 1. c. et S. Alph. ex Busenb. 1. 3 n. 410, 4. 7. In bello injusto duces obnoxii sunt certo restitutioni omnium dam- S58 norum ab exercitu illatorum: singuli milites saltem quoad ea damna, quae ipsi intulerunt, aut ad quae inferenda positive excitaverunt alios. Circa reliqua damna communi actione illata, saltem tenentur pro rata; in solidum eos de toto damno teneri, saepe negari debet, quum in totum damnum efficacem influxum non exercuerint. Cf. infra de restitat, n. 1017. — Posse eos aliquando propter gravissimum metum excusari in inferendis damnis bonorum fortunae, collige ex iis, quae de cooperatione, dicta sunt. 8. In bello injusto milites, etsi coacti, non possunt hostem occidere, aut actiones periculosas contra eum exercere, sed aerem verberare debent; imo si in pugna invaduntur ab adversario, cruente se defendere nequeunt. Quod a multis sic intclligitur, ut per se no tum quidem iis liceat se de­ fendere, si adversarius arma tradenti veniam dare nolit. At equidem puto tum communiter id licere ; nam quoniam plerique coacti exercitui se junxerunt, praesumendum est, singularem militem huc­ usque injustitiam morte dignam non commisisse, si adversario, quem ob­ viam habet, se tradere paratus est: quare tum adversarius injuste poenam extremam ab eo sumeret: quodsi vere injuste, alteri jus defensionis com­ petit. Ita So to de just. 1. 5 q. 1 a. 7; Tam bur. in decal. 1. 6 cap. I § 1 n. 9, qui citat S. Antonin., Bonac. etc. sed a republica; (piare milites non posse retinere, uisi quod illis sive expressa sive tacita principis voluntate donetur. 2. Milites nihilominus praesumere posse, sibi concedi spolia occisorum, nisi de contraria voluntate principis constet. 3. Privatorum bonis damnum inferre militibus nequaquam licere; neque plus ex illis sumi posse, nisi quae pro vita sint necessaria. II. Pro bello navali: 1. Hostium naves et omnia, quae in cis reperta sint, sibi acquirunt ii, qui auctoritate civitatis facultatem acceperunt, naves propriis expensis exstruendi et hostes aggrediendi. 2. Injustitiae reos non esse, qui sine illa facultate in scriptis accepta suis viribus naves hostiles aggrediantur et occupent. 3. In bello navali idem jus occupandi esse naves stricte hostiles, atque naves privatorum homi­ num, qui hostilis nationis sint. ·' 512 859 P. I. L. Π. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. ΙΠ. Virt. mor. objecta. Appendix peccatorum eorum, quae facilius occurrere possunt, contra quintum decalogi praeceptum: 1. Se ipsum gravi vitae vel valetudinis periculo sine justa causa exponere: magis etiam propriam mutilationem vel autochiriam committere. 2. Alterum sine auctoritate occidero, vel graviter percutere. 3. Abortum sensu theologico procurare. 4. Graviter injuriose alterum percutere, vel rixam exercere. 5. In defensione certe ct clare moderamen excedere, vel ex vin­ dicta agere. 6. Ad duellum provocare, illudve acceptare, aut ei cooperari. 7. Bello injusto cooperari. 8. In bello justo justum bellandi modum Superiorisve mandatum contra hostes excedere. 9. Adde, sibi aut alteri serio grave malum imprecari, cupere, in­ ferre velle. De vindicta ct inimicitia recole, quae supra explicata sunt. Tractatus III. De officiis circa bonum conjugale ac de luxuriae peccatis. Praec. VI. decalogi: „Non moechaberis!1 s*» Exod. 20, 14. Ante hanc materiam satis lubricam sit monitum S. A1 p h. 1. 3 n. 413: „Det mihi veniam, quaeso, castus lector, si plures quaestiones et circumstantias hic discussas et declaratas inveniet. Utinam brevius aut obscurius explicare me potuissem! Sed quum haec sit frequentior atque abundantior confessionum materia, et propter quam major animarum nu­ merus ad infernum dolabitur, imo non dubito asserere, ob hoc unum im­ pudicitiae vitium, aut saltem non sine eo, omnes damnari, quicunque dam­ nantur: hinc opus mihi fuit ad instructionem eorum, qui moralem scientiam cupiunt addiscere, ut clare — licet quo castissime fieri potuit — me expli­ carem, et plurima particularia discuterem. Oro tamen studiosos, qui ad munus audiendarum confessionum se parant, ut hunc tractatum .. non legant, nisi quum fuerint ad excipiendas confessiones jam proximi; legantque ob hunc unice finem, omnem prorsus curiositatem abjicientes, atque eo tempore saepius mentem ad Deum elevent, et Virgini Immaculatae se commendent, ne, dum aliorum animas Deo student acquirere, ipsi suarum detrimentum patiantur/ Ex iis, qui peccata luxuriae succincte et clare explicant, consuli me­ rentur praeter S. Alph. 1. 3 (al. 4) n. 412—485, Sporer dc matrimonio cap. 3, Tambur. in decal, lib. 7 et 10, del Vecchio v. I. n. 44'2—479. Voluptatem veneream capere ct cis, quae ad propagationem hu­ mani generis spectant, inhaerere, in solo matrimonio licitum esse, ipsa natura satis declarat : nam alioqui cum ruina humani generis libidinis habenae laxarentur, provida autem propaginis humanae cura non ha­ beretur. Quare recte hujus materiae tractationi titulum „de bono con· jugali “ inscripsimus. / Tr. ΙΠ. (Decal, praec. VI.) Bonum conjugale — ejue lae«. per luxuriant 513 Positiva officia his continentur, ut debitum conjugale conjuges inter se praestent : quod postea de matrimonio agentes tractabimus. Negativa officia in matrimonio sunt, ne contra conjugis jus nove contra sacramenti sanctitatem fides frangatur; extra matrimonium, ut a venerea voluptate prorsus abstineatur. De negativis obligationibus earumque gravitate hic tantum acturi sumus, de materia castis oculis taedio plena, sed confessariis maxime necessaria, ne aut indulgentiores peccatis conniveant, aut rigidiores peccata adaugeant. Generalis luxuriae conceptus ejusque malitia. Luxuria est inordinatus venereorum appetitus. Cujus completus actus ssi est in seminis effusione atque voluptate inde percepta, incompletus in commotione spirituum generationi servientium, atque circa genitalia per­ cipitur. In feminis veri seminis quidem secretio non fit, attamen etiam apud eas completa venerea voluptas cum secretione humoris in organis gene­ rationi servientibus percipitur, incompleta similiter in turpi commotione. A seminis secretione „distillatiou distinguitur, quae levioris et plane diversi humoris emissio est, neque tam copiosa, sed fere stillatim facta. At duplici modo talis distillatio potest contingere, 1) cum genitalium com­ motione et delectatione, 2) sine delectatione. SÎ priore modo fit, cum se­ minis quadam effusione vel saltem ejus periculo conjungitur, atque de ea quoad moralitatem specifice idem dic, vel fere idem, ac de seminis effusione seu pollutione; si vero sino delectatione accidit, etsi cum quadam naturali commotione, de ea nihil curandum est, et negligi debet sicut cujuslibet ex­ crementi abscessus, neque talis distillationis causas cavere tenemur: ita Tamb. in decal. 1. 7 c. 3 § 5 n. 53, Anton, a Spiritu Sancto tr. 9 n. 91, S. Alph. 1. 3 n. 477 cum aliis multis. (Studiosam quidem distilla­ tionis procurationem qui vult, sane pravam voluptatem quaerit.) — Hoc notari debet, quando quaeritur de malitia luxuriae in causa tantum volitae. A venerea delectatione distinguitur mere sensitiva. Sensitivam de­ lectationem eam, quae ex alia prorsus re, quam ex qua venerea, percipitur, non esse similis culpae, si culpa est, nimis est evidens, ut sensitiva de­ lectatio percepta ex auditu harmoniae, ex aspectu Horum, ex tactu se­ rici etc. — At quando loquuntur scriptores do sensitivae delectationis malitia in comparatione ad veneream, intelligent eam sensitivam delecta­ tionem — sentitur ex commotione sanguinis circa pectus —, quae per­ cipitur ex re (potissimum tactu, sed etiam visu) quae etsi in se non obscoena, tamen idonea est ad excitandam veneream commotionem. Eam igitur delectationem admittere, vel non statim supprimere, ex se peccatum grave non est, eam autem studiose quaerere, saepissime immune non erit a peccato gravi, quoniam periculum incidendi et consentiendi in veneream delectationem secum fert. Imo si quis ex tactu graviter obscoeno praetenderet solam utique sensibilem delectationem se percipere: id admitti prorsus non potest, siquidem illa delectatio aut erit in se veLchinknlil. Theol. mor. I. Edit. 4. 33 514 P. I. L. Π. Virtutes et offlc. circa bom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. nerea, aut cum ea inseparabiliter erit conjuncta. V. Reuter Xeoconf. n. 67, Sporer 1. c. n. 688. Quibus praenotatis sint haec principia : L Luxuria directe volita, i. e. sive quaesita sive deliberate ad­ missa parvitatem materiae non admittit. Quare quamcunque actionem sive leviter inhonestam, sive graviter, sive ab inhonestate ratione sui immunem ponere ex intentione habendi motum delectationemque tur­ pem : semper grave peccatum est i II. Luxuria in causa tantum voluntaria, i. e. actio, ex qua secu­ turum esse aliquem effectum venereum praevidetur, sive probabiliter sive certo, quae tamen non ex eo fine exercetur; per se tantum pec­ catum, quantum peccatum est ipsa haec actio seu causa ex sua natura: at gravius etiam peccatum evadere potest ex periculo consentiendi in delectationem pravam forte orituram. III. Quare secluso periculo consensûs, grave peccatum luxuriae indirectae tum tantum committitur, quando ipsa actio notabiliter in­ decens est in relatione sexuali, seu quando commotio venerea vel etiam pollutio oritur ex actione, quae in genere luxuriae versatur et graviter in effectum illum pravum influit, sine gravi causa excusante suscepta. ses IV. Quoniam autem non omnes eodem modo ex eadem actione commoventur, notandum est, illum influxum gravem potissimum qui­ dem objective sumi debere, quadamtenus autem etiam subjective, ita ut 1) ea, quae communiter homines in similibus circumstantiis con­ stitutos multum commovere solent, sine gravi reatu (exclusa semper necessitatis causa, modo tum consensûs periculum adhibitis remediis arceatur) a nemine suscipi possint, nisi ex peculiari alicujus dispo­ sitione constet ipsi, se commotum non iri; 2) ut ea, quae communiter homines certo et plane leviter solent excitare, secluso consensûs pe­ riculo, a nemine sub gravi caveri debeant, etsi aliquis propter sin­ gularem dispositionem facilius moveatur; ut 3) ea, quae ex natura sua non plane leviter neque etiam absolute graviter influunt in excita­ tionem, ab iis sub gravi caveri debeant, qui sciunt, se vere multum &62 1 Nimirum quaelibet veneren delectatio initium quoddam seminis humani com­ motionis atque effusionis est. vel saltem effundendi periculum proximum secum fert, quia, excitatione facta, non ita est in bominis potestate ulteriorem etiam progressum sistere atque repellere; quare ejus malitiam participat. Verum seminis effusionem vel completam venercam fruitionem extra conjugalem congressum quaerere, graviter prohibitum esse debet, siquidem matrimonii onera homines passim recusarent, atque humani generis gravem ruinam inferret, si liceret citra gravem culpam ejusmodi voluptates quaerere, laxarenturque habenae, si id unquam liceret. Ergo etiam quae­ libet venerea commotio voluntarie habita participat reatum gravis peccati. — Quod hodie adeo evasit communis sententia theologorum, atque adeo cohaeret cum doctrina ab Apostolica Sede proposita (v. thesim 40. ab Alex. VII. damnatam), ut externa illa probabilitas, quam opinio parvitatem materiae in re venerea defendens olim ha­ buit, vim suatn exercere non amplius possit. ·, Tr. III. (Decal, praec. VI.)— Bonum conjugale ejus laes. per luxuriam. 515 et vix non semper illis actionibus commoveri, pro aliis gravis ob­ ligatio non sit. In iis igitur rebus, quae medium quoddam tenent inter gravem et levem influxum, summa prudentia necessaria est, ne laxius plura permittantur, sed etiam ne severius judicando peccata gravia fingantur. Aliis verbis: 1. Causam ex se leviter tantum influentem in motum et effectum turpem ex intentione libidinosa exercere, grave peccatum est. 2. Causam leviter influentem ex vanitate, curiositate, petulantia ponere, peccatum veniale est, modo motus pravus, si exoritur, suppri­ matur. At eam causam, potissimum si plane levis non est, commotione jam orta, ex proposito sine ulla ratione continuare: aut ex ea sen­ sualem delectationem quaerere: valde periculosum est. ac facile evadit grave peccatum: non statim autem desistere, peccati gravis incusari nondum potest. Gobat tr. 7 n. 330, Less. 1. 4. c. 3 n. 102. — S. Alph. 1. 3 (al. 4) n. 422. 3. Causam non ita leviter, sed neque pro omnibus graviter in­ fluentem ab iis, qui fere semper pravum effectum patiuntur, exerceri sine causa excusante, a peccato gravi, etiam ratione solius effectus, im­ mune dici nequit, idque eo minus, quo effectus pejor est. 4. Causam ex natura graviter turpem ideoque graviter influentem in effectum pravum sine gravi ratione ponere, mortale peccatum est. non solum quatenus causa posita in se graviter peccaminosa est, sed ipse effectus pravus agenti imputatur, nisi quis — id quod sane rara exceptio est —, in ejusmodi actione se graviter non commoveri sciat. Cf. Sal man tic. tr. 26 cap. 7 η. 41. Explicationis gratia dicendum est, quaenam censeantur causae $64 graviter influentes, quae leviter, quaenam causae mediae. 1. Causae graviter influentes sunt: cogitatio practica vivacior de venereis; tactus in partes obscoenas alterius personae exercitus, nisi forte prorsus transeunter fiat in persona ejusdem sexus sine pravo affectu: aspectus personae plane nudae alterius sexûs voluntarie continuatus: imo etiam aspectus viri in pectus nudum feminae, aut aspectus picturae obscoenae, saltem si continuatur, commotione jam exorta; quibus addit S. Alph. cum aliis relate ad ipsam pollutionem: diuturnius colloquium tenerum cum persona inordinate amata’, item diuturniorem et fixum ejus aspectum. Cf. Reuter Neoconfess. η. 70, S. Alph. n. 417 sq. et n. 482. 1 Intcllige personam, in quam passio fertur vel sensualis sympathia. Si quis igitur sine causa excusante, sed ex mera sensualitate, illius personae colloquium quaerit atque protrahit vel etiam ejus solam praesentiam: pro gradu sensualis in­ clinationis, qua in eam fertur, facile flet, ut non leviter commoveatur ad venerem, atque praesenti periculo consensûs sese exponat. Quando igitur talis est conditio, sive ejusmodi colloquium vel praesentiam causam ex se graviter influentem vocas, sive inter causas medias collocas: certe habes causam non levem, ex qua per ex­ perientiam scitur, pravum effectum oriri consuevisse; quam sine ratione excusante exerceri, ex supra dictis pro gravi peccato habendum est. * 33 Ô1G P. I. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 2. C’ausac leviter influentes: tactus vel aspectus in partes in­ honestas proprii corporis obiter factus ; tactus feminae non inhonestus obiter factus et levis; apprehensio manus illius; osculum leve ex causa honesta; colloquium vanum cum femina; aspectus pectoris illius non fixus, a fortiori alii leviores aspectus. Leviter influentes dici etiam magis debent causae, quae vocantur ,per * , accidens ut: intemperantia in cibo et potu; equitatio; situs commodus. Causae mediae: Lectio non ita leviter turpis curiosa; spectacula turpia ex vanitate aspicere; aspectus coitfis animalium grandiorum sine causa; aspectus personae nudae ejusdem sexûs deliberate continuatus; tactus turpis animalium diutius productus; tactus in proprium corpus factus vel repetitus. S. Alph. ib. n. 484. — Cetorum haec doctrina in sequen­ tibus completur, quum dicetur, quid circa tactum, aspectum etc. per se grave peccatum sit: id scilicet intellige esse causam graviter influentem. Caput IL Discussio singularum actionum, quae ad luxuriam imperfectam pertinent. Praenotanda. In omnibus illis actionibus quae accusantur, con­ fessarius attendere debet 1. ad intentionem agentis: quae si mala et venerea est, licet actio in se non sit graviter obscoena, tamen effectus, utpote voluntarie quaesitus, ad gravem culpam imputari debet. 2. Attendi debet ad gravitatem rei in se spectatae, num in se actio sit graviter turpis et graviter movens ad libidinem: quod si obtinet, etsi intentio prava directe habita non sit, sine gravi causa ejusmodi actionem ponere, communiter grave peccatum est; imo ad libidinem propriam ejusve periculum accedit, si actio cum altero exercita est, grave illius scandalum, ita ut, seclusa propria libidine, haec sola scandali ratio sufficiat ad peccatum mortale, alias duplex ratio ma­ litiae adsit. 3. Confessarius attendere debet — idque ex aliis adjunctis dis­ cernere ipsius est — num fortasse ille, qui actionem ponit in se non turpem aut non graviter turpem, ex qua sequatur turpis effectus, grave periculum subeat consentiendi in delectationem turpem exorituram: quod si obtinet, actio, etsi non ex se, tamen ex periculo accidentali graviter peccaminosa est. His praenotatis breviter dabo ea, quae claro et distincto ordine Sporer Theologia sacram, p. IV. cap. 3 sect. 6, et S. Alph. 1. c. exponunt. ws De impudicitia cordis. ■·;<$ Hoc nomine vocatur voluntaria occupatio mentis circa res obscoenas sine legitima causa: fit autem cogitatione, delectatione, desiderio. 1. Speculativa et abstracta cogitatio et imaginatio rerum obscocnarum voluntarie assumpta et continuata ex mera curiositate vel levitate, si res Ti. III. (Decal, praec. VI.)— Bon. conjug. ejus la<-4o. luxur. imperf. 517 sunt graviter obscoenae, quamquam ex se grave peccatum nondum est. practico tamen ob praesens periculum incidendi in delectationem turpem ejusque consensum plerumque peccatum grave evadit. — Verum attentio ad hoc periculum requiritur. Imo si cui extraordinarie periculum non oriretur, illo, qui id sciret, sola cogitatione hac speculativa non peccaret graviter; esset autem peccatum grave, si approbaret peccatum turpe solum speculative cogitatum. 2. Delectatio morosa, i. e. voluntarie capta, est complacentia in motum venereum ex cogitatione et imaginatione ortum sine animo peccatum opere complendi. Quae mortaliter peccaminosa est: utrum et quando et quibus limitibus species peccati diversa sit pro diversis rebus cogitatis, v. supra ubi de peccatis in genere dictum est n. 255 et 25G. 3. Desiderium denique fertur in ipsum opus turpe: de quo etiam ibid, supra dixi. De impudicitia oris. 1. Turpia loqui, canere, legere peccatum mortale est, si haec fiunt'· * 1) delectationis venereae excitandae causa; 2) propter delectationem in ipsas res narratas, lectas etc.; 3) cum periculo animadverso incidendi in consensum delectationis venereae oriturae. . i ^5 f r ex sola levitate, curiositate aliave delectatione circa artificium, dexteritatem, secluso periculo pravi consensûs, venialia sunt: nisi tamen gravia sint ratione scandali. 3. Practice igitur raro excusari possunt a mortali peccato, qui de rebus graviter obscoenis sine ulla necessitate sermonem protrahunt easve legunt. 1) quia idem valet, quod supra dictum est do cogitatione; 2) quia, si alii haec audiunt, praesumi debet, ex eo quod sermo protrahatur de rebus sexu­ alibus, aut etiam ex eo aliquando, quod unum alterumve verbum turpis­ simum proferatur coram hominibus solutis, ipsis audientibus grave periculum creari. — Paulo liberius quidem citra peccatum grave sermo institui potest inter conjugatos: verum si obscoeniora sunt, illis gravioris etiam peccati, utpote adulterii malitia affecti, scandalum datur. 4. Aliud est, si ex vanitate quaedam non graviter turpia jocandi causa dicuntur; haec enim pro gravi peccato non habentur. 5. Audire ejusmodi turpia facilius quidem a peccato gravi excusari potest, atque etiam subridere ex se nondum grave peccatum est: v. Stoz trib. poenit. 1. 1 p. 3 n. 542: est autem: 1) si placet res turpis narrata in se; 2) si audiens excitando, animando causa est, cur sermones graviter peccaminosi fiant seu protrahantur; 3) aut si propter auctoritatem suam, ex qua impedire eos potest, vel etiam debet, silendo causa est, cur continuentur: 4) si propter suam conditionem personalem audiens scandalo est, v. g. si sacerdos audiens particeps esset istiusmodi sermonum, aut si, sermone obscoeno ad audientem directo, non-obloquendo pravam intentionem loquentis promoveret aut approbare videretur. Sic igitur intellige, quae Sporer ct Tamb. dicunt: „Si aliis loquentibus tibi illud turpiloquium vel impura cantilena displiceat, seu non placeat, nec tamen loco discedas, nec cos reprehendas ob ruborem, imo etiamsi — secluso scandalo et animo de illo peccato delectandi — rideas vel quid si­ mile facias: te non accuso peccati mortalis, quia ipsa erubescentia non contemnenda ratio est pro tua excusatione. 518 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. inor. objecta. Impudicitia aspectùs. Aspectus turpis mortaliter illicitus esse potest triplici ex causa, ex objecto nisi necessitas excuset, ex intentione, ex periculo. 1. Ex objecto ipso graviter peccaminosum est, illas res aspi­ cere sine necessitate, quarum aspectus graviter ad libidinem pro­ vocat atque turpem commotionem ex se causât. Ita: aspicere deliberate coitum humanum; aspicere pudenda diversi ab aspiciente sexûs; aspicere serio et deliberate personam alterius sexûs plane nudam; fixis oculis in­ tendere in pectus feminae nudum, vel morose aspicere picturam valde obscoenam * ut explicavi n. 864; morosus aspectus propriorum genitalium sine necessitate continuatus. (S. Alph. n. 419—424.) 2. Ex periculo praeviso, vel periculo, quod nunc animadvertitur, aspectus etiam paulo minus graves, (inter quos aliquando posteriores illi aspectus ex modo jam allatis computantur) mortalia esse possunt secundum ea, quae dixi n. 864, 865, praecipue quando aspiciens jam sentit pravam commotionem atque consentiendi tentationem, ab aspectu tamen ulteriore, licet causa excusans desit, non abstinet. 3. Ad haec revocari aliquo modo possunt, quae dicuntur de lectione rerum inhonestarum, atque aspectu comoediae inhonestae. Colligo circa ea ex S. Alph on so sequentia: 1) Legere libros turpes ex curiositate, sine turpi delectatione vel ejus animadverso proximo periculo, ex se veniale tantum peccatum est; attamen quia saepe ejusmodi periculum adest, in praxi saepissime habes peccatum mortale: S. Alph. n. 426. Quod periculum etiam censeri debet adesse in eo, qui ex lectione non leviter turpi consuevit pati pollutionem, vel qui incidere consuevit in vehementes tentationes. Cf. S. Alph. n. 484. 2) Spectare comoedias, quando et qua ex causa mortale peccatum evadat, dixi supra n. 64^ et 667. 3) Ibidem etiam habes, eos qui pecunia, plausu etc., vel concessione positive influant aut promoveant spectacula notabiliter turpia, magis etiam qui repraesentent, facile atque communiter committere peccatum mortale, quia ponunt causam, quam multis scandalo fore cognoscunt: idque etiamsi ipsi turpiter non commoveantur nec labantur. Cf. S. Alph. n. 427. Quid autem ex omnino gravi causa permitti aliquando possit hac in re, et cum quo moderamine, conjicies ex iis, quae de cooperatione et scandalo dicta sunt n. 667. Ibi etiam vide, quid dicendum sit de scriptione, impressione pravorum librorum etc. ses Tr. III. (Decal, peace. VI.) Bon. conjug. — laesio, lutrur. imperfecta. 519 pere autem cavendum est, ne forte ex industria vel diutius id committant, neve unquam in infantibus, qui jam incipiunt animadvertere, quid fiat: quare mortale peccatum facile erit, infantes in verendis titillare. Tactus animalium ordinarie non est nisi veniale, nisi forte tactus pro­ ducatur usque ad animalis pollutionem; quod si voluntarie fit, generatim propter nimium periculum proprium pro mortali peccato habendum est: S. Alph. ib. Multo minus peccatum mortale est ex se, leviter tangere in partibus non inhonestis personam etiam alterius sexûs, manum mulieris apprehen­ dere, digitum intorquere etc., obiter osculari; neque teneros infantes oscu­ lari, etsi quaedam sensitiva delectatio non venerea oritur, neque reprimitur. II. Verum si ejusmodi actiones aut diutius cum mora exercentur, aut furtive et clam, habes aut periculum grave turpis commotionis et consen­ sus, aut indicium pravae intentionis: adeoque grave peccatum. Ende generatim recenseri solent ut gravia peccata: Oscula inter diversi sexûs personas insolito modo, cum longiore mora vel ex ardore facta; idem dic de amplexibus. Imo premere manum feminae, digitos intorquere, potest cum pravo affectu sive ex eo fieri et mortale evadere. — Quod eum quadam propor­ tione transfer ad tactus cum eodem sexu, aut ad tactus in proprium corpus. III. Ex se igitur mortalia peccata sunt, seclusa justa causa, partes turpes tangere personae alterius sexûs etiam obiter, aut super vestes, si id deliberate fiat; — etiam id ex industria, aut per notabile aliquod tempus committere in personam ejusdem sexûs; — imo idem dic, si mulier in mu­ lieris pectoris tactu inhaeret, aut si vir mulieris pectus nudum tangit, vel etiam non nudum cum mora ; — etiam proprii corporis inhonestas partes sine causa repetitis vicibus tangere aut tactum continuare, non obstante commotionis jam factae initio. Qui se tangi permittit, non repellendo etc., graviter peccat communiter loquendo, non solum si ipse pravum animum gerit, seu consensum dat, sed etiam ratione solius cooperationis: 1) si tactus est ex se turpis, i. e. sive ex objecto, sive ex modo tangendi; 2) si tactus quidem ex se ut certo turpis non apparet, at de pravo animo tangentis constat, saltem si tangere tentât non coram aliis. Non peccat, aut non graviter: 1) si tactus ex solo animo tangentis turpis est atque coram aliis committitur — justa enim causa permittendi est tum propria verecundia, tum timor alterum diffamandi; 2) si tactus ex se turpis non est, neque constat de tangentis mente prava. Impudicitia tactus. S69 I. Non est mortale peccatum (seclusa prava intentione) tangere alterum ejusdem sexus in partibus inhonestis obiter tantum, i. o. „non ex proposito neque per aliquod temporis spatium * 4, sed ex petulantia vel curiositate : ** tantum S. Alph. n. 420. Minus etiam, id facere in proprio corpore; si modo non fiat diutius aut repetitis vicibus. Neque mortalis peccati reae haberi debent ancillae sic obiter tangen­ tes pueros, quum propter infantilem aetatem minus sit periculum. — Summo1 Gradus obscoenitatis et periculi sane sumitur non solum ex re, quae re­ praesentatur, sed etiam ex modo et arte, qua res exhibetur. Caput IIL De luxuria perfecta seu consummata. Peccata consummatae luxuriae alia dicuntur juxta naturam, alia contra naturam. Nimirum naturalia seu juxta naturam dicuntur illae actiones, quae in usu Venereorum ratione ipsius actus id servant, quod a natura praestitutum est, i. e. prolis procreandae finem seu possi­ bilitatem, peccant autem in eo, quod extra legitimum matrimonium exercentur. Contra naturam ea peccata dicuntur, in quibus ratione sto 520 I’. I. L. IL Virtutes et offic- circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. ipsius actûs prolis generatio excluditur, atque ita semen humanum contra finem profunditur. Naturale peccatum luxuriae proprie loquendo unum est, innaturalia peccata complura. De peccato luxuriae consummatae naturali. 1. Fornicatio est carnalis copula hominis soluti cum soluta ex mutuo consensu. 2. Fornicatio, etsi peccatum mortale sit secundum I Cor. 6, 9 et Ephes. 5, 5: „NoIite errare . . . neque fornicarii regnum Dei possidebunttt, idque secundum superius dicta (cap. I) ex natura rei pateat; tamen quoad specificam luxuriae malitiam reliquis peccatis consum­ matis levior est. Dico quoad luxuriae malitiam, quia quod a peccato solitario abest, hic accedit, nempe mutui ratio scandali; dein dico, quoad specificam luxuriae malitiam, quia subjectiva malitia in concreto saepissime major videtur, quam pollutionis malitia, quia et pudor inulto magis exuitur, et actus multo plus voluntarii habet, quare in canonibus poenitentialibus etiam constanter pro fornicatione major poenitentia in­ jungi consuevit, quam pro pollutione. 3. Ad fornicationem per sc reducitur: 1) concubinatus, quo quis continuo cum muliere matrimonio sibi non juncta, ac si conjux sir, vivere pergit: est igitur continuus status committendae fornicationis atque perpetua occasio; quare non propter specificam peccatorum ac­ cusationem, sed propter peccandi occasionem communiter in confessione haec circumstantia a confessario sciri debet; 2) meretricium, quo femina se cuilibet prostituit: de quo similiter sentiendum est. — Nihilominus in meretricio et concubinatu etiam alia peccata, ut adulterii, sacrilegii etc. accidere possunt (v. infra) atque in meretricio non ea solum, sed et alia innaturalia frequenter committun­ tur re ipsa. De peccato luxuriae innaturali solitario seu de pollutione. 871 Contra naturam peccatur aut siue concubitu, aut concubitu. Di­ versae species sunt 1) pollutio seu mollities, 2) onanismus, 3) sodomia imperfecta, 4) sodomia perfecta, 5) bestialitas. Theologis vox .pollutio1 indeterminata est; designat sc. seminis (quasi-seminis) emissionem sive inculpabilem sive culpabilem, eamque quocunque tandem modo moraliter non diverso causatam. Quare si de peccato pollutionis loquimur, culpabilem intelligi evidens est. Quod propterea noto, quia medici consueverunt pollutionem de naturali atque per se inculpabili seminis exoneratione intelligere, de culpabili pro variis eam causandi modis varias voces adhibentes. Nisi igitur haec advertas, non levis aliquando confusio oriri potest, imo in ipsis Tr HL (Decal.praec. VI.) — Bon con,jug. - -luxur. consunnn. naturalis, innatur. 521 audiendis confessionibus damnosus error. Verum cave, ne quod me­ dici pollutionem dicunt, semper a culpa immune habeas; siquidem etiam illa et propter voluptatem intenta, et studiose quaesita, et vo­ luntarie voluptatis causa accepta esse, atque ita mortale peccatum ex­ sistere potest. I. Pollutione, seu seminis effusione, directe voluntaria qualibet con­ trahitur peccatum mortale, sive est directe procurata, sive naturaliter quidem exorta sed lubens ejus voluptas acceptata. II. Pollutio indirecte seu in causa solum voluntaria, in quam neque intentio, neque postea delectationis consensus fertur, culpa est secundum eum modum, quo culpabilis est causa in genere luxuriae: nisi forte propter consensus grave periculum culpa augeatur. Ita contra com­ plures severiores S. Alph. n. 484 cum plerisque theologis. III. Quare pollutio, licet indirecte tantum voluntaria, 1) ipsa in gravem culpam imputatur, si sequitur ex actione graviter influente · sine gravi causa exercita; 2) etiam quando pollutio ipsa, re secuta, peccatum grave non est, tamen grave peccatum secum fert, si sequitur ex leviore actione temere suscepta cum magno periculo consensus, etiamsi consensus postea datus non sit; 3) leve peccatum est, si sequitur ex actione non graviter influente sine sufficienti causa, sed etiam sine gravi consensus periculo posita: 4) nullum peccatum est, si, remoto consensus periculo (sive eo quod periculum nullum subesae prudenter putetur, sive eo quod oppor­ tuna remedia contra periculum adhibeantur), exercendae actionis, ex qua pollutio secutura esse praevidetur vel timetur, ratio adest, nimi­ rum causa gravis, quando actio graviter influit aut grave periculum consensus alias inducit, ut necessitas vel notabilis utilitas propria aut aliena; alias saltem rationabilis causa, etsi eo minus gravis, quo actio pollutionis causandae minus est efficax atque insuper periculum con­ sensus levius. IV. Nocturna pollutio peccatum esse potest 1) propter consensum, qui postea datur, i. e. si voluntas in ea sibi postea complacet propter voluptatem, sive (piae actu, dum homo vigil evaserit, percipitur, sive quae percepta est (quamquam si in praeterita pollutione voluntas sic sibi complacet, non proprie ipsa pollutio in peccatum impuratur); 2) propter causam efficacem ante somnum positam; 3) propter inten­ tionem in ponenda causa ex se non graviter influente, ex qua aliquis intendat effectum. Aliter nocturna pollutio, i. e. quae accidit in somno, peccatum esse nequit. Uberior explicatio. Ad I. nota: 1. Pollutio directe procurata objective graviter mala est; pollutio autem naturaliter exorta objective quidem mala non est, at (piando deliberate ejus voluptas acceptatur, objectum fit volun1 Idque aliquo modo etiam relative, seu cum respectu ad diversos homines sumi, intellige ex iis, quae habes n. 803. 522 P.LL.II. Virtutes et offie. circa hom. etc.— Div III. Virt. nior. objecta. tatis mortaliter peccaminosae. Quare in confessione haec distingui debent, quia utrobique specifica quidem malitia eadem est, at non idem peccandi actus: nisi forte effectus jam inceptus interno consensu promoveatur. 2. Quod de pollutione sive procurata sive deliberato consensu acceptata dictum est, valet etiam de distillatione, quae cum voluptate conjuncta est, si de hominibus solutis loquimur, ut jam supra notatum habes. 3. Quoad feminas certum quidem est, non esso eandem pollutionis ma­ litiam, quae est in viris, quum enim femina non effundat semen ad gene­ rationem necessarium, hujus frustrati finis malitia non habetur. Relinquitur ergo malitia venertae voluptatis communis: quae nihilominus specie infima differre videtur, prout capitur perfecta ex actu completo, aut ex simplici motu vel tactu venereo imperfecta ; nam haec imperfecta voluptas quaelibet tum in viro tum in femina propterea sub gravi prohibetur, quia via quae­ dam est ducens ad perfectam, quae in se et ex se graviter est illicita. In­ super femina, quae indulgent saepius ejusmodi pollutioni excitandae, grave damnum sibi infert tum ad impotentiam sese disponens, tum nervorum ex­ citationem magnam et morbidam contrahens. — Quum in muliere humoris secretio saepe intus lateat, cautus sit confessarius in interrogando. 4. Similiter judicandum est de pueris, eunuchis etc., qui, quum semen verum non possint, alium humorem profundere cum venerea voluptate procurant: quamquam ab istis, nisi forte malitiam pollutionis proprie dictae norint atque desiderio amplectantur, facilius dixeris peccari peccato, quod infima specie non distinguatur a qualibet voluptate venerea tactu provocata; pessimae tamen sequelae in valetudinis detrimentum sine dubio etiam ex illis peccatis oriri possunt. 5. Quoad confessionis integritatem perinde est, utrum pollutio hoc an illo medio procurata sit, modo ne medium, quod adhibitum sit, aliam di­ stinctam malitiam contineat: remedii causa autem saepe expedit, confessarium scire, utrum cogitationibus, an lectione, tactu etc. poenitens effectum provocaverit. G. Saepe accidere potest, ut, qui pollutioni induisit, desiderio etiam alia peccata luxuriae commiserit: quare non raro confessarii est, do iis interrogare, videlicet de desiderio fornicationis etc. 874 Ad If. et III. 1. De quolibet motu seu voluptate turpi eadem prin­ cipia valere, quae de pollutione (indirecte) causata, jam constat ex c. I.: id tamen discriminis teneri debet, ut, quo leviores sint motus, eo facilius adsit justa causa ponendi actionem, quam cum pravo motu conjunctum iri praevideatur, praesertim si actio secundum superius (cap. I.) dicta non censeatur ex se graviter provocans effectus venerei. 2. Pollutio, quae solum indirecto voluntaria est in intemperantia gra­ viter peccaminosa, tamen luxuriae peccatum non constituit nisi veniale: ita pollutio praevisa, per se oritura ex ebrietate, crapula, jejunii laesione. 3. Medicus, qui in artis suae exercitio, confessarius, qui in audiendis confessionibus vel peccatorum recordatione, quam impedire nequit, theo­ logus, qui in comparanda scientia ad munus suum spectante patitur pol­ lutionem, a culpa immunis est, modo ne consentiat. Alioqui ea, quae pro humano genere necessaria vel utilia sunt, impedirentur. Qui autem in ejusmodi eventibus saepius consentire solet, est in occasione pro adjunctis plus minusve libera aut necessaria, atque secundum regulas in tractatu dc poenitentia exponendas dirigi debet. Tr. III. (Decal, peace. VI.) lion, eonjug. luxur. consumai. hinalural. 523 4. Generatim tactus, aspectus, lectio etc,, quae ponuntur ex causa non levi, et diriguntur ad finem prorsus honestum necessitatis, utilitatis, convenientiae, non tenemur sub peccato omittere propter pravos motus, imo etiam pollutionem praevisam, si consensûs periculum absit. Huc refer non solum ,inservire et curare aegrotos4, sed etiam secundum honestum morem salutandi causa alios amplexari, manus jungere etc., corpus pro­ prium mundare, lavare (imo mundities non bene curata irritabilitatem et tentationes potest augere). 5. Speciatim quaerunt scriptores, num liceat, tangendo et fricando, pruritum, ardorem in genitalibus exstinguere, etiam praevisa pollutione. S. Alph. cum Roncaglia non vult admittere, si levis et tolerabilis est pruritus, tactum usque ad praevisam pollutionem, facilius usque ad aliquam commotionem: admittit, si pruritus magnus sit. — Practice igitur dicendum est, ex se, secluso consensus periculo, ejusmodi tactum vel fri­ cationem peccatum non esse, si quis pruritum abigat, quem satis aegre ferat. Consultum quidem est, virtutis causa potius dolorem et incommodum ferre; aut etiam panno potius quam manu tangere, imo id prorsus neces­ sarium esse puto, si hoc agendi modo pollutio secus secutura impediatur. Verum in ipsis illis tactibus permittendis, testeS. Alph. (//. Ap. tr. 9 n. 34), confessarius cautus esse debet, ne ea permittat, quae ex fine fruendi voluptate exerceantur. Difficilior sane est quaestio, num, quod scriptores passim permittant, valeat etiam dc feminis vel viris, qui intolerabilem pariantur in genitalibus nervorum irritationem, quae quasi cogat ad tactum vel alias motiones, quibus pollutio inducatur. Quodsi ardor et pruritus ille non ad id tendat, ut ipsa pollutione sopiatur et exstinguatur, difficultas non est, omnia eodem modo, ut supra permittere: siquidem ex naturali actione tangendi etc. se­ quitur duplex effectus, unus bonus, malus alter, quorum prior intenditur, alter permittitur quidem, sed in se per voluntatem detestatione excluditur. At si ardor seu irritatio ad id tendunt, ut per pollutionem exstinguantur, sane non licet actionem ullam ponere, quae e.r se istum effectum provocat, ut facile est tactus et fricatio; sed neque puto, in illo miserando statu ho­ minem debere ita constrictum esse atque ab omni corporali motu, qui sane causa efficax pollutionis nullatenus ex se censetur, studiose abstinere, ut: mutare situm in lecto, crus cruri supponere etc., modo ne sic intendat' pollutionem nevo consensûs periculum grave subeat. Nam si quae actio levis pollutionem causât, haec non ex illa actione, sed ex peculiari agentis dispositione non voluntaria ortum ducit: ut autem hanc actionem, si ex se vere leviter influere censetur, studiose declinet, sub gravi propter miseram illam conditionem subjectivam postulare, meo judicio severius est. Omni tamen modo homo ille curare debet, ut rem in se detestetur Deumque imploret, ne se cadere permittat. — A timorato medico etiam remedia peti possunt. Ad IV. 1. Qui ponit causam natura sua graviter influentem, reus est §75 pollutionis, etsi demum in somnis sequatur, quando non habuit rationem sufficientem, cur licuerit causam illam ponere. 1 Pollutionem non permittere solum, sed procurare vel intendere, secundum Sm Alph. 1. 3 n. 476 omnes damnant mortalis peccati, etsi lieret sanitatis vel ser­ vandae vitae causa. Quare distinctio inter pollutionem physiologicam et moralem, quasi haec sola, quae voluptatis causa flat, illicita sit, licita illa, si voluptatis intentio ct approbatio desit, plano excluditur. c). 524 P. I. L. II. Virtutes et oftic. circa horn. etc. — Div. Π I. Virt. mor. objecta. 2. Si autem actio, ex qua putatur pollutionem sequi, in se non est graviter influens, paulo mitius res sumi potest quoad pollutionem in som­ nis orituram, quam in vigilia secuturam: ita ut, seclusa intentione et ap­ probatione pravi effectus, facilius aliquis a peccato gravi excusetur exercens actionem, ex qua praevidet illum effectum malum secuturum esse in somno. 3. Qui utcunque intendit sua actione pollutionem etiam in somnis procurare, peccati ipsius effectûs reus est. 4. Qui inculpabiliter patitur nocturnam pollutionem, si semivigil com­ placentiam capit, mortalis peccati reus dici nequit, siquidem plenus con­ sensus rationalis non adest. Si (piis autem plene sibi conscius voluptatem pollutionis approbat, a gravi peccato immunis non est. 5. At aliud esse voluptatem pollutionis approbare, aliud gaudere de illa naturae exoneratione ut est tentationis cessatio vel diminutio, jam notatum supra in theol. gener, n. 250 habes. 876 G. Aliud etiam est pollutionem causare, aliud eam, jam coeptam na­ turaliter, non supprimere. Posterius ex obligatione non tenemur. Quare si pollutio in somnis incepit, homo evigilans bene quidem agit, si, quantum sine majore difficultate possit, seminis effusionem e lumbis jam decisi cohi­ beat — quod corporale aliquod incommodum quidem creare potest, nocu­ mentum valetudini verum non infert ex Gap elini. cap. B. II. — : tamen proprie dictam obligationem, maxime gravem, exsistere non puto, nisi peri­ culum consensûs adsit; nam homo non tam agit, quam patitur. Ut autem conscnsûs periculum fugiatur, recursus ad Deum vel B. Mariam V. quam primum habendus vel certe mens ab ea re avertenda est. Imo adhibita vi cohibendae pollutionis naturaliter coeptae, etiam in vigilia, obligatio per se exsistere non videtur; nam per se eadem ratio subest, quae affertur communiter de pollutione in somnis incepta. Quoniam autem periculum consensu labendi vix absit omnino, castitatis sectatores potius conatum aliquem, quantum possunt, adhibeant, at sine perturbatione et anxietate, ne obligationis, quae non sit, scrupulum sibi injiciant. Scholion. l)c onanismo — saltem ut theologi vocem illam sumunt — quo­ niam sermo recurret, quando de matrimonii usu dicendum erit, hic sufficit notasse, ejus malitiam, si de solutis agitur, esse et fornicationem in affectu eamque atten­ tatam, pollutionem in effectu — saltem practice loquendo, nisi forte aliquis inter peccandum poenitentia ductus se retraxerit, pollutionem autem, quam cohibere am­ plius non possit, patiatur, non voluntarie ea fruatur. In quo peccato malitia eadem est, sive vir sese retrahat, sive semen virile alio modo intercipiatur, ne generatio possit sequi. In priore igitur modo reus erit vir. mulier plerumque, si rea est, suasione vel inductione; potest tamen mulier aeque principaliter criminis particeps esse. De Sodomia. 87" Sodomia alterum peccatum est contra naturam, tum ex se ratione luxuriae pollutione pejus, tum ratione scandali gravius. Est autem usus venereorum completus in vase indebito. Distinguitur vero sodo­ miae species perfecta et imperfecta: perfecta, si fit copula inter perso­ nas ejusdem sexus, imperfecta, si sexuum distinctio quidem observatur, sed organo ad id non destinato coitus perficitur. Tr. III. (Decal, praec. VJ.)— Bon con jug. — hixur. ronsumm. innatural. 525 I. Sodomia specie perfecta et specie imperfecta secundum speci­ ficam malitiam distinguitur: S. Alph. n. 466. II. Sed probabile est, peccati specificam malitiam desumi ex affectu aut ad sexum innaturalem, aut ad vas innaturale: itant si duo homines ejusdem sexus peccaverint, sufficiat sciri, utrum per modum concubitus peccatum cum seminis effusione seu pollutione factum sit, an sola manuum attrectatione, non requiratur major explicatio modi luxuriosi acuis, nisi forte propter peccati reservationem necessarium sit scire, fueritne vere corporum commixtio per copulam necne. III. Actus perfectus sodomiae potest adesse tum in specie perfecta, tum in imperfecta. Si autem sodomia reservatum peccatum est, reservatio, nisi aliud expressum sit, intelligitur de actu perfecto seu copula sodomiae perfectae: quae facilius quidem inter mares, at etiam inter feminas accidit. IV. Secundum S. Alph. probabile est, specie non distingui pec­ catum agentis et patientis: modo constet de pollutione, quae facilius aderit in agente. S. Alph. n. 468. Nota ad II. Si vir cum muliere peccat extra vas naturale, S. Alph. S7S 1. c. cum communi sententia docet, tum demum esse sodomiam (utique im­ perfectam) si in ano coierit; aliter esse fornicationem in affectu et in effectu pollutionem. Nimirum si sexuum distinctio servatur, peccatum censetur esse contra naturam, quam minime, non quam maxime natura actïis patitur; quare affectus ad vas indebitum non supponitur, sed probari debet. Aliud prorsus est, si sexuum distinctio non servatur; nam eo ipso habes in quo­ libet coitu cum seminis effusione totam substantialem malitiam, diversi modi non addunt specificum discrimen. Ad III. 1. Actus perfectus vocatur, si seminis vel quasi-seminis effusio facta fuerit utcunque in organum indebitum alterius personae; imperfectus, si duo homines ejusdem sexûs concubuerint, at seminis effusio ab alterius vase non fuit recepta. 2. Sed ne imperfectus quidem sodomiae actus est, si duo homines ejus­ dem sexûs tactu mutuo se polluant; id saltem communiter dici debet; quia communiter qui ita peccant, in pollutionis voluptate sistunt. Quodsi feratur affectus luxuriosus unius in alterum, ita ut concupiscat ipsam personam, habebis sodomiam in allectu. — Hinc c contrario, si quis se polluat agendo cum altero homine ejusdem sexûs eo modo, qui sodomiae similior est, non tamen actu perfecto, atque revera in ipsam personam turpi amore non fera­ tur, habes pollutionem quantum respicitur ipsius agentis peccatum contra seipsum, sodomiam plerumque ratione scandali dati. Ad IV. S. Alph. practice explicandum esse dicit, utrum aliquis fuerit agens an patiens: nimirum agentem pollutionem habuisse supponitur, nisi contrarium expresse dicat; patiens vero potius positive exprimere seu inter­ rogari debet, num etiam pollutionem ipse in se passus sit. § 4. De bestial itate. Peccatum luxuriae omnium gravissimum est bestialitas, qui est 579 congressus venereus non servata speciei identitate. De quo pauca haec fere cum S. Alph. n. 474. 526 P. I. L·. II. Virtutes ct offic. circa hom. otc. — Div. III. Virt. mor. objecta. I. Bestialitatis peccatum uon est, si quis tactu animalis in se ipso pollutionem excitet, sistens in ea: imo hoc peccatum non habet mali­ tiam a pollutione distinctam. IL Si vero feratur affectus turpis in bestiam, bestialitas habetur, saltem affectu, atque etiam effectu, si per modum concubitûs, quo­ cunque tandem modo, peccatum perpetratum sit cum seminis vel quasiseminis effusione; si minus, saltem attentatum peccatum habes. IlL Nihil refert quoad moralem malitiam, cujusnam speciei animal fuerit, quia malitia specifica ex diversitate a specie humana desumitur; neque cujus fuerit sexus, secundum S. Alph. 1. c. Quam opinionem veram esse puto, si verum est, quod hodie medici et physiologi sentiunt, ex congressu hominis ct bestiae generationem sequi non posse. At si id non sit exploratum, ut S° Alph. I. 6 n. 125 cum Busenb., Rituali R. etc. non est, puto, a doctrina S‘ /ilpli. circa specificam mali­ tiam recedendum esse, atque plane gravius et aliud peccatura committi per congressum cum bestia diversi sexûs, quam ejusdem sexûs, si modo congres­ sus factus sit copula perfecta: nam periculum veri monstri generandi in­ ducere, sine dubio aliam malitiam, (piae in quolibet peccato luxuriae innaturali est, superat non gradu solum, sed specie. NB. Ad bestialitatem scriptores revocant congressum cum diabolo sub forma sive hominis sive cujuslibet animalis sese exhibentis: quia revera species humana non servatur. Cui peccato non solum semper peccatum contra religionem (superstitionis) conjungitur, sed etiam conjungi potest affectus aliorum luxuriae peccatorum pro diversis formis, sub quibus dia­ bolus sese exhibeat, si hae ipsae affectum peccantis determinent: S. Alph. n. 475. Contrahi autem hujusmodi enormis peccati malitiam non solum, si quando diabolica revera adfuerit apparitio, sed etiam si quis, hallucina­ tionibus subjectus eam adesse putans, in illa cum luxuriae peccato sibi complaceat, vix est, quod moneam. — Haec, quamquam raro fiunt, tamen accidere aliquando, non est impossibile. Caprd IV. De peccatis luxuriae, quae cum circumstantia malitiam addente conjuncta sunt. eso Prout ille, qui peccat aut quocum peccatur, vi alterius virtutis aut ab omni luxuria, aut a luxuria cum certa persona abstinere debet, peccato luxuriae nova malitia extra luxuriae malitiam potest conjungi, ut contra justitiam, contra religionem, contra pietatem. Hae autem malitiae luxuriae extrinsecus accedentes non in solo peccato luxuriae naturali et consummato inveniuntur, sed etiam in aliis peccatis imperfectis, aut — quod pejus est — innaturalibus. Quod quamquam in singulis peccatis mox enumerandis fere notaturus sum, tamen universim notasse juvat. Enumerantur peccata sequentia: Stuprum, adulterium, incestus, sacrilegium, quae singula explicanda sunt. Tr. III. (I)ecal, pracc. VL) — Bon. conj, — luxun malitia rrtriM. aucta. 527 1. Stuprum est violenta mulieris oppressio seu copula vi ex­ torta: sic secundum aliquos; quare secundum hunc conceptum stuprum est, si ad luxuriae malitiam, quae in fornicatione est, gravissima illa injustitia accedit. Alii, idque sensu theologico, stuprum sumunt pro injusta virginis defloratione, seu pro copula cum puella, quae adhuc virgo est, cum injustitia in eam conjuncta. Pro diversa autem injustitia distinguitur stuprum violentum, et voluntarium: violentum, quando virgo vi physica subigitur; voluntarium, si fraude, minis, importunis precibus cum metu, ad consensum cogitur. (Imo nonnulli id extendunt ad virginis consen­ sum quomodolibet obtentum, quoniam sive puellae, sive ejus parentibus irreparabile damnum inferatur: at quum haec non sit communis sen­ tentia, negligi potest, neque puellae libere consentientis defloratio pro peccato a fornicatione distinctum habeatur opus est.) Quare si casus reservatus est ,stuprum4, id sume prorsus pro in­ justa virginis defloratione; si est ,stuprum violentum4 pro sola virginis violenta oppressione. Habet igitur stuprum utique semper malitiam injustitiae fornicationi superadditam. Illa injuriae species, quae summo gradu ot diversa malitia est in copula extorta, invenitur etiam imperfecto modo in mulieris invitae turpi attrectatione seu tactu: proin in confessione declaranda est. NB. Addunt aliqui pro distincta specie .raptum1; verum quum haec non tantopere ex parte luxuriae, quam injuriae sit distinctum peccatum, id hoc loco omitti potest. Sufficit de raptu, quod in impedimentis matrimonii notabitur. II. 1. Adulterium est accessus ad torum alienum: quare praeter ssi luxuriae malitiam habet laesi juris alieni gravissimi, ejusque sacro charac­ tere sacramentali affecti. 2. Quamquam adulterium sensu perfecto sumitur pro copula, ramen etiam in quibuscunque peccatis, etiam imperfectis, quibus persona con­ jugio ligata turpiter attrectatur, adulterii ratio inest, i. e. violati juris alieni et violati sacramenti. Imo si alteruter conjugum pollutionem committit, haec adulterii imperfecti ratio jam contrahitur, quoniam ut monet Apostolus, „mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier4*. I Cor. 7, 4. 3. Ab adulterii reatu non eximitur peccatum ex eo, quod fortasse vir impius consentiat in suae uxoris prostitutionem, siquidem injuria quidem marito non ita est illata, at nihilominus jus alienum inalienabile et sacramenti sanctitas laeditur : verum si consentiente marito seu altero conjuge adulterium committitur, haec circumstantia ut partialem ali­ quam malitiae speciem auferens videtur declaranda esse a confitente, sicut in homicidio, si quod in consentientem commissum sit. 4. Si conjugatus cum conjugata peccat, adulterium duplex com­ mittitur: nam duplex jus alienum violatur; quare haec circumstantia in confessione necessario declaranda est. 528 ’’Sa P. I· L. Π. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. inor. objecta. HI. 1. Incestus est luxuria cum personis cognatis exercita, ita ut praeter luxuriae malitiam simul etiam contra reverentiam seu pie­ tatem peccetur: quae malitia non in solis peccatis consummatis est, sed in quolibet etiam imperfecto peccato, quo invaditur persona cognata. 2. Ratio incestus tum erga consanguineos, tum erga affines ex­ tenditur ad eos gradus, qui impedimentum matrimonii dirimens con­ stituunt: imo vocatur etiam incestus peccatum cum legaliter et spiri­ tualité!· cognatis. 3. Probabile est, incestum inter consanguineos et affines specie non differre: at inter spiritualité!’ cognatos specie differre omnino videtur. 4. Incestus inter diverso gradu cognatos probabiliter specie non differt, nisi adsit primus cognationis gradus, isque lineae rectae, i. e., si fit incestus inter parentes et filios: S. Alph. 1. 3 n. 448. Nam ratio pietatis, contra quam incestus praeter castitatem delinquit, inter illos per se invenitur, inter alios cognatos solum propter relationem ad parentes seu per participationem. Sed 1) quod tale est per se, videtur specie differre ab eo, quod tale est solum per participationem : 2) quae autem talia sunt per participationem sive propinquius sive remotius, ab in­ vicem non specie, sed gradu tantum seu circumstantia aggravante distingui videntur. In primo autem gradu lineae rectae puto etiam differre peccatum, prout aut parens filium vel filiam, aut filius parentem induxerit: haec enim seductionis malitia longe alia est, prout aut a parente aut a filio committi­ tur, utpote diversis pietatis officiis directe opposita. Haec ex iis, quae de quarto decalogi praecepto disputata sunt, satis videntur patere. Similiter si alius quidam cognatus, cui paterna potestas vel cura com­ missa sit, aliquem suae curae commissum seducat, haec seductio sane in confessione explicari debet: quod tamen non est incestui proprium, sed se­ ductioni quorumlibet criminum commune. Etiam si quis cum noverca vivente patre peccaverit, haec circumstan­ tia in confessione accusanda est, quia etsi ratione incestûs peccati species non committitur ab ea diversa, quae inest peccato cum aliis cognatis pa­ trato, committitur tamen ratione atrocis injuriae erga parentem. 5. Incestûs malitia non solum peccatis luxuriae, quae juxta na­ turam fiunt et complentur, contrahitur, sed etiam iis actionibus, quae vel imperfectae sunt, vel fortasse contra naturam committuntur: quod idem de adulterio dictum est, eo tantum discrimine, quod incestûs ma­ litia nunquam in peccato solitario insit, malitia adulterii inesse possit. 883 IV. Sacrilegium seu potius luxuria sacrilega committitur aut personale, si a sacra persona sive cum sacra persona fit; aut locale, si in loco sacro peccatur secundum ea, quae dicta sunt supra de vir­ tute ,religionis1 n. 384 et 385. Ibi etiam vide, quo sensu solum privatum votum castitatis sacrilegum constituat luxuriae peccatum. Tr. IV. (Decal. praec. VU.) Bona fortunae. — Jurium genera. 529 contra castitatem; imo sacrilegium etiam sola voluptate venerea contrahitur ab eo, qui voto castitatis vel sacro ordine Deo consecratus est: id -altem de sacrilegio personali valet. NB. 2. Voluptate vel cogitatione interna speciem sacrilegii, incestfis etc. con­ trahi posse, quatenus objectum peccati desiderati vel approbati illas species malitiae continet, non est, quod hic exponam: id enim ex iis, quae de distinctione peccatorum internorum in thcolog. generali dicta sunt, colligitur. Pro catalogo diversorum peccatorum contra VI. praec. erit ipse index et singularum §§ inscriptio: ea igitur repetere supervacaneum est. Tractatus IV. De bonis externis seu fortunae atque humanis erga illa officiis. De amplissima hac materia justitiae commutativae praeter S. Thom. IL II. q. 58—78 et S. Alph. 1. 3 (al. 4) a. n. 486 erudite scripserunt: Lugo de justitia et jure, Molina, Lessius, Vogler, Beusch (de pactis, Migne curs. theol. tom. XVI.); recenti aetate: Crolly de just, et jure, it. Carrière, Schwa ne de contractibus seu puber die Vertrage", Pruncr de jure seu nLehre vom Redd"; praeterea passim omnes, qui de universa theologia scripserunt, quorum plures in decursu hujus tractatus allegatos habes. Bona fortunae quae dicuntur, quibus homo ad vitam terrenam ss4 ducendam indiget, praecipuum objectum sunt, circa quod justitia stricta versatur, et in quo hanc justitiae virtutem facilius laedi accidit. Quo enim frequentior est horum bonorum usus et quo frequentior et magis necessaria eorum transmutatio seu transitus ab unius in al­ terius dominium: eo facilius stricta aequalitas ac proin justitiae norma violari potest. Quare in practico moralis theologiae studio haec justitiae pars potissimum attendi et perquiri debet, tum ut laesae justitiae peccatum recte discernatur, tum ut obligatio restitutionis, utrum adsit annon, plane cognoscatur ex praec. VII. decalogi: „Non furtum facies" Exod. 20, 15. Sectio I. De jure hominis in bona fortunae. Hominem habere et acquirere posse strictum jus in bona externa, quantum satis est, jam supra de virtute justitiae in genere agentes innuimus, fusiorem tractationem ethicae debuimus relinquere. Quare hic statim ad particularia descendimus 1. circa jurium diversitatem, 2. eorum subjecta, 3. eorum acquirendorum modos diversos dicturi. NB. 1. Quod jam de adulterio et incestu aliquo modo dictum est, etiam a fortiori de sacrilegii reatu dici debet, sc. eum contrahi etiam actibus quibuslibet Lehmkuhl, Theol. rnor. I. Edit. I. 3i 530 P. I. L. Π. Virtutes et offlc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Caput I. De variis juris speoiebus. I. Jus plenum et perfectum vocatur dominium; de quojam supra dictum est: uti etiam de notione dominii directi et indirecti. Dominium nimirum reddit rem domino propriam. Quo fit, ut dominio, quod est directum tantum, dominii nomen melius conveniat, quam dominio indirecto. Qui enim dominium directum in rem habet, vere eam ut pro­ priam tenet, atque subjectum juridicum substantiae rei exsistit, etsi usum et dispositionem rei habeat impeditam; qui vero indirectum tantum alicujus rei dominium habet, illam rem, sc. ejus substantiam, non ut propriam tenet, sed solummodo jure circa eam disponendi utitur. II. Usus est temporaneum jus in re aliena, ea sc. utendi, salva ejus substantia. Qui rei usus determinatur contractibus aliisvo transmissionis modis, quibus jus illud concessum seu acquisitum fuerit; simili modo onera illa determinantur, quae ab usuario, i. e. ab illo, qui jus usûs habet, subeunda sunt. Particularia quaedam vide postea, quando sermo erit de contracti­ bus locationis et conductionis. 835 III. Ususfructus jus est temporaneum et utendi re aliena et fructus illius percipiendi, salva ejus substantia. Ilinc in sola re frugi­ fera usus et ususfructus distinguuntur. Usufructuarius, i. e. ille, cui jus ususfructus competit, in fructus rei plenum dominium acquirit: debet autem rem ipsam in bono statu conser­ vare; modicas expensas pro re reparanda facere; onera, quae rei incum­ bunt (ut tributa etc.) ferre. Dominium igitur acquirit eorum, quae in fundo, cujus usumfructum habet, nascuntur; foetus animalium suos facit; in silvis consuetam lignorum portionem caedere potest, non vero eam, quae statum silvae deteriorem efficiat. Ususfructus distinguitur conventionalis et legalis, prout libero con­ tractu creatur, aut ipsa lege in certis casibus conceditur, e. g. paren­ tibus in quaedam bona filiorum, mariti in quaedam uxoris bona; de qui­ bus postea. IV. Emphyteusis est jus hacreditarium in re aliena, quod ad ple­ num usumfructum, imo etiam ad jus mutandi rei formam accidentalem (e. g. mutandi agros in prata, silvas etc.) extenditur. Quoniam vero tanta disponendi facultas tribuitur, recentiores malunt emphyteusin pro ,dominio in certis casibus amissibili cum obligatione quot­ annis certam summam solvendi4 habere, quam eam cum Romano jure tamquam jus in re aliena considerare. — Jus Austriacum non omnem haereditariam locationem emphyteusin vocat, sed eam solam, in qua pre­ tium longe infra valorem fructuum quotannis solvendum sit, constitutum praecipue in recognitionem dominii directi. — Ceterum ad jura ct obliga­ tiones, quae sive ex emphyteusi sive ex feudo oriuntur, accuratius ad­ discenda remitto ad leges regionum atque earum jurisperitos. Tr. IV. (Decui, praec. VII.) - Bona fortunae. — Jurium genera. 531 V. Fendu m ab emphyteusi eo distinguitur, quod loco pretii quot­ annis solvendi imponitur obligatio domino directo exhibendi obsequium et fidelitatem. VI. Servitus dicitur jus alicui personae aut alicui rei inhaerens, vi cujus aliena res ipsi serviat, i. e. aliquam utilitatem, commodum praestare debeat. De qua longiorem aliquam explicationem dari convenit. 1. Ex ipsa definitione data habes distinctionem inter servitutem per­ sonalem et realem, prout utilitas ex aliena re percipienda certum hominem immediate respicit, aut medianto re, quam possidet, seu non ut hunc ho­ minem, sed ut hujus rei possessorem: quare res illa, ex cujus possessione redundat jus circa rem alienam in utilitatem rei propriae, dicitur res domi­ nans, altera res serviens., 2. Ratione originis distinguitur servitus legalis, conventionalis, naturalis, prout aut speciali lege, aut libera conventione, aut naturali rerum conditione, situ etc. oriuntur. 3. Ratione diversi objecti seu rei, in cujus utilitatem conceduntur, habes servitutes urbanas et rusticas, prout in utilitatem aedificiorum aut agrorum cedunt. 4. Ratione modi servitutes sunt: continuae aut discontinuas, apparentes aut non apparentes. 5. Servitutes urbanae sunt fere hae: a) servitus tigni immittendi, scilicet in murum alienum, quo propriae aedes fulciantur; b) servitus oneris ferendi, sc. proprias aedes fulciendi ipso muro alieno; c) servitus projiciendi, i. e. aedes extollendi in aerem supra fundum alienum; d) servitus protegendi, sc. in aerem supra fundum alienum solum tectum projiciendi; e) servitus stillicidii immittendi, avertendi videlicet in alienum fundum; si vero licet stillicidium collectum in alienum fundum derivare, dicitur f) servitus fluminis recipiend i ; g) servitus cloacae immittendae (stercora per alienum fundum deducendi vel ad murum alienum construendi cloacam); h) servitus altius non tollendi etc. . . . (jus prohibendi, ne vicinus aedificia altius erigat). 6. Servitutes rusticae hae sunt praecipuae: a) servitus itineris (jus eundi, portandi, equitandi super alienum fun­ dum); b) servitus actûs (jus praeterea vehendi et pecora agendi sine via permanente: attamen jus semitae habetur tantum pro servitute itineris); c) servitus viae (jus viam habendi — Strasse — super alienum fundum); d) servitus aquaedactûs; e) servitus aquaehaustus: f) servitus pecoris ad aquam appulsûs; g) servitus pascendi etc., quae ipso suo nomine intelliguntur. Limites vero et extensionem omnium istorum jurium accuratam a juris consultis cognoscere oportet. (Haec breviter ex Puchta Pandecten notata sunt.) Descripsi servitutes, prout pro jure sumuntur, seu prout jus concedunt possessori agri aut aedificii dominantis: hoc sensu dicuntur servitutes acti­ vae. Prout exprimunt onus fundi vel aedificii alterius, dicuntur servitutes passivae. 7. Ex natura et conceptu servitutum sequitur: 1) Quando servitutes reales sunt, seu proximo pro utilitate rei constitutae, re inter plures possessores divisa, jus servitutis transii ad * 34 532 P. I. L· Π. Virtutes et offic. circa hnm. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta omnes et singulos possessores. 2) Dominus praedii servientis nihil facere potest, quo servitus activa ejusque usus diminuatur vel difficilior usu fiat, e. g. non potest mutare viam, ductum aquarum etc., nisi in commodum rei dominantis aut propter necessitatem reparationes etc. faciendi; dominus praedii dominantis nihil potest, quo onus servitutis passivae gravius evadat. 8. Quomodo servitutes sive exstinguantur sive acquirantur solo temporis lapsu vel praescriptione, infra dicetur. Quando vero positiva institutione oriuntur, haec ipsa dispositio juris et facti inspicienda est. Caput II. De temporalium bonorum dominii subjecto in particulari. 8S7 Supra jam dictum est, quibusnam in genere dominium competere possit; atque simul innuimus, posse leges positivas ipsius dominii ejusve acquisitionis limites quosdam ponere, sive etiam illud extendere. Posi­ tivae igitur legis statuta attendi prorsus debent, quando de juris sub­ jecto seu de diversorum subjectorum juribus disputamus. Attamen quae generatim de legitima dominii aliorumve jurium acquisitione sta­ tuta sunt, doceri debent, quando singuli modi jurium acquirendorum considerantur. Hic solum ea attingemus, quae de certis quibusdam hominum ordinibus eorumque limitato dominio statuta sunt, quaeque in dirigendis aliorum conscientiis difficultatem specialem efficere pos­ sunt, videlicet de dominio 1. filiorum familias, 2. uxorum, 3. cleri­ corum, 4. scriptorum seu auctorum. § D De dominio filiorum familias. Praenotanda: I. F i 1 i i - fa m i 1 i as vocantur omnes liberi utriuslibet sexûs sub paterna potestate constituti. Sub paterna vero potestate aliquis constituitur 1) nativitate ex legitimo matrimonio; 2) legitimatione subsequent! (quae fit subsequent! matrimonio, modo fuerit proles nata a parenti­ bus matrimonii ineundi capacibus; — alias legitimatione opus est a competenti auctoritate publica concessa, si qua conceditur: generatim non conceditur neque concedi potest, si adfuit inter parentes impedi­ mentum matrimonii indispensabile *); 3) adoptione (attamen haec filium adoptivum non ita subjicit sub patrem adoptivum quoad bona filio propria, sicuti naturalis paternitas). Finitur paterna potestas a) morte naturali aut civili patris: attamen nisi filius eo tempore illam aetatem habeat, qua emancipatio concedi potest, paterna potestas transit in 1 Lex civilis in Anglia non admittit legitimationem per subsequens parentum matrimonium. Tr. IV. (l)ecal. praec. VII.) Bona fortunae. — Dominium filiorum fam. 533 alterum, ita ut jus filii non mutetur; b) emancipatione sive expressa, sive tacita, II. De emancipatione seu dimissione ex paterna potestate ex positivis legibus haec notatu digna sunt: 1. Emancipatio fieri debet, filio volente, post annos majorennitatis; imo jus commune filios majores per sc sui juris constituit; jura particularia, ut Borussic., Bavaric., solani facultatem postulandi emancipationem concedunt; quae re ipsa per declarationem parentum efficitur. Fieri potest emancipatio, si in vivis est pater, ab ipso patre post annum 15. filii completum; patre mortuo, a curatoribus post annum 18. completum secundum cod. Gallic. § 477 et 488. Alia jura alios terminos aetatis constituunt, ut jus Borussic. annos 20. 2. Emancipatio filii minoris fit a) — id quod jus Borussic. negat pro filia (prout sentent, judic. 0. Maji 1881 lata est) — expressa patris vel curatoris decla­ ratione pro diversis juribus privatim aut coram judice facta; b) si filius legitimo pa­ rentum consensu — ita saltem rccentiora jura disponunt — vel matrimonium iniit vel separatam societatem domesticam condit, sive proprio marte artem exercet1. Cf. Primer Theol. moral, pag. 500, ed 2; pro Anglia C roll y de just. vol. I. n. 458. Aetas autem majorennitatis nunc fere ubique, pro filiis utriuslibet sexûs sta­ tuitur 21. annus completus. NB. Jus Gallicum novum hunc terminum fixit (cf. Cod. Gallic, cit.). Jus R o m a n u m η o v u m idem constituit sub Gregor. XVI. : v, G u r y - B a 11. I. n. 762 not. Jus regni Germaniae pro toto imperio a 1. Jan. 1876 eandem aeta­ tem statuit (lege 17. Febr. 1875). Antiqua jura discrepabant. Ita jus Rom. antiq. annum 25. completum sta­ tuerat, jus Borussicum 24. III. Varia bonorum genera recensentur. 888 A. Nimirum a jure Romano haec distinguuntur: 1. Bona castrensia, quae filius occasione militiae acquisiverit. 2. Bona quasi-castrensia, quae ex aliquo alio publico officio acquisita sunt. 3. Bona adventitia, quae filio aut ipsius filii intuitu donata sunt, aut illi aliunde quam ex bonis paternis advenerunt. 4. Bona profectitia, quae aut vivente patre ab eo quoad substantiam filio collata sunt, aut ab aliis intuitu patris filio donata, aut quae filius ex bonis paternis, e. g. negotiatione cum paternis bonis, lucratus est. B. Injure Gallico haec tantum distinctio fit: 1. Bona a filio ex industria separata acquisita, aut soli filio data. 2. Bona, quae filius alio modo aut labore et industria, aut dono acquisivit. C. .Ius Borussicum fere eodem modo distinguit. 1. Bona filiorum libera, quae constituuntur 1) ex iis quae separata industria acquisierunt (acquisitio, quae fit extra gestionem paterni negotii — „dcr Erwerb ausserhalb des Betricbes des vilterlichen Geschiiftesu) ; 2) ex iis, quae filio donata sunt, ita ut donator parentes expresse ab usufructu excluderet; 3) ex bonis parcimonialibus, vid. quae filii parcius vivendo seposuerunt ex eo, quod extra domum viventes a parentibus pro sustentatione pleno jure acceperant.1 2 1 Ita jus Gallicum § 470; idem obtinet ex jure G c r m an i co communi, secundum quod ipsum matrimonium initum, modo a filio, si minor adhuc est, con­ sensus parentum habeatur, paternam potestatem exstinguit; jus Borussicum hunc titulum matrimonii etiam cum consensu parentum initi non admittit pro minoribus, nisi dc filiabus agitur. 2 Jus Borussicum ita habet: „Wenn Sohn oder Toehter einen eigenen Betrieb oder Haushalt anfiingt mit des Vaters actucller oder légitimer Einwilligungu (cui concordat consuetudo in reliqua Germania). 534 P. I. L. ΙΓ. Virtutes et offlc. circa hom. etc. — Div. IIT. Virt. mor. objecta. Tr. IV. (Dccal. praec. VII.) — Bona fortunae. 2. Bona non-libcra comprehendunt oinnia reliqua. Cf. Pruncr de jure seu ^Lehre vom Rechtea I. § 20 et 21. D. Jus Austria cum etiam amplius filiis familias in dispositione bono­ rum favet. E. Jus Anglicum bona filiorum diversa non ita distinguit, concedit eis jure suo bona possidere et acquirere (c£ Crolly, I. n. 404 et 405). His praenotatis, de jure et dominio filiorum familias haec teneto: I. Secundum jus Romanum bona profectitia pleno jure patris sunt, sed filio manent, si pater bonis suis in poenam privaretur; bona adventitia filii sunt, sed quamdiu sub paterna potestate est, pater usumfructum habet (igitur ab aetate majorennitatis per se cessat facultas patris in illa bona) ; bona castrensia et quasicastrensia pleno jure filii sunt, sed ante pubertatem eorum administrationem non habet. II. Jura in Germania vigentia fere eodem modo patri concedunt usumfructum bonorum adventitiorum seu non-liberorum, quamdiu filius minor est; solam administrationem bonorum liberorum pro filiis minoribus, NB. Jus Austri acum usumfructum quorumlibet bonorum filii vult impendi solummodo in utilitatem et sustentationem ipsius filii. Jus Anglicum etiam solam administrationem bonorum filii minoris (usque ad 21. ann.) eamque restrictam patri concedit. III. Secundum jus Gallicum filius-fain. perfectum dominium bonorum habet, quae separata industria acquisivit, vel quae ipsi soli donata sunt; filius minor non­ dum emancipatus administrationem nondum habet. — Reliquorum bonorum usus­ fructus usque ad filii emancipationem, sed non ultra 18. aetatis annum, patri aut. eo defuncto, matri, si vidua manserit, conceditur. $89 « Conclusiones et major explicatio pro praxi confessari i. 1. Quae filius minor nondum emancipatus, in domo paterna in arte, negotiatione etc. patris occupatus, lucratur, etiam secundum ea jura, quao filium sui juris faciunt ad bona acquirenda, generatim non filii, sed patris sunt; siquidem non sibi, sed patri acquisivit et acquirere debuit. 2. Etiam filius majorennis, quamquam aut sui juris exsistit, aut ut sui juris fiat, postularo potest, tamen, si in negotiis paternis occupatur, mercede quidem vel retributione dignus est, sed ipsos laboris fructus patri acquirit, non sibi, siquidem patris nomine laborat. 3. Imo filius minor sub paterna potestate constitutus, si, quae sibi lucrari potuit, clam detinet, parentibus abscondit, saltem per se illicite ad­ ministrationem suorum bonorum sibi arrogat, atque non raro propter peri­ culum mali usûs atque laxioris vitae peccat. — (Γη Anglia videtur filiis plus juris concedi.) 4. Attamen quum administrationis injusta arrogatio longe difficilius gravem justitiae laesionem erga patrem contineat, atque alia peccandi pe­ ricula non semper vel existant vel gravia sint: difficultas practica oritur, quomodo et (piando filii sive majores sive minores in domo paterna manentes peccent, idque graviter contra justitiam adeoque cum onere restitutionis, eo quod vel aliquid lucri sibi invitis parentibus retineant vel pro laboribus factis ex paternis bonis sibi quaedam surripiant. Cui difficultati ut respondeam, haec noto: A. Sumo, filium laborare in domo paterna, atque in augendis bonis paternis incumbere. — Quod si fit, aliquam retributionem sibi vindicari a filio, ab injustitia immune esse potest a) ratione aetatis, si filius majorennis est, quamquam nondum emancipatus, modo ne parentes ejus laboro prorsus indigeant; b) ratione extraordinarii laboris a filio etiam minoro nondum Dominium fdiorum fam. 535 emancipato praestiti. Extraordinarius autem censetur labor, si filius aut ratione statùs laborare non tenetur, aut aliis filiis notabiliter plus laboravit. Videlicet in hisce casibus filius famulo vel altero conducto non est deterior. Attamen ne justitiae limites excedat a) cavendum est, ne notabilis excessus dicatur, quando labor impensus vix aequet expensas sustentationis, quam a patre filius accipit; b) cavendum est, ne bis congruam retributionem filius sibi vindicet; siquidem parentes non raro intendunt, in testamento vel aliis modis postea filium prae reliquis remunerare. B. Sumo, filium minorem, qui extra domum labores suos in fabrica, -w officina, aliisve modis collocavit, in domo paterna autem alitur, ita ut pa­ rentes exigant sibi mcrcedem filii diurnam vel hebdomadarium. Quodsi pater pro conditione sua filium locavit, videtur lucrum, quod filius facit, potius bonis profectitiis aequiparandum esse, quod pro patre acquiritur, maxime si pater etiam domi filio pro conditione sua labores imponere possit: quapropter eadem valent, quae sub 1. dicta sunt, adeoque videtur difficilius filio aliquid indulgeri posse, si partem mercedi< patri oc­ cultat. At quia non ita constat, patrem ex justitiae potius, quam ex pie­ tatis obligatione filium adigere, a nimia severitate etiamtum cavendum est, maxime post factam aliquam defraudationem. Si vero filius ipse se suosque labores locavit, facilius dici potest, lucrum in se vere a filio ut suum acquiri, quamquam pater administrationem habet. Attamen plurcs tituli esse possunt, cur pater lucrum a filio factum sibi juste reclamet: a) quod filius tantum saltem patri cedere debeat, quantum pater in illius sustentationem impendit; b) quod etiam necessitatibus pa­ rentum providere teneatur; c) quod etiam pro conditione sua aliquid con­ ferre debeat ad sustentationem et educationem fratrum et sororum natu minorum. Haec imprimis prae oculis habenda sunt: praeterea vero peri­ culum abusûs, quem filius forte cum pecunia committit. — Quoniam igitur rationes graves sunt, cur filio non ita indulgeatur; ex altera parte etiam plures atque graves rationes, quae frequenter filium excusent a gravi ju­ stitiae laesione: ante factum generatim potius in severiorem, post factum in mitiorem partem inclinandum est explorando causam , quae a restitutione filium excuset: nisi forte in quibusdam regionibus, ut Americae, leges paren­ tibus plus concedant, vel totum filii, qui a patre alatur, lucrum patri addicant. NB. A restitutione facienda aliquando etiam in iis circumstantiis, in quibus justitia vere Inesa sit, sed bona sublata non amplius exstent, excusare potest con­ donatio parentum prudenter praesumpta. 5. Quando filius cum bonis paternis negotiatur, aliquando patri, ali-$91 quando sibi lucratur. Quod accuratius distinguendum est, quando filius, patre inscio, cum bonis paternis negotiatur. Sc. 1) si filius nomine patris agere intendit, adeoque consensum patris praesumpsit, lucrum bonum profectitium est atque patri acquiritur: (quare summum ratione mercedis secundum supra dicta filius aliquid sibi petere potest). 2) Si filius proprio nomine agit: quamquam generatim peccat, sibi assumens pecuniam patris, tamen lucrum inter bona adventitia potius re­ censendum est, appositis quibusdam clausulis et limitibus, sc.: a) si pecunia mansura orat apud patrem otiosa, vel si filius patri furatus est pecuniam, lucrum, quod proprio nomine filius lucratur, adventitiam quidem est; b) at nisi vere otiosa mansura erat, filius ex justitia patri restituere debet lucrum 536 P I. L. Π. Virtutes ct offic. circa hoin. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. cessans et damnum emergens; c) debuit filius in so sumere obligationem respondendi pro periculo sortis; quod quum filius efficaciter in se suscipere fere non possit, generatim hac re peccat: alias enim summum poterat ex praesumpta voluntate patris, quem interrogaro nequibat, per modum contractûs societatis agere. Quodsi fecerit, pars lucri patri, pars filio acqui­ retur; d) quando negotiatio universbn nomine patris a filio agitur, sed de specialt aliquo lucro dubium movetur, num filius suo nomino id fecerit: praesumendum est, eum etiam tum nomino patris egisse, quamdiu de con­ trario non constet; nam plerumque filius sino peccato non potuit suo no­ mine agere, eum vero peccasse, non praesumitur. Cf. do omnibus istis Lugo de just, et jure disp. 5 n. 40, et cum illo: Tabien., Ant. Gormez, Bartol., Angel., Rosella, Sanchez etc. § 2. De bonis uxorum. aw I c Quum diversa jura diversa de bonis uxorum disponant, hic ante omuia ea breviter notanda putavi, in quibus varia jura magis conveniunt. Dotalia bona vocantur, quae ab uxore vel ejus parentibus marito constituuntur, quibus illa ad onera matrimonii cum marito portanda concurrat. Paraphernalia, vel etiam receptitia, quae praeter dotem uxoris sunt et manent. Communia, quae conjugibus aliquo saltem modo communia sunt, ita ut uterque conjugum quoddam jus in ea habeat. Quibus praenotatis, haec teneto: I. Dotalia bona in jus mariti transeunt ita saltem, ut usum et usumfructum habeat: attamen aut ipsorum substantia, aut eorum valor vix uon ubique speciali et privilegiato modo uxori reservatur, atque cautio de eo praestatur, ita ut post mariti mortem, vel bonorum ces­ sionem ea integra recipiat. II. Omnia etiam jura concedunt, ut uxor bona quaedam pleno jure sibi reservet, quae vel paraphernalia vel receptitia dicuntur; quo­ rum et dominium et usumfructum habet, administrationem pro variis juribus plus minusve impeditam. III. Complura jura etiam agnoscunt bona communia, quae mariti quidem administration! subsunt, ita tamen, ut uxor quoque saltem in partem eorum, quae soluto matrimonio supersunt, jus habeat. Accu­ ratior vero horum bonorum determinatio jurisque, quod uxori com­ petit, constitutio non ubique eadem est. IV. Legales dispositiones de bonis conjugum generatim non im­ pediunt, quominus ipsi conjuges sive ante matrimonium sive etiam multis in locis post matrimonium libere alio modo de suis bonis pa­ cisci possint. Quare legales dispositiones maxime in defectu singularis conventionis observandae sunt. Ex juribus singularibus haec praecipue notatu digna sunt; specia­ lia omnino a jurisconsultis in sua quisque regione petere debet. Tr. IV. (Decal, praec. VU.) — Bonn fortunae. — Bona et jura uxorum. 537 I. Jus Romanum secundum systema dotale bona conjugum eorumque mutua *·>3 jura determinat: 1. Maritus familiae debet providere; ad quem finem uxor ut dbnferat, maritn dotem nfiert. Hujus dotis maritus habet usumfructum et administrationem. uxor vero dominium directum: quodsi dos in pecunia vel rebus consumptibilibus. consistit, dominium plenum transit in maritum, ita tamen, ut pro cautione dotis bona mariti omnia uxori obligata sint. Mortuo viro, uxor omnibus creditoribus personalibus mariti praefertur quoad dotem recuperandam; atque etiam vivente viro, dotem juri­ dice repetere potest, si timet, ne vir solvendo case desinat. 2. Nisi alia bona quaedam constituantur ut communia: uxor retinet reliquorum bonorum (paraphernalium) plenum dominium ct administrationem, ita ut maritus, uxore nolente, de illis nihil disponere possit. Quomodo autem uxor ipsa in variis contractibus mariti adjutorio indigeat, postea dicendum est. Π. Jus in plerisquc Germaniae partibus vigens et systema dotale et systema unionis vel communionis bonorum admittit. A. Unio bonorum intactum quidem relinquit etiam uxori jus dominii suae bono­ rum partis; sed administrationem suo jure exercet maritus, ita tamen, ut de bonis im­ mobilibus, quae uxoris manserunt, disponere generatim non possit, nisi ex ejus consensu. Communio vero bonorum sic concipitur, ut in ea bona uterque conjux dominium habeat in communi seu per modum societatis sub administratione mariti : soluta communione, bona communia dividuntur, ut uterlibet ejusve haeres separatim dimi­ dium recipiat Haec bonorum communio potest esse partialis, aut perfecta seu totalis. B. Si bonorum communio partialis inter conjuges exsistit, 1. communia bona, nisi conjuges libere quaedam restrinxerint, haec comple­ ctuntur: 1) bona, quae conjuges ut communia contulerunt, vel postea ut communia conscripserunt; 2) ususfructus horum honorum, vel quaceunquc cx communibus bonis orta iisve substituta sunt ; 3) quae in matrimonio alterutrius industria ct labore acquisita sunt. 2. Reliqua bona separata sunt sive mariti sive uxoris. Bonorum autem uxoris pars aliqua pro dote constituitur (de qua supra); mariti bonorum pars pro antidote, quo de dote caveatur. 3. Maritus suorum bonorum liberam omnino dispositionem habet; ux r in suoruin bonorum dispositione ita ligata est, ut aut administratio aut advocatio in judicio ad maritum spectet. 4. Debita tempore matrimonii simili modo possunt contrahi communia, possunt ab utrolibet conjuge contrahi privata et separata. Debita vero ante matrimonium contracta per se non sunt communia. 5. Matrimonio morte alterutrius conjugis soluto, conjux superstes praeter bona sua separata jure suo reclamat dimidiam partem bonorum communium. C. Admittitur vero etiam perfecta bonorum communio; imo si nihil statuitur a conjugibus, haec non raro lege stabilitur. Quae si inita est, 1. et bona et debita sive ante sive post matrimonium acquisita vel contracta communia sunt. 2. Quoniam uterque conjux in omnia bona jus habet, maritus, quamquam jure administrationis utitur, in eo tamen sic restrictus est, ut in dispositionibus circa bona immobilia generatim uxoris consensu indigeat. 3. Ex eadem ratione fit, ut, stante matrimonio, voluntatis ultimae dispositiones solo utriusqno consensu fleri possint. D. Secundum particulares leges B or ussi cas, seclusa alia conventione: 1. Maritus usumfructum omnium bonorum uxoris habet et administrationem. 2. Alienaro nequit bona tixoris immobilia aut capitalia, nisi cum ejus consensu. 3. Uxor, si suis bonis timet, potest juridice postulare, ut marito administratio subtrahatur. 4. Mortuo viro, bona, quae uxor attulit, ad eam ejusve haeredes transeunt. 538 9 I t< P. I. L. II. Virtutes et offlc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. E. Jus ilustriacum. 1. Bona uxoris praeter dotalia manent pleno jure uxori, ita ut ipsam adminlstrationem marito conterre, sed ex ratione etiam retrahere possit. 2. Ex solo contractu statui potest honorum communitas: qua facta, bona post mortem dividuntur. III. In Anglia. 1. Ex anno 1870 (9. Aug.) uxor ea bona, quae industria separata acquisiveril (separata arte, mercatura), sine consensu viri pleno jure sua facere potest, ita ut et ususfructus ct administratio ad eam solam pertineat. 2. Recentiori etiam jure I. Januario 1883 mulier, quae nupserit, circa bona sua possidenda, acquirenda, administranda pleni juris manet, ut mulier innupta: quare quoad jus mariti videndum est, quaenam bona forte in contractu matrimoniali marito collata sint. 3. Jure ab antiquo vigente maritus uxorem, uxor maritum haeredem suorum bono­ rum scribere potest: (cf. Crolly de just, et jure vol. I. n 484 sqq., vol. II. n. 66). IV. Jus Gallicum ita disposuit possessionem uxorie, ut secundum triplex systema jura sibi servare possit 1. Si de bonis suis conjuges nihil statuunt, aut si statuunt se legalem bo­ norum communionem inire, haec censentur communia: (v. § 1100 et seq.) 1) omnia bona mobilia, quae tempore matrimonii possident, aut posten acquirent; 2) omnes fructus ct reditus, qui utcunque tempore matrimonii percipiuntur; omnia immo­ bilia, quae stante matrimonio acquirentur. — Excluduntur autem ea immobilia, quae alteruter conjux die matrimonii possidebat, et ea, quae stante matrimonio haereditate vel donatione accipiet. 2. Conjuges non prohibentur, quominus bonorum communionem aut magis extendant, aut magis restringant. 3. Si conjuges et communionem bonorum se inire negant, et jus dotale se recipere abnuunt, haec observantur (§ 1529—1539: 1) si solummodo bonorum com­ munionem simpliciter negnnt, omnium bonorum uxoris habebit maritus et administrationem et usumfructum, dominium autem manet uxori. 2) Si expresse declarant conjuges, sc in bonis suis prorsus velle esse separatos: uxor bonorum suorum administrationem et omnem usumfructum retinet, nequit tamen immobilia alienare sine consensu mariti aut judicis. Ad onera matrimonialia concurrere debet aut secundum contractum cum marito factum, aut, si contractus deest, tertiani partem redituum ad id impendere debet. 4. Si uxor jus dotale recipit: 1) dos aut expresse constituitur, aut ea bona, quae in contractu matrimoniali enumerantur neque expresse eximuntur, pro dote habentur; alia pro paraphemalibus. 2) De bonis paraphernalibus observa, quae n. 3. 2) mox dicta sunt. Bonorum dotalium maritus administrationem ct usumfructum habet, in dominio autem uxoris directo remanent. 3) Bona dotalia immobilia ne consentiente quidem uxore alienari possunt praeter certos casus in lege declaratos (§ 1554 sqq.). V. Secundum jura Amcricac Sept 1. dotalia uxoris dicuntur tertia pars bonorum immobilium, quae maritus durante matrimonio possederit; quae igitur alie­ nare in uxoris praejudicium nequit nisi uxore a magistratu seorsim interrogata libere consentiente. Haec bona, marito ante uxorem defuncto, ad hanc transeunt; sed uxore mortua transmittuntur ad mariti haeredes. 2. Paraphernalia bona ea dicuntur, quae ad vestitum et ornamentum mu­ lieris pertinent, quibus durante matrimonio usa est: haec post mariti mortem pleno juro pertinent ad uxorem. 3. Communia bona ea sunt, quae stante matrimonio a marito ct uxore simul acquiruntur titulo emptionis aut donationis : haec ab utroque conjuge simul possi­ dentur neque alter sine alterius consensu ea vendere potest. §35 Pro praxi confessarii. Ilis omnibus inspectis, quaedam sunt, quae ubique pro uxore justa et legitima censentur: Tr. IV. (Decal, praec. VH.) — Bona fortunae. — Bona d jura urorum. 539 1. Utcunque jura uxoris constituta sunt, jus saltem habet ad honestam sustentationem pro conditione sua. Nam si bona communia adsunt, haec etiam ad uxorem spectant; si dotem uxor attulit, ex sua parte ad onera matrimonii jam contulisse censetur, ita ut jus acquisiverit, ut vico versa a marito sibi provideatur; si nihil attulit, maritus juri suo cessisse censetur et gratuito alendae uxoris onus in se assumpsisse. 2. Ad congruam et convenientem sustentationem pro varia uxoris conditione pertinet praeter victum facultas: 1) largiendi parva munera; 2) faciendi consuetas eleemosynas; 3) impendendi quaedam ad honestam recreationem eaque omnia faciendi, quae a muliere similis conditionis omitti sine aliqua nota non possunt. 3. Etiam necessaria sustentatio secundum ipsius conditionem uxori post mortem mariti superstiti debetur. Quare si ex dote aut aliunde nequit ea habere, quae ad parcam sustentationem pro sua conditione requiruntur, secundum jus naturale ex bonis mariti ea uxori debentur. 4. Quare uxor non laedit justitiam commutativam, si ea, quae n. 2. et 3. dicta sunt, sibi — etsi occulte — sumat; num vero contra debitam subjectionem et ordinem familiarem peccet, pendet a variis circumstantiis et causis, quas uxor fortasse habet ad actiones suas marito occultandas; atque ita accidero potest, ut si quando praevideat, deficiente prole et ma­ rito tenaciore exsistente, totam haereditatem, se neglecta, ad alios esse transituram, sibi clam nonnihil providere possit pro futuro tempore. At­ tamen hac in re, et etiam in aliis circumstantiis, quando uxor clam bona quaedam accipit et impendit, ab abusu et liberaliore uxoris agendi ratione cavendum est, vel etiam videndum, utrum lex uxori satis provideat, necne. 5. A fortiori uxor simpliciter non peccat, si subducit quaedam pro necessaria cura victûs, vestitûs etc., quando videt, se difficultatem pas­ suram esse in explicanda necessitate viro, qui eam non intelligit; si marito prodigo, qui in damnum familiae bona dilapidat, bonorum partem occultat, sibi et familiae providens; si proprio marte, marito non rogato, nonnulla sibi sumat, quae maritus rogatus facile concessurus sit — non enim in tanta dependentia constituta est, sed ut socia tractari debet; — si in de­ fectu viri ex bonis communibus etiam aliquid notabilius expendit ad aver­ tendum imminens damnum a familia. 6. Si uxor ex priore matrimonio filios habet necessitate pressos, aut si parentes ope indigent, illis in gravi necessitate constitutis subvenire prorsus debet: at ex quibus bonis id fieri possit et debeat, sequentibus regulis explicari videtur: 1) Si habet bona libera, non potest sine mariti consensu ex aliis bonis donationes facere, nisi intra limites justae eleemosynae. 2) Si bona libera non habet, potest ex aliis bonis, sive communia sint sive non, necessitatibus subvenire, etsi consuetas eleemosynas superare debet; attamen tum, nisi viri consensus accedat, ab aliis eleemosynis faciendis ipsi abstinendum est. 3) Neque postea, marito defuncto, tenetur illas expensas earumve partem, si ipsa bona propria libera non habuit, computare in partem dotis recuperandae vel portionis bonorum communium recipiendae, nisi expensae illae multum excesserint limites consuetarum eleemosynarum. Ratio ultimae clausulae est, quia extraordinarias expensas ex suis bonis vir non tenetur facere vel pati, si uxor ipsa bona habet, quorum sive dominium directum sive con­ dominium apud eam mansit. Cf. Lugo disp. 1G n. 71 et 72. C'. ··-■· 540 P. I. L. II. Virtutes ct offic. circa hom. etc. - Div. III. Virt. mor. objecta. 7. Maritus vero, si mala administratione vel dissipatione damnum in­ tulerit familiae et uxori, situe ut injustitiae reus ad restitutionem erga uxorem obligatus, solvi debet ex hac quaestione, utrum sc. uxor ad ea bona jam habeat jus dominii aut condominii, an tantum jus post divisio­ nem factam certae partis eorum, quae restant, recipiendae. Quodsi hoc posterius jus solum habet, maritus ad restitutionem non tenetur: alias tenetur pro culpa commissa. — Vide Lacroix 1. 3 p. 1 n. 1020, GuryBall er. I. n. 556. Neque de hoc dissidium est inter Doctores. Id unum est, in quo dis­ sident, quod, quando communio bonorum adest inter conjuges, non omnes eodem modo hanc bonorum communitatem extendunt. Aliqui omnia ea putant esse communia, quae alteruter conjuguni lucratur, adeo ut maritus, si, quae laboro et industria sua lucratus fuerit, potatione, lusibus, pro­ digalitate dissipaverit, pro rata ad restitutionem uxori faciendam teneri videatur; alii haec bona, saltem antequam in commune dominium a viro tradita sint, in viri dominio manere censent. Atque de his bonis Lacroix 1. c. (a Gury perperam intelligitur) dicit, non esse consuetudinem, ut maritus restituat, qui quaedam dilapidaverit. Cf. etiam Marres de justitia I. n. 69, ubi leges in Neerlandia vigentes exponit. 897 § 3. De dominio clericorum. Clerici quoque in bona quaedam jus non ita plenum habent, ut pro libitu omnino de illis disponere possint. Quare recte iis adnumerantur, quorum bona vel jura secundum certas quasdam leges et re­ gulas restringuntur. A. Quae sint diversa clericorum bona. Distinguuntur 1. Bona patrimonialia, i. e. ea, quae clericus pos­ sidet ex paterna haereditate; extenditur autem illa vox ad omnia ea. quae ex qualibet donatione aut causa profana possidet. 2. Bona ecclesiastica, i. e. ea, quae ex reditibus ecclesiastici bene­ ficii percipit. 3. Bona (piasi-patrimonialia, vel quasi-ecclesiastica, vel casualia. Triplex illud nomen eandem rem designat, sc. ea, quae, occasione sa­ crarum functionum percipit, ut stipendia Missarum et jura stolae, quae vocantur. 4. Parcimonialia bona, i. e. ea, quae clericus parcius vivendo ex ecclesiasticis bonis seposuit, quatenus ea licite consumere potuerat. B. Jura clericorum in diversa bona. I. Clericus, etsi alia bona habeat, ex bonis ecclesiasticis seu ex reditibus beneficii honestam sustentationem sumere potest, sed quae honestam sustentationem superant, in pauperes vel causas pias erogare tenetur: Trid. sess. 25 cap. 1 de ref. — Ben. XIV. de syn. dioec. 1. 7. cap. 2. II. Clericus perfectum dominium habet parcimonialium bonorum, ita ut de iis ad libitum disponere possit, siquidem non convenit, eum 898 Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Bona fortunae. UOtninium clericorum. 541 propterea jure inaequali cum aliis uti, quod sibi et genio suo sub­ traxerit: S. Alph. n. 491 cum communi sententia. III. Bonorum casualium etiam perfectum dominium habet; sunt enim ex oblationibus ct donationibus fidelium collecta, qui obligatio­ nem aliquam seu onus illis non imposuerunt. Vide etiam decl. S. Poe­ ni tent. 9. Aug. 1824. IV. A fortiori clericus perfectum et liberum dominium bonorum patrimonialium habet, de iisque pro suo arbitrio disponere potest. Nulla enim lege ecclesiastica declaratur clericus dominii incapax, neque ulla lege ad profitendam paupertatem adstringitur. Declaratio et explicatio: 899 Explicatione aliqua indiget 1) quae sit honesta sustentatio, qui­ busque limitibus circumscribenda. A qua determinanda pendet tum, quid clerico liceat, tum quaenam bona pro parcimonialibus haberi possint. 2) Quo titulo seu qualis sit obligatio superflua in causas pias erogandi, ut intelligatur etiam ea obligatio, quae post malum usum bonorum ecclesiasticorum remaneat. Ad primam quaest. affero, quae Laymann 1. 4. tr. 2 cap. 3 n. 2 ad honestam sustentationem refert: 1. quae pertinent ad honestum victuin ipsius bénéficiai! et ejus fa­ miliae seu famulorum, quos pro sui statûs convenientia habet; 2. ad exercendam hospitalitatem erga consanguineos et amicos: 3. ad exhibendas renumerationes pro acceptis beneficiis, non tamen prodigas; 4. ad alias convenientes quasdam et honestas relaxationes. Quae omnia non eodem modo pro omnibus aestimari debent: sed qua mensura haec contineri debeant, ut maneatur intra limites honestae sus­ tentationis, judicandum est: a) tum ex personae dignitate, b) ex redituum amplitudine, c) ex bénéficiât! meritis et laboribus, quos utiliter doctrina, consilio, scriptione pro Ecclesia impenderat: tametsi — addit Laymann — benoficiatis longe consultius et securius sit, hanc facultatem insumendorum redituum restringere, quam laxare. Nos tamen hic, ait, quantum fieri potuit, laxavimus ad confessariorum instructionem, ne omnino damnent, si aliqua ratione excusare et absolvere possint. Ad secundam quaestionem responsa diversa a diversis scriptori- 900 bus dantur. Imprimis conferri potest Bon. XIV. de syn. dioec. 1. 7 cap. 2. Sc. 1. Superflua ex reditibus ecclesiasticis pauperibus vel etiam piae causae erogandi gravis obligatio est: quamquam ex natura rei patet, par­ vam materiam ampliorem sumi debere, quam si agitur do determinanda materiae parvitate in furto. S. Alph. dicit n. 491, IV ad constituendum peccatum mortale requiri quantitatem „multo majorent *, quam in furto, vel ^magnum escessum * supra quantitatem in furto gravem. 2. Si cognati necessitate premuntur, hi merito inter pauperes, quibus bona superflua contribui possint, numerantur, atque ceteris paribus, iis prae aliis succurrendum est; imo non summa tantum paupertas, sed ipsa indigentia sufficit, ut iis subveniatur. 542 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. —Div. III. Virf. inor. objecta. 3. Utrum vero obligatio pauperibus seu piae causae superflua lar­ giendi sit ex justitia, annon, acriter controvertitur: quare practice non constat de justitiae obligatione, sed de obligatione religionis Ugis eccle­ siasticae ‘. * Videlicet antiquitus bona illa, quae fideles ecclesiae contulerant, triplici fini serviebant: necessitatibus ecclesiae et cultfts divini, sustentationi Episcopi et cleri, pauperum indigentiae sublevandae. Quorum bonorum administrator Episcopus erat, qui singulis clericis ex communibus bonis sustentationem dabat. Lapsu temporis omnium bonorum divisio facta est in quatuor partes, ita ut una pars Episcopo, altera clero, tertia usibus liturgicis et templo, quarta pauperibus destinaretur. Portio igitur clero assignata communis mansit sub Episcopi administratione, ita ut praeter sustentationem singuli clerici nihil reciperent. Postea vero quum clericorum numerus cresceret atque necessitas esset, in plu­ ribus locis a sede episcopali remotis stabili modo collocandi clericos, visum est portionem clericis communem denuo dividere atque singulis certam partem bonorum (immobilium) assignare, ex quibus sibi providerent; atque ita sacculo nono benefi­ ciorum ecclesiasticorum institutio videtur esse perfecta (cf. P run er Theol. mor. ed. 2. pag. 530, plura apud Thomas sin. p. Ill 1. 3). Ante hanc divisionem clericos non potuisse ex bonis ecclesiasticis sibi aliqua arrogare praeter sui sustentationem eosque secus justitiam laesisse, clarum est. Id insuper fateri debemus, ante omnem divisionem Episcopos ex justitia obligatos fuisse, ut bona ecclesiastica fideliter administrarent, et illi fini impenderent, cui ex voluntate offerentium et ex supremi Ecclesiae pastoris lege destinata erant. Etiam nunc illam obligationem justitiae mansisse, superflua aliis finibus piis destinandi, multi Auctores contendunt. Ita plerique antiquiores — ut ait Ben. XIV, — et praeter eos Navarms, Roncaglia, Laymann, Nat. Alex. etc. — his ducti rationibus: Constat fuisse mentem eorum, qui bona ecclesiastica primitus obtu­ lerunt, ecclesiasticorum Superiorum, qui admiserunt seu receperunt, ut ea piis usibus deservirent, non vero luxui clericorum finibusque profanis. — Ecclesia enim bona illa etiamnunc in Trid. vocat „patrimonium Christi, patrimonium pauperum11 ; ergo clerici non possunt recipere jus illimitatum in illa bona, sed jus ipsum restringitur ad honestam sustentationem, quae una ex causis piis est; residua ad alias causas pias impendenda sunt. Insuper Ecclesia vocando bona illa „patrimoniuin paupe­ rum etc.w satis ostendit, se nolle clericos redituum plenos dominos facere, sed ad­ ministratores; administrator autem contra justitiam delinquit, si bona contra mentem domini (quae est hic Ecclesia) expendit. Non minor est numerus eorum, maxime recentioris aetatis, qui justitiae obli­ gationem negant (cf. Voit, I. 87(5. Q. IV.): inter quos S. Antoninus, Bafiei, Dom. So to, Covarruivas, Fagnani, Barbosa, Vasqucz, Molina. Lessius, Lu go, Sporer, Mazzotta, Salm. etc. sic ratiocinantes: mentem offerentium fuisse vel esse quidem, ut in pios usus bona impendantur, at non eam esse quaestionem, sed hanc, num sc. 1) bona illa plene in dominium Ecclesiae trans­ ierint, et 2) num supremus bonorum ecclesiasticorum administrator potuerit facere et re ipsa fecerit clericos fructuum beneficii ecclesiastici veros dominos. Nam hoc facto, etsi postea menti eorum, qui bona primitus obtulerunt, et Ecclesiae, quae dis­ tribuit, non plene respondeatur; inde nondum fit, ut laedatur justitia. Si nimirum pauperi do eleemosynam ea mente, ut familiae suae succurrat, ipse vero eam ex­ pendit, ut genio suo indulgent; ab illo paupere peccatur quidem, sed non peccatur contra justitiam. Ex eo igitur, quod intentioni dantis non satisfiat, concludi nequit, justitiam laedi. — Porro pleno jure bona illa transiisse in Ecclesiae dominium, a nemine videtur in dubium vocari, neque jure in dubium vocari potest, quum secus personas mere juridicas a privatis hominibus pleno jure creatas esse, dici necesse sit: quod juridice impossibile est. Ad ministratorem ecclesiasticorum bonorum supre­ mum posse certam summam etiam cum liberalitate pro Ecclesiae ministris constituere Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Bona fortunae. — Dominium clericorum. ~>V> Practice ergo haec concludenda esse arbitror: 1. Quando clericus male impendit proventus beneficii ecclesiastici, non mi constat de obligatione restitutionis: quapropter illi non potest stricta ob­ secundaro eorum conditionem et merita, plane dici debet, quum id deceat Ecclesiae principem et Ecclesiae splendorem: atque hoc ipso per summum Ecclesiae principem voluntati piorum fidelium, qui bona sua obtulerant, quantum jus strictum postulat, jam satisfactum esse, (piando bona illa prudenti arbitrio clericis assignaverit. — Tota igitur quaestio, (piae restat et in qua omnis causa vertitur, ea est, utrum re ipsa Ecclesia seu ejus supremum caput ita certa bona clericis assignaverit. ut eos faceret veros dominos fructuum beneficii simul cum obligatione (obedientine et reli­ gionis) superflua pro piis causis erogandi, an clericos fecerit solos administratores. Porro dominos fructuum eos factos esse, patere satie videtur, siquidem nihil fre­ quentius in lege canonica occurrit, (piam sententia illa: ^faciant fructus suoa“, vel in poenam: „non faciant fructus suos." Quare quum ex una parte satis constet, clericos esse fructuum beneficii dominos, ex altera parte minime probetur, obligationem super­ flua in pias causas erogandi esse cx justitia : mitiora videntur esse amplectenda. Et revera hunc sentiendi modum tot scriptorum probabilem esse, quis nega­ verit? Potest sane Summus Pontifex ex justa causa ecclesiastica bona clericis ita distribuere, ut nullum onus illis amplius imponat; nam juste et prudenter ea ad­ ministrat. si, (piae Ecclesiae data et ab Ecclesia accepta sunt, Ecclesiae usibus deser­ vienda curavit. At vere Ecclesiae usui et ecclesiasticis finibus deserviunt seu deservicrunt, eo quod ministris Ecclesiae justo titulo remunerationis etc. data sint: quare rigorosum jus, secundum quod intentioni fidelium offerentium satisfieri debeat, ex­ stinctum est, (pium primum bona illa ecclesiastica pro beneficiis ecclesiasticis con­ stituta eorumque fructus secundum assignationem ab Ecclesiae praesulibus factam a clericis propter officia praestita percepti sunt. Remanet ergo illa sola obligatio, quam Ecclesia imposuit. At eam justitiae obligationem imposuisse, minime constat: 1) quia constanter dicit, clericos facere fructus beneficii suos: quod, nisi contrarium plane probetur, excludit obligationem justitiae cos ad certos fines arbitrio clerici non subjectos impendendi; 2) quia ipsi Trid. Cone. Patres ex schemate cap. 1 sess 25 de rcf. expunxerunt verba pri­ mitus concepta „quia ecclesiasticorum proventuum dispensatores tantum sunta. ne inferrent praejudicium opinioni communi, quae teneat clericos verum dominium proventuum acquirere; at opinio, quae ad expendenda piis usibus superflua cle­ ricos cx justitia adstringit, in ea ipsa sententia nititur, quod clerici dispensatores tantum sint. Neque in dubium vocari potest, quod Molina de just, et jure disp. 117 in hac rc dc potestate S. Pontificis quibusdam canonibus breviter docet: 1. Potest Papa ex justa causa concedere clericis, ut possint testari valide ad causas profanas; atque etiam, ut eorum haeredes bona accipiant ab intestato. 2. Haec concessio potest esse expressa, potest esse tacita vi consuetudinis toleratae. 3. Potest tamen Papa contraria lege ejusmodi consuetudinem revocare. I. Si Papa sine justa causa concederet facultatem bona ecclesiastica (quae manserunt ecclesiastica) impendendi in usus profanos, illa dispositio invalida esset. Quare si facultas dari potest, fructus bonorum ecclesiasticorum licite impen­ dendi causis profanis, a fortiori facultas dari potest, ut illicitum quidem sit id agere, sed non contra justitiam. — Justam autem talis dispositionis causam adesse, vix aliquis negaverit, eamque in convenienti et abundanti honorario clericis assignando consistere. Quis enim neget, honestum et justum esse, clericos pro munere suo di­ verso tam bene congruum salarium accipere, quam eos, qui in civili aliquo munere publico constituti sunt. Quod vero de facultate libere testandi dicitur, haec quidem nostrate jure com­ muniter adest pro clericis, eamque a multis jam saeculis in Germania aliisque regio- 544 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. ligatio imponi, ut parcius vivendo aliavo industria utendo ea sibi comparet, quibus reparationem eorum, quae male expenderat, possit efficere. 2. At si clericus, habens bona propria simul cum proventibus eccle­ siasticis, expensas facit ad profanos vel malos usus, eas ex bonis propriis fecisse censendus est — siquidem supponi debet, eum cum peccato quam minimo agere velle —: quapropter residua bona pro ecclesiasticis habenda sunt, i. e. pro iis, quae gravata sunt onere obedientiae et religionis, qua postuletur erogatio in causas pias. 902 3. Relate ad eos, quibus clericus illicite bona illa ecclesiastica dederit, complures causae sunt, quibus ab obligatione restituendi seu pauperibus ea distribuendi excusari possunt. nibus invaluisse, vide apud Sentis, dissert, de jure testamentorum der. saec., maxime cap. 3. Et quamquam haec facultas ea mente concedebatur ab Ecclesia et a pote­ state civili, ut clerici de omnibus bonis suis pro sua voluntate ad pias causas testari possent, querelis haeredum dc laesa parte legitima sibi debita prorsus remotis; tamen valor dispositionum testamentariarum ab impleta illa mente non pendebat: peccaverit clericus, donatarii seu haeredes jure acquirent bona sibi consignata. Si­ militer ex speciali ratione pro Urbe a J u 1. TU. „Cupientesa G. Id. Martii 1549 et a Paul. V. „In imminenti" 18 Apr. 1008 facta est clericis concessio testandi etiam ad causas profanas: v. Moy Archie II. pag. 434. Deinum quod additur de facultate haeredum ab intestato succedentium, haec tum tantum plena et imperturbata in foro conscientiae videtur adesse 1) si aut ex­ pressa concessione aut diuturna consuetudine conceditur in iis circumstantiis, in qui­ bus propter beneficia clericorum non ita pinguia dubium rationabile adesse praesu­ mitur, num clericus ex bonis ecclesiasticis vere aliquid relinquere possit; 2) si fa­ cultas ab intestato succedendi in quotam tantummodo partem quorumlibet bonorum clericorum cognatis conceditur, reliquis ipso facto ad causas pias applicatis, ut in Conc. prov. Vienn. statutum est (v. Aichner § 233, 2. edit. 5.); et antiquitus in Stat. Prag. a. 1605, Wratisl. 1580 etc. (v. Sentis, 1. c. pag. 62). Si vero amplior quaedam facultas aliquando in statutis episcop. data legitur (v. Sentis, ib.), haec ita videtur intelligenda esse, ut haeredes quidem totam haereditatem clerici reciperent, attamen si constabat·, bona relicta esse ecclesiastica, cum eadem obligatione, quae et clerico defuncto et ipsis illis bonis inhaerebat, et quae utpote realis a clerico ad haeredes transire debebat: nam revera haec conditio tamdiu illis bonis inhaeret, donec clericus dc iis disposuerit. Qui enim ad omnem casum inopinatae mortis facultatem ab intestato in omnibus clerici bonis succedendi haeredibus tribuere vellet, ab omni alia obligatione liberam, ille hanc potestatem neque a legitima consuetudine, neque a consensu S. Pontificis nlitcr dato repetere atque probare posset. Consensus enim vel concessio expressa S. Pontificis illo sensu data nullibi ostenditur; consuetudinem autem, si probare aliquis potuerit, rationa­ bilem adeoque legitimam esse, quomodo evincere potest? quare consensus legalis S. Pontificis, qui ad consuetudinem validam reddendam necessarius est, eo minus admitti potest, quo certius est, sine justa causa ne S. Pontificem quidem facultatem hanc, qua bona ecclesiastica ad profanas causas transeant, concedere posse. Con­ sentit Aichner 1. c., cum Van-Espen, Zallinger, aliis. Neque omittendum est, certa genera bonorum, quae legibus et decretis S. Pon­ tificis nd successorem clerici defuncti transire, vel apud ecclesiam manere dicuntur — ut insignia Pontificalia aliaque ejusmodi Episcopi bona, quae sedi episcopali appli­ canda sunt — modo ne constet clericum ea ex bonis suis privatis privato nomine possidenda sibi acquisivissc, nulla lege civili ad haeredes civiles vel cognatos valide transferri posse. Quare si lege civili canonicae dispositiones non agnoscuntur, clericus multo inngis tenetur testamento suo cavere, ne illa bona ad manus alienas perveniant. Cf. Marres 1. c. n. 101, Const. Pii V. 42 „Pomani Pontificis". Tr. IV. (Decal, prate. VII.) — Bona fortunae. — Dominium clericorum. 545 1) Si non constat, bona donatione erogata esse ex ecclesiasticis bonis: nam si possunt esso ex patrimonialibus, casualibus etc., accipienti non est faciendus scrupulus. 2) Imo etsi constet, bona illa esso ecclesiastica, ille non peccat, qui a clerico offerente dona accipit (v. S. Alph. η. 491 et 492): — nam illa cooperatio ad peccatum clerici tanta non est, quum malitia actionis peccaminosno ex parte clerici jam sit completa; externum autem illud comple­ mentum acceptando ponere, non videtur S. Doctori tanti momenti, ut haec materialis cooperatio cum illo damno seu lucri amissione omitti debeat. Quare practice satis probabile est — quamquam contra opinionem S. Alph. ibid. —, neque eos, qui dubia vel mala fide, i. e. cum subjectivo peccato ejusmodi dona acceperint, ad restitutionem aliquam (pro rata probabilitatis contrariae sententiae) obligari posse. 3) Imo qui clericum ad donationem citra fraudem et injusta media induxit, peccavit quidem, sed quum neque ipse neque clericus injustitiae reus sit. ad restitutionem non videtur stricte obligari posse; quamquam rectissime illi ea suadetur, et pro circumstantiis aliqua eleemosyna danda pro poenitentia imponi potest. 4) Qui vero fraude mediisve in se injustis clericum ad talem dona­ tionem induxit, eumve a testamento condendo impedivit, quo melius et se­ curius ejus haereditatem adiret: ad restitutionem erga pauperes vel causas pias, ut quilibet in simili fraude, tenetur. 5) Quae dc donatione a clerico accepta dicta sunt, valent etiam de legato vel hacreditate per testamentum clerici, qui testandi liberam potestatem habeat, accepta. fi) Qui , etsi sine commissa fraude, haereditatem clerici ab intestato adiret, quum clericus a condendo testamento impeditus esset, ad bona ea, quae certo sunt ex proventibus ecclesiasticis residua, eroganda in pauperes et in pias causas obligatus est; isque multo magis ex justitia ad id tenetur, quam ipso clericus. Nam haeres ex justitia erga defunctum bona relicta secundum illius legitimam voluntatem distribuere debet; clericus autem, qui ex improviso sine expressa voluntatis suae declaratione mortuus est, censeri debet habuisse hanc voluntatem superflua secundum praeceptum Ecclesiae impendendi—nemo enim praesumitur malus —: quare cognati bona eccle­ siastica residua secundum voluntatem clerici defuncti implicitam vel interpretativam pauperibus sive piis causis distribuere tenentur. Neque ulla con­ cessio aut consuetudo legitima contraria probari potest, quum obligatio ea bona in pios usus impendendi ipsis illis bonis inhaereat, quamdiu a clerico aliis usibus applicata non fuerint. 7) Si vero clericus ex consulto sine testamento vel ultimae voluntatis de­ claratione ulla decessit, sciens, haeredes lege civili ab intestato in bona relicta successores esse: justitia non videtur ab haeredibus laedi, si bona omnia sibi applicant, videtur tamen laedi obligatio religionis et ecclesiasticae legis, quae tam clerico, quam ejus haeredibus disponendi de ecclesiasticis bonis facultatem tantum ad pias causas concedit. Quousque autem hoc quoad haeredes urgeri debeat, si constat bona residua esse stricto sensu ex ecclesiasticis relicta, prudentiae est discernere, ne ex materiali peccato formale reddatur. 4. Ceterum haec pro plerisque locis fero ad meram theoriam spectant: imxj siquidem rara jam sunt beneficia adeo pinguia, ut illius proventus in se Lchmkuhl, TbooL mor. I. Edit. 4. # 35 546 P. I. L. II. Virtutes et offie. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. soli spectati excedant mensuram eorum, quae ad honestam sustentationem referri possunt; imo plerumque beneficium solum, nisi accedant bona ca­ sualia, nedum abundantem sustentationem praebeat, ne ad parcam quidem et necessariam satis est, postquam impia manus sacras Ecclesiae possessiones invasit. Verum clerici est, non tantum videro, quid summo jure debeat, sibive liceat, sed imprimis quid deceat atque fideles aedificet, quid contra populo scandalo sit et malo exemplo. 5. Quoniam nihilominus aliquando reditus vere abundantes etiamnunc exsistunt, quid juris sit quoad ecclesiastica bona, explanandum erat. Et quoniam loco bonorum a gubernio occupatorum frequenter pensio aliqua annua clericis in munere ecclesiastico constitutis solvitur, quae aut sola pro congruae sustentationis titulo habetur, aut eum complet: sciendum est, Sanctam Sedem ejusmodi salaria pro bonis ecclesiasticis habere atque eadem iis onera adnectere, quae proventibus veri beneficii conjuncta sunt, ut sc. ad superflua piis causis eroganda adstringat. Non vero pro ecclesiasticis bonis habentur: 1) ea supplementa, quae ex parte fidelium — etsi ex conventione — dantur, ut „congruaa, quae dicitur, justam mensuram attingat; 2) illa pensio a gubernio data, quae clericis emeritis, aegrotis etc. confertur; 3) illa pensio, quae pro clericis emeritis a potestate ecclesiastica assignatur, etsi ex fructibus certi alicujus beneficii sit desumenda — haec enim in plenum et liberum dominium pensionarii transit neque pro ampliore, quam quae ad decentem sustentationem emeriti clerici exigatur, habetur. Cf. hac do re S. Alph. n. 491 q. VI. et Lugo d. 4 n. 32. — De salario a gubernio dando cf. R esponsa S. Poenit. (Gury I. 563 et Marres I. n. 98). 1. „An salaria, quae in Belgio solvuntur a gubernio pastoribus ct canonicis, induant beneficiorum seu bonorum ecclesiasticorum indolem, ct annexam habeant obligationem inhaerentem his bonis, sc. strictam et canonicam obligationem expen­ dendi superflua pauperibus, seu piis causis, et residentiae sub poena non faciendi fructus suos?u S. Poenitentiaria perpensis expositis, respondit: jam alias a S. Sede de consilio selectae Congregationis responsum fuisse ^affirmative". 19. Jan. 1819. 2. S. Poenitentiaria consulta, an illa responsio applicari debeat salariis, quae pastoribus et canonicis regni Galliarum a Gubernio solvuntur, respondendum censuit: „ Affirmative". 19. Aug. 1821. NB. Marres 1. c. notat, idem dici debere de salario parochorum adjutoribus dato, eo quod cedat in locum priorum beneficiorum, capellaniae etc. Quod verum est, si hoc salarium est loco beneficii ecclesiastici. 3. An responsio illa applicari debeat solis salariis fixis, vel extendi debeat ad oblationes fidelium? R. „Affirmative ad 1., negative ad 2.11 § 4. Dc dominio scriptorum. got Dominium scriptorum, de quo peculiaris quaestio movetur, illud est, quod in foetus sui ingenii habent. Natura enim dominii seu juris id secum fert, ut res, de cujus dominio agitur, vel potius ejus rei usus, restringatur exclusive ad dominum. Juris namque conceptus dicit talem relationem et connexionem rei ad dominum, ut hic quoad eam rem cuilibet alii praeferri debeat, seu ut ipse quem- Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Bona fortunae. — Dominium scriptorum. 547 libet alium excludere possit. — At foetus ingenii, quum primum in lucem editus est, id ex se habet, ut communi usui inserviat atque quodammodo publici juris fiat. Ex quo difficultas oritur, ita ut aut dominium in opus suum scriptorem retinere negandum esse videatur, aut dominii illius ob­ jectum accuratiore definitione omnino necesse sit circumscribi. Practica autem difficultas tandem ea est, utrum spectato solo jure naturali, ille injuste agat contra auctorem et editorem libri vel similis rei, qui illum editum denuo praelo committit, adeoque sibi ex reimprimendo et divulgando opere alieno lucrum facit, auctoris lucro et damno posthabito: an haec solfi lege positivft. injusta evadant. Quodsi hoc posterius affirmandum esset, iis, qui lege positiva non adstringerentur, aut in iis rebus, in quibus lex nihil statueret, impune et sine scrupulo aliena opera reimprimere liceret. A longiore disquisitione singularum opinionum abstinentes haec saltem omnino in foro etiam conscientiae tenenda esse ducimus, etiam si jus posi­ tivum vel non exsistit, vel urgeri nequit. I. Auctor jus habet in foetus ingenii sui; quapropter saltem quamdiu ea, quae mente et scripto concepit, publici juris non fecerit, i. e. in lucem non ediderit, jus strictum habet, ne quis illa invadat atque divulget. — Qui vero id commiserit, auctori ad omnia damna resarcienda tenetur. II. Auctor jus habet, ut ex iis, quae ingenio suo invenit, elabora­ nt, ad communem utilitatem multiplicatis exemplaribus divulgavit, ipse justam mercedein convenientemque fructum percipiat. Quare illi in­ juste agunt, qui auctorem a tali praemio percipiendo impediunt. III. Justum autem praemium eaque utilitas, quam auctor sibi vindicare potest, — eam vid. conventione facta cum editore seu biblio­ pola dividendo — consistit in pretio, quod ex opere divulgando seu in commercium tradendo percipitur. Illud enim pretium est, quod, deductis expensis necessariis, operi et labori auctoris atque labori et industriae impressoris et bibliopolae respondet. — Ergo si quis alius opus jam publicatum sibi arripere illudque denuo praelo commissum iu commer­ cium tradit, eatenus saltem injuste agit, quatenus auctor cum suo biblio­ pola inde damnum aliquod majoris pretii seu lucri percipiendi incurrit. IV. Verum illud etiam dicendum est accuratos tandem limites assignare, quamdiu et quousque jus auctoris extendatur, perdifficile esse. Imo quum illimitatum jus auctori ejusque successoribus tribuere, com­ muni utilitati nocivum fieri possit, nihil aequius est, quam ut leges positivae jus auctorum tum defendant atque protegant, tum accuratius definiant. Illae autem leges, quatenus alios a publico usu et divulgatione alieni operis cum damno auctoris et impressoris impediunt, in con­ scientiae foro etiam ligant. Similiter dicendum est de legibus, quibus novae artium inventiones aliaque ejusmodi proteguntur: de quibus cf. infra n. 1116 et 1119 doctrinam de monopolio. Explicatio. 1. Aliqui difficultatem movent, quod opus seinol editum 905 sit publici juris factum, atque indo concludi posse putant, nisi lex positiva obstet, injustum non esse quemlibet usum, ad quem aliquis exemplar sibi emptum adhibeat, no iteratam quidem impressionem et divulgationem, quam sno periculo instituat. At in eo, quod opus evulgatum publici juris factum * 35 548 *' P. I. L. TI. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. ΠΓ. Virt. mor. objecta. osso dicatur, distinctione opus est, scilicet: Ites in opere sou libro contenta publici juris est, Cone.; res illa sub tali forma oporis seu libri concepta, seu ipsa haec libri forma, subdi st. : haec publici juris est quoad usum, qui est consuetus ot ordinarius usus exemplarium, Cone.; quoad eum usum, qui non singuli exemplaris usus est, sed potius operis qua talis, Nego. 2. Id autem dari potest, si quae fieret multiplicatio alicujus exemplaris per scriptionem similomve modum ad privatum tantum usum ejus, qui sibi exemplar emerat, id neque per naturale jus neque per positivam legem in­ justum censeri debere. 3. Quae dicta sunt, non de solis libris compositis valent, sed de quo­ libet simili ingenii opere, ut picturis earumque photographies multiplicatione, de aliarum artium operibus, quarum contra voluntatem artificis alia exemplaria facero et in commercium inducere non licet cum illius damno et dispendio. 4. Quod de adulterina editione alicujus libri statuitur, fore etiam de illius versione in alteram linguam dici posset, sc. ipsum jus naturae ne hanc quidem independenter a consensu auctoris concedere. Sed quum facilius accidere possit, ut auctori damnum inde non oriatur, atque lucrum, quod, deductis expensis atque lucro conveniente pro editore vel bibliopola, restet, vix justam morcedem versionis superet: eo ipso potest evenire, ut tali editione oporis in alienam linguam versi damnum auctori ejusque co­ operatoribus re ot effectu non inferatur. Quod si obtinet, de laesione strictae justitiae quaeri amplius non potest. 5. Conciones, lectiones etc. auditas scripto excipere et in lucem edere sino consensu concionatoris, lectoris, injustum est; ad privatum autem usum eas scribere, certo licet. — Attamen si quae ejusmodi res secundum con­ suetum usum in solis ephemeridibus publicam lucem aspiciunt, consuetudini standum est neque de laesa justitia potest conqueri. ♦ Gap ut III. De modo acquirendi dominium et jura. floe Dominium et jus generatim acquiri potest in ea bona — loquimur hic do bonis externis seu fortunae, quae vocantur — quae antea in pri­ vato et exclusivo dominio non erant, et in ea, quae habebant quidem dominum et proprietarium, sed quae in alterius dominium transferuntur. Modus igitur, quo primitus, antequam certorum bonorum aliquis privatus dominus in humana societate exstiterit vel exsistat, in illa privatum et exclusivum dominium acquiratur, modus originarius di­ citur; altor, quo ab uno in altorum jus et dominium transfertur, voca­ tur modus derivatus, atque successione haereditaria et contractibus perficitur. Articulus I. De modo acquirendi dominium originario. § i. Notiones generales. Scriptores inter se dissident, quando quaerunt, utrum ipso jure naturae rerum divisio privatique dominii constitutio facta fuerit, an Tr. IV. (Decal. praec. - Bono fortunae. — Modus acquir. originarium 549 jure positivo ejusve auxilio. Quamquam hoc omnes sanae doctrinae auctores fatentur, naturam ipsam humanam, prout reipsa in hominibus exsistit, atque ideo ipsum jus naturale postulasse aliquam divisionem bonorum et praecepisse, ut aliquo tandem modo certa bona in privato singulorum dominio constituerentur. Dissidium igitur in eo est, quod aliqui putent, hac sola juris naturalis exigentia bonorum divisionem re factam non esse, sed a primordiis positivum modum conditum esse sive paterna primi hominis potestate, qui ut pater et rex omnium su­ prema potestate publica potitus sit, sive conventione posterorum, qui quum, sui juris facti, separatas familias et civitates condere inciperent, privato dominio indigebant. Cf. Molina de jur. d just, tract. 2 disp. 20, Lugo disp. 6 sect. 1, Pruner Theolog. moralis (de prae­ cepto 7. introductio § 1). Ut meum hac de re judicium proferam, sentio, opinionem eorum, qui ad positivas leges vel conventiones provocant, si eas necessarias putant, ut dominium privatum oriri possit vel potuerit, omnino falsam esse; si eas convenientes fuisse atque re ipsa simul cum naturali jure ad bonorum divisionem constituendam stabiliendamque jam a prim­ ordiis contulisse opinantur, non esse adeo improbabilem, probari tamen certo non posse modum, quem statuunt, ut unicum vel omnino primum. Scilicet 1. Negari nequit, occupationem aliquam per se sufficere debere w; solo jure naturae, ut bona, quae in nullius vero dominio sint, primi oc­ cupantis fiant. Nam sume aliquem, qui statuam finxerit, aut propria in­ dustria gregem ovium vel gallinarum sibi procreaverit: num, seclusa omni lege et decreto ipsius protoparentis, haec ipsi sine injustitia a tertio quodam artifice vel colono eripi potuerant? Id nemo dixerit. Num ipsa materia, ex qua voluit statuam fingere, vel animalia capta, ex quibus gregem sibi parare cogitavit, poterant sine injuria ipsi auferri? Quod si certissime negari debet, solani occupationem rei, quae cousque nullius fuisse sumitur, sufficere necesse erat, ut ipsi verum dominium jam ortum esset. Nihil enim praeter occupationem habes, quo nitaris. — Haec recte urget Lu go contra eorum doctrinam, qui paternae vel publicae auctoritatis interventum ne­ cessarium statuunt. 2. Imo ipsam divisionem et privati dominii constitutionem ab Adamo, vel a Noe secundo generis humani parente, ita profluxisse, ut eorum lege dominii acquisitio vel translatio formaliter fieret, improbabile est. Nam ut hoc dici possit, aut ad potestatem privati dominii, aut ad potestatem uni­ versalis jurisdictionis, quam protoparentes in universum orbem exercuerint, recurri debet. Porro privatum dominium in universum orbem Adam aut Noe actu habuisse, non solum facultatem quaelibet distributive sibi as­ sumendi, incredibile est: id enim neque reali occupatione, neque translatione ex parte Dei exstitisse probatur. Neque universalis jurisdictio formaliter aderat, atque minus etiam concipi potest, per eam totum orbem in pos­ sessiones privati dominii divisum ab initio fuisse. Potestas illa, quam protoparens habuit, ex necessitate et utilitate communi limites suos extendit aut contraxit: verum nedum utile, imo nocivum fuisset tam plena rerum di­ visio; sufficiebat plane, multoque magis conveniebat, singulos homines sive 550 P. I. L. II. Virtutes ct oflîc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. duces, qui in terras incultas transmigrarent, potestatem habere occupandi et res suas faciendi, quam eas privato dominio jam addictas inveniri. 3. Igitur verisimilius ita actum est, ut, multiplicato genere hu­ mano et in diversas communitates diviso, aut suprema legislatione aut conventione et jure gentium ea confirmarentur atque accuratius de­ finirentur, quae duce natura per occupationem privatam jam erant incepta. 4. Neque lege aliqua positiva potuit universim auferri occupatio tamquam legitimus modus dominii acquirendi. Fac enim, in ipsis humani generis primordiis paucos homines, quocunque tandem eventu, in dissitam regionem incultam, a nemine inhabitatam transmigrasse vel translatos esse: ibi a nemine neque ab ullius lege impediri poterant, quin occupatione res certas suas facerent. Hanc viam per se legitimum titulum acquirendi dominii esse, ita etiam insidet in omnium mentibus, ut nemo sibi scrupulo vertat, rem omnino derelictam occupatione etiamnunc suam facere, et ut omnia jura positiva etiamnunc circa aliquas res ipsam occupationem pro legitimo titulo agnoscant. Attamen in omnibus locis, in quibus civilis societas hominum exsistit, id etiam omnino fatendum est, lege positiva occupandi facultatem et dirigi et restringi posse, imo ordinis servandi causa debere. Quare in omnibus iis rebus, quae etiamnunc occupatione acquiri possunt, positivae leges consulendae sunt, ut sciatur, quid vere facere liceat, quid illicitum vel etiam injustum evaserit. Natura igitur duce dominii acquisitio fit et occupatione, et labore quo aliquis rem sibi vindicatam mutat eique aliquid quasi suae per­ sonalitatis imprimit. Quare, quibuscunque diversis modis acquisitio juris occupatione et labore perficitur, etsi positivae legis determinatio illos modos certis normis circumscripsit, tamen merito modi acquirendi naturales vocantur: qui vero sola lege positiva vim acquirendi jura sortiti sunt, modi legales: qui in libera privatorum hominum conven­ tione nituntur, modi conventionales. Modi naturales, qui in sola occupatione et labore nituntur vel ad ea reducuntur, sunt etiamnunc: occupatio animalium, venatio et pis­ catio , occupatio rerum derelictarum, inventio rerum amissarum, the­ sauri occupatio, accessio cum suis speciebus, commixtio, specificatio, plantatio et aedificatio. '· we § 2. Occupat io an ini alium. Cf. inter alios Pruner de jure seu nLehre vom Rechteu I. §98, Elbel part. VI n. 190 sqq. 909 Captio animalium, quum vera sit occupatio, ut re ipsa dominium creet, eas conditiones habere debet, quibus quaelibet occupatio instructa sit oportet: scilicet 1) ut res dominii capax sit (quod in animalibus ob- Tr. IV. (Decal, peace. VJL) — Bonor. fort, ncquiaitio — Occup. animalium. 551 tinerc, planum est), 2) ut adsit animus occupandi, 3) ut adsit realis et externa occupatio, 4) ut res non sit in ullius dominio, neque 5) lex positiva eam alterius dominio addicat. Posteriores duae conditiones hic imprimis considerandae sunt, quum non eodem modo in quibus­ libet animalibus impleantur. Claritatis causa distinguuntur animalia: V) fera seu silvestria, quae ab humano consortio abhorrent, naturali libertate fruuntur neque in ullius dominio constituta reperiuntur; 2) mansueta, quae natura sua humano consortio utuntur, atque ad domesticos usus adhibentur; 3) mansuefacta, quae in naturali quidem libertate nascuntur, sed hominum industria ea privantur et ad dominium et consortium humanum adacta sunt, ut co­ lumbae, apes etc. ; 4) efferata vocantur tum animalia per se mansueta, si connaturalom hanc indolem exuerunt, tum mansuefacta, quae pri­ stinam libertatem rursus adepta sunt. Quod ad dominii acquisitionem pertinet, haec observanda sunt: 1. Animalia fera seu silvestria fiunt primi occupantis, siquidem eousque libertate fruuntur neque in ullius dominio sunt. Hemanenr vero in ejus, qui acquisivit, dominio, quamdiu in custodia detinentur, vel si forte evaserint, quamdiu eorum insecutio non nimis difficilis evadit. Quodsi difficilior evaserit, nullius esse iterum incipiunt, atque postea occupantis fiunt. II. Animalia mansuefacta tamdiu manent in dominio detinentis, quamdiu non evaserunt efferata neque consuetudinem revertendi ami­ serint. Quod si obtinuerit, fiunt primi occupantis. III. Animalia mansueta seu domestica, nisi forte efferata evaserint, nulla aberratione elabuntur ex dominio ejus, qui ea tenuit, ac proin occupatione acquiri nequeunt. Haec tum ex natura rei fluunt, tum positivis juribus confirmantur. Explicatio. Nota ad I. 1. Ex principio I. sequitur, generatim iu 910 venatione et piscatione animalia occisa vel capta, sive per venatorem sive per ejus canes venaticos sive per laqueum positum, fieri venatoris. Sunt tamen aliquae exceptiones ex subsequentibus colligendae. 2. Universalior est quaestio, quomodo peccet, qui contra prohibi­ tionem legis vel domini venatur. Ad quod adverte: 1) legem quidem ex justa causa universim venationem prohibere posse, etiam aliquando domino fundi; domino fundi seu agri in con­ scientia tamen prohiberi non posse animalium occisionem vel capturam, qua a se suisque agris damnum secus ab animalibus inferendum aver­ tat; 2) seclusa lege, dominum fuudi alteri eatenus venationem prohi­ bere posse, quatenus eum arceat, quominus ingrediatur suos agros eum damnificatione, vel alia damna sibi inferat; 3) leges, quae venationem vel egressum extra certos limites prohibent, si neque in agris intrandis neque in feris capiendis damnum aliquod infertur, pro mere poenali­ bus haberi possunt. 3. His notatis, haec in foro conscientiae s ta tue n-an da sunt: 552 P. I. L II. Virtutes et oftic. circa, hom. ctc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 1) Qui venatur et piscatur in alieno fundo, et gravo damnum infort, graviter peccat, nisi forte damnum praevisum non fuerit, et adsit voluntas resarciendi damni culpabilis. 2) Qui venatur etc. in alieno fundo omnino clauso nec amplo, contra justitiam commutativam peccat ex ipsa animalium captura atque illa eorumve pretium restituere debet praeter alia damna illata. Nam eo ipso quod do­ minus fundi ea animalia inclusa habet, eorum dominium acquisivit et re­ tinet; ita ut venator seu piscator invadat rem alienam. 3) Qui venatur etc. in fundo publico vel ad communitatem, cujus ipse membrum est, pertinente, aut in fundo alieno (hominis privati) omnino per­ vio, non facile graviter peccat contra justitiam, nisi propter stragem fe­ rarum vere notabile damnum inferat. Nam eo ipso quod fundus est pervius, animalia libertatem suam non amiserunt, sunt itaque primi occupantis; ne­ que dominus fundi in ea animalia jam verum dominium habet, sed tantum jus prae aliis ea per capturam sua faciendi: quod quidem jus notabiliter nullatenus laeditur moderata aliquorum animalium venatione. Veteres scriptores facile etiam venationem alicujus ferae in silvis com­ munitatis vicinae a gravi peccato excusant, eo quod sic ferat consuetudo, atque communitas laesa contenta sit poena illius, qui capiatur. Verum hodie paulo severius res sumi debet. Aliud peccatum autem, idque grave, accidere potest ex parte venatoris, si custodibus armis resistere paratus est, aut seipsum gravissimae poenae temere exponit. — Quibus circumstantiis seclusis, moderata venatio in se sola spectata ab omni peccato excusari possit, quia quatenus lex obstat, haec pro poenali haberi potest (Reuter p. 3 n. G2); quatenus jus alieni domini vel communitatis obstat, sic damnum, quod aestimatione dignum sit, aut vix infertur aut ob spem mulctae, quae in venatione deprehensis im­ ponitur, compensatione deletur. — Qui vero notabile damnum inferat magnâ ferarum vel piscium captura, graviter laedit justitiam sive erga dominum fundi sive erga eum, qui a gubernio jus venandi vel piscandi in hoc et illo loco emit, vel cui alias a lege jus illud addicitur : nimirum eatenus justitiam laedit et restitutioni obnoxius fit, quatenus ipsum jus venandi notabiliter vilius redditur. 4) Si venatio vel piscatio fit in loco clauso quidem et septo, at omnino amplo, justitia quidem laeditur, attamen non omni captura graviter laeditur; siquidem mensura injustitiae non est sumenda ex pretio ipsius praedae factae — non enim censetur dominus in singula animalia jam strictum jus habere — sed ex probabili spe capturae, quam dominus fecisset, et a qua aliena captione impeditus est. Quare etiam restitutio secundum hanc pro­ babilem spem seu secundum probabilem damni aestimationem facienda est.— Si vero [ut n. 2) dictum est] singula animalia a domino facile capi possunt, iu singula jus suum habet et urgere potest. 5) Dominium vero praedae venator, si praedam cepit, etsi cum peccato coque gravi, acquirit, eo solum casu excepto, quo captio facta fuerit ex iis animalibus, quae singula jam in potestate domini fundi censeri debebant. Alias, si justitia laesa est, non redditione praedae, sed solutione pretii, quod damno forte illato respondet, reparatio fieri debet. 6) Animal igitur, quod in alieno fundo pervio, vel non ad ipsorum animalium custodiam clauso et septo, aut laqueo capitur aut occiditur, domino legitime repugnante, tamen per se venatoris fit. Dominus fundi Tr. IV. (Decal, praec VII.) — Bonor. fort, acquisitio. - occup. animal., thesauri. 553 ex natura rei non potest hanc praedam sibi occupare, saltem non, si de occisa praeda agitur. Feram vero laqueo captam nondum occisam facilius videtur sine injustitia sibi occupare posse; potest enim, antequam venator, qui laqueum posuit, praedam secum sumat, laqueum solvere, sed feram sic solutam et abire conantem statim sibi capere. — Fera igitur occisa, spec­ tato solo jure naturali, venatori tamquam domino tradi debet, dominus fundi pro se solummodo postulare potest damni, si quod sibi illatum est, repa­ rationem. Attamen si leges positivae alicubi domino fundi jus aliquod amplius concedunt, secundum earum dispositionem, utpote non injustam, agere ei licet. Sic e. g. leges Borussicae statuunt, ut domino fundi postulanti praeda tradatur ’. Antequam autem dominus re ipsa postulat, etiam secundum has leges dominium est et manet apud venatorem. Ad II. 1. Animalia mansuefacta censentur v. g. apes, columbae. 012 Eae igitur, si revertendi consuetudinem amiserint, fiunt primi occupan­ tis, seu ejus, in cujus columbarium confugerint. — Eas vero fraude ad se attrahere, injustitia est. 2. Ut autem fraus ab industria non fraudulenta distinguatur, qua aliquis nitatur ejusmodi animalia ad se attrahere, ipsae leges positivae et consuetudo respici debent. Ita aliqui, ut fraus adfuerit in objicien­ dis cibis, statuunt, cibos debuisse esse omnino extraordinarios. Cf. Gury T. n. 576. Nihilominus Elbel 1. c. n. 206 recte animadvertit saepe dubiam esse talem consuetudinem permittentem; aliam vero in­ super subesse causam, cur a qualibet industria alliciendi alienas colum­ bas confessarius pocnitentem prohibeat, ne sc. inimicitiae et odia eaque non raro gravia inter vicinos oriantur. 3. Si qua vero aliena animalia alterius agro fundove nocent, do­ minus fundi ea, si necesse est ad notabile damnum avertendum, etiam occidere potest: secus, si aut graviter non nocent aut facile abigi pos­ sunt, non licet. — Praesumuntur vero columbae grave nocumentum inferre tempore segetum et messis: alio tempore non. Ibid. § 3. De. thesauro (jusque occupatione. Cf. Pruner 1. c. §99, Lugo de just, et jure disp. G, Tamb. in decal. I. 8 tr. 4 cap. 1, S. Alph. n. 602. Thesaurus dicitur secundum jus Romanum summa pecuniae 913 aliave mobilia abscondita, quorum memoria non exstat — extenditur vero ex communi interpretatione, imo ex ipsa lege (v. Lugo disp. 6 II. 111) ad quaslibet res pretiosas — ; secundum jus Gallicum est res quaecunque abscondita vel infossa, quam nemo probare potest esse reni suam. ’ „Wer in der Abeicht, wilde Thiere zu fangen, fremden Grund und Boden ohne Vorwissen oder wider Willen des Eigenthümers betreten hat, muss das Gefangene dem Eigenththner auf (lessen Verlanpen unentgcltlich ausliefern“: Land-Recht Th. I. Tit. 9. § 115. 554 P. I. L. Π. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Utrum vero definitiones thesauri paululum discrepent in diversa­ rum regionum juribus, necne, tanti momenti non est, quum, ut ex sequentibus patebit, tanti non intersit, utrum res inventa thesaurus sit, an alio modo res nullius. Duo vero elementa ubique ad constituen­ dum thesaurum requiruntur: 1) ut assumi debeat, rem esse in nullius dominio; 2) ut sit res abscondita, non palam seu in loco patenti inventa. L Spectata sola lege naturali, thesaurus, utpote res in nullius dominio exsistens, videtur omnino spectare ad inventorem, qui sc. in­ ventione eum occupat: v. Tamb. in decal. 1. 8 tr. 4 cap. 1 § 3 n. 33 sqq., Elbel 1. c. n. 168; ita re teneto, ubi silent leges positivae. II. Communi vero consensu id tenetur, leges positivas, quae do­ mino fundi, etsi inventor non sit, aliquam partem thesauri addicant, esse in conscientia observandas, ita ut ante omnem judicis sententiam inventor eam partem domino tradere debeat. — Quum enim, quidquid in alicujus fundo invenitur, specialem aliquam connexionem cum fundo atque hinc cum ejus domino habeat, convenit utique, illi aliquid attri­ buere; idque eo magis valet, si possessio fundi continua successione a progenitoribus ad posteros transivit, eo quod ex tali successione prae­ sumptio oriatur, thesaurum illum ab ipsis progenitoribus possessoribus esse absconditum, ut periculo subtraheretur. Leges vero, quae in quibusdam casibus fisco — quando fundus ad eum non pertinet — partem thesauri adseribunt, aut quae inven­ torem sua parte privant, probabiliter pro legibus mere poenalibus haben­ tur, ita ut ante judicis sententiam inventor justitiam non laedat, si portionem, quae illis legibus sibi subtrahatur, retineat. Cf. Lugo, qui de j. et jure d. 6. 131 privationem contra inventorem statutam, qui aut illicitis artibus aut in alieno fundo invito domino quaesierit, pro lege poenali habet, quae ante condemnationem non obliget in conscientia; Tamb. 1. c. n. 35, qui refert opinionem aliorum, ut Bancz, censentium partem thesauri, quae per modum tributi fisco addicatur, non deberi in conscientia, antequam re ipsa petatur, sed agi posse in hac re, sicuti postea dicetur de tributis indirectis, imo ne justum quidem videri, si nimia pars fisco addicatur. Consentit Pruner Theol. mor., de modo acquirendi dominium („Eigcnthumscrwerb‘l) II. Tit. III. § 4. ΙΠ. Leges vero positivae sic statuunt generatim : 1) Thesaurus, qui invenitur in proprio fundo, totus cedit domino. 2) Thesaurus, qui invenitur casu in alieno fundo, dividitur inter inventorem et dominum fundi. (Ergo si locus sacer est, dimidia pars cedit ecclesiae ; si locus publicus profanus est, dimidia pars communi­ tati vel fisco, prout locus ipse sive fundus in alterutrius dominio est.) 3) Qui ex industria in alieno fundo (invito domino) quaerit, totum thesaurum in poenam domino fundi cedere debet, aut secundum alias leges suam partem fisco ; similiter qui magicis artibus thesaurum quaerit, pro mulcta portione sua privatur h 1 Aliquae leges, ut Bava ricae, semper aliquam partem fisco adseribunt; imo in Bavaria duae tertiae partes semper fisco adgcribuntur. Sed dc bis judica ex supra dictis. — In Anglia statuitur, ut omnes thesauri ad regem seu ad renipn· Tr. IV. (Decal, jn-aec. VII.) — Bon. fort, acquisitio — thesaurus, res amissae. 555 Indo concludes: 1. Qui in alieno fundo ex industria thesaurum su quaesivit, contra justitiam non peccat, si suam partem celat, modo dimi­ diam partem domino fundi vero tradat. Si vero a domino ex illa dimidia parte aliquam portionem pro remuneratione acciperet, illam retinere non posset; siquidem illa donatio ex errore domini procedit, putantis inventorem totum thesaurum sibi tradidisse. 2. Qui in loco aliquo, qui ad nullius dominium pertinet, sive casu sive ex industria thesaurum invenit, ante judicis sententiam totum sibi retinere potest. Ita Lugo n. 115 et 116. Attamen id secundum hodiernas leges non videtur ita contingere aut admitti posse; quum quaelibet loca jam alicujus dominio sive hominis privati, sive fisci etc. adseripta exsistant. 3. Inventor autem ille est, qui detegit thesaurum, i. e. qui eruendo vel res, quibus tegebatur thesaurus, removendo eum patefacit et animadvertit. Quare post hanc detectionem factam in regnis, ubi pars thesauri domino fundi addicitur, licitum non est illi, qui invenit in alieno agro thesaurum, eum denuo abscondere et agrum sibi comparare, ut totum thesaurum sibi servet. Nam ipsa detectione dominus agri acquisivit jus ad dimidium thesauri valorem. Cf. Lugo 1. c. n. 126. Ubi autem talis dispositio legis pro domino fundi facta non est, quamquam leges poenales sunt contra inventorem, per se nihil impedit, quominus hic, celata inventione, agrum sibi comparet; idem dic ubique de eo, qui ex indiciis videtur suspicari posse, in certo agro thesaurum exsistere. § 4. De inventione rerum amissarum. (Cf. eosdem scriptores.) I. Rei amissio per se jus domini non exstinguit, adeoque res in- au venta per se domino, qui eam amisit, debetur. II. Attamen fieri potest, ut impossibilis censeri debeat rei amissae recuperatio, videlicet si spectatis circumstantiis nullatenus sperari potest, foro ut dominus unquam comparent, aut, qui fuerit, inquiri possit. Quodsi talis impossibilitas orta est, res ex illius dominio excidisse ac proin nullius facta esse censeri debet. III. *Inventor non tenetur ex justitia rem inventam secum ferre, sed eam in suo loco relinquere potest, attamen non raro haec laesio caritatis est. IV. Inventor autem, si rem secum tulit, tenetur ex justitia ab omni actione abstinere, cx qua res inventa deterioris conditionis fieret. blicam pertineant. Inventor, qui thesaurum occultaverat, antea capitis poenae ob­ noxius erat; nunc vero muleta et carcero puniri potest. Sed teste Crolly, I. n. G42 in foro conscientiae ante judicis sententiam thesaurus totus est inventoris. Ita enim scribit: „Scd haec praescripta non obligant ante sententiam, et nullus inter nos in­ venitur, quantumvis timoratae conscientiae, qui thesaurum a sc inventum non sibi appropriaret. Re autem cognita, thesaurum rogi tradere cogeretur, sed nunc vix alio modo puniretur.11 Haec igitur pro Anglia. — In Statibus Foederatis Amer. Sept, plcrisquc leges nihil statuunt; in Lu is iaηΛ tamen jus Rom. et Gall, attenditur: Kcnrick tr. 10 p. 1 n. Cl, Sabetti n. 372. 556 I’. I. L. II. Virtute* et ollie, circa horn. etc. Div. III. Virt. mor. objectu, qilftin si in euo loco asset relicta. (’onditio autoni roi ei in loco buo relinqueretur ox communiter contingentibus hnoc est, ut tandem nliquantlo aliquis eam socum hit urns sit, qui, si justitiam servet, ejus curam sit acturus, sin minus, obligationem damni reparandi contracturus: hinc generatim primus inventor, si rem secum tulit, Ienetur ex Justitia a) diligentem curam in ejus custodia ol conservatione collocare, b) di­ ligentem curam adhibere, ut dominus inveniatur, inquirendo, pro rei gravitate in publicis ephemeridibus inventionem denuntiando, vel ad magistratum eam deferendo, V. Quando, necessaria diligontid adhibita, I) spes inveniendi do­ mini eat exstincta, aut 2) elapso tempore a judice inventori ros abso­ lute addicta, inventor illam ut suam potest occupare, neque in rigore tenetur domino quidquani reddere, si postea casu appareat. Primum practice tamen ita determinandum ost, ut quaestio haec ad analogiam praescriptionis tractetur, videlicet.· 1. Si ante tempus ordinariae prae­ scriptionis dominus comparuerit, generatim dici debet, id signum esse, spem inveniendi domini non potuisse prudenter pro exstincta haberi. 2. Quum ex una parte non possit semper ita definiri, sitno spes illa inveniendi domini plano exstincta, atque ita res inventa pro derelicta habenda; (pium ex altera parte lex positiva domini jura majora statuero possit: si qua lex in favorem domini rei amissae aliquid consti­ tuerit, hoc etiam in conscientia est servandum (cf. not. 1 in «oq. pag,). VI. Inventor, quando rationabiliter post adhibitam diligentiam1 judicavit, dominum inveniri non amplius posse, atque ita de re disposuit, domino ex inopinato etiam ante tempus praescriptionis apparenti non tenetur aliquid reddere, nisi forte ditior evaserit: excusatur enim sub­ jective, etsi forte objective non omnino recte egit. VII. At (piando citius temere de re disposuit, domino comparent! tenetur de damno illato. Cf. Ile uter 1. c. n. 69. oui Ylll. Nonnulli quidem scriptores contendunt, rem, quae servari non possit, aut cujus dominum invenire impossibile evaserit, pauperi­ bus esso distribuendam, ut dominus, (pii propriam roi utilitatem non percipiat, saltem spirituale quoddam emolumentum indo hauriat, aut ut dominus sciat rem impendi secundum suam interprotativam volun­ tatem. At haec consuli quidem possunt, imponi non possunt. Nam illorum scriptorum sententia supponit id, quod non probatur, sci­ licet dominium vere mature apud num, (pii rem amisi». Quod si negatur, ut optimo juro negari potest, (piando spes dominum inveniendi exstincta esso censetur, totum fundamentum, cur pauperibus ros dari debeat, corruit. — Id unum diei debet, si spes quidum domini inveniendi supcrest, aut si fortasse ipse dominus cognoscitur, sed rem illi reddere propter loci circum­ stantias impossibile est, in his adjunctis de re disponendum osso scoiiudum voluntatem domini rationabiliter praesumptum seu interprotativam, quae 1 Quid vero diversae leges ^Inglllatlm praescribant circa diligentium Inquirendi dominum, ex loge regionis cognosci debet. Aliqua vide apud Prunor de jure (I.ehre vom Ileeht) L § 90. »’•'«H Tr. IV. (Ihral. prate. Vil.) Bon. fort, acquisitio, - Ite amittar, conjunctio 'rffl communiter erit, ut detur pauperibus sive causis pii *. Cf, Lugo d 6 n. 140 8(|,, 8. Alph. n. 590 et 60S. Haec spectato naturali jure. Si quando nutem inventori maju * onus imponitur a lego positiva, propter quam non servatam pro poena privatur juro omni rem deliciente domino sibi vindicandi: hnec in conscientia post judicis sententiam tandem obligant *. Nota: Do bonis derelictis et vacantibus ex sola lege naturali si­ militer judicandum est; ut positivae logos alia statuerunt. Derelicta bona ea vocantur, (piorum dominium abjicitur, neque a priore domino in alterum transfertur; vacantia, (piae morte domini et defectu haeredis dominio destituuntur. Haec (piidem bona secundum positiva jura fisco ipso facto addicta habentur; sed consuetudo hanc legem, si de bonis derelictis sermo est, do solis immobilibus intelligit, ita ut mobilia objecta primus occupans sua facere possit in foro conscientiae, reddere tamen debeat post sen­ tentiam judicis2. (Jury 1. n. 576, Kenrick 1. c. n. 63. De diversarum rerum conjunctione atque de juribus indi oritur i<\ Primo occurrit accessio, Quae Iit a) nativitate animalium: in ea ap-jirM plica axioma „partus sequitur ventrem"; quare pullus ejus est, (pii sive dominium sive usumfructum matris habet ; b) alluvione: in ea observa, alluvione paulatim facta, non repentina,, domino fundi fundum augeri; c) adjunctione, (pia unum eum altero sic coaluerit, ut nullatenus vel non sino detrimento separari possint: quod si factum est, «nccessorium se1 Lex ia Anglia vigens inventori poet adbibitam diligentiam inveniendi domi­ ni, sed frustra adhibitam, contra quemlibet jus nd rem inventam attribuit, at eum conditione, ut si dominus post quodlibet tempus appareat, ei restitutio flat. - Quare quum absolutum jus contra dominum neque lego neque praescriptione inventor ac­ quirat, disponere quidem do ro post adbibitam diligentiam dominum Inveniendi potest, ftllainen domino comparent! semper reddi debet res, quatenus sive in se sive in aequi· raknli exstat. (Crolly, I. n. 042.) Equidem hanc legem *ic concipio, ut putem, nnluralcm facultatem rei illius occupatione nequirendne in favorem prioris domini cuilibet auferri. Nam nisi haec facultas auferatur, sano contingere possit, ut ros tandem pro re nullius haberi atque n quolibet occupari valent. ’ Neque derelictis, neque amissis bonis ea ncccnsentur, qune post naufragium in llttero inveniuntur vel qune ex nnufrngil timore ad salvandam vitam seu navem projectu sunt : haec scilicet occupari nequeunt, sed dominis pro spe sua sibi recupe­ randi reservantur. Quod leges Statuum Foedor. A meric. Sept, ex anno 1825 sic expresso statuerunt : „Tf any person shall plunder, steal or destroy any money, goods, merchandise or other offecte, from or belonging to nny ship, or vessel, or boat, or raft, which ahull be in distress, or which ahull be wrecked . . . every person so offendlog shall be guilty of felony ete.“ Do bonis vacantibus nutem, et quam late vel stricte ea intelligenda sint, praecipue quando propter singulares logea haeredes nllcnlgonnc non admittuntur, commodius dicetur n nobis tractantibus de testamento. 1 Quod In prioribus editionibus n. 901 dederam, aptius huc transferendum CMC duxi. 558 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. quitur principale"; sed leges positivae respici debent, ut in difficiliori­ bus casibus sciatur, quid habeatur pro principali. Secundo habetur commixtio, quae dicitur de confusione rerum aeque principalium: quando igitur res sic commixtae cujusnani sint sive fuerint, dignosci non potest, totum vendendum vel dividendum est, ut cuilibet domino pro rata suae quantitatis pars rei vel pretii cedat; verum generatim jura concedunt, ut dominus massae potioris totum cu­ mulum sibi vindicare possit, facta debita compensatione. Tertio habetur specificatio, seu inductio certae formae in informem materiam vel massam, ut si ex massa argentea aliena artifex statuam fecerit: in qua modo artifici, qui formam rei dedit, modo domino massae res addicitur secundum diversas leges, cum obligatione alterum red­ dendi indemnem; sed haec indemnitas non debet alteri esse damnosa, neque eadem esse debet, si bona atque si mala fide actum est. Quarto occurrit aedificatio et qilantatio, si dominus fundi et dominus rei plantatae vel aedificatae diversi sunt. Generalis regula est, totam rem in dominium domini fundi transire, ita tamen, ut, si bona fide actum sit, primarie jura etiam positiva intendant, ut uterque, quantum fieri possit, evadat indemnis; si mala fide, ut ipse ille, qui mala fide egerit, potius damnum ferat. Accuratius rem non omnia jura eodem modo definiunt; sic jus Romanum eum, qui mala fide in suo fundo aliena plantavit, sive construxit, ad solvendum duplex materiae pre­ tium obligat; jus Gallicum simpliciter ad pretium et ad reparanda damna forte exorta; jura Americana diversarum regionum diverso modo do indemnitate statuunt. Articulus II. De modo acquirendi legali, publico jure inducto, seu de praescriptione, Praeter scriptores allegatos in hac re ipsi codices jurium civilium con­ sulendi sunt. Summaria notio praescriptionis et variarum legum de ea latarum. Ad vitandas lites pacemque conservandam vix non omnes populi judicaverunt expedire, ut diuturna ipsa possessione alicujus rei possessor dominus rei habeatur, ita ut, si antea legitimus dominus non fuerit, temporis lapsu vere fiat. Modus ille, quo ipso temporis lapsu jus constituitur, vocatur praescriptio. Si jus, quod sic constituitur, consistit in rei vel facultatis agendi acquisitione, praescriptio dicitur acquisitiva', si consistit in onere vel debito exstinguendo, praescriptio dicitur liberati™, Hanc praescriptionem a natura quodammodo postulari, vel ut summe convenientem exigi, dubium esse nequit, quum alioqui pacificam bonorum et jurium possessionem non minimum turbari vel in dubium Tr. IV. (Decal, praec. VU.) — Bon. fort, et jur. acquis, per praescriptionem. 559 vocari pronum esset. Quare abs re non erit, quod Reuter theolog. moral, part. 3 η. 85 dicit „quoad substantiam videtur esse juris gen­ tium". Quia vero ipsa natura tempus modosque, quibus praescriptio perficeretur, non determinavit, imo in rigore plus non exegit, quam ut induceretur, non autem introduxit, atque ipsum illud jus gentium, ad quod appellatur, positiva conventione et voluntate constitutum est: lex positiva necessaria fuit, ut praescriptio perfectus titulus acquirendi sive exstinguendi juris evaderet. Neque aliter, quam ad tramites legis positivae, praescriptio valorem in foro conscientiae habere potest. — Illud fortasse licet excipere, ut in illis juribus, circa quae lex positiva nihil constituit vel constituere potuit, nihilominus spatium vere immemora­ bilis temporis assumatur, quo jure gentium et tacito omnium consensu praescriptio justus titulus evadat. — Quid vero in foro conscientiae aliquando plus exigi debeat, ut verum jus praescriptione perfectum fuerit, quam quod lex civilis postulat, suo loco dicetur. Brevi compendio hic conditiones praescriptionis necessarias ex­ posituri sumus, quae quamquam non ad acquisitivam solum, sed etiam ad liberativam pertinent, tamen priori potissimum conveniunt; pro posteriore quaedam, in quibus a priore discrepat, adnotanda erunt. Legitima autem praescriptione etiam pro conscientia jura acquiri debitave exstingui posse, vix ab ullo negatur, imo id non solum legis civilis, sed etiam canonicae legis intentionem esse, ex compluribus locis aperte colligitur. Cf. Reuter 1. c. n. 87, P run er in th eoi. moral, de acquisitione propinet. seu Eigenthumsenccrb 1. c. § 7, Lugo disp, 7 n. 4, S. Alph. n. 517, Distinguitur vero praescriptio ordinaria et extraordinaria. Ordinaria ea est, quae spatio 3 vel 10 annorum (summum 20 annorum) perfici­ tur; extraordinaria, quae annos 30 vel plures requirit. Conditiones ad legitimam praescriptionem requisitae sunt: 1) Res praescriptibilis, 2) possessio, 3) bona fides, 4) titulus, 5) tempus lege assignatum, seu: „Res habilis, fides, titulus, possessio, tempusl 1. Res praescriptibilis. Res illa, quae praescriptione acquiratur, ois debet ejusmodi esse, ut 1) ex natura sua subjaceat commercio humano vel dominii privati capax sit, sive ut jura, quae praescriptione acquirantur, (non enim de solis rebus corporalibus praescriptio valet), possint prae­ scribenti inhaerere; 2) ut lege positiva non sit exclusa ex ambitu earum rerum et jurium, quae praescriptione acquiri possint. — Sunt igitur res quaedam, quae nullatenus, aliae, quae saltem non ordinaria praescriptione acquiruntur. 1. Nullatenus praescribuntur (a privatis hominibus): 1) res ex natura sua publicae, ut fere platea . . ., quae privatorum dominio non consueverunt subesse; 2) res sacrae et consecratae: hae pro sua natura a privatis ho­ minibus acquiri nequeunt; attamen sacra utensilia atque ea, quae suppoui possunt fuisse vel esse in privato dominio ejus, qui jus privati sacelli habuit, non excluduntur a praescriptione; 3) jura, quae ex se laico com­ petere non possunt, maxime si id juri naturali vel divino repugnet, ab eo praescriptione acquiri nequeunt. 5G0 P. I. L. II. Virtutes ct oftic. circn horn. etc. - Div. III. Virt. mor. objecta. 2. Ab ordinaria praescriptione eximuntur: 1) res ecclesiasticae, saltem immobiles, res fiscales, regales; 2) res furtivae aut vi possessae secundum multa jura, ut Horn., quod (Instit. Justin. 1. 2 t. G) refert, piam in­ hiberi usucapionem rei furtivae aut vi possessae; 3) res, quae pertinent ad eos, qui in juris sui exercitio impediti sunt, ut bona dotalia uxoris, bona filiorumfam., bona pupillorum et minorum. Accuratior tamen dispositio in favorem illarum rerum facta, quum non sit eadem apud omnes, ex singularum regionum legibus, et quando de rebus ecclesiasticis agitur, tum ex communi jure canonico, tum singularibus privilegiis cognosci debet. Tantummodo magis consueta hic indicare pos­ sum sub titulo „Tempus requisitum": de quo etiam cf., quae accurate collegit Reuter 1. c. n. 104. aio II. Possessio requiritur civilis et continua, qua aliquis rem legaliter a) ut proprietarius detinet, b) neque hanc legalem seu civilem pos­ sessionem unquam amiserit. Quare qui alieno nomine rem detinet, sibi eam acquirere nequit. Qui vero per alterum rem detinet, v. g. per famulum, procuratorem, eam sibi acquirere praescriptione potest; non enim physica detentio, sod moralis et civilis requiritur et sufficit. Qui rem aliquam ut commodatarius, depositarius possidet, nunquam praescriptione eam suam facere potest, quia non possidet ut proprieta­ rius. Idem dic de eo, qui ut usufructuarius, emphyteuta rem aliquam tenet; praescriptione enim dominus fieri nequit; potest tamen, etsi antea verum jus usûsfructûs vel emphyteusis non habuit, praescriptione illud jus acquirere. 920 ΠΙ. Bona fides. Possessio scilicet, quam aliquis ut proprietarius continuavit, debet ex inculpabili persuasione oriri, qua possessor vere putet, sibi illud jus proprietarii competere; caquo bona fides debuit toto tempore ad praescriptionem necessario perdurare. Ita jus canonicum expresse sta­ tuit: „Possessor malae fidei ullo tempore non praescribit." Rcg. jurisll; cf. decretal. 1. 2 t. 2G cap. 5 et 20. Quare: 1) qui bona quidem fide accepit, sed postea malae fidei fit, non potest praescribere. — 2) Qui primo bona fide fuit, postea dubitat, num ros sua sit, si adhibita inquisitione dubium deponere nequit, manet in bona fido et potest praescribere: at si culpabiliter inquirere neglexit, quando postea dubium propter illam culpabilem negligentiam solvero jam non potest, pro rata dubii debebit secundum regulas postea do restitutione dandas re­ stituero. — 3) Si quis rem accipiendo dubitat, num juste accipi possit : quando prudenti rationo dubium deponit, ut bonae fidei possessor considerari debet, siquidem nemo malus praesumitur, sed probari debet. — 4) Si ab initio possessor est in fido non omnino bona, sed venialiter mala, potius ut pos­ sessor bonae fidei habetur, atque ita praescribere potest; si quis vero ab initio in mala fide mortaliter mala exsistebat, quamquam postea in bona fide exsistit, non praescribit rem possessam, vel saltem ad damnum reparandum tenetur, in quantum ab illa prima possessione malae fidei causatum est Reuter 1. c. n. 92. Cf. decretal. 1. c., quo reprobatur praescriptionis lex seu consuetudo, „quae absque peccato mortali non potest observari1·. 921 IV. Titulus. Titulus vocatur causa illa seu factum, in quo nititur possessio, seu est ratio, propter quam possessor putat, rem esse suam. Communiter igitur actio illa est, quae rem, de qua agitur, in possessionem Tr. IV. (Decal, praec. VIIJ — Bon. fort, et jur. acquis. praescriptio. 561 ejus, qui detinet, transtulit; et quae ipsi videtur vere vim dominii trans­ ferendi habuisse. Ad meliorem intelligentiam distinguitur titulus verus, titulus coloratus, titulus existimatus, titulus praesumptus, titulus vitiosus. Titulus verus ille est, qui vere dominium transfert seu transtulit: quem non requiri, manifestum est. Titulus coloratus dicitur actio illa, quae possessorem in rei possessione collocavit, quando speciem veri tituli habet seu speciem actionis dominium vero transferentis, ita tamen, ut propter occultum defectum essentialis ali­ cujus conditionis vel qualitatis re ipsa non transtulerit: v. g. emisti rem ab aliquo, sed venditoris revera res non erat. Titulus existimatus aliquando idem sumitur, ac titulus praesumptus; aliquando ab illo distinguitur et pro certa specie tituli colorati habetur, scii, si propter positivas rationes prudenter existimas et existimare debes, contractum seu actionem vere dominii transferentem obtinuisse, quamquam revera ex aliena culpa non intervenerit: v. g. mandasti famulo, ut rem emeret; qui rem ipsam tibi affert, vere tamen non emit, sed commodavit. Defectus igitur occultus non tam est in aliqua essentiali contractûs con­ ditione, sed in ipsa ejus exsistentia. Titulus praesumptus dicitur adesse, si actio dominii transferens positive probari nequit, sed propter longam possessionem judicatur, eam obtinuisse. Quodsi tali rationo praescriptio fit, dicitur sine titulo fieri. Titulus vitiosus est, quando scitur utique modus et actus quo possessio translata fuit; sed, quum possessor quidem putaverit cum possessione etiam dominium translatum esse, aperto vitio laborat: v. g. si contractus ex vitio juris manifesto invalidus est, aut si contractus ne speciem quidem contractûs dominium transferentis prae se fert, sed prorsus aliam, ut locationis, com­ modati etc., quem possessor errore sumpsit pro emptione aut donatione. Si vero illa opinio isto vitio affecta nititur in solo facto alieno, ut modo dixi, aut in juris dispositione difficulter cognoscibili, non habetur titulus pro vitioso, sed pro specie aliqua tituli colorati. Cf. Reuter 1. c. n. 93. V. Tempus requisitum (v. S. Alph. n. 506—510, Reuter 922 n. 98—103, Pruner de jure sou nLehre com Hecht e** § 102—108). 1. Ros immobiles communi praescriptioni subjectae 1) cum titulo colorato praescribuntur decennio; 2) sine titulo requiruntur triginta anni; 3) res ecclesiasticae sive cum titulo sive sine titulo requirunt saltem 40 an­ nos; bona Benedictinoruin (per communicationem privilegiorum etiam bona ordinum Mendicantium) G0 annos; bona ad ecclesiam Romanam per­ tinentia 100 annos. Ita ex dispositione juris canonici, quod in foro con­ scientiae omnino servandum est, siquidem soli Ecclesiae competit, de rebus suis leges condere iisvo vim attribuere: nisi forte plus favoris alic­ ubi ei datum sit. 2. Tempus praescriptionis extenditur 1) in favorem absentium e pro­ vincia, ita ut tempus absentiae, si per annum et ultra duravit, pro dimidio tempore tantum sumatur; (piaro si dominus semper abfuit, spatium 20 an­ norum requiritur ad praescriptionem complendam. Quod de tricennali prae­ scriptione non valet. 2) Hunc favorem duplicandi tempus absentibus con­ cessum, jus Borussiacum extendit ad omnes personas juridicas tantum et morales, vel etiam amplior favor iis interdum conceditur. Jus Austriacum personis moralibus omnibus loco 30 annorum concedit spatium 40 annorum. Lehinknhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 36 562 P. I. L. II. Virtutes et oific. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. V IittlS 3) In favorem bonorum ecclesiasticorum, fiscalium et similium postulat jus Borussia cum spatium 44 annorum. 3. Rerum mobilium praescriptio secundum pleraque * jura (Ro­ manum, plurima jura in Germania vigentia, ut Austr.) 1) cum titulo tribus annis perficitur; 2) sine titulo triginta tantum annis completur. Verum Nota 1° Contra absentes ut praescriptio fiat, tempus triennale du­ plicatur, non vero tricennale. 2° Jus Austriacum idem statuit de praescriptione contra personas tantum morales, atque spatium 30 annorum ad 40 annos extendit. 3° Jus Borussiacum inter bona mobilia et immobilia nullam facit distinctionem; quare etiam ut illa cum titulo praescribantur, requiritur tempus 10—20 annorum vel amplius. 4° Bona ecclesiastica mobilia, quum secundum juris canonici leges re­ gantur, subjacent cum titulo praescriptioni 3 annorum, sine titulo 30 an­ norum, ita ut tempus privilegiatum ad immobilia tantum pertineat. Ubi vero lex civilis majus temporis spatium assignat pro rebus ecclesiasticis, id, utpote causae piae favorabile, prorsus requiritur. 5° De re furtiva vel vi possessa (adeoque etiam de re immobili) supra jam sermo erat. Secundum jus commune non praescribitur unquam or­ dinario tempore; at probabile est, eam praescriptione acquiri cum titulo & possessore bonae fidei spatio 30 annorum, contra absentes spatio 40 (S. Alph. n. 515); sine titulo praescribuntur nunquam, etsi per mille manus transierint, nisi vitium purgatum fuerit. In quo recentiores leges multae videntur consentire aliquatenus. Lex Borussiaca constituit, ut res furtivae vel rapinâ ablatae a primo possessore bonae fidei tandem post 40 annos praescribantur; quare id tenendum est, sive titulus adest, sive non. 4. Jura cetera (ut servitutes activae): 1) Secundum jus commune spatio 10—20 annorum praescriptione acquiruntur, computando a prima pacifica usucapione, altero sciente et non reclamante. Quae scientia et tolerantia pro titulo haberi videtur. Attamen in conscientia (ita omnino jus canonicum) requiritur bona fides in praescribente, scilicet persuasio, se jure suo agere. —Pro aliquibus tamen juribus secundum jus Romanum, nisi titulus habeatur, et si agatur de servitutibus discontinuis, tempus immemo­ rabile requiritur (Reuter part. Ill η. 102. 5). 2) Secundum jus Gallicum ratione praescriptionis acquisitivae di­ stinguuntur tantum a) servitutes continuae et simul apparentes, b) non continuae aut, etsi continuae, tamen non apparentes: quarum primum genus praescribitur 30 annorum possessione (a. 642 et G90), alterum genus praescriptione non acquiritur (a. G91). 3) Jus Austriacum constituit pro acquisitione juris, quod raro exercetur, spatium 30 annorum, modo probetur, occasionem illud jus exer­ cendi saltem ter adfuisse, et semper exercitum esse (do scientia alterius silet); pro quibusdam juribus usu frequentioribus, si in libris publicis alicui adseripta sunt, ut ab illo vere acquirantur, constituit spatium 3 annorum. 1 Jus Gallicum res furtivas et inventas praescriptioni 3 annorum addicit; quod valere potest, saltem si cum bona fide pro furtivis titulus adest. — Quod vero in reliquis mobilibus ex sola possessione dominium attribuitur, id in foro conscientiae non admiserim. I Tr. IV. (Decal, prate· VII.) — Bon. fort, etjur. acquis. —praescriptio. 563 •1) Jus Borussiacum pro juribus rari ustis spatium 40 annorum, fere sub iisdem conditionibus ac in J. A.; pro juribus ustis frequentioris indiscriininatim spatium 10—20 annorum, modo singulis annis saltem semel putativum jus exercitum fuerit; alioquin anni illif quibus exercitium defuit, non numerantur. 5. Praescriptiones liberati va e. 1) Jure Gallico tum servi-023 tutes, tum debita et actiones exstinguuntur 30 annorum spatio (a. 706 et 707, 22G2) per non-usum cum duabus exceptionibus seu modificationibus: a) si de servitutibus agitur, servitutes continuo apparentes exstinguuntur per solum non-usum; b) quoad exstinguenda debita vel actiones contra debi­ torem recensentur multa, quae breviore tempore exstinguuntur (a. 2271—2278) quinquennio, triennio, G mensibus etc. (de quibus v. infra NB.) 2) Jure Romano a) servitutes personales exstinguuntur 20 annis, reales 10 vel 20, prout dominus absens aut praesens est (nisi sit sermo de ec­ clesia aliisve privilegiatis): v. Lacroix 1. 3 p. 2 n. 538, Pruner de jure § 110. Ltrum solus non-usus sufficiat, an contradictio seu impedimentum ab altero positum requiratur, discernitur fere ut supra ex eo, utrum ser­ vitutes rusticae sint, an urbanae; b) omnes actiones personales et reales (nisi de privilegiatis agitur) 30 annorum spatio exstinguuntur: idque pro debitore, saltem si ex successione debitor est, supposita bona fide positiva, in conscientia probabiliter valet. Less. 1. 2 c. 6 n. 19, Lacroix 1. c. n. 539, S. Alph. n. 513. 3) Jura alia recentiora in Germania fere coincidunt cum statutis J. R., quamquam quaedam accuratius definiunt et excipiunt, tempus prae­ scriptionis aut contrahendo aut prorogando (v. g. ut in praescriptione tricennali saltem ter occasio utendi jure exstiterit, sed praetermissa sit). Etiam actiones civiles multae breviore omnino tempore exstinguuntur; at­ tamen inde nondum fit, ut ipsa debita exstincta dici possint, nisi id ipsum lex saltem ex probabili explicatione statuat, atque insuper bona fides posi­ tiva adfuerit, i. e. persuasio, debitum non exstitisse. NB. In exstinguendis servitutibus rusticis sufficit secundum probabilem sen­ tentiam (v. Layma nn, 1. 3. tr. 1. cap. 8), ut dominus rei servientis altorum nullo modo impediat, scilicet neque decipiendo neque obstaculum creando. In exstinguendis debitis seu aere alieno, quoniam ad eam praescriptionem in foro conscientiae bona fides positiva requiritur, liberativa praescriptio triennio minor communi theologorum sententia in hoc foro rejicitur, ita ut alio sensu leges respon­ dentes nequeant admitti, quam ut dicatur actio civilis contra debitorem denegari creditori. Insuper quum in primo debitore ne in tricennali quidem praescriptione bona fides, nisi vere probetur, sumi possit: haec liberativa praescriptio quoad aes alienum practice vix admitti potest, nisi in debitore successore, eaque aut tricennalis, aut. si lex positiva favet, triennalis vel longior. Cf. etiam Gury, I. n. 588; Scav. (ed. 10), II. n. 391. not. 2, qui ctinm pro solo debitore successore id concedunt: imo de haerede proprie dicto specialia etiam infra notanda sunt. — Dixi, si lex positiva favet; secus enim ipsa bona fides, qua successor putat, se nihil debere, eatenus tantum eum juvare potest, ut creditori solutionem exigenti credere non teneatur, nisi certo probet, solutionem certi debiti factam non esse. Imo num tricennalis prae­ scriptio etiam tum, quando creditor certo probavit, debiti solutionem factam non esse, successorem debitoris liberet in conscientia, ex diversarum regionum juribus videri debet. Probabiliter ita intclligitur jus Romanum et Gallicum: v. Lugo disp. 7. n. 49. Lacroix 1. c. n. 493, S. Alph. n. 513, Gury I. n. 590. Probabilis autem juris concessio, si opinio vere fundata est, sufficit, ut debitor bonae fidei per diutur­ nam illam praescriptionem liber evaserit. Nec quidquam obest, quod objici possit, 36 * P. I. L·. ΙΓ. Virtutes ct offic. circa horn. etc. — Div. III. Vlrt. mon objecta. Tr. TV. (Decal. praec. VII.)— Bon fort, et jur. acquis. — praescriptio. debitum antea certum sive jus creditoris certum dubia abrogatione exstingui non posse. Nam utut hoc axioma verum sit de dubio et probabili facto solutionis (quod aliquo sensu fateor, ut exponitur n. 9G0) : in nostro casu de juris probabilitate potius agitur, quam quilibet, etiam debitor, pro se invocare potest. Quare quum utraque interpretatio legis probabilis sit, et ea quae affirmat, et ca quae negat, praescriptionem in foro conscientiae validam esse : creditor jure exigere et re­ cipere potest solutionem a debitore, qui vult solvere; debitor juro solutionem potest negare. sese ut legitimum dominum considerare potest, neque rem tenetur reddere; post judicis sententiam autem res redit ad priorem dominum. Haec conceditur generatim, nisi aliter provisum sit: a) minoribus per quadriennium post majorennitatorn aut emancipationem; b) ecclesiis aliisve locis piis item per quadriennium post completam praescriptionem: c) iis, qui plane impediti erant a prosequendo juro suo, juxta judicis prudentiam. 564 6. Ut autem praescriptio omniaquo ad eam spectantia rite intolligantur, explicandum superest: 1) quid sit praescriptionem non procedere; 2) quid sit eam non currere, eam suspendi, et quando suspendatur; 3) quid sit prae­ scriptionem interrumpi, et quando id contingat; 4) quid sit illi, contra quem praescribitur, concedi restitutionem in integrum, ct quomodo id agatur. Igitur praescriptio dicitur non procedere, si inchoari nequit; — dicitur suspendi seu non currere seu dormire certo aliquo tempore, si illud tempus inter spatium lege assignatum non computatur; — dicitur interrumpi, si, ut valeat, denuo integrum tempus lege statutum incipere debet. Quando autem haec obtineant, si quaeris, nota praecipuo sequentia: 1) Non procedit praescriptio secundum diversa jura contra pupillos, saltem si tutorem non habent. 2) Non currit praescriptio (generatim saltem jura diversarum regionum hos favores concedunt): a) tempore, quo judicia exerceri nequeunt propter contagionem, belli tumultus etc.; b) contra ecclesiam Romanam aliasve tempore schismatis, si quod exsistat (decret. 1. 2 t. 26 cap. 14), aut sodo vacante, seu ecclesia rectore suo orbata (ib. cap. 1 et cap. 15); c) contra eos, qui jus suum prosequi nequiverunt v. g. propter absentiam officii causa, propter defectum, quo sui juris non erant ‘. 3) Interrumpitur praescriptio generatim loquendo: a) si possessor ultra annum possessionem rei amiserit; b) si lis circa rem juridice ei a domino illata est, neque a judice rejecta (accuratior autem definitio conditionum necessariarum ex diversis legibus peti debet); c) si mala fides superveniat. 4) liestitutio in integrum beneficium juris est, quod aliquando iis, contra quos praescriptio est perfecta, conceditur, ut, non obstante legitima prae­ scriptione, actionem possessori intondere possint, contra quem judex prae­ scriptionem rescindat. Quare antequam judex sententiam tulerit, possessor VPATTDW 924 1 Non omnia jura eodem modo de minoribus aliisvc impeditis loquuntur; ali­ quod autem privilegium vix non omnia iis concedunt, videlicet saltem jus restitu­ tionis in integrum. Jus Rom. pupillos ita tuetur, ut contra cos nec inchoari, nec continuari possit praescriptio; minores, ut, etsi inchoari contra eos et continuari possit, tamen 1) non­ nisi praescriptio 30 annorum, 2) ita nt iis per 4 annos, postquam majores facti sunt, competat jus restitutionis in integrum. Jus Boruss. (L.-R. § 535 etc.) 1) non admittit contra minores, ut prae­ scriptio per non-usum inchoetur, quamquam, si minor curatorem habet, praescriptio inchoata currat; 2) in aliis praescriptionibus, si tempore minorennitatis et nonemancipationis completa fuerint, per 4 annos conceditur beneficium restitutionis in integrum. KH Jus Austr. statuit, ut quamquam praescriptio currat, tamen nunquam contra minores absolvatur nisi post 2 annos, postquam facta fuerit emancipatio. Jus Gallic, (a. 2252) simpliciter statuit, contra minores et interdictos prae­ scriptionem non currere, nisi quoad praescriptionem certorum debitorum. 565 § 2. Quaedam pro confessario circa praescriptionem. I. Confessario imprimis scitu necessaria sunt, quae valent 1) in praescriptione mobilium ; 2) in praescriptione quorundam jurium et servitutum quae in sua regione frequentius occurrant; 3) in praescri­ ptione liberati va debitorum; 4) quae et qualis bona fides requiratur in qualibet praescriptione, ut discernere valeat, num praescriptio fori ex­ terni in conscientia sustineri possit. II. De bona fide occurrit singularis quaestio, si bona aliena a possessore malae fidei transeunt ad haeredem. De quo haec nota : 1. Quamquam alias possessio defuncti cum possessione haeredis coalescit in utilitatem haeredis; tamen, quum primum probatur, de­ functum mala fido fuisse, evidens est, illius possessionem nullatenus posse computari, qua legitimum praescriptionis tempus compleatur. 2. Gravior quaestio est, num haeres, etsi ipse legitimo tempore bona fide rem possederit, propter malam fidem defuncti nunc tandem cognitam a praescriptione impediatur. Cui quaestioni ita responden­ dum esse censeo : 1) Haec quaestio movetur solummodo contra verum haeredem, non contra legatarium; posterior enim praescriptionem 10 vel 20 an­ norum perficere potest: cujus rei rationem colliges ex iis, quae infra sub 4) dicuntur. 2) Haeres, qui per 30 annos (scilicet si agitur de bonis non privilegiatis) rem bona fide possedit, probabiliter in conscientiae foro etiam eam suam fecit, quum omnes actiones personales et reales post 30 annos dicantur exstinctae esse, adeoque etiam exstinctum sit jus agendi contra haeredem: quod qua ratione in conscientia valeat, ex supra dictis colliges. Imo si qua difficultas videatur adesse ex jure Austria co, Bo russi aco, utrum nimirum universim haec actionum judicialium exstinctio concipiatur pro debitoris immunitate in conscientia, auuon: haec difficultas relate ad haereditatem ct haeredem evanescit ex eo, quod leges illae expresse admittunt, haeredem bonae fidei, qui succedat defuncto malae fidei, posse praescribere. Jus Austr. § 1462; J. Boruss. § 614. (Cf. Pruner Moraltheol. ed. 2 p. 567 not. et p. 562 nota 3, Reuter p. 3. 96 cum aliis, Gury 1. n. 590.) 3) Ante tempus 30 annorum elapsum saltem tenetur in conscientia dominum rei indemnem facere, adeoque aut rem ipsam aut ejus valorem reddere et simul alia damna repararo: idque solus, si est haeres ex 925 566 „> M A P. I. L. II. Virtutes et offie. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. asse; pro rata, si haeres partialis est. Nam haeres secundum omnia jura sicuti in bona, ita in debita realia sui antecessoris transit, saltem pro viribus haere ditatis. At defunctus mala sua fide ex delicto contraxit erga verum dominum rei obligationem reparandorum omnium damnorum, quorum maximum illud est, quod dominus versetur in periculo per modum praescriptionis bona sua amittendi. 4) Jus Au striae., Boruss., B avarie., quum haeredem, etiam universalem, agnoscant pro persona juridica ab antecessore distincta, debent consequenter admittere, haeredem per triennalem, decennalem, vicennalem possessionem vere acquirere dominium; utut ex actione damnificativa antecessoris, antequam hujus liberati vae praescriptionis legitimum tempus (30 annorum . . .) elapsum sit, si tanta fuerit haereditas, valorem rei cum valore aliorum damnorum priori domino restituere debeat. — Jus vero Romanum haeredem universalem (sive ex asse, sive ex parte) tamquam unam personam cum antecessore considerat: quapropter in tali haereditate non agnoscit titulum novum, quo haeres a defuncto tamquam ab altero rem acquirere possit; neque jus Galli­ cum vult rem alienam eodem modo ab haeredibus, sicut ab extraneis, per transmissionem vel praescriptionem acquiri (v. a. 2237 et 2239): proiu neque rei immobilis, neque mobilis acquisitiva praescriptio ante 30 annos potest admitti i In praxi autem non semper idem est, quomodo a legibus haeres et haereditas considerentur, etiam quando plena haeredis liberatio post 30 annos tandem perficitur. Fac enim, plures esse haeredes, ad unum vero transiisse certam rem a defuncto mala fide possessam. Secundum jus Romanum illius rei prior seu verus dominus immediate ab illo uno haerede rem suam repetere potest, quamquam haeres ille fortasse aliquem recursum partialem ad cohaeredes habeat: at secundum leges illas, quae haereditatem pro vero titulo acquirendi atque haeredem pro persona juridica ab antecessore distincta habent, elapso ordinario prae­ scriptionis tempore prior dominus non ab uno illo haerede rem suam integram, sed a singulis haeredibus pro rata partem tantum valoris suae rei potest repetere; nisi forte propter alia quaedam adjuncta cre­ ditori competat jus solutionis integri debiti repetendae sive ab omnibus, sive a singulis haeredibus. 920 HL Be titulo dominii translativo. Jam quaedam modo tetigi de titulo. Nimirum quaenam actiones et modi habeantur pro 1 Sine causa igitur n Rohlin g Medulla theol. mor. pag. 159 Gury severe reprehenditur, quod ejus solutio contineat „pessimam contradictionem, quum jus civile nunc invocet nunc rejiciat, fictionem illam juris (qua haeres censetur una persona cum antecessore) gratis fingat.1 11 Nam idipsum, quod Gury docet, hae­ redem saltem immediatum ex titulo universali succedentem in perficienda prae­ scriptione pejoris conditionis esse, quam alios, omnes scriptores ex ipsa juris con­ stitutione manifesta docent (v. etiam P run er Theol. Moral., Eigenthumsencerb, § 7. not. 3. pag. 562); solum differunt, quando loquuntur sive dc praescriptione tricennali, sive de mediati haeredis praescriptione etiam ordinaria. Tr. IV. (Decal. praec. VII.) — Bon. fort, ct jur. aequis. praescriptio. 567 titulo dominii translativo, ex singularum regionum juribus accuratius videri debet. Propter discrimen autem, quo alia ab aliis juribus, aut interpretes ab interpretibus discrepent, maxime attendo, quid valeat: 1) circa haereditatem, de qua jam satis dictum est; 2) circa sententiam judicis: haec quidem admittitur ut titulus, si actus judicialis est de rebus dividendis, aut si agitur de adjudicanda mulcta, quae ab altero solvenda sit, aut de qualibet sententia punitoria. — Sententiam autem de re vindicanda pro titulo usucapionis haberi posse, negat Puchta, docens, eam tantummodo bonam fidem possessoris confirmare posse, qua hic putat, titulum, qui aliunde haberi debeat et habeatur, esse justum (V. Pandecten § 157 not. m. et Praelectiones de hodierno jure Romano seu: „Vorlesungen fiber das heut. rom. Recht“ § 157), alii affirmant. At sententiae illae diversae re ipsa non adeo discrepare videntur, si cum titulo bonam fidem conjungendam esse attendimus. Sententiam enim judicis in se solam spectatam esse titulum verum, absolute dici nequit; si enim injusta fuerit, nequit vere jus conferre. Sed nisi injustitia pateat vel cognoscatur, justam esse sententiam, seu in ea ferenda causas a litigantibus allatas per judicem secundum leges juste discussas atque ponderatas esse, praesumitur : ita ut judicis sententia in et cum allatis causis evadat titulus aut verus aut coloratus; ut enim illa in vitioso titulo nitatur, i. e. in causis, quas litigantes attulerunt, aperte falsis, atque ita sententia ipsa titulus vitiosus fiat, ordinarie accidere nequit. Quantopere necessarium sit, in hoc praescriptionis negotio leges regionis at- 927 tendere, ostendit imprimis jus Angi i cum, quod a reliquis juribus multum dis­ crepat. Subjungo pauca, quae contraxi ex Cr oil y de jure et justitia tom. I. η. 599 sqq. I. Jus Anglic, nullam admittit praescriptionem mobilium. Π. Circa bona immobilia et jura in ejusmodi bona (uti usus, ususfructus etc.), ut praescriptione acquirantur: 1. requiritur ct sufficit nunc (ex stat. Gul. IV.) usus non interruptus 30 an­ norum ; imo sufficit probatio non interruptae possessionis per 20 annos, ut juris praesumptio exsistat, rem a tempore immemorial: in possessione fuisse. Atque re­ centius (37 ct 38 Viet. c. 52) statutum est, ut domus, agri et nlia immobilia cor­ poralia omnino praescribantur, si per Γ2 annos neque reditus soluti, neque debiti recognitio in rescriptis sit facta. 2. Si quis autem a jure suo prosequendo impeditus erat, illo tempore contra ipsum praescriptio non currit, spatium illud inter 30 annos requisitos non numeratur. 3. Attamen, etsi legale impedimentum exstiterit, 60 annis praescriptio completur. 4. Titulus quidem specialis non requiritur; verum si contra possessorem pro­ batur titulus vitiosus, praescriptio nihil juvat. Ô. Crolly putat, cx mento juris Angi ici esse, ut sufficiat bona fides sive positiva sive negativa. Negativam ita intelligit: si quis plane conscius quidem sit, sc non cx jure suo actiones quasdam in re aliena exercere, eas tamen palam, i. e. sciente ct non contradicente domino, per legitimum tempus ex praesumpto vel tacito consensu veri domini exercuerit, eum post tempus praescriptionis jus illud plane acquisivisee, etiam in foro conscientiae: 1. c. n. 610. III. Servitutes rusticae activae spatio 20 resp. -10 annorum acquiruntur. IV. Jura autem exstinguuntur per non-usum 20 annorum; imo judices possunt, 568 Ρ. Γ. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. HI. Virt. inor. objecta. spectatis circumstantiisf sententiam ferre ante elapsos 20 annos, dominum voluisse juri suo cedere: qua sententia lata, jus prioris domini prorsus exstinctum manet. V. Actiones judiciales ad solvenda debita ex contractu simplici aut ex delicti orta infra sex annos (nisi legale adfuerit impedimentum') intendi debent; alias actionis instituendae jus exstinguitur: aliae actiones contra debita ex firmiore contractu orta infra 20 annos intendi possunt. — Attamen, teste C roily, haec praescriptio in conscientia non liberat, si de debito constat. Debitor igitur eatenus tantum in conscientia uti potest praescriptione illa legali, ut in dubio debiti contracti aut jam soluti immunis evadat. NB. Difficultas circa haeredem bonae fidei, qui succedit possessori malae fidei, aut difficultas circa bona (furto vel) vi possessa in jure Angliae locum non habet, quum ex una parte ejusmodi bona non magis protegantur quam alia, ex altera parte autem pro qualibet praescriptione tantum temporis spatium requiratur, quod alia jura fere in bonis privilegiatis postulant. (V. Croily, n. 611.) In juribus Americanis, quae ceteroquin praescriptionem immobilium et mobilium admittunt, tempus requisitum adeo diversum assignatur, ut in qualibet regione accuratius videri debeat, quid juris sit; tempus videlicet legale inter δ—40 annos quoad bona immobilia versatur. Sectio II. Laesio juris alieni in bonis externis seu fortunae. Caput T. De gravitate illius peccati ejusque materiae. De laesione juris alieni in genere deque ejus gravitate jam antea egimus. Haec ad praesentem materiam, i. c. ad bona externa ap­ plicanda sunt. Quae laesio duobus praecipue modis fit, aut sola damnificatione, aut injusta rei ablatione. Specie morali per se non differt unus modus ab altero, diversae tamen injuriae personales accedere possunt. Quae si non accedunt, tota malitia realis in ipsa bonorum alienorum laesione consistit. Consequitur, ut quae de rei alienae ab­ latione ejusque gravitate dicturi sumus, etiam de mera damnificatione valere debeant. Injusta rei ablatio fit 1) per furtum, quae est occulta rei alienae injusta ablatio; 2) per rapinam, quae est ejusmodi ablatio violenter facta; 3) per fraudem vel defraudationem, quae est bonorum sive jurium laesio et diminutio, dolosa circumventione peracta. Hae igitur distinctiones factae sunt secundum diversum modum, quo aliena bona vel jura auferuntur et occupantur. Secundum diver­ sam conditionem bonorum, quae auferuntur, vel subjecti juridici, a quo auferuntur, habes alias distinctiones, praesertim: 1) peculatum, si bona ad fiscum pertinentia auferuntur; 2) sacrilegium, si bona sacra vel ecclesiastica sunt. Specifica distinctio vel accessio novae malitiae mortalis praeter injustitiam habes per se tantum in rapina et in sacrilegio. 928 1. Etenim ratio, quod res, e. g. pecunia, pertineat ad fiscum, illi non imprimit eam conditionem, ob quam specialis malitia mortalis deprehenda- Tr. IV. (Decal, praec. VIT.) — Bona fortunae Juris laenio, malitia. 569 tur in hujus potius rei, quam in rei cujusvis laesione. Diversam enim ab aliis rebus conditionem hanc solani habes, quod res illa ad communitatem spectat, ad quam et ipse fur pertineat. At haec conditio si quid mutet, peccatum potius diminuat. Ceterum ipsam hanc rationem diminuendi pec­ cati non ita urgere possumus, ut propterea peculatûs malitia notabiliter decrescat; sed innuisse sufficit, non constitui diversam novamque gravem malitiam. 2. Neque in fraude essentialis malitia gravis distincta a furto habetur. Accidentalis quidem distinctio, sive distinctio circumstantiarum vel aggra­ vantium vel diminuentium, quae tamen peccatum ad aliam speciem mor­ talis malitiae non transferunt, neganda non est: fraus enim primo et per s< mendacio sive verbali sive reali committitur. Atque ita fieri potest, ut de­ fraudatio magis etiam peccaminosa et detestabilis fiat, quam ipsum furtum. A fure enim diligentià et ciistodiâ tandem homines sibi cavere possunt, a fraudibus vero et dolis longe difficilius, quum ab astutis hominibus erga simpliciores et ingenuos exerceantur atque in iis actionibus et negotiis, a quibus abstinere in sociali vita saepe impossibile est. Fraus igitur et dolus fidem et pacem socialis vitae corrodunt, atque ea, quae media unionis et communicationis mutuae esse debent, in laqueum vertunt ac discordiae periculum. 3. Rapina ex se novam mortalem malitiam addit, in ipsa vi domino e» illata consistentem, eaque communiter mortalis est, neque solum in ea re. cujus ablutio mortalis est injustitia, sed etiam in leviore, quia longe faci­ lius personalis injuria gravis evadit. Imo qui rapinam et latrocinium exercent, sui animi dispositione longe etiam gravius et gravissime delin­ quunt, quum fere parati sint, quamlibet vim injustam justae defensioni opponere, atque ita ob animi propositum non tantum injustitiae et perso­ nalis injuriae utcunque inferendae, sed ipsius homicidii cruentaeve inva­ sionis, rei sunt. 4. Sacrilegium seu furtum sacrilegum, quando et quam malitiam sim­ plici furto addat, videre ex iis licet, quae supra de religione atque vitiis religioni oppositis tractantes diximus. Neque dubium est. malitiam sacri­ legii, quatenus religionem laedit, peccato injustitiae gravius esse; attamen determinatio materiae, i. o. quaenam gravis, quaenam levis seu venialis sit, ex ipsa justitiae laesione desumitur. Haec de specifica peccatorum contra justitiam in rebus fortunae iyo occurrentium distinctione sufficiunt. (i ravior quaestio ea est, quaenam quantitas requiratur, ut peccatum damnificationis vel furti mortale sit; parvitatem enim materiae admit­ tendam esse, cuilibet perspicuum esse debet. In qua quaestione solvenda objectivam gravitatem quaerere debemus, eamque in fixo determinatoque rei ablatae valoro collocare, ita ut, quod infra certum valorem auferatur, mortale peccatum objective non sit. Haec igitur norma non prorsus deservit confessario ad dignoscenda peccata com­ missa, ut scilicet cognoscat, utrum poonitens graviter an leviter deliquerit, sed potius ad hoc, ut sciat, utrum gravis obligatio restituendi adsit necne. Graviter enim aut leviter poonitens peccasse censendus est, prout ipse in furto committendo quantitatem ablatam gravem aut levem aestimavit ; gravis vero restituendi obligatio ab eo etiam pendet, utrum objective gravis fuerit 570 >’· P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. alterius laesio. Nihilominus etiam peccati subjective commissi gravitas communiter dijudicanda est ex ipsa objectiva rei gravitate; communiter enim homines actiones suas secundum objectivant normam recte dijudicant. Attamen si laesio justitiae versatur circiter in re objective gravi, subjecti­ vum poenitentis judicium facile potuit a fixa norma a doctoribus communi­ ter agnita aberrare, et fortasse frequentius ad majorem severitatem quam laxitatem inclinat. Quare si ejusmodi furta accidunt: quando fieri potest, de subjectiva conscientia poenitentis inquiratur, alias judicio divino culpa a poenitente contracta relinquatur. 831 Quantitatem igitur, quae ablationem injustam rei alienae mortaliter peccaminosam reddat, ut definiamus, necesse imprimis est, ut ratio habea­ tur illius finis, propter quem dominium et proprietatem externarum rerum exigi fateamur. Qui quum in se omnino gravis sit pro vita humana, id efficit, ut, in quantum notabiliter laedatur, in tantum proprietatis laesioni reatus gravis seu mortalis culpa imprimatur. Finis vero divisionis proprie­ tatis bonorum, ut jam dixi n. 761 et 762, duplicem habet respectum, parti­ cularem unum, alterum universalem, seu ut clarius dicam, proprietas tum propterea exsistere debet atque sarta tecta servanda est, ut inter singulto homines pax et concordia maneat, tum propterea, ut pro universa humana societate consistat securitas, et necessarium incitamentum ad industriam laboresque sustinendos habeatur. Prior ratio graviter prohibet eam laesio­ nem, quae ex se apta sit ad dissolvendam pacem et concordiam, ad gravem tristitiam homini inferendam. Posterior ratio laesionem eam graviter pro­ hibet, quae, si impune fieri liceret, societati humanae ejusquo securitati periculum grave crearet. Quatenus immediate et proxime ex priore re­ spectu gravitas materiae seu valoris rei furto ablatae aestimatur, haec relative sumenda est, i. e. diversa pro diversa conditione ejus, qui laeditur, ejusquo fortunae; quo enim minus ille abundat divitiis, eo facilius unius ejusdemque summae surreptio eum movet ad gravem tristitiam rationabili­ ter concipiendam. — Quatenus vero gravitas materiae in furto immediate et proxime ex posteriore respectu determinatur, sumenda est absolute. Dico, quatenus immediate et proximo ex illo determinatur; nam finis pro­ prietatis, si sub priore respectu graviter est laesus, etiam ita est sub poste­ riore respectu saltem remote et quasi in radice; si enim singulorum homi­ num pacifica vita laeditur, etiam socialis vitae ordo atque humanum genus in sua radice violatur. At e contrario etiam fieri potest, ut singularis ille homo, cui furto aliquid sublatum sit, graviter quidem respectu divitiarum suarum non laedatur, sed universali fini proprietatis adeoque humanae societati ejusque securitati publicae grave vulnus infligatur atque ideo ipse dives remote et in radice gravem laesionem sustineat. Revera securitas periret, si a quocunque tandem etiam ditissimo liceret notabilem aliquam summam auferre. Cf. Lugo disp. 16 n. 28 sqq. — Ceterum etsi quis hunc modum explicandi nolit admittere, saltem omnino debet aliqua quan­ titatis norma statui, quam nunquam sine peccato gravi in laesione bono­ rum excedi liceat. Igitur 1) eam ipsam absolutam normam materiae gravis vocamus, quam nunquam liceat sino mortali peccato in furto attingi vel excedi; 2) in furto, saltem erga singulos homines facto, nisi valde et extra­ ordinarie divites sint, relativa norma ad cognoscendum peccatum mortale, eaque absolute minor, assumi debet. Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Bona fort. — Juris laesio, wafer, gravis. 571 Pro relativa norma gravis materiae multi statuunt quantitatem lucri diurni, vel eam quantitatem, qua paterfamilias ad diurnam sustentatio­ nem suam cum familia indiget: cf. S. Alph. n. 527. Quae quidem nonna pro ordinaria hominum conditione, quae et nimiam paupertatem ct abundantes divitias excludat, non videtur incongrua. Aliis magis placet certam taxam definire. Potest autem ita fere statui: pro hominibus fortunae mediocriter bonae (quae eadem statui potest, si conditio domini laesi ignoratur) 5—6 marc.; pro ordinariis operariis 3 mc.; pro vere pauperibus etiam 1 mc.; pro divitibus hominibus 8—9 mc.; pro ditissimis vero et tamquam summam absolute gravem statuerem circiter 15 mc. (20 fr.) *. Ut vero breviter indicem, quae injustitiae peccata gravia constitu- ··« ant, et quae a gravi peccato excusentur, haec summatim notari possunt: I. Si agitur de furtis erga homines extraneos, norma supra po­ sita servit. II. Si vero major conjunctio intercedit inter dominum laesum et eum, qui laesit, laesio bonorum externorum in morali aestimatione potius decrescit, ac propterea ad peccatum grave major summa re­ quiritur. Injustitiae enim reatus in eo est, ut laesio committatur invito domino; minus autem invitus censetur, qui in bonis externis laeditur a sibi conjunctis. . III. Major etiam quantitas necessaria est, si non unus singularis homo graviter laeditur, sed una actione plures laeduntur, aut si non de quantitate una vice sublata, sed de quantitate ex pluribus furtis collecta agitur; nam damnum non ita sentitur adeoque non aeque gravem tristitiam affert, si post aliquod temporis intervallum et divisim infertur, ut affert, si una eademque vice totum causatur. IV. Igitur, ut in III. innuimus, minora furta, quorum singula mortale peccatum non sunt, propter repetitionem et multiplicationem gravia fieri possunt idque tum ex parte materiae, tum ex parte furis. Coalescunt autem, seu ex parte materiae sublatae furtula evadunt grave peccatum : 1) si bona sublata retinentur in se vel in aequivalente — quia sicut ablatio rei alienae gravis est, ita etiam retentio rei alienae in gravi quan­ titate mortale peccatum est; 2) si ex intentione perveniendi ad materiam gravem aliquis, ut secu­ rius propositum exsequatur, iterato, sed singulis vicibus partem ex se non gravem surripit : quod si fit, ad materiam gravem constituendam vix plus requiritur, quam si una vice totum aufertur; 1 Iu iis autem regionibus, ubi pecuniae valor minor est, ut in Anglia, etiam majorem materiam sumere debes: ibi sume pro materia absolute gravi libram auream (in America Sept. 5 doll.), pro hominibus satis divitibus mediam libram, pro ordi­ nariis operariis 5 shillings et sic porro. Imo quum ibi divites non vocentur, qui alibi prorsus inter divites reputarentur, non raro apud „divitesu circiter ad libram auream ascendi debet, ut dicatur materia gravis; in aliis, qui vocantur „bouae for­ tunae111 sume pro gravi materia */, libr. auream; idem, si conditio laesi ignoratur. — Nec repugno, si quis universim paulo latius limites extendere velit. 572 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 3) si furtula non retinentur quidem amplius, noque ex intentione ad majorem quantitatem perveniendi ab initio suscepta sunt, attamen re ipsa sine notabili intervallo interjecto ad gravem materiam totalem pervenerunt. 033 V. In furtulis voro non semper idem est, graviter peccasse et gravem furti materiam adesse. A confessario sano notari debet, quandonam furtulis graviter peccetur. Igitur ex parte furis auferentis furtula evadunt peccatum grave: 1) Si fur ab initio intendit furtula continuare, ct ad gravem materiam seu notabile lucrum injustum ita impunius pervenire; — in singulis furtu­ lis peccatum grave committitur, siquidem adest exsecutio intentionis mor­ taliter peccaminosae. Num autem distinctio numerica furtorum adsit quoad confessionem instituendam, sume ex dictis n. 241 et 242. 2) Si post plura furtula aut retenta, aut sine notabili intervallo facta demum gravis materia completur: hoc ultimo furtulo, si modo fur satis attendit, se nunc demum gravem materiam complere, mortale committitur peccatum, nisi adsit seria voluntas praecedentia furtula reparandi. 3) Si parva quidem quantitas surripitur, sed in conspiratione cum aliis, ita ut tota quantitas ab omnibus ablata gravis evadat: quilibet ex furibus graviter peccat, quatenus singuli ad gravem domini laesionem efficaciter cooperantur. VI. Post summam gravem ablatam vel completam, si dentio ali­ quid surripitur, quod in se solo leve est, grave peccatum committitur, si fur ad praecedentia furtula advertens seriam voluntatem ea re­ parandi non habet. Ita Billuart, neque dissidet ab hac sententia Lessius, Lugo disp. 16 n. 39, S. Alph. n. 538 L VII. Ablatio rei alienae injusta esse desinere potest ex eo, quod dominus invitus fortasse re ipsa sit, at illegitime et irrationabiliter sit invitus, quum graviores rationes adsint, propter quas res ipsius ab altero impeti liceat. Quod fit 1° propter extremam necessitatem, in qua ille alter versatur; 2° in causa justae compensationis, quae a do­ mino propter damnum ab ipso causatum exigi potest. 934 Uberior explicatio. Nota ad I. Quam iniquum sit, etiamnunc taxam illam pecuniariam, quam antiqui scriptores pro materia gravi assig­ nant, pro tali habere, cuique legenti patet, si ad decrementum valoris pecu­ niae reflectat. Antiqui scriptores, ut Lessius, Bonacina, Banez, Na­ va r rus aliique respectu pauperum mendicantium pro materia gravi assig­ nant 1 regalem = ’/2 franc, et ^aliquando in casu raro etiam dimidium 1 Non tantum est dissidium, quantum aliqui putant exsistere, inter sententiam Lugonis affirmantem ct Lessii negantem novum peccatum grave committi. (Cf. Gury, I. n. 612 et S. Alph. n. 538). Nam Lessius 1. 2. cap. 12 n. 44 haec habet: „Respondeo, per se non fore mortifera (furta parva addita post completam materiam gravem), sed mortifera erit voluntas retinendi illa cum aliis . . . Quando vero non sit commoditas restituendi priora, illa voluntas retinendi (subsequenda furtula parva) mortifera non erit, modo concipiatur propositum restituendi (priora furta) prima occasioned Quum igitur S. Alph on sus sententiam Lessii alleget, opinionem illam negantem, quam S. Doctor ..merito probabilem” appellat, in sensu a Lessio expli­ cato intclligcre debemus. « gy Tr. IV (Dccal. praec. \Ί1.) — Bonn fort. — Juris laesio, mater, gravis. 573 reg.\ ut refert S. Alph. 1. c. n. 527, respectu operariorum pauperum 2 regales, respectu mediocriter divitum 4—G regales, respectu ditissimorum 1—2 aureos: quibus quum S. Alphonsus pro suo tempore fere assentitur, ipso videtur potius severiorem normam assumpsisse. Attamen si respicimus ad hodiernum pecuniae valorem, non videmur a mente proba­ torum auctorum recedere, si ad illam mensuram, quam supra statuimus, materiam gravem revocamus. Ad II. Relate ad eos, qui cum domino majorem conjunctionem habent, 1) imprimis dicendum est de fliis-familias. Pro quibus com­ plures auctores statuunt, requiri summam duplo majorem, quam pro extraneis, idque quando pater invitus est quoad substantiam. Si vero pater ad eosdem usus honestos, ad quos filius pecuniam impendit, ro­ gatus dedisset, summam certe etiam majorem requirunt, quum filius jam quodammodo jus inchoatum in bona paterna habeat. Haec certe pro­ babiliter dicuntur. Lugo disp. 1G n. 7G etc. dicit, determinationem summae gravis a inultis circumstantiis pendere, non tantum ab usu, quem facit filius cum pecunia sibi assumpta, nec a solis divitiis patris, sed etiam a majore minoreve filiorum numero, a majore ininorovo affectu patris erga filium, paucis ab co, utrum spectatis omnibus circumstantiis actio filii patri ita displiceat, ut eum ab illa acceptione prohibere sub mortali culpa velle dicendus sit, annon. Quare non raro ultra materiam duplo majorem excedi debet, ante­ quam mortale peccatum contrahatur. (Lugo 1. c., S. Alph. n. 543 cum aliis putat, si pater divitiis ita affluat, ut annuos reditus 1500 aureorum habeat, neque tenax sit, filium, qui adolevit, graviter non peccare, si ex illis 20—30 aureos in usus honestos impendendos sibi accipiat.) 2) Relate ad uxores quamquam eadem fere principia valent, atque ita etiam materia duplo major, quam pro extraneis saltem statui debet: tamen pro diversis circumstantiis ei aliquando plus, aliquando vero etiam minus, quam filio concedi potest citra peccatum grave. Ceterum plerumque apud uxores tota rei familiaris atque pecuniae necessariae administratio esse debet. 3) Relate ad famulos et ancillas in iis tantum rebus aliquid plus, quam relato ad extraneos admittere possumus, quae ad quotidianum victum pertinent aut ad levissimas defraudationes, quae in emptione et venditione occurrere possunt. Quantum autem in hac re illis in­ dulged possit citra peccatum grave, etiam a multis circumstantiis, prae­ sertim a majore liberalitate aut tenacitate domini pendet atque ab ea re, quo loco famuli in domo ac familia habeantur: Lugo 1. c. n. 78. Videlicet confessarius judicare debet, num dominus graviter invitus merito censeatur. Hinc dicunt auctores, ut Laym. 1. 3 tr. 3 p. 1 cap. 1 n. 5, Less. 1. c. n. 48, furta minuta famulorum ex comestibilibus ordi­ nariis, quae claudi non soleant, si non ad vendendum, sed ad comedendum accipiantur, aut non, aut raro, coalescere ad materiam gravem. 4) De caesiono lignorum in silvis communitatis, do pascendis pecori­ bus in pascuis communibus, ct similibus rebus antiqui scriptores valde be­ nigne loquuntur, quando haec fieri sumuntur a membris ejusdem communi- 574 P. I. L. Π- Virtutes et oflic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. tatis, nisi notabile et aliquo sensu extraordinarium damnum fiat; imo etiam in silvis vicinae communitatis facile admittunt, hanc vicinam communitatem contentam esse poena seu mulcta ab iis exigenda, qui capiantur. — Haec quidem hodie, quum quotannis certa portio lignorum aut distribuatur, aut vendatur, severius quidem dijudicanda sunt; attamen pauperibus aliquid saltem etiam nunc indulgendum est, si ad proprium usum quaedam aspor­ tant vel etiam sarcinam lignorum aridorum vendendi causa colligunt, modo ne arbores ipsas caedant. In silvis autem, quae ad fiscum spectant, non prorsus eadem ratio valet, attamen pro pauperibus etiam licere debet ea auferre, quae secus perirent, et etiam plus, si silvae illae vel agri fuerint ex bonis ecclesia­ sticis injuste occupatis neque a Summo Pontifice condonatis. 925 Ad III. Si unus diversis vicibus laeditur levioribus furtis, materia, ut gravis sit, saltem dimidio superare debet materiam alias gravem vel etiam duplo gravior evadere. Si vero erga plures furtum committitur, iique multi sunt, ut com­ munitas (Gemeinde), norma gravis materiae ea sumi debet, quae ab­ solute gravis est; quare si erga eam pluries minuta furtula perpetrantur, accedi potest usque ad summam duplo majorem, quam est materia ab­ solute gravis, antequam de gravi peccato constet. Cf. Gury-Baller. I. n. 611. Ad IV. Quandonam minuta furta coalescant, hucusque dictum est. Ex iis concludes, ea non coalescere, si sine intentione ea repetendi vel ad materiam gravem perveniendi perpetrantur, idque post longum tantum intervallum. Longum vero intervallum, post quod furtula sic patrata neque amplius retenta coalescere desinunt, est: 1. si materia furtulorum non multum infra materiam gravem man­ serit, spatium duorum mensium: S. Alph. n. 530; 2. si vero valde notabiliter infra illum valorem manserunt, etiam spatium unius mensis sufficit, ut non amplius coalescant; 3. imo si agitur de furtis in rebus minimis, ne tantum quidem tempus requiritur, ut concludi licet ex iis, quae de furtulis famulorum quoad esculenta diximus. Ad V. Si fur cum aliis furatur, non ex conspiratione neque cum aliqua inductione aliorum ad furtum, atque ipse rem levem aufert, ita ut grw damnum, quod dominus patitur, ei efficaciter adseribi nequeat: contra ju­ stitiam graviter non delinquit, etsi suo furto compleat eam materiam, quae domino totaliter, i. e. ab omnibus, auferatur, ut gravem. Et quamquam fieri potest, ut hoc furto graviter delinquat contra caritatem, siquidem do­ minum indo graviter contristandum esse praevideat: tamen ne id quidem regulariter videtur obtinere, quia dominus laesus erga ipsum graviter in­ vitus non potest esse rationabiliter, sed invitus tantum pro merito laesio­ nis parvae. Cf. Lago 1. c. n. 53 sqq., cujus argumentatio nutaret, si caritatis laesio per se gravis intercederet. Ad VII. respondet sequens caput: Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Honor, fort, laesio — extrema necessitas. 575 Caput IT. Ablatio rei alienae, quae a furti peccato immunis sit. Duplex quaestio fusius consideranda est 1) de necessitate extrema, 2) de occulta compensatione. § i. De necessitate, propter quam aliena bona auferre liceat. I. Declaratur ipsa necessitas, quae et quanta de- ’3β beat esse. 1. Apud omnes in confesso est, licere in extrema necessitate ho­ mini assumere ex illis rebus, quae natura facile suppeditat, quantum requiritur ad illam necessitatem depellendam. 2. E contrario id etiam certum est, non licere in qualibet gravi necessitate aliorum bona invadere. Nam si id liceret, via aperiretur innumeris furtis cum communi damno et periculo gravi securitatis pos­ sessionum perturbandae et hallucinationis inducendae. Ceterum hac in re habetur thesis 36 ab Innoc. XI. confixa: „Permissum est furari, non solum in extrema necessitate, sed etiam in gravi/ 3. Attamen ut facultas aliena bona sibi sumendi indigenti con­ cedatur, illa „extrema“ necessitas non ad summos apices sumenda est, sed cum majore quadam latitudine, ita ut ad valde gravem seu quasiextremam etiam extendatur. 4. Quare ut sciatur, quid secundum probatos auctores liceat, exempla quaedam audienda sunt, quae afferunt, et definitio, quam de necessitate extrema et quasi extrema tradunt. Lugo disp. 16 de just, et jure n. 135 ita loquitur: ^Necessitas dicitur extrema, quao est de rebus necessariis ad vitam conservandam, ita ut si de iis non subveniatur homini, periculum sit morale, quod brevi moriatur. Illud autem ,brevi * explicat Ledesma ,ita ut in una hiemo vel in uno vere (homo ille) moriatur ; * Cajetanus vero dicit, esso extremam necessi­ tatem, quando non apparet alia via, qua illi (homini) subveniatur, licet Jonge sit a morte. So to dicit, esse etiam extremam, quando homo appro­ pinquat periculo morbi incurabilis aut alterius miseriae, quae homines solet conficere. Angelus et B a fiez dicunt, osso etiam extremam, quando (homo) est in periculo amittendi membrum principale vel sensum sui ** corporis. Dein n. 154 loquens do illa gravi necessitate, quam alii quasi-extremam dicunt, et pro causa justa sibi ex bonis etiam alienis providendi ha­ bent — Lugo eam sequens 12 auctores pro illa affert — »(talis) necessitas , ** gravis inquit, „est ex eo, quod afferat periculum incidendi in extremam necessitatem, ut si sit morbus periculosus, qui affert periculum mortis pro­ babile, vel certe affert carentium eorum bonorum, quae natura voluit com­ munia osse omnibus hominibus, v. gr. si sis in periculo morali incidendi in captivitatem, libertate amissa, quam natura omnibus hominibus dedit, vel 576 P. I. L. II Virtutes et offic. circa hoin. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. incurrendi gravissimam infamiam positivam, amissâ bonâ existimatione, quam homines naturaliter habent. Quod idem videtur de morbo, qui, licet mor­ talis non sit, affert tamen diuturnam vel perpetuam carentium sanitatis/ S. Alph. n. 520 quasi extremam necessitatem, in qua liceat homini ex alienis bonis sibi providere, dicit adesse, si vir „honoratus“ in magni, angustiis constitutus ob inopiam esset in periculo prostituendi filiam, ac simul illum valde puderet mendicaro, ita ut potius mortem subire vellet, quam mendicare. Inde concludi licet, qualis sit necessitas, quae requiratur. 937 Tr. IV. (DccaL praec. VII.) — Bonor. fort, laesio — necess., campent. 577 5. Si agitur de auferenda re omnino levis momenti, necessitatem non adeo gravem aliquando sufficere posse, ut cx consensu domini rationabiliter praesumpto agere liceat, habes ex S. Alph. n. 520 in fine; imo Lugo I. c. n. 156 id concedit, etsi praevideatur, dominum, si rogaretur, id ir­ rationabiliter negaturum esse. G. Quando pauper in extrema necessitate constitutus sibi aliena sumere potest, etiam alter nomine illius pauperis a tertio rem pauperi necessariam potest auferre. II. Declaratur rei alienae ablatio, quanta et qualis liceat. Jam igitur videndum est, quid et quomodo liceat in tali neces­ sitate surripere ex bonis alienis. 1. Si habes propria sive in re sive in probabili spe, quamquam hic ct nunc iis uti tibi impossibile est: non potes absolute aliena accipere, sed tantum ea mutuari cum onero restituendi. — Si vero neque in re neque in spe propria habes, non teneris ea, quae in ex­ trema necessitate consumpseris, reddere, etsi casu postea propria ac­ ceperis: Lugo 1. c. n. 171 et S. Alph. n. 520 q. V; nisi excipias casum, quando rem magni valoris surreptam consumpseris, de quo cf. Lugo ib. 2. Si petendo a domino rem accipere potes, debes prius petere, nisi necessitas vere extrema et omnino instans sit: S. Al ph. 1. c. Q. II. ex Lugo 1. c. n. 140. Quando res prius non petitur, pro variis circumstantiis tum valoris rei ablatae, tum scandali, tum majoris minorisvo defectùs vere extremae paupertatis modo mortaliter, modo tantum venialiter peccatur: S. Alph. et Lugo 11. cc., Lessius 1. 2 cap. 12 n. 6G sqq. Excusaris vero, 1) si necessitas vere extrema te jam occupavit; 2) si sperare vix potes, foro, ut potenti tibi necessaria concedantur; 3) si pro circumstantiis tibi nimis grave fuerit petere. 3. Si dominus rei in eadem necessitate versatur, non potest ros ab ipso auferri. 4. Si extrema necessitas sive supremum periculum vi extrinsecus illata alicui creatur, v. gr. a latrone, certum est, licere ex alienis rebus ea sumere, quae sunt bona ordinaria, seu, ut Lugo 1. c. n. 159 dicit, ,natura ipsa dedit singulis jus ad utendum rebus communibus occurrente necessitate, ad quam natura media illa communia produxittt, v. gr. equum ad fugam capiendam, etsi dominus equi damnum incurrere forte debeat. At num summam pecuniae permagnam surripero possis ad satisfacien­ dum latroni, qui aliter te occidere paratus est, non ita patet. S. Alph. 1. c. n. 520 Q. III. videtur in affirmativam sententiam inclinare, quum concedat pauperi extreme indigenti, ut etiam rew magni valoris surripiat; alii — et ita fortasse utraque opinio conciliari potest — cum Lugo i. c. n. 159 negant, licere rem exquisitam et extraordinariam auferre, licere tamen ajunt res ordinarias etiam cum magno dispendio domini adeoque plus auferre, quam dominus stricta obligatione sponte dare teneatur. Vi­ delicet vitam, praesertim alienam, cum magna rerum jactura communiter nemo servare tenetur; attamen quilibet eam licite servat, etsi jacturam sat magnam in rebus inferioris ordinis sive ipse sive alter pati debeat. De occulta compensalion e. I. Compensatio alia est legalis, quae coram lege et in juridica ws actione admittitur, interdum etiam contra eum, qui ipse in aliquo de­ bito solvendo praescriptionem opposuerat. Haec quum legibus positi­ vis regatur, publice et juridice iit, neque est, cur in ea immoremur. Alia est compensatio privata et occulta, quae praecipue fit, quando jus meum sive alterius debitum coram judice probare vel nequeo vel nolo. II. Hanc occultam compensationem aliquando licere, facile patet. Nam illicita ex eo tantum esse potest, quod aut jus alienum laedat, aut socialem ordinem subvertat eive noceat. Quorum ut neutrum ob­ tineat, aliquando evenit. Jus enim alienum non laeditur, si tantumdem ex bonis alienis sumo, quantum illorum dominus mihi rigorose debet, neque aliter mihi concedere paratus est; socialis vero vitae ordo non subvertitur, si alia via recuperandi, quod meum est, non suppetit, modo ne temere, sed tantum contra certum debitorem sic agam. Sicut enim privatis mediis injustum invasorem repellere possum, si necessarium est, ita etiam injustum meorum bonorum vel jurium detentorem illa possessione privatim possum exuere. III. Ut vero occulta illa compensatio licita sit, sequentes con­ ditiones requiruntur: 1) ut debitum, quod occulte exigo et mihi compenso, non sit in­ certum; 2) ut praecaveatur damnum debitoris, ne scilicet bis solvere cogatur; 3) ut compensatio fiat tantum, quando recursus ad judicem aut alia publica juris mei vindicatio difficilis est; 4) ut sumam rem mihi debitam, quantum fieri possit, in eadem specie. Quae ut magis explicentur, adverte: Conditio tertia ct quarta non ex gravi obligatione servanda est; quare difficultas mediocris ab omni culpa eximit eum, qui illas non servat. Con­ ditio secunda tum maximo attondenda est, quando meus debitor non est in culpabili causa, cur mihi non solvat; si enim ex propria sua iniquitate et injustitia jus meum laedit, periculum illius majoris damni permittere possum. Quare si postea poenitentia ductus mihi solverit, ego vero sine periculo magni damni (diffamationis, accusationis) factum occultae compensationis manifestare, aut valorem rei acceptae statim reddere non possim: illud Lohmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 37 578 P. I. L. Π. Virtutes et olïic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. damnum sibi iniquus debitor adscribat. Quando autem occulte solutionem secundo datam reddere potuero, tunc id teneor exsequi. Conditio prima praecipua est, quae explicatione indigeat, ut intelligatur, qualis certitudo mei juris vel alterius debiti necessaria sit, ut compen­ satione uti possim. Communius quidem dicitur, necessariam certitudinem debiti alieni esse (S. Alph. n. 521); sed quum S. Doctor concedat, com­ plures cosque graves auctores in quibusdam casibus eam non requirere, melius est distinguere et factum ct jus, in quo nitatur debitum unius, alterius postulatio. Factum igitur particulare, in quo debitum illud nitatur, certum esse debet humana certitudine, jus vero seu juris sententia, quae ex tali facto debitum solvendi vel facultatem exigendi oriri docet, non neces­ sario certa esse debet, sed sufficit, ut sit valde probabilis seu ita probabilis, ut probabilitatem contrariam, quae probabili debitori facultatem possidendi vel retinendi adscribat, in foro judiciali coram judice vincat vel vincere possit. V. Lugo d. 16 sect. 5. At si ad talem probabilitatem quaestio devolvitur, ne quis in propria causa erret vel hallucinationis periculo ex­ ponatur, generatim exigi debet, ne quid agat sine prudentis confessarii altcriusvo periti et timorati viri consilio. olo IV. Singulares casus, in quibus occultam compensationem permit­ tunt, quando jus controversum est, postea suo loco notabuntur: prae­ cipue agitur quaestio quoad dispositiones testamentarias informes, de quibus confer, quae postea dicturi sumus. Hoc loco alteram causam, quae in praxi occurrere potest, breviter attingam, num et quando famuli propter inferius pretium mercedis suae occulta compensatione uti possint contra herum. Ante omnia adverte thesim 37 ab Innoc. XI. confixam: „ Famuli et famulae domesticae possunt occulte heris suis surripere ad compensandam operam suam, quam majorem judicant salario, quod recipiunt/ — Inde recte concludit S. Alph. n. 522: si famulus libere sine necessitate con­ veniat cum domino de stipendio, eum nihil postea posse titulo compensationis sibi vindicare; attamen, thesi damnata non obstante, eum posse, si coacte, ex necessitate convenerit de salario infra pretium justum infimum, nisi forte dominus ex sola misericordia, illius opera non ita indigens, eum susceperit. Alias enim ex justitia debetur famulo saltem pretium infimum, modo ad­ vertas, illud pretium ex magno numero eorum, qui ultro famulatum suum offerunt, vere decrescere, non tamen ita, ut necessitatibus suis pro sua con­ ditione non amplius possint satisfacere. Quod autem ex justitia debetur, id, nisi dominus solvat, famulus occulta compensatione complere potest. Attamen, nisi res evidens sit, opus est utatur consilio periti viri vel con­ fessarii. S. Alph. n. 524. Idem dic, si famulus vel mercenarius jussu seu rogatu domini operam suam ultra debitum auget; pro excessu laboris enim nova mercede dignus est. Si vero famulus propria electione debito plus laboraverit, nihil potest stricto jure postulare ac propterea nihil per occultam compensationem sumere, quia censetur id fecisse gratis ad favorem domini sibi concilian­ dum. S. Alph. 1. c. II Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Bonn fort. — Reparatio juris laesi. 579 Sectio III. De reparatione juris laesi, seu de restitutione in bonis fortunae. Caput L Praeviae notiones. Praeter scriptores universim de justitia tractantes praecipue cfr. hi: Elbel de restitutione, Vogler juriscultor theologus circa obligationes de reditutione in genere, practice instructus, Reuter p. 3 n. 293—450, Locnartz die Hestitutionspflicht des Besitzers fremden Gutes (restitutionem quam debeat possessor rei alienae) Trier 1885. Quo gravior est difficultas practica in urgenda restitutione, eo ac- oh curatius haec obligatio tractanda et in casibus singularibus consideranda est, ut confessarius incerta a certis secernat, neque graviora onera, quam necessarium est, poenitentibus unquam imponat. Antequam ad singulas causas restitutionis descendamus, praestat breviter communia de restitutione principia statuere : I. Restituendi voluntas de se seria et efficax est omnino neces­ saria ad salutem, si modo agitur de materia gravi: unde consequatur ipsa restitutio, nisi justis ex causis per accidens excuseris. Oritur autem restituendi obligatio ex violata justitia commutativa tantum. II. Obligatio restitutionis, quum fundetur in obligatione negativa seu non violandi jus alienum, quae obligat semper pro semper, etiam quoad actum positivum, quo exstingui debet, quam primum exsecutioni danda est. III. Restitutio fieri debet 1. quoad objectum secundum totum va­ lorem laesionis factae, 2. quoad subjectum per se ei, qui laesus est: quoad utrumque obligatio per se quidem adest, non semper tamen sub gravi. IV. Gravis obligatio restituendi 1. restringitur ad rem, quae et quatenus constituit materiam gravem; 2. refertur ad illud subjectum, ex cujus laesione injustitia facta peccatum grave evasit. V. Duplex causa, ex qua restitutionis obligatio oritur, assignanda est: 1. res aliena detenta, 2. actio injuste damnificans. Explicandi causa adverte : Ad I. Jam supra n. 763 dictum est, non restituere nihil aliud esse, nisi pergere in laesione juris. Sicut igitur prima laesio juris in materia gravi sub mortali peccato vitanda est, ita etiam ejus continuatio. Qui vero hic et nunc non habet, unde satisfaciat, animo ita comparatus esse debet, ut, quum primum potuerit, satisfacere velit. Etiam prine. II. intelligitur ex iis, quae supra 1. c. explicata habes. Ibi etiam addidi, posse nihilominus adesse justam causam restitutionem aliquando differendi. Prine. III. elucebit ex iis, quae ad principium IV. (licenda sunt. Hoc itaque potissimum explicandum est. 37 · 580 942 P. I. L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Ad IV. 1. Gravis obligatio desinit, si restituitur id, quo restituto, materia desinit esse gravis. Si igitur ad gravem laesionem 2% fr. requiruntur, restituto γ2 laesio gravis jam non est; ergo, sicut gravo peccatum non fuisset, duos fr. tantum surripere, ita neque grave peccatum erit, eos tantum ex surrepta summa retinere : eos igitur re­ stituere, obligatio quidem est, at venialis. 2. Si nemo in particulari laesus est graviter, sed gravis laesio ex eo oritur, quod multi vel complures laesi sint atque totalis valor fur­ torum vel damnificationum sit gravis: societati vel communitati hu­ manae quidem sub gravi facienda est reparatio, singulari homini nou sub gravi. Aliis verbis: non licet continuare eam laesionem in bonis alienis, quae grave detrimentum societati humanae infert; continuaretur vero, nisi fur vel damnificator se abdicaret alienis bonis debitaque solveret. Attamen, quum nulla singularis persona graviter laesa sit, non aderit gravis obligatio restitutionis faciendae erga ullam ex personis laesis, sed eligi alii possunt, ut pauperes, sine gravi peccato. Nisi vero causa proportionata accedat, veniale peccatum erit, hanc personarum mutationem facere. Si autem gravis laesio illata est bonis alienis, quae certo alicui fini serviunt, ita ut ille finis damnum patiatur — sume institutum pro curandis infirmis pauperibus — huic fini seu instituto juridico omnino restitutio fa­ cienda est, eodem modo ac singulari alicui personae. Atque inde fit, ut, si persona aliqua juridica seu moralis, quae multis individuis constat, sed distincta a juribus singulorum jura et bona possidet, laesa sit, frequenter non possit sine gravi peccato restitutio erga hanc ipsam moralem personam omitti atque in alteram restitutionem mutari. Atque etiam si persona ditissima laesa est in bonis externis secundum normam materiae absolute gravis, non licet loco illius pauperem eligere, cui fiat restitutio, ex ea ratione, quod ditissimus ille homo relative graviter laesus non sit. Nam quamquam supra dictum est, illam taxam fortasse non inferre gravem laesionem, si solae illius hominis divitiae spectantur, eumque sub hoc respectu graviter non esse invitum: tamen quia posses­ sionum securitas graviter laesa est, ipse etiam homo dives radicaliter gravem laesionem est passus, atque sub respectu socialis vitae ejusque securitatis in periculum adductae formaliter graviter invitus, donec sibi perturbatae possessionis redintegratio atque restitutio contingat. Neque, quantum scio, sunt, qui in tali casu concedant licentiam dominum laesum praetermittendi alterumque, cui restituatur, pro illo substituendi. Ad V. In una causa radix proxima et mensura restitutionis est res aliena, quae possidetur; in altera actio, qua res vel jus alienum laesum est. In furto autem utraque causa conjungitur, quia fur communiter detinet rem alienam, et semper auferendo commisit crimen, quo alteri damnum intulerit, sive sola ablatione rei spectata, sive aliis circum­ stantiis, quae damnum augere possunt. Quapropter utraque causa, etsi una supra alteram in determinanda mensura restitutionis excedat, atten­ denda est. > Tr IV. (Decal.prate. VI1.) — Bon. fort. — Re»tit. — ex retentione rei alienae. 581 Colliges practico: 1. Si quis per plura furtula ad gravem ma- Û43 teriain pervenit: quando res ablatas aut in se aut aperte in aequivalenti retinet, sub gravi tenetur restituere, sive in furtulis committendis graviter peccavit, sive graviter non peccavit; quodsi dominus laesus sive domini laesi ignoti sunt, restitutio facienda est pauperibus vel causis piis. 2. Si res furtulis sublatae nullatenus possidentur, neque fur ditior evaserit, radix restitutionis sola actio injuste damnificans est, ac proin fur eodem modo, nec plus nec minus, tenetur restituere, ac ille, qui plures actiones leviter damnificantes exercuit. Quem tunc saltem sub gravi ad restitutionem teneri secundum principium IV, quando materiam gravem complendo graviter peccaverit, extra controversiam est. Num vero etiam tunc gravis obligatio adsit, quando culpa gravis commissa non est, infra fusius discutietur. Caput II. De radicibus restitutionis, atque actionibus principalibus ex sese restitutionem inducentibus. Articulus I. De prima radice sen retentione rei alienae. Rem alienam possidere aliquis potest aut bona fide, qua putat, eam 9« esse suam; aut mala fide, quum sciat, rem esse alienam; aut dubia fide. De triplici illo statu fusius agere convenit, quo melius restitutionis mensura cognoscatur. Legenti autem facile patebit, in solo possessore bonae fidei obli­ gationem restituendi ex sola re aliena detenta pendere, in possessore vero malae et aliquatenus etiam in possessore dubiae fidei simul attendi debere alteram radicem, i. e. actionem injuste damnificantem. § i- Generales notiones de rei alienae detentione. Antea communia quaedam axiomata notanda sunt, quae jus illud, quod dominus in rem suam habet, magis declarant. I. Res clamat ad dominum. Quod principium nihil est, nisi viva expressio ipsius juris. Jus enim dominii id dicit, rem ita domino obligatam esse, ut ipse prae omnibus aliis in ejus usu et dispositione praeferendus sit, seu ut ipsa res cum domino prae omnibus aliis in­ time cohaereat. Quum igitur ad dominum prae omnibus aliis referenda sit, ad eum redire nititur, si ex ejus possessione fuerit educta; atque dominus, ubicunque eam invenerit, suo jure eam ad se suamque pos­ sessionem reducit. II. Res fructificat domino. Hoc iterum ex notione juris sequitur. Si enim res in usum domini converti debet, omnis ejus uti­ litas omnisque fructus intimam cum domino relationem habet, sicuti ipsa rei substantia. 582 P. I. L. II. Virtutes et offlc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. III. Ros naturaliter perit domino. Quum enim dominium sit jus reale seu relatio domini ad rem, re deficiente, juris relatio ex­ stincta est. Quodsi res alterius culpâ periit, periit quidem domino suo, atta­ men propter alterius culpam dominus jus personale in alterum acqui­ sivit aequivalentis restitutionis postulandae. IV. Nemo ex re aliena injusta locupletari debet. Qui­ bus verbis habes aliquam explicationem vel applicationem principii se­ cundi. Si enim ratio locupletandi erat ex ipsa re, emolumentum rei domino cedere debuit. Si vero ratio locupletandi solummodo occasio/je rei alienae aderat, rei alienae possessor vel detentor non injuste locu­ pletior evasit. Dein ad plenius cognoscendam mensuram restitutionis fructus rei a rei substantia distincte dignoscendi sunt. Fructus alii sunt naturales, alii industriales, alii mixti. 1. Naturales vocantur ii, quos natura ipsa ex aliqua re producit, non accedente laboro humano; ,2. fructus industriales vocatur illud incrementum aui emolumentum, quod labor et diligentia humana e re eliciunt; 3. mixti fructus sunt, quos non sola natura neque solus labor humanus, sed natura cum labore humano conjuncta procreat. I * Consueverunt autem solum illi fructus communi sensu mixti vocari, in quibus procreandis labor humanus notabilem partem habet; latiore sensu fere omnes naturales fructus mixti sunt, vel saltem adhibita industria quum augeantur, mixti evadere possunt. Quare etiam in tali eventu fructus na­ turales vocantur ii, quos principaliter natura producit, sed catenus, qua­ tenus soli naturae respondent; ipsorum illorum fructuum pars, quae labori humano adhibito respondet, fructus vocatur industrialis. Arbores v. g., quae crescunt in silvis, poma aliique fructus, qui crescunt in arboribus, fructus naturales sunt; augmentum tamen, quod fortasse labori humano respondet, recto industrialis fructus vocatur. Instrumentum, quod artifex effecit, industrialis fructus est; segetes, quos agricola colendo agros col­ ligit, fructus mixti sunt. Demum a fructibus vero sensu naturalibus distinguuntur civiles, quorum aliqui quasi-naturales vocari possunt, alii industriales, alii mixti. Sunt enim civiles ii fructus, qui non ex ipsa re gignuntur, sed qui in commercio humano ex utilitate rei alteri traditae tamquam pretium percipiuntur: ut pretium locationis, reditfts annui etc. Quando ex sola ro tradita sine alio labore per­ cipiuntur, vocantur civiles quasi-naturales: ut commune pretium locationis aedificii aut agri. Si specialis diligentia necessaria erat ad augendum pre­ tium, illud augmentum pro fructibus civilo-industrialibus habetur: quare in tali eventu lucrum seu pretium totale fructus civiles mixtos vocare possumus. Quibus notatis ad varios rei alienae possessores principia communia applicemus. § 2. De possessore bonae fidei. 016 Possessor bonae fidei ille est, qui inculpabiliter putat, rem alie­ nam, quam detinet, suam esse, praecipue, si illam aliquo titulo, qui Tr. IV. (Dreal, peace. VII.) - Rcstit. ex retent, rei alien —pose. bon. fid. 583 perse vere dominium transfert, e. g. donatione vel emptione, acquisivit. — Consideratur nutem ille possessor ante tempus legitimae praescri­ ptionis finitum; nam, illo elapso, non amplius alienae rei possessor est, sed vere illius rei dominus evasit eamque suam fecit. Res aliena aut tenetur etiamnunc a possessore bonae fidei, aut consumpta jam est, aut in tertii cujusdam possessionem transiit. L Possessor bonae fidei, qui etiamnunc retinet rem alienam, quum primum eam comperit esse alienam: 1) nequit amplius de ea ut de propria disponere: consumendo, destruendo, vendendo, usu atterendo etc., nisi forte, domino incognito, rem quasi inventam suam facere possit; 2) eam titulo gratuito acceptam atque exstantem domino reddere tenetur, sive dominus potest eam sibi vindicare, sive non potest; 3) titulo oneroso acceptam, antequam dominus ipse comparons eam ut suam evincit atque sibi reddendam postulat, rescisso contractu, antecessori reddere potest, si putet, id necessarium esse, ut semetipsum indemnem servet; 4) quando vero aut talis contractûs rescissio impossibilis est, aut dominus rem ut suam probavit et postulat, eam occultare possessori non licet, ne ad securiorem quidem indemnitatem propriam ; 5) quod si reddi quidem domino debet, sed statim nondum potest, possessor eam ut bonus paterfamilias diligenter custodire atque domino servare debet. Ratio 1* est, quia nemo nisi dominus rei de ea ut de propria sciens ac volens disponere potest sine injustitia. Ratio 2‘ est, quia ex axiom. I. supra statuto res clamat ad dominum, neque licet ex aliena re ditescere cum damno domini. Ratio 3* et 4’: possessor ille immediate jus habet ad contractum vitio laborantem rescindendum, sicut dominus rei jus habet ad rem suain sibi vindicandam. A qua vindicatione dominus per possessorem impediri quidem licite nequit, at possessor non tenetur illum cum proprio damno juvare sive alienum commodum proprio praeferre. Quaro possessor jus suum exer­ cendo dominum praevenire potest, si hoc necessarium aut utile putat ad suum damnum prae damno domini praecavendum. At domino rem postu­ lanti, si occultaretur vel denegaretur, positivum impedimentum in jure suo prosequendo poneretur : quod est illicitum. Ratio 5* est, quia justitia postulat, ut impediam, quominus ex mea actione etiam inculpabili alter in jure suo laedatur, in quantum commode seu sino meo incommodo relative gravi id impedire possum. Detentio autem rei alienae continuata est actio possessoris inculpabilis quidem, sed quae dominum in jure suo laedat, si detentio injuriosa evadat atque occasio fiat rei amittendae, pessumdandae, in deteriorem statum deducendae. 11. Possessor bonae fidei, qui durante bona jide rem alienam con- 947 gumpsit, destruxit, si ditior inde non evaserit, postea, quando cognovit, rem alienam fuisse, ad nihil tenetur. Nam neque ex re, quam teneat, neque ex actione injusta tenetur: rem enim non amplius habet; actio- 58 I P. Γ. L. IL Virtutes et ofilc. circa hom. etc. Div. 11Γ. Virt. inor. objecta. nem injustam et culpabilem non exercuit, quum de re tamquam de sua disposuerit. Ditior autem evadere potuit praecipue 1. si res apud ipsum crevit, 2. si rem gratuito acceptam utiliter impendit, suis rebus parcens, in alterum pro pretio rem transferens etc. III. Fructus rei, saltem si naturale jus respicimus, secundum hanc nonnam distribuendi sunt: 1. Fructus industriales et qui industriae labprive respondent, re­ stituendi non est obligatio. 2. Fructus naturales vel quasi-naturales ante triennium vel secun­ dum diversa jura ante biennium, resp. quadriennium — (Busenbaum apud S. Alph. n. 610) — jam percepti, sive exstant sive non amplius exstant, restitui non debent, si bonae fidei possessor ipsam rem titulo colorato possidebat iis locis, ubi triennalis rerum mobilium praescriptio viget. Ratio est, quia titulo legitimae praescriptionis eos, utpote res mobiles cum titulo detentas, fecit suos. 3. Fructus naturales vel quasi-naturales, etiam per se nondum praescriptione acquisitos, ille, qui rem legitimo tempore praescripsit, accessoria praescriptione suos fecit adeoque restituere non tenetur. Videlicet ex legibus positivis illis fructibus applicatur axioma: Acces­ sorium sequitur principale. 4. Fructus naturales vel quasi-naturales neque in se neque ratione rei substantialis praescripti, qui adhuc exstant sive in se sive in aequivalenti, reddendi sunt domino. Ita in foro conscientiae theologi quidem communi consensu judi­ cant, ut videre est apud Lu go disp. 17 η. 39, S. Alph. 1. c. « NB. Fructus mixti potius naturalibus ac quip arantur, ita ut deductis expensis et pretio laboris restituendi sint. 948 5. Jus Romanum, ut in Germania interpretes communiter sumunt, videtur fructus consumptos omnes relinquere possessori bonae fidei, si non ex haereditate, sed ex titulo particulari rem alienam possederat, non quaerens utrum ditior evaserit necne: cf. Loenartz 1. c. § 45. Quod in foro conscientiae id saltem efficit, ut, antequam restitutio possessori bonae fidei imponatur, saltem constare debeat, ejus fortunam re ipsa auctam esse. 6. Imo jus Gallicum concedit possessori bonae fidei, qui rem alienam titulo colorato ut proprietarius possederat, jus retinendi omnes fructus, quos durante bona fide percepit. Quae legis dispositio, quum naturali justitiae vix congruat, jus in foro conscientiae concedere non videtur, sed solummodo actionem in civili foro rei domino denegare. At quum non raro possessorum mentibus ea persuasio insidere possit, qua putent, se tuta conscientia legi civili se prorsus conformaro posse, non raro forte abs ro esset, hanc persuasionem perturbare et dubiam reddere neque aliud quidquam cfficcre, nisi ut, quod alias bona fido retinuissent, nunc mala fide retinerent. Verum aliud omnino dicendum est, si agi debet cum vero rei domino, qui rem suam esse evicerit. Illi enim jus occultae Tr. IV. (Decal, praec VH.) — Restât, ex retent, rei alien. — pow. bon, fid. 585 compensationis competere videtur ad eos fructus nondum praescriptos, qui jure naturali spectato sibi reddi debent. Nam aut certum dicis, dispositiones legis Gallicae in foro conscientiae non valere, aut pro certo id affirmare non audes. Si id certum dicis, clarum est jus occultae compensationis. Si omnino certum id tibi non videtur, saltem tanta adest probabilitas, ut levior solummodo ratio pro justitia illarum Gallicarum legum remaneat. At si juris probabilitas tantopere gravior pro rei domino est, quam pro alienae rei possessore, ex superius dictis n. 939 occulta compensatio injusta non est. IV. Difficilior etiam juris determinatio evadit , si res aliena a *■·:· bonae fidei possessore tertio dein tradita est. Qua in re plures modi, quibus aut ipse rem accepit aut alteri tradidit, considerandi sunt. 1. Possessor bonae fidei rem alienam alteri gratuito donavit. Quid cognito domino facere debet? R. 1. Si ipse re aliena antea usus ditior evasit, non ex sua industria vel suo labore, sed ex ipsa re; id, in quo ditior evasit, domino restituere debet. Similiter si donationem talis rei in omni eventu facere apud se con­ stituerat, praesertim non mere gratuitam, ita ut, nisi illam rem alienam habuisset, alteram similem dono dedisset: dicendum est, eum saltem in defectu sui donatarii reddere domino debere valorem rei, utpote quo ditior evaserit suae rei parcendo: Loenartz § 33. R. 2. Quodsi noluisset adeo absolute in omni eventu donationem facere, aut de illo proposito non constat: ipse quidem non tenetur per se valorem rei restituere; at donatarius aut dominus, si facile fieri potest, moneri plane delet, ut ab actuali possessore rei alienae restitutio fieri possit; eaque monitio ex justitia debet fieri, quatenus quilibet tenetur impedire, quominus ex sua actione alteri damnum oriatur. R. 3. Si vero neque ullo modo ditior evasit, neque monitio donatarii aut domini commode fieri potest, ad nihil tenetur secundum ea, quae η. II. dicta sunt. 2. Possessor bonae fidei rem alienam tertio cuidam vendidit: A. Rem alienam a fure emptam. R. 1. Tenetur suo emptori pretium reddere: a) si ille sibi rem reddat, quia contractus emptionis aut nullus, aut rescindibilis est; — b) si suus emptor in casu evictionis vero domino rem restituere debebat; — c) si suus emptor extra casum evictionis sponte domino restituit, nisi praematura re­ stitutione causa fuerit, cur ipse a furo pretium rei alioqui recepturus non possit recipere. Ratio est, quia emptor ille jus habet contractum ven­ ditionis rescindendi: quo fit, ut ipse pretium datum debeat recipere, rem reddere; at pro suo venditore potest rei dominum, cui restituat, eligere, quum ex amicitia ejus causam tuendam possit suscipere, nisi forte haec agendi ratio alterum venditorem in damnum injustum conjiciat, alias non subeundum: v. Loss. 1. 2 c. 14 dub. 3 et Lu go d. 17 n. 19 sqq. 2. In aliis eventibus, v. g. si impossibile est domino, rem recipi, si res consumpta vel destructa est, si periit; venditor ille ad nihil tenetur: nisi quatenus usu et temporanea rei detentione ditior factus sit, lucro ex re aliena percepto. 3. Ut suum damnum praecaveat, potest rem a furo emptam, quando eam adhuc possidet, aut venditam iterum, rescisso contractu, recuperavit, furi reddere, si videt, sibi aliter difficile fore, pretium a se furi solutum 950 586 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. recipere. Ita agere potest quidem, postquam cognoverit, rem esse alienam atque hujus certi viri propriam ; sed postquam dominus ipse rem suam esse probavit eamque petiit, eam occultaro et furi reddere non potest. 951 tw B. Rem alienam gratuito acceptam. R. 1. Suo emptori eodem modo pretium sibi datum restituere debet, sicut antea sub A. dictum est; nunquam autem propter praematuram re­ stitutionem domino rei factam ab eo reddendo excusatur, quia sibi verum damnum propterea nunquam infertur. 2. Si res ipsa aut in se aut in aequivalenti adhuc exsistit, dominus autem neque rem neque aequivalens ab altero recipere potest, videtur omnino pretium venditione acceptum domino tradi debere; illud enim pretium rem quodammodo repraesentat, neque est ratio, cur dominus potius damnum subire, quam possessor rei alienae lucrum ex vitioso titulo acceptum non amittere debeat. Num in hoc casu ista opinio, quae donatarium illuni ab omni obligatione liberet, vere probabilis sit, certe non audeo affirmare; neque ulli auctor sum, eam sequi: ceterum sapientioribus judicium relinquo. — Si vero res, casu etiam apud dominum peritura, naturaliter periit, con­ sulendum quidem est, ut domino pretium detur, at stricta obligatio adesse non videtur, siquidem pretium illud rem ipsam vere non jam repraesentat, et res naturaliter perit domino: cf. Gury I. n. 639. — Si autem interno vitio res periit, ita ut eam nullius valoris fuisse appareat, pretium acceptum emptori reddendum est. Sic consentio Loenartz § 38. 3. Semper tamen illud est restituendum, si quid est, in quo possessor, quum rem alienam detinebat, ex illa ditior evaserit. Inde similiter colligitur : Si possessor bonae fidei rem minore pretio emptam majore vendidit, aliquando incrementum domino restituendum est, aliquando non. 9 NB. At de restitutione nullo modo quaeri potest, si ille apparet et contractum rescindit, qui a possessore rem istam emerat majoris; huic enim totum pretium majus restitui debet. Alias autem: 1) incrementum pretii cedit domino rei, ai est interni valoris incrementum vel communis pretii augmentum, quo lapsu temporie valor rei creverit: quia in tali eventu „res crescit domino11; atque ratione hujus incrementi aequiperatur res illa empta alienae rei ex parte gratuito acceptae; — 2) si vero illud pretii augmentum industriae venditoris adseribendum est, domino restitui non debet; — 3) incrementum, quo res sumptibus possessoris aucta eat, atque expensae necessariae et utiles, imo voluptuaria incrementa separabilia, a pos­ sessore rei alienae, quando domino eam restituere debet, retineri possunt: nam plus restituendum non est, quam acceptum. § 3. Dc possessore malae fidei. 952 I- Possessor malae fidei debet restituere rem alienam aut ejus aequivalens cum toto incremento, quod ex se res ipsa fecit. — Id ex re aliena, quae detinetur. II. Non solum res aut valor rei restituenda sunt, sed etiam omne damnum, quod dominus rei ex illa injusta possessione passus est atque aliquo modo praevidebatur, resarciri debet. — Id ex actione injusta culpabili, quae commissa est. Tr. IV. (Decal praec. VU.) — Rcstit. — ex retent, rci «lien. — poss. mal.fid. 587 III. Attamen etiam possessor malae fidei retinere potest fructus industriales et ex fructibus mixtis tantum, quantum labori vel indu­ striae respondet: nisi forte a judice ad horum fructuum jacturam con­ demnatus fuerit. Nam praeter rem et damnum illatum per se nihil restituendum est; quia quod mensuram juris laesi excedit, non jam a justitia commutativa exigitur; attamen justitia viudicativa potest juste in poenam criminis reo majus damnum ferendum imponere idque do­ mino rei ablatae addicere. Explicatio uberior. Observa ad III.: 1. Ipse etiam fur per 953 se in re aliena restituenda deducere potest expensas necessarias et utiles, quas in re conservanda vel augenda etiam pro domino utiliter impendit; imo etiam quaecunque additamenta vel meliorationes, quas, licet voluptatis causa, fecerit, quando sine detrimento rei ab ea se­ parari possunt, potest retinere. Cf. Loenartz § 53. 2. Quando autem lex harum rerum jacturam contra possessorem malae fidei statuit, haec poenalis est neque ipsum reum obligat, ut poenam in se sponte exsequatur; juridice tamen convictus et condem­ natus jam ex justitia commutativa hanc mulctam ei, cui addicta est. cedere debet. 3. In jure Romano sic statuitur: Possessor bonae fidei relate ad ex­ pensas potest compensationem petere pro necessariis et utilibus, in expensas voluptuarias habet solum jus tollendi. Possessori malae fidei compensatio conceditur pro necessariis, in utiles et voluptuarias expensas solum jus tollendi. V. Puchta Pandc-cten § 171. Ad I. et II.: Applicatio principii I. et II. non semper tam facilis est, quam ipsa theoretica veritas. Praecipue in sequentibus circumstantiis confessario attendendum est, ne a strictae justitiae limitibus declinet: Prima quaestio. perituram surripit? Ad quid tenetur fur, qui rem secus certo 9« Resp. 1. Si res peritura in ipso periculo statim consumpta est, re­ stitutio non est facienda, quia in ejusmodi periculo res erat moraliter lo­ quendo nullius valoris. 2. Quum primum res periculo plene erepta atque in tuto collocata fuerit, valorem suum — nisi forte eum propter alias circumstantias non­ nihil imminutum esse dicamus — pro domino recuperavit; res servata est domino, eique est restituenda, deducto pretio seu justa mercede pro labore vel periculo assumpto. Quare, si postea a fure consumitur, destruitur etc., idem dicendum est ac in sequenti quaestione n. 955. 3. At si res periculo subducta nondum plane erat, quamquam a fure facile subduci poterat et custodiri: contra justitiam delinqui non videtur, si res consumitur. Hoc sensu putat Lugo d. 18 n. 145, furem, qui rem e naufragio et incendio ereptam secus certo perituram cum amicis statim consumit, non teneri ad restitutionem. Scilicet si res nondum erat in tuto posita, sed in suo periculo manserat, fur in rigore justitiae non tenebatur ad aliquid amplius, quam ut rei peri­ culum vel damnum ne augeret; ad rem periculo eripiendam sola caritas obligabat. Mutatio loci, quam re ipsa fecerat, domino damno non erat. 588 P. I. L. II. Virtutes ct offic. circa honi. etc — Div. III. Virt. mor. objecta. Quodsi rem vel in priore loco reposuisset vel nunc in suo reliquisset, illa nullius fuisset valoris. Si ergo rem consumpsit, rem nullius pretii consumpsit. »56 Secunda quaestio. res perit apud ipsum? Ad quid possessor malae fidei tenetur, si Resp.: Tenetur valorem rei restituere, sive sua culpa sive sine culpa rem perire siverit. Excipe 1) si res periit interno vitio — quia tunc internum valorem non habuit; 2) si res periit vitio seu periculo extrinsecus accedente, quod idem fuit tum apud dominum rei, tum apud possessorem malae fidei, neque periculo eripi res potuit; 3) si periculum seu calamitas non eadem quidem erat, at aliqua calamitas rem, si apud dominum fuisset, destruxisset eodem tempore, quo apud furem seu possessorem destructa est. Quamquam semper damnum illud resarciri debet, quod usque ad tempus interitûs dominus passus est, et lucrum, quod fur ex aliena re usque ad illud tempus percepit. Ut autem exceptio 2) et 3) melius intelligatur, juvat breviter ea re­ ferre, quae Lugo d. 18 n. Ill sqq. circa hanc quaestionem erudite tractat, nimirum : Possessor malae fidei rem alienam, licet apud dominum si exstitisset, periisset, apud se illaesam servatam, diligenter custodire debet, si eam nunc reddere nequit. Quare, si postea res illa apud furem in periculum venit, et fur eam potest sine magno damno eripere, ad id justitiâ. tenetur, etsi apud dominum certo et inevitabiliter fuisset peritura. At si eam periculo supervenienti eripere non potest neque nunc do­ mino restituere, a damno resarciendo excusatur, si res apud ipsum perit apud dominum etiam peritura. Nam obligatio justitiae ab hoc momento primaria ea est, ut res domino tradatur seu in eo loco constituatur, in quo res esset vel mansisset, si furto non esset sublata. Secundaria justitiae obligatio est, rem domino servaro, adeoque ab instantanea restitutione tunc abstinere, si haec domino nociva est, modo sine proprio damno magno fieri possit. — Porro in nostro casu fur eam servare apud se non potest; ergo jus habet, eam statim apud dominum in loco, quo alias esset, collocandi. Quod quum re ipsa non fiat, mente tamen ita agere potest, quasi rem nunc apud dominum exsistentem sibi sumat. Saltem illa retentio rei nunc non est magis injusta, quam esset, si rem a domino nunc primum eriperet. Quod si faceret, quum rem certo perituram sumeret, rem nullius valoris adeoque restitutioni non obnoxiam auferret. Quare etiam retentio rei ab hoc tempore restitutionis obligationem non inducit, sed hujus restitutionis obligatio et mensura unice pendet ab injusta ablatione et detentione huc­ usque producta lucrove inde percepto et a damno, quod propterea dominus passus est. Quare quod in tertia exceptione dictum est de periculo diverso eodem tempore exsistente, intelligitur de oodem tempore moraliter sumpto; scilicet considerandum est, num res, si forte illo tempore, quo apud furem sine ejus alteriusve culpa periit, apud dominum seu in eo loco fuisset collocata, quo dominus cam servasset, num, dico, res ibi collocata certo etiam periisset sive eodem omnino tempore, sive paulo postea, ita tamen, ut dominus eam e periculo eripiendi facultatem non habuisset. Quod si constat, fur ab- Tr. IV. (Decal, praec. Vil.) — Restit. — ex rctcnt. rei alien., pass. mal.fid. 589 solvendus est ab onere restitutionis, quia rem apud se relinquens seu in priore loco non restituens, actionem objective damnosam vel injustam non exercuit. Si vero apud dominum prius periisset, postea demum apud furem periit ex aliquo periculo, quo apud dominum non periisset, fur a restitutione non excusatur, nisi forte quandam valoris partem pro utili custodia pro domino gesta sibi vindicare possit. Cf. S. Alph. n. 620. Si positivae leges in omni eventu furem restitutioni faciendae obnoxium reddunt, in quibusdam casibus poenales sunt, quae ante judicis sententiam in foro conscientiae non obligant. Tertia quaestio: Ad quid tenetur fur, qui rem consumpsit. cujus valor mutationes subiit? Cf. S. Alph. n. 621. R. 1. Si fur eam tempore majoris pretii consumpsit, etsi dominus eam, si retinuisset, tempore minoris pretii vendidisset aut consumpsisset: fur pretium majus solvere debet, quia res domino servata est et domino crevit. Router n. 329. 4. 2. Si fur eam tempore minoris pretii consumpsit, dominus vero eam ad tempus majoris pretii servaturus erat: fur majus pretium solvere debet, quia secus totum damnum non reparatur. Excipe: nisi dominus sibi facile rem similem illo minore pretio emerit, quam loco prioris nunc servat. Reuter n. 330. 2. 3. Si fur tempore minoris pretii rem consumpsit, antequam valor crescat, atque eodem tempore a domino, si retenta esset, esset consumpta: fur non tenetur nisi ad minus pretium. 4. Difficultas est, quando dominus rem, si retinuisset, statim con­ sumpsisset, fur vero rem servat, dum valor crescit et decrescit, et tempore, quo ad prius pretium redierit, rem tandem consumpsit; aut e contrario fur statim rem consumit, dominus vero eam servasset, donec pretium cre­ verit et decreverit. In ultimo casu facile conceditur, furem non teneri ad majus pretium. In priore casu distinguendum est: Si ros, etsi tempore majoris pretii do­ mino reddita esset, ab ipso usque ad tempus decrementi esset servata, fur satisfacit minus pretium solvendo, quia diuturniore retentione domino dam­ num non intulit. Si vero dominus eam tunc temporis vendidisset, dummodo eam habuisset, fur vere tenetur majus pretium solvere; nara quolibet tem­ pore obligatio restituendi aderat ideoquo etiam tempore majoris pretii, quod utiliter pro domino accreverat; quare tum temporis restitutionem differens causavit domino damnum seu amissionem lucri, quod ille fecisset. Cf. bugo disp. 18 n. 122 sqq., Reuter n. 330. 4 1, Loenartz § 57. 1 En ejus verba: „Si fur consumpsit triticum, quando modius valebat medio imperiali, crevit autem pretium et iterum decrevit ad medium imperialem: tunc si dominus id erat servaturus in hoc ultimum tempus, fur satisfacit solvendo medium imperialem in singulos modios.u „Si modius tritici in hoc menso valet medio imperiali, sequenti mense im­ periali, tertio mense iterum medio imperiali, dominus autem erat illud venditurus primo mense, fur autem illud servat nd tertium mensem atque tunc vendit aut consumit: juxta Sporcr et alios satisfacit solvendo medium imperialem. Verum attendendum, utrum si secundo mense triticum restitutum esset, ut etiam tum de­ bebat, dominus id servaturus fuisset in tertium mensem an consumpturus sive alie­ naturus in secundo mense: si prius, fur satisfacit solvendo medium imperialem, secus, si posterius/1 S. Alph. n. 621 laxiorem opinionem tamquam penitus impro­ babilem rejicit. 590 P I. L II. Virtutes et oflic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. inor. objecta NB. I. Quoniam voro ejusmodi circumstantiae saepe ignorantur, in tali ignorantia fur videtur satisfacere, si valorem rei pro tempore, quo res ablata vel destructa est, simul cum consueto foenore restituat. NB. 2. Si res aliena per manus plurium possessorum malae fidei transiit, quid singulis, et cui praecipuum restitutionis onus incumbat, postea de ordine restitutionis acturi dicemus. § 4. De possessore dubiae fidei. 957 * « Dubiae fidei possessor est, qui rationabilem causam dubitandi habet, utrum rem. quam possidet, vero et justo titulo suam fecerit, au ut alienam habeat. Illud dubium potest bonam fidem subsequi seu dubium superveniens esse, potest in ipsa rei acquisitione jam exsistere. I. Omnis possessor, quum primum dubius fit, i. e. ex vera et ra­ tionabili causa positiva, serio inquirere tenetur. Quodsi bona fide rem possidere coepit, et exorto dubio inquisivit, at dubium solvere uon potest, ad nihil tenetur, atque de illa re disponere potest, ita tamen, ut rem utiliter disponat atque capax et paratus sit utilitatem per­ ceptam vel pretium rei domino reddere, si forte postea certum do­ minum alter se probaverit. Lugo disp. 17 n. 89—91. II. Si vero inquisitionem ex gravi negligentia omisit, tenetur ab­ hinc de damno, quod hac ratione causât: quaro 1) si dominus postea comparet vel invenitur, ei damnum resar­ cire tenetur; 2) si ob inquisitionem neglectam nunc jam impossibile evaserit du­ bium solvere, tamen pro rata dubii ad aliquam restitutionem tenetur, saltem si dubium erat circa jus, quod determinatus aliquis homo fortasse in eam rem habuerit vel habeat. Nam tum ille probabili aliqua spe fraudatus est rem illam obtinendi, spes vero pro majore minoreve dubio pretio aliquo aestimari potest. Quanti autem valeat illa spes, non unicâ normA definiri potest; generatim S. Alph. (de conscientia n. 37) putat, quantitatem, quae restitui debeat, si bona fide fuerit incepta possessio, dimidio rei valore multo minorem esse. Quae restitutio, si determinatus ille homo cognosci­ tur, huic facienda est, si vero cognosci non potest, pauperibus causaeve piae est conferenda. Dixi, si dubium erat circa jus alicujus determinati hominis. Nam si dubium circa determinatum hominem non erat, sed indeterminate tantum, culpa quidem propter neglectam inquisitionem commissa est, imo commu­ nius censetur, etiamtunc aliquam restitutionem erga pauperes fieri debere — quae restitutio suadenda et consulenda est —: attamen non est omnino indubia obligatio. Aliqui enim auctores putant, non constare de damno per illam negligentiam effective illato, ac propterea non esse urgendam aliquam restitutionem, quum nemo sit, qui potuerit contra possessorem contendere, antequam certa et determinata persona exstiterit, cui spes obtinendi rem aut partem ejus affulgeret. Cf. Molina, Castropal., Tamburini, Sanchez, Rebell., Bonacina de rest. d. 1 q. 2 p. 2, Lugo d. 17 n. 84., qui in sensu explicato consentire videtur. Tr IV. (Decal, praec. VIL) — Ilcstit. — ex retent rei alien., pose. dub. fid. 591 HI. Qui dubia fide, scilicet aut cum probabilitate facti tantum aut »58 sine solida omnino probabilitate juris, coepit rem possidere, per se malae fidei possessori aequiparandus est. Quare: 1. Si spoliando alterum in possessionem venit, manente dubio, alteri restituere totam rem debet atque insuper damnum resarcire; nam propter solum dubium jus, quod ipse sibi habere videtur, non licuit citra injusti­ tiam possessorem priorem re illa privare. 2. Si titulo oneroso rem acquisivit ab eo, qui malae vel suspectae fidei erat, manente dubio tenetur pro rata dubii partem valoris restituere; fi vero dominus certus appareat, dubiae fidei emptor a tempore possessionis ut possessor malae fidei tractari debet, ac domino praeter rem ipsam etiam damnum, si quod passus est, tenetur reparare. Domino certo non comparente, a parte valoris restituenda nunquam potest excusari, sive de dubio jure determinati hominis agitur, cui illa restitutio fieri debeat, sive de dubio indeterminato tantum, quod obligatio­ nem pauperibus vel causis piis pro restitutione aliquid erogandi inducit. Nam quamquam in simili causa eum, qui bona fide rem possidere incepit, dubio autem oxorto inquirere neglexit, non omnino certo ad restitutionem obligari dixi, quando non de jure determinati hominis dubitatur (II. 2): hic tamen ne talem quidem exceptionem admittere possumus. Qui enim rei possessionem dubia fide incepit, ex ipsa re detenta restituere tenetur — res enim illo vitio laborat, ut nunquam mea simpliciter dici potuerit et possit — : qui vero fide bona incepit et culpabiliter neglexit inquirere, ex sola culpabili actione restitutioni obnoxius fieri potest; quae ex hac radice imponi non debet, nisi constet de damno efficaciter et realiter producto. 3. Si quis titulo oneroso cum fide dubia rem acquisivit ab eo, qui 959 bona fide erat, dubio insolubili manente, non videtur ad aliquam restitu­ tionem faciendam obligandus esse. Nam sive ob dubiam fidem suam pec­ cavit, sive non: sese considerare potest tamquam unum possessorem cum antecessoré suo, ita ut illa possessio bona fide incepta dici debeat, cui dubium supervenit. Quod si fit, ex prine. I. obligatio restituendi nulla est. Quare ne domino quidem certo postea comparenti damnum reparare tenetur, nisi forte gravem negligentiam, ut in omittenda inquisitione, com­ miserit. 4. Si quis rem ab homine dubio et suspecto oneroso titulo acquisivit ea mente, ut eam ita domino servaret, qui secus certum damnum in­ cursurus esse praevidebatur: domino utique damnum reparare non tenetur, nisi gravem negligentiam culpabilem commiserit; imo juste pretii soluti so­ lutionem petere potest, si prudenter putaverit, se emendo rem domini ne­ gotium utiliter gesturum esse. 5. Qui titulo gratuito rem accipit ab eo, de cujus bona fide dubitat, per se, antequam eam rem ut suam consideret et tractet, inquirere tene­ tur; at si dubium manet, neque cognosci potest, priorem possessorem esse seu fuisse dubiae vel malae fidei, jure suo utitur rem retinendo de eaque disponendo: modo observetur clausula, quam notavi ad L, idque eo magis faciendum, quo majus est dubium, ne verus dominus damnum irreparabile incurrat. IV. In dubio de facta alicujus debiti solutione generatim sumpta, 900 quod facta inquisitione plane solvi nequit, ita distingui debet: 592 P I L. IL Virtutes et offie. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. 1. Si est multo probabilius, te solvisse, quam to non solvisse, non videris ad aliquid solvendum obligatus esse, saltem exspectare amplius potes, num ros postea patescat, aut creditor tuus solutionem petat. 2. Si autem solutio vere et strictius dubia manet, pro rata dubii partialis solutio urgenda esse videtur: Quia 1) relate ad illud debitum, quod dubie solutum est, idem valet ac de bonis incertis, de quorum vero domino circa paucos (i. e. in nostro casu inter duos) exsistit dubitatio seu incertitude; at communis omnino doctrina est, bona incerta in tali casu dividenda esse; 2) valor illius debiti in neutrius, i. e. neque in creditoris neque in debitoris, pacifica possessione est, sed est sicut ros, de cujus possessione et proprietate contenditur inter utrumque: quod si fit, communis doctrina est, rem in aequali dubio esse dividendam. 961 Practice vero plerumque illa quaestio ex praesumptione ita solvi potest, ut quaedam moralis certitudo aut factae solutionis aut non factae acqui­ ratur: qua habita, dubium strictum non amplius adest. — Insuper in vero dubio (id quod abs re non erit notare) non ignoro, esse aliquos, etsi paucos, qui ab omni solutione excusent; quod quamquam solida ratione non videtur sustineri posse, adeoque positivo consuli debitori non potest, tamen eatenus scitu utile est, quatenus in casu difficili debitoris bona fides facilius supponi atque integra relinqui possit. Cf. G-ury-Ball er. I. 721. Articulus II. De secunda radice et mensura restitutionis, seu de actione d a m n i f i c a n t e. § i- Generalia principia. I. Ut secluso contractu vel judicis sententia ex actione damnosa obligatio stricta restitutionis oriatur, actio (vel omissio) secundum ea. quae habes n. 766, debet esse 1) injusta, i. e. contra jus commutativum ; 2) formaliter perfecte injusta, i. e. cum culpa theologica perfecta; 3) rcaliter injusta, ita ut damnum re ipsa secutum fuerit; 4) efficaciter sive efficienter injusta, i. e. nexus causalitatis verae debet esse inter actionem et damnum. II. Mensura restitutionis non ex solo damno immediate illato de­ sumenda est, sed ex toto damno, quod dominus laesus ex illa actione patitur et quod aliquo modo, etsi confuse tantum, praevisum est. III. Culpa vero tantum juridica post judicis sententiam etiam in­ ducit obligationem restitutionis, eamque in tali mensura, quam judicis sententia justa statuit. IV. Si quae alia restitutionis obligatio ex contractu alicui incum­ bit, id ex natura ipsius contractûs atque libera contrahentium voluntate et consensu ortum ducere debet. 063 Explicatio. Observa ad I. Conditio prima patet, quia ex iis, quae supra dicta sunt, solum justitia commutativa ad restitutionem obligat· 962 e Tr. IV. (Decalogi praec. VII.) Restitutio ex actione damnificante. 593 Conditio secunda propterea postulatur, quia aliter actio non est perfecte humana, saltem non ut injusta perfecte humana est; sed de solis ac­ tionibus vere et perfecte humanis earumque sequelis homo respondere debet: in aliis actionibus potius causis necessariis, quam liberis aequiparatur, ita ut damnum, quod fortasse oritur, potius rationem infortunii pro domino habeat, quam rationem culpabilis damnificationis. — Ab aliis alia ratio non plane diversa affertur haec: Reparatio damni est quaedam poena actionem damnificantem naturaliter sequens; at gravis poena, qualis est restitutio gravis damni, proportionem non habet cum culpa aut nulla aut imperfecta tantum: ergo, ut obligatio imponatur, requiritur culpa perfecta seu plene theologica. Conditio tertia etiam evidenter requiritur, quia obligatio est id restituendi, in quo alter damnum passus est, non, in quo quis alteri nocere volebat; nam hac intentione prava virtus quidem justitiae laesa est, at nondum laesum est alienum jus. Conditionis quartae necessitas ex eo patet, quod, nisi nexus causaliüitis sit inter actionem et damnum, seu nisi actio verum influxum natura sua in damnum exercuit, damnum illud ut re causatum agenti imputari nequit; et licet aliquis nexus occasionis vel ansae datae ex­ sistat, tamen damnum istud imputandum est potius aliis causis aliorum­ que actioni, eorum scilicet qui ex prioris actione ansam vel occasionem sumpserunt illâve usi sunt. Verum, quamquam conditiones hic recen­ sitae communiter ut necessariae admittuntur, earum applicatio aliquando quidem facilis, aliquando tamen est difficilis, ita ut opinionum diversi­ tas in certis quibusdam adjunctis non evitetur. Quare infra singulas conditiones practice discuti necesse est. Ad III. Circa culpam mere juridicam plura notanda sunt. 1. Notio: Culpa juridica dicitur defectus diligentiae et curae illius, quam jus seu leges requirunt: qui defectus cum advertentia et vero pec­ cato committi potest, potest etiam sine peccato. At leges id non con­ siderant, utrum cum, an sine peccato commissus fuerit. In priore casu evadit culpa juridica simul theologica, in posteriore fit culpa mere juridica. Plerumque ex solo defectu advertentiae ad obligationem diligentiae prae­ standae fieri potest, ut omissio diligentiae a lege requisitae sit culpa mere juridica, quia ipsa haec diligentia plerumque in conscientia debetur. Distinguitur quidem culpa juridica lata, levis et levissima, attamen non eo sensu, ut ei respondeat culpa theologica gravis, levis, levissima; nam culpa juridica levis et levissima theologice gravis seu mortalis esse potest. Scilicet culpa juridica lata consistit in eo, quod diligentia ea non adhibetur, quam homines ordinarie et mediocriter prudentes et vigiles in rebus suis adhibere solent (ex quo facile concipitur, quid sit culpa juridica latior et latissima). Culpa juridica levis est omissio talis diligentiae, quam homines prudentiores et cautiores rebus suis impendere consueverunt. Culpa juri­ dica levissima adest, quando ea solum diligentia omissa fuerit, quam ex so soli homines diligentissimi ot cautissimi adhibere solent. At pro re, dc cujus cura agitur, et pro contractu, ex quo cura alicujus rei assumpta est, fit, ut aliquando gravis in conscientia obligatio sit, adhibendi diligentiam non I.ehrnkuhI, Theol. mor. I. E· < 1001 Explicationis causa nota: 1. Quamquam mandatarius et mandatum proprie dicitur de gratuita susceptione actionis nomine alterius exercendae: tamen relato ad damni reparationem eadem prorsus dicenda sunt etiam de eo, qui inercedo promissa vel soluta alterum conducit, ut suo (mandantis) nomine damnum inferat. 2. Si quis voro precibus alterum inducit, ut tertio cuidam damnum inferat, modo pro mandanto, modo pro consulente habendus est. Nam si ille, qui rogatur, suo proprio nomine agit, rogans pro consulente habetur seu pro auctore secundario; si rogatus nomino rogantis se acturum esse ostendit, rogans pro mandanto seu principali auctoro habendus est. Ad quod discernendum aliquando confert attondere, utrum actio proposita in utilitatem rogantis tendat, annon. Si tendit, praesumptio est, eam etiam nomine rogantis actam esse: quod practice relate ad ordinem restitutionis por so tonoto. 3. Contingere potest, ut mandans ante mandati exsecutionem illud re­ tractet. Quod si contingit, de restitutione haec observa: 1) Si retractatio re ipsa ad mandatarium satis mature pervenerit, man­ dans’ ab obligatione liber evadit; nam si mandatarius nihilominus damnum infert, non ut mandatarius amplius agere potest, sed suo nomine suoque periculo. 2) Idem dicito, si mandatarius acceptas literas, quas suspicabatur re­ tractationem continere, ex industria clausas servavit, ut, quod lubens voluit, damnum impune inferret. Haec enim agendi ratio fraudulenta erat; qua­ propter omnes effectus hujus fraudis ipsi mandatario imputandi sunt, quorum principalis est ipsa damnificatio re illata. IB Tr. IV. (Decalogi praec. VII.) — Reetit. ex cooper, ad damn. — consilium. 625 3) Si autem retractatio sive casu sive aliena culpa ad mandatarium re ipsa non pervenerit, quaecunque tandem facta est a mandante retractatio, ipse mandans nullatenus a damno reparando liberatur: mandatum enim semel datum pergit esse moralis causa, donec mandatarius retractationem cognoverit. Utrum autem mandans recursum habeat ad eurn, qui fortasse sua culpa retractationem impediverit seu retardaverit, ex culpae ab eo com­ missae conditione pendet. Γ Consilium. 1. Consilium in eo convenit cum jussione, quod alterum adagen-1002 dum impellat, sed in eo discrepat, quod consulens non sicut mandans aut jubens principaliter agens sit, siquidem actio non consulentis nomine exercetur, etsi pro diversa consilii conditione principalis causa aliquando dici possit. 2. Consilium distinguitur nudum vel vestitum. Posterius habetur, si cum consilio seu suasione etiam motiva aliave inedia agendi sub­ ministrantur; nudum, si nihil horum adjungitur. 3. Consilium nocivum, de quo solo hic agimus, potest injuste nocivum esse 1) ei, cui datur; 2) alteri, contra quem datur. Quibus praenotatis, haec de restitutione statuenda sunt: I. Consulens peccat contra justitiam, quando sciens et volens alicui consilium praebet, ex quo damnum injustum cuipiam oritur, ideoque ad illud damnum reparandum tenetur aut primarie aut secundarie pro diversa consilii conditione. II. Imprimis igitur videndum est, contra quem injustitia fuerit commissa. Si injustitia, ut fraus et deceptio, commissa est contra eum, cui datum est consilium, consiliarius tenetur primarie ad reparanda damna, tum quae decepto orta sunt, tum ea, quae ille fortasse aliis vi istius consilii, ideoque involuntarie, intulit. — Si vero, qui consilium accepit, sciens et volens iniquum consilium secutus est atque ita tertio cuipiam damnum intulit, consulens tantum secundarie tenetur. ΠΙ. Consilium efficaciter damnosum non censetur esse, quod datur ei, qui jam omnino determinatus est ad damnum illud inferendum, neque propter consilium acceptum ad majus damnum inferendum movetur. IV. Consilium damnosum qui dedit, ex justitia tenetur revocare, ut damnum antequam oriatur, impediat, aut damni progressum sistat: quod etiam tunc faciendum est, quando aliquis bona fide consilium nocivum dederit, si modo, cognita veritate, revocatio cum incommodo relative magno non conjungatur. Revocatio sufficiens, si fit, a reparatione damni postea secuturi consiliarium liberat; quaenam autem revocatio re ipsa sufficiat, ex di­ versa consilii dati conditione pendet. Explicatio. Nota ad II. Si quis alterius consilio deceptus vel ini<)03 errorem inductus est, videri debet, num ille error vere consulenti tamquam Lohmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 40 ■ · mrrvwTAS §ACE 626 P. I. L. II. Virtutes et oflic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. causae adscribi debeat: aliquando enim contingere potest, ut censenda sit mera occasio, et ut ipse, qui consilium petiit, sua imprudentia, levitate sibi damnum causaverit. Sic, qui petit consilium in aliquo negotio ab eo, quem scit vel sciro debet, nulla cognitione vel prudentia in ea re pollere, sibi adseribere debet, si illius consilio confisus damnum patitur. Qui autem consilium petit ab eo, qui ex officio suo rei peritiam habere debet, injuste damnum patitur ab eo, a quo pravo consilio in errorem in­ ductus est, atque propterea juste ab eo quaerit damni reparationem; idem dic de illo, qui non ex officio quidem consilium dedit, attamen scientiam in ea re affectavit. Ad III. Plura particularia quaesita solvenda sunt: 1. Quid circa restitutionem dicendum est de eo, qui solum modum aut circumstantiam injustae actionis suasit? R. Videndum est, utrum modus circumstantiave in damni substantiam ejusve augmentum influxerit, necne. Quatenus influxit, eatenus consulens etiam restitutioni obnoxius fit; aliter non. Si autem dubius manet influxus, ita ut judicari debeat, alterum etiam sine consilio dato perinde damnum illaturum fuisse, obligatio restitutionis contra consulentem non est urgenda, maxime quum nihilominus in ipso damnificante tota restitutionis obligatio maneat, ex qua dominus laesus indemnis fiat. V. S. Alph. n. 562. 2. Si plures suadent, aut alter confirmat mentem iniquam ex alterius consilio nondum firmiter conceptam: quid dicendum de restitutione? R. Si ex motivis propositis, etiam ex novis, damnificator efficaciter movetur, omnes consulentes tenentur. 1004 3. Quid, si minus malum alteri suadetur? R. 1. Si haec suasio non dirigitur contra certum hominem, quem damni­ ficator antea non cogitavit: suasio minoris mali prae majore inferendi, aut etiam pro circumstantiis suasio aequalis mali, neque injusta neque illicita per se est. Quare obligationem reparandi damnum non contrahit: a) qui suadet minus malum eidem personae inferendum; b) qui suadet, ut damnum in bonis fortunae potius divitibus (in genere) inferatur, quam homini pauperi; c) qui suadet, ut potius huic personae parcatur, quam alteri deter­ minatae, quando damnificator contra utramque sub disjunctione consilium inferendi damnum jam concepit neque malum ex circumstantia personae augetur, sed potius diminuitur. Videlicet, qui hoc suadet, potest ejus de­ fendendi causa, qui sibi magis amicus est, damnificatoris mentem ab eo avertere. Confer hac de re Lugo disp. 19 n. 54: quare in assumpta hypothesi, quando fur deliberat de furto aut in Petrum aut in Paulum commit­ tendo, videtur licere, si Petri amicus dicat: „Parce saltem Petro, qui mihi prae Paulo amicus esttt, quod, nisi Paulo gravius sit damnum ferre, nemo dixerit, illicitum esse: nam damnum Pauli ita a me permittitur potius, quam causatur. Cf. n. 640. R. 2. Si suasio illa voluntatem seu mentem damnificatoris dirigit in certam personam, contra quam antea voluntatem damnificandi non con­ ceperat, id illicitum atque contra justitiam est, etiamsi de majore malo ab altero avertendo agitur, nisi malum illud majus adeo superioris ordinis sit, ut pro eo a me vel ab amico avertendo aliena bona invadere vel surripere possim utpote in extrema necessitate constitutus. Tr. IV. (Dectd. praec. VII.) — Restit. ex cooper, ad damn. — consilium. 627 Quamquam Vasquez ct Tambur. in decal. 1. 5 c. 1 § 4 n. 6—14 etn. 64 plus concedunt in suadendo minoro malo prae majore, tamen, quae in R. 2 dixi, saltem cum sententia multum communiore et S. Alph. 1. 3 (al. 4) n. 565 tenenda sunt. Nam ut quae modo licita esse negavi, citra injustitiam fieri possent, deberet constare, licite alicui damnum a me inferri posse aut 1. ut alterius peccatam impedirem vel diminuerem, aut 2. ut ab altero damnum gravius averterem. At neutra causa per se sufficit, ut alicui damnum inferre licite possim. Non prior; alioquin enim mihi liceret a divite pecuniam auferre, si alterum, pecunia ablata, a blasphemia com­ pescere possem, quod nemo dixerit. Non posterior causa; nam quod non licet ad avertendum damnum proprium, neque licet ad avertendum damnum alterius, quare cum positiva damnificatione non possum alterius damnum vel necessitatem auferre, nisi sit necessitas quasi-extrema secundum regulas supra de illa traditas. Ad IV. Attendi debet, quam revocationem consulens facere teneatur, 1005 ut a damno, quod post revocationem sequitur, reparando immunis evadat. R. 1. Si fuit consilium simplex, simplex revocatio sufficit. R. 2. Si fuit consilium erroneum, error et veritas detegi debet. R. 3. Si fuit consilium vestitum motivis, motiva quae aeque graviter dissuadent, ac suaserant priora, proponi debent. S. Alph. autem 1. 3 (al. 4) n. 559 pro satis probabili habet, consulentem ex justitia non amplius teneri ad damna reparanda, quae alter, spreta dissuasione, intulerit, si motiva aeterna sive supernaturalia proposita fuerint ad dissuadendum peccatum. (Quamquam contrarium Lugo, Vogler aliique sustinent dicentes, influxum priorem, quo prava motiva subministrans consiliarius alterum exstimula­ verat, non esse exstinctum, quando ille aeternas veritates jam nolit adver­ tere: id quod verius esse puto.) R. 4. Si vero consulens modum et media subministravit, quo alter consilium exsequatur, retractatio consilii nullatenus sufficit, sed hisce me­ diis modisve indicatis obstaculum efficax opponi debet; alioqui consulens secundarie ad reparandum damnum tenetur, quod alter, revocatione spreta, nihilominus infert. Quare in posteriore hac hypothesi et in altera hypothesi, quando re­ vocatio omnis facta est impossibilis, consulens ex justitia tenetur eum, cui damnum impendet, monere, si hoc modo tantum efficax damni impedimentum poni potest: S. Alph. 1. c. Attamen, si solum damnum inferioris ordinis (ut in bonis fortunae) impendet, consulens non absolute ad hanc monitionem faciendam tenetur; si enim sibi ex ea majus damnum timet, potest damni secuturi restitutionem potius eligere quam illius impeditionem. In prioribus autem casibus (saltem in R. 1 et 2), quando retractatio quidem facta est, ea autem damnificatorem non movit, ut consilium con­ ceptum deponeret, consulens non jam ex justitia, sed ex caritate tenetur ad eum monendum, cui damnum impendet: non ex justitia, quia ex sua parte consilium datum efficaciter retraxit; ex caritate tamen tenetur, quia consilium iniquum semel datum saltem occasio est, cur damnum, quod, alias non futurum, nunc immineat. Antequam vero hanc denuntiationem faciat, damnificatorem, si potest, monere debet, atque dicere, se illam denuntia­ tionem facturum esse, ut his minis eum ab iniquo proposito deterreat. 40 · 628 P. I. L. Π. Virtutes et offlc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 4 § 3. Consensus. Consensus ille hîc intelligitur, qui habetur, quando plures communi suffragio aliquid decernunt, faciunt, quod alteri seu aliis injustum dam­ num infert. Hinc jam patet, si unus aliquis ex iis, qui communi suf­ fragio damnum intulerunt, toti damno reparando obnoxius dicitur, id non ita intelligi, quasi ipse solus absolute damnum totum subire debeat, sed tantum dicitur ei etiam incumbere curam, dominum laesum prorsus indemnem faciendi, sive per se solum sive simul cum aliis. Considerandam habemus imprimis obligationem singulorum suffra­ gantium in ordine seu relatione ad obligationem illam, quae ex actione totali omnium suffragantium oritur. Quare non intendimus definire, utrum primaria, an secundaria obligatio restituendi adsit. Id enim definiendum est ex conditione actionis totalis, quae ex compluribus illis suffragantibus oritur: haec ipsa modo principalis actio, modo se­ cundaria est. Cooperandi modus, de quo loquimur, praecipue habere potest locum in sententia judiciali injusta, in comitiis publicis, quando leges et decreta injusta atque nociva decernuntur. In genere igitur statuendum est: L Qui complent numerum necessarium suffragantium, semper restitutioni obnoxii sunt. II. Etiam qui excedunt numerum necessarium, restitutioni obnoxii sunt: 1) si ex conspiratione agitur; 2) si omnes simul suffragium ferunt, ita ut nullus sit suffragantium ordo, nulla successio, quod evenire potest, e. gr. si stando, sedendo etc. simul signum consensûs datur; 3) si numerus excessivus est, qui determinet alios cooperatores, ut actionem damnosam compleant et efficacem reddant, aut, ne sua suf­ fragia retractent; 4) si ii, qui accedunt ad numerum jam completum, causa sunt, cur alii, qui injuste abfuerunt, se a restitutione immunes judicare possint: quod si accidit, singuli eorum, qui ita in causa sunt, pro rata restitutioni obnoxii evadunt. Nisi autem harum circumstantiarum una alterave adfuerit, illi, qui post completum numerum necessarium accedunt, probabiliter a re­ stitutione excusantur: S. Alph. n. 566. — Si vero dubium est, num numerus jam fuerit completus, tenetur, qui accessit, saltem pro rata: S. Alph. ibid. III. Obligatio restitutionis ex suffragio dato oriunda videtur ex­ stingui, si suffragium revocatur, antequam actio damnosa legaliter per­ fecta fuerit, ita, ut alii etiam revocare atque damnum efficaciter im­ pedire potuerint. IV. Qui non-dando suffragium causa injusti damni fuit, tenetur (quamquam post eos, qui positiva causa sunt) ad damnum reparandum, quando ex officio obligabatur ad damnum, de quo agitur, praecaven­ ιοοβ Tr. IV. (Decal, praec. Γ1I.) — Rcstit. ex cooper. — consensus, palpo. 629 dum. Quare non tenetur 1) qui ex justa causa absens erat, 2) cui ex inero privilegio et favore suffragium competit, 3) qui utcunque non ex justitia obligabatur ad damnum illud avertendum, etsi absentia contra caritatem fortasse deliquerit. Quodsi ea, quae dixi, ad comitia publica applicantur, haec notatu 1007 digna videntur, quando agitur de lege damnosa ex justitia impedienda: 1. Praecipue consideranda est suffragatio in ultima et decisiva legis deliberatione, quae communiter tertia vice fit. 2. Quae praecesserunt, eatenus tantum consideranda sunt, quatenus fortasse suasionem, consilium efficax contineant. 3. Numerus excessivus aliquando causa esse potest, cur iniqua lex feratur. Quod accidere potest, si superiora comitia ex magno numero suffra­ gantium, qui fuerint in comitiis inferioribus, ad suum consensum moventur, aut si Gubernium legi non favet, at magno numero in comitiis pro eo suffra­ gante quodammodo cogitur aut permovetur, ut ex sua parte etiam ad legem illam accedat. At in hisce casibus influxus, qui ab illis suffragantibus exer­ cetur, jam alius ordinis est, videlicet ad consilium aut coactionem revocatur. 4. Per modum conspirationis agitur, si in conventibus separatis ii, qui ad easdem partes pertinent, seu ejusdem „fractionis“ — ut vocant — sunt, inter se de hoc aut illo suffragio ferendo conveniunt; — attamen, antequam suffragium vere a singulis feratur, talis conspiratio potius rationem consilii habet relate ad exsecutionem, quae fit ipso suffragio lato. Quare, qui solum in conventu fractionis consenserit, in comitiis ipsis vero inter efficaciter suf­ fragantes non est, is non eodem ordine, sed plerumque post hos ad re­ stitutionem tenetur. 5. Exemplum accipe, in quo tum qui absentes suffragium non tulerunt, tum qui praesentes supra numerum necessarium inique tulerunt, ad re­ stitutionem teneantur. Sume ex 400 deputatis 300 tantum in comitiis adfuisse. Ex 100 absentibus G0 legitime sint impediti; 40 ignaviâ domi manserunt, ne contra desideria gubernii suffragia darent. Ex praesentibus 151 pro lege iniqua sunt; 119 aperte se contra legem esse fatentur; 30 per se ausi non essent, pro lege propositu stare, sed restitissent, at quum vi­ deant, resistentiam inutilem esse, quo melius speciem prae se ferant gu­ bernio faventium, nunc etiam accedunt ad vota majoritatis. Quadraginta illi absentes causa quidem sunt, cur lex iniqua majorem numerum suf­ fragiorum consecuta est, atque etiam magis causa efficax sunt, quam triginta illi, qui, causa jam desperata, ad majoritatem accesserunt. Nihilominus hi triginta communiter in adjunctis narratis causa sunt, cur absentes ilii pu­ taturi sint, se absentia sua nihil efficaciter nocuisse, seque a restitutionis obligatione immunes esse; nam numerum 181 non poterant superare, etsi 40 ad 119 accessissent. Quare tunc, antequam vera rerum conditio 40 illis viris absentibus nota fuerit et probata, 30, qui ad majoritatem accesserunt, potiore obligatione restitutionis procurandae constricti manent. § 4. Palpo. Palpo dicitur, qui laudando, vituperando, exprobrando alterumιοοβ exstimulat ad damnum inferendum. Quare: L 630 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 1. Qui ita agit, consulenti aequiparandus est quoad restitutionem. 2. Ejusmodi vero excitatio non tantum fit, quando aliquis expresse et directe verbis et consilio utitur; sed etiam indirecte fieri potest, e. g. quando aliquis alteri injuriam ipsi illatam ut atrocem in mentem revocat, vel adeo vivide repraesentat, ut alter ad vindictam sumendam inflammetur: modo, qui ita egit, satis adverterit, probabiliter hunc effectum ex sua excitatione oriturum esse. 3. Qui vero post damnum perpetratum id approbat, laudat, per se restitutioni faciendae obnoxius non fit; attamen obnoxius fieri potest, quatenus haec approbatio aut ad nova damna alterum commovet, aut ad damnum illatum non resarciendum efficaciter determinat. 4. In dubio de influxu efficaci observa ea, quae de consulente dicta sunt. § 5. Recursus, sice de receptante seu recursum praebente. 1. Receptans ille dicitur, qui latroni vel furi refugium praebet, quo securus evadat contra insequentes et tuto bona furtiva deponere possit. 2. Eatenus igitur receptans obligationis restituendi particeps fit, quatenus causa est 1) cur bona sublata non restituantur, 2) cur fures vel damnificatores, securitate oblata freti, animentur ad damna inferenda. — Si autem receptans etiam rei furtivae partem accipit, simul sub alio titulo restituere debet. • 3. Receptatores sunt, qui se promptos ostendunt ad emendas res a filiis familias, famulis, aliisve hominibus, qui ex variis circumstantiis suspectae fidei censeri debent; quare non tantum earum rerum, quas receperunt, re­ stitutionem facere debent, sed etiam aliorum damnorum reparandorum se­ cundarie obligationem habent, ad quae inferenda furis animum auxerunt. 4. Receptatores non sunt, qui amicitiae aut cognationis causa reum occultant et protegunt, ne a ministris justitiae comprehendatur et poenas luat, quando de eo capiendo agitur; si qua vero damnificatio ex hoc se­ quitur, quatenus videlicet reus fortasse omittat resarcire, ad quod faciendum captus cogeretur, id per accidens est relato ad eos, qui volunt solummodo conservationem et protectionem boni altioris ordinis: vitae, famae, libertatis rei. Attamen qui ita furem protegit, ne omittat hortari furem, ut damnum illatum domino reparet. 5. Receptanti a fortiori aequiparandus est, qui furi in ipso furto se­ curitatem praestat, observando et monendo, si forte alii advenerint, qui delictum animadvertant et impedituri sint. § 6. Participatio. 10111 Cooperationes, quas in praecedentibus §§ consideravimus, relate ad illius actionem, cui opera praestetur, mediata causa damni sunt, Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Rcstit. ex cooper. — receptans, participans. 631 i. o. per influxum moralem. Participans vero, qui dicitur, relate ad illius actionem, cujus est participans, simul cum illa actione aeque im­ mediate influit. Sed, quum illa ipsa actio, cujus alter particeps est, diverso modo in alienum damnum influere possit, etiam participans non uno eodemque modo damni causa est. Participatio haec imme­ diata potest versari circa ipsam actionem damnum inferentem, aut circa rei alienae detentionem. 1. Participans in re aliena detinenda seu in praeda tenetur resti­ tuere, idque principaliter ipsam rem, quam detinet. 2. Participans in actione damnificante tenetur saltem restituere damnum pro rata suae actionis idque principaliter, si proxime et im­ mediate agit; si vero ut moralis causa in totum damnum influit, reli­ quum damnum etiam saltem secundarie restituere debet. 3. At si ex mandato, jussione, coactione alterius egit, aut actionem ion physice, sed remote tantum cum damno tertii conjunctum posuit, ne suam quidem partem damni primarie resarcire debet: imo aliquando ab omni restituendi obligatione excusatur, sc. si tam gravis est metus, quem patitur, ut secundum principia de cooperatione mediata vel im­ mediata illa participatio in damnum tertii licita evadat. 4. Ut autem haec cooperatio licita sit, haec servari debent: 1) Immediate in nece alterius cooperari nunquam licet ‘. 2) Immediate in alterius vulnerationem, mutilationem influere nemini licet, nisi ut ab illo ipsam mortem avertat. 3) Immediate in damnis tertio inferendis in bonis fortunae cooperari, probabiliter illicitum non est, si fit ob gravissimam causam, v. g. ad mortem propriam vel simile malum evadendum; neque constat, cooperatorem tunc restituendis damnis obnoxium fieri. Ita cum aliis S. Alph. n. 571. 4) A fortiori ad damnum bonorum fortunae inferendum cooperari licet ex causa gravi quidem, sed non gravissima, si; a) cooperans possit et velit damnum reparare; b) aut damnum adeo magnum non sit, ita ut merito prae damno alias ipsi orituro possit sperni; aut c) damnum tertio inferendum per cooperationis omissionem nullatenus impediatur. Attamen, si cooperatio mea est causa efficax damni alieni, et ego solius damni in bonis fortunae a me avertendi gratia cooperor, id non possum, nisi habeam animum re­ stituendi ex meis bonis. S. Alph. 1. c. n. 571. 5. Remote voro cooperari ad damnum in bonis superioris quoque or­ dinis efficiendum ex causa valde gravi vel gravissima pro diversis adjunctis 1 Sed si habeo apud me depositum pugionem, quem dominus repetit a me inimicum occisurus, reddere possum, si alias ipse periculum vitae subeam, quia cum aequali damno meo non teneor alterius vitam protegere: idque satis certum est ex S. Alph. 1. c. n. 571 et 697, Lacroix 1. 2. n. 265, qui ne meminit quidem se­ verioris opinionis, etc. Quare quum S. Doctor H. A. tr. 10 n. 56 contrarium dicere videatur, id intelligi debet de dando pugione meo: quamquam etiam hoc alii pro licito habent, ducti ratione sane gravi, quod hanc cooperationem materialem, neque omnino proximam, alicui liceat praestare propter gravissimam causam propriae vitae servandae. Cf. quae dicta sunt de cooper, n. 673. V. Castro p. tr. 6 d. 6 p. 11 n. 9, qui pro se affert S. Thorn., Sanchez in decal. 1. 1 c. 7 n. 18, Vasquez, Vega, alios. 632 P. I. L. ΙΓ. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta, licitum fieri potest: porro, si licita ost cooperatio, restitutionis obligatio plerumque fundamento caret. § 7. Cooperatio negativa. Hujus cooperationis tres modi assignantur „mutus, non obstans, non manifestans * 4 : qui materialiter diversi sunt, non formaliter. Mutus dicitur, qui antequam damnum inferatur, loquendo id im­ pedire potest nec facit. — Non obstans ille est, qui, dum malum in­ fertur, id avertere, impedire utcunque potest, sed non impedit. — Non manifestans dicitur, qui post damnum illatum illud silentio premit, quum manifestando illius reparationem inducere possit, vel ulteriores sequelas praescindere. 1. Qui negative tantum influit in damnum alterius, non tenetur ad restitutionem, nisi ex justitia seu ex officio illud impedire debeat. Alias quidem per se contra caritatem peccavit, at caritatis laesio restitutio­ nem secum non fert. II. Qui vero ex officio constitutus est ad curam bonorum alieno­ rum habendam vel ad praecavenda damna, restituere debebit (quam­ quam non primarie), quando gravem negligentiam in suo officio com­ miserit, vel sciens et volens damnum permiserit. III. Sicut autem gravis metus aliquando excusat a culpa et a restitutione eum, qui positive cooperatur, ita magis etiam eum, qui negative tantum in damnum influit, saltem communiter loquendo. Frequentius tamen pericula gravis damni illi ex justitia subire debent, qui ad tuendam publicam securitatem in officio constituti sunt. 1013 Explicatio per quaedam exempla: 1. Confessarius, qui poenitentem non monuit de restitutione facienda atque in causa est, cur dominus laesus in­ hmitrnitas SACE 1012 demnis non fiat, ad restitutionem non tenetur, siquidem constitutus non est ex officio ad bona temporalia sive sui poenitentis sive aliorum protegenda. Excipitur tamen, si confessarii silentium positivae approbationi aequivaleat, ita ut poenitens ex responso declinato recte colligat, confessarium negare restitutionis obligationem. Quomodo vero ad emendandum defectum com­ missum teneatur, alibi dicetur vol. II n. 470 sqq. 2. Famuli ab illis rebus herorum, quae ipsorum custodiae specialiter commissae sunt, damnum ex officio avertere tenentur: quare si patiuntur eas a fure sive extraneo sive domestico auferri, heris suis tenentur de damno. Ita omnes. Quando autem agitur de aliis bonis herorum, multi putant, famulos ex justitia debere damnum, quod ab extraneis inferatur, impedire, non vero damnum, quod inferatur ab homine domestico, ut a famulo sodali. Alii tamen satis probabiliter utrumque negant et agnoscunt solam caritatis ob­ ligationem, nisi herus famulum vel ancillam custodem, procuratorem, prae­ positum illorum bonorum constituerit. Cf. Mazzotta tr. 4 disp. 1. q. 5 c. G referentem pro hac opinione Molina, Rebell., Bonae, et alios, et revera ex doctrina Reb. p. I 1. 1 q. 14 n. G2 ot Azor p. 3 1. 4 cap. 16, etsi non ita explicite loquantur, id videtur colligendum. Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Rcstit. ex cooper, negativa. — Circum st. rest. 633 3. Pater, Superior, magister, qui passus est, damnum a filiis vel sub-1014 ditis tertio cuidam inferri, quamquam peccavit, ad restitutionem tamen non tenetur, nisi a) damnum illatum fuerit a puero rationis nondum satis compote, aut nisi b) propter culpam juridicam sententia judicis secundum leges facta accessit, aut nisi c) silentio suo animos subdito addidit ad damnum in­ ferendum, ita ut silentium illud potius positivo influxui aequiparari debeat ac pro consilio, excitatione habeatur. Nam alioquin ob solum influxum negativum justitiam non laesit, quum habeat quidem curam suorum, non vero curam alienorum, qua ad eorum bona protegenda ex officio teneatur. 4. Custodes silvarum, agrorum, si eos, qui damnum inferunt, impune abire sinunt, atque ita causa exsistunt, cur damnum illatum non reparetur aliudve inferatur, dominis reparationem damni debent: at si agitur de dam­ nis minoris momenti, ad summum rigorem contra damnificatores adhiben­ dum non tenentur; imo ei moderari potius debent, tum ne damnificatori poenam ultra meritum infligant, tum quia haec est voluntas domini laesi rationabiliter praesumpta, saltem si ipsius damni illati reparatio fit. 5. Mulcta, quae propter neglectum officium sive custodis non denun­ tiantis, sive judicis non condemnantis reo non imponitur, probabiliter a cu­ stode sive judice titulo restitutionis non est solvenda ei, cui alias mulcta illa addicta fuisset: nam mulcta rationem justitiae vindicativae habet neque ad ditandum fiscum alterumve imponitur, sed lucrum alterius per accidens est; quare illius lucri non-assecutio, qua lucrum est, censetur ex negligentia vel culpa judicis etc. per accidens sequi. Cf. S. Alph. n. 583 cum Less., Lugo aliisque, Azor 1. c. c. 16. Vide etiam supra n. 803. Aliter post sententiam mulctae. 6. Ille, qui a fure sive damnificatore pecuniam accepit, ne ipsum furem impediat, denuntiet, ad restitutionem non tenetur, nisi ex officio debebat damnum impedire; sed si a fure rem furtivam pro praemio seu mercede accepit, ex possessione rei alienae ad illam reddendam tenetur, secus prae­ mium retinens contra justitiam delinquit. Contra caritatem autem etiam delinquere potest, non tam retinendo, quam accipiendo praemium, nisi furem etiam ad furtum reparandum efficaciter moveat. Caput K De variis restitutionis circumstantiis. Circumstantiae, quae restitutionis obligationem magis explanant, 1015 hae fere sunt: 1) quantum quisque restituero debeat et quo ordine, si plures concurrerunt ad damnum; 2) cuinam restituendum sit; 3) quo ordine compluribus satisfieri debeat; 4) quo modo restitutio peragenda sit; 5) quaenam sint causae a restitutione excusantes. § t De quantitate debiti atque de ordine inter debitores. Propter multorum cooperationem ad unum idemque damnum fieri potest, ut singulis insit obligatio aut totius indemnitatis procurandae aut partis damni tantum restituendae. Alterutra autem obligatio alicui 634 P. I. L. ΙΓ. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. incumbere potest aut absolute aut hypothetice tantum, i. o. in hypothesi, quod alii non restituant aut restituere non possint. Si singulis incumbit obligatio id efficiendi, ut dominus laesus in­ tegre indemnis fiat, dicuntur in solidum ad restitutionem obligari. I. Ut aliquis absolute obligationem restituendi habeat, debuit esse damni auctor principalis; ut autem hypothetice obligationem restitu­ tionis habeat, sufficit utcunque etiam secundarie, seu positive seu nega­ tive, in damnum influxisse. II. Inter ipsos cooperatores seu causas secundarias potest adesse ordo dependentiae; possunt scilicet aut eodem ordine teneri aut diverso ordine. Si qui enim cooperati quidem sunt secundarie, ita tamen, ut alii principalius, quam alii egerint: qui remotiorem influxum exer­ cuerunt, solum in defectu aliarum causarum magis principalium te­ nentur. Qui autem eodem ordine causalitatis damnum effecerunt, si ad eos obligatio restitutionis devolvitur, singuli certe ad partem suam pro numero operantium tenentur; deficientibus aliquibus, reliqui, aut etiam unus qui restat, totum damnum reparare debet. lois III. Ordo voro, secundum quem restitutio facienda est, hic teneri debet: 1. possessor rei alienae, saltem si quis est malae fidei possessor1; 2. mandans seu jubens, isque relate ad merum damnum omnium primus est; cui acquiparandus videtur ille, in cujus favorem alter ab ipso rogatus damnum intulit; 3. exsecutor; 4. positivi cooperatores, neque per se inter eos aliquis ordo exsistit; 5. negativi cooperatores, iique, si plures sunt, generatim etiam inter se eodem ordine. Cf. S. Alph., Salmant. tr. 13 cap. 1 n. 139 sqq., Lugo d. 19 n. 131. NB. Relate ad positive coopérantes videndum est, cujusnam actionis cooperatores sint. Si quis enim positiva cooperatione suasisset solum ei, i Ê 1 Ex hoc deduces, quid dicendum sit de obligatione restitutionis, si quis a fure res furtivas sciens emit easque iterum aliis vendidit. Nimirum videtur ultimus nialtu fidei emptor principaliter debere rem ejusve valorem restituere, quia ille est, qui rem detinet sive in se, sive in acquivalenti (accepto sc. pretio ab emptore bonae fidei); idque quoad ipsam rem, si eam retinet, certum est: damna autem, quae praeter rei carentiam dominus passus est, singuli possessores malae fidei pro tempore detentionis primarie, subsequentia secundarie restituere debent. — Verum quoad ipsam rem furtivam ejusque valorem malae fidei possessor recursum retinet ad suum venditorem, donec ad furem perveniatur, ut sc. pretium emptionis recipiat. Atque etiam fur ille et omnes possessores malae fidei intermedii domino obstricti sunt, quatenus prorsus curare debent, ut dominus indemnis fiat sive per seipsos, sive per subsequentem emptorem. Cf. Ta mb. lib. 8 tr. 2 cap. 8 η. 0 in decal. Imo aliis videtur fur principaliter de valore rei domino teneri, nisi forte ul­ timus malae fidei emptor rem destruxerit vel in suam utilitatem converterit: quod relate ad pretium, quod ipse fur accepit, rectum esse puto ; relate ad veri valoris com­ plementum, quod addendum sit, non ita. Tr. IV. (Üecalogi praec. Vif.) — Restitutio — quantitas, ordo. G35 qui ex officio tenebatur aliquod damnum impedire, ne illud impediret: ille certe positiva actione cooperatus esset ; attamen post cooperatorem hunc negativum teneretur, quia hunc solum adjuvit. Similiter si Petrus Henrico mandat eumve jubet Paulo incendium sua­ dere; Petrus, quamquam aliquo sensu mandans, tamen non est principalis causa damni; sed principalis causa Paulus est. At Petrus ante Henricum teneretur. Quare in tali casu habetur aliquis ordo dependentiae inter ipsos cooperatores secundarios positivos. IV. Ut obligatio restituendi in solidum utcunque pro aliquo ex-1017 sistere possit, requiritur et sufficit, ut damnum totum ei tamquam causae utcunque adseribi possit. Quod discerni sine difficultate plerum­ que potest, nisi plures in eodem genere causalitatis concurrerint. Si hoc modo plures concurrerunt, videndum est: 1) num ex conspiratione stride dicta egerint, i. e. ita, ut singuli ad consilium mutuum capien­ dum efficaciter ceteros determinaverint; 2) num singulorum seu cujuspiain actio in suo genere sufficietis fuerit ad damnum totum sive im­ mediate sive mediate efficiendum; 3) num actio, etsi non sufficiens, tamen necessaria fuerit, ut damnum inferri posset. Quorum unum si obtinet, de obligatione restituendi in solidum dubitari nequit. Si quis vero neque ex conspiratione stricta egit, neque actionem ad damnum totum in ullo genere causae sufficientem, neque necessariam posuit : influxus efficax in totum damnum abfuisse dicendus est; ac propterea obligatio ad partem quidem damni reparandam aut primarie aut se­ cundarie aderit, nullo modo autem obligatio in solidum seu ad totum damnum resarciendum. Quare: a) Qui se adjungit aliis jam determinatis ad rem furtivam transportandam, incurrit obligationem in solidum, si ipsius auxilio alii in­ digebant, ut proposito re ipsa starent et efficaciter rem auferrent; obliga­ tionem partialem tantum (idque, nisi aliquid detineat rei furtivae, secun­ darie), si ipsius auxilio non indigebant. b) Qui, aliis ignes aedificio subjicientibus, movetur, ut ipse etiam in ejusdem aedificii partem ignem conjiciat, non tenetur in solidum, tenetur tamen ad suam partem. Nam 1) non tenetur in solidum, quia licet ignes ab ipso suppositi suffecissent ad totam domum comburendam, tamen re vera non sufficiebant, quum invenirent domùs partes aliquas jam ignibus consumptas; 2) tenetur vero ad partem, quia etsi incendium ab aliis ex­ citatum satis fuisset ad totum damnum, tamen re ipsa flamma ab ipso ex­ citata partem domûs consumpsit: nisi forte incendium ab aliis excitatum jam adeo in flammas eruperat, ut certo certius de tota domo jam actum esset; tunc enim ignis denuo appositus rem in morali aestimatione nullius amplius valoris destruxit, atque ita efficaciter damnificans ratio non fuit. V. In dubio do influxu in totum damnum obligatio restituendi in solidum imponenda non est. Imo imponenda non est, si, inquisitione facta, dubium manet, i. e. si probabile quidem, sed non certum est, alios pari ordine obligatos suam partem restituisse aut restituturos esse: Salmant. tr. 13 cap. 1. n. 152 et S. Alph. 1. c. n. 579, qui theoretice quidem in secundam partem assertionis non plane consentit, 636 P. I. L. Π. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta, consentit tamen practice, ut facile omitti possit monitio restituendi in solidum, etsi de obligatione per se constet, quum rudes homines diffi­ culter sibi persuadeant, se teneri ad partem a sociis ablatam. Quinimo — addit S. Doctor — „satis praesumi valet, quod ipsi domini, quibus debetur restitutio, consentiant, ut illi restituant tantum partem ab eis ablatam, quum aliter valde sit timendum, ut (ne) nihil restituant, si obligentur ad totum/ lois VI. Ii, qui secundarie tantum ad restitutionem tenebantur, si dam­ num reparaverunt, recursum habent ad causam primariam, atque contra eam, si opus est, etiam occulta compensatione uti possunt. Cf. Lugo d. 19 n. 116 sqq. ^‘ TFRNITAS sàcerooîâls-sàkch rt Idem dicendum est, si, restitutione tandem ad causas secundarias plane devoluta, unus cooperator totum damnum restituit; ille videlicet recursum habere potest etiam per occultam compensationem, ut eorum, qui secum eodem ordine tenebantur, suam quisque partem sibi refundat. Si ex iis, qui secundario tantum tenentur, non omnes eodem ordine tenentur, atque unus alterve totum restituit, difficilius esse potest, quae­ nam compensatio locum habeat. 1) Si is, qui prius et magis immediate tenebatur, reparationem fecit, ille, qui remotius obligatus erat, ab omni onero solutus est, neque contra ipsum compensationem fieri licet; 2) si vero ille, qui remotius tenebatur, restitutionem fecit, per occultam compen­ sationem per se ad solam causam principalem recursum habet; attamen si de impossibilitate restitutionis ab ipsa faciendae constet, etiam recursus ser­ vatur ad causam secundariam principali propinquiorem, ad causas autem secum aequales non habet recursum, nisi constet de defectu omnium prio­ rum , neque tunc recurri potest, nisi pro compensatione partiali. VII. Si causae principali a domino laeso facta est condonatio, causae omnes secundariae liberantur; si vero alicui causae secundariae remissio facta est, neminem, qui potius obligatus est, condonatio juvat, neque ii, qui eodem ordine et jure tenentur, a sua parte restituenda eximuntur. Cf. Lugo 1. c. n. 140, Reuter p. 3 n. 345. § 2. Cuinam restitutio facienda sit. low Proposita quaestio ex se difficultatem non habet, siquidem illi, qui laesus est, restitutio fieri debet: attamen per accidens difficultas oriri potest ex eo, quod ii, qui laesi sunt, aut cognosci aut adiri non possint; neque semper — id quod alibi jam notatum est — obligatio gravis exsistit erga ipsum illum, qui laesus est, restitutionem faciendi. Quare, ut paucis diversos casus, qui facilius occurrere possunt, con­ traham, noto sequentia. 1. Restituendum est domino rei certo et noto, nisi nimia difficultas aut alia causa excusat. II. Qui abstulit rem ab eo, qui juste rem alienam detinuit, huic ssessori, non domino, rem reddere debet, nisi ob circumstantias sin­ gulares aliud suadetur. Tr. IV. (Decalogi praec, VII.) — Restitutio — cui facienda. 637 III. Si obligatio restituendi, aut obligatio ipsis dominis utpote graviter non laesis restituendi sub levi tantum urget, ex causa medio­ criter gravi id omnino licite permittitur, ut pro domino laeso -pauperes quilibet vel causa pia eligantur: nisi forte in quibusdam adjunctis pau­ peres loci prae aliis eligendi sint. IV. Si igitur mulli ex certo quodam loco laesi sunt, ut fieri con­ tingit fraudibus in pondere et pretio a mercatoribus commissis: iis, quos notabile damnum passos esse cognoscitur, certe restitutio fieri debet, alias: a) consultum est augere pondus et mensuram emptoribus moraliter iisdem occurrentibus; b) quod si fieri nequit, restitutio in pauperes vel causam piam ejusdem loci fiat; c) attamen, ut ejusdem loci pauperes eligantur, gravis obligatio non est: unde notabilis difficultas ab omni culpa eum excusat, qui quoslibet pauperes, quibus restituat, sibi elegerit. Cf. S. Alph. n. 534 et 595, Lacroix 1. 3 p. 2 n. 417. V. Si dubium est circa paucos dominos, cuinani jus restitutionis 1020 accipiendae competat, pro rata dubii valor pro restitutione debitus in singulos dividi debet, idque sub gravi, quando de materia gravi agitur, nisi alia causa excusans exsistat. VI. Si laesa est communitas atque ita laesa est, ut communitas qua talis seu certus aliquis communis finis damnum re ipsa patiatur, illi, i. e. personae morali seu juridicae, quae laesa est, restitutio omnino fieri debet, neque sufficit per se, pauperes ejusdem vel alterius loci eligere. Facilius tamen pauperes ejusdem communitatis tunc eligi possunt, si ipsi communitati, quae laesa est, horum cura incumbit. Dixi: si communitas qua talis re ipsa damnum patitur sive passa est. 1021 Potest enim contingere, ut res ablata vel damnificata communitatis vel per­ sonne moralis quidem fuerit, attamen damnum ex hujus rei defectu potius in alios redundet, qui cogantur eo amplius ad communem causam conferre. Quod si fit, obligatio restitutionis definienda est secundum regulam, quae valet in damnificatione multis illata. At quaeri potest, quid sit juris, si laesa sit communitas seu corpus morale, quod pravum finem prosequitur. Ejusmodi communitas jus ex­ sistendi, etsi a gubernio videatur accepisse, revera non habet neque habere potest, adeoque facultate acquirendi et possidendi prorsus destituitur. Bona igitur ea, quae ab ejusmodi societatis membris aliisve collatu sunt, videntur in eorum dominio manere. Quapropter si bona illa laesa essent, restitutio non ipsi illi societati, sed pro rata singulis membris esset facienda. At tamen facilius videtur ratio adesse, cur pauperes eligantur: 1) eo quod raro pars singulis restituenda gravis sit; 2) quod singuli, quantum ipsorum erat, dominium abjecerunt, — quamquam haec ultima ratio per se sola rem evin­ cere non videtur. Ab hoc autem plane distat alia causa, quae videri potest similis, scilicet quando communitas legitima certas possessiones habet fini illegitimo et pravo destinatas. In quibus si fit defraudatio vel damnificatio, restitutio plane facienda est, non illi quidem pravo fini, sed communitati, quae, sive res suas malo impensura est sive non, in jure suo laesa est. Cf. Gallo Suppetitiae vol. I. pag. 269 et ibid, duas declar. S. Officii. 638 1022 < P. Γ. L· ΙΓ. Virtutes ct offie. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. VII. Major explicatio necessaria est, si agitur de bonis vel debitis, quae theologi vocant incerta. Incerta autem vocantur, non quando de aliquibus dubium exsistit, utrum hic an ille dominus sit, sed si plane incertum et ignotum est, quinam fuerit laesus, ita ut ne probabilis qui­ dem ratio pro certis et determinatis personis habeatur. Idem aliquando statui potest, si plane impossibile est dominum invenire vel adire. 1. Si bona fido vel sine peccato ex errore acquisita fuerint bona, quorum dominus plane incertus et incognitus est, ea valent, quae de rebus amissis et inventis dicta sunt: consilii esse potest, ut pauperibus distri­ buantur; at obligatio non est. 2. Si bona incerti domini fuerint ex delicto acquisita, aut debita in­ certa ex delicto contracta, communissima est sententia eaque prorsus te­ nenda, restitutionem esse faciendam, eamque pauperibus sive causis piis. Scriptores omnes, qui hac de re tractaverunt, hanc obligationem pro­ pugnant eamque clare docent, non tantum quando bona aliena injuste pos­ sidentur, sed etiam, quando ex sola damnificatione debita contracta sunt, ut videre est apud Lugo d. 21 n. 100, Loss. 1. 2 c. 14 n. 33, Laym. de just. tr. 2 c. 9 n. 2: quamquam nonnihil dissident in assignando fonte hujus obligationis. Less., Laym., Salmant. etc., quibus assentit S. Alph. 1. 4 (al. 5) de statu relig. n. 71, obligationem repetunt ex lege positiva cano­ nica, quae expresse id statuat de usuris et de pretio simoniaco, et quam consuetudo consensusque Doctorum atque jus gentium ex paritate rationis interpretata sint de omnibus debitis ex delicto ortis. Communius autem Lugo aliique (imo Less. 1. c. n. 35 id habet pro opinione fere omnium DD.) totam obligationem ex ipso jure naturali derivant, quum lex natu­ ralis justitiam commutativam, si laesa fuerit, reparandam exigat non tan­ tum propter ipsum dominum laesum, sed etiam propter humanam socie­ tatem atque communem possessionum securitatem. Hinc fit, ut, si dominus laesus inveniri non possit, in bonum societatis humanae restitutio fieri debeat, quod aptiore modo non agitur, quam pauperes causasve pias eligendo, quorum sublevatio in societatis humanae bonum et commodum redundat. 1023 3. Ex hac ipsa vero ratione, quod pauperes causaeve piae pro domi­ nis eligendi sint, efficitur, ut aliquando onus restitutionis exstingui possit etiam in iis adjunctis, in quibus non exstingueretur, si dominus laesus certus et notus esset: Scilicet 1) si debitor ipse pauper est. Nam quando ita est, scriptores magno consensu concedunt, debitorem quasi sibi ipsi restituendo debitum exstinguere posse atque ita quidem, ut etiam pro futuro tempore, quo fortasse ad meliorem fortunam redierit, debitum exstinctum maneat, modo nunc debitor neque re neque in probabili spe, ut haereditate, facili artis exercitio etc., bona sufficientia possideat. Less. 1. c. n. 41 et 46, Lugo d. 20 n. 8 etc. Quod sane non in favorem furis et furti cedit, sed in fa­ vorem paupertatis. 2) Si debitor a S. Pontifice condonationem vel reductionem debitorum incertorum acceperit. Quod Summi Pontifices prioribus temporibus non raro fecerunt in bulla „Cruciataeu, indulgentiis ac dispensationibus adjungen­ tes bullam Compositionis, qua pro certa quadam eleemosyna in pios usus facta debitorem in foro interno ab omnibus debitis incertis liberarent. Tr. IV. (Decal, prate. VII) — Restitutio — quis cui praeferatur. 639 Posse videlicet S. Pontificem illa debita, quorum tandem solutio ad 1024 pias causas referenda est, ex justa causa reducere et condonare, nemo est, qui dubitet vel dubitare possit. Justam autem causam censebant com­ muniter, quod et certius aliquid pro piis causis acquireretur, et debitoris conscientiae melius consuleretur, qui aliter facillime in mala fide relictus fuisset. Solum id non ab omnibus eodem modo intelligebatur, quo sensu quave amplitudine S. Pontifex hanc condonationem re ipsa facere inten­ derit, utrum debitorem omnino liberatum esse voluerit, an hypothetice tan­ tum, i. e. nisi postea forto dominus apparuerit. In eo tamen consentiebant: 1) saltem id nequaquam solvi debere postea, quod pro bulla accipienda vel eleemosyna danda jam solutum esset; 2) ne­ que ea, quae post bullam bona fide acceptam ex bonis incertis consumpta fuerint, ita ut possessor seu debitor ditior non evaserit; aut 3) quae post bullam bona fide acceptam praescriptione acquisita vel exstincta fuerint. Circa reliqua bona aut debita non una erat DD. sententia: quum alii do­ cerent, in foro interno nullam manere obligationem, nisi forte, sententia fori externi intercedente, ei, qui postea se dominum certo laesum probasset, jus iterum addictum esset; alii putarent, ne in foro quidem externo eam sententiam juste ferri posse; alii e contrario etiam sine judicis sententia hanc obligationem, ex qua domino certo comparenti pars ista loco restitu­ tionis reddenda esset, integram mansisse censerent. Vide hac de re Lugo disp. 6 n. 150 et d. 21 sect. 7. Ex quibus sententia prima practice omnino praeferenda est; tertia autem solida ratione destituitur, nisi in ipsa bulla conditionata tantum condonatio expressa sit; alias enim ex ipsa bulla volun­ tatem S. Pontificis eam fuisse satis colliges, ut saltem in foro conscientiae, excluso ordine externi fori, tantam condonationem, quantam posset, debi­ tori concederet: poterat vero condonationem facere absolutam, non minus quam civilis auctoritas res inventas post debitam inquisitionem, sed frustra factam, inventori absolute addicere potest1. § 3. Quo ordine restituendum sit, seu potius quo ordine diversa debita sint solvenda. Ordinem certum in solvendis debitis observari, per se nihil ad 10-25 justitiam pertinere, quando omnibus creditoribus satisfieri possit, mani­ festum est. Tum igitur solum quondam ordinem servari interest, quando debitor omnibus solvendo est impar. In qua hypothesi quae­ dam certa, quaedam controversa sunt: I. Quae extra controversiam sunt, hisce tradam : 1. Res aliena in individuo exsistens domino reddenda est. 2. Cessione bonorum jam incepta vel indicta, debitor non suo arbitrio, sed secundum legum positivarum statuta solutionem facere debet, quum illo ordine inverso creditorum jura certa laederentur. 3. Creditoribus privilegiatis, si repetunt suum debitum, ante omnes reliquos satisfieri debet. 1 Hinc colliges: Qui, prudenter judicans, restitutionem a se debitam propter djuncta pauperibus faciendam esse, ita revera fecerit, is ab omni onere liberatur, etsi postea fortuito dominus laesus comparent. G40 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 4. Dein creditoribus hypothecariis servato temporis ordine satis­ faciendum est: neque in hac re seria est difficultas. 5. Denique reliqua debita solvenda sunt, ita tamen, ut 1) ea, quae stricta justitia debentur, sive ex contractu sive ex delicto, omnino sint solvenda ante illa, quae debentur ex gratuita promissione; 2) ut debita erga certos creditores prius solvi omnino expediat, quam debita incerta. Plerique dicunt, ex obligatione prius solvenda esse debita certa, quam incerta; quum vero S. Alph. n. 687 contrarium etiam pro probabili habeat, videlicet posse utriusque generis debita solvi pro rata: satius duxi dicere, quid saltem practice expediat. 1026 II. In ipsis vero debitis communibus seu nullo modo privilegiatis, quum non una sit sententia docentium, quae quibus praeferri postponive possint aut debeant: practice in foro conscientiae haec licent debitori, qui statum suum labilem scit, attamen cessionem bunorum suorum re ipsa nondum fecit (cf. S. Alph. 1. c., Lugo disp. 20 sect. 7): 1. Potest fieri integra solutio creditori priori (erga quem debitum jam diutius contractum est), sive repetit debitum, sive non repetit. 2. Potest fieri integra solutio creditori, qui tempore posterior est, si repetit prius suum debitum. 3. Potest singulis creditoribus, tempore debiti contracti non attento, solutio fieri pro rata. 4. Potest probabiliter integra solutio fieri creditori, qui tempore po­ sterior est, etsi non petat, si relate ad alios creditores pauper est. S. Alph. n. 691 putat, „posse praeferri pauperiorem, recte dici * probabile 4. K < III. Solum igitur id restat discutere, num sit illicitum atque ju­ stitiae commutativae contrarium, si integra solutio alteri creditori non pauperi, qui tempore posterior est, offeratur a debitore, a creditore accipiatur. 1027 In qua re id certum dici debet, debitorem aliquo modo laedere cete­ ros creditores, cumque propterea, cessione bonorum facta, si postea ad meliorem fortunam redierit, citius in id incumbere debere, ut illis pro hac laesione satisfaciat; concessio enim, per quam ei licet saltem plenam solu­ tionem differre, donec commode possit, supponit, omnibus debitoribus pro rata satisfactum esso. Ceterum de justitia stricte laesa ne in hoc quidem casu constat, neque creditorem, qui ita solutionem integram prae reliquis accepit, ad restitutionem aliis creditoribus pro rata faciendam obligare pos­ sumus. Difficulter enim aliquis evadat argumentationem, quam instituit Lugo disp. 20 n. 174: Quod si liceat prius petenti integre satisfacere, cur non licebit eum ut amicum monere, ut prius petat? quod nihil aliud est, uisi non petenti integram solutionem offerre; siquidem offerendo debitor monet creditorem, creditor annuendo petit atque sic solutionem accipit. — Porro prius petenti integre satisfieri posse, Lugo quidem negat, habet tamen pro opinione probabili, S. Alph. vero contra Lugo probabilius esse dicit n. 692. * In quantum autem leges positivae alicujus regionis obstant aut aliis creditoribus jus concedunt rescissionem solutionis ex parte postu- ~ * II 1^1 i Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Restitutio — modus. (>41 lundi, id omnino servandum est. — Ita in Gallia (ex lege 28. Maji 1838) invalida esset solutio, sive quae fieret post cessionem bonorum a tribunali declaratam, sive quae facta esset intra 10 dies ante hanc declarationem. — In Statibus Foederatis America e Sept, solutio intra 4 menses vel etiam plures cessioni bonorum praevios facta de­ claratur invalida: diversi tamen Status diversum tempus assignant. § 4. De modo restitutionis peragendae. Restitutionem aperte ct domino conscio fieri, nullatenus necesse 102s est, sed sufficit, ut fiat ea ratione, loco et tempore, ut dominus vere et plene indemnis reddatur. L Potest igitur restitutio fieri augendo pondus et mensuram, ex­ cedendo debitos labores et servitia, aut etiam per simulatam donatio­ nem, modo res donata domino vere tanti valeat, quantum est damnum illi illatum. II. Potest fieri restitutio per hominem intermedium, nuntium, confessarium etc. III. Restitutio facienda est stricto jure in eo loco, in quo dominus rem seu valorem possideret, si damnum ei illatum non fuisset; at si domino nihil interest aut pluris interest restitutionem fieri in alio loco, debitor pro majore suo commodo id eligere potest. Haec, si obligatio oritur ex culpa; nam si ex sola re aliena detenta (cum bopa fide) aut ex contractu debitum exsistit, aliae regulae statuendae sunt, ne debitor cum suo damno gravetur. IV. Restitutio facienda est statim ac fieri potest, at moraliter lo­ quendo; quare ad brevem dilationem mediocris ratio sufficit, v. g. commodior occasio etc.: si vero ratio gravis exsistit, debitor etiam in diuturniore dilatione non peccat; secus aut graviter aut leviter peccat, prout diutius aut brevius differt. Explicatio. Nota ad I. 1. Simulata donatio per se prorsus 1029 sufficit ad debitum restitutionis exstinguendum, imo generatim etiam donatio facta ab eo, qui, restitutioni obnoxius, ejus immemor fuit. Nam nisi praevalens intentio erat ante omnia donare — quod vix sumi potest — implicite voluit prius exstinguere debitum justitiae, quam liberalitatem nou debitam vel gratitudinem exercere. Si quis vero obligationis restituendi memor, expresse voluit liberaliter donare, debitum suum non exstinxit. — Ergo si restitutio facienda erat pau­ peribus causisve piis, eleemosynas post contractum debitum factas com­ putari posse, saepe satis probabile est. Porro in simulata donatione id incommodi aliquando accidere potest, ut dominus laesus moveatur ad donationem mutuam. Quae si fiat, ab illo debitore doni valor retineri non potest, quippe quod factum fuerit ex errore, sed clam facienda restitutio est donatori. Lohmknhl, TheoL mor. I. Edit. <· 41 G42 P. I. L. Π. Virtutes et ofile, circa hom. etc. — Div. TIL Virt. mor. objecta. 2. Quo securior fiat restitutio sive per ipsum debitorem sive per hominem intermedium, dividi potest summa totalis in arbitrarias partes, quae diversis temporibus atque e diversis locis domino transmittantur. Hoc secreti servandi causa praecipue noto. 1030 Ad II. Difficultas oritur, si restitutio facienda nuntio quidem vel confessario commissa, sed per eum doinino re ipsa facta non est, eo quod res v. g. amissa, a fure sublata fuerit. Debetne tunc prior ille debitor denuo damnum subire, ut ille, cui debuerat restitutionem, re ipsa indemnis fiat? R. 1. Si nuntius ab ipso creditore (voco creditorem eum, cui restitutio debetur), aut a judice designatus est, cui pro creditore res transmittenda committatur, debitor immunis est, quia creditor per nuntium, quod suum erat, jam possederat. Ita plane communis sententia. R. 2. Idem dicendum est, si creditor forte rogatus virum eligen­ dum arbitrio debitoris commiserit, qui suo (i. e. creditoris) nomine rem reciperet. R. 3. Si vero debitor, creditore non rogato, sua sponte aliquem elegerit, per quem restitutionem faceret — id quod in restitutione ex delicto fa­ cienda, de qua agimus, communiter fieri consuevit — per se damnificator ab obligatione non liberabitur, si forte re ipsa restitutio domino laeso facta non fuerit; nam nuntius ille instrumentum non domini laesi est, sed damnificatoris, cui periculum rei tamdiu subeundum est, donec domino satis­ factum sit. Attamen si poenitens, qui per se ipsum restituere non potest — ad infamiam enim subeundam non tenetur — confessario rem seu valorem restituendum tradiderit, videtur nullatenus improbabile esse, pocnitentem liberum manere, etsi fortuito ad dominum res restituenda non pervenerit. Fateor equidem, sententiam longe communiorem damnificatorem condemnare ad damnum potius bis subeundum, quoniam 1) communis regula est, damnificatoris esse, periculum et casûs fortuiti damnum subire, 2) dominus vero, quem in hunc restituendi modum consensurum esse praesumatur, conditionate tantum consentire censeatur, videlicet modo periculum transmissionis subeatur a debitore: attamen hae rationes minime sententiam illam certam esse evincunt. Ut enim taceam de scriptoribus, auctoritatis sane non mi­ nimae, qui in contrariam opinionem propendunt, — subjiciuntur aliqua eorum testimonia infra in nota — rationibus adductis aliae rationes op­ poni possunt ‘. 1 Mirum non est, etiam ex iis scriptoribus, qui nobiscum potius sentiunt, com­ plures magis dubitantes loqui; nam aliqui non de solo confessario loquuntur, sed de quolibet homine fido; aliqui non tantum loquuntur de casu, in quo confessorius vel nuntius inculpabiliter rem amittat, sed etiam de casu, in quo eam fortasse culpabiliter amittat aut retineat. At facile quisque videt, longe graviorem esse rationem a nobis adductam, si de solo confessario agimus, qui quasi naturaliter ut persona intermedia constituitur, ac longe facilius ex voluntate creditoris praesumpta argumentum sumi posse, si solam inculpabilem rei amissionem, quam si culpabilem quoque detentionem respicimus. S. Alph. 1. 3 n. 704: „Si fur mittat domino rem ablatam per confessorium aut virum fidelem, et iste sibi illam retineat, an teneatur (primus fur) iterum resti­ tuere ?u R.·. „01im primam (negantem) sententiam vere probabilem censebam, sed Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Reetit. — modus — per confessarium. 643 Cardo rorum in eo verti videtur, utrum confessarium solummodo ut ninndatarium poenitontis considerare debeamus — quod si fieri oportet, victas rnanus damus — an juro eum considerare possimus ut quasi-mandatariuni seu negotii gestorem ipsius domini creditoris. Qui autem negotiorum gestor est ex praesumpta domini voluntate, vere illius nomine agit, cum illius periculo curam rerum sibi assumit: quod ita verum est, ut ubi leges civiles negotiorum gestionem permittunt vel statuunt, negotiorum gestor a domino compensationem petere possit eorum damnorum, quae ipse ex ne­ gotii gestione passus fuerit. At videtur prorsus jure id fieri, ut confessariuni pro negotii gestore creditoris habeamus. Si enim ante factum et ante casus fortuitos homines interrogaremus, utrum vellent in causis re­ stitutionis, quam poenitens aliter secure perficere non posset, confessarios pro negotii gestoribus agnoscere, an persistere in alio restitutionis modo, qui quum periculosior pro debitore esset, creditores quam saepissime in periculum conjecturus esset nihil prorsus recipiendi: vix ullus esset, qui non consentiret. At si est ita, tota causa finita est. Quum primum enim res restituenda in manus ejus, qui creditoris negotii gestor est, consignata fuerit, restitutio ipsi creditori est facta, non secus ac si creditor expresse suum (ex rationibus mox allatis melius postea perpensis) de illius probabilitate valde dubito. At quia Less, ct Sporer cum Tambur. non audent primam opinionem damnare, nec ipse audeo." Castropal. (quem S. Alph. dicit negare obligationem iteratae restitutionis, at non omnino recte) loquitur de confessario qui „sive retineat sive amittat1* et d. 1 punct. 17 § 9 tandem dicit de sententia obligationem negante: „In hanc sen­ tentiam propendet animus ; at quia communiter auctores contrarium sentiunt, manet obligatus?1 Sal m antice uses (de restit., cap. 1 punct. 9) proponunt ita quaestionem: „si res utcunque non pervenit ad dominum", atque hoc sensu pro sententia ob­ ligationem negante haec proferunt: „ita tenet Soto, Gabr., Cenedo, Ledesma, Ro­ driguez, probabilem tenent Filliuc., Trullench.. Less., Hurtago, Diana": ipsi vero suam dc hac opinione sententiam non expresso proferentes, contrariam opinionem dicunt probabiliorem. Lessius de just. et jure 1. 2 cap. 1(1 n. 94 — 67. Sporer tr. 4 cap. 4 n. 19, Tambur. in decal. 1. 8 tr. 4 cap. 1 § 5 n. 7 vocant sententiam negantem ..non omnino improbabilem", quamquam contrariam tenent; Filliucci vocat eam sim­ pliciter „non improbabilem * tr. 32 cap. 5 n. 135. Ili autem loquuntur de confes­ sario: (Tambur. ,,de confessario vel homine fido" — Sporer loquens de confessario i. c. dicit: „ita absolute docent P. Navarr., Rodriguez, Reginald., Fil­ liucci, alii, quos affert Diana p. 2 tr. 3 sect. 17 miscell, resol. 2 censens hanc sententiam esse tutam in praxi"). In Casibus Bened. XIV. cas. 1. Apr. 1770 fit distinctio, utrum res aliena in in­ dividuo, an solum rei pretium confessario traditum fuerit: ntque omnino docetur, debitorem ad nihil amplius teneri quoad rem in individuo traditam, teneri taincn ad iteratam restitutionem quoad id, cujus solum valorem confessario tradiderat. Quod autem S. Antonin, pro hujus doctrinae fautore inducitur, lapsus oculorum videtur case, siquidem S. Ant. 1. c. tit. 2 cap. 1 § 1 c contrario docet, obligationem re­ stituendi in debitore manere. Ceterum non solum si quis sententiae benigniori assentitur, sed etiam si eam sibi probari posse non putat, non raro prudentiae fuerit, obligationem iteratae re­ stitutionis dissimulare, siquidem ex obligatione illa inculcata facile est, id solum efficere, ut debitor in mala fide constituatur ntque mala fide omittat, quod ex monitu confessuri! pro obligatione habet. 41 * 644 P. I. L. Π. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. nuntium ac mandatarium miserit. Quare altera ratio contrariam opinionem tenentium per se corruit, quum periculum rei casûsquo fortuiti tamdiu solummodo apud damnificatorem maneat, donec restitutio domino facta fuerit, i. e. aut domino personaliter aut ei, qui dominum ipsum re­ praesentat. 1031 Causa ab ea, quam nunc discussimus, non omnino absimilis est, quando confessarius poenitenti injunxerat restitutionem erga pauperes, quamquam creditor certus aderat, cui restitutio deberetur. Poenitens igitur, qui bona fide consilium confessarii erroneum secutus fuerit, estne obligandus, ut denuo certo domino restituat? P. 1. Confessarius subsequens, qui rem comperit, non minus quam in priore casu saepe prudenter aget, si dissimulat, quaecunque tandem est theoretica quaestionis solutio. R. 2. Verius autem puto, pro debitore remanere obligationem certum dominum (etsi bis solvi debeat) indemnem faciendi; nam hic revera nulla facta est restitutio domino, pauperes enim non sunt negotii gestores, per quos res ad dominum perveniri debeat: excipi autem casus potest, quando ex nota domini liberalitate praesumpta ejus voluntas sive consensus colligi potest, quo invitus non sit, ut loco suo pauperes electi fuerint. S. Alph. 1. c. n. 704 etiam negat, a debitore satisfactum esse; quam­ quam Tamb. 1. c. potius quam in priore casu a secunda solutione excusat, dicit enim ^etiamsi in priore casu (si res confessario tradita esset, sed ad creditorem non pervenisset) sequaris securiorem sententiam (quam ipse per se tuetur), hic te non audeo obligare14 — at non videtur recte id dici. Ad III. Illuc pertinet, ut ille, qui ex delicto restituere teneatur, suis expensis reni alienam domino transmittere debeat. Atque hoc ita communi sententia scriptores urgent, ut debitor ad restitutionem generatim ipsi domino faciendam teneatur, etsi expensas rei pretium duplo majores facere debeat; excusatus tamen sit, si etiam majores expensas debeat subire: videlicet eum tum aut exspectare, aut pau­ peres pro domino eligere posse. Verum ut exspectetur seu ut dif­ feratur paulisper restitutio, saepe facilius concedi potest. 1032 Ad IV. Si restitutio differri debet, voluntas restituendi a poenitonte serio concipienda et retinenda est. Atque id imprimis a confes­ sario caveri debet, ne facilius meras fallacias et praetextus pro veris rationibus habeat, quibus aliquis a restitutione facienda excusetur. Gravis quaestio in illa causa movetur haec, num is, qui tandem ex causa gravi et justa restitutionem ex delicto debitam nunc differat, debeat domino etiam illud damnum reparare, quod ex hac dilatione patitur. In qua quaestione S° Alph. 1. c. n. 680 et 704 cum sententia longe communiore assentiendura est, debitorem ad id teneri: declarationis tamen causa addiderim, ,modo illa damna ex damnificatione in confuso saltem aliquo modo prae­ videri potuerint': quodsi non potuerint, contraria opinio aliquorum, qui negant hanc obligationem, omnino videtur satis probabilis esse. Scilicet injusta causa damni non est dilatio, quae nunc fit — hanc enim justam esse sup­ ponitur — sed prior damnificatio ; at ut haec inducat restitutionem damno­ rum, damna debebant aliquo modo in confuso praevideri posse. Tr. IV. (Dical. praec. VII) — Reatit. — causae excusantes. 645 § 5. De causis a restitutione sive omnino sive ad tempus excusantibus. Causae excusantes referuntur fere ad impossibilitatem, condona-1033 tioncin legitimam, solutionem aequivalentem. Plures tamen referuntur a Renter theol. nior. p. 3 n. 351 sqq., quae num et quando ex­ cusationem a restitutione sive plenam sive temporaneam admittant, accuratius discutiendum est, videlicet: 1) Impotentia atque magna difficultas debitoris, 2) remissio a creditore facta, 3) cessio bonorum, 4) damnum creditoris vel alicujus tertii, 5) solutio creditoris creditori facta, 6) rei interitus, 7) com­ pensatio, 8) auctoritas judicis, 9) donatio creditori facta, 10) incer­ titude debiti, 11) transactio, 12) ingressus in religionem, 13) prae­ scriptio, 14) compositio S. Pontificis auctoritate facta. Pauca de singulis, in quantum nondum explanata sunt per ea, quae in superioribus exposita continentur. I. De impotentia et magna debitoris difficultate. Haec enim ad tempus, seu quamdiu illa difficultas exsistat, causam excusantem continet. 1. Impotentia illa adest, quando debitor aut ejus proxime cognati in extrema necessitate versantur. S. Alph. n. 498. 7. 2. Etiam merito latius sumitur haec necessitas, vid. si adest aut resti­ tuendo efficitur necessitas valde gravis vel quasi-extroma: nisi forte creditor in eadem necessitate versetur; tunc enim creditor praeferendus est. 3. Quando debitor, si restitueret, e statu suo juste acquisito prorsus excideret; idque S. Alph. admittit, etsi debitum ex delicto ortum ducat. Attamen id prorsus debitori incumbit, ut intra limites statûs sui parce vivens paulatim colligat, unde restituendi facultatem sibi comparet: vel ut Reuter dicit 1. c.: „0um eversione statûs juste acquisiti debitor non tenetur statim totum restituere, ut e. g., si vir nobilis ideo deberet carere omni famulatu, aut redigi ad statum plebejum, labore manuum vivere etc., vel si civis honestus mendicato vivere deberet; tenetur tamen etiam cum aliqua statûs sui diminuitone, salva ejus substantia, curare, ut per partes successive restituat v. g. parcius vivendo, dimittendo plures famulos, dili­ gentius laborando vel negotiando etc." S. Alph. n. 698. 5. 4. Quando restitutio fieri nequit sine gravi damno in bonis altioris ordinis, ut cum gravi periculo vitae aut famae: at quantum fieri potest, alia via, qua securius fiat restitutio, quaerenda est. 5. Quando debitor ejusve familia per restitutionem ex fragilitate in magnum animae periculum induceretur, ut desperandi, filias prostituendi ete. S. Alph. ib. 9. 6. Imo si per instantaneam restitutionem praeter rei alienae dimis­ sionem vel debiti solutionem aliud grave damnum debitoris sequeretur, nisi dominus ex rei suae carentia fero aequale damnum subiret, obligatio statim restituendi urgenda non esset. Reuter 1. c., S. Alph. n. 697. II. Remissio a creditore facta, si modo libere et legitime 1034 facta ost, — i. 0. neque fraude vel minis seu motu extorta, neque 646 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. facta ab co, qui jus non habuit — certe ab omni onere debitorem eximit intra limites ipsius condonationis. Quare si formaliter condonatio concessa est, nihil difficultatis relinquitur. Id solum praestat addere, sufficere etiam posse condonationem rationabiliter praesumptam: quae aliquando locum habere potest in injuriis erga parentes, heros commissis atque in similibus adjunctis. Reuter 1. c. haec dicit: „Hinc, qui rem detinet prudenter credens, dominum non esse invitum, non peccat; et si postea comperit, dominum tamen fuisse invitum, probabiliter non tenetur restituere, nisi quod in se vel in aequivalenti superest. [At­ tamen id intellige, nisi antecedens culpa causam damni jam dederit.] Si autem dubitatur, an dominus esset remissurus, petenda est remissio" Alii loco condonationis rationabiliter praesumptae dicunt: „si moraliter certum est, dominum non esse invitum14. Ceterum communiter poenitentes debent in hac re prudens consilium confessarii alteriusvo viri prudentis et pii inquirere. 1035 »*·< IJI. Cessio bonorum in casu eversionis rei familiaris. 1. Cessio bonorum secundum leges facta id saltem privilegium tribuit debitori, ut residuorum debitorum solutionem tamdiu valeat differre, dum postea commode possit. Reuter 1. c. n. 354. 2. Ut autem hic favor in conscientia valeat, excluditur: 1) omnis frau­ dulenta seu ficta solvendi impotentia; 2) etiam bonorum cessio ex delictis inducta seu causata; 3) retentio bonorum occulta praeter ea, quae lege conceduntur: nam, licet in conscientia ea bona retineri possint, quae ad parco vivendum pro conditione debitoris necessaria sunt, idque occulte, si forte per leges necessaria non concedantur, tamen quod praeter leges re­ tinetur, excluditur etiam postea a favore legis, ita ut pro hac restitutione commoda facultas exspectari non possit. 3. Per se autem neque judicialis neque conventionalis bonorum cessio excusat a futura residuorum debitorum solutione, nisi forte aut expressa creditorum declaratione aut aliis signis satis certis pateat, creditores vo­ luisse debita, quae restent, absolute condonare. Neque sufficit, si leges postea actionem judicialem creditorum non amplius admittunt; haec enim sola actionis fori externi denegatio est, quae neque jus neque debitum in foro interno exstinguit. 4. Pro Anglia quidem contendit Crolly (de just, et jure t. 3 n. 1232), et legum intentionem esse, debitum prorsus exstinguere, et eas leges etiam pro foro conscientiae ut justas et validas habendas esse. At ut hoc sive pro Anglia sive pro aliis regionibus, ubi similes leges latae sunt, pro practico probabili habeatur, puto accedere alia adjuncta debere, ex quibus consensum creditorum aut revera exsistentem aut juro debitum colligere liceat: quae re ipsa aliquando adesse non negaverim. Videlicet contingere potest, maxime apud negotiatores, ut pro debitis contractis usurae solvantur tantae, quae ut justae sint, jam referri debeant etiam ad periculum sortis, cui aes alienum seu pecunia mutuo data in ma­ nibus debitoris exponatur. Quodsi pro hoc periculo majores usurae ex con­ tractu debebantur, nunc vero periculum in verum damnum casùs fortuiti transivit, justum non est, ut dominus sortis seu creditor jus retineat ad totum debitum postea a debitore repetendum. Quare si ejusmodi usurae solutae sint, non abnuerim, opinioni auctoris Anglici accedere. — Quod eo Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Restit. — causae excusantes. 647 magis tunc fieri licet, si ex communi persuasione homines in illa regione putant, so in conscientia servare posse eas legis dispositiones, quibus, re cum creditoribus composita, modo bonorum cessio fuerit inculpabilis, ab omni in posterum solutione immunes declarantur; tunc enim in debitis con­ trahendis pecuniisque mutuo dandis tacite et implicite in hanc conditionem tonsenltiur, ut, oriente inculpabili infortunio, debita censeantur exstincta. Ceterum auctor illo Dr. C roily notat, idque recte, si quis hoc legis favore se uti posse credat, id omnino requiri, ut ipse etiam prorsus se­ cundum leges agat, neque minimum quidquam in suum favorem sibi per­ mittat ultra id, quod leges concedant. IV. Damnum creditoris vel alicujus extranei. Quodioee caput paucis absolvi potest. Si enim ex restitutione vel solutione, si nunc fiat, creditori damnum oriatur, caritas postulat, ut potius diffe­ ratur solutio, nisi forte debitori ex retentione etiam damnum oritur. Imo eadem fere lex caritatis exigit, ut, si restitutio tertio cuidam ex­ traneo notabile damnum ejusve periculum creat, quod multum excedat incommodum illud, quod dominus ex dilata solutione habet, restitutio etiam potius differatur: v. g. si praevidetur, dominum re sibi reddita in praejudicium tertii abusurum. (Obligationem differendi restitutionem intellige, ,modo ne dilatio debitori nimis onerosa sit‘.) V. Solutio, quae creditoris creditori fiat, non semper omnino liberat; nam nisi ex rationabili causa ita agatur neque debita sint ejusdem generis, creditor rationabiliter invitus fuerit circa hanc permutationem proprio arbitrio factam. VI et VII. Interitus rei quando excuset, et compensatio quando liceat, ex praecedentibus satis liquet. VIII. Auctoritas seu sententia judicis. Si sententia ju-1037 dicis, quae me absolverit a solvendo debito aut mihi addixerit rem actioni subjectam, objective justa est, non opus est in ea tamquam in causa me niti, si quaero, cur rem retinere aut debiti solutionem negare possim: nam patet, me debitorem tum non esse nec fuisse. At quae­ runt, num per sententiam objective injustam, quam bona fide pro justa habui, mihi titulus in conscientiae foro ita tribuatur, ut etiam postea cognita veritate, nisi alia sententia evincar, nihil amplius restituere debeam. Attamen dicendum est, ne consuetum quidem praescriptionis tempus semper id efficere, ut res revera mea fiat — quod etiam Puchta contra aliquos juristas recte monet (cf. supra sect. I. cap. 3 η. 926). Summum igitur judicis sententia me in bona fide confirmare potest: quare si cum bona hac fido rationes adsunt, quao titulum coloratum constituunt atque per judicem novum robur acceperunt, consueto tempore praescribere possum; si titulus deest, solo 30 annorum spatio praescribo; si demum titu­ lus vitiosus est — quod per se sumi non debet —, nunquam. Attamen si titulus qui nunc adest, et in quo sententia nitebatur, vitiosus non est, postea vero tandem aliquid detegitur, quo titulum meum vitiosum esse probetur: praescriptio, si absolutum est requisitum tempus, secundum plerarumque regionum leges non corruit. 648 P. I. L. Π. Virtutes et offic. circa bom. etc. — Div. ΙΓΓ. Virt. mor. objecta IX. Donatio facta creditori ab eo, qui debiti immemor fuit, saltem quando noluisset mere liberaliter donare, si debiti memor fuisset. S. Alph. n. 700 id pro practice probabili habet: cf. supra n. 1029. X. Quomodo et quando propter debita incerta adsit ratio debitum exstinguens, supra satis dictum est. XI. Transactio. Quae est conventio extrajudicialis, qua, lite jam mota, partes litigantes rem dubiam componant modo utrisque oneroso, vid. ita, ut uterque, alter alteri, aliquo jure dubio, quod for­ tasse habet, cedat, sed vicissim pro majore jure dubio jus minus, at certum recipiat. Si, transactione bona fide facto, alteruter litigantium invenit, sibi jus certum in totam rem fuisse, alteri nullum: tamen transactioni semel factae standum est, neque ab altero aliquid re­ stituendum, nisi forte transactio redundet in praejudicium tertii, cujus juri transigentes cedere non poterant. Reuter n. 270. 1039 XII. Ingressus in religionem. Num et quando debitori acre alieno gravato religioso fieri liceat etiam cum probabili damno creditoris, non hujus loci est discutere, sed id jam dictum est in tractatu de statu religioso. was Hic paucis noto, quae religiosus debitis ex priore vita gravatus circa solutionem seu restitutionem facere teneatur. Succincte et clare Reuter haec tradit n. 362. 1. Religiosus debitor tenetur ad opera vel labores statui et conditioni religiosae convenientes, quibus lucrari possit, quae solvat; religio enim non liberat ab onere solvendi, nisi quatenus solutioni praestandae impedi­ mento est. 2. Religiosus autem non tonetur ad eos labores, qui statum dedeceant vel extraordinaria opera sint, etsi praelatus licentiam dederit — nisi forte obodientiae praecepto eum ad id adstringere possit et adstringat. 3. Imo religiosus ne ad ordinarios labores in illum finem exstinguendi debita exercendos tenetur, si praelatus licentiam denegat. 4. Praelatus vero licentiam denegans justitiam erga creditorem religiosi non laedit, nisi fraudulenter eum susceperit; attamen si sine justa causa denegat, videtur contra caritatem delinquere. 5. Si quae vero bona per religiosum sive haereditate, sive donatione, sive etiam stipendio pro ejus labore deductis expensis monasterio accederent, haec primo in exstinguenda ejus debita impendi deberent, quia bona illa ad monasterium transeunt cum illo onere, quod iis annexum fuisset, si in do­ minio religiosi mansissent. Ita Lugo de just. et jure d. 3 n. 220 et d. 20 n. 79, Lacroix 1. 3 p. 2 n. 447, Router 1. c. n. 362 etc.: quidquid contradicat Gury-Ballerini I. n. 718 quoad solemniter professos. two XIII. Praescriptio quomodo a solvendo vel restituendo liberet, superius dictum est. XIV. De compositione S. Pontificis auctoritate facta supra, ubi de bonis incertis locuti sumus, jam plura dicta sunt. Hic vero ea addenda duxi, quae occurrero possunt circa restitutionem bonorum ecclesiasticorum injuste direptorum. Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Itestit. -- condonatio bon. ecd. per S. Pontif. 649 Quum igitur bona aliena eaquo cum sacrilegio possideantur, injustitia aliquo modo delenda est: quod cogitari nequit fieri nisi 1) per restitutionem, 2) per compositionem vel condonationem ex parte S. Pontificis ex gra­ vissima causa concessam, 3) per praesumptam voluntatem Ecclesiae, 4) per praescriptionem. Ex quibus modis aliqui jam ex natura sua a disputatione excluduntur. Primo enim si restitutio re ipsa facta est, totum negotium est confectum. Dein circa praescriptionem haec occurrunt notanda: 1) Praescriptio admitti nequit in raptoribus, utpote malae fidei; 2) neque in iis, qui scientes bona ecclesiastica per quoscunquo contractus sibi acquirere tentant; 3) neque sufficit ea bona fides subjectiva, qua aliquis rudis ingenii fortasse putet, civilem potestatem legitime ea bona invadere posse: nam talis ignorantia juris divini et naturalis nullatenus sic admitti potest, ut cum illa prae­ scriptio subsistat. Quapropter circa bona ecclesiastica immobilia vix unquam praescriptio legitimum dominium conferre potest, etsi per plura saecula possessio perduraverit. Relinquitur igitur, ut aliquid de praesumpta voluntate Ecclesiae et de condonatione ex parte S. Pontificis dicamus. Praesumptam voluntatem seu consensum Ecclesiae aliquando imi in quibusdam circumstantiis admitti posse, circa bona mobilia videtur colligi ex iis, quae Bened. XIV disputat in literis ad Congr18 de Propag. Fide secretarium datis occasione Postulati ab Archiep. Antibarensi propositi die 19. Martii 1752 (in Bullar. Ben. XIV. n. LVII). Ibi enim non renuit, quin ad bona ecclesiastica mobilia direpta ab infidelibus ntque divendita, ita ut vix spes sit, verum dominum inveniendi, applicetur respon­ sum anno 1630 datum circa bona Christianorum a piratis occupata et vendita: rUtnun Christiani liberi, qui hic (Tuneti) negotiandi gratia commorantur, et alii captivi ementes a piratis infidelibus bona a fidelibus rapta, et in hac urbe venum exposita, vel dono ea recipientes, ut hic ad proprios usus utantur, vel ad terras Christianorum lucri gratia transmittant, peccent mortaliter et teneantur ad resti­ tutionem ?u „Patres deputati (i. c. theologi consulti) existimarunt, bona Christianorum a piratis rapta posse fideles absque noxa mortali et onere restitutionis emptione, venditione aut alio quocumque legitimo titulo sibi accipere ac in proprios usus convertere, non obstante quod sint in bello injusto raptau — attamen huic responso a consultoribus S. Officii haec clausula addita est „ut fideles animum paratum haberent ad restitutionem emptarum rerum, si unquam verus earum dominus com­ pararet, casque redimere vellet pretio soluto, quod emptor Tureis in emptione numeravit.11 Rationem vero Bon"’ XIV., plures eosquo gravissimos auctores, quos laudat, secutus, repetit ex praesumpta voluntate veri domini, cujus res aut utiliter geritur, aut secundum ejus voluntatem potius in utilitatem fidelium, quam infidelium raptorum converti debeat. Quare si similes conditiones in rebus ecclesiasticis accidant, videtur eadem agendi ratio licita esse. Haec quidem de rebus mobilibus, maxime iis, quae diu servari ne-1042 queunt. At de immobilibus longe alia est eaque non controversa auctorum sententia, vid. earum possessio utpote rapinâ non incognito vitiata, atque talis, ut ad legitimum dominum res semper redire possit, manet injusta, donee aut restitutio aut legitima condonatio facta fuerit. 650 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Et revera etiam dissimilis agendi ratio praescribitur in instructionibus S. Po en i ten tia ri ae a Pio IX. approbatis pro absolvendis iis poenitentibus, qui bona mobilia ecclesiastica, et iis, qui immobilia a gubernio Italico occupata sibi acquisiverint. Praestat responsa occasione Jubilaei Concilii Vatic, data hic subjicere, data ex Poenit. 1. Junii 1869, quum absolvendi potestas confessariis per Bullam Jubilaei esset tributa: „4. An et quomodo possint absolvi, qui acquisierunt et possident bona eccle­ siastica immobilia alienata a gubernio ?“ „R. Pocnitentes qui detinent hujusmodi bona, non esse absolvendos, nisi prius loci Ordinario aut aliis viris ecclesiasticis ab ipso Ordinario pro sua prudentia per dioecesin designandis, consignaverint syngrapham ab eis subscriptam seu coram testibus subsignatam, eique Ordinario quain primum transmittendam ac caute in Cancellaria dioecesana aut alibi custodiendam, qua sequentibus obligationibus seu conditionibus se suosque haeredes et successores subjacere declarent: 1) retinendi eadem bona ad nutum Ecclesiae ejusque mandatis subinde parendi ; 2) conservandi ipsa bona, et rem utilem in eis gerendi; 3) adimplendi pia onera iisdem bonis annexa; 4) subveniendi ex fructibus ipsorum bonorum personis seu locis piis, ad quae de jure pertinent; 5) monendi haeredes et successores per syngrapham sub­ scriptam de hujusmodi obligationibus, ut et ipsi sciant, ad quid teneantur/1 „5. An possint absolvi ct sub quibus conditionibus illi, qui bona ecclesiastica immobilia acquisierunt, quae postea aliis vendiderunt atque cooperati sunt ad con­ tractus super iisdem bonis ?u „R. Affirmative, deposito lucro exinde injuste percepto in manibus Ordinarii ad effectum illud conservandi favore locorum piorum, quae damna passa sunt, reparato scandalo, monitis novis emptoribus aliisque complicibus, ut propriae con­ sulant conscientiae, ct imposita singulis obligatione standi mandatis S. Sedis de­ super ferendis?1 „G. An et sub quibus injunctionibus possint illi absolvi, qui acquisierunt bona mobilia ecclesiastica ?M „R. Affirmative, imposita illis aliqua eleemosyna favore locorum piorum, ad quae dicta bona pertinebant, quatenus emerint pretio, quod judicio Ordinarii seu confessarii fuerit minus justo. At si agitur de rebus, quae non sunt usu consumptibiles, seu quae servando servari possint, aut de suppellectilibus et vasis sacris, imponatur poenitentibus obligatio quam primum recurrendi ad loci Ordinarium ad hoc, ut super iisdem rebus juxta indultum ipsi Ordinario jam a S. Poenitentiaria concessum provideat.11 NB. Facultas Episcopis data haec erat, ut possint fidelibus, qui recurrant, potestatem facere emendi res ecclesiasticas mobiles, remoto scandalo, atque 1) ero­ gata eleemosyna ut supra, si pretium censeatur justo minus; 2) ut si agatur de rebus, quae servari possint, carum elenchum tradant Ordinario, et parati sint, eas, soluto pretio, ecclesiae locisve piis restituere etc. 1043 Igitur praecipue circa bona immobilia ecclesiastica injusto modo acquisita, nisi restitutio re ipsa fiat, condonatio vel compositio a S. Pon­ tifici exquirenda est. Posse vero S. Pontificem eam condonationem facere, modo adsit omnino gravis causa, ex eo elucet, quia 1) est summus administrator omnium bonorum ecclesiasticorum et causarum piarum; 2) quia su­ prema jurisdictione in Ecclesia et pro universali Ecclesiae bono utitur: quare si bonum Ecclesiae universale majoris ordinis id postulat, etiam cum damno singulorum institutorum ecclesiasticorum condonationem facere potest. Tr IV. (Decal, praec. VII.) — Restit. — condonatio bon. eccl. per S. Pontif. 651 De facto vero fecerunt R. Pontifices compluries ejusmodi condonationes circa bona illa, quae a guberniis injuste occupata, et dcin sive in posses­ sionem fisci sive in possessionem privatorum emptorum transierunt: fecerunt hoc ad servandam fovondamque pacem regnorum cum Ecclesia aut ad fa­ ciliorem reddendam reconciliationem eorum, qui ab Ecclesia defecerant. In tali publica et gravissima causa S. Pontifices sese facillimos prae­ buerunt ad faciendam condonationem aut plenam, aut cum relativo parvo onere eleemosynae conjunctam. Primum exemplum praebuit Julius ΙΠ., quum mitteret Card. Polum ad 10U Angliam, post schisma Henrici VIII., regnante Maria, cum Ecclesia reconciliandam. Per litcras 28. Junii 1554 datas Cardinali Legato amplissimam concessit facultatem „cum quibuscunque bonorum ecclesiasticorum tam mobilium, quam immobilium in praefato regno possessoribus seu detentoribus, pro quibus ipsa Serenissima Regina Maria intercesserit, de bonis per cos indebite detentis, arbitrio tuo, auctoritate Nostra tractandi, concordandi, transigendi, componendi, et cum eis, ut praefata sine ullo scrupulo in posterum retineri possint, dispensandi, omnia et singula alia, quae in his et circa ea quomodolibct necessaria et opportuna fuerint, consulendi et faciendi; salvo tamen in his, in quibus propter rerum magnitudinem haec S. Sedes merito tibi videretur consulenda, Nostro et praefatae Sedis beneplacito et approbatione.1' Qua facultate Cardinalis non parce utendum esse duxit, atque brevi regnum pacavit fideique catholicae iterum subjecit — proh dolor! — post paucos annos in schisma et haeresim relapsurum. Amplissimam etiam condonationem Clemens XI. literis ad Augustum II., Poloniae regem et Saxoniae Electorem, die 10. Nov. 1712 datis iis promisit, qui in Saxonia bona ecclesiastica possidentes ab haeresi ad fidem catholicam reversuri essent. Nostris temporibus per diversa concordata similis condonatio circa bona eccle­ siastica a guberniis occupata et retenta vel alienata quibusdam regnis catholicis facta est. Ita 1) 15. Aug. 1801 Nap oleo ni I. condonatio facta est eorum bonorum ecclesiasticorum, quae ad illud usque tempus a gubernio occupata et alienata erant: quod responso S. Poenit. anno 1818 et postea per Breve Pii VII. 20. Oct. 1821 extensum est ad omnia bona, quae 15. Aug. 1801 a Gubernio occupata erant, sive fuerant alienata sive non. 2) Pro regno utri usque Siciliae habetur condonatio in conventione 7. Martii 1819, 3) pro tota Sardinia 14. Maji 1828, 4) pro Belgio 16. Sept. 1833. Quae vero acquisita sunt aut privata occupatione, aut etiam sub auctoritate civilis potestatis in iis regnis, quibus condonatio facta non est — (neque hac in re pro condonatione plena haberi potest acceptatio salarii clericis quotannis a gubernio solvendi, nisi condonatio vere adjuncta sit) — : eo tantum modo legitime in possessione eorum, qui detinent, manere possunt, quod recursus habeatur in singulis casibus ad S. Sedem, quae etiamtum, imposita quadam „Componenda11 in causas pias satis benigne injuncta, possessionem sanare consuevit. Sectio IV. De bonis externis juribusque transferendis. Bona externa atque jura humanis usibus destinata, hominibus 1045 eorumque necessitatibus sibi continuo succedentibus, ab uno in alterum transferri necesse est. Quod fit 1) quotidiano commercio inter ho­ mines atque rerum commutatione, in qua tota fere rerum publicarum efflorescentia atque temporalium abundantia rerum nititur; aliter enim homines abundarent fortasse in una re, in altera summa premerentur penuria: hinc diversi ineuntur contractus. 652 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Fit 2) successione in bona defuncti. Quum enim pro usu hujus vitae externa bona a Deo concessa sint, finita vita ejus qui possedit, bona per mortem dimissa ad superstites transire eorumque usibus cedere debent, ut naturali destinationi possint servire. De utraque bonorum juriumque translatione agere debemus, ut tractatio de justitia absoluta sit atque perfecta, idque etiam pro foro interno, quia in bonis illis transmittendis, si uspiam, justitia laedi facile potest. Quod imprimis valet de contractibus, in quibus non solum bonorum juriumque dominus mutatur, sed generatim etiam ipsorum jurium vera fit commutatio. Quae, ut justitia servetur, immediate aequalitatem rei ad rem postulat: unde etiam tota justitia stricta nomen commutativae justitiae sortita est. Partitio L De Contractibus. Praetor scriptores saepe laudatos sive de universa theologia, sive de jure et justitia agentes, ut Molina, Lugo, Lessius, S. Alph., plures alii circa hanc rem commendandi sunt, ut Beusch Tractatus canonicolegalis de pactis et contractibus in genere (apud Migne cursus theol. t. XVI); scriptores recentes: Primer de jure (Lehre vom Recht etc.) et Theolog. mor. (Lehrbuch der katholischen Moraltheogie), Schwane de contractibus (Die Vertrage), Marres de justitia lib. tert. Amplissimus igitur modus transferendi et mutandi bona atque jura sunt contractus: in quibus tota fere socialis vita quasi in cardinibus vertitur. Solum, quantum satis est pro confessario atque conscientiae directore, de iis dicturi sumus. I* Caput L De contractibus in genere. Articulus I. Notio et divisio contractuum. ime Definitur contractus duorum vel plurium conventio circa aliquid praestandum. Illud, de quo praestando conveniunt, potest esse aut res aliqua, aut actio, aut omissio. Dicitur „duorum vel plurium con­ sensus seu convent io u : per se enim sunt duae partes contrahentium, quorum unus alterius consensum acceptet suoque assensu consensum efficiat; quia vero ex alterutra vel utraque parte plures esse possunt, qui in eadem re conveniant, propterea dictum est: duorum vel plurium consensus. Distinguuntur praecipue: Tr. IV. (Decal, praec. VII.) - Bonor. fort, translatio per contractus notio. 653 1. Contractus unilateralis et bilateralis, prout uni tantum parti aut utrique obligatio imponitur, atque ita aut contra unam aut contra utram­ que ex contractu actio'judicialis instrui possit. 2. Contractus gratuitus et onerosus — quae distinctio fere cum prae­ cedenti coincidit — prout cedit secundum formam suam in unius tantum partis utilitatem (gratuitus), aut per eum utriusque partis utilitas intenditur, seu ita alterutrius partis utilitas respicitur, ut ea pars suo onere etiam ad alterius utilitatem conferre debeat (onerosus) — aliis verbis, si jus unius ad id, quod alter praestare debet, mutua praestatione habetur. — V. g. pro­ missio et donatio sunt contractus gratuiti et simul unilaterales; commoda­ tum et depositum gratuiti bilaterales; venditio est aliquis ex contractibus onerosis, qui nunquam non sunt bilaterales. 3. Contractus solemnis et simplex, prout certis formalitatibus a lege praescriptis perficitur, aut sine ejusmodi formalitatibus privato contrahen­ tium consensu valide et legitime perficitur: v. g. venditio publico instru­ mento perfecta, aut venditio privatim facta. 4. Contractus realis et consensualis, prout aut requiritur ex una parte ni traditio (contractus realis), aut solus utriusque partis consensus ad hoc sufficit, ut in sua specie exsistat. Ita v. g. promissio, et secundum plera­ que jura venditio, sunt contractus consensuales; mutuum est contractus realis. 5. Contractus realis et personalis, prout ex contractu praecipue jus circa rem nascitur ideoque ipsa res obligata est, aut sola persona cortrahens obligatur. — Si promissio alicujus actionis potius est personalis, promissio alicujus rei plerumque realis est contractus. 6. Contractus nominatus et innominatus ita distinguitur, ut prior spe­ ciale nomen atque specialem actionem in foro judiciali habeat, alter spe­ ciali nomine vel actione careat, sed generali tantum titulo laesae justitiae in judicium deferri possit. 7. Contractus nudus et vestitus, prout per se solam obligationem in conscientia parit, aut etiam civilem obligationem de qua in judicio con­ veniri possit. Sic contractum nudum habes e. g. in simplici stipulatione, qua aliquis cum altero convenit, se suam domum illi vendere velle. NB. 1. Attamen etiam nudus contractus non omni civili cflectu caret. Nam etsi ex tali contractu qua tali civilis actio non admittitur, admittitur tamen etiam in civili foro exceptio contra actorem alius causae, retentio accepti etc. — Imo accedentibus singularibus circumstantiis eae conventiones, quae alias nudi contractus censentur, plenum civilem effectum aliquando parere possunt, v. g. secundum Jus Rom. et canon, in favorem causarum piarum. NB. 2. a) Contractus innominatus, qui nudus non sit, semper realis est, non consensualis tantum. — b) Dein nota: nudus consensus ad contractum innominatum celebrandum in foro externo obligationem non parit, in foro interno autem intentio et aequitas respicienda sunt, c) Imo etiam contractu innominato completo per rei traditionem, in foro externo non raro datur locus poenitendi seu facultas resiliendi; quid vero in conscientia liceat, ex intentione contrahentium vel consuetudine multum pendet. NB. 3. Contractus innominati regulares enumerantur sub quadruplici forma: 1) do ut des, 2) facio ut facias, 3) do ut facias, 4) facio ut des: quibus formulis jam satis ostenditur, hunc certum contractum non exsistere, nisi evaserit realis, ideoque si qua conventio praecesserit, hanc nudam quandam stipulationem prae­ viam esse. 654 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Contractus innominati irregulares vocantur: contractus simplicis permutationis, et contractus aestimatorius (quem gcrmanice habes in eo, qui vocatur ,Trœde!vertrag‘). 8. Contractus stricti juris et bonae fidei, quae distinctio in jure Ro­ mano magni momenti erat, hodie autem in recentioribus juribus vix am­ plius obtinet. Videlicet ^stricti juris * ii contractus vocantur, in quibus obligationes stricte secundum verba contrahentium sumuntur: „bonae fidei * contractus ii, in quibus bono arbitrio judicis multa relinquuntur, qui se­ cundum aequitatem et consuetudinem dubia dijudicet, idque in Anglia etiamnunc in multis causis observatur. (Plura v. Beusch 1. c. cap. II. n. 99 sqq.) Possunt tamen bonae fidei contractibus ii fere aequiparari, circa quos leges positivae plura disponunt, quae cum obligatione expresse inita simul sint ob­ servanda, etsi a contrahentibus nec statuta neque expresse cogitata sint. 9. Contractus expressus et tacitus, vel etiam quasi-contractus ita di­ stinguuntur, ut contractus expressus fiat consensu formaliter manifestato, tacitus, quando consensus ex alia actione, e. g. officii susceptione, colligi­ tur. Quasi-contractus aliter a theologis, aliter a juristis sumitur. Theologi communiter quasi-contractum eum dicunt, quem modo dixi contractum ta­ citum, quo aliquis ut in allato exemplo suscepti muneris promittit, se fide­ liter suo munero functurum esse. Juristae quasi-contractum eam nominant juridicam relationem, quae consensu a lege praesumpto producitur, ut in negotiorum gestione (in qua dominus, in cujus favorem negotii gestionem alter suscepit, ea quae gesta sunt, rata habere tenetur); in solutione in­ debiti, tutela, ha eréditâtis aditione. Quapropter, etsi consensus vere defuerit, tamen lex eandem obligationem inducet, ac si consensus datus sit. 10. Contractus absolutus aut conditionatus, prout absoluta obligatio con­ trahitur, aut obligatio dependens fit ab aliqua conditione. 1047 Contractus igitur ct ejus obligatio ab ipsorum contrahentium libera voluntate quam maxime pendet; attamen ut in distinctione n. 8 vidi­ mus, aliquando ipsa lex in certis quibusdam contractibus obligationes determinat, accuratius atque magis explicat. Quare ut universim ea, quae in contractibus occurrunt, complectamur, distingui debent con­ tractile 1) essentia, 2) natura, 3) accidentia. Essentia enim ea com­ prehendit, sine quibus contractus non subsistit; natura ea insuper addit, quae, tali contractu exsistente, simul secundum leges vel con­ suetudines adesse censentur, nisi contrahentes expresse contrarium statuerint: siquidem ambitus obligationum et jurium non solis verbis contrahentium, sed etiam lege, consuetudine, aequa interpretatione de­ finiuntur; accidentia ea dicuntur, quae, nisi expresse addantur a con­ trahentibus, cum contractu ipso non consentur constituta. Singula vero, quae in quolibet contractu occurrunt vel occurrere possunt, discutienda sunt, tum circa contractum ,in fieri1, tum circa contractum ,in facto esse‘, i. e. circa obligationem juridicamque re­ lationem ex contractu exortam. Ad contractum autem in fieri ne­ cessaria sunt 1) objectum seu materia circa quam contractus versatur, 2) personae contrahentium, 3) legitimus consensus. Tr. IV. (Decalogi praec. Vil.) — Contractu- — notio — objection. 655 Articulus 11. De causis contractuum seu de contractibus ,in fleri4. § i. De objecto seu materia, circa quam contractus versatur. Objectum contractûs id omne et id solum esse potest, circa quod contrahentes liberam juridicam disponendi facultatem habent, vel circa quod juridicam obligationem inire possunt. Fusius autem enumerantur hae conditiones, quae objectum afficere debent, ut sit aptum, circa quod hîc et nunc contractus fiat, sive est res quaedam externa, sive actio praestanda: 1) ut sit objectum possibile, tum physice, tum moraliter: nam ad impossibile nemo obligatur, neque se obligare potest. Imo haec impossibilitas jure latiore quodam sensu sumitur, ut etiam impossibilitatem moralem latiorem comprehendat; nam quod homo ita sibi impossibile fore judicat, ad id eum sese obligare velle, assumi nequit. Porro nisi vere voluit sese obligare, con­ tractus non subsistit; 2) ut sit objectum exsistens, i. e. sive in re sive in spe: alioquin objectum rei impossibili aequiparatur, vel voluntas seria obli­ gationis contrahendae defuisse dici debet; 3) ut sit objectum offerenti proprium : de re enim aliena dis­ ponere per me non possum, ideoque corruit obligatio — quod non impedit, quominus ex fraude vel injustitia erga alterum obligari possim; 4) ut sit objectum certum et determinatum, saltem aliquo modo; obligatio enim omnino indeterminata exsistere nequit, atque oblatio rei prorsus indeterminatae censetur esse illusoria, non seria; e. g. si quis dicat nvendo tibi *vinum , nihil determinans, is ludere velle censetur, nisi forte intendat sese obligare ad vendendum vinum pro futuro tempore, quandocunque alter emere voluerit; 5) ut sit objectum honestum; si enim id, circa quod contractus versatur atque obligationem contrahentes suscipere conantur, inhonestum est seu illicitum, impossibile est, ut vera obligatio verusque contractus fiat. Quod inhonestum est, vitare et omit­ tere tenemur; quod ex contractu debemus, tenemur praestare seu facere: ad utrumque igitur, ad faciendum ct ad idem omittendum, obligatio exsistere nequit; quare quum obligatio omittendi ea quae sunt illicita prior sit et absoluta, altera un­ quam oriri nullatenus potest; 6) ut sit objectum aliquo modo pretio aestimabile, videlicet aut utile ei, cui gratuito contractu res addicitur, aut tale, quod, si contractus onerosus est, aliquo modo comparari possit cum reciproca obligatione ab altero inita: aliter enim obligari velle *'; G56 I’. I. L. Π. Virtutes et offlc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. inor. objects. aut nugatorium esset, aut iniquum; proin obligatio vera oriri non posset, ergo ueque contractus. 1049 Scholion. Cum contractûs objecto cohaeret id, quod dicitur causa contractûs. Causa enim contractûs illud est, quod in con­ tractu celebrando aliquis intendit, adeoque finis est. Qui potest esse multiplex. Proxime vero ab alterutro contrahentium in bilaterali seu oneroso contractu intenditur opus ab altero praestandum vel res ab eo tradenda. Quod si fit, causa contractûs simul illius materia seu objectum dici potest, quamquam non sub eodem respectu consideratur. Quare quae de causa hoc sensu sumpta dicenda sunt, intclliguntur ex iis, quae de objecto dicta vel dicenda sunt. De aliis causis autem postea quaedam attingentur. 1050 Explicatio uberior aliquarum conditionum contractui neces­ sariarum. I. Res, circa quam conventum est, si possibilis tantummodo ex parte manet, efficit, ut contractus fiat invalidus, si indivisibiliter de ea re con­ tractum est, vel si res indivisibilis est: valet contractus quoad partem pos­ sibilem, si objectum est divisibile et contractum de eo est divisibiliter; e. g. si contraxisti, ut 100 cori tritici tibi tradantur, quando 50 ex iis per­ eunt, manet generatim obligatio circa reliquos 50. II. De conditione, ut res pretio sit aestimabilis secundum explicationem antea datam, plura notanda sunt: 1. Ilaec conditio supponit, agi de contractu, vi cujus pretium aliquod datur ei, qui aliud praestitit aut praestiturus est. Porro id ante omnia notandum est, pretium ut pretium dari, nec aliter pari posse, nisi pro illa privatione, quam alter actionem aut rem praestando sibi infert, vel pro ob­ ligatione, quam in se assumit. Si igitur ea obligatio vel privatio nulla est vel tanti non est, ut cum pretio comparari ullatenus possit: impossibile est, ut justo pretium detur aut accipiatur. Quare tunc, si nihilominus ali­ quid redditur, videndum est, num pro gratuita donatione haberi possit; aliter contractus de pretio dando est invalidus. 2. Igitur pretium ejusque justitia non est sumenda ex utilitate alte­ rius, sed ex onere, quod ille, qui pretium accipit, subit, ex hujusque oneris communi aestimatione. Id solum respondet justitiae commutativae, quae in aequalitate dati et accepti consistit: quare qui aliquid tradit, secundum mensuram rei traditae seu oneris suscepti aequivalens sua vice accipere debet, non secundum mensuram utilitatis, quam alter fortasse percipit; nam illam ipse non tradidit, seu illa sese non privavit. Cf. S. Thom. II. II. q. 77 a. 1, qui tamen recto ait: „Ille tamen, qui ex re alterius accepta multum juvatur, potest propria sponte aliquid vendenti supererogare.14 1051 Hinc: 1) Pro ostendenda via, quae sine ullo incommodo ostendi pot­ est, ex contractu exigi nihil potest; potest tamen alter occasione hujus actionis gratuita promissione sese ad donum conferendum obligare. 2) Si quis alteri pro observando jejunio, ad quod jam exsistit obligatio legis, certum pretium promittit: ille contractus non est invalidus, quia a) censetur esse liberalis promissio, etsi conditionata : b) res seu labor in­ commodum in sc pretio aestimabile est, neque obligatio ex obedientia im­ pedit, quominus obligatio verae justitiae accedere eaque aestimari possit. Tr. IV. (Decal, praec. 1Ί1.) — Contractus — objectum, obj. turpe. 657 3. Si (juis cum altero contraxit ad negotium peragendum in dissito loco, per se non impeditur, quin cum tertio pro pretio contrahat ad simile negotium peragendum. Illud enim novum onus ex consortio alterius non amittit in se pretii aestimabilitatem. Quod autem mandatarius non habeat novum incommodum notabile, per accidens est. Videlicet videndum est, utrum objectum contractus seu pretii sit labor praestandus, an obligatio suscepta. Si est labor praestandus, quando novus labor non accedit, pretium augeri nequit; si vero objectum est obligatio suscepta, etsi secunda obligatio per accidens laborem non auget, si modo in se pretio aestimabilis est, pretium augeri, non est injustum. Utrum autem nuntii, qui publice constituuntur ut nuntii, pro quolibet negotio idem pretium exigere possint, sive in eodem loco unum sive plura conficienda habent, annon, ex consuetudine et positiva lege pendet. Quam­ quam eniin id ex se injustum esse nondum dici potest, possunt tamen leges pretium ita determinare, ut ex justitia diminuendum sit, si plura negotia eodem labore confici possint. 4. Res spiritualis et supernaturalis objectum pretii temporalis licite esse non potest; potest tamen per se permutatio rei spiritualis cum re spirituali fieri, aut etiam pretium dari pro re temporali rei spirituali ad­ nexa. Recole, quae ndo * simonia 4 dicta sunt. Verum inde non sequitur, in quolibet pretio simoniaco etiam committi injustitiam: in tali enim com­ mutatione revera aliquid datur, quod pretium temporale sine comparatione superat; quo fit, ut uterque contrahens rei spirituali gravissimam inferat injuriam et sacrilegium committat. Sitne laesa justitia commutativa, et quando, aliunde repeti debet. Cf. Lugo de just, et jure d. 18 n. 69. III. Gravissima quaestio agitatur de objecto turpi, videlicet num 1052 valeant contractus circa rem turpem. Sensus quaestionis exponitur. 1. Non quaeritur, possitne ob­ ligatio adesse ad rem illicitam seu peccaminosam actionem, de qua con­ ventum est, faciendam. Id enim prorsus negandum esse,· patet. Quare et haec promissio nulla est, et pretium pro illicita re facienda, si quod ac ceptum sit, est reddendum. 2. Ergo neque id quaeritur, num haec conventio de re illicita pro pretio aliquo facienda, utpote ab initio nulla, tractu temporis valida fieri possit. Id enim eodem jure negari debet. 3. Sed quaeritur, sitne pretium in illa illicita et invalida conventione statutum demum solvendum, si, illiceitate non obstante, alter actionem in pactum deductam vere praestiterit, atque num solvendum sit vi novi ali­ cujus contractûs realis et innominati, qui oriatur ex re seu actione in al­ terius favorem secundum ejus voluntatem praestita, ex contractu innomi­ nato „facio, ut des“. Opiniones diversae. Sunt, qui negent, ullam contractûs obliga­ tionem oriri: ita praeter alios, quos videre licet apud Baller.-Gury I. n. 760, Bousch de pact, et contract, cap. 4 η. 269 sqq., Carrière de con­ tract. tom. I. p. 224. Communior autem opinio affirmat, cui subscribendum esse censeo. Opinionis affirmantis probatio. Praevia illa conventio de re illicita pro pretio praestanda prorsus illicita et invalida quidem erat; at in se continebat rei peccaminosae secundum ejus utilitatem apparentem appreLohniknhl, Theol. mor. I. E ilB j · MIB «IR H||l ILI e Bgfl I■ Bl ip?* ί|Π sil ■B |h|| Hfl awil Hl| n|| ntjlK -jll ■II H| Mil 694 P. I. L. II. Virtutes et ofllc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. Aliquid veri et justi huic titulo inhaerere, non puto esso negandum: tamen alia causa justa recipiendi lucrum jam praesupponitur, ita ut prae­ mium illud legale potius justi tituli jam exsistentis declaratio et taxatio, quam tituli non exsistentis creatio sit. Neque tacendum est, hujus tituli defensores prorsus prohibere, quominus ad legale praemium alius titulus, ut lucri cessantis, periculi sortis addi atque ita auctuarium seu foenus recipiendum augeri liceat. Verum id commodi in titulo legalis praemii agnoscunt, quod in singulis casibus necesse non sit probare periculum vel lucrum cessans: quod si forte ex circumstantiis extraordinarium evadat, non esse illicitum plus foenoris exigere, quam praemium legale permittat. Ratio autem, cur dixerim praemium legale potius, quam creet novum titulum, titulum exsistentem declarare, haec est: Si nimirum cursari pe­ cuniam ad bonum commune et efflorescentium rerum publicarum confert, conditio socialis vitae jam multum immutata esso debet et differre a sta­ bilitate rerum, quae antea obtinuit; fluctuatio et permutatio rerum etiam frugiferarum debet evasisse facillima et perpetua, ita ut, qui vult uti pe­ cunia, quam possidet, facile semper cum lucro vel cum magna spe lucri eam impendere possit. Quodsi rerum conditio ita est, aderit pro mutuatore ex natura pecuniae seu usûs pecuniae mutata titulus lucri cessantis, seu aliis verbis, cedendo usum pecuniae cedit mutuator rem communi aesti­ matione pretio aestimabilem, ac proin juste poterit loco contractûs puri mutui contractum quasi locationis pecuniae inire. NITAS SACERDOTALIS SAKCTî TFR * FV B 1 R T ,ΙΓ » '- n 1103 Sic jam facile intelliguntur responsa recentiora S. Sedis: neque est, cur, abolita omni legali foenoris aestimatione, liceitas alicujus foenoris recipiendi mutetur. Collectionem horum responsorum habes in Collectione La­ ce nsi concilior, vol. VI. in app. ad synod. Pudicherianam coi. 677 sqq., uti anno 1873 a S. Congreg. de Propag. Fido ad Vicarios Apostolicos transmissa est: ex quibus principaliora tantum eligo, et quidem, quo major sit responsorum auctoritas, sola ea referam, quae S. Off. dedit, approbante S. Pontifice. Quod etiam id commodi habet, ut appareat, nequaquam S. Sedem in titulo legis civilis insistere, ut moderatum foenus permittat — quod legenti sola S. Poenitentiariae responsa facile videri possit licere sibi conjicere, quum vix non semper, qui interrogabant, de hujus tituli sufficientia quaerere viderentur. Ceterum ipsum S. Officium jam 17. Jan. 1838 ad Ep. Nicaeen­ sem declaraverat, non fuisse mentem S. Poenitentiariae, quaestionem a theologis agitatam de titulo ex lege Principis desumpto definire, sed solummodo normam propositam esse practicam relate ad poenitentes, qui lucrum moderatum lege Principis statutum acciperent: v. 1. c. coi. 689 ; hinc si titulus legis Principis approbari videtur, id non tam hujus tituli approbationem, quam approbationem quantitatis illius lucri, quam lex civilis pro pretio locatae pecuniae statuerat, in se continet. A. Episcopus Rhedonensis in Gallia exponit S. Congregationi In­ quisitionis sententiam de lucro percepto cx pecunia negotiatoribus mu­ tuo data, ut ea ditescant. — De sensu epistolae encycl. „Vix pervenit" acriter disputatur. Ex utraque parte momenta afferuntur ad tuendam eam, 695 Μβ| quam quisquo amploxus est sententiam, tali lucro faventem aut contrariam. Indo querelae, dissensiones, denegatio sacramentorum plerisque negotiatoribus isti ditescendi modo inhaerentibus et innumera damna animarum. Ut animarum damnis occurrant, nonnulli confessarii mediam inter utramque sententiam viam se posse tenere arbitrantur. Si quis ipsos consulat de istiusmodi lucro, illum ab eo deterrere conantur. Si poenitens persevered in consilio pecuniam mutuo dandi negotiatoribus et objiciat, sententiam tali mutuo faventem multos habere patronos, et insuper non fuisse damnatam a S. Sede non semel ea de re consulta: tunc isti confessarii exigunt, ut poenitens promittat, se filiali obedientia obtemperaturum judicio S. Pontificis, si intercedat, qualecunque sit, nec, hac promissione obtenta, absolutionem denegant, quamvis probabiliorem credant opinionem contrariam tali mutuo. Si poenitens non confiteatur de lucro ex pecunia sic mutuo data, et videatur in bona fide: isti confessarii, etiamsi aliunde noverint, ab eo perceptum esse aut etiamnunc percipi istiusmodi lucrum, eum absolvunt; nulla do re interrogatione facta, quando timent, ne poenitens admonitus restituere aut a tali lucro abstinere recuset. Inquirit igiturEpiscopusRhedonensis: I. Utrum possit horum posteriorum confessariorum agendi rationem probare. II. Utrum aliosconfessariosrigidiores ipsum adeuntes, consulendi causa, possit hortari, ut istorum agendi rationem sequantur, donec S. Sedes expressum ea de quaestione judicium ferat. „Fer. IV. die 18. Aug. 1830: Sanctiss. Dominus noster Pius divina providentia Papa VIII, in solita audientia R. P. D. Assessori S. Officii impertita, audita relatione superiorum dubiorum una cum voto Eûiorum DI). Cardinal. Inq. Gen. respondit: Ad I. Non esse inquietandos.—Ad II. Provisum in primo/ 1 |l J Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Mutuat. — usura, permissio Ecclesiae. 1 Episcopus Vivariensis apud S. Officium dubium moverat de hoc ipso responso ad Episcop. Rhed., propterea quod in eo nulla mentio fiat tituli ex lege Principis petiti: cujus dubii solutio sane novam lucem huic causae affert. „In Exposito Episcopi Rhedon. nulla fit mentio dicti tituli, quem volunt quidam theologi reperiri in lege Principis, sed unice de mutuo dato negotiatoribus, et de sensu encyclicae ,Vix pervenit' circa tale mutuum negotiatoribus factum. — Lnde alii dicunt, judicium SS. Pontificis Pii VIII. in se solo attendendum esse et separatim a responsis datis ab Em. Cardinalibus, ita ut sensus istius judicii sit, sententiam faventem mutuo facto negotiatoribus non fuisse damnatam a S. Sede, ea de re non semel consulta (nimirum ita, ut non in lege Principis insistatur tamquam in legitlmo et necessario titulo) ... — Alii . . . putant, dictum judicium non sic esse intelligendum, et judicium esse referendum ad dubia de titulo legis Principis, qui titulus damnatus non fuit a S. Sede . . . Itaque quaeritur: „1. An praefatum judicium SS. Pontificis intelligendum sit, ut verba ipsius sonant, et separatim a titulo legis Principis, de quo Em. Cardinales loquuntur in his responsis, ita ut unice agatur de mutuo negotiatoribus facto. Π. An titulus ex lego Principis, de quo Em. Cardinales, sic intelligcndus sit, ut sufficiat legem Principis declarare, licitum esse cuique convenire de lucro ex solo mutuo facto, sicut in codice civili Francorum, quin dicat se concedere jus tale lucrum percipiendi. , Fer. IV. die 31. Aug. 1831. In congregatione generali S. Officii . . . propositis precibus Rev. P. D. Episcopi Vivariensis, iidem Em. et Rev. DI). Card., MI Ill | {St BH H BJll g» jl ||;J ||/ jijf >111 ||F j;.[l 111 II )·.. ilp j|I? j ΗH| j; ’ J M j || Ί HU HIn B)lg nil Mil J Hll Η Π HH hN Nil Htl ,1 * »|l ■! I I jjlll y · Ijll Nj i I 696 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. B. S. Officio proponebantur dubia Capituli Collegiatae Locarni dioe­ cesis, ,Conio * in Helvetia. Videlicet hujus Capituli praebendae ex maxima parte consistere dicuntur in pecunia, quod praecipue evenit ex exstinctione decimarum jussu Gubernii facta. Pecuniam hanc in bona stabilia fructi­ fera converti vix posse exponunt, quum ejusmodi bona rarius occurrant, aut si occurrant emenda, tanti pretii constent, ut non plus quam 2*/j proc. annuatim referant ; id autem praebendas jam per se satis exiguas nimis de­ primere. Neque census annuos emi posse tum propter leges exsistentes, tum propter populi communem aversionem, qui potius annuas usuras 4—5 proc, pro mutuo solvere, quam censu se onerare velit. Quare interrogant: I. „Sitne sustentatio honesta, qua bénéficiât! indigeant, et quam de­ beant (habere ex fructibus ,* Capitalis praebendae, in ejusmodi circum­ stantiis sufficiens titulus aliis ab Ecclesia jam approbatis similis, ob quem liceat contractum inire, quo detur pecunia capitalis praebendarum ad usu­ ras annuas 4—5 proc., adjecta hypotheca bonorum stabilium et cautione per viros notos et solvendo pares praestita, quo secura reddatur praeben­ darum perpetuitas?" II. „Possitne ille titulus extendi etiam in favorem ecclesiarum, mona­ steriorum aliorumve locorum piorum, atque etiam ad pupillos aliosque ho­ mines, qui in similibus circumstantiis, ut supra, versentur et debeant pecu­ niam, quam possident, frugiferam facere, ut honeste sustententur?" III. „Sufficiantnc, ut ille contractus (mutui) licitus evadat, leges civi­ les earumque procedendi ratio, quae hodiedum tales contractus communiter approbant atque eorum exsecutionem tuentur, non minus quam communis et tacitus populi consensus, qui per longaevam consuetudinem videtur ejus­ modi contractus commoditatis et facilitatis causa substituisse aliis contra­ ctibus difficilioribus et implicatis?" IV. pPossitne etiam ratio haberi auctoritatis Ordinarii et multorum virorum ecclesiasticorum doctorum et proborum, qui, spectatis circumstan­ tiis supradictis, licitudini horum contractuum favent eosque approbant?"1 (Sequuntur dein alia dubia minoris momenti.) Fer. IV. 31. Aug. 1831: ^Propositis superioribus capituli Collegiatae Locarni precibus, quae jam per manus una cum Dominorum Consuit, suf­ fragiis distributae fuerant, Em. et Rev. Domini dixerunt: Ad I. II. III. IV: Non esse inquietandos, et acquiescant, dummodo parati sint stare mandatis S. Sedis." „Fer. IV. 7. Sept. 1831 S. Dom. N. Greg. XVI. in solita audientia R. P. D. Assessori S. Officii impertita, Em. resolutiones approbavit." rviTFMjTAS SACEUDQTMÿ SANCT: Ft UM praehabitls Dominorum Cons, suffragiis, dixerunt: Provisum in decretis fer. IV. 18. Aug. 1830, atque dentur Decreta. „Eadem die et fer. SS. D. N. Gregorius div. providentia Papa XVL in audientia II. P. D. Assessori S. Officii impertita, resolutionem ab Emm. captam ** approbavit. (Sunt ea ipsa decreta, de quibus dubium movebatur, quia nullam legis Principis ut necessarii tituli mentionem faciunt.) — Quod responsum in collectione sua S. Congr. de prop, fide non assumpsit; invenitur in G u r y-B a 11 er ini not. ad I n. 878 ultimum documentum. 1 Dubia proposita inveniuntur idiomate italico : quapropter ea verti in linguam latinam; responsa a S. Officio et a S. Sede data latina lingua prodierunt. Tr. IV. (Decal, praec. VII.) Mutuat, ct usura conciliai, div. legion Eccl. 697 Unde iterum patet, quum tam multa et varia interrogata essent de titulo ad moderatum lucrum percipiendum, S. Officium et S. Pontificem non solum titulum legis civilis ejusque taxant respexisse, sed in genere noluisse impedire, quominus annuum lucrum ex pecunia aliis tradita perciperetur. Articulus JII. liberior declaratio justi tituli focnoris et diversae agendi rationis Ecclesiae. I. Pecunia ex sese sterilis est, ac proin, nisi alia accedant adjuncta 1105 idiaque elementa, recte dicitur peccatum usurae, si quis ex usu pecuniae mutuo datae lucrum quaerit seu percipit foenus. II. Pecuniae, quando instrumentum negotiationis est, quaedam quasi-fertilitas potest attribui: nam revera lucrum, quod negotiando licite capitur, non soli labori et industriae, sed etiam pecuniae in ne­ gotiatione collocatae respondet ; seu pecunia in negotiatione collocata habet praeter substantiae valorem usum pretio aestimabilem. Negotia­ tionem autem intelligo non solum strictam, sed etiam latam, quando conficiuntur per machinas diversae res negotiationi destinatae. Simile quid dici debet de pecunia, quando characterem habet repraesentatricis omnium rerum, etiam frugiferarum. Nam si hunc cha­ racterem induit, in pecunia dominus quasi omnia, etiam frugifera pos­ sidet; hinc usus pecuniae est ipsi, etiam ultra ejus valoris substantiam, pretio aestimabilis. III. Ut autem pecunia hos characteres habeat, fieri potest aut ex speciali conditione domini, aut ex communi et universali conditione vitae socialis. Si prius tantummodo obtinet, in singulis casibus pro­ betur oportet, eum, qui alteri pecuniam det, in tali conditione versari, ut licite pro pecunia data postulet compensationem tamquam pro usu rei frugiferae. Si posterius obtinuerit, probatio singularis non requi­ ritur, sed usus pecuniae jam communi aestimatione utilitatem habet pretio aestimabilem, substantia ejus valoris manente intacta: quapropter quilibet pro pecunia alteri tradita compensationem recipere licite potest, sicut ex domo locata .* IV. Nostris autem temporibus pecuniae conditionem hanc com-noe munem evasisse, ab eo, qui socialem vitam paulo aspexerit, nequit in dubium vocari. Nam 1) res omnis generis tantae fluctuationi et insta­ bilitati subjacent, ut pro pecunia summa facilitate possint acquiri; 2) per libertatem negotiandi, per associationes quam plurimas, per in­ dustriales operas via ferrea machinisque multum adjutas, omnibus etiam 1 Quod alii fere sic exprimunt: Quamdiu pecunia manet mera pecunia seu in­ strumentum permutationis, essentialiter infructuosa est et foenus quodlibet injustum: sed si evadit „capitalo“, lucrum gignit, neque foenus percipere injustum est, nisi sit excedens. Et quamquam cum natura „capitalisu sortis periculum conjungitur: ni­ hilominus hoc periculum per cessionem partis lucri cxcuti potest. Cf. Weiss, Apologia christianismi, seu „Apologie des Christenthumsu t. 4 pag. 498 sqq. ΠΜTF»WAS SACERDOTALIS SANCTi BTRT τ.~ 698 P. I. L. II. Virtutes et offlc. circa bom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. iis, qui tantillum pecuniae secus otiosae possident, facultas detur partem habendi in negotiis ex se lucrosis L V. Prioribus vero temporibus, quum conditiones illae pecuniae extrinsecus advenientes non adessent, Ecclesia communi lege non pot­ erat permittere, ut ex pecunia alteri tradita lucrum hauriretur, sed lege communi id interdicere debuit, exceptionibus illis admissis et rationibus illis permissis, quibus, ut supra dictum est, ex pecunia sem­ per licuit lucrum facere. Nam revera neque facultas negotiandi cuique aderat, sed paucis tantum idque post collectam notabilem pecuniae summam: quodsi quis cum aliis iu hunc finem conjunctim agere vo­ lebat, id poterat per contractum societatis; neque pecunia domino re­ praesentabat cujuslibet generis bona: nam bona naturaliter frugifera in tam stabili possessione erant, ut dominum raro mutarent, res arti­ ficialiter frugiferae, quum inventiones nostri saeculi deessent, tanto numero tantaque copia minime erant: paucis, si quis pecuniam possi­ debat in summa non valde notabili, haec naturam sterilitatis, quam ex se habet, exuere non consuevit, sed mansit otiosa. Hinc etiam facile intelligitur, cur etiam nunc Ecclesia non tam solemni modo foenus permiserit, quam antea prohibuerit. Leges illae antiquae normae sunt, quae pecuniae valorem et naturam per se respiciunt, adeo­ que in se semper rectae et justae: tolerantia vero hodierna respicit condi­ tionem pecuniae adventitiam, eamque per se mutabilem, ita ut perpetua norma ex se esse non possit. Quis enim dixerit, socialem vitam eam esse, ut ad stabilitatem priorum saeculorum redire non possit? Quod etsi im­ probabile sit, impossibile non est. no» Concludes. 1. Spectata hodierna conditione socialis vitae, non est amplius peccatum injustitiae vel usurae accipere moderatum foenus etiam ab eo, qui utpote pauper mutuata pecunia utitur ad necessitates vitae: quia mutuator privat se usu pecuniae pretio aestimabili. Attamen caritatis obligatio urgere potest ad verum seu gratuitum mutuum, si conditio mutuantis ea est, ut alterum ad eleemosynam talis gratuiti beneficii obliget. Usurae autem peccatum etiam nunc atque semper erit, res primo usu vere consumptibiles atque consumptioni, non ne­ gotiationi destinatas, quibus alter indigeat, ut frumentum etc., mutue 1 Quas conditiones sociales mihi non videntur illi satis expendisse, qui in hoc solo insistunt, quod mutuator pecuniii traditi quodammodo societatem ineat cum mutuatario sive mcrcaturne sive alterius negotii lucrosi, aut sibi jus ad partem bonorum (naturaliter) frugiferorum emat. — Equidem puto, neutrum esae plane necessarium, sed sufficere communem facilitatem adhibendi pecuniam in usus licitos quaestuosos, sive ex pecunia constituendi „capitalew. Quare etiam quis est, qui non possit jure praetendere titulum lucri cessantis, maxime quum pro minima etiam summa pecuniae praesto sint associationes, quae moderatum foenus tradentibus pecuniam vi negotiationis dare possint, v. g. instituta, ubi quaelibet pecunia ad futuros usus cum lucro reconditur, praecipue quae vocantur „Rabatt-Spar-Anstalten“, qua institutione iis, qui quotidianas res soluta pecunia emunt, lucrum aliquod con­ ceditur, ita tamen, ut lucrum illud non statim tradatur, sed tradito chirographo ad foenerandum committatur’ Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Mutuat, ct usura — conciliat, div. legum fleet. 699 tradere cum obligatione foenoris : nisi forte titulus extrinsecus adsit, v. g. quod mutuator facilitatem habeat eas res in frugiferas convertendi lucrumque percipiendi, qua se nunc privet. 2. Si leges publicae certam taxam foenoris statuerunt, eam sine injustitia transgredi non licet, nisi forte extraordinariae circumstantiae majoris periculi aut damni orituri exsistant: alias, qui majus lucrum sperat, per modum societatis in certa negotiatione similive commercio pecuniam collocare debet. Nam lex publica ut pretium certarum mercium, ita etiam pecuniae alteri commissae constituere potest, imo aliquando debet, quo majus est periculum, ne capitalistae injustam partitionem lucri inter pecuniam et laborem vel industriam facere conentur. 3. Si vero de magnitudine foenoris quaeritur, quando legalis taxaims non exsistit: ejus justitia per se quidem communem aestimationem sequitur, similiter ut alicujus mercis vel locationis pretium. Verum notari debet, hanc communem aestimationem non debere injuste esse productam. Injusto produci potest duplici modo 1) ex parte oppressivao exactionis eorum, qui ut pecuniae domini eam tradunt; nam quia ii in necessitate plerumque non versantur, difficiles et morosos sese exhibendo, illos, qui postulant pecuniam, quasi cogere facile possunt, ut plus aequo solvant. 2) Accidere potest, ut pecunia multa quaeratur, ac proin augeatur tradi­ tionis pretium; at quaeritur ad industrias, speculationes, negotia periculosa et injusta, iique, qui ejusmodi rebus inhiant, quo minus curant, utrum postea solvendo impares sint necne, eo magis proclives sunt ad offeren­ dum foenus enorme. Quodsi his aliisvo modis commune pretium justo magis crevit atque ejusmodi injustis negotiis operationibusque innititur, tale pretium, etsi commune, sine injustitia sumi nequit; est enim quae­ dam participatio injustitiarum, quae a mutuantibus et utentibus pecunia exercentur. Signum autem injusti foenoris est, si lucrum, quod mutuatori pro­ mittitur, non manet notabiliter infra id, quod justa speculatione et nego­ tiatione homines se lucraturum sperare possunt. Dico, nisi notabiliter infra id manet: nam labori et industriae certe bona pars lucri ex justitia debetur ’. Quare etsi 6—9 proc. annui foenoris, si communis aestimatio esset usum pecuniae tanti valere, injustum pretium dici posse non puto; tamen vix videtur communis aestimatio illa evasura esse: multo magis, si augeretur etiam, e. g. ad 20 proc, usque, id justum esso, plane non amplius video. Nolo tamen negaro, per modum societatis in singulari omnino casu nego­ tiatione tantum lucrari aliquem posse, aut ratione extraordinarii periculi 1 Ratio autem, cur ii, qui multum pecuniae possident, campsores puto (Ban­ quiers) atque Croesos nostrae aetatis, generatim tantam vim in inutuatarios exercere atque foenus augere possint, satis clara est. Scilicet vis et numerus pecuniae nu­ meratae seu nummorum nullam justam proportionem habet cum numero transactio­ num, quae fiunt, vel cum valore rerum transigendarum, de quibus contractus con­ ficiuntur. Unde fere semper non satis pecuniae pro necessitatibus praesto est. 700 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. > ejusquo maximi ipsum periculum tanti posse aestimari: at isti casus omnino sunt extraordinarii, qui communi aestimationi non subjacent Caput IV. De reliquis contractibus onerosis. Diversi et multi contractus onerosi iniri possunt innominati, aut qui nou regulari alicui aestimationi subjacent, ut contractus illi „do ut facias, facio ut facias etc.“ Verum de his speciatim agere non pos­ sumus, idque eo minus necessarium est, quod circa justitiam injustitiamve analogiam venditionis et locationis sequuntur. Articulus L De contractibus onerosis principalibus. § i. De emptione et venditione. Cf. S. Alph. n. 793—838, S. Thom. IL II. q. 77, Lugo 1. c. disp. 26, Elbel 1. c. n. 556—581, Schwane 1. c. § 19—21, Pruner Lehre coni Hecht I, § 145. Punctum I. De natura contract fis venditionis. ■iShVS snvioawys sviiMt&irm ·ι i m a I. Communis definitio emptionis et venditionis est: consensus de re et de pretio, seu contractus, quo unus se obligat ad rem alteri in dominium tradendam, et alter ille ad determinatum pretium sol­ vendum12. II. Quamquam igitur per se solus consensus emptionem et ven­ ditionem perficit — nisi forte in quibusdam casibus documentum scri­ ptum aliaeve solemnitates a lege positiva postulantur — tamen de acqqirendo dominio et de periculo rei sustinendo, quum non omnes diversorum regnorum leges idem disponant, neque in conscientia ubi­ que eadem principia valent. III. Nihilominus in conscientia contrahentes sese ligare possunt contra legum praescripta ad onera alio modo disponenda, modo et justitia naturalis servetur et scientes atque liberi a lege positiva re­ cedant: quodsi nihil expresse statuitur, onera favoresque secundum leges regionis ferenda sunt, nisi forte contraria sit ac certa consuetudo. mo IV. Praecipuae dispositiones diversorum jurium sunt hae: 1109 1 Cum his concordat Romani theologi sententia, quam habes in libellis period. „Archiv für katholisches Kirchenrechtu t. 1 pag. 329. 2 In jure Gallico hunc communem conceptum emptionis et venditionis non­ nihil mutatum esse, habes ex no. IV. Cf. Carrière de contract, t. 2 n. 657. Tr. IV. (Decal, praec. VJ I.) — Contr. oneroai — Emptio et venditio. 701 Jus Romanum. Contractus emptionis et venditionis perficitur consensu, nisi conventio facta sit do scripto documento; quod si obtinuit, consensus praevius habetur pro stipulatione postea faciendi contractum, nisi constet de contrario —: verum dominium non transfertur, nisi et re tradita et pretio aut soluto aut fido de eo solvendo data. Nihilominus periculum rei et utilitas (sensu aliquatenus restricto) ad emptorem pertinet, ita quidem ut, si res pereat, emptor tamen pretium solvere teneatur. Cf. Lugo de just, tljure disp. 26 n. 3. Jus Gallicum. Venditio solo consensu de re et pretio perficitur: in­ strumentum, si quod requiritur (requiritur autem, si summa venditionis 150 fr. excedit), est ad solam probationem in foro externo. — Si vero agitur de rebus, quae ad mensuram venduntur, aut gustari solent, ad consensum ac­ cedere debet mensuratio aut gustatio rei facta. Dominium statim transit in emptorem, ac proin etiam periculum et utilitas. C. C. art. 1583. Jus Borussia cum. In venditione libera (excepta venditione in folle), ante rem traditam damnum et periculum, sed communiter etiam utilitas rei, manet apud venditorem. Venditione autem in folle facta (germanice: in Pausch und Bogen), post contractum subscriptum statim cum omnibus rei juribus et fructibus etiam onera omnia et pericula in emptorem trans­ eunt. Th. 1 Tit. 11 § 95 etc. Jus Angi i cum. Periculum rei est apud eum, apud quem est rei dominium. Ut autem emptione acquiratur dominium 1) per se non requi­ ritur traditio rei, sed consensus et pretium constitutum, modo res in specie et separatim determinata et perfecta sit; 2) dominium autem mercium, quae secundum pondus vel mensuram venduntur, non transit in emptorem, nisi res emptori aut alteri emptoris nomine sit tradita: idem valet de re, quae licet in specie (in individuo) omnino determinata quidem est, sed nondum perfecta et ad tradendum apta fuit tempore contractûs: haec enim etiam tradi debet, ut apud emptorem sit dominium. C r o 11 y de just. et jure v. II. n. 498. V. Ex quibus colligitur, periculum rei — si excipis jus Borus-mi siacum — plerumque apud emptorem esse, etsi ex rationibus diversis diversa jura id statuant; apud venditorem esse: 1) si quid emitur ad experiendum (auf Besicht oder Probe), antequam conditio impleta fuerit, 2) si quae emuntur ad mensuram seu pondus, antequam emptori mensurata fuerint. 1) si statuto, imo et soluto pretio, 100 modios tritici ex cumulo mensurandos emis: periculum in te nondum transiit; 2) si totum cumulum tritici emis, statuto pretio pro singulis modiis, periculum interim manet apud venditorem; 3) si totum cumulum emis, non mensuram, sed pretium totale tuo periculo determinans, periculum rei in te transit. Nihilominus si ex culpa venditoris res pereat, illo tenetur non solum pretium emptori reddere, sed omne damnum emptori restituere. — Item si venditor est in mora quoad rem tradendam, ad ipsum spectat periculum. S. Alph. n. 798. E. g. VI. Communiter etiam fructus et utilitas rei — si iterum jus Boruss. excipis — ad emptorem pertinet. 702 P. I. L. ΙΓ. Virtutes ct offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. S. Alph. ib. jura, nisi aliter conventum sit, sic refert: 1) fructus rei pendentes (vel ejus valor), spectant ad emptorem; 2) si vero fructus erant immaturi et postea maturi facti sunt, in­ crementum debetur venditori, si res tradita nondum erat; 3) fructus futuri, etiam re nondum tradita vel pretio nondum soluto, per se ad emptorem spectant. Verum si propter dilatam solutionem venditor damnum habet, emptor ad compensationem tenetur: hodie communiter convenitur de solvendo consueto foenore. VII. Perfecto igitur contractu, 1) Emptor debet statuto tempore solvero pretium; debet communiter solvere expensas contractûs, nisi aliter conventum sit; communiter tenetur sine speciali conventione solvere foenus pretii statuti a die, quo rem possidet, saltem si ex natura sua est frugifera. 2) Venditor debet rem secundum contrac­ tum cum omnibus accessoriis emptori tradere: secus saltem „interesse“ solvere debet, imo ex jure Gallico emptor rescissionem contractûs et indemnitatem petere potest (Gury-Ball. I. 883); interim vero ven­ ditor rem saltem ordinaria diligentia debet custodire .* Punctum II. De re, emptioni et venditioni subjecta. 1112 M iDk'vs snvioowvs wiiMburoi Circa rem quatuor praecipue notanda sunt: 1) ne sit vitiosa, 2) ne sit adulterata, 3) ne sit aliena, 4) ut sit pretio aestimabilis. I. Circa vitia et defectus rei haec notanda sunt: 1. Venditor tenetur semper manifestare defectus substantiales, seu qui nocivi sunt aut notabiliter inutilem reddant rem vendendam sive ex sese, sive relate ad finem emptoris notum: secus tenetur de pretio. 2. Venditor interrogatus debet quoslibet defectus manifestare, aliter dolum committeret; quapropter si occultaverit, videndum est, utrum dolus ille dederit causam contractûs, necne; in priore casu con­ tractus rcscindibilis est saltem in foro conscientiae, in posteriore casu sufficit pretium pro rata imminuere. Non interrogatus venditor defectus accidentales, qui rem notabiliter inutilem non reddunt, non tenetur prorsus manifestare, modo pretium diminuat; at neque dolose occultare potest. 3. Aliquando etiam defectus apparentes et manifestos plenius manifestare debet, si nimirum aut ex rudi ingenio emptoris aut ex speciali interrogatione apparet, emptorem defectus de se manifestos non animadvertere. 4. Si quod igitur damnum emptori oritur ex vitio rei emptae propter defectus, qui manifestari debuerunt, non manifestatos, venditor damna aliquo modo praevisa reparare tenetur. 1 In jure A meric. Sept, nihil certum statuitur. Quare ubique videri debet, quid ferat loci consuetudo, et praecipue quid concentio contrahentium statuerit: 1. circa rei periculum, 2. circa fructus rei venditae, 3. circa expensas in contractu ejusque instrumento necessarias. Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Contr. oner. — Emptio et venditio objectum. 703 II. 1. Circa rei adulterationem, ex S. Alph. η. 820, S. Antonin, p. 2. tit. 1 c. 17 § 4 et aliis, grave crimen committitur, si in rebus ad victum pertinentibus mixtiones fiunt, quae sanitati vere damnum periculumve inferunt. 2. Gravis injustitia committitur, si propter mixtionem res periculo corruptionis exponitur, ut si vinum, quod ad servandum emitur, propter mixtionem facile acescit. 3. Si vero tale periculum non subest, atque res deterior, quae ad­ miscetur, est plane innoxia, peccatum, nisi mendacium accedat, repetendum est ex solo pretio forte injusto. Quare, ut ait S. Antonin., „quum ali­ qui sophisticant ea, quae vendunt, ut se servent indemnes, et cum aliquo lucro congruo, quia si venderent puras res, emptores non vellent dare pretium justum, quia alii vendunt alia sic mixta minore pretio; videntur posse excusari, dummodo ne fiant mixturae quae noceant corporibus in his, quae venduntur in cibum et potum." — Haec tamen intellige, nisi emptor ad specialem finem indiget aut prorsus potiri vult re pura non permixta ’. Quod de adulteratione rorum dictum est, similiter applicari potest ad casura quando aliquis vendit, ut dicitur, „quid pro quo“. III. 1. Rei alienae venditio et emptio secundum jus Gall i cum 1113 quidem irritum dicitur facere contractum; secundum jus Romanum autem non plane irritum facit contractum, sed rescindibilem, idque jure statuitur secundum conceptum venditionis Romanum, quoniam contractus venditionis formaliter et immediate consistit in obligatione solvendi pretium ex parte emptoris, et ex parte venditoris in obli­ gatione efficiendi, ut emptor dominium rei acquirat: quod venditori non est impossibile, etsi res vendita ipsius nondum est; potest enim emendo eam acquirere. 2. Quodsi vero res aliena, dum mansit aliena, tradita est, emptor dominium utique non acquirit; quare venditor, si mala fide cum emptore bonae fidei egit, omnia damna reparare debet, non solum pretium fortasse acceptum reddere; si bona fide egit, solum pretium restituere, quando contractus rescinditur. 3. Si quis rem mobilem duobus emptoribus successive vendidit: quando tradita nondum est, debet tradi primo emptori, imo idem dicendum est, etsi tradita jam sit secundo emptori, qui fuerit malae fidei; secus si se­ cundo emptori bonae fidei jam est tradita. Ita ex omni jure, ut dicit Gary I. 883: idque ex conceptu venditionis et emptionis secundum jus Romanum plane sequitur, quando sola traditione dominium transferatur. Verum prior emptor per venditorem indemnis fieri debet. Attamen rectius videtur dicendum, considerari debere, utrum prima venditione dominium 1 Ista quaestio de adulteratione specialem attentionem meretur, quando agitur de vendendo et emendo vino, propterea quod hoc saepe postulatur pro materia con­ secrationis in Missa. Quando ergo in eum flnem sive formaliter sive acquivalenter postulatur, grave crimen est sacrilegum, vinum non purum tradere, maxime si tanta est adulteratio, ut materia consecrationis certo valida non sit. Sola autem circum­ flantia, quod sacerdos est qui vinum petit, illud sacrilegium per se non infert; sacer­ dotis enim est, in emendis vinis cautiorem se gerere. 704 P. I. L. IL Virtutes ct offie. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. jam sit translatum necne. Si translatum est, secundus emptor dominium acquirere non potest, etsi bona fide est; si translatum nondum erat domi­ nium, secundus emptor bonae fidei per traditionem sibi factam dominium potest acquirere. Quare jus Rom., sibi omnino constans, secundo emptori bonae fidei rem jam acceptam relinquit; malae fidei emptori autem propterea non re­ linquit, quia injustitiae contra priorem emptorem cooperatus est et cooperari pergit. Lex autem Gallica quomodo sibi constet hac in re, non ita video. 1114 [V. 1. Ut res dicatur pretio aestimabilis, id ex parte venditoris et ex onere seu privatione ipsi imposita repetendum est, quando non agitur de rebus communi aestimationi subjectis: nihilominus pretii determinatio inter­ dum ex aestimatione emptoris sumi potest, quando sc. licet pretium mere conventionale sumere (de quo v. infra), per se tamen non ex utilitate, quam emptor ex re habiturus est. 2. Emi et vendi igitur possunt etiam jura incorporea, imo etiam liti­ giosa, modo ex spe vincendi et periculo succumbendi pretium aestimetur. 3. Num vero vendi possit etiam id, quod ex caritate aliave virtute jam debeatur alteri, recentius quidem quaestionem moverunt, et si de ven­ ditione proprie dicta non quaeris, simile quid quaeri potest de exactione venditioni analoga, v. g. quando medicus, advocatus exigit pretium a pau­ pere, cui gratis opitulari ex caritate debet. Quod, si vere ita res se habet, non licere, extra dubium est: imo quod jus non habeat, qui pecuniam exigit, justitiam aliquibus laedere videtur, utut solam caritatem laesisset, si opem non tulisset; at injustitiam non video. B FR r τ<~« fpitfrvjtas sacerdotale Sanci î 1115 Corollarium. Adulteratione aut rei inutilis venditione ab opificibus et mercatoribus varias injustitias facile committi, quae plerumque pretii injustitiam continent, a confessario sedulo notari debet. Ita agunt: 1. Pharmacopolae, si vetusta et corrupta vendunt; imo gra­ vissime in vitam alienam peccare possunt, si négligentes sunt in medici mandatis exactissime implendis; neque minus peccant, si absque suf­ ficienti cautione venena vendunt, aut obsecundant petentibus remedia, quae ad abortum faciendum postulari, juste suspicantur. 2. Pistores, laniones aliique rerum ad victum pertinentium venditores, si res corruptas vendunt sive cum sanitatis periculo, sive cum pretii injustitia; si fraudulenter pondus imminuunt; si res suas cum deterioribus miscent, praecipue pretio non diminuto. 3. Molitores, qui res meliores cum vilioribus permutant; ultra conventionem vel timoratorum praxim nimiam partem frumenti seu fa­ rinae pro salario retinent. 4. Panni fi ce s etc., qui in emptione rerum decepti suos empto­ res pro indemnitate propria iterum decipiunt; qui initium et finem, ut melioris texturae sit, curant atque ita emptores decipiunt. 5. Sartores et sutores, qui sine consensu domini aut legitima praxi partem panni vel corii retinent atque ita injustum pretium laboris sui percipiunt, qui quando sumptibus alienis pannos et coria emerunt, negligeuter vel ex industria male secantes cum jactura domini plus im­ pendunt, quam facerent, si suis sumptibus res comparassent, occultantes Tr. IV. (Decal. praec. VIJ.) — Contr. oner. — Emptio el venditio — pretium. 705 tali fraude lucrum, quod in re propriis sumptibus conficienda facere possunt; si res conficiendas male conficiunt, ut citius dissolvantur. 6. Aurifabri, qui pretioso metallo vilius in majore quantitate affundunt, et nihilominus pro puro et solido vendunt; qui res pretiosas certo pretio constantes ab ignaris vili pretio emunt, illorum ignorantia abutentes; qui res furto ablatas scienter aut cum fundata suspicione emunt, aut post cognitum furtum fundunt. 7. Typo graph i, qui praeter conventionem plura exemplaria imprimunt cum damno auctoris libri ; qui adulterinas editiones faciunt, vel furtivas cum damno editoris privilégiât! et auctoris; qui circa char­ tam, characteres adhibendos contractum initum non servant. Punctum III. De pretio in emptione et venditione. Justitiam injustitiamve in emptione et venditione scrutantes, po-ine tissimum in pretium animum intendere debemus, quia omnis fere in­ justitia in hoc contractu aut in injusto pretio consistit, aut cum eo conjungitur. Injustitia igitur ex parte venditoris est, si nimium pretium accipit, ex parte emptoris, si pretium justo minus solvit. I. Pretium rei potest esse legale, vulgare, conventionale, cui addere possumus ut speciem singularem conventionalis pretii pretium concursu effectum. Pretium legale est, quod taxa legis statuitur; vulgare, quod communi aestimatione innititur ; conventionale, quod libera conventione contrahentium habetur; concursu effectum, quod ex consensu plurimum offerentis vel minimum exigentis producitur. II. Pretium legale, si exsistit, et pro rebus, pro quibus exsistit, per se ex justitia retineri debet. 1. Nihilominus venditori illud excedere licet: 1) si est certo injustum; 2) si, tacente legislatore, consuetudo est illud excedere; 3) si res vendenda notabiliter melior est, quam pro legali taxa supponitur. 2. Venditor diminuere potest, si taxa legalis solum statuitur, ne carius res vendatur; sivero taxa statuitur simul in favorem vendentium, ne unus alterum deprimat, pretium legale, nisi res communi sit deterior, deprimere non licet; id enim saltem est laesio caritatis erga alios venditores, imo in­ justitia evadere potest ’. 1 Nimirum qui ita agit, potest, quoniam cum detrimento aliorum venditorum emptores ad se trahit, a judice condemnari, ut aliis venditoribus indemnitatem prae­ stet. Num vero jam ex sese ante condemnationem teneatur ut ex laesa justitia, non ita patet (v. E1 b c 1 de restit. n. 102) ; imo consuetudo illas leges saepe ut poenales interpretata est. Verum si fraudulenter minus pretium fingat, quam quod alii exigere solent, e. g. pondus et mensuram pro rata diminuendo: etiam contra ipsos alios venditores injustitiam committit, atque eos indemnes facere per se tenetur, idque sive de legalis, sive de vulgaris pretii diminutiono fraudulenta agitur. Nimirum injusto medio, i. e. mendacio contra alios venditores utitur, quasi illi carius venderent, quod re ipsa falsum est Videndum tamen, num mendacium et fraus efficax fuerit. Ceterum hodie ad alias fraudes magis attendi debet. Non raro occurrit certus Lohmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 45 706 P. I. L. II. Virtutes et oflic. circa horn. etc. — Div. ΠΙ. Virt. mor. objecta. Emptor autem rem minore pretio oblatam emero potest. 3. Si quis, pretium legale mox mutatum iri, scit scientia juste ac­ quisita, potest sine injustitia res suas pretio adhuc vigente vendere: ali­ quando caritas obstare potest, quominus hoc omni studio fiat, e. g. si tali agendi ratione homo pauperior gravo damnum patietur. Speciatim de ipso magistratu quaerunt, qui communiter antea scit, pretium mutatum iri, utrum, si augendum est, liceat res coëmere, si di­ minuetur, res quam primum vendere. Ad quod respondendum est: 1) Si amicum moneret, injuste secretum violaret. 2) Etiam non licet ob lucrum sive proprium sive amici promulgatio­ nem taxae jam auctoritative statutae differre. 3) Lex positiva justissime potest illi ipsiusve familiae omnem merca­ turam rerum, quae ejusmodi pretium sive lege sive alio modo ita mutabile habent, ut persona publica in hujus mutationis notitiam prius venire con­ sueverit, prorsus interdicere. 4) Ad proprium autem usum res emere, aut suas, quas per accidens habet, vendere vel servare, damnari facile non potest. FPiTFRNITAS SACERDOTALIS SANCTÎ BTRT Ft un III. Pretium vulgare communi aestimatione constituitur; quare jam non est omnino fixum, sed distinguitur summum, medium, infimum: sc. summum, quod per se excedi non potest a venditore sine injustitia; infimum quod ab emptore deprimi nequit sine injustitia. — Attamen quum emptor ex se non teneatur ad pretium summum, neque ven­ ditor ad pretium infimum; injustitia etiam committitur, si aut emptor fraude aliisve injustis mediis inducatur ad solvendum pretium summum, aut venditor ad vendendum pretio infimo: quare secundum spem emendi minoris aut vendendi pluris restitutio fieri debet — practice plerumque in tali casu ad pretium medium res reducenda est. Latitudo pretii justi inter summum et infimum non eadem est pro omnibus rebus; minor in iis, quae ad quotidianum usum vitae humanae, praesertim necessarium, pertinent, major in rebus, quae ad voluptates et luxum vitae referuntur, aut quae periculis, corruptioni etc. facile subjiciuntur. — Pro rebus communibus S. Alph. cum aliis istam fere normam statuit, si pretium medium v. g. sit 5, infimum et summum inter limites 4—6 contineri; si medium 10, extremos limites 8—12; at si magis crescat pretium, proportionem inter in­ fimum et summum non tantam manere posse, seu si medium pretium emptionis et venditionis contractus, quo aliquis alteri se obligat ad procurandas seu tradendas certarum mercium copias statutae quantitatis ct qualitatis pro determinato pretio (Lieferungsvertrag). Quodsi venditor post initum contractum, quem sibi pa­ rum favorabilem esse deprehendit, aut quantitatem aut qualitatem diminuit, injusti­ tiam committit : imo si cum utriusque contrahentis periculo pretium constitutum est, ne haec quidem ratio admitti potest, ut tali artificio ad pretium saltem infimum per­ veniat, quando advertit venditor, sc suo errore consensisse in pretium infimo inferius. Atque in tali fraude in illis contractibus commissa gravissimum peccatum aliud latere potest: fac enim, agi de procurandis rebus ad victum necessariis pro exercitu; si venditor ille, qui spoponderat, se hujus et hujus qualitatis res procuraturum esse, non stat promissis, ingens injuria toti exercitui inferri potest, sicut non desunt lu­ genda exempla. Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Contr. oner. — Emptio et tend itio —pretium. 707 sit 100, limites esso 95—105 (S. Alph. 1. 3 n. 804). Verum in­ justitiae reum non auderem incusare cum, qui assignaret limites 90—110, ct pro 50 tamquam medio 45—55, pro 40 limites 36—44. Ut autem pretii vulgaris aestimatio melius intelligatur, notandum est: 1) eam pendere a communi aestimatione, non a singulari alicujus aestimatione vel notitia: hinc si apud barbaras gentes res quaedam pluris aestimantur, ibi non est injustum, eas tanti vendere; 2) adeoque a communi aestimatione illius foci, ubi venditur; 3) atque pro tempore, quo venditur; 4) demum a variis conditionibus, quae communem aestimationem mutant, siquidem pretium rei decrescit a) ultronea oblatione, b) eo, quod alterius usui jam servierit, c) non raro anticipata solutione; cre­ scit autem facile in venditione ad creditum. Insuper aliquando commune pretium excedi sine injustitia potest: ms 1) si venditor patitur speciale damnum eo, quod se re illa privat; 2) non solum si specialem utilitatem ex re percipit, sed etiam si speciali affectu in rem fertur, v. g. quia eam ut memoriam amici possidet: nam talis privatio est aliquo modo pretio aestimabilis; cf. S. Alph. n. 807; 3) approbare autem nequeo, quod moderni scriptores saepius com­ memorant (cf. Scav. t. 2 n. 433 not.), posse etiam pluris vendi propter specialem utilitatem, quam emptor ex re habiturus est, nam hanc utili­ tatem venditor non cedit; sed pro solo illo, quod ipse cedit, pretium postu­ lare potest, cf. n. 1050. Quod autem dicunt, justum esse, venditorem, qui emptori commodum hoc procuret, lucri partem habere: id omnem emptionis et venditionis conceptum pervertit. Si enim illud commodum singulare est omnino emptori, venditor, si nolit rem suam pretio justo vendere, aut re­ tineat simpliciter, aut videat, num emptor in illo negotio, ex quo commo­ dum magnum sperat, ipsum pro socio habere velit: tunc enim ex contractu societatis, in qua unus tradat rem, alter impendat industriam, spem majoris lucri concipere potest. Si vero ad illud commodum, quod emptor ex re se percepturum esse sperat, jam mullis via patet, res eo ipso in communi aestimatione crescet; quare etiam tum ultra vulgare pretium summum postulari potest nihil. — Ceterum, ut jam supra dixi, in ejusmodi adjunctis emptor sponte pro dono atque ex gratitudine venditori plus dare potest. Similiter infra pretium etiam infimum haerere, aliquando non est illi­ citum: sc. si emptor vere in gratiam venditoris rem emit, quae sibi nulla­ tenus tanti valet, quanti communi aestimatione habetur. Attamen htc ca­ vendum est ab oppressione pauperum; quare si res emptori vere utilis est, eam infra pretium, quod censetur commune pro re ultro oblata, sine in­ justitia emere non licet: imo caritas potius postulare potest, ne ad ex­ tremos limites justi pretii deprimatur. S. Alph. n. 802. Sicut autem secundum datam explicationem injustum est, infra iti» pretium infimum rem emere, et ultra pretium summum vendere: ita etiam injustum est, pretium vulgare injustis mediis deprimere vel augere. De depressione infra pretium justum jam aliquid dictum est antea occasione pretii legalis, neque adeo frequenter accidere videtur. Augeri autem pretium injusto modo praecipue fieri potest in mono45· 708 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. polio: quamquam nostris temporibus propter commercii facilitatem monopolium arte producere, longe difficilius est1. Nimirum res certi generis omnes coëmere, et postea in aliorum penuria eas vendere supra pretium suminum illud, quod, nisi talis facta esset coemptio, exsisteret, injustitia est: pretio autem summo praecise vendere tum contra caritatem est, quando pauperibus creatur notabile detrimentum, eo quod nunc summo pretio emere debent, quod alias pretio medio vel infimo empturi erant. V. Lu go disp. 26 η. 175.— Si autem de rebus voluptariis sermo est, non iisdem limitibus arctis rem circumscribere debemus: nihilominus etiamtum excessu pretii pec­ cari potest contra justitiam. Idem dicendum est, si non creatur monopolium, sed fit conventio cum aliis venditoribus, ut nonnisi summo pretio res vendantur. Nimi­ rum contra caritatem delinquitur, neque ad id requiritur quidem, ut conventio fiat de summo pretio. Dico, si fit conventio ; nam si fieret quaedam coactio, haec ab injustitia non esset immunis. Quod de monopolio vol do conventione venditorum dicitur, applicari etiam potest ad operarios, qui conveniunt, ne quis operam suam locet infra certam mercedem: nam vendunt suos labores. — Quare id per se licet, 1) si agitur de mercede justa sic obtinenda, 2) si excluditur injusta coactio; imo si volunt solum obtinere pretium justum infimum, non omnis moralis coactio sociorum illicita est, sc. intelligo eam, qua aliter agentes a bonis indebitis excluderentur; nam haec tunc considerari debet ut defensio contra damnificationem, quam patiuntur, eo quod alii infra pretium justum labores suos impendunt. At illicitae evadunt ejusmodi conventiones, si vis aut injuria infertur, graves minae intentantur, aut alia injusta damna aliis inferuntur. 1120 IV. Pretium conventionale, si ex sola conventione justitia ducitur, non potest in omnibus rebus admitti, ut jam ex iis, quae dicta sunt, manifeste sequitur. Admitti tamen potest: 1) in rebus, quarum valor communis utrimque ignoratur, tum ab emente, tum a vendente, ita ut uterque sive lucri sive damni periculo exponatur; 2) in rebus pretiosis, quae valorem certum non habent ne apud peritos quidem, sed quarum valor a sola affectione pendet: at cuiquam patet, si ingens excessus pretii fieret, qui omnem rationabilem aesti­ mationem longe superaret, de justa venditione vel emptione sermonem jam esse non posse; 3) in rebus, quae apud veteramentarios exsistunt, modo ne do­ lose et fraudulenter procedatur: quare si inter res viles detegitur res e 1 Imprimis ante oculos versatur monopolium privatum, seu privatim productum. Paulo aliter loquendum est de monopolio legali. Ex justa causa enim certis homini­ bus jus exclusivum ab auctoritate publica conferri potest circa confectionem et ven­ ditionem certarum rerum, imprimis novae artis inventoribus. Si quis igitur alius contra tale privilegium istas res imitaretur atque in commercium traderet, contra privilegiatum injustitiam committeret. Privilegiatus autem pretio excessivo injustitiam com­ mittere potest; at in novis inventionibus difficile est, id statuere, difficilius limites determinare. Tr. IV. (Dccal. j)racc. VIL) — Contr. oner. — Monopol., Venditio tub hasta. 709 pretiosa, videndum est, utrum singularis sit notitia emptoris, an com­ muniter qui viderint illam rem, eam pro pretiosa habeant, adeoque potius singularis sit venditoris aut paucorum imperitorum inscitia. Si posterius obtinet, vilissimum pretium non censetur justum; si prius, non injustum censetur. Quare jam facile admittitur, ut vetustos- libros, etsi detegam, eos esse magni valoris, si modo dolose non agam, viliore pretio mihi comparare possim: quod maxime valet 1) si venditor eos exponit pro re nullius momenti ad quoslibet usus, ut meram chartam papyraceam, vel saltem 2) si emo in licitatione; nam extra eam si per­ magna est differentia inter pretium solutum et verum valorem, facile de dolo commisso suspicari debemus. Cf. hac in re Tamb. in decal. 1. 8 tr. 3 cap. 7 § 11 n. 34—38. V. Pretium concursu effectum: quando certae res vendendae ex-1121 ponuntur, ut plurimum offerenti cedant. Fere, non tamen plane idem dic, si e contrario res emenda petitur, ut a minimum postulante su­ matur. Verum posterius potius in operae locatione vel in suscipienda procuratione variorum negotiorum aediumve exstruendarum usu venit: in quo casu quid sit statuendum, vide infra, ubi de locatione dicam. Hic notabo pauca do licitatione, in qua res per concursum venduntur. 1. Commuiiis' réguïâ^estf^ut res tandem plurimum offerenti cedi debeat, etsi pretium oblatum maneat infra infimum; sed etiam ut pre­ tium, si offertur ultra summum, tuto sine injustitiae periculo accipi possit, imo solvi debeat. 2. Injustitia committitur a domino rerum venalium: 1) Si res exposita et ab emptoribus lustrata postea iis nesciis mutatur ; 2) si rem, postquam empta est, dominus nolit pro pretio oblato tradere ; 3) si fraudulenter pretium augendum curat, v. g. per fictos licitatores, qui se gerunt, ac si pluris res valeat, aut a pluribus desideretur. 3. Injustitia a praecone committitur, idque maxime contra dominum : 1) si studiose eligit tempus, quo pauci emptores confluxerint, ut suis amicis et fautoribus res minore pretio possit addicere; 2) si non fideliter gerit munus suum, citius addicendo rem amicis, neque praebet tempus opportunum et occasionem aliis plus offerendi. 4. Injustitia ab emptoribus committitur: 1) si quis fraudulenter vel violenter vel morali quadam coactione alios a licitatione avertit, ut sibi viliore pretio emat: quare domino pro rata spei restituere debet; erga alios, i. e. concurrentes etiam teneri potest, sed rarius; 2) si quis noluerit pretium solvere, quod ultimus obtulit. 5. Sed alia artificia, quae in ejusmodi licitationibus adhibentur, num 1122 injusta sint, non ita planum est. Noto sequentia: 1) Contra caritatem esse potest erga dominum, quando, ipso invito, ab ejus creditoribus venditio sub hasta urgetur, si concurrentes conveniunt 710 13m P. I. L. II. Virtutes et oflic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. inter sc, aufc alios rogant, ut in hac illave ro a licitatione abstineant, quo viliore pretio singuli res emere possint; videlicet esset fero simile, ac ne­ cessitate alterius abuti ad pretium deprimendum. 2) Alias autem neque rogare alios, neque libero cum aliis convenire vel pacisci, ut abstineant, damnari potest. Nimirum alios solum rogare, a nemine injustitiae arguitur; pacisci autem, complures pro injusto habent, nisi forte agatur inter cognatos vel amicos. V. S. Alph. n. 808, Gury I, 910. At si inter illos licet, non video, quo modo inter alienos id in­ justum sit, siquidem justitia non pendet a cognatione et familiaritate, ac tandem possum quemlibet mihi amicum ad hunc effectum facere. Injustum esse, idque maxime etiam contra dominum, si ullo modo coactio quaedam, etsi indirecta, adhibeatur, ultro fateor. Cf. etiam Scavini t. 2 n. 443. 3) Si res venales non fuerunt determinatae, sed indeterminate tantum res diversi generis proponuntur: in arbitrio tandem domini manti, plus minusve exponere, adeoque etiam, si videt, sc minore tantum pretio ven­ dere posse, ulteriorem venditionem licebit sistere. Alias id facere, seu res quasdam retrahere, multi injustitiae incusant, quod sit laesio pactionis cum concurrentibus initae, ut omnes illae res pluris ementium sint. Verum si emptoribus convenire inter se licet ad deprimendum pretium, consuetudo — ubi viget — retrahendi aliquas res meo judicio injustitiam ex parte do­ mini non continet. Scavini 1. c. 4) Fictos licitatores subornari, non idem est, ac dominum ipsum per se vel potius per alios mandatarios sese inter ementes collocare. Postremum illud in coacta licitatione licitum esse, est evidens, quum non tam dominus rerum, quam ejus creditores vendentes sint. In libera autem venditione sub hasta res sane periculosior est et facile in ficte licitantium subornationem transit. Verum quando ita agunt, ut reapse intendant potius redi­ mere pretio oblato eam rem, quam secus viliore pretio tradendam esse vident, id quidem etiam, si solam notionem licitationis ejusque pacti stricto sensu spectamus, ab injustitiae labe immune non fuerit; attamen consuetudo hanc injustitiae labem abstergere potest, maximo si emptoribus etiam sibi per conventiones cavendi facultas detur. Ficta igitur licitatio, quae in­ justitiam erga emptores certe continet, adest, si, potius quam verus ani­ mus rem redimendi, intentio est alios excitandi ad magis magisque pretium augendum. Cf. etiam Scavini 1. c. 1123 Appendix de venditione per proxenetas seu personas inter­ medias. Quid illis liceat, petendum est ex peculiari pacto cum dominis, pro quibus sive vendunt sive emunt, et ex communibus principiis circa contractum mandati. Praecipue haec adverte: 1. Proxeneta debet communem diligentiam adhibere, ne vilius vendat, neve carius emat. 2. Si pluris vendidit, quam a domino praestitutum erat, aut mi­ noris emit: per se lucrum facit non sibi, sed domino. 3. Excipitur tamen 1) si excessus adseribendus est singulari dili­ gentiae et industriae, ad quam vi officii suscepti non tenebatur; 2) si dominus sive expresse, sive aequivalenter ea intentione pretium prae­ fixit, ut excessus sit pro proxeneta; 3) si post adhibitam diligentiam rem sibi emit, quum invenire non possit, qui pluris emat, dein vero Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Contr. oner. — Vend, per proxen. — Contr. aest. 711 occasionem nanciscitur, rem pluris vendendi: at re ipsa debuit sincere procedere, atque cum emptione etiam rei periculum in se sumere; alias ab injustitia immunis non est. 4) Similiter dic de emptione infra pretium consuetum, si hoc actum est ex singulari diligentia, aut si venditor intuitu proxenetae pretium diminuit : quod accidere quidem potest, si quis in emendo multorum mandatarium gerit; at non est facilius credendum neque proxenetis, neque venditoribus; hi enim di­ cunt quidem: „tibi, non aliis hoc pretio vendo", at cuilibet fere sic loquuntur. Cf. S. Alph. n. 825, Gury I. n. 915 et 916. Ceterum praecipue attendi debet hodie ad leges regionis, quid de hoc genere venditionis et venditorum statuerint. NB. De retrovenditione et mohatra vix aliquid dicendum occurrit, quum hodie illi contractus longe rariores sint. Antea saepe palliatae usurae injustitia committe­ batur. Nunc vero consueti quidem foenoris ratio haberi potest: nihilominus oppor­ tunitatem injuste aliquid extorquendi talis contractus facile praebet: 1. Si a venditore jus reservatur redimendi, neque pretium diminuitur propter hoc onus emptori impositum. 2. Si obligatio redimendi imponitur, idque fortasse pro pretio etiam aucto. § 2. De contractu aestimatorio. Contractus ille multum similis est venditioni per proxenetas. Con 112»sistit igitur in eo, quod dominus res suas venales alteri venditori inter­ medio tradat, qui eas vendendas curat (praecipue cursitando per sin­ gulas domos) : quae elapso tempore non sunt venditae, cedunt iterum domino. — Pro rebus venditis venditor intermedius statutum pretium solvere debet; retinebit, quod amplius ab emptoribus receperit, nisi aliter conventum sit: imo ut pro labore justam mercedem habeat, non raro ulterior renumeratio quaedam statuitur. Res ipsae manent sub dominio prioris domini, i. e. non transeunt in dominium venditoris intermedii: quare quod ante venditionem casu perit, perit domino. Venditor intermedius autem, si quae vendidit homini solvendo impari vel ,ad creditum1, pretium statutum domino solvere debet: at non tenetur de culpa levi aut de casu fortuito, nisi alia conventio ac­ cesserit. Cf. Pruner de jure, seu die Lehre vont Recht I. § 143. § 3. Dc locatione et conductione. Cf. S. Alph. n. 657—664, El bel 1. c. n. 651—683, Pruner 1. c. § 146, Schwa ne 1. c. § 23. I. Locatio est contractus, quo aut opera hominis, aut usus vel 1125 fructus rei pro certo pretio ad tempus alteri conceditur. Qui tale jus concedit, locator vocatur, qui autem recipit, locatarius sive conductor. II. Regulae praecipuae sunt hae: 712 P. L L. ΤΓ. Virtutes ct oflic. circa bom. etc. — Div. HI. Virt. mor. objecta. FR4TFRWTAS SACERDOTALIS SàNCTj BFRi "~ ‘" rt 1. Locatio fieri potest verbo aut scripto: si voro scriptlira in cortis casibus requiritur, id e loge civili regionis repetendum est. 2. Per se quidem locatarius sublocaro potest: attamen considerandae sunt leges regionis, quoniam alicubi sublocatio permittitur, nisi in con­ tractu locator eam exceperit; alicubi autem permittitur tantum, si in ipso contractu id stipulatum fuerit. Semper tamen locator recursum ad suum locatarium habet. 3. Locatio elapso termino eo ipso finitur: si autem terminus statutus non est, arbitrio utriusque contrahentis finiri potest contractus, dummodo opportuno tempore monitio facta fuerit: tempus autem, quod praecedere debet, aut ex ipso contractu repetitur, aut, eo in hac re deficiente, a loge civili pro diversis locationis generibus. 4. Quid mors sive locatoris, sive conductoris, et rei locatae venditio officiat, ex diversis juribus regionis desumi debet. Quamquam enim illi casus contractum non exstinguunt, tamen secundum diversa jura diversis modificationibus eum subjiciunt. 5. Locator debet 1) vitia rei aperire atque efficere, ut locatarius tranquille re locata fruatur; 2) debet expensas rei reparandae necessarias, saltem majores, sustinere; 3) non potest formam rei sine consensu locatarii mutare, tamen ea facere potest, quae ad rem conservandam necessaria sunt, neque detrimentum locatario forte oriundum propterea resarcire debet, nisi res locata promissis deterior fuerit. 6. Locatarius debet 1) rem diligenter custodire ac proin damna, quae ex ejus culpa res subit, resarcire; 2) communiter modicas reparationes suis expensis facere tenetur. 1126 III. Circa damna, quae res locata patitur, locatarius in conscientia ad reparationem tenetur 1) eorum damnorum, quae ex ejus culpa theologica orta sunt; 2) post judicis sententiam, etsi solam culpam juridicam commisit: attamen in conscientia tenetur cavere a culpa juridice levi, si leges positivae ob levem culpam damnant; 3) si cx contractu certa quaedam actio prohibetur propter periculum, quod rei locatae inferri possit, voluntaria seu deliberata illius actionis admissio secum trahit obligationem in conscientia reparandi damnum si quod secutum est. Nam etsi forte in illa actione exercenda vel admittenda culpa theologica commissa non fuerit: haec eatenus tantum aberat, quatenus locatarius periculum rei in se assumpsit. Circa casum fortuitum Jus Gallicum a. 1732 sqq. obligat locatarium ad reparationem, nisi probet, damnum evenisse sine ipsius culpa; Rom a n u m autem, B o r u s s i a c u m , Americanum in plerisque Statibus Foed. e contra tum tantum, quando ejus culpa juridica probata fuerit: quod videtur omnino aequius esse. Imo quod addit J u s G a 11. a. 1734, si plures in eadem domo locatarii sint, omnes in casu incendii in solidum obligari exceptis iis, qui probent, in suo loco aut non excitatum esse incendium, aut non potuisse excitari, omnem aequitatem naturalem violare videtur. IV. Do damnis ex casu fortuito, quae locatarius subit in fructibus rei conductae, jura positiva interpretantur et sequuntur naturalem aequitatem potius quam rigorem justitiae — idem ex sola consuetudine pro loge haberi potest — : nimirum ut propter magnum infortunium, Tr. IV. (Decal, praec. VII.) Contractus oner. Locatio et conductio. 713 grandines etc. pretium locationis annuum ex parte diminuatur, nisi abundantia aliorum annorum penuriam unius anni compenset. Leges recentiores praecipue pro conductione villae cum praediis suis id statuunt., ut si fructus non tanti fuerint, quanti sufficiant pro usibus totius oeconomiae et pro seminibus sequentis anni, id a pen­ sione annua subtrahatur, quod illis usibus desit. V. Circa tributa et onera dicendum est: ex se, quae personalia sunt, locatarius, quae realia, locator ut rei dominus solvere debet; sed generatim in contractu negotium componitur, ut etiam realia onera a locatario saltem ex parte ferenda sint. VI. Cum locatione vel conductione cohaeret contractus, quo sive 1127 architectus sive opifex, sive commissarius conducitur a domino ad suscipiendam constructionem aedium allusve operis, statutâ forma et qualitate operis, et constituto pretio. Quod non raro ita fit, ut, publica denuntiatione facta, res illi committatur, qui pro minore pretio spoponderit, rem conficiendam se curaturum esse. — Verum accidere potest, ut opifex postea conque­ ratur, se pro pretio, de quo conventum est, non posse sine damno rem perficere: quod sane dominus non tenetur leviter credere, quum opificis contrahentis fuerit antea rem considerare. Attamen si revera ita est, neque ullus alius pro isto pretio sine artificio fraudulento prae­ stare rem potest vel potius suscipere poterat', opifex videtur jus habere ad reclamandum majus pretium usque ad justum infimum, saltem si pro domino res constructa eum valorem habet. Ita etiam S. Antonin, p. 3 tit. 8 cap. 4 § 8 „pacto non obstante debet supplere ad com­ petentem merccdem, et praecipuo quando in tali opere supervenit casus, qui bene non potuit praevideri etc.“ Artificio autem postea uti, v. g. materiam viliorem adhibere, negligentius et minore labore opus perficere, quam conventum est, ex eo praecipue injustitia evadere potest, 1) quod fiat invito domino, qui potissimum intenderat hanc vel illam operis qualitatem, potius quam vilitatem pretii, 2) quod opus periculo et ruinae citius oriturae exponi­ tur, ita ut domino vel aliis damnum longe gravius inde impendeat. Neque licebit architecto, quod suo forte damno vel minore lucro contraxerit, propterea merccdem suorum operariorum ita deprimere, ut quasi cogantur — nisi velint dimitti ac proin victu carere — ad admittendam merccdem justo inferiorem. Quare justitiam laedi (non sufficit aequitatem dicere, ut Schwano § 23 C.) plane sentio, si merces diurna ita diminuitur, ut operarii ne ea quidem sibi comparare possint, quae ad sustentationem pro conditione necessariam sufficiant, dum operariorum conductor seu dominus alias consuevit sibi tantum lucri retinere, ut abundare possit et divitiis diffluere. 1 Hanc distinctionem addidi, ut indicarem, dominum m>n teneri ex justitia ra­ tionem habere mutabilis pretii emptionis vel conductionis re ipsa mutati: cf. 1116 not.; quod lucri sive damni cx tali mutatione oritur, saltem si praevideri vel conjici potest, id contrahentes suo periculo sentire debent: quamquam aequitas aliud suadere potest. G 714 P. L L. IL Virtutes et offlc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. inor. objecta. Cognata quaestio est, unde justa merces ejusque limites desumantur relate ad operarios, qui conducuntur, ita ut eorum labor una cum machinis in certas res mutandas atque conficiendas impendatur, et lucrum totale tum industriae domini, tum machinis eorumque usui atque pretio, tum humano labori debeat adseribi. Ad quam quaestionem respondeo haec: 1. Necesse non est, ut operariorum merces sit quota quaedam lucri totalis, major vel minor, prout totale lucrum crescat vel decrescat. Potest enim dominus in alienos labores fixo quodam pretio jus sibi emere, suo lucro vel damno, operarius fixo illo pretio sese ad labores praestandos obligare. 2. Proxima igitur norma justitiae ex libera inter dominum et operarios conventione petenda est, si modo vere libera est. 3. Verum proxime quidem libera conventio justam mercedem determinat, remote tamen a multis aliis causis pendet, atque illae crimen injustitiae sive in alios, sive in operarios commissae inducere possunt. Pretium enim rerum proxime quidem a communi aestimatione, remote tamen a compluribus aliis elementis pendet, inter quae est etiam merces quae operariis solvitur, atque re ipsa rerum pretium et merces opera­ riorum mutuam habent dependentiam. Pretium videlicet justum rerum confectarum pendet: 1) a communi pretio materiae rudis seu rei immutandae ; 2) ab impensis quae exi­ guntur pro constructione, conservatione, usu machinarum aliarumque rerum necessariarum; 3) a lucro, quod dominus pro sua industria, damnivo periculo moderata aestimatione sibi vindicare potest; 4) a mcrcede operariorum in fabricis, quae per se talis esse debeat, ut, si lucrum totale id patitur, operarius viribus pollens commode se suos­ que secundum statum suum sustentare vel etiam moderatam mercedis partem seponere possit. Haec quidem omnia quandam latitudinem seu mutabilitatem inter plus et minus habent — maxime quae n. 3 notavi — seu aestimationem infimam, summam, mediam; imo per accidens non raro a norma per se justa sine injustitia possunt deficere. Rerum autem confectarum pretium justum determinari debet et per se determinatur ex omnibus illis elementis secundum eorum pretii aestimationem communem, non ex eo, quod aliquis singulari quodam casu plus impendere debuerit, vel minori pretio ea sibi comparare vel praestare potuerit. 4. Qui autem in rebus, machinis etc. sibi comparandis forte plus impendere debuit, non potest, ut se immunem servet, i. e., ut consue­ tum lucrum magnum faciat, mercedem operariorum propterea de­ primere, saltem non infra taxam alias justam infimam. — Qui vero singulari fortuna minoribus impensis res producere potest, justitiam (piidem non laedit, si aliis vilius res vendat ; attamen contra caritatem peccare sane potest, idque non solum erga alios officinarum dominos, sed maxime atque etiam graviter contra operarios alienorum domi­ norum, siquidem hi quasi coguntur, ut mercedem diminuant, quo con­ currentium illius praepotentis aemuli utcunque possint sustinere. 1127a Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Contr. oner. — Conductio. — Fidejussio, pignus. 715 5. At quoniam privata aemulatione ad justos limites adduci multa nequeunt, no laesione sive justitiae sive caritatis omnia scateant, nostris temporibus atque inter nostrorum temporum conditiones vix non ne­ cessarium est, sive pretium rerum sive mercedem operariorum publica lege regi saltem, si nequeat plane determinari. Articulus II. De contractibus onerosis subsidiariis. Tres contractus hic nominandi sunt, fidejussio, pignus, hypotheca: do quibus pauca tantum. § i. De fidejussione. Cf. S. Alph. n. 912, Elbel 1. c. n. 694, Pruner 1. c. § 148 et 149, Schwano § 28. 1. Fidejussio contractus est, quo quis alienam obligationem in senas suscipit, sub hypothesi, quod principalis debitor solvere nequeat. 2. Ut aliquis fidejubere possit, debet liberam bonorum suorum dispositionem et administrationem habere: quare uxores etc. sensu restrictiore tantum capaces sunt. Cf. Pruner § 149. 3. Fidejussor generatim solvere non tenetur, antequam juridice constet, principalem debitorem solvendo imparem esse. Aliquando tamen, si fidejussor se obligavit nin ** , solidum potestas datur creditori pro arbitrio agendi contra eum, quem maluerit. S. Alph. 1. c. ex Busonb., C. C. a. 2021. 4. Fidejussor, si solverit, intrat in jura creditoris, ita ut contra debitorem principalem recursum habeat postulandae immunitatis, si quae ab illo praestari potest. — Imo fidejussio fieri potest conventione facta de pretio, etsi nullum periculum imminet: ita saltem ex jure na­ turali cum S. Alph. et Busonb. 1. c. prorsus dicendum est, quum ipsum hoc onus cavendi pro altero atque incommoda fortasse non levia subeundi pretio sit aestimabile. 5. Obligatio fidejussoris post ejus mortem ad haeredes transit; communiter enim fidejussor non tam suam personam, quam bona ob­ ligavit: at si personale tantum jus concessit, videndum est, num leges regionis vel statim, vel post certum tempus contractum fidejussionis pro exstincto habeant; quibus standum est. Cf. Pruner 1. c. § 2. De pignore. Cf. S. Alph. n. 913 sqq., Elbol n. 716 etc., Puchta Pandektm § 206, Pruner § 141 et 142, Schwano § 18, Lugo disp. 32, Layrn. 1. 3 tr. 4 c. 30, Molina tr. Π. disp. 538. I. Pignus contractus est, quo res mobilis traditur creditori in as-1129 securationem sui juris: res tradita etiam pignus vocatur. 716 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Contractus ille realis est, quia traditione rei perficitur: ad quam accipiendam jus oriri potest sive ex contractu, sive ex ultima volun­ tate, sive ex lege vel sententia judicis. II. Debitor igitur, si pignus dandum est, debet 1) rem idoneam dare; 2) expensas necessarias, quas in conservanda re possessor (cre­ ditor) impendere debuit, refundere; 3) non repetere ante debiti solu­ tionem, nisi forte ex abusu pignoris ex parte creditoris ipsi jus repe­ tendi oriatur. III. Creditor debet 1) reni diligenter custodire, secus de damno tenetur; 2) non potest re sibi tradita uti sine consensu domini; B) fructus, quos ex re in pignus data percipit, in diminutionom cre­ diti computare debet; 4) etsi in casu, quo debitor non solvat, ex re in pignus accepta solutionem sibi procurare potest, tamen non pro arbitrio rem vendere sibi licet, sed solum, si debitor monitus fuerit et in mora culpabili exsistat: de cetero videndum est, quid circa modum vendendi jura positiva permittant; quae si creditor laeserit, debitor actionem contra eum habet. § 3. De hypotheca. (Cf. scriptores eosdem.) uso 1. Hypotheca contractus est, quo res immobilis creditori obligatur in securitatem sui juris; distinguitur ergo a pignore 1) eo quod res non mobilis, sed Immobilis obligetur; 2) eo quod res illa creditori non tradatur, sed .solum assignetur, ut, si debitor non solvat, ex ipsa illa re solutionem sibi faciendam postulare possit1. 2. Distinguitur hypotheca legalis, judicialis, conventionalis. Legalis, quae ex ipsa lege certis creditoribus privilegiatis conce­ ditur, ut uxori quoad dotem recuperandam in omnia bona mariti. Judicialis eo ipso habetur, quod judex aliquem ad damnum ali­ quod resarciendum vel restitutionem faciendam obligat: modo sen­ tentia judicis apud conservatorem hypothecarum inscribatur; nam a die inscriptionis hypotheca oritur. Conventionalis, quae contrahentium voluntate fiat; at etiam haec per inscriptionem in libro hypothecarum perficitur: quare formalitates legales servari debent. 3. Porro eadem res immobilis pluribus successive oppignorari potest: quod si fit, jus habetur secundum ordinem inscriptionis, et vocatur prima hypotheca, secunda, tertia etc. Nimirum si tandem solutionem creditores postulant ex re hypothecata, atque res venditur, primus integram solutionem percepturus est, antequam secundus jure 1 Nota tamen, non ubique eadem esae jura hypothecae. Communi enim jure proprietas rei per hypothecam oppignoratae apud debitorem est et manet; jure Anglico potius ad creditorem transit, quamquam multis limitibus circumscripta (mortgage). Tr. IV. (Decalogi praec. VII.)— Contr. oner.— Hypotheca — aeeecuratio. 717 quidquam possit postulare, et sic porro : at si res omnibus debitis ex­ stinguendis inferior est, ultimus hypothecarius jus habet sibi postulandi rem cum onere antecessoribus suis hypothecariis integre satisfaciendi. Si creditor postulavit, ut sibi res adjudicaretur, debitori communiter per certum temporis spatium jus redimendae rei a lege reservata est. Articulus III. De contractibus aleatoriis et lusoriis. Contractus aleatorii omnes ii vocantur, qui ab incerto casu pen-irn dent, adeoque periculo damni lucrive exponuntur. Enumerantur prae­ cipue: assecuratio, loteria, sponsio, ludus: quamquam ludus tum industrialis, tum aleatorius esse potest. Addere possumus relationem mercatoriam, quae etsi venditionis jurium incorporeorum speciem habet, tamen aleatorii contractûs multum participat. § E De asseoiratione. (Cf. Lugo disp. 31 sect. 7, Schwano § 29.) Assecurationem inter contractus aleatorios collocavi, quia hanc sui conditionem plene exuere nequit. Nihilominus sciendum est, eo quod hodie per statisticam periculi damnive verisimilitudo multum determinata est, assecurationem, quae fit erga multos, non amplius pure aleatoriam sumi posse. Undo habes, quae infra n. 1135 notantur. I. Assecuratio contractus est, quo unus assecurator se obligat ad praestandam hypothetice alteri indemnitatem, sc. si ipsius res in hoc et illo periculo pereat vel damnum patiatur; assecuratus vero ad cer­ tam taxam absolute solvendam sive unica vice pro certo periculo, sive quotannis pro periculis et infortuniis semper impendentibus. Diversae igitur assecurationes exsistunt contra naufragium, contra incendium, grandinem; imo assecuratio vitae, quae sic intelligitur, ut, accidente morte alicujus, ejus haeres (vel designata persona) certam summam recipiat. Assecurator autem communiter non est unus pro se, sed persona moralis, societas, quae ex multis componitur seu ad quam inulti accedere possunt pro certa tantum summa spondentes. II. Ad essentiam contractûs pertinet: res assecurata, periculum, securitas seu cautio habendae indemnitatis pro casu, quod infortunium acciderit, pretium justum pro suscepta obligatione praestandae indemni­ tatis. Ex omnibus illis causis injustitia committi potest, imo contractus fieri irritus. — Insuper diversae conditiones aut in ipso contractu ap­ poni solent, aut lege positiva declarari; quae nisi observentur, maxime assecuratoribus datur facultas resiliendi seu denegandi indemnitatem, si infortunium acciderit. Et quamquam frequenter non ita exacte summo jure procedunt, tamen assecurati cauti esse debent in implendis omni­ bus conditionibus, ne arbitrio assecurantium relinquantur. 718 1132 F. I. L. II. Virtutes ct offic circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. III. Relictis igitur positivis legibus et conditionibus per contractum ipsum expressis, noto illa, quae legis naturalis siut, et quorum neglectus ex natura sua peccatum injustitiae inducat. 1. Committitur injustitia, si res, quae non exsistit, ut assecuranda declaratur et postea pretium petitur, ac si perierit. Similiter si assecuranda traditur res, quam assecuratus scit jam certo periisse; aut quam assecurans scit certo jam periculo ereptam et in tuto collocatam esse. Aliud est, si utrimque ignoratur, utrum res perierit, an in periculo exsistat, an in tuto jam sit posita: quodsi dubium hoc decla­ ratur, contractus transit in meram sponsionem, et quidquid tandem postea cognoscitur jam accidisse, quum contractus fieret, ex hac parte contractus non est invalidus. 2. Ratione periculi praeterea delinqui potest: si periculum non in­ tegrum declaratur; aut si, re assecurata, ejus periculum augetur. Hac in re maxime sibi cavent assecuratores clausulis additis, ut quaelibet rei, personae, periculi mutatio indicari debeat; secus ipsi a praestanda indemni­ tate liberentur. Attamen, secluso dolo vel culpa theologica assecurati, videntur illae clausulae assecuratoribus solum praebere facultatem denegandi solutionem pro casu infortunii, non ipso facto in conscientia reddere contractum irri­ tum, modo aliter aequitas servetur, i. e. modo pro aucto revera periculo plus solvatur, aut minus acceptetur in casu infortunii. 3. Ex parte assecuratoris injustitia committitur, si non habet neque recipere possit, unde indemnitatem praestet: nam tunc revera securitatem indemnitatis non praestitit; quare si damnum nullum occurrit, ipso tamen acceptam taxam retinere non potest. Nimirum assecuratus sane rescindere potest contractum, si impoten­ tiam assecuratoris cognoverit, neque videtur quidquam solvere debere: at quoniam tandem sufficit, ut assecurator aut habuerit aut potuerit mutuando accipere, unde exorto damno indemnitatem praestet, assecurato raro con­ stabit ita de impotentia assecuratoris, ut omnem solutionem possit negare. Aliter de assecuratoro ipso. Ille enim, etsi non erat totaliter impotens, ex taxa accepta saltem re­ stituere debet pro rata, i. e. secundum computationem ejus partis, quam in casu infortunii non potuisset refundere, ut si assecuratio erat pro valore 1000 librarum, assecurator autem solum 500 poterat re ipsa refundere, ipse etiam, si quidquam, ad summum dimidiam taxam acceptam retinere potest: quod est certissimum: imo equidem ne hanc quidem eum retinere posse, puto dicendum esse, siquidem in securitatem solius medii valons rerum dominus non consensit. (Cf. tamen n. 1135 in fine.) At si infortunium acciderit, manet obligatus ad reparandum totum damnum, si postea potens fuerit, non tam ex contractu valido, quam ex injusta fraude, qua impedivit dominum, quominus rem suam assecuraverit apud alterum sol­ vendo parem. ii ' 4. Accidere potest, ut ex utensilibus domùs, quae etiam assecurata sint, quaedam jam fuerint vendita, quum domus cum utensilibus incendio periret. Quod si fraudulenter factum non sit, contractui quidem stari potest; attamen quoniam revera valor assignatus evasit excessivus, etiam res, quae restant, eodem valore excessivo secundum proportionem aesti­ mari debent, ne injustitia committatur erga assecuratorem. Exemplo de­ Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Contractu» aleator. — assecuratio. 719 clarabo: Totalis aestimatio est 4000 aureorum, ex quibus 1000 pro uten­ silibus, 3000 pro domo computes; dominus vendit dimidiam partem utensi­ lium, sed pergit solvero assecuratoribus idem ac antea; tandem brevi post incendium oritur; quod residuum est domûs et utensilium, 1400 aureo­ rum aestimatur, ita ut 2600 aureos dominus recipiat. Sed nemo non videt, dominum justo plus recipere. Aestimatio rerum restantium ita facta est, ac si ante incendium res assecuratae 4000 aureis adhuc valuissent, quum re ipsa solum 3500 valerent, seu ‘/t ultra verum valorem aestimatae sunt. Quare ut justa proportio maneat, etiam residua pars 7i ultra suum valorem aestimari debent, i. e. non 1400, sed 1600 aureis, igitur dominus non 2600, sed 2400 aureos tantum potest recipere. Attamen si res mobiles, quae assecurantur, ex natura sua aut condi­ tione domini, sciente assecuratore, mutationem consueverunt subire, ita ut modo plus, modo minus valeant, quam summa assecurationis, dominus, etsi in casu infortunii nihil reliquum haberet, quod cum re immobili (aedibus) simul periret, tamen summam indemnitatis sic accipere potest, ac si tantum revera habuisset, quantum assecuravit; sed etsi plus domi habuisset, re­ cipere plus non posset. Talis assecuratio fit non raro a mercatoribus pro mercibus suis, ab agricolis pro domibus et granariis cum frumento col­ lecto: ejusmodi enim contractus duplici ratione aleae subjicitur. 5. Leges civiles sic statuere consueverunt, ut assecurator spondere usi debeat pro quolibet damno, quod oritur sine culpa ipsius assecurati aliorumque proxime cognatorum, qui in instrumento nominantur (v. g. ejus conjugis, liberorum, nepotum): quare si horum culpa theologica gravi damnum causatur, assecuratus nihil potest compensationis postulare, ne in foro conscientiae quidem, siquidem tale damnum materia contractûs non fuit. Si vero a tertio extraneo damnum infertur — puta incendium creatur — nisi in contractu aliud notetur, dominus imme­ diate recurrere potest ad societatem assecurationis: quae ex sua parte recursum servat in damnificatorem. Incendiarius igitur, sive suam s(ve alienam rem destruxit, restituere debet. Sed si quaeritur, cui restitutio fieri debeat, practica quaedam diffi­ cultas esse potest, si quando difficulter ad veros dominos res perveniat. Quare dico: 1) Si institutum assecurationis publicum est, i. e. ad ipsam rem publicam vel provinciam pertinens, restitutio fieri potest pauperibus vel causis publicis. 2) Si institutum assecurationis privatum est, per se huic instituto restitutio debetur. (Quodsi hoc ipsum institutum se suaque damna ex parte iterum assecuravit, ita ut assecuratio secundi generis — Riickversicherung — exsistat: sane huic secundi generis assecurationi pars restitutionis debetur, quae pro circumstantiis et variis restituendi modis vel immediate ab iniquo incendiario facienda est, vel mediate, sed cum debita diligentia ut re ipsa efficax indemnitas fiat. Videlicet si primo assecurationis instituto cum totali restitutionis summa ejus causa indicatur, per se sumi debet, illud institutum dein pro rata hanc summam divisurum esse cum secundi generis instituto.) 3) Si constiterit — quod sumi non debet —, restitutionis summam ad veros dominos perventuram non esse, neque via, qua id fiat, possit patere: restitutio, etsi de instituto privato agatur, pau­ peribus vel causis piis applicetur. Quod idem fieri potest, si ex una parte restitutionis summa non est ita magna, adooque in singulos possessores 720 P. I. L·. II. Virtutes ct offic. circn hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. chirographorum seu ,actionum1 quas vocant, materia tantum levis redundat, ex altera autem parte difficultas exstiterit restitutionem erga societatem efficiendi. Verum si certi quidam domini cognoscuntur, qui in societate assecurationis partes habent, hi sine dubio pro rata indemnes fieri debent, — saltem si eam copiam ,actionum1 possideant, ut in ipsos gravis restitutionis summa redundet, pauperibus vel causis piis dentur reliqua. — Ceterum circa modum restituendi cf. etiam supra n. 1029. < Quodsi res assecurata locata fuerit alteri, ne dominus amittat jus habendi indemnitatem in casu infortunii, haec locatio, imo locatarii quoque mutatio societati assecurationis indicanda est, ut contractus assecurationis ratificetur: idem saepe statuitur, quando res transit ad haeredes. Nam qui cavit pro periculo quod oritur, si À rem possidet eaque utitur, non cavet eo ipso pro periculo, quod eidem rei impendet, si B in ejus usum transierit: quare nisi dominus sibi caveat, in casu infortunii exorti gratiae et liberalitati assecuratoris remittitur. 1185 6. Nihil hucusque dixi de justitia annuae taxae. Et revera diffi­ cile est, limites justitiae assignare, quum res aleae tantopere subjaceat. Attamen etsi singulae assecurationes pro se solae spectatae justae dici possint secundum liberam utriusque conventionem rationabilem: nostris temporibus, ubi non singulares fiunt assecurationes, sed sexcentae idque a societate perenni, atque ex serie multorum annorum computus pro­ babilium infortuniorum secundum statisticam fieri potest, aliter videtur judicandum esse. Si enim ii, qui partem habent in societate assecu­ rationis, post detractas omnes expensas administrationis consueverunt quotannis excessivum lucrum habere, v. g. ut aliquando accidere di­ citur 20°'o et ultra, pro summa, quam cautionis causa tradiderunt: id justitiae limites mihi excedere videtur, ita ut, mea opinione, tunc ipsa taxa (seu praemium assecurationis, quod vocant) quotannis ab asse cu­ ratis solvenda diminui debeat. Idque eo magis, quod in casu generalis infortunii ne ipsa quidem societas totam summam solvere consueverit, sed ad solutionem ratae partis sese restringat. $ 2 De relatione mercatoria et chirographorum, quae quoad valorem mutationi subjacent, mercatura. (Cf. Schwane § 21, 4.) 1136 Ct Jura incorporea, sive actiones quas vocant (Actien) fundatae in certo aliquo negotio et industria (in viis ferreis, salinis etc.), cujus lucrum annuatim dividatur, sive chartae quae repraesentant jus tantae summae pecuniae postulandae ab illo et illo regno cum jure accipiendi usuras, quoad valorem mutationi fere perpetuo subjacent: quo fit, ut sint materia mercaturae aleatoriae. Nihil hic dico de mutatione fraudulenter producta — id enim ab injustitia plane non est immune — sed solum de ipsa emptione et venditione pro futuro tempore cum spe lucrandi propter mutatum valorem. Quare si emuntur non pro nunc, sed pro tunc, non jam Tr. IV. (Decalogi praec. VJ I.) — Contractus nient. — lot er ia, sponxio. 721 valor actu exsistens attenditur, sed simul adjungitur probabilis ex­ spectatio valoris aut aucti aut diminuti; atque secundum hanc contra­ hentes conveniunt de illis juribus emendis et vendendis: imo ne in­ tendunt quidem reipsa hanc emptionem, sed statuto die, ad quem emptio refertur, differentia inter pretium constitutum et pretium eo die re ipsa vigens solvitur, idque ab emptore, si pretium constitutum majus est, a venditore, si pretium actu vigens majus est. Unde patet totum contractum re ipsa sponsioni vel ludo aleatorio similem osse, atque illum lucraturum, qui futurum illorum jurium valorem mutabilem melius potuerit conjectare. Quare, nisi fraus et dolus adhibea­ tur, nove certa mox futurae mutationis cognitio pro infirma conjectura proclametur, per se ejusmodi contractus damnari nequit: verum aliunde fa­ cile evadere potest illicitus. Multam enim pecuniam ita exponere cum periculo gravis damni et rerum familiarium gravis ruinae, a peccato levi­ tatis et dissipationis, eoque pro circumstantiis mortali, immune non erit. Dein aliud periculum ingentis injustitiae cum tali aleatoria emptione certorum chirographorum connectitur: nam qui illis emptionibus alea­ toriis inhiant, quum saepe ingentibus abundent divitiis atque maximam copiam certorum chirographorum coemere possint, facile artibus suis eorum pretium currens ultra realem valorem immodice augere aut de­ primere norunt: quo tandem fit, ut postea eorum possessores gravis­ simum damnum et fortunae suae ruinam incurrant. § 3. De loteria. Loteria contractus est, quo soluto certo pretio participatio con-1137 ceditur in sortitione certarum rerum aut certae pecuniae summae : quo fit, ut aliqui plus quam solverint, recepturi sint, alii minus, alii nihil. 1. Haec in se illicita non est, quum sit emptio rei incertae. 2. Attamen, ut justitia servetur, 1) omnis fraus in educendis sche­ dulis exsulare debet; 2) dominus loteriae non potest in lucro excedere: quare quod ex schedulis distributis collegit, valorem rerum sortibus subjectarum debet non plus excedere, quam quod aliter in honesto ne­ gotio, si pecuniam impendisset, lucraturus esset. 3. Verum si ad utilitatem pii operis loteria instituitur, talis pro­ portio non est necessario servanda, modo, qui sortes emunt, sciant, quae quantique valoris sint res, quae exponantur; imo si ne hanc quidem no­ titiam ementes curant, rigorose necesse non est, ut expresse moneantur, siquidem potius eleemosynam conferre, quam lucri spem emere volunt. De sponsione. (Cf. Lugo disp. 31 soct. 6, S. Alph. n. 839 sqq.) 1. Sponsio conventio seu contractus est, quo aliqui de veritate ali-113s cujus rei aut de aliquo eventu contendentes aliquid spondent, ut illius Lchmkuhl. Theol. mor. I. Edit 4. 16 I 722 F tlK i sit, qui verum attigerit. Ex se ejusmodi conventio non est illicita: at­ tamen facile limites honestatis excedere potest, eo quod sino causa et irrationabiliter fiat quaedam bonorum dissipatio. At si recreationis causa fit, re modica exposita, aut ut disceptatio jam justo acrior com­ ponatur, nihil est, cur vituperetur. 2. Ut autem ex se sponsio sit licita et valida (nec injusta), re­ quiritur: 1) ut res, de qua quaeritur, utrimque eodem sensu intelligatur; 2) ut res utrimque sit dubia (imo si multo major probabilitas pro una, quam pro altera parte sit; id, quod exponitur, debet proportionate majus esse ab una parte, quam ab altera: attamen ex rationibus sub n. 3. notandis id practice plerumque non ita severe sumi potest); 3) ut utrimque eodem modo sponsio intelligatur, ideoque ex utraque parte ex­ sistat animus solvendi ei, qui victor evaserit; 4) ut sit de causa licita. 3. Si igitur unus spondentium certus est de re, sponsionem cum altero inire nequit: imo communiter non sufficit quidem, ut dicat, se certum esse. At si aperto dicit, se plane certum esse, et nihilominus alter in sponsione perseverat, S. Alph. n. 879 admittit, licere spon­ sionem inire in sequentibus casibus: 1) si, qui putavit, se certum esse, alterius pertinaci contradictione incipit dubitare; 2) si certitudine ipsius non obstante, alter, quamquam dubitat de sua assertione, nihilominus vult in sponsione persistere: cui adjungi potest 3) si utcunque constet de spontaneo animo donandi. 4. Illicita autem est sponsio circa peccatum committendum; sc. sive alter optet alienum peccatum, sive alicui incitamentum sit ad peccatum committendum: nihilominus, peccato facto et lucro accepto, onus restitu­ tionis imponi non potest. Prorsus aliud dicendum est, ita ut plane licita sit sponsio circa peccatum, si incitamentum est cavendi a peccato atque etiam ab altero ex hoc fine offertur, ut alter a peccato retrahatur: tunc enim nihil aliud est, quam praemium proponere non peccanti et de poena voluntaria convenire, quae a peccante sit solvenda. 5. Etiam propter periculum et indecentiam, quam certae sponsiones secum ferunt ex subjecta materia, illae aut per se jam illicitae esse, aut positiva lege prorsus prohiberi possunt. Sic lex ecclesiastica sponsiones circa electionem futuri Papae declaravit irritas. NITAS SACERDOTALIS SANCTI Τ4~. - ΒΠΗ P. I. L. ΙΓ. Virtutes et offic. circa hom. ctc. — Div. III. Virt. mor. objecta. § 5. De ludo. (S. Alph., Lugo 1. c., Schwane § 30.) usa 1. Ludus contractus est, quo ludentes inter se conveniunt, ut certa res exposita victori tribuatur. Non omnis ludus aleatorius est, sed distinguitur industrialis, alea­ torius, mixtus: prout ab arte, dexteritate, solertia, industria pendet; aut vix non prorsus a sorte regitur; aut tum ab industria tum a sorte destinatur. Tr. IV. (Decalogi praec. Vil.) — Contrnctus alcat. — ludus. 723 2. Quamquam per so nulla species ludorum est illicita, tamen ludi aleatorii abusui et scandalo longe facilius patent, et generatim lucri causa, i. e. ad quaerendum magnum lucrum ludere, a peccato saltem veniali vix immune esse potest, quoniam sola honesta ludendi ratio est recreare animos et ad labores iterum reddere aptos. 3. In genere, ut ludus honestus sit, debet 1) ex objecto suo non esse contra legem sive naturalem sive positivam; 2) debet fraus et dolus ab eo exsulare: attamen quaedam astutiae ex consuetudine et diversi ludi regulis permittuntur; si quae aliae adhibentur, justitia laeditur cum onere restitutionis secundum spem lucri, quam victus habebat; 3) utrimque moraliter idem esse debet periculum: at si quis sciens et volens cum multo peritiore ludit, non est, cur de injuria conqueri possit, neque si utorque excessum notabilem in peritia igno­ rat; 4) abesse omnis coactio ad ludendum: quare coactio, si sit veri nominis, contractum facit rescindibilem ex parte ejus, qui metum passus est, ita ut etiam post ludum, si rictus sit, solvere non teneatur et pecuniam solutam juste possit repetere; imo victor, qui metum incutit, etiam non rogatus jam per se saltem partem lucri restituere debet, in quantum ipse ex majore peritia majorem spem lucri habuit: sed si, qui metum passus est, victor evasit, ipse nihil tenetur restituere neque ex se, neque ex alterius petitione: S. Alph. n. 880; 5) lu­ dentes debent liberam dispositionem pecuniae habere, quam exponunt; neque nimiam summam exponere, sed animi recreandi causa, quam­ quam hujus moderationis defectus ex se virtutem quidem, sed non justitiam laedit. 4. Si qui ludi a lege vigente prohibentur, generatim illicitum est iismo indulgere: etsi parvitas materiae exsistere possit. Quodsi ejusmodi ludi clare et certo declarantur irriti, victor lucrum ne retinere quidem potest, nisi post ludum victus sponte omnino dono dederit: at si irritum declarari ludum non constat, victor quidem acceptum lucrum restituere non tenetur, sed neque victus tenetur solvere: quum enim lege repetere possit, inutile est urgere obligationem solvendi; imo etsi jus repetendi non conceditur, tamen probabile est, legem ipsa prohibitione obligationem solvendi sustulisse. Cf. S. Alph. n. 887, Lugo d. 31 n. 60 etc. 5. Lege canonica ludi aleatorii, qui solâ fortunà aut fere solii fortuna reguntur, ita ut ars et industria minimam habeat partem, olim omnibus, tum clericis, tum laicis prohibiti erant: pro clericis tamen graviores longe poenae erant constitutae. Verum pro laicis lex, ut positiva, desuetudine pro abrogata habetur; atque etiam pro clericis rigor legis multum temperatus est, ita ut etiam pro illis lex positiva tum solum vim suam retinere videatur, si jam ipsa lex naturalis, spectatis persona et circumstantiis, ratione excessûs, scandali, neglecti officii etc. ludum interdicat (cf. infra vol. II do obligationibus clericorum n. 617). Nihilominus major est inclinatio naturae humanae, contra virtutem eutrapeliae excessu, quam defectu delinquere. Doin cum excessu in lu­ dendo aliorum peccatorum periculum non raro conjunctum est, ut rixarum, 46 · 724 P. T. L·. II. Virtutes et offie. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. blasphemiarum, neglectae curae rerum familiarium vel alius officii, ebrie­ tatis, fraudis etc. Quare tum parochus, tum confessarius vigilare debet, ut ludos periculosos et scandalosos impediat, atque etiam prorsus interdicat sub poena denegatae absolutionis iis, quibus aut occasio proxima graviter peccandi est, aut ratio scandali activi. Ratio scandali activi autem iis est, qui seducunt ad ludos, in quibus alter peccare consuevit; qui praebent locum iis, qui ludendo graviter peccant, ut caupones filiis familias, qui pecuniam furto sublatam exponunt; magis etiam qui instituunt ludos illos publicos, in quibus communiter magnus numerus ludentium res familiares in ruinam inducunt ac tandem sibi ipsi necem inferre conantur. 6. Quare non possum non damnare illas speluncas lusorias, speluncas dico, etiamsi magnificentissimae aedes sunt, in quibus diabolicum illud ne­ gotium agitur in ruinam et temporalem et aeternam multorum. Gravior difficultas est, si quaeritur, quanta sit obligatio reipublicae, ejusmodi insti­ tuta et prohibendi et penitus abolendi. Sano si tanta mala et scandala non sunt, etsi interdum oriantur, non nego, posse publicam auctoritatem propter gravissimas rationes aliquantum indulgentiorem esse, ita ut non tam facile ei reputetur peccato, quam institutorum dominis. Nimirum si propter po­ puli corruptelam impossibile sit, omnem ejusmodi ludendi abusum abolere, videtur similo quid dicendum esse, ac communi sententia statuitur in tole­ randis meretricibus, ut videlicet auctoritatis publicae sit diminuere malum, quod penitus auferre non possit. Partitio II. De successione haere ditari a. Confer de juris naturalis principiis circa hanc rem eosdem fere au­ ctores, quos circa ,contractus' attuli. n-Η Absolutis praecipuis quaestionibus, quae circa contractus moveri possunt, restat, ut de altero modo transferendi bona atque jura breviter dicamus, de successione in locum defuncti. Quae successio fit aut sine voluntate defuncti declarata, aut per eam; aliis verbis aut ab intestato, aut per testamentum. Nam sive defunctus mortis suae causa aliquid disposuerit de bonis suis, sive non, semper sunt, quibus aut ex lege naturae aut ex lege positiva eo ipso jus ad bona illa morte dimissa oriatur b Caput L De notione et origine successionis. I. Jure naturae ii, qui defunctum repraesentant, i. e. ejus filii vel descendentes in juribus et bonis illius succedere debent; idque ita, ut antecessor etiam positiva sua voluntate eos plane excludere generatim 1 Marres n. 281 tamen contendit, cx jure Ncerlandico fiscum tandem post judicis sententiam jus in bona sine haerede relicta acquirere: quare eum, qui antea illa occupaverit, non strictam justitiam, sed obedientiam legi debitam laedere. Tr. IV. (Decal, praec. Vll.) — Tranelatio bonorum per success. vol testament. 725 nequeat, etsi non omnia bona iis relinquere teneatur. Quod etiam ita apud omnes invaluit, ut S. Scriptura nomen filii et haeredis plane converterit. Cf. Gal. 4, 7: „Quodsi filius, et haeres/ II. Ceterum quoniam ad alios cognatos bona morte dimissa ex naturali jure pertinere, non ita dici potest, necessarium quodammodo est, per leges positivas ambitum successionis accuratius definire: quae leges generatim etiam in conscientia servari debent. III. Alter modus adeundi bona et jura defuncti est per ultimae illius voluntatis dispositiones, quorum praecipua testamentum est. Hoc ita definiri solet: ,Ultimae voluntatis dispositio de eo, quod quis post mortem fieri velit (cum directa haeredis institutione)/ IV. Etsi vis et valor ultimae voluntatis jure merito ad jus naturale reducitur neque a sola lege positiva pendet: nihilominus legem positivam cx justa causa aliquid circa ejusmodi dispositiones earumque valorem etiam pro foro conscientiae constituere posse, prorsus fatendum est. V. Dispositiones autem legis positivae vix non ubique generatim hae sunt, ut 1) circa certam bonorum residuorum partem certis personis jus contulerint, quod per testatoris voluntatem laedi nequeat; 2) ut quosdam a participatione bonorum defuncti excluserint; 3) ut totius testamentariae dispositionis valorem certis quibusdam formis atque conditionibus subjecerint, sine quibus non valeat aut non plene valeat testamentum. VI. Quarum legum vis atque sensus pro foro conscientiae aliquando pleni juris est, aliquando solum post judicis sententiam pleni juris evadit. Explicatio. Nota ad I. Sunt quidem, qui putaverint, jus sue-u 42 cedendi ex sola lege positiva repetendum esse, ac si, homine defuncto, ejus bona fierent bona nullius, quae a quolibet rite possent occupari et propria reddi, nisi positiva lex contrarium statuisset. Cf. Carrière de justitia et jure n. 502; qui ipse mediam viam sequitur. Verum haec opinio recentiore aetate a pluribus excepta tum contra antiquorum doctrinam communiorem, tum contra rationis principia peccat. Successio enim quaedam, saltem filiorum vel descendentium, non minore jure postulatur a natura ipsa humana, quam bonorum divisio seu privata possessio. Quis enim labores, industriam impenderet, nisi sciret, se non sibi tantum, sed etiam suis posse prodesse ac providere : omnis igitur vis et energia in rebus externis procurandis langueret sine jure successionis. Imo quae paterfamilias acquirit et possidet, ipsa natura duce, non tantopere ut homo plane privatus possidet, sed magis etiam tamquam caput familiae; pro familia enim ejusque conservatione bonorum stabilis possessio etiam magis necessaria est, quam pro singulari homine ejusque vita. Adde, communiter familiae membra per labores suos in conservanda augendave bona impensos eo ipso quoddam sibi jus acquisivisse ut, defuncto capite, bona nihilominus in familia conserventur. IHi Ifll· !■ j·] kS; IM kH U [■ kl p· |M hB| IM J |H jjf j| 1m| .j'IL; I i k] | ij 3 0» |LH IM ·■ |H ί··11< j;ÏI 9 VkM IM IM IM , 726 P. I. L. II. Virtutes offic. ct circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Ad II. 1. Naturalis familiae nexus ad collaterales consanguineos, qui sub eodem familiae capite non remanserunt, sed pro se, matrimonio inito, novae familiae fundandae initium fecerunt, aut eam jam procrearunt, non ita extenditur: quapropter sicut obligatio gravis eorum curam habendi raro exsistit, ita neque ab ipsa natura postulatur, ut, deficientibus propriis filiis, consanguinei exsistant successores. 2. Nihilominus, si consanguinei egestate premuntur, locupletioris co­ gnati, qui prole careat, obligatio pro circumstantiis gravior aut levior est, iis prae ceteris providendi. Cf. S. Alph. n. 94G et Marres n. 343. 3. Imo, nisi quis bona sua velit finibus altioribus et piis consecrari, aequitati valde consentaneum est, ut ceteris paribus, cognati in locum de­ functi succedant. Ilinc etiam factum est, ut, nisi expressa voluntas ante­ cessoris obstet, omnium fere regnorum leges id praeciperent, quod natura suadet, ut nimirum deficientibus filiis, proximi consanguinei in bona defuncti succederent: divisio tamen non eadem est apud omnes. TFRWTAS SACERDOTALIS SANCTi rtl m3 Ad III. 1. Testamentum esse re ipsa legitimum modum bona transmittendi, non est dubium : id enim omnes gentes agnoscunt. Quod juri Romano omnino solemne erat, quum pro axiomate statuisset: „Nihil est tam conveniens naturali aequitati, quam voluntatem domini, volentis rem suam in alium transferre, ratam habere/ Instit. de ,rer. divis.{ 2,1, § (40) ,Per traditionem1. 2. Dicitur, ultimae voluntatis dispositionem praecipuam esse testa­ mentum: quia alia diversa est donatio mortis causa, quae non sola voluntate morituri efficitur, sed a donatario acceptatur, at perfecta non est, nisi morte donantis secuta. 3. Dicuntur ultimae voluntatis dispositiones, quae usque ad mortem sunt revocabiles, ac proin valent tantum, si testator (s. donator) non revocando ostendit, se usque ad ultimum vitae momentum in ea volun­ tate permansisse, seu se nihil, quod ulterius sit, declarasse. Ad IV—VI. 1. Verum jam de successione ab intestato, quando ori­ ginem quaeris, non omnis controversia sublata est; multo minus id obtinet, quando quaeris, unde facultas testandi originem ducat, aliis eam ex ipso jure naturali, ex lege positiva aliis repetentibus. 2. At equidem puto, dicendum esse, facultatem per ultimae voluntatis dispositionem statuendi, quinam post mortem domini in ejus bona succedant, modo servetur lex providendi propriae familiae, ex jure naturali esse re­ petendam. Aliis verbis, sicut homo naturaliter, i. e. per ipsum jus naturae concessam, non a sola humana lege acceptam habet facultatem contractus varios circa jura et bona sua cum aliis hominibus faciendi, ita etiam habet naturaliter facultatem aliquam — etsi non illimitatam — disponendi de rebus suis post mortem, cui cedant. Nam: 1) Si ex auctoritate res conficienda est: veteres scriptores id quasi uno ore aut fatentur aut pro indubitato sumunt. Ita S. Antonin, p. 3 tit. 10 cap. 3 § 14, Molina de just, et jure disp. 81 n. 1G, Lessius 1. 2 c. 19 n. 12 etc. putantes, ipsis testamentis informibus plane etiam inesso naturalem obligationem. So to de jure 1. 4 q. 5 art. 3, B il lu art diss. 2 art. 3 § 3, Sanchez cons, moral. 1. 4 c. 1 dub. 14, Suarez de leg. 1. 5 c. 32 n. 7 etc. docentes, leges civiles circa Tr. IV. (Decal. praec. VII.) — Successio in bona def. — Testam' origo, t. informe. 727 testamenta (sive ,certo * , sive .fortasse ) * non ipso facto testamenta informia irritare, sed usque ad sententiam judicis illis relinquere suum naturalem calorem; Vasquoz de testam, cap. 3 dub. 1 η. 4, Bonae, de contract. disp. 3 q. 1 p. 3 cum innumeris aliis, qui tenent informia testamenta ipso facto etiam in conscientiae foro esse irrita, id tamen repetunt ex eo, quod lex positiva ea irrita fecerit, alias ea plane valida evasura esse, indubitanter sumentes (cf. etiam Lugo de jusi. disp. 22 sect. 9); imo Lugo disp. 23 n. 76 loquens de valore donationis, sitne sustinendus mortuo donatore ante acceptationem ex parte donatarii, idque ex ipsa intentione et voluntate donantis pendere docens, hujus rei probationem petit ex naturali facultate testandi: adeo certum etiam ipsi erat, hanc facultatem homini ab ipsa na­ tura, non per solam legem positivam inesse. 2) Interna autem ratio, quae hanc naturalem facultatem probet atque evincat, ita foro enuntiari potest: Fines illi, propter quos natura ipsa postulet „rerum divisionem et privatum ** dominium , parum efficaciter at­ tinguntur, nisi certo aliquo modo homo disponere possit, quid velit post mortem suam de suis rebus fieri. Verum ad fines ex naturali ordine ne­ cessarios, naturalis ordo ipse confert jus adhibendi efficacia media; seu naturalis ordo recti postulat, ut necessarii fines efficaciter attingantur; ergo postulat etiam, ut homo disponere possit, quid de rebus suis velit fieri post mortem. Nimirum fines illi, qui postulant privatum dominium, sunt, ut servetur pax, atque jurgia perpetua praecidantur, ut securus reddatur usus rerum temporalium, ut sufficiens habeatur instigatio hominis ad exserendas vires suas atque prosperitatem promovendam. Haec autem omnia languerent, in summum periculum vocarentur, si homo timere deberet, ne post mortem suam quilibet ipsius bona relicta occuparo posset, exclusis etiam iis, qui maxime sibi cari essent et quos nosset continuaturos ipsius opera atque speciales fines, propter quos bona externa collegerat. 3) Alia ratio, quae quodammodo complet priorem, est haec: EffectumU45 illum, qui testamento obtinetur, debere obtineri posse, omnes, etiam ii, qui ex lego positiva testamenti condendi potestatem repetunt, facile fatentur: unde est, ut putent, auctoritatem publicam debuisse hanc possibilitatem aliquo modo inducere: ut vero re ipsa illa possibilitas adsit, atque per testamenti conditionem adsit, putant legem positivam propterea requiri, quod impossibile sit naturaliter transiro jura ab uno in alterum, nisi uni­ antur utriusque voluntates; quod ante mortem testatoris non fieri, fieri non posse post ejus mortem. Ad quam difficultatem respondeo: 1) Si haec ratio vera sit, relinquitur pro transmittendis bonis modus ille, qui dicitur ,donatio mortis * : causa hanc enim saltem includi in notione perfecti dominii, in dubium nequit vocari. Verum ille modus saepe parum congruit, quum saepe minimo conveniat, ante mortem donatoris ipsis donatariis omnia pleno esso cognita. 2) Difficultas illa, dobero uniri voluntates utriusquo, non est insolu­ bilis. Aliquam unionem debere adesse, ut translatio jurium plena atque perfecta sit, fateor atque plano contendo; verum talis unio adest: videlicet voluntas acceptantis actu exercetur, voluntas testantes moralitor perseverat, quum neque retractata fuerit, nequo retractari amplius possit. Nequo ostendi potest, plus requiri. Voluntas transferentis jus generatim propterea requiritur, ut sese abdicet juro atquo etiam, ut alteri praebeat facultatem !’ » >■ a 728 P. I. L. Π. Virtutes et offic. circa horn. ctc. — Div. III. Virt. mor. objecta. acceptandi, seu ut juribus atque bonis suis imprimat eam determinationem, qua prae aliis a certis quibusdam occupari possint. Hanc determinationem bona etiam post mortem prioris domini retinent; acceptatione ejus, qui vo­ catur ad possessionem, postea efficax fit. Quare jure merito posthaberi potest sententia eorum, qui ut Z al­ longer Instil, jur. nat. 1. 1 § 120, Wiestiver in I. 3 decret, tit. 2G η. 3 η. 8 et 9, Schmalzgrueber ib. n. 3—9 cum aliis ex sola lege positiva potestatem testandi ortum habere censent. 3. Lex autem positiva sine dubio ex gravi ratione hanc facultatem naturaliter concessam restringere, certis limitibus circumscribere, certisque conditionibus subjicere potest, atque ita quidem, ut aliter actus testandi invalidus fiat. Posse id aliquando fieri, ex iis, quae supra de contractibus dixi­ mus, pari ratione colligitur1: verum ut juste et valide fiat, requiritur justa et gravis ratio, neque ita difficilem reddere potest positiva lex hanc ultimae voluntatis declarationem, ut homini moraliter possibile non sit, justos suos fines assequi. Legem positivam hic intelligo primo legem civilem; at in dispo­ sitionibus, quae respiciunt pias causas, legem ecclesiasticam. 4. Palmaris quaestio igitur ea est, num leges positivae revera sic statuerint atque juste statuerint, ut, certis conditionibus non servatis, ultimae dispositio voluntatis ipso facto in foro etiam conscientiae nulla sit. Et revera antiqui scriptores, utut dissenserint in affirmando sive negando valore testamentorum legibus non conformium, vix non omnes conati sunt, suam sententiam ex ipsa lege positiva confirmare: sunt enim ii, qui dicunt, etiam post sententiam judicis naturalem obligatio­ nem manere, toti in eo, ut probent, legem positivam nihil aliud inten­ disse neque intendere, nisi ut civilis actio juridica ex tali testamento cuilibet denegetur; et similiter ii, qui aliter sentiunt. Unde jam patet, quaestionem hanc, quid liceat haeredi testamenti informis, apte uon posse decidi ex sola auctoritate veterum, siquidem leges veteres fere ubique novis cesserunt. Sed videndum est plane, quaenam sit sive certa sive probabilis vigentium legum sententia atque interpretatio. «hg m" Porro hanc quaestionem prae aliis Marres 1. c. n. 370 pro inultis saltem regionibus nitide pertractat: cui non possum non assentiri. 1 Imo ne iisdem quidem rationibus nec tnm facile naturalis obligatio testamenti legibus positivis invalidi sustineri potest, sicut naturalis obligatio contractuum posi­ tiva lege inefflcacium: contractus enim, qui mutuam obligationem imponit, valet ex mutua voluntate favoris legalis renuntiatione; testamentum autem valet ex unius voluntate, neque ille, cujus interest testamentum irritum esse, mutuo se consuevit obligare. — Attamen si haec obligatio aliquando accessit, v. g. promissio erga testa­ torem: sane haec potius firmiorem reddit testatoris dispositionem, et promittentem etiam generatim impedit, quominus per judicem testamentarias dispositiones irritas declarandas curare possit. Nimirum ad obligationem contractûs promissionis, ejus­ que saepe onerosae, accedit obligatio pietatis erga defunctum. Tr. IV. (Decal, praec. VII.)- Sucessio in buna def.— Testamentum informe. 729 Dicit igitur, 1) dispositiones testamentarias, quibus laedatur legitima pars haeredum necessariorum, in quantum haec laedatur, in foro conscientiae invalidas esse: nisi forte peculiares circumstantiae exceptionem faciant. 2) Alias dispositiones, praecipue requisita solemnitate carentes, non ipso facto pro invalidis haberi, sed post judicis declarationem; id ex clara lege Ne er land i ca patere, atque etiam pro lege Gallica ct recentioribus Ger­ maniae legibus hanc legis interpretationem jurisperitorum esse ostendit1. Addo: 3) Pro Anglia Crolly de just, et jure II. n. 389 statuit, com­ munem esse persuasionem, testamentum, quod prima fronte appareat in­ forme, ne in conscientia quidem valere — siquidem facillimum sit, sic con­ ditiones a lege Anglicana praescriptas impleri, neque leges illae ad quid­ quam aliud ordinentur nisi ut de testatoris voluntate sufficienti et certa norma constet; — quod occultiore defectu laboret, irritum fieri pro foro conscientiae post judicis sententiam. 4. Sitne simile quid pro aliis regionibus dicendum ct quibus limitibus, secundum diversarum regionum leges atque jurisperitorum interpretationes videri debet. Id unum moneo, ex ipsis nostrorum temporum conditionibus fortasse praesumptionem hanc adesse circa mentem legislatoris, eum, etsi 1 Non abs re erit verba jurisperitorum referre. Carrière de contr. n. 120: ,,Nullitatem pleni juris apud nos non vigere agno­ scunt jurisperiti : hodie sicut olim explorati juris est, recurrendum esse ad auctori­ tatem judicis.11 Larombière Théorie et pratique des obligations tom. Π. art. 1304 n. 10 ..Le plus souvent, la loi en prononçAnt la nullité de certains actes, se borne à les déclarer nuis. Quelquefois elle les déclare nuis de droit ou de plein droit. L’ad­ dition dc ces mots ne veut pas dire qu’ils sont si parfaitement nuis qu’il ne soit pas nécessaire d’en faire prononcer la nullité par jugement. Toute déclaration de nullité ne donne lieu, en effet, qu’à une action en nullité, et l’addition de ces mots ,de droit ou de plein droit1 n’a d’autre but que de signaler en termes plus éner­ giques la volonté du législateur. Ils ne sont qu'une superfluité de rédaction. par réminiscence des principes du droit romain, qui opposait les nullités de droit (jure, ipso jure) aux exceptions et restitutions prétoriennes, et de notre ancien droit français, qui opposait aux actions pour cause de rescissions les actions pour cause de nullité de droit ou de plein droit, prononcée par l’ordonnance ou par les coû­ tâmes. Ils prouvent seulement que le législateur moderne, en continuant l’usage d’expressions qui ne sont aujourd’hui qu’une rédondance sans valeur, n'a pas ap­ proprié son language aux innovations qu’il a introduites dans les principes de notre nouveau droit.11 Zachariae Handbuch des franz. Civilrechts T. I. § 37: „Die Nichtigkciten Bind entweder kraft des Gesctzes (ipso jure) oder kraft einer richterlichen Entscheidung (ex sententia judicis) Nichtigkciten. Dièse Entscheidung hat jedoch nicht den Sinn, als ob gewisse Rechtshandlungen nichtig waren, obnc dass es eincs richter­ lichen Urtheiles bedürfte, welches die Nichtigkeit ausspreche. Vielmehr gehoren, die Eintheilung in dicsein Sinne genommen, aile Nichtigkciten des Civilrechtes in die letztere Niasse ctc.“ Et rc quidem vera, si leges nullius actionis obligationem aut valorem agno­ scunt, nisi de qua leges aliquid statuerint, ct quae legum statutis conformis sit: plane absonum videtur, valorem resp. nullitatem aliter iutclligi, nisi de valore aut nullitate civili, sc. quae pariat actionem juridicam: dc reliquo saltem exspectanda est ipsa judicialis actio ct judicis sententia; quae si secuta sit, generatim etiam in foro conscientiae pro norma haberi debeat, quum alias confusionem potius, quam ordinem in sociali vita creatura sit. 730 I’. I. L. IL \rirtiites et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. dicat, ,dispositio nulla sit‘, non intelligere por se nullitatem omnimodam, sed nullitatem civilem, ot tandem post judicis sententiam nullitatem plenam. Quare nullitatem plenam ante judicis sententiam si quis contendat adesse, illius fuerit, hanc omnino certo demonstrare. ma 5. Practica igitur conclusio circa testamentarias dispositiones in­ formes haec est: 1) Ubicunque non probatur perfecta nullitas ejusmodi dispositionis, si modo constat certo de voluntate testatoris: haeres seu legatarius ex tali informi testamento bona sibi assumere potest; haeres ab in­ testato autem etiam sibi bona illa tradenda potest petere. 2) In causis piis sola lex canonica respici debet, nisi forte lex civilis plus faveat: (piare si constat certo de testatoris voluntate, haec pia legata tum ab haerede testamentario, tum ab haerede, qui ex in­ testato res accipiat, solvi debent1; (pialis certitudo requiratur, v. n. 1162. 3) Haeres sive legatarius, qui ex testamento informi bona accepit, fraude uti nequit contra haeredem ab intestato, neque eum impedire, quominus judicem adeat ad rescindendum testamentum, in causis pro­ fanis; imo generatim serio postulanti ante judicis interventum cedere debet, neque occulta compensatione uti potest, nisi praeter testamentum informe alium titulum justum circa bona testatoris habeat. 4) Quod de testamento informi dictum est, fere etiam dicitur de translatione bonorum in homines civiliter incapaces : accuratiora sequenti capite suo loco notantur. 5) Haeres etiam legaliter agnitus aliquando dispositiones etiam non piarum causarum, licet informes, plane in conscientia implere debet, si v. g. testator sive antecessor fide haeredis nixus aliqua in­ junxit at majorem cautionem omisit; nimirum aut ex mera fidelitate, aut ex onerosa promissione tunc obligatur. Caput II. De haeredibus eorumque portione. § u De notione haeredum bonorumque inter eos divisione. 1149 Haeres ex jure antiquo plane distinguitur a legatario: haeres est, qui repraesentando defunctum in ejus bona succedit sive ex toto, sive 1 Dispositiones in favorem Ecclesiae aut piarum causarum factas etiam indigere sanctione legis civilis aut ex ea regi debere, ne umbram quidem veritatis habet: ac propterea S. P o en i tent iar ia constanter respondit, eas dispositiones etiam civiliter informes impleri debere. (Cf. Resp. 23. Junii 1811 „Bonifacium teneri in conscientia ad implendam voluntatem Eudorii [defuncti] certo cognitam/ Gury casus II. n. 861.) Nihilominus confessarii est videre, utrum haec monitio in singulari casu urgeri atque aperte declarari debeat, an silentio premi; sc. sine spe fructûs non debet et poenitentem in malam fidem conjicere, et causis piis nihil prodesse. Tr. IV. (Decal. prucc. VII.) — Successio in bonn def. — Hatred, legit. et necesst, 731 secundum quotam partem bonorum (haeres ex asse — haeres ex parte; uterque tamen dicitur succedere ex titulo universali)] legatarius est, qui ex defuncti voluntate certa aliqua bona recepturus est tradenda per haeredem (dicitur succedere ex titulo particulari). — Jus Gallicum hanc distinctionem haeredis et legatarii omisit, retento nomine haeredis ex titulo universali aut ex titulo particulari; atque pleraque jura recentiora, quando aliquos faciunt haeredes necessarios, qui quoad certam bonorum partem omitti a defuncto nequeant, institutionem ut haeredum non ita urgent, sed permittunt etiam, ut praescriptae portionis transmissio Hat tamquam legatariis. Quare haec juridici haeredum et legatariorum distinctio etiam in sequentibus plerumque non attenditur. I. Haeredes distinguuntur praecipue ab intestato et testamentarii. Ab intestato haeredes ii sunt, qui, ultima voluntate defuncti valida non exsistente, per ipsas leges in bonorum defuncti successionem vocantur, ut proximi consanguinei: accuratior eorum determinatio diversa fit a diversis legibus. Dicuntur etiam haeredes legitimi, i. e. per legem positivam. constituti. II. Haeredes testamentarii, qui testamento pro haeredibus assignantur, alii sunt necessarii, alii arbitrarii. Necessarii, seu qui omitti in testamento nequeunt, plerumque sunt soli consanguinei in linea recta, i. e. descendentes, aut in eomm defectu ascendentes: arbitrarii, seu qui ex libera testatoris voluntate vocari possunt, sunt, haeredibus necessariis deficientibus aut praescripta sua portione donatis, tum reliqui consanguinei, tum extranei quilibet, nisi qui speciali lege positiva excludantur. Il I. Excluduntur autem a successione, ita ut haeredes vel legatarii aut nullatenus aut non ultra certam bonorum portionem esse possint, alii titulo incapacitatis, alii titulo indignitatis. Uberior diversorum jurium explicatio. In hoc uno omnia uso jura in suis dispositionibus conveniunt, ut si superstites sunt descendentes, hi soli, quibuslibet aliis exclusis, defuncto succedant: nisi forte etiam cum descendentibus simul uxorem vocent in successionem alicujus bonorum partis; alioqui huic aliter providebitur. Quoad divisionem bonorum distingui debet successio in capita, successio in stirpes, successio in lineas: in capita, si singuli, qui vocantur ad successionem, aequales partes recipiunt; in stirpes, si, qui succedunt, non ratione suae personae, sed ratione stirpis, ex qua orti sunt, bonorum partem recipiunt (ut, si cum 2 filiis defuncti 3 nepotes, sc. liberi tertii filii, qui jam antea mortuus est, haeredes fiunt, hi tres nepotes solum suum patrem repraesentant atque ratione illius succedunt; quare tres simul sumpti non amplius recipiunt, quam uterque filius defuncti). In lineas succedunt per sc remotiores ascendentes, si vocantur ad haereditatem, eo quod haereditas dividatur primo inter lineam paternam et maternam: quare etiam consanguinei collaterales per lineas succedere dicuntur, si prima bonorum divisio fit secundum lineam pa- I II I] !| il ;] | | || ll l I !| J II <1 I II ’■ II ' a J H |l ’t ;> Ij |l II M II |l |fl II II II II II igl II II 732 P. T. L. II. Virtutes et offie. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. ternam et maternam, vel ita porro per lineas paternam et maternam avorum etc., atque mediante hac divisione horum progenitorum descen­ dentes succedunt. ii'u I. Pro summaria enumeratione haeredum ab intestato haec accipe: A. Jus Romanum seu commune pro haeredibus statuit hunc ordinem: 1. Descendentes, ita tamen ut, si primo gradu remotiores sunt iique a diversis parentibus procreati, in stirpes succedant. 2. Ascendentes gradùs propinquioris simul cum defuncti fratribus et sororibus ex eodem patre atque eadem matre progenitis vel eorum liberis. 3. Fratres et sorores ex eodem patre aut eadem matre, vel eorum liberi. Cf. Walter hist. jur. Rom. (Rom. Rechtsgesch.) lib. III. cap. 19. 4. Consanguinei reliqui, sive ex parte utriusquo parentis sive ex alter­ utra parte tantum cognati, in gradu propinquiore usque ad quintum gra­ dum jur. can. (al. decimum). 5. Deficientibus consanguineis, conjux superstes: alias fiscus succedit. B. Jus Gallicum: 1. Descendentes defuncti. 2. Parentes superstites simul cum fratribus et sororibus eorumque de­ scendentibus. 3. Parentibus non superstitibus, soli fratres et sorores eorumque de­ scendentes. 4. Remotiores accedentes, si superstites sunt. 5. Consanguinei collaterales propinquioris gradûs (usque ad 12. computi civilis, i. e. 6. ecclesiastici). 6. Conjux superstes. 7. Fiscus. V. C. C. § 731—768. Deficientibus autem descendentibus et fratribus sororibusque, atque horum descendentibus bona sic dividuntur, ut divisio prima et principalis fiat in lineam paternam et maternam. § 746. C. Jus Bo russiacum: 1. Descendentes defuncti. 2. Parentes superstites soli. 3. Fratres et sorores ex eodem patre et matre eorumque descendentes. 4. Fratres et sorores ex eodem patre aut matre tantum, simul cum ulterioribus ascendentibus gradùs tamen propinquioris. 5. Alii consanguinei collaterales propinquioris gradûs (usque ad 6. resp. 12. grad.) simul cum conjuge superstite. 6. Conjux superstes solus. 7. Fiscus. Cf. Pruner de jure (Lehre vom Rechte) § 161. D. Jus Anglicum1 (cf. Crolly 1. c.). 1. Cum uxore vocantur defuncti descendentes (uxor ’/3 bonorum accipit). 2. Cum uxore vocatur defuncti pater (uxor ’/, bonorum accipit). 1 Jus Americanum in Stat. Foeder, in singulis ,statibus' diversum est; at generatim ille est ordo, ut cum uxore haeredes legales sint: 1. filii, eorumvc descen­ dentes; 2. parentes; 3. fratres et sorores eorumve descendentes; 4. avi; 5. fratres et sorores parentum eorumve descendentes; alioqui alius proximus consanguineus; 6. post omnes fiscus. Tr.IV. (Decal.praec. VJI.J- Successio in bona del Hatred.leg.,neces <,par-le eft. 733 3. Cum uxore vocantur alii consanguinei gradûs propinquioris — sive lineae rectae sive collateralis, ita tamen ut proles fratris sive sorori1* suum parentem repraesentent. E. Jus Austriacum eo sensu faciliorem methodum statuit, ut pri­ mam et principalem divisionem faceret in lineas, et in quacunque linea, si qui adsunt, propinquiores cognatos vocaret ad successiones. Quare vocantur: 1. Descendentes, ut in juro Romano. 2. Parentes defuncti et eorum descendentes. 3. Avi atque eorum descendentes. 4. Proavi atque eorum descendentes atque sic porro usque ad eos, qui per quintam generationem ascendendo cognati sunt. Uxori tamen superstiti non sola lege Anglica, sed etiam ex aliis legibus 1152 providetur aut legitima portione, aut hujus portionis usufructu, saltem ex acquisitione conjugali: et utcunque maritus naturali lege tenetur, uxori, quae ex propriis bonis decenter vivere nequit, ita providere, ut possit. Successio ab intestato a lege Rom. et Gall, non admittitur pro sola aliqua parte bonorum defuncti, quo fieret, ut, si testator aliquem vocavisset haeredem pro parte bonorum, reliqua bona haeredibus alias ab intestato cederent. Nam in hoc casu haeres legitimus pro tota haereditate est haeres testamentarius. Hinc axioma: rNomo potest decedere partim testatus, par­ tial intestatus/ Cf. Pruner 1. c. § 156. Verum si jus naturale consulimus, sumi debet, voluntatem defuncti re­ late ad haeredes alias ab intestato succedentes non esse ullatenus declara­ tam: quodsi fuerit declarata, habes dispositionem informem, de qua supra. Insuper complura alia jura, ut Anglicum (v. Crolly II. n. 332), Austriacum § 534 et 728, Borussiacum Th. I tit. 12 § 45 plane ad­ mittunt, aliquem posse partim testatum, partim intestatum decedere: quod si leges positivae admittunt, etiam in conscientia observari debet. Inio ubi id non admittitur, aliquando in favorem proximi alicujus cognati penuria pressi, qui in testamento omissus fuerit, ex praesumpta defuncti voluntate et naturalis pietatis obligatione nihilominus aliquid concedi posse videtur. Universim etiam a jure Romano in favorem causarum piarum exceptio ad­ mittitur. Ad II.: 1. Haeredes necessarii communiter sunt: 1153 1) descendentes, 2) iis deficientibus ascendentes ii, qui defuncto, si supervixisset, legitimam partem relinquere debuissent; 3) aliquando etiam fratres et sorores; 4) secundum aliqua jura etiam uxor. 2. Jus commune ita quidem constituit, ut haeredibus necessariis seu iis, quibus ox lege certa pars relinqui debeat (nisi excipias fratres et so­ rores), non utcunque, sed titulo haereditatis legitima pars relinquatur: verum recentiora jura non semper hunc modum requirunt. 3. Ex gravi et legitima causa haeredes necessarii omitti, sive penitus excludi possunt: de quo vide infra, quid dicatur de testatore n. 1160. 4. Legitima seu necessaria portio bonorum, quae haeredibus neces­ sariis relinqui debeat1, diversa a diversis legibus assignatur. De quibus legibus id plano dicendum esse puto, eas posse sane in favorem familiae 1 Pro legitimae portionis parte computare testator potest ea, quae haeredi jam inter vivos donaverat, pro dote constituerat, pro auxilio in condenda seu assumenda stabili vitae conditione contulerat. 731 P. I. L. H. Virtutes et offic. circa horn. etc. — Div. ΙΙΓ. Virt. mor. objecta. superstitis voluntatem testatoris restringere, no temero proxime cognatos praetereat atque in extraneos bona sua prodigus diffundat; at eas justas non amplius esse, si testatoris voluntatem ita coarctent, ut neque per te­ stamentum, neque per donationem pro prudenti arbitrio do parte bonorum suorum notabili possit disponere. Qua in re jus Angi i cum peccaro videtur, nimiam libertatem testa­ tori concedendo, ita ut — nisi agatur de fundorum transmissione — ne de­ scendentes quidem necessario haeredes scribere debeat, sed pro arbitratu suo liberrime erga quoslibet extraneos de omnibus bonis suis testari possit; magis etiam jus Americanum in Statib. Foeder., quod, excepta uxore, fero nullos haeredes necessarios statuit, uxori tamen tertiam partem bono­ rum immobilium reservat, et in quibusdam regionibus parvam quandam portionem proximis consanguineis; jus Gallicum vero libertatem adeo restringit, ut justae et piae voluntati testatoris non semper, ut par est, satisfieri possit: alia jura plus minusve extrema illa declinant. 1154 A. Jus Romanum pro parte legitima assignat: 1) descendentibus legitimis, si non sunt ultra 4, partem tertiam eorum, quae per successionem ab intestato accepturi essent: si plures sunt quam quatuor, V2 pars assignatur; 2) ascendentibus, si sunt haeredes necessarii, */ 3 pars reservatur: hinc saltem dimidia pars bonorum, saepe duae partes liberae dispositioni testa­ toris relinquuntur; 3) filiis illegitimis nihil reservatur cx parte bonorum patris, nisi jus ad alimenta; ex parte matris autem aliis filiis aequiparantur (nisi sint ox coitu damnato): cui fere alia jura, excepto Gallico, consonant. B. Gallicum jus ita disponit: 1) Filiis legitimis, si unus tantum est, */ 2 Pars bonorum reservatur; si duo sunt 2/si si tres vel plures 3/4; 2) filiis illegitimis legaliter recognitis, si legitimi adsunt, Va portionis legitimis filiis assignatae: si ascendentes, fratres aut sorores tantum ad­ sunt, */ ’ portionis ejus, quam haberent, si essent legitimi; si solummodo alii consanguinei adsunt, s/4 illius portionis; deficientibus consanguineis, legitimam portionem habent ac si essent legitimi filii; 3) utrique parenti, si defuncto superstites sunt fratres vel sorores, 74 pars assignatur; si desunt, 7a pars bonorum reservatur parentibus, sive unus superstes est, sive uterque; quae dimidia pars transit ad alios etiam ascendentes, si adsunt ex utraque linea, tum paterna, tum materna; *7 pars, si ex alterutra tantum linea superstites sunt: art. 915. C. Jus Borussiacum: 1) ascendentibus reservatur 72 eorum bonorum, quae ab intestato accepissent; 2) descendentibus legitimis, si adsunt filii 1 — 2, 7s pars; si 3—4, 7i pars; si plures, Vs partes. Hinc semper 7s pars bonorum saltem liberae dispositioni relinquitur. Th. II. tit. II. 392. D. Jus Austriacum: 1) descendentibus legitimis sine distinctione assignat 7î eorum, quae ab intestato accepturi essent; 2) ascendentibus (§ 762 sqq.). Accuratior tamen legitimae partis determinatio in causa implicata jurisperiti consilio fieri debet. Tr. IV. (Decal, praec. VII.) — Successio in bona def. — Exclusio ab haeredi!. 735 5. Pro foro conscientiae oritur triplex quaestio, 1) tencanturneiiss parentes etc. portionem legitimam integram necessariis haeredibus re­ linquere, ita ut graviter peccent, si qua arte eam diminuant? 2) Num possint sine ulla obligationis laesione pro arbitrio suo uni prae reliquis filiis partem bonorum liberae dispositioni relictorum addicere ? 3) Sitne obligatio in conscientia consanguineos, qui haeredes ne­ cessarii secundum legem non sint, in testamento extraneis praeferendi? Ad quae respondendum censeo : 1. Generatim quidem portio legitima servari debet; atque haeres, postulantibus iis, quibus haec portio debetur, eam integram ex justitia dare debet: at quando illi opibus satis abundant, atque causa rationa­ biliter gravis subest, ipsi testatori crimini non vertam, si extra testa­ mentum in bonos et pios fines tantum contulerit, ut legitima pars haeredibus necessariis integra non maneat, pro illis regionibus, in quibus leges liberam testatoris dispositionem adeo restrinxerunt. 2. Ex clara et justa causa aliquem aliis praeferri posse, non est dubium; verum nisi causa sit manifesto justa, cavere parentes plane debent, ne incurrant speciem partialitatis, quae causa esse potest gra­ vium jurgiorum et odiorum inter fratres: quare pietatis et caritatis lex facile prohibere potest, idque etiam sub gravi, quominus uni prae aliis plus faveatur. — At si causa justa manifesta est, si qui scandalum patiuntur, id sibi adseribere debent. 3. Fratribus et sororibus, si gravi necessitate premuntur, prae aliis pauperibus vel piis causis succurrere, S. Alph0 n. 946 cum compluri­ bus videtur esse gravis obligatio; aliis vero consanguineis graviter in­ digentibus, obligatio quidem, sed non gravis ib.1 — Si vero non in­ digent auxilio, eos praeterire, ex se non est culpa ulla, sed si qua est, id ex pravo affectu oritur : quapropter merito eligi possunt prae con­ sanguineis quaelibet causae piae. Ad III. 1. Qui excluduntur a lege propter incapacitatem, nunquam nas dominium haereditatis sive legati accipiunt; qui vero propter indignitatem excluduntur, ab accepta haoreditate expelluntur, ita quidem ut etiam in conscientia hacreditatem cum fructibus reddere debeant: verum qui bona fide cum his pacti sunt, atque ita ex bonis alienis solutionem vel recom­ pensationem receperunt, sane in alia conditione exsistunt, quam qui con­ traxit cum eo, qui verus dominus non fuerit. 2. Incapaces12 igitur sunt: 1) qui tempore mortis testatoris aut ipsi jam mortui, aut nondum concepti sunt — si igitur concepti jam orant illo 1 Id probo cum S. Alph. ib., fratribus et sororibus, modo pauperes sint, etsi gravi necessitate non premantur, sub veniali prae aliis succurrendum esse ex testamento. 2 In Statibus Foederatis Americae Sept, ab haereditato excluduntur: 1. In plerisque locia alienigenae, etsi sunt defuncto cognati, saltem quoad im­ mobilia: verum mobilia si quando etiam denegantur, filii in conscientia non im­ pediuntur, quin sibi prae aliis ea occupent vel postulent; remotiores cognati ut legales haeredes saltem jus sibi vindicare nequeunt, nisi forte ut bona vacantia oc­ cupare quaedam possint. (Continuationem notae vide seq. paginû.) 736 î B ΓΒ r ΐη τ FP î TFR VITAS SACERDOTALIS SANCTï (b P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. tempore (i. c. si non ultra 10 menses usque ad eorum nativitatem elapsuri sunt), haereditatis sunt capaces, modo in statu vitali nascantur. (Quaro incapaces sunt: a) qui nascuntur mortui, b) qui nascuntur ut foetus abor­ tivi, i. e. vitae extrauterinae incapaces. At haeredes vere fiunt, qui in statu vitali brevissimo tantum tempore vivunt.) 2) Incapaces sunt: civiliter mortui; damnati ad mortem, ad perpetuas triremes, ad deportationem; etiam religiosi solemniter professi secundum legem canonicam et Romanam, ita tamen, ut eorum nomine monasterium haereditatem accipiat, modo ne sit illorum ordinum religiosorum, quorum con­ stitutiones repugnant. Verum haec incapacitas tum quoad religiosos, tum quoad alios in reccntioribus legibus civilibus non semper locum suum retinuit. 3) Incapaces sunt ii, qui recipiunt ab illis, (pii testamenti condendi incapaces sunt; ab aere alieno gravatis, quum indemnes facere debeant creditores; qui accipiunt in defraudationem legitimae partis haeredum ne­ cessariorum. 4) Incapaces sunt filii adulterini et incestuosi vel ex coitu damnato pro­ creati, nisi quid alimentorum causa recipiant : ita saltem ex communi inter­ pretatione juris Romani: at non ita omnia jura recentiora, quorum aliqua incapacitatem plenam per judicis sententiam declarandam constituunt1. 5) Incapaces declarantur a juribus recentioribus, ut Gallico etc., per­ sonae mero juridicae, nisi consensus civilis auctoritatis accesserit pro nota­ biliore summa: item minister religionis aliive, qui curam aegroti ex officio medici, pharmacopolae egerunt (nisi sint inter corti gradûs consanguineos): verum quoties illis casibus causa pia subest, sano illao leges in conscientia non ligant, quum causae piae non civili, sed ecclesiasticae legi subjaceant. 3. Ratione indignitatis qui repellantur, vide ex iis, quae postea de testamenti revocatione dicentur: ceterum haec eo minus confossarium immediate tangunt, quod, accepta haereditate, indignitas juridice probari et sententia, qua indignus expellatur, ferri debeat. Cf. ex juro Gall., Carrière de just. (t. II) η. 508. 2. Haeres in testamento scribi nequit, qui ut testis subscribit. 3. Similiter scribi nequit aliquis, qui tempore testamenti factionis nondum exsistit (saltem conceptus) neque futurus est ex numero immediate descendentium alicujus qui jam exsistit. •1. Incapaces sunt etiam „corporationestl, nisi cum institutione seu agnitione civili hanc potestatem receperint. 5. In aliquibus regionibus etiam confcssarius vel minister religionis, qui aegroti in ultimo morbo curam egit, haereditatis incapax declaratur. Konings n. 912. 1 Cf. Pruner theol. moral, cd. 2 p. 031 et 038, ubi sentit, jure communi solos filios ex coitu damnato, i. e. quorum parentes cognati sint in gradu indispensabili ita excludi ab omni successione bonorum, ut solum alimentorum causa aliquid acci­ pere possint. Reliqui illegitimi, si recogniti non sunt, haberi possunt ut extranei; si recogniti fuerint a patre, quando legitimi filii adsunt, solum 1 j2 bonorum pater­ norum (quam cum matre dividant) accipere possunt, nisi filii legitimi plus con­ cesserint; si desunt legitimi filii atque legitima uxor, in */ 6 succedunt. Practice igitur pro foro conscientiae videndum est, utrum leges regionis hanc prohibitionem circa filios illegitimos 1) latius extendant, et 2) ita intelligant, ut per se pleno jure incapaces sint, an ut in jure Necrlandico post judicis sententiam. Cf. Marres § 323, qui duplicem interpretationem jurisperitorum esse dicit, tum eorum qui adulterinos et incestuosos plane ut extraneos, tum eorum, qui cos ut in­ habiles habendos esse doceant. Tr. IV. (Dirai. praec. Vil.) Suce, in bona def. Exclusio, haer. jura et onera. 737 § 2. De aliis haeredum juribus et oneribus. Praecedentibus quaestionibus satis explicatum est, quodnam jus11,7 ad certam portionem bonorum certi haeredes habeant. Restat, ut vi­ deamus, quid juris et quid oneris universim haeres titulo haereditatis vel testamenti subeat. 1. Mortuo testatore atque testamento aperto, haeres, qui perso­ nalis actionis capax est, secundum plerorumque locorum jura nondum acquirit ipsam haereditatem, sed jus ad illam accipiendam — seu fit haereditatis delatio: aliqua jura statuunt, ut per ipsam delationem haeres jam acquirat, et solummodo ut acquisitio evadat pleni juris, acceptationem pro necessaria habent. II. Quo fit, ut intra certum tempus ab haerede aut repudiari, aut acceptari haereditas possit. III. Acceptatio potest fieri aut sine conditione, aut sub beneficio inventarii; plerisque in locis repudiatio ita fieri nequit, ut haeres nihilo­ minus sibi servet portionem legitimam. IV. Ilaeres cum bonis etiam omnia debita et onera realia defuncti in se suscipit, atque imprimis defuncti voluntatem circa legata etc. aliasque testamentarias dispositiones exsequi debet, nisi specialis ex­ sistat testamenti exsecutor: imo nisi sub beneficio inventarii haeredi­ tatem acceperit, ad debita defuncti solvenda juridice cogitur, etsi bona haereditatis superent. Explicatio. Nota ad I. 1. Jure communi filius-familias, qui tempore11'^ mortis testatoris est sub paterna potestate, et proles post ejus mortem nata ipso facto dominium haereditatis acquirunt: reliquos casus vide in ipsis juribus. Et sano non plane perinde est, utrum, haereditate delata, haeres statim dominium acquirat, an acceptatione facta. Sumo enim, haeredem ante ac­ ceptationem mori ; in priore hypothesi, ejus haeredes sine ullo dubio in priorem illam haereditatem delatam succedunt; at in posteriore hypothesiperse non, sed ut succedant, aut ,substitidionis‘ modo vocati esse, aut ipsi per se alium titulum haereditatis ostendero debent. 2. Delatio jam pro acquisitione habetur, ita ut ad haeredis haeredes jus transmittatur, in juro Borussiaco I. Th. Tit. IX Abschn. 8 § 367 sqq., in jure Austriaco § 537 (v. Pruner theol. moral, ed. 2 pag. 633), in jure Necrlandico (cf. Marres n. 356), Gallico § 781. 3. Acceptatio fieri potest expresso (additio), aut tacite per actionem, quae soli haeredi competat (pro haerede gestio). Minores non possunt acceptare nisi auctoritate patris vel curatoris. Ad II. et III. 1. Repudiatio haereditatis testamentariae juro communium non includit repudiationem haereditatis ab intestato, nisi in testamento haeredi scripto alter substitutus sit; quare ab intestato succedere potest cum onero tamen implendi dispositiones testamentarias: at jure Austriaco § 808 et Borussiaco 1. c. § 401 includit etiam repudiationem succesLehmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 47 738 P. I. L. II. Virtutce et offic. circa hom. etc — Div. III. Virt. mor. objecta. sionis ab intestato, non tamen repudiationem juris ex pacto haereditario orti (jus Bo ru ss. § 405). 2. E contrario jus commune non admittit, ut qui haereditatem testamen­ tariam repulerit, sibi petere possit portionem legitimam ut haeres neces­ sarius: verum id permittunt jus Austriac. (§ 808) et jus Boruss. (§402 1. c.). V. P run er 1. c. pag. G5G et G57. 3. Acceptatio sub beneficio inventarii id onus secum fert, ut juri­ dice seu per notarium constare debeat de bonis defuncti: at inventario sic facto, si forte debita superent bona relicta, haeres non tenetur ultra vires haereditatis solvere. 4. Qui vero hanc clausulam „sub beneficio inventariiu non fecerit, juridice cogitur ad solvenda omnia debita. At in conscientia ad id non tenetur, ut cum communiore sententia docet Gury-Ball. I. n. 823, Reuter p. III. n. 290 cum magno numero veterum scriptorum, cf. Giribaldi tr. 3 (de contract.) cap. 15 η. 130 et Salmantic. tr. 14 cap. 5 n. 151, qui expresse addunt, haeredem neque post judicis sententiam in foro conscientiae ad id teneri ex expressa doctrina G o m e z, P. N a v a r r., S a n c h e z, Sa, T r u 11 e n c h., B o n a c i n a etc. : cui etiam assentitur Marres 1. c. n. 271. Nihilominus creditor non impeditur, quominus solutionem integram petat ct obtentam retineat, quia non tenetur haeredi credere aut legis favori renuntiare : ita saltem ordinarie. Ad IV. 1. Haeres tenetur quam primum exsequi legata, saltem pia ct ea, quorum dilatio sive defuncto sive aliis gravi damno sit: quare dilatione in foro externo concessa uti non potest hoc sensu, ut Foluntariam moram trahat. S. Alph. ex Busenb. n. 941. 2. Legatarii non statim jus in re acquirunt, sed jus in haeredem, a quo traditionem rei sibi assignatae petant. 3. Imo etiam haeres testamentarius habeatne ipso facto jus in re, an petere debeat traditionem bonorum ab iis, quibus legalis portio necessaria competit, a lege regionis pendet. Posterius statuitur jure Gallico § 1004, prius jure Neerlandico (Marres n. 356). Caput III. De testamento. De haerede agentes, qui potest aut ab intestato aut ex testa­ mento haeres esse, jam multa de testamento aut explicare aut sumere debebamus: at ne plena notitia, quantum necessaria est confessario, desit, singula momenta, quae in testamento consideranda sunt, ex­ ponemus. Tr. IV. (Decal. pracc. VI J.) — Successio in hona def. — Testator, testant, forma. 739 De testatore. I. Testari ut aliquis possit, debet 1) plenum usum rationis habere; neo 2) debet sui juris ita esse, ut de bonis, quae possidet, habeat facul­ tatem disponendi. II. Communiter ipso jure positivo excluduntur a potestate testandi: 1. Perpetuo amentes; sed si quis consuevit habere lucida intervalla, testamentum est validum, si probatum fuerit, testatorem per tantum tem­ pus rationis usum habuisse, quantum requireretur ad actum continenter conficiendum. 2. Surdo-muti, qui legero et scribere nesciant neque alio indubio modo voluntatem suam declarare possint. 8. Interdicti, sc. tum qui juridice ut prodigi declarati sunt, tum damnati ad mortem aut perpetuum carcerem. 4. Impuberes plerumque testari nullatenus possunt: minores vix non ubique cum certis limitibus sive quoad portionem bonorum suorum, sive quoad formam testamenti servandam. III. Testator, qui post se relinquit haeredes necessarios, in facul­ tate testandi restringitur jure, quod illi habent ad portionem legitimam, ut cap. praecedenti expositum est. IV. Conceditur tamen ubique, ut ex certis quibusdam causis aliquis ab haeroditate etiam legitimae portionis excludatur. Causae autem sunt certa quaedam crimina cum gravi injuria contra testatorem commissa. Quae exhaeredatio in solo valido testamento fieri potest, addita causa et causae probatione; haeres ita exclusus, si, testamento corruente, successio ab intestato locum habet, ab illa successione per se nondum excluditur; excluditur, si habet legalem indignitatem juridice probatam et declaratam. Hanc indignitatem in jure declaratam jus Gallicum solam admittit etiam pro causa exhaeredandi in testamento. (Cf. C. C. § 727.) § 2. De forma testamenti. Formam testamenti, ut coram lege valeat, adeo diversam leges itui praescribunt, ut impossibile sit, singulas enumerare. Notiones prae­ cipuarum legum igitur dabo. I. Testamentum distinguitur publicum et privatum. Publicum, quod personae in publica auctoritate seu jurisdictione con­ stitutae declaratur aut offertur: ut testamentum principi oblatum, testa­ mentum apud acta (judicialia) conditum (vor Goricht zu Protocoll erklart), testamentum judici oblatum (quod propria manu scriptum aut saltem sub­ scriptum judici tamquam testamentum traditur. — Si quando alicubi no­ tarii jurisdictione arbitraria potiuntur, sufficit testamentum tradidisse no­ tario coram cortis duobus testibus.). Jus Borussiacum sola testamenta publica sive judicialia admittit, nisi excipias testamenta privilegiata. 47* 740 P. I. L. Π. Virtutes ct offic circa horn. etc. — Div. IIΓ. Virt. mor. objecta. ΙΓ. Testamentum privatum aut ordinarium est, aut extraordinarium et privilegiatum. Ordinarium est aut nuncupativum, i. e. orotenus datum, aut scriptum. 1. Nuncupativum, quod fit voce coram certo numero testium idoneo­ rum, ita ut testes omnes simul congregati a testatore aut in ejus prae­ sentia ab ejus mandatario audiant clare et distincto omnes testamentarias dispositiones. Testes ex juro comm. Rom. debent esse 7 iique masculi, puberes, liberi, non surdi, non mutui, non caeci, non incapaces testimonii dicendi, non haeredes ex testamento, non domestici testatoris aut haeredis, et de­ bent ad audiendum testamentum esse rogati. 2. Testamentum scriptum: quod sive apertum sive clausum exhibetur testibus, ut supra, ita tamen, ut necessarium non sit dispositiones ipsas testibus declarari: scriptum tamquam declaratio ultimae voluntatis subscri­ bitur a testatore, et a testibus cum sigillo subscribitur. Quodsi testator scribere nequit, octavus testis adhibendus est, qui pro testatore sub­ scribere idque declarare debet. (Convenit, ut testator ipse etiam sigillo utens subscribat.) 3. Alia jura minoro numero testium contenta sunt, praesertim si ad­ hibetur persona publica. E. g. Jus Gallicum requirit notarium cum 4 testibus qualificatis, aut 2 notarios cum 2 testibus; aut si clausum et mysticum est testamentum, declarationem seu traditionem coram notario cum G testibus, coram quibus ipse testator cum notario ct testibus sub­ scribere debet, illud esse testamentum (idque a se saltem subscriptum). 4. Complura jura recentia admittunt pro testamento ordinario testa­ mentum holographum, quod a testatore propria manu scribitur integre cum additione anni, mensis, diei, et nominis integri subscriptione. Ita jus Gallic., Austriac. Jus Angi i cum requirit solum praesentiam duorum testium, qui tamen cum testatore simul ita praesentes esse debet, ut potuerint saltem videre, quid fieret. Qui numerus binarius testium etiam pro pluribus Am erica e Sept, regionibus sufficit; tamen Status diversi diverso jure hac in re utuntur. 1162 III. Testamenta privilegiata vix non ubique admittuntur, nisi forte excipias earum regionum leges, ubi pro ordinario testamento fere nihil aliud requiritur, quam quod naturaliter necessarium est ad plenam pro­ bationem. Verum etiam jus Gallicum et Austriacum, etsi holographum testamentum pro ordinario admittunt, tamen non excludunt privi­ legiata, ne ii, qui scribere aut non possunt, aut non amplius possunt, potestate testandi priventur. Igitur privilegiata testamenta consistunt communiter in eo, ut sive scripta sive nuncupativa fieri possint coram duobus testibus aut etiam coram uno teste auctoritativo. (Ita lex imperii Germ, militaris 2. Maji 1874 ad­ mittit testamentum militaro saltem scriptum coram praeposito militari „Officiertt, aut in nosocomio coram ejus praeposito vel coram capollano seu re­ ligionis ministro militari. — Cf. Schwane contract, pag. 204, P run er theol. mor. ed. 2 p. G41. — Jus Gallicum requirit praeter duos testes praesentiam altioris officialis v. § 981.) , Sub privilegiata forma admittunt plerumque: 1) Testamentum pro militibus in expeditione militari — testamentum Tr. IV. ( Dicat. praec. VII.) Successio in bona def. — Testam. forma, diaposit. 741 exspirat anno post dimissas copias (aut etiam post 6 menses, ut in jure Gallico v. § 987); 2) testamentum tempore epidemiae — quo tempore aut testamentum militare extenditur ad lias circumstantias, aut alibi saltem id remittitur, no testes necessarii simul adesse debeant; — exspirat etiam seu corruit testamentum generatim post exstinctam epidemiam, ut supra; 3) testamentum parentum, quo dividant bona sua inter liberos; pro quo, si oralis declaratio fit, sufficiunt communiter duo testes qualificati, alias scriptio quoad substantiam (i. e. nomen liberorum, eorum portionem, tem­ pus) et subscriptio propria manu a testatore facta: imo si sola divisio bonorum fit, sine testamento proprie dicto jure ,*communi sufficit, ut ultima voluntas utcunque clare cognoscatur; 4) testamentum ruri factum saepe (saltem ex jure Rom.) admittitur coram minore numero testium (5 testibus qualificatis); 5) testamentum ad. pias causas1 ex se regitur legibus Ecclesiae, quae aliud non requirunt, nisi ut certe probetur ultima voluntas defuncti, ergo: scriptionem vel saltem subscriptionem, aut declarationem utcunque indubie factam coram duobus testibus (aut si do legato agitur, coram haerede ipso, qui id cognovit et — si de externo foro agitur — agnovit seu fatetur. Unus autem testis, qui non sit ipse haeres contra se dicens testimonium, etsi sumas parochum, plenam probationem facere non censetur). Quamquam haec privilegiata forma non ab omni jure civili agnoscitur, imo saepe dispositio ad causas pias difficilior redditur, quam dispositio pro causa profana: in conscientia sola lex canonica (civilis tum, quando canonicae concors est, aut favorem causarum piarum etiam extendat) respici debet; nisi forte — id quod supra in simili quaestione jam dictum est — praestet, homines, apud quos effectus monitionis sperandus non videatur, in bona fide relinquere. Cf. P run er theol. moral, ed. 2 p. 640 sqq. Quid juris autem ex testamento informi oriri possit, cap. I. satis declaratum est. § 3. De ip8>us testamenti dispositionibus et clausulis. I. Ad testamenti essentiam pertinet haeredis sive haeredum in- nes stitutio : quod jus commune ita intelligit, ut veri nominis haeres in­ stitui debeat, i. e. successor titulo universali, cui aut omnia bona aut quota bonorum pars cedant, etsi forte cum onere certa bona aliis tradendi. II. Praeter haeredis institutionem fieri potest haeredis substitutio, quae est aut substitutio vulgaris, aut substitutio pupillaris, aut subst. fideicommissaria: vulgaris, si alter ut haeres vocatur sub conditione, quod prior haeres haereditatem adire non possit aut nolit; pupillaris, si pater (sive avus, in cujus potestate paterna pupillus est) filio impu­ beri, qui patris (sive avi) haeres est, haeres constituitur pro casu, quod 1 Testamentum clericorum in compluribus Germaniae locis etiamnunc civiliter agnoscitur, modo factum sit secundum leges canonicas, i. c. cum iis formalitatibus, quae ad causas pias sufficiunt. 742 P. I. L. II. Virtutes et oftic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. filius ille impubes decesserit; fideicommissaria, si cui haereditas defertur (fiduciario) sub onere, ut sive statim post certum tempus, sive tem­ pore mortis haereditatem ejusve partem tertio cuidam designato trans­ mittat — (hic fideicommissarius — testator fideicommittens dicitur). III. Si praeter haeredis institutionem et substitutionem aliquis in singularum rerum successionem, quae per haeredem tradendae sunt, vocatur, is legatarius dicitur: haec dispositio testatoris vocatur legatum. — Si cui haeredi praeter quotam bonorum partem certa aliqua res addicitur, id praelegatum vocatur. IV. Clausula tandem testamento addi potest „codicillarisu, vi cujus testator declaret, ut, si forte testamentum ex nlitpio defectu informe sit, ejus dispositiones saltem ex codicillo valeant. — Nimirum codicillum vocatur ultimae voluntatis declaratio sine haeredis institutione, adeoque aut omnino sine testamento aut extra testamentum jam factum; ad ejus valorem minor solemnitas sufficit. Quae forma et clausula secundum jus Gallicum inanis est. Clausula igitur codicillaris hunc effectum habet, ut, si testamentum quidem informe aut ex alia causa irritandum, solemnitas. codicillo ne­ cessaria tamen servata sit,/ haeres quidem ille evadat, qui est haeres ab intestato, at tamquam haeres fiduciarius, qui haeredi testamentario tamquam legatario seu potius fideicommissario totam haereditatem tradere debet, detracta sibi quarta Trebellianica s. Falcidia (cf. Pruner de jure I. § 198 et 199); legata autem aliaeque dispositiones testa­ mentariae omnes vim suam retinent, nisi forte propter laesam legi­ timam partem necessarii haeredis reducendae sint. * lio Declarandi causa nota: Ad I. et III. 1. Possunt fieri et legata et haeredis institutio aut absolute, aut conditionate. — Quodsi conditio apposita est, haec aut antequam adeatur haereditas, impleri debet; aut si propter ejus naturam id fieri nequit, cautio danda est: et laesa conditione, haereditas debet reddi. 2. Conditiones tamen strictae sunt interpretationis, ita ut onus quan­ tum fieri possit minimum imponant: hinc est etiam, quod conditiones im­ possibiles et inhonestae jure communi pro non appositis habeantur, atque ex lege positiva haereditas sive legatum absolute acquiratur. Nihilominus non omnes leges recentes eodem modo rem determinant, si statuunt, quousque extendantur hae conditiones, quae ut invalidae sperni debeant. Ex jure Borussiaco enim conditio, quae haeredi quidem impossibilis est, sed quam impossibilem ei esse, testator nescivit, impossibilem reddit haereditatis consecutionem, sicut quaelibet conditio plane impossibilis; at conditio a) in­ honesta et b) conditio in se quidem possibilis, sed quam haeredi vel lega­ tario impossibilem fore testator cognoverit, si nihilominus legatum vel hae­ reditas non sint expuncta, pro non adjecta habetur. —E jure Austriaco conditiones tum inhonestae, tum impossibiles quaelibet invalidam reddunt dispositionem, nisi sint conditiones resolutoriae: hae enim pro non adjectis habentur, sicut etiam conditiones obscurae, inintelligibiles. Cf. Pruner de jure I. § 175. 3. Quid juris interim sit, dum conditio impleatur, accuratius definiri nequit, nisi inspectis legibus regionis. Tr. IV. (Decal. praec. Vil.) — Succ. in bona def. — Testam, dispos. — ineffic. 743 Ad II. 1. Substitutionis vulgaris ot fideicommissariae discrimen in eo W5 cernitur, quod in priore secundus haeres scribitur in defectu prioris, si forte nunquam haeres fiat; in posteriore secundus haeres vocatur, mediante priore, qui prius vere haeres fuerit, haereditatemque acquisiverit: haec etiam causa est, cur leges statuant, ut quartam bonorum partem (vel aliquotam) sibi detrahere possit, no incassum haeres factus sit. 2. Substitutio pupillaris et fideicommissaria habere possunt effectum vulgaris substitutionis — si nimirum aut filius pupillus, aut haeres fiducia­ rius haeredes facti non sint. 3. Ad substitutionem fideicommissariam specialis quaedam dispositio testamentaria refertur, qua certis bonis onus illud imponitur, ut semper transmitti debeant intra eandem familiam definitis regulis: quod utique si universim seu indefinite statuitur, sanctione legis positivae indiget, ut etiam in foro interno valeat. (Familien-Fideicommiss.) 4. Non plane idem dici debet de qualibet fideicommissaria trans­ missione: hanc enim fieri posse, imo aliquando debere, cum potestate libere testandi seu disponendi de bonis propriis naturaliter connectitur: hinc satis probabiliter illa dispositio naturalem valorem habet, etsi lex positiva re­ sistat, non secus atque dispositiones informes. Quare in foro conscientiae de iis simile quid tenendum est, atque de illis informibus dispositionibus. — Hinc etiam fit, ut hac in re jus Gallicum, quod substitutionibus fidei­ commissariis valde adversatur nec vult admittere nisi paucissimas, a com­ pluribus pro injusto habeatur. Paucis explicari convenit, quid sit illa quarta Trebellianica et Falcidia. Nimirum lege Falcidia statutum est, ne haeres seu haeredes legatis ita onerari possent, ut non saltem quarta pars hacreditatis remaneret: quodsi in testamento ita onerati essent, legata esse reducenda. Illa legis con­ stitutio etiam ad haeredem fiduciarium — de quo SC. Trebellianum egit — translata est, atque in illo casu quarta Trebelliana s. Trebellianica vocatur. Verum illa quarta pars sic intellecta est, ut sumeretur ex bonis defuncti, postquam deducta sint debita, legata pia, aliaque onera; in quibus accurate assignandis non omnes idem sentiunt: neque concors est sententia juris­ peritorum, situe quarta Trebelliana nihil nisi Falcidia, an aliter computanda. (Vangerow Pandekten § 536.) § 4. De causis et modis, quibus testamentum ralore vel efficacitate privatur. Modi, quibus testamentum vi sua privatur, sunt: nfG 1. Nullitas, 2. Irritatio, 3. Destitutio, 4. Ruptio, 5. Revocatio. I. Nullitas testamenti adest ex defectu essentialis conditionis: quae num et quo sensu pleni juris sit ipso facto, si conditiones natura­ liter necessariae servatae sunt, ex superius dictis habes. II. Irritatio alia est judicialis, alia privata. Privata locum habet, si testator post testamentum factum sub alterius paterna pote­ state constituitur, sc. sive per adoptionem, sive per legitimationem illegitimi sui ortus, et hac potestate paterna finita, testamentum prius factum non denuo confirmaverit. — Quare in hoc casu nullae dispo- X 744 P. I. L. II. Virtutes et offle. circa hom. etc. — Div. Ill, Virt. inor. objecta. sitiones, no ad pias quidem causas, pro validis sustineri debent. Ita saltem exjuro «communi . * Judicialis irritatio fit aut propter defectum solemnitatis requisitae aut propter justitiae laesionem erga haeredes necessarios: posterior causa non ubique dat iis, qui laesi sunt, jus postulandi totius testa­ menti irritationem, sed saepe solum jus postulandi supplementum legi­ timae portionis. Judicis igitur sententiae standum est in conscientia: quae si secundum leges etiam totum testamentum vi sua destituit, legata pia tamen servanda sunt ab haeredibus ab intestato, siquidem jus Hom., cui jus canonicum consentit, in illo casu omnia legata, quan­ tum patitur portio legitima, sustinet; quoad dispositiones profanas cujusque regionis lex et judicis declaratio pro norma fori quoque con­ scientiae erit. 1167 HI. Destitutio vocatur testamenti mutatio, quae fit, quando haeres institutus et substitutus aut nolit aut non possit haereditatem adire. Quo in casu devolvitur successio ad haeredes ab intestato. De valore dispositionum testamentariarum observandum videtur idem ac nr. praece­ denti, etiam in iis locis, ubi secundum jus commune testamentum cum omnibus dispositionibus valore destituitur; nam circa causas pias nulla est ratio, cur a communi regula ecclesiastica recedamus quae statuit, disposi­ tiones pro causis piis sustineri debere, quando de testatoris voluntate, eaque justa, certo constet: verum voluntas defuncti certo declarata est, neque propter destitutionem seu mutationem haeredis evadere potest in­ justa. Ceteroqui leges quaedam particulares tum legata pia, tum profana in suo valore etiam relinquunt. IV. Rumpitur generatim testamentum, si post testamentum con­ ditum testatori nascitur filius (aut secundum alia jura quilibet haeres necessarius); quo etiam postea mortuo, testamentum non revalidatur, nisi forte — ut aliquando leges statuunt — mortuus fuerit ante te­ statorem. Rupto testamento, nullae dispositiones validae manent, neque pia le­ gata, quia ex ipsa praesumpta voluntate testatoris censetur totum testa­ mentum irritum: ita saltem, si testator futuram haeredis sui nativitatem nescivit vel non speravit. Quodsi exspectabat filium posthumum, aliud ju­ dicandum est. De cetero omnino etiam consulendae sunt leges regionis. Cf. Pruner 1. c. § 186. — Americanae leges in Statib. Foederatis testa­ mentum vi sua destitui dicunt, si testator post conditum testamentum uxo­ rem ducat et prolem suscipiat, neque proli et uxori provisum fuerit: cetero­ qui, si viro uxorato post testamentum factum nascatur filius, neque illi paterna dispositione provisum fuerit, is tantum ad eam haereditatis partem jus habet, quam ab intestato accepisset. V. Revocationem testamenti ab ipso testatore fieri posse, ad testamenti essentiam pertinet. Est autem revocatio aut expressa, aut tacita. Revocatio tacita seu re facta habetur, si testamentum disrumpitur aut laeditur v. g. sigilli nominisve expunctione, aut si novum testamentum con- 9 H’ Tr. IV. (Decal. prate. 17/ ) — Succ. in bona def.— Testam, ineffic., exsecutio. 745 ficitur. Verum nisi in novo testamento prioris revocatio exprimatur, aut hoc destruatur, etiam prioris testamenti dispositiones, in quantum posteriori testamento non repugnent, servandas esse, plures ]eges declarant: similiter etiam fit, si ex pluribus testamentis, quod sit posterius, discerni nequit. Revocatio expressa, nisi testamentum quod factum est destruatur, certas formas legales habere debet, ut sit contra testamentum valida. Generatim tamen minor testium numerus sufficit: jus Austriacum vero tot et tales testes requirit ad revocandum testamentum nuncupativum, quot et quales ad condendum; jus Borussia cum generatim eundem tantum modum revocandi sicut condendi testamenti admittit. ■■ Oil * J'III Il B j ·!■ ΗΒΗ ■■ |]B I|m' BB jlffi Testamento igitur legitime revocato, nullae amplius dispositiones valent, nisi quas testator nihilominus valere voluerit atque satis declaraverit; videlicet tamquam ex nova voluntate ultima declarata quasdam dispositiones potest resumere. BB Ί , § 5* II UT ! || De testamenti exsecutione. HB Testamenti exsecutio ad haeredem vel haeredes spectat, nisi quis nes special i m constituatur exsecutor. — Cf. tamen leges regionis. Sic in Anglia, nisi exsecutor a testatore nominatus aut administrator a judice constitutus sit, haeredes maximis subsunt incommodis et detrimentis. I. Exsecutor autem statui potest 1) ab ipso testatore, 2) libera haeredum conventione, 3) per judicem, si haeredes convenire inter se nequeunt: verum nemo evadit re ipsa exsecutor, nisi libera acceptatione. BB Exsecutori per judicem statuto salarium constituitur; alias autem per se censetur munus gratis susceptum; quare nihil postulare potest exsecutor, nisi antea id sibi constitutum sit, expensarum tamen recompensationem ex massa haereditatis detrahendi jus habet. i ia j Exsecutor, finito negotio, ad reddendas rationes tenetur. II. Ut igitur juste et sine querela fungi possit munere suo, curare debet, ut fiat inventarium atque bona defuncti secure serventur, donec exsecutio fieri possit; ut moneantur debitores et creditores etc. Tn ipsa autem exsecutione voluntas testatoris juste declarata pro norma haberi debet: in obscuris leges atque consuetudines observandae sunt. III. Quare in divisione bonorum sciri debet, quid singuli haeredes ex bonis fortasse jam antea a testatore dono acceptis conferre et tamquam partem suae portionis considerare debeant. Bl Videlicet conferri debent dona immobilium, nisi testator ea expresse a collatione exemerit, at non eorum fructus, neque donationes manuales minoris momenti. Conferri debent illae expensae, quae in solam filii gratiam factae sunt neque redundant in bonum familiae commune, nisi aut condonatio facta sit, aut censeantur pro conditione parentum minoris momenti. | BB . B|| BB B|B Bll II B,| B|[ II qB Hrj i| iljf Bj|B |j(| BB B[r |T B.B 746 P. I. L. Π. Virtutes et offie. cîrca hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Hinc conferri seu computari non debent: 1) quae filius in recreationes non excessivas expendit; 2) quae erogata sunt ratione studiorum, assequendi honoris etc., nisi ratione conditionis parentum impensae sint magnae: quare si in humili conditione parentes positi sunt, atque fortasse reliquis filiis vix id relin­ quere possunt, quod impenderunt in studia unius, sane has expensas com­ putari pro haereditate ejusvo parte, aequissimum est; 3) quae erogata sunt ad redimendum filium a militia in bonum fami­ liae: secus, si in proprium tantum commodum redemptus sit pecunia pro parentum conditione notabili. Cf. S. Alph. n. 955—959, Gury-B aller. I n. 807—809. — In Americae Sept. Statibus Foederatis semper praesumi­ tur, has expensas ad collationem non esse adducendas, nisi claro constet de contrario: Konings n. 901. mo IV. In exsequendis legatis tum circa ipsam rem, tum circa condi­ tionem et causam dubium occurrere potest. Si res indeterminata legatario adseribitur, quando naturalis est, ut bos, equus, ros illius speciei mediocris dari debet; si est artificialis, electio pendet ab haerede, ita ut legatarius etiam minimâ contentus esse debeat. S. A1 p h. ex B u s. n. 938. Si conditionatc aliquod legatum statuitur, sufficere debet aequivalens impletio, si aut lex id admittit, aut voluntas testatoris secus inhonesta fieret. Quapropter quando certae personae aliquod legatum statuitur, impletio con­ ditionis per actionem meliorem, imo per quamlibet impletionem aequivalentem admitti plane debet; si autem certae causae et per eam indeterminatis personis aliquid legatur, propria causae forma servanda est, nisi finis pro­ prie intentus in aequivalenti causa etiam habeatur. Ergo legatum Berthae datum, „.$t nubat", etiam ei dandum est, si monialis fit; legatum Petro destinatum studiorum causa sub conditione niiisi sacerdos vel religiosus fiat", etsi naturaliter invalidum, ex communi lege, ubi turpes conditiones pro non-adjectis habentur, nihilominus Petro debetur. Legatum puellis pauperibus „ut nubant" relictum, dari nequit ex sententia multorum iis, quae volunt moniales fieri ; siquidem causa pia sit, succurrere puellis periclitantibus, quae nupturae sunt; verum aliis videtur fieri posse etiam electio earum, quae, ut periculum effugiant, Christo sponso se tradere volunt: quam electionem testatoris voluntati conformem esse, saepe merito judicari debet (v. Gury-Ba 11. I n. 830 not., Giribaldi 1. c. n. 145 sqq. cum aliis); posse dari puellis jam sino dote nuptis, merito negatur (S. Alph. n. 930), nisi determinatae puellae legatum relictum sit. Legatum relictum orphanis posse etiam dari iis, qui a parentibus non aluntur, satis certum est, si vere orphani non adsunt; imo etsi adsunt, S° Alph. videtur „non omnino improbabile“, etiam illos eligi posse. Ib. n. 930, Giribaldi ib. n. 150 etc. _ Legatum relictum „pauperibusu dari potest quibuslibet, qui secundum statum suum vivere nequeunt (etiam nobilibus), nisi do contraria intentione testatoris constet: quia necesse non est, ut eligantur pauperiores. Legatum destinatum puellae „si maneat virgo", dandum est, saltem ex positiva lege, etiamsi nubat. S. Alph. ib. Legata pia certae causae destinata commutari ex justa ratione possunt a S. Pontifice; ab Episcopo tantum, si commutatio potius est voluntatis de- Tr. IV. (Decal. prate. VII.)— Successio in bona def. — Testamenti exsecutio. 747 functi justa interpretatio, ut si quis legat certae ecclesiae summam pecuniae pro calice, ecclesia vero pauper non indigeat calice, sed paramentis. V. S. Alph. 939. Appendix principaliorum peccatorum contra septimum decalogi U71 praeceptum : Specifica distinctio generalis absolvitur his: 1. Furtum committere. 2. Rapinam facere. 3. Sacrilegum furtum vel rapinam patrare. Modos diversos speciales facilius occurrentes habes fere hos: 1. Aliena bona sive jura usurpare. 2. Damnum alteri inferre. 3. A consecutione boni aliquem injuste impedire. 4. Fraude uti in pondere et mensura, in rebus adulterandis, in occultandis rerum vitiis. 5. Pretium summum in venditione excedere, in emptione in­ fra infimum pretium deprimere. 6. Fraudibus aliisve injustis mediis pretium augere, vel fraude emptorem ad majus pretium, etsi ex sc solo nondum in­ justum, inducere. 7. Mercedem justam operariis denegare, eamque injuste de­ primere. 8. Fraudulentis clausulis in contractu alterum circumvenire; contractui non stare; fraudulenter rescissionem postulare. 9. Instrumenta publica, testamenta corrumpere, falsa conficere; legales defectus fraudulenta fictione supplere. 10. Debita non solvere, eorumve solutionem diutius differre. 11. Mala fide praescriptionem perficere velle, eamque in judicio praetendere. 12. Fraudulenter cessionem bonorum tacere. 13. Res furtivas vel suspectas emere; fures receptare atque protegere. 14. Mandato, consilio, aliisve modis ad aliena damna cooperari. 15. Res sibi creditas non custodire, easquo in damnum vel periculum inducere. Tractatus λ7. De officiis circa bonum famae et honoris. Do qua ro praecipuo consuli possunt: S. Thom. II. II. q. 73, Lugo de just, et jure disp. 14, S. Alph. 1. 3 (al. 4) n. 962—1003, Tamb. in decal, lib. 9 cap. 3, Ileutor p. 3 η. 395—432, Mazzo tta Tract. I disp. 2 q. 2, El bel p. IV. n. 343—413. 7 48 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa bom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Caput I. De fama et honore proprio. 1172 Discussis regulis juris et justitiae circa reliqua bona humana, restat, ut consideremus jura, quibus homo in famam et honorem po­ titur, et officia inde oriunda. Quae reducuntur ad octavum decalogi praeceptum : „Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium" Ex. 20, 16. 2 ;St* g i Hominem habere verum dominium suae famae, jam alibi (hoc volumine n. 759) dictum est. Quamquam igitur, si sola fama pro­ pria ut talis consideratur, haec justitiae legibus non subjacet, utpote quae sit „ad alterum", tamen honestatis legibus prorsus regitur; nam etiam de suis arbitratu irrationabili disponere homini non licet. L Fama est bona aestimatio, qua homo apud alios fruitur: honor hujus aestimationis secundum virtutem, dignitatem, meritum significatio seu manifestatio. II. Fama bona est igitur fundamentum honoris, ita ut, si praecisive spectetur, fama majus bonum sit, quam honor; honor autem, si cum suo fundamento sumitur, aliquid plus dicat, quam fama. Hinc est, cur honor apud homines pluris valeat quam fama, honoris laesio gravius etiam feratur quam laesio famae; nam quum aestimatio intus lateat, honor autem et exterius prodatur et internae aestimationis naturalis index sit: qui honorem exhibet, plus censetur dare, quam qui intus aliquem aestimat. 1173 III. Fama bona frui, summe necessarium est in sociali vita. Nam qui ea caret, tum solatio et auxilio caret, quod ex aliorum conversatione percipitur, tum freno privatur, quo facile seipsum in officio contineat — timor enim amittendae famae quam plurimis neces­ sitatem evitandi peccata indicit, fama autem amissa, jam libere vitiis indulgent —, tum facultate destituitur in commune bonum atque alio­ rum utilitatem labores suos impendendi. Quo fit, ut naturali Dei lege adstringamur, prudentem curam propriae famae habere tum custodien­ dae ne amittatur, tum, si forte laesa vel amissa sit, recuperandae. Quae vero et quanta sit obligatio, a diversis conditionibus et circum­ stantiis multum pendet, neque illa cura tanta esse debet, ut non a cura aliorum bonorum superari possit ac debeat. Generatim, nisi aliae rationes accedant, famam propriam non curare, peccatum tantum veniale est. IV. Hinc S. Script, monet Prov. 22, 1 : „Melius est nomen bonum, quam divitiae multae." Eccl. 7, 2: „Melius est nomen bonum, (piam unguenta pretiosa." Eccli. 41, 15: „Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni." Nihilominus quum fama non sit supremum bonum, fieri potest, ut ex una parte necessarium medium pro conditione hominis non sit, nequo ex- Tr. V. (Decal. praec. VI II.)— Farna et lion, propr. et alien. Diffamatio. 7 49 terna ratio familiae, communitatis, status, cujus ille sit membrum, ratio officii, quo fungatur, famae conservationem postulet, ex altera parte in fe­ renda injuria et despectu exercitatio magnae virtutis Christianae eluceat. Quod si ita est, cum laude et magno merito desisti potest a fama injuste laesa defendenda, imo committi potest veri defectûs apud alios manifesta­ tio: quamquam ut haec fiat, longe major cautio et prudentia necessaria est, quam in sufferendis injuriis illatis, quae occasionem praebent tum patientiae et imitationis Christi, tum insignis in divinam providentiam fidu­ ciae et resignationis. Attamen si cum propriae famae damno alia mala, praecipue alio­ rum, conjuncta sunt, a virtutis regula prorsus postulari potest, ut strenua ejus defensio suscipiatur. Quod in singulis causis prudentiae est perpendere et praescribere. V. Quod de honore proprio quaerendo dicendum est, fere habesim ex iis, quae n. 70G de ambitione dicta sunt. Nimirum quaerere pro­ prium honorem non ita cohaeret cum ordine rectitudinis, sicut quaerere bonam famam. Imo in honorum appetentia difficile est animum ita moderari, ut non venialis peccati inordinatio committatur. Verum si honor propter munus susceptum debetur, eum nefligere, et permittere, ut ab aliis negligatur vel violetur, vitium est, non vir­ tus. Ut enim personaliter honores fugere virtutis est, ita honorem muneri et auctoritati debitum nimis negligere, virtuti est contrarium. Caput II. De honore et fama aliena. Articulus I. Dc obligatione circa honorem et famam alienam ejusque laesione. § i- De diffamatione. I. Diffamatio est famae alienae laesio — quod ut peccatum sit, 1175 adde: injusta vel illicita. Laeditur fama duplici modo, aut revelando defectum verum, aut imponendo falsum, a quo non distinguitur augendo exaggerare defectum verum. Haec revelatio et insinuatio potest iterum diversis modis fieri, videlicet directe aut indirecte. Directe fit, si clare aliquid narratur; indirecte si non-narrando seu tacendo aliquid insinuatur, e. gr. frigide laudando, in communi laude aliquem notantor praetereundo, in confuso et indeterminate aliquid indicando. II. Peccatum diffamationis est utique ex genero suo mortale, quamquam parvitas materiae admitti debet. III. Diffamatio, quae habetur ex narratione defectûs veri occulti, dicitur simplex detractio; quae ex narratione defectûs falsi, calumnia: 750 P. I. L. II. Virtutes et offie. circa boni. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. utraque tamen specie morali, mortali per se non distinguitur, siquidem species peccati, quam calumnia addit, mendacium dico, ut sic venialem malitiam continet, ita ut mortalis malitia ex sola famae laesione ori­ atur. Nihilominus communiter in confessione uterque modus distin­ guendus est, quo melius cognoscatur tum peccatum, fueritne mortale (est enim facilius)} tum obligatio reparationis, quomodo sit urgenda. Cf. Reuter p. 3 n. 403. 76 IV. Ut autem diffamatio peccatum grave sit, debet grave detri­ mentum in fama (vel propter famae detrimentum damnum grave in aliis bonis) proximo inferri : quare non quaelibet peccati gravis revelatio grave peccatum est, nec quaelibet venialis peccati aut defectus non peccaminosi manifestatio veniale. V. Praecipue igitur objectiva gravitas ad peccatum mortale neces­ saria de est: 1. si res narrata, spectatis personae laesae conditionibus, non est graviter diffamans; 2. si ex conditione audientium aut narrantium diffamatio sit non gravis ; 3. si ex publicitate rei narratae homo laesus jus ad famam jam amiserat. VI. Subjectivam autem gravitatem ex defectu plenae advertentiae seu deliberdtionis saepe deesse posse, vix est, quod dicam: siquidem nullae actiones magis videntur inconsiderationi subjacere, quam quae loquacitate gignuntur. Insuper aliae causae sunt, ex quibus prorsus liceat aliorum defectus detegere. VII. Laesio famae, quoniam injustitiam plerumque continet, onus restitutionis secum trahit: de quo fusius art. sq. VIII. Audientes vero diffamationem etiam graviter peccaminosam, nisi gaudeant do damno proximi, plerumque tantum ex titulo efficacis cooperationis, si adsit, gravis peccati rei evadunt. Uberior explicatio. Ad I. nota: 1. Diversi modi, quibus de fama aliena detrahi potest, complete ita recensentur: 1) imponendo falsum crimen; 2) revelando verum, sed occultum; 3) amplificando seu augendo crimen, aut crimini noto addere circumstantiam ignotam, quae crimen augeat; 4) siuistre interpretando bona opera proximi ejusque intentionem; 5) ne­ gando recte facta aut dotes alterius cum ejus famae jactura, aut illa dimi­ nuendo; G) tacendo, quando silentium est pro vituperio; 7) simulate aut frigide laudando. 2. Hae igitur diffamationes fieri possunt sive verbis, sive scriptis, sive actione vel omissione. — Speciatim autem efferuntur duo modi famae laesivi aliis graviores: 1) libellus famosus, quo detractio latius diffunditur et altius mentibus inhaeret; 2) susurratio, qua fit detractio eo modo vel eo fine, ut pax et amicitia proximi cum altero dissolvatur: quae circumstantia, utpote novi ejusque gravissimi mali origo, in confessione exprimenda est. Cf. Reuter p. 3 n. 403. Ad II. Diffamationem ex genere suo mortale peccatum esse, ex eo patet, quod laedat bonum divitiis praestantius. Excusatio autem illa po- Tr. V. (Decal· praec. VIJJ.) — Famn et hon. prox. — Diffawatio. 751 puli saepe convellenda est, quod quae dicta sint, fuerint vera, ac si, quid­ quid a vero alienum non sit, quilibet cum quibuscumque communicandi jus habeat. Ad III. Diffamatio diversam specie malitiam non habet, prout hoc aut illud crimen narratur: haec enim differentia materialis est, non formalis in ratione famae. Aliquando autem expedit, confessarium scire, quae fuerit materia diffamationis, ut dignoscat inter peccatum grave et leve. Ad IV. 1. Fieri quidem potest, ut venialis peccati manifestation's grave peccatum sit; attamen saepius pro conditione hominis laesi con­ trarium obtinet, ut nimirum mortalis peccati manifestatio peccatum mortale non sit. Exemplum dant diffamationis contra sacerdotem vel religiosum pium, quem designare pro mendaci, sit diffamatio mortalis; quum e contrario de milite liberioris vitae dicere, eum res amatorias egisse, vindictam cogitare etc., non sit mortalis diffamatio. Cf. S. Alph. n. 967 c. Busenb. etc. Censet tamen Tamb. 1. 9 c. 3 §2, etiam de homine satis pio dicere, eum una alterave vice mendacium leve dixisse, communiter non posse haberi pro gravi diffamatione, sed illud ,mendacem esse * idem debere significare, atque mendaciis esse assuetum. 2. Plerumque quidem defectus naturales non sunt objectum, cujus manifestatio gravem injuriam inferat, ut defectus judicii, scientiae; imo generales defectus morales, e. g. esse iracundum, superbum etc., communiter pro naturali inclinatione, non pro crimine atque gravi diffamatione haberi, docent Busenb. L c., Mazzotta, alii. — Nihilominus posse talem diffama­ tionem gravem esse, habes ex modo dictis n. 1, cf. Elbel n. 369; uti etiam dicere illum et illum esse inscium, virum parvi judicii, scrupulosum, nisi res manifesta et publica est, est grave peccatum, si haec dicuntur de viro in munere aliquo constituto aut qui magnae auctoritatis est, quando talibus dictis ejus aestimatio notabiliter minuitur; idem valet, si haec dicuntur de aliquo, qui spem habet honorifici muneris, quod alias utiliter gerere posset. — A fortiori id dicendum, si quis dicitur spurius, etsi verum, sed occul­ tum est: S. Alph. n. 967,4 comprobans sententiam Busenb. ex Less., Dic a st., Salman tie., aliis. Ad V. 1. Grave non est, de aliquo jam circa aliquod crimen diffa-n"» mato crimen connexum vel affine narrare, v. g. de homine, qui ut ebriosus cognitus est, dicere, eum cum uxore rixatum esse; aut de latrone, eum pejerasse. 2. At fieri potest, ut solum dicere, aliquem secundo idem crimen commisisse, sit grave peccatum, eo quod grave detrimentum famae de novo infligatur: ut si quis eum, quem semel adulterium commisisse scitur, dicit, in idem crimen relapsum esse. 3. Quamquam communi, imo fero unanimi sententia theologi negant (Molina, Lugo, Laymann, Tamb., S. Alph. etc.), sine peccato gravi eum, qui in uno peccato diffamatus sit, in alio crimine omnino disparato diffamari posse; tamen etiam fatendum est, aliquando posse hominem ita diffamatum esse, ut peccatum grave non sit, novum peccatum de eo nar- 752 P. I. L. Π. Virtutes ct ofiic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. rare, imo ut falsa novi criminis impositio rationem auctao diffamationis vix habeat, sed fere solius mendacii. Cf. Molina de just. et jure tr. 4 d. 32 n. 1, Tamb. 1. c. n. 20. Similiter quis putaverit, gravem diffamationem committi ab eo, qui hominem atheum dicat a se haberi pro capaci ad quae­ libet crimina clam perpetranda? 4. De vitio gentis loqui in genero, plerumque aut non est peccatum, aut veniale tantum; nimirum hae res aut notae sunt, aut intelliguntur de multis indeterminatim sumptis, aut de naturali inclinatione et indole, non de peccatis. Elbel 1. c. 5. De aliqua civitate dicere, esse ibi multos improbos (etiamsi pecca­ tum certum nominetur), non censetur gravis infamia esse, siquidem neminem determinatum laedit. Quodsi in aliquos determinatos infamia redundatura sit, aliter est judicandum. Quare etiam de aliquo monasterio id dicere, pro gravi diffamatione habetur, eo quod singuli religiosi notabili suspicione prava patiuntur: imo sufficit, ut dicatur, unum ex tali domo religiosa hoc vel illud crimen (i. e. peccatum diffamans) commisisse. Si quis dicat, in tali loco, civitate omnes esse improbos, per se gra­ vem infamiam infert singulis; quod etiam dicendum videtur, si audientes id sumunt pro quam plurimis ex illo loco. Si autem ejusmodi dictum ex circumstantiis apparet magnam exaggerationem esse, ita ut audientes nihil intelligant, nisi multos esse malos, id non ita certo pro gravi diffamatione haberi potest. V. Mazzo t ta de restit. disp. 2 q. 2 (ed.Aug.Vind.vol.il. P· 425). S uso 6. Si crimen revelatur uni alterivo personae prudenti, quae porro non revelatura esse praevidetur, S. Alph. n. 973 pro probabili habet, id non esse mortale peccatum, nisi forte illi dicatur, cui prae pluribus aliis auctor voluerit esso occultus, aut nisi aliud gravis damni periculum adjungitur. Cavo tamen, ne hoc transferas ad narrationem criminis non veri: calumniari enim in re gravi etiam coram uno tantum, mortale peccatum semper est; ep quod jus firmius habeo, no crimen falsum mihi imponatur, quam ne crimen commissum ulli communicetur. 7. Male loqui de eo, quem audientes non norunt neque cognituri sunt, etsi nominetur, diffamatio non est. Sicut neque id pro gravi diffamatione habetur, quando aliquis quum de altero malo loquitur simul voluntatem habet statim retractandi, modo possit; nam damnum famae pro tantillo tempore non censetur grave esse: ceterum id practice vix aliter fieri potest, nisi quando aliquis per jocum alteri crimen objicit, quod jocose dictum esse, statim palam fieri potest. Secus enim periculum manentis infamiae creat; imo in revelatione veri criminis longo difficilius etiam est efficacem retractationem illico adhibere. 8. Si a circumstantibus fidem dictis non adhiberi praevidetur, gravis diffamatio non infertur: ex quo capito ii, qui noti sunt pro garrulis, levi­ tati deditis, vel in odio, invidia contra alterum implicatis, saepe in meliore conditione sunt relate ad gravitatem peccati — saltem objectivam — quod detrahendo committant, et consequenter quoad incumbentem iis obliga­ tionem dicta sub gravi retractandi : dixi saltem quoad objectivam gravita­ tem; nam subjective, si ex gravi odio etc. agunt, tamen mortaliter peccant. 9. Quando igitur aliquis alterius crimen vel defectum graviter diffa­ mantem narrat tamquam auditum ab aliis hominibus, si eos exhibet ut fide dignos, graviter peccat, idque contra justitiam; si ut fido non dignos, per Tr. V. (Decal, peace. VU I.) — Fama et hon. prox. * Diffamatio. "(ft so non peccat graviter: num leviter peccet, pendet a ratione et modo lo­ quendi, maxime ab aliquali suspicione non gravi contra alterum suscitata. (Cf. quae infra de suspicione dicuntur.) NB. Imo si praevidet, audientes non ex narratione quidem justam causam sumere posse assentiendi, sed ex sua levitate aut malitia assensuros esse narratis, graviter peccat non contra justitiam, at contra cari­ tatem. V. Tamb. 1. c. § 2 n. 5 et G cum Les sio etc. — Attamen si de revelatione criminis veri agitur, et, qui’narrat, ita re ipsa factum esse scit, sed refert quasi rumor quidam exsistat, raro ex eo excusari potest, quod non certum assensum, sed suspicionem tantum aliis ingesserit. Cf. S. Alph. n. 977. 10. Si crimen alterius publicum est, sive per fas, sive per nefas pu-usi blicuin evasit, id aliis narrare, qui forte nesciunt, diffamationis peccatum aut non est, aut non grave. Publicum autem dicitur, si et crimen et cri­ minis auctor notus est: quare si quis peregrinus, quem homines non cogno­ verunt, publice crimen commisit, nondum dici potest, esse crimen ejus pu­ blicum. Quot autem homines requirantur, ad quorum notitiam pervenerit res, ut dici debeat publica, prudenti tandem judicio relinquitur: nimirum si tot sunt, ut, spectata natura humana, res celari amplius nequeat. Agi autem de crimine vero, non de crimine per calumniam imposito, vix est, quod moneam; calumniam enim gravem amplius divulgare, a peccato mor­ tali excusari nequit. Ad publicitatem actionis etiam refer id, quando homo egit ita, ut ostenderet, se nihil curare facti divulgationem. — Item si poena publica est, ejus causam referre, censetur saltem non esse grave peccatum, quum par videatur conditio poenae et causae. S. Alph. n. 974 ex sententia Busenbaum. 11. Acrior controversia est, num, quod in uno loco publicum sit, liceat etiam in aliis locis narrare. De quo alii aliter sentiunt. Omissis aliorum opinionibus et restrictionibus, probabilis videtur sententia Card, de Lugo de just. et jure d. 14 n. 80, id per se licere, sive sit publicitas juris (ut condemnatio in judicio, confessio judicialis) sive publicitas facti: modo tamen agatur de re absolute publica, neve propter majorem divulgationem aliud grave damnum sequatur, quam diffama­ tionis diffusio. Sc.: 1) Si res non absolute publica est, sed relative tantum ad certam familiam, communitatem clausam, quae cum reliquis expeditam et frequentem communicationem non habet, ejus rei manifestatio ex­ traneis facta, illicita est, idque pro rei ipsius gravitate graviter. 2) Si ex anticipata divulgatione in alieno loco aliud grave dam­ num sequitur, caritas saltem sub gravi prohibet, quominus fiat: de injustitia autem non constat. 12. Crimen aut rem diffamantem olim publicam, nunc obliteratam et oblivioni traditam iterum publicare seu narrare, quando ex tali re­ velatione gravis famae diminutio sequitur: est grave peccatum. Ita communis sent. — Quare saltem graviter peccatur contra caritatem. — Imo id esse simul graviter contra justitiam, Molina, Lugo aliique Lohmkuhl, TheoL mor. L Edit. 4. 48 754 P. I. L. Π. Virtutes et ofiic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. affirmant, nisi res fuerit antea publica publicitate juris; negant Lessius, Mazzotta (1. e. pg. 421), Tamb. ex parte (1. c. n. 17 et 18) etc.: quae sententia benignior post factum, si de imponenda obligatione restitu­ tionis agitur, prae oculis haberi potest. iis2 Ad VI. 1. Generatim in narrandis aliorum defectibus culpam diffamationis non committit, cui id necessarium est ad avertendum grave malum a se vel ab altero innocente, aut quando ratio majoris boni pro ipso diffamato id postulat; ut autem uni alterive viro pru­ denti, cujus notitiam non specialiter aversatur auctor criminis, mani­ festatio fiat, sufficit notabilis quaedam utilitas. 2. Speciatim nota sequentes rationes praeter manifestationem hominis periculosi : 1) Informare herum de conditione, moribus famuli, quem conducere statuit, non solum licet, sed ad caritatis officia pertinet. 2) Corrigendi filii causa parentibus sibi invicem defectus filii com­ municare licet, imo plerumque convenit. 3) Similiter ei, quem puto aptiorem ad corrigendum delinquentem, hujus delictum referre possum; attamen non debet pluribus communicari, quam ad convenientem correctionis modum necessarium est. 4) Solatii causa amico narrare injuriam ab altero etiam a Superiore acceptam, pro gravi peccato non habetur: S. Alph. n. 975; imoSalmant. tr. 13 cap. 4 p. 5 n. 4G id ab omni peccato excusant; at nisi aliae rationes accedant, veniale aliquod peccatum videtur raro abesse. 5) Magis etiam licet mihi alterius diffamationem spernere, si ad con­ silium necessarium capiendum alienum crimen communico. 6) Ut reus in judicio elidat vim testimonii contra se dati, licet, ut supra dictum est n. 816, crimen testis manifestare, etsi testis coactus det testimonium; attamen ut liceat, debet et illa manifestatio necessaria esse ad ejus testimonium elidendum, et efficax putari ad reum liberandum, v. Tambur. 1. c., Lugo disp. 40 n. 21—24, S. Alph. lib. 4 (al. 5) n. 277; debet etiam damnum testis non incomparabiliter majus esse quam damnum, quod reus condemnatione subiturus esset — id enim caritati obstaret —; do cetero autem ita agere licet non solum, si reus innocens est, sed etiam si criminis veri accusatur, quod satis probari non possit, ut Lessius ex­ presso monet; (nota tamen, id non valere de revelandis iis, quae sciuntur sub secreto commisso, de quo cf. n. 1197). 7) Acceptae injuriae reparandae causa licet rem ad judicem deferre, etsi auctoris infamatio sequitur. V. Tamb. 1. c. § 4. Verum saepe caritas postulat, ut antea tentetur mutua reconciliatio privata, et aliquando timor excitandi graviora mala vel scandala judicialem causae prosecutionem pror­ sus prohibere potest. V. Lugo resp. moral. 1. 4 dub. 46. 8) Ratio detegendi hypocritam ex se sola non censetur causa sufficiens ejus crimen seu hypocrisim manifestandi, etsi falso sibi nomen sanctitatis, doctrinae, nobilitatis etc. acquisiverit. V. Lugo de just, et jure disp. 13: at si adest ratio cavendi damnum alienum, justam causam habes; quare si commune damnum juste timetur, hypocrisim prorsus publicam facere possum; si privatum aliquorum, iis manifestanda est, quorum interest eam cognovisse. Tr. V. (Decal, prate. VIII.) — Fnmn ct lion. prox. — Diffam., historiogr. 755 3. Ratio conscribendi historiam ex se causa non est, cur liceat ns3 occulti criminis narratione etiam defunctorum famam laedere: v. Lu go d. 14 n. 87—89, Azor t. 3 1. 13 cp. 7, neque delicta prorsus obliterata iterum resuscitare. Quod enim quidam historiographi dicunt, id sibi dandum esse cx eo, quod judicium quoddam seu tribunal sit historia, coram quo, qui alias injudicati manserint, pro merito judicentur, re vera nihil est: quis enim historiographos legitimos judices fecit? imo quis judici unquam sine accusatore concessit facultatem res occultas et privatas propalandi? Neque defuncti carent jure ad famam inter vi­ ventes: quanti enim aestiment homines bonam famam suam etiam post mortem, vides ex ingenti cura, quam pro hac ipsa re non raro gerunt. Atque persuasio ista, quasi liceret impune post mortem alicujus famam corrodere, si homines invaderet, etsi non produceret plane eosdem, at similes tristes effectus produceret durante vita humana, sicut licentia viventium famam impetendi. Addo, te sane nescire neque id sumere tibi licere, defunctum, de cujus fama agitur, esse inter reprobos — quamquam si scires, ne tum quidem jus tibi esse illum diffamandi, theologi docent — at sane nescis; porro si defunctus — id quod sumi debet — in gratia Dei defunctus est, infames Dei amicum, peccata narres, reticens ejus poenitentiam utpote tibi ignotam, quae tamen re ipsa adeo insignis fuerit, ut coram Deo omnibus illius peccatis praeponderet. At aliquando justissima ratio esse potest occulta vera ad lucem tra­ hendi, nimirum a) ut innocens ab aliis injuste diffamatus, famae restituatur; b) ut auctoritas et influxus hominis impii, quem etiam post mortem exer­ cere pergit, destruatur vel minuatur; c) imo si agitur de homine apud probos perditissimae famae, nihil est, quod diffamationem proprie augere possit, ita ut tunc quaelibet rationabilis causa etiam in scribendis vel de­ tegendis aliis ejus sceleribus sufficiat; d) per accidens etiam ex alia causa plus licere potest. Nimirum quum hac aetate ea sint ingenia eaeque opi­ niones, ut putent, omnia, quae detegi possint, in lucem esse edenda: saepe accidere potest, ut ad praecavenda majora mala praestet, ex rebus olim publicis vel non-occultis etiam ea, quao er se melius aeterna oblivione sepulta manerent, per probum historiographum secundum veritatem narrari, quam per impios ea falsis misceri atque ad pravos fiues propalari. Quod autem historiographo per se licet, hisce continetur : 1. Possunt conscribere publica sui temporis (aliqui addunt, ut Βο­ ή ac in., Tambur. etc.: et ea, quae non sunt omnino occulta), etsi literis consignata ad posterorum notitiam transmittuntur et ita famam auctorum pro perpetuo laedunt. 2. Etiam non tenentur multum curare reticentiam eorum, quae, spectata conditione auctorum, eos non multum diffamant: quare earum rerum narratio ex communi utilitate etiam non ita gravi ab omni peccato immunis evadere potest. 3. Si quid ratione boni communis necessarium aut valde utile est conscribi, diffamatio aliquorum, quae cum eo cohaeret, negligi potest. 4S * 756 K P. L L. IL Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 4. Ubi ipsa rerum narratio, si contra vivos fieret, certo solius ca­ ritatis, non justitiae, laesio esset, quoad defunctos, utpote quibus tri­ stitia nunc proprio non inferatur, facile quaelibet laesio peccaminosa aberit, nisi forte cognatorum superstitum ratio major sit habenda. In hoc autem peccari prorsus potest, praecipue ab historiographis, si alicujus viri crimina narrantur, at silentio premitur, quod de ejus conversione et poenitentia constat. Nam quum poenitentia famam ex magna parte restituat, injustum est, alicujus famam pollutam relinquere atque ita posteritati illius memoriam transmittere. S. Alph. n. 974 cum Busenb. * us Ad VIII. 1. Interrogando, laudando aliquem excitare ad gravem diffamationem, sine dubio grave peccatum est, idque contra justitiam. S. Alph. n. 979. 2. Qui gaudet et libenter audit gravem detractionem eam appro­ bando aut de gravi malo proximi gaudendo, etiam graviter peccat; si autem gaudium solum habet de auditione rei novae et curiosae, idque intra se concludit, venialiter tantum peccat. Ib. 3. Qui, quum Superior spiritualis detrahentis sit, eum, quando com­ mode potest, non corrigit atque ita non impedit detractionem, etiam grave peccatum committit neglecti officii sui, ut parentes laesae pietatis, attamen non committit injustitiam erga diffamatum. S. Alph. n. 980. 4. Homo privatus, qui quando commode potest detractionem alterius non impedit ex verecundia vel negligentia, approbationem non ostendens, venialiter tantum peccat, modo ne praeter diffamationem aliud grave dam­ num sequatur: ita vix non semper probabiliter dici posse, S. Alph. n. 981 cum aliis multis docet. Cf. S. Thom. 1. c. art. 4. 5. Qui autem aliquo modo displicentiam suam ostendit, plerumque ab omni peccato excusatur, quia raro constat, correctionem foro efficacem, nisi quis clare redarguere possit ea, quae proferuntur, aut do certa ca­ lumnia agatur. Id enim in simplici detractione, quae auditur, notandum est, audientem saepe nescire, num gravis reapse detractio eaque sine causa excusante committatur; quare non debet absentem ita defendere, ut praesentem dubie delinquentem accuset; dein quando animadvertitur, fieri gravem detractionem, saepe instantanea correctio nihil juvat amplius, si­ quidem et ipsa narratio abrupta fortasse majorem diffamationem causât, quam finita, et detractor correctionis impatiens facile augebit firmabitque narrata, ut sese defendat. Hinc in ipsa defensione ejus, cujus fama in­ vaditur, et in correctione diffamantis prudentia prorsus opus est. De judicio temerario et suspicione. 1185 Cum diffamatione intime cohaeret judicium temerarium et su­ spicio , qua quis apud seipsum sinistre de altero cogitat atque ejus famam laedit: nam si suam suspicionem vel praeconceptam opinionem cum aliis communicat, detractionem formalem, de qua praecedenti § sermo erat, committit, quamquam qui sinistras suspiciones ut tales com- Tr. V. (Decal, praec. VIII.) — Fama ct hon. prox. Judic. temer., tuepicfo. 757 inunicat, saepe ob parvitatem materiae a peccato mortali excusatur. (Cf. tamen infra ad II, 3). 1. Judicium a suspicione temeraria sic distinguitur, ut judicium sit firma montis adhaesio quoad proximi defectum diffamantem sine sufficienti ratione, suspicio infirma quaedam adhaesio seu potius mentis inclinatio vacillans ad affirmandum talem defectum. II. Judicium temerarium in re graviter diffamante est peccatum grave, si est judicium perfectum, perfecte temerarium, perfecte grave. Cf. S. Alph. n. 962. III. Suspicio temeraria etiam voluntarie sustenta in re ordinarie gravi ex se non censetur mortale peccatum esse, sed mortalis malitia saltem restringitur ad rem enormiter gravem pro conditione proximi, aut ad malitiam, quae suspicioni accedat sive ex qua suspicio volun­ taria oritur. Explicatio. Nota ad II: 1. Conditiones, si latius enumeratas habere use vis, ad constituendum peccatum mortale in temerario judicio hae sunt: a) Debet esse judicium, non sufficit sola apprehensio, qualis v. g. fuerit, si videas hominem domo egredientem, qui menti tuae ut fur exhibetur, sive per diabolicam suggestionem, sive per phantasiam men­ tisque instabilitatem atque sagacitatem: Tamb. 1. 9 cap. 1 n. 5. b) Debet esse judicium perfectum i. e. assensus moraliter certus: alioqui habes suspicionem tantum. Certus assensus ab infirmo optime reflexione distinguitur, si homo se ipsum statim interrogat, num sibi persuasum sit, quod cogitet de altero. c) Necesse est, ut sit judicium perfecte temerarium, i. e. concep­ tum sive sustentum ex rationibus, quas perfecte animadverteris esse vere leves: nam si graves rationes habeas, etsi paulo ultra pondus rationum judicio adhaereas, non graviter pecces, sed venialiter; si pro pondere rationum judicas sive suspicaris, nihil peccas. Tambib. n. 8 ct 9. Quare omnino ad rem S. Alph. notat, ad peccatum mortale non sufficere, ut animadvertas, te contra aliquem sinistre cogitare, sed requiri etiam, ut plene advertas, te id facere ex levi ratione, aut sine examine sufficienti rationum, quae apparent. d) Requiritur, ut sit judicium perfecte grace, i. e. 1) de re graviter diffamanti, sive sit defectus moralis, sive aliud quid diffamans; 2) de homine tibi noto, aut de communitate, familia nota: nam neque de homine aliquo indeterminato male cogitare peccatum grave esse, ne­ que de homine determinato mihi ignoto quem v. g. casu videam, ex­ presse docet Lu go disp. 14 η. 26 de justit. ct jure: attamen sic temere judicare, non effugit peccatum veniale. 2. Contra mortalem malitiam judicii temerarii sic descripti objici ne­ quit, probabiliter non esso gravo peccatum uni alterivo viro prudenti crimen aliquod narrare. Nam fao, non osse; nemo tamen negat, gravo peccatum esso etiam apud unum tantum aliquem falso graviter calumniari. At judi­ cium temerarium potius calumniae simile ost, quam simplici detractioni. 758 P. I. L. Π. Virtutes et ofllc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 3. Si judicium temerarium aliis manifestatur, facilius etiam gravo evadere potest; nimirum etsi ego certo non judico, si in altero tamen per­ suasionem de re tertium graviter diffamanti produco, mortaliter pecco. Ad III. 1. Suspicio et positiva dubitatio tum saltem cum peccato mortali conjuncta est, si 1) concipitur ex gravi odio aut 2) prorumpit in gravem contemptum etiam internum tantum: qui ad malevolentiam reducitur. Quarc Lessius 1. 2 c. 29 dub. 3 n. 23. (de just.) dicit: „unde etiam nunquam suspicio est mortale, nisi ex malevolentia pro­ cedat/ Item Tamb. 1. c. n. 16, Laym., Cajetan. etc. S A ^ U T T l P f e iK Π87 S. Alph. n. 964 illis non omnino consentit, sed potius docet cum Molina, Lu go etc., „si suspicio sive dubitatio sino indiciis fieret de pec­ catis gravissimis, ut esset do pio religioso suspicari, quod sit haereticus, vel quod cum matre incestarit; vel de viro communiter habito ut catho­ lico, quod sit atheus: (est peccatum mortale). Ratio, quia forte major in­ juria iis irrogatur talia suspicando, quam si certum judicium haberetur do delictis gravibus ordinariis/ Quae sententia in praxi cum priore fere coincidere videtur: nam deliberate talem enormem suspicionem concipere aut fovere, vix quisquam facturus est, nisi ex malevolentia. Cf. Reuter p. 3 n. 402. 2. Sese atque suas res custodire ex timore, ne ab aliis invadantur, non est ex se suspicio temeraria seu peccaminosa: hoc enim non nititur in judicio aut positiva dubitatione contra certum hominem, sed nititur in illo judicio vel timore, quo quis putat, posse accidero, ut aliquis, quem ipse quidem habeat pro homino probo, nihilominus ro ipsa sit malus atque perversus, quum multi sint mali: quod verum est. Nimirum si agitur de actione, quao ad proximum tantum dirigitur, hic praesumendus est bonus, donec probetur malus; at si de protegendis rebus propriis agitur, rejecto judicio malo contra proximum, tamen quod mihi securius est, recte facio, quamquam moderate. Reuter ib. § 3. Β * Γ Β >r«r~à * 9 Λ Τ Γ Η " Ι Τ Α $ *O< JOATCAFL»U > De contumelia. I. Contumelia nova species injustitiae est, sc. laesio alieni honoris injusta : quae fit plerumque contra eum, qui aliquo modo praesens est, quum detractio fiat regulariter contra absentem : nam si detractio fit contra praesentem, praeter diffamationem simul contumeliam continet. Praesens autem aliquis dicitur aut personaliter, aut in aliquo suo signo, ut in imagine, literis a se scriptis etc. Contumelia igitur est signum contemptûs, sicut honor est signum aestimationis: quare ut contra absentem committatur veri nominis contumelia, debet fieri aut aliis spectantibus, aut contra signum — puta imaginem — publice expositum; alias enim vix distinguitur a contemptu, quem quis apud se contra alterum fovet. Verum si quid contra honorem alterius fit, non ipso praesente, sed coram aliis tantum, si internus contemptus gravis abest, non tam facile graviter peccatur, nisi fiat coram iis, qui dicta vel facta illi, Tr. V. (Decal, praec. ViII.) — Bonum famae et bon. — hujus laesio, contumel. 759 cujus honor laesus est, relaturi sunt: nani, ut docet S. Alph. 1. 3 (al. 4) n. 334 (do praec. IV.), honor non laeditur, nisi per contumeliam illatam in praesentia offensi; vel in absentia, sed eo fine, ut alter resciat. Addendum tamen est ex contextu S. Doctoris: „vel cum praevisione, quod offensus id comportât? Alias S. Alph. contumeliam gravem adesse negat. II. 1. Contumelia fieri potest variis modis, sc. verbis, quando π» convicia, probra in aliquem conjiciuntur; signis, ut irrisione, contu­ meliosis gestibus; factis, ut conspuendo, percutiendo etc.: quae omnia in ratione contumeliae probabiliter ejusdem sunt speciei, ex S. Alph­ eum Busenb. 1. 5 (al. 2) n. 82 (de peccatis), Reuter 1. c. n. 404. Ta mb. 1. 9 cp. 3 § S n. 2: nisi forte accuratior modi inquisitio confessario necessaria sit, ut cognoscat, utrum mortale peccatum fuerit necne. Contumeliam etiam omissione debiti honoris fieri posse, hic necessa­ rium non est, ut exponatur; siquidem specialis honor Superioribus debe­ tur; de quibus actum est supra in quarto praecepto. Verum apparere debet, hanc omissionem ex consulto fieri in contemptum; aliter non contumeliii est, sed inobservantia. 2. At quamquam contumelia qua talis ejusdem speciei moralis esse dici potest: saepe adjunctas habet alias malitias, ut: irreligiositatis, si quem irrideas propter exercitium virtutis; laesae pietirtis, si contumelia est contra parentes; blasphemiae, si contra Deum vel Sanctos; alterius in­ justitiae, si fit laesio corporalis; scandali, si intendis aut praevides, alterum ad gravem iram vel vindictam commoveri. III. 1. Contumelia secundum explicationem datam est grave pec-1190 catum, imo censetur diffamatione esse gravius: nisi parvitas materiae excusat. S. Thom. 1. c. q. 73 a 3 ad 2. 2. Ut igitur de gravitate aut parvitate materiae recte judicetur, con­ sideranda est conditio personarum: nam ea, quae apud homines cultos et uobilos pro gravibus conviciis habentur, inter homines rudes et plebejos pro gravi injuria minime haberi possunt. Haec enim et proferuntur et audiuntur, etsi cum ira, tamen non cum tanta injuriae aestimatione, ut mortale peccatum constituant. 3. Similiter advertendum est, si correptionis causa pater filium con­ temptibili nomine vocat, id non esse proprio contumeliam: modo ne, ra­ tione aetatis habita, nimis excedat. Busenbaum, cui consentit S. Alph. 1. 5 (al. 2) n. 81, ita habet: „Sic excusantur, saltem a mortali, multi parentes, dum filios vocant asi­ nos etc. Item mulieres, pueri, et infimae sortis homines conviciis se one­ rantes: quia quum fides iis non habeatur, non laeditur graviter honor. Deniquo si joci causa per convenientem recreationem leves defectus ob­ jiciantur, urbanitas est, secundum S. Thom. 1. c. q. 72 a. 2, dummodo alter non contristetur, nec ad iram moveatur/ Etiam si ad facta venitur, conditio personarum attendi debet. Nam ib. n. 83 ita do vulgo docent: ^Rixae, si modum non excedant, ut et leviculae pugnae, veniales sunt; secus si progrediuntur ad seditiones, vulnera, cae- 760 P. I, L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. ΙΠ. Virt. mor. objectu. des“: imo qui non incipit, sed se defendit, a peccato immunis esse potest, si id facit cum moderamine inculpatae tutelae. Articulus II. De restitutione ex famae et honoris laesione oriunda. Γ. Restitutionis obligatio oritur ex omni ct sola diffamatione, qua peccatum est contra justitiam: quare ubicunque supra art. pr. dictum est, delinqui probabiliter contra solam caritatem, obligatio restitutionis, utpote saltem dubia, urgeri nequit, si — ut communiter obtinet — haec restitutio notabiliter incommoda vel gravis est. II. Obligatio restituendi famam laesam urget omnes eos, qui aut ipsi injuste famam alienam laeserunt, aut causa efficax injusta fuerunt, sive principaliter, sive secundarie: qui autem sine peccato gravi alienam famam laesit, tenetur quidem, si potest, damnum famae impedire aut resarcire, sed non cum incommodo relative gravi. III. Modus autem reparandi famam diversus est in simplici de­ tractione ct in calumnia. Qui enim calumniatus est, debet, si necesse fuerit, etiam aperte retractare: qui autem simplicem detractionem fecit, aperto retractare per mendacium nequit; verum restrictione utens re­ tractare per se et potest et debet. E. g. qui alterum adulterii in­ cusavit, quod re ipsa commissum quidem est, sed nondum publice notum, verissime dicere potest aut etiam debet, se errasse seu se falso alterum adulterum esse dixisse; nam adulter sine restrictione ille dicitur, cujus adulterium notum est, et proin restricto sensu vere negatur, eum adulterum esse, qui ut talis notus non est vel probari nequit. At quoniam saepe accidere potest, ut in simplici detractione ejus­ modi retractatio efficax fieri nequeat: vix aliud superest, quam ut quaeratur opportunitas illum, qui antea est diffamatus, dextre coram iisdem laudandi, etiamsi fiat in aliis rebus, et sic, quantum fieri possit, damnum resarciendi. S. Alph. n. 992. IV. Ab obligatione retractandi diffamationem excusare potest 1) difficultas relative nimis magna et excedens ex parte diffamatoris, 2) inefficacia retractationis praevisa, 3) reparatio firmae aliunde jam orta, 4) remissio ex parte ejus, qui est diffamatus, legitime facta. V. Honor laesus restitui debet sicut laesus est, ita saltem ut re­ paratio iis innotescat, coram quibus contumelia sit illata. 1D2 Uberior explicatio. Ad I. nota: 1. Si contra justitiam pec­ catum diffamationis commissum est, etiam alia damna, si quae secuta sunt et aliquo modo praevideri poterant, ut in bonis fortunae, resarciri debent: quae obligatio reparandi damna in bonis fortunae transit etiam ad haeredes, quum reparatio famae ad personalem obligationem restringatur. 2. Ipsum autem damnum famae illatum, si in se reparari nequit, ut pecunia compensetur, urgeri nequit: S. Alph. n. 1000 cum perplurimis docet, probabilius eam non esse obligationem. Nihilominus not Tr. V. (Decal, praec. VIII.)—Bonum famac et bon.— ejus laeti restitutio, 761 11 judex, si causa ad ipsum defertur, mulctam imponere — si lex id permittit — justissime potest; neque injuste agit, qui pro fama laesa pecuniarum compensationem a diffamatore postulat, nisi velit in judicium vocari. Cf. Less. 1. 2 cp. 11 n. 96. || |i II 3. lino quum a non paucis doceatur, famam laesam, si quis restituere nequeat, ex obligatione pecunia compensari debere: aliqui ex hac non improbabili opinione inferunt, posse diffamatum in tali casu occulta compensatione secundum prudentis judicium et aestimationem uti: quod nihilominus S° AI ph. n. 1001 non probatur, et revera quum jus diffamati dubium sit, et obligatio diffamatoris practice nulla, haec compensatio, nisi aliae circumstantiae accedant, non est permittenda. 4. Id vero admitti potest, ut, si mutuafacta sit famae aut honoris laesio, atque unus nolit reparationem facere, etiam alter interim obligationem suam pro suspensa habere possit, ut vid. tali modo adversarium urgeat ad mutandam voluntatem: modo ne diffamatio illata etiam in alios redundet. S. Alph. n. 999 cum Busenb. et innumeris aliis, ut Less. 1.2 cap. 11 η. 133, Laym., Sylv., Roncaglia, Ilolzm. etc. contra Navarr., Lugo, Cajetan. etc. Similiter fere debitor, qui a suo creditore diffamationem passus fuerit, dilata solutione debiti urgere potest diffamatorem, ut sibi famam restituat: modo ne agatur de tanto debito, quod comparationem cum dispendio famae nullo modo sustineat. Cf. Lessius 1. c. n. 97. Àd Π. 1. Qui excitavit ad injustam diffamationem, debet in 1193 defectu diffamatoris famam restituere, atque alia damna reparare. 2. Qui crimen revelavit eis, quos putabat prudenter, illud amplius divulgaturos non esse, non tenetur nisi apud eos reparationem facere: secus si praevidit, eos facile evulgaturos esse; nam tum nisi ipsi apud suos auditores rem retractent et sic porro, primus diffamator tenetur apud omnes mediatos auditores reparationem facere, quantum est possibile. Practice in simplici detractione saepe aliud non relinquitur, nisi ut cum retractatione apud immediatos auditores jungatur seria exhortatio, ut ex sua parte hi etiam retractationem faciant. 3. Qui sine culpa, aut sino culpa gravi famam laesit, dobet tum, quum primum errorem animadvertat, modo non difficulter possit, reparationem famae facere: quod si deliberate negligit, jam ox gravi culpa injusta ad sequentia damna sive majoris diffamationis, sive bonorum fortunae etc. restituenda tenetur. Ad ΙΓΓ. Modos retractandi detractiones, quae factae fuerint narrando crimen occultum, S. Alph. n. 992 quosdam assignat, qui omnes nituntur in restrictione non pure mentali, sc. dicere diffamatorom posse: 1) se errasse vel se deceptum esse: quia quodlibot peccatum error est ot deceptio; 2) sc falsum dixisso, vel mentitum osso, 00 quod peccata in genere a S. Script. ,falsitates ot mendacia* dicuntur. Equidem puto, potiore otiam jure dici posse et debere a diffamatore, se non verum, seu falsum dixisse, vel: quod dixerit, verum non esse; nimirum eo sensu, quem supra indicavi. Ad IV. 1. Circa condonationem ex parte ejus, qui damnum famae 11'.u passus est, notari debet, hanc condonationem valide fieri non posse, si dif- II II || i || In II I | II IH | ;l [jl Ί II II III 1|| ||l i ||| Ili III I. III II fll I I I I I ||! I | i l l-l II I ||| ||| S 1 HI |)| ||| III 762 P. I. L. IL Virilités et offic. circa horn. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Β Γ ΙΗ F V 4 T F W M T A S S A C 'K τ Rπ O O- T A L IS SANCT» r tlK a famatio aliudve damnum redundat in alios; nani alieni damni condonatio­ nem nemo facere potest. 2. Circa moralem impotentiam famae reparandae id adverte: 1) eam exsistere posse, si diffamator praevidet, auditores retractationi fidem non esse adhibituros: quod si ita est, indirecta reparatio locum habet; 2) si nescit amplius, coram quibus crimen narraverit; 3) si crimen etiam aliunde notum factum est; 4) si ex retractatione diffamator ipse damnum longe majus, v. g. in bonis altioris ordinis, aut in fama longe majoris mo­ menti, pati deberet: id quod aliquando in ipsa calumnia accidere potest. S. Alph. n. 1002. 3. Ad reparationem aliunde factam revocari potest casus, quo dif­ famatio ante longum tempus facta oblivioni data est. Mazzo tta (1. c. pag. 334), cui videtur S. Alph. n. 998 con­ sentire, dicit: „si prudenter existimetur (S. Alph. „si probabiliter creditur"), infamiam jam abiisse in oblivionem; tunc enim non teneris, sive falsum imposueris, sive verum: nisi periculum sit, ut infamia postea reviviscat." Videlicet in ultima hypothesi aliqua obligatio re­ parandi remanet. At non solum hoc periculum attendi debet, sed etiam contrarium periculum, sc. renovandi per ipsam retractationem memoriam criminis. Quod quum quoad narrationem veri criminis oc­ culti gravius esse possit, quam in calumnia, in dubio simplex detractio potius non revocanda, sed oblivioni relinquenda est; in calumnia vero positive constare debet probabili judicio de oblivione infamiae. V. S. Alph. ib. 4. Quoniam igitur ipsa revocatio interdum potius novum damnum famae inferre, quam damnum resarcire potest, atque haec revocatio diffamatori satis difficilis est, majoris confirmationis causa praestat notare, quae S. Alph. 1. c. addit: 1) ad restitutionem famae requiritur moralis certitudo, quod detractor fidem obtinuerit apud auditores. Nec raro accidit, quod his detractoribus fides non praestatur, maxime si detractor loquatur ex ira, vel alia pas­ sione , nec detractio aliorum testimoniis aut aliter firmetur ; 2) adverten­ dum , quod retractatio per so affert infamiam retractanti, unde quando dubitatur do oblivione infamationis (i. e. si putatur, oblivionem adesse), non videtur quis teneri damnum certum pati ad reparandum incertum damnum proximi (addit S. D., id valere, nisi disproportio sit inter illud damnum certum et damnum dubium, in quo relinquitur alter· injuste olim diffamatus); 3) crimen praesumendum esse oblitum, si per multum tempus (multos annos) mentio de illo facta non fuerit. 5. Excusatio a reparanda fama nondum excusat ab obligatione re­ parandi alia damna: imo etiam indirecta famae reparatio per laudes dextre collatas neque ita dura, neque ita impossibilis est. nos Ad V. 1. Qui injuste laesit honorem proximi, debet illum re­ stituere: si laesit publice, publice; privatim, si privatim laesit. 2. Qui laesit negative, i. e. non exhibendo honorem, ut satisfaciat, hono­ rem denegatum exhibere debet: nisi forte illa denegatio ex circumstantiis positivae contumeliae aequivaluerit. Tr. V. (Decal, praec. VIII.) — Appendix de secreto ejus'jue laesione. 763 3. Qui laesit positivo, honorem alias non debitum exhibere, imo non raro veniam petere debet. Nimirum 1) si Superior inferiorem dehonoravit, sufficere potest, ut amice salutet, honorifico nomine appellet; 2) inter aequales sufficere potest: invitatio ad mensam, locum honorificum cedere; 3) si gravior fuit offensa, praecipue si inferior Superiorem dehonoravit, petitio veniae necessaria plerumque est. 4. Veniae petitio per ipsum offensorem non est semper absolute ne­ cessaria; sed adhiberi potest persona intermedia, modo honor publice red­ datur: tamen pro gravitate injuriae offensus personalem satisfactionem petere potest. Neque ipsa familiaris allocutio, qua offensus cum offensore utitur, semper pro condonatione haberi potest; etsi sc. sit signum odii di­ missi, non tamen per se signum juris habendae satisfactionis remissi. 5. Si cum honoris laesione conjuncta est diffamatio, etiam famae repa­ rationem fieri debere, manifestum est. Cf. de his omnibus Mazz. 1. c. p. 436. Caput III. De secreto generatim sumpto ejusquo laesione. I. Secretum aliud est naturale tantum, aliud promissum, aliud hm commissum. Naturale dicitur, quod ex sola natura rei cognitae ex­ surgit, eo quod res ipsa exigat, ne cum aliis communicetur. Quodsi ad hanc obligationem, qua quilibet adstringitur, ne jus alterius, cujus interest secretum servari, laedat, alia obligatio accedit nulla, secretum naturale tantum dicitur. Secretum promissum est, quod oritur ex promissione post rem cognitam accedente, sive res ex natura sua secretum postulavit, sive non. Secretum commissum est, cujus notitia hauritur ex communicatione alterius sub onere, ne ulterius reveletur: igitur promissio tenendi se­ cretum antecedit rei cognitionem; in secreto promisso e contrario eam subsequitur. Perinde est, utrum onerosa haec promissio antecedens explicite data sit, au implicite et tacite tantum. II. Generalis regula circa liceitatem violandi aliquando secretum haec est: licere secretum manifestaro, si haec manifestatio necessaria est ad grave damnum avertendum, sive damnum commune, sive pri­ vatum proprium, sive alienum: imo secundum leges caritatis et legalis justitiae haec manifestatio fieri potest obligatio. III. Verum haec generalis regula in diversis secretis diversimode 1197 applicari debet. 1. In secreto naturali tantum violatio ex eo nondum fit illicita, quod altor, de cujus causa agitur, forte majus damnum subeat, quam quod ego a me avertam. At si injuste in notitiam rei venerim, non licebit usus illius secreti cum alterius damno, nisi alter me ita injuste vexet, ut pro defensione invadere possim ejus secretum, aut nisi de meo gravissimo damno agatur. Confer quae supra dicta sunt de teste (n. 821). î F V * T F R N 1 T A S S A F .U O O T A J L IS SAÙSC T i r tlK i 764 P. I. L. IT. Virtutes et ofiic. circa hoin. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. 2. Secretum promissum obligationem revelandi secretum, si forte legitima Superioris interrogatio aut caritatis lex intervenerit, tam parum aufert, quam si de secreto naturali tantum agitur: verum si agitur de proprio damno cavendo, modo hoc damnum me etiam potius passurum esse promiserim quam violaturum secretum, id ferendum est, nisi forte promissio illa illicita vel prodiga fuerit, ut si de propria morte subeunda agatur. Etsi enim aliquando licite possim pro cir­ cumstantiis mortem potius eligere, tamen, docente S. Alph., vi pro­ missionis non teneor. 3. Secretum commissum, etiam a Superiore rogatus, communiter manifestare nequeo: sc. generalis regula est, me tamdiu servare de­ bere secretum, quamdiu committens jus habeat secreti. Quoniam igitur ipse jus habet negandi seu dissimulandi, etiam jus habet, ne ille, cui rem commiserit, eam pandat. Attamen si non de malo jam exorto, sed potius de malo inferendo vel imminenti agitur, puta si committens secretum ipse injuste alterum vexet, aut si malum praeponderans avertendum sit: ille jure suo cedere debet, ac proin secretum etiam commissum, si necessarium est ad illa mala avertenda, laedi licet. Ita saltem generatim. In specie vero diversi generis secreta commissa distinguantur oportet. IV. Secreti commissi infimum gradum illud tenet, quod prorsus libere, nulla impellente causa, alicui ut amico committitur; supremum gradum tenet secretum sacramentale, quod nulli unquam communicare licet. Pro diverso igitur gradu commissi secreti haec statui possunt: 1. Circa secretum commissum, quod infimi gradûs dixi, valere potest, quod S. Alph. n. 971 cum aliis contra S. Thom. docet, licere violare se­ cretum ad grave vel gravissimum malum etiam proprium avertendum, etsi committenti gravius malum ex revelatione secreti criminis, ut malum mortis, immineret. Imo Molina, qui alias postulat, ut observatio secreti vergat in dam­ num manifestantis multo gravius, tamen quando secretum solummodo im­ plicite seu virtualiter qua secretum commissum fuerit sine necessitate, sibi certum non esse dicit, quod non liceat Superiori vel judici interroganti illud manifestare: at patet, per se ad id obligationem non adesse. 2. Proxime sequitur secretum, quod privato homini seu amico commis­ sum est ad capiendum consilium : quod sino dubio violari nequit ad solam interrogationem vel jussionem Superioris. At ob gravo damnum sive alie­ num sive proprium fieri posse violationem, S. Alph. cum aliis ut n. 1 con­ cedit. Equidem tamen puto, id eo difficilius licere, quo magis expresse postulata et promissa est utcunque secreti conservatio. 3. Dein habes secreta, quae tacite committuntur hominibus in munere aliquo constitutis, in rebus, quae ad eorum officia pertinent, quando eorum auxilio alii egent, ut medicorum, advocatorum, obstetricum etc.: quae vio­ lari posse etiam S. Alph. ib. docet, si necessarium sit ad avertendum grave damnum sive commune, sive alienum sive proprium. At si de damno pri­ vato evitando agitur, peropportune addit S. D. flnisi ex tali revelatione immineat grave damnum commune", sc. tunc non licere privati damni cavendi causa revelationem facere: imo videtur etiam addendum, privatum damnum, Tr. V. (Decal, praec. VIII.) — Appendix de secreto ejusque laesione. (Go cujus ovitandi causa secretum violari liceat, debere injustum esse saltem objective et in secreto, do quo agatur, aut causam suam aut ansam habere. 4. Strictius etiam urget secretum, quod consiliariis in causis publicis communicatur. Quoniam enim in iis violandis bonum publicum proxime in periculum vocatur, non licet ob privatum ullum damnum, ne ob mortem quidem evitandam, violationem committero: nisi iniqua consilia capiantur. 5 et G. Ultima sunt secretum sacramentale et quasi-sacramentale. Sa-1199 cramentale ne ob gravissimum quidem damnum publicum vitandum, etsi ini­ quissime inferatur, violari unquam licebit, idque ne in minima quidem re: de quo vide, quae in tractando sacramento poenitentiae dicentur. Quasi-sacramentale voco, quod versatur circa res cum instituenda con­ fessione cohaerentes, quae tamen materia confessionis formaliter non evase­ runt, ut est manifestatio propriae conscientiae non plane libere facta, sed ex quadam obligatione ad regulam religiosi ordinis implendam vel ad con­ scientiae directionem necessariam. Quod secretum, si violatur, admittit utique parvitatem materiae, quum e contrario sacramentale secretum eam non admittat : insuper ejus violatio non illam sacrilegii malitiam habet, quam violatio sigilli confessionis. At regula supra data, tamdiu obligare secretum, quamdiu committens juste velit rem communicatam celari, falla­ citer applicatur, si putas, tum licere hoc secretum violari, (piando commit­ tens illud injuste celet. Nam si id accidat, Superioris seu consiliarii quidem est, hanc obligationem ipsi committenti declarare, ipse autem consiliarius secretum violare nondum potest. Quo magis vero voluntaria est manifestatio, eo facilius pro causa mani­ festandi secretum admitti potest ratio damni communis avertendi, aut ratio a gravi malo innocentem protegendi, qui aliter protegi nequeat, sed injuste ab eo, cujus secretum in quaestione est, vexetur. V. Castropal. tr. 1G (de relig.) disp. 5 p. 7 n. 11. Voluntariam tamen non voco eam manifesta­ tionem, quam aliquis facit prossus angustiis, ex quibus putat, se ab eo solo eripi posse, cui familiariter has res suas confidit. V. Alias adesse posse rationes, cur liceat ea quae sub secreto communicata sunt, revelare, ex licentia committentis data aut ratio­ nabiliter praesumpta colligitur, sc.: 1. In secreto sacramentali nihil licet, nisi ex licentia formaliter et libere prorsus data, neque ullo modo praesumi licentia potest. 2. In aliis secretis aliquando jure praesumi potest licentia, quando apparet, jam nihil intéressé committentis, secretum servari aut non servari. Praeterquam in secreto sacramentali, in aliis ratio secreti cessat, si res communicata alia via jam divulgata est. Appendix peccatorum praecipuorum contra octavum decalogi 1200 praeceptum. 1. Peccata, aliave vitia inculpabilia sed diffamantia, si occulta sunt, manifestare. 2. Crimen falsum alicui imponere. 3. Indirecta insinuatione , silentio et praeteritione etc. famam alterius laedere. 4. Alteri coram ipso crimen aliquod objicere, aut contumeliosis verbis, signis eum excipere. 7fiG P. I. L. ΙΓ. Virtutes ct oific. circa hom. ctc. — Div. ΙΙΓ. Virt. mor. objecta. 5. Cum contumelia alicujus effigiem tractare, aut aliter in ab­ sentem opprobria conferre cum praevisione vel intentione, ut ille haec cognoscat. 6. Sine contumelia manifestata aliquem apud semetipsum graviter pro illius conditione contemnere. 7. Hominem certum et notum sine fundamento temere et deli­ berate apud se alicujus criminis seu peccati reum judicare. 8. Sino causa deliberato animo , praesertim ex malevolentia su­ spicionem enormis criminis de homine aliter probo fovere. 9. Magis etiam, ejusmodi judicia vel suspiciones cum aliis com­ municare, eisque ut persuadeantur conari. 10. Alios ad diffamationem incipiendam sive continuandam ex­ citare, ut laudando, ridendo, interrogando. 11. Alicujus secretum injuste invadere. 12. Secretum cum aliis communicare, aut etiam uni viro tantum, cui prae aliis incognitum esse debuit. Tractatus VI. I)e praeceptis Ecclesiae communibus. Quibus officiis secundum legem naturalem supernaturaliter con­ firmatam et extensam vita Christiana concludatur, hucusque expositum est. Ecclesiastica lege officia hominis christiani complentur. Quare etiam illam respiciamus oportet: verum ad ea sola praecepta tracta­ tionem restringimus, quae Christianos universim spectant. Caput I. *111 S n v itx m jtjv s ' De diebus festivis sanctificandis. 1201 tl I. Praeter diem Dominicam qualibet hebdomada recurrentem Ec­ clesia in decursu anni complures constituit festivos dies, quos eodem modo, i. e. abstinentia ab operibus servilibus et participatione S. Mis­ sae sacrificii, celebrari a fidelibus jubet. Quid igitur praeceptum sit, vide in expositione tertii praecepti decalogi. 11. Dies festivi de praecepto per se quidem sunt illi dies omnes, quos Urban. VIII. in catalogo festorum recensuit. Verum disponen­ tibus Pio VI. et Pio VII. pro fidelibus reductio festorum facta est, ita ut catalogus ille Urb. VIII. hodie propterea solum notandus sit, quia 1) norma est parochis etc., ut sciant, quibus diebus pro populo Missam applicare debeant; 2) norma est pro ordinatione, si quando ex privilegio etiam sacros ordines conferri licet diebus festivis de prae­ cepto: videlicet etiam suppressa festa intelliguntur. In singulis autem locis videndum est, quaenam festa suppressa Tr. VI. (Eccles, praec. communia.) — Festa ; Communio Pascit, et annua confess. 767 sint, quae non, et quo modo festa, quae remanserunt, celebrari de­ beant; nam aliquando indulgetur quibusdam diebus festivis, ut audita Missa servilia opera exerceri liceat. 111. Catalogum autem Urb. VITI, hic recenseo. Constitutione nUnwersau 13. Sept. 1642 S. Pontifex ita ait: Aucto­ ritate Apostolica decernimus et declaramus, infrascriptos dumtaxat dies pro festis ex praecepto colendos esse : Dominicos sc. dies totius anni — Nativitatis D. N. J. Ch., — Circumcisionis, — Epiphaniae, — Re­ surrectionis cum duabus sequentibus feriis, — Ascensionis, — Pente­ costes cum duabus pariter sequentibus feriis, — SS. Trinitatis, — Solemnitatis Corporis Ch., — Inventionis S. Crucis; — Purificationis. — Annuntiationis, — Assumptionis, — Nativitatis Deiparae Virginis — (cui accedit ex const. Clem. XI. „Commis8i Nobis“ 6. Dec. 1708 Festum Immacul. Conceptionis B. Μ. V.); — Dedicationis S. Michaelis Arch., — Nativitatis S. Joann. Bapt., — SS. Petri et Pauli, — S. Andreae, — S. Jacobi, — S. Joannis, — S. Thomae, — S. Philippi et Jacobi, — S. Bartholomaei, — S. Matthaei, — SS. Simonis et Judae, — S. Matthiae, — item S. Stephani Protom., — SS. Innocentium, — S. Laurentii Mart., — S. Sylvestri Papae et Conf., — S. Josephi etiam Conf., — et S. Annae Deiparae Genitricis; — Solemnitatis omnium Sanctorum, — atque unius ex principalioribus Patronis in quocunque regno sive provincia, — et alterius pariter principalioris Patroni in quacunque civitate, oppido vel pago, ubi hos patronos haberi et ve­ nerari contigerit/ Caput II. De annua Confessione et Communione. I. Decretum Lateran. Concilii IV. cap. 21 habetur his verbis: 1202 „0mnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenit, omnia sua solus peccata confiteatur fideliter, saltem semel in anno, proprio sacerdoti, et injunctam sibi poenitentiam studeat pro viribus adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucha­ ristiae Sacramentum , nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob ali­ quam rationabilem causam ad tempus ab ejus perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur, et moriens Christiana careat sepultura ... Si quis autem alieno sacerdoti voluerit justa do causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, quum aliter ille ipsum non possit ab­ solvere vel ligaro . . .“ II. Obligatio igitur confitendi est semel in anno sine temporis determinatione; quod communiter sic intelligitur, ut necessarium sit, quotannis infra illud temporis spatium, quod decurrit a 1. Januarii usque ad ultimam Decembris, eum confiteri, qui sibi conscius fuerit peccati mortalis. 768 P. L L. II. Virtutes et ofllc. circa, hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. III. Si quis uno anno confiteri omisit, sive culpabiliter sive incul­ pabiliter: quando postea omnia sua peccata confitetur, utriusque anui praecepto satisfacit, saltem si etiam anno currente peccatum mortale, quod simul confiteatur, contraxerit. Utrum autem, elapso anno, is, (pii praeceptum non implevit, quam primum confiteri debeat necne, disce ex iis, quae mox notantur de praecepto Communionis (hic ad VI). IV. Confessio fieri potest cuilibet approbato confessario, utpote ad quem ex licentia proprii sacerdotis, i. e. sive Episcopi sive Papae, dirigantur fideles pro suo libitu et electione : quare parocho confitendi obligatio nulla amplius exsistit. V. Quamquam tempus pro confessione determinatum non est, tamen vi praecepti Communionis sumendae adest praeceptum grave paschali tempore confitendi pro eo, qui peccati mortalis sibi conscius est. VI. Quoad Communionem adest obligatio annuae Communionis cum determinatione tum temporis (sc. Paschalis), tum loci (sc. in ec­ clesia parochiali); quae utraque determinatio ex se gravem obligationem imponit. VII. Sacrilega actione praecepto annuae sive confessionis sive Communionis nullatenus satisfit. Fusior quaedam explicatio. Ad I. Qua aetate obligatio confitendi incipiat, tum ex ipso Concilio Lator, clare colligitur, tum ex natura rei constat. Nimirum quum primum aliquis peccatum mortale commiserit — quod post perfectum usum rationis accidere potest, antea non potest —, infra annum confiteri tenetur. Quae inde oriatur pro parocho obligatio puerorum instruendorum, facile patet. A septimo aetatis anno, imo pro regione et indole puerorum etiam maturius, eos instruere debet circa confessionem atque ad eam in­ stituendam adducere, ne forte, si peccatum gravo commiserint, misere in eo tabescant. Maxime vero in mortis periculo, etiam si puer seu puella sit in teneriore aetate, prorsus prospicere debet, ne sine absolutione sive absolute sive hypothetice data, postquam pro eorum captu actus necessa­ rios cum iis elicuerit, o vita decedant, utcunque fuerit dubium de peccato commisso, aut etiam e memoria forte elapso. — Pro ingenti igitur abusu habendum est, pueros tum demum ad confessionem praeparare, quando instat tempus primae Communionis, atque id ipsum satis diu protrahere. — Circa Communionem vero, nisi mors immineat, annos discretionis paulo latius sumi, vide in tract, de Eucharistia. 1204 Ad II et III. 1. Annus sensu magis naturali sumitur a Januario usque ad sequentem Januarium; neque practice quidquam juvat computatio altera a Paschate usque ad Pascha. Verum qui quolibet anno circa tempus Pas­ chale confitetur, certo confitetur quolibet anno civili, etsi una confessio ab altera uno alterove mense ultra annum aliquando distet. 2. Si praeceptum confitendi ad sola mortalia peccata restringitur, se­ quitur — id quod etiam communis theologorum sententia docet — ut is, qui aliquo anno primum Paschali tempore confessus sit peccata venialia, sed ante finem anni in mortale labatur, debeat ante finem anni iterum confiteri. Nihilominus convenire quidem multum, imo necessarium esse, fideles moneri et excitari, ut quam primum peccatum confessione vel saltem con1203 Tr. VI. (Eccles, praec. communia.^ — Communio Faach. <1 annua confer. 7G'J tritione doleant, plane censeo; sed vix puto convenire, de ista legis eccle­ siasticae obligatione ante anni finem confitendi apertius eos moneri, maxime quum de ea non plano constet. Nam non desunt, qui putent, S. Bon α­ ν en tura et S. Thoma (Suppi. q. 8 a. 5 ad 4) saltem tacite approbantibus, etiam eum, qui sola venialia peccata commiserit, vi legis ecclesiasticae de­ bere saltem semel in anno in sacramentali foro venialia peccata confiteri, aut se mortaliter non peccasse declarare: quod si quis secundum eum mo­ dum legi satisfecit, videtur se immunem habere posse ab obligatione denuo in anni decursu ex lege ecclesiastica confitendi. Qui autem peccata certa, sed dubie gravia confessus est, legem certo implevit: v. Lugo de poenit. d. 15 n. 171, Lacr. 1. G p. 2 n. 2041. Ad IV. Antiquatam prorsus esse obligationem confitendi parocho vel 1205 ejus veniam habendi, qua liceat alteri confiteri, vix est hodie, qui in du­ bium vocet. V. Ben. XIV. do syn. dioec. 1. 11 cap. 14 η. 1—5. Nimirum ex quo praxis Ecclesiae evasit, constituere multos confessarios pro dioecesi approbatos, eo ipso Episcopus, qui dioccesanorum proprius sacerdos est non minus, quam parochus parochianorum (v. S. Thom. 1. c. in corp, et ad 3.), dedit omnibus licentiam confitendi apud quemlibet ex illis, quos approbavit. — Quare parochus, qui ut sibi parochiani confiteren­ tur obligare vellet, graviter erraret et peccaret, quum indiscreto zelo vel aemulatione sacrilegarum confessionum ansam praeberet. Jam suo tempore, quo generalis illa licentia nondum vigebat, S. Thom. 1. c. art. 4 et 5 scripserat: ^Peccaret autem sacerdos, si non esset facilis ad praebendam licentiam alteri confitendi, quia multi sunt adeo infirmi, ut potius sine confessione morerentur, quam tali sacerdoti confiterentur. Unde illi, qui sunt nimis solliciti, ut conscientias subditorum per confessionem sciant, multis laqueum damnationis injiciunt, et per consequens sibi ipsis." . . . „Et ideo, si superioribus praelatis expedire videatur ad salutem plebis et honorem Dei promovendum, quod aliis, quae sunt jurisdictionis, commit­ tant, in nullo fit praejudicium inferioribus praelatis, nisi illis, qui ,quaerunt quae sua sunt, non quae Jesu * , Christi et qui gregi praesunt, non ut eum pascant, sed ut ab eo pascantur/ Ad VI. 1. Circumstantia temporis sub gravi obligat, neque parvita-isoe tem materiae admittit, nisi quis bona fide ad confessionem accedens propter certas rationes a confessario pro aliquo tempore remittitur: tunc enim le­ gitima est Communionis dilatio ex ipso decreto Lateranensi. 2. Quamquam usque ad finem Paschalis temporis differre Communio­ nem, ex se peccatum non est; tamen ille, qui coepto jam tempore Paschali praevidet, se postea impeditum iri, statim satisfacere dobet. 3. Tempus Paschale per se est a Dominica Palmarum usque ad Do­ minicam in Albis inclusive: verum in variis dioecesibus ex privilegio S. Sedis Episcopi illud multo latius extendunt: quare lex regionis considerari debet. 4. Circumstantiam loci seu parochiae propriae praecipi, habetur ex variis decretis SS. Pontif., v. S. Alph. 1. G n. 300: neque satisfit per se Communione, quae in cathedrali ecclesia ex manu Episcopi sumatur. Verum 1) complures scriptores censent, mortale peccatum non osse, una alterave vico per vitae decursum consensum parochi praesumert ad communican­ dum alibi; 2) dispensatio ab hac circumstantia dari potest ab Episcopo, ejus Vi­ cario, a proprio parocho (cf. S. Alph. 1. G n. 300): imo consensus tacitus Lohmkuhl, Theol. mor. I. Edit. 4. 49 770 P. L L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. sufficit, vel ipsa licentia moraliter certo praesumpta, si est praesumpta de praesenti1; quod tamen non facile potest in praxim deduci: S. Alph. ib.; 3) qui sacrilege Communionem in parochia sumpsit, ad S. Eucharistiam donuo sumendam tenetur, sed ut in parochia tum sumat, non tenetur, v. G ury I. n. 484; 4) Qui autem aegrotus domi a parocho ejusve delegato S. Communionem sumpsit, certe legi satisfecit. Vagi et peregrini ubique satisfaciunt, ut etiam sacerdotes celebrantes. S. Alph. ib. 5. Communius longe sentiunt scriptores, legem elapso tempore adhuc sub gravi urgere: idque certissimum est, ubi praesules, edicta poena, legem urgent: imo etiam alibi practice idem, quantum fieri possit, observari de­ bet; ita ut, qui protrahat legis impletionem post finitum tempus Paschale, in eodem peccato gravi perseveret, si constanter animum gerit non implendi legem; peccata numero plura committat, si propositum concipiat, data prima occasione ad sacram mensam accedendi, sed propositum negligat vel mutet. Verum aliquando juvare potest aliquorum sententia (cf. Lugo, disp. 16 n. 63—73), aut legem ecclesiasticam cum tempore exspirare, aut saltem grave pec­ catum novum non committi, mndo ante finem anni civilis S. Eucharistia sumatur, nisi praesul citius urgeat; dico: juvare potest haec sententia, non ut fideles eam doceantur, sed ut aliqua dilatio tacendo saltem permitti possit, maxime si de sola circumstantia loci implenda agatur. Fac enim, aliquem elapso tempore Paschali demum accedere ad confessionem extra parochiam: si dispositus est, absolvatur et tacendo permittatur ei Eucharistiam ibi extra parochiam sumere, adjecta exhortatione — quamquam supprimatur obligationis monitio —, ut brevi post quantum possit etiam in sua parochia denuo ad sacramenta accedat. Si enim severius agas, saepe nihil efficias, nisi ut ansam des formaliter peccandi. Caput III. De lege abstinentiae extra jejunium. 1207 I. Legem abstinendi a carnibus etiam extra jejunii tempora ali­ quando vigere, ex universali praxi, omnibus catechismis et variis Pon­ tificum constitutionibus evidens est. II. Universaliter viget lex a carnibus abstinendi omnibus feriis VI. excepto festo Nativitatis D., si in feriam VI incidit: in quo die ii soli abstinere debent, qui voto aut regulari observantia ad id tenentur; quod Billuart de temper, dissert. 2 a. 4 in fine sumit pro iis, qui ad regulam sub peccato obligantur. III. Romanus usus, imo ut videtur, lex primis jam saeculis formaliter lata et pluries confirmata abstinentiam etiam diebus Sabbati servandam constituit: at quum universalis lex hac de re non exstet (v. Ben. XIV. de syn. 1. 11 cap. 5), usum regionis ubi versetur unusquisque servare debet. Quamquam scilicet in picrisque locis haec lex vigebat, nunc tamen dispensatio in multis dioecesibus eam obligandi vi destituit12. 1 Hinc in magnis urbibus praecipue videndum est, num forte Episcopi vel parochorum licentiâ sive expresse sive tacite datft permissum sit, ut fideles pro suo arbitrio quamlibet ecclesiam adeant. 2 Inclinare autem Ecclesiam in servandam potius quam relaxandam hanc abs- Tr. VI. (Eccles, praec. communia.) — Abstinentiae 1er extra jejunium. Si qua abstinentia in aliis diebus extra jejunii tempora viget, — nam de jejunii diebus vide infra —, id ex sola particulari lege vim habet. IV. Obligatio illa ab omnibus gravis seu sub mortali obligans esse dicitur : parvitatem tamen materiae admittit. Quid autem sit ma­ teriae parvitas, tam parum convenit inter scriptores, ut apud multos videas singularem rigorem in hac praecipue re observari. Qui moderate sentiunt, aliqui dicunt materiae parvae limitem esse dimidiam unciam (v. Gury T. n. 486); alii quantitatem, quae magni­ tudine circiter aequet nucem avellanam; alii (v. Reuter p. 2 n. 1G7) quod moraliter superet unciam pro materia gravi habent; alii, ut Stoz, putant non esse materiam gravem, nisi fere accedat ad duas uncias, Trïb. poenit. 1. 1 p. 3 n. 528, aut nisi scandalum detur. V. Excusantur a lege abstinentiae: 1) Qui nondum attigerunt aetatem discretionis, aut qui habitualiter 12racccpti objectum. 773 V. Hora refectionis plenae non est notabiliter ante meridiem col­ locanda: verum num hujus temporis observatio ad jejunium sub gravi etiamnunc pertineat, minime constat. VI. Jejunium, ut quaelibet ecclesiastica lex, consuetudine mi­ tigari potest: verum id consuetudine non fit legitimum, quo servato, jejunii substantia pessumdaretur. Quare quum primitus jejunium quam­ libet refectionem praeter unicam excluserit, id certe limites legitimae moderationis excedit, quod, si praeter principalem comestionem sive simul sive divisim per diem sumitur, notabilem refectionem, ut cir­ citer mediam partem pleni prandii, efficiat. Consentit Billuart 1. c. art. 5 § 3 fere in fine dicens „ Ceterum id unum amnibus et semper est observandum, ut sic attemperetur coenula, quod non vertatur in coenam.“ Uberior explicatio. Ad I. 1. S. Alph. cum aliis approbantibus, ne-1211 mini jam interdici potest mane sumptio par vi frustuli, modo alias, maxime in collatione vespertina, justos limites non excedat. S. Alph. //. A. tr. 12 n. 11. Frustulum autem illud tum potione earum rerum, quae aliquid nutri­ menti habeant, ut chocolati, cafeti etc. cum mixtione sacchari, tum parva panis quantitate consistere potest: ita tamen, ut quantitas rerum nutrien­ tium duarum unciarum pondus non excedat. (Uncia aequat circiter 30 grammata.) Quoniam vero lex jejunii a solido cibo magis abhorret, quam a potu, regulam sane laxiorem ille statuerit, qui duas uncias panis permiserit, etsi pro potu vix aliquid nutritivi sumat. Quapropter jure S. Alph. praeter potum chocolati solummodo „parum cibi v. g. unciam ad depellendam de­ bilitatem u permittit. Ib. 1. c. Nihilominus ei, qui aliter jejunii laborem non ferat, eam quantitatem, imo paulo ampliorem permittendam esse, po­ tius quam jejunii violationem, ex iis, quae de parvitate materiae dicturi sumus, patebit. 2. Praecipuum autem moderamen a severa jejunandi lege habetur ex collation e vespertina permissa: do cujus tum quantitate tum quali­ tate pauca notari debent. a) Quantitatem alii aliter assignant. Antiquiores statuunt ‘/s vel ‘/4 ipsius coenae: quod sane de coena diei jejunii, i. e. de plena illius diei refectione, quam voce ecclesiastica ,coenam‘ nominamus, intelligunt, ut per se evidens est, non do moderata refectione, quam quis forte vespere extra jejunii tempus sumere solet. S. Alph. cum aliis, ut absolutam normam statuat, 8 uncias seu mediam libram (240—250 gramm.) cibi solidi neque tamen valde nutritivi, sed levioris, permittit, ita ut etiam ille, qui ea quan­ titate saturetur — quod sane infirmi stomachi indicium est — eam sumere possit; qui vero abundantiore cibo indigeat, ut qui in moderato prandio notabiliter ultra duas libras comedero consueverit, unam alteramve unciam amplius licite sumere possit, n. 1025. Ad tertiam usque partem plenae refectionis neminem vidi licitam quan­ titatem extendero; verum puto, non raro octo uncias hanc partem aequaro. Quando vero ex cibis cum aqua, oleo etc. mixti puls coquitur: vix ullus est, qui concedat, ut, praeciso liquore, 8 unciae solidi cibi sumantur. Et re quidem vera, non ad solam vim nutritivam ciborum attendi debet, ’ u * r o jr p a t f w N I T A S S A i F K lK ) fÆ L lS SA^AO Tl r E iK £ 774 P. I. L. II. Virtutes et oflic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. sed etiam ad saturitatem, quae actu inducitur. Quamvis enim Ecclesia praecipue subtractionem alimenti nutritivi intendat: tamen non sola haec intentio respici debet, sed etiam num quantitas, quae sumitur, cum con­ ceptu jejunii ex hominum communi judicio possit conjungi. Quaro recto ejusmodi pultis non plus permittitur, nisi quod ex 1—5 unciis farinae, fa­ barum, aridi panis, orizae etc. coquatur, non computato parvo illo condi­ mento olei et aceti. S. Alph. n. 1029 . * 1212 b) Quoad qualitatem ciborum, qui in collatione liciti sunt, multum a consuetudine pendet: per se excluduntur ova ct lacticinia etiam extra Qua­ dragesimam; imo etsi pisces majores non excluduntur, tamen totam quan­ titatem permissam ex iis sumere, utpote multum nutritivis, non permittitur. Ceterum nunc in multis locis aliquid casei, butyri, lactis sumere licet: quod aut ex consuetudine, aut ex dispensatione (mandato quadragosimali) disci debet. — Idem dic do larido loco olei pro condimento adhibendo; et licet illud, si dispensatio conceditur, intelligi consueverit do solo sagimine suili, in quibusdam locis tamen etiam de alius generis sagiminibus. In Germania circa qualitatem cibi, si carnes excipias, non est multum distinguendum; consuetudo enim permittit quoslibet cibos esuriales lacticiniis inclusis, imo et ovis: id tamen moneam, neque cibi totam permissam quantitatem ex solidioribus cibis sumi posse; atque forte satis laxum fuerit, duo ova permittere, quae si mediocris magnitudinis sunt, pondus quatuor unciarum adaequant. Quodsi ea tandem sumuntur, eo magis id, quod re­ liquum est, ex levioribus tantum cibis addi potest. Usum igitur regionis quisque potest sequi. Cf. Billuart 1. c. a. 5 § 4 η. III referentem plures alios scriptores. — Ex Kenrick tr. 4 p. 2 n. 46 et Sabetti n. 336 Q. 9° ova etiam in multis regionibus Amer. Sept, permittuntur, at non ubique. 3. Unica refectio plena, quae admittitur, certe determinatam quan­ titatem non habet; imo ex S. Thom. constat, etiam eum, qui in illa tem­ perantiam laedat, peccare quidem contra temperantiae naturalis legem atque finem legis ecclesiasticae, sed contra ecclesiasticam legem ipsam non peccare. Producere illam refectionem principalem ad duas circiter horas, S. Alph. n. 1020 permittit. Unde tamen perperam infers, aliquem posse, quum infra dimidiam horam plenam refectionem sumpserit, post alteram horam denuo mensae accumbere et secundo sese reficere. Interruptio autem unius horae quadrantis vel mediae horae levior est, quam ut culpa sit, post tale tempus ad refectionem redire, etsi jam pro finita sit habita. S. Alph. ib. — Si quis autem finito prandio post horam denuo vellet comedere, id sine gravi culpa facere posse non videtur; imo qui sine causa interrumpat refectionem nondum perfectam notabiliter longius 1 Finis Ecclesiae in indicendo jejunio et abstinentia sane est, ut fideles sese exerceant in appetitu inferiore refracnando atque carnis insolentia compescenda : quod imprimis fit subtractione ciborum, qua et abundantiores corporis vires debilitentur et animali appetentiae per tolerantiam famis resistatur. Verum quidem est, intentionem finis non cadere sub praecepto, ntque in tali lege necessariam esse quandam ob­ jectivam normam figere, qua contineatur, quid lex sub peccato exigat: sed ut haec norma objectiva statuatur, necesse est finem legis respicere ; eo magis igitur objectiva legis nonna laeditur, quo mayis assecutio finis legis ex rei natura impeditur. Magis autem impeditur seu minus obtinetur finis legis in eo, qui ad saturitatem usque com­ ederit, quam in eo, qui nutritionem quidem eandem habeat, sed famem non ex­ stinxerit. Quare rectissime scriptores in determinanda quantitate licita utrumque momentum perpenderunt. Tr. VI. (Eccles. prave, communia.)— Jejunium - praecepti objectum. ΊΊ5 quum per semihoram, a veniali culpa non excusetur; quodsi notabiliter horae spatium excedit, ut per duas fere horas, culpa gravis fuerit. GuryBaller. I. n. 506. — Qui autem necessitate vel graviore quadam ratione coactus refectionem interrumpere debuit, etiam longo intervallo elapso, non impeditur, quin redeat atque refectionem perficiat. S. Alph. ib. Ad II. Rationem potûs habent, quae communiter pro vehiculo 1213 ciborum sumuntur, non autem omnia ea, quae in statu liquido, licet bibendo, sumuntur. Quare jusculum, lac, chocolatum etc. ab iis excluduntur, quae per modum potus pro libitu sumi possint. Permittitur autem vinum, cerevisia, aqua levi quantitate sacchari permixta, cafetum sine notabili sacchari quantitate etc. Ad III. Ut parvitas materiae in lege jejunii rite intelligatur: 1. Ante omnia adverti debet, ea, quae extra legitimam refectionem sumuntur, si pluries fit, coalescere, ita ut ex pluribus materiis prorsus levi­ bus intra eundem diem sumptis tandem gravis materia fiat. 2. In gravi materia assignanda multum differunt scriptores. Materiam certo levem habes duarum unciarum: S. Alph. n. 1025; imo ex hoc capite multi permittunt mane frustulum: sed hodie illud secundum normam supra datam ne venialem quidem culpam involvit. — Permulti pro gravi materia assignant 4 uncias. V. Gury-Ball. I. n. 494. — In prioribus editionibus Gury materiam gravem dixerat quantitatem coenulae aequivalentem sive 8 une.; cujus opinionis fautorem ex antiquioribus neminem vidi, nisi B i 1luart (qui tamen pro illa cocnula seu collatione dixerat sumi posse jenta­ culum semiplenum vel mediocre: quod S unciarum pondus vix adaequet). Verum opinor, duas illas regulas in sensu auctorum non adeo discrepare. Qui enim 8 uncias pro gravi materia statuunt, videntur prorsus frustulum matutinum tamquam partem harum 8 unciarum facere: qui vero 4 uncias pro gravi materia habent, ita debent intelligi, ut graviter deliquisse eum dicant, qui praeter legitimum frustulum et collationem quantitatem 4 unciarum addiderit sive in ipsa collatione, sive repetitis parvis comestionibus: quod a vero non videtur alienum. Nihilominus inveni in Germania in piorum praesulum mandato quadragesimali jejunium ejusque gravem obligationem sic definitum, ut praeter unicam refectionem non liceret sumere nisi collationem, quae nullatenus mediam partem eorum, quae ad refectionem in coena sumi consuevissent, excedere deberet. Quam regulam practice non puto multum discrepare ab iis, quae modo dicta sunt. Nam si attendas, matu­ tinum frustulum ibi non concedi simpliciter, neque duarum unciarum excessum haberi pro gravi materia: jam habebis 12 uncias, quae illi, qui alias difficultatem jejunandi habet, modo omittat mane frustulum, summo jure concedi possint; neque puto extra jejunium communiter pro vespertina coena ultra 21 uncias scu 11'2 libras sumi consuevisse in his regionibus. 3. Quod ut magis intelligatur, fac attendas, materiam levem substan­ tialiter intactum relinquere jejunium, ita ut accedente graviore causa, quae a jejunio simpliciter non excuset, tamen excusatio a culpa adsit pro eo, qui ultra legitimam cibi quantitatem levem materiam addat. Quaro breviorem regulam etiam sic statuere possumus: a) Qui in col­ latione cum consueto frustulo matutino simul non sumit plus quam ’ 3 plenae refectionis, simpliciter non peccat, b) Qui certe non sumit *. 2 plenae re­ fectionis, non peccat saltem mortaliter, c) Cuilibet licet in coenula sumere 8 uncias (circiter 240 gramm.) cibi levioris et mano parvum frustulum. Ad IV. 1. Jure communi pro quadragesimali tempore adest obligatio, i au eaque gravis non solum a carnibus, sed etiam ab ovis et lactieiniis abstinendi: ut colligitur contra antiquiores scriptores ex thesi 32 ab Alex. VII. damnata. 776 P. T. L·. II. Virtutes et ofrtc. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. '■ « I 'J J IJL O SiV S « Τ Π ν ίΟ ίΐη .Ί .Ι VJ»' *- _ r λ ** Λ£Ι 2. Quae obligatio ipsas etiam Dominicas Quadragesimae comprehendit, quamquam jejunium Dominicis diebus non celebratur. 3. Materiae parvitas sine dubio etiam hic admittitur: atque in illis cibis prorsus puto, materiam gravem eam tantum esse, quao duas uncias attingat, ita ut duas uncias (unum ovum gallinaceum) pro limito materiae mortalis habeam, pro parva, quodcunque infra illam manet. Ceterum nunc in plerisque locis pro sat magna parte Quadragesimae dispensatio ad lacticinia datur; imo in Germania fere inauditum est jeju­ nium, in quo non liceat saltem ova et lacticinia comedere. 4. Extra Quadragesimam universali lege non excludi ova ot lacticinia saltem ab unica refectione plena, v. S. Alph. n. 1009, Scavini v. I. n. 307. 5. Id etiam circa abstinentiam addi debet, tempore jejunii (i. e. diebus quibus jejunandum est atque in Quadragesima etiam Dominicis inclus.) etiam eos, qui dispensationem habent vescendi carnibus, non posse carni­ bus et piscibus simul, i. e. in eadem refectione uti: id plano prohibetur a Ben. XIV.: „Non ambigimus" et „In suprema11 ; posse eos tamen simul pisces edere, si dispensatione eatenus tantum utantur, ut vescantur jusculo aliisve cibis cum carne coctis, edixit S. Poeni t. 8. Fcbr. 1828. Vide Scavini, vol. IV n. 48. Ad V. 1. Anticipatio prandii per spatium hora minus ante meridiem ex causa rationabili a culpa vacat, imo S. Alph. n. 1016 no causam qui­ dem specialem requirit; si autem notabilior quaedam causa est, v. g. quia aliquis ex familia proficisci debet, etiam multo major anticipatio culpa vacat. 2. S. Alph. quidem in recentioribus editionibus putat, sine causa multo ante meridiem prandere, gravo peccatum esse; at quoniam permulti alii scriptores contrarium sentiunt, et ipse S. D. antea id probabilius dixerat, cuique licitum est, id quod benignius est opinari. V. S. Alph. n. 1016. Auctores pro benigniore sententia habes ex ipso S. Alph.: Sal man tie., Elb el, Holz man n, Sporer, Lessium, Laymann, Toi et, Bona­ ci n a etc. 3. Communis quidem praxis est, ut prandium (seu coena) sumatur circa meridiem, coenula vespere. At qui velit mutato ordine collationem circiter duabus horis ante meridiem sumere, et prandium differre usque ad tempus vespertinum (quamquam sumatur hora quarta vel quinta pomeridiana), ita ex rationabili causa aut ex regionis consuetudine licite agere potest. 1215 Ad VI. 1. Si quis eo tantum modo velit jejunium servare, ut praeter plenam refectionem etiam alias consuetas refectiones admittat, sed in iis aliquantum sibi subtrahat, e. g. dimidium jentaculi, refectionis pomeridianae, coenao vespertinae: istum modum pro substantiali laesione legis eccle­ siasticae habeo, nisi homo ille tam moderati victûs sit, ut haec omnia, quae sumit, legitimam collationis et frustuli mensuram non multum excedant. Alias enim haec neque cx consuetudine licita evadant, quia consuetudo legi­ tima nunquam erit ea, quae relaxationem per privilegium nunquam cuipiam sperandam induxerit. 2. Qui sive culpabiliter, sive inculpabiliter per notabilem quantitatem ultra plenam refectionem sumptam substantialiter jejunium laesit, novum peccatum non committit, si tertio se reficiat cibis esurialibus. S. A1 p h. n. 1030. 3. Aliud autem dicendum est, si lex jejunandi seu abstinendi laesa est per esum ciborum vetitae qualitatis; peccatum enim repetitur, quoties Tr. VI. (Eccles. praec. communia.) — Jejunium — praec. objectum - excusatio. 777 donuo illi cibi eduntur; imo post completam materiam gravem quaelibet vetiti cibi comestio grave peccatum continere plerumque videtur, quoniam si minus nova materia gravis, tamen materiae gravis iterata complacentia et approbatio est. 4. Pro jejunio Nativitatis D. N. vigiliae S. Alph. cum aliis (n. 1025) concedit in collatione vespertina (modo vespere sumatur) — idque etiam in vigilia, quae cum Sabbato quatuor temporum coincidit — quantitatem duplo majorem : pro aliis autem summarum festivitatum vigiliis ibi tantum, ubi probata sit legitima consuetudo. Nimirum pro illo festo die, jejunium ex consuetudine fere finiri cum vespera diei vigiliae. Sed etiam in hac re consule patrium morem. § 2. Qui teneantur, qui non teneantur ad servandum jejunium. Circa excusationem a jejunio satius duxi breviter ea contrahere, 121e quae S. Alph. hac de re fusius tractat. Nimirum: I. Natione damni vel gravis incommodi, quod aliter non vitent, excusantur: 1. Qui ex morbo viribus attriti sunt, sive decumbunt, sive sunt in statu reconvalescentiae. 2. Qui ita debiles sunt, ut una refectione tantum cibum capere non possint, quo vires sustentent. 3. Qui ex jejunio notabilem capitis vel stomachi dolorem patiuntur. 4. Mulieres praegnantes vel lactantes, qui jejunio suo proli noceant: quare jejunando potius peccet mater, nisi robusta una alterave die jeju­ nium ecclesiasticum servet. 5. Pauperes, qui non habent justum prandium —: quare non solum excusantur, si mendicare debent, sed etiam, si alias per plures dies nihil pro victu habent praeter panem et legumina. 6. Milites, si aut magnos labores sustinere debent, aut non habent congruum cibum, aut statis horis non possunt comedere, quantum susten­ tatio virium requirit. 7. Adolescentes usque ad annum 21 completum excusantur a jejunio; et probabiliter etiam senes sexagenarii (incepto anno sexagesimo), non attenta virium firmitate aut debilitate, quae tum temporis saepe dubia et fallax est. II. Ratione laboris, qui aut non potest intermitti, aut quem inter-1217 mitti non convenit, excusantur : 1. Opifices et artifices, qui graves labores praestare solent (non vero qui una alterave hora gravem laborem assumat; neque licet ei, qui com­ muniter non laborat graviter, dies jejunii ad hos labores eligere ex in­ dustria, sed potius alios eligere per se debet). Ejusmodi labores defati­ gantes exercent: fabri ferrarii, lignarii, murarii, fossores, fullones, lapicidae, sutores (si calceos conficiunt), agricolae, etiam multi pistores, bajuli, aurigae ii, qui multum occupati sunt, famuli qui huc illuc multum currere debent, typography prelum versantes; brevi, qui cum satis magna agitatione et de­ fatigatione laborare debent. — Quare, qui hujusmodi labores vi muneris seu artis quotidie toto dio exercere solent, non tenentur, ut jejunare posl 778 P. I. L. ΙΓ. Virtutes ct offic. circa hom. ctc. — Div. III. Virt. mor. objecta. LL3NVS sint, labores omittere, etsi in penuria non versentur: imo si quis dios festus, in quo quiescatur, inciderit, no illo quidem die jejunare stricto tenentur, nisi forte manifestum sit, eos sine notabili incommodo tum jojunare posse; alioqui pro reficiendis et conservandis viribus aliquid illis indulgendum est. S. Alph. n. 1042—1044. 2. Iter pedestre agentes 4—5 leucarum; tale enim iter gravis laboris defatigationi aequiparatur. Quod tamen sic intelligitur, ut iis anto iter suscipiendum, quod commode differri non possit, liceat vires reficere, neque postea teneantur sine refectione manere. Qui autem post meridiem iter instituturus est, aut servato jejunio iter confecerit, non idem jus habet jejunium laedendi, nisi alia ratio accedat. 3. Concionatores, qui fere quotidie (quinquies in hebdomada vel sae­ pius) cum magna corporis agitatione per horam circiter concionantur. Est enim opus satis laboriosum et tantae pietatis, ut jejunii meritum vincat. Simili ratione propter opera pietatis, quae satis laboriosa sint, excusari possunt, qui aegrotis inserviunt cum magno labore: neque refert, utrum jussi, an sua sponte illa opera susceperint. Alia autem opera et labores cum jejunio non compatibilia, etsi sunt opera religionis ct pietatis, modo no ad communem utilitatem dirigantur nevo cum magno excessu jejunii laborem superent, potius omittenda vel differenda sunt, quam diebus jejunii cum jejunii laesione suscipienda. Si quae autem peregrinatio alicui sit magno solatio neque commode differri possit, non adeo repugno, licere cum jejunii dispendio eam pera­ gere; imo pauperi operario, qui alioquin a jejunio non sit excusatus, sed cui extraordinaria opportunitas recreationis offeratur, quum alias vix per totum annum relaxationem animi habeat, durum videtur non idem pro aliqua vico per dispensationem indulgere. Quae dispensatio sive a jejunio, sive a lege abstinentiae, si necessarium sit, per parochum dari potest. lais WnVJ.iMIMJi.IVS r a >*U L 1 > ‘ -.. u ’ III. Rationo laboris vel incommodi cum aliis causis accidentalibus conjuncti excusari possunt etiam ii, qui non tantum laborem, ut supra dictum est, exercere debent : nimirum si aut major debilitas, aut ex­ ternae rationes laborem aggravantes accedunt. — Id autem discriminis S. Alph. docet esse observandum inter hos et priores, ut qui labo­ rem vel incommodum lier se excusans sustineant, ad dubium suae ad jejunium aptitudinis attendero non teneantur, alii autem in dubio sufficientis causae accessoriae ad dispensationem petendam debeant confugere: sufficit tamen etiam hic prudens et grave judicium suffi­ cientis causae, non requiritur evidentia. Inter quos non raro numerari possunt: 1. Iter agentes brevius, si viator est debilis, aut iter asperum. 2. Iter agentes equo vel curru, si vere magna defatigatio accedit: nam alias eos excipi a jejunii lege, damnatum est ab Alox. VII. thes. 31. 3. Lectores superiorum disciplinarum, qui multo labore lectiones prae­ pararo debent, atque ita toto die studio defatigante occupantur, etsi lectionem unam tantum quotidie habent. 4. Magistri inferioris scientiae vel artis, qui quotidie per plures horas docere debent, si multo studio vel locutione nimis fatigantur. Tr. VI. (Eccles.pracc. communia.) — Jejunium — rpti teneantur rei t censentur. 5. Confessarii, qui per majorem diei partem confessiones audire debent, si servantes jejunium id nequeunt. — Simile quid dic de medicis aliisque, quando alias iis, qui ipsos consulunt, nequeunt satisfacere. 6. Cantores, qui cantu sibi victum parant, sed cum jejunio vocem non satis servant. 7. Studiis seriis incumbentes in scholis saltem facile habebunt, si qua causa accedat, rationem, cur dispensationem accipiant. 8. Uxores vel mariti, si qui jejunio impotentes redduntur ad redden­ dum debitum conjugale, quod alter petat. Uxores autem etiam aliunde excusari possunt, si jejunando gravem indignationem — quamquam non rationabilem — mariti v. g. haeretici incurrant, modo ne fiat in odium religionis: quae ratio facilius pro una alterave vice a jejunio excusat, quam pro semper. V. S. Alph. n. 1034 et Salm, tract. 23 cap. 2 η. 127. IV. Si igitur causa quaedam adest ejusdem ordinis cum ea, quae 1219 excuset, sed per se ad excusandum non sufficiens, Episcopus, parochus similisve Superior dispensare potest: quod valet, etsi dubium maneat, num causa sufficiat ad dispensandum ; sine omni causa autem valide solus S. Pontifex dispensare potest. Quae autem de dispensatione a jejunio et abstinentia et de causa per se excusante positiva lege praecepta sunt, juvat hic quoad praecipua puncta addere, quibus declaratur: 1) Propter dispensationem, quam paterfamilias in lege abstinentiae tulerit, reliqua familiae membra non eo ipso habere dispensationem, posse tamen aliquando ex impossibilitate servandae legis excusari; 2) eos, qui propter aetatem, graves labores, infirmam valetudinem a jejunio eximantur, posse iis diebus, quibus esus carnium per indultum conceditur, pluries carne vesci, nisi etiam pro ipsis in induito restrictio facta sit ad unam solam comestionem ; 3) legem de non permiscendis carnibus et piscibus non respicere dies merae abstinentiae, nisi Dominicas Quadragesimae, respicere vero omnes per totum annum dies jejunii, atque eam legem suis diebus iigare omnes, etiam eos, qui ad jejunandum non teneantur. — Ipsa responsa sunt haec: 1. Ad Quaesitum: „Utrum paterfamilias, quum in familia adest aliquis a lege abstinentiae a carnibus dispensatus, dispensationem ad omnes familiae personas indiscriminatim extendere possit/ S. Poenit. respondendum consuit: ^Infirmitatem et aliud quodcunque rationabile impedimentum, de utriusque medici consilio, non vero gulam, avaritiam, sive generatim expensarum compendium , eximere posse a prae­ cepto abstinentiae in diebus esurialibus/ 2. Ad Quaesitum: „Utrum quum paterfamilias, a lege abstinentiae a carnibus tempore Quadragesimae dispensatus, non potest aut non vult cibos utriusque generis, esuriales sc. et carnes parari, ejus filii aut fami­ liares carnes edere possint?" S. Poenit. 1G. Jan. 1834 respondendum consuit: rPosse personis, quae sunt in potestate patrisfamilias, cui facta est legitima facultas edendi carnes, permitti uti cibis patrifamilias induitis, adjecta conditione do non permiscendis licitis atque interdictis epulis, et de unica comestione in dic pro iis, qui jejunare tenentur/ — Ratio autem hujus permissionis — ut S A i 'F R l x r r A L I S SAJNV71T1 rr. itu 780 P. I. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mon objecta. S. Poenit. 27. Maji 1863 declaravit — non est indultum patri-familias concessum, sed impotentia, in qua versantur filii-familias, observandi praeceptum. Famuli autem secundum Scav. I. n. 392 et Del Vecchio L 227 non semper filiis-familias aequiparandi sunt, sed tum tantum, quando alium famulatum difficulter inveniunt. 1220 3. Ad Quaesitum: „Utrum fideles exempti a lege jejunii ob artos laboriosas, tempore Quadragesimae, quum esus carnis et lacticiniorum omnibus ad unam refectionem permittitur, possint carnibus et lacticiniis vesci pluries in die, haud secus ac in Dominicis ejusdem Quadragesimae, in quibus non urget obligatio jejunii ?“ S. Poenit. (1G. Jan. 1834) respondit: nFideles, qui ratione aetatis vel laboris jejunare non tenentur, licite posse in Quadragesima, quum indul­ tum concessum est, omnibus diebus induito comprehensis vesci carnibus aut lacticiniis per idem indultum concessis, quoties per diem edunt/ Ex­ cipitur, si ex induito patet, restrictionem ex mente dispensationis etiam ad eos extendi, qui jejunare non tenentur (S. Poenit. 27. Maji 1863). 4. Ad Quaesitum: „Utrum ii, qui ratione aetatis vel laboris je­ junare non tenentur, subjiciantur legi de non permiscendis opulis carnis et piscium, quum per indultum carnes permittuntur/ 5. Poenit. (13. Febr. 1834) respondit: ^Consulat probatos auctores/ 5. Verum ad simile Quaesitum: „Utrum diebus jejunii tempore Adventûs a Pio VI praescripti, permissis tamen lacticiniis, ei, cui propter infirmitatem licitus est esus carnium, interdicta sit promiscuitas carnis ac piscium ?“ S. Poenit. 8. Jan. 1834 responderat: „Affirmative seu non licere ejusmodi promiscuitatem/ Demum S. Officium 23. Junii 1875 ad dubium „utrum obligatio de non miscendis piscibus et carnibus diebus Quadragesimae attingat omnes, qui vi indulti carnibus vesci possunt, an solummodo eos, qui jejunant44 re­ scribi mandavit: „ Affirmative ad primam partem, negative quoad secun­ dam, et detur decretum 24. Maji 1841, nempe ad dubium: ,An lex de permiscendis licitis et interdictis epulis eos etiam respiciat, qui ad unicam comestionem non tenentur, ut juvenes, antequam tertium compleverint septennium, aliiquo rationabiliter ab eodem excusati ob impotentiam vel laborem/ Em. decreverunt ,Non licere4 44 . G. Ad Quaesitum: „Utrum iis, qui ratione aetatis et laboris je­ junare non tenentur ac propterea toties quoties carne vesci diebus indulti possint, aequiparandi sint qui ratione infirmae valetudinis a jejunio excu­ santur, adeo ut illis quoque pluries in die vesci carnes liceat/ S. Poenit. 29. Junii 18G3 resp. „Negativett. Nimirum, si totius indulti communis ratio habetur, illis carnium esus iteratus non licet; verum ex monte S. Poenit. (secundum responsum Prae­ fecti S. Congr. de Prop.) infirmi saepe majore licentia, quam licentia communis indulti est, uti possunt: sc. infirmi uti possunt cibis secundum statum valetudinis ex judicio medici pro personali quam acceperunt dis­ pensatione: quare etiam iis diebus, quibus per commune indultum non licet, carnibus vesci possunt, si conditio valetudinis id requirit. Cf. Del Vecchio I. n. 227 IX. Verum quum haec responsio dubia sit et scrupulos excitaverit, tandem 1G. Mart. 1882 S. Poenitentiaria ad Quaesit. Episcopi Salfordiensis aliam Tr. VI. (Eccles, praec. communia.) — Jejunium — varia resp. Hom. 781 I dedit declarationem: „fideles, qui ratione affectatae valetudinis η. ya'p\n\\ seu unicae comestionis eximuntur, licite posse iis Quadragesimae diebus, quibus esus carnium per indultum permissus est, toties carnibus vesci, quoties per diem edunt“, eodem modo ut ad Q. 3. 7. Ad Quaesitum: „Utrum fideles dispensati a lege abstinentiae die-1221 bus Veneris ct Sabbati, decurrente anno, quando non urget obligatio je­ junii, vesci possint piscibus simul et carnibus ?“ S. Poenit. (13. Febr. 1834) proposito dubio . . et facta relatione SS. D. Greg. XVI, de ipsius Sanctitatis Suae mandato resp.: „PermiUi,u NB. Omitto aliqua quaesita de certis generibus piscium, aliorumque animalium, quae piscibus aequiperantur, ut sunt ostreae, cancri etc.: horum enim esus simul cum carnibus tam parum licet, quam licet esus piscium stricte sumptorum. ■S. Quum ad S. C. C. referretur quaestio, quomodo servandum sit jejunium vigiliae SS. App. Petri et Pauli in Gallia, ubi festum, quod jejunium pervigilii habet, transfertur ad Dominicam subsequentem, quando ipse dies festivus proprius cadit in Sabbatum: nimirum utrum Galli in hoc casu jejunare debeant eo die, quo in universali Ecclesia festum ipsum celebratur, annon ; S. C. C. 22. Sept. 1858 jussit, in eo casu non die Sabbati, sed feria VI. etiam in Gallia jejunandum esse. V. Gury-Ball. I. n. 51G. Fere similis ratio occurrit pro Germania quoad festum Assumptionis: quare puto, plane alienum esse a mente Ecclesiae, si festum Assumptionis seu dies 15. Augusti est dies Sabbati, ipso illo die jejunari ab iis, qui sequenti Dominica die 16. Aug. Assumptionis festum celebrant, sed decere, ut feria VI. d. 14. mensis pro dic, quo tunc jejunandum sit, a. S. Sede petatur. l| · | Appendix. Contra praecepta Ecclesiae communia igitur haec 1222 praecipua peccata sunt: 1. Omittere confessionem annuam, saltem si conscientia mortali peccato gravatur. 2. Paschalem Communionem omittere, aut eam sine legitima licentia (aliquoties) non in ipsa parochiali ecclesia sumere. 3. Festa ab Ecclesia statuta omissâ Missae assistentia aut servili labore profanare. 4. Jejunium ecclesiasticum sine legitima causa vel dispensatione laedere. 5. Diebqs jejunii (non dispensatis), aut solius abstinentiae diebus carnes comedere. G. Diebus temporibusque jejunii carnes et pisces simul in eadem refectione sumere. 7. In collatione vespertina diebus jejunii sive in quantitate notabilitor excedere, sive in qualitate praeter dispensationem vel legitimam consuetudinem ova vel etiam non permissa lacticinia admittere. S. Sine justa causa aliis, qui jejunare tenentur, largiores cibos apponere atque laedendi jejunii occasionem esse. I !, 1! j ■ III Γ Γ | j 1 I·· |! " I 1’ | Ii | Γ ‘ | I R Î | IL || H J|! · || I I! In l· |M F|! || j 782 F I. L. Π. Virtutes et oftic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. Pro Americae Sept. Statibus Foederatis haec noto etiam alibi ob similes conditiones scitu utilia: I. De Festis sub praecepto servandis (ad n. 1201) nunc est una cademque regula in U. St. Americae. Pius IX. quidem nondum consenserat voto PP. Concilii plen. Baltim. ΙΓ, ut uniformitatis causa reductionem, quae in quibusdam locis observaretur, faceret generalem (Coll. Lac. III coi. 384). Sed iteratis precibus Concilii plen. Balt. Ill SS. D. Leo PP. ΧΠΙ demum annuit, ut habetur ex lit. Card. Praef. S. C. de Prop. F. d. d. 31. Dec. 1885. Hinc pro omnibus dioecesibus U. St. Americae Septentr. festa a populo servanda sunt haec. Immaculata conceptio B. V. M. Ascensio D. N. J. Ch. Assumptio B. V. M. Nativitas D. N. J. Ch. Omnium Sanctorum. Circumcisio D. N. J. Ch. Modus quidem festa celebrandi per se idem est, qui ubique servatur in diebus Dominicis sanctificandis, sc. per requiem a laboribus servilibus et per assistentium Ss. Missae sacrificio praestandam. Nihilominus quod PP. in Cone. Westmonastcr. I. pro Anglia observarunt, et statuta synod, dioeces. Baltim. ex anno 1791 jam monuerant, ex parte etiamnunc valere potest, videlicet multos fideles propter gravia incommoda excusari posse, si iis diebus, qui ab hoterodoxis pro festivis non haberentur, necessitate quasi pressi a laboribus non abstinerent, audito tamen, quantum fieri pos­ set, Missae Sacrificio: idque PP. plen. Cone. Balt. II et III etiam innuunt. — Imo addiderim, si tandem necessitas et consuetudo id effecerit, ut plerique catholici illis diebus festis a labore vix abstineant, longe etiam facilius accidere posse, ut obligationem audiendae Missae non ita gravem concipiant, ut, si forte etiam sine ratione vere excusante eam neglexerint, mortalis peccati rei illico haberi possint. Prudentis igitur confessarii et parochi est videre, quousque putaverit, eos esse urgendos et instruendos, aut e contrario in bona fido relinquendos: quamquam quo pauciores dies festi nunc prae­ cepti sunt, eo magis elaborandum est, ut hi saltem, quantum fieri possit, religiose serventur. W * F A Β Γ Β Ι T V N r » IT A S S A iT M D O T A L lS SA M ÇTY l rr. 1222.. Concilii Baltim. dioec. verba haec sunt (Collect. Lac. ΙΠ. coi. 6.) : „Catholici. mercatores praesertim, ac omnis generis opifices, qui in oppidis degunt, non sine gravi incommodo a mercibus vendendis, aut operibus abstinere possunt festis illis diebus, quae ab heterodoxis similiter non servantur. Unde merito timendum, si hoc rigorosc exigitur, aliquos futuros qui, ne tantam rerum temporalium jacturam faciant, aeternae salutis periculum incurrant. Ut igitur huic incommodo obviam eatur: statuimus, unumquemque debere pastorem suum convenire, ejusquo hac in re judicium exspectare. Monemusque venerabiles confratres nostros, ut, ubi exigit gravis causa, cum ipsis dispensent in festorum observatione, relicta tamen obligatione Missam audiendi, si plures quam una celebrentur in loco ubi dispensetur, vel si illi uni sine gravi detrimento assistere valeant.“ In Cone. Baltim. plen. III. haec habentur n. 109 : „Non expedit porro, ut multiplicentur inpraesentiaruin festa de praecepto. Tristi enim pastorum experientia constat, inter dies festos quos habemus paucos rite observari, quum in iis multi Missam non audiant et adhuc plures a laboribus non abstineant; et re quidem vera maxima pars nostrorum fidelium eos debite servare non possunt, quin unicum fere sustentationis medium in discrimen adducant.“ — At iidem P. P. n. 113 circa sancti­ ficationem dici Dominicae monent ita: ,,In ea ab operibus servilibus non necessariis omnino abstineant, Missam praeceptam audire nisi gravi de causa non omittant, aliisque praeterea devotionis et pietatis operibus diem dominicam vere sanctificent/1 Tr. VI. Ecclesiae praecepta communia. — Moderatio in variis regionibus. 783 [[. Circa ecclesiasticum Jejunium et Abstinentiam (ad n. 1210 sqq.) idem valet, quod antea dictum est de festis, sc. in unaquaque dioecesi et consuetudinem et dispensationem Apostolica auctoritate per Episcopum datam attendi debere. Nam non unus idemque ubique mos observatur, neque voluit Pius IX. majore relaxatione praxim communem et uniformem reddere (v. Coll. Lac. III coi. 384). Et quamquam in editione Concilii Balt. plen. III notatur, hac super re Congregationis responsum exspectari, ΡΡ'ΐτη judicium tamen his verbis n. 112 concipitur: „Quod vero ad jejunia attinet, difficilius adhuc esset, in eis uniformitatem obtinere. Aliis enim in locis obstat climatis asperitas, in aliis escae esurialis caritas, in aliis demum diversi incolarum moros et consuetudines. Satius ideo videtur, ut relinquatur judicio Episcoporum ea statuere in synodis provincialibus quae suis provinciis magis in Domino judicaverint expedire/ Aliqua sunt communia: 1. Usum laridi liquefacti pro condimento etiam in collatiuncula Kenrick et Konings pro America Sept, ex consuetudine licitum esse testan­ tur; ova in collatione vespertina permitti non in universa quidem Septen­ trionali America, tamen in multis locis ex consuetudine. 2. Circa milites et nautas habetur, teste Kenrick, expressa dispen­ satio his verbis: „Concessit Pius IX., ad preces Episcopi Buffalensis, ut milites et nautae Americani ab abstinentiae lege eximerentur universim, sex diebus exceptis, nempe: feria IV. cinerum, tribus ultimis diebus hebdo­ madae sanctae, et in vigilia Assumptionis B. Mar. V., et Natalis Domini. Id intelligendum est de iis, qui actu inserviunt in castris, navibus, prae­ sidiis, non autem qui ex venia absunt. Familiae cum iis communi victu utentes eo gaudent privilegio, non item quae procul degunt/ (Coli. Lac. Ill app. ad C. pl. Balt. II col. 573.) 3. De jejunio in Adventu servando praeter dies quatuor temp, et vigiliae Nat. D. anno 1837 pro Statibus Foederatis facta est haec dispen­ satio per Gregor. XVI, ne amplius tenerentur fideles ,feriis quartis Adventûs jejunare et a carnibus * abstinere 4; at circa ferias sextas eodem die (2. Sept. 1837) declaratum est, „vehemcnter optari, ut jejunii iis diebus obtinentis observatio * perseveret 1, adjecta nihilominus clausula .quodsi post maturam negotii considerationem talia esse rerum adjuncta cognoscatis, ut ad vitandum peccati periculum necesso osse censeatis, catholicos ab ea ob­ ligatione solvi, tum SS. Dominus N. facultatem Amplitudini Tuae tribuit dispensationis super eo jejunio, nomine suo, concedendae" (cf. Coli. Lac. I. c. coi. 61). III. De lego impedimentorum matrimonialium servanda, quam catechismi Americani recte inter praecepta Ecclesiae communia recensere so­ lent, nihil est, quod hic addam; siquidem vol. II hac de re late dicetur. IV. Tandem additur praeceptum ad sustentandos animarum pastores conferendi. Qua in re patet, Ecclesiam jus habere, nisi alitor necessariis provisum ost, singulis fidelibus id imponendi, quod conferre debeant: id enim ex conceptu Ecclesiae tamquam societatis perfectae, cui omnes so adjungere teneantur, plane consequitur. Quodsi Ecclesia hoc rigoro non utitur, nihilominus fidelibus obligatio in conscientia incumbit , ut suis pastoribus necessaria provideant. Ne tamen in eo casu facilius mortale peccatum statuas, attendo, quae bene Konrick 1. c. n. 64 notat: i 784 P. T. L. II. Virtutes et offic. circa hom. etc. — Div. III. Virt. mor. objecta. „Quamdiu nulla certa lege onus injungitur et definitur, non audemus peccati mortalis damnare eum, qui omittit aequam portionem conferre, quoties non est peri­ culum, ne sacerdotes ea dc causa indigeant, vel alii fideles nimis graventur. Illi autem, qui prae avaritia recusant quid dare in iis quae indicavimus adjunctis, vi­ dentur graviter rei et indigni venia sacramentali.“ Nota tamen quaedam de illicito quaestu: 1) Cone. pl. Balt. II n. 119 jam statuerat, sacerdotes nullatenus posse extra limites suae parochiae eleemosynas colligere, nisi a suo Episcopo in scriptis obtinuerint licentiam, religiosos autem moneri, ut secum ferant licentiam sui Superioris. Nunc vero Cone. pl. Balt. Ill η. 295 addit circa collectionem eleemosynarum in alienis dioecesibus: „Nullis hujusmodi quaestoribus colligendi concedatur licentia, nisi eorum Ordinarius vel Ordinis Praefectus ipsi per litteras praevias eam pro iisdem obtinuerint ab Episcopis, in quorum dioecesibus eleemosynas rogare desiderant." 2) A Cone. plen. Balt. II n. 446 plane damnatur ut Ecclesiae sacrisque ritibus liturgicis injuriosum, si quis sacerdos intra Missarum solemnia ab altari recedat atque ipse ecclesiam circumeat ad oblationes fidelium colli­ gendas: quod denuo inculcat Balt. Ill η. 293. — Similiter ibid. η. 288 denuo damnatur praxis pecuniam exigendi ad fores. — Quae ceteroqui de juribus stolae eorumque exactione statuta sunt, habes supra n. 390. Pro Anglia. Festa ex praecepto servanda sunt praeter Dominicos dies et festa iis affixa : Festum Corporis Christi. Nativitas D. N. J. Ch. Festum SS. Ap. Petri et Pauli. Circumcisio D. N. J. Ch. Assumptio B. Mariae V. Epiphania D. N. J. Ch. Festum Omnium Sanctorum. Ascensio D. N. J. Ch. Pro Hibernia. In Hibernia praeterea accedunt ut festa ex praecepto servanda: Annuntiatio B. Mariae V. et Festum S. Patritii Ap. Hiberniae. Tempus Paschale in Anglia quidem a die Cinerum usque ad Domi­ nicam in Albis decurrere consuevit; in Hibernia autem jam a tempore Pauli V. a die Cinerum usque ad Ascensionem D. N. inclusive; petentibus PP. Thurlensibus in Concilio nat. anni 1850, Pius IX. id etiam extendit usque ad Octavam festi SS. Ap. Petri et Pauli inclusive. Cf. Coli. Lac. III coi. 799. Pro Gallia. In Gallia aliisque regionibus, quae concessione Card. Cap rara 9. Aprilis 1802 utuntur, festa extra Dominicos dies celebranda a populo restant haec quatuor tantum: Nativitas D. N. J. Ch. Assumptio B. Mariae V. Ascensio D. N. J. Ch. Festum Omnium Sanctorum. Aliorum principalium festorum solemnitas externa transfertur in Do­ minicam subsequ entem. Indulta autem circa jejunium vel abstinentiam pro singulis regionibus re­ censere, longius est, atque eo minus necessarium, quod singulis annis manda­ tum vel indultum quadragesimale in singulis dioecesibus consueverit publicari. Coronidis instar de diversa diversorum peccatorum gravitate principia quaedam statuuntur. Postquam singula officia eorumque laesiones tractata *unt, operae i?? pretium est videre, quae norma esse debeat judicandi de gravitate di­ versorum peccatorum. Convenit enim omnino, confessarium etiam de relativa gravitate peccatorum non sibi fingere ex quadam apprehen­ sione et quasi instinctivo horrore, sed ex rationis et fidei principiis sibi efficere veras regulas, quibus objectivant malitiam aliquatenus recte aestimare possit. Verum quidem est, accuratam quasi librationem, quae divino judicio respondeat, ab homine fieri non posse. Nam ut id fieret, peccatoris judicium et rationis dictamen ejusque voluntatis inclinationem, in tensi tatem, tentationis pugnam homo inspicere deberet: haec omnia enim peccati, uti in rerum natura exsistit, malitiam consti­ tuunt, minuunt, augent. At imperfectissime tantum haec a confessorio cognoscuntur. Quod cognosci potest et debet, est peccati species atque specifica malitia diversa. Hanc solam a nobis strictim exponi posse, evidens est: atque hoc loco solum relativae gravitatis quandam rationem et regulam dare intendo. Ducem sequimur S. Thom., qui I. II. q. 73 a. 2 in corp, dicit: „Multum interest ad gravitatem peccati, utrum plus vel minus rece­ datur a rectitudine rationis. * 4 Dein a. 3 id magis explicans, ait: „Oportet, quod peccatum sit tanto gravius, quanto deordinatio contingit circa ali­ quod principium, quod est prius in ordine rationis. Ratio autem ordinat omnia in agibilibus ex fine: et ideo quanto peccatum contingit in actibus humanis ex altiore fine, tanto peccatum est gravius/ Ex quo S. Doctor illico deducit, objecta esso attendenda: „ Objecta autem actuum sunt fines eorum, et ideo secundum diversitatem objectorum attenditur diversitas gravi­ tatis in peccatis: . . . unum peccatum est gravius altero, secundum quod est circa aliquid principalius, vel minus principale44 (v. g. aut circa bonum divinum, aut bonum humanum, circa ipsius hominis substantiam aut ejus externa bona etc.). — Pergit idem S. Doctor art. 4: „Virtuti opponitur peccatum dupliciter: uno quidem modo principaliter et directe, quod sc. est circa idem objectum; nam contraria circa idem sunt, et hoc modo oportet, quod majori virtuti opponatur gravius peccatum. . . . Undo oportet, quod maximae virtuti contrarietur maximum peccatum. * 4 Porro si ab oppositione ad virtutes ordimur, planum est, opposi­ tionem ac proin peccatum eo gravius esse, quo magis immediate obLulixnkulil, TbooL mor. L Edit. E 50 786 P. I. L. II. Virtutes ct oflic. vitae christianae. — Appendix. jechim virtutis violetur, seu quo magis directa oppositio sit contra objectum virtutis formale, et quo nobilius hoc objectum formale exsistat. Nobilitas autem virtutis ejusque formalis objecti atque ideo etiam e contrario gravitas peccati pendet tum a persona, circa (piam sive virtus sive peccatum exercetur, tum ab ipsius boni specie, quod aut promovetur atque prosecutione intenditur, aut laedendo impugnatur. 1224 Hinc est, quod triplicem regulam statuere debeamus. Regula 1: Peccatum eo gravius est, quo nobilius et altius est objectum formale virtutis, cui opponitur. (Nota tamen, intra ambitum ejusdem virtutis, (piae laedatur, graviora esae ceteris paribus peccata contra legem prohibentem, (piam contra legem praecipientem.) Regula 2: Eo gravius est peccatum, quo nobilior est persona, contra quam dirigitur. Regula 3: Eo gravius est peccatum, (pio majoris momenti bo­ num illud est, quod peccato laeditur. NB. Ratio, quae primam regulam constituit, maxime principalis est ct uni­ versalis. — Tertia regula practice primaria est, (piae attendatur in peccatis contra proximum. — Secunda regula imprimis indicat, graviora esse peccata, quae directe contra Deum diriguntur, quam (piae contra hominem: in ipsis posterioribus peccatis ista regula auxiliatrix est. quae cum tertia conjungi debeat, ut de peccatorum gra­ vitate et gradu judicium feratur. 1225 Sine ulla igitur contestatione peccata circa Deum divinaque bona graviora sunt peccatis illis, (piae humana bona laedunt: quod non ita intelligi debet, quasi omnia peccata contra Deum quibusvis peccatis contra proximum sint graviora; nam quaedam sunt, (piae, etsi contra divina bona committantur, materiae parvitatem admittant. Ceterum ex peccatis contra Deum vix aliae species, quam quae materiae par­ vitatem admittunt, malitiae gravitate peccatis proximum laedentibus possunt cedere. Coneinur igitur, primo ipsa peccata contra Deum dimnaque bona in certum ordinem redigere. A. Omnium gravissima peeeata sunt ea, quae directe sunt contra Divinitatem, ac, primo quidem contra Ejus interna attributa seu bona; dein contra Ejus bona externa, i. e. debitum honorem. B. Sequuntur peccata, quae committuntur contra Deum, non ut est in divina natura, sed ut in humana natura exsistit, i. e. contra Divinum Salvatorem: quamquam si directe contra ipsum, qui pro Deo agnoscitur, fiunt, vix possibile est, ut non gravissima illa priora peccata conjungantur. C. Tertium genus peccatorum contra Deum ea sunt, (piae contra Deum indirecte tantum fiunt, directe contra res Deo dicatas seu ad Deum speciali modo pertinentes. Conferri potest hac de reS.Thoin.il. II. q. 20. a. 3, atque ib. q. 10 a. 3; q. 34 a. 2; dein q. 13 a. 3; q. 94 a. 3; q. 97 a. 4; q. 99 a. 3 et 111. q. 80. a. 5. I t ab ultimo loco, qui de sacrilega Communione agit, incipiam, S. Doctor brevissime ordinem diversorum peccatorum, quae contra Deum fiunt, explicat: lt 'l Aestimatio quaedam d< divers, peccatorum relati rd malifid. 787 „Por se (i. e.), secundum rationem suae speciei, quae attenditur ex parte objecti . . . gravissima sunt peccata, «piae committuntur in ipsam Divinitatem, sicut est peccatum infidelitatis ct blasphemiae. Secundario autem sunt gravia peccata, quae committuntur contra humanitatem Christi. Tertio autem loco sunt peccata, quae committuntur contra sacramenta, quae pertinent ad humanitatem Christi; et post haec sunt alia peccata contra puras creaturas.44 ITt autem peccatorum eorum, quae directe sunt contra Divinitatem atque divina attributa, aestimetur relativa malitia, juvat audire, quae idem S. Thom. 1. c. H. II. q. 20 a. 3 de desperatione disputat: n Peccata, quae opponuntur virtutibus theologicis, sunt secundum suum genus graviora peccata aliis. Quum enim virtutes theologicae habeant Deum pro objecto, peccata eis opposita important directe et principaliter aversionem a Deo: si enim posset esse conversio ad bonum commutabile sine aversione a Deo, quamvis esset inordinata, non osset peccatum mor­ tale. Et ideo illud, quod primo et per se habet aversionem a Deo, est gravissimum peccatum inter peccata mortalia. Virtutibus autem theo­ logicis opponuntur infidelitas, desperatio, et odium Dei: inter quae odium et infidelitas, si desperationi comparentur, inveniuntur secundum se quidem, i. e. secundum rationem propriae speciei, graviora. Infidelitas enim pro­ venit ex hoc, quod homo ipsam Dei veritatem non credit; odium vero Dei provenit ex hoc, quod voluntas hominis ipsi divinae bonitati contrariatur: desperatio autem ex hoc, quod homo non sperat, se bonitatem Dei parti­ cipare. Ex quo patet, quod infidelitas et odium Dei sunt contra Deum, secundum quod est in se, desperatio autem, secundum quod ejus bonum participatur a nobis. Unde majus peccatum est, secundum se loquendo, non credere Dei veritatem, vel odisse Deum, quam non sperare consequi gloriam ab ipso. — Sed si comparatur desperatio ad alia duo peccata ex parte nostra, sic desperatio est periculosiori Transmissis igitur peccatis contra praecepta afjirmalira, peccata contra praecepta negativa fere sic ordinanda sunt: 1. Odium inimicitiae contra Deum, utpote quod aversetur Deum Deique bona universim, idque sub hoc respectu, quo summe amabilia sunt et quo summopere debent complacere. 2. Odium, quod vocari potest abominationis contra Deum, quo homo perversissima voluntate divina attributa detestetur tamquam sibi mala: quod odium utique concipi potest a scelesto pec­ catore, qui Deum vindicem timet, imo degenerare potest in ipsum odium inimicitiae. 3. Infidelitas, cum apostasia et haeresi: quae divinae voraci­ tati directe opponitur. 4. Desperatio, quae divinae bonitati nobis communicandae atque Dei \ iri uti auxiliatrici nobis promissae opponitur. Verum plena desperatio, quum promissis divinis non fidat, secum habet, imo supponit haeresim: (piare, si ejus gravitatem post haeresim (sive infidelitatem) collocamus, id intelligitur de ipsa hac malitia su­ peraddita, quae in aversione a propria boatitudine in Deo consequenda β π μ F V 4 7 T W /V J T A S ' l S .V N C T 1 r r. ι κ . 788 P. I. L. Π. Virtutes et offic. vitae christianae. — Appendix. consistit. Dein accidere potest, ut haec aversio in aversionem contra Deum, adeoque in odium Dei tum abominationis, turn inimicitiae trans­ eat. Quo patet, has solas rationes, etsi alias seponimus, justissimas esse, cur dicatur a S. Th o ma desperatio periculosior. Peccata hucus­ que recensita contra ipsa attributa divina committuntur. Dcin recensenda sunt peccata contra bona Dei cxtrinseca: 5. Blasphemia — quae utpote injuriosa Dei tractatio maxime directe impetit divinum honorem. Adverte tamen, hanc ipsam inter­ nam malitiam superari posse non raro ab iis peccatis, quae blasphemiae radices sunt, nimirum odium Dei et infidelitas. Hoc ordine, i. e. post peccata contra theologicas virtutes eam collocamus tantum, quatenus probrum contra Deum continet. 6. Idololatria, cum superstitione: est videlicet in se magna blasphemia. Imo quatenus simulata idololatria non est, est infidelitatis confessio, atque propterea si conjuncta peccata simul sumimus, post formale odium Dei primum locum occupabit, siquidem continet tum intensitate gravissima, tum extensione plura peccata, sc. : infidelitatem internam, blasphemiam, externam infidelitatis professionem, publici cultûs Dei perversionem. Nihilominus id, quod idololatriae qua tali omnino essentiale est, non est infidelitas, siquidem idololatria esso potest ex metu simulata, neque directus blasphemandi animus, qui tum in simulata idololatria tum in idololatria vera et perfecta abest. Hinc est, quod essentialem idololatriae malitiam infra blasphemiae ct infidelitatis malitiam posue­ rimus, atque indubitanter fateri debeamus, haeresis peccatum multo gravius esse in sc, quam idololatriam motu commissam. 7. et 8. Accedunt alia peccata, quae etiam rationem blasphemiae, i. e. ptobri ct injuriae contra Deum, contineant, nimirum : Perjurium, et tentatio Dei. Quodsi quaeris, quodnam horum peccatorum sit gravius, respondeo: si tentationem Dei sumis directam, jam simul habes peccatum infidelitatis ct haeresis ac proin peccatum concomitans majus. Alioqui perjurium, quod Deum facit testem falsitatis, videtur malitia esse gravius; impingit enim contra voracitatem Dei, quae sane inter primaria Dei attributa collocari debet, quum tentatio Dei probrose tractet (experimentum sumens) vix unquam alia quam attri­ buta Dei relativa, v. g. ejus benignitatem, misericordiam, liberalitatem. j_s Sequuntur peccata et injuriae 9. quae contra Christum ho­ minem ot 10. quae contra Christum in SS. Eucharistia la­ tentem committuntur. Quod tamen intclligc ceteris paribus: nam si atrox est injuria, non solum inde colligitur, subesse in animo hominis peccantis gravissimum peccatum odii contra Deum, summamque blas­ phemiam, sed subjectiva actûs malitia etiam intensitate ct duratione augetur: hinc est, quod subjectiva malitia Christicidii gravior censeri debeat, quam ipse solus affectus voluntarii odii, quod contra Divinitatem concipiatur. Nihilominus verum manet, ipsa haec peccata summam Aestimatio quaedam de divers. peccatorum reiatMi malitid. 789 malitiam sumere ex eo, quod contineant atque re exerceant odium contra Deum ; aliae rationes malitiae hanc non attingunt. Simile quid dici debet de SS. Eucharistiae conculcatione atque contumeliosa tractatione: quae sane multo majus peccatum constituit, quam indigna susceptio. Proxime sequuntur varia sacrilegia: 1229 11. Simonin saltem ea, quae est juris divini. 12. Profanatio rerum sacrarum. — Quodsi quaeris, cur simoniam rerum sacrarum externae profanationi praeposuerim, ratio est, quia majorem injuriam specificam continere videtur ea, quae ipsa mentis aestimatione adeo injuriosa committitur, quam quae externo tantum abusu. Verum si sumis profanationem ex malitia ortam, facile concedo, eam etiam graviorem evadere posse, quatenus oriatur ex graviore peccato interno, sc. odio Dei, infidelitate, blasphemia: at de his jam non est quaestio. 13. Indigna sacramentorum susceptio. 14. Indigna sacramentorum administratio (in statu peccati). 15. Injuria contra personas Deo sacras (ecclesiasticas) commissa. 16. Injuria contra res Deo vel Ecclesiae sacratas commissa. NB. Quae n. 15 et 16 notantur, sane pro rei seu objecti magni­ tudine peccatis sub n. 12 etc. enumeratis graviora evadere possunt; quod jam inde patet, quia sacrilegia ex natura sua non excludunt materiae parvitatem, ita ut peccatum, quod specie sua sacrilegium sit, evadere possit veniale. 17. Violatio voti Deo facti. Quam, etsi hoc loco posui,izjo non puto sub omni respectu malitiae specifice inferioris esse, quam sacrilegii — simile quid die, de sequenti juramenti laesione. Nam quatenus fides ipsi Deo aut coram Deo data respicitur, ejus violatio magis directe contra Deum est, quam sacrilegium, et sub hoc respectu hujus malitiam antecedit, ut n. -155 notavi. Nihilominus in multis sa­ crilegiis oppositio, etsi minus directa, tamen gravior est contra Deum: quapropter omnia sacrilegia diversa prius commemoravi. — Dein sub alio quodam respectu, quatenus se. res promissa consideratur, violatio voti inferioris malitiae est, quam sacrilegium. Nisi enim versemur in iis votis, quibus non solum Deo aliquid promittitur, sed, interveniente publica auctoritate Ecclesiae, etiam ipse vovens circa certas res et actiones Deo consecratur, votum in sc solo spectatum ad id tendit, ut aliquid Deo speciali modo proprium Jiat, ac proin violatio voti im­ pedit, quominus res Deo speciali modo propria evadat; sacrilegium vero rem violat, quae Deo ita propria jam facta est. Sicut autem homo gravius laeditur per violationem rei sibi jam propriae, (piam per violationem rei sibi solummodo promissae; ita igitur Deus gravius laedi videtur sub hac ratione per sacrilegium, quam per voti violationem. 790 P. I. L. II. Virtutes et ollie, vitae christinnae. Appendix. IS. Violatio juramenti promissorii: haec secundum speciem suam minus gravis est, quam voti laesio, siquidem gravius ligat pro­ missio, (piae Deo, quam quae coram Deo facta est. Hae sunt principaliores species peccatorum magis obviorum, quae contra Deum possunt committi. Quae autem in singulis speciebas quoad intimam speciem aliis alia graviora sint, ex lota theologiae mo­ ralis tractatione desumi debet; neque hic potest repeti. 1231 Circa peccata contra hominem hu ma nuque bona sufficit breviter aliquem ordinem pro diversorum bonorum laesione statuero. 1. Ceteris paribus graviora sunt peccata, si ordinem personarum, quae laeduntur, respicimus: 1. quae homo contra scipsum committit; dein sequuntur, 2. quae contra parentes et cognatos, Superiores committuntur; 3. quae committuntur contra extraneos. NB. Verum a 1. ordine ea excipere debemus, quae committuntur non in ipsam personam, sed in bona humana externa, nimirum in illa, quorum jus atque dispositionem homo habet : in iis enim scipsum homo non proprie laedit, (pium injuriam — utpote non invitus — a se non patiatur. 11. Si ordinem bonorum respicimus, peccata graviora sunt hoc ordine : 1. ea, quibus vita atque interna bona laeduntur: 2. ea, quibus jus conjugale laeditur (utpote contra primum bonum hominis nascituri); 3. quibus honor et lama laeditur; 4. quibus laeduntur bona fortunae atque similia jura. Ergo hic ordo fere statuendus est in rcali laesione (unde ordo in mentali laesione facile desumitur): 1. Homicidium (suieidium — parricidium—simplex homicid.) atque similis personae laesio. 2. Adulterium. 3. Luxuria alia consummata. 4. Laesio honoris — laesio famae. 5. Furtum et damnificatio. 6. Luxuriosa delectatio incompleta. 7. Hulae delectationes: (pias tamen, si graves evadunt, v. g. plena ebrietas, prae incompleta luxuria graviores esse censeo; imo si aggravantes circumstantiae accedunt, etiam aliis quibusdam peccatis sive luxuriae sive injustitiae graviores. 1232 Nota ad 2 et 3. Quoniam in peccatis luxuriae innaturalia a naturalibus distingui debent, ratio autem adulterii aliarumque malitia­ rum in utrisque peccatis adesse potest: secundum duos respectus, tum internai? et primariae malitiae, tum malitiae accedentis, ordinem gra­ dumque peccatorum statuamus oportet. Incipiendo a minus gravibus, gradus malitiae contra naturam hunc ordinem sequitur: Aestimatio quaedam de divers, peccatorum reJatir/ι nuditiii. 791 1. pollutio, 2. sodomia imperfecta, 3. sodomia perfecta, 4. bestia­ lités. Ordo vero secundum malitiam luxuriae adjunctam est hic: 1. fornicatio simplex, 2. sacrilegium, 3. adulterium, 4. incestus cum proxime cognatis: v. S.Thom. II. II. q. 154 a. 12. Id tamen iutellige, si solus tinis rerum Venerearum attenditur: sub hoc enim respectu revera hoc gradu et. hac serie ordo a natura statutus gravius aut minus graviter laeditur. 'Tum enim hujus diversi gradus vera ratio est, quod incestus iste laedat ordinem ab ipsa natura inviolabiliter et perpetuo statutum, seu assumat carnalem conjunctionem, quae perpetuo ab ipsa natura interdicta sit; adulterium contineat conjunctionem a natura quidem, sed non ita perpetuo interdictam, siquidem mors conjugis illud interdictum solvat; sacrilegium sit conjunctio non ab ipsa natura, sed extrinsecus interdicta. Verum inde plane sequitur, incestum in gradibus inferioribus, qui positiva lege tantum impedimentum matrimonii constituant, esse in­ terioris malitiae, (piam sacrilegium: imo sacrilegium quatenus contineat peccatum speciali modo contra Deum, facile malitia superare tum in­ cestum, tum adulterium. Simile (piid observa in comparatione adulterii et incestûs. Nisi enim sumis incestum illum, quem ipsa jam natura hoc charactere nota­ vit, adulterium, quippe quod jus alienum gravissimum idque sacrainentali vinculo firmatum laedat, incestu gravius esse plane judico. Habet lue benignus lector paucas quasdam regulas, quibus pecca­ torum malitiam dignoscat, et quibus tum recolat tum suppleat ea, quae fusius de singulis peccatis in toto hoc volumine sunt tractata. Verum gravior etiam cura, quam cognoscendorum peccatorum, ea esse debet, qua illa vitemus atque alios ad ea vitanda dirigamus. Quod quum solis humanis et naturalibus viribus praestari impossibile sit, ad divina adjumenta considerationem nostram transferre debemus, quo­ rum explicandorum sequens volumen 11 provinciam potissimum sibi assumet. Explicit theologiae moralis volumen 1. A. M. D. G.